Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.1
Sanctissimis ac beatissimis dominis, episcopis, presbyteris, diaconibus, et universae fraternitati, totius orbis terrarum, Severus episcopus misericordia Dei indigens et omnium ultimus, in Christo Redemptore nostro aeternam salutem.
PL 20, 731C全世界のいとも聖なる、いとも福なる主たち、司教たち、司祭たち、助祭たち、すべての兄弟の群れへ。神の慈しみを必要とし、すべての者のうちで最も小さい司教セウェルスより、我々の贖い主キリストにおいて永遠の挨拶を送る。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.2
Cum Dei opera revelari et confiteri honorificum esse, Raphael archangelus moneat (Tob. XII) : profecto silere vel celare opera Christi periculosum est: in quibus tamen annumerandis major est gratia, si communi et simplici sermone referantur.
PL 20, 731C神の業を明らかにし、告白することが栄誉あることだと、大天使ラファエルが戒めている(トビト記12)のであるから、キリストの業を黙し、あるいは隠すことは、確かに危険である。しかし、それらを数え上げるにあたっては、普通で飾り気のない言葉で語られるならば、いっそう大きな魅力がある。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.3
Celatur enim quodammodo speciosissima pulchritudo virtutis, si abundantiori eloquio circumdata fuerit atque fucata. Quapropter ego quoque magnalia, quae apud nos Christus operatus est, non composito, sed veridico sermone referre aggredior.
PL 20, 732C実際、力の最も麗しい美は、より豊かな言辞で取り巻かれ、塗り飾られるなら、いわば隠されてしまう。それゆえ私も、我々のもとでキリストが行った大いなる業を、飾り立てた言葉ではなく、真実の言葉で語り始める。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.4
Insula Minorica, una ex Balearibus insulis est, quarum nomen cunctis populis, saecularium quoque auctorum litteris, pervulgatum est.
PL 20, 732Cメノルカ島は、バレアレス諸島の一つであり、その名はすべての民のあいだに、また世俗の著作家たちの書物によっても、広く知られている。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.5
Haec inter Mauritaniam Caesariensem et Hispaniam medio propemodum aequoris spatio sita, angustis admodum terminis clauditur, longitudinem triginta, latitudinem vero tria millia passuum habens.
PL 20, 732Cこの島は、マウレタニア・カエサリエンシスとヒスパニアのあいだの、ほぼ海の中ほどに位置し、ごく狭い境界に囲まれていて、長さは三十、幅は三ローマ・マイル〔millia passuum〕である。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.6
Quae nunc idcirco commemoravi, ut agnosci possit, contemptibilia mundi a Domino non solum in hominibus, sed etiam in locis eligi (I Cor. I) .
PL 20, 732Cこれを今述べたのは、世界の卑しいものが、人々においてだけでなく、場所においても主によって選ばれることが、分かるようにするためである(一コリント1)。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.7
In hac itaque insula, quae omnium terrarum, parvitate, ariditate, asperitate, postrema est, duo parva oppida, quibus a Poenis indita nomina e regione fundata sunt: Jammona ad Occasum, Magona ad Orientem spectat.
PL 20, 732Dさて、小ささにおいても、乾燥においても、険しさにおいても、あらゆる地のうちで最後に数えられるこの島に、二つの小さな町が、互いに向かい合って築かれており、その名はポエニ人によって付けられた。ヤンモナは西に、マゴナは東に面している。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.8
In his mihi omnium mortalium ultimo nuper sacerdotalis officii pondus impositum est. Sed Jammona antiquum a Deo munus etiam nunc retinet, ut Judaei habitare in ea nequaquam possint.
PL 20, 733Aこれらの町で、すべての死すべき者のうち最も小さい私に、最近、司教の職務の重荷が負わされた。ところでヤンモナは、神から与えられた古い賜物を今なお保っており、ユダヤ人はそこにまったく住むことができない。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.9
Multos siquidem id temere audentes, aut aegritudine praeventos, aut repulsos, aut morte subitanea exstinctos, aut etiam fulmine trucidatos tradit vetustas: adeo ut celebris hujus rei fama ipsis quoque Judaeis, ne id ultra temere audeant, metum fecerit.
PL 20, 733A実際、古い伝えによれば、これを無謀にも敢えた多くの者が、病に先を越され、あるいは追い払われ、あるいは突然の死に滅ぼされ、あるいは雷に打たれて殺された。そのため、この事柄の名高い噂は、ユダヤ人たち自身にさえ、もはや無謀にこれを敢えないよう、恐れを抱かせた。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.10
Nec hoc fide indignum ducimus, cum etiam lupos vulpesque et omnia noxia animalia deesse videamus: cum earum quae ad vescendum bonae sunt, ferarum copia magna sit.
PL 20, 733Aこれを信じるに値しないとは、我々は考えない。我々は、この島にオオカミもキツネもあらゆる有害な動物もいないのを見ており、食用に適した野獣は豊富だからである。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.11
Illud etiam magis mirum est, quod colubri et scorpiones sunt quamplurimi, sed amiserunt omnino nocendi violentiam.
PL 20, 733Aさらに驚くべきことは、蛇とサソリがきわめて多いのに、害をなす猛威をまったく失っていることである。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.12
Cum igitur Jammonam nullus Judaeorum, qui lupis ac vulpibus feritate atque nequitia merito comparantur, ne hospitii quidem jure accedere audeat: Magona tantum veluti colubris et scorpionibus (ut tradebatur) fervebat, ut quotidie ab his Christi Ecclesia morderetur.
PL 20, 733Bそれゆえ、残忍さと邪悪さにおいてオオカミやキツネに比されるのが当然のユダヤ人は、そのうちの誰一人として、客としての資格でさえヤンモナに近づく勇気がない。一方マゴナは、(伝えられていたところでは)あたかも蛇とサソリでわき返るほどであり、毎日、彼らによってキリストの教会が噛まれていた。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.13
Sed antiquum illud beneficium carnale, nuper nobis spirituale renovatum est; ut illa (sicut scriptum est Luc. III) generatio viperarum, quae venenatis ictibus saeviebat, subito divina virtute compulsa, mortiferum illud virus incredulitatis abjecerit.
PL 20, 733Bしかし、あの古い肉的な恩恵は、最近、我々のもとで霊的な形で更新された。その結果、あの(ルカ3章に書かれているとおりの)蝮の裔は、毒の一撃で猛り狂っていたのが、突然、神の力に迫られて、不信仰という死をもたらす毒を捨てたのである。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.14
Namque diebus pene istis, quibus ego tanti sacerdotii nomen, licet indignus, adeptus sum: presbyter quidam sanctitate praecipuus, a Hierosolyma veniens, Magonae non longo tempore moratus est, qui postquam transvehi ad Hispanias, sicut desiderabat, nequivit, remeare ad Africam denuo statuit.
PL 20, 733B実際、私がふさわしくないにもかかわらず、かくも重い司教職の名を得た、ほとんどその頃のことである。聖性においてすぐれたある司祭が、エルサレムから来て、マゴナにさほど長くないあいだ滞在した。彼は、望んだようにヒスパニアに渡ることができなかったので、再びアフリカへ戻ることに決めた。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.15
Erat enim Hispania obsessa hoc tempore a Gothis, quod suo loco est demonstratum: et hic presbyter Hispanus erat Orosius.
PL 20, 733Cというのは、当時ヒスパニアはゴート人に包囲されていたからで、そのことは然るべき箇所で示した。そしてこの司祭はヒスパニア人で、オロシウスであった〔この文は書簡の本文でなく、刊行者(バロニウス)の言葉と見える〕。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.16
Sed pergit: Tunc beati Stephani reliquias, quae nuper revelatae sunt, cum ad Hispanias portare constituisset: ipsas, sine dubio martyre inspirante, in memorati oppidi ecclesia collocavit.
PL 20, 733Cところが彼は続ける〔この文は書簡の本文でなく、刊行者(バロニウス)の言葉と見える〕。そのとき、最近明らかにされた福なるステファノの聖遺物をヒスパニアに運ぶと決めていたが、これを、疑いなく殉教者の霊感によって、前述の町の教会堂に安置した。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.17
Quo facto, protinus ille ignis, quem Dominus venit mittere in terram, et quem valde ardere cupit, charitate ejus accensus est (Luc. XII) . Statim siquidem tepor noster incaluit, et factum est cor nostrum (sicut scriptum est [Luc. XXIV] ) ardens in via.
PL 20, 733Cこれがなされると、ただちに、主が地に投ずるために来た火、激しく燃えることを望む火が、その愛〔ejus は主ともステファノとも取れる。ステファノと取った〕によって燃え上がった(ルカ12)。実際、直ちに我々の生ぬるさは熱を帯び、我々の心は(書かれているとおり[ルカ24])道で燃えるものとなった。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.18
Tunc enim ille in fide jam ardebat zelus, tunc spe salvandae multitudinis erigebat. Denique statim intercisa sunt etiam salvationis officia, et non solum familiaritatis consuetudo divulsa, sed etiam noxia inveteratae species charitatis ad odium temporale, sed pro aeternae salutis amore translata est.
PL 20, 733Cその時、信仰においてあの熱心がすでに燃え、その時、人々の群れが救われるとの望みに奮い立った〔底本は erigebat。erigebatur と読む〕。実に、ただちに、挨拶の務め〔底本は salvationis。salutationis の誤りか〕さえ断たれ、親交の習いが引き裂かれただけでなく、古くなった愛の有害な外見も、この世の憎しみへ、しかし永遠の救いへの愛のゆえの憎しみへと移された。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.19
In omnibus plateis adversus Judaeos pugnae legis, in omnibus domibus fidei praelia gerebantur.
PL 20, 733Dすべての広場でユダヤ人に対して律法の戦いが、すべての家で信仰の戦闘が行われていた。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.20
Judaeorum populus maxime cujusdam Theodori auctoritate et potentia nitebatur, qui non solum inter Judaeos, verum etiam inter Christianos ejusdem oppidi et sensu et honore saeculi praecipuus erat: siquidem apud illos legis doctor, et (ut ipsorum utar verbo) pater patrum fuit; in civitate autem cunctis Curiae muniis exsolutus, et Defensor jam exstiterat, et jam nunc patronus municipium habebat.
PL 20, 733Dユダヤの民は、とりわけテオドルスという者の権威と権勢に頼っていた。この者は、ユダヤ人のあいだだけでなく、同じ町のキリスト教徒のあいだでも、見識と世の栄誉においてぬきんでていた。彼はユダヤ人のもとでは律法の教師であり、(彼ら自身の語を用いれば)父たちの父であった。一方、町では、市参事会のあらゆる公役を免除され、すでに保護官を務めたことがあり、今は町の人々の保護者の地位を保っていた〔底本は municipium。municipum か〕。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.21
Christiani autem ut corde, ita etiam et viribus humiles, sed veritatis robore superiores, patroni Stephani patrocinium deprecabantur: donec utrique exercitus, cum jam diem certaminis condixissent, datis tunc induciis discesserunt, Judaeis id magnopere exspectantibus, ut scilicet Theodorus, in cujus se omnis synagoga viribus acclinabat, ex Majoricense insula reverteretur, ad quam, forte visendae possessionis gratia, perrexerat.
PL 20, 734A一方、キリスト教徒は、心においてと同じく力においても低かったが、真理の強さにおいてはまさっており、保護者ステファノの庇護を祈り求めていた。やがて両軍は、すでに戦いの日を取り決めていたが、そのとき休戦が与えられて退いた。ユダヤ人たちは、全会堂がその力にもたれかかっていたテオドルスが、マヨルカ島から戻ることを切に待っていたのである。彼は、たまたま所有地を見るために、そこへ赴いていた。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.22
Qui quidem, statim ut ad eum missa legatio est, remeans, auctoritate sua multos terruit, sed non exstinxit, sed consopivit contentionis incendium: majore siquidem illico exardescens violentia, etiam vicinum oppidum fidei flamma corripuit.
PL 20, 734A彼は、自分のもとへ使節が送られるやいなや戻ってきて、自らの権威で多くの者を脅かしたが、争いの火を消しはしなかった。ただまどろませただけである。火はたちまちいっそう激しい勢いで燃え上がり、隣の町までも信仰の炎がとらえた。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.23
Et ut illud Salomonis impleretur: Frater fratrem adjuvans exsultabitur sicut civitas firma et alta (Prov. XVIII) ; statuerunt multi famuli Christi, laborem itineris minime recusantes, cunctas animi vires huic bello tradere.
PL 20, 734Aそして、ソロモンの「兄弟を助ける兄弟は、堅固で高い町のように高く上げられる」という言葉(箴言18)が成就するように、キリストの多くの僕たちは、旅の労苦をまったく厭わず、心の力のすべてをこの戦いに捧げることに決めた。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.24
Pendente igitur praelio, nos quidem qualia praeparaverimus arma, subditum huic epistolae commonitorium probat; quod quidem non pro quorumdam instructione edi voluimus (quippe quia ea penitus egemus, et quam a beatitudine vestra magis speramus), sed ut animadverti possit, non minimam nos sollicitudinem secundum modulum possibilitatis nostrae suscepti habuisse certaminis; Christum vero, cujus regnum non in sermone, sed in virtute est, nobis ne verbum quidem proferentibus, suis omnia viribus consummasse, et absque ullo sudore certaminis exercitui suo hanc, quam nemo aut optare audebat, aut sperare poterat, victoriam concessisse.
PL 20, 734Bさて、戦いが続くあいだ、我々がどのような武器を備えたかは、この書簡に添えた訓令が示している。これを公にしようとしたのは、誰かの教えのためではない(我々自身がそれをまったく必要としており、それをむしろ諸君の至福から期待しているのであるから)。そうではなく、我々が引き受けた戦いのために、我々の可能な限りの力に応じて、少なからぬ心配りをしたことが分かるようにするためである。そして実に、その国が言葉にではなく力にあるキリストが、我々が一言も発しないのに、自らの力ですべてを成し遂げ、戦いの汗を少しも流させることなく、自分の軍勢に、誰も望む勇気がなく、期待しえもしなかったこの勝利を与えた、ということが分かるようにするためである。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.25
Judaei igitur exemplis se Machabaei temporis exhortantes, mortem quoque pro defendendis legitimis suis desiderabant.
PL 20, 734Cそこでユダヤ人たちは、マカバイ時代の例によって自らを励まし、自分たちの定めを守るためなら死さえ望んだ。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.26
Itaque non solum libros revolvere, sed etiam saxa, sudes, jacula omniaque telorum genera ad synagogam conferre coepere, ut Christianorum aciem virtute sancti Spiritus munitam (si ita res posceret) etiam corporis viribus propulsarent.
PL 20, 734Cそこで彼らは、書物を繰るだけでなく、石、杭、投げ槍、あらゆる種類の武器を会堂に運び込み始めた。聖なる霊の力で固められたキリスト教徒の戦列を、必要とあらば体の力によっても押し返すためである。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.27
Interea dum hi apparatus gererentur, magnoque altrinsecus studio futurum instituitur bellum: utrinque exercitus inenarrabilibus et absolutissimis somniis commoventur: quorum si nullam penitus facerem mentionem, non minimam videbor partem divinae gloriae operuisse.
PL 20, 734Cその間、これらの準備が行われ、双方が大きな熱意をもって来るべき戦いを整えているうちに、両軍は、言い尽くしえない、しかもきわめて明確な夢に動かされた。もしそれらにまったく言及しなければ、私は神の栄光の少なからぬ部分を覆い隠したと見えるだろう。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.28
Sic enim S. Apostoli Pauli somnium Lucas (Act. XVI) sacrae historiae inseruit, dicens, virum Macedonem astitisse in visione noctis, orantem ut juvaretur ab eo; et hac Apostolum visione praemonitum, itineris alio destinati cursum ad Macedoniam convertisse.
PL 20, 734C実際、ルカは、聖なる使徒パウロの夢を聖なる歴史に組み入れた(使徒言行録16)。すなわち、一人のマケドニア人が夜の幻の中に立ち、自分が彼に助けられるように願った、と言い、使徒はこの幻によって前もって知らされ、別の所に向けていた旅の進路をマケドニアへ転じた、というのである。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.29
Quanto itaque Domini nostri Jesu Christi major est gloria, quod id minimis atque indignis famulis revelare dignatus est, quod etiam beato Apostolo demonstratum Scriptura celare noluit!
PL 20, 734Dそれゆえ、我々の主イエス・キリストの栄光は、いかに大きいことか。福なる使徒に示されたことを聖書が隠そうとしなかったそのことを、最も小さくふさわしからぬ僕たちにも啓示することを、よしとしたのだから。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.30
Igitur brevitatis causa, ne beatitudini vestrae fastidium fortasse gignatur, duo tantum somnia inseram.
PL 20, 734Dそれゆえ、簡潔にするため、また諸君の至福に倦厭が生じることのないよう、夢はただ二つだけ挿入しよう。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.31
Apud nos devota quaedam religiosissima, nomine Theodora, quae et virginitate corporis, et religione propositi, et nominis interpretatione typum portare Ecclesiae mereretur, vidit in visione noctis viduam quam nobilissimam ad me, qui non pro merito, sed pro divini muneris largitate sacerdotio fungor, insertas litteras per se misisse [ Forte praemisisse], quibus mihi cunctos agros suos ad seminandum suppliciter offerret.
PL 20, 734D我々のもとに、テオドラという名の、献身したきわめて敬虔な女がいた。彼女は、体のおとめの身により、志した生き方の敬虔により、また名の解釈により、教会の予型を担うにふさわしかった。彼女は夜の幻の中で、いとも高貴なやもめが、私──功績によってではなく神の賜物の豊かさによって司教職を務めている私──のもとへ、手紙を自ら送り(おそらく「先に送り」)〔insertas(差し込んだ)の意は定かでない。訳さずにおいた〕、その手紙で、自分のすべての畑を種まきのために私に懇願して差し出した、と見た。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.32
Simili etiam somnio me quoque ultimum peccatorum ad seminandum praecingere et commonere dignatus est.
PL 20, 735Aまた、同様の夢によって、罪人たちのうち最も小さい私をも、種まきのために身支度させ、促すことを、〔主は〕よしとした。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.33
Vidua enim quaedam altera nobilisssima, quam synagogae speciem habuisse non dubium est, me, ut agros suos incultos susciperem, eosque quando tempus sementis urgeret, diligenter excolerem, deprecabatur.
PL 20, 735A実際、もう一人のきわめて高貴なやもめ〔底本は nobilisssima。nobilissima と読む〕──疑いなく会堂の姿をしていた──が、私に、荒れた自分の畑を引き受け、種まきの時が迫ったなら丹念に耕すようにと、懇願していた。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.34
Quae est autem altera nobilissima vidua, nisi illa, quae Christum impie perimendo, semetipsam crudelissime viduavit? Hoc somnium utriusque unum est.
PL 20, 735Aもう一人のいとも高貴なやもめとは、キリストを不敬虔にも殺すことによって、自分自身を最も残酷にやもめにした、あの女にほかならない。この夢は、双方にとって一つである。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.35
Ante triginta ferme quam impleretur dies, et vidisse nos, et licet absolutionem ejus ignoraremus, tamen fratribus indicasse, manifestum est.
PL 20, 735Aそれが成就する約三十日前に、我々がこれを見、その解き明かしを知らなかったにもかかわらず兄弟たちに告げたことは、明らかである。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.36
Apud Judaeos quoque miro divinae dispensationis ordine, ut et nominis Theodori, et officii mei in uno homine societas, conveniret, Theodorus qui summus sacerdos perfidi populi erat, somnium, quod viderat, non solum Judaeis, sed etiam propinquae cuidam matrifamilias primariae ipsius civitatis, multisque etiam aliis Christianis, ante non parum quam adimpleretur tempus, his sermonibus propalavit: Eunti mihi (inquit) in synagogam, duodecim viri manus obvias obtulerunt, dicentes: Quo vadis? leo illic est.
PL 20, 735Bユダヤ人のもとでも、神の摂理の驚くべき秩序によって、テオドルスの名と私の職務との結びつきが一人の人において合致するように〔趣旨が取りにくい。キリスト教徒の側で夢を見たテオドラの名と司教である私の職とが、ユダヤ人の側では一人の人テオドルスに合わさった、の意と取った〕、背信の民の大祭司であったテオドルスは、自分が見た夢を、ユダヤ人たちだけでなく、その町の第一の身分にある、近しいある一家の母と、さらに多くのほかのキリスト教徒にも、それが成就する時よりかなり前に、次の言葉で明かした。「会堂に行こうとしていた私に」と彼は言った。「十二人の男が行く手に手を差し出し、こう言った。『どこへ行く。そこには獅子がいる』」。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.37
Cum ergo, audito leonis nomine, trepidare coepissem; locum tamen, dum fugam paro, unde introspicerem, reperi, et vidi monachos illic mira suavitate psallentes: major mihi pavor illico adjectus est; et nisi in cujusdam nomine Ruben ingressus fuissem domum, et inde ad matrem propinquam cursu praecipiti convolassem, nequaquam curam mortiferi terroris evasissem.
PL 20, 735B「それで、獅子という名を聞いて震え始めたが、逃げる支度をしながら、中をのぞける場所を見つけ、そこで修道士たちが驚くほど甘美に詩篇を歌っているのを見た。すると私にはたちまちいっそう大きな恐怖が加わった。もしルベンという名のある者の家に入り、そこから近しい母のもとへ急ぎ走って飛んで行かなければ、死をもたらすその恐怖の気づかいから、決して逃れられなかったであろう」。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.38
Illa me exanimem sinu suo confovens, a discrimine pariter et a metu eripuit. Hoc ejus somnium valde clarum est, et interpretatione non indiget. Quis enim leo, nisi ille de tribu Juda radix David (Apoc. V) ?
PL 20, 735C「彼女は、息も絶え絶えの私を自分の懐で温め、危険からも恐れからも救い出してくれた」。彼のこの夢は非常に明らかで、解釈を要しない。実に、獅子とは、「ユダの部族から出た、ダビデの根であるあの者」(黙示録5)にほかならないではないか。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.39
Quae propinqua illa, nisi de qua scriptum est: Una est propinqua mea (Cant. VI) ? Illud ergo solum videbatur obscurum, quod in domum Ruben Judaei, a leone cum terreretur, ingressus est: quod quidem nobis postmodum ab ipso leone, qui terruit, ut salvaret, evidentissime expositum est: quod dehinc suo explicabimus loco.
PL 20, 735Cその近しい母とは、「私の近しい者はただ一人」と書かれている者(雅歌6)にほかならない。したがって、ただ一つ分かりにくく見えたのは、獅子に脅かされたとき、ユダヤ人ルベンの家に入ったことであった。それは実は、のちに、救うために脅かしたその獅子自身から、我々にはなはだ明らかに説き明かされた。それについては、のちにしかるべき箇所で説明しよう。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.40
Nunc autem coeptae rei ordinem prosequar. Ex Jammonensi civitate ad profectionem famulorum Christi multitudo convenit, quae in ipso oppido putabatur consistere: tantaque difficillimi itineris laborem alacritate confecit, ut triginta millia passuum jucundius transvolaret, quam si ad suburbanum aliquod amoenissimum ad convivia epulaturi vocarentur.
PL 20, 735D今や、始めた事柄の順序を続けよう。ヤンモナの町から、キリストの僕たちの出発に際して群衆が集まった。町そのものがそこにいると思われるほどの群衆であった。彼らは、きわめて困難な道のりの労苦を喜び勇んでやり遂げ、三十ローマ・マイル〔millia passuum〕を、まるでいとも心地よい郊外の別荘へ宴のために招かれたときよりも楽しげに、飛ぶように越えた。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.41
Igitur Magonam pervenimus. Statim ego, missis clericis, adventum meum Judaeis nuntiavi, et ut Ecclesiam sanctam accedere dignarentur, poposci.
PL 20, 735Dこうして我々はマゴナに着いた。ただちに私は聖職者たちを遣わして、ユダヤ人に私の到着を知らせ、聖なる教会堂に来ることをよしとするよう求めた。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.42
Illi autem inopinatum nobis nuntium remittentes, mandaverunt, ecclesiam sibi (ne, credo, polluerentur) ingredi die eadem non oportere: esse enim diem sabbati, cujus festivitatem suis illi actibus corrupissent.
PL 20, 735Dしかし彼らは、我々にとって思いがけない返事を返し、その日は教会堂に入るのはふさわしくないと言ってよこした(汚れを受けないためだと思うが)。その日は安息日であり、その祭りを彼ら自身の行いによって損なうことになるというのであった。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.43
Rursum ego expetivi, ut me ad synagogam, si mallent, opperirentur, quandoquidem ingressus ecclesiae pollutio videretur: non utique eos a nobis in die festi sabbati ad opus servile compelli; futurum autem honestissimum de lege conflictum, nec excitandas lites et fabulas esse miscendas: aut, si non astute certamen fugerent, et simplicem afferrent excusationem, ostenderent praeceptum, quod in eo die sermonem conferre prohibitum sit.
PL 20, 736A私は重ねて、教会堂に入ることが汚れと見えるのだから、もし彼らがその方を望むなら、会堂で私を待ってくれるよう願った。安息日の祭りの日に、我々が彼らを奴隷の労働に強いるのでは決してない。行われるのは律法をめぐるきわめて品位ある論争であり、争いを起こすことも、作り話を混ぜることもない。あるいは、彼らが狡猾に論争を逃れるのでないなら、率直な弁明を述べ、その日に議論を交わすことが禁じられているという掟を示せばよい、と。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.44
Ad haec cum illi in omnibus contradictionem obstinatissimam retulissent, tandem illius leonis terrore compulsi, ad domum, in quam hospitio accesseram, confluxerunt.
PL 20, 736Aこれに対して彼らはあらゆる点で頑なきわまる反論を返したが、ついにあの獅子への恐れに駆られて、私が宿を取った家に押し寄せてきた。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.45
Ibi ego: Quaeso (inquam), fratres, quare quasi adversus latrones, praesertim in civitate Romanis legibus subdita, acervos saxorum, omniaque armorum genera congregastis? Nos acquirere cupimus, vos perdere desideratis?
PL 20, 736Aそこで私は言った。「兄弟たちよ、お願いする。なぜ、盗賊に対するかのように、しかもローマの法に服する町の中で、石の山とあらゆる種類の武器をかき集めたのか。我々は獲得しようと望んでいるのに、諸君は滅ぼそうと願っているのか」。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.46
Non est (quantum arbitror) aequum, ut tam varia lite alterutrum laboremus: vos vero (ut video) sititis nostrum sanguinem, nos vero vestram salutem.
PL 20, 736B「私の考えでは、これほどさまざまな争いで互いを苦しめるのは正しいことではない。諸君は我々の血に渇いているように見えるが、我々は諸君の救いに渇いているのだ」。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.47
Ad haec illi paululum territi, negavere factum: nostris affirmantibus ita se habere, etiam cum jurejurando renitebantur.
PL 20, 736Bこれを聞いて彼らは少し怯み、そのようなことはしていないと否認した。我々の側の者たちがそのとおりだと断言すると、誓いまで立てて抗弁した。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.48
Tunc ego, ut nodum coeptae contentionis abscinderem: Ubi res (inquam) oculis probari potest, juratione quid opus est? eamus igitur ad synagogam, et utrum pro vitio an veritate vestra nitatur assertio, vobismetipsis testantibus, comprobabitur.
PL 20, 736Bそこで私は、始まった論争の結び目を断ち切ろうとして言った。「事が目で確かめられるのに、誓いが何の役に立つのか。ならば会堂へ行こう。諸君の主張が偽りに拠っているのか真理に拠っているのかは、諸君自身が証言することで確かめられるであろう」。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.49
Pergere igitur ad synagogam coepimus, et hymnum Christo per plateam ex multitudine laetitiae canebamus: psalmus autem, qui mira jucunditate etiam a Judaeorum populis decantabatur, hic fuit: Periit memoria eorum cum strepitu, et Dominus in aeternum permanet (Ps. IX) .
PL 20, 736Bそこで我々は会堂へ向かって歩き出し、通りを進みながら、あふれる喜びのうちにキリストへの賛歌を歌っていた。ユダヤ人の群衆もまた驚くほどの楽しげな様子で歌っていた詩篇は、次のものであった。「彼らの記憶は轟きとともに滅びた。しかし主は永遠にとどまる」(詩篇9)。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.50
Sed antequam ad synagogam perveniremus, quaedam Judaeae mulieres (ordinatione credo Dei) audaciam praesumentes, ut scilicet nostrorum lenitas incitaretur, lapides in nos ex superiori loco immanissimos jactare coeperunt: qui (mirum dictu) cum super confertissimam multitudinem, grandinis instar, descenderent, neminem nostrorum non solum ictu, sed ne tactu quidem vexavere.
PL 20, 736Cしかし会堂に着く前に、あるユダヤ人の女たちが(神の定めによるのだと私は思う)大胆にも、我々の側の温和さを挑発しようとして、高い所から途方もなく大きな石を我々に投げつけ始めた。ところが(語るも不思議なことに)、それらが雹のように、ぎっしり詰まった群衆の上に降ってきたのに、我々の仲間の誰一人として、当たって傷つくことはおろか、触れられることさえなかった。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.51
Hic agnis suis leo ille terribilis mansuetudinem paululum abstulit: omnes siquidem, reclamantibus nobis, saxa corripiunt, et pastoris commonitione posthabita, cum unum potius consilium cunctis zelus potius Christi quam ira suggereret, lupos cornibus impetendos censuerunt; quamvis hoc illius, qui solus bonus pastor est, nutu factum esse, nulli dubium sit.
PL 20, 736Cここで、あの恐るべき獅子は、自らの子羊たちから温和さを少し取り去った。我々が制止したにもかかわらず、皆が石をつかみ、牧者の訓戒を顧みずに、怒りよりもむしろキリストへの熱心が皆にただ一つの考えを吹き込んだので、オオカミは角で突くべきだと判断したのである。しかし、これがただ一人善き牧者である主の意向によって起こったことは、誰にも疑いがない。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.52
Denique ne cruentam gregi suo videretur praestitisse victoriam, nemo Judaeorum se contactum saltem fuisse, ne pro invidia quidem (ut mos est) simulavit.
PL 20, 736D実に、〔主が〕血なまぐさい勝利を自分の群れに授けたと見られることのないよう、ユダヤ人のうち誰一人として、石に触れられたふりすらしなかった。恨みからでさえ(世の常ではそうするものだが)しなかったのである。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.53
Sane quoniam omnimodis debemus vitare mendacium, unus ex omni Christianorum numero inventus est, qui cum Acham (Josue VII) illi similis esse vellet, qui sub Jesu Nave de anathemate spolia concupivit: nam servus cujusdam Christiani, solus, dum aliquid a synagoga diripere concupiscit, in lapidem offensionis incurrit.
PL 20, 736Dもっとも、我々はあらゆる点で偽りを避けねばならないので言うが、キリスト教徒全体の中でただ一人、アカン(ヨシュア記7)に似ようとした者が見つかった。ナウェのイエス〔ヨシュア〕の時代に、聖絶の物から戦利品を欲しがった、あの者である。あるキリスト教徒の奴隷が、ただ一人、会堂から何かを奪い取ろうと欲して、つまずきの石に突き当たったのだ。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.54
Quidam vero nostrorum, quasi adversus Judaeum, lapidem injecit: qui capiti ejus illisus, ut capitis sui, id est, Christi, meminisset, admonuit: quod vulnus, licet periculosum non fuerit, tamen et illum rapinae suae confiteri concupiscentiam compulit: et cunctos, ne similiter laberentur, praesenti terruit ultione.
PL 20, 736Dところが我々の仲間のある者が、ユダヤ人に向かってのように石を投げつけた。その石はその者の頭に当たり、自分の頭、すなわちキリストを思い起こすよう戒めた。その傷は危険なものではなかったが、それでもその者に略奪への欲を告白させ、また皆が同じように過ちに陥らないよう、目の前の報いによって恐れさせた。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.55
Igitur postquam Judaeis cedentibus, synagoga potiti sumus, nullus ex ea quicquam, non dico, abstulit, sed nec cogitavit diripere: omnia ejus ornamenta, exceptis libris atque argento, cum ipso pariete ignis absumpsit: libros sanctos ne apud Judaeos injuriam paterentur, sustulimus: argentum vero, ne vel de praeda nostra, vel de suo dispendio quererentur, ipsis reddidimus.
PL 20, 737Aさて、ユダヤ人が退き、我々が会堂を手に入れたあと、そこから何かを奪った者は、言うまでもなく一人もなく、奪おうと考えた者さえいなかった。会堂の飾りはすべて、書物と銀を除いて、壁もろとも火が焼き尽くした。聖なる書物がユダヤ人のもとで辱めを受けないよう、我々は持ち出した。銀は、我々の戦利品のことでも、自分たちの損失のことでも彼らが不平を言わないよう、彼ら自身に返した。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.56
Eversa itaque, cunctis Judaeis stupentibus, synagoga, ad ecclesiam cum hymnis perreximus: et auctori victoriae nostrae gratias referentes, effusis precibus poscebamus ut vera perfidiae antra Dominus expugnaret, et tenebrosorum pectorum infidelitas coargueretur a lumine.
PL 20, 737Aこうして、ユダヤ人がみな呆然とするなか会堂が倒されると、我々は賛歌を歌いながら教会堂へ向かった。我々の勝利の創始者に感謝を捧げつつ、祈りを注ぎ出して、主が背信の真の洞窟を攻め落とし、闇に覆われた胸の不信仰が光によって責められるよう願った。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.57
Ruben quidam Judaeus a Domino, ut primogenitus omnium constitueretur, est electus: nam clamore sanctissimo laetificans corda multorum, absolvi se a vinculis Judaicae superstitionis deprecabatur: statimque primitivus Jacob factus, signum salutare suscepit; et inde nostris lateribus atque consiliis inhaerens, obstinatissimam cunctorum duritiem nobiscum increpat.
PL 20, 737Bルベンというあるユダヤ人が、すべての者の初子として立てられるよう、主によって選ばれた。彼はいと聖なる叫びをもって多くの者の心を喜ばせ、ユダヤの迷信の鎖から解き放たれるよう願った。すぐにヤコブの初穂となって救いのしるしを受け、それ以来、我々の傍らにつき、我々の相談にあずかって、我々とともに、すべての者の頑なきわまる心の硬さを叱責している。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.58
Triduum (ni fallor) emensum est, ex quo nostri in oratione, et Judaei in perfidia perstitere.
PL 20, 737B私の思い違いでなければ、三日が過ぎた。この間、我々の側は祈りのうちに、ユダヤ人は背信のうちにとどまっていた。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.59
Post haec venit Theodorus, multitudinis suae agmine circumseptus, ad locum, in quo soli synagogae parietes (qui post haec credentibus Judaeis sunt subversi) superesse videbantur: ad quem locum Christianorum pariter multitudo convenit.
PL 20, 737Bその後、テオドルスが自分の群衆の隊列に囲まれて、会堂の壁だけが残っていると見えた場所に来た(その壁は、のちにユダヤ人が信じたとき取り壊された)。同じ場所に、キリスト教徒の群衆も等しく集まった。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.60
Ibi Theodorus cum audacter de lege disserens, omnia quae objiciebantur, irrideret atque perverteret: populus Christianus videns quod verbis superari non posset humanis, auxilium de coelo imploravit.
PL 20, 737Cそこでテオドルスは、律法について大胆に論じ、突きつけられるすべてのことを嘲って曲げた。キリスト教徒の民は、人の言葉では打ち負かせないのを見て、天に助けを求めた。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.61
Omnes itaque pariter clamantes, cum summo unitae vocis fragore dixerunt: Theodore, crede in Christum. Mira indulgentissimi Domini misericordia, adhuc parva petebantur, et majora concesserat. Immo non mirum est de omnipotente miraculum.
PL 20, 737Cこうして皆がともに叫び、声をそろえた最大の轟きをもって言った。「テオドルスよ、キリストを信じよ」。いとも寛大な主の慈しみの驚くべきことよ。求められたのはまだ小さなことであったのに、主はより大きなことを許していた。いや、全能者による奇跡は驚くべきことではない。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.62
Ipse etenim virtutem clamoris hujus in auribus Judaeorum commutavit, qui olim effecit, ut quatuor leprosi regis Syriae (IV Reg. VII) , qui Samariam obsederat, castris potirentur, et qui per Gedeon Madianitarum agmina conturbavit, deditque trecentis ejus viris ingentem sine labore victoriam (Jud. VII) , efficiens per terrorem, ut mutuis hostium multitudo vulneribus prosterneretur.
PL 20, 737Cというのは、主自身が、この叫びの力をユダヤ人の耳の中で変えたのである。主はかつて、サマリアを包囲していたシリアの王の陣営を、四人のらい病の者に手に入れさせ(列王記四7)、またギデオンによってミディアン人の軍勢を混乱させ、その三百人の兵に、労せずして莫大な勝利を与えた(士師記7)。恐れによって、敵の大群が互いの傷で倒れるようにしたのである。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.63
Ita et nunc ista vox longe aliter a circumstantibus Judaeis suscepta est, quam a nostris immittebatur: omnes enim putaverunt dictum: Theodorus credidit.
PL 20, 737Dそのように、今もこの声は、我々が発したのとはまったく違うふうに、周りにいたユダヤ人に受け取られた。皆が、「テオドルスは信じた」と言われたのだと思ったのである。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.64
Itaque existimantes principem perfidiae suae ad Christi fidem fuisse conversum; cuncti pariter trepidi, ubi timor non erat, terrebantur: mulieres eorum, sparsis crinibus, occurrentes cum ferali ululatu nomen Theodori, repetitis vocibus, accusabant, dicentes: O Theodore, quid fecisti?
PL 20, 737Dこうして彼らは、自分たちの背信の首領がキリストの信仰へ改宗したと思い、皆そろって、恐れのないところで恐れおののいた。彼らの女たちは髪を振り乱して駆け寄り、死者を悼むような叫びとともに、テオドルスの名を繰り返し呼んで責め立てた。「ああ、テオドルスよ、何ということをしたのか」。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.65
Viri autem, alii ad devios saltus et fixuras montium confugere: alii per ipsius oppidi angiportus discurrebant, locum in quo delitescerent, invenire cupientes. Ipse Theodorus stupore perculsus, divinam sententiam in plebe sua cernebat impleri.
PL 20, 737D男たちは、ある者は道のない林や山の裂け目へ逃げ込み、またある者は町の路地を走り回り、身を隠せる場所を見つけようとした。テオドルス自身も、驚きに打たれて、神の宣告が自分の民の上に成就するのを見ていた。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.66
Fugit impius, nemine persequente (Prov. XXVIII) ; sed tamen non nemine: persequebatur enim eos ille leo terribilis, qui de synagogae loco (sicut Theodoro fuerat revelatum) per monachos rugitum emiserat, quo resistentes tremefecit inimicos.
PL 20, 738A「不敬虔な者は、追う者もないのに逃げる」(箴言28)。しかし、追う者がなかったわけではない。彼らを追っていたのは、あの恐るべき獅子である。この獅子は、会堂のあった場所から(テオドルスに啓示されていたとおり)修道士たちを通して咆哮を放ち、その咆哮で逆らう敵を震え上がらせたのである。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.67
Stabat igitur Theodorus in loco prorsus eodem, quo ei pridem per somnium terror fuerat leonis injectus: et cum causam tantae trepidationis inquireret, et nomen solummodo nostri leonis audiret, nullam illic (sicut ferebatur) feritatem videns, tantum psallentes monachos intuebatur; et ab omni suorum multitudine destitutus, atque elabi parans, etiam ipse pedum viam prospiciebat: quem cum horribili formidine apprehensum, non solum colore vultus, verum etiam vocis officio destitutum Ruben ille sanctissimus aspexisset, propere accedit, et trementem blando sermone compellans, ad Christi fidem cohortabatur; atque ingerens ei pro suffragio metus suae credulitatis exemplum, domus figurae, ad quam pavore leonis confugeret, quodammodo satisfacere videbatur.
PL 20, 738Aこうしてテオドルスは、かつて夢の中で獅子の恐怖を植えつけられたのと、まったく同じ場所に立っていた。これほどの恐れの原因を尋ね、ただ我々の獅子の名だけを聞いても、そこに(言われていたような)凶暴さは何も見えず、ただ詩篇を歌う修道士たちを見つめていた。そして自分の仲間の群衆すべてに見捨てられ、逃げ出そうとして、自分も足の逃げ道を探していた。恐ろしい怯えにとらえられ、顔色ばかりか声の働きまで失っているのを、いと聖なるルベンが見つけると、急いで近づき、震える者に優しい言葉で呼びかけて、キリストの信仰へ勧めた。そして、恐れを鎮める助けとして自分が信じたという例を彼に示すことで、〔テオドルスが〕獅子を恐れて逃げ込むはずの家の象りを、いわば満たしているように見えた〔domus figurae…satisfacere は、夢の中でテオドルスが獅子を恐れてルベンの家に入ったこと(1.37、1.39)の成就を言うと解した〕。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.68
Verum, ut et nos fideliter universa narremus, et vos, qui non eloquii ornatum, sed veritatem quaeritis, libentius audiatis: ipsius Ruben verba inferens, nihil ex simplicitate dictorum ejus subtraham.
PL 20, 738Bただし、我々が万事を誠実に語り、また、言葉の飾りでなく真実を求める諸君がより喜んで聞くことができるよう、ルベン自身の言葉をそのまま挙げ、その素朴さから何も削らないことにする。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.69
Aiebat enim: Quid times, domine Theodore? si vis certe securus et honoratus et dives esse, in Christum crede, sicut et ego credidi. Modo tu stas, et ego cum episcopis sedeo; si tu credideris, et tu sedebis, et ego ante te stabo.
PL 20, 738B彼はこう言っていた。「テオドルス殿〔domine〕、何を恐れるのか。もし安全で、尊ばれ、富める者となりたいのなら、私が信じたように、キリストを信じよ。今はあなたが立っていて、私は司教たちとともに座っている。あなたが信じたなら、あなたも座り、私があなたの前に立とう」。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.70
Hos sermones Theodorus alta mente suscipiens, ad nos ait: Faciam quod vultis: tenete (inquit) promissionem hanc. Sed permittite mihi, ut prius alloquar plebem meam, ut majorem conversionis meae etiam ex reliquis possim habere mercedem.
PL 20, 738Cテオドルスはこれらの言葉を深い思いで受け止め、我々に言った。「諸君の望むとおりにしよう。この約束を心に留めよ。ただ、まず私の民に語ることを許してほしい。そうすれば、残りの者たちからも、私の改宗に対するいっそう大きな報いを得られるであろう」。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.71
Haec ejus sponsio cum inexistimabili cunctorum exsultatione suscepta est: alii in eum amabiliter irruentes, os ipsius et colla mulcebant; alii eum ulnis mollibus amplectebantur; alii autem dexteram dexterae adjungere, et sermonem conserere gestiebant.
PL 20, 738C彼のこの約束は、皆の計り知れない歓喜をもって受け入れられた。ある者は親しげに彼に飛びついてその口と首をなで、ある者はやさしい腕で彼を抱き、またある者は右手を右手に合わせて言葉を交わそうと熱望した。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.72
Perrexit igitur Theodorus ad atrium suum quolibet officio nostrorum laetus, tamen anxietate non penitus carens.
PL 20, 738Cこうしてテオドルスは、我々の仲間のどんな奉仕にも喜びながら、しかし不安がまったくないわけではないまま、自分の邸へ向かった。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.73
Nam licet in domum Ruben per promissionem suam jam veniretur, ingressus tamen et tunc trepidus erat, quia nondum ad propinquam venerat, quae eum post triduum materno suscepit sinu, et ab omni perturbatione trepidationis absolvit.
PL 20, 738Dというのは、彼は自分の約束によってすでにルベンの家に来ていたとはいえ、中に入ってからもなお怯えていた。まだ近しい母〔propinqua。夢の中の「近しい母」(1.37–1.39)を受け、1.39 の解き明かしどおり教会を指すと取った〕のもとに来ていなかったからである。彼女は三日後に彼を母の懐に受け入れ、あらゆる怯えの動揺から解き放った。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.74
Nos autem ad ecclesiam cum hymnis ex more perreximus. Benedictus est pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, qui dedit capiti nostro aquam, et oculis nostris fontem lacrymarum, ut ploraremus vulneratos populi nostri (Jerem. Thren. I) .
PL 20, 738D我々は慣例どおり、賛歌を歌いながら教会堂へ向かった。「慈しみの父、すべての慰めの神は祝福されよ。神は我々の頭に水を、我々の目に涙の泉を与え、我々の民の傷ついた者たちのために泣くことができるようにした」(哀歌1)〔刷られた引照は哀歌1。引かれた句は二コリント1:3とエレミヤ9:1に近い〕。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.75
Peractis siquidem mysteriis, ecclesia egressi, non minimam in occursum nostrum Judaeorum multitudinem convenisse inspeximus. Omnes unanimiter deprecabantur, ut Christi characterem a me, licet indigno pastore, susciperent.
PL 20, 738D奥義が執り行われたのち、教会堂から出ると、我々を迎えようとして、少なからぬユダヤ人の群衆が集まっているのが見えた。皆が声をそろえて、ふさわしくない牧者である私から、キリストの刻印を受けたいと願った。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.76
Reversi itaque ad ecclesiam, et toto corde Domino gratias referentes, illico in frontibus eorum signum salutis impinximus.
PL 20, 739Aそこで教会堂に戻り、心を尽くして主に感謝しつつ、ただちに彼らの額に救いのしるしを押した。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.77
Quae autem cum his qui ad silvas sive ad antra confugerant, Christi virtute gesta sint, quae lingua effabitur? praesertim cum unusquisque eorum propriam conversionis suae habeat historiam.
PL 20, 739Aしかし、林や洞窟に逃げ込んだ者たちに、キリストの力によって起こったことは、どんな舌が語り尽くせようか。ましてや、彼らの一人一人が、自分の改宗について自分だけの物語を持っているのだから。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.78
Sicut itaque impossibile nobis est, omnia dicere; sic ingratum, cuncta praeterire. Quapropter unum Christi miraculum, quod tum a Fidelibus probatissimisque viris comperimus, precibus vestris adjutus evolvam.
PL 20, 739Aすべてを語るのが我々には不可能であるのと同様に、すべてを素通りするのも感謝を欠くことである。そこで、そのとき信徒たちや、きわめて信頼できる人々から我々が確かめた、キリストの奇跡を一つ、諸君の祈りに助けられて語ろう。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.79
Duo quidam primarii Judaeorum, Meletius Theodori frater, et Innocentius, qui Hispaniarum cladem nuper effugiens, cum famulis suis ad hanc insulam venerat (sicut nunc ipsi etiam cum sacramentorum terribili interpositione confirmant), ad unam speluncam vel potius rupem convenerunt, associando se duobus quibusdam Judaeis humili loco ortis, qui istos communis fugae principes legerant.
PL 20, 739Aユダヤ人の指導者格の二人、テオドルスの兄弟メレティウスと、ヒスパニアの惨禍を最近逃れ、僕たちを連れてこの島に来ていたインノケンティウス(今は彼ら自身も、恐ろしい誓約を立ててこれを確かめている)が、一つの洞穴、というよりむしろ岩場に集まった。卑しい身分に生まれた二人のユダヤ人が加わっていたが、この二人は、共通の逃走の首領として彼らを選んでいたのである。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.80
Igitur cum in loco eorum trepidi anhelantesque paululum resedissent, duos illos, qui aetate alacres et audaces erant, explorandi gratia ad oppidum remittentes, soli derelicti sunt ibi.
PL 20, 739Bさて、その場所で恐れおののき、息を切らして、しばらく腰を下ろしたのち、年若くて機敏で大胆な例の二人を、様子を探らせるために町へ送り返し、自分たちだけがそこに取り残された。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.81
Tunc prior Meletius: Quid est (inquit), frater, quod verbum (sicut docet religio nostra) blasphemium avellere a corde meo nequeo?
PL 20, 739Bそのときまずメレティウスが言った。「兄弟よ、どうしたことか。我々の宗教の教えるところでは冒瀆となる一つの言葉を、私は心から引き離すことができない」。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.82
Ex quo enim fratrem meum conversum fuisse Christianorum populus inclamavit, nihil aliud mihi in corde suggeritur, nisi hoc verbum, mihi usque ad hunc diem penitus ignoratum, CHRISTE, IN NOMINE TUO.
PL 20, 739B「私の兄弟が改宗したとキリスト教徒の民が叫んだときから、私の心にはこの言葉のほか何も浮かんでこない。この日まで私にはまったく知られていなかったこの言葉、『キリストよ、汝の名において』である」。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.83
Quanto magis pulsare hoc ab animo meo nitor, tanto violentius tenaciusque inhaerescit. Ad haec Innocentius: Non (inquit) frustra hic sermo, quem cor tuum (ut apud cunctos probatissimum est) antea nec cogitavit, nec umquam protulit, hic praesertim menti tuae (ut asseris) tam violenter insertus est, hoc ex Deo esse arbitror.
PL 20, 739C「それを心から追い払おうと努めれば努めるほど、いっそう激しく、いっそうしつこく貼りついてくる」。これに対してインノケンティウスは言った。「この言葉は、あなたの心がこれまで思いもせず、口にもしたことがなかったことは皆が認めるところなのに、とりわけあなたの思いにこれほど激しく植えつけられた(あなたの言うとおり)のだから、無意味ではない。これは神から来たものだと私は思う」。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.84
Verumtamen elabora, obsecro, et fabulis his declinatis, interpellationem molestae cogitationis expelle.
PL 20, 739C「しかし、頼む、努力して、こうした作り話を退け、わずらわしい考えの邪魔を追い払え」。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.85
Tunc Meletius ita obstrepere, et confusis clamoribus personare coepit, ut eum cum sua mente luctari, non solum nutibus vultus, sed etiam totius corporis indicio Innocentius cerneret, quod posteaquam ne parum quidem proficere intellexit, et adjecit etiam illud, ut verba quaedam profana et turpia loqueretur, et nunc naribus corrugatis, aerem sorbens inhonestos strepitus promeret, nunc foetidis risibus cachinnaretur: sed haec ab animo ejus nomen Christi exstinguere nequivit insania, quia jam cunctas ejus medullas sanitatis ignis pervaserat.
PL 20, 739Cそのときメレティウスは、わめき立て、入り乱れた叫びで鳴り響かせ始めたので、インノケンティウスは、彼が自分の心と格闘していることを、顔つきの動きだけでなく、全身の様子から見て取った。メレティウスは、少しも成果が上がらないと悟ると、さらに、ある俗悪で卑しい言葉まで口にした。ときには鼻をしかめ、空気を吸い込んで下品な音を立て、ときには悪臭を放つような笑い声で高笑いした。しかし、この狂乱も、キリストの名を彼の心から消し去ることはできなかった。健やかさの火が、すでに彼の骨の髄までことごとく行き渡っていたからである。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.86
Quid ergo (inquit), Innocenti frater? in contrarium verba ista vertuntur: abolitionem mihi nominis Christi, nec scurrilitate verborum, nec ipsis possum obscoeni sonitus extorquere blasphemiis: aliud siquidem, mihi reddi [ Forte mihi crede], sentio, quod cordis mei auribus, quas frustra obstruere nitor, Christi nomen ingerere, incessabili clamore non desinit.
PL 20, 739D「では、兄弟インノケンティウスよ、どうしたことか。これらの言葉は逆の方へ向かう。私には、キリストの名の消去を、言葉の道化によっても、卑猥な音の冒瀆そのものによっても、引き出すことはできない。信じてくれ、実は私は別のものを感じているのだ〔底本は mihi reddi(私に返される)。ミーニュは本文中の角括弧で Forte mihi crede(おそらく「私を信じてくれ」)とする。それに従った〕。それは、私が空しくふさごうとする私の心の耳に、絶え間ない叫びでキリストの名を押し込んでやまないのだ」。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.87
His Meletii verbis talia Innocentius retulit: Fratrem tuum Theodorum, doctrina, honore et aetate majorem, ad Christi fidem conversum, his auribus audientibus, plebs Christiana testata est: poteritne fieri, ut etiam tu germani constrictus exemplo religionem Judaicam deseras?
PL 20, 739Dメレティウスのこれらの言葉に、インノケンティウスはこう答えた。「あなたの兄弟テオドルスは、学識も、地位も、年齢もあなたより上なのに、キリストの信仰に改宗したと、キリスト教徒の民が、この耳が聞いている前で証言した。あなたまで兄弟の模範に縛られて、ユダヤの宗教を捨てるということが、ありうるだろうか」。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.88
Quid ergo in hac terribili solitudine diutius tempus terimus? quamdiu etiam inopia victus laborare poterimus?
PL 20, 740A「では、なぜこの恐ろしい荒れ地で、いつまで時を費やすのか。食べ物の欠乏にいつまで苦しむことができようか」。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.89
Quid causae est, ut fame tabescamus, arescamus siti, obrigescamus algore? ad postremum (quod jam patimur) nostrae hujus solitudinis horribili teneamur silentio?
PL 20, 740A「なぜ、飢えて衰え、渇いて干からび、寒さにこわばらねばならないのか。しまいには(すでにそうなっているが)、この荒れ地の恐ろしい沈黙に閉じ込められねばならないのか」。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.90
Numquid latronum vincula, numquid barbarorum gladios fugimus? numquid sanguinem nostrum plebs tanta misericors, quam pro nobis flere conspeximus, concupiscit? recordemur, obsecro, quem umquam laeserit vi nostrorum, vel saltem irrogaverit injuriam, revertamur ad innoxios, quos in nullo laesimus inimicos; et quod Deo placuerit, fiat.
PL 20, 740A「我々は盗賊の鎖を、あるいは異民族の剣を逃れているのだろうか。我々のために泣いているのを我々が見たあれほどの慈しみ深い民が、我々の血を欲しがっているとでもいうのか。思い出そう、頼む。彼らが我々の仲間の誰かを力で傷つけたことがあるか、あるいは少なくとも侮辱を加えたことがあるか。何の害も加えていない者たち、我々が誰ひとり敵として傷つけたことのない者たちのところへ戻ろう。そして、神がよしとすることがなされるように」。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.91
Ad haec Meletius: Ego te (inquit), Innocenti frater, quem non solum Latinis, sed etiam Graecis litteris eruditum scio, et legem jugiter meditari, oblitum reor, quod per Ezechielem prophetam Dominus ait: Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XII) .
PL 20, 740Bこれに対してメレティウスは言った。「インノケンティウス兄弟よ、あなたはラテンの文書だけでなくギリシアの文書にも通じ、絶えず律法を思い巡らしていると私は知っているが、その私が思うに、あなたは忘れているのだ。主は預言者エゼキエルを通して言った。『罪を犯した魂、それ自身が死ぬ』(エゼキエル12)〔引かれた句はエゼキエル18:4〕」。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.92
Si enim legisti hoc, cur me fratris mei Theodori exemplo attrahi posse ad fidem Christi existimas? Habet ille animam suam, ita et peccatum suum: quod quidem peccatum mihi, si Dominum Deum non relinquo, non nocebit.
PL 20, 740B「あなたがこれを読んだのなら、なぜ、私が兄弟テオドルスの模範によってキリストの信仰へ引き寄せられうると考えるのか。彼には彼の魂があり、したがって彼の罪もある。その罪は、私が主なる神を捨てないかぎり、私を害することはない」。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.93
Testor autem illum, qui eduxit patres nostros de terra Aegypti, me, si hiemis violentia non obesset, abrepto quocumque navigio, ad quaslibet terras solum velle migrare: nec me possessionum amor, nec affectuum charitas detineret, quorum facilis mihi jactura est; tantum ne Deum patrum meorum negare compellar.
PL 20, 740B「私は、我々の先祖をエジプトの地から導き出した者〔神〕を証人に立てて言う。冬の荒れさえ妨げなければ、どんな船でも奪い取って、どこかの地へただ一人で移りたい。所有物への愛も、近しい者たちへの愛も、私を引き留めはしないだろう。それらを失うのは私には容易なことだ。ただ、我が先祖たちの神を否むよう強いられることだけは避けたい」。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.94
Quod autem consilio inutili ad civitatem remeandum decernis: miror te prudentissimum virum non animo praevidere, quid de nobis futurum censeas, si Theodorus columna synagogae nostrae, in quo omnem fiduciam reponebamus, apostatare compulsus est.
PL 20, 740C「町へ戻ろうというあなたの無益な考えについては、慎重きわまる人であるあなたが、心の中で見通していないのが不思議だ。我々の会堂の柱であり、我々がすべての信頼を置いていたテオドルスが背教に追い込まれたのなら、我々はどうなると思うのか」。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.95
Hoc ergo sanius est, ut eamus ad agrum meum, nec nos ultra Christianorum oculis ingeramus: possumus enim illic interim delitescere, donec opportuno tempore ad peregrina emigremus: quandoquidem in hac insula apud cunctos odium nostrae religionis increvit, ut qui patriam non reliquerit, fidem patrum tenere non possit.
PL 20, 740C「だから、私の畑へ行って、もはやキリスト教徒の目に我が身をさらさないほうが、よほど健全だ。そこなら当面は身を隠していられる。好機に異郷へ移り去るまでである。この島では、我々の宗教への憎しみがみなのあいだで募り、祖国を離れない者は、先祖の信仰を守りえないほどになっている」。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.96
Cur itaque non voluntarium suscipiamus exsilium, ad quod (sicut res indicat) odiis civium, etiamsi nolumus, destinandi sumus? Hoc igitur consilio utriusque sententia confirmata, laborem destinati itineris arripiunt.
PL 20, 740C「ならば、どうして自ら進んで亡命を受け入れないのか。事の成り行きが示すとおり、市民の憎しみによって、望まなくともそこへ追いやられるのだから」。こうして二人の意見はこの決断で固まり、定めた道のりの労苦に取りかかった。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.97
Sed dum per angustissimum ingrediuntur callem, cogitationum tenebris lucem obcaecantibus oculorum: ipsum quem inscii sequebantur tramitem, perdiderunt, et in locis desertis atque inviis remansere.
PL 20, 740Dしかし、ごく狭い小道に踏み入ったとき、思いの闇が目の光を覆い隠したために、知らずに従っていたその道筋そのものを見失い、荒れた道なき場所に取り残された。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.98
Cum autem scinderentur sentibus, aut rupibus arcerentur [ Forte vepribus lacerarentur], postquam corpus suum longis foedavere vulneribus, ad tantam primo quidem anxietatem, deinde etiam ad desperationem atque formidinem venere, ut compellerentur fateri, se ea judicio Dei justo ob incredulitatem perpeti.
PL 20, 740D彼らは茨に裂かれ、岩に阻まれ(おそらく「vepribus lacerarentur」。その読みなら「茨に引き裂かれ」)、体を長い傷で汚したのち、まず大きな不安に、次いで絶望と恐怖にまで至り、これらを不信仰のゆえに神の正しい裁きで受けていると、認めざるをえなくなった。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.99
Igitur nomen Christi, quod ante se ultro ingerens repellebant, laceratis jam cruribus, invocantes, semitam, quae eos contra voluntatem ac propositum suum ad oppidum retraxit, corripuerunt: sed cum ad civitatem inviti ac trepidi pervenissent, curiosius omnia percunctantes, audierunt Theodorum etiam nunc Judaeum esse, nec ullam, sicut existimaverant, populi Christiani pertulisse violentiam.
PL 20, 741Aそこで、先には自ら押しかけてくるのを退けていたキリストの名を、すでに脚を裂かれて呼び求めると、意に反し、決めたことにも反して彼らを町へ引き戻すことになった小道を急いでたどった。しかし、不本意で怯えながら町に着き、念入りにあらゆることを尋ねてみると、テオドルスが今なおユダヤ人であり、思っていたようなキリスト教徒の民の暴力も受けていないと聞いた。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.100
Stupentes autem, et quod ipsis acciderat, non credentes, ad domum Theodori iter dirigunt: ubi cum eos, jam pene exacto prandio, ille excepisset, illico inquirit causam, cur a se et a civitate abscessissent; universumque ordinem gestae rei, magis cum risu, quam cum admiratione cognoscit.
PL 20, 741A彼らは驚き、自分たちに起こったことを信じられないまま、テオドルスの家へ向かった。昼食がほぼ終わるころに彼が二人を迎えると、ただちに、なぜ自分と町から立ち去ったのかを問い、事の次第をすべて、驚きよりもむしろ笑いをもって聞いた。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.101
Post triduum Theodorus cum concionari ad plebem suam, eosque ad fidem Christi provocare disponeret: ultro se offerentium ad confessionem Judaeorum etiam seditionem pertulit. Nemo enim eorum ferme erat, qui non se palam sensisse Christi potentiam contestaretur.
PL 20, 741A三日後、テオドルスは自分の民に演説し、彼らをキリストの信仰へ促そうと整えていたが、自ら進んで信仰告白に進み出るユダヤ人たちの騒ぎまで耐え忍ぶことになった。キリストの力を自分は公然と感じたと証言しない者は、彼らの中にほとんどいなかったからである。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.102
Nam primo in concilio eorum adolescens quidam ipsius Theodori consobrinus, nomine Galilaeus, ut congruum (sicut dictum est) nominibus mysterium gestae rei usque ad finem deduceretur, cum ingenti invidia proclamare hoc coepit: Contestor (inquit) vos omnes, me Judaeorum esse non posse in possessione; siquidem in ea Christianos consortes habeo, quorum odiis, si in Judaismo perseverare voluero, forsitan perimendus sum.
PL 20, 741Bまず彼らの集会で、テオドルスの従兄弟にあたるガリラエウスという若者が、すでに述べたように、事の奥義が名にふさわしく最後まで導かれるように、大きな憎しみを受けながら、こう叫び始めた。「諸君すべてを証人に立てて言う。私はユダヤ人のままでは、自分の所有地にいることはできない。そこにはキリスト教徒の共有者たちがいて、もしユダヤの宗教に踏みとどまろうとすれば、その憎しみによって、おそらく殺されることになるからだ」。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.103
Ego igitur vitae meae periculo consulens, ad ecclesiam jam pergam, ut necem, quae mihi paratur, effugiam.
PL 20, 741B「それゆえ私は、自分の命の危険を考えて、もう教会堂へ行く。私に用意されている死を逃れるためだ」。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.104
Haec Galilaeus, cum ad tempus fugae se pararet, quasi ut causas conversionis suae reddidisse videretur, de futuri saeculi morte tunc nihil cogitans, veritatem inscius loquebatur.
PL 20, 741Cガリラエウスは、逃げる時に備えていたとき、まるで自分の改宗の理由を述べたと見られようとして、来世の死のことなど何も考えず、知らぬまま真実を語っていた。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.105
Huic sermoni, pene praeteriens vir honestus, et non solum inter Judaeos, verum etiam in civitate usque adeo praecipuus, ut etiam nunc Defensor civitatis electus sit, Caecilianus, vera Galilaeum dicere, seque similem habere causam, similia formidare attestabatur: quibus verbis tantam supra memorato juveni adjecit confidentiam, ut in conspectu omnium cursu rapidissimo ad percipiendum fidei bravium ad Galilaei nostri convolaret auxilium, et ab humilitate nostra, ut ejusdem inde nomine censeretur, expeteret.
PL 20, 741Cこの言葉のそばをほとんど通り過ぎながら、ある立派な人、すなわちユダヤ人のあいだだけでなく町においても、今や町の保護官に選ばれたほど際立っていたカエキリアヌスが、ガリラエウスは真実を言っている、自分にも同じ事情があり、同じことを恐れていると証言した。この言葉は、先に述べた若者にこれほどの確信を加えた。そこで彼は皆の見ている前で、信仰の褒賞を受けようと、きわめて速い足取りで我々のガリラヤ人〔Galilaeus。キリストを指し、若者の名ガリラエウスに掛けると取った(1.102 の「名にふさわしい奥義」)〕の助けへ駆け寄り、我々の卑小さから、その名で登録されること〔キリスト教徒として名を記されることと取った〕を求めた。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.106
Caecilianus autem cum esset Judaeorum pater, habito cum Florino fratre suo aeque Judaeorum patre seniore consilio, hujusmodi (sicut agnovimus) verbis synagogam adorsus est: Ego (inquit) cum sim in honore synagogae post Theodorum primus, non sicut juvenis Galilaeus, cunctos quasi trepidus consulo, contestorque; sed potius adhortor atque commoneo, denuntians, ut errore pravi itineris derelicto (si fieri potest), omnes pariter ad fidem Ecclesiasticam concurramus.
PL 20, 741Cカエキリアヌスはユダヤ人の父であったが、同じくユダヤ人の父である年長の兄弟フロリヌスと相談したうえで、我々の知るところでは、次のような言葉で会堂の人々に語りかけた。「私は会堂での栄誉においてテオドルスに次ぐ第一の者であるから、若いガリラエウスのように、怯えながら皆に忠告し、証言するのではない。むしろ励まし、戒め、警告する。誤った道の迷いを捨て(できることなら)、皆でともに教会の信仰へ駆け寄ろう」。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.107
Quod si vos ad Christum tanta virtus non attrahit; ego certe et Florinus frater meus, sicut recusantibus vobis tantam salutem vim inferre non possumus, ita nos cum universa domo nostra religionis hujus, quam astruere non valemus, ludibria deserentes, Christianorum numero fideique sociabimur; qui numquam utique innumerabilibus Scripturarum testimoniis non solum te, frater Theodore, qui peritior reliquis videris, sed etiam cunctos convincerent, nisi veritatem, quae vinci non potest, sectarentur.
PL 20, 741D「もし諸君を、これほどの力がキリストへ引き寄せないというなら、私とフロリヌス兄弟は、諸君が拒んでいるのにこれほどの救いを強いることはできないが、我々は一家をあげて、立証することのできないこの宗教の嘲りの種を捨て、キリスト教徒の数と信仰に加わる。彼らは、真理を求めなかったなら、数えきれない聖書の証言によって、テオドルス兄弟よ、残りの者より巧みに見えるあなただけでなく、皆を論破することはなかっただろう。しかし彼らは、打ち負かされえない真理を追い求めているのだ」。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.108
Tali Caecilianum sensu plebem suam affatum comperimus, multosque Judaeorum eadem die ad fidem Christi cum ipso concurrentes cum ineffabili exsultatione suscepimus.
PL 20, 742A我々は、カエキリアヌスがそのような思いで自分の民に語ったと知り、同じ日、多くのユダヤ人が彼とともに、キリストの信仰へ駆けつけるのを、言い表しがたい歓喜をもって迎え入れた。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.109
Prodigia sane, quae de coelo tunc facta sunt, sicut eloqui digne non adeam [ Forte addam], silere non audeo.
PL 20, 742Aそのとき天から起こった異象については、ふさわしく語ることは私にはかなわないが〔底本は non adeam で、文意が通りにくい。ミーニュは本文中の角括弧で Forte addam とする。non audeam(あえてしない)とも読め、その読みなら「ふさわしく語ることをあえてしえないように、黙っていることもあえてしない」となる〕、黙っていることもあえてしない。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.110
Hora circiter septima missam dominicam solemniter coepimus celebrare: nam dum nos advenientes ad Christi fidem Judaeos vel exhortamur, vel annotamus (siquidem nomina eorum scripsimus), populus autem tanti gaudii epulis saginatus carnalium non meminisset escarum, pars diei major excurrerat.
PL 20, 742A第七時ごろ、我々は主日のミサを厳かに祝い始めた。我々がキリストの信仰に来るユダヤ人たちを励まし、あるいは記録していた(その名を書き記したのである)あいだ、また民がこれほどの喜びの宴に満ち足りて肉の食べ物を思い出さなかったあいだに、一日の大半は過ぎ去っていた。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.111
Cum igitur in ecclesia, quae paululum a civitate sequestri in loco sita est, in qua sancti martyris Stephani nuper reconditae reliquiae conquiescunt, nobiscum pariter plebs universa Missam opperiebatur; duo quidem monachi, quos Dominus testes suorum miraculorum praeelegit, in campo qui ante fores ecclesiae protenditur, in herbis accubabant.
PL 20, 742Bこうして、町から少し離れた場所に建つ教会堂、すなわち聖なる殉教者ステファノの聖遺物が最近納められて安置されている教会堂で、全住民が我々とともにミサを待っていたとき、主が自らの奇跡の証人としてあらかじめ選んだ二人の修道士が、教会堂の戸口の前に広がる野原で、草の上に横になっていた。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.112
Vir autem honoratus, Julius nomine, cum alio quodam de civitate ecclesiam petens, cum per ipsos praeterire coepisset, respondente [ Al. respiciente] uno ex monachis (viso mirabili signo) conturbatus, confusum emisit clamorem; conversusque ad se, protensa manu, quae verbo explicare non poterat, quid videret ostendit.
PL 20, 742Bところで、ユリウスという名士が、町のもう一人とともに教会堂を目指して歩き、彼らのそばを通り過ぎようとしたとき、修道士の一人が応じて(別本では「振り返って」)、驚くべきしるしを見て取り乱し、混乱した叫びを上げた〔conturbatus 以下の主語は文法上ユリウスとも取れるが、次の節から、しるしに最初に気づいた修道士と取った〕。そして彼ら〔ユリウスたち〕のほうに向き直り、手を伸ばして、言葉では説明できなかったものを、自分が何を見ているのか示した。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.113
Erat globus quidam candidissimi luminis, proceritate sui staturam quasi hominis adaequans, instar vasculorum quae vulgo Orcae appellantur, tantae vero claritatis et fulgoris, ut visum fuit, quod fratri qui id prior notavit (sicut ipso referente cognovimus) sol decidere videretur.
PL 20, 742Cそれは、きわめて白い光の球で、その大きさは人の背丈にも等しく、俗に「オルカ」と呼ばれる小さな器の形をしており、その明るさと輝きはあまりに強かった。そのため、最初にそれに気づいた兄弟には(その本人の話から我々が知ったことだが)、太陽が落ちてくるように見えたほどであった。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.114
Hoc sicut istis visum est, quasi trans basilicam, in qua universus nobiscum populus consederat, lento lapsu demittebatur; verum ita propinquum putavere, ut se idem frater stupore percitus cursu praeriperet, existimans id post basilicam decidisse: sed ab illo retractus fratre, gressum inhibuit: ille enim ita quidem etiam sibi visum, tamen longius fuisse non quasi certus, sed ut aestimans, astruebat.
PL 20, 742Cこの光は、二人の修道士に見えたとおり、全住民が我々とともに座っていた聖堂の向こう側へ、ゆるやかに降りていくように見えた。ところが彼らはそれをあまりにも近いと思ったので、その兄弟は驚きに駆り立てられ、走って先へ出ようとした。聖堂の後ろに落ちたと考えたのである。しかしもう一人の兄弟に引き戻されて、足を止めた。その兄弟も、自分にもそう見えたが、実際はもっと遠くであったと、確信としてではなく推測として主張した。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.115
Mulieres autem quaedam tunc Judaeae, inter quas matrona Meletii illius, cujus supra mentio habita est, de coenaculo perspicientes, ita sibi id ipsum visum affirmabant, quasi supra basilicam decidisset.
PL 20, 742Dそのとき、階上の部屋から眺めていた何人かのユダヤ人の女たちは、その中には先に述べたメレティウスの妻もいたが、まさにそれが聖堂の上に落ちたかのように見えたと断言していた。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.116
Verum hoc, utrum Angelus, an ipse Stephanus, quod visum est, fuerit, incertum est. Eadem diei hora circiter quarta, id est, paulo antequam hoc signum demonstraretur, grando minutissima, quam incolae insulae illius gentili sermone Abgistinum vocant, non usquequaque copiosa defluxit: haec, cum odor ex ea mellis fragrare coepisset, a multis quos per viam verberaverat, degustata, dulcior melle comperta est.
PL 20, 742Dしかし、見えたものが天使であったのか、ステファノ自身であったのかは定かでない。同じ日の第四時ごろ、すなわちこのしるしが示される少し前に、非常に細かい雹が、その島の住民が土地の言葉でアブギスティヌムと呼ぶものが、至る所で豊かにというわけではないが降った。それから蜜の香りが漂い始めたので、道すがら打たれた多くの者がそれを味わってみると、蜜よりも甘いことがわかった。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.117
Multi itaque sapientes, cum eadem die filios Israel ab Aegypto perfidiae suae atque a servitute egressos viderent, haec quae facta sunt, signis illis quae in Exodo legimus (Exod. XVI) , comparabant huic populo, qui Deum credulo corde intuens, verum etiam Israelis nomen meruit, manna crederent innovari: columnam quoque ignis, quae patres in eremo praecedebat, ut etiam filiis a vera Aegypto atque fornace (sicut scriptum est [Exod.
PL 20, 742Dそこで、多くの賢い人々は、同じ日に、イスラエルの子らが自分たちの背信のエジプトから、そして奴隷の身から出て行くのを見て、起こったことを、我々が出エジプト記に読む例のしるしになぞらえた(出エジプト記16)。信じる心で神を仰ぎ見て、まことにイスラエルの名にも値したこの民のために、マナが新たにされたと信じた。また、先祖たちを荒れ野で先導した火の柱が、まことのエジプトと炉から(書かれているとおり[出エジプト記〔引照は次の節に続く〕)……〔文は次の節に続く〕
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.118
XIII], ferrea egressis, ducatum praeberet ad vitam, ostensam fuisse existimarunt. Et revera (sicut lectione Exodi attestatur) similitudo signorum minime discrepat.
PL 20, 743A〔前の節末の引照「[出エジプト記」の続き〕13]、鉄の〔炉〕から出た者たちにも、生命への導きを与えるために、〔その柱が〕示されたと、彼らは考えた。実に(出エジプト記の朗読が証するとおり)、しるしどうしの類似はまったく食い違わない。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.119
Nam et illud quod nivem fuisse credidimus, semen coriandri minuti adaequabat, mellis saporem ferebat: et hoc quod apparuit, columnae igneae speciem habuisse, manifestum est.
PL 20, 743A実に、我々が雪だと思ったあのものは、細かいコエンドロの種に等しく、蜜の味をもっていた。そして、現れたもう一方が火の柱の姿をしていたことは明らかである。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.120
Utrumque autem signum etiam Jammonae consistentibus fratribus revelatum fuisse cognoscimus: nam et pluviam mellis multi, quibus intellectus requirendi et per gustus agnoscendi datus est, probavere: et columna candidissimi illius luminis multorum, quos dignos Dominus judicavit, se ingessit aspectibus.
PL 20, 743Aだが、この二つのしるしがどちらも、ヤンモナにいた兄弟たちにも現れたことを我々は知っている。実に、蜜の雨を、探り求める知性と、味によって見分ける力を与えられた多くの者が確かめたし、あのいとも白い光の柱は、主が価するとした多くの者の目に自らを現した。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.121
Unde intelligi datur, Judaeos per universum orbem fidei lumine visitandos: quoniam quidem nobis, qui in hac insula atque in hoc parvulo (ut ita dixerim) orbe consistimus, tantus coelestis gratiae splendor illuxit, ut usque ad extremos terrae vestrae terminos signorum visio perveniret.
PL 20, 743Bここから、世界中のユダヤ人が信仰の光に訪れられるべきことが示されると理解される。実に、この島の、この小さな——と言ってよければ——世界にいる我々に、天の恩寵のこれほどの輝きが照ったので、しるしの幻は、諸君の大地の果てにまで届いたのである。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.122
Sequenti igitur die summa omnium exspectatio, ut Theodorus sponsioni suae satisfaceret, admonebat: qui cum justis (quantum videbatur) allegationibus cunctorum vota crederet differenda, dicens matronam prius suam, quam in Majoricensi reliquisset insula, huc se velle deducere; ne forte, si absque consensu suo virum suum conversum fuisse agnovisset (sicut solet), pertinax perfidia esset, persuasione matris praecipue suae, quae adhuc supererat, et consiliis dementata, et a conjugio viri religione discederet.
PL 20, 743B翌日、すべての者の最大の期待が、テオドルスに自らの約束を果たすよう促した。だが彼は、(そう見えたかぎり)正当な申し立てによって、皆の願いは延期されるべきだと信じ、こう言った。自分の妻を、まず、残してきたマヨルカ島からここへ連れて来たい。もし妻が、夫が自分の同意なしに改宗したと知れば(よくあることだが)、とりわけ、なお生きている彼女の母の説得と助言にたぶらかされて、頑迷な背信に陥り、宗教のゆえに夫との結婚から離れるかもしれないからだ、と。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.123
Cum haec Theodorus Christianis jam acquiescentibus propalasset: Judaeis, qui conversi fuerant, acerrima commotione resistentibus, amputata dilationis mora, ad matris propinquae sinum festivus ipse, ut in somnis viderat, convolavit.
PL 20, 743Cこのことをテオドルスが、すでに同意しつつあったキリスト教徒たちに明かすと、改宗していたユダヤ人たちが〔その延期に〕激しく憤って反対したので、彼は遅延の猶予を断ち切って、夢で見たとおり、近しい母〔教会〕の懐へ、喜び勇んで自ら駆けて行った。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.124
Post quem omnis, tamquam remoto obice, ad Ecclesiam synagoga confluxit. Mirum dictu, inveterati illius legis doctores sine ulla altercatione verborum, sine ullo Scripturarum certamine crediderunt; tantum percunctati, an vellent fidem Christi suscipere: credere se in Christo, et Christianos fieri cupere profitebantur.
PL 20, 743C彼のあとに、障害が取り除かれたかのように、会堂の者すべてが教会へ押し寄せた。言うも驚きだが、あの古参の律法の教師たちは、言葉の争いもなく、聖書をめぐる論戦もなく信じた。キリストの信仰を受け入れる気があるかと尋ねられただけで、キリストを信じていること、キリスト教徒になりたいことを公言した。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.125
Centum quidam et duos (ut asserunt) aetatis atque perfidiae suae habens annos, sine trium commutatione verborum, spe futurae vitae alacer, decrepitus, optare se ut in fine temporum suorum per fidem Christi ad spiritualem reverteretur infantiam; nobisque putrefacta jam senio membra, ut quantocius per baptismum regeneraretur, ingessit.
PL 20, 743Dある者は、(彼らの言うところでは)自らの年齢にして背信の年月でもある百二歳を数え、三言も言葉を交わすことなく、来るべき命の希望に勇み立つ老いぼれで、自分の時の終わりにキリストの信仰によって霊の幼児へ立ち返ることを望むと〔言い〕〔構文が崩れており、optare se に「言い」を補って解した〕、すでに老衰で朽ちた手足を、一刻も早く洗礼によって新たに生まれさせるよう、我々に差し出した。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.126
Fuerunt quidam Judaei, qui praetereuntes, illuc appulsi, opportunitatem temporis atque ventorum aucupabantur: qui, navigandi concessa opportunitate, credere maluerunt.
PL 20, 743D通りがかりにそこへ寄港したユダヤ人たちがいて、時と風の好機をうかがっていた。航海の好機が与えられたが、彼らは信じるほうを選んだ。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.127
Tres igitur tantum feminas, sed nobilissimas Judaeorum, ad virtutis suae gloriam dilatandam, in duritie perfidiae suae Christus permanere aliquantulum passus est. Arthemisia siquidem Lectorii [ Ms.
PL 20, 743Dそこで、ごく三人の女だけを、しかしユダヤ人のうちでもいとも高貴な女たちを、キリストは自らの力の栄光を広げるために、背信の頑なさにしばらくとどまらせた。アルテミシアは、実にレクトリウス(写本では「Lettorii」)の
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.128
Lettorii], qui nuper hanc provinciam texit, et nunc Comes esse dicitur, filia, conjugis Meletii conversione commota, cum una ferme amica et nutrice et paucis ancillis domum viri sui deserens, ad quamdam speluncam, licet in vinea, tamen remotiore paululum loco sita, oblita femineae infirmitatis evasit.
PL 20, 744Aすなわち最近この属州を治め〔底本は texit(覆った)。rexit(治めた)の意に取った〕、いまは伯であると言われる者の、娘であったが、夫メレティウスの改宗に動揺し、友にして乳母である一人の女と数人の女奴隷とともに、夫の家を捨て、ある洞窟へ、ブドウ畑の中にあるとはいえ少し離れた場所にあるそこへ、女の弱さを忘れて逃れた。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.129
Erat in ea parvum novumque torcular, lacusque novus factus figuram quodammodo gerere credentis populi videbatur: non enim istos sicut utres veteres, sed sicut novos lacus mustum novi Testamenti recepisse, et credimus, et videmus.
PL 20, 744Aそこには小さな新しい搾り場があり、新しく造られた槽は、信じる民の象りを何らかの仕方で帯びているように見えた。彼らが古い革袋のようにではなく、新しい槽のように、新約の新しいぶどう汁を受け入れたと、我々は信じ、そして見ているからである。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.130
In eo igitur loco cum per biduum matrona a viro suo offensa inexorabilis permansisset; ut primum tertia dies illuxit, famulae aquam haurire imperavit: quam cum odore et sapore mellis dulcedinem referre sensisset, primo quidem ministrae succensere coepit; et cur in eodem urceo mel injecisset, indignans, inquirebat: postquam autem, ut quasi negantem convinceret, ad lacum pergit, de quo paululum concavis manibus hauriens, reperit aquam, qua per biduum usa fuerat, in mellis suavissimi versam dulcedinem.
PL 20, 744Aそこで、夫に気分を害した奥方は、その場所で二日間、頑として動かなかった。三日目が明けるや、侍女に水を汲むよう命じた。その水が蜜の香りと味と甘さを帯びていると感じると、最初は侍女に腹を立て、なぜ同じ水がめに蜜を入れたのかと、憤って問いただした。しかし、侍女が否定するのを論破しようとして槽へ行き、そこから手のひらをくぼめて少し汲み上げると、二日間使っていた水が、このうえなく甘い蜜の甘さに変わっているのを見出した。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.131
Advocans itaque cunctas quae aderant, ut gustarent rogat, ne forte fallax sapor in faucibus tantum ipsius suavitatem mentiretur.
PL 20, 744Bそこで、居合わせた者たちを皆呼び集め、味わってくれるよう頼んだ。偽りの味が彼女の喉でだけ、その甘さを偽っているのではないかと恐れたからである。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.132
Omnes gustantes, mira oblectatione affectae sunt, ut non aquam mellis sapore delibutam, sed mel sincerissimum, solum aquae similitudinem censerent.
PL 20, 744B味わった者はみな大きな喜びに満たされ、水に蜜の味がついたのではなく、水の見かけをしただけの混じりけのない蜜だと判断した。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.133
Stupore igitur percitae, dum ad civitatem reverti parantur, curiosius agentes, etiam rorem qui in herbis plurimis erat, degustatum similem repererunt.
PL 20, 744Bそこで、驚きに打たれて、町へ帰る支度をしつつ、いっそう念入りに調べると、多くの草にあった露さえ、味わってみると同じものだと分かった。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.134
Pergens itaque ad civitatem matrona memorata, haec marito retulit, et per eum omnibus indicavit; statimque ad Christi fidem sine reluctatione consensit.
PL 20, 744Cそこで前述の奥方は町へ向かい、このことを夫に語り、夫を通じてすべての者に知らせた。そして直ちに、抵抗することなくキリストの信仰に同意した。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.135
Verum eadem die, qua Meletii uxor amaritudinem incredulitatis abjicere ex melle compulsa est, eadem, inquam, die, qua memorata filia Israel, quasi in deserto posita, illum antiquum Mara lacum (Exod. XV) , injecto Crucis ligno, obdulcescere persensit: ita mirifico vereque coelesti omnis Ecclesia odore fragravit, ut praesentiam Spiritus sancti, quam et ante jam aliquoties, sed paucissimi senseramus, fraternitas pene universa sentiret: et mirum cunctis illud fuit, quod per eosdem dies, serena propemodum jugiter permanente, creberrimi imbres demittebantur, et paulatim venientes ad fidem Christi Judaeos pluvia praecedebat: ita ut hoc animadvertentes, vulgo inter nos et quasi joculariter diceremus: Ecce jam pluit, scitote quoscumque Judaeos ad Christi fidem accessuros.
PL 20, 744Cだが、メレティウスの妻が蜜によって不信仰の苦さを捨てさせられたその日、まさにその日、前述のイスラエルの娘が、あたかも荒れ野に置かれたかのように、かの古いマラの水(出エジプト記15)が、十字架の木を投げ込まれて甘くなるのを身をもって感じたその日に、教会全体が、驚くべき、まことに天上の香りを放った。その結果、聖なる霊の臨在を、我々はすでにそれ以前に幾度か、しかしごく少数の者だけが感じていたのだが、兄弟の群れのほぼ全員が感じるに至った。また、皆にとって驚きだったのは、そのころ、ほとんど絶えず晴れた日が続いているのに、頻繁に雨が降ったこと、そして、少しずつキリストの信仰に来るユダヤ人たちに、雨が先立ったことである。それで、これに気づいて、我々は仲間うちで、おおっぴらに、冗談めかして言った。「見よ、もう降っている。誰かしらユダヤ人がキリストの信仰に近づいて来ると知れ」。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.136
Mirum dictu, frequenter, dum adhuc talia loqueremur, a quibusdam Judaeis fidei janua pulsabatur: nec immerito, sicut scriptum est: Pluviam voluntariam segregabit haereditati suae Dominus (Psal. LXVII) .
PL 20, 744D言うも驚きだが、我々がなおこのようなことを語っているあいだにも、しばしばユダヤ人の何人かが信仰の戸を叩いていた。それは当然でもある。書かれているとおりだからである。「主は、自らの嗣業のために気前のよい雨を取り分ける」(詩篇67)。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.137
Desuper erant feminae, quae in odorem unguentorum Christi currere recusabant. Innocentii illius, cujus supra fecimus mentionem, matrona cum prole sua, venerabilis (sicut fama est) vidua, illico ut Innocentium sororis conjugem conversum esse conspexit, navim conscendit, non solum permittentibus, sed etiam suadentibus nobis; quia ad fidem Christi nec verbis, nec miraculis flecterentur.
PL 20, 744Dなお〔Desuper は意が取りにくい。「なお」と取った〕、キリストの香油の香りへ走ることを拒む女たちがいた。先に我々が言及したあのインノケンティウスの奥方〔「インノケンティウスの奥方」とあるが、続く「姉妹の夫インノケンティウス」と 1.144 の「インノケンティウスの姻戚であるあのやもめ」から、彼の妻の姉妹を言うらしい〕は、自らの子らとともに、(評判では)尊敬すべきやもめであったが、姉妹の夫インノケンティウスが改宗したのを見るや、直ちに船に乗った。我々は許したばかりか、勧めさえした。彼女たちは、言葉によっても奇跡によっても、キリストの信仰へ曲げられなかったからである。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.138
Uxor autem Innocentii per quatuor fere dies verbum salutis, quod ingerebamus, obduratis auribus recipiebat.
PL 20, 745Aインノケンティウスの妻は、四日ほどのあいだ、我々が差し出す救いの言葉を、固くした耳で受けていた。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.139
Haec cum omnem respuens medicinam, insanabili incredulitatis valetudine opprimeretur, nullisque Innocentii conjugis vel minis, vel precibus, vel lacrymis moveri posset; universa, Innocentio rogante, ad domum in qua habitabat, fraternitatis multitudo convenit, habens magnum dolorem animi, quod tantae laetitiae plenitudini una mulier obsisteret, quia jam soror ejus manifeste putabatur.
PL 20, 745A彼女はあらゆる薬を拒み、癒やしがたい不信仰の病に押さえつけられ、夫インノケンティウスのいかなる脅しにも、願いにも、涙にも動かされなかった。そこで、インノケンティウスの頼みで、兄弟の群れの全員が、彼らの住む家に集まった。これほどの喜びの充満に一人の女が逆らっていることに、深い心の痛みを抱いていたのである。すでに彼女の姉妹は明らかに〔信者と〕思われていたからである〔soror ejus manifeste putabatur は述語を欠いて意が定かでない。彼女の姉妹はすでに信者と明らかに思われていた、と解した〕。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.140
Cum igitur diu cassa verba surdis auribus ingerentes, nihil profecissemus; ad cognitum orationis praesidium convolavimus; precesque quas humana repellebat impietas, ad coelestem misericordiam vertimus.
PL 20, 745Aそこで、長いあいだ空しい言葉を聾の耳に注いでも何も進まなかったので、我々は知られた祈りの守りへと駆けつけた。人間の不敬虔が退けた祈りを、天の慈しみへと向け変えた。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.141
Itaque usque in horam tertiam ferme hymnorum et orationum praeliis adversus Amalech (Exod. XVII) hostem Jesu ducis nostri sudavit exercitus.
PL 20, 745Bこうして、第三時ごろまで、賛歌と祈りの戦いで、我々の指導者イエス〔Jesus はヨシュアのラテン語の名でもあり、出エジプト記17章でアマレクと戦ったヨシュアに掛けている〕の敵アマレク(出エジプト記17)に対し、その軍勢は汗を流した。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.142
Inde cum jam pene (quod fatendum est) desperantes, abscessionem moliremur; resumptis rursum viribus, orationem cunctis indiximus; soloque strati, diu flevimus: et cum in consummatione orationis, Amen, populus acclamasset; et illa credere se, et Christianam fieri velle, subjunxit.
PL 20, 745Bそののち、我々はもはやほとんど(認めねばならないが)望みを失い、引き上げようとしたが、ふたたび力を取り戻して、皆に祈りを命じた。地に身を伏せて、長く泣いた。祈りの終わりに民が「アーメン」と唱和すると、彼女も、信じること、キリスト教徒になりたいことを付け加えた。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.143
Nos itaque, hac etiam a diaboli laqueis eruta, laeti ad habitacula nostra perreximus. Sequenti, id est, octava demum die, qua veneramus Jammona, remeare statuimus, optima praeclarae victoriae gaudia reportantes: sed cum jam in procinctu itineris constituti, civitate digrederemur, Dominus populo suo, quasi pro viatico, gaudium, quod solum deesse videbatur, adjecit.
PL 20, 745Bこうして我々は、彼女もまた悪魔の罠から救い出され、喜んで自分たちの宿に向かった。翌日、すなわちちょうど八日目に——ヤンモナから来たのがその日である——戻ることに決め、輝かしい勝利のこの上ない喜びを携えて帰ろうとした。しかし、すでに旅立ちの身支度を整えて町を出ようとしていたとき、主は自らの民に、旅の糧のように、ただ一つ欠けていると見えた喜びを加えた。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.144
Affinis siquidem Innocentii illa vidua de pelago reducta est: quae subito se meis genibus advolvens, fidei nostrae auxilium cum lacrymis deprecabatur. Cui ego: Cur (inquam) mulier tanta animi levitate fratres tuos deserere voluisti?
PL 20, 745Cインノケンティウスの姻戚であるあのやもめが、海から連れ戻された。彼女は突然、私の膝にひれ伏し、涙とともに、我々の信仰の助けを乞うた。私は彼女に言った。「女よ、あなたはなぜこれほどの心の軽さで、あなたの兄弟たちを見捨てようとしたのか」。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.145
Ad haec illa: Et Jona (inquit) propheta a facie Domini fugere voluit, et tamen voluntatem Dei, licet invitus, implevit (Joan. I) . Suscipe ergo tu non solum me, sed et istas orphanas, et Christo eas nutri.
PL 20, 745Cそれに対して彼女は言った。「預言者ヨナも主の顔を避けて逃れようとしたが、それでも神の意志を、不本意ながら果たした(ヨハネ1)〔引かれた事柄はヨナ1〕。だから、あなたは私だけでなく、このみなしごたちも引き受け、キリストのために育ててほしい」。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.146
Et hoc miserabiliter acclamans, duas filias suas parvulas mihi cum fletibus ingerebat. Quis non prae gaudio flevit? Cui non extorsit lacrymas laetitiae magnitudo?
PL 20, 745Cこう哀れに叫びながら、彼女は涙とともに、二人の幼い娘を私に差し出した。喜びのあまり泣かなかった者があろうか。喜びの大きさが涙を絞り出さなかった者があろうか。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.147
Suscepi plane ovem, quam ex omni numero solam errasse putabamus; eamque cum gemino fetu ad Christi ovilia revocavi.
PL 20, 746A私は確かにその羊を引き受けた。全体の中でただ一匹だけ迷ったと我々が思っていた羊である。そして、その羊を、二つの子を伴ったまま、キリストの羊の囲いへと呼び戻した。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.148
Sane per hos, quibus haec gesta sunt, dies, ante initium Quadragesimae, Paschae a nobis celebrata est festivitas: quingentas siquidem et quadraginta animas ad Ecclesiam constat adjectas.
PL 20, 746A実に、これらのことが行われたこの日々、四旬節の始まる前に、我々は復活祭の祝日を祝った〔四旬節の前に復活祭を祝ったとは、洗礼を授ける復活祭になぞらえて、多くの者の洗礼の喜びを言う〕。五百四十人の魂が教会に加えられたことは確かだからである。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.149
Inane autem et supervacaneum non reor, ut cum multa propter infinitam copiam praetermisero, in fine commemorem, neminem ex tanta Jammonensis populi multitudine, qui per triginta millia passuum ante tot dies venerat, aut curam domus suae, aut provisionem substantiae, aut desiderii affectum huic operi praetulisse.
PL 20, 746Aまた、数が際限なく多いために多くを省いてきた私が、最後にこれを記すのは、空しくも余計でもないと思う。すなわち、三十ローマ・マイルを歩んで、これほど前の日々に来ていたヤンモナの民の大群のうち、誰ひとり、自らの家への配慮も、財産の備えも、願望の情も、この業に優先させなかったことである。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.150
Illud magis mirum, magisque gaudendum est, quod ipsam Judaicae plebis terram diu inertem, nunc autem recisis incredulitatis vepribus, et recepto verbi semine, multiplicem fructum justitiae germinare conspicimus: ita ut nobis in spe tantorum novalium gaudeamus, unde insignem perfidiae eruimus silvam, illic fertilissima fidei opera pullulare.
PL 20, 746Bさらに驚くべく、また喜ぶべきは、長く不毛であったユダヤの民のまさにその土地が、いま、不信仰のイバラが切り払われ、言葉の種を受けて、正義の多様な実りを芽吹かせているのを我々が見ていることである。それゆえ我々は、これほどの新たな畑への希望に喜ぶ。そこでは、背信の顕著な森を我々が根こそぎにした場所に、信仰の実り豊かな業が芽生えているのである。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.151
Primum enim ipsa synagogae fundamenta evertere, deinde ad novam basilicam construendam non solum impendia conferunt, sed etiam humeris saxa comportant.
PL 20, 746B彼らはまず会堂の土台そのものを覆し、ついで新しい聖堂を建てるために、費用を出すだけでなく、肩に石を担いで運ぶのである。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.152
Haec beatitudo vestra die quarto nonarum Februalium virtute Domini nostri Jesu Christi arrepta, octo diebus ab eodem consummata esse cognoscat, post Consulatum domini Honorii undecimum, et Constantio iterum victore.
PL 20, 746Bこれらのことが、二月のノーナエの四日前に我々の主イエス・キリストの力によって着手され、八日のうちに同じ主によって成し遂げられたことを、諸君の至福は知れ。主君ホノリウスの第十一回の執政官職ののち、勝利者コンスタンティウスが二度目〔の執政官〕のときである。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.153
Quamobrem si indigni et peccatoris verbum dignanter admittitis, zelum Christi adversum Judaeos, sed propter Deum, eorumdemque perpetuam salutem, suscipite.
PL 20, 746Bそれゆえ、もし諸君が、ふさわしくない罪人の言葉をよしとして受け入れるなら、ユダヤ人に対するキリストの熱心を、ただし神のゆえに、そして彼らの永続の救いのために、受け入れよ。
Epistola de Judaeis (Epistola de conversione Judaeorum apud Minoricam) 1.154
Forsitan enim jam illud praedictum ab Apostolo venit tempus, ut plenitudine Gentium ingressa, omnis Israel salvus fiat. Et fortasse hanc ab extremo terrae scintillam voluit Dominus excitari, ut universus orbis terrarum charitatis flagret incendio.
PL 20, 746Cおそらく、使徒が予告したあの時がもう来たのである。諸国民の満ち満ちることが入ったとき、全イスラエルが救われるというあの時が。そしておそらく主は、地の果てからのこの火花を起こさせることを望んだのであろう。全世界が愛の火に燃え上がるために。