アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Segmentum

Caput I 第I章

Arnobius of Sicca · Segmentum · PL 5, 1321D · 6 sectiones

Segmentum 1.1

1

Non imus inficias in annalium scriptis contineri haec omnia, quae sunt a vobis in oppositione prolata: nam et ipsi pro modulo, ingeniique pro captu, et legimus haec eadem, et esse posita scimus; sed quaestionis in hoc, summa est, utrumne hi dii sint, quos saevire asesveratis offensos, reddique ludis et sacrificiis mites? an sint longe aliud, et ab hujus vi debeant et nominis et potentiae segregari.

PL 5, 1321D

我々は、諸君が論駁として持ち出したこれらすべてのことが、年代記の記述に含まれていることを否定しない。我々自身も、力量に応じ、才知の及ぶ限りにおいて、これと同じことを読んでもいるし、そう書き記されていることも知っている。しかし問題の要点はここにある。侮辱されると荒れ狂い、競技会と犠牲によって宥められると諸君が言い立てる〔底本は asesveratis。asseveratis と読む〕これらのものが、はたして神々であるのか、それとも全く別のものであって、この名とこの力の効力から切り離されるべきなのか。

Segmentum 1.2

2

Quis est enim primum qui eos deos existimet aut esse qui credat, qui motibus et saltationibus scenicis, qui canteriis frustra currentibus, voluptatum solvuntur in gaudia, ineptas et frigidas actiones spectatum proficiscuntur e coelo? offendique se doleant et suis honoribus derogatum, si paulisper constiterit ludius aut tibicen modice interquieverit fessus? qui praesulem sibi displicuisse pronuntient, si per circi medium pergat nocens aliquis, meritorum poenas et supplicia redditurus?

PL 5, 1322D

いったい誰が、まずこれらを神々と考え、あるいは存在すると信じるであろうか——舞台の身振りや舞踊によって、また駄馬が空しく走るのを見て、快楽の喜びに溶けほどけ、つまらぬ冷えた演技を見物しようと天から出向いて来るような者たちを。舞人がしばし立ち止まったり、疲れた笛吹きが少し休んだりしただけで、自分たちが侮辱され、自分たちの名誉が損なわれたと嘆くような者たちを。あるいは、犯罪者が相応の罰と刑を受けるために競技場の中央を通り過ぎるとき、先導の舞人が自分たちの気に入らなかったのだと言い立てるような者たちを。

Segmentum 1.3

3

Quae si penitus cuncta et sine ulla gratificatione cernantur, non tantum ab diis esse reperientur aliena, verum ab homine quovis lauto, nec ad summos apices gravitatis ac ponderis instituto.

PL 5, 1323A

もしこれらすべてを徹底して、いかなる贔屓もなしに見るならば、それらは神々から縁遠いばかりでなく、重厚と威厳の最高の境地にまで鍛えられてはいない、およそ洗練された人間からも縁遠いことが分かるであろう。

Segmentum 1.4

4

Quis est enim primum deos illos qui existimet fuisse aut esse qui credat, qui nocendi habeant saeviendique naturam, easque abjiciant rursus cyatho uno sanguinis, et turis suffitione moliti?

PL 5, 1323A

害をなし荒れ狂う本性を持ちながら、たった一杯の血と、乳香を焚く薫香とによって和らげられ〔底本は moliti。1.1 の mites と対応すると見て molliti と読む〕、その本性を今度は捨て去ってしまうような——そのような神々が、かつて存在した、あるいは今も存在すると、そもそもいったい誰が考え、あるいは信じるであろうか。

Segmentum 1.5

5

Qui motibus scenicis et saltationibus histrionum festos dies ducant et hilaritatis plenissimas voluptates; qui cantherios frustra et sine ulla ratione currentes spectatum proficiscantur e coelo: gaudeantque ex his alios transire pronos et cernuos ruere, cum curribus resupinos verti, trahi alios debiles et cruribus claudicare praefractis; qui praesulem sibi displicuisse pronuntient, si per circi medium pergat nocens aliquis meritorum poenas et supplicia redditurus; qui offendi se doleant et suis honoribus derogatum, si paulisper constiterit ludius, interquieverit tibicen fessus, puer ille matrimus decidat fortuito alicujus instabilitate prolapsus?

PL 5, 1323A

舞台の身振りや役者たちの舞踊に祝祭の日々と歓喜きわまる快楽とを費やし、駄馬が何の理由もなく空しく走るのを見物しようと天から出向いて来るような者たちを。そしてある者が前のめりに倒れて真っ逆さまに転げ落ち、ある者が戦車もろとも仰向けにひっくり返り、ある者が傷ついて引きずられ、脚を折って足を引きずるのを見ては喜ぶような者たちを。犯罪者が相応の罰と刑を受けるために競技場の中央を通り過ぎれば、先導の舞人が自分たちの気に入らなかったのだと言い立て、舞人がしばし立ち止まり、疲れた笛吹きが休み、あの母の健在な少年が誰かのよろめきのせいでたまたま転んだだけで、自分たちが侮辱され、自分たちの名誉が損なわれたと嘆くような者たちを。

Segmentum 1.6

6

Quae si penitus cuncta et sine ulla partium gratificatione pendantur, non tantum longe longeque ab diis esse reperiuntur aliena, verum a quovis homine sentiente communia, nec ad studium veri rationum cognitionibus erudito .

PL 5, 1324A

もしこれらすべてを徹底して、党派的ないかなる贔屓もなしに秤にかけるならば、それらは神々からはるかに、はるかに縁遠いばかりでなく、真理探求のために理知の学識によって鍛えられてはいない、常識をわきまえたおよそいかなる人間からも縁遠いものであることが分かるであろう。