De singularitate clericorum 1.1
Promiseram quidem vobis ante tempus epistolam, filii charissimi, quae omnium morum instituta de lege commendans, summatim omnia etiam contineret, quaecumque universis clericis generaliter ad dirigendam regulam competunt disciplinae.
PL 4, 835C私はかねてより、最愛の子らよ、諸君に一通の書簡を約束していた。その書簡は、律法に基づいてあらゆる習わしの定めを説き勧め、すべての聖職者に一般に規律の規範を導くのにふさわしい事柄のすべてを、要約して含むはずのものであった。
De singularitate clericorum 1.2
Sed quia nunc de feminarum commoratione vulgariter inter vos quidam ad ignominiam devoluti sunt, etiam de hac re specialiter vobis, Domini correptione scribere compulsus sum, qui miserum me pro vestra negligentia cum severitate corripiens, mandare praecepit, ne clerici cum feminis commorentur.
PL 4, 835Cしかし今、諸君のうちのある者たちが、女たちと同居することによって世間なみに恥辱へと落ちぶれてしまったので、私はこの事柄についても特に諸君に書き送るよう、主の叱責によって強いられた。主は、諸君の怠慢のゆえにこの哀れな私を厳しく叱りつけ、聖職者が女たちと同居してはならぬと命じるよう私にお命じになったのである。
De singularitate clericorum 1.3
Et licet haec admonitio sola litterarum mearum auctoritate sufficeret, tamen ne me somniatorem irrideat quisquam, sicut Joseph fratres irriserunt, Scripturarum addimus firmitatem: ut omnes sciant hoc etiam modo per revelationem Dominum jubere, quod litteris cognoscitur ante jussisse; nec nos esse adulterantes verbum Domini, aut volentes jactanter de revelationibus gloriari, sed sic ante conspectum Domini referendo non mentiri quod loquimur; sicut a Domino confidimus nos non audisse mendacium, praesumentes vocem apostoli Pauli protestantis: Non enim sumus, inquit, sicut plurimi adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate, sicut ex Deo, coram ipso in Christo loquimur.
PL 4, 835Cこの訓戒は、私の書簡そのものの権威だけでも十分であったろう。しかし、ヨセフがその兄弟たちに嘲られたように、誰も私を夢想家と嘲ることのないよう、我々は聖典の確証を付け加える。それは、主がこのように啓示によっても命じておられること――すでに文書によって以前にお命じになったと知られていること――を、すべての人が知るためである。また我々は主の言葉を偽り曲げる者でも、啓示について誇らしげに誇ろうとする者でもなく、主の御前において語ることによって、語ることに偽りがないようにするためでもある。使徒パウロが証言する声を我々は当てにして、主から我々が偽りを聞いたのではないと確信しているとおりである。すなわちパウロはこう言う。『我々は、多くの者のように神の言葉を偽り曲げる者ではなく、誠実さから、神から出た者として、キリストにあって、この方の御前で語っているのである。』
De singularitate clericorum 1.4
In dolore itaque maximo constituti de quibusdam putrefactis membris corporis nostri, et in gemitu jacturam lamentantes Ecclesiae, quae per segnitiem nostram redigitur per dies singulos ad nimiam paucitatem; credimus nos ex parte aliqua sublevari, quod diligentiae nostrae negligentia quorumdam obesse non possit, quibus numquam nostrae litterae defuerunt, quae per absentiam nostram frequentiam omnibus pensaverunt dissimulationis suae: ut unusquisque contemptor reum semetipsum conscribat, nos autem libera fronte contemptoribus exclamemus, quod Salomon confidenter exprobrat: Quoniam quidem vocabam, inquit, et non obaudiebatis: et extendebam verba mea, et non intendebatis, sed irrita faciebatis mea consilia, meis autem increpationibus non intendebatis: itaque et ego vestrae perditioni superridebo Gratulabor ergo adversum vos, cum advenerit vobis interitus, et cum advenerit vobis subito tumultus: eversio autem simul et procellae, et cum advenerit vobis pressura et expugnatio.
PL 4, 836Cそこで、我々自身の肉体のある腐った肢体のことで最大の苦しみのうちに置かれ、また我々の怠慢によって教会が日々おびただしく減じていくことを嘆きのうちに悼みながら、我々はある程度救われると信じている。というのも、ある者たちの怠慢が、我々の勤勉を損なうことはあり得ないからである。彼らには我々の書簡が一度も欠けたことがなく、その書簡は、我々が不在であっても、彼らの怠慢の埋め合わせを頻繁な便りによって皆に対して行ってきたのである。それは、侮る者おのおのが自分自身を有罪と書き記すようになり、我々の方は臆せぬ額をもって、侮る者たちに向かって、ソロモンが確信をもって叱責するその言葉を叫び返すことができるようにするためである。すなわち彼は言う。「私が呼びかけても、汝らは聞き従わなかった。私が手を差し伸べても、汝らは心に留めなかった。かえって汝らは私の勧めを無にし、私の叱責にも心を留めなかった。それゆえ私もまた、汝らの滅びを嘲り笑おう。汝らに破滅が臨み、汝らに突然の混乱が臨むとき、また覆滅と嵐が、汝らに苦難と攻囲が臨むとき、私は汝らに対して喜ぼう。」
De singularitate clericorum 1.5
Erit enim cum me invocaveritis, ego autem non exaudiam vos. Quaerent me mali, et non invenient: oderunt enim sapientiam. Verbum autem Domini non assumpserunt, neque voluerunt meis consiliis intendere.
PL 4, 837B「汝らが私を呼び求めるときが来るであろうが、私は汝らに耳を貸さない。悪しき者たちは私を尋ね求めても、見出すことはないだろう。彼らは知恵を憎んだからである。彼らは主の言葉を受け入れず、私の勧めに心を留めようとしなかった。」
De singularitate clericorum 1.6
Spreverunt enim meas correptiones: ideoque edent viae suae fructus, et sua impietate satiabuntur. Ad vos nunc mea exhortatio convertitur, quos nolumus experiri talia praecipitia ruinarum.
PL 4, 837B「彼らは私の叱責を退けた。それゆえ彼らは自分の道の実を食べ、自らの不敬によって飽き足りるであろう。」今や我々の勧めは諸君へと向けられる。我々は諸君がこのような破滅の断崖を身をもって経験することを望まないからである。
De singularitate clericorum 1.7
Metuite quantum potestis ejusmodi casus exitia: et in ista subversione, labentium vos experimenta perterreant. Nimium praeceps est qui transire contendit, ubi alium conspexerit cecidisse: et vehementer infraenis est, cui non incutitur timor alio pereunte.
PL 4, 837B諸君、力の限りこの種の破滅の惨事を恐れるがよい。そしてこの転落のうちにあって、倒れゆく者たちの経験が諸君を戦慄させるように。他人が倒れるのを目にしてもなお渡ろうとする者は、あまりに向こう見ずである。また他人が滅びるのを見ても恐れを起こさない者は、はなはだ手綱を欠いた者である。
De singularitate clericorum 1.8
Amator vero est salutis suae, qui evitat alienae mortis incursum. Et ipse est providus, qui sollicitus fit cladibus caeterorum, sicut Salomon approbat, dicens: Astutus videns malum puniri, vehementer erudietur.
PL 4, 837B他人の死の襲来を避ける者こそ、自分自身の救いを愛する者である。また他人の災いに心を配る者こそ、思慮深い者である。ソロモンがこれを是認して言うとおりである。「抜け目ない者は、悪しき者が罰せられるのを見て、大いに教えを受ける。」
De singularitate clericorum 1.9
Et iterum: Cadentibus impiis justi vehementer terrebuntur. Adversaria est confidentia, quae periculis vitam suam pro certo commendat. Et lubrica spes est, quae inter fomenta peccati salvari se sperat. Incerta victoria est, inter hostilia arma pugnare.
PL 4, 837Cまた彼は重ねて言う。「不敬な者たちが倒れるとき、正しい者たちは大いに恐れを覚える。」危険に自分の命を確実なものとして委ねる自信は、仇なすものである。罪の火種のただ中にあって自分が救われると望む希望は、滑りやすいものである。敵の武器のただ中で戦うことは、勝利の定かならぬことである。
De singularitate clericorum 1.10
Et impossibilis liberatio est, flammis circumdari, nec ardere. Quod Salomon non negat, dicens: Quis alligabit in sinu suo ignem, vestimenta autem sua non comburet? Aut qui ambulabit super carbones ignis: pedes vero non comburet?
PL 4, 837C炎に取り囲まれながら燃えないということは、あり得ないことである。ソロモンもこれを否まずに言う。「誰が己の懐に火を抱いて、その衣を焼かずにいられようか。あるいは誰が燃える炭火の上を歩いて、その足を焼かずにいられようか。」
De singularitate clericorum 1.11
Sic qui introierit ad uxorem proximi sui, non erit immunis, neque omnis qui tangit eam. Credite, quaeso vos, credite divinae fidei, quinimo quam nostrae: quia omne quidquid pollicetur, non potest fallere, dicente Domino: Facilius est, inquit, coelum et terram praeterire, quam de lege unum apicem cadere.
PL 4, 837C同じように、隣人の妻のもとに入る者は無傷ではいられず、これに触れる者もまた誰一人として無傷ではいられない。諸君に願う、信じてほしい、我々の言葉よりもむしろ神の真実を信じてほしい。なぜなら、神が約束することは何であれ、欺くことがあり得ないからである。主が言われるとおりである。「天と地とが過ぎ去るほうが、律法から一画が落ちるよりもたやすい。」
De singularitate clericorum 1.12
Et iterum: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt. Ipsi ergo nos fallimus, quotiens inordinaliter credimus, aestimantes per fidem nostram legis praecepta mutari: ut inter masculos et feminas speremus passim castitatem immobilem custodiri.
PL 4, 837Dまた重ねて言われる。「天と地とは過ぎ去るであろうが、私の言葉は過ぎ去ることがない。」それゆえ、我々が秩序を外れて信じ、自分たちの信仰によって律法の掟が変わると思い込み、男女の間でみだりに純潔が揺るぎなく守られると望むたびに、我々は自分自身を欺いているのである。
De singularitate clericorum 1.13
Difficile quis venenum bibet et vivet. Verendum est dormienti in ripa, ne cadat, cum dicat Apostolus: Qui se putat stare, videat ne cadat. In hac parte expedit plus bene timere, quam male fidere.
PL 4, 838A誰であれ毒を飲んで生き延びることは難しい。岸辺で眠る者は、落ちぬよう恐れねばならない。使徒が「自分は立っていると思う者は、倒れないよう気をつけよ」と言うとおりである。この点においては、悪しく信頼するよりも、善く恐れるほうが益となる。
De singularitate clericorum 1.14
Et utilius est infirmum se homo cognoscat, ut fortis existat; quam fortis videri velit, et infirmus emergat. De qua re praesumptores objurgat Apostolus, dicens: Si quis putat se aliquid esse, cum nihil sit, seipsum implanat.
PL 4, 838A人は、強く見られたいと望んで弱いことが露わになるよりも、自分を弱いと知って強くあるほうが、より有益である。この点について使徒は思い上がる者たちを叱責して言う。「誰であれ、自分は何ものかであると思うなら、実は何ものでもないのに、自分自身を欺いているのである。」
De singularitate clericorum 1.15
Pro certo implanator proprius suam animam decepit, qui non cavendo contraria, noxiis rebus semetipse commiserit. Ille autem tutius sibi consulit, qui circa malos semper infidus species quascumque noxias extimescit.
PL 4, 838A確かに、逆境を警戒せず自ら害あるものに身を委ねる者は、自分自身を欺く当人であり、自分の魂を欺いたのである。しかし、悪しき者たちに対して常に用心深く、あらゆる害ある様相を恐れる者こそ、より安全に自分自身のために配慮する者である。
De singularitate clericorum 1.16
Quorum distantiam Salomon disseruit, dicens: Sapiens timendo declinabit ab omni malo: insipiens autem confidens sui miscetur iniquo. Magnum sapientiae divinae consilium inventum est, ubi timoris auxilio liberemur.
PL 4, 838Aこの両者の隔たりをソロモンは論じて言う。「賢い者は恐れることによってあらゆる悪から離れる。しかし愚かな者は自分を頼んで不正な者と交わる。」我々が恐れの助けによって救われるとは、神の知恵の大いなる計らいが見出されたところである。
De singularitate clericorum 1.17
Magna compendia providentiae, ut aliquando fiat virtus et victoria per timorem. Magna remedia Dominus contulit ad salutem, ut habeat et timidus laudem, sicut Salomon repetit, dicens: Beatus vir qui veretur omnia per metum.
PL 4, 838B恐れによって時に力と勝利とがもたらされるとは、摂理の大いなる近道である。主は救いのために大いなる治療を授けられ、臆病な者もまた誉れを得られるようにされた。ソロモンが重ねて言うとおりである。「すべてのことを恐れによって畏れる人は幸いである。」
De singularitate clericorum 1.18
Inaestimabilis Domini misericordia, quae unicuique homini suam contulit gloriam: et incomprehensibilis pietas, quae secundum pugnas dedit et palmas, ut confitendo masculorum saevitiam superemus, et timendo feminarum blandimenta vincamus; dummodo et de virtute et de infirmitate super nos Dominus glorias operetur: ut in omnibus et per omnia omnipotentem semetipse testetur, dividens differentias triumphorum; ut tam consiliis quam viribus a nobis bella vincantur, ne si vicerimus solius fidei fortitudine, contra Salomonem vacua essent opera sapientiae.
PL 4, 838B主の慈しみは測り知れず、おのおのの人間にその人固有の栄光を授けられた。また主の慈愛は把握し得ず、戦いに応じて勝利の棕櫚を与え、我々が男たちの猛威に対しては告白することによって打ち勝ち、女たちの甘言に対しては恐れることによって勝つようにされた。それは、力によっても弱さによっても、主が我々の上に栄光を働かせ、あらゆることにおいて、あらゆる仕方を通じて、御自らが全能であることを証しし、勝利の種類を分けられるためである。すなわち、我々の戦いが知恵によっても力によっても等しく勝ち取られるためであり、もし我々が信仰の強さのみによって勝つならば、ソロモンに反して、知恵の働きが空しいものとなってしまわぬためである。
De singularitate clericorum 1.19
Nunc igitur sapientiae arma gestanda, ubi feminei et virilis sexus certamen indicitur. Unde Salomon sic instruit, dicens, Prudentiam, inquit, fac notam tibi, ut te servet a muliere aliena et pessima.
PL 4, 838Cそれゆえ今や、女と男の性のあいだの戦いが告げられているこの場では、知恵の武器を身に帯びねばならない。それゆえソロモンはこう教えて言う。「思慮を汝自身に知らしめよ。それが汝を、よその、そして最も邪悪な女から守るためである。」
De singularitate clericorum 1.20
Videte nunc prudentiam in isto bello, non fidem nobis datam esse victricem, quae nos timiditatis remedio liberasset: et contemplamini quae sunt modo arma sumenda, si vultis habere legis auxilia.
PL 4, 838C諸君、今よく見るがよい。この戦いにおいて我々に勝利をもたらす武器として与えられたのは信仰ではなく、思慮であるということを。それは、恐れという治療によって我々を解放するはずのものである。そして、もし律法の助けを得たいと望むなら、今どのような武器を取るべきかを、よく考えるがよい。
De singularitate clericorum 1.21
Estote timidi, ut sitis intrepidi, et licet timor in certamine infirmitas esse videatur; tamen secundum verbum Apostoli, virtus in infirmitate perficitur. Separamini deprecor, sepamini contagione pestifera.
PL 4, 838C諸君、恐れる者となれ、それは諸君が恐れ知らずの者となるためである。そして、戦いにおいて恐れは弱さであるように見えようとも、使徒の言葉によれば、力は弱さのうちに全うされるのである。身を離せ、切に願う、疫病のような感染から身を離せ。
De singularitate clericorum 1.22
Quantumcumque fuerit unusquisque longius ab adversis tantum non sentit adversa. Minus voluptatibus stimulatur, qui non est ubi frequentia est voluptatum.
PL 4, 838Dおのおのの者は、逆境から遠く離れているほど、それだけ逆境を感じない。快楽の群がるところにいない者は、快楽によって刺激されることも少ない。
De singularitate clericorum 1.23
Et minus avaritiae molestias patitur, qui divitias non videt, si admittimus Apostolum pollicentem: Qui volunt, inquit, divites fieri, incidunt in tentationem et in muscipulas, et desideria multa et inutila et noxia, quae mergunt hominem in perditionem et in interitum.
PL 4, 838Dまた富を目にしない者は、貪欲の煩いをより少なく被る。もし我々が使徒の約束する言葉を受け入れるならばそうである。彼は言う。「富もうと望む者たちは、誘惑と罠に落ち、多くの無益で有害な欲望に落ちる。それらは人を滅びと破滅へと沈めるのである。」
De singularitate clericorum 1.24
Non aliter tentationibus subjacet qui junctus est feminae; in qua nihil est aliud nisi quod feriat proximantem. Aculeus peccati facta est forma feminea; et mortis conditio non aliunde surrexit, nisi de muliebri substantia.
PL 4, 839A女と結び合わされた者も、これと同じように誘惑に服する。女のうちには、近づく者を打つもの以外、何もないからである。女の姿は罪の棘となった。そして死の定めは、女という実体以外のどこからも生じなかった。
De singularitate clericorum 1.25
Quod Salomon ad nostram sollicitudinem memorat, dicens: A muliere factum est initium peccati, propter hanc omnes morimur. Inde mortales tenemur, nec timemus. Quid si jam mortales essemus?
PL 4, 839Aソロモンはこれを我々への戒めとして述べて言う。「罪の初めは女から生じた。この女のゆえに我々はみな死ぬ。」それによって我々は死すべき者として捕らえられていながら、恐れようとしない。すでに死すべき者とされているとして、それが何だというのか〔底本は mortales。本文が崩れているらしく immortales の可能性もあるが、印刷どおり皮肉の反語と解した〕。
De singularitate clericorum 1.26
Per mulierem liberavit nos equidem Christus, sed unde adhuc morimur formidare debemus. Tunc liberatio ipsa constabit in femina, si a nobis mors revincatur, quae per feminam venerat.
PL 4, 839A確かにキリストは女を通して我々を解放された。しかし、我々がなお死につつあるその原因を、我々は恐れねばならない。女による解放そのものが確かなものとなるのは、女を通して来た死が我々によって打ち破られるときである。
De singularitate clericorum 1.27
Caeterum si adhuc per mulierem circa nos scandala dominantur, liberationis Christi fecimus pro certo dispendium.
PL 4, 839Aしかし、もし今なお女を通してつまずきが我々の周りで支配しているならば、我々は確実にキリストの解放を無にしてしまったのである。
De singularitate clericorum 1.28
Siquidem in futurum spes ista libertatis manet, quam fidei nostrae Christum credimus contulisse: ut tunc nobis omnino mulier non noceat, cum et ipsa mors fuerit evacuata.
PL 4, 839Bというのも、この自由への希望は将来にこそ残っているからである。我々はキリストがこの希望を我々の信仰に授けてくださったと信じる。すなわち、死そのものが滅ぼされるそのとき、女はもはや我々にまったく害を及ぼさなくなるのである。
De singularitate clericorum 1.29
Nam si modo putamus nos intentabiles esse muliebribus jaculis; quid ergo restat coelestibus regnis? Non immerito tales sensus Apostolus increpat, dicens: Jam satiati estis, jam divites facti estis: sine nobis regnatis, et utinam regnetis.
PL 4, 839Bというのも、もし我々が今すでに女の投げる矢に射られない者だと思うならば、天の国にはいったい何が残されているというのか。使徒はこのような考えを、理由なくではなく、叱責して言う。「汝らはすでに満ち足り、すでに富める者となった。我々を抜きにして治めている。そして願わくは、汝らが本当に治めていてほしいものだ。」
De singularitate clericorum 1.30
Tempus ergo luctaminis adhuc geritur, et mors per feminam adhuc usque grassatur. Mentior, si non videmus exinde interitus plurimorum.
PL 4, 839Bそれゆえ、戦いの時はなお続いており、死は女を通して今なお猛威を振るっている。もし我々がそこから多くの者たちの破滅を見ないというなら、私は嘘をついていることになろう。
De singularitate clericorum 1.31
Quanti et quales Episcopi et clerici simul et laici, post confessionum victoriarumque calcata certamina, post magnalia et signa vel mirabilia usquequaque monstrata, noscuntur cum his omnibus naufragasse, cum volunt in navi fragili navigare?
PL 4, 839Bいかに多くの、いかに立派な司教たちや聖職者たち、また同時に信徒たちが、告白と勝利との戦いを踏みしめた後、いたるところで示された大いなる業やしるし、また奇跡の後にもかかわらず、脆い舟で航海しようとしたがために、これらすべてもろとも難破したと知られていることか。
De singularitate clericorum 1.32
Quantos leones domuit una muliebris infirmitas delicta, quae cum sit vilis et misera, de magnis efficit praedam? Quod Salomon loquitur, dicens: Pretium meretricis tantum est unius panis, mulier autem pretiosas animas capit.
PL 4, 839Cたった一つの罪深い〔底本は delicta で格が浮いている。形容詞的に解した〕女の弱さが、どれほど多くの獅子たちを手なずけたことか。それは卑しく惨めなものでありながら、偉大な者たちを獲物としてしまう。ソロモンが語るとおりである。「遊女の代価はただ一つのパンほどのものにすぎない。しかし女は貴い魂を捕らえる。」
De singularitate clericorum 1.33
Ante nos ista tractantur, et nullis terroribus coercemur, quid faceremus, si opinionibus tantummodo gestas historias audiremus?
PL 4, 839Cこれらのことは我々の目の前で行われているのに、我々は何の恐れにも抑えられていない。もし我々がこれらの出来事を単なる噂話としてのみ聞いていたとしたら、いったいどうしていたであろうか。
De singularitate clericorum 1.34
Sed haec est semper incredulitas humanae duritiae, ut non solum, audiendo, sed etiam videndo non credat alteros interisse, nisi et se ipsam viderit interire; nec sociorum mortibus quatitur, dum illos promeritos aut invalidos opinatur.
PL 4, 839Cしかし、これこそ常に人間のかたくなさの不信仰というものである。すなわち、聞くことによってだけでなく、見ることによってさえも、自分自身が滅びるのを見るのでなければ、他人が滅びたことを信じようとしないのである。そして、仲間たちの死によっても心を揺さぶられることがない。彼らはそれに値したのだ、あるいは弱かったのだと思い込んでいる間は。
De singularitate clericorum 1.35
Se autem multum mereri, aut multum valere fiducialiter putat, nesciens praeberi cunctis exempla, cum fuerint quibusdam irrogata supplicia, sicut Dominus in Evangelio proponit et dicit: Putatis quod hi Galilaei prae omnibus Galilaeis fuerint peccatores, qui talia passi sunt?
PL 4, 839Cしかし自分については、大いに値するとか、大いに力があるとか、自信をもって思い込んでいる。ある者たちに刑罰が科されるとき、それがすべての人への手本として示されているのだとは知らずにである。主が福音書のうちで述べて言われるとおりである。「汝らは、このような目に遭ったガリラヤ人たちが、すべてのガリラヤ人にもまして罪人であったと思うのか。」
De singularitate clericorum 1.36
Non. Dico vobis: Nisi poenitentiam habueritis, similiter perietis, sicut illi supra quos cecidit turris in Siloa, et occidit eos. Putatis quoniam et ipsi debitores fuerunt prae omnibus hominibus habitantibus in Hierusalem? Non.
PL 4, 840A「否。私は汝らに言う。汝らも悔い改めなければ、同じように滅びるであろう。シロアムで塔が倒れかかって死んだ、あの者たちのように。汝らは、彼らがエルサレムに住むすべての人にもまして負い目のある者であったと思うのか。否。」
De singularitate clericorum 1.37
Dico vobis: Si non poenitueritis, similiter perietis. Miramur si Adam per Evam seductus est, quem nulla morientium exempla praecesserant, et nisi jussio una constrinxerat, cum modo nos nec innumerabiles mortes, nec infinita jussa compescant.
PL 4, 840A「私は汝らに言う。汝らが悔い改めないならば、同じように滅びるであろう。」我々は、アダムがエバによって惑わされたことに驚いている。彼より先には、死んでいく者たちの手本など一つもなく、彼を縛っていたのはただ一つの命令だけであったのに。しかるに今、我々は数え切れぬ死も、数限りない命令も、我々を思いとどまらせることができないでいる。
De singularitate clericorum 1.38
Quibus convenienter dicitur secundum increpationem Domini: Si Adam vidisset mortes, quae factae in vobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egisset. Dico autem vobis, quoniam Adae tolerabilius erit in die judicii, quam vobis.
PL 4, 840A彼らに対しては、主の叱責にふさわしくこう言われる。「もしアダムが、汝らのうちに起こった数々の死を見ていたなら、とうの昔に粗布と灰のうちに悔い改めていたであろう。私は汝らに言う。審判の日には、汝らよりもアダムのほうが耐えやすいであろう。」
De singularitate clericorum 1.39
Longe sit pestis illa, et lues, et clandestina pernicies. O quam inordinabilis feminae propinquitas jaculatur, cujus vicina est delictorum latrocinium Non est in hac societate sinceritas approbabilis, quae collisiones habet velut quibusdam fluctibus turbulentas.
PL 4, 840Bかの疫病、かの悪疫、かの隠れた滅びは、遠く離れてあれ。ああ、秩序を外れた女への近さは、なんと矢を放つことか。その隣には罪の強奪が住んでいる。この交わりのうちには、是認しうる純粋さは存在しない。そこには、あたかも幾つもの波のように乱れる衝突があるのみである。
De singularitate clericorum 1.40
In hac familiaritate non habitat amica concordia, quoniam non nisi discordantes inimicitias creat. Fecit equidem viro Dominus mulierem adjutricem, sed serpentis invidia personam sumpsit hostilem.
PL 4, 840Bこの親密さのうちには、友好的な一致は住まない。なぜなら、それは不和と敵意しか生み出さないからである。確かに主は男のために女を助け手として造られた。しかし、蛇の妬みが敵対する役を引き受けたのである。
De singularitate clericorum 1.41
Quod si illa de viro suo nata, usque hodie ipsum cui jungitur, tentat: quanto magis illa quae copulatur, nulla lege conjuncta?
PL 4, 840Bもし、その男から生まれた女でさえ、今日に至るまで、自分が結ばれているその当人を誘惑するのであれば、いかなる法によっても結ばれていない交わりの女は、なおのことそうではないか。
De singularitate clericorum 1.42
Et si illi qui duo sunt in carne una concreti, tentationibus mutuis invicem pungunt, quid facient hi qui in una carne nec nati nec juncti sunt?
PL 4, 840Bそして、二人でありながら一つの肉に結び合わされた者たちでさえ、互いに誘惑によって刺し合うのであれば、一つの肉においてともに生まれもせず結ばれてもいない者たちは、いったい何をするというのか。
De singularitate clericorum 1.43
Praesertim quia nec Deum jam invocare permittitur, qui charitate alterius avocatur, nec sinitur cogitare divina, qui sibi quaesivit cui exiberet domesticam curam. Propter quod sic Apostolus consulit, dicens: Volo vos sine sollicitudine esse.
PL 4, 840Bとりわけ、他人への愛着に心を奪われている者には、もはや神を呼び求めることさえ許されず、家庭内の世話を差し向ける相手を自ら求めた者には、神的なことを思いめぐらすことさえ許されないからである。それゆえ使徒はこう勧めて言う。「私は汝らが思い煩いなくあってほしいと願う。」
De singularitate clericorum 1.44
Qui sine uxore est, sollicitus est quomodo placeat Deo: qui autem habet uxorem, cogitat quae sunt hujus mundi, quomodo placeat uxori.
PL 4, 840C「妻を持たない者は、どうすれば神に喜ばれるかを心配する。しかし妻を持つ者は、この世のことを、どうすれば妻に喜ばれるかを思い煩う。」
De singularitate clericorum 1.45
Quid est nunc quod in hac conjunctione delectet, in qua sunt solae pugnae? aut quae utilitas favet, ubi non sunt officia conjugalia, quando nec ipsa possunt esse secura. Causale est omne quod feminae est: et copulatio ejus semper infesta est.
PL 4, 840Cさて、この結びつきのうちに、いったい何が喜ばしいことがあろうか。そこにはただ争いしかないのに。また、婚姻の務めが存在せず、その務めさえ安全ではあり得ないところで、いったいどのような益が助けとなろうか。女に属することはすべて争いの種であり、女との結びつきは常に敵意に満ちている。
De singularitate clericorum 1.46
Foedere suo magnas molestias praestat; et cui adhaeserit contra fas, insanabilem ingerit plagam.
PL 4, 840Cその契りは大きな煩いをもたらし、掟に反してそれに執着する者には、癒しがたい傷を負わせる。
De singularitate clericorum 1.47
De carbonibus scintillae dissiliunt, de ferro rubigo nutritur, morbos aspides sibilant, et mulier fundit concupiscentiae pestilentiam, quam Salomon sic comparat, dicens: De vestimentis procedit tinea, et a muliere iniquitas viri.
PL 4, 840C炭火からは火花が飛び散り、鉄からは錆が生じ、毒蛇はしゅうしゅうと病を吐き出す。そして女は欲望の疫病をまき散らす。ソロモンはこれをこう喩えて言う。「衣からは虫が出て、女からは男の不義が出る。」
De singularitate clericorum 1.48
Volo scire quae sit affectio ista communis, quae morbi dissensio semper ambigua, quae propositum suum nutantibus consiliis impugnando conturbat. Ut quid sibi adhibuit mulierem qui ducere contempsit uxorem?
PL 4, 840D私はこの共通の情愛とやらが何であるか知りたいものだ。それは常にあいまいな病の不和であり、揺れ動く思案によって自分の決意を攻め、乱すものである。妻を娶ることを拒んだ者が、なぜ自分のもとに女を置くのか。
De singularitate clericorum 1.49
Omnis qui non manducaverit carnem, ut quid habitationem suam carnis apparatibus replet? Et qui non biberit vinum, quid videndi oblectatione perfruitur?
PL 4, 841A肉を食べない者はみな、なぜ自分の住まいを肉の備えで満たすのか。また酒を飲まない者は、なぜ見る楽しみだけを享受しようとするのか。
De singularitate clericorum 1.50
Quasi non aliquoties videndo nec gustando copia esculentorum animus pascitur, et vini odoriferi sola fragrantia suscitatur saepius animus. Quid per hypocrisin vult ab hominibus abstinens dici, et in secreto carnibus et ebrietate distendi?
PL 4, 841Aあたかも、時に見るだけで味わうことなくとも、豊富な食物によって心が養われることがなく、また香り高い酒のただその匂いだけで、しばしば心が奮い立つことがないかのようである。偽善によって人々から節制していると言われることを望みながら、密かに肉と酩酊によって腹を膨らませようとするとは、いったい何ということか。
De singularitate clericorum 1.51
Habent multi divitias quas suis usibus negant, sed pro cupiditate conservant; quibus si nulla cupiditas inhaesisset, nec cupiditatis insignia possiderent. At vero quia cupiditate possessi sunt perfruuntur animo quod usu non tangunt.
PL 4, 841A多くの者は、自分の用のためには使わずにおく富を持ちながら、貪欲のためにそれを保っている。もし彼らに何の貪欲も取りついていなかったなら、彼らは貪欲のしるしを所有することもなかったであろう。しかし実のところ、彼らは貪欲に取りつかれているがゆえに、実際には手をつけないものを、心のうちで享受しているのである。
De singularitate clericorum 1.52
Ita is qui despexit vinculum nuptiarum, et aliter vinculis femineis obligatur; quamvis nullo concubitu misceatur, desiderio tamen, visu, colloquio, conjunctione semper oblectatur. Nam si desiderium feminae non haberet, numquam feminam suis oblectamentis assumeret.
PL 4, 841B同じように、婚姻の絆を軽んじた者も、別の仕方で女の絆に縛られる。いかなる肉の交わりをも持たないとしても、欲望によって、まなざしによって、語らいによって、交わりによって、常に楽しみを得ているのである。もし彼が女への欲望を持たなかったなら、決して自分の楽しみのために女を側に置くことはなかったであろう。
De singularitate clericorum 1.53
Immo vero insuper mihi suspectum placitum dedit: qui non legitimam duxit, et legitimam recusavit: nisi fallor, in publico argumentatus est hominibus promittere sanctitatem, et in occulto sine uxore non esse.
PL 4, 841Bいや、それどころか、彼はさらに私に疑わしい態度を示した。正当ならざる女を娶り、正当な妻を拒んだのである。もし私に誤りがなければ、公にあっては人々に聖性を約束し、密かには妻なしでいずにおく――そういう筋書きを彼は案出したのである。
De singularitate clericorum 1.54
Duo argumenta sanctitatis et libidinis hinc et inde miranda sunt, quae utraque invicem tegunt, et utraque invicem produnt.
PL 4, 841B聖性と情欲との二つの証しが、こちらとあちらとで驚くべきものとなっている。その両方が互いに隠し合い、その両方が互いに暴露し合っているのである。
De singularitate clericorum 1.55
Ingeniosus eunuchus et moechus invidet sibi dum consulit, et dum quaerit utrumque, neutrum facit; ut sanctus minime deputetur, qui non vera conjunctione perfruatur, cum Paulus apostolus dicat: Alligatus es uxori? ne quaesieris solutionem.
PL 4, 841B巧妙な宦官にして姦通者たる者は、自分のために計らいながら、実は自分自身を妬んでいるのであり、両方を求めながら、そのいずれをも果たしていない。その結果、真実の結びつきを享受しないこの者は、聖なる者ともまったくみなされないことになる。使徒パウロが言うとおりである。「汝は妻に結ばれているか。ならば解かれることを求めるな。」
De singularitate clericorum 1.56
Solutus es ab uxore? ne quaesieris uxorem. Sed consentio non esse castitatis hujus pudicitiam violatam: suspiciosis tamen malam porrigit famam; et pudicitiae bonum frustra intrinsecus laborioso agone custodit; qui illud forinsecus efficit infamari, destruens magisterium Pauli providentis pariter et monentis: Ut quid, inquit, libertas mea judicatur ab infideli conscientia?
PL 4, 841C「汝は妻から解かれているか。ならば妻を求めるな。」しかし私は、この純潔の貞潔が汚されているとは認めない。それでも、疑い深い者たちには悪い評判を与えてしまう。そして、内にあって労苦に満ちた戦いのうちにいくら貞潔の善を守っても、外に向けてそれを悪評に晒すならば、無駄になる。それは、配慮しつつ同時に戒めるパウロの教えを損なうことになる。彼は言う。「なぜ、私の自由が不信の良心によって裁かれねばならないのか。」
De singularitate clericorum 1.57
Si ergo gratiae participo: ut quid blasphemor pro eo quod gratias ago? Pejus est quam moechia, continentiam ducere criminosam, et infamem facere sanctimoniam.
PL 4, 841C「もし私が恩寵にあずかっているのなら、感謝していることのゆえに、なぜ私は謗られねばならないのか。」節制を罪あるものとし、聖性を悪評あるものとすることは、姦通よりも悪いことである。
De singularitate clericorum 1.58
Blasphemiam ingerit religioni quam colit, qui quod confitetur, non ante omnes impleverit; ne Christianitas credatur esse fallacia, et moechatio videatur esse sanctitatis velamento vestita.
PL 4, 841C自分が告白していることを、すべての人の前で全うしない者は、自分が奉じる信仰に対して冒瀆をもたらすことになる。それは、キリスト教が欺瞞であると信じられ、姦通が聖性の覆いをまとっているように見えることのないためである。
De singularitate clericorum 1.59
Propter quod Dominus in Evangelio sic praemonet, dicens: Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videntes opera vestra bona, magnificent Patrem vestrum qui in coelis est. Hoc sequitur et Paulus apostolus, dicens: Non ergo blasphemetur bonum vestrum.
PL 4, 841Dそれゆえ主は福音書のうちでこう予め戒めて言われる。「汝らの光を人々の前でこのように輝かせよ。人々が汝らの良い行いを見て、天におられる汝らの父を崇めるためである。」使徒パウロもこれに従って言う。「それゆえ、汝らの善が謗られることのないようにせよ。」
De singularitate clericorum 1.60
Et iterum: Providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus. Et alio loco: Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite.
PL 4, 842Aまた重ねて言う。「善いことを、神の前だけでなく、人々の前でも配慮せよ。」また別の箇所では、「それゆえ、汝らは食べるにも、飲むにも、何をするにしても、すべてを神の栄光のために行え。」
De singularitate clericorum 1.61
Et estote sine scandalo Judaeis, et Graecis, et Ecclesiae Dei, sicut et ego per omnia omnibus placeo. Sed opponitur forsan, quid est quod ipse iterum dixerit? Si hominibus placere vellem, Christi servus non essem.
PL 4, 842A「そして、ユダヤ人にも、ギリシア人にも、神の教会にも、つまずきを与えない者となれ。私もまた、あらゆることにおいてすべての人に喜ばれるようにしているとおりである。」しかし、おそらくこう反論されよう。彼が重ねてこう言ったのはどういうことか。「もし私が人々に喜ばれることを望んでいたなら、私はキリストの僕ではなかったであろう。」
De singularitate clericorum 1.62
Numquam se quaecumque dicta legis excludunt, sed certis locis responsa universa defixa sunt. Illic placere hominibus non licet, ubi voluntas hominum non capit Domini voluntatem.
PL 4, 842A律法の言葉は、どのようなものであれ、決して互いに排除し合うことはなく、あらゆる答えはそれぞれ定まった場所に据えられている。人間の意志が主の御旨を受け入れないところでは、人間に喜ばれることは許されない。
De singularitate clericorum 1.63
Ubi vero acceptant homines quod ad gloriam proficit Dei; innotescere omnibus ipse Paulus apostolus praecepit. Unusquisque, inquit, nostrum, proximo suo placeat ad bonam aedificationem.
PL 4, 842Aしかし、神の栄光に資することを人々が受け入れる場合には、使徒パウロ自身がそれをすべての人に知らせるよう命じている。彼は言う。「我々おのおのは、善い徳を建てるために、隣人に喜ばれるようにせよ。」
De singularitate clericorum 1.64
Quale ergo praemium sanctitatis exspectat, qui non solum blasphemiam sanctitatis ab infidelibus provocat, sed etiam fidelibus perniciosum praebet exemplar; ut infirmi sub praetextu dilectionis subtiliter fornicentur, et pudicus impudicisimae castitatis praebeat magisterium, destruens quod Paulus apostolus comminatur: Periit, inquit, frater infirmus in tua conscientia, propter quem Christus passus est?
PL 4, 842Bそれゆえ、不信仰な者たちから聖性への冒瀆を招くだけでなく、信仰ある者たちにさえ有害な手本を示す者は、いったいどのような聖性の報いを期待しているのか。弱い者たちが愛の口実のもとに巧妙に淫行に陥り、貞潔な者が、この上なく不貞潔な純潔の教師となってしまい、使徒パウロが戒めて言うことを損なってしまう。「汝の良心のゆえに、キリストがそのために苦しみを受けられた弱い兄弟が滅んでしまったではないか。」
De singularitate clericorum 1.65
Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis.
PL 4, 842B「このように兄弟たちに対して罪を犯し、彼らの弱い良心を打つことによって、汝らはキリストに対して罪を犯しているのである。」
De singularitate clericorum 1.66
Et quidem non hoc juvenibus tantum, sed et senibus congruit, fratrum imbecillitati consulere; ne senectus perire provocet juventutem, ex qua debent omnia salutaria documenta procedere: sicut Eleazarus in libro Machabaeorum profitetur et dicit: Praemitti malo in infernum, quam patrias leges deserere.
PL 4, 842Bそして、兄弟たちの弱さに配慮することは、若者たちだけでなく、老いた者たちにもふさわしいことである。老年が若さを滅びへと誘うことのないようにである。あらゆる救いに資する教えは、この老年からこそ出てくるべきだからである。マカバイ記のうちでエレアザルが公言して言うとおりである。「私はむしろ冥界へ先に送られることを望む、父祖の律法を捨てるよりは。」
De singularitate clericorum 1.67
Non enim aetate nostra dignum est fingere; ut multi adolescentium arbitrati Eleazarum nonaginta annorum, transisse ad vitam alienigenarum, et ipsi propter meam simulationem, et propter modicum et corruptibile tempus vitae, per me seducantur, et odium ac maculam senectuti meae acquiram.
PL 4, 842C「我々の年齢にふさわしいことではない、偽ることは。九十歳のエレアザルが異邦人の生き方へと移ったのだと、多くの若者たちが思い込み、私の見せかけのゆえに、また束の間の朽ちるべき命のゆえに、彼らが私によって惑わされ、私が自分の老年に憎しみと汚れとを招くようなことになってはならない。」
De singularitate clericorum 1.68
Ille maluit vitam suam tormentis objicere, quam cuiquam magister perditionis existere: et nos ubi nulla tormenta sunt, fluxibus solis, nolumus salvandos fratres anteponere: nec contenti sumus sine ullis cruciatibus tam nobis prodesse quam caeteris, cum ille noluit vivere moriturus: sicut inferius prosecutus est; dicens: Quamobrem fortiter vita excedens, senectute dignus apparebo, adolescentibus quidem exemplum forte relinquam, ut prompto animo ac fortiter pro gravibus et sanctis legibus honestae morti succedant.
PL 4, 842C彼は、誰かにとって破滅の教師となるよりも、むしろ自分の命を拷問にさらすことを選んだ。しかるに我々は、いかなる拷問もない場合でさえ、ただおのれの放埒のために、救われるべき兄弟たちを先に立てようとしない。そして、いかなる責め苦もなしに、自分にとっても他の者たちにとっても益となることに満足していない。彼は、死にゆく身でありながら、生きながらえることを望まなかったのである。彼が後にこう続けて語ったとおりである。「それゆえ私は、勇ましく命を去ることによって、老年にふさわしい者として現れよう。そして若者たちには、重く聖なる律法のために、進んだ心と勇気をもって名誉ある死に赴くようにという雄々しい手本を残そう。」
De singularitate clericorum 1.69
Cum hoc etiam laicos deceat, ne aut extraneis occasionem blasphemandi, aut fraternitati opportunitatem fornicationis opponant; tum maxime clericos vehementer necessitas ista constringit; quibus aut religio blasphemata, aut fraternitas perdita poenas duplices irrogabit.
PL 4, 842Dこのことは信徒たちにさえふさわしいことである。外部の者たちに冒瀆の機会を与えたり、兄弟団に淫行の機会を提供したりしないためである。しかし、この必要は特に聖職者たちを強く縛っている。彼らには、信仰が冒瀆されるか、兄弟の絆が失われるかして、二重の罰が科されることになるからである。
De singularitate clericorum 1.70
Nec invenient in judicio Domini ullum omnino solatium, qui alienigenis et fratribus peccandi fomitem ministrarunt.
PL 4, 843A異邦人にも兄弟にも罪の火種を与えた者たちは、主の裁きにおいて、いかなる慰めをも見出すことがないであろう。
De singularitate clericorum 1.71
Propter quod sic Paulus apostolus Titum instruit, dicens: Teipsum bonorum factorum praebens exemplum in doctrina, in integritate, in gravitate, in verbo sano atque irreprehensibili: ut adversarius revereatur, nihil habens de nobis dicere mali.
PL 4, 843Aそれゆえ使徒パウロはこのようにティトゥスを教えて言う。「汝自身を、教えにおいて、清廉において、重厚さにおいて、健全で非難されることのない言葉において、善い行いの手本として示せ。それは、敵対する者が、我々について悪く言うべき何ものも持たず、恥じ入るためである。」
De singularitate clericorum 1.72
Et iterum: Omnibus, inquit, fidem bonam ostende, ut bonam doctrinam Salvatoris Domini nostri praeferant in omnibus. Sic et ad Timotheum scribit, dicens: Forma esto fidelibus in sermone, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate.
PL 4, 843Aまた重ねて言う。「すべての人に対して善い誠実を示せ。それは、彼らがあらゆることにおいて、我々の主なる救い主の善い教えを掲げるためである。」同じようにテモテに宛てても、こう書いている。「言葉において、行いにおいて、愛において、信仰において、純潔において、信仰者たちの模範となれ。」
De singularitate clericorum 1.73
Quod et Petrus apostolus hortatur, dicens: Conversatio, inquit, vestra in gentibus bona sit, ut in eo quod detrahunt de vobis tamquam de malefactoribus, de bonis operibus vestris glorificent Deum.
PL 4, 843Bこれは使徒ペトロも勧めて言うとおりである。「汝らの異邦人のうちでの行いは善いものであれ。それは、彼らが汝らを悪人であるかのように悪く言うその同じ点において、汝らの善い行いのゆえに神を崇めるためである。」
De singularitate clericorum 1.74
Et iterum: Quoniam sic est, inquit, voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis stultorum hominum ignorantiam. Nec quisquam sibi proponat et dicat: Habere volo quod vincam: hoc est enim dicere, vivere desidero sub ruina.
PL 4, 843Bまた重ねて言う。「神の御旨はこうであるからだ。すなわち、善を行うことによって、愚かな人々の無知を黙らせるようにということである。」誰も、自分に対して「私は打ち勝つべきものを持ちたい」と提言し言ってはならない。これはすなわち、「私は破滅のもとで生きることを望む」と言っているに等しいからである。
De singularitate clericorum 1.75
Quis tam stultus qui arctari cupiat ad laborem, cui offertur delicatus triumphus? Neque enim duplex triumphus est sub feminae praesentia probari victorem, quam est in singularitate servare integram sponsionem sanctimoniae.
PL 4, 843B誰がそれほど愚かで、心地よい凱旋が差し出されているというのに、苦しい労苦へと自ら身を狭めることを望むだろうか。女の存在のもとで勝利者と認められることは、独居のうちに聖性の誓いを完全に守ることに比べて、二重の凱旋というわけではないのである。
De singularitate clericorum 1.76
Et cum sit unus titulus gloriarum, hoc loco unus fortis est, qui satis laborat; et cum illo qui parum laborando vicerit, pariter muneratur.
PL 4, 843Bそして栄光の名目はただ一つであるのに、この場合、十分に労苦する者だけが強い者であり、わずかな労苦で勝った者と同じように報われるのである。
De singularitate clericorum 1.77
Quid quod ille quinimmo consummatus adscribitur, qui se omni tempore femineis affectibus ostentat abscissum? quia eum Dominus in Evangelio perfectum vocat, qui totum suis usibus amputaverit patrimonium.
PL 4, 843Cさらに言えば、常に女への情愛から自らを断ち切っていると示す者こそ、むしろ完全な者として数えられるのではないか。主は福音書のうちで、自分の用いるところから全財産を断ち切った者を完全な者と呼ばれるからである。
De singularitate clericorum 1.78
Certe etiam soli cuicumque, quotidiani triumphi pro castitate non desunt; quia numquam desideriis carnalibus spiritum cessat infestare corpus humanum, quod Apostolus affirmat, dicens: Caro, inquit, concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: haec enim invicem adversantur sibi, ut non quaecumque vultis illa faciatis.
PL 4, 843C確かに、独りでいる者にも、純潔のための日々の凱旋は欠けることがない。人間の肉体は、肉の欲望によって霊を攻め立てることを決してやめないからである。使徒がこう断言するとおりである。「肉は霊に逆らって欲し、霊は肉に逆らって欲する。これらは互いに敵対し合っているので、汝らは欲することを何でも行えるわけではない。」
De singularitate clericorum 1.79
Habes nunc carnem tuam, quam superes semper: quid tibi vis alteram vel conducere? Nemo super unam febrem cupit adhibere pejorem; ne incipiat hemitritaeo insanabili laborare, cui nullus valeat medicus subvenire.
PL 4, 843Cお前は今すでに自分の肉を持っており、それを常に克服せねばならない。なぜお前は、そのうえさらに別のものを招き入れようとするのか。誰も一つの熱病の上に、より悪いものを重ねようとは望まない。いかなる医者も助けることのできない、治りがたい隔日熱を患い始めることのないようにである。
De singularitate clericorum 1.80
Neque aliquis super onus proprium tollit insuper alienum; ne oneribus duobus oppressus, usque ad inferos demergatur. Unde sic Hieremias propheta docet sanctitatis pondus singulariter sustinendum.
PL 4, 843Dまた誰も、自分自身の荷の上に、さらに他人の荷を負おうとはしない。二つの荷に押しつぶされて、冥界にまで沈められることのないようにである。それゆえ預言者エレミヤは、聖性の重荷は独りで担うべきものであると、このように教えている。
De singularitate clericorum 1.81
Bonum est, inquit, viro cum portaverit jugum grave in juventute sua; sedebit singulariter et silebit, quoniam tulit super se jugum grave.
PL 4, 843D「人は若い時に重い軛を負うのが良い。彼は独り座して沈黙するであろう、重い軛を自分の上に負ったからである。」
De singularitate clericorum 1.82
Sed quisquam malignus obsecutor ad dictum apostoli Pauli confugiet dicentis: Onera vestra sustinete invicem, et sic implebitis legem Christi: Non haec sunt onera, quae Paulus apostolus imperat subvehenda; sed ut tolerantes nosmetipsos discordia nulla discernat; et in tentationibus constitutis fratribus praebeamus auxilia: non ut ipsi nobis tentamenta per feminas procuremus, sed ut tentamentorum magis pondera sublevemus; cum sciat quale sit sanctitatis jugum, quod vix singulare portetur.
PL 4, 844Aしかし、悪意ある追従者は、使徒パウロのこの言葉に逃げ込もうとするかもしれない。彼は言う。「互いに重荷を担い合え。そうすればキリストの律法を全うすることになる。」だが、これは使徒パウロが担うようにと命じている荷ではない。むしろ、我々が互いに耐え忍びながら、いかなる不和によっても引き離されぬようにということであり、また、誘惑のうちにある兄弟たちに援助を差し伸べるべきだということである。すなわち、我々自身が女を通して自らに誘惑をもたらすためではなく、むしろ誘惑の重荷を軽くするためである。彼は、聖性の軛がいかなるものであるか、それが独りでさえかろうじて担われうるものであることを知っていたからである。
De singularitate clericorum 1.83
De quo non solum ipse, sed et Dominus noluit certum definire praeceptum, dicens: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. Et iterum: Qui potest capere, capiat.
PL 4, 844Aこのことについては、彼自身だけでなく、主もまた確たる掟を定めることを望まれなかった。主は言われる。「すべての人がこの言葉を受け入れるのではなく、それが与えられた人々だけが受け入れる。」また重ねて言われる。「受け入れることのできる者は、受け入れよ。」
De singularitate clericorum 1.84
Si ergo difficile singulariter magnitudo istius ponderis toleratur; quomodo tolerabitur, si geminatis ponderibus praegravetur?
PL 4, 844Bそれゆえ、もしこの重荷の大きさが独りでさえ耐えがたいのであれば、それが二重の重荷によって圧し掛かるとき、いったいどうして耐えられようか。
De singularitate clericorum 1.85
Et si singulares pene omnes vix durant carnales insidias sustinere; quid faciunt illi qui ex utroque latere gladiis impendentibus non cunctantur incumbere? Plus dico.
PL 4, 844Bそして、独りで暮らす者たちでさえほとんどみな、肉の策略に耐え抜くのがやっとであるとすれば、両側から剣が振りかざされている中へ、ためらわず身を投じる者たちは、いったい何をしていることになるのか。私はさらに言おう。
De singularitate clericorum 1.86
Si mariti et uxores desideria conjugalia quotidie gerentes, sibi non sufficiunt; quid agunt illi qui ad augendas impugnationes feminis sociantur? Ex improviso vel transeunter ad horam femineus aspectus occurrens, velut sagittas alienis oculis jactat.
PL 4, 844B夫と妻とが日々婚姻の欲望を満たしながらも互いに満ち足りないとすれば、攻撃を増し加えるために女たちと結び合わされている者たちは、何をしていることになるのか。不意に、あるいは通りすがりにほんの一時、行き会う女の姿は、他人の目にまるで矢を放つかのようである。
De singularitate clericorum 1.87
Quando libera non est simplex reverentia; quid illic geritur, ubi libertatis sumit mulier in contubernalitate constantiam? quando in domesticis negotiis nunc lacertos ac femora lanificis operibus nudat, nunc aestuans detegit membra, nunc fatigata jactatur, aut in usu aliquando dissolvitur, nunc blanditias exhibet, et quod est venenosius super cuncta psallere delectatur, aut canere?
PL 4, 844Bただの慎みですら自由ではいられないというのに、女が同居のうちに自由をわがものとする図太さを身につけ、家事にあたって、あるときは毛織りの仕事のために腕や腿をあらわにし、あるときは暑さにあえいで肢体をあらわにし、あるときは疲れて身を投げ出し、あるいは日頃の振る舞いのうちにだらしなくなり、あるときは媚びを見せ、そしてこれらすべての中でとりわけ毒々しいことに、竪琴を弾じ、あるいは歌うことを喜ぶ――そのようなところでは、いったい何が行われているのか。
De singularitate clericorum 1.88
Cujus cantu tolerabilius est audire basiliscum sibilantem. Contra quam Salomon sic nos cautos efficit, dicens: Cum cantatrice noli assiduus esse, nec audias illam, ne forte dispereas in efficacia ejus.
PL 4, 844Cその歌声を聞くよりは、シューと音を立てるバジリスクの声を聞くほうが、まだ耐えられる。これに対してソロモンは、次のように言って我々を用心深くする。「歌い女とつねに親しくするな。彼女に耳を貸すな。その巧みさのうちに滅びることのないためである」。
De singularitate clericorum 1.89
Taceo reliqua, quae magis pudenda sunt quam dicenda: solum hoc dico, in dolore vel in ira mulierem frangi conspicere, jam non est sine mulcedine. Quid dicimus si videas jucundantem, aut quod est deterius blandientem?
PL 4, 844C残りのことについては黙っておこう。言うよりも恥ずべきことだからである。ただこれだけは言う――女が悲しみのうちに、あるいは怒りのうちに崩れるのを見ることでさえ、すでに甘美さを伴わずにはいない。まして、喜び戯れる姿を、あるいはさらに悪いことに、媚びる姿を見るとしたら、我々は何と言うべきか。
De singularitate clericorum 1.90
Semel dixerim, omnis inconveniens sodalitas mulierum, gluten est delictorum, et viscum toxicatum, quo diabolus aucupatur.
PL 4, 844C一度だけ言っておこう。ふさわしからぬ女たちとの交わりはすべて、もろもろの罪を貼り合わせる膠であり、悪魔がそれによって鳥を捕える毒塗りのとりもちである。
De singularitate clericorum 1.91
Incongrua est sodalitas feminarum, quarum sodalitatem ita nos rursum Salomon docet in omnibus praecavere: Cum aliena, inquit, muliere ne sedeas omnino, et ne alterceris cum illa in vino, ne forte declinet cor tuum in illam, et sanguine tuo labaris in perditionem.
PL 4, 844C女たちとの交わりはふさわしくない。その交わりについて、ソロモンはさらに、あらゆる点で警戒するようにと我々に教えている。「他人の女とはいっさい座を共にするな。酒の席で彼女と言い争うな。汝の心が彼女のほうへ傾き、汝の血によって滅びのうちに落ち込むことのないためである」。
De singularitate clericorum 1.92
Postremo si animum nostrum confidimus in hac communitate durare semper, vel illud apud nos debet esse suspectum; ne ipsae quae nobiscum conveniunt, in nos ipsos forsitan moveantur, aut in alteros amores prae rapida aetate incitamentis furialibus stimulentur, et erit nobis causa aut quod pejus est, sine causa ut fornicatio nos maculet aliena, apud quos suggeritur caeteris occasio lupanaris; et crimine alieni reatus absorbebimur, cui nos ipsi subornamus immunditiae lenocinium.
PL 4, 844D最後に、この共同生活のうちで我々の心が常に変わらずにいると信じるとしても、なお我々のうちに疑ってしかるべきことがある。すなわち、我々と共に住む当の女たちが、あるいは我々自身に対して心を動かされることもあろうし、あるいは奔放な若さゆえに狂おしい刺激に駆られて他の男への愛に走ることもあろう、ということである。そしてそこから、我々自身が原因となるか、あるいはさらに悪いことには、何の理由もないのに他人の淫行によって我々が汚されることになろう。我々のもとでこそ、他の者たちに淫売宿へ赴く機会が差し出されているからである。かくして我々は、他人の罪の責めのうちに沈むことになる。不潔の取り持ちを、我々自身がその者に供したのだから。
De singularitate clericorum 1.93
Propter quod apostolus Paulus de similibus ita nos instruit, dicens: Si propter escam frater tuus scandalizatur, jam non in charitate ambulas. Noli esca tua illum perdere, propter quem Christus mortuus est.
PL 4, 845Aそれゆえ使徒パウロは、同様のことについて、次のように言って我々を教える。「もし食物のゆえに汝の兄弟がつまずくのであれば、汝はもはや愛のうちを歩んでいない。汝の食物によって、キリストがその者のために死なれたその者を滅ぼしてはならない」。
De singularitate clericorum 1.94
Et iterum: Bonum est non manducare carnem, neque bibere vinum, neque ostendere in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur. Et alio loco: Hoc, inquit, judicare magis, ne ponatis offendiculum aut scandalum fratri.
PL 4, 845Aそしてまた言う。「肉を食べず、酒を飲まず、汝の兄弟がそれによって妨げられ、あるいはつまずき、あるいは弱くなるようなことを示さないのがよい」。そして別の箇所で言う。「むしろこのことを判断せよ――兄弟への妨げやつまずきを置かぬように」。
De singularitate clericorum 1.95
Et de semetipso sic ait: Propter quod si cibus scandalizat fratrem meum, jam non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem scandalizem.
PL 4, 845Bそして自らについてはこう言う。「それゆえ、もし食物が私の兄弟をつまずかせるのであれば、私は兄弟をつまずかせぬために、もはや永遠に肉を食べまい」。
De singularitate clericorum 1.96
Cum ergo nos pulsat conjunctionis hujus molestia detestabilis; et si adulteros non potest facere, facit tamen pejores adulteris et incestis.
PL 4, 845Bかくして、この忌まわしい交わりの煩わしさが我々を揺さぶるとき、それは我々を姦通者にすることはできないとしても、姦通者や近親相姦者よりも悪い者にする。
De singularitate clericorum 1.97
Quis enim cordis alterius scrutator qualitatem uniuscujusque perpendat; et pro altera persona contra Satanam repugnator, circa Deum vero idoneus fidejussor esse praesumat?
PL 4, 845Bいったい誰が、他人の心の詮索者となって各人の性質を推し量ることができ、他者に代わってサタンに抗う戦士でありながら、神に対しては適格な保証人であると自任できるだろうか。
De singularitate clericorum 1.98
De semetipso demens est, qui aliquid pollicetur, ne dicam si etiam pro femina sponsionem ponere videatur; cum Paulus apostolus sic de se pronuntiet, dicens: Non quia jam accepi, aut jam justificatus sum, aut jam perfectus sum: sequor autem si quomodo comprehendam, in quo et comprehensus sum a Christo.
PL 4, 845B自分自身について何かを請け合う者は、狂気の沙汰である。まして女のために保証を立てるように見えるのであれば、なおさらである。使徒パウロは自らについてこう述べている。「私はすでに得たのでも、すでに義とされたのでも、すでに全うされたのでもない。しかし私は、キリストによって捕えられたそのことを、いかにして捕えるかを追い求めている」。
De singularitate clericorum 1.99
Fratres ego me non arbitror comprehendisse: unum tamen, posteriora quidem obliviscens, ad ea quae sunt ante pedes, ad regulam sequor, ad palmam supernae vocationis Domini nostri Jesu Christi. Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus.
PL 4, 845C「兄弟たちよ、私は自分がすでに捕えたとは考えていない。ただ一つのことを行う――過ぎ去ったことを忘れ、行く手にあるものへと向かい、規範に従って、我々の主イエス・キリストの上よりの召しの褒賞へと進むのである。それゆえ、全うされた者である我々はみな、このように考えようではないか」。
De singularitate clericorum 1.100
Mihi, inquit, pro minimo est, ut a vobis judicer, aut ab humano die: sed neque meipsum judico, qui autem judicat me, Dominus est. Et alio loco: Beatus, inquit, qui non judicat semetipsum, in quo probat alium.
PL 4, 845C彼は言う。「私にとっては、汝らによって裁かれようと、人間の裁きの日によって裁かれようと、ごく些細なことである。しかし私は自分自身をも裁かない。私を裁く方は主である」。そして別の箇所で言う。「他人を是とするその事柄において自らを裁かぬ者は幸いである〔in quo probat alium は構文が取りにくく、文字どおりに訳した〕」。
De singularitate clericorum 1.101
Quamvis ergo nos nec de nostra stabilitate certum aliquid habeamus, qui sine cessatione concutimur, inter fluctus saeculi sustinentes procellosos incursus; tamen si alicui tanta fiducia est de immobilitate propriae firmitatis; saltem sollicitus reformidet, ne ipse sit scandalum visibus alienis, sed terreatur voce Domini comminantis: Vae, inquit, huic mundo ab scandalis: verumtamen vae homini illi per quem scandalum venit.
PL 4, 845Cこのように我々は、絶え間なく揺さぶられ、世の嵐のような打撃に耐えている身であるから、自らの安定について何ら確かなものを持ってはいない。とはいえ、もし誰かが自分の堅固さの不動性についてそれほどの確信を持っているとしても、せめて気遣って恐れるがよい――自分が他人の目にとってつまずきとならぬように。むしろ主の脅しの声に恐れをなすがよい。「つまずきのゆえに、この世界は災いである。しかし、つまずきをもたらすその人には災いである」。
De singularitate clericorum 1.102
Si has Domini comminationes religioso corde metuimus et veremur, plus de aliis quam de nobis extimescamus periculum nostrum, qui mutuis (ab apostolo Paulo) utilitatibus obligamur: Non quae sua sunt, inquit, singuli cogitantes, sed quae aliorum.
PL 4, 845Dもし我々が、主のこれらの脅しを敬虔な心をもって恐れ、畏れるならば、我々自身についてよりも他者について、我々の危険をいっそう恐れようではないか。我々は使徒パウロによって、互いの益のために義務を負わされているのだから。「おのおの自分のことばかりを考えず、他人のことを考えよ」。
De singularitate clericorum 1.103
Et iterum: Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius. Sed aliquis arripiens de ipso Paulo quod opponat: Unusquisque, inquit, vestrum pro se rationem reddet Deo: et unusquisque suam sarcinam portabit.
PL 4, 846Aそしてまた言う。「誰も自分のものを求めず、他人のものを求めよ」。しかし誰かが、まさにこのパウロその人から反論すべき言葉を取り出して言うかもしれない。「汝らおのおのは、自分について神に申し開きをすることになる。そしておのおの自分の荷を担うことになる」。
De singularitate clericorum 1.104
Qui non vult ergo pro altero reddere rationem, nec causis ejus, nec negotiis debet particeps illicitus interesse: et qui liber vel immunis circa sarcinas alienas conatur existere, nihil alienum contraria conditione teneat infra se.
PL 4, 846Aそれゆえ、他人に代わって申し開きをしようとしない者は、その者の事柄にも用件にも、不法な形で関わり合うべきではない。そして他人の荷について自由でありたい、あるいは無関係でありたいと望む者は、それと矛盾する境遇のもとで、自分のうちに何ら他人のものを保持してはならない。
De singularitate clericorum 1.105
Nam necesse est ut rationi alterius subjiciatur, qui negotium tractaverit alienum. Oportet eum damno perstringi vel dispendio sarcinarum, apud quem sub intuta custodia fratris sarcinae perierunt; quia quicquid in domo nostra sub minus idonea tutela perditum fuerit, aut latrones effregerint, nostrum est, et a nobis exigetur quicquid per inertiam nostram male commissum custoditur.
PL 4, 846Aなぜなら、他人の用件を扱った者は、必然的にその他人の申し開きに服することになるからである。兄弟の荷が不十分な見張りのもとで失われたなら、その者は損害を受けるか、荷の損失を負わされねばならない。なぜなら、我々の家の中で、十分でない管理のもとで失われたもの、あるいは盗人が押し入って奪ったものは何であれ、我々のものであり、我々の怠慢によって不適切に委ねられ管理されたものは何であれ、我々自身から取り立てられることになるからである。
De singularitate clericorum 1.106
Tunc vero ab invicem liberi sumus, si nihil apud nos de re alterius reservetur. Forsitan aliquis dicat: Ergo nec ad domum orationis debemus pariter convenire, ne aliquis aliquem scandalizet.
PL 4, 846Bそのとき初めて我々は、互いから自由になる――我々のもとに他人のものが何一つ留め置かれないならば。おそらく誰かはこう言うだろう。「それならば、我々は祈りの家にさえ共に集うべきではない。誰かが誰かをつまずかせぬために」。
De singularitate clericorum 1.107
Haereticae professionis est ista contradictio calumniosa, quae de bonis praescribit, ut asserat mala; et de sanctitate praejudicat, ut immunditiam subtiliter introducat; de licito calumnias facit, ut obtinere illicitum possit.
PL 4, 846Bこの讒言めいた反論は、異端の教えに属するものである。それは善きことについて抗弁を立てて悪しきことを主張しようとし、聖なることについて予断を下して不潔を巧妙に持ち込もうとし、許されたことについて讒言を仕立てて許されぬことを手に入れようとするのである。
De singularitate clericorum 1.108
Propter quod apostolus Paulus haeresi huic ante praescribit, dicens: Verumtamen neque mulier sine viro, neque vir sine muliere in Domino. Absit, absit, ut ubique feminae praescribantur, aut ubique permissio tribuatur.
PL 4, 846Bそれゆえ使徒パウロは、あらかじめこの異端に対して抗弁して言う。「しかし主にあっては、女は男なしにあるのではなく、男もまた女なしにあるのではない」。断じて、断じてあってはならない――女たちがどこにおいても抗弁によって退けられる、あるいはどこにおいても許しが与えられる、ということが。
De singularitate clericorum 1.109
Habent loca sua circa maritum, circa filios, circa fratres, circa parentes, circa servos; et in domo orationis tantummodo juxta cunctos clericos. In mansione autem una, sine cognatione competenter non habent socios. Haec est libera quae stat.
PL 4, 846B彼女たちには、それぞれの持ち場がある。夫のもとに、子らのもとに、兄弟たちのもとに、親たちのもとに、僕たちのもとに。そして祈りの家においてのみ、あらゆる聖職者たちのかたわらに。だが一つの住まいのうちでは、血縁なくして、ふさわしい形で仲間を持つことはない。これが、立っている自由な女である。
De singularitate clericorum 1.110
Stare vero non potest quicquid inclinaverit libera, dicente Scriptura: Non declinabis in dextram, neque in sinistram. Et Dominus in Evangelio: Quod amplius est, a malo est. Disce nunc temperantiae modum, qui per licentiam quaeris excessum.
PL 4, 846Cしかし、自由な女も、ひとたび逸れたなら、立っていることはできない。聖書は言う。「汝は右にも左にも逸れてはならない」。そして主は福音書のうちで言われる。「それを越えるものは、悪から出ている」。放縦によって行き過ぎを求める者よ、いまこそ節度のほどを学ぶがよい。
De singularitate clericorum 1.111
Ama feminas inter sacra solemnia, et odio habe in communione privata; si vis Salomonis tenere doctrinam: Tempus, inquit, amandi, et tempus odiendi.
PL 4, 846C聖なる祝祭の間は女たちを愛し、私的な交わりにおいては彼女たちを憎むがよい――ソロモンの教えを守ろうとするならば。彼は言う。「愛する時があり、憎む時がある」。
De singularitate clericorum 1.112
Tunc ergo cavenda sunt feminae participia, quando geritur carnalium curarum continua unanimiter frequentia: quoniam inter curas suas caro semper incitamenta cupidinis provocat; et illic parit fomenta peccandi, ubi pertractans commoda sua temporalis vitae cogitationibus senserit paululum relaxari; sicut Salomon asserit, dicens: Deprimit terrena cogitatio sensum multa cogitantem.
PL 4, 846Cしたがって、肉の思い煩いが絶え間なく一様に頻繁に営まれているときにこそ、女たちとの交わりは警戒されねばならない。なぜなら、その思い煩いのただ中で、肉はつねに欲情の刺激をかき立て、この世の生活の益をあれこれ考えるうちに、思考がいくらかでも緩むのを感じたその場所にこそ、罪を犯す種を生むからである。ソロモンが断言するとおりである。「地上のことを思う思いは、多くを思い煩う心を押し沈める」。
De singularitate clericorum 1.113
In conventu vero sacrorum, ubi spiritus dominatur, ancilla semetipsam cognoscens perdit suae voluptatis usum; perdit et luxum dum tractantur coelestia, dum celebrantur sancta mysteria; tota humanitas occupatur, ubi non humana, sed divina sunt omnia: ubi veneratio vel tremor et terror incutitur; animis universis sepulta est perfecta substantia carnalis.
PL 4, 846Dこれに対して、聖なる集いにおいては、霊が支配するがゆえに、婢もまた自らをわきまえて、快楽を用いることを失う。天のことが扱われ、聖なる秘義が執り行われるあいだ、彼女は放埒をも失う。そこではすべてが人間的なものではなく神的なものであるから、人間のありようのすべてがそこに占められる。そこでは崇敬、あるいは戦慄と恐れが呼び起こされ、あらゆる魂において、肉的な実体は完全に葬り去られる。
De singularitate clericorum 1.114
Inter ipsa fere carnis mercimonia multi voluptatem corporis negligunt, scilicet quando a legionibus exercitia meditantur armorum, aut crepat litibus forum, aut resonant litteris auditoria, aut negotiatores commerciis instanter incumbunt, aut artifices in artificia ipsa propensi sunt: quanto magis ubi non carnale opus hominum; sed spiritale geritur Angelorum?
PL 4, 847Aまさに肉の商いのただ中でさえ、多くの者は肉体の快楽を顧みない。すなわち、軍団が武具の訓練に励むとき、あるいは広場が訴訟でざわめくとき、あるいは講堂が学問の声で響くとき、あるいは商人たちが商売にひたすら没頭するとき、あるいは職人たちがその技巧そのものに心を傾けるときである。まして、そこで営まれているのが人間の肉の業ではなく、天使たちの霊的な業であるならば、なおのことではないか。
De singularitate clericorum 1.115
Nihil illic impugnationes possunt, ubi et ipsi daemones cedunt; et nulla sexus alicujus permittitur considerari distantia, ubi nec aetas, nec dignitas, sed sola aequalitas regnat: atque ut plenius dicam, omnes illic tales sensus accipiunt; ut et ipsa conjugalitas ignoretur, ubi Christus loquitur, auditur, attenditur, et per omnia et in omnibus solus est totum, testante Apostolo et dicente: Ubi non est, inquit, Judaeus et Graecus, circumcisio et praeputium, Barbarus et Scytha, masculus et femina, servus et liber, sed omnia et in omnibus Christus.
PL 4, 847Aそこでは、攻撃はいかなる力も持ちえない。悪霊たち自身でさえそこでは退くのだから。そしていかなる性の隔たりも顧みることは許されない。そこでは年齢も身分も支配せず、ただ平等のみが支配する。さらに十全に言えば、そこではすべての者がこのような心構えを受け取る。すなわち、夫婦の間柄そのものすら忘れられるのである。そこではキリストが語り、聞かれ、傾聴され、あらゆることにおいて、あらゆる者において、ただひとりが全てであられる。使徒が証しして言うとおりである。「そこには、ユダヤ人もギリシア人もなく、割礼も無割礼もなく、蛮族もスキタイ人もなく、男も女もなく、奴隷も自由人もない。ただキリストがすべてであり、すべてにおいてあられる」。
De singularitate clericorum 1.116
Hunc plane conventum gloria est celebrare cum feminis, in quo nulla est discretio qualitatis, ubi tantum licet omnes aequare sine aliqua differentia: ut nec in ipso Baptismate cujusquam nuditas erubescat, ubi Adae et Evae renovatur infantia: nec exponit, sed potius accipit tunicam.
PL 4, 847Bこの集いを女たちと共に祝うことは、明らかに栄光である。そこには性質による区別が何もなく、そこではただすべての者を何の違いもなく等しくすることが許されているのみである。それゆえ、洗礼そのものにおいてすら、誰の裸も恥じることはない。そこではアダムとエヴァの幼子の姿が新たにされ、裸をさらすのではなく、むしろ衣を受け取るのである。
De singularitate clericorum 1.117
Quod si et illic sit aliquis diabolo pejor, qui feminarum aspectibus feriatur, de nullo tamen congregatio vestra culpatur, quae propter coelestia, non propter terrena colligitur.
PL 4, 847Bしかし、たとえそこに、悪魔よりも悪い者がいて、女たちの姿を見て打たれる者があったとしても、諸君の会衆は何によっても咎められることはない。それは天上のことのために集められているのであって、地上のことのためにではないのだから。
De singularitate clericorum 1.118
Verumtamen si quis illic luxuriosis obtutibus fuerit, nullo modo aiterum laedit, qui non ad hominem, sed ad Christum pro salute processit. Quinetiam de suis contradictionibus contradictores excludam, ut non meis, sed suis propositionibus cedant.
PL 4, 847Cとはいえ、たとえそこで誰かが淫らな眼差しを向けたとしても、それは決して他の者を害することはない。その者は、救いのために人間にではなくキリストのもとへ進み出たのだから。さらに私は、反論者たちを彼ら自身の反論によって退けよう。彼らが私の主張にではなく、自分自身の主張に屈するように。
De singularitate clericorum 1.119
Si inter festa sancta potest communis conventio scandalizari, ubi tentator ipse diabolus tremuit; quis illic stabilem se esse promittit, ubi tentator audenter occurrit? et si illic periclitamur, ubi Dei praecepta nos congregant, quid agimus ubi Dei jussa nos separant? et si turbamur illic, ubi Dei voluntate munimur; quanto magis ubi non solum diabolum, sed etiam Dominum habemus adversum?
PL 4, 847Cもし聖なる祝祭の間でさえ、共同の集いがつまずきを受けうるとすれば――そこでは誘惑者たる悪魔自身が震えおののいたのに――誘惑者が大胆にも立ち向かってくるその場で、いったい誰が自分は揺るがないと請け合えるだろうか。そして、神の戒めが我々を集めているその場所でさえ我々が危険にさらされるとすれば、神の命令が我々を引き離している場所では、我々は何をしていることになるのか。そして、神の御旨によって守られているその場所でさえ我々がかき乱されるとすれば、悪魔だけでなく主をも敵に回している場所では、なおさらではないか。
De singularitate clericorum 1.120
Cum sacrosanctis enim jussis nobis divina protectio ministratur, sicut Esaias ait: Legem, inquit, in adjutorium dedit; sine jussionibus vero divinis nullum potest esse praesidium.
PL 4, 847Cなぜなら、神聖な命令のうちにこそ、神の保護は我々に施されるからである。イザヤが言うとおりである。「主は律法を助けとして与えられた」。しかし神の命令なくしては、いかなる守りもありえない。
De singularitate clericorum 1.121
Aliud est quod Deus imperat facere, et aliud voluntati ejus obsistere: cujus ita sunt mandata servanda, ut si aliquid jusserit quod secundum homines injustum esse videatur, justum credatur et fiat; et si justum jusserit, justum reputetur et fiat: cum sine justitia non potest esse quod mandat, qui potens est injustitiam justificando vocare justitiam, et justitiam reprobando injustitiam probare transversam, cujus voluntas est sola et vera justitia.
PL 4, 847D神が行うよう命じることと、神の御旨に逆らうこととは、別のことである。神の命令はこのように守られねばならない――もし神が、人間の目には不正義に見えることを命じられるならば、それは正義であると信じられ、そのように行われねばならない。そしてもし正義なることを命じられるならば、それは正義とみなされ、そのように行われねばならない。なぜなら、神が命じることに正義が欠けることはありえないからである。神は、不義を義とすることによってそれを正義と呼ぶこともでき、正義を退けることによって不義を逆さまの正義として証しすることもできる方であり、神の御旨こそが唯一にして真の正義である。
De singularitate clericorum 1.122
Si enim totum quod gerimus, ad hoc tantummodo gerimus, ut Domino placeamus; profecto hoc solum erit justum quicquid voluerit, et jusserit, et probaverit Deus cui placere gestimus.
PL 4, 848Aなぜなら、もし我々が行うすべてのことを、ただ主を喜ばせるためにのみ行うのであれば、我々が喜ばせようと願うその神が望まれ、命じられ、是認されることこそが、まさしく正義であるはずだからである。
De singularitate clericorum 1.123
Nam cum servi non possint a semetipsis scire quid suis dominis placeat, nisi dominorum sequantur imperia; et utique homines hominum similium sibi non valeant voluntates agnoscere, nisi acceperint quod observent: multo magis mortales nesciunt immortalis Dei justitiam comprehendere, nisi ipse justitiarum suarum dignetur indicia demonstrare, sicut Salomon approbat, dicens: Quis enim hominum poterit scire consilium Dei? aut quis poterit cogitare quid velit Deus?
PL 4, 848Aなぜなら、僕たちが主人たちの命令に従うのでなければ、何が主人たちを喜ばせるのかを自らのうちから知ることができないように、また人間が、自分と同じような人間の意志を、彼らが守るべきことを受け取るのでなければ知りえないように、それにもまして死すべき者たちは、不死なる神ご自身がその正義のしるしを示してくださるのでなければ、神の正義を理解することができないからである。ソロモンが是認して言うとおりである。「いったい誰が、人間のうちで神の御計らいを知りうるだろうか。誰が、神が何を望まれるかを考えうるだろうか」。
De singularitate clericorum 1.124
Cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae. Corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam: et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem.
PL 4, 848B「死すべき者たちの思いは臆病であり、我々の見通しは不確かである。朽ちる肉体は魂に重くのしかかり、地上の住まいは、多くを思い煩う心を押し沈めるのである」。
De singularitate clericorum 1.125
Difficile aestimamus quae in terra sunt, et quae in prospectu sunt invenimus cum labore: quae in coelis autem sunt, quis investigabit? Sensum autem tuum quis scit, nisi tu dederis ei sapientiam, et miseris Spiritum sanctum de altissimis?
PL 4, 848B「地上にあるものでさえ、我々は推し量ることが難しく、目の前にあるものでさえ、労苦してようやく見出す。まして天にあるものを、いったい誰が探り出せようか。汝の御心を、いったい誰が知りえようか――汝が知恵を授け、いと高き所より聖なる霊を遣わされるのでなければ」。
De singularitate clericorum 1.126
Et si correctae sunt semitae eorum qui in terra sunt, et quae tibi placent didicerint homines, et per sapientiam sanati sunt: ambulantes in tenebris sibimetipsis lumen non possunt ostendere, nisi ultroneum seipsum non videntibus offerat lumen.
PL 4, 848Bそして、「地上にある者たちの道が正され、人々が汝の御意にかなうことを学び、知恵によって癒やされた」としても、闇の中を歩む者たちは、自分自身に光を示すことはできない――その光自らが、見えぬ者たちに進んで自らを差し出すのでなければ。
De singularitate clericorum 1.127
Ita humana caecitas ad Deum non dirigit viam, nisi ipse lucernam legis ostendat. Unde David sic loquitur, dicens: Lucerna est, inquit, pedibus meis verbum tuum, et lux semitis meis. Et iterum: Praeceptum Domini lucidum illuminans oculos.
PL 4, 848Bこのように、人間の盲目は、神ご自身が律法の灯火を示されるのでなければ、神へと道を向けることができない。それゆえダビデはこう語る。「汝の言葉は、私の足のともしびであり、私の道の光である」。そしてまた言う。「主の戒めは輝かしく、目を照らす」。
De singularitate clericorum 1.128
Hoc est ergo luciferum quodcumque fuerit a Deo intimatum: et hoc Deo dignum, quod ipse Deus voluntati suae fatetur acceptum, ut exerceat per omnia dominatum.
PL 4, 848Cしたがって、神によって告げ知らされたことは何であれ、光をもたらすものである。そして、神ご自身がその御旨にかなうと認められることこそが、神にふさわしいことである。それによって神は、あらゆることにおいて支配を行使されるのである。
De singularitate clericorum 1.129
Alioqui nec nos servi adscriberemur, nec ipse Dominus haberetur; si secundum voluntatem nostram permitteremur impendere servitutem, et arbitrio nostro non Dei eligeremus exercitamenta justitiae.
PL 4, 848Cさもなければ、我々は僕として数えられることもなく、主もまた主とはみなされないであろう――もし我々が自分の意志に従って隷従を果たすことを許され、神の裁量によってではなく、我々自身の裁量によって正義の実践を選ぶのであれば。
De singularitate clericorum 1.130
Tales Paulus apostolus vanificat; dicens: Ignorantes, inquit, Dei justitiam, et suam volentes statuere, justitiae Dei non sunt subjecti. Tollantur nunc e medio ambages istae tam vanae, et querimoniae inaniter calumniosae.
PL 4, 848Cそのような者たちを、使徒パウロは空しいものとする。彼は言う。「神の正義を知らず、自分自身の正義を打ち立てようとして、神の正義に服していない」。それゆえ今、これほど空しい迂遠な議論も、いたずらに讒言めいた不平も、そこから取り除かれるべきである。
De singularitate clericorum 1.131
Ad spiritales actus cum feminis, Deo juvante, non metuimus adunari, qui per Dei jussionem justitiam nos credimus operari, ex qua nobis scimus munimenta supponi.
PL 4, 848C霊的な行いのために女たちと共に集うことを、我々は神の助けによって恐れない。神の命令によって我々は正義を行っていると信じており、そこから我々に守りが与えられていることを知っているからである。
De singularitate clericorum 1.132
Privatim vero, continentibus quamplurimum clericis et virginibus, hospitia separanda sunt, quia quod Deus iniquum judicat, justum esse non potest.
PL 4, 848Dしかし私的な場では、節制する聖職者たちと童貞女たちの住まいは、できるかぎり分け隔てられねばならない。神が不義と裁かれるものが、正義でありうるはずはないからである。
De singularitate clericorum 1.133
Contubernium tamen etsi nulla in ipso contubernio turpis consuetudo noscatur, accendit; quia impossibile est integritatem ad victoriam pervenire, quae contendit contra Dei jussa pugnare.
PL 4, 848Dとはいえ同居は、たとえその同居そのもののうちに恥ずべき習わしが認められないとしても、火をつける。なぜなら、神の命令に逆らって戦おうとする身の完全さが、勝利に至ることは不可能だからである。
De singularitate clericorum 1.134
Quantum enim lex obedientibus suggerit adjutorium, tantum inobedientibus incitat peccatum, dicente Apostolo: Virtus, inquit, peccati, lex. Qui nos ergo jussit ut in sacris suis cum feminis triumphemus, ipse jubet ut privatim pugnas femineas caveamus.
PL 4, 849Aなぜなら、律法は従う者たちに助けをもたらすのと同じだけ、従わない者たちには罪をかき立てるからである。使徒が言うとおりである。「罪の力は律法である」。それゆえ、我々に、神の聖なる祭儀において女たちと共に勝利を得るよう命じられた方こそが、私的には女たちとの戦いを避けるようにと命じておられるのである。
De singularitate clericorum 1.135
Sunt equidem necessitates aliae, quae nos quoque privatim feminas videre compellant, sed etiam ipsae divini operis vel praecepti imperant efficaciam, ut visitemus, ut solatia praebeamus, ut hortamenta vitalia salubriter intimemus: nec tamen et in his officiis minor cura agenda est pro moribus nostris, ut clarescant in nostra operatione indicia puritatis.
PL 4, 849Aたしかに、我々が私的にも女たちに会うことを余儀なくさせる、他のもろもろの必要はある。しかしそれらもまた、神の業ないし戒めの働きを命じるものである――我々が見舞い、慰めを与え、命に関わる勧めを益となるよう告げ知らせるようにと。とはいえ、これらの務めにおいても、我々の身の処し方について、より小さくない注意が払われねばならない。我々の行いのうちに清らかさのしるしが明らかとなるように。
De singularitate clericorum 1.136
Severitas non desit, quae sub clerico feminam possit astringere, ut ipsam consolationem nostram suscipiat cum tremore, et ita sentiat visitationis affectum, ut clericum veneretur.
PL 4, 849A聖職者のもとで女を引き締めうるだけの厳格さが欠けてはならない。彼女が我々の慰めそのものをおののきをもって受け取り、訪問の情愛を、聖職者を崇敬するに至るような仕方で感じ取るようにするためである。
De singularitate clericorum 1.137
Ac ne tardius sit evagari per singula, tecum quicquid agimus, honestum esse potest, si semper in nobis signa honestatis eluceant: sicut Paulus apostolus universa complexus est, dicens: Omnia vestra honeste fiant.
PL 4, 849Bそして、一つ一つを巡っていつまでも長引かせぬために言えば、我々がお前と共に〔tecum の相手は定かでない。同居する女とも、読者への呼びかけとも取れる〕行うことは何であれ、我々のうちに常に品位のしるしが輝いているならば、品位あるものでありうる。使徒パウロがすべてを包括して言うとおりである。「汝らのすべてのことが、品位をもって行われるように」。
De singularitate clericorum 1.138
Et iterum: Sicut praecepimus, inquit, vobis, ut honeste ambuletis. Non bene succedit quidquid agitur passim: et sanctum non est quod geritur sanctum, nisi sancte quod sanctum est peragatur, sicut Salomon asserit, dicens: Qui enim custodierint juste justa, justificabuntur.
PL 4, 849Bそしてまた言う。「我々が汝らに命じたとおりに、汝らが品位をもって歩むように」。無節操に行われることは何であれ、うまく運ばない。そして聖なることとして行われることも、聖なることが聖なる仕方で成し遂げられるのでなければ、聖なるものではない。ソロモンが断言するとおりである。「正しいことを正しく守る者たちは、義とされる」。
De singularitate clericorum 1.139
Sinceriter ergo sinceritas ipsa servanda est; et omne quod voti est, etiam in actu signandum, ne aliud vota commendent, et aliud actus insinuent.
PL 4, 849Bそれゆえ、純粋さそのものは、純粋な仕方で守られねばならない。そして誓願に属することはすべて、行いのうちにも刻み込まれねばならない。誓願が一つのことを示し、行いが別のことをほのめかす、ということのないように。
De singularitate clericorum 1.140
Undique probanda est institutio voluntatis, et undique consummandus est cursus uniuscujusque certaminis; ne minus sit aliquid ad triumphum, si non plenius dimicetur.
PL 4, 849B意志の定めは、あらゆる点において証しされねばならず、おのおのの戦いの道のりは、あらゆる点において全うされねばならない。十全に戦われないならば、凱旋に至るには何かが欠けることになろうから。
De singularitate clericorum 1.141
Hinc Paulus apostolus introducit documenta certaminum: Sed et qui in agone, inquit, certat, non coronabitur, nisi qui legitime certaverit. Et iterum: Nescitis, inquit, quoniam qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accepit bravium.
PL 4, 849Cここから使徒パウロは、もろもろの戦いの教えを持ち出す。「競技において戦う者も、正しく戦わなければ冠を受けない」。そしてまた言う。「競技場で走る者たちは皆走るが、褒賞を受けるのはただ一人であることを、汝らは知らないのか」。
De singularitate clericorum 1.142
Sic currite, ut comprehendatis. Omnis enim qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet: et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, vos autem incorruptam.
PL 4, 849C「そのように走れ、勝ち取るために。競技において争う者はみな、すべてを控える。彼らは朽ちる冠を得るためであるが、汝らは朽ちない冠を得るためである」。
De singularitate clericorum 1.143
Plenitudo est ergo sanctitatis, et palma perfecta, ut ex omni parte secum non habeat quod recuset; ne quod profitetur odisse, tenendo videatur amare.
PL 4, 849Cそれゆえ、聖性の充満と完全な栄冠とは、自分自身のうちに、拒むべきものを何一つ持たないことにある。自らが憎むと公言することを、握りしめることによって愛しているように見えることのないように。
De singularitate clericorum 1.144
Quod si aliquis dicit: Captivum teneo adversarium meum, cui semper insultem, videat ne forte adversus eum captivus incipiat praevalere. Numquam securus cum thesauro latro tenetur inclusus: nec intra unam caveam habitans cum lupo tutus est agnus.
PL 4, 849Cもし誰かが「私は自分の敵を捕虜として捕らえており、いつでもこれを嘲ることができる」と言うならば、その捕虜が今度は自分に対して優勢になり始めることのないよう、よく見るがよい。宝と共に盗人を閉じ込めておいて、安んじていられたためしはない。同じ檻の中で狼と共に住む子羊も、無事ではありえない。
De singularitate clericorum 1.145
Ipse se voluit superari, qui hostem proprium in suas portas induxit; et intestinum gladium sibi ipse supposuit, qui locum habitationis suae adversarii ingressibus reseravit; et qui fretus est conversari cum scandalo, sine causa dicit: Pacatus esse volo cum diabolo; contra Apostolum dicentem: Nolite locum dare diabolo.
PL 4, 850A自分の門の内に自分自身の敵を招き入れた者は、自ら打ち負かされることを望んだのである。自分の住まいの入口を敵の侵入のために開け放った者は、自らの手で自分自身に内なる剣を突き立てたのである。そして、つまずきと共にあることを頼みとする者が、「私は悪魔と和して生きたい」と言うのは、何の理由もないことである。使徒はこれに反して言う。「悪魔に付け入る隙を与えるな」。
De singularitate clericorum 1.146
Omni ergo modo muniendus est locus, ubi fuerit thesaurus absconditus, ne per unam cavernam totum parietem latro suffodiat. Nam si deforis expugnans vix muris expellitur, quantum valebit si intra muros acceperit habitaculum?
PL 4, 850Aそれゆえ、宝が隠されている場所は、あらゆる仕方で守り固められねばならない。ただ一つの穴によって、盗人が壁全体を掘り崩してしまうことのないように。外から攻め寄せる者でさえ、壁によってかろうじて追い払えるのだとすれば、その者が壁の内に住まいを得てしまったなら、どれほどの力を振るうことになるだろうか。
De singularitate clericorum 1.147
Et si illi qui contra eum claudunt, aliquotiens ab eodem capiuntur; quanto magis ille, qui ultroneus illi patefecerit ingressum, decipitur? Cum dicat Salomon: Si justus vix salvus fit, injustus ubi parebit?
PL 4, 850Aそして、彼〔盗人〕に対して門を閉ざす者たちでさえ、時にはその同じ者に捕らえられるとすれば、自ら進んで彼に入り口を開いてしまった者は、なおいっそう欺かれるのではないか。ソロモンが言うとおりである。「義人でさえかろうじて救われるとすれば、不義の者はどこに現れよう」。
De singularitate clericorum 1.148
Omnes ergo rimae, ne dicam portae, claudendae sunt, ne per unum foramen castra omnia penetrentur: et universa componenda sunt munimenta, ne per modicum non munitum tota civitas ruat, sicut Salomon repetit, dicens: Qui spernit modica, paulatim cadet.
PL 4, 850Bそれゆえ、あらゆる隙間は――門は言うに及ばず――閉ざされねばならない。ただ一つの穴によって、陣営全体が突き破られることのないように。そしてあらゆる防備は組み立てられねばならない。わずかな守られていない部分によって、都市全体が崩れ落ちることのないように。ソロモンが重ねて言うとおりである。「小さなことを侮る者は、次第に倒れる」。
De singularitate clericorum 1.149
Fit studio autem hujus perversitatis arbitror, ut a clericis ad communitatem femina magis quam masculus eligatur. Numquid tantum mulier utilior est commodis clerici, quantum prodest masculus contineus, vel puer masculo continenti?
PL 4, 850B思うに、この倒錯した熱心さによって、聖職者たちが共同生活の相手として、男よりも女を選ぶということが起こる。しかし、節制する男が、あるいは節制する男にとって少年が役立つのと同じほど、女が聖職者の益にとって役立つというのだろうか。
De singularitate clericorum 1.150
Aut ipsa erit decens utilitas, quam indecens communitas facit? Et ubi erit quod Salomon ait: Omne animal diligit simile sibi? Et iterum: Volatilia ad sibi similia conveniunt.
PL 4, 850Bあるいは、その益とやらは、ふさわしからぬ共同生活が作り出す、ふさわしい益であるとでもいうのか。それでは、ソロモンが「すべての動物は自分に似たものを愛する」と言い、また「鳥は自分に似たものへと集う」と言ったことは、どこに行ってしまうのか。
De singularitate clericorum 1.151
Sed et si femina utilior existimatur, non oportebat carnalia emolumenta praeponere utilitatibus spiritalium commodorum: et expediebat qualemcumque virum inutilem sustinere pro existimatione munienda, quam bonos effectus mulieris cum existimatione turpissima.
PL 4, 850Bしかし、たとえ女のほうが役立つと考えられるとしても、肉における益を、霊における益の有用性より上に置くべきではなかった。そして評判を守るためには、たとえどのような役立たずの男であれこれを耐え忍ぶほうが、この上なく恥ずべき評判を伴う女の良い働きよりも、益であったはずである。
De singularitate clericorum 1.152
Quod Salomon comparat, dicens: Melior est, inquit, iniquitas viri, quam benefaciens mulier.
PL 4, 850Cソロモンがこれになぞらえて言うとおりである。「男の不義のほうが、善を行う女よりもましである」。
De singularitate clericorum 1.153
Artificialia sunt itaque semper diaboli veneficia, quibus ingenium suae calliditatis exercens, sanctimoniae deditos dolosis commoditatibus juvat ut perdat: et inter continentes quasi necessaria emolumenta mutuis adjuvaminibus subministrans, agit prius masculum et feminam pariter conversari; ut postquam inseparabiles fecerit per alterutra solatia, possit occidere dantes simplices animos ad castitatis vota servanda: et impugnationis suae arma subducens interim, quasi placidus fautor suggerit sanctitatis argumenta, donec diutius inter ambos inimicam nutriat concordiam.
PL 4, 850Cかくして、悪魔の毒薬はつねに巧妙なものである。それによって悪魔は自らの狡猾な才知を働かせ、聖なる生活に身を捧げた者たちを、欺瞞に満ちた便宜によって助け、そうして滅ぼすのである。節制する者たちの間に、あたかも必要な益であるかのように互いの助け合いを供給しながら、まず男と女とを共に交わらせる。そして互いの慰めによって彼らを引き離しがたくしたのちに、純潔の誓願を守ろうと単純な心を捧げた者たちを、殺すことができるのである。その間は自分の攻撃の武器を隠しつつ、穏やかな支持者であるかのように聖性を語る論拠を差し出し、両者の間に敵意ある和合を長く育てるのである。
De singularitate clericorum 1.154
Facit affabiles sibi invicem et deservire, et assentator infestus impedimenta removens universa, commodis eorum gaudet efficaciam commodare; ut tota eos sibimetipsis necessitate commendans, exhibere eos possit in alterutrum solita consolatione pendere.
PL 4, 851A悪魔は彼らを互いに愛想よくさせ、仕え合わせる。そして敵意ある追従者として、あらゆる障害を取り除きながら、彼らの益に力を貸すことを喜ぶ。彼らを全面的に、互いへの必要性のうちに委ねることによって、彼らが互いへの慣れた慰めに頼るようにさせるためである。
De singularitate clericorum 1.155
Non vult eos in aliquo impedire, ne separet tam spiritaliter quam carnaliter. Inconcussos efficit vivere, ne ipsa societatis initia immaturo tempore foedera coepta conturbent.
PL 4, 851A悪魔は、彼らを何によっても妨げようとしない。霊的にも肉的にも彼らを引き離すことのないようにである。悪魔は彼らを揺るがぬままに生かしておく。共同生活の最初の段階そのものが、まだ機の熟さぬうちに、始まったばかりの結びつきをかき乱すことのないようにである。
De singularitate clericorum 1.156
Usque adeo illos, videntibus cunctis, ad perfectum sanctitatis invitat, fovet, sublevat: ut Dei esse computent beneficia ipsa contraria, quibus inducuntur ut pereant; nescientes numquam Deum juvare quod vetat.
PL 4, 851A悪魔は、すべての人が見ている前で、彼らを聖性の完成へとこれほどまでに誘い、育み、引き立てる。その結果、彼らは、自らが滅びへと導かれるまさにその害悪をこそ、神からの恩恵であると思い込んでしまう。神が禁じられることを、神が助けられることは決してないと知らずに。
De singularitate clericorum 1.157
Quibus in tantum diabolus blandiens securitatem praeparat sanctimoniae, ut conjunctos se magis aestiment quam disjunctos, immobiles circa libidinem perdurare: quos cum omni tranquillitate deducens, nullis procellis aut fluctibus inquietat; et velut in medio mari minus cautos inducit relaxare vela, nec quaerere gubernacula, ut subita tempestate concitatos, naufragos ex insperata commotione submergat.
PL 4, 851A悪魔は彼らに媚び、それほどまでに聖性についての安心を用意するので、彼らは自分たちが離れているよりも結びついているほうが、欲情に関して揺るがずにいられると思い込んでしまう。悪魔は彼らを何のさわぎもなく導き、いかなる嵐にも波にもかき乱すことなく、あたかも大海のただ中にいるかのように、油断した彼らに帆を緩め、舵を求めぬようにさせる。そして突然の嵐によって彼らをかき乱し、思いがけない動揺によって難破させ、沈めるためである。
De singularitate clericorum 1.158
Hanc primo exhibet lenitatem, ut duas naves oblectet ad invicem convenire; quas cum fecerit junctas, repentinis turbinibus in semetipsas elidere possit et frangere: et his utitur blandimentis, ut subtractis omnibus jaculis compescens adversa, suggerens prospera, tamdiu sopitum ignem sine ullis flammis occultet, donec duas faculas jungens, simul ambas accendat: et tamdiu cessat saevitiae suae tela supponere, donec sicut peritus venator quos occisurus est laquei sui vinculis alliget.
PL 4, 851B悪魔がまず示すのはこの穏やかさである。二艘の船を喜ばせて互いに近づかせるためである。そしてひとたびそれらを結びつけたなら、突然の疾風によって互いにぶつからせ、打ち砕くことができる。悪魔はこれらの甘言を用いる――あらゆる矢を隠して逆境を抑え、順境を差し出しながら、まだ炎を上げぬままにくすぶる火を、それだけ長く隠し続け、ついに二つの松明を結びつけて同時に両方に火をつけるまで。そして、熟練の狩人が殺そうとする獲物を自分の罠の縄で縛りつけるまでは、その残忍さの矢を仕掛けることを控えるのである。
De singularitate clericorum 1.159
At ubi indissolubili catena devinctos adstrinxerit; velut lanista protinus duos gladiatores adversus invicem compellit armari; et subinde stimulans membra, statim gladios aptat, statim succendit insaniam, et vulnificos amplexus impingens, utrumque simul uno ictu mortificat.
PL 4, 851Cしかし、いったん解けぬ鎖で彼らを縛りつけてしまうと、たちまち剣闘士の親方さながらに、二人の剣闘士を互いに向かって武装させる。そしてただちに肢体を刺激し、直ちに剣を構えさせ、直ちに狂乱をかき立て、傷を負わせる抱擁を押しつけて、両者をただ一撃のもとに共に死に至らしめるのである。
De singularitate clericorum 1.160
Sic explicat quod ante praestare videtur, sic de simplici charitate amorem conflat illicitum, sic per sanctitatem sibi inducit interitum; dum contentus est cedere, sic valet fortius occupare; et dum summissus patitur semetipsum praebere devictum, sic plenius devincere gloriatur.
PL 4, 851Cこのようにして悪魔は、以前に与えたかに見えるものを繰り広げる。このようにして単純な愛から不法な情欲を作り上げ、このようにして聖性を通して破滅をもたらす。譲歩することに甘んじているように見えながら、そのことによっていっそう強く支配することができるのであり、屈服して自らを負かされたものとして差し出すことに耐えているように見えながら、そのことによっていっそう完全に打ち負かすことを誇るのである。
De singularitate clericorum 1.161
Cujus versutias Paulus apostolus sic intelligit, dicens: Non enim ignoramus, inquit, astutias ejus.
PL 4, 851C使徒パウロは、その狡猾さをこのように見抜いて言う。「我々は彼の悪知恵を知らないわけではない」。
De singularitate clericorum 1.162
Male itaque in hac participatione pacati sunt, qui ad bella pacificante diabolo perducuntur, et non bene in sanctitate proficiunt, quibus ad detrimentum profectus ipse inimici artificio subornatur; nec recto cursu moliuntur continentiae scalas ascendere, quos ut de alto praecipitet, elaborat ad culmen adversarius protelare.
PL 4, 851Cそれゆえ、この交わりのうちで平和を得た者たちは、悪しき平和を得たのである。悪魔によって和らげられながら、実は戦いへと導かれているのだから。そして、その進歩そのものが敵の策略によって損失へと仕立てられている者たちは、聖性において良く進歩しているのではない。彼らは節制の階段をまっすぐな道筋で登ろうとしているのではない。仇敵は、彼らを高みから突き落とすために、頂へと引き延ばそうと苦心しているのである。
De singularitate clericorum 1.163
Sed necesse est caducis lapsibus elidantur, qui viam lubricam tenuerunt, de qua Salomon sic praedicat, dicens: Est via quae videtur apud homines recta esse; novissima autem ejus veniunt in profundum infernorum.
PL 4, 852Aしかし、滑りやすい道を辿った者たちは、必ずや転落によって打ち砕かれる。ソロモンがその道についてこう説くとおりである。「人間の目には正しく見える道がある。しかしその果てには、冥界の深みへと至る」。
De singularitate clericorum 1.164
Sed aiunt: Si de hac conjunctione clerici denotantur, notandi sunt etiam sancti plerique nobiscum.
PL 4, 852Aしかし彼らはこう言う。「もしこの結びつきのゆえに聖職者たちが咎められるのであれば、我々と共に多くの聖人たちもまた咎められねばならない」。
De singularitate clericorum 1.165
Sicut Helias, qui mansit apud viduam: sive Apostoli, qui mulieres secum comites circumducebant: ut Joannes, qui matrem Domini assumpsit, eodem Domino delegante; aut ipse Dominus, cui de suis facultatibus alimenta praestabant aliquae mulieres religiosae, cui etiam Martha ministrabat ad mensam, et qui singulariter locutus est ad puteum sedens cum alienigena muliere Samaritana, vel cui recumbenti femina lacrymis pedes lavit, et capillis extersit.
PL 4, 852A「たとえば、寡婦のもとに留まったエリヤ。あるいは、女たちを伴として連れて回った使徒たち。あるいはヨハネは、主ご自身の委任によって、主の母を引き取った。あるいは主ご自身は、ある敬虔な女たちが自分の財産から食物を捧げ、マルタが食卓で給仕し、井戸のかたわらに座って異邦の女サマリア人とただ独りで語り合われ、また食卓に横たわられているとき、ある女が涙で御足を洗い、髪でぬぐった方である。」
De singularitate clericorum 1.166
Callidi argumentatores et jurisperiti fallaces: qui dum cupiunt praevaricari controversias actionesque causarum, etiam ipsa jura transvertunt; et cum nolunt competentibus coerceri jussionibus legum, ad illudendos judices inconvenientibus exemplis velut similes conjecturas juris objiciunt: qui per Salomonem ipsius legis sagacitate produntur: Peccator, inquit, homo evitat correptionem, et ad voluntatem suam invenit comparationem.
PL 4, 852B彼らは狡猾な論者であり、欺瞞に満ちた法律家である。彼らは、もめ事や訴訟の弁論を曲げようと望むあまり、法そのものまでもねじ曲げる。そして彼らは、法のふさわしい命令によって抑えられることを望まないために、裁判官たちを欺こうとして、ふさわしからぬ実例を、あたかも法にかなう類推であるかのように差し出す。彼らは、まさに律法の慧眼を通して、ソロモンによって暴かれている。「罪人は懲らしめを避け、自分の意のままになる比較を見出す」。
De singularitate clericorum 1.167
Tales ergo non per orationem, sed per correctionem potius revincendi sunt, ut non ante interpretatis orationibus instruantur, quam admiserint quod ad defensionis solatium repererunt; sicut nos adversus hujusmodi homines Salomon edocet, dicens: Noli, inquit, respondere insipienti ad ipsius insipientiam, ne similis fias illi; sed responde insipienti contra ipsius insipientiam, ut non videatur sibi sapiens esse.
PL 4, 852Bそれゆえ、このような者たちは、議論によってではなく、むしろ懲らしめによって打ち負かされねばならない。彼らが弁明の拠り所として見出したものを認めるより前に、事細かに説き明かされた議論によって教え諭されることのないようにである。ソロモンがこのような者たちに対して我々にこう教えるとおりである。「愚か者に、その愚かさに応じて答えるな。汝が彼と同じようにならぬために。だが愚か者に、その愚かさに逆らって答えよ。彼が自分を知恵ある者だと思い込まぬために」。
De singularitate clericorum 1.168
Revera magni homines qui se comparant sanctis, et eximia conversatio nostra, quae Prophetis vel Apostolis videatur aequalis. Ad occasionem luxuriae nostrae in perversum sanctos volumus imitari; et in caeteros actus vestigia justorum nolumus sequi.
PL 4, 852Cまことに、自分を聖人たちになぞらえる者たちは大した人物である。そして、我々のこの上ない生き方は、預言者たちや使徒たちにも等しいと見えることだろう。我々は自分の放埒のための口実を得ようとして、倒錯した仕方で聖人たちを見倣おうとしながら、それ以外の行いにおいては、義人たちの足跡に従おうとはしない。
De singularitate clericorum 1.169
In quibusdam infirmos nos excusamus ad imitande facta majorum; et in aliis nos aequales majoribus protestamur: cum Helias ipse in angustia constitutus, imparem se patribus suis ante Deum fateatur. Numquid, inquit, melior sum patribus meis?
PL 4, 852Cある事柄では、先人たちの行いに倣うには自分は弱すぎると言い訳をしながら、別の事柄では、先人たちと対等であると言い張る。だがエリヤその人でさえ、苦難のうちに置かれたとき、神の御前で父祖たちに及ばぬ身であると告白した。「私は父祖たちに勝っていようか」と彼は言う。
De singularitate clericorum 1.170
Hoc Helias de antecessoribus suis in infirmitate sua cogitur exclamare: et nos Heliae vel Prophetis, et Apostolis, et Domino virtutem nostram non dubitamus aequare? Video plane sic apud vos calcari avaritiam, sicut Apostoli propria cuncta dimiserunt.
PL 4, 852Cエリヤは自らの弱さのうちにあって、先人たちについてこう叫ばざるを得なかった。それなのに我々は、エリヤや預言者たち、使徒たち、そして主にさえ、自分の力を対等であると見なして疑わないのか。確かに、諸君のもとでも貪欲が踏みにじられている様は見て取れる。それはあたかも使徒たちが自分のものすべてを捨て去ったのと同じである。
De singularitate clericorum 1.171
Video crapulam et ebrietatem sic vestris conviviis abesse, sicut Apostoli nihil habentes frequenter coacti sunt esurire.
PL 4, 852D諸君の宴には暴飲も酩酊も見当たらないのを、私は見て取る。それはちょうど、使徒たちが何も持たぬがゆえにしばしば飢えを強いられたのと同じことだ。
De singularitate clericorum 1.172
Cognosco taliter in nobis jejunia, sitim, famem, nuditatem propter instantiam doctrinae solius ubique pollere, sicut in Apostolis legimus triumphasse; et approbantur apud nos eadem exercitia fervere virtutum, quibus Apostoli omnia vitia tremuerunt.
PL 4, 853A我々のうちにも、教えへのひたむきさのゆえだけに、断食も渇きも飢えも裸も至る所で盛んであると私は知っている。使徒たちにおいてそれが勝ち誇ったと我々は読むのと同じように。そして使徒たちがあらゆる悪徳を震え上がらせたのと同じ力の鍛錬が、我々のもとでも燃え盛っていると認められている。
De singularitate clericorum 1.173
Plane quadraginta dierum jejunium Domini meditamur, et orationes excubiasque quibus ille per solitudines etiam nocturna silentia rumpebat.
PL 4, 853A確かに、我々は主の四十日の断食を思い、荒野を通して夜の静寂すら破っていた主の祈りと徹夜の勤めとを思う。
De singularitate clericorum 1.174
Numquid similes agones frequentamus contra luctamina vitiorum, et sic agimus rigore, austeritate, vigiliis, passionibus, labore, necessitate, afflictione, abstinentia, quibus peccata calcantur, ut nemo de nobis mali aliquid suspicetur?
PL 4, 853A我々は悪徳との格闘に対して、はたして同じような競技を重ねているだろうか。厳格さ、峻厳さ、徹夜、受苦、労苦、窮乏、苦難、禁欲によって罪が踏みにじられるほどに事を行い、誰も我々について悪しきことを疑わないほどであろうか。
De singularitate clericorum 1.175
Per quae Paulus apostolus conscientiam suam innotuisse omnibus gloriatur: In omnibus, inquit, commendantes nosmetipsos quasi Dei ministros, in sustentatione multa, in pressuris, in tentationibus, in tribulationibus, in angustiis, in plagis, in custodiis, in carceribus, in seditionibus, in invocationibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in bonitate, in Spiritu sancto, in charitate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiae a dextris et a sinistris.
PL 4, 853A使徒パウロは、それによって自らの良心をすべての者に知らしめたと誇っている。「あらゆることにおいて、我々自身を神の奉仕者として推薦する。大いなる忍耐によって、圧迫にも、試練にも、患難にも、行き詰まりにも、鞭打ちにも、監禁にも、投獄にも、騒乱にも、呼び求めることにも、労苦にも、徹夜にも、断食にも、純潔にも、知識にも、寛容にも、善意にも、聖なる霊にも、偽りなき愛にも、真理の言葉にも、神の力にも、また左右の正義の武具によって。」
De singularitate clericorum 1.176
Ad has imitationes infirmi sumus; et ad mulieres circumducendas possibilitatem nobis comparandae imitationis adsciscimus: quod si etiam cuncta illorum quisquam se implere jactasset; me tamen nullius suadela poterat inclinare, ut alios nunc Apostolos crederem, contra apostoli Pauli professionem: Numquid, inquit, omnes Apostoli?
PL 4, 853Bこれらの模倣に対して、我々は弱い。それでいて、女を連れ歩くことについては、模倣に見合う可能性を自分たちに引き寄せて主張する。たとえ誰かがそれ以外のすべてを満たしたと誇ったとしても、私はいかなる説得によっても、今の世に別の使徒たちがいると信じるように動かされはしなかったであろう。使徒パウロの言明に反してまで。「はたしてすべての者が使徒であろうか」と彼は言う。
De singularitate clericorum 1.177
Numquid omnes Prophetae? Si Christus seipsum comparare ausus est Deo, qui ait: Pater major me est: aut si Apostoli coaequare semetipsos ausi sunt Christo: nos hodie Apostolis aequales facit consimilis fortitudo.
PL 4, 853B「はたしてすべての者が預言者であろうか」。「父は私より大いなる方である」と言われたそのキリストが、もし自らを神と比べようとしたのだとすれば、あるいはもし使徒たちが自らをキリストと同等にしようとしたのだとすれば――今日、似通った強さが我々を使徒たちと対等にする、ということにもなろう。
De singularitate clericorum 1.178
Misera humanitas in hac aequalitate non times fulminari, quae de Filio Dei, aut de filiis tonitrui, non cunctaris peccatis tuis exempla velut similia mutuare?
PL 4, 853C哀れな人間性よ、お前はこの対等視によって雷に打たれることを恐れないのか。神の子について、あるいは雷の子らについて、自分の罪のために似たような実例を借りることを、お前は躊躇しないのか。
De singularitate clericorum 1.179
Cum superbiae sit elata jactantia, etiam minimis Ecclesiae quemquam comparabilem velle conscribit, cum Paulus moneat et dicat: Alter alterum superiorem sibi existimantes.
PL 4, 853C高慢とは驕り高ぶった誇示であるから、教会の最も小さき者にさえ誰かを比べうる者としたいと望むこと、それ自体を高慢として書き入れるのである。パウロは戒めてこう言うのに、「互いに相手を自分より優れた者と思いなして」。
De singularitate clericorum 1.180
Et inferius addidit, dicens: Hoc sentite de vobis quod et in Christo Jesu, qui cum in forma Dei esset constitutus, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens.
PL 4, 853Cさらに下ってこう付け加える。「汝らのうちに、キリスト・イエスにあったのと同じ思いを抱け。この方は神の形において存在しながら、神と等しくあることを奪い取るべきこととは思わず、かえって自らを空しくして、僕の形をお取りになった。」
De singularitate clericorum 1.181
Minus itaque de nostris viribus sentiendum est, nec fortitudini sanctorum nostra infirmitas comparanda est, sicut nobis apostolus Paulus de semetipso magisterium proponit, et dicit: Non enim audemus, inquit, comparare nos aut conferre quibusdam qui seipsos commendant, sed ipsi in nobis ipsis nosmetipsos nobis commendantes: non supra mensuram gloriantes, sed ad mensuram gratiae, quam nobis mensus est Deus.
PL 4, 853Cそれゆえ、我々は自らの力について控えめに考えるべきであり、我々の弱さを聖人たちの強さと比べるべきではない。使徒パウロが自ら手本を示してこう我々に言うとおりである。「我々は、自分を推薦するある人々と自分を比べたり並べたりする勇気はない。むしろ我々自身のうちで自分を自分に推薦するのであって、限度を超えて誇るのではなく、神が我々に量り与えてくださった恩寵の限度に従って誇るのである。」
De singularitate clericorum 1.182
Etenim contemplamur quod iterum dixit: Plus ab illis omnibus laboravi, nihil melius, nihil aptius mihi proponitur, unde vincam, nisi ut de ipso de quo mihi praescribitur, ego ipse praescribam.
PL 4, 853D事実、彼が重ねて言ったことを我々は思う。「私は彼らの誰よりも多く労苦した」。私が打ち勝つために示されているもののうちで、これに勝るもの、これよりふさわしいものはない。すなわち、私に対して抗弁の楯とされているその当人によって、私自身が抗弁を立てることである〔de ipso はパウロその人を指すと取り、法廷の抗弁 praescriptio を逆手に取る言い回しと解した〕。
De singularitate clericorum 1.183
Certe plus omnibus ipse laboravit, et tamen ad mulieres circumducendas collegas suos imitari contremuit, ne se ad interitum subjiceret tentationi carnali.
PL 4, 854A確かに彼自身は誰よりも多く労苦した。それでいてなお、女を連れ歩くことにおいては同僚たちに倣うことを震えて避けた。肉の誘惑に身をゆだねて破滅に陥ることのないようにである。
De singularitate clericorum 1.184
Unde ipse rationem sic reddidit, dicens: Ego, inquit, sic curro, non quasi in incertum: sic pugno, non quasi aerem caedens, sed affligo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte aliis praedicans, ipse reprobus inveniar.
PL 4, 854Aそこで彼自身、こう理由を述べている。「私はこう走る、当てのないもののようにではなく。私はこう闘う、空を打つもののようにではなく。むしろ私は自分の肉体を打ちたたいて服従させる。それは、他人に宣べ伝えておきながら、自分自身が失格者と見なされることのないためである。」
De singularitate clericorum 1.185
Huic ergo te compara, qui Apostolum jactas; et ex ipso disce quid metuas, qui clamat et dicit: Oro vos, imitatores mei estote.
PL 4, 854Aそれゆえ、使徒を誇るお前は、この人と自らを比べるがよい。そして彼自身から、何を恐れるべきかを学ぶがよい。彼は叫んでこう言う。「私は汝らに乞う、私に倣う者となれ。」
De singularitate clericorum 1.186
Noluit itaque de mulieribus circumducendis habere fiduciam; qui non ignorabat quantum aliae virtutes ab aliis virtutibus differant, et aliam claritatem solis, et aliam lunae, aliam vero stellarum, de charismatibus Ecclesiasticis similitudinem comparans intimaverat.
PL 4, 854Aそれゆえ彼は、女を連れ歩くことについて確信を持とうとはしなかった。彼は、ある力が他の力とどれほど異なるかを知らぬわけではなく、太陽の輝きと月の輝き、また星々の輝きがそれぞれ異なることを教会の賜物になぞらえて示していたのである。
De singularitate clericorum 1.187
Sed nos contra de apostolica nobis coaequatione blandimur, non intendentes penitus quid Apostoli et sancti omnes invicta virtute gesserunt, et difficilem rumpere quaerimus viam, cum per facilia planior sit nobis apposita; contra Salomonem dicentem: Non te credas, inquit, viae laboriosae, ne ponas animae tuae scandalum.
PL 4, 854Bしかし我々は逆に、使徒たちとの対等視に浸って自らを慰め、使徒たちや聖人たちがみな不屈の力によって成し遂げたことを少しも顧みず、たやすい道が我々の前によりなだらかに開かれているのに、わざわざ困難な道を切り開こうとする。ソロモンの言葉に反してまで。彼は言う。「労苦多き道に汝自身を委ねるな。汝の魂につまずきを置くことのないように。」
De singularitate clericorum 1.188
Nec ullus considerat, quoniam unus securus in lubrico graditur, et alius qui impar est, labitur: unus per rupes cursu montes ascendit, alius si se coarctavit, cadit.
PL 4, 854Bそして誰も考えない、ある者は滑りやすい所を安んじて歩めても、それに及ばぬ別の者はそこで転ぶのだということを。ある者は駆けて岩山を登れても、別の者は無理をすれば落ちるのだということを。
De singularitate clericorum 1.189
Uni contingit per tempestates navigia feliciter explicare, et alteri talis felicitas non potest evenire; quod Paulus apostolus decernit, dicens: Unusquisque, inquit, proprium donum habet ex Deo, unus quidem sic, alius vero sic.
PL 4, 854Bある者には嵐の中でも船を巧みに操る幸運が訪れても、別の者にはそのような幸運は訪れ得ない。使徒パウロがこう定めて言うとおりである。「おのおのは神から固有の賜物を受けている。ある者はこのように、また別の者はそのように。」
De singularitate clericorum 1.190
Sed qui mihi de sanctorum exemplo praejudicant, quid aliud exemplum nolunt contemplari, quod metuant: et qui Apostolis coaequari contendit, quare non magis presbyteros adulteros apud Danielem ad formidinem sibimetipse proponit?
PL 4, 854Cだが、聖人たちの実例をもって私に予断を下す者たちは、なぜ、恐れるべき別の実例を見つめようとはしないのか。使徒たちと対等であろうと争う者は、なぜむしろダニエル書にある姦淫を犯した司祭たちを、自らを畏れさせるものとして差し出さないのか。
De singularitate clericorum 1.191
Haec autem non ideo propono, ut quasi Apostolorum imitatoribus contradicam, sed ut illos confundam, qui se sanctis exaequent.
PL 4, 854Cしかし私がこれを述べるのは、あたかも使徒の模倣者たちに反対するためではなく、自らを聖人たちと同等視する者たちを恥じ入らせるためである。
De singularitate clericorum 1.192
Nec nego ipsos esse sectandos, quos doctores accepimus cuncti; sed adversus eos contendo, qui cupientes ad mala sua bonorum historias depravare, legem Dei sibi aestimant suffragari; sicut omnes qui perire festinant, et sub obtentu sanctorum dedecora sua volunt esse celata, ut sub imitatione majorum contraria quaeque committant; quos apostolus Paulus prodit et publicat, dicens: Quod autem facio, et facturus sum, ut amputem occasionem; eorum qui volunt occasionem; ut in eo in quo gloriantur, tales inveniantur quales et nos sumus.
PL 4, 854C私は、我々がみな教師として受け入れた者たちに従うべきことを否定するのではない。しかし私が争うのは、自らの悪しき行いのために善き者たちの物語を歪めたがり、神の律法が自分に味方すると見なす者たちに対してである。滅びることを急ぐすべての者、聖人たちを口実にして自らの恥を覆い隠したがる者たち、先人たちの模倣の名のもとにあらゆる正反対のことを犯す者たちがそうである。使徒パウロは彼らを暴き、公にしてこう言う。「私が行い、また行おうとしていることは、機会を求める者たちからその機会を断ち切るためである。彼らが誇っているその点において、彼らも我々と同じ者だと見出されるためである。」
De singularitate clericorum 1.193
Nam et hujus modi pseudo-apostoli sunt operarii dolosi, transfigurantes se in Apostolos Christi.
PL 4, 854Dなぜなら、この種の偽使徒たちは狡猾な働き人であって、自らをキリストの使徒たちに変えているからである。
De singularitate clericorum 1.194
Hoc addunt ad cumulum perditionis cumulandum, ut bonos infament, quorum exemplo utuntur ad malum; quibus utile esset satis et salubre, si cujuscumque historiae seipsos magis crederent non intellexisse rationem, quam aliquid inhonestum arbitrarentur in lege: quos apostolus Paulus corripit et confundit, dicens: Non intelligentes neque quae loquuntur neque de quibus affirmant.
PL 4, 855A彼らはさらにこれを付け加えて破滅の山を積み上げる。すなわち、悪しきことのために実例として用いる善き者たちの評判を汚すのである。彼らにとっては、いかなる物語についても、律法のうちに何か恥ずべきことがあると見なすよりも、むしろ自分たちがその道理を理解しなかったのだと思うほうが、十分に有益で健全であろう。使徒パウロは彼らを咎め、恥じ入らせてこう言う。「自分の語ることも、自分の断言することも理解していない。」
De singularitate clericorum 1.195
Et iterum: Si quis putat se scire aliquid, necdum cognovit quemamodum eum oporteat scire. Vacant itaque praejudicia petulantium, quos ingenia suae perversitatis errabunda transducunt; et quaerunt competentes suis sensibus historias quas exponant, qui male agentes mutuant legalia patrocinia.
PL 4, 855Aそして再び言う。「誰かが何かを知っていると思うなら、その者はまだ、知るべきそのあり方において知ってはいない。」それゆえ、傲慢な者たちの予断は空しい。彼らは自らの倒錯した才知の迷走に引き回され、悪しき行いをしながら律法の弁護を借りようとする者たちであって、自分たちの考えに都合のよい物語を求めて示そうとする。
De singularitate clericorum 1.196
Bene agentibus bona sunt omnia, quaecumque scripta sunt, qui benedicta bene suscipiunt; sicut Paulus apostolus pollicetur: Scimus quoniam bona est lex, si quis ea legitime utatur. Obtinuimus confundendo contradictores.
PL 4, 855A善く行う者たちにとっては、書かれたことすべてが善きものである。祝福されたことを善く受け取る者たちだからである。使徒パウロが約束するとおりである。「律法は、正しく用いるならば善いものであると我々は知っている。」我々は反論者たちを恥じ入らせることによって勝ちを得た。
De singularitate clericorum 1.197
Convertamur subinde eosdem quos vicimus insuper erudire, ne aut ut sanctos remanere patiamur in crimine, aut ignari deputemur in reddendo rationem, ut publice victi poenitentiam gerant: aut si noluerint, nos expunximus quod ad nostram pertinet diligentiam; ut quomodo satisfecimus supra dictae sententiae Salomonis, ita satisfaciamus Paulo apostolo concionanti: Servum, inquit, Domini non oportet litigare, sed mitem esse ad omnes, docibilem, patientem, cum omni modestia corripientem eos qui resistunt veritati; ne forte det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur secundum ejus voluntatem.
PL 4, 855Bそれゆえ我々は向きを変えて、我々が打ち負かしたその同じ者たちを、さらに教え導こうではないか。彼らが聖人のままに罪の中にとどまるのを許すことのないように、また理由を述べるにあたって我々が無知だと見なされることのないように、そして彼らが公に打ち負かされて悔い改めを行うようにである。もし彼らがそれを望まないのであれば、我々は自分たちの務めに属することを果たしたことになる。先に述べたソロモンの言葉に我々が応えたように、使徒パウロが説くところにも同じく応えるためである。「主の僕は争ってはならず、すべての人に対して柔和であり、教えることに適い、忍耐強くあり、真理に逆らう者たちを、あらゆる慎ましさをもって戒めるべきである。そうすれば、あるいは神が彼らに真理を知るための悔い改めを与え、悪魔の罠から立ち返らせてくださるであろう。彼らはその意のままに、悪魔によって捕らわれているのだから。」
De singularitate clericorum 1.198
Omne quidquid ab auctoribus nostris gestum est, rationabiliter gerebatur: ut posteris nobis adversus praevaricatores munita undique auctoritas traderetur, propter haeresin amputandam quam superius taxavimus, de assumendis feminis; quam sive per semetipsum, sive per servos suos Dominus paululum relaxavit, ne nimio rigore in totum Domini fabrica damnaretur; praevidebantur a Domino haeretici qui nuptias auferunt; et quos Dominus junxit, contra naturae principium, et contra Evangelium separare contendunt.
PL 4, 855C我々の創始者たちによって行われたことはすべて、理に適って行われていた。すなわち、先に取り上げた、女を伴うことについての異端を断ち切るために、違反者たちに対抗する権威が、あらゆる面から固められて我々後代の者に伝えられるためであった。この点を〔quam は文法上 haeresin を受けるが、それでは意味が通らないので、女を伴うことの件と解した〕、主はご自身によって、あるいはその僕たちを通して、いくらか緩められた。あまりに厳格にすることによって、主の建造物全体が断罪されることのないようにである。婚姻を奪い去る異端者たちのことは、主によってあらかじめ見通されていた。彼らは、自然の原理に反し、福音に反してまで、主が結び合わせた者たちを引き離そうと争うのである。
De singularitate clericorum 1.199
Quibus interdicens jam tunc auctoritas parabatur, ne maritatae mulieres accidere vetarentur ad Christum, qui in praesentia servierunt. Sed non sine moderamine fuit etiam ipsa permissio procurata, quae non sibi operabatur quod gerebat, sed caeteris.
PL 4, 855C彼らを禁じるための権威は、すでにその時から備えられていた。それは、キリストの御前に仕えた既婚の女たちが、キリストのもとに近づくことを妨げられないためであった。だが、その許し自体も節度なしに与えられたのではなく、それがなしたことは自分自身のためではなく、他の者たちのためであった。
De singularitate clericorum 1.200
Nam sic allocutus Dominus Samaritanam, ad horam docuit et recessit, nec defensionem continuandis excessibus fecit. Ad horam quoque Martham passus est ministrantem. Sed quid erat aliud Domino, nisi regni coelestis prandia ministrare?
PL 4, 855D実際、主はサマリアの女に語りかけたとき、しばしの間教えて立ち去られ、逸脱を続けるための弁明とはされなかった。同じくマルタが給仕するのをしばしの間許された。しかし主にとって、それは天の国の食卓を給仕すること以外の何であったろうか。
De singularitate clericorum 1.201
Numquid sub Domino non fuere convivia? Aut sub majestate ejus erat alius cibus aut potus, quam disciplina tantummodo quae pascebat? Testante ipso Domino ac dicente: Meus cibus est, ut faciam voluntatem ejus qui misit me.
PL 4, 855D主のもとに宴はなかったであろうか。あるいは、その威厳のもとにあった食物や飲み物は、養い育てる教えのほかに何かあったろうか。主ご自身が証ししてこう言われるとおりである。「私の食物とは、私を遣わされた方の御旨を行うことである。」
De singularitate clericorum 1.202
Sic Apostolos mulierum comitatus decebat non ut perderent, sed ut discerent reverentiam, et propter humanitatis exhibendum ministerium sequebantur, sicut in Evangelio de Domino et de ipsis pariter memoratur: Et factum est, inquit, post haec et ipse iter faciebat per civitates et castella evangelizans regnum Dei, et duodecim cum illo, et mulieres quae erant curatae a spiritibus immundis et infirmitatibus, Maria quae vocatur Magdalene, de qua daemonia septem exierant, et Joanna, uxor Chuzae procuratoris Herodis, et Susanna, et aliae multae quae et ministrabant ei de facultatibus suis.
PL 4, 856Aこのように、女たちの同伴は使徒たちにふさわしいものであった。それは彼らを損なうためではなく、敬いを学ばせるためであり、人としての務めを果たすために彼女たちは付き従っていた。福音書において、主と彼女たちについて等しくこう記されているとおりである。「その後、こう起こった。イエスは町や村を巡り歩いて神の国を宣べ伝えられ、十二人がこれに従った。また汚れた霊と病から癒やされた女たち、すなわち七つの悪霊が出て行ったマグダラと呼ばれるマリア、ヘロデの執事クザの妻ヨハンナ、スザンナ、そのほか多くの女たちも、自分の持ち物をもって彼に仕えていた。」
De singularitate clericorum 1.203
Numquid adhaerebant singularibus singulae, aut indisciplinatae commorantes, perseverabant illecebroso consortio conversantes? Ubi tota Ecclesia propemodum videbitur, ut non ad convivationes improbas, sed ad discenda bonae conversationis studia sequerentur.
PL 4, 856Aそれぞれの女が、独りで住む者たちひとりひとりに付きまとっていたであろうか。あるいは規律なく同居し続け、誘惑めいた交わりのうちにとどまり続けていたであろうか。そこにはほとんど教会全体が見えていたのであり、彼女たちが従ったのは、恥ずべき宴のためではなく、善き生き方への熱心を学ぶためであった。
De singularitate clericorum 1.204
Ideo non inde scribitur, quod nostris convivationibus coaequetur, non risus, non jocus dicitur affuisse. Nec sicut apud quosdam nunc usque assolet fieri, chorus psallentium virginum aures venenosis cantibus asseritur demulsisse.
PL 4, 856Bそれゆえ、我々の宴に等しいような何かがそこにあったとは書かれておらず、笑いも冗談もあったとは言われていない。また、今なお一部の者たちのもとで常になされているように、詩編を歌う童貞女たちの合唱が毒を含んだ歌声で耳を魅了したとも言われていない。
De singularitate clericorum 1.205
Et ut de Apostolis breviter probem, quantum illis fluxa familiaritas potuit displicere, qui compulsi sunt et de ipso Domino loquente cum femina dubitare, nisi eos majestatis notitia probata compesceret, sicut Evangelista refert, dicens: Inter haec, inquit, venerunt discipuli ejus, et mirabantur quod cum muliere loqueretur.
PL 4, 856Bそして使徒たちについて手短に証ししよう。ふしだらな親密さが彼らにどれほど不快なものであり得たかを。彼らは、主ご自身が女と語っておられることについてさえ、もし主の威厳への確かな認識が彼らを押しとどめなかったなら、疑いを抱かずにはいられなかったのである。福音書記者がこう伝えるとおりである。「その間に弟子たちが来て、彼が女と語っておられるのを見て驚いた。」
De singularitate clericorum 1.206
Nemo tamen dixit illi: Quid quaeris, aut quid loqueris cum ea? Quid autem loquar accessum feminae ad pedes Domini provolutae, cujus luctus et planctus ad defensionem lasciviae suae non erubescunt improbi flagitare?
PL 4, 856Cそれでも誰も彼に「あなたは何を求めておられるのですか、あるいは彼女と何を語っておられるのですか」とは言わなかった。それでは、主の御足のもとにひれ伏した女の近づきについて、私は何を語るべきであろうか。恥知らずな者たちは、自らの放縦を弁護するために、彼女の嘆きと涙とを臆面もなく持ち出すのである。
De singularitate clericorum 1.207
Usque adeo illos propria caecitas rapit, ut nec de similibus causis audeant reluctari, de quibus Salomon: Excaecavit, inquit, eos malitia eorum, ut nescirent sacramenta Dei.
PL 4, 856C彼らはこれほどまでに自らの盲目に引きずられ、こうした類の事柄についてさえ、あえて逆らおうとはしない。ソロモンが彼らについてこう言うとおりである。「彼らの悪意は彼らの目を眩ませ、神の秘義を知らぬようにした。」
De singularitate clericorum 1.208
Joannes autem matrem Domini suscepisse videtur, sed matrem cujus mores maternum indicat nomen. Tamen non possum et alias Christi matres admittere, nec aequanda est mulieribus cunctis, quae genuit Majestatem.
PL 4, 856Cところでヨハネは、主の母を引き受けたと見える。だがその母とは、母という名がまさにその人柄を示すとおりの母である。とはいえ私は、キリストの母を他にも認めることはできず、かの威厳を生んだ方を、すべての女たちと同列に置くことはできない。
De singularitate clericorum 1.209
Helias quoque jussus est a Domino relinquere solitudinem et ingredi tabernaculum viduae. Pro imperio Domini laboravit ut in domo mansisset, cui solitudo solatium praestabat et requiem; occasionem illi Dominus obtulit ad magnalia facienda, ut magis famis tempore tam ipsi viduae quam pupillis ejus sufficientia tribueret alimenta, qui jejuniis usquequaque afflictus toleraverat indigentiam; et qui missus venerat pasci, pastus quinimo conferens miseris, miserias egestatis fecit excludi.
PL 4, 856Cエリヤもまた、主から、独りでいる場を離れて寡婦の天幕に入るよう命じられた。彼にとっては独りでいることこそが慰めと安らぎを与えていたのに、主の命令に従って家にとどまるべく努めたのである。主は彼に、大いなる業を行う機会を与えられた。すなわち、飢饉の時に、その寡婦にも、その子らにも十分な食物を与えるためであった。彼は断食によってあらゆる面で苦しめられ、欠乏に耐えていたのであるが、養われるために遣わされて来た者でありながら、養われるどころか哀れな者たちに与える側となり、欠乏という惨めさを追い払ったのである。
De singularitate clericorum 1.210
Et hoc non potest cujusquam favere luxuriae; cum nulla fuerit opportunitas scandali ubi transeunter quod pejus est egestosam habuerit mansionem, quam quicumque hospes effugeret.
PL 4, 857Aそしてこのことは、誰の放縦をも助けることはできない。というのも、一時的に、しかもより悪いことに、いかなる客でも避けるような困窮した住まいを持つ場所には、つまずきの機会などまったくなかったからである。
De singularitate clericorum 1.211
At hic apud quos hospitatus est, implevit et rediit; qui etiamsi moraretur, suspectus esse non potuit. Qualis illic fuit communitatis effectus, ubi non erat victus? Et qualem ad viduam habuit Helias introitum, cui fames dedit hospitium?
PL 4, 857Aだが彼は、自分が宿を得たその人々のもとで、務めを果たして帰って行った。たとえとどまったとしても、疑われることはあり得なかったであろう。そこにいかなる同居の実質があったであろうか、食べる物すらなかったところに。そして、飢えが宿を与えたにすぎないやもめのもとへの、エリヤの立ち入りとは、いったいどのようなものであったろうか。
De singularitate clericorum 1.212
Quisquis es qui te vis Heliae de commoratione viduae vocari discipulum, prius solitudinis afflictiones, et quadraginta dierum tolera jejunii exitum, et aut non quaeres feminam, aut non erit qui cum femina commoretur, et tamen si valueris tibi serva.
PL 4, 857Aやもめとの同居に関して自分をエリヤの弟子と呼ばせたいと思う者よ、お前が何者であれ、まず荒野の苦しみと、四十日の断食の果てとに耐えよ。そうすれば、お前は女を求めなくなるか、あるいは女と同居する者などいなくなるであろう。それでも、もしお前が耐えぬいたなら、自分のために取っておくがよい。
De singularitate clericorum 1.213
Nobis autem in spiritu et virtute Heliae non alium quam Joannem solum Angelus, et Dominus Christus insinuat. Proh dolor! dolere cogimur quod docemus: qui usque ad hoc venimus, ut in comparatione fluxorum, de sanctorum tremendis virtutibus disputemus.
PL 4, 857Aしかし我々には、エリヤの霊と力においては、ヨハネのほかに誰も、天使も主キリストも示してはおられない。ああ、嘆かわしいことよ。我々は自らが教えていることを嘆かざるを得ない。ふしだらな者たちとの比較のうちに、聖人たちの畏るべき力について論じるところにまで、我々は至ってしまったのである。
De singularitate clericorum 1.214
Parce, jam parce, protervitas. Numquam tibi sancti consentiunt; qui religiosa, modesta, veneranda, pudica, pudorata cum feminis negotia peregerunt.
PL 4, 857B慎むがよい、厚かましさよ、もう慎むがよい。聖人たちは決してお前に同意しない。彼らは女たちとの間で、信心深く、慎ましく、畏敬すべく、貞潔で、恥じらいに満ちた事柄を行ったのである。
De singularitate clericorum 1.215
Aut si adhuc per sanctos cavillationis anfractus contendis exquirere; nos tamen amicos Dei non novimus, nisi ad venerationem tantummodo memorari, quod David docuit, dicens: Mihi autem vehementer honorificati sunt amici tui, Deus.
PL 4, 857Bあるいは、なおも聖人たちについて屁理屈のねじれを探ろうとするならば――それでも我々は、神の友たちを、ただ崇敬のために記憶する以外には知らない。ダビデが教えてこう言うとおりである。「神よ、あなたの友たちは、私にとってこの上なく尊いものとなりました。」
De singularitate clericorum 1.216
Eant nunc praedones pudoris, et plagiarii castitatis, mulierculis suis exponere molestias querelarum.
PL 4, 857Bさて、慎みを略奪する者ども、純潔をかどわかす者どもは、自分の女どもに向かって不平の苦情を並べ立てに行くがよい。
De singularitate clericorum 1.217
Apud sanctos nostros non habent omnino suffugium, quibus misceri Ecclesiae auctoritate Pauli apostoli prohibetur: Et hos, inquit, devita; ex his enim sunt qui repunt in domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis desideriis.
PL 4, 857B彼らは我々の聖人たちのもとには何ら逃げ場を持たない。彼らが教会に交わることは、使徒パウロの権威によって禁じられているからである。「彼らを避けよ。彼らは家々に忍び込み、罪を負った哀れな女どもを捕虜のように引き連れる者たちの一味であり、その女どもはさまざまな欲望に引きずられている」と彼は言う。
De singularitate clericorum 1.218
Post hoc edictum utinam confidant sibi Angelorum exempla conducere. Nos jam non valent flectere, qui novimus et Angelos cum feminis cecidisse.
PL 4, 857Cこの宣告の後もなお、天使たちの実例が自分に有利に働くと当てにするなら、そうするがよい。だが我々を動かすことはもはやできない。我々は、天使たちさえ女たちとともに堕落したことを知っているのだから。
De singularitate clericorum 1.219
Ab ipsis equidem bene patrocinia mutuantur, sed nos nullum Angelum audimus contra Paulum apostolum: Etsi, inquit, ego aut Angelus Dei aliter evangelizaverit vobis, praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit.
PL 4, 857C彼らは確かに天使たちから弁護を都合よく借りてくる。だが我々は、使徒パウロに逆らうようないかなる天使にも耳を貸さない。「たとえ私であれ、神の天使であれ、我々が汝らに宣べ伝えた福音以外のものを汝らに宣べ伝えるなら、その者は呪われよ」と彼は言う。
De singularitate clericorum 1.220
Insaniunt prorsus, ardent desiderio feminarum, quotquot huic interdictioni non cedunt; et obscoenitatibus inhiantes, malunt mori, quam contenti sint a lateribus mulierum aliqua disjunctione divelli: ut ad explendam suae aviditatis ingluviem etiam puncto temporis non sint sine feminae voluptate: et hunc habent in mulieribus fructum, ut in illis semper defixa intentione, desideria satient oculorum, ne vel momentum aliquod transeat, quando indigeant quod affectant.
PL 4, 857Cこの禁令に屈しない者どもはことごとく狂っており、女への欲望に燃えている。彼らは淫らなものを貪り求め、女たちの傍らから何らかの形で引き離されて満足するよりは、むしろ死ぬことを選ぶ。自らの貪欲の飽くなき渇きを満たすために、ほんの一瞬たりとも女の快楽なしにはいられないのである。彼らが女たちのうちに得ているものといえば、常にそこに視線を据えたまま目の欲望を満たすということだけであり、自分が求めるものに事欠く瞬間が一つでも過ぎ去ることのないようにするのである。
De singularitate clericorum 1.221
Sic inter eos integritas emoritur; ubi omnis commoratio, sive convivendo, sive commanendo corruptis affectionibus inquinatur.
PL 4, 857Dこうして彼らの間では全き潔さは死に絶える。すべての同居は、ともに生きるにせよ、ともに留まるにせよ、腐敗した情愛によって汚されるからである。
De singularitate clericorum 1.222
Quos sanctus Petrus apostolus designavit, dicens: In conviviis suis luxuriantes, oculos habentes plenos moechationibus, et incessabilibus delictis, capientes animas infirmas. Hos etiam ita Salomon denotat: Abominatio est, inquit, coram Domino defigens oculum.
PL 4, 858A聖使徒ペトロは彼らをこう名指している。「彼らは自分たちの宴において享楽にふけり、姦淫と絶えることのない罪とに満ちた目を持ち、弱い魂を捕らえる。」ソロモンもまた彼らをこう指し示す。「主の御前において、じっと目を据える者は忌むべきものである」と彼は言う。
De singularitate clericorum 1.223
Plane contra, purum oculum testatur se habere Job, qui ait: Et si oculis consensit cor meum. Verum enimvero ille potest suis oculis obnoxius non teneri; cui nolenti repentinus occursus mulieris scandalum moverit, quod protinus meus quod nolebat expellit.
PL 4, 858Aだが確かに、それとは逆に、ヨブは自分が清い目を持っていたと証ししている。彼は言う、「もし私の心が目に従ったなら」。実に、意に反して女との不意の出会いがつまずきを引き起こしたとしても、その心が〔底本は meus。mens と読む〕ただちに、望んでいなかったそのものを追い払うのであれば、その者は自分の目によって咎められずに済むのである。
De singularitate clericorum 1.224
Ille autem commotionem sui visus non meretur evadere, qui apud se scandali materiam tenet, qui vult intentionis suae affectibus frui, qui affectat habere quod oculis offensionem ingerat, quorum aviditas inexplebilis inter offendicula continua nullo modo potest omnino compesci; quod Salomon approbat, dicens: Infernus et interitus non satiantur, similiter oculi hominum insatiabiles sunt.
PL 4, 858Aしかし、自らのうちにつまずきの材料を保持している者、自分の欲望の情念を満たしたいと願う者、目につまずきをもたらすものをあえて持とうとする者は、自分の視線が乱されることを免れるに値しない。その目の飽くことなき貪欲は、絶え間ないつまずきの中で、いかようにも抑えることができない。ソロモンがこう是認するとおりである。「冥界と滅びとは満たされることがなく、同様に人間の目も飽くことを知らない。」
De singularitate clericorum 1.225
Et in alio loco: Non satiatur oculus videndo, Et iterum: Nequius oculo quid creatum est? Hac castigatione non compuncti, divina interdicta nefandae familiaritatis obstinatione contemnunt, et adhuc insuper de charitate causantur, qui secundum verbum Esaiae amaritudinem pro dulcedine devorantes, nudam foeditatem velamento boni nominis tegunt; dum apud eos sub falsa dilectione, vera dilectio violatur.
PL 4, 858Bまた別の箇所では、「目は見ることに飽きることがない」。そして再び、「目より邪悪に造られたものがあろうか」。この懲らしめにも心を刺されず、彼らはいまわしい親密さについての神の禁令を頑迷にも軽んじ、その上さらに愛を口実にする。彼らはイザヤの言葉のとおり、苦きものを甘きものと偽って飲み込み、あからさまな醜さを善き名という覆いで包み隠す。彼らのもとでは、偽りの愛のもとに、真の愛が汚されているのである。
De singularitate clericorum 1.226
Sed exclamat charitas et appellat, tales ego non junxi, falsa altera est quae me simulando confinxit. Numquam Dei praeceptis obsisto, numquam fluxis faveo, per me sanctitatem non opto culpari.
PL 4, 858Bだが愛はこう叫び、訴える。「私はそのような者たちを結び合わせてはいない。私を装って作り上げた偽りの別物があるのだ。私は神の掟に決して逆らわず、ふしだらな者たちに決して味方せず、私によって聖性が咎められることを望まない。」
De singularitate clericorum 1.227
Calumnias mihi aversa germanitas facit, pericula et ego inter falsos fratres incurri. Succurre, meus praeco, succurre, Paule apostole, dic testimonium meum, ne quod de me annuntias pervertatur.
PL 4, 858C「よそよそしい身内の者が私に中傷を加え、偽りの兄弟たちの間で危険に遭っているのも、この私である。助けてください、私の使者よ、助けてください、使徒パウロよ。私についての証言をしてください。あなたが私について告げ知らせることが、歪められることのないように。」
De singularitate clericorum 1.228
Finis autem praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Dilectio deputabitur, per quam sanctitatis injuria criminationibus appetitur?
PL 4, 858C「掟の目的は、清い心と、良い良心と、偽りのない信仰から出る愛である。」それが愛と見なされるであろうか——それによって、聖性を傷つけることが非難によって狙われるというのに。
De singularitate clericorum 1.229
Aut illorum erit sincera fraternitas aestimanda, de quibus filiae matris Ecclesiae perducuntur in culpam? Si talis Christiana charitas annotatur; indubitanter odia meliora sunt, quae dum separant, neminem maculant.
PL 4, 858Cあるいは、それによって母なる教会の娘たちが罪へと引き込まれるような者たちの兄弟の絆を、純粋なものと見なすべきであろうか。もしこのようなものがキリスト教徒の愛として記されるのなら、疑いなく、人を引き離しても誰も汚さない憎しみのほうがまさっている。
De singularitate clericorum 1.230
Haec autem parricidalis dilectio fratres persecutores adunare consuevit, qui libenter patiuntur de suo consortio filias Ecclesiae fornicarias diffamari, contra charitatem quam Paulus apostolus docuit, dicens: Dilectio proximi malum non operatur.
PL 4, 858Cこの近親殺しにも等しい愛は、兄弟でありながら迫害者である者どもを結びつけるのを常としてきた。彼らは、自分たちとの交わりによって教会の娘たちが淫らな者として悪評を立てられるのを、喜んで甘受している。それは、使徒パウロが教えた愛に反する。彼はこう言う。「隣人への愛は悪を行わない。」
De singularitate clericorum 1.231
Egregia probatio charitatis, quae non tantum noxia germanitate officit proximo, sed etiam subjecta non vult esse praescriptionibus Apostolicae jussionis.
PL 4, 858D愛の見事な証明よ。それは有害な身内意識によって隣人を害するばかりか、使徒の命令の定めに服することさえ望まないのである。
De singularitate clericorum 1.232
Confundantur assertores dilectionis hujuscemodi, quos judicant illi, qui pro communibus commodis etiam consanguineam deserunt charitatem. In omni mundo pene totum junctum est genus humanum, et ubique cognatio naturalis alterna peregrinatione discernitur.
PL 4, 859Aこのような愛の主張者たちは恥じ入るがよい。共通の利益のために血縁の愛さえ捨てる者たちが、彼らを裁くのだから。全世界において、人類はほとんどことごとく結びついており、いたるところで自然な血縁は、互いの移り住みによって隔てられている。
De singularitate clericorum 1.233
Possunt parentes, possunt filii, possunt fratres, possunt et ipsi, quod plus est, conjuges a Deo concessa sibi naturae vincula disrumpere; et clerici Deo non concedente, insuper prohibente, mulierum nexibus ancillatam non valent recusare charitatem?
PL 4, 859A親たちも、子らも、兄弟たちも、さらに言えば夫婦たちでさえも、神が自分たちに認めた自然の絆を断ち切ることができる。それなのに聖職者たちは、神が認めないばかりか、なお禁じておられるのに、女たちとの結びつきに隷属したこの愛を、拒むことができないというのか。
De singularitate clericorum 1.234
Optanda semper cognatis absentatur affinitas proximorum; et peregrinari ab extraneis feminis clerici reluctantur? quibus faciendum fuerat, etiam si peculiare aliquid vel inconsuetum Dominus imperasset; qui ad explicanda impossibilia habent Spiritum sanctum, quem mundani homines non habent.
PL 4, 859A近しい者たちとの、常に望ましいはずの縁組みでさえ、身内から遠ざけられることがある。それなのに、聖職者たちは赤の他人の女たちから離れることを拒むのか。たとえ主が何か特別な、あるいは異例なことを命じられたとしても、彼らはそれを行うべきであった。彼らは、不可能なことを成し遂げるための聖なる霊を持っているのであり、それは世の人々の持たないものだからである。
De singularitate clericorum 1.235
Unde Joannes apostolus sic admonet, dicens: Filioli, vincite illos, quoniam major est qui in vobis est, quam qui in hoc mundo.
PL 4, 859Bそれゆえ使徒ヨハネはこう戒めて言う。「子らよ、彼らに打ち勝て。汝らのうちにおられる方は、この世にいる者よりも大いなる方だからである。」
De singularitate clericorum 1.236
Nunc vero possibile etiam gentibus (non dicam Christianis) et leve prospicitur, et apud clericos sine ullis effectibus evacuatur; ut parum sit eis Dei mandata despicere, nisi aliud dedecus habeant quod nec sectantur, non dicam vincunt omnium gentium consuetudinem: quibus Dominus per Ezechielem exprobrat et dicit: In legalibus meis non ambulastis, et justificationes meas non fecistis.
PL 4, 859Bところが今や、異邦人にとってさえ(キリスト教徒については言うまでもなく)可能で容易なことと見なされていることが、聖職者たちのもとでは何の効果もなく空しくされている。彼らにとっては、神の掟を軽んじるだけでは足りないかのようであり、あらゆる異邦人たちの習わしに勝るとは言わないまでも、それに倣うことさえしないという、別の恥をも重ねているのである。主はエゼキエルを通して彼らを咎めてこう言われる。「汝らは私の掟に従って歩まず、私の義の掟を行わなかった。」
De singularitate clericorum 1.237
Sed neque secundum justificationes gentium, quae sunt in circuitu vestro, fecistis. Pudendum nescio quid dilectio ista significat, quae extorqueri contra naturam putatur.
PL 4, 859B「汝らの周りにいる異邦人たちの義の掟にさえ従って行わなかった。」この愛が意味するのは、何やら恥ずべきものであって、自然に反して無理強いされたものと思われる。
De singularitate clericorum 1.238
Adhuc habeo quid mirari: Cum videam de Christianis plerosque maritos pariter et uxores continentiam destinantes, domicilia singularia magis eligere, ut consensu communium votorum sine irritatione praesentiae et concordante secessu valeant obtinere: et eunuchi nostri non durant sine feminae sodalitate dormire?
PL 4, 859B私にはなお驚くべきことがある。キリスト教徒のうちの多くの夫婦が、ともに節制を志し、互いの現存によって刺激されることのないよう、共通の誓いの一致のもとに、むしろ独居の住まいを選び、心を合わせた別居によってそれを保とうとするのを私は見る。それなのに、我々の宦官たちは、女の連れ合いなしには眠ることにも耐えられないというのか。
De singularitate clericorum 1.239
Apud illos amor conjugalis continentiae amore pensatur; et apud spadones cohabitatio feminae numquam potest habere fastidium.
PL 4, 859C彼らのもとでは、夫婦の愛は節制の愛によって量られる。それなのに、宦官たちのもとでは、女との同居は決して厭わしいものとはなり得ないのか。
De singularitate clericorum 1.240
Dicat eunuchorum charitas, dicat, ne forte in hac secessione magis conjugalis charitas peccet: ut apostoli Pauli consilium videatur conjugibus insinuasse divortium: Tempus, inquit, quod restat, breve est.
PL 4, 859C宦官たちの愛は言うがよい、言うがよい。この別居において、むしろ夫婦の愛のほうが過ちを犯しているのではないかと。それでは、使徒パウロの勧めが、夫婦に離別を勧めたことになってしまうではないか。彼は言う、「残された時は短い」。
De singularitate clericorum 1.241
Reliquum est ut et qui habent uxores, sic quasi non habentes esse nitantur, et qui non habent, quasi habentes esse glorientur. De his ipse Apostolus ait: Gloria in turpitudine ipsorum. Dilectio est, inquiunt. O dilectio quae invidet sibi!
PL 4, 859C残るところは、妻を持つ者たちもまた、持たない者であるかのように努めるべきであり、持たない者たちも、持つ者であるかのように誇るべきだ、ということになってしまう。これについて使徒自らこう言う、「彼らの栄光は彼らの恥のうちにある」。「これは愛である」と彼らは言う。ああ、自分自身を妬む愛よ。
De singularitate clericorum 1.242
O charitas quae cupit se in vituperatione laudari! Grande miraculum, ut virginum charitas virgines faciat velut conjuges credi: et conjugum charitas conjuges faciat velut virgines aestimari.
PL 4, 859Dああ、非難のうちに自らが称賛されることを望む愛よ。何と大いなる不思議であろうか、童貞女たちの愛が、童貞女たちをあたかも夫婦であるかのように思わせ、夫婦の愛が、夫婦をあたかも童貞であるかのように見なさせるとは。
De singularitate clericorum 1.243
Ecce vera dilectio, quae in conjugalitate dividit, ut in castitate conjungat. Ecce sancta dilectio, quae conjugalibus ad communem laudem inducit absentiam.
PL 4, 860A見よ、真の愛とは、婚姻において引き離しつつ、純潔において結び合わせるものである。見よ、聖なる愛とは、夫婦たちを共通の誉れのために不在へと導くものである。
De singularitate clericorum 1.244
Hi pro certo sese inseparabiliter diligunt, qui ut triumphos sibi inferant, a seipsis discedunt; quibus nec crimen, nec natura, nec lex, nec Dominus, nec Apostolus potestatem unius interdixit aut tulit, sed pro tuendis paribus votis, semota unanimitate absentari charitas quam voverunt, qui nec crimini, nec naturae, nec legi, nec Domino, nec Apostolo, nec ipsi conjugalitati succumbunt; quos tantum virginitas probrosa condemnat, quantum illos conjugalitas castrata glorificat, quibus sufficiat ad supplicium dedecorosum, quod spadones a conjugibus judicantur.
PL 4, 860A彼らは確かに、離れがたく愛し合っている。彼らは自らに勝利をもたらすために、互いから身を引くのである。彼らに対しては、罪も、自然も、律法も、主も、使徒も、一つに結ばれる力を禁じも奪いもしなかった。それでも、等しい誓いを守るために、彼らが誓った愛そのものが、心を一つにしたまま離れて住むことを選んだのである。彼らは、罪にも、自然にも、律法にも、主にも、使徒にも、そして婚姻そのものにさえ屈しない。恥ずべき童貞が彼ら〔聖職者たち〕を咎めるのは、去勢された婚姻があの者たち〔夫婦たち〕を称えるのと、ちょうど同じだけである。宦官が夫婦たちによって裁かれるということ、それだけでその者たちにとって不名誉な刑罰として十分であろう。
De singularitate clericorum 1.245
Ad quorum increpationem non tacendi sunt etiam filii Israel, qui apud Esdram uxores et filios contra divina jura susceptos non cunctati depellere, nec contra Domini charitatem conati sunt excusare. Verum fatear, si permittor.
PL 4, 860B彼らを戒めるためには、エズラ記にあるイスラエルの子らのことも語らずにおくべきではない。彼らは、神の法に反して迎えた妻子を、ためらうことなく退け、主への愛に反してまで弁明しようとはしなかった。もし許されるなら、真実を私は告白しよう。
De singularitate clericorum 1.246
Qui nunc pro dimittendis feminis, alienis adhaerent: quid facerent si liberos et uxores projicere jubeantur? Aut quando valebunt pro Christo renuntiare cognatis, qui mulierculas non suas praeponunt Christi praeceptis?
PL 4, 860B今、女を手放すべきときに他人の女にしがみついている者たちは、もし子や妻を追い出すよう命じられたなら、何をするであろうか。あるいは、自分のものでもない女どもをキリストの掟よりも優先させる者たちが、いつになればキリストのために身内を捨てることができるであろうか。
De singularitate clericorum 1.247
Dico eos facilius pro iisdem mulierculis parentes proprios abnegare, quam propter Christum ipsas mulierculas relinquere posse; despicientes quod in Evangelio ipse Dominus dixit: Si quis venit ad me et non odit patrem suum, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut fratres, et sorores, et animam suam, non potest meus esse discipulus.
PL 4, 860B私は言う、彼らはむしろ、その同じ女どものために自分の親を捨てるほうがたやすく、キリストのためにその女どもを捨てることのほうができないだろう。彼らは、主ご自身が福音書でこう言われたことを軽んじているのである。「誰でも私のもとに来て、自分の父、母、妻、子、兄弟、姉妹、そして自分の命さえも憎まない者は、私の弟子となることはできない。」
De singularitate clericorum 1.248
Si de abjiciendis parentibus dubitantes, indigni sunt Christo, quid sibi promittunt, quos contemptores exhibet Christo non parentalis affectio? Ac per hoc illorum meritis evacuantur, quos vident contemplatione Christi nullas personas excipere cognatorum.
PL 4, 860Cもし親を捨てることをためらう者たちがキリストにふさわしくないとすれば、親族のものでもない情愛によってキリストへの侮り手とされる者たちは、自分にいったい何を約束できるであろうか。それゆえ彼らは、キリストを見つめることによって身内の誰をも例外としない者たちの功績によって、無に帰せられるのである。
De singularitate clericorum 1.249
Nec minus eos, sed pejus etiam illi confundunt, qui metuentes non tantum cum aliena, sed etiam cum sua carne luctari amputatis genitalibus abscedunt. De quibus modo examinationis suspendo sententiam, relinquens alia disputatione promendam.
PL 4, 860Cそして彼らに劣らず、いやむしろそれ以上に彼らを恥じ入らせるのは、他人の肉とだけでなく自分自身の肉とも格闘することを恐れて、生殖器を切り落として身を引く者たちである。彼らについては、私は今ここでは吟味の判断を差し控え、別の論述で示すこととして残しておく。
De singularitate clericorum 1.250
Secundum confusionem spadonum, non dubito meliores asserere, qui nec sibi parcunt quidem, dicam feminis audent tentamenta porrigere.
PL 4, 860C宦官たちの恥辱に照らせば、私は迷わず、彼らのほうがまさっていると言おう。自分自身さえ容赦しない者たちのほうが、まして女たちに誘惑の機会を差し出す者たちよりは〔底本は dicam。ne が脱落したものと見て ne dicam と読む〕、である。
De singularitate clericorum 1.251
Respondeant spiritales eunuchi, quis furor in dilectione mulierum, vel quod sit in contubernalitate feminae mysterium, ut in perniciem suam alienis membris indulgeant, cum illi sua quoque incunctanter abscindant?
PL 4, 860C霊的な宦官たちよ、答えるがよい。女への愛にはいかなる狂気があるのか、あるいは女との同居のうちに、いったいいかなる神秘があるというのか。彼らは自らの破滅のために他人の肢体に耽るのに、あの者たちは自分自身の肢体さえもためらいなく切り落とすというのに。
De singularitate clericorum 1.252
Hi confirmatos in se artus abjiciunt; et illi adversariis artubus glutinantur. Hi pro integritate spiritali cum tormento non integri corporis dimicare non dubitant; et illi sine tormento, integri esse sine feminarum dimidietate detrectant.
PL 4, 860Dこの者たちは、自らのうちに確かにある肢体を切り捨てる。だがあの者たちは、敵対する者の肢体に貼り付いている。この者たちは、霊の全き健全さのために、肉体の全き健全さを欠く苦痛をもって闘うことをためらわない。だがあの者たちは、苦痛もなしに、女という半身なしには全き者であることを拒むのである。
De singularitate clericorum 1.253
Sed adversus illos comparatio nulla est facienda de nostris; ne consolentur addicti quibuscumque judiciis Christianis. Pejores sunt et aliqui memorandi, ut major poena sit a detruncato damnari.
PL 4, 861Aしかし、彼らに対して我々の側の者を比較してはならない。いかなるキリスト教徒の裁きによってであれ罪に定められた者たちが、それによって慰めを得ることのないようにするためである。思い起こすべき、なお悪い者たちもいる。身を切り取られた者によって断罪されることが、いっそう重い刑罰となるように。
De singularitate clericorum 1.254
Judaeos considerent usque hodie pro legis imperio carnis suae partem circumcisione truncare; et sciant quid mereantur, qui, Evangelio jubente, dissimulant circumcisi mulierum praesentia peragere Domini voluntatem, non intelligentes quod ipse Dominus dixerit: Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum.
PL 4, 861Aユダヤ人たちが今日に至るまで律法の権威のゆえに自らの肉の一部を割礼によって切り取っていることを、彼らは思うがよい。そして、福音が命じているのに、女たちの現存から己を切り離して主の御旨を成し遂げることを怠る者たちが、何に値するかを知るがよい。主御自身がこう言われたことを、彼らは悟っていない——「汝らの正義が律法学者とファリサイ人の正義に勝って余るのでなければ、汝らは天の国に入ることはない。」
De singularitate clericorum 1.255
Puto etiam de Gallis suis nobis idololatrae exprobranter insultent, qui abscindentes semetipsos libenter excruciant, dummodo cum damno status sui, simulacrorum dissimulationibus pareant.
PL 4, 861A思うに、偶像を礼拝する者どもさえ、自分たちのガリ〔去勢祭司〕を引き合いに出し、我々を嘲るように罵るであろう。彼らは自ら進んで身を切り、喜んで己を責め苛む——おのれの身分を損なってまで、像にまつわる欺瞞に従う〔simulacrorum dissimulationibus の句意は定かでない〕ためにである。
De singularitate clericorum 1.256
Clerici autem nostri, ad lucrum magis corporis proprii, damnum volunt mulierum secum commorantium sustinere; quas etiam de substantia propria evellere oportebat, si cum illis nasci contingeret, ne comparati idololatris et sacrilegis, erubescerent.
PL 4, 861Bしかし我々の聖職者たちは、自分の肉体の利得のためにこそ、自分と同居する女たちがもたらす損失に甘んじようとする。だが、たとえ彼女たちが己の身と共に生まれ出たとしても、実体そのものから引き剥がすべきであった——偶像礼拝者や瀆聖者と比べられて恥じ入ることのないために。
De singularitate clericorum 1.257
De quibus et Dominus contemptores arguit, dicens: Prudentiores sunt filii saeculi hujus filiis lucis. Ergo nostris clericis talium profana devotio est praeponenda, quibus cum tantis exitiis amabilia sunt turpia sacerdotia.
PL 4, 861B彼らについて主もまた、侮る者たちを咎めてこう言われた——「この世の子らは光の子らよりも賢い。」ゆえに、そのような者たちの俗なる献身の方が、我々の聖職者たちよりも上に置かれねばならない。彼らには、これほどの破滅を伴ってもなお、恥ずべき祭司職が愛おしいのだから。
De singularitate clericorum 1.258
Clerici vero pro dignitate sacerdotii coelestis non sanguinem fundunt, non tolerant ferrum, non est aliquod vulnus, non est aliquis cruciatus; sed solus contra Dominum feminae tenet aspectus.
PL 4, 861Bだが聖職者たちは、天の祭司職の尊厳のために血を流すこともなく、刃を耐え忍ぶこともなく、いかなる傷もいかなる責め苦もない。ただ女への眼差しだけが、主に逆らって彼らを捉えているのである。
De singularitate clericorum 1.259
Sic in foeminas ruunt, sic feminas amant, ut non sperent manifestari dilectionis suae quandoque posse impura mysteria; sicut per consimiles eorum turpiter publicata sunt et detecta; quos Paulus apostolus praeviderat, jam tunc, dicens: Quorumdam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad judicium, quosdam autem et sua subsequuntur.
PL 4, 861Cかくのごとく彼らは女たちに向かって突き進み、かくのごとく女たちを愛する。それゆえ、自分たちの愛執の穢れた密事がいつか明るみに出されうるとは、彼らは思いもしない——彼らと同類の者たちを通して、それが恥ずべきかたちで公にされ暴かれてきたにもかかわらず。使徒パウロはすでにそのとき、これを予見してこう言っていた——「ある人々の罪は裁きに先立って明らかであるが、ある人々の罪はその後から現れてくる。」
De singularitate clericorum 1.260
Similiter autem et facta bona manifesta sunt, et quaecumque aliter se habent abscondi non possunt.
PL 4, 861C「同様に、善い行いもまた明らかであり、そうでないものも隠れたままではありえない。」
De singularitate clericorum 1.261
At contra et ipsi dicunt: Nonnulli de contemptoribus nostris similiter feminas habentes in domibus, martyrium consecuti sunt, ut illorum innocens conscientia probaretur.
PL 4, 861Cしかし彼ら自身は、これに反してこう言う——「我々を侮る者たちの中にも、同じように家に女を置いていながら殉教を遂げた者が幾人かいる。それによって彼らの無垢な良心が証しされたのだ」と。
De singularitate clericorum 1.262
Nolo mihi martyrio quisquam moveat actionem; quia saepius et moechi, et sanguinarii, et ebriosi, et omnium scelerum rei, reperta pugnae occasione conversi, meruerunt ad martyrii veniam pervenire.
PL 4, 861C殉教を持ち出して、誰にも私に対して訴えを起こさせたくはない。なぜなら、姦通者も、人殺しも、酔いどれも、あらゆる罪に問われた者たちも、しばしば闘いの機会を得て立ち返り、殉教による宥しに達するに値したからである。
De singularitate clericorum 1.263
Ideo enim martyrium appellatur tam corona, quam baptisma; quia baptizat pariter et coronat.
PL 4, 861Dそれゆえ殉教は冠とも洗礼とも呼ばれる。なぜなら、それは等しく洗礼を授け、かつ冠を授けるからである。
De singularitate clericorum 1.264
Auge nunc, si licuerit quibusdam inviolata feminarum societate martyrium promereri; sine indulgentia quoque illis martyrium ipsum non fuit, quos reatus prohibitae contubernalitatis non absolvii.
PL 4, 861Dでは仮に言おう——たとえ女たちとの交わりを汚すことなく殉教に値した者が幾人かいたとしても、禁じられた同居の罪がその者たちにおいて取り除かれていなかった〔底本は absolvii で語形が成り立たない。本文が崩れているらしく、文脈から解した〕限り、殉教そのものにも宥しなしでは済まなかったのである。
De singularitate clericorum 1.265
Nec innocentes in ipsa innocentia potuit approbare; quibus contemptum legis et conversationis illicitae foeditatem, et, quod est gravius super omnia, crimea Ecclesiae cernitur ignovisse. Etenim noxia est innocentia, quae sponsae Christi officit famae.
PL 4, 861D殉教は、彼らを無垢そのものにおいて是認することもできなかった。彼らについては、律法への侮り、不法な交わりの汚らわしさ、そして何よりも重いことに、教会に対する罪科〔底本は crimea。crimen と読む〕すら、これを宥したと見なされるからである。実に、キリストの花嫁の評判を損なう無垢は、害をなす無垢なのである。
De singularitate clericorum 1.266
Et cum Christus agnus innocens, immo ipse coelestis innocentia, quod est verius, totum se contempserit pro Ecclesia, ut eam sine macula ulla vel ruga redderet illibatam; qualis est clericus cui ad hoc sponsa Christi committitur, ut pro unius feminae amore culpari totam Ecclesiam patiatur.
PL 4, 862Aそしてキリストは無垢な小羊、いや、むしろより正しく言うならば天的な無垢そのものでありながら、教会のために己の全てを顧みず、いかなる染みも皺もなく教会を汚れなきものとして返そうとされたのに——キリストの花嫁がこのために委ねられている聖職者が、たった一人の女への愛のために教会全体が咎められるのを許すとは、いったいどのような者であろうか。
De singularitate clericorum 1.267
Audemus dicere: A Deo patre missus est Filius de sinu Patris, et regno absens esse duravit, ut Ecclesiam faceret innocentem, et clericus mulieris latus deserere non potest, ne Christi Ecclesiam reddat infamem?
PL 4, 862A我々はあえてこう言おうか——御子は父なる神から、父の懐から遣わされ、教会を無垢なものとするために、御国を離れて留まり続けられた。それなのに、聖職者は、キリストの教会を悪名に晒すまいとして女の傍らを離れることさえ、できないというのか、と。
De singularitate clericorum 1.268
Sed aiunt: In martyrio ignoscitur nobis, sicut indultum est parentibus. Hoc ergo et nos omnes de peccatis nostris confidamus; ut qui agere bene laboramus, inter luxurias evagemur, et discurramus per semitas peccatorum, retinacula dimittamus, et fraena laxemus: Eamus nos quacumque mundus abstulerit, et ubicumque nos diabolus invitaverit, libere fornicemur, invideamus, rapiamus, fraudemus, omnia mala securi committamus; martyrium subveniet et evademus.
PL 4, 862Aしかし彼らはこう言う——「殉教においては我々は宥される、父祖たちに宥しが与えられたように」と。ならば我々もまた、自分の罪について同じように確信してよいことになる。善く行おうと労苦する我々が、放埒のうちを彷徨い、罪の小道をあちこち駆け巡り、手綱を放し、くつわを緩めてもよいことになる。世が我々をどこへ連れ去ろうとも赴き、悪魔が招くところどこへでも行き、自由に淫行にふけり、妬み、奪い、欺き、あらゆる悪事を安んじて犯そうではないか。殉教が助けとなり、我々は逃れられるのだから。
De singularitate clericorum 1.269
Sic enim Paulus apostolus pollicetur: Faciamus mala ut veniant bona: quorum damnatio justa est.
PL 4, 862B実に使徒パウロはこう請け合っていることになろう——「善が来るために悪をなそうではないか。そのような者たちへの断罪は正当である」と。
De singularitate clericorum 1.270
Huic martyrio spem tradant, quos mathematici docuerunt habere de crastino praescientiam; has coronas exspectent, qui super Angelos et Christum per astrologos didicerunt scire tempora, quae Pater in sua posuit potestate, ut vel tunc recordentur, ante martyrii tempus bene agere debuisse, cum diem Domini senserint sicut furem.
PL 4, 862B占星術師たちに明日についての予知を教えられた者どもに、この殉教への望みを委ねさせよ。天使やキリストにもまさって、父がご自身の権力のうちに置かれた時をも占星術師たちを通じて知ったと学んだ者どもに、この冠を待ち望ませよ——せめてその時になって、主の日を盗人のように感じ取ったときに、殉教のときより前に善く行うべきであったことを思い起こすがよい。
De singularitate clericorum 1.271
Sed credamus super illos martyrium jam jamque pendere. Interim priusquam martyres fiant, legibus subjacent; ut judicio subjiciantur, nisi armis exarmentur.
PL 4, 862Cだが、殉教が今にも彼らの上にかかっていると信じよう。その間、彼らが殉教者となる前は、法のもとに置かれている。武具を解かれない限り、裁きに服さねばならないのである。
De singularitate clericorum 1.272
Audaciae nefas est, illis adversus auctoritatem Domini parentum personas objicere, quibus ipse Dominus contradictionis hujus abstulit vocem.
PL 4, 862C主の権威に逆らって父祖たちの人物を持ち出すことは、大胆不敵な冒涜である——主御自身が、この反論の声を彼らから奪い去られたのだから。
De singularitate clericorum 1.273
In legalibus, inquit, patrum vestrorum nolite ambulare, et justificationes eorum nolite custodire; et studiis eorum nolite commisceri, et nolite inquinari. Ego Dominus Deus vester, in praeceptis meis ambulate, et justificationes meas custodite.
PL 4, 862C「汝らの父祖の掟のうちを歩むな。彼らの義の掟を守るな。彼らの営みに交わるな、汚れるな。私は汝らの主なる神である。私の戒めのうちを歩め、私の義の掟を守れ」と彼は言う。
De singularitate clericorum 1.274
Sciant nunc adempta sibi esse parentalia patrocinia, qui huc atque, illuc recurrentes contradictionum latebras quaerunt, ne unquam feminis careant: et quia undique defensionis suffragio deseruntur, novissimis cunctis argumentis exhaustis, sententiam Pauli apostoli opitulari sibi opinantur, et dicunt: Tu qui es, qui de servo alieno judices?
PL 4, 862Cあちこちを行き来しては反論の隠れ場を探し、決して女たちを手放すまいとする者どもは、今こそ、父祖たちの弁護がすでに己から奪われていることを知るがよい。そして、あらゆる方面から弁護の支えを見捨てられ、最後のあらゆる論拠を使い果たしたので、彼らは使徒パウロの言葉が自分たちを助けてくれると思い込み、こう言う——「他人の僕を裁くお前は何者か」と。
De singularitate clericorum 1.275
Agnoscit equidem Paulus apostolus constitutionis suae verba prolata; sed constitutionarios et prolatores ipsos ignorat.
PL 4, 862D確かに使徒パウロは、自ら定めた言葉が持ち出されていることを認めよう。しかし、その定めを写し取って掲げる者たちも、それを持ち出す者ども自身をも、彼は認めないのである。
De singularitate clericorum 1.276
Illis enim contulit defensionem, qui nullam partem legis impugnant; et ipsis tribuit patrocinium, qui ex voto suo aliquid faciunt, nec quidquam Ecclesiasticis juris impediunt. Jus tractat vivendi, et non edendi; arbitrium uniuscujusque confirmans.
PL 4, 862Dというのも、彼が弁護を与えたのは、律法のいかなる部分をも攻撃しない者たちに対してであり、彼が後ろ盾を授けたのは、自分の意志によって何かをなし、教会の権利を少しも妨げない者たちに対してだからである。彼が扱うのは、生き方の権利と、食を断つ権利であり、各人の判断を確かなものとしているのである。
De singularitate clericorum 1.277
De similibus neminem jussit judicari, quae voluntati singulorum auctoritas divina concedens, in utraque parte faciendi et non faciendi clementer indulsit.
PL 4, 863Aそのような事柄について、彼は誰をも裁くよう命じはしなかった。神的権威は各人の意志にそれを委ね、なすこととなさぬことの両方において、寛大に許したのである。
De singularitate clericorum 1.278
Illos autem Ecclesiasticis tribunalibus subdidit, quos transgressores ordinariae transgressionis nulla impunitas excusavit; ut qui passim (Tu quis es, qui de servo alieno judices?) adversus nos veluti libellum contradictorium proferant, rationabile simul et certum recognoscant quod accipimus ab eodem Paulo apostolo repulsorium: Praecipimus, inquit, vobis fratres in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut separetis vos a fratribus ambulantibus inordinate, et non secundum traditionem quam accepistis a vobis.
PL 4, 863Aしかし彼は、通常の違反を犯した違反者たちであって、いかなる免責によっても言い訳ができない者たちを、教会の法廷のもとに服させた。それゆえ、我々に対して手当たり次第に(「他人の僕を裁くお前は何者か」というふうに)反論の訴状を差し出そうとする者どもは、我々が同じ使徒パウロから受けている反駁の言葉が、理にかなうと同時に確かなものであると認めるがよい——「兄弟たちよ、我々は我々の主イエス・キリストの名において汝らに命じる。無秩序に歩み、汝らが汝らから〔底本は a vobis。a nobis の誤りの疑いがあるが、字義どおりに訳した〕受けた伝承に従わない兄弟たちから、汝ら自身を遠ざけよ」と彼は言う。
De singularitate clericorum 1.279
Evasimus, opinor, tanta ligamina quaestionum, quibus amatores eunuchos amplexus feminei ligaverunt: qui perversis interpretationibus decreta legalia demutare coguntur; et malunt audiri proponentes vana et fabulosa commenta, quam ipsi quae vera sunt audiant: quos Paulus apostolus annuntiat, dicens: A veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.
PL 4, 863B思うに、我々はこれほど数多くの議論の絡みから脱したのである——女の抱擁が、宦官である愛する者たちを縛りつけてきたその絡みから。彼らは、歪んだ解釈によって律法の定めを変えることを強いられ、真実であることを自ら聞くよりも、空しく作り話めいた作り事を語って聞かれることを望む。使徒パウロは彼らについてこう予告している——「彼らは真理から聞くことを背け、作り話へと向きを変えるであろう」と。
De singularitate clericorum 1.280
Quiquid volunt adhuc exquirant, ut obsistant pro mulieribus veritati. Victoriam non habent, apud quos contra Esdram mulier potius quam veritas vicit. Vos autem, filii charissimi, non tantum persuasione, sed potestate convenio.
PL 4, 863B彼らが望むものを、なお探し求めさせておこう——女たちのために真理に逆らうために。エズラに逆らって、真理よりも女が勝ったような者たちのもとには、勝利はない。しかし諸君、最愛なる子らよ、私は説得によってのみならず、権力によって諸君に迫るのである。
De singularitate clericorum 1.281
Tale deliramentum despicite; quorum quaestiones Paulum apostolum scitis ubique damnasse, sicut ad Romanos scripsit, dicens: Rogo vos, fratres, diligenter observare eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis, aut dicunt, aut faciunt, et declinate ab ipsis.
PL 4, 863Bそのような戯言を軽蔑せよ。使徒パウロがその論議をいたるところで断罪したことを、諸君は知っている。ローマ人への手紙に彼はこう書いている——「兄弟たちよ、私は汝らに乞い願う。汝らが学んだ教えに反して、分裂やつまずきを言い、あるいは行う者どもを注意深く見張り、彼らから離れよ」と。
De singularitate clericorum 1.282
Sic et Timotheo delegat: Noli, inquit, verbis contendere; nihil enim utile est, nisi in subversionem audientium. Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium irreprehensibilem, recte tractantem verbum veritatis.
PL 4, 863C同様に彼はテモテにもこう言い送っている——「言葉をもって争ってはならない。それは聞く者を覆すこと以外に何の益もないからである。おのれを神に対して確かな者として示すよう、真理の言葉を正しく扱う、咎めるところのない働き手として示すよう、心を尽くして努めよ」と彼は言う。
De singularitate clericorum 1.283
Stulta autem et inania eloquia devita: multum enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum sicut cancer serpit.
PL 4, 863C「愚かで空しい弁舌は避けよ。それは不敬虔を大いに増し進め、その言葉は癌のように広がっていくからである。」
De singularitate clericorum 1.284
Atque ut ostenderet clericis disponendis ad evacuandas quaestiones quae sit doctrina conveniens, etiam Tito sic insinuat, dicens: Tu autem loquere quae conveniunt sanae doctrinae: majores natu sobrios esse, prudentes, sanos in fide, in charitate, in patientia sincera.
PL 4, 863Cそして、論議を無効にするために聖職者を整えるにあたって、いかなる教えがふさわしいかを示すために、彼はテトスにもこう示唆している——「しかしお前は、健全な教えにふさわしいことを語れ。年長の者たちは、慎み深く、思慮深く、信仰と愛と純な忍耐において健全であるように」と。
De singularitate clericorum 1.285
Ergo auditiones simplices obedientia vestra suscipiet, et versipellem contradictionum vitate fallaciam.
PL 4, 863Dそれゆえ、諸君の従順は素直な教えを受け入れるべきであり、諸君は変幻自在な反論の欺瞞を避けよ。
De singularitate clericorum 1.286
Purum iter vestris gressibus mundate, et super spinas et tribulos nolite seminare vel calcare, ne bonum semen non possit vobis propter spinae frutices sanctitatis fructus afferre.
PL 4, 863D諸君の歩みのために清い道を整えよ。茨やあざみの上に種を蒔いたり踏んだりするな。茨の茂みのために、良い種が諸君に聖性の実をもたらせなくなることのないように。
De singularitate clericorum 1.287
Unde propheta Hieremias sic hortatur et docet, dicens: Nolite, inquit, serere in spinis. Circumcidite vos Deo vestro, circumcidite praeputium cordis vestri.
PL 4, 864Aそれゆえ預言者エレミヤはこう勧め教えている——「茨の中に種を蒔いてはならない。汝らの神のために自らを割礼せよ、汝らの心の包皮を割礼せよ」と彼は言う。
De singularitate clericorum 1.288
Abscindenda sunt ergo de agro nostro cuncta quae pungere et lacerare consueverunt; ne animus agricultoris in possessione sua malignis sentibus inseratur.
PL 4, 864Aそれゆえ、我々の畑から、刺し傷つけるのを常とするすべてのものを切り取らねばならない。耕す者の心が、自らの所有地において悪しき茨に絡め取られることのないように。
De singularitate clericorum 1.289
Et amputanda sunt omnia nobis, quaecumque igniferi fomitis sulphurantibus flammis scatens fornax ebullientis carnis exaestuat; ne vel tenuis quidem scintilla servata majora conflet incendia. Quod Salomon manifestat, dicens: Ab scintilla una augetur ignis.
PL 4, 864Aまた我々は、燃え立つ火種の硫黄のごとき炎を噴き出す、沸き立つ肉の炉が燃え上がらせるものすべてを切り捨てねばならない。たとえわずかな火花であっても、それを残しておけばより大きな火事を煽ることのないように。ソロモンはこれを明らかにしてこう言う——「一つの火花から火は大きくなる」と。
De singularitate clericorum 1.290
Avertite occasiones impuras, quibus interiora pectoris penetrantur, ut liquida in vobis perspicuitas honoretur. Contenti estote singularitatem laboriosam pro pudore servando potius sustinere, quam sine labore ad dedecus pervenire.
PL 4, 864A胸の内奥を貫く穢れた機縁を退けよ。諸君のうちに澄み渡る明澄さが敬われるように。慎みを守るための労苦に満ちた独居を耐え忍ぶことにこそ満足せよ——労苦なくして恥辱に至るよりは。
De singularitate clericorum 1.291
Contemplamini quid sit populo sancto praeesse, et considerate quale sit divinis sacramentis insistere.
PL 4, 864B聖なる民を治めるとはどのようなことか、深く思いを致せ。そして神の秘跡に仕えるとはどのようなことか、よく考えよ。
De singularitate clericorum 1.292
Alteris placere debent, qui alteris vivunt, et talis convenit cura sinceritatis sacratis, qualia sunt sacra ipsa quibus exhibent officia servitutis; ne circa Dominum offendant ipsi quod tractant, aut circa populum incipiant impedire quod praedicant.
PL 4, 864B他者のために生きる者は、他者を喜ばせなければならない。そして、聖別された者たちには、彼らが奉仕の務めを捧げるその聖なるものそのものにふさわしい純粋さへの配慮が求められる——主に対しては自分たちが扱うものを損ない、民に対しては自分たちが宣べ伝えるものを妨げはじめる、ということのないように。
De singularitate clericorum 1.293
Propter quod Paulus apostolus sic testificatur: Et omnia, inquit, sustinemus, ne quod impedimentum demus Evangelio Christi. Et iterum: Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum.
PL 4, 864Bそれゆえ使徒パウロはこう証ししている——「我々はすべてを耐え忍ぶ、キリストの福音に何の妨げも与えぬために」と彼は言う。そしてまた——「誰にもいかなるつまずきも与えず、我々の務めが非難されないように」と。
De singularitate clericorum 1.294
Hac igitur institutione vobis quam plurimum laborandum est, de iis quibus ad manifestandam gravitatem singularitas magis quam pluralitas testis vera est.
PL 4, 864Bそれゆえ、この教えにおいて諸君はできる限り労苦せねばならない——重々しさを示すには、複数で住むことよりも独居の方が真の証人であるという、そうした事柄について。
De singularitate clericorum 1.295
Respicite quanta mala conversatio hujus acquirat; quae non nisi corruptionem seminat, pullulat vitia, cupiditatem concipit, ignominiam parit, rabiem concitat, porrigit furiam, lasciviam pascit, petulantiam nutrit, casus exaltat, ruinas aedificat, ripas eripit, praecipitia instruit, periculis navigat, naufragiis velificat, perditione gaudet, interitum fovet, confusionem mercatur, thesaurizat opprobrium, criminationes exaggerat, accusationes inflammat, et catervatim semel in fascem glomerans numerosas indagines captionum, per infinita dedecorum, multiplices mortes invehit in perniciem perditorum.
PL 4, 864Cこの交わりがどれほど多くの悪をもたらすか、よく見よ。それは腐敗の種を蒔くだけで、悪徳を萌えいでさせ、欲望を孕み、恥辱を生み、狂乱を煽り、逆上を差し伸べ、放埒を養い、恥知らずを育て、破滅を高く上げ、崩壊を築き上げ、岸辺をもぎ取り、断崖を仕立て、危難のうちを航海し、難破に向けて帆を張り、滅びを喜び、破滅を育み、混乱を買い取り、恥辱を貯め込み、誹謗を積み上げ、告発を燃え立たせる。そして、数多の捕縛の網を一挙にひとまとめの束へと巻き固め、無数の恥辱を経て、滅び去る者たちの破滅へと幾重もの死をもたらすのである。
De singularitate clericorum 1.296
Tot itaque et tantas strages calamitatis et pessimae conversationis nemo prosternit, nemo calcat, nemo funestat, nisi singularis castitas sola: quae munimen invictum est sanctimoniae, et expugnatio fortis infamiae; fortitudinis firmitas, et lasciviae petulantis infirmitas; probitatis praesidium, et improbitatis excidium; animae victoria, et corporis praeda; ubertas gloriarum, et sterilitas criminum; pronuba sanctitatis, et repudium turpitudinis; sinceritatis indicium, et abolitio scandalorum; exercitium continentiae, et evacuatio tota luxuriae; pax secura virtutum, et debellatio quieta bellorum; puritatis culmen, et libidinis carcer; honestatis portus, et ignominiae naufragalis locus: virginitatis mater, et hostis immunditiae; lorica pudoris, et spolium probrositatis; corruptionis exitium, murus rigoris et destructio vulgaritatis; severitatis gladius, triumphator et occisor dissolutionis; armatura virium, et exarmatura fluxorum; integritatis dignitas; et fornicationis addictio; claritatis fastigium, et dedecoris praecipitium; voluntas bonorum operum, et afflictio vitiorum; refrigerium pudicitiae, poena petulantiae; acquisitio triumphorum, et facinorum detrimentum; requies salutis, et perditionis exilium; vita spiritus, et carnis interitus; status qualitatis angelicae, funus humanae substantiae.
PL 4, 864Cかくして、これほど多くの、これほど大きな災いの惨状と、最悪の交わりの惨状とを、打ち倒す者も、踏みにじる者も、滅ぼし去る者もない——ただ独居の純潔だけが別である。それは聖性の打ち破られぬ防塁であり、悪評への力強い攻略である。剛毅の堅固さであり、放埒な不品行の弱さである。廉直の守りであり、不実の破滅である。魂の勝利であり、肉体の獲物である。栄光の豊かさであり、罪科の不毛さである。聖性の仲人であり、恥辱の離縁である。誠実の証しであり、つまずきの廃絶である。節制の修練であり、淫蕩の完全な一掃である。もろもろの力の安らかな平和であり、戦いの静かな鎮圧である。清らかさの頂きであり、欲情の牢獄である。廉潔の港であり、恥辱が難破する場である。童貞の母であり、不潔の敵である。慎みの鎧であり、恥辱から剥ぎ取る戦利品である。腐敗の破滅であり、厳格という城壁であり、下劣の破壊である。厳格の剣であり、放縦を打ち倒し屠る勝利者である。力の武具であり、堕落した者どもの武装解除である。清廉の尊厳であり、淫行の断罪である。栄えの頂点であり、恥辱の断崖である。善き業への意志であり、悪徳への懲罰である。貞潔の安らぎであり、放埒への罰である。勝利の獲得であり、悪行の損失である。救いの憩いであり、滅びの追放である。霊の生命であり、肉の滅びである。天使的な性質の状態であり、人間的な実体の葬りである。
De singularitate clericorum 1.297
Hujus retinaculis omnis obscoenitas fraenatur, et compedibus ejus calces furentis libidinis statuuntur. In hanc velut in scopulos franguntur impetus qualescumque sanguinis inundantis; et in illa sedatur spumans humoris insania corporalis.
PL 4, 865Bこれの手綱によって、あらゆる猥雑は制御され、これの足枷によって、狂おしい欲情の蹴りは押しとどめられる。これに向かって、あふれ出る血のいかなる激しい衝動も、あたかも岩礁に当たるように砕け散る。そしてこれのうちで、肉の泡立つ体液の狂乱は鎮まるのである。
De singularitate clericorum 1.298
Quae dum sibi subtrahit adminicula concupiscentiae, mortua membra sua cognoscitur bajulare: de quibus apostolus Paulus praemonet, dicens: Mortificate ergo membra, quae sunt super terram; fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est idolorum servitus, propter quae venit ira Dei.
PL 4, 865Bこれ〔独居の純潔〕は、欲望の助けとなるものを自らから取り除くことによって、死んだ肢体を担っていると知られる。それについて使徒パウロはあらかじめこう告げている——「それゆえ、地にある肢体、すなわち淫行、汚れ、欲情、悪しき欲望、そして偶像への隷属である貪欲を死なせよ。これらのゆえに神の怒りが来るのである」と。
De singularitate clericorum 1.299
Ab his omnibus non nisi splendido singularitatis cultro castratur humana natura, ut illibatos spadones ad convivium sanctitatis dispensante circumcisione introducat.
PL 4, 865Cこれらすべてから、人間の本性は独居という輝かしい刃によってのみ去勢される。それは、割礼を執り行うことによって、汚れなき宦官たちを聖性の宴へと導き入れるためである。
De singularitate clericorum 1.300
Cui sanctitas ita promisit annuli sui nuptiale signaculum, ut sine ipsa virginitas resignetur, quae se sola contenta cupidinem domat, mentemque rectificat, concupiscentiam subigit, desideria ardoris extinguit, artus debilitat, corpus ancillat: et ita carnalia crucifigit, ut tam masculus quam femina videatur in conversatione mentiri, dum illos utriusque sexus operatiose abscidit: aut neutrum faciens de duobus, tertiam formam conferre gloriatur ambobus, ut ante resurrectionem resurrectionis imaginem, ad instar Angelorum meditari noscatur.
PL 4, 865C聖性は、これ〔独居〕に対して、自らの指輪という婚姻の印章をこのように約束した。それなしには童貞性さえ封を解かれてしまうほどに。独居はそれ自らのみで満ち足りて、欲情を手なずけ、心を正し、欲望を制し、燃える情念の願いを消し去り、四肢を弱め、肉体を隷属させる。そしてそれは肉的なものをこのように十字架につけるので、男も女も、そのふるまいにおいて〔自らの性を〕偽っているかのように見える——それが両方の性のいずれをも実際に切り取ってしまうからである。あるいは、二つのうちのいずれでもないものとして、第三の姿を両者に与えることを誇りとする——それは、復活の前に、復活のかたどりを、天使たちさながらに思い描いていると知られるためである。
De singularitate clericorum 1.301
Quod promittens Dominus futurum: Qui digni, inquit, habentur saeculi illius et resurrectionis a mortuis, non nubent, neque nubentur, neque enim morientur. Nam sunt similes Angelis Dei: quia resurrectionis filii sunt.
PL 4, 865D主はこれが将来起こることを約束してこう言われた——「かの世と死者からの復活とに値すると見なされる者たちは、めとることも嫁ぐこともない。彼らはもはや死ぬこともないからである。彼らは神の天使たちに似た者だからである。彼らは復活の子らだからである」と。
De singularitate clericorum 1.302
Hoc exigit sancta singularitas clericorum, ut antequam transfiguretur, jam transfigurata cernatur in Angelicae claritatis aspectum, quae omnia sibi amputans concupiscentiae certamina depraedatur: cujus laudes Salomon exequitur, dicens: Melius est esse sine filiis cum claritate.
PL 4, 865D聖職者たちの聖なる独居は、これを要求する。すなわち、変容させられる前から、すでに天使的な輝きの様相へと変容させられていると見られることを。それはすべてを自らから切り捨てて、欲望との戦いを打ち破るのである。ソロモンはこれを称えてこう言う——「子らを持たずして光輝とともにある方がよい」と。
De singularitate clericorum 1.303
Immortalitas est enim in memoria illius; quia et apud Deum nota est, et apud homines. Cum praesens est, imitantur illam, et desiderant eam, cum se abduxerit; et in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum praelium vincens.
PL 4, 866A「というのも、その記憶のうちに不死性があるからである。それは神のもとでも人々のもとでも知られている。それが現に在るときには、人々はそれを見習い、それが身を退けたときには、それを慕い求める。そしてそれは永遠に冠を戴いて凱旋し、汚されざる戦いの戦闘に勝利するのである。」
De singularitate clericorum 1.304
Non est sine filiis cum claritate, nisi singularitas sola, quam non solum conscientia sua nullis sordibus maculat, sed etiam nullae opiniones suspectae pluralitatis infamant.
PL 4, 866A子らを持たずして光輝とともにあるのは、独居のみである。それは自らの良心によっていかなる穢れにも汚されないだけでなく、疑わしい複数生活をめぐるいかなる世論によっても悪名を着せられることがない。
De singularitate clericorum 1.305
Nam si castitas, quod est difficile, masculum et feminam pariter in virginitate conservet, non habet claritatem; quam communitas ipsa non potest nisi quibusdam probrositatum tenebris obscurare.
PL 4, 866Aというのも、たとえ純潔が——それは困難なことだが——男と女とを等しく童貞のうちに保ったとしても、それは光輝を持たない。共住そのものが、いくばくかの恥辱の闇によってそれを曇らせずにはおかないからである。
De singularitate clericorum 1.306
Singularitas vero ita clara est omnibus et exerta, ut cunctis splendore sui candoris pura manifestetur et lucida.
PL 4, 866Bしかし独居は、すべての人にとってこれほど明らかで際立っているので、その清らかさの輝きによって、すべての人に純粋で明るいものとして現れるのである。
De singularitate clericorum 1.307
Unde sic nos Apostolus edocet, dicens: Sicut filii lucis ambulate: fructus enim luminis est in omni bonitate, et justitia, et veritate, probantes quod beneplacitum sit Deo.
PL 4, 866Bそれゆえ使徒は我々にこう教えている——「光の子らのように歩め。光の実りは、あらゆる善と正義と真理のうちにあるのだから。神に喜ばれることを吟味せよ」と。
De singularitate clericorum 1.308
Et iterum: Omnia, inquit, facite sine murmuratione et haesitatione, et sitis irreprehensibiles et simplices sicut filii Dei immaculati in medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo.
PL 4, 866Bそしてまた——「すべてのことを、つぶやきなく、ためらいなく行え。そして、よこしまで曲がった民族のただ中にあって、汚れなき神の子らのように、咎めるところなく素直な者であれ。その中で汝らは世にあって光として輝いているのである」と彼は言う。
De singularitate clericorum 1.309
Sic ubique singularitas splendet, ut omnes pro illa splendere non dubitent: et ita sanctitatem in semetipsa clarificat, ut laudem sibi ab ipsis quoque inimicis extorqueat.
PL 4, 866Bかくして独居はいたるところで輝き、すべての人がそれのために輝くことをためらわない。そしてそれは、聖性を自らのうちに輝かせるので、敵からさえも自らへの称賛を引き出すのである。
De singularitate clericorum 1.310
Quod maxime de praeposito quocumque Paulus apostolus mandat, dicens: Oportet autem eum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat et laqueum diaboli.
PL 4, 866Cこのことを使徒パウロは、とりわけいかなる指導者についても命じてこう言う——「しかし彼は、外にいる者たちからも良い証しを得ていなければならない。それは、彼が非難に陥り、悪魔の罠に落ちることのないためである」と。
De singularitate clericorum 1.311
Hanc igitur amate, hanc tenete, quae sola potest feminas debellare: cum adhuc concupiscentia nulla pectus impulsat, et dum adhuc simplicitas incorrupta permanet vel quieta, ad secretae singularitatis tutelam cito concurrite, ne postmodum non valeatis effugere.
PL 4, 866Cそれゆえ、これを愛せよ、これを保て——女たちを打ち負かすことができるのはこれだけなのだから。いまだいかなる欲望も胸を突き動かしていないうちに、まだ汚れなき素直さが平静に保たれているうちに、隠れた独居の守りへと急ぎ駆けつけよ。さもなくば後になって逃れられなくなるであろう。
De singularitate clericorum 1.312
Praeoccupandus estaditus cunctis insidiis, ne hostilitas prior obrepens occurrat improvidis. Salutare remedium est praevenire potius quam praeveniri: et anticipare potius quam anticipari, viribus fortibus congruit.
PL 4, 866Cあらゆる罠に対して、入り口を先に押さえておかねばならない。敵意が先んじて忍び寄り、不用意な者たちを襲うことのないように。先んじられるよりも先んじる方が、有益な対処である。そして、先を越されるよりも先を越す方が、力ある者たちにふさわしいのである。
De singularitate clericorum 1.313
Ubicumque fuerit providentia, frustrantur universa contraria; ubi autem providentia negligitur, omnia contraria dominantur. Ante famem certamus, ante inopiam laborando fatigamus.
PL 4, 866C先見があるところではどこでも、あらゆる敵対するものは挫かれる。しかし先見が怠られるところでは、あらゆる敵対するものが支配する。我々は飢えに先んじて闘い、欠乏に先んじて労苦によって己を疲れさせる。
De singularitate clericorum 1.314
Sic per omnia calamitatibus cunctis tollimus locum, dum gerimus providentiam temporum futurorum. Quanto magis ante praevenienda est omni provisione calamitas feminarum; cujus cupido si admittitur incipere, numquam prorsus accipit finem?
PL 4, 866Dかくして我々は、来るべき時への先見を働かせることによって、あらゆる災いに対してその余地をことごとく取り除くのである。まして、女たちの災いは、あらゆる備えをもって先んじて防がれねばならないのではないか——その欲情がひとたび始まることを許されれば、決して終わりを迎えることがないのだから。
De singularitate clericorum 1.315
Cujus comparationem Salomon explicat, dicens: Infernus, et amor mulieris, et terra quae non satiatur aqua, et ignis non dicit: sufficit.
PL 4, 867Aソロモンはこれになぞらえてこう述べている——「冥界と、女の愛と、水に満ち足りることのない大地と、火とは、『もう十分だ』とは言わない」と。
De singularitate clericorum 1.316
Unusquisque itaque qui securus est quia necdum tentatur, timeat; quia nihil de eo dicitur, prospiciat ne dicatur: Homines sumus, fragilitatem nostram carne portamus.
PL 4, 867Aそれゆえ、まだ試みられていないからといって安心している者は、恐れるがよい。自分について何も言われていないのなら、いずれ「我々は人間である。我々は肉のうちに我々の弱さを担っているのだ」と言われることのないよう、あらかじめ用心するがよい。
De singularitate clericorum 1.317
Sic jam undique nos circumspecta vivacitate circumdare debemus et cingere, ut non sit pars aliqua quae vacillet. Accipimus quidem fortitudinem spiritalem, per quam substantiae nostrae fragilitas roboretur.
PL 4, 867Aかくして我々は今や、あらゆる方面から用心深い活力によって己を囲み固めなければならない。揺らぐ部分が一つもないように。我々は確かに霊的な力を受けており、それによって我々の実体の脆さが強められるのである。
De singularitate clericorum 1.318
Sed ita nobis spiritalis fortitudo collata est; ut providos non ut praecipites tueatur: ut illos muniat qui renuntiant importunitatibus delictorum, non eos qui se magis importunis delictis immergunt.
PL 4, 867Aしかし霊的な力が我々に与えられているのは、次のようにである——それは軽率な者ではなく、用心深い者を守るためである。すなわち、罪の執拗さを退ける者たちを守り固めるためであり、むしろ執拗な罪に自らをますます沈める者たちのためではないのである。
De singularitate clericorum 1.319
Custos nobis datus est spiritus, sed ut contraria declinantibus assistendo subveniat, non ut contraria eligentibus faveat; nec ut voluntarios et pronos in adversa confortet, sed ut ab adversis nitentes separari confirmet.
PL 4, 867B我々には霊が守護者として与えられている。しかしそれは、敵対するものを避ける者たちに寄り添って助けるためであって、敵対するものを選び取る者たちに肩入れするためではない。また、自ら進んで逆境に傾く者たちを力づけるためではなく、逆境から身を引き離そうと努める者たちを強めるためである。
De singularitate clericorum 1.320
Nam quicumque perniciosis conatibus audet exercere virtutem, juvamen non habet Spiritus sancti, qui neminem vult ultroneum virum fortem ad fraudulentas victorias coarctari: nec protegit illum, quinimino sed deserit, quem periculis irruentem per illicitos eventus exquirere triumphos agnoverit; sicut ipse jam tunc per Salomonem locutus est, dicens: Amans periculum, in ipso peribit.
PL 4, 867Bというのも、破滅的な企てによって力を発揮しようとあえてする者は誰であれ、聖なる霊の助けを持たないからである。聖なる霊は、進んで危険に身を投じる勇者が欺瞞に満ちた勝利へと押し込められることを誰にも望まない。また、危険へと突き進んで不法な出来事を通じて勝利を求めていると認めた者を、聖なる霊は守るどころか、むしろ見捨てるのである。聖なる霊自らが、すでにそのときソロモンを通じてこう語ったとおりである——「危険を愛する者は、それによって滅びるであろう」と。
De singularitate clericorum 1.321
Ordine suo igitur, non nostro arbitrio virtus sancti Spiritus ministratur, et secundum institutum ejus praelia prosperantur.
PL 4, 867Bそれゆえ、聖なる霊の力は、我々の意のままにではなく、それ自らの秩序に従って授けられる。そして、戦いはその定めに従ってこそ栄えるのである。
De singularitate clericorum 1.322
Numquam nisi praecipitatus exercitus cecidit, qui avidus fortiter facere ducis vel imperatoris sui dispositiones irrupit; multo magis perperam erogat fortitudinem, qui sine armis doctrinae magistri Spiritus praesumpserit triumphare: cum dicat: Vae qui per praesumptionem suam aliquid faciunt, non per Deum.
PL 4, 867C軍勢が倒れるのは、ただ軽率に突き進んだときだけである——勇ましく事を成そうと逸って、自らの指揮官あるいは司令官の配剤を踏み破ったときにである。まして、師である霊の教えという武具なくして勝利しようと思い上がる者は、なおいっそう剛毅を誤って費やすことになる——こう言われているとおりである——「おのが思い込みによって事を行い、神によらぬ者どもには災いあれ」と。
De singularitate clericorum 1.323
Si qua igitur in vobis est fiducia virium spiritalium, quid spiritales deceat recordemini: et si creditis vos spiritaliter militare, agnoscite quod docemus non esse carnale, sicut Paulus apostolus loquitur, dicens: Si quis putat se prophetam esse, aut spiritalem, cognoscat quae scribo vobis.
PL 4, 867Cそれゆえ、もし諸君のうちに霊的な力への確信があるなら、霊的な者たちに何がふさわしいかを思い起こせ。そして、もし諸君が霊的に戦っていると信じるなら、我々が教えることが肉的なものではないと認めよ——使徒パウロがこう語っているとおりである——「もし誰かが自分を預言者、あるいは霊的な者だと思うなら、私が汝らに書いていることを認識せよ」と。
De singularitate clericorum 1.324
Non est quod vobis in hac persuasione deceptoria blandiamini, ut quia spiritales estis, velitis inter flagitiosorum armamenta versari, nec vos inhabiles esse pro clericatus dignitate: quia majores majoribus consueverunt conflictiones occurrere.
PL 4, 867C諸君は、この欺瞞に満ちた思い込みにおいて自らに媚びるべきではない——霊的な者であるからといって、恥ずべき者どもの武具のただ中に身を置こうとし、聖職者の尊厳にふさわしからぬ者ではないなどと思うべきではない。より大きな者たちには、より大きな戦いが降りかかるのが常だからである。
De singularitate clericorum 1.325
Acrius divitibus quam pauperibus invidetur, et non inopes, sed locupletes inquietat infestatio saeva latronum. Plus duces et principes quam milites ab hostibus appetuntur in pugna: et violentibus propulsantur ventis et turbinibus culmina, quaecumque sunt altiora.
PL 4, 867D貧しい者よりも富める者の方が、より激しく妬まれる。そして、盗賊どもの荒々しい襲撃が悩ませるのは、貧しい者ではなく富める者たちである。戦いにおいて敵から狙われるのは、兵士たちよりもむしろ指揮官や君主たちである。そして、より高いところにある頂きこそが、激しい風や旋風によって打ち倒されるのである。
De singularitate clericorum 1.326
Ideo magis magisque quo plus caeteris unusquisque potest, sciat esse sibi metuendum ne in aliquo minoretur, propter quod Salomon sic admonet, dicens: Qui gloriatur, inquit in divitiis, paupertatem vereatur.
PL 4, 868Aそれゆえ、他の者たちよりも力があればあるほど、いよいよ、何かにおいて劣ることのないよう恐れねばならないと、各人は知るがよい。それゆえソロモンはこう戒めている——「富において誇る者は、貧しさを恐れよ」と彼は言う。
De singularitate clericorum 1.327
Rogo vos quantum valeo, et ultra quam valeo, haec sint studia omnium clericorum, ut singularitatis inaccusabilis secessione fungantur: ne aut ipsi per feminas, aut feminae per illos ad ignominiosa ludibria provocentur.
PL 4, 868A私は力の限り、いや、それ以上に、諸君に乞い願う——すべての聖職者の務めがこうしたものであるように。すなわち、咎められることなき独居という退居によって過ごすこと。それは、彼ら自身が女たちによって、あるいは女たちが彼らによって、恥ずべき嘲弄へと誘い出されることのないためである。
De singularitate clericorum 1.328
Si quis habet matrem, vel filiam, vel sororem, vel conjugem, vel cognatam, sic habeat, ut nulla ancilla intersit, neque aliqua ingrediatur extranea; ne ad hoc videatur tenere proximas suas, ut ipsarum causa libere sibi adhibeat alienas: quod si non possint ipsae quae sunt proximae sine famularum ministerio, vel sine amicarum esse solatio; expedit ut migrent ad aliud domicilium, quam propter illas personae contrariae teneantur.
PL 4, 868Aもし誰かが母、あるいは娘、あるいは姉妹、あるいは妻、あるいは親族の女を持つならば、いかなる女奴隷も間に入らず、いかなる部外の女も立ち入らないようにして、彼女たちを持つがよい。自分の近しい女たちを手元に置いているのは、彼女たちを口実に赤の他人の女たちを自由に自分のもとに置くためだ、と見られることのないようにである。もし、その近しい者たち自身が、女中の奉仕なしに、あるいは女友達の慰めなしにいられないのであれば、その者たちのために害となる者どもを留め置くよりは、別の住まいへ移る方がよい。
De singularitate clericorum 1.329
Humanum est enim, ut nec clericus illas necessariis feminis fraudet, nec ipsae clericum per importunas feminas sordident. Assignari possunt sanctis mulieribus, cum quibus vivant, dummodo cum clerico femina nulla commaneat.
PL 4, 868Bというのも、聖職者が彼女たちから必要な女たちを取り上げないことも、彼女たちが厄介な女たちによって聖職者を汚さないことも、人間らしい配慮だからである。彼女たちは、共に暮らすべき聖なる女たちのもとへ託されることができる——ただし、聖職者と共にいかなる女も同居しないという条件のもとでである。
De singularitate clericorum 1.330
Non despecta, non vetula, sine affinitate, peculiariter suscipienda ad domesticum obsequium: quia magis illicito delinquitur, ubi sine suspicione securum potest esse delictum; maxime quia cupidini nulla deformitas, nulla despectio fastidii, vel vilis existit, sed diabolus pingens speciosum efficit quidquid foedum vel horridum fuerit.
PL 4, 868B卑しい女であれ、老いた女であれ、縁故のない女であれ、家事の奉仕のためにわざわざ迎え入れてはならない〔この句は迎え入れるべき女の条件とも読めるが、続く quia 以下に合わせて禁止と取った〕。というのも、疑いを招かず罪が安全でありうるところでこそ、いっそう不法な罪が犯されるからである。とりわけ、欲情にとっては、いかなる醜さも、いかなる厭わしい卑しさも存在しないからであり、悪魔は描き飾って、いかに汚らわしく厭わしいものであれ、それを美しく見せかけるのである。
De singularitate clericorum 1.331
Si quis autem modo profectione cogente apud fratres, vel apud extraneos hospitatur, ubi mulieres intersunt; omnino se arctet, ne passibilitate aliqua vitietur.
PL 4, 868Bしかし、もし誰かが旅の必要に迫られて、兄弟たちのもとで、あるいは部外者たちのもとで、女たちがいる場所に宿泊するのであれば、いかなる感応によっても汚されることのないよう、断固として己を引き締めよ。
De singularitate clericorum 1.332
Semotus ac secretus Deo vacet et sibi, ne intus capiatur a diabolo; et qui foris capi non potuit, apud suos cadat. Qui hostes effugit, ad tempus pro salutaribus causis procedat ad faciem, et iterum cito discedere de conspectu festinet.
PL 4, 868C退いて隠れ、神と自分自身とのためにひまを持て。内において悪魔に捕らえられることのないように。外では捕らえられなかった者が、身内のもとで倒れることのないように。敵から逃れた者は、しばらくの間、必要な用向きのために顔を合わせに進み出て、再び速やかにその場を立ち去るよう急ぐがよい。
De singularitate clericorum 1.333
Ubique gustanda est cum mulieribus, non continuanda praesentia, sed quasi transeunter feminis exhibenda est accessio quodammodo fugitiva.
PL 4, 868C女たちとの同席は、どこにおいても、ほんの一時味わう程度にとどめるべきものであって、長引かせるべきものではない。むしろ、いわば通りすがりのように、いくぶん逃げるような近づきを、女たちに示すべきなのである。
De singularitate clericorum 1.334
Protervitatis enim jam coepta sunt repraesentari semper in medium; et perditionis meditatio est frequentativum inter mulieres celebrare processum. De qua re nobis Salomon moderamen imposuit, dicens: In medio mulierum noli assiduus esse.
PL 4, 868Cというのも、すでに始まった不遜は、常にただ中へと現れ出ようとするものだからである。そして、女たちのあいだで足しげく交わりを重ねることは、破滅への思案なのである。これについてソロモンは我々に節度を課してこう言う——「女たちのただ中に絶えず居続けてはならない」と。
De singularitate clericorum 1.335
Sic igitur ambulate, sic agite, ut semper in clericis Ecclesiae senatus candidus constet. Severitas in vobis circa feminas vigeat, auctoritas polleat, vigor teneatur, gravitas veneretur.
PL 4, 868Cそれゆえ、かくのごとく歩み、かくのごとく行え——教会の元老院が、聖職者たちにおいて常に清く立つように。女たちに関して、諸君のうちに厳格さが力強くあり、権威が優り、活力が保たれ、重々しさが敬われるように。
De singularitate clericorum 1.336
Ut semel omnia colligamus ad clausulam, breviarium relegimus vobis, quod ad compendiosam plenitudinem redigens Paulus apostolus insinuat: De caetero, fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua virtus, si qua laus disciplinae, haec cogitate quae accepistis, et didicistis, et audistis, et vidistis in me. Haec agite; et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum. Amen.
PL 4, 868Dすべてを一度に締めくくりへとまとめ上げるために、我々は諸君に要略を読み返して示そう。それを簡潔な充溢へとまとめて、使徒パウロはこう示唆している——「さて兄弟たちよ、すべて真実なこと、すべて貞潔なこと、すべて聖なること、すべて愛すべきこと、すべて評判のよいこと、もし何か力あること、もし何か規律の誉れあることがあれば、汝らが私において受け、学び、聞き、見たそれらのことを、思いにとどめよ。これらを行え。そうすれば、平和と愛の神が汝らと共にあるであろう」。アーメン。