作者不詳—

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Carmen adversus gentes

Caput I 第I章

Anonymous · Carmen adversus gentes · PL 5, 261B · 43 sectiones

Carmen adversus gentes 1.1

1

Discussi, fateor, sectas ANTONIUS omnes;Plurima quaesivi, per singula quaeque cucurri:Sed nihil inveni melius quam credere Christo.Haec ego disposui leni conscribere versu:Et ne displiceat, quod talia carmina pando;David ipse chelyn modulata voce rogavit,

PL 5, 261B

諸々の宗派をことごとく論じ尽くしたと、私アントニウスは告白する。多くのことを探し求め、一つ一つをくまなく巡った。しかしキリストを信じることに勝るものを、何一つ見出さなかった。これらのことを、私は穏やかな詩句に書き記そうと定めた。このような歌を繰り広げることが、不興を買わぬように。ダビデ自身、調べを整えた声で竪琴に問いかけた、

Carmen adversus gentes 1.2

2

Quo nos exemplo pro magnis parva canemus,Dicentes quae sunt fugienda, sequenda, colenda,Cum tamen in cunctis et res, et caussa probetur.Judaicum primo populum nec gratia novitMira Dei; nam tum Pharaoni ereptus iniquo,Et mare transgressus pedibus, Incente columna

PL 5, 261B

その実例に倣い、我々は大いなることに代えて小さきことを歌おう、避けるべきこと、従うべきこと、崇めるべきことを語りながら、もっとも、すべてにおいて事の実質と理由とが吟味されるように。まずユダヤの民は、神の驚くべき恩寵を知らなかった。かつて不義なるファラオから奪い返され、徒歩で海を渡ったとき、柱が光り輝くなか〔底本は Incente。語として成り立たないので lucente と読む〕、

Carmen adversus gentes 1.3

3

Cum duce, qui mergi infestos vidit equestres,Et cui desertis nihilum quoque defuit agris,Manna cui e coelo, et fons de rupe cucurrit.Post haec ipse Deum praestantem tanta negavit:Dumque aliud numen dementi pectore quaerit,Ignibus incensis quod misit perdidit aurum.

PL 5, 261B

敵意ある騎兵たちが沈むのを見た、かの導き手とともに、荒野の地にあってもなお、彼には何一つ欠けることがなかった、彼のためにマナが天から降り、岩から泉が流れ出た。しかるにその後、これほどのことをなし給うた神を、彼自身は否んだ。そして狂った心で別の神威を求めるうちに、燃え立つ火の中に投じた金を、彼は失った。

Carmen adversus gentes 1.4

4

Par quoque Paganus lapides quos sculpsit adorat,Et facit ipse sibi, quod debeat ipse timere.Tum simulacra colit, quae sic ex aere figurat,Ut quando libitum est, mittat conficta monetae,Aut magis in species convertat saepe pudendas.Hinc miseras mactat pecudes; mentesque deorum

PL 5, 262B

同じように異教徒も、自ら彫った石を拝み、自らが恐れねばならぬものを、自らの手で作り出す。そして像を崇めるが、それを青銅で象るのは、気の向くままに、鋳造し直して貨幣に変え、あるいはむしろ、しばしば恥ずべき姿へと変えるためである。こうして哀れな家畜を屠り、神々の心を

Carmen adversus gentes 1.5

5

Quos putat irasci, calido in pulmone requirit,Atque hominis vitam pecoris de morte precatur.Quid petit ignosci veniam, qui sanguine poscit?Illud enim quale est? quam stultum? quamve notandum?Cum Deus omnipotens hominem formaverit olim,Audet homo formare deum. Ne crimina desint,

PL 5, 262B

怒っていると思う神々の心を、熱い肺の中に探り、家畜の死によって、人の命を祈り求める。血によって求める者が、なぜ許しの恵みを乞うのか。そもそもそれはいかなることか。いかに愚かで、いかに指弾されるべきか。かつて全能の神が人を形づくったというのに、人は神を形づくろうと敢えてする。もろもろの罪過が尽きぬように、

Carmen adversus gentes 1.6

6

Hunc etiam vendit dominus, sibi comparat emtor.Philosophos credam quidquam rationis habere,Qui ratione carent, quibus est sapientia vana?Sunt Cynici canibus similes, quod nomine produnt.Sunt, et sectantes incerti dogma Platonis,Quos quaesita diu animae substantia turbat,

PL 5, 263A

この神をすら、持ち主は売り渡し、買い手は自分のために購う。哲学者たちに何がしかの理性があると、私が信じられようか、理性を欠き、その知恵が空しい者たちに。キュニコス派の者たちは犬に似ており、それをその名が明かしている。また、プラトンの定まらぬ教えに従う者たちもいる。長らく探し求めた魂の実体が、彼らを惑わせ、

Carmen adversus gentes 1.7

7

Tractantes semper, nec definire valentes;Unde Platonis amant de Anima describere librum,Qui praeter titulum nil certi continet intus.Sunt etiam Physici Naturae nomine dicti,Quos antiqua juvat, rudis atque incondita vita.Namque unus baculum quondam, et vas fictile portans,

PL 5, 263A

常にこれを論じながら、これを定めることができない。それゆえ彼らはプラトンの『魂について』の書を書き写すことを好むが、その書は表題のほかに、確かなものを何一つ内に含んでいない。また「自然」の名で呼ばれる自然学者たちもいる。彼らを喜ばせるのは、古めかしく、粗野で整えられぬ生活である。その一人はかつて杖と、素焼きの器を携え、

Carmen adversus gentes 1.8

8

Utile quod solum, solumque putarat habendum,Illud ut auxilii, atque hoc esset caussa bibendi.Cum stare agricolam, manibusque haurire supinisPotandas vidisset aquas, vas fictile fregit,Quo procul abjecto, removenda superflua dixit,Rusticus hunc docuit quod spernere posset et istud.

PL 5, 264A

それのみが役に立ち、それのみを持つべきだと思っていた、一つは助けのため、もう一つは飲むためのものとして。ところが、ある農夫が立って、仰向けた両手で飲むための水を汲むのを見て、彼は素焼きの器を打ち砕き、それを遠く投げ捨てて、余計なものは取り除くべきだと言った。この田舎者が、彼にこれをも軽んじうることを教えたのである。

Carmen adversus gentes 1.9

9

Hi neque vina bibunt, nec victu panis aluntur.Nec lecto recubant, nec frigora vestibus arcent;Ingratique Deo, quod praestitit ille, recusant.Quid dicam diversa sacra? Et Dis atque DeabusCondita Templa loquar? quae sint Capitolia primumHis deus, uxorque dei, ipsamque sororem

PL 5, 264A

この者たちは酒も飲まず、パンを糧として養われることもない。寝台に横たわらず、衣で寒さを防ぐこともない。神に恩知らずにも、かの方が与え給うたものを拒む。様々な祭儀について、私は何を語ろうか。神々と女神たちのために建てられた神殿について語ろうか。まず、いかなるものがカピトリウムか。これらには神があり、神の妻があり、彼女自身が妹でも

Carmen adversus gentes 1.10

10

Esse volunt, quam Vergilius notat auctor eorumDicendo: Et Soror, et Conjux. Plus de Jove fertur,Et natam stuprasse suam, fratrique dedisse;Utque alias caperet, propriam variasse figuram;Nunc serpens, nunc taurus erat nunc cygnus et arbos:Seque immutando, qualis fuit indicat ipse,

PL 5, 265A

あるようにと、彼らは望む。彼らの権威ウェルギリウスもこれを記して、「妹にして妻」と言っている。ユピテルについては、なおも語られる、自らの娘を犯し、それを兄弟に与えたと。また、他の女たちを得るために、自らの姿を変えたと。あるときは蛇、あるときは牡牛、あるときは白鳥、また樹木でもあった。そして自らを変えることによって、彼自身がもとどのような者であったかを示し、

Carmen adversus gentes 1.11

11

Plus aliena sibi quam propria forma placebat.Turpius his aquilam finxit, puerique nefandosVenit in amplexus. Quid dicit turba colentum?Aut neget esse Jovem, aut fateatur dedecus istud.Nomen habet certe, quod nec ratione probetur.Sacra Jovi faciunt, et Juppiter optime dicunt,

PL 5, 266A

自らの姿よりも、他者の姿の方が、彼を喜ばせたのである。これよりも恥ずべきことに、彼は鷲の姿を装い、一人の少年の許しがたい抱擁へと及んだ。崇める群衆は何を言うのか。ユピテルなど存在せぬと否むか、あるいはこの恥辱を認めるかである。彼は確かにその名を持つが、それは理をもっては証されない。人々はユピテルに祭儀を行い、「いと善きユピテルよ」と呼びかけ、

Carmen adversus gentes 1.12

12

Huncque rogant, et Jane Pater primo ordine ponunt.Rex fuit hic Janus, proprio qui nomine fecitJaniculum, prudens homo; qui cum multa futuraPosset respicere, hunc duplici pinxere figura.Et Janum geminum veteres dixere Latini.Hic quia navigio Ausonias advenit ad oras.

PL 5, 267A

彼に願い、また「父なるヤヌスよ」と、彼を第一の座に据える。このヤヌスは王であり、自らの名によってヤニクルムを築いた、思慮深い人であった。多くの未来を見通すことができたので、人々は彼を二重の姿に描いた。昔のラテン人たちは、彼を「双面のヤヌス」と呼んだ。この者は船でアウソニアの岸に着いたのである。

Carmen adversus gentes 1.13

13

Nummus huic primum tali est excusus honore,Ut pars una caput, pars scalperet altera navem.Cujus nunc memores quaecumque nomismata signant.Ex veteri facto capita haec, et navia dicunt.De Jove quid sperant, qui est a rege secundus,Quique sacrificiis apponitur ore precantum?

PL 5, 268A

彼のために初めて、かかる誉れをもって貨幣が鋳られ、片面には頭を、もう片面には船を刻ませた。これを記念して、人々は今どのような貨幣にも印を打つ。この古い故事にちなんで、人々はこれを「頭」「船」と呼ぶ。王に次ぐ者であるユピテル〔rege は前節で第一の座に置かれたヤヌスを指すと取った〕に、人々はいったい何を望むのか。彼は、祈る者たちの口によって、生贄を捧げる場に据えられる。

Carmen adversus gentes 1.14

14

Hic habet, et matrem captam pastoris amore:Nam prior est pastor, quam Juppiter, aut Jovis ipse;Sed melius pastor castum servare pudoremQui voluit, sprevitque deam, qui saeva virilesAbscidit partes, ne quando tangeret illeAlterius thalamum, qui noluit ejus adire.

PL 5, 269A

この者にはまた、羊飼いへの恋によって捕らわれた母がいる〔キュベレとアッティスの伝承を指すと取った〕。その羊飼いは、ユピテルよりも、ユピテル自身よりも先んじているのだから〔aut Jovis ipse は構文が取れず、字面のまま訳した〕。しかしその羊飼いは、貞潔な慎みを守ることをよしとし、女神を拒んだ。彼は残忍にも、男の部分を切り落とした。二度と彼が他者の閨に触れることのないように——彼自身、女神の閨に近づくことを望まなかったのだから。

Carmen adversus gentes 1.15

15

Hoc tamen, hoc egit sententia justa deorum,Ne fieret conjux, qui non est factus adulter?Nunc quoque semiviri mysteria turpia plangunt:Nec desunt homines, quos haec contagia vertant,Intus et arcanum quiddam quasi majus adorant:Idque vocant sanctum; quo si vellit ire pudicus,

PL 5, 270A

しかし、これを、これこそを、神々の正しき裁きは成し遂げたのではないか、姦通者とならなかった者が、夫ともならないようにと。今もなお、半男たちは恥ずべき密儀を悼み、この穢れに変えられる人々も絶えることがない。そして内には、あたかもより大いなるものであるかのように、ある秘めたるものを崇める。彼らはそれを聖なるものと呼ぶ。貞淑な者がそこへ赴こうとすれば、

Carmen adversus gentes 1.16

16

Iste profanus erit. Sic artior ipse sacerdosFemineos vitat coitus, patiturque viriles.O mens caeca virum! De sacris semper eorumScena movet risus, nec ab hoc errore recedunt.Saturnum perhibent Jovis esse patrem huncque vorasseNatos ante suos, et mox e ventre nefandas

PL 5, 271A

その者は涜聖の者とされるだろう。かくして、いっそう厳格であるその祭司自身は、女との交わりを避けながら、男との交わりには身を任せる。ああ、人々の盲いた心よ。彼らの祭儀については、常に舞台が笑いを呼び起こすのに、彼らはこの迷いから離れようとしない。人々は、サトゥルヌスがユピテルの父であり、この父がかつて自らの子らを食らい、やがて腹から忌まわしい

Carmen adversus gentes 1.17

17

Evomuisse dapes; sed postea conjugis artePro Jove suppositum mersisse in viscera saxum:Quod nisi fecisset, consumptus Jupiter esset.Huncque Chronon dicunt, ficteque Chronon, quia tempusQuae creat absumit, rursusque absumta promittit.Cur tamen oblique nomen pro tempore fingunt?

PL 5, 271A

饗宴を吐き出したという。しかしその後、妻の策略によって、ユピテルの身代わりとして差し出された石を、その臓腑に沈めた。もしそうしていなければ、ユピテルは食い尽くされていただろう。人々はこの神をクロノスと呼び、偽ってクロノスと呼ぶ〔底本は二つとも Chronon。クロノス神の名と時(chronos)とを掛けた語呂と解した〕。というのも時は自らが生み出したものを費やし、費やしたものを再び約束するからである。しかし、なぜ彼らは時の代わりに、それとなくこの名を作り出すのか。

Carmen adversus gentes 1.18

18

Hunc etiam, quod saepe sibi de prole timebat,Ab Jove dejectum coelo latuisse per agrosItaliae, Latiumque, ideo tunc esse vocatum.Magnus uterque deus! Terris est abditus alter,Alter non potuit terrarum scire latebras.Hinc Latiare malum prisci statuere Quirites,

PL 5, 272A

この神はまた、しばしば我が子ゆえに我が身を恐れていたので、ユピテルによって天から追い落とされ、イタリアの野を隠れ潜んで巡り、それゆえその地はラティウムと呼ばれたという。両者ともに大いなる神である。一方は地に隠され、もう一方は地の隠れ処を知ることさえできなかった。こうして昔のクイリテスたちは、ラティアレの悪しき祭りを定めた、

Carmen adversus gentes 1.19

19

Ut mactatus homo nomen satiaret inane.Quae nox est animi? quae sunt improvida corda?Quod colitur nihil est, et sacra cruenta geruntur.Quid quod et invictum spelaea sub atra recondunt,Quaeque tegunt tenebris, audent hunc dicere solem?Quis colat occulte lucem, sidusque supernum,

PL 5, 272A

屠られた人が、その空しい名を満たすために。これはいかなる心の闇か。いかなる思慮なき心か。崇められているものは無に等しいのに、血なまぐさい祭儀が行われる。さらに、彼らは「不敗の者」を暗い洞窟の下に隠しておきながら、闇の中に覆い隠すその同じものを、太陽と呼ぶことを敢えてするとは、いかなることか。誰が光を、天上の星を、密かに崇めるだろうか、

Carmen adversus gentes 1.20

20

Celet in inferuis nisi rerum causa malarum?Quid quod et Isiacum sistrumque, caputque caninumNon magis abscondunt, sed per loca publica ponunt?Nescio quid certe quaerunt, gaudentque repertum;Rursus et amittunt, quod rursus quaerere possint.Quis ferat hoc sapiens, illos quasi claudere solem,

PL 5, 273A

悪しきことどもの元凶でなければ、それを冥界に隠すことなどしないはずなのに。さらに、イシスのシストルムと、犬の頭とを、彼らは隠すどころか、公の場所に置くとは、いかなることか。彼らは確かに何かを探し求め、見出せば喜び、再び探し求めうるように、再びそれを失う。いかなる賢者がこれに耐えられようか。彼らが太陽をあたかも閉じ込めるかのようにし、

Carmen adversus gentes 1.21

21

Hos proferre palam propriorum monstra deorum?Quid Serapis meruit, qui sic laceratur ab ipsisPer varios turpesque locos? Hic denique semperFit fera, fitque canis, fit turpe cadaver aselli,Nunc homo, nunc panis, nunc corpore languidus aegro.Talia dum faciunt, nihil hunc sentire fatentur.

PL 5, 274A

一方で、自分たちの神々の怪異を公然と晒しているのを。セラピスは何をしたというのか、彼らによってこれほどに様々な恥ずべき場所で引き裂かれるとは。この神は結局いつも猛獣となり、犬となり、驢馬の醜い死骸となり、あるときは人となり、あるときはパンとなり、あるときは病み衰えた身体となる。このようなことをしながら、彼らはこの神が何も感じないことを認めている。

Carmen adversus gentes 1.22

22

Quid loquar et Vestam, quam se negat ipse sacerdosScire quid est? imisque tamen penetralibus intusSemper inextinctus servari fingitur ignis.Cur dea, non deus est? Cur ignis femina fertur?Ista quidem mulier, sicuti commendat Hyginus,Stamine prima novo vestem contexuit olim,

PL 5, 275A

ウェスタについても、私は何を語ろうか。祭司自身が、それが何であるかを知らないと言うその女神を。それでいて、最も奥深い聖所の内には常に消えることのない火が保たれていると偽り語られている。なぜ神ではなく女神なのか。なぜ火が女性とされるのか。ヒュギヌスが伝えるところによれば、この女はかつて初めて新しい糸で衣を織り上げた者であった。

Carmen adversus gentes 1.23

23

Nomine de proprio dictam, quam tradidit ipsaVulcano, qui tunc illi monstrarat opertosCustodire focos. Hic rursum munere laetusObtulit hanc Soli, per quem deprehenderat anteMartis adulterium. Nunc omnis credula turbaSuspendunt Soli per Vulcanalia vestes:

PL 5, 276A

その衣は彼女自身の名にちなんで呼ばれ、彼女自身がそれをウルカヌスに手渡した。彼はそのとき、彼女に隠れた炉を守る術を教えていたのである。彼はこの贈り物を喜び、今度はこれを太陽に捧げた。かつて彼は太陽によって、マルスの姦通を突き止めていたからである。今や、あらゆる軽信の群衆はウルカナリア祭のあいだ、太陽のために衣を吊るす。

Carmen adversus gentes 1.24

24

Utque notent Venerem, tunc et portatur Adonis:Stercora tunc mittunt, ipsum pro stercore jactant.Omnia si quaeras, magis et ridenda videntur.Additur heic aliud: Vestae quas Virgines aiuntQuinquennes epulas audis portare Draconi,Qui tamen aut non est, aut si est, diabolus ipse est,

PL 5, 276A

そしてウェヌスを記念するために、そのときアドニスも担がれる。その折、人々は糞を投げつけ、彼自身を糞のように投げ捨てる。すべてを尋ねてみれば、なおいっそう笑うべきものと見える。ここにさらに一つ加わる。ウェスタの処女たちと呼ばれる者たちが、五年ごとの饗宴を竜のもとへ運ぶと、お前は聞いている。その竜は、存在しないか、存在するならば、まさしく悪魔そのものであり、

Carmen adversus gentes 1.25

25

Humani generis contrarius antea suasor.Et venerantur eum, qui nunc in nomine ChristiEt tremit, et pendet, suaque omnia facta fatetur.Quae mens est hominum, ut pro veris falsa loquantur,Qui linquenda colunt, contraque colenda relinquunt?Jam sat erit nobis vanos narrare timores.

PL 5, 277A

かつて人類に敵対した誘惑者である。そして人々は、今やキリストの名において震え、宙吊りにされ、自らの所業をことごとく白状するその者を崇めている。真実の代わりに偽りを語るとは、人々のいかなる心か、捨てるべきものを崇め、逆に崇めるべきものを捨てる者たちの。空しい恐れを語るのは、我々にはもはやこれで十分であろう。

Carmen adversus gentes 1.26

26

Haec ego cuncta prius, clarum cum lumen adeptus,Neque diu incertum, et tot tempestatibus actumSancta salutari suscepit Ecclesia portu,Postque vagos fluctus tranquilla sede locavit:Ut mihi jam liceat, detersa nube malorumTempore promisso lucem sperare serenam.

PL 5, 277A

私はかつてこれらすべての中にあったが、明るい光を得て、長く定まらず〔底本は Neque。意味が通らないので Meque(そして私を)と読む〕、これほど多くの嵐に翻弄されていた私を、聖なる教会が救いの港に受け入れ、さすらう波のあと、静かな座に据え置いた。こうして今や私には、悪しきことどもの雲を拭い去られて、約束された時に、晴れやかな光を望むことが許されている。

Carmen adversus gentes 1.27

27

Jam prior illa salus, quam perdidit immemor Adam,Tunc vero suadente malo, nunc remige Christo,Eruta de scopulis semper mansura resurget.Rector enim noster sic undique cuncta gubernat;Ut modo qui nobis errorem mentis ademit,Hic meliore via paradisi lumina pandat.

PL 5, 277A

かつて、あの先立つ救いは、心に留めぬアダムがこれを失ったが、かのときは悪しき者の説得によって、今はキリストを漕ぎ手として、岩礁から救い出され、永遠にとどまるものとしてよみがえるであろう。我々の統治者は、このようにあらゆる方から万物を治めておられる。今しがた我々から心の迷いを取り去られたその同じ方が、より良い道によって、楽園の光を開いてくださるように。

Carmen adversus gentes 1.28

28

Felix nostra Fides uni, certoque dicata.Unus enim Deus est, substantia Filius una,Unus in utroque est unus vigor, una potestas.Namque Dei Verbum patrio de pectore ChristusEmicuit, semperque fuit, qui non quasi natus,Ore sed egressus, chaos illud inane removit,

PL 5, 278A

幸いなるかな、我々の信仰は、唯一にして確かなる方に捧げられている。神は唯一であり、実体において子も唯一である。両者において、一つの活力、一つの権力が唯一である。実に神の言葉であるキリストは、父なる胸から輝き出た。そして常に在した方であって、生まれたかのようにではなく、口から出でて、かの空しい混沌を取り除き、

Carmen adversus gentes 1.29

29

Et tulit informem contextae noctis hiatum:Distribuitque locis mare, terras, aera, coelum.Hisque dedit geminam pulsa caligine lucem.Ast ubi cuncta novum stupuerunt surgere solem,Quatuor haec hausit variis exordia rebus.Sunt homines terris, sunt addita sidera coelo,

PL 5, 278A

織り成された夜の形なき裂け目を取り去った。そして海と、地と、大気と、天とを、それぞれの場所に配した。闇を追い払い、これらに双つの光を与えた。しかし、万物が新しい太陽の昇るのに驚き見入っていたとき、彼はこの四つの始まりを、様々な事物のために汲み出した。地には人間があり、天には星々が添えられ、

Carmen adversus gentes 1.30

30

Aere pendet avis, liquido natat aequore piscis.Sic elementa suis decoravit singula formis,Nexuit haec diversa licet, discretaque junxit,Junctaque discrevit, quae nunc divisa cohaerent.Claudit enim oceanus terram, mare clauditur, ipseAxe sub aethereo medius concluditur aer.

PL 5, 278A

大気には鳥が浮かび、澄んだ海面には魚が泳ぐ。こうして彼は、それぞれの元素をおのおのの形で飾り、これらを異なるものでありながら結び合わせ、分かたれたものを繋ぎ、繋がれたものを分かった。それらは今、分かたれながらも結びついている。大洋が大地を閉じ込め、海もまた閉じ込められ、大気そのものも、天の軸の下、中央に閉じ込められている。

Carmen adversus gentes 1.31

31

Hoc etiam caelum, quod nos sublime videmus,Sex aliis infra est spatio surgentibus aequo,Postque thronos septem, post tot coelestia regnaCaetera pars omnis, quae cunctis eminet ultra,Quae super excedit, quae passim tendit in altum,Quae sine fine patet, quam nec mens colligit ulla,

PL 5, 279A

我々が高きにあると見るこの天でさえも、等しい間隔をもって立ち上る、他の六つの天の下にある。七つの御座のあと、これほど多くの天の王国のあと、残りの部分はすべて、あらゆるものの彼方に聳え立ち、すべての上に出で、至るところで高みへと広がり、果てなく開かれ、いかなる心もこれを捉えることができない。

Carmen adversus gentes 1.32

32

Lucis inaccessae domus est, sedesque potentisSancta Dei unde procul, quae fecit subdita cernit.Omnia sic constant, dum spiritus omnia cingit.Haec eadem quorum nobis conceditur usus,Quae polus inferior magna complectitur Urbe,Cuncta licet distent, una cum pace tenentur.

PL 5, 279A

そこは近づき得ぬ光の住処であり、力ある聖なる神の座であって、そこから遠く、神は自らが作られたものが服することを見そなわす。かくして万物は成り立ち、霊が万物を取り囲んでいる。その用いることが我々に許されているこれら同じものは、下なる天の極が、大いなる円環〔底本は Urbe(都)。意味が取れないので orbe の誤植と見た〕をもって包み込んでいる。すべてが隔たっていながらも、一つの平和のうちに保たれている。

Carmen adversus gentes 1.33

33

Denique nomen habent unum, sunt omnia Mundus.Hunc etiam Graeci Cosmon dixere priores:Hinc ita compositum distinguens utraque linguaCosmon ab ornatu, Mundum de lumine dixit.Nam quo sol nitet, hoc totum sordebat in umbra,Et manet exemplum, quotiens nox omnia foedat,

PL 5, 280A

結局のところ、それらは一つの名を持ち、万物は「世界」である。これを古のギリシア人たちは「コスモス」とも呼んだ。こうして二つの言語はそれぞれ、こう組み立てて分けて、コスモスを「飾り」から、ムンドゥスを「光」から名づけたのである。太陽が輝くところ、そのすべてはかつて闇の中で汚れていたのであり、夜がすべてを穢すたびに、それは実例として残っている。

Carmen adversus gentes 1.34

34

Et docet ex tenebris, quae sit data gratia lucis.Tot bona qui fecit, qui sic operatus ubique est,Hic Deus de corde Dei, hic Spiritus oris,Sancti sermo Patris, tantarum fabrica rerum:Nec se Paganus laudet, si vitat idola,Ac satis esse putat, quod numine credat in uno.

PL 5, 280A

そして闇から、光として与えられた恩寵がいかなるものかを教えている。これほど多くの善きことをなし、至るところでこのように働かれた方、この方こそ、神の心から出た神であり、この方こそ、口から出た霊であり、聖なる父の言葉であり、これほど大いなることどもの造り主である。異教徒は、偶像を避けたからといって、自らを誇ってはならない。そして唯一の神威を信じることで十分だと思うべきではない。

Carmen adversus gentes 1.35

35

Quid colet ille Deum, qui Verbum non colit ejus?Qui non Virtutem simili veneratur honore?Quique invisibilem incomprehensibilemque fateturEsse Deum, hic etiam Christum si cogitet, idemInveniet. quoniam Verbum comprehendere nemo,Nemo videre potest; opera ejus sola videntur.

PL 5, 281A

その言葉を崇めない者が、いったいどうして神を崇めることになろうか。同じ敬意をもってその力を崇敬しない者が。目に見えず、把握され得ない方として神を告白する者は、もしキリストについても考えるならば、同じことを見出すであろう。なぜなら、言葉を把握することは誰にもできず、誰もこれを見ることはできないからである。ただその働きのみが見られる。

Carmen adversus gentes 1.36

36

In Patre Natus enim, in Nato Pater omnia fecit,Et quidquid virtute dedit, pietate tuetur.Sic fuit, et steterit versus Salvator in aevum,Qui tulit errores, qui fecit vera videri,Placatoque Patri pereuntem reddidit orbem.Nec mirum, si cuncta regit, qui cuncta creavit,

PL 5, 281A

実に、父のうちにあって子が、子のうちにあって父が、万物をなし給うたのであり、力によって与えたものは何であれ、慈愛によってこれを守り給う。かくして救い主は在し、永遠に向かって立ち続けるであろう。迷妄を取り去り、真なることを見えるようにし、父を宥めて、滅びゆく世界を取り戻された方である。万物を創造された方が万物を治めるとしても、何の不思議もない。

Carmen adversus gentes 1.37

37

Qui dedit ex nihilo totum, lucemque tenebrisPraetulit, atque diem jussit succedere nocti;Quodque in carne fuit, carnis peccata remittit.Cernit enim, fragilem faciles incurrere lapsus,Corripiensque tamen veniam dabit omnibus unam,(Remque novam dicam, nec me dixisse pigebit)

PL 5, 281A

無からすべてを与え、光を闇に優先させ、昼が夜に続くよう命じられた方であり、肉のうちに在した方であるがゆえに、肉の罪を赦し給う。実に、脆き者が容易く過ちに陥ることを見そなわし、咎めながらも、すべての者に一つの赦しを与えられるであろう——このように新しいことを私は言おう、それを言ったことを悔いはしない——

Carmen adversus gentes 1.38

38

Plusque pius quam justus erit. Si denique justusEsse velit, nullus fugiet sine crimine poenam:Justus enim mala condemnat, pius omnia donat.Hoc facit, ut rata sint venturae munera vitae,Et quod culpa tulit, rursum indulgentia reddat:Quae si non fuerint plebi concessa roganti,

PL 5, 281B

そして義なる方であるよりも、慈しみ深い方であられるだろう。もし結局のところ義なる方であろうとするなら、誰一人、罪なくして刑罰を逃れる者はいないであろう。なぜなら、義なる者は悪を断罪し、慈しみ深い者はすべてを赦すからである。かの方はこうして、来たるべき命の賜物が確かなものとなるようにし、咎が奪い去ったものを、寛恕が再び返すようにする。もし願い求める民にこれが許されないなら、

Carmen adversus gentes 1.39

39

Tunc prope nullus erit delicto liber ab omni.Qui possit meritus promissa luce potiri?Tangere tunc laetis coelorum regna libebit;Tunc poterit mors ipsa mori, quum tempore totoVita perennis erit, quia tunc in sede beataNullus peccandi locus est, ubi nulla cupido est.

PL 5, 281B

そのときは、あらゆる罪から自由な者は、ほとんど誰もいなくなるであろう。誰が、その功によって、約束された光を得ることができようか。そのとき、喜びとともに天の王国に触れることが望まれるであろう。そのとき、死そのものが死にうるであろう。あらゆる時にわたって命が永久に続くであろうから。なぜなら、そのとき至福の座には罪を犯す余地はなく、いかなる欲望もそこにはないからである。

Carmen adversus gentes 1.40

40

Gloria tanta manet populo servata fideli.Amplius hoc tribuit, majus dedit hoc quoque munus,Quod peccatorem quem poenitet, antea lapsum,Non facis in numero turbae peccantis haberi:Quippe satis poena est, cum sit sua culpa dolori;Supplicium proprium timor est; tormenta reatus

PL 5, 282A

これほどの栄光が、信ずる民のために保たれて待っている。かの方はこれよりもさらに多くを与え、これよりもさらに大いなる賜物をも授けた。すなわち、後悔する罪人を、かつて堕ちた者を、罪を犯す群れの数のうちに数えられぬようにして下さることである。実に、自らの咎が苦悩となるならば、それだけで刑罰として十分である。恐れそのものが彼自身の刑罰であり、罪責の責め苦を

Carmen adversus gentes 1.41

41

Tum veluti patitur qui se meruisse fatetur.Quid poterit melius, vel quid moderatius esse?Judicat, inquirit, castigat, parcit, honorat,Omnia qui vincit, nec ab ipsa vincitur ira.Quod de praesenti jam cernimus esse futurum;Nam cum saepe minax horrentia nubila cogit,

PL 5, 282A

そのとき、自らそれに値すると認める者は、あたかも受けているかのようである。これより善く、これより節度あることが、他に何かありえようか。かの方は裁き、糾し、懲らしめ、赦し、敬う。万物に打ち勝ちながら、怒りそのものに打ち負かされることもない。我々が現在すでに見ていることは、未来にもあるであろう。すなわち、かの方がしばしば脅すように、身の毛よだつ雲を集め、

Carmen adversus gentes 1.42

42

Et terrore pio rutilo nimis igne coruscat,Tristibus et pluviis, et nubibus intonat atris,Omne genus timet interitum; sed vita potestasDesinet, et pariter coelum mentesque serenat.Hoc quoque tunc sperare jubet, qui se modo cunctaPerdere posse probat, si perdere velle recusat.

PL 5, 282B

慈しみ深い恐れとともに、あまりにも赤く燃える火で稲妻を放ち、陰鬱な雨と、暗い雲とで雷鳴を轟かせるとき、あらゆる種族は滅びを恐れる。しかし生ける力は〔底本は vita potestas。統語が立たないので viva potestas と読む〕やみ、天と心とを同じく晴れやかにする。かの方は、このことをも望むように命じる。今しがた万物を滅ぼしうることを示しながら、それを滅ぼそうとは望まないことによって。

Carmen adversus gentes 1.43

43

Sic iteranda salus venturo ostenditur aevo,Aeternique Dei pietas aeterna manebit.

PL 5, 282B

このようにして、繰り返されるべき救いが、来たるべき時代へと示され、永遠なる神の慈愛は、永遠にとどまるであろう。