De moribus Brachmanorum 1.1
Desiderium mentis tuae, Palladi, quae, immenso sapientiae amore incensa, nova semper discere optat, novum etiam arduumque opus efficere nos compellit, id vero est Brachmanorum patriam consuetudinem, vitamque recensere.
PL 17, 1131Cパラディウスよ、知への限りない愛に燃え、つねに新しいことを学ぼうと望むあなたの心の願いは、新しく、しかも困難な仕事を成し遂げるよう我々を迫る。すなわち、バラモンの祖国の風習と暮らしを検討することである。
De moribus Brachmanorum 1.2
Ego quippe cum neque ipsos, neque ipsorum viderim loca (longo enim terrarum spatio a nostra Europa sunt sejuncti), ea tibi dumtaxat quae ab aliis audivi, et quae a scriptoribus desumpsi, enarrare tentabo.
PL 17, 1131C私はといえば、彼ら自身も彼らの地も見たことがない(彼らは我々のヨーロッパから、はるかな陸の隔たりをもって離れているからである)ので、あなたには、他の人々から聞いたこと、著作家たちから取ったことだけを語ってみよう。
De moribus Brachmanorum 1.3
Brachmani a nonnullis gymnosophistae, a quibusdam philosophi seu sapientes Indorum appellantur (Strabo, l. XV Geographiae) . Habitant autem juxta Gangem, fluvium totius Indiae maximum (Q. Curtius, lib. VIII) .
PL 17, 1131Cバラモン〔Brachmani。インドの司祭階級ブラフマンを言う〕は、ある人々には裸の賢者たち〔gymnosophistae〕、またある人々にはインド人の哲学者たち、あるいは賢者たちと呼ばれる(ストラボン『地理誌』第15巻)。彼らが住むのは、全インドで最大の川であるガンジス川のほとりである(クルティウス第8巻)。
De moribus Brachmanorum 1.4
Hic vero Ganges ille est quem Scripturae sanctae Phison appellant, et unus de quatuor qui e paradiso exire perhibentur (Genes. II) .
PL 17, 1131Cこのガンジス川こそ、聖書がピションと呼ぶ川であり、楽園から出ると言われる四つの川の一つである(創世記2章)。
De moribus Brachmanorum 1.5
Primum igitur Musaeus frater noster Dolenorum episcopus, mihi retulit, quod ipse aliquot ante annos ad Indias, Brachmanos visendi studio profecturus, Sericam fere universam regionem peragravit: in qua refert arbores esse quae non solum folia, sed lanam quoque proferunt tenuissimam, ex qua vestimenta conficiuntur, quae serica nuncupantur, et ibi insignem quamdam conspici lapideam columnam Alexandri nomine hoc titulo sculptam: Ego Alexander huc perveni; et quod plurimis populorum nationibus regionibusque perlustratis, in Arianam tandem devenit provinciam prope Indum amnem: quam desertis circumdatam cernens, fervoribusque ambustam, eo quod sol omnia incenderet (unde maxima aquae laborabatur penuria, et si illa aliunde advehebatur, quod confestim in suis etiam vasis fervere cerneretur), et cum solis aestum, locorumque incendium sufferre nequiret, protinus inchoatum iter deserere, pedem efferre, et in Europam remeare coactus est (Plinius, lib. VI Nat. Hist. cap. 23) .
PL 17, 1131Dさて、まず、我々の兄弟であるドレニ人の司教ムサエウスが私に語ったところでは、彼は数年前、バラモンを見ようとの熱意からインドへ旅立とうとして、セリカ〔Serica。絹を産する東方の国〕の地方をほとんど全域にわたって巡った。そこには、葉だけでなく、きわめて細い綿毛をも産する木々があり、その綿毛から衣が作られ、それが絹と呼ばれているという。また、そこには、アレクサンドロスの名で次の銘が刻まれた、ある名高い石の柱が見られるという。「私アレクサンドロスはここまで至った」。さらに彼〔ムサエウス〕は、多くの民の諸民族と地方を巡り歩いたのち、ついにインダス川の近くのアリアナ州に至った〔quod … devenit 以下の主語は明示されないが、続く1.6から見て前と同じムサエウスと取った〕。そこが荒れ地に囲まれ、暑熱に焼かれているのを見たが、それは太陽がすべてを焼いていたからで(そのため水がひどく乏しく、他所から運ばれても、それを入れた器の中でさえたちまち煮え立つのが見られた)、太陽の熱と土地の炎熱に耐えられず、始めた旅をただちに捨て、足を引いて、ヨーロッパへ引き返さざるをえなくなった(プリニウス『博物誌』第6巻第23章)。
De moribus Brachmanorum 1.6
Quaedam ergo nova, non autem Brachmanos se vidisse affirmat. Refert nihilominus de Brachmanis aliqua se audisse a scholastico quodam Thebaeo, qui, ut ait, ob id ipsum, nempe ut ipsos Brachmanos et videret et alloqueretur, in Indias peregrinari proposuit, et quod tandem miser in captivitatem incurrit.
PL 17, 1132C彼〔ムサエウス〕は、こうして何か新奇なものは見たが、バラモンを見たのではないと断言する。それでもなお、バラモンについていくらかのことを、あるテーベの学者から聞いたと語る。その学者は、彼の言うところでは、まさにそのために、すなわちバラモンその人々を見て彼らと語り合うために、インドへ旅しようと決め、そして最後には憐れにも捕らわれの身となったのである。
De moribus Brachmanorum 1.7
Hic ergo, ut mihi episcopus retulit, cum lenioris esset ingenii, in forensis advocationis officio incongruae sibi artis taedio fatigatus, Indiam videre, et Brachmanorum patriam ac mores cognoscere deliberavit.
PL 17, 1132Dさて、この者は、司教が私に語ったとおり、気質が穏やかで、自分に合わない職である法廷の弁護の務めに倦み疲れ、インドを見て、バラモンの祖国と風習を知ろうと決意した。
De moribus Brachmanorum 1.8
Quocirca cum quibusdam mercatoribus in Erythraeo, sive Rubro mari, navim conscendens, navigavit primo sinum Adulicum, et Adulitarum oppidum vidit, mox Aromata promontorium, et Troglodytarum emporium penetravit, hinc et Assumitarum loca attigit, unde solvens prosperis flantibus ventis, licet plurimum navigatione dierum, Muzirim totius Indiae citra Gangem emporium tandem pervenit: ubi quemdam Indorum regulum dominari asserebat.
PL 17, 1133Aそこで、何人かの商人とともにエリュトラ海すなわち紅海で船に乗り、まずアドゥリス湾を航行してアドゥリスの人々の町を見、次いでアロマタ岬とトログロデュタイの市場に分け入り、そこからアッスミタイの地にも着いた。そこから順風を受けて出帆し、航海に多くの日数を要したが、ついにガンジスのこちら側の全インドの交易地ムジリスに至った。そこでは、あるインド人の小王が支配していたと彼は断言した。
De moribus Brachmanorum 1.9
Immoratus igitur ibi aliquamdiu, observataque diligenter aeris et loci qualitate, ac hominum consuetudine, per plures dies, venit ei in mentem ad insulam quae Taprobane vocatur transfretare: in qua illi, quibus beatorum nomen est, longissimam aetatem vivere asseruntur (nam vitam hominum centum annis modicam putant) propter miram aeris temperiem, et incomprehensibilem divini dispositionem judicii (Plinius, lib. VI, cap. 22) .
PL 17, 1133A彼はそこにしばらく留まり、空気と土地の性質、また人々の習慣を、何日もかけて注意深く観察したのち、タプロバネ〔今日のセイロン(スリランカ)〕と呼ばれる島へ渡ろうという考えが浮かんだ。そこでは、「福なる者たち」という名の人々が、非常に長い寿命を生きると言われる(彼らは人の命を百年では短いと考えている)。それは、空気の驚くべき穏やかさと、神の裁きの、人には把握しがたい定めによるのである(プリニウス『博物誌』第6巻第22章)。
De moribus Brachmanorum 1.10
Huic quatuor moderantur reges seu satrapae, inter quos unus est maximus, cui caeteri subjacent, obediuntque, ut ille scholasticus referebat (Ptolemaeus, lib. VII Geographiae c. 4) .
PL 17, 1133Bこの島を四人の王たち、あるいは太守たちが治めており、その中の一人が最大で、ほかの者たちはこの者に服従し従っている、とその学者は語っていた(プトレマイオス『地理学』第7巻第4章)。
De moribus Brachmanorum 1.11
Narrabat quoque, si credere facile est, mille insulas Arabici et Persici maris, et quas Mammolas vocant, illi obtemperare. Hic ille, quem magnetem appellant, reperitur lapis, qui ferri naturam ad se vi sua trahere dicitur.
PL 17, 1133Bまた彼は、信じるのが易しいならばだが、アラビアとペルシアの海の千の島々、すなわちマンモライと呼ばれるものが、この島に従っていると語った。ここには、磁石と呼ばれる石があり、それは鉄の本性を自らの力で引き寄せると言われる。
De moribus Brachmanorum 1.12
Cum ergo navis aliqua clavos habens ferreos illic applicuerit, illico retinetur, nec quoquam ire permittitur, vi nescio quadam lapidis occulta impediente, ob id naves ibi ligneis clavis construi dicebat.
PL 17, 1133Bそれゆえ、鉄の釘を備えた船がそこに寄ると、たちまち引き止められ、どこへも行くことを許されない。石の何か知らぬ隠れた力が妨げるのである。このために、そこでは船は木の釘で造られると彼は言っていた。
De moribus Brachmanorum 1.13
Quod insula quinque habet flumina, et quidem maxima, quibus tota irrigatur, fertiliorque redditur.
PL 17, 1133Cまた、島には五つの川があり、しかもいずれも非常に大きく、それらによって島全体が潤され、いっそう肥沃になる〔と彼は語った〕。
De moribus Brachmanorum 1.14
Unde et ob maximam coeli clementiam poma nullo umquam tempore arboribus desunt: immo eodem tempore ejusdem arboris dum ramus alter florescit, alter fructus gignit, caeteri maturos ostendunt fructus.
PL 17, 1133Cそれゆえ、天の気候が非常に穏やかなので、木々から果実が絶えることはいつの時期にもない。それどころか、同じ一本の木で、一方の枝が花を咲かせるとき、他方の枝は実を結び、残りの枝は熟した実を見せている。
De moribus Brachmanorum 1.15
Insuper habet insula haec dactylos, nuces quas Indicas dicimus, grandes et minutas, odoriferas tamen, item et nuces quas corylos dicimus.
PL 17, 1133Cさらにこの島には、ナツメヤシの実と、我々がインドの木の実〔ココヤシの実を言うらしい〕と呼ぶ大きいものも小さいものもある実があり、いずれも香りがよい。また、我々がハシバミと呼ぶ木の実もある。
De moribus Brachmanorum 1.16
Homines illius terrae aluntur pomorum, oryzae, et lactis cibo; nobiles vescuntur certis quibusdam diebus, etiam solemnibus, ovium, caprarumque carnibus. Sues a Thebaide usque ad Indiae Aethiopiaeque fines aiunt non inveniri ob maximos aestus.
PL 17, 1133Cその地の人々は、果実、米、乳を食物として養われ、貴人たちは、定まった幾日か、祭りの日にも、羊と山羊の肉を食べる。テーバイスからインドとエチオピアの境まで、豚は、きわめて激しい暑さのために見つからないと言われる。
De moribus Brachmanorum 1.17
Induunt gentes insulae ovium pelles, non spernenda laboratas arte, oves item non lanae, sed setarum teguntur vellere, nec lanae, nec lini habetur ibi usus, ut narrabat scholasticus, et quod de Aethiopiae et Persiae finibus, et Assumitarum locis ibi mercatores emendi, vendendi, permutandique rei gratia conveniunt: et quod piper ibi nascitur, in magnaque colligitur copia.
PL 17, 1133D島の諸国民は羊の皮を身にまとうが、それは侮れない技で仕立てられている。また羊も、羊毛ではなく剛毛の毛皮で覆われており、そこには羊毛も亜麻も用いる習いがない、とその学者は語っていた。さらに、エチオピアとペルシアの境やアッスミタイの地から、商人たちが売り買いと交換のためにそこに集まること、またそこでは胡椒が生え、大量に採られることも語っていた。
De moribus Brachmanorum 1.18
Ipsa autem admodum parva atque inutilis gens est, quae intra speluncas saxeas vivit, et per praecipitia magna discurrere natura patriae edocta consuevit.
PL 17, 1133Dその民自体は、ごく小さく役に立たない種族で、岩の洞窟の中に暮らし、郷土の性が教えたとおりに、大きな断崖を駆け回るのを常としている。
De moribus Brachmanorum 1.19
Piper autem cum ramusculis suis colligitur: ipsas autem arbores quasi quasdam humiles ac parvulas stirpes esse dicebat. Nam et ipsos exiguos homunculos esse, et grandia quaedam capita asserit habere cum levibus et detonsis capillis.
PL 17, 1133D胡椒は小枝ごと採られる。木そのものは、低く小さな株のようなものだと彼は言っていた。実際、人間自体もごく小さな小人であり、大きな頭に、なめらかで刈り込んだ髪をしていると彼は述べる。
De moribus Brachmanorum 1.20
Reliquum vero Aethiopum atque Indorum genus comis naturaliter crispatis horret. In quo loco (adjecit) ab eo qui illic plurimum poterat, ego illico abreptus atque detentus sum, qui statim coeperat mihi etiam acerbe conviciari, eo quod eorum patriam solumque contingere ausus fuerim.
PL 17, 1134Aエチオピア人とインド人のほかの種族は、髪が生まれつき縮れて逆立っている。「この場所で」と彼は付け加えた。「私は、そこで最も力のある者にたちまち引き立てられて留め置かれ、その者は、彼らの国と土地に足を踏み入れる大胆をしたというので、私をすぐさま辛辣に罵り始めた」。
De moribus Brachmanorum 1.21
Et illi neque excusationem, nec defensionem meam aequis animis audiebant, non enim poterant linguae meae intelligere sermonem, nec ego criminis causam, quod mihi objiciebatur, sciebam, quia illorum verba non noveram, ex solis tantum nutibus nos mutuos intelligere videbamur.
PL 17, 1134A「彼らは私の弁明も申し開きも、穏やかな心で聞こうとしなかった。私の言語の話し言葉を理解できなかったし、私のほうも、わが身に向けられた罪過の理由を知らなかったからである。私は彼らの言葉を知らなかったので、我々は、ただ身振りだけによって互いに分かり合っているかのようであった」。
De moribus Brachmanorum 1.22
Ego quidem ex aspectu torvo luminum, et ex saevo dentium stridore poteram verborum significata noscere: illi vero ex pallore meo atque pavore sensus meos misericordia magis dignos suspicabantur.
PL 17, 1134A「私は、彼らの険しい目つきと、荒々しい歯ぎしりから、言葉の意味を悟ることができた。彼らのほうは、私の青ざめた顔と怯えから、私の思いが慈しみにこそ値すると推し量っていた」。
De moribus Brachmanorum 1.23
Sic itaque ab eis detentum, per sexennium me in pristinum opus facere jusserunt, expensa autem ex palatio regis ipsorum unius tantum modii frumenti quolibet anno.
PL 17, 1134B「こうして彼らに留め置かれた私に、彼らは六年のあいだ、もとの仕事〔底本は in pristinum opus。法廷の弁護人であった学者の「もとの仕事」では意味が通りにくく、pistrinum(粉挽き場)の誤りで「粉挽き場で働く」意かもしれない〕をするよう命じ、その費用として、彼らの王の宮殿から、毎年ただ一モディウスの小麦が支給された」。
De moribus Brachmanorum 1.24
Post sex vero annos, dum paulatim ediscerem eorumdem loquelam, potui multa de vicinis nationibus, locisque cognoscere.
PL 17, 1134B「六年ののち、彼らの言葉を少しずつ習い覚えるにつれて、近隣の諸民族や土地について多くを知ることができた」。
De moribus Brachmanorum 1.25
Tandem Deo propitio de captivitate hoc modo ereptus sum: Rex alius supradicto huic regi inimicatus, eum apud majorem illius regionis imperatorem accusavit, quod nobilem virum, civemque Romanum in teterrimam captivitatem atque extremum servitium redegisset.
PL 17, 1134B「ついに、神が好意を寄せたので、私は次のようにして捕らわれの身から救い出された。先に述べた王に敵意を抱いていた別の王が、その地方のより大きな王〔imperator〕のもとで彼を訴えたのである。高貴な人物でローマ市民である者を、きわめて忌まわしい捕囚と極端な隷属の境遇に落としたというのであった」。
De moribus Brachmanorum 1.26
Quo imperator audito, confestim illuc cognitorem causae transmisit, ac deinceps, rei veritate perspecta, protinus eum qui convictus in memorato crimine videbatur, exui tota sui corporis pelle praecepit, eo quod civi Romano fecisset injuriam (Plinius, lib. VI, cap. 22) .
PL 17, 1134B「これを聞いた大王は、ただちに審理官をそこへ派遣し、続いて事の真実が明らかになると、前述の罪過で有罪とされたかに見えた者に、全身の皮を剥ぐよう直ちに命じた。ローマ市民に不当な仕打ちを加えたからである」(プリニウス『博物誌』第6巻第22章)。
De moribus Brachmanorum 1.27
Dicuntur autem non solum impensius honorare Romanorum imperatorem, sed incredibiliter timere, tamquam qui praeclaro polleat ingenio, ac virtute magnifica, et Romanos eo quod armis atque viribus adeo potentes sint, ut (si velint) ad regionis ipsorum excidium valeant pervenire.
PL 17, 1134C彼らは、ローマ人の皇帝をいっそう熱心に敬うだけでなく、信じがたいほどに恐れているとも言われる。皇帝は卓越した才と壮大な徳によって力ある者だからであり、またローマ人をも、武器と力においてそれほどに強く、望むならば彼らの地の滅亡にまで至りうるからである。
De moribus Brachmanorum 1.28
Ipse ergo ille qui ista dicebat, adjiciebat quod genus Brachmanorum non ex propria tantum voluntate saecularibus rebus renuntiat, sed potius ut ex judicio Dei pendens, ac Divinitatis ope suffultum. Naturaliter enim nudi in finitimis fluvii regionibus vivunt.
PL 17, 1134Cこうして、これらのことを語った当の人は、さらに付け加えた。バラモンの種族が世のことを捨てるのは、自らの意志だけによるのではなく、むしろ神の判断に依存し、神性の助けに支えられた者としてである、と。彼らは生まれつき裸で、川に接する地方に暮らしている。
De moribus Brachmanorum 1.29
Nulli apud eos quadrupedes, nullus terrae cultus, nullus ferri usus, nullum instrumenti genus, quo fieri aliquod opus possit. Habent autem illic deliciosas atque optimas auras, et saluberrime temperatas (Q. Curtius, lib. VIII) .
PL 17, 1134C彼らのもとには四足の獣は一頭もおらず、土地の耕作もなく、鉄の使用もなく、何か仕事をなしうるような道具の類もない。しかしそこには、快く最良の、きわめてよく調和した大気がある(クルティウス第8巻)。
De moribus Brachmanorum 1.30
Colunt semper Deum, cujus veram quidem ac distinctam notitiam se habere profitentur, omnemque providentiae ejus ac divinitatis rationem discernere. Jugiter orant, orantes vero non orientalem partem unde oritur sol, aspiciunt, sed coelum potius intuentur.
PL 17, 1134D彼らはつねに神を崇め、神についての真実で明確な知を持っていると公言し、神の摂理と神性のあらゆる道理を見分けていると言う。絶え間なく祈るが、祈るとき、太陽の昇る東の方角を見ず、むしろ天を仰ぐ。
De moribus Brachmanorum 1.31
Edunt autem ea quae super terram pecudum more potuerint invenire, hoc est, arborum folia, et olera silvestria. Abundat enim apud illos plurimum herba, quam inulam nomine vocamus, sicut et apud Persas. Item est ibi arbor quae acanthus nominatur.
PL 17, 1134D彼らが食べるのは、地上で家畜のように見つけうるもの、すなわち木の葉と野生の野菜である。ペルシア人のもとでもそうであるように、彼らのもとには、我々がイヌラと呼ぶ草が非常に豊富に生えている。また、アカンサスという名の木もそこにある。
De moribus Brachmanorum 1.32
Habent et patrias arbores quasdam, nescio quos fructus ferentes, quibus vesci semper solent.
PL 17, 1134D彼らはまた、何の実とも知れぬ実をつける郷土の木々をいくつか持っており、いつもその実を食べている。
De moribus Brachmanorum 1.33
Viri trans ripam fluminis Gangis in partibus Oceani, in quem fluvius memoratus ingreditur, degunt: feminae vero citra Gangem juxta mediterraneas partes morantur, ad quas earumdem mariti Julio et Augusto mense transvadere consuescunt.
PL 17, 1135A男たちはガンジス川の対岸の、大洋の側、前述の川が流れ込むあたりに暮らす。女たちはガンジスのこちら側の、内陸の地方のあたりに留まり、その夫たちは七月と八月に彼女らのもとへ渡るのを常とする。
De moribus Brachmanorum 1.34
Isti enim menses apud eos frigidiores videntur, eo quod tunc ad nos sol convertitur, et supra Aquilonem quem Boream vocamus vis solis erigitur, quo tempore temperati aeres magis, et ad concubitum magis apti esse dicuntur.
PL 17, 1135Aこの月々は、彼らのもとでは比較的寒い時期と見られる。そのとき太陽が我々のほうへ向かい、我々がボレアスと呼ぶ北風の上に太陽の力が昇るからであり、この時期には、空気がいっそう穏やかで、交わりにいっそうふさわしいと言われる。
De moribus Brachmanorum 1.35
Ubi ergo quadraginta cum feminis suis fecerint dies, mox ad propria revertuntur. At cum enixa fuerit uxor alicujus, edideritque unum vel alterum partum, non transit ulterius ad eam ejus maritus, nec ulterius cum propria concumbit uxore.
PL 17, 1135Aそこで、妻たちとともに四十日を過ごすと、ただちにそれぞれ自分の住まいへ戻る。ところで、ある者の妻が子を産み、一人か二人の子をもうけたなら、その夫はもはや彼女のもとへ渡らず、自分の妻と寝ることも二度とない。
De moribus Brachmanorum 1.36
Singulis enim filiis in locum patrum substitutis, per totam de reliquo vitam a propriis se uxoribus abstinent. Si autem acciderit ut quispiam sterilem sortiatur uxorem, usque ad quinque annos maritus ipsius ad eam transit, et ei maritale praestat obsequium.
PL 17, 1135Bというのは、子らがそれぞれ父たちの跡に立てられると、彼らはその後、生涯を通じて自分の妻たちから身を遠ざけるからである。しかし、もし誰かが不妊の妻に当たったなら、その夫は五年に至るまで彼女のもとへ渡り、夫としての務めを果たす。
De moribus Brachmanorum 1.37
Quae si gravida per tempus illud reddita non fuerit, mox ab eadem penitus separatur: ob quod non in multos populos eorum diffunditur genus, tum propter locorum difficultatem, tum propter consuetudinem continendi. Haec est ergo vita et conversatio Brachmanorum.
PL 17, 1135B彼女がその期間に身ごもらなかったなら、ただちに完全に離縁される。このために彼らの種族は多くの民へは広がらない。土地の困難のためでもあり、自制する習いのためでもある。以上が、バラモンの暮らしと生き方である。
De moribus Brachmanorum 1.38
Fluvium autem ipsum cum maxima dicunt difficultate vadari (Q. Curtius, lib. VIII) , tum propter Ondoniton tyrannum loca illa infestantem, tum etiam timore cujusdam animalis in supradicto fluvio morantis, quod tantae magnitudinis esse dicunt, ut integrum possit elephantem devorare.
PL 17, 1135Bこの川そのものを渡るのは、きわめて困難だと彼らは言う(クルティウス第8巻)。それは、あの地方を荒らす僭主オンドニテスのためでもあり、また、前述の川に棲むある動物への恐れのためでもある。その動物は、ゾウを丸ごと呑み込めるほどの大きさだと彼らは言う。
De moribus Brachmanorum 1.39
Eo vero tempore quo Brachmani flumen transire consueverunt, divino asserunt judicio dictum animal non videri in fluvio.
PL 17, 1135Cただし、バラモンたちが川を渡るのを常とするその時期には、件の動物は神の裁きによって川に見られないのだ、と彼らは断言する。
De moribus Brachmanorum 1.40
Maximi etiam dracones illic esse dicuntur, habentes septuaginta per longitudinem cubitos, unde ego unius pellem vidisse me memini quadraginta duos in latitudine habentem pedes.
PL 17, 1135Cそこにはきわめて大きな竜もいると言われ、その長さは七十腕尺に及ぶ。私は、そのうちの一匹の皮で、幅四十二フィート〔pes〕のものを見たことを覚えている。
De moribus Brachmanorum 1.41
Formicas etiam illic esse ad modum palmae hominis, scorpiones vero ad cubiti humani mensuram adesse loquuntur: propter quae monstra periculosus est ipsorum transitus locorum.
PL 17, 1135Cまたそこにはアリが人の手のひらほどの大きさで、サソリは人の肘から指先までの長さ〔cubitus〕ほどのものがいると語る。これらの怪物のゆえに、その地を通ることは危険である。
De moribus Brachmanorum 1.42
Non tamen ubique animalia ista nascuntur, sed in illis partibus tantum quae ab hominibus non inhabitantur. Plurimique illic elephantum greges esse dicuntur.
PL 17, 1135Cただし、これらの動物はどこにでも生まれるのではなく、人の住まないその地域にだけ生まれる。また、そこにはゾウの群れがきわめて多いと言われる。
De moribus Brachmanorum 1.43
Haec sunt quae a Thebaeo scholastico de Brachmanis audivisse se affirmat Musaeus: quae vero ex historiis de Alexandri Vita legi, et quae ex plerisque auctoribus ad hoc facientia de illis desumpsi, nunc subnectam.
PL 17, 1135C以上が、テーベの学者からバラモンについて聞いたとムサエウスが断言したことである。これに対して、アレクサンドロスの生涯についての歴史書から私が読んだこと、またこの件に資する多くの著作家からバラモンについて取ったことを、今から続けて述べよう。
De moribus Brachmanorum 1.44
Alexander imperator, cum ei Macedoniae solius imperium non sufficeret, neque Philippo patre tantum posset esse contentus, Jovis Hammonis filium semet esse dicebat.
PL 17, 1135Dアレクサンドロス王〔imperator〕は、マケドニアだけの支配では足りず、父フィリッポスだけで満足することもできなかったので、自分はユピテル・ハンモン〔エジプトのアンモン神をユピテルと同じとした呼び名〕の子だと言っていた。
De moribus Brachmanorum 1.45
Et quamvis originem ipsius facile ipsa rei veritas comprobaret, falsis quibusdam tamen, et, ut ei videbatur, invictis modis aliam sui esse naturam generis astruebat.
PL 17, 1135D彼の出自は、事実そのものがたやすく証していたにもかかわらず、彼は、いくつかの偽りの、しかも彼には打ち破りがたく見えた手立てで、自分の血筋の本性は別のものだと主張していた。
De moribus Brachmanorum 1.46
Itaque solemni bellorum apparatu, ac instructis equitum peditumque militum copiis, e Macedoniae regione consurgens, totum pene peragravit mundum: et antequam in provinciam Babylonis accederet, Europam quidem et Asiam veluti quaedam parva loca transcurrit: venit tandem in partes nostri quoque orbis, ut eas inspiceret, quasque cum reperisset suis conformes sensibus, ipse dicebat: Sapientia, providentiae mater, habens cum virtute ipsa, quae omnium virtutum caput est, quamdam communionem, in sola veritate consistens, alens omnem faciensque naturam, cujus donum est nostrorum sermo verborum, notitiam scientiamque communem scrutans et perspiciens, injustis quidem tribuens quae merentur, justis autem parcens: da mihi, quaeso, te placidam, ut possim ad illa quae cupio, his precibus pervenire, Brachmanos vero bonitate ac sapientia praeditos viros hic praesentes cernere.
PL 17, 1135Dそこで、戦いの盛大な備えを整え、騎兵と歩兵の軍勢を編成して、マケドニアの地から立ち上がり、世界のほとんど全体を巡り歩いた。バビロンの州に入る前には、ヨーロッパとアジアを、小さな土地であるかのように駆け抜けた。ついに我々の世界のこの地域にも来て、これらを見て回り、それらが自分の思いにかなうと見いだしたとき、彼は言った。「知恵よ、摂理の母よ、徳の頭であるあの徳そのものと、ある交わりを持ち、ただ真理のうちにのみ立ち、あらゆる自然を養い、造り、我々の言葉の語りが汝の賜物であり、共通の知と知識を探り見通し、不義の者には受けるに値するものを与え、義なる者を容赦する汝よ。願わくは、汝を私に穏やかなものとして与え、私がこれらの祈りによって望むところに至り、善と知恵を備えた人々であるバラモンたちを、ここに居合わせる者として見ることができるようにせよ」。
De moribus Brachmanorum 1.47
Veni enim ut aliqua cognoscerem a Calano, incola horum locorum, qui ad me festinus accessit, quo nunc persuadente desidero ediscere cuncta plenius et videre.
PL 17, 1136B「私が来たのは、この地の住人カラノスから何かを知るためである。彼は急いで私のもとに来た。今や彼の説得によって、私はすべてをいっそう十分に学び、見ることを望んでいる」。
De moribus Brachmanorum 1.48
Brachmani vero econtra Alexandro ista dicebant: Venisti ad nos, inquiunt, cognoscere sapientiam cupiens: nos autem Brachmani libenter statim talem suscepimus voluntatem.
PL 17, 1136Bこれに対してバラモンたちは、アレクサンドロスにこう言った。「汝は、知恵を知ることを望んで我々のもとへ来た」と彼らは言う〔inquiunt〕。「我々バラモンは、そのような意志をただちに喜んで受け入れた」。
De moribus Brachmanorum 1.49
Hujusmodi enim desiderium in vita ac moribus nostris regnum judicatur: quod nunc discere imperator ipse voluisti. Philosophus enim non dominio alterius obtemperat, sed ipse dominatur: homo enim in eum non habet potestatem.
PL 17, 1136B「このような望みは、我々の暮らしと風習においては、王権と見なされる。王である汝自身が、今これを学ぼうと望んだのだ。哲学者は他人の支配に従わず、自ら支配する。人は彼に対して権能を持たないからである」。
De moribus Brachmanorum 1.50
Sed quoniam nihil nobis hactenus credens (eo quod usque ad praesens tempus male de nobis apud te quidem locuti sunt), nunc ad nos vera degustans venisti.
PL 17, 1136B「しかし汝は、これまで我々を少しも信じず(今日に至るまで、汝のもとでは我々について悪く語られてきたからである)、今や我々のもとへ、真実を味わおうとして来たのである〔quoniam に応じる主節を欠く。独立の文として訳した〕」。
De moribus Brachmanorum 1.51
Calanus enim vir apud nos pessimus fuit, per quem vos Graeci homines Brachmanos agnovistis quidem, bene tamen non potuistis agnoscere.
PL 17, 1136C「カラノスは我々のもとでは最も悪い男だった。諸君ギリシア人は、彼を通じてバラモンを知りはしたが、よく知ることはできなかったのだ」。
De moribus Brachmanorum 1.52
Ille enim non fuit noster, qui ad divitias sine aliqua sui excusatione transfugit, cui non suffecit de Taberunco fluvio aquam castitatis haurire, neque pressi lactis cibum sumere, quibus Deo digna mens crescit, quam ille Deo semper habuit inimicam, qua male succensus in iram exarsit, quamque de sapientiae bonis transtulit ad vitia voluptatis.
PL 17, 1136C「あの男は我々の仲間ではなかった。自らへの弁明もなく富へ走り、タベルンクス川から貞潔の水を汲むことにも、搾った乳の食物を取ることにも満足しなかった。これらによって、神にふさわしい精神は育つ。だがあの男は、その精神を神に対していつも敵としており、それにひどく燃え立たされて怒りに燃え上がり、知恵の善から快楽の悪徳へと移したのだ〔qua … succensus 以下は係りが定かでない。「その精神」を受ける関係詞と解した〕」。
De moribus Brachmanorum 1.53
Ex nobis autem nullus in prunis ardentibus volutatur, neque ulli dolores corpora nostra consumunt, sed vita nostra medicamentum aliquod sanitatis est. Naturali autem beneficio alieni a divitiis omnibus sumus: aequo etiam vitam nostram mors fine comitatur.
PL 17, 1136C「我々のうちに、燃える炭火の中を転げ回る者は一人もおらず、いかなる苦痛も我々の体を蝕むことはない。我々の生活は、いわば健康の薬である。自然の恩恵によって、我々は富のすべてから遠い。死もまた、安らかな終わりをもって我々の生に付き添う」。
De moribus Brachmanorum 1.54
Et si interdum nonnulli forte mortalium, ad quos falsorum venit doctrina verborum, percutere nos vanis tentant sagittis, ingenuitatem tamen nostram laedere ac vitiare non possunt. Unum atque idem est mentiri et credere mentienti.
PL 17, 1136C「また、時として、偽りの言葉の教えに染まった死すべき者たちが、空しい矢で我々を撃とうと試みることがあっても、我々の高潔を傷つけ損なうことはできない。嘘をつくことと、嘘をつく者を信じることは、一つ同じである」。
De moribus Brachmanorum 1.55
Nocet enim quis et cui falsa persuadet, nocet et sibi, quia dum mendacio credit, non facile ad ipsam veritatem pervenire valet.
PL 17, 1136D「偽りを信じ込ませる者は、その相手を害し、また自分自身をも害する。嘘を信じているあいだは、真理そのものにたやすく至りえないからである」。
De moribus Brachmanorum 1.56
Insimulatio autem mala inimicitiarum quaedam et certaminum mater est, quae ex se iracundiam parit, ex quibus rursus jurgia et bella nascuntur. Nulla tamen virtus est occidere hominem: latronum enim iste, ut novimus, mos est.
PL 17, 1136D「悪意ある告発は、敵意と争いの母であり、それ自体から怒りを生み、そこからまた口論と戦が生まれる。しかし、人を殺すことは何ら徳ではない。それは、我々の知るとおり、盗賊のやり口だからである」。
De moribus Brachmanorum 1.57
Sed nos virtutem veram vocamus contra aurarum mutationes nudo corpore dimicare, desideria ventris abscindere, et varias ipsius pugnas abstinentia patientiaque superare.
PL 17, 1136D「我々が真の徳と呼ぶのは、大気の変化に対して裸の体で戦うこと、腹の欲を断つこと、腹のさまざまな戦いを禁欲と忍耐で打ち負かすことである」。
De moribus Brachmanorum 1.58
Igitur prius vince hos inimicos ante omnia tuos, si fortis videris tibi, et exinde opus tibi non erit adversum quempiam certamina externa committere.
PL 17, 1137A「それゆえ、何よりもまず汝の敵であるこれらに勝て。汝が自分を強いと思うならばだ。そうすれば、その後、誰かを相手に外での争いを仕掛ける必要はなくなる」。
De moribus Brachmanorum 1.59
Idcirco enim contra eos qui foris sunt, commoves bella, ut istis quos intrinsecus habes, alimenta et fomenta suppedites: sed tu vides quod eos quidem, cum quibus foris dimicas, vincis, ab iis autem quos nosti, qui intra te sunt, superaris.
PL 17, 1137A「汝が外にいる者たちに戦いを起こすのは、内にいるこれらの者たちに糧と燃料を供給するためにほかならない。だが汝は見ている。外で戦う相手には勝ちながら、汝自身の内にいる、汝がよく知る者たちには打ち負かされていることを」。
De moribus Brachmanorum 1.60
Considera igitur quanti tyranni in stultorum cordibus degunt: oculi, aures, nares, venter, virilia, totumque corpus humanum, quam multa etiam desideria nascuntur intrinsecus, quibus omnibus genus mortale succumbit et servit, propter quae cuncta et jugulantur et jugulant.
PL 17, 1137A「それゆえ、考えよ。愚か者たちの心には、いかに多くの僭主が住んでいることか。目、耳、鼻、腹、陰部、人の体の全体。さらに内側からも、いかに多くの欲望が生まれることか。死すべき種族はそれらすべてに屈して仕え、それらすべてのゆえに殺され、また殺す」。
De moribus Brachmanorum 1.61
Nos autem Brachmani, quia omnia quae intrinsecus habemus bella superamus, jam de reliquo incolumes atque securi in summa pace requiescimus, silvas videmus, coelumque suspicimus, aquilarum diversarumque avium gratissimas voces semper audimus, nudo sub acre arborum foliis nostra corpora contegimus, eorumque fructibus vescimur, aquam bibimus, hymnos Deo canimus, et futuri saeculi vitam desideramus, nullumque quod prodesse nobis non possit, audimus.
PL 17, 1137A「しかし我々バラモンは、内側にあるあらゆる戦いに打ち勝っているので、今やその後は、無傷で安らかに、この上ない平和のうちに憩い、森を眺め、天を仰ぎ、ワシやさまざまな鳥のこの上なく快い声をいつも聞き、裸のまま大気〔底本は acre。aere と読む〕の下で、木々の葉で我々の体を覆い、その木々の実を食べ、水を飲み、神に賛歌を歌い、来たるべき世の生命を願い、我々に益をなしえないものは何一つ聞かない」。
De moribus Brachmanorum 1.62
His ergo nos Brachmani moribus contenti vivimus, paucisque sermonibus agitatis mox tacemus.
PL 17, 1137B「このように、我々バラモンは、これらの風習に満足して生きており、わずかな言葉を交わしては、じきに黙る」。
De moribus Brachmanorum 1.63
Vos autem dicitis quidem quae debeant fieri, nec tamen facitis; philosophum vos nullum putatis, nisi eum qui noverit loqui: vester enim est omnis sensus in lingua, vobisque in oris vestri labiis tota sapientia est.
PL 17, 1137B「だが諸君は、なされるべきことを言いはするが、行いはしない。語ることを知る者でなければ哲学者とは思わない。諸君の思いはすべて舌にあり、諸君にとって知恵はすべて口の唇にあるからである」。
De moribus Brachmanorum 1.64
Aurum argentumque colligitis, plurimis servis et magnis domibus indigetis: affectatis honores, et sectamini dignitates, editis tantum atque potatis quantum juvat expleri, utimini aeque et vestibus delicatis semper ac mollibus , eaque facitis quorum poenitentiam mox geratis: contra vos ipsos veluti contra inimicos vestros soletis loqui, cum tamen habere vos linguae propriae potestatem sciatis.
PL 17, 1137B「諸君は金銀を集め、多くの奴隷と大きな家を必要とし、名誉を求め、顕職を追い、満たされるに足るだけ食べ飲み、いつも繊細で柔らかな衣を同じように用い、すぐに悔いることを行う。自分自身に向かって、敵に向かうように語るのを常とするが、それでいて、自らの舌を支配する力が自分にあることは知っている」。
De moribus Brachmanorum 1.65
Longe profecto meliores sunt illi qui tacere consueverunt, non enim se ipsos loquendo revincunt.
PL 17, 1137C「黙することを習いとしている者たちのほうが、まことにはるかにすぐれている。語ることによって自らを論破することがないからである」。
De moribus Brachmanorum 1.66
Mutuam mercedem ab omnibus accipitis, gloriosum, ut putatis, ornamentum digitis vestris imponitis aurum: vos quoque reminas videmus ornatos, cum sciatis quod idipsum, in quo magnopere creditis, quantum ad rem pertinet veram, vobis prodesse nihil possit.
PL 17, 1137C「諸君は皆から相互の報酬〔mutuam mercedem は意味が取りにくい。貸した金の利息を言うか〕を受け取り、栄えある飾りだと思って、金を指にはめる。また我々は、諸君が、女〔底本は reminas。feminas と読む〕のように飾り立てているのを見る。諸君が大いに信を置くそのものが、真実の事柄に関しては諸君に何の益ももたらしえないことを、知っているはずなのに」。
De moribus Brachmanorum 1.67
Auro enim non extolluntur animae, neque corpora nutriuntur, sed econtra per illud utraque ista vitiantur. Nos autem qui cognoscimus veritatem, ipsamque naturam, si coeperimus sitire, ibimus ad fluvium, aurumque calcantes, aquam bibemus.
PL 17, 1137C「金によって魂は高められず、体も養われない。かえって、金によってそのどちらも損なわれる。しかし、真実と自然そのものを知る我々は、渇き始めたなら、川へ行き、金を踏みつけて水を飲むであろう」。
De moribus Brachmanorum 1.68
Auro enim nequit sedari fames, ac sitis nescit exstingui. Non ex auro venit vulnerum cura, non aegrotorum medicina membrorum, non ulla refrenatio cupiditatis immensae, sed hortatus magis ac provocatio major ad novam nescio quam concupiscendi libidinem.
PL 17, 1137D「金によっては飢えは鎮められず、渇きも消されえない。金から、傷の癒やしも、病む肢体の薬も、限りない欲望の抑制も生じない。むしろ、何か知れぬ新たな欲情への促しと、いっそう大きな挑発が生じる」。
De moribus Brachmanorum 1.69
Et sitis quidem illa naturalis cum fuerit, cum aquam, quam desideravit, acceperit, sitire mox cessat; similiter etiam naturalis fames quando escam quam quaerit, acceperit, conquiescit.
PL 17, 1137D「渇きは、それが自然のものであるなら、望んだ水を得たとたんに、じきにやむ。同じように、自然の飢えも、求める食べ物を得れば静まる」。
De moribus Brachmanorum 1.70
Si igitur eodem modo, eademque natura aurum quoque humanus animus desideraret, ubi primum accepisset quod optabat accipere, sine dubio cupiditas et ipsa cessaret: sed nedum ista non cessat, immo semper nova, et sine aliqua intermissione desiderat, quia non ex commonitione naturae desiderium tale procedit.
PL 17, 1137D「だから、もし人の心が、同じ仕方で、同じ本性のままに金をも望むのなら、望んだものを受けたとたんに、貪欲もまた、疑いなくやむはずである。ところが、それはやまないどころか、いつも新たなものを、少しの休みもなく望む。そのような望みは、自然の促しから出てくるのではないからである」。
De moribus Brachmanorum 1.71
Postremo in quo apud vos homines et ornantur et gloriantur, in eodem apud nos spernuntur. Calanus amicus est vester, sed spernitur et calcatur a vobis.
PL 17, 1138A「つまるところ、諸君のもとで人が飾られ誇るそのことで、我々のもとでは人は軽んじられる。カラノスは諸君の友だが、軽んじられ、踏みつけられている――諸君によって〔底本は a vobis。a nobis(我々によって)と読むべきか〕」。
De moribus Brachmanorum 1.72
Qui ergo multorum malorum auctor apud vos fuerit, a vobis honoratur et colitur: qui vero est inutilis, projicitur a nobis: et illa quae nos omnino non quaerimus, Calano pro ea quam habuit erga pecuniam cupiditate, placuerunt.
PL 17, 1138A「それゆえ、諸君のもとで多くの悪の創始者であった者は、諸君に敬われ崇められる。だが役に立たない者は、我々によって捨てられる。そして、我々がまったく求めないものを、カラノスは、金銭への貪欲のゆえに好んだのだ」。
De moribus Brachmanorum 1.73
Sed non erat noster hic talis, qui animam suam miserabiliter laesit, ac perdidit, ob quod neque Dei neque nostri amicus esse visus est dignus, neque in hoc saeculo inter silvas habere meruit securitatem, neque illam sperare gloriam potuit, quae promittitur in futuro.
PL 17, 1138A「だが、かような者は我々の仲間ではなかった。みじめにも自分の魂を傷つけ、滅ぼした者であり、そのために、神の友にも我々の友にもふさわしいとは見えず、この世で森の中の安全を得るに値せず、将来に約束されるあの栄光を望むこともできなかった」。
De moribus Brachmanorum 1.74
Alexander imperator ubi venit ad silvas, Dandamim quidem ipsum in transitu videre non potuit (Plutarch., in Vita Alexandri) : in silva enim jacebat, recumbens super arborum folia in securitate et pace, proximus fonti, quem quasi uber terrae matris incorruptum atque integrum in os suum emulgere consueverat.
PL 17, 1138Bアレクサンドロス王は森に着いたが、ダンダミスその人は、通りがかりには見ることができなかった(プルタルコス『アレクサンドロス伝』)。彼は森の中に、木の葉の上に身を横たえて、安全と平和のうちに伏しており、泉の近くにいた。その泉を、いわば母なる大地の損なわれぬ無傷の乳房のように、自らの口へ搾り入れるのを常としていたのである。
De moribus Brachmanorum 1.75
Misit autem ei Alexander amicum quemdam nomine Onesicritum (Q. Curt., lib. IX de Gestis Alexandri) , dicens ei: Onesicrite, memoratum virum Dandamim ad me venire festina, aut causam propter quam venire noluerit, nuntia, ut ego ipse ad videndum eum pergam.
PL 17, 1138Bアレクサンドロスは、彼〔ダンダミス〕のもとへ、オネシクリトスという名の友を遣わし(クルティウス第9巻『アレクサンドロス事績』)、その者にこう言った。「オネシクリトスよ、先に述べた男ダンダミスを、急いで私のもとへ来させよ。さもなくば、来ようとしなかった理由を告げよ。そうすれば私自身が彼に会いに行く」。
De moribus Brachmanorum 1.76
Cui ille respondit: Faciam cum celeritate quod praecipis. Nam sicut jubere tuum est, ita meum esse cognosco tuis jussis obtemperare.
PL 17, 1138Bその者は彼に答えた。「あなたの命じることを速やかに行おう。命じるのがあなたの務めであるように、あなたの命令に従うのは私の務めと心得ている」。
De moribus Brachmanorum 1.77
Ubi igitur supradictus ad Dandamim nuntius venit, his eum allocutus est verbis: Dixit filius dei Jovis magni, Alexander imperator, qui est dominus generis humani, ut properes ad illum venire, quia tibi, si veneris, plurima dabit munera: si vero venire nolueris, veluti contemptorem te capite puniet.
PL 17, 1138Cそこで、先の使者はダンダミスのもとに着くと、次の言葉で語りかけた。「大いなる神ユピテルの子、人類の主であるアレクサンドロス王が、あなたに、急いで彼のもとへ来るようにと言った。来れば、あなたに多くの贈り物を与えるが、来ようとしなければ、侮る者として首をもって罰するであろう」。
De moribus Brachmanorum 1.78
Quae cum ad Dandamis aures dicta venissent, non surrexit ex foliis, quibus fultus jacebat, sed tale responsum ridens reddidit, ac recumbens: Deus, inquit, maximus parare cuiquam nescit injuriam, sed lumen vitae rursus iis praestat animis, quae suo solverit fato.
PL 17, 1138Cこれがダンダミスの耳に届いたとき、彼は、身を支えて横たわっていた木の葉の上から起き上がらず、横になったまま、笑いながらこのような答えを返した。「最大の神は、誰に対しても不正を企てることを知らず、むしろ、自らの定めによって解き放った魂に、あらためて生命の光を与える」。
De moribus Brachmanorum 1.79
Meus ergo ille solus est dominus, qui homicidia vetat, et qui bella non concitat. Alexander vero non est deus, quia et ipse moriturus est.
PL 17, 1138C「だから、私にとっての主は、人殺しを禁じ、戦いをあおらない神だけだ。アレクサンドロスは神ではない。彼自身もまた死ぬ身だからである」。
De moribus Brachmanorum 1.80
Quemadmodum igitur potest esse omnium dominus, qui nondum Tyberoboam fluvium transfretavit, neque per totum mundum sedem suam locavit, non zonae Gadem transiit, non in medio orbis cursum solis aspexit? quare gentes plurimae nec ejus quidem nomen adhuc nosse potuerunt.
PL 17, 1138C「それなら、テュベロボアス川をまだ渡っておらず、全世界のどこにも自らの座を据えず、ガデス〔Gades。西の果てのガデス(今日のカディス)〕の地帯〔底本は zonae Gadem。zonam Gadem と読む〕を越えもせず、世界の中央で太陽の運行を見たこともない者が、どうしてすべての主でありえようか。実際、非常に多くの諸国民は、彼の名すらまだ知ることができずにいる」。
De moribus Brachmanorum 1.81
Si autem non capit eum illa quam possidet terra, fluvium transeat nostrum, et inveniet solum tale, quod norit homines sustinere. Quaecumque mihi Alexander pollicetur, si ea praestiterit, cuncta inutilia mihi erunt.
PL 17, 1138D「彼が所有するあの土地が彼を収めきれないのなら、我々の川を渡ってくるがよい。そうすれば、人々を支えることを知る土地を見いだすであろう。アレクサンドロスが私に約束することは、すべて、たとえ果たされても、私には無用になる」。
De moribus Brachmanorum 1.82
Ego enim habeo domum folia, herbis quoque quae adjacent mihi, vescor, et aquam poto: posthabeo alia quaecumque cum sollicitudine colliguntur ac pereunt, nihilque aliud praeter tristitiam quaerentibus ea atque habentibus praebent.
PL 17, 1138D「私には、木の葉という家があり、身近に生える草を食べ、水を飲む。心配をしながら集められてはやがて滅びる、その他のものはすべて後回しにする。そうしたものは、求める者にも持つ者にも、悲しみのほか何ももたらさない」。
De moribus Brachmanorum 1.83
Nunc igitur securus quiesco, clausisque oculis nil omnino custodio. Si aurum voluero servare, somnum meum dissipo: terra mihi omnia, ut lac mater infanti, ministrat.
PL 17, 1138D「だから今、私は安らかに憩い、目を閉じても、何一つ見張らない。金を守ろうと望めば、私の眠りは散らされる。大地が、母が乳を乳児に与えるように、すべてを私に与えてくれる」。
De moribus Brachmanorum 1.84
Ad quemcumque accedere voluero locum, vado, quocumque autem ire noluero, nullius sollicitudinis necessitate compellor.
PL 17, 1139A「どの場所へ行こうと望めば、行く。どこへ行くまいと望めば、いかなる心配の必要にも強いられない」。
De moribus Brachmanorum 1.85
Et si caput meum voluerit abscindere, animam auferre non poterit: sed caput tantummodo jacens tollet, anima vero discedens, caput suum veluti partem vestis alicujus relinquet, ac reddet ei, a quo id susceperat, nempe terrae.
PL 17, 1139A「たとえ彼が私の頭を切り落とそうとしても、魂を奪うことはできない。横たわる頭だけを取り去るにすぎない。魂は去るとき、頭を衣の一部のように脱ぎ捨て、それを受け取った相手、すなわち大地に返すのである」。
De moribus Brachmanorum 1.86
Cum autem factus spiritus fuero, ad Deum qui eum intra hanc carnem inclusit, ascendam. Qui cum hoc fecerit, tentare nos voluit, ut videret quemadmodum discedentes ab eo, in hoc saeculo viveremus.
PL 17, 1139A「私は霊となったなら、この肉の内に霊を閉じ込めた神のもとへ昇るであろう。神がそうしたのは、我々を試そうとしたからで、神から離れて我々がこの世でどのように生きるかを見ようとしたのである」。
De moribus Brachmanorum 1.87
Et postmodum cum ad eum fuerimus reversi, rationem vitae hujus a nobis exposcit. Cui assistens ego videbo injuriam meam, ejusque judicium in illos qui injuriosi mihi fuerunt, intuebor; suspiria enim gemitusque laesorum incipient laedentium esse supplicia.
PL 17, 1139A「そして後に、我々が神のもとへ戻ったとき、神は我々に、この生についての釈明を求める。その傍らに立って、私は自分が受けた不当を見、私に不当を加えた者たちに対する神の裁きを見届けるであろう。傷つけられた者たちの嘆息と呻きが、傷つけた者たちの刑罰となり始めるからである」。
De moribus Brachmanorum 1.88
Hoc Alexander illis minetur, qui opes desiderant, qui timent mortem, quia nos utrumque contemnimus. Nam Brachmani neque aurum diligunt, neque mortem verentur.
PL 17, 1139B「この脅しを、アレクサンドロスは、富を望み、死を恐れる者たちに向けるがよい。我々は、そのどちらも蔑むからである。バラモンは金を愛さず、死を恐れもしない」。
De moribus Brachmanorum 1.89
Vade igitur, et hoc Alexandro referas: Nihil tuorum Dandamis quaerit, verum si aliquid ex ipsius rebus tu necessarium tibi esse credis, ad eum venire non dedigneris.
PL 17, 1139B「だから行って、アレクサンドロスにこう伝えよ。『ダンダミスは、汝のものを何一つ求めない。だが、もし汝が、彼のもとにあるものから何かを自分に必要だと信じるなら、彼のもとへ来ることをいやがるな』」。
De moribus Brachmanorum 1.90
Quae ubi Alexander per internuntium audivit, desiderare plus coepit ut talem virum videret, utque se, qui multas vicerat gentes, unus et nudus vinceret senex.
PL 17, 1139Bアレクサンドロスは、これを使者を介して聞くと、そのような人物に会いたいという思いをいっそう強め、多くの諸国民に勝った自分が、裸のひとりの老人に打ち負かされることを望んだ。
De moribus Brachmanorum 1.91
Pergit igitur cum quinque vel decem amicis ad eas, quas supra diximus, silvas, et cum venisset ad proximum, atque ex equo, quo vehebatur, exsiliisset, coronam de capite deposuit, omnemque qui circa ipsum erat, superbiae tumorem relinquens, ad memoratum senem ingressus est solus, et ad pedes ipsius se dedit, hoc dicens: Salve, Dandami, ego ad te veni, quia tu ad me noluisti venire.
PL 17, 1139Bそこで、五人か十人の友を連れて、先に述べた森へ向かい、いちばん近くまで来ると、乗っていた馬から飛び降り、頭から冠を取り、自らを取り巻くいっさいの高慢の腫れを捨てて、ただ一人、先に述べた老人のもとへ入り、その足もとに身を投げ出して、こう言った。「ダンダミスよ、挨拶を送る。私があなたのもとへ来たのは、あなたが私のもとへ来ようとしなかったからだ」。
De moribus Brachmanorum 1.92
Cui ille respondit: Ad quid ad nos venisti? aut quid de nostris sollicitudinibus auferre desideras? Quod cupis ipse, nos habere non possumus: quod iterum nos habemus, necessarium tibi non est.
PL 17, 1139C彼は答えた。「何のために我々のもとへ来たのか。あるいは、我々の心配事から何を取り去ろうと望むのか。汝が自ら望むものを、我々は持つことができない。また逆に、我々が持つものは、汝には必要でない」。
De moribus Brachmanorum 1.93
Nos honoramus Deum, et amamus hominem; negligimus aurum, contemnimus mortem: vos autem mortem timetis, honoratis aurum, oditis hominem, Deum contemnitis.
PL 17, 1139C「我々は神を敬い、人を愛する。金を軽んじ、死を蔑む。だが諸君は、死を恐れ、金を尊び、人を憎み、神を蔑む」。
De moribus Brachmanorum 1.94
Ad quem Alexander: Doce, inquit, nos aliquid sapientiae: plenum aiunt te divinitate, et cum ipso colloqui saepius Deo; ego vero scire desidero in qua re praestantiores Graecis vos ipsos esse dicatis, et in quo aut melius videas quam alii homines, aut amplius sapias.
PL 17, 1139C彼にアレクサンドロスは言った。「我々に少しばかり知恵を教えてくれ。あなたは神性に満ち、神自身と度々語り合っていると人は言う。私は、諸君自身がギリシア人よりどの点ですぐれていると言うのか、また、どの点で他の人々よりもよく見、あるいはより多く知るのかを、知りたいのだ」。
De moribus Brachmanorum 1.95
At ille respondit: Ego, inquit, vellem deferre ad te acceptum a Deo sensum, sed ipse locum non habes ubi donum tale suscipias.
PL 17, 1139Dだが彼は答えた。「私は、神から受けた思いを汝に伝えたいが、汝自身に、そのような賜物を受ける場所がないのだ」。
De moribus Brachmanorum 1.96
Impleverunt enim animam tuam avidae atque immodicae cupiditates, quas nunc mecum certare considero, quia te ab ipsis conor avellere, quamquam hodie plurimum moerent, eo quod morte nullius gentis vel sanguine polluaris, et quia vident adhuc homines in civitatibus commorantes.
PL 17, 1139D「汝の魂は、貪欲で度を越えた欲望に満たされている。それらが今、私と争っているのを私は見る。私が汝をそれらから引き離そうとしているからである。もっとも、それらは今日、大いに嘆いている。汝がいかなる民の死にも血にも汚されておらず、また、人々がなお町々に住み続けているのを目にしているからだ」。
De moribus Brachmanorum 1.97
Tu ad Oceanum usque vis accedere, post quem aliam iterum partem orbis cupis occupare: et tunc tristitia afficeris, cum non potueris habere quod vincas.
PL 17, 1139D「汝は大洋にまで至ろうとし、その向こうにさらに世界の別の部分を占めようと望む。そして、勝つべきものを持てなくなったとき、悲しみに襲われるのだ」。
De moribus Brachmanorum 1.98
Quomodo ergo satisfacere desiderio tuo poteris, cum totus tibi serviens mundus animum tuum explere ac satiare non possit?
PL 17, 1140A「それならどうして、汝の望みを満たすことができようか。全世界が汝に仕えても、汝の心を満たし飽かせることはできないのに」。
De moribus Brachmanorum 1.99
Minor mundo longe tu factus es, et si omnia simul velis vincere, atque universa quaecumque tenent homines possidere, tandem necesse est ut solum habeas quantum aut tu jacentem tenere me cernis, aut ego occupare video te sedentem.
PL 17, 1140A「汝は世界よりもはるかに小さな者となった。すべてを一度に征服しようと望み、人々が持つもののすべてを所有しようとしても、結局のところ汝が持つ土地は、横たわる私が占めているのを汝が見る分か、あるいは座る汝が占めているのを私が見る分だけにならざるをえない」。
De moribus Brachmanorum 1.100
Ex quo iterum si ad alia transeamus, et in aliis quoque tibi similes invenimur. Eodem enim modo quo ipse, omnibus utor elementis, aere, aqua, et terra, nec quidquam ultra habere desidero, et omnia juste habeo quaecumque possideo, et si solus omnes fluvios obtineas, plus tamen aquae quam ego, ex ipsis haurire non poteris.
PL 17, 1140A「さらに、ほかの点へ移っても、我々は汝と似ていることが分かる。私は汝とまったく同じように、空気、水、土というすべての元素を用い、それ以上に持つことを望まず、私が所有するものはすべて正しく所有している。たとえ汝が独りですべての川を手に入れても、汝がそこから汲める水は、私以上にはならないであろう」。
De moribus Brachmanorum 1.101
Hanc ergo si a me sapientiam discas, nihil tibi deerit: totumque habebis, si nihil desideraveris.
PL 17, 1140B「だから、この知恵を私から学ぶなら、汝には何も欠けることがない。何も望まなければ、汝はすべてを持つことになる」。
De moribus Brachmanorum 1.102
Cupiditas enim paupertatis est mater, quae medicamento malo, hoc est, sollicitudine nequit curari: quae ita semper omnia quaerit, quasi invenire nil possit: quia non in iis, ad quae jam potuit pervenire, requiescit, sed ex illis quae necdum tenere se cernit, magis magisque cruciatur.
PL 17, 1140B「貪欲は貧しさの母であり、悪い薬、すなわち心配によっては癒やされない。貪欲は、何も見つけられないかのように、つねにあらゆるものを求める。すでに手に入れえたものの中では憩わず、まだ手にしていないと見えるものによって、ますます苦しめられるからである」。
De moribus Brachmanorum 1.103
Habebis autem maximas cum voluptate opes, si ita mecum vivere voles: et si meis acquieveris verbis, meas divitias possidebis. Amicus mihi est omnium Deus, et de ipsis cum eodem rebus loquor, malorum hominum verba non audio.
PL 17, 1140B「だが、私とともにこのように生きようと望むなら、汝は快楽とともに最大の富を持つであろう。私の言葉に従うなら、私の富を所有するであろう。万物の神が私の友であり、私はその神とそれらの事柄について語り、悪い人々の言葉は聞かない」。
De moribus Brachmanorum 1.104
Coelum habeo pro tecto, terra mihi tota pro lecto est. Fluvii mihi potum ministrant, mensam silva suppeditat.
PL 17, 1140B「私は天を屋根とし、大地全体が私の寝床である。川が飲み物を私に供し、森が食卓を整える」。
De moribus Brachmanorum 1.105
Non vescor animalium visceribus, ut leones, neque intra pectora mea inclusae quadrupedum aut volatilium carnes putrescunt, nec sum mortuorum sepulcrum, sed providentia naturalis omnes mihi fructus ut lac mater infundit. Intelligo ipse quid quaeras.
PL 17, 1140C「私は、獅子のように動物の内臓を食べず、四足の獣や鳥の肉を胸の内に閉じ込めて腐らせることもなく、死者の墓でもない。自然の摂理が、母が乳を注ぐように、すべての実りを私に注ぐ。私は、汝が何を求めているのかを自ら理解している」。
De moribus Brachmanorum 1.106
Sapientem me vides, talis et factus sum, itaque vivo ut procreatus sum, et quae Deus faciat agnosco, et quid fieri debeat scio.
PL 17, 1140C「汝は私が賢い者であるのを見る。私はそのようになったのであり、生まれたままに生きている。神が何をなすかを知り、何がなされるべきかを知っている」。
De moribus Brachmanorum 1.107
Vos autem vanitate magna repleti, praesagire vos creditis, cum tamen haec ipsa quae per singulos videtis dies, Dei opera intelligere nesciatis. Ego cuncta cognosco, et unde, et quando, et quomodo fiant.
PL 17, 1140C「だが諸君は、大きな空しさに満たされて、自分たちは予知できると思い込んでいるが、日々目にしているこれらのことでさえ、神のわざとして理解することを知らない。私はすべてを知っている。それがどこから、いつ、どのようにして起こるかを」。
De moribus Brachmanorum 1.108
Pluvias, siccitates, fulmina, tempestatesque praesagio: et hoc est quod me delectat ac reficit, quia Deus habere me communionem quamdam atque consilium cum operibus suis fecit.
PL 17, 1140C「私は雨、干ばつ、稲妻、嵐を予知する。それが私を喜ばせ、元気づける。神が、私に、神のわざとの何らかの交わりと協議を与えたからである」。
De moribus Brachmanorum 1.109
Ad me quemadmodum angelus venit, et si quando aliquid timuerit imperator, tunc ego deprecor Deum ut boni aliquid ei, cum ad me venerit, praestet, ut eum metu quo laborat, absolvat, utque ei fiduciam quamdam mentis inspiret.
PL 17, 1140D「天使のように、〔王は〕私のもとへ来る〔venit の主語は定かでない。続く imperator と取った〕。そして、王が何かを恐れることがあれば、私はそのとき神に願う。王が私のもとへ来たとき、神が彼に何か善いものを与え、彼を苦しめる恐れから解き放ち、心にある種の確信を吹き込むように、と」。
De moribus Brachmanorum 1.110
Quid esse rectius dicis, laedere homines, an tueri atque servare, et quid magis convenit facere filiis Dei, aut evertere cuncta pugnando, an expugnata, et diruta instaurare pacando?
PL 17, 1140D「何がより正しいと汝は言うのか。人々を害することか、守り救うことか。神の子らにとって何を行うのがよりふさわしいのか。戦いによってすべてを覆すことか、攻め落とし破壊したものを、平定して建て直すことか」。
De moribus Brachmanorum 1.111
Non tibi proderit, imperator, enorme pondus auri, neque elephantorum, quos sustulisti aliis, multitudo: sed haec vox mea, et is meus sermo. Tu vero etiamsi me interficere volueris, non timebo, ibo enim ad Deum citius, qui et causam et vitam meam novit.
PL 17, 1140D「汝を益するのは、王よ、金の途方もない重さでも、他の者から奪ったゾウの大群でもなく、私のこの声、この言葉である。だが汝がたとえ私を殺そうと望んでも、私は恐れない。私は、私の訴えと私の生を知る神のもとへ、より早く行くからである」。
De moribus Brachmanorum 1.112
Nihil est quod Deum latere possit, cujus oculi sunt omnes stellae, sol, et luna, quae omnia tu effugere non potes, neque in te judicium ejus evadere.
PL 17, 1140D「神に隠れうるものは何もない。神の目とは、すべての星、太陽、月であり、汝はそのすべてから逃れることができず、神の裁きを免れることもできない」。
De moribus Brachmanorum 1.113
Noli igitur tu destruere quae ille construxit: noli tu cupere dissipare ea quae ille, qui ea fecit, ornare desiderat: noli immolare sanguinem civitatum, neque transire supra gentium mortuarum cadavera.
PL 17, 1141A「だから汝は、神が築いたものを壊すな。それを造った神が飾ろうと望んでいるものを、散らそうとするな。町々の血を犠牲としてささげるな。死んだ諸国民の屍の上を踏み越えるな」。
De moribus Brachmanorum 1.114
Longe enim rectius feceris si tuam curaveris vitam, quam si alienam desideraveris mortem: et si, contemptis iis quae prosequeris damnis, vera elegeris lucra. Cur cum unam persequeris animam, tot simul vis exstinguere nationes?
PL 17, 1141A「他人の死を望むよりも、自分の生を気遣うほうが、はるかに正しい行いとなるだろう。汝が追い求めている損失を軽んじて、真の利得を選ぶならば、そうなるだろう。一つの魂を追い求めながら、なぜ同時にこれほど多くの諸民族を滅ぼそうとするのか」。
De moribus Brachmanorum 1.115
Quid delectaris totius saeculi malis? quid, aliis flentibus, rides? Hoc ipso tamen, quod memor mei, qui in solitudinibus his vivo, esse voluisti, temetipsum lucratus es.
PL 17, 1141A「なぜ世じゅうの災いを喜ぶのか。他の者たちが泣いているのに、なぜ笑うのか。それでも、この荒野に生きる私を覚えていようと望んだことによって、汝は自分自身を得た」。
De moribus Brachmanorum 1.116
Neque nunc aut certamina pertimescis, aut laedere quemquam cupis, aut virtutem tuam in aliorum malis, quod fecisti semper, exerces.
PL 17, 1141A「今は、戦いを恐れることもなく、誰かを傷つけたいと望むこともなく、汝がいつもしてきたように、自分の力〔virtus〕を他人の災いのうちで発揮することもない」。
De moribus Brachmanorum 1.117
Projice igitur a corpore tuo vellera ovium mortuarum, neque defunctis volueris te operire tegminibus; magis enim ipse cum talem te feceris, honorabis, quia temperatur anima in desertis vivens locis.
PL 17, 1141B「だから、汝の体から死んだ羊の毛を投げ捨てよ。死んだものの覆いで身を包もうとするな。汝自身がそのような者になるなら、むしろ自分を尊ぶことになる。荒野に生きる魂は穏やかに保たれるからである」。
De moribus Brachmanorum 1.118
Hoc igitur vitae nostrae propositum magis elige, cujus beatitudine plus quam apud Macedones frui poteris.
PL 17, 1141B「だから、我々のこの生の志をいっそう選べ。その幸いを、汝はマケドニア人のもとにいるよりも多く味わうことができるだろう」。
De moribus Brachmanorum 1.119
Qui quidem te per singulos exspectant dies, ut reliquas tecum diruant civitates, et quaecumque in ipsis valuerint invenire diripiant: quosque in praesenti die tristari arbitror ac dolere, quod incolumes adhuc quasdam videant nationes, occasionem nanciscentes cupiditatum ac rapinarum suarum auctoritatem nominis tui.
PL 17, 1141B「彼らは日ごとに汝を待ち受けている。残りの町々を汝とともに倒し、そこで見つけうるものはすべて奪い取るためである。今日この日にも、彼らは、いくつかの諸民族がまだ無傷でいるのを見て悲しみ嘆いていると、私は思う。彼らは、汝の名の権威を、自分たちの欲望と略奪の機会として手に入れようとしているのだから」。
De moribus Brachmanorum 1.120
Quam ergo securam in Deo vitam poteris obtinere, et ut tibi ipse jam vivas, qui nunc adhuc multa cogitas rapere, multos trucidare desideras: ex quibus jam aliqua fecisti, alia in praesenti facis, alia facturum te esse promittis?
PL 17, 1141B「それなら、神にあって安らかな生を、どうして得られようか。今なお多くを奪おうと思いめぐらし、多くを殺そうと望む汝が、どうして今こそ自分自身のために生きられようか。そのうち一部はすでに行い、一部は今行い、一部はこれから行うと約束しているというのに」。
De moribus Brachmanorum 1.121
Ego vero cum ex hoc mundo recessero, in aere positum te videbo: et tunc quidem sermonem praedicabis meum, quia te multitudo equitum vel peditum nulla comitabitur, et cum maximo mentis tuae dolore deflebis, hoc dicens: Sine causa perdidi totius retroacti temporis vitam, quam in honoribus istius mundi, bellisque consumpsi.
PL 17, 1141C「私がこの世から去ったのち、汝が空中に置かれているのを、私は見るだろう。そのとき汝は私の言葉を宣べ伝えるだろう。騎兵も歩兵も、群れをなして汝に付き従うことはなく、汝は心のこの上ない痛みとともに嘆いて、こう言うだろう。『私は、過ぎ去った全時の生を、この世の名誉と戦いに費やして、むなしく失った』」。
De moribus Brachmanorum 1.122
Ex quibus intelliges nihil tibi aliud te reliquisse, nisi memoriam solam malorum. Novi enim ego quae Divinitas intra se habeat, cum tamen ipse sim apud homines constitutus, mihique tunc ista dices: Bona consilia, Dandamis, mihi aliquando praebebas.
PL 17, 1141C「これによって、汝は、悪の記憶のほかには何も自分に残さなかったと悟るだろう。私は、神性がその内に何を持つかを知っているのだ、私自身は人々のあいだに置かれているのだが。そのとき汝は私にこう言うだろう。『ダンダミスよ、あなたはかつて私によい忠告を与えていた』」。
De moribus Brachmanorum 1.123
Tunc enim ante conspectum tuum venient omnes quas sine causa expugnaveris animas, apud quas quomodo excusare te poteris?
PL 17, 1141D「そのとき、汝がいわれなく攻め落としたすべての魂が、汝の目の前に来るだろう。その魂たちの前で、汝はどのように弁明できようか」。
De moribus Brachmanorum 1.124
Libenter haec et sine ulla iracundia Alexander audiebat: erat enim in Dandami spiritus Dei: sed, instigante daemone malo, inter ipsa principia mutabatur Alexander.
PL 17, 1141Dアレクサンドロスはこれを、怒りもなく喜んで聞いていた。ダンダミスのうちには神の霊があったからである。だが、悪しき悪霊にそそのかされて、まさにその言葉の始まりのうちから、アレクサンドロスは変わりつつあった。
De moribus Brachmanorum 1.125
Unde his alloquebatur Dandamim verbis: Scio vera te dicere, de divino enim genere descendens, in his constitutus es locis, ubi nunc tibi sine ulla molestia, sed cum maxima voluptate vivere licet, et ubi naturalibus divitiis frueris et quiete secura.
PL 17, 1141Dそこで彼はダンダミスにこう語りかけた。「あなたの言うことが真実であると、私は知っている。あなたは神的な種族に由来して、この地に置かれており、ここでは何の煩いもなく、この上ない楽しみとともに生きることができ、自然の富と安らかな静けさを享受しているのだから」。
De moribus Brachmanorum 1.126
Ego vero inter tumultus varios ac formidines vivo, plurimosque ex ipsis qui me custodiunt timeo, et major mihi plerumque ab amicis metus quam ab hostibus venit, quorumque amplius quotidie quam inimicorum meorum insidias pertimesco: et neque sine ipsis degere queo, neque illis me possum credere: vivo igitur in afflictione; quos enim vereor, eorum constipatione custodior.
PL 17, 1141D「私は、さまざまな騒乱と恐れのうちに生きており、私を護る者たちの多くを恐れている。私には、敵からよりも友からの恐れのほうが大きくなりがちで、彼らの策略を、日ごとに私の敵たちの策略以上にひどく恐れている。彼らなしで暮らすこともできず、彼らに身を任せることもできない。こうして私は苦悩のうちに生きている。恐れている者たちが密集することによって、守られているのだから」。
De moribus Brachmanorum 1.127
Diebus quidem totis varias gentes prosequor ac fatigo, noctibus vero me somnus turbat ac vexat, ne quis in me inopinatus hostis impetum faciat: et si occidero quos formido, tristis efficior; si rursum lenis ac mitis voluero esse, contemnor.
PL 17, 1142A「昼のあいだじゅう、私はさまざまな諸国民を追い立てて疲れさせ、夜には、思いがけぬ敵が私に襲いかかりはしないかと、眠りが私を乱し悩ます。恐れる者たちを殺せば私は悲しくなり、再び穏やかで優しくあろうとすれば、軽んじられる」。
De moribus Brachmanorum 1.128
Et quemadmodum a tantis rerum periculis me eripiam ignoro. Nam et si voluero in his desertis, in quibus vos degitis, vivere, id mihi penitus non licebit ob quod apud Deum nunc excusare me possum, quia ipse me in hujusmodi vitae statu, et in tali ordine hominum collocavit.
PL 17, 1142A「これほどの危険から自分をどう救い出すか、私は知らない。というのも、諸君が暮らしているこの荒野で私が暮らそうと望んでも、それは私にはまったく許されないだろう。だがそのことについて、私は今、神の前で弁明できる。神自身が私をこのような生の身分に、このような人々の階層に置いたからだ」。
De moribus Brachmanorum 1.129
Tu vero pro istis quas ego fudi querelis, quia me per omnia recreasti, ac sensus paulisper meos a conflictationibus et praeliis liberasti: dona mea suscipe, neque ea quae tibi offero, in contumeliam mei volueris recusare.
PL 17, 1142B「あなたは、私が注いだこれらの嘆きに対して、私をあらゆる点で慰め、私の思いを、苦闘と戦いからしばらく解き放ってくれたのだから、私の贈り物を受け取ってほしい。私が差し出すものを、私への侮辱として拒もうとしないでほしい」。
De moribus Brachmanorum 1.130
Mihi enim, quando sapientiam honorare fecisti, non modicum profuisti. Hisque finitis, innuit servis Alexander ut munera quae spoponderat, exhiberent. Qui mox auri argentique optimas species, diversasque vestes cum oleo ac panibus obtulerunt.
PL 17, 1142B「あなたが知恵を敬わせてくれたとき、私に少なからぬ益をもたらしたのだから」。これを言い終えると、アレクサンドロスは奴隷たちに合図して、約束した贈り物を差し出させた。彼らはすぐに、金銀の最上の品々と、さまざまな衣を、油とパンとともに差し出した。
De moribus Brachmanorum 1.131
Quibus visis Dandamis risit, hoc dicens: Num quid suadere avibus istis potes, qui in locis silvestribus vivunt, ut aurum argentumque suscipiant, et melius quam consuerunt, canant? Quod cum fieri omnino non possit, me illis vis esse pejorem?
PL 17, 1142Bこれを見てダンダミスは笑い、こう言った。「汝は、森の地に生きるこれらの鳥に、金銀を受け取らせ、いつもよりよく歌わせることができるというのか。それがまったくできないのに、汝は私をその鳥たちより劣った者にしようというのか」。
De moribus Brachmanorum 1.132
Cur illud accipiam, quod neque edi a me, neque potari potest? Cur accipiam quod mihi nullatenus prosit? Aut quam ob rem id custodiam, quo uti nequeam, nisi forte ut animam meam per omnia liberam hujusmodi nexibus ligem?
PL 17, 1142B「食べることも飲むこともできないものを、なぜ私が受け取らねばならないのか。少しも益にならないものを、なぜ受け取るのか。あるいは、使うことのできないものを、なぜ守るのか。あらゆる点で自由な私の魂を、このような枷でつなぐ場合のほかには」。
De moribus Brachmanorum 1.133
Cur ingenuitatem ipsius frustra jugo turpissimae servitutis addicam? Quod ego numquam prorsus efficiam. Sed neque emere quidquam volo, qui in solitudinibus ubi nihil venditur, vivo. Munera mihi Deus, hoc est, fructus istorum locorum, praebet.
PL 17, 1142C「なぜ私は、魂の生まれながらの自由を、むなしく最も恥ずべき隷従のくびきに引き渡さねばならないのか。私は決してそうしない。また、何も売られていない荒野に生きる私は、何も買おうとは思わない。神が私に贈り物、すなわちこれらの地の実りを与えてくれる」。
De moribus Brachmanorum 1.134
Nihil enim auro homini vendit Deus, sed sapientiam bonam ei qui noverit eam accipere, largitur. Veste velatus sum cum qua me matris meae edidit partus.
PL 17, 1142C「神は、人に金のために何も売らず、善き知恵を、それを受けるすべを知る者に惜しみなく与える。私は、母の出産が私を世に出したときの衣をまとっている」。
De moribus Brachmanorum 1.135
Aere hoc ut cibo vescor, libenter video me talem, dum nullis corpus meum nexibus gravo: omnique mihi melle dulcior est, ubi naturalis venerit sitis, aquae potus exfluvio. Si autem et panes istos dices habere aliquam voluptatem, cur eos incendisti flammis?
PL 17, 1142C「私はこの空気を食べ物として食べ、体をいかなる枷でも煩わせないかぎり、自分がこうあることを喜ぶ。自然の渇きが来たとき、流れる水を飲むことは、どんな蜜よりも私には甘い。だがもし汝が、このパンにも何か快さがあると言うのなら、なぜそれを炎で焼いたのか」。
De moribus Brachmanorum 1.136
Reliquias ego ignis escam facere meam nolo; neque in cibos convertere meos cupio quod de alieno ore sustulerim. Hos ergo panes ipse qui coxit ignis absumat.
PL 17, 1142D「私は、火の残りを自分の食べ物にしようとは思わず、他人の口から取り去ったものを自分の食物に変えようとも願わない。だから、このパンは、焼いた火自身が食らい尽くすがよい」。
De moribus Brachmanorum 1.137
Sed ne aliquam tibi, qui sapientiam honoras, injuriam a me aestimes irrogari, oleum tantummodo istud accipio.
PL 17, 1142D「だが、知恵を敬う汝に、私から何らかの侮辱が加えられたと思われないよう、この油だけは受け取る」。
De moribus Brachmanorum 1.138
Quae ubi Dandamis dixit, continuo surrexit, ac silvam peragrans, et colligens ligna, molem ex iis maximam fecit, quam igne succendens, his locutus est verbis: Brachmanus, inquit, omnia habet, et abunde ex omnibus, ut cupit, pascitur.
PL 17, 1142Dダンダミスはこう言うと、すぐに立ち上がり、森を歩き回って薪を集め、それで非常に大きな山を作り、火をつけて、こう語った。「バラモンは」と彼は言った、「すべてを持ち、すべてから望むままに豊かに養われる」。
De moribus Brachmanorum 1.139
Infusoque oleo mox, pyraque vehementer incensa, talem cecinit hymnum Deo: Immortalis, inquit, Deus, tibi ego in omnibus gratias ago. Quae ubi Alexander vidit, abscessit, cuncta secum, praeter oleum, quae exhibuerat, reportans, summopere stupens.
PL 17, 1142Dまもなく油を注ぎ、積んだ薪が激しく燃え上がると、彼は神にこのような賛歌を歌った。「不死の神よ」と彼は言った、「汝に、私はすべてのことで感謝する」。これを見てアレクサンドロスは、油を除いて、差し出したものをすべて持ち帰り、ひどく驚いて立ち去った。
De moribus Brachmanorum 1.140
Dandamis vero hoc etiam sermonibus suis addidit, dicens: Tales universi nos sumus. Calanus vero pessimus vir judicatus est a nobis, eo quod vestrae se exhibuit praesentiae, et nostram non imitatus est vitam: et quia cum amator Dei esse non posset, fugit a nobis, et migravit ad Graecos, contemptisque moribus nostris, se ipsum damnavit immortalibus flammis.
PL 17, 1143Aダンダミスは、その言葉にさらにこう付け加えて言った。「我々は皆、このような者である。カラノスは、我々から最悪の男と判断された。諸君の前に身を現し、我々の生き方に倣わなかったからである。神を愛する者になれなかったので、我々から逃げてギリシア人のもとへ移り、我々の習いを軽んじて、みずからを不滅の炎へと断罪した」。
De moribus Brachmanorum 1.141
Tu vero Macedonum malae gentis dominum esse te dicis, Brachmanos vituperas, et interfici omnes jubes, credens eorum mendacibus verbis, quod bonum virum facere non oportet. Nos vero rationem vitae propriae Deo novimus reddituros tunc, cum ad eum fuerimus profecti.
PL 17, 1143A「汝は、自分を悪しきマケドニア人の主だと言い、バラモンたちをそしり、全員を殺せと命じ、彼らの偽りの言葉を信じている。それは善き人がなすべきことではない。我々は、自分の生き方の釈明を、神のもとへ赴くときに神に対してするのだと知っている」。
De moribus Brachmanorum 1.142
Omnes enim ipsius sumus, gloriam vanam contemnimus, quod stulti facere non possunt. Quemadmodum vos transire ad consuetudinem nostram valetis, qui tam male vivitis, et qui semper illa quae bona sunt, datis oblivioni?
PL 17, 1143B「我々は皆、神のものであり、むなしい栄光を軽んじる。これは愚かな者にはできないことである。これほど悪しく生き、善いことをつねに忘却に付している諸君が、どうして我々の習いに移ることができようか」。
De moribus Brachmanorum 1.143
Nos vero Brachmani, memores quemadmodum procreati aliquando fuerimus, et videntes propter quae vivere debeamus, irreprehensibilem vivendi cursum tenemus, unumquemque enim Deus certo propositi ejus, cui deputatus est, fine formavit.
PL 17, 1143B「我々バラモンは、かつてどのように生み出されたかを思い起こし、何のために生きるべきかを見て、非の打ちどころのない生の歩みを守っている。神は、一人ひとりを、それぞれが割り当てられている志の確かな目的に向けて形づくったのだから」。
De moribus Brachmanorum 1.144
Laetamur in desertis locis, et in mediis silvis sedentes, et in his tantum sensibus nostris occupati sumus, ne umquam sermones hominum animas nostras ab institutis talibus valeant separare.
PL 17, 1143B「我々は荒野で喜び、森の真ん中に座して、ただこれらのことにだけ思いを向けている。人々の言葉が、我々の魂をこのような定めから決して引き離すことのないように」。
De moribus Brachmanorum 1.145
Beatus est ille qui nullius indiget, et qui non alienam gloriam cupit, et qui placere vult omnibus, necesse est ut sit omnium servus.
PL 17, 1143B「何も必要とせず、他人の栄光を望まない者は、幸いである。すべての人に気に入られようとする者は、すべての人の奴隷とならざるをえない」。
De moribus Brachmanorum 1.146
Nobis necessariae non sunt civitates, in quibus latronum multitudo colligitur: magnas vero domos nobis exstruxit Deus, ac praestitit, montes pariter, ac silvas: ex quibus simplices sumimus fructus, et purae dona naturae aquas bibimus: libenterque nosmetipsos reficientes post laborem, iis foliis incubamus.
PL 17, 1143C「我々には、盗賊の群れが集まる町々は必要ない。神は我々に大きな家々を建て、与えてくれた。山々も森も同じである。そこから我々は素朴な実りを取り、自然の純粋な賜物である水を飲む。労働の後には喜んで身を休め、これらの葉の上に身を横たえる」。
De moribus Brachmanorum 1.147
Quomodo potestis ingenuis hominibus imperare, cum sciatis vos in potestate multorum esse? Vos enim vestris in omnibus quae concupiscunt, servitis animabus.
PL 17, 1143C「自分たちが多くの者の支配下にあると知りながら、諸君はどうして自由な人々を支配できるのか。諸君は、欲するすべてのことにおいて、自分たちの魂に仕えているのだから」。
De moribus Brachmanorum 1.148
Nam si multas habere vestes desideratis, non ut paucos greges ovium pascatis, non ut paucos qui ipsas tondeant oves, et a quibus ipsae lanae intexantur, necesse habetis artifices. Quid excusaris quod mollia vestimenta non habeas?
PL 17, 1143C「実際、諸君が多くの衣を持ちたいと望むなら、少数の羊の群れを養うだけでなく、羊を刈る少数の者だけでなく、その毛を織り込む職人たちをも必要とする〔本文が崩れているらしい。non ut … pascatis, non ut … tondeant を「…だけでなく」と解した〕。汝が柔らかな衣を持たないことで、何を弁解することがあろうか〔底本は excusaris。excusabis または excuses の誤りか。疑問文と取った〕」。
De moribus Brachmanorum 1.149
Aequalis enim servitus esse probatur in minoribus et majoribus rebus. Nam qui exiguum miratur aurum, et multum desiderabit: et qui parvae civitatis fuerit imperator, et majori cupiet imperare.
PL 17, 1143C「小さなことにおいても大きなことにおいても、隷従は等しいと明らかになる。わずかな金を賛嘆する者は、多くをも欲するようになる。小さな町の王となった者は、いっそう大きな町をも支配しようと願うだろう」。
De moribus Brachmanorum 1.150
Praeterea etiam ex modica perpetuae portione, quae in vestris splendet vestibus, superbitis: et cum vestris famulis fuerint indumenta purpurea, vos pulchrius esse aliquid existimantes, vestra colore altero splendere curatis.
PL 17, 1143D「さらに諸君は、諸君の衣に輝くわずかな紫〔底本は perpetuae。本文が崩れているらしく、purpurae(紫)と解した〕の部分についても高ぶる。そして諸君の召使いたちが紫の衣を着るなら、諸君は、何かもっと美しいものがあると考えて、自分の衣を別の色に輝かせようと努める」。
De moribus Brachmanorum 1.151
Si autem hoc apud vos bonum non videtur, pauperes judicamini, dum parva miramini. Animalia libenter occiditis quae terra progenuit: quae tamen ipsi plurimum vobis prodesse cognoscitis; quaedam enim ex ipsis tondentur, alia mulgentur: cum quibusdam agrum colitis, cum aliis dimicatis: quorum postea eo quod funditis cruorem, gaudetis, talemque mercedem ipsis, quae perutilia vobis fuerint, redditis vicem: et quorum vellera vos extrinsecus velant eorumdem vos carnes intrinsecus onerant, et incipitis esse corporum mortuorum sepulcra viventia.
PL 17, 1143D「もしこれが諸君のもとで善いと見えないなら、諸君は小さなものを賛嘆するのだから、貧しい者と判断される。諸君は、地が生んだ動物を喜んで殺す。それらが諸君に大いに益をもたらすことは、自分で知っているのに。あるものは毛を刈られ、あるものは乳を搾られ、あるものとは畑を耕し、あるものとは戦う。のちに諸君は、その血を流すことを喜び、諸君にきわめて有益だったそれらに、そのような報酬を返礼として与える。そしてその毛が諸君を外から覆うのに対し、その肉が諸君を内から押しつぶす。こうして諸君は、死んだ体の生ける墓になり始める」。
De moribus Brachmanorum 1.152
Tantis ergo tamque inconvenientibus rebus, tamque contrariis mens gravata, potest in se recipere Dei sensum? Dimitte paulisper memoratorum animalium carnes, quae occidis, sic jacere, et quid ex ipsis fiat intellige.
PL 17, 1144A「これほど多く、これほど不釣り合いで、これほど相反することに押しつぶされた精神が、神を感じ取る感覚を受け入れられようか。汝が殺す、先に述べた動物たちの肉を、しばらくそのまま横たえておき、それがどうなるかを悟れ」。
De moribus Brachmanorum 1.153
Numquid poteris fetorem ipsarum ferre non fugiens? Quantae sordes, quantae impuritates animabus atque corporibus inferuntur humanis, quas cum ipse tolerare non possis, includuntur intra illos, atque ab illis inferuntur, a quibus cibi tales desiderantur.
PL 17, 1144A「汝は、その悪臭に、逃げずに耐えられようか。人間の魂と体には、どれほどの汚れ、どれほどの不浄が持ち込まれることか。汝自身が耐えられないそれらが、そのような食べ物を望む者たちの内に閉じ込められ、彼らによって運び込まれるのだ」。
De moribus Brachmanorum 1.154
Anima iracundiam parit, ista concreant vomitum: terra vero fructus et flores, qui foras emissis bonis odoribus placent. Tales epulas nobis plantavit Deus, ac praestitit: humanos sensus vos penitus perdidistis.
PL 17, 1144A「魂は怒りを生み、それら〔肉〕は嘔吐を生じさせる〔Anima は「魂」と取った。「動物」を言うか〕。だが地は、実りと花を〔生み〕、それらは放たれる良い香りで喜ばせる。このような食事を、神は我々に植え、与えてくれた。諸君は、人間の感覚をすっかり失った」。
De moribus Brachmanorum 1.155
Corpora vestra feras male olent: receptacula enim estis pecudum mortuarum: leonibus lupisque pejores esse coepistis. Lupi enim, si uti terrenis pabulis possent, numquam profecto carnibus vescerentur.
PL 17, 1144B「諸君の体は野獣の悪臭を放つ。死んだ家畜の入れ物だからである。諸君は獅子や狼よりも悪い者になり始めた。狼は、地の餌を使えるなら、決して肉を食べないだろうから」。
De moribus Brachmanorum 1.156
Tauri, equi, cervi justis herbarum pastibus vivunt, unde et validioribus membris, et nervis fortioribus roborantur. Cur haec animalia magis non vultis imitari? Cur non editis silvestria, et aquam bibitis?
PL 17, 1144B「雄牛、馬、シカは、草の正しい餌で生き、そのために手足はより強く、筋はより頑丈になる。なぜこれらの動物をもっと見習おうとしないのか。なぜ野に育つものを食べ、水を飲まないのか」。
De moribus Brachmanorum 1.157
Sed causa ignis hujusmodi epulas vobis praeparatis quas cum non esse cernitis bestias fortiores, ideo vestris non urgentur insidiis; vos enim quaeritis cives plures, expensas plurimas facitis, et in parvis rebus plurimum laboratis propter exiguam voluptatem: ubi nihil est nisi eorum aperta perditio, in quibus fuerit labor vanus.
PL 17, 1144B「だが諸君は、火のために、このような食事をこしらえる。獣が〔諸君より〕強くないと見るから、〔獣は〕諸君の策略にそれほど追い詰められない〔本文が崩れているらしく、このように解した〕。諸君はより多くの市民を求め、莫大な費用をかけ、わずかな快楽のために小さなことに骨折る。そこには、むなしい労苦を注いだ者たちのあらわな破滅のほかに、何もない」。
De moribus Brachmanorum 1.158
Ergo nihil est vestra infelicius vita. Nos numquam bibimus inviti, sed necessarium siti ex fontibus naturae implemus officium; qui etiam non bibentibus nobis defluunt semper: vos vero propter ventris voluptatem, et non esurientes quaeritis juges cibos, et quibusdam artibus vobis multas atque diversas epulas praeparatis: excurritis omne retibus mare, in aere volitantium, in montibus bestiarum venatione gaudetis, canumque vestrorum velocitatem mirantes, ferarum reprehenditis tarditatem, atque habitatrices eas malarum solitudinum nominatis.
PL 17, 1144C「ゆえに、諸君の生ほど不幸なものはない。我々は、望まずに飲むことは決してなく、渇きのために必要な務めを、自然の泉から満たす。泉は、我々が飲まないときでも、つねに流れている。ところが諸君は、腹の快楽のために、空腹でもないのに絶え間なく食事を求め、さまざまな技で、多くの異なる食事をこしらえる。網で海じゅうを駆け巡り、空を飛ぶものを、山では獣の狩りを喜び、自分の犬の速さに感嘆しながら、野獣の鈍さをとがめ、それを悪しき荒野の住人と呼ぶ」。
De moribus Brachmanorum 1.159
Istis igitur rebus insistitis haec animantia investigare, haec investigata festinatis occidere, aut viventia caveis clausa defertis ad spectacula civitatum: non ut fruges seratis, ex quibus famem, neque ut exinde necessarium aliquod officium hominibus praebeatis, sed ut proximum ac sanguinis vestri, et opus (quod est majus) Dei, cum summo dedecore trucidetis, vel ut violenter vinculis illigatum ferarum morsibus ingeratis.
PL 17, 1144C「こうして諸君は、これらの生き物を捜し出し、捜し出しては急いで殺すことに没頭し、あるいは生きたまま檻に閉じ込めて、町々の見世物へ運ぶ。それは、穀物を蒔いて、そこから飢えを〔癒し〕、人々に何か必要な役立ちを与えるためではなく、隣人を、諸君と血を分けた者を、そして神の作品(そのほうがより重大である)を、この上ない恥辱のうちに殺すため、あるいは力ずくで縛りつけ、野獣の牙に投げ与えるためである」。
De moribus Brachmanorum 1.160
Et hoc ipsum libenter aspicitis, quod cum hominibus ferae pugnent, et quod illae partem naturae, vestrae ac similitudinis devorent: postea vero illas prorsus feras occiditis, ut crudeles easdem, eo quod occiderint hominem, esse dicatis: et, quod adhuc scelestius videtur ac pejus, humano sanguine saturati, necdum tot tantisque malis expleti, vestrorum cupitis civium ventres replere.
PL 17, 1144D「また諸君は、野獣が人間と戦い、その獣が自然の一部――諸君と同じ姿のもの〔vestrae ac similitudinis の係りは定かでない〕――を食い尽くすのを、喜んで見ている。そのあとで、まさにその野獣を殺して、人を殺したから残忍だと言う。さらに、いっそう極悪で悪いと見えるのは、人の血に飽き、これほど多くの悪にまだ満ちてもいないのに、自分たちの市民の腹を満たしたいと望むことである」。
De moribus Brachmanorum 1.161
Ad haec, tam dedecorosis, tamque pravis moribus vivitis, ut et vobis calidas superaedificetis domos, quibus ad vestram explendam voracitatem comesta digeri citius compellantur.
PL 17, 1144D「そのうえ諸君は、きわめて不名誉で邪悪な習いで生きており、貪欲を満たすために、暖かい家を上に建て増して、食べたものをより早く消化させようとする」。
De moribus Brachmanorum 1.162
Insuper et ut proprii corporis intestina nimia ciborum repletione distendantur: lautiores eligitis epulas, unde peritos quosque procuratis artifices condiendis atque ordinandis epulis.
PL 17, 1145A「さらに、自分の体の腸が食物の過剰な満たしで張りつめるように、より豪華な食事を選び、そのために、料理を調え並べる熟練した料理人たちを手配する」。
De moribus Brachmanorum 1.163
Nos autem precamur Deum, ne aliquando sitiamus: nam hoc interdum modo a regula veritatis abstrahimur, hoc est, tunc cum necessarium potum nostro corpori damus, ob quod postea oculos et manus nostras, veluti sacrificium aliquod, ad radios solis agentes extollimus.
PL 17, 1145A「我々は、決して渇くことがないよう神に祈る。時として、このやり方で真理の規範から引き離されるからである。すなわち、体に必要な飲み物を与えるときであり、それゆえ後で、我々は目と手を、あたかも何かの犠牲のように、日の光線に向けて高く上げる」。
De moribus Brachmanorum 1.164
At vos etiam laeti estis quoties supra modum convivia vestra celebratis, nec ante vestris commessationibus finem imponitis, quam nimia ebrietate furere incipiatis, et donec ipsum quod sapere videbamini, bibendo perdatis: et nimio vini pondere sensus vestri cordis oneratis.
PL 17, 1145A「しかし諸君は、度を越して宴を催すたびに喜び、荒れ狂うほどの泥酔に至るまで、また賢いと見えていたそのものを飲んで失うまで、食宴に終わりを置かない。ぶどう酒の過度の重みで、心の感覚を押しつぶす」。
De moribus Brachmanorum 1.165
Feliciores profecto apud vos esse crediderim eos qui insanire dicuntur. Illi enim semper ebrii sunt, cum tamen vinum non emerint: vos autem pro pretio vini nimiam sollicitudinem geritis: quo empto vosmetipsos ebrietate polluitis, vosque invicem verberatis, ac tandem ad sobrietatem reversi, vix potestis agnoscere quemadmodum ebrietatem vestram custodire valeatis.
PL 17, 1145B「諸君のもとでは、狂っていると言われる者たちのほうが幸せだと、私は確かに思いたくなる。彼らは常に酔っているが、ぶどう酒を買ったわけではないからだ。ところが諸君は、ぶどう酒の代価のために過剰な気苦労を負い、買ったうえで泥酔によって自分を汚し、互いに殴り合い、ついに節度に戻っても、どうすれば自分の酔いを保てるのかを、ほとんど悟れない」。
De moribus Brachmanorum 1.166
Audio etiam quod plurima comedentes ea digerere non potestis: et cum tandem a convivii voracitate vix recesseritis, omnia quae vos explere solent evomitis: ipsamque mutantes perverso more naturam, ex eadem parte qua escas capitis, egeratis: capite, non pedibus ambulantes.
PL 17, 1145B「また、聞くところでは、諸君は大食しても消化できず、宴の貪食からやっと離れると、諸君を満たしていたものをすべて吐き出す。倒錯した習いで自然そのものを変え、食物を取るのと同じ側から排出する。足でなく頭で歩く者である」。
De moribus Brachmanorum 1.167
O stultissimi homines, impletis ingluvie viscera vestra atque distenditis, ut postea iterum arte medicorum corpora vestra vacuetis: turpitudinem per haec vobis maximamque aegritudinem quaerentes, adeoque estis insani, ut ipsam cupiatis evertere tali curatione naturam, quae nullam penitus sentiat voluptatem: finem habentes voracitatis immodicae supplicium, non salutem; insatiabilia enim membra fieri ex morbis continuo solent, tormenta comitantur, ita ut postremum quod honestae ac probae vitae ex tantis deliciis conferatur nihil habeatis.
PL 17, 1145C「ああ、きわめて愚かな者たちよ。大食で臓腑を満たして張りつめさせ、その後でまた、医者の術で体を空にする。これらによって、恥辱と最大の病を自分に招き、あまりに狂っているため、いっさいの快楽を感じない自然そのものを、そのような治療で覆そうとする。無節度な貪食の終わりは、救いでなく責め苦である。手足は病によって絶えず飽くことを知らないものとなるのが常であり、苦痛がそれに伴うからだ。こうして諸君は、これほどの楽しみの末に、誉れある正しい生に授けられるものを、何一つ持たなくなる」。
De moribus Brachmanorum 1.168
Sed jactare vos audio quia plurima possidetis: qui tamen cum aliis multa donetis, vestris admodum pauca praestatis. Unde vos magis pauperes judicamus, quia ne panem quidem ipsum parentibus datis, innumeras autem habere opes desideratis.
PL 17, 1145C「だが、聞くところでは、諸君は多くを所有していると誇っている。しかし他人には多くを与えながら、自分の身内にはごくわずかしか与えない。そこで我々は、諸君をむしろ貧しい者と判断する。親にパンさえ与えないのに、数えきれない富を持ちたがるのだから」。
De moribus Brachmanorum 1.169
Servi ventris vos estis, propterea maxima apud vos turba medicorum est, qui assidua vos purgatione evacuant: faciunt autem id aut jejunio vel inedia, aut arte medicaminum: ut qui plurima vina solebatis haurire, subito ne aquae quidem modicam quantitatem possitis accipere, quoties aegritudinum necessitate vexamini.
PL 17, 1145D「諸君は腹の奴隷である。それゆえ諸君のもとには、医者の大群がいて、絶え間ない排出で諸君を空にする。それは断食か、絶食か、薬の術による。ぶどう酒をたっぷり飲みつけていた者が、病の必要に苦しめられるたびに、突然、水さえ少量も受けつけなくなる」。
De moribus Brachmanorum 1.170
Et sicut tunc ultra naturam multum meri bibitis, ita nunc parum quoque aquae, quod exposcit ipsa natura, desideratis. Nos vero vinum quidem omnino non quaerimus, aquam autem habemus quam solam volumus, et qua maxime delectamur, et sapienter curamus sitim.
PL 17, 1145D「また、かつて自然を超えて多くの生のぶどう酒を飲んだように、今は、自然そのものが求める水さえ、少ししか望まない。我々はぶどう酒をまったく求めない。ただ水を持ち、それだけを望み、それを最も喜び、賢く渇きを癒す」。
De moribus Brachmanorum 1.171
Non furere et insanire properamus, magisque nobis mortem, quam ebrietatem precamur, per quam necesse est homines totis et corporibus et sensibus interire.
PL 17, 1146A「我々は、荒れ狂い狂乱するのを急がない。むしろ、泥酔よりも死を祈る。泥酔によって人間は、体も感覚もすっかり滅びざるをえないからである」。
De moribus Brachmanorum 1.172
Ebrius enim videtur quidem vivere, sed quantum ad sapientiam pertinet, mortuus judicatur; perdidit enim sublimem ipsam quam homini dedit Deus mentem.
PL 17, 1146A「酔った者は生きているように見えるが、知恵に関するかぎり、死んだものと判断される。神が人に与えた崇高な精神そのものを、失ったからである」。
De moribus Brachmanorum 1.173
Ecquid ii qui se magnos et gloriosos putant, quam falsa spe et vanis decipiuntur illecebris, qui alternis se invicem manibus laedunt, spoliant, jugulant, cum tandem et ipsi mortem, quae necessario eis debetur, exspectent?
PL 17, 1146A「自分を偉大で栄光ある者と思う者たちが、どれほど偽りの希望とむなしい誘惑に欺かれていることか。互いに手で傷つけ、奪い、喉を切るが、ついには自分たちにも必然的に定められている死を待つのだ」。
De moribus Brachmanorum 1.174
Quid denique de illis viris, quasi de magnis quibusdam et aliorum provisoribus loquar, qui more turpium feminarum variis pigmentorum odoribus oleo membra perfusi foris prodire consueverunt, aeris ipsius puritatem dissolutione propria polluentes?
PL 17, 1146A「実に、あの男たちについて何を語ろうか。あたかも何か偉大な者、他人の世話役でもあるかのように、恥ずべき女たちのように、さまざまな香料の香りの油を体に注いで外へ出るのを常とし、自分の放縦によって空気そのものの清らかさを汚している者たちについて」。
De moribus Brachmanorum 1.175
Quid de Stoicis philosophis vestris loquar qui cum omnes auri amore teneantur, vobis tamen admiratione vel laude digni videntur?
PL 17, 1146B「諸君のストア派の哲学者たちについて何を語ろうか。皆が金への愛に捉えられているのに、諸君には賛嘆や称賛に値すると見えているのだ」。
De moribus Brachmanorum 1.176
Audimus etiam quod a masculis vestris partem quamdam corporis amputatis, in muliebremque sexum illos convertere gestiatis: et quod sit apud vos talis homo, qui neque generare ut vir, neque parere possit ut mulier, et qui in suum tantum dedecus et in suam tantum vivat injuriam.
PL 17, 1146B「我々はまた、諸君が男たちの体の一部を切り取って、彼らを女の性に変えようと熱望していると聞く。さらに、諸君のもとには、男として生むことも女として産むこともできず、ただ自分の恥辱と自分への害のためだけに生きる、そのような人間がいるという」。
De moribus Brachmanorum 1.177
Quis talem humani generis praevaricationem, et tam miserabilem casum etiam cogitando non doleat?
PL 17, 1146B「人類のこのような背反、このように憐れむべき転落を、思うだけでも、誰が悲しまずにいられようか」。
De moribus Brachmanorum 1.178
Quorum nos miseratione ducti vobis prodesse quantum possumus affectamus: quia et superbiam exsecramur, et universam humani generis naturam diligimus, ac fovemus: et quasi in alto magnificae cujusdam domus sedentes loco, nudi tam mente quam corpore, quoscumque spectatores novimus veritatis, et docemus.
PL 17, 1146B「その者たちへの憐れみに動かされて、我々は、力の及ぶかぎり諸君の益になろうと努める。我々は高慢を忌み嫌い、人類の本性全体を愛し、いたわるからである。いわば壮麗な家の高みに座するように、心も体も裸で、真理の観想者と知る者には誰にでも、我々は教える」。
De moribus Brachmanorum 1.179
Et hoc est in quo caeteris hominibus ditiores nos esse putamus. Macedonia vim omnibus facit, quam tamen prius ab aliis ipsa sustinuit. Omnes autem ad deteriora conversi, turpes famuli judicantur. Sed horum omnium malorum quae nominamus, Brachmani videntur expertes.
PL 17, 1146C「そして我々が、ほかの人々より豊かだと考えるのは、この点である。マケドニアはすべての人に暴力を加えるが、かつては自らがそれを他者から耐えた。皆が悪いほうへ向かい、恥ずべき召使いと判断される。だが、我々が名指すこれらすべての悪から、バラモンは無縁であるように見える」。
De moribus Brachmanorum 1.180
A nullo enim debellari atque expugnari queunt, quia nullius rei desiderio vel amore tenentur.
PL 17, 1146C「彼らは、誰にも打ち負かされず、攻め落とされることがない。何ものへの欲望も愛着も持たないからである」。
De moribus Brachmanorum 1.181
Tu vero si vera vis sapere, ad Indiam veni, habita in solitudinibus nudus, omnes quas diligis, et quibus ornari videris, projiciens dignitates: nam aliter non suscipieris a nobis.
PL 17, 1146C「だが汝は、真に知恵を得たいなら、インドへ来い。荒野に裸で住め。汝が愛し、それで飾られていると見える地位を、すべて投げ捨てよ。そうでなければ、汝は我々に受け入れられない」。
De moribus Brachmanorum 1.182
Et tunc amabis ea, quaecumque paulo ante vidisti, quaeque miratus es: neque ullus contra te ulterius dimicabit, aut quidquam tuorum tibi auferre quis poterit; neque aliena collatione, neque aliorum sudore pasceris; eris enim in omnibus dives.
PL 17, 1146C「そのとき汝は、少し前に見て賛嘆したすべてのものを愛するようになる。汝に対してもはや誰も戦いを挑まず、汝のものを何一つ奪える者もいない。他人の拠出によっても、他人の汗によっても養われることはない。汝はあらゆる点で豊かになるのだ」。
De moribus Brachmanorum 1.183
Et quoniam desiderare te scribis, ut in aliquo tibi prosim: non invidemus illis qui vere pium imitantur Deum. Universam enim humanam ubique naturam volumus, quantum per nos fieri potest, meliorem evadere.
PL 17, 1146D「また、汝が、私が何かで汝の益になることを望むと書いているので、言う。まことに慈しみ深い神に倣う者たちを、我々は妬まない。あらゆる所の人間の本性全体が、我々を通して可能なかぎり、よりよくなることを、我々は望むのである」。