ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De excessu fratris sui Satyri libri duo

Liber II 第II巻

Ambrose of Milan · De excessu fratris sui Satyri libri duo · PL 16, 1315B · 397 sectiones

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.1

1

[1315] 1. Superiore libro aliquid indulsimus desiderio, ne tamquam ferventi plagae austeriora adhibita medicamenta exasperarent magis, quam lenirent dolorem: simul quia fratrem saepius allocuti sumus, et oculis tenebamus, absurdum non fuit relaxare paulisper affectum naturae, qui lacrymis magis pascitur, fletibus delinitur, stupore defigitur.

PL 16, 1315B

1. 前の巻では、我々は思慕に幾分ゆだねた。燃える傷に厳しすぎる薬を当てて、痛みを和らげるどころか悪化させることのないようにである。また、兄にしばしば語りかけ、目の前にとどめてもいたので、本性の情を暫し緩めることは不条理ではなかった。この情は、涙によって養われ、泣くことによってなだめられ、茫然とすることで固まるものである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.2

2

Mollis enim et tenera species est forma pietatis, nihil insolens amat, nihil immite, nihil durum: ferendo autem magis probatur patientia, quam resistendo.

PL 16, 1315B

実に、情愛の姿はやわらかく優しいものであって、無作法なものも、荒々しいものも、固いものも愛さない。忍耐は、抗うことによってよりも、耐えることによっていっそう証される。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.3

3

2. Ergo quia dudum dies mortis inter lacrymabiles aspectus debuit animum declinare fraternum, quia totum tenebat; nunc quoniam die septimo ad sepulcrum redimus, qui dies symbolum futurae quietis est, a fratre paululum ad communem humani generis cohortationem juvat derivare mentem, intentionemque transfundere; ita ut neque toti sensibus defigamur in fratre, ne obrepat affectus: neque tantae exsules pietatis et gratiae eum, quem diligimus, deseramus; et vere ipsi nobis tanti doloris augeamus injuriam, si hodie nobis et in sermone moriatur.

PL 16, 1315B

2. さて、さきほど死の日には、涙を誘う光景のただ中で、兄への思いが我々の心を傾けさせずにはおかなかった。それが心のすべてを占めていたからである。いま、7日目に我々は墓に戻る。この日は来たるべき安息のしるしである。ゆえに、兄から少しのあいだ、人類全体に向けた共通の勧めへと精神を向け、関心を移すのがよい。感覚のすべてを兄に釘付けにして、情が忍び込むことのないように、また、これほどの情愛と好意から遠ざけられた者として、愛するその人を見捨てることのないようにである。もし今日、我々の語りの中でさえ彼が死んでしまうなら、まことに我々自身が、これほどの悲しみの害をみずから増すことになろう。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.4

4

3. Unde, proposuimus, fratres charissimi, solari nos communi usu, nec durum putare, quidquid universos maneret; et ideo mortem non esse lugendam: primum, quia communis sit, et cunctis debita: deinde, quia nos saeculi hujus absolvat aerumnis: postremo, quia somni specie ubi ab istius mundi labore requietum sit, vigor nobis vivacior refundatur.

PL 16, 1315C

3. それゆえ、いとも親しい兄弟たちよ、我々はこう提案した。共通の習いによって自らを慰め、万人を待ち受けるものを過酷とは思わないこと、したがって死を嘆くべきではないこと。第一に、死は共通であり、すべての人が負うものだから。次に、死が我々をこの世の苦難から解き放つから。最後に、眠りの姿をもって、この世界の労苦から休んだとき、我々にいっそう生き生きとした力が注ぎ返されるから。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.5

5

Quem dolorem non soletur resurrectionis gratia? quem non excludat moerorem, si credas nihil perire morte; immo ipsius mortis celeritate fieri, ut plus perire non possit?

PL 16, 1315C

復活の恩寵が慰めない痛みがあろうか。死によって何も滅びず、むしろ死そのものの速やかさによって、それ以上は滅びえなくなると信じるなら、どんな悲しみが締め出されないことがあろうか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.6

6

Erit ergo, fratres charissimi, ut in adhortatione communi, etiam fratri nostrum pendamus affectum: nec ab eo longius deviasse videamur, si per resurrectionis spem, et futurae gloriae suavitatem, etiam in sermone nobis hodie reviviscat.

PL 16, 1316B

それゆえ、いとも親しい兄弟たちよ、共通の勧めの中で、我々の兄に対する情も支払うことになろう。復活の望みと来たるべき栄光の甘さによって、今日、語りの中で彼が我々のもとに再び生き返るなら、我々が兄から遠く逸れたとは見えまい。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.7

7

4. Ordiamur igitur ab eo, ut lugendum nobis nostrorum obitum non esse doceamus. Quid enim absurdius, quam ut id quod scias omnibus esse praescriptum, quasi speciale deplores?

PL 16, 1316B

4. それゆえ、我々の身内の死を嘆いてはならないことを示すところから始めよう。万人に定められていると知っていることを、まるで自分だけのことのように嘆くほど不条理なことがあろうか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.8

8

Hoc est animum supra conditionem extollere, legem non recipere communem, naturae consortium recusare, mentem carnis inflari, et carnis ipsius nescire mensuram. Quid absurdius, quam nescire qui sis, affectare quod non sis?

PL 16, 1316B

それは、心を人の定めの上に高め、共通の法を受け入れず、本性の交わりを拒み、肉の精神が思い上がり、肉そのものの限りを知らないことである。自分が何者かを知らず、自分でないものを装うほど不条理なことがあろうか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.9

9

Aut quid imprudentius, quam quod futurum scias, id cum acciderit, ferre non posse? Natura ipsa nos revocat, et ab hujuscemodi moeroribus quadam sui consolatione subducit. Quis est enim tam gravis luctus, aut tam acerbus dolor, in quo non interdum relaxetur animus?

PL 16, 1316B

あるいは、起こると知っていることを、起こったときに耐えられないほど無思慮なことがあろうか。本性そのものが我々を呼び戻し、それ自身の慰めによって、このような嘆きから引き離す。心がときに緩まないほど重い喪、苦い痛みがあるだろうか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.10

10

Habet hoc natura, ut quamvis homines in tristibus rebus sint; tamen si modo homines sunt, a moerore mentem paulisper abducant. 5. Fuisse etiam quidam feruntur populi, qui ortus hominum lugerent, obitusque celebrarent.

PL 16, 1316C

本性にはこの性質がある。人は悲しみの中にあっても、人でありさえすれば、しばし精神を悲しみから離すのである。5. また、人が生まれることを嘆き、死去を祝う民があったと伝えられる。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.11

11

Nec imprudenter; eos enim qui in hoc vitae salum venissent, moerendos putabant: eos vero qui ex istius mundi procellis et fluctibus emersissent, non injusto gaudio prosequendos arbitrabantur.

PL 16, 1316C

それも無思慮ではない。この生の荒海に来た者は嘆かれるべきであり、この世界の嵐と波から浮かび出た者は、不当でない喜びをもって見送るべきだと考えたのである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.12

12

Nos quoque ipsi natales dies defunctorum obliviscimur, et eum quo obierunt diem, celebri solemnitate renovamus.

PL 16, 1316C

我々自身も、死者の誕生日は忘れ、彼らが死去した日を、盛大な祭儀で新たにする。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.13

13

6. Non est ergo gravis subeundus moeror secundum naturam; ne aut excellentiorem aliquam naturae exceptionem nobis arrogare videamur, aut communem recusare. Etenim mors aequalis est omnibus, indiscreta pauperibus, inexcepta divitibus.

PL 16, 1316D

6. それゆえ、本性に従えば、重い悲しみを負うべきではない。自分が本性の何らかのより優れた例外にあずかるかのように装うことも、共通の定めを拒むことも、避けねばならない。実に死は万人に等しく、貧しい者を分け隔てせず、富める者を除外しない。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.14

14

Et ideo licet per unius peccatum, in omnes tamen pertransivit (Rom. V, 18) ; ut quem generis non refugimus auctorem, non refugiamus et mortis: et sit nobis sicut per unum mors, ita per unum etiam resurrectio; nec recusemus aerumnam, ut perveniamus ad gratiam: Venit enim, ut legimus, Christus salvum facere, quod perierat (Luc. XIX, 10) : et ut non solum vivorum, sed etiam mortuorum dominetur (Rom. XIV, 9) .

PL 16, 1317A

そして、「一人の罪によってではあるが、すべての人に及んだ」(ローマ5:18)。人類の始祖を拒まないのであれば、死の始祖をも拒むまい。一人によって死が来たように、一人によって復活も来る。恩寵に至るために苦難を拒むまい。「キリストは、失われたものを救うために来た」と我々は読む(ルカ19:10)。また「生きている者だけでなく、死んだ者をも支配するために」(ローマ14:9)である。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.15

15

Lapsus sum in Adam, de paradiso ejectus in Adam, mortuus in Adam; quomodo revocet, nisi me in Adam invenerit, ut in illo culpae obnoxium, morti debitum, ita in Christo justificatum (S. Aug. de Pecc. orig., cap. 41) ?

PL 16, 1317A

私はアダムにおいて堕ち、アダムにおいて楽園から追い出され、アダムにおいて死んだ。アダムにおいては咎に服し、死に負い目ある者として、キリストにおいては義とされた者として私を見いだすのでなければ、どうして彼は私を呼び戻すだろうか(聖アウグスティヌス『原罪について』第41章)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.16

16

Si ergo debitum est mortis, solutio debet esse tolerabilis. Sed hic locus posterioribus partibus reservandus. 7. Nunc propositum est asserere mortem graviori non debere esse moerori, quod eum natura ipsa respuat.

PL 16, 1317B

死が負債であるのなら、その支払いは耐えうるものでなければならない。だがこの論点は、後の部分に取っておくべきである。7. いま示そうとしているのは、本性そのものが重い悲しみを拒むのだから、死に重すぎる悲しみを向けてはならないということである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.17

17

Denique Lyciorum feruntur esse praecepta, quae viros jubeant mulierum vestem induere, si moerori indulgeant; eo quod mollem et effeminatum judicaverint in viro luctum.

PL 16, 1317B

実に、リュキア人には、悲しみにふける男に女の衣を着せるよう命じる定めがあったと伝えられる。男の嘆きを柔弱で女々しいと判断したからである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.18

18

Deforme est enim eos qui pro fide, pro religione, pro patria, pro aequitate judicii, atque intentione virtutis obvium morti debent pectus offerre, moerere in alio gravius, quod in se, si causa exegerit, sit expetendum.

PL 16, 1317B

信仰のため、宗教のため、祖国のため、裁きの公正のため、徳への専心のために、死に向かって胸を差し出すべき者たちが、事情が求めるなら自分自身にとって望むべきものを、他人においてあまりに重く嘆くのは見苦しい。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.19

19

Nam quemadmodum potes in te non refugere, quod impatientius alii doleas accidisse? Depone moerorem, si potes: include, si non potes. 8. Aut absorbendus omnis, aut premendus est dolor. Cur enim moestitiam tuam non ratio potius, quam dies leniat?

PL 16, 1317B

他人に起こったことをこらえきれずに悲しむあなたが、どうして自分の身に起こるのを避けずにいられようか。悲しみを下ろせ、できるのなら。閉じ込めよ、できないのなら。8. 悲しみはすべて呑み込むか、押さえ込むかしなければならない。なぜ、あなたの悲しみを、時間ではなく理性が和らげないのか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.20

20

Non quod oblitteratura est temporis series, melius prudentia mitigabit. Quin etiam hoc ipsum irreligiosum puto erga ipsorum memoriam, quos dolemus amissos; ut oblivisci eorum malimus, quam consolatione mulceri: aut cum horrore reminisci, quam meminisse cum gratia: recordationem timere, quorum imago debeat esse voluptati: diffidere potius quam sperare de meritis defunctorum: et poenae addictos, quam immortalitati debitos, quos dilexeris, aestimare.

PL 16, 1317C

時の連なりが消し去ってしまうはずのものを、思慮のほうがより善く和らげるであろう〔底本は文頭に Non を刷り、疑問符は無い。疑問「…ではないか」の意と取った。ミーニュの脚注 b は、直前の Cur enim 以下の文を、キケロ『アッティクス宛書簡』第12巻の「時が成し遂げるはずのことを理性に成し遂げさせよ」になぞらえる〕。それどころか、失ったと嘆くまさにその人々の記憶に対して、次のことを私は不敬虔だと思う。慰めによってなだめられるよりも彼らを忘れることを望むこと。好意をもって思い出すよりも、恐れをもって思い出すこと。面影が快いものであるべき人々の追憶を恐れること。死者の功績について望みを抱くよりも疑うこと。愛した人々を、不死に定められた者ではなく、刑罰に引き渡された者と見なすこと。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.21

21

9. Sed dicis: Quos diligebamus, amisimus. Nonne haec nobis cum ipso mundo elementisque communia sunt; quia ad tempus credita in perpetuum tenere non possumus?

PL 16, 1317C

9. しかしあなたは言う。「我々は愛していた人々を失った」と。これは、世界そのもの、また諸元素と我々に共通のことではないか。しばらくのあいだ預けられたものを、永遠に持ち続けることは我々にはできないのだから。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.22

22

Gemit terra sub aratris, imbribus caeditur, tempestate concutitur, stringitur frigore, sole torretur: ut fructus annuos feta parturiat: et cum se vario flore vestierit, proprio exuitur et spoliatur ornatu. Quantos haec raptores habet?

PL 16, 1318A

地は鋤の下でうめき、雨に打たれ、嵐に揺さぶられ、寒さに締めつけられ、日に焼かれる。年ごとの実りを孕んで産むためである。そして、さまざまな花で身を装ったとき、自らの飾りをはぎ取られ、奪われる。地にはどれほど多くの略奪者がいることか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.23

23

Nec fructum suum queritur amissum, quem ideo generavit, ut amitteret: nec imposterum negat, quem sibi meminit auferendum. 10. Coelum ipsum non semper stellarum micantium globis fulget, quibus quasi quibusdam insignitur coronis.

PL 16, 1318A

それでも地は、失った実りを嘆かない。失うために産んだのだから。また、いずれ取り去られると覚えているものを、後に至って否むこともない。10. 天そのものも、いつもきらめく星々の群れで輝いているわけではない。星々は、いわば冠のように天を飾っているのだが。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.24

24

Non semper ortu lucis albescit, radiis solis irrutilat: sed assiduis vicibus ille quidam mundi vultus gratissimus, humenti noctium caligat horrore.

PL 16, 1318A

いつも日の出で白むわけでも、太陽の光線で赤く輝くわけでもない。絶え間ない交替によって、世界のあのいとも好ましい顔は、湿った夜々の恐れの中で暗くなる。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.25

25

Quid gratius luce? quid sole jucundius? quae quotidie occidunt; decessisse tamen haec nobis non moleste ferimus, quia eum redire praesumimus. Doceris in his quam in tuis debeas exhibere patientiam.

PL 16, 1318A

光より好ましいものがあろうか。太陽より快いものがあろうか。それらは毎日沈む。それでも我々は、それらが去ったことを苦にしない。太陽が戻ると〔eum(男性単数)は sol を指すと取った〕予期するからである。あなたはこれらによって、自分の身内に対してどれほどの忍耐を示すべきかを教えられる。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.26

26

Si superiora tibi occidunt, nec dolori sunt; cur si occiderint humana, doleantur? 11. Sit tamen patiens dolor, sit in tristibus modus, qui exigitur in secundis. An si immoderate gaudere non convenit, lugere convenit?

PL 16, 1318B

天上のものがあなたにとって沈んでも悲しみにならないのに、人間のものが沈んだとき、なぜ悲しまれるのか。11. 悲しみも耐えるものであれ。順境で求められる節度が、悲しい出来事にもあれ。度を越して喜ぶのがふさわしくないなら、度を越して嘆くことがふさわしいだろうか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.27

27

Non enim mediocre malum est immoderatio doloris, aut metus mortis. Quantos ad laqueum impulit, armavit ad gladium; ut in eo ipso amentiam suam proderent, mortem non ferentes, et mortem appetentes: et quod pro malo fugerent, pro remedio adsciscerent?

PL 16, 1318B

悲しみの無節制、あるいは死への恐れは、並の悪ではない。どれほど多くの人を縄に追いやり、剣で武装させたことか。その人々はまさにそのことで自らの狂気を露わにした。死に耐えられず、しかも死を求めたのだから。悪として逃げていたものを、治療として受け入れたのである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.28

28

Qui quoniam consentaneum naturae suae ferre ac perpeti nequiverunt, contrarium voto incidunt; ut ab his in perpetuum separentur, quos sequi desideraverint. Sed haec rara; quoniam natura ipsa revocat, etsi praecipitet amentia.

PL 16, 1318B

彼らは、自分の本性にかなうことを耐え忍べなかったため、願いとは反対のことに陥る。後を追いたいと望んだ人々から、永遠に引き離されるのである。しかしこれは稀である。狂気が突き落としても、本性そのものが呼び戻すからである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.29

29

12. Illud vero frequens in mulieribus, ut clamores publicos serant, quasi metuant ne earum ignoretur aerumna: ut illuviem vestis affectent, quasi in ea sit sensus dolendi: ut impexum sordibus immadident caput: ut postremo, quod plerisque in locis vulgo fieri solet, discisso amictu, diloricata veste, secreti pudoris nuda prostituant, quasi ipsum lenocinentur pudorem, quia pudoris sui praemia perdiderunt.

PL 16, 1318C

12. 他方、女たちのあいだでよく見られるのは、公然と叫びをまき散らすことである。自分たちの苦難が知られずに終わるのを恐れるかのようである。また、衣の汚れをまとうこと。そこに悲しみの感覚があるかのように。梳かない頭を汚物で濡らすこと。最後に、多くの土地で習いとしてよく行われるように、外衣を裂き、胸の衣を外して、秘められた恥じらいの部分を裸にさらすことである。まるで恥じらいそのものを売り込むかのようである。自分の恥じらいの報いを失ったのだから。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.30

30

Sic procaces oculi provocantur, ut concupiscant, ut amare incipiant membra nudata: quae si non aspicerent, non amarent. Atque utinam sordidata illa tegumenta corporis non speciem, sed mentem obnuberent!

PL 16, 1318C

こうして、慎みのない目が刺激され、むき出しの肢体を欲し、愛し始める。見なければ愛さなかったであろうものを。あの汚れた体の覆いが、姿ではなく精神を覆い隠してくれればよいのに。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.31

31

Latet plerumque sub tristi amictu mentis lascivia: et deformis horror vestis obtexitur; ut secreta petulantium tegantur animorum. 13. Satis pie virum luget, quae servat pudorem, non deserit fidem.

PL 16, 1318C

悲しげな衣の下には、しばしば精神の放縦が隠れている。醜い衣の恐ろしさがかぶせられるのは、放埒な者たちの心の秘密を覆うためである。13. 恥じらいを守り、信義を捨てない女こそ、夫を十分に情愛深く嘆いている。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.32

32

Haec bene defunctis officia impenduntur, ut vivant in mentibus, in affectibus perseverent. Non amisit virum, quae exhibet castitatem: non est viduata conjugio, quae non mutavit nomen mariti.

PL 16, 1319A

死者にこそ、こうした務めが正しく捧げられる。彼らが精神の中に生き、情の中にとどまるためである。貞潔を示す女は夫を失っていない。夫の名を替えなかった女は、結婚からやもめにされてはいない。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.33

33

Nec tu perdidisti haeredem, quae adjuvas cohaeredem: sed pro successore corruptibilium, mutasti consortem immortalium.

PL 16, 1319A

あなたも、共同相続人を助けているのだから、相続人を失ったのではない。朽ちるものの後継ぎに代えて、朽ちないものの伴侶を得たのである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.34

34

Habes qui tibi repraesentet haeredem: solve pauperi, quod debetur haeredi; ut non solum maternae aut paternae senectutis, sed etiam vitae propriae sit superstes.

PL 16, 1319A

あなたには、相続人を代わりに示す者がいる。相続人に支払うはずのものを、貧しい者に支払え。そうすれば相続人は、母や父の老年より長く生きるだけでなく、自分自身の命よりも長く生き残る者となる〔sit superstes の主語は亡くなった相続人と取った〕。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.35

35

Plus successori tuo relinquis, si portio ejus non ad luxum praesentium proficiat, sed ad pretium futurorum. 14. Sed desideramus amissos.

PL 16, 1319A

あなたの後継ぎのためには、その取り分が現在の贅沢のためではなく、将来の報いのために役立つなら、より多くを残すことになる。14. しかし我々は、失った人々を恋しがる。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.36

36

Duo sunt enim quae maxime angunt, aut desiderium eorum, quos amiserimus, sicut meo exemplo metior: aut quod eos vitae suavitate privatos, ereptos laboris sui fructibus arbitremur.

PL 16, 1319B

実に、とりわけ人を苦しめるものは二つある。失った人々への恋しさ(私自身の例で測ると)、そして、彼らが命の甘さを奪われ、労苦の実りを取り上げられたと考えることである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.37

37

Tenera enim amoris est titillatio, quae improvisum affectum excitat, ut sedandi magis, quam excludendi doloris facultas relinquatur: simul quia pium videtur desiderare quod amiseris, et specie virtutis adolescit infirmitas.

PL 16, 1319B

愛のうずきはやさしく、不意の情を呼び起こすので、悲しみを締め出す力よりも、鎮める力のほうが残される。同時に、失ったものを恋しがるのは情愛にかなうと見え、弱さが徳の外観をもって育つのである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.38

38

15. Sed cur tu putes patientiorem illam esse debere, quae dilectum ad peregrina dimiserit, et militiae gratia, vel susceptae administrationis officio, vel negotiandi usu transfretasse compererit; quam te qui non fortuito arbitrio derelinqueris, aut studio pecuniae, sed lege naturae?

PL 16, 1319B

15. しかしなぜあなたは、愛する人を異郷へ送り出し、軍務のため、あるいは引き受けた職務のため、あるいは商いのために海を渡ったと知っている女のほうが、偶然の判断や金銭への欲ではなく、本性の法によって置き去りにされるあなたよりも、忍耐強くあるべきだと考えるのか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.39

39

At recuperandi tibi interclusa spes: quasi cuiquam certa sit redeundi. Et plerumque dubia plus fatigant, ubi periculi metus integer, graviusque est timere, ne acciderit, quam tolerare quod jam noveris accidisse.

PL 16, 1319B

しかし取り戻す望みはあなたには閉ざされている、と言うのか。まるで誰かに帰還が確かであるかのように。しかも多くの場合、不確かなことのほうが、危険への恐れが損なわれないぶん、いっそう人を疲れさせる。すでに起こったと知っていることを耐えるより、起こったのではないかと恐れるほうが重い。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.40

40

Aliud enim summam formidinis coacervat, aliud finem exspectat doloris. 16. An dominis jus est, quo decreverint, transferre mancipia, Deo non est? Sed non suppetit exspectare remeantem; suppetit tamen praecedentem sequi.

PL 16, 1319C

一方は恐れの総和を積み上げ、他方は痛みの終わりを待つからである。16. 主人たちには、望む所へ奴隷を移す権利があるのに、神にはないのか。戻る者を待つ余裕は我々にはないが、先に行く者に従う余裕はある。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.41

41

Et certe brevis vitae usus nec illi multum videtur eripuisse, qui ante praecessit: nec te differre diutius, qui remanseris. 17. Quod si desiderium tuum mitigare non possis; nonne tamen videtur indignum pro desiderii tui studio rerum ordinem velle converti?

PL 16, 1319C

そして確かに、短い生の用は、先に逝った者からさほど多くを奪ったようには見えず、後に残ったあなたが隔てられるのも、さほど長くはない。17. それでも、もしあなたが自分の恋しさを和らげることができないとしても、自分の恋しさの熱意のために、物事の秩序を覆そうと望むのは、ふさわしくないと思えないか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.42

42

Amantium ardentiora utique desideria sunt, et tamen necessitatis contuitu temperantur: et si dolent deseri, lugere tamen non solent: destituti amare impatientius erubescunt. Ita patientia desiderii plus probatur.

PL 16, 1319C

愛し合う者たちの恋しさは確かにいっそう熱い。それでも必然を見つめて抑えられる。置き去りにされて痛むことはあっても、嘆き悲しむことには慣れていない。見捨てられた者は、こらえきれずに愛することを恥じるのである。こうして恋しさに耐えることは、いっそうよく証される。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.43

43

18. Quid autem de his loquar, qui defunctos putant vitae suavitate privari? Nulla potest esse jucunditas inter has vitae nostrae amaritudines aut dolores, quae vel ex corporis ipsius infirmitate, vel extrinsecus accidentium incommoditate generantur.

PL 16, 1319D

18. だが、死者は生の甘美さを奪われたと考える者たちについて、何を語ろうか。我々の生のこうした苦味や痛みのただなかに、いかなる楽しみもありえない。それらは、体そのものの弱さから生じるか、外から降りかかる災いの煩わしさから生じるのである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.44

44

Anxii enim semper, et ad ipsa laetiorum vota suspensi, quodam fluctuamus incerto, sperantes dubia pro certis, incommoda pro secundis, caduca pro solidis: nihil habentes potestatis in arbitrio, nihil firmitatis in voto.

PL 16, 1320A

実に我々は常に不安を抱え、より幸いな願いそのものにすら宙づりにされて、ある不確かさのうちに揺れ動いている。不確かなものを確かなものと、不都合なものを順調なものと、移ろうものを堅固なものと思い込んで望み、意のままになる力は何ひとつ持たず、願いのうちに堅さは何ひとつ持たない。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.45

45

At si aliquid contra voluntatem acciderit, perditos nos putamus; plusque adversorum dolore frangimur, quam secundorum fructu potimur. Quibus igitur carent bonis, qui magis eripiuntur incommodis?

PL 16, 1320A

ところが、意に反することが何か起これば、我々は滅びたと思い、順境の実りを手にするよりも、逆境の痛みに打ち砕かれる。ならば、不都合から引き離される者が、いったいどのような善を失うというのか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.46

46

19. Valetudo, credo, bona plus adjuvat, quam affligit mala: aut opulentia plus delectat, quam egestas afficit: aut filiorum magis amabilis gratia, quam lugubris amissio: aut adolescentia jucundior, quam senectus tristior.

PL 16, 1320A

19. 思うに、良い健康は、悪い健康が苦しめる以上に助けるのであろう。あるいは富は、貧しさが苦しめる以上に喜ばせ、子らの愛らしさは、その喪失が悲痛である以上に愛すべきものであり、若さは、老いが悲しい以上に楽しいのであろう〔credo は反語で、実際はその逆だ、の意〕。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.47

47

Quam plerumque suorum taedet votorum et optati poenitet; ut doleat impetratum, quod non impetrare metuebat. Exsilia vero, et caeterarum poenarum acerbitates, quae potest compensare patria? quae voluptates?

PL 16, 1320B

どれほどしばしば人は、自分の願いに倦み、望んだことを悔いることか。得られないことを恐れていたものを、得てしまって悲しむほどである。追放や、そのほかの刑罰の苦さを、いったいどんな祖国が、どんな快楽が償いうるだろうか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.48

48

Quae etiam cum adsunt; debilitantur tamen, aut non utendi affectu, aut amittendi metu.

PL 16, 1320B

それらは手許にあっても、使う心がなかったり、失う恐れがあったりして、弱められてしまう。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.49

49

20. Esto tamen: maneat inoffensus, immunis a doloribus, perpes in voluptatibus vitae cursus humanae; quid tamen commodi consequi potest anima in istiusmodi corporis inclusa compagibus, et quibusdam membrorum angustiis coarctata?

PL 16, 1320B

20. だが、仮にそうだとしよう。人の生の歩みが、つまずきもなく、痛みを免れ、快楽のうちに絶えることなく続くとしても、このような体の継ぎ目に閉じ込められ、四肢の狭さに押し込められた魂が、どんな益を得られるだろうか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.50

50

Si caro nostra carcerem fugit, si detestatur omne quidquid evagandi facultatem negat; quae utique parvis ultra se audiendi videndique excurrere videtur sensibus: quanto magis anima nostra corporeum istud evadere gestit ergastulum, quae motu aereo libera, nescimus quo vadat, aut unde veniat (Joan. III, 8) !

PL 16, 1320B

もし我々の肉が牢獄を避け、さまよう自由を拒むものを何であれ忌み嫌うのなら──その肉でさえ、聞き見る小さな感覚によって、自分の外へ出て行くように見える──、我々の魂は、あの体という奴隷小屋から逃れたがること、いかばかりか。魂は空気のような動きで自由であり、我々は、それがどこへ行き、どこから来るのかを知らない(ヨハネ3:8)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.51

51

21. Scimus tamen quod corpori supervivat, et ea, jam depositis proprii sensus repagulis expedita, libero cernat obtutu, quae ante sita in corpore non videbat.

PL 16, 1320C

21. だが我々は、魂が体より長く生き残り、自らの感覚の閂をすでに取り外して解き放たれ、体の内にあった時には見えなかったものを、自由な眼差しで見ることを知っている。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.52

52

Quod exemplo dormientium possumus aestimare (quorum animi velut sepulto quieti corpore, ad altiora se subrigunt, et renuntiant corpori) rerum absentium, vel etiam coelestium visiones.

PL 16, 1320C

このことは眠っている者たちの例から推し量れる。その心は、体が憩いのうちに葬られたかのようになって、より高みに身を起こし、体に、不在の事物の、さらには天上のものの幻を告げ知らせるのである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.53

53

Ergo si mors carnis ex saeculi nos absolvit aerumnis, utique malum non est, quae libertatem restituit, excludit dolorem.

PL 16, 1320C

それゆえ、もし肉の死が我々を世の労苦から解き放つのなら、自由を取り戻し、痛みを締め出す死は、確かに悪ではない。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.54

54

22. Hinc igitur nobis adoriendus disputandi locus mortem malum non esse; quia aerumnarum omnium malorumque perfugium est, et fida statio securitatis, ac portus quietis. Nam quid in hac vita non experimur adversi?

PL 16, 1320C

22. したがって、我々が論じ始めるべき論点はここである。死は悪ではない。死はあらゆる労苦と悪からの避難所であり、安全のための確かな停泊地、憩いの港だからである。実際、この生で我々が経験しない逆境があるだろうか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.55

55

Quas non procellas, tempestatesque perpetimur? quibus non exagitamur incommodis? cujus parcitur meritis?

PL 16, 1320D

我々が耐えない嵐や暴風があるだろうか。どんな災いに我々は揺さぶられないだろうか。誰の功績が容赦されるだろうか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.56

56

23. Sanctus patriarcha Israel profugus patria, fratre, parentibus, domum mutavit exsilio (Gen. XXVIII, 5), stuprum filiae (Gen. XXXIV, 2) , generi necem flevit (Gen. XLIX, 5) , famen pertulit, sepulturam defunctus amisit; transferri enim ossa sua, ne vel mortuus requiesceret, obsecravit.

PL 16, 1320D

23. 聖なる族長イスラエルは、祖国も、兄弟も、両親も失って逃れ、追放のうちに住まいを変えた(創世記28:5)。娘の凌辱(創世記34:2)と婿の死(創世記49:5)を嘆き、飢えを耐え、死んでからは埋葬の地を失った。実際、死んでさえ安らぐことのないよう、自分の骨が移されることを彼は願ったのである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.57

57

24. Sanctus Joseph odia fratrum, insidias invidorum, servulorum obsequia, mercatorum imperia (Genes. XXXVII, 4 et seq.) , dominae petulantiam, mariti inscitiam, carceris quoque est expertus aerumnam (Gen. XXXIX, 12 et seq.) .

PL 16, 1321A

24. 聖なるヨセフは、兄弟たちの憎しみ、妬む者たちの陰謀、奴隷の身の服従、商人たちの支配(創世記37:4以下)、女主人の厚かましさ、夫の無知を経験し、さらに牢獄の苦難をも味わった(創世記39:12以下)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.58

58

25. Sanctus David filios amisit duos: unum incestum (II Reg. XIII, 29) , alterum parricidam (II Reg. XVIII, 14) . Hos habuisse pudoris est, doloris est perdidisse. Amisit et tertium, quem amabat, parvulum. Hunc viventem adhuc flevit, mortuum non desideravit.

PL 16, 1321A

25. 聖なるダビデは二人の子を失った。一人は近親相姦の者(サムエル記下13:29)、もう一人は近親殺しの者(サムエル記下18:14)であった。この二人を持ったことは恥であり、失ったことは痛みである。彼はさらに三人目、愛していた幼子をも失った。この子が生きている間はなお泣いたが、死んだ時には惜しまなかった。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.59

59

Sic enim legimus (II Reg. XII, 18) quod, aegrotante puero, deprecabatur David Dominum pro eo, et jejunavit, et in cilicio jacuit, et astantibus majoribus natu, ut excitarent eum de terra, nec surgendum sibi, nec coenandum putavit.

PL 16, 1321A

実に我々はこう読む(サムエル記下12:18)。子が病んでいる間、ダビデは主にその子のために祈り、断食し、粗布の上に伏した。年長者たちが傍らに立って、地から起き上がらせようとしたが、彼は起き上がることも、食事をすることもすべきでないと考えた。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.60

60

Ubi vero defunctum puerum comperit surrexit de terra, lavit illico, unctus est, vestimenta mutavit, adoravit Dominum, cibum sumpsit (Ibid., 20) .

PL 16, 1321B

だが子が死んだと知ると、地から起き上がり、すぐに身を洗い、油を塗り、衣を替え、主を礼拝し、食物を取った(サムエル記下12:20)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.61

61

Cum haec miranda pueris suis viderentur, respondit eis recte se, infante vivente, jejunasse et plorasse; quia jure arbitrabatur Dominum posse misereri, nec dubitandum quod vitam posset servare viventis, qui posset vivificare defunctos: jam vero, obita morte, quid jejunaret, qui jam non posset reducere mortuum exanimemque revocare: Ego, inquit, ibo ad eum: ipse autem non revertetur ad me (Ib. 23) .

PL 16, 1321B

従者たちにはこれが不思議に見えたので、彼は彼らに、子が生きている間に断食し泣いたのは正しかったと答えた。主が憐れむことができると、当然考えていたからである。死者を生かすことのできる主が、生きている者の命を守れることを疑うべきではなかった。だが死が訪れた今となっては、死んだ者、息絶えた者を連れ戻して呼び返すことのもはやできない自分が、何のために断食するのか、と。「私は彼のもとへ行く。だが彼は私のもとへ帰らない」(サムエル記下12:23)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.62

62

26. O maximum solatium desiderantis! O verum sapientis judicium! O miram sapientiam servientis! ut nemo sibi adversi aliquid accidisse indigne ferat, et contra meritum suum se queratur afflictum. Quis enim tu es, qui de tuo merito ante pronunties?

PL 16, 1321B

26. ああ、恋い慕う者の最大の慰めよ。ああ、知恵ある者の真の判断よ。ああ、仕える者の驚くべき知恵よ。これによって、誰も、自分に何か逆境が降りかかったことを不当と受け取らず、自分の功績に反して苦しめられたと嘆くこともない。実に、あなたは自分の功績について先に宣告するとは、いったい何者か。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.63

63

Cur praevenire desideras cognitorem? Cur eripis sententiam judicaturo? Nec sanctis istud permissum est, nec a sanctis impune umquam est usurpatum.

PL 16, 1321C

なぜ審理する者を先回りしようと望むのか。なぜ裁こうとする者から判決を奪うのか。これは聖なる者たちにも許されておらず、聖なる者たちによって罰を免れて行使されたこともない。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.64

64

David se propterea flagellatum suo carmine confitetur: Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo, obtinuerunt divitias.

PL 16, 1321C

ダビデは、自分が打たれたのはそのためであったと、自らの歌で告白する。「見よ、罪人たち、世にあって豊かな者たちそのものが、富を手に入れた」。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.65

65

Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas: et fui flagellatus tota die, et index meus in matutinum (Ps. LXXII, 12 et seq.) .

PL 16, 1321C

「それならば、私は理由なく私の心を義とし、無垢な者たちの間で私の手を洗ったのだ。そして私は一日じゅう打たれ、私を告発する者は朝に〔臨んだ〕〔index は「指し示すもの・告発する者」の意。in matutinum の意は定かでなく、「朝ごとに」とも取れる〕」(詩篇72:12以下)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.66

66

27. Petrus quoque quamvis plenus fide devotionis; tamen quia nondum conscius nostrae infirmitatis praesumptive dixerat Domino: Animam meam pro te ponam (Joan. XIII, 37) ; tentationem praesumptionis antequam tertio gallus cantaret incurrit (Joan. XVIII, 27) .

PL 16, 1321C

27. ペトロもまた、帰依の信仰に満ちてはいたが、まだ我々の弱さを知らず、思い上がって主に「私は汝のために魂を捨てよう」と言った(ヨハネ13:37)。そのため、雄鶏が三度鳴く前に、思い上がりの試みに陥った(ヨハネ18:27)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.67

67

Licet illa tentatio documentum fuerit ad salutem; ut discamus non contemnere carnis infirmitatem, ne contemnendo tentemur. Si Petrus tentatus est, quis praesumat, quis astruat se non posse tentari?

PL 16, 1322A

もっとも、その試みは救いに至る教訓となった。それは、我々が肉の弱さを侮らぬよう学ぶためであり、侮ってかえって試みに遭うことのないためである。ペトロが試みられたのなら、誰が、自分は試みられえないなどと思い上がり、主張できようか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.68

68

Atque haud dubie pro nobis tentatus est Petrus, ut in fortiore non esset tentamenti periculum: sed in illo disceremus quemadmodum in persecutionibus resistentes, etsi vitae studio tentaremur; tentationis tamen aculeum patientiae lacrymis vinceremus.

PL 16, 1322A

疑いなく、ペトロは我々のために試みられたのである。それは、より強い者に試みの危険が及ばないため、むしろ我々が彼において、迫害に抵抗する時に、たとえ生を愛する心に試みられても、試みの棘を忍耐の涙で打ち負かすことを学ぶためであった〔ut in fortiore non esset tentamenti periculum の係りは定かでない。こう取った〕。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.69

69

28. Idem tamen David, ne quem fortassis Scripturarum tenacem moveat factorum diversitas: idem, inquam, David parricidam mortuum flevit, qui non fleverat innocentem.

PL 16, 1322A

28. しかし、聖書に固執する誰かを、行いの食い違いが惑わすことのないように言っておく。同じダビデが、無垢な子は泣かなかったのに、近親殺しの者が死んだ時には泣いたのである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.70

70

Denique cum ploraret et lugeret, dixit: Filius meus Abessalon, filius meus Abessalon; quis dabit mihi mortem pro te (II Reg. XVIII, 33) ? Non solus ergo fletur Abessalon, fletur parricida, fletur Ammon (II Reg. XIII, 36) .

PL 16, 1322A

実に、泣き嘆いた時、彼は言った。「わが子アブサロムよ、わが子アブサロムよ。誰が、汝の代わりに私に死を与えてくれようか」(サムエル記下18:33)。したがって、泣かれるのはアブサロムだけではない。近親殺しの者が泣かれ、アムノンも泣かれる(サムエル記下13:36)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.71

71

Non solum fletur incestus, sed etiam vindicatur: alter contemptu regni, alter fratris exsilio. Fletur sceleratus, non fletur dilectus. Quae causa? quae ratio?

PL 16, 1322B

近親相姦の者は泣かれるだけでなく、報いも受ける。一方は王権への侮りのゆえに、もう一方は兄弟の追放のゆえに〔alter … alter … の割り振りは定かでない。アブサロムの反乱とアムノン殺害後の追放を指すと解した〕。罪を犯した者が泣かれ、愛された者は泣かれない。その原因は何か。その理由は何か。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.72

72

Non mediocris igitur in prudentibus deliberatio, sapientibus confirmatio; magna enim prudentiae in tanta factorum diversitate constantia, una fides.

PL 16, 1322B

それゆえ、これは思慮ある者たちにとっては並々ならぬ熟慮の種であり、知恵ある者たちにとっては確証である。実に、行いがこれほど異なる中での思慮の一貫性は大きく、信仰はただ一つなのである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.73

73

Et illos mortuos flevit, et flendum infantem mortuum non putavit; illos enim sibi periisse credebat, hunc resurrecturum sperabat. 29. Sed de resurrectione posterius, nunc ad proposita revertamur.

PL 16, 1322B

彼は、あの二人は死んでから泣いたが、死んだ幼子は泣くべきではないと考えた。あの二人は自分にとって滅びたと信じ、この子は復活するだろうと望んでいたからである。29. だが復活については後で述べよう。今は、提示したことに戻ろう。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.74

74

Praemisimus enim etiam sanctos viros gravia in hoc mundo et multa perpessos sine suffragatione meritorum, cum aerumna laborum.

PL 16, 1322B

というのも、我々は先に、聖なる者たちでさえ、この世で重く多くのことを、功績の後ろ盾もなく〔sine suffragatione meritorum は、功績による報いがないままに、の意に取った〕、労苦の苦難とともに耐え忍んだと述べたからである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.75

75

Unde regressus ad se David, in posterioribus dicit: Memento, Domine, quia pulvis sumus, homo tamquam foenum, dies ejus (Ps. CII, 15) ; et alibi: Homo vanitati similis factus est, dies ejus sicut umbra praetereunt (Ps. CXLIII, 4) .

PL 16, 1322C

それゆえダビデは、我に返って、後のほうで言う。「主よ、思い起こせ、我々は塵であると。人、その日々は草のようだ」(詩篇102:15)。また別の箇所では、「人は空しさに似たものとなった。その日々は影のように過ぎ去る」(詩篇143:4)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.76

76

Quid enim nobis miserius, qui tamquam spoliati et nudi projicimur in hanc vitam, corpore fragili, corde lubrico, imbecillo animo, anxii ad sollicitudines, desidiosi ad labores, proni ad voluptates?

PL 16, 1322C

実際、我々ほど惨めなものがあるだろうか。我々は、身ぐるみ剥がれ裸にされたかのように、この生へ投げ出され、体は壊れやすく、心は滑りやすく、気力は弱く、心配にはすぐ不安になり、労苦には怠け、快楽にはすぐ傾く。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.77

77

30. Non nasci igitur longe optimum, secundum sancti Salomonis sententiam. Ipsum enim etiam ii qui sibi visi sunt in philosophia excellere secuti sunt.

PL 16, 1322C

30. それゆえ、生まれないことこそ、聖なるソロモンの意見によれば、はるかに最善である。哲学において優れていると自ら思った者たちでさえ、これに従ったのである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.78

78

Nam ipse illis anterior, nostris posterior, ita in Ecclesiaste locutus est: Et laudavi ego omnes defunctos qui jam mortui sunt, magis quam viventes, quicumque vivunt usque adhuc.

PL 16, 1322C

実に彼は、彼ら〔哲学者たち〕より前の人であり、我々の者たちより後の人であるが、コヘレトの言葉でこう語った。「私は、すでに死んだ死者たちを、今なお生きているすべての生者たちよりも称えた」。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.79

79

Et optimus super hos duos, qui nondum natus est, et qui non vidit hoc opus malum, quod factum est sub sole. Et vidi ego universum laborem, et omnem virtutem operis hujus; quia aemulatio viro ab altero ejus.

PL 16, 1323A

「そして、この二者にまさって最も善いのは、まだ生まれておらず、日の下で行われたこの悪い業を見なかった者である。そして私は、あらゆる労苦と、この仕事のあらゆる力を見た。人の妬みは、その仲間から〔生じる〕からである〔quia aemulatio viro ab altero ejus の係りは定かでない。人への妬みはその隣人から来る、の意に取った〕」。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.80

80

Et quidem hoc vanitas, et praesumptio spiritus (Eccles. IV, 2 et seq.) . 31. Et quis hoc dixit, nisi ille qui sapientiam poposcit et impetravit (Sap. VII, 7) ; ut sciret compositionem orbis terrarum, et virtutem elementorum, anni cursus, et stellarum dispositiones, non ignoraret naturas animalium, et iras colligeret bestiarum, vim ventorum, et cogitationes hominum deprehenderet?

PL 16, 1323A

「それもまた空しさであり、霊の思い上がりである」(コヘレトの言葉4:2以下)。31. そして、これを語ったのは、知恵を乞い求めて得た者(知恵の書7:7)でなければ誰か。その者は、世界の構成と元素の力、年の巡りと星々の配置を知り、動物の本性を知らぬこともなく、獣たちの怒りを把握し、風の力と人々の思いを見抜いたのではなかったか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.81

81

Quem igitur non latuerunt coelestia, quemadmodum laterent mortalia? Qui cogitationem mulieris investigavit sibi infantem vindicantis alienum (III Reg. III, 27) , qui naturas animalium, quas non acceperat, divina tamen gratia aspirante cognovit (Sap. VII, 20) : hic de suae conditione naturae, quam in se expertus est, errare aut mentiri potuit?

PL 16, 1323A

天上のものが隠れていなかった者に、どうして死すべきものが隠れていようか。彼は、他人の幼子を自分のものだと主張した女の思いを探り出し(列王記三3:27)、受けてはいなかった動物の本性を、神の恩寵が息吹いて知った(知恵の書7:20)。その者が、自らの本性の状態について、自分自身で経験していながら、誤ったり偽ったりしえたであろうか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.82

82

32. Sed non solus hoc sensit, etsi solus expressit. Legerat sanctum dixisse Job: Pereat dies ille, in quo natus sum (Job. III, 3) ; et cognoverat nasci malorum omnium esse principium: et ideo diem quo natus est, perire optavit; ut tolleretur origo incommodorum: et optavit perire diem generationis suae; ut diem resurrectionis acciperet.

PL 16, 1323B

32. だが、これを感じたのは彼ひとりではない。言葉にしたのが彼ひとりだったとしても。彼〔ソロモン〕は、聖なるヨブが「私が生まれた日は滅びよ」と言ったのを読んでいた(ヨブ記3:3)。そして、生まれることがあらゆる悪の始まりであると知っていた。だからヨブは、自分の生まれた日が滅びるよう願った。災いの源が取り除かれるためである。さらに、自らの生まれの日が滅びるよう願った。復活の日を受けるためである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.83

83

Audierat etiam Salomon dixisse patrem suum: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum, dierum meorum; ut sciam quid desit mihi (Ps. XXXVIII, 5) . Noverat enim David non posse id quod perfectum est, hic comprehendi, et ideo ad ea quae sunt futura, properabat.

PL 16, 1323B

ソロモンはまた、自分の父がこう言うのも聞いていた。「主よ、私に私の終わりと私の日々の数を知らせよ。私に何が欠けているかを知るために」(詩篇38:5)。ダビデは、完全なものはここでは把握されえないと知っていた。だから、来たるべきものへ急いだのである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.84

84

Nunc enim ex parte scimus, et ex parte cognoscimus: tunc autem id quod perfectum est, poterit comprehendi; cum revelata facie nobis speculandae majestatis aeternitatisque divinae coeperit relucere non umbra, sed veritas (I Cor. XIII, 12) .

PL 16, 1323C

「今、我々は部分的に知り、部分的に認識している。だが、その時には、完全なものが把握されえよう」。覆いを取り除いた顔で、我々が仰ぎ見るべき神の威光と永遠が、影ではなく真理として輝き出し始める時にである(一コリント13:12)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.85

85

33. Nemo tamen festinaret ad finem, nisi vitae istius fugeret incommoditatem. Et ideo etiam David quare ad finem festinet, exposuit dicens: Ecce veteres posuisti dies meos, et habitudo mea tamquam nihil ante te: verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens (Ps. XXXVIII, 6) .

PL 16, 1323C

33. だが、この生の煩わしさから逃れるのでなければ、誰も終わりへ急ぎはしないだろう。だからダビデも、なぜ終わりへ急ぐのかを、こう言って説明した。「見よ、汝は私の日々を古いものとして置いた。私のありさまは汝の前では無に等しい。とはいえ、すべては空しい、生きているすべての人は」(詩篇38:6)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.86

86

Quid igitur moramur fugere vanitatem? aut quid nos delectat in hoc saeculo vane conturbari, thesaurum pecuniarum condere, et ignorare cui congregamus haeredi?

PL 16, 1323C

それなのに、なぜ我々は空しさから逃れるのを遅らせているのか。この世で空しく騒ぎ立て、金銭の宝を蓄え、誰が相続人になるかも知らずに集めることの、何が我々を喜ばせるのか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.87

87

Petamus amoveri a nobis plagas, eripi nos ex insipienti saeculo, carere peregrinatione diuturna, ad illam redire patriam et naturalem domum.

PL 16, 1324A

打撃が我々から取り除かれるよう、愚かな世から救い出されるよう、長い旅路を免れ、あの祖国、本来の家に帰れるよう、願おう。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.88

88

In hac enim terra advenae sumus atque peregrini (Ephes. II, 19) : remigrandum eo, unde descendimus: ambiendum et obsecrandum non perfunctorie, sed obnixe; ut a dolis et ab iniquitate loquacium liberemur.

PL 16, 1324A

「この地では、我々は寄留者であり旅人である」(エフェソ2:19)。我々が降ってきたところへ帰らねばならない。おざなりにではなく、ひたむきに、求め、願わねばならない。おしゃべりな者たちの欺きと不法から、我々が解き放たれるために。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.89

89

Et ille qui remedium noverat, prolongatum tamen suum ingemit incolatum, et cum peccatoribus et iniquis se habitare deplorat (Ps. CXIX, 5) . Quid ego faciam, qui et peccatum habeo, et ignoro remedium?

PL 16, 1324A

薬を知っていたあの人〔ダビデ〕でさえ、自分の寄留が長引いたことを嘆き、罪人たちや不法な者たちとともに住んでいることを悲しむ(詩篇119:5)。罪を持ち、しかも薬を知らない私は、どうしたらよいのか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.90

90

34. Hieremias quoque quod generatus sit, et ipse deplorat his verbis, dicens: Heu me, mater! ut quid me peperisti virum causam dicentem judicii in omni terra? Non profui, neque profuit mihi quisquam: virtus mea defecit (Jerem. XV, 10) .

PL 16, 1324A

34. エレミヤもまた、自分が生まれたことを、こう言って自ら嘆く。「ああ、母よ、なぜ私を産んだのか。全地に対して裁きの訴えを起こす男を。私は益をもたらさず、誰も私に益をもたらさなかった。私の力は尽きた」(エレミヤ15:10)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.91

91

Si igitur sancti viri vitam fugiunt, quorum vita etsi nobis utilis, sibi tamen inutilis aestimatur; quid nos facere oportet, qui nec aliis prodesse possumus, et nobis vitam hanc quasi fenebrem pecuniam usurario quodam cumulo gravescentem onerari in dies peccatorum aere sentimus?

PL 16, 1324B

それゆえ、もし聖なる者たちが生を避けるなら──その生は、我々には有益でも、彼ら自身には無益と見なされている──、他人の益にもなれず、この生が、利息つきの金銭のように、利子の積み重ねで重くなり、日ごとに罪の負債で負荷が増していくのを感じている我々は、何をなすべきか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.92

92

35. Quotidie morior, Apostolus dicit (I Cor. XV, 31) . Melius utique, quam illi, qui meditationem mortis philosophiam esse dixerunt: illi enim studium praedicarunt, hic usum ipsum mortis exercuit.

PL 16, 1324B

35. 「私は日々死ぬ」と使徒は言う(一コリント15:31)。死の探究こそ哲学だと言った者たちよりも、確かにすぐれている。彼らは〔死の〕探究を説いたが、この使徒は死そのものの実践を行ったのである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.93

93

Et illi quidem propter se: Paulus autem ipse perfectus moriebatur non propter suam, sed propter nostram infirmitatem.

PL 16, 1324B

しかも彼らは自分のためであったが、パウロ自身は、完全でありながら、自分の弱さのためではなく、我々の弱さのために死んでいた。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.94

94

Quid autem est mortis meditatio, nisi quaedam corporis et animae segregatio; quia mors ipsa non aliud quam corporis atque animae secessio definitur? Sed hoc secundum communem opinionem. 36. Secundum Scripturas autem triplicem esse mortem accipimus.

PL 16, 1324B

では、死の探究とは何か。体と魂のある種の分離にほかならない。死そのものが、体と魂の離脱以外のものとは定義されないからである。だが、これは世間一般の意見による。36. 聖書によれば、我々は死に三つあると受け取る。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.95

95

Una est cum morimur peccato, Deo vivimus (Rom. VI, 10) . Beata igitur mors, quae culpae refuga, Domino dedita, a mortali nos separat, immortali nos consecrat.

PL 16, 1324C

一つは、「我々は罪に死に、神に生きる」ときである(ローマ6:10)。それゆえ、咎を逃れ、主に献げられ、死すべきものから我々を分け、不死なるものに我々を聖別する死は、幸いである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.96

96

Alia mors est vitae hujus excessus, qua mortuus est patriarcha Abraham, patriarcha David, et sepulti sunt cum patribus suis; cum anima nexu corporis liberatur. Tertia mors est, de qua dictum est: Dimitte mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII, 22) .

PL 16, 1324C

もう一つの死は、この生からの逝去であり、これによって族長アブラハムも、族長ダビデも死に、その先祖たちとともに葬られた。魂が体の絆から解き放たれる時である。第三の死は、「死者に自分たちの死者を葬らせよ」と言われているものである(マタイ8:22)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.97

97

Ea morte non solum caro, sed etiam anima moritur: Anima enim quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4) . Moritur enim Domino, non naturae infirmitate, sed culpae. Sed haec mors non perfunctio hujus est vitae, sed lapsus erroris.

PL 16, 1324C

この死では、肉だけでなく、魂も死ぬ。「罪を犯した魂、それ自身が死ぬ」とあるとおりである(エゼキエル18:4)。この魂は、主に対して死ぬ。本性の弱さによってではなく、咎によってである。だが、この死はこの生の終わりではなく、迷いによる転落である。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.98

98

37. Una ergo est mors spiritalis, alia naturalis, tertia poenalis. Sed non quae naturalis, eadem poenalis; non enim pro poena Dominus, sed pro remedio dedit mortem.

PL 16, 1325A

37. したがって、一つは霊的な死、一つは自然の死、第三は刑罰としての死である。だが、自然の死は刑罰の死と同じではない。主は、死を刑罰としてではなく、薬として与えたからである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.99

99

Denique Adae peccanti praescriptum est aliud pro poena, aliud pro remedio; pro poena, cum dicitur: Quoniam audisti vocem uxoris tuae, et manducasti de ligno, de quo praeceperam tibi ab eo solo ne manducares, maledicta terra in operibus tuis: in tristitia manducabis fructum ejus omnibus diebus vitae tuae.

PL 16, 1325A

実に、罪を犯したアダムには、ある定めは刑罰として、別の定めは薬として定められた。刑罰としては、こう宣告される。「汝が汝の妻の声を聞き、汝がそれからだけは食べるなと私が命じた木から食べたので、地は汝の働きのゆえに呪われよ。汝は悲しみのうちにその実を、汝の命のすべての日々、食べる」。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.100

100

Spinas et tribulos germinabit tibi, et edes pabulum agri. Cum sudore vultus tui manducabis panem tuum, donec revertaris in terram, de qua assumptus es (Gen. III, 17 et seq.) .

PL 16, 1325A

「地は汝にいばらとあざみを生えさせ、汝は野の草を食べる。汝は顔に汗して汝のパンを食べる、汝がそこから取られた地に帰るまで」(創世記3:17以下)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.101

101

38. Habes poenarum ferias, quia adversus spinas saeculi hujus et sollicitudines mundi, voluptatesque divitiarum, quae Verbum excludunt, poenam includunt (Luc. VIII, 12) ; mors pro remedio data est, quasi finis malorum.

PL 16, 1325B

38. あなたには、刑罰の休みがある。この世のいばらと、世の思い煩いと、富の快楽──それらは言葉を締め出し、刑罰を取り込む(ルカ8:12)──に対して、死は薬として、悪の終わりのようなものとして与えられたからである。〔構文が崩れているらしく、「…に対して死が薬として与えられた」と解した〕

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.102

102

Non enim dixit: Quoniam audisti vocem mulieris, reverteris in terram; haec enim esset poenalis sententia, quemadmodum est illa: Maledicta terra spinas et tribulos germinabit tibi; sed dixit: Manducabis panem tuum in sudore, donec revertaris in terram.

PL 16, 1325B

実に彼は、「汝が女の声を聞いたので、汝は地に帰る」とは言わなかった。それなら刑罰の宣告であっただろう。「地は呪われよ。地は汝にいばらとあざみを生えさせる」というのがそれであるように。そうではなく、こう言ったのである。「汝は汗して汝のパンを食べる、汝が地に帰るまで」。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.103

103

Vides mortem magis metam esse nostrarum poenarum, qua cursus hujus vitae inciditur? 39. Ergo mors non solum malum non est, sed etiam bonum est. Denique pro bono quaeritur, sicut scriptum est: Quaerent homines mortem et non invenient eam (Apoc. IX, 6) .

PL 16, 1325B

あなたには見えるか。死は、むしろ我々の刑罰の終点であり、それによってこの生の歩みが断たれるということが。39. それゆえ、死は悪でないだけでなく、善でもある。実に、善きものとして求められる。「人々は死を求めるが、それを見いださない」と書かれているとおりである(黙示録9:6)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.104

104

Quaerent enim illi qui dicturi sunt montibus: Cadite super nos, et collibus: Operite nos (Luc. XXIII, 30) . Quaeret etiam anima illa, quae peccat. Quaerit dives ille positus in inferno, qui vult digito Lazari refrigerari linguam suam (Luc. XVI, 24) .

PL 16, 1325C

山々に「我々の上に落ちよ」と、丘々に「我々を覆え」と言おうとする者たちは、死を求めるであろう(ルカ23:30)。罪を犯すあの魂もまた求める。冥界に置かれたあの金持ちも求める。彼は、ラザロが指で自分の舌を冷やしてくれることを望んでいる(ルカ16:24)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.105

105

40. Videmus itaque quod et mors haec lucrum est, et vita poena est. Unde et Paulus ait: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Phil. I, 21) . Quid est Christus, nisi mors corporis, spiritus vitae? Et ideo commoriamur cum eo, ut vivamus cum eo.

PL 16, 1325C

40. こうして我々は、この死が利益であり、生が刑罰であることを見る。だからパウロも言う。「私にとって生きることはキリスト、死ぬことは益である」(フィリピ1:21)。キリストとは何か。体の死、生命の霊にほかならない。だから、我々は彼とともに死のう、彼とともに生きるために。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.106

106

Sit quidam quotidianus usus in nobis, affectusque moriendi; ut per illam, quam diximus, segregationem a corporeis cupiditatibus anima nostra se discat extrahere, et tamquam in sublimi locata, quo terrenae adire libidines, et eam sibi glutinare non possint, suscipiat mortis imaginem, ne poenam mortis incurrat.

PL 16, 1325C

我々のうちに、日々の習いと、死のうとする心の傾きがあるように。それは、先に述べた分離を通して、我々の魂が体の欲求から自らを引き離すことを学び、いわば高みに置かれたかのように、地上の欲情が近づいて魂を自分にくっつけることのできない所で、死の似姿を受け、死の刑罰を被らないようにするためである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.107

107

Repugnat enim lex carnis legi mentis, et eam legi erroris addicit, sicut Apostolus revelavit, dicens: Video enim legem carnis meae repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati (Rom. VII, 23) .

PL 16, 1325D

実に、肉の法は精神の法と争い、それを迷いの法に引き渡す。使徒が明らかにしたとおりである。「私は、私の肉の法が私の精神の法と争い、私を罪の法のうちに捕らえているのを見る」(ローマ7:23)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.108

108

Omnes impugnamur, omnes sentimus: sed non omnes liberamur. Et ideo infelix ego homo, nisi remedium quaeram. 41. Sed quod remedium? Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Ibid., 24, 25) .

PL 16, 1326A

我々は皆攻められ、皆それを感じる。だが、皆が解き放たれるわけではない。だから、私が薬を求めないなら、私は惨めな人間である。41. だが、どんな薬か。「誰が私をこの死の体から解き放つのか。それは、神の恩寵、我々の主イエス・キリストによる」(ローマ7:24–25)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.109

109

Habemus medicum, sequamur remedium. Remedium nostrum Christi gratia est, et corpus mortis corpus est nostrum.

PL 16, 1326A

我々には医者がいる。薬に従おう。我々の薬はキリストの恩寵であり、死の体とは我々の体である。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.110

110

Ergo peregrinemur a corpore, ne peregrinemur a Christo: etsi in corpore sumus, tamen quae sunt corporis non sequamur, nec deseramus jura naturae, sed dona gratiae praeoptemus: Dissolvi enim, et cum Christo esse multo melius: permanere autem in carne magis necessarium propter vos (Phil. I, 23, 24) .

PL 16, 1326A

それゆえ、我々は体から異郷の者となろう、キリストから異郷の者とならないために。たとえ体のうちにあっても、体に属することを追うまい。本性の権利を捨てるのではなく、恩寵の賜物をいっそう望もう。「解き放たれてキリストとともにあることは、はるかに善い。だが肉にとどまることは、汝らのために、いっそう必要である」(フィリピ1:23–24)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.111

111

42. Sed non omnibus necessarium, Domine Jesu: non mihi, qui nulli utilis sum; nam mihi lucrum est mori, ne plura peccem.

PL 16, 1326B

42. だが、主イエスよ、すべての者にとって必要であるわけではない。私にとってはそうでない。私は誰の役にも立たない。実に、私にとっては死ぬことが益である、これ以上罪を犯さないために。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.112

112

Lucrum mihi est mori, qui ipso libro quo alios consolor, quasi vehementiore monitore ad desiderium amissi fratris impellor; quoniam me ejus non sinit oblivisci. Nunc magis amo, et vehementius desidero.

PL 16, 1326B

私にとって死ぬことは益である。他の者たちを慰めるこの書そのものによって、いわば、より激しい督促者によるかのように、失った兄への恋しさへと駆り立てられるのだから。この書は、私が彼を忘れることを許さない。今、私はいっそう愛し、いっそう激しく恋しく思う。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.113

113

Desidero cum loquor, desidero cum relego; et ideo hoc potius scribendum arbitror, ne quando ab ejus recordatione divellar. Quod non contra Scripturas facio, sed cum Scripturis sentio; ut patientius doleam, impatientius desiderem.

PL 16, 1326B

語る時にも恋しく、読み返す時にも恋しい。だから、彼の思い出から引き離されることがないよう、むしろこれを書くべきだと私は考える。私はこれを聖書に反してしているのではなく、聖書とともに感じているのである。私がより忍耐強く悲しみ、よりこらえきれずに恋い慕うために。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.114

114

43. Praestitisti mihi, frater, ne mortem timerem, atque utinam moriatur anima mea in anima tua; hoc enim sibi Balaam pro maximo bono optat, donatus Spiritu prophetandi: Moriatur, inquit, anima mea in animis justorum, et fiat semen meum sicut semen istorum (Num. XXIII, 10) .

PL 16, 1326B

43. 兄よ、あなたは私に、死を恐れないようにしてくれた。願わくは、私の魂があなたの魂のうちで死なんことを。バラムは、預言する霊を賜って、これを自分のために最大の善として願ったのである。「私の魂が、正しい者たちの魂のうちで死ぬように。私の子孫が、この者たちの子孫のようになるように」と彼は言う(民数記23:10)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.115

115

Et vere hoc secundum prophetiam optat; qui enim viderat ortum Christi, vidit ejus triumphale, vidit mortem, vidit in eo perennem hominum resurrectionem; et ideo mori non timet resurrecturus.

PL 16, 1326C

そして、バラムは預言に従って、まことにこれを願っている。キリストの誕生を見た者は、その凱旋〔triumphale は中性の形容詞を名詞に用いたもので、語が欠けているのかもしれない〕を見、死を見、その中に人々の絶えることのない復活を見たのであり、だから、復活しようとする者として、死を恐れないのである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.116

116

Non moriatur ergo anima mea in peccato, neque peccatum in se recipiat: sed moriatur in anima justi: ut ejus recipiat aequitatem. Denique qui moritur in Christo, fit ejus gratiae particeps in lavacro.

PL 16, 1326C

それゆえ、私の魂が罪のうちで死ぬことのないように、罪を自分のうちに受けることのないように。そうではなく、正しい者の魂のうちで死に、その公正を受けるように。実に、キリストにあって死ぬ者は、洗いにおいて、その恩寵にあずかる者となる。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.117

117

44. Non ergo formidabilis mors, nec amara egentibus, nec gravior divitibus, nec injusta senioribus, nec ignava fortibus, nec perpetua fidelibus, nec improvisa sapientibus. Quam multi enim vitam solo mortis titulo consecrarunt, quantos vivere puduit, mori profuit?

PL 16, 1326C

44. したがって、死は恐れるべきものではない。貧しい者にとって苦くなく、富める者にとって重くなく、年長者にとって不当でなく、強い者にとって臆病でなく、信仰ある者にとって永遠でなく、知恵ある者にとって不意でもない。実に、どれほど多くの者が、ただ死の名によって生を聖別したことか。どれほど多くの者にとって、生きることは恥であり、死ぬことは益となったことか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.118

118

Morte unius plerumque accepimus maximos populos liberatos: morte imperatoris fugatos exercitus hostium, quos vivus vincere nequivisset. 45. Morte martyrum religio defensa, cumulata fides, Ecclesia roborata est: vicerunt mortui, victi persecutores sunt.

PL 16, 1326D

我々は聞いている。一人の死によって、しばしば最も大きな民が解放されたこと。皇帝の死によって、生きている間には打ち負かせなかった敵の軍が敗走したこと。45. 殉教者たちの死によって、宗教は守られ、信仰は積み上げられ、教会は強められた。死んだ者たちが勝ち、迫害者たちが負けたのである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.119

119

Itaque quorum vitam nescimus, horum mortem celebramus. Unde et David prophetice gloriatus in suae mentis excessu: Pretiosa, inquit, in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV, 15) . Mortem maluit praeferre, quam vitam. Ipsa mors martyrum praemium vitae est.

PL 16, 1327A

こうして、その生を我々が知らない人々の、その死を我々は祝う。だからダビデも、預言者として、自らの精神の脱我〔excessus mentis〕のうちに誇って言った。「その聖なる者たちの死は、主の目に尊い」(詩篇115:15)。彼は、生よりも死を優先することを選んだ。殉教者たちの死そのものが、生の報いである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.120

120

Morte etiam inimicorum odia solvuntur. 46. Quid plura? Unius morte mundus redemptus est. Potuit enim Christus non mori, si voluisset: sed neque refugiendam mortem quasi ignavam putavit, neque melius nos quam moriendo servasset. Itaque mors ejus vita est omnium.

PL 16, 1327A

死によって、敵たちの憎しみさえ解消される。46. これ以上、何を言うことがあろうか。一人の死によって、世界は贖われた。キリストは、望めば死なずにいることもできた。だが、死を臆病なものとして避けるべきだとは考えず、死ぬこと以上によく我々を救うこともできなかったであろう。それゆえ、彼の死はすべての人の生命である。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.121

121

Morte ejus signamur, mortem ejus orantes annuntiamus, mortem ejus offerentes praedicamus: mors ejus victoria est, mors ejus sacramentum est, mors ejus annua solemnitas mundi est.

PL 16, 1327B

彼の死によって我々は印される。彼の死を祈りつつ告げ知らせ、彼の死を献げつつ宣べ伝える。彼の死は勝利であり、彼の死は秘義であり〔sacramentum は典礼の「秘跡」とも取れる〕、彼の死は世の毎年の祝祭である。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.122

122

Quid praeterea de ejus morte dicamus, cum divino probemus exemplo, quia immortalitatem mors sola quaesivit, atque ipsa se mors redemit? Non igitur moerenda mors, quae causa salutis est publicae: non fugienda mors, quam Dei Filius non dedignatus est, non refugit.

PL 16, 1327B

そのうえ、彼の死について何を言おうか。死のみが不死を求め、死そのものが自らを贖ったことを、我々は神的な範例によって証明するのだから。それゆえ、死は嘆くべきものではない。死は公の救いの原因だからである。死は避けるべきものでもない。神の子が侮らず、避けなかったものだからである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.123

123

Non solvendus ordo naturae; quod enim commune est omnibus, exceptum in singulis esse non potest. 47. Et mors quidem in natura non fuit, sed conversa est in naturam; non enim a principio Deus mortem instituit, sed pro remedio dedit.

PL 16, 1327B

自然の秩序を解いてはならない。すべての者に共通のことは、一人ひとりについて例外とはなりえないからである。47. 死は確かに本性の内にはなかったが、本性の内へと転じられた。神は初めから死を定めたのではなく、薬として与えたのである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.124

124

Et consideremus ne videatur esse contrarium. Nam si bonum est mors, cur scriptum est, quia Deus mortem non fecit: sed malitia hominum mors introivit in orbem terrarum (Sap. I, 13; II, 24) .

PL 16, 1327C

矛盾に見えないかどうか、考えてみよう。死が善きものであるなら、なぜ「神は死を作らなかった。人々の悪意によって、死は世界に入った」と書かれているのか(知恵の書1:13; 2:24)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.125

125

Revera enim mors divino operi necessaria non fuit, cum in paradiso positis bonorum omnium jugis successus afflueret; sed praevaricatione damnata in labore diuturno, gemituque intolerando vita hominum coepit esse miserabilis: debuitque dari finis malorum, ut mors restitueret, quod vita amiserat.

PL 16, 1327C

実のところ、死は神の業にとって必要ではなかった。楽園に置かれた者たちには、あらゆる善きものが絶え間なく豊かに続いて満ちていたからである。しかし背反のゆえに断罪されて、長く続く労苦と耐えがたい嘆きのうちに、人の生は惨めなものとなり始めた。そして悪に終わりが与えられねばならず、生命が失ったものを死が回復させるべきこととなった。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.126

126

Immortalitas enim oneri potius quam usui est, nisi aspiret gratia. 48. Et si bene discutias, non naturae mors ista est, sed malitiae; manet enim natura, malitia moritur. Resurgit quod fuit: atque utinam ut jam peccandi liberum, ita vacuum culpae prioris!

PL 16, 1327C

不死は、恩寵が息吹かない限り、益となるよりもむしろ重荷である。48. よく考えてみれば、この死は本性の死ではなく、悪意の死である。本性は留まり、悪意が死ぬのだからである。かつてあったものが復活する。願わくは、それがもはや罪を犯すことから自由であるように、以前の咎からも免れていてほしい。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.127

127

Sed hoc ipsum indicio est mortem non esse naturae, quia iidem erimus, qui fuimus. Itaque aut peccatorum nostrorum supplicia pendemus, aut bene gestorum gratiam consequemur. Resurget enim natura eadem, jam stipendiis mortis honoratior.

PL 16, 1327D

しかし、我々がかつてあったのと同じ者であるということ、そのこと自体が、死が本性に属さないことの証拠である。したがって、我々は自らの罪の刑罰を支払うか、善く為した行いの報いを得るかである。実に、同じ本性が復活する。しかも、すでに死という務めを経て、いっそう栄誉あるものとなって。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.128

128

Denique mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi: deinde et nos qui vivimus, inquit, simul cum illis rapiemur in nubibus obviam Christo in aera; et ita semper cum Domino erimus (I Thess. IV, 15, 16) . Illi primi, viventes autem secundi.

PL 16, 1328A

実に、「キリストにある死者がまず復活する。次に、生きている我々が、と彼は言う、彼らとともに雲の中で、空中で、キリストを迎えるために引き上げられる。こうして我々は、いつまでも主とともにいる」(一テサロニケ4:15, 16)。彼らが第一であり、生きている者たちは第二である。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.129

129

Illi cum Jesu, viventes per Jesum. Illis dulcior vita post requiem: viventibus etsi grata compendia, tamen ignota remedia.

PL 16, 1328A

彼らはイエスとともにあり、生きている者たちはイエスによって〔生きる〕。彼らには、安息の後の生命がいっそう甘美である。生きている者たちには、近道〔compendia。死を経ずに引き上げられることと取った〕は喜ばしくとも、薬〔remedia。37・47 で死が「薬として」与えられたと言うのを受け、死を指すと取った〕は知られていない。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.130

130

49. Nihil est igitur quod in morte timeamus, nihil quod debeamus dolere; si aut naturae repetenti vita, quae accepta est, rependatur: aut petenti impendatur officio, in quo religionis cultus, aut virtutis usus est. Neque enim quisquam sibi, ut sic maneret, optavit.

PL 16, 1328A

49. それゆえ、死において我々が恐れるべきものは何もなく、悲しむべきものも何もない。受けた生命が、それを求め返す自然に返されるか、あるいは、信心の礼拝や徳の実践がそこにある務めに、求められるままに尽くされるのだからである。誰も、そのようにして留まり続けることを自ら望んだわけではない。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.131

131

Joanni promissum aestimatum est, sed non est creditum. Verba tenemus, sententiam derivamus. Ipse in libro negat sibi, quod non moreretur, esse promissum; ne quem vana spes exemplo incesseret.

PL 16, 1328A

ヨハネには〔死なないことが〕約束されたと考えられたが、信じられはしなかった。我々は言葉を保ち、そこから意味を引き出す〔derivamus は「意味をそらす」とも読める〕。彼自身が書の中で、死なないということは自分に約束されていないと否定している。空しい希望が、その例によって誰かを襲うことのないようにである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.132

132

Quod si id velle spes insolens; quanto insolentius, quod non praeter modum acciderit, ultra modum dolere? 50. Gentiles plerumque se consolantur viri, vel de communitate aerumnae, vel de jure naturae, vel de immortalitate animae.

PL 16, 1328B

もしそれを望むことが思い上がった希望であるなら、度を越えて起こったのでもないことで度を越えて悲しむのは、どれほど思い上がっていることか。50. 異邦の人々は、多くの場合、苦難が共通であること、自然の法、魂の不死のいずれかによって、自らを慰める。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.133

133

Quibus utinam sermo constaret, ac non miseram animam in varia portentorum ludibria formasque transfunderent! Quid igitur nos facere oportet, quorum stipendium resurrectio est? cujus gratiam quoniam negare plerique non possunt, fidem abnuunt.

PL 16, 1328B

願わくは、彼らの言葉が筋の通ったものであり、哀れな魂を様々な怪異の嘲りや姿の中へ移し入れることがなければよいのだが。では、我々は何をなすべきか。我々の報酬は復活である。多くの者は、その好ましさ〔gratia。復活が望ましいものであること〕を否定できないので、それを信じることを拒むのである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.134

134

Et ideo eam non uno argumento aliquo, sed pluribus modis, ut possumus, astruamus. 51. Et quidem omnia aut usu, aut ratione, aut exemplo, aut eo quia decorum sit ea esse, ideo esse creduntur; et ad fidem singula suffragantur.

PL 16, 1328B

それゆえ、我々はこれを一つの論拠だけでなく、できる限りの多くの仕方で立証しよう。51. 実際、あらゆるものは、経験によるか、理性によるか、範例によるか、あるいはそれがあるのがふさわしいということによって、あると信じられている。そして、それぞれが信じることを支えるのである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.135

135

Usus, quia movemur: ratio, quia quod movet, virtutis alterius convenit aestimari: exemplum, quia generavit ager fruges, et ideo generaturum esse praesumimus: decorum, quia et ubi fructum non putamus, decere tamen credimus, ut virtutis opera minime deseramus.

PL 16, 1328C

経験とは、我々が動くということである。理性とは、動かすものは別の力によると見なすのが適切だということである。範例とは、畑が穀物を生んだゆえに、これからも生むだろうと我々が見込むことである。ふさわしさとは、実りがあるとは思えないところでも、徳の業を決して捨てないことがふさわしいと我々が信じることである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.136

136

52. Singula igitur singulis astruuntur. Tribus tamen evidentius colligitur resurrectionis fides, quibus omnia comprehenduntur: ratione, universitatis exemplo, testimonio rei gestae; quia plurimi surrexerunt.

PL 16, 1328C

52. こうして、それぞれの論拠はそれぞれの事柄を立証する。だが復活の信仰は、すべてを包括する三つのものによって、いっそう明白に導かれる。すなわち、理性、宇宙の範例、事実の証言であり、多くの者が復活したからである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.137

137

Ratio evidens est; quia cum omnis vitae nostrae usus in corporis animaeque consortio sit, resurrectio autem aut boni actus praemium habeat, aut poenam improbi; necesse sit corpus resurgere, cujus actus expenditur.

PL 16, 1328C

理性は明白である。我々の生のあらゆる営みは体と魂の結びつきの内にあり、復活は、善き行いの報償を持つか、邪な行いの刑罰を持つかのいずれかである以上、その行いが量られる当の体が復活することは必然だからである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.138

138

Quomodo enim in judicium vocabitur anima sine corpore, cum de suo et corporis contubernio ratio praestanda sit? 53. Resurrectio omnibus attributa est: sed ideo difficile creditur, quia non nostrum meritum, sed Dei munus est.

PL 16, 1328D

魂は、自らと体との同居について釈明しなければならないのに、体なしにどうして裁きに召されようか。53. 復活はすべての者に与えられている。しかし、それが信じがたいのは、我々の功績ではなく神の賜物だからである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.139

139

Prima igitur resurrectionis fides usus est mundi, rerumque status omnium, generationum series, successionum vices, obitus ortusque signorum, diei et noctis occasus, eorumque quotidie tamquam rediviva successio.

PL 16, 1329A

それゆえ、復活を信じさせる第一のものは、世界の営み、万物のありよう、世代の連なり、代々の交替、星座の没と出、昼と夜の暮れ、そして毎日のそれらのいわば蘇りのような継起である。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.140

140

Temperamenti quoque genitalis hujus terrae aliter ratio subesse non posset, nisi humoris ipsius quo omnia terrena generantur, quantum diurni solis aestus excoqueret, tantum rore nocturno dispositio divina repararet. Nam quid de fructibus loquar?

PL 16, 1329A

生み出す力をもつこの地の調和の理も、そうでなければ成り立ちえないだろう。すなわち、地上のあらゆるものが生み出されるその湿り気のうち、昼の太陽の熱が焼き尽くしただけを、神の配剤が夜の露によって回復させるのでなければである。実り〔の例〕について、何を言おうか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.141

141

Nonne tibi videntur occidere, cum decidunt: resurgere, cum revirescunt? Quod satum est, resurgit: quod mortuum est, resurgit; et in eadem genera, in easdem species reformatur.

PL 16, 1329A

あなたには、それらが落ちるときに死に、再び緑になるときに復活するように見えないか。蒔かれたものは復活し、死んだものは復活する。そして同じ種類、同じ姿へと造り直される。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.142

142

Hos terra primum reddidit fructus, in his primum natura nostra speciem resurrectionis imitata est. 54. Quid dubitas de corpore corpus resurgere?

PL 16, 1329B

地はまずこれらの実りを返した。我々の本性は、これらの内に、復活の姿をまず模倣した。54. 体から体が復活することを、あなたはなぜ疑うのか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.143

143

Granum seritur, granum resurgit: pomum decidit, pomum resurgit; sed flore granum induitur, folliculoque vestitur: Et hoc mortale oportet induere immortalitatem, et hoc corruptibile induere incorruptionem (I Cor. XV, 53) .

PL 16, 1329B

粒が蒔かれ、粒が復活する。果実が落ち、果実が復活する。ただ粒は花をまとい、莢で覆われる。「この死すべきものは不死を着、この朽ちるものは朽ちないことを着なければならない」(一コリント15:53)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.144

144

Flos resurrectionis immortalitas est, flos resurrectionis incorruptio est. Quid enim uberius quiete perpetua? quid locupletius securitate diuturna? Hic est multiplex fructus, cujus proventu pullulat fecundior hominum natura post mortem.

PL 16, 1329B

復活の花は不死であり、復活の花は朽ちないことである。永続する安らぎよりも豊かなものがあろうか。長く続く安全よりも富めるものがあろうか。これこそ多様な実りであり、その収穫によって、人間の本性は死の後にいっそう豊かに芽吹く。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.145

145

55. Sed miraris quemadmodum putrefacta solidentur, dispersa coeant, absumpta reparentur, non miraris quemadmodum semina vapore et compressu terrae soluta viridescant.

PL 16, 1329B

55. だがあなたは、腐ったものがどのようにして固まり、散ったものがどのようにして集まり、消え失せたものがどのようにして回復するのかを不思議がる。種が地の熱と圧力によって解かれて緑になることは、不思議がらない。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.146

146

Nam utique etiam ipsa terreno coalitu putrefacta solvuntur, et cum occaecata et mortua soli genitalis succus animaverit, quodam calore vitali spiritum quemdam herbae viridantis exhalant.

PL 16, 1329C

確かに、種そのものも土が固まることで腐って解け、見えず死んだようになっていたものを、生み出す土の汁が生かすと、一種の生命の熱によって、緑の草の息のようなものを吐き出す。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.147

147

Deinde paulatim teneram spicae adolescentis aetatem culmo erigit, et vaginis quibusdam natura tamquam sedula mater includit; ne pubescentem glacies adurat aspera, atque a nimio solis defendat ardore: frugem quoque ipsam adhuc quasi primis erumpentem cunabulis, mox adultam ne pluvia decutiat, ne aura dispergat, ne avium minorum morsus interimat, vallo aristarum sepire consuevit.

PL 16, 1329C

それから自然は、穂の若い柔らかな年ごろを少しずつ茎で立ち上げ、世話好きな母のように、いくつかの鞘で包む。育ちゆくものを厳しい氷が焼かないように、また太陽の過度の熱から守るためである。さらに、いわば最初の揺りかごから出てくるところの穀物そのものを、やがて成熟したときに雨が打ち落とさず、風が散らさず、小さな鳥の啄みが滅ぼさないように、芒の柵で囲うのを常とする。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.148

148

56. Quid igitur miraris si homines, quos acceperit, terra restituat; cum seminum corpora quaecumque susceperit, vivificet, erigat, vestiat, muniat, atque defendat?

PL 16, 1329C

56. それなら、あなたは、地が受け取った人間を返すということをなぜ不思議がるのか。地は、受け取った種の体をどんなものでも生かし、立ち上げ、着せ、守り、防ぐではないか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.149

149

Desine ergo dubitare quod depositum generis humani terrae fides reddat, quae commendata sibi semina usurario quodam fenore multiplicata restituat.

PL 16, 1330A

だから、人類の預け物を地の誠実が返すということを、疑うのをやめよ。地は、自らに託された種を、いわば利息付きの貸しのように増やして返すのである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.150

150

Nam quid de generibus arborum loquar, quae posito surgunt de semine, fructusque resolutos rediviva fecunditate resuscitant, et formae veteri atque imagini suae reddunt, multasque aetates quaedam arborum corpora reparata transmittunt; ut ipsa durando vincant saecula?

PL 16, 1330A

木々の種類について、何を言おうか。置かれた種から生え出で、散った実りを蘇った豊かさで再び起こし、昔の姿と自らの像に返し、再生した木々のある体は多くの世代を越えて生き続け、持ちこたえることで世々に勝るほどである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.151

151

Putrescere videmus acinum, vitem resurgere: surculus inseritur, arbor renascitur. An de reparandis arboribus divina est providentia, de hominibus nulla cura?

PL 16, 1330A

我々は、ブドウの粒が腐り、ブドウの木が復活するのを見る。挿し穂が接がれ、木が生まれ変わる。木々の回復については神の摂理があり、人間についてはまったく配慮が無いのか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.152

152

Et qui ea quae ad usus hominum dedit, perire non passus est; hominem perire patietur, quem ad imaginem sui fecit? 57. Sed incredibile tibi videtur, ut mortui reviviscant: Insipiens tu ipse quod seminas, nonne prius moritur, ut vivificetur (Ibid., 36) ?

PL 16, 1330A

人間の用に供するために与えたものが滅びるのを許さなかった者が、自らの像に従って作った人間が滅びるのを許すだろうか。57. だがあなたには、死者が生き返るということが信じがたく見える。「愚かな者よ、汝自身が蒔くものは、まず死ななければ命を与えられないではないか」(一コリント15:36)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.153

153

Sere quemlibet fructum arentem, resuscitatur. Sed habet succum. Et nostrum corpus habet sanguinem suum, habet humorem suum. Hic nostri succus est corporis.

PL 16, 1330B

乾いた実を何でも蒔いてみよ。それは息を吹き返す。しかし、それには汁がある。我々の体にもそれ自身の血があり、それ自身の湿り気がある。これが我々の体の汁である。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.154

154

Unde illud quoque explosum arbitror, quod arentem surculum quidam reviviscere negant, idque ad praejudicium carnis derivare nituntur. Non enim caro arida, cum caro omnis e limo sit, limus in humore, humor e terris.

PL 16, 1330B

それゆえ、乾いた挿し穂が生き返らないと言い、そのことを肉に対する先入の判断へ引き寄せようとする者たちの論も、退けられたと私は考える。肉は乾いているのではない。肉はすべて泥から成り、泥は湿り気の内にあり、湿り気は地から出るからである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.155

155

Denique multa gignentia quamvis jugi serenitate humo arida arenosaque nascuntur; quoniam ipsa sibi terra humorem sufficit. Num igitur in hominibus terra degenerat, quae omnia regenerare consuevit?

PL 16, 1330B

実に、生え出るものの多くは、絶えず晴天であっても、乾いた砂地に生じる。地が自ら湿り気を足りるだけ供するからである。ならば、すべてを再び生じさせるのを常とする地が、人間に関してだけ衰えるだろうか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.156

156

Unde claret non esse dubitandum quod secundum naturam magis, quam contra naturam est; ex natura enim est resurgere nascentia omnia, contra naturam est interire.

PL 16, 1330C

それゆえ、疑うべきではないことは明らかである。それは本性に反するよりも、むしろ本性に従うことだからである。生まれるものがすべて復活するのは本性から出ることであり、滅びるのは本性に反することである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.157

157

58. Sequitur illud quod gentiles plerumque perturbat, quomodo fieri possit ut quos mare absorbuerit, ferae dilaceraverint, bestiae devoraverint, terra restituat. Quo ita demum veniatur necesse est, ut non de fide resurrectionis, sed de parte dubitetur.

PL 16, 1330C

58. 次に、異邦人たちをしばしば悩ませる問いが続く。海が呑み込み、野獣が引き裂き、獣が食らった者たちを、どのようにして地は返すことができるのか、というものである。こうしてついに、復活の信仰についてではなく、その一部について疑うところにまで至らざるをえない。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.158

158

Esto enim ut laceratorum corpora non resurgant, resurgunt caeteri: nec resurrectio destruitur, si conditio excipitur. Miror tamen cur vel de his dubitandum putent, quasi non omnia quae ex terris sunt, in terram redeant, et in terram resolvantur (Eccles. III, 20) .

PL 16, 1330C

仮に、引き裂かれた者たちの体が復活しないとしても、残りの者たちは復活する。ある部類の者が除かれても、復活が破壊されるわけではない。それでも私は、なぜ彼らがこの者たちについてさえ疑うべきだと思うのか、不思議に思う。まるで、地から出たものがすべて地に帰り、地へと解けていくことがないかのようにである(コヘレトの言葉3:20)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.159

159

Mare quoque ipsum quaecumque corpora humana demerserit, vicinis exspuit unda plerumque littoribus.

PL 16, 1330D

海もまた、沈めた人間の体がどんなものでも、多くの場合、波によって近くの岸辺へ吐き出す。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.160

160

Quod ni ita esset, difficile, credo, Deo foret dispersa connectere, dissipata sociare; cui mundus obtemperat, muta obsequuntur elementa, servit natura: quasi non majoris miraculi sit limum animare quam jungere?

PL 16, 1331A

もしそうでなかったとしても、散ったものを繋ぎ合わせ、四散したものを集めることが、神にとって難しいとでもいうのか〔credo は皮肉の挿入〕。世界は神に従い、物言わぬ元素は神に服し、自然は神に仕えるのである。泥を生かすことが、それを寄せ集めることよりも大きな奇跡ではないかのようではないか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.161

161

59. Avis in regione Arabiae, cui nomen est phoenix, redivivo suae carnis humore reparabilis, cum mortua fuerit, reviviscit; solos non credimus homines resuscitari?

PL 16, 1331A

59. アラビアの地方に、フェニックスという名の鳥がいる。自らの肉の湿り気が蘇ることで回復し、死んだ後に生き返る。我々は、人間だけは復活させられると信じないのか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.162

162

Atqui hoc relatione crebra, et scripturarum auctoritate cognovimus memoratam avem quingentorum annorum spatia vitalis usus habere praescripta; eamque cum sibi finem vitae adesse praesaga quadam naturae suae aestimatione cognoverit, thecam sibi de thure et myrrha, et caeteris odoribus adornare, completoque opere pariter ac tempore, intrare illo, atque emori: ex cujus humore oriri vermem, paulatimque eum in avis ejusdem figuram concrescere, usumque formari, subnixam quoque remigio pennarum, renovatae vitae officia munere pietatis ordiri.

PL 16, 1331A

ところで、我々は、たびたびの報告と諸書の権威によって、次のことを知っている。この鳥は五百年という期間の生を、あらかじめ定められている。そして、自らの生の終わりが近づいたと、自らの本性が備えるいわば予知のような見積もりによって知ると、乳香と没薬とその他の香料で自分のために箱を飾り上げ、仕事も時も同時に満ちると、そこに入って息絶える。その湿り気から一匹の虫が生じ、それが少しずつ同じ鳥の姿に育って、用いる形が整えられる。さらに、羽の櫂に支えられて、刷新された生の務めを、孝心の務めから始める、というのである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.163

163

Nam thecam illam, vel tumulum corporis, vel incunabulum resurgentis, in qua deficiens occidit, et occidens resurgit, ex Aethiopia in Lycaoniam vehit: atque ita resurrectione avis hujus, locorum incolae completum quingentorum annorum tempus intelligunt.

PL 16, 1331B

実際、鳥はあの箱を、すなわち体の墓であり復活する者の揺りかごである箱を、エティオピアからリュカオニアへと運ぶ。その中で力尽きて死に、死にながら復活するのである。そして、この鳥の復活によって、その土地の住民は五百年の時が満ちたことを悟る。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.164

164

Ergo isti avi quingentesimus resurrectionis annus est, nobis millesimus: illi in hoc saeculo, nobis in consummatione mundi. Plerique etiam opinantur quod avis haec rogum sibi ipsa succendat, et rursus de favillis suis et cineribus reviviscat.

PL 16, 1331B

それゆえ、この鳥には五百年目が復活の年であり、我々には千年目である。鳥にはこの世において、我々には世の終わりにおいてである。多くの者は、この鳥が自ら火葬の薪に火をつけ、再び自分の灰と燃え殻から生き返るとも考えている。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.165

165

60. Sed fortasse natura discretior, fidei quoque discretionem videatur afferre: in originem principiumque hominis procreandi mens nostra redeat. Viri estis, feminae estis quae humana sunt, non ignoratis: et si qui ignoratis, ex nihilo putatis esse, quod nascimur.

PL 16, 1331B

60. だが、おそらく人間の本性はより区別されたものであるため〔natura discretior の意と係りは定かでない。人間の本性が他の被造物から区別されている、と取った〕、信仰にも区別をもたらすように見えるかもしれない。ならば、人間が生み出される起源と始まりへ、我々の精神を戻そう。諸君は男であり、女であって、人間にかかわることを知らないわけではない。知らない者があるなら、我々が生まれることを無から出たものと考えているのである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.166

166

Quam ex parvo quanti exsurgimus! Et si non exprimimus, intelligitis tamen quid velimus, vel potius quid nolimus dicere. Unde hoc caput, et vultus iste mirabilis, cujus artificem non videmus, opus videmus, in varia officia ususque formatur?

PL 16, 1331C

なんと小さなものから、なんと大きな者として我々は立ち上がることか。言葉にして言い表さなくとも、我々が何を言おうとしているか、むしろ何を言いたくないかは、諸君にも分かるであろう。この頭、この驚くべき顔は、その作り手を我々は見ないが、作られた業は見る。それは、どこから様々な務めと用に向けて形づくられるのか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.167

167

Unde forma erectior, status excelsior, faciendi vis, sentiendi vivacitas, gradiendi facultas? Ignota certe nobis sunt naturae organa, sed nota ministeria. Et tu semen fuisti, et tuum corpus semen est resurrecturi.

PL 16, 1332A

いっそう直立した姿、いっそう高い立ち姿、為す力、感じる鋭敏さ、歩む能力は、どこから来るのか。自然の器官は確かに我々には知られていないが、その働きは知られている。あなたもまた種であった。あなたの体は、復活しようとするものの種である。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.168

168

Audi Paulum, et disce quia semen es: Seminatur in corruptione, surget in incorruptione: seminatur in ignobilitate, surget in gloria: seminatur in infirmitate, surget in virtute, seminatur corpus animale, surget corpus spiritale (I Cor. XV, 42 et seq.) .

PL 16, 1332A

パウロの言葉を聞き、あなたが種であることを学べ。「朽ちるものとして蒔かれ、朽ちないものとして復活する。卑しいものとして蒔かれ、栄光のうちに復活する。弱いものとして蒔かれ、力あるものとして復活する。魂的な体が蒔かれ、霊的な体が復活する」(一コリント15:42以下)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.169

169

Et tu ergo seminaris ut caetera, quid miraris si resurges ut caetera? Sed illa credis, quia vides: ista non credis, quia non vides: Beati qui non viderunt, et crediderunt (Joan. XX, 29) .

PL 16, 1332A

それゆえ、あなたもほかのものと同じく蒔かれる。ほかのものと同じく復活することを、なぜ不思議がるのか。だがあなたは、あれらは見るから信じ、これらは見ないから信じない。「見ないで信じる者は幸いである」(ヨハネ20:29)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.170

170

61. Tamen antequam tempus veniat, nec illa creduntur; non enim omne tempus accommodum ad resuscitanda semina.

PL 16, 1332A

61. それでも、時が来る前には、あれらのことも信じられない。あらゆる時が種を蘇らせるのに適しているわけではないからである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.171

171

Alio triticum seminatur, alio nascitur: alio vitis inseritur, alio gemmantia sarmenta pubescunt, luxuriat pampinus, uva formatur: alio plantatur olea, alio velut alvo gravis et onusta prole baccarum, fructus sui ubertate curvescit.

PL 16, 1332B

小麦はある時に蒔かれ、別の時に生え出る〔alio … alio は「ある〔時〕に…別の〔時〕に」の対と取った〕。ブドウはある時に接がれ、別の時に芽をつけた蔓が育ち、若枝が茂り、房が形づくられる。オリーブはある時に植えられ、別の時に、いわば胎が実の子で重く満ちたように、その実りの豊かさに身をたわめる。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.172

172

Ante vero quam suum cuique tempus adveniat, fetura restrictior est: nec generationis aetatem habet in potestate generandi ipsa, quae generat. Nunc informem situ, nunc fetu nudam, nunc virentem floribus, nunc arentem ipsam omnium cernas parentem.

PL 16, 1332B

しかし、それぞれに固有の時が来る前には、実りは乏しい。生み出すものそのものが、生み出す時期を、自らの支配下に持っているわけではない。万物の親であるこの地を、時には荒れて形を失っているように、時には実りを失って裸のように、時には花で緑に、時には乾ききったように、あなたは見るであろう。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.173

173

Quae utique vellet omnibus se vestire temporibus, nec umquam aurea segetum aut viridantia pratorum indumenta deponere: ipsa sui egens, et proventuum suorum, quae in alios transfuderit, indotata compendiis.

PL 16, 1332B

地は、できることなら、あらゆる時に自らを衣で装い、穀物の黄金の衣や牧草地の緑の衣を決して脱ぎたくないであろう。ところが地自身は、自らに窮し、他のものに注ぎ出した自らの収穫の益を失って、持参金を奪われている。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.174

174

62. Ergo et nostram resurrectionem et si non credis fide, non credis exemplo, usu es crediturus.

PL 16, 1332C

62. それゆえ、我々の復活についても、あなたが信仰によって信じず、範例によって信じないとしても、経験によって信じることになるだろう。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.175

175

Et aliis quidem fructibus, ut viti, oleae, pomisque diversis anni aetas extrema habilis maturandis: nobis quoque mundi consummatio tamquam extremus anni finis accommodam resurgendi praescripsit aetatem.

PL 16, 1332C

ほかの実り、たとえばブドウ、オリーブ、様々な果実にとっては、年の終わりの時期が熟させるのに適している。我々にとっても、世の終わりが、いわば年の終わりとして、復活するのに適した時期を定めたのである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.176

176

Et bene in consummatione mundi resurrectio mortuorum est; ne post resurrectionem in hoc malum nobis esset saeculum recidendum.

PL 16, 1332C

そして世の終わりに死者の復活があるのは、よいことである。復活の後に、この悪しき世へ我々が再び落ちることがないためである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.177

177

Ideo enim Christus est passus, ut nos ex hoc malo saeculo liberaret; ne iterum nos hujus saeculi tentamenta subruerent et obesset renasci, si renasceremur ad culpam.

PL 16, 1333A

実に、キリストが苦しみを受けたのは、我々をこの悪しき世から解放するためである。この世の誘惑が再び我々を覆さないように、また、咎へと生まれ変わるのであれば、再び生まれることも害になるからである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.178

178

63. Et rationem igitur resurrectionis, et tempus tenemus: rationem quia in omnibus sibi fetibus aeque natura respondet, nec in sola hominum successione degenerat: tempus, quia omnia in anni fine generantur. Mundi tempora annus unus est.

PL 16, 1333A

63. こうして、我々は復活の理も時も保っている。理とは、自然があらゆる実りにおいて等しく自らに応え、人間の継起においてだけ衰えることはないということ。時とは、すべてのものが年の終わりに生み出されるということである。世の時代は一つの年である。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.179

179

Et quid mirum si annus unus est, quando dies una est? Una enim die Dominus operarios conduxit ad vineam, dicens: Quid hic statis tota die otiosi (Matth. XX, 6) ? 64. Causae originum semina sunt. Semen esse corpus humanum gentium Doctor asseruit (I Cor. XV, 42) .

PL 16, 1333A

世の時代が一年であることに何の不思議があろうか。一日でさえあるのだから。実際、主は一日のうちに労働者をブドウ畑に雇い、こう言った。「なぜ汝らは、一日中ここで何もせずに立っているのか」(マタイ20:6)。64. 起源の原因は種である。人間の体が種であることを、諸国民の教師〔パウロ〕が断言した(一コリント15:42)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.180

180

Est ergo substantia resurgendi, quando est series seminandi. Quod si substantia aut causa non esset, arduum quisquam putaret Deo unde vellet, vel quomodo vellet, homines regenerare, qui mundum ex nulla materia, nulla substantia esse jussit, et factus est?

PL 16, 1333B

それゆえ、蒔く連なりがあるかぎり、復活する素材もある。もし素材も原因も無かったとしても、どこからであれ望むところから、どのようにであれ望む仕方で、人間を再び生み出すことを、誰が神にとって難事と考えようか。神は世界を、いかなる質料もいかなる素材もなしに在れと命じ、それは成ったのである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.181

181

Coelum aspice, terram intuere. Unde stellarum ignes? unde orbis solis et radii? unde lunae globus? unde montium vertices, dura saxorum, nemorosa silvarum? unde vel diffusus aer, vel infusae vel superfusae aquae?

PL 16, 1333B

天を見よ、地を見つめよ。星々の火はどこから来たのか。太陽の円盤とその光線は、月の球体は、どこから来たのか。山々の頂、硬い岩、木々の茂る森は、どこから来たのか。広がる空気や、注ぎ込まれ、またその上に注がれた水は、どこから来たのか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.182

182

Sed si haec omnia Deus fecit ex nihilo ( Ipse enim (Psal. CXLVIII, 5) dixit et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt ), cur miremur renasci posse, quod fuerit; cum videamus natum esse, quod non fuit?

PL 16, 1333B

だが、神がこれらすべてを無から作ったのなら――実に、「彼が言うと、それらは成り、彼が命じると、造られた」(詩篇148:5)――、かつてあったものが再び生まれうることを、なぜ我々は不思議がるのか。かつて無かったものが生まれたことを、我々は見ているというのに。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.183

183

65. Illud mirum, quod cum resurrectionem non credant, tamen ne genus pereat hominum, clementi quadam benignitate prospiciunt; et ideo transire ac demigrare in corpora dicunt animas, ne mundus intereat.

PL 16, 1333B

65. 不思議なのは、彼らが復活を信じないくせに、人類が滅びないよう、一種の寛大な好意から配慮することである。そこで彼らは、世界が滅びないように、魂が体から体へと移り、移住すると言う。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.184

184

Sed quid sit difficilius, ipsi asserant, transire animas an redire: sua repetere, an nova quaerere. 66. Sed illi dubitent, qui non didicerunt: nos vero qui legimus Legem, prophetas, apostolos, Evangelium, dubitare fas non est.

PL 16, 1333C

しかし、魂が移ることと戻ること、すなわち自分のものを取り戻すことと新しいものを求めることと、どちらが難しいか、彼ら自身に主張させよ。66. 彼らは疑えばよい。学ばなかった者たちだからである。だが律法、預言者、使徒、福音書を読んだ我々には、疑うことは許されない。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.185

185

Quis enim dubitet, cum legit: Et in tempore illo salvabitur omnis plebs tua, quae scripta est in libro: et multi dormientium in terrae fossis, una apertione exsurgent, hi in vitam aeternam, et hi in opprobrium et in confusionem perpetuam: et intelligentes splendebunt ut splendor firmamenti, et ex justis multi sicut stellae in saecula (Dan. XII, 1 et seq.) ?

PL 16, 1333C

実際、誰が疑うだろうか。次の言葉を読むとき。「その時、書に記された汝の民はすべて救われる。地の穴で眠る者の多くは、一度の開きによって起き上がる。ある者は永遠の生命へ、ある者は恥辱へ、永遠の混乱へと。悟りある者たちは天空の輝きのように輝き、義人のうち多くの者は星のように、世々にわたって輝く」(ダニエル12:1以下)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.186

186

Bene itaque dormientium dixit quietem, ut intelligas mortem non esse perpetuam, quae somni vice initur ad tempus, et ad tempus excluditur: melioremque profectum vitae ejus ostendit, quae futura post mortem est, quam ejus quae ante mortem moerore ac dolore transigitur.

PL 16, 1333C

それゆえ、彼が「眠る者たち」の安息と言ったのは適切であった。死が永続するものではなく、眠りのように一時のために入り、時が来れば締め出されるものであることを、あなたが悟るためである。また、死の後にあるであろう生の進みが、死の前に悲嘆と痛みのうちに過ごされる生の進みよりも優れていることを示している。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.187

187

Siquidem illa stellis comparatur, haec aerumnae addicitur. 67. Nam quid illa contexam, quae alio loco scripta sunt: Suscitabis me et confitebor tibi?

PL 16, 1334A

あの〔死後の〕生は星々に比べられ、この〔死の前の〕生は苦難に引き渡されるのだから。67. ほかの箇所に書かれていることを、どうして私が繋ぎ合わせて述べる必要があろうか。「汝は私を起こし、私は汝に告白しよう」。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.188

188

Quid etiam illud, quod Job sanctus vitae istius expertus injurias, et adversa omnia patientia virtutis exsuperans, compensationem sibi malorum praesentium de resurrectione promisit dicens: Suscitabis corpus meum hoc, quod multa mala passum est (Job. XIX, 26) ?

PL 16, 1334A

さらに次のことも何と言おうか。聖なるヨブは、この生の不当を身をもって知り、あらゆる逆境を徳の忍耐で乗り越えて、現在の悪の埋め合わせを復活に約束し、こう言った。「汝は、多くの悪を耐えたこの私の体を起こすだろう」(ヨブ記19:26)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.189

189

Esaias quoque resurrectionem populis annuntians, Dominici se nuntium dixit esse responsi; sic enim habes: Os enim Domini locutum est, et dicent die illa (Esai. XXV, 8) .

PL 16, 1334A

イザヤもまた、諸々の民に復活を告げ知らせて、自分は主の答えの使者であると言った。実にあなたはこう読む。「主の口が語った。その日、彼らは言うであろう」(イザヤ25:8)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.190

190

Quid igitur os Domini locutum sit populos esse dicturos, in posterioribus declaratur, ubi scriptum est: Propter timorem tuum, Domine, in utero accepimus et parturivimus spiritum salutis tuae, quem effudisti super terram.

PL 16, 1334A

主の口が、民が言うであろうと語ったことが何であるかは、後の箇所で明らかにされる。そこにはこう書かれている。「主よ、汝への畏れのゆえに、我々は胎に宿し、産んだ。汝の救いの霊を。それを汝は地の上に注いだ」。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.191

191

Cadent qui inhabitant terram, resurgent qui in monumentis sunt (Esai. XXVI, 18) : ros enim qui abs te, sanitas est illis, terra vero impiorum peribit. Ambula, populus meus, et intra in recessus tuos. Abscondere aliquantulum, donec transeat ira Dei.

PL 16, 1334B

「地に住む者たちは倒れ、墓にいる者たちは復活する」(イザヤ26:18)。「実に、汝のもとからの露は彼らにとって癒しであり、不敬虔な者たちの地は滅びる。行け、私の民よ、汝の奥の間に入れ。しばらくのあいだ身を隠せ、神の怒りが過ぎ去るまで」。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.192

192

68. Quam bene recessus esse signavit tumulos mortuorum, quibus pauxillulum abscondimur; ut in judicium Dei, quod pro nostris sceleribus jus debitae indignationis assumet, tolerabilius transire possimus!

PL 16, 1334B

68. 預言者が死者の墓を奥の間と示したのは、なんと適切であったことか。我々はそこにほんの少しのあいだ身を隠し、それによって、我々の悪行のゆえに当然の憤りの権利を帯びる神の裁きへと、いっそう耐えやすく移ることができるのである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.193

193

Vivit igitur qui absconditur et quiescit, quasi e medio se subtrahens et recedens; ne eum arctioribus laqueis mundi hujus involvat aerumna, quibus repositam resurrectionis esse laetitiam, sanitatemque corporum solutorum divino rore reparabilem; coelestia oracula propheticis vocibus pollicentur.

PL 16, 1334B

それゆえ、身を隠して休む者は生きている。いわば真ん中から身を引いて退くのであり、この世の苦難がいっそう締めつける罠で彼を絡めないためである。彼らには〔quibus の係りは定かでない。身を隠す者たちと取った〕復活の喜びと、解かれた体の、神の露によって回復する健やかさが蓄えられていると、天の託宣が預言の声で約束している。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.194

194

Et bene ros significatur, quo genitalia omnia terrarum semina suscitantur. Quid igitur mirum si fatiscentis quoque corporis nostri cineres ac favillae pinguedine coelestis roris exuberant, et accepto humore vitali in compaginem suam membrorum nostrorum habitus reformantur?

PL 16, 1334C

露がしるしとされるのも適切である。地のあらゆる生み出す種は、露によって起こされるのだから。ならば、衰えゆく我々の体の灰と燃え殻が、天の露の豊かさに満ち溢れ、命の湿り気を受けて、我々の肢体の姿がそのつなぎ合わせへと造り直されるとして、何の不思議があろうか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.195

195

69. Docet etiam sanctus Ezechiel propheta, et plena expositione describit, quemadmodum arentibus vigor ossibus refundatur, sensus redeat, motus accedat, nervisque redeuntibus, corporis compago rigescat humani: quemadmodum nimis arida renatis ossa visceribus vestiantur, venarumque hiatus, et sanguinis rivulos extentae cutis velamen obducat.

PL 16, 1334C

69. 聖なる預言者エゼキエルもまた教え、十分な叙述をもって描いている。乾いた骨に力が再び注がれ、感覚が戻り、動きが加わり、腱が戻って、人間の体の組み立てが固くなる様子を。また、ひどく乾いた骨が、生まれ変わった肉で覆われ、血管の開口や血の小流れを、延ばされた皮の覆いが包む様子を。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.196

196

In ipsis, dum legimus, propheticis sermonibus humanorum videtur seges corporum rediviva consurgere, atque ipsa spatia diffusa camporum novis videas pullulare seminibus.

PL 16, 1335A

読むとき、その預言の言葉そのものの内に、人間の体の穀物畑が蘇って立ち上がるように見え、広がる野の空間そのものが新しい種で芽吹くのを、あなたは見るであろう。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.197

197

70. Quod si veteres sapientes satis hydri dentibus in regione Thebana inhorruisse armatorum segetem crediderunt: cum utique alterius naturae semina certum sit in naturam verti alteram nequivisse, nec partum suis discordem fudisse seminibus; ut ex serpente homines nascerentur, ut caro ex dentibus gigneretur: quanto magis utique credendum est, quaecumque sunt seminata, in suam naturam resurgere, nec a satione sua segetes discrepare, nec duris mollia, nec mollibus dura viviscere, nec in sanguinem venena converti; sed carnem de carne, os de ossibus, sanguinem de sanguine, humorem de humore reparari.

PL 16, 1335A

70. 古の賢者たちは、テーバイの地で水蛇の歯が蒔かれたとき、武装した者たちの穀物畑が逆立ち生えたと信じた。だが、別の本性の種が別の本性に変わることはできなかったこと、また産物が自らの種と食い違うことはなかったことは確かである。蛇から人間が生まれ、歯から肉が生じるといったことはなかったのだ。それならば、蒔かれたものはどんなものでも自らの本性に従って復活し、穀物畑が蒔かれたものと食い違わず、硬いものから柔らかいものが、柔らかいものから硬いものが命を得ず、毒が血に変わることもなく、むしろ肉は肉から、骨は骨から、血は血から、湿り気は湿り気から回復する、と信じるべきことは、どれほどいっそう確かか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.198

198

Potestis ergo, gentiles, reformationem negare naturae, qui mutationem potestis asserere? Potestis non credere oraculis, non Evangelio, non prophetiis, qui fabulis inanibus creditis?

PL 16, 1335B

それなら、異邦人たちよ、変化を主張できる諸君が、本性の再形成を否定できるのか。空しい作り話を信じる諸君が、託宣を、福音書を、預言を信じないでいられるのか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.199

199

71. Sed jam ipsum audiamus prophetam; sic enim ait: Et facta est super me manus Domini, et eduxit me in spiritu Dominus, et posuit me in medio campo, et hic erat plenus ossibus humanis: et circumduxit me per gyrum eorum, et ecce ossa multa valde in facie campi, arida nimis.

PL 16, 1335B

71. では、いまその預言者自身の言葉を聞こう。実に彼はこう言う。「主の手が私の上に臨み、主は霊のうちに私を連れ出し、野の真ん中に置いた。そこは人の骨で満ちていた。主は私をその周りに連れて回った。見よ、野の面には非常に多くの骨があり、ひどく乾いていた」。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.200

200

Et ait ad me: Fili hominis, si vivent ossa ista? Et dixi: Domine tu scis. Et ait ad me: Prophetiza super ossa ista, et dices illis: Ossa arida haec, audite verbum Domini.

PL 16, 1335B

「彼は私に言った。『人の子よ、これらの骨は生きるだろうか』。私は言った。『主よ、汝は知っている』。彼は私に言った。『これらの骨の上に預言し、彼らに言え。乾いた骨よ、主の言葉を聞け』」。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.201

201

Haec dicit Dominus ossibus istis: Ecce ego induco in vos spiritum vitae, et dabo in vos nervos, et adducam super vos viscera, et extendam super vos cutem, et dabo Spiritum meum in vos; et vivetis, et scietis quod ego sum Dominus. Et prophetavi sicut mandavit mihi.

PL 16, 1335B

「主はこれらの骨にこう言う。『見よ、私は汝らの中に生命の霊を入れ、汝らに腱を与え、汝らの上に肉を付け、汝らの上に皮を張り、私の霊を汝らの中に与える。汝らは生き、私が主であることを知る。』私は命じられたとおりに預言した。」

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.202

202

Et factum est cum prophetarem haec omnia, ecce factus est terrae motus magnus (Ezech. XXXVII, 1 et seq.) . 72. Vide nunc quemadmodum et auditum in ossibus, et motum prius ostendat esse, quam vitae spiritus refundatur.

PL 16, 1335C

「私がこれらすべてを預言していると、見よ、大きな地震が起こった。」(エゼキエル37:1以下)72. 今、見よ。〔預言者は〕生命の霊が注ぎ戻される前に、骨に聴くことと動きとがまずあることを、いかに示しているか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.203

203

Nam et supra ossa arida jubentur audire, quasi sensum habeant audiendi: et hic accessisse eorum unumquodque ad suam compaginem prophetico sermone signatur; sic enim habes: Et accedebant ossa, unumquodque ad suam compaginem.

PL 16, 1335C

実際、すでに上でも、枯れた骨は聴くように命じられている。あたかも聴く感覚を持っているかのようである。そしてここでは、骨のそれぞれが自分の接合部に近づいたことが、預言者の言葉によって示されている。実際、次のようにある。「そして骨は、それぞれ自らの接合部へと近づいた。」

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.204

204

Et vidi, et ecce super illa nervi et viscera nascebantur, et ascendebat super ea cutis desuper, et spiritus in his non erat (Ibid., 7 et seq.) .

PL 16, 1335C

「そして私は見た。見よ、それらの上に腱と肉が生じ、その上から皮が上ってきたが、それらの中には霊がなかった。」(エゼキエル37:7以下)

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.205

205

73. Magna Domini gratia, quod futurae resurrectionis propheta testis adhibetur, ut nos quoque eam illius oculis videremus.

PL 16, 1335D

73. 主の恩寵は大きい。来るべき復活の証人として預言者が立てられたのは、我々もまた彼の目を通してそれを見るためである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.206

206

Neque enim omnes testes adhiberi poterant, sed in uno omnes testes sumus: quia nec in virum sanctum cadit mendacium, nec in tantum error prophetam.

PL 16, 1336A

実際、すべての者が証人として立てられることはできなかった。しかし、一人の中で我々はみな証人である。聖なる人に偽りは当てはまらず、これほどの預言者に誤りは当てはまらないからである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.207

207

74. Nec nimus verisimile debet videri, quia jubente Deo, ossa in suam compaginem reformantur; cum utique innumera habeamus exempla, quibus natura rerum coelestibus est obsecuta praeceptis; ut terra pabulum gignere juberetur, et gigneret (Gen. I, 11) ; ut ad virgae tactum sitientibus populis petra vomeret aquam (Num. XX, 11) , atque aestu torridis miseratione divina undarent fluenta dura saxorum (Exod. IV, 3) .

PL 16, 1336A

74. 神が命じれば骨がその接合部へと作り直されるということも、〔他の例に〕劣らず〔底本は nimus。minus と読む〕ありそうなことと思われるべきである。実に、天の命令に事物の本性が従った例は、我々に数えきれないほどある。地は、飼い葉となる草を生じよと命じられて、生じた(創世記1:11)。杖が触れると、渇いた民のために岩が水を吐き出した(民数記20:11)。神の憐れみによって、熱に焼かれる者たちのために、硬い岩が流れとなって波打った(出エジプト記4:3)〔この引照は杖が蛇に変わる箇所で、岩から水の出る話に合わない。次の節の杖の話に当たるらしいが、刷られたとおりに写す〕。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.208

208

Virga in serpentem versa quid aliud indicavit, nisi volente Deo ex insensibilibus sensibilia posse generari? An vero incredibilius putas quod ossa, cum jubentur, accedunt (Ezech. XXXVII, 7) ; quam quod retrorsum fluenta vertuntur, maria fugiunt?

PL 16, 1336A

蛇に変わった杖は、神が望めば、感覚を持たないものから感覚を持つものが生じうるということ以外の何を示したか。それとも、骨が命じられて近づく(エゼキエル37:7)ことのほうが、流れが逆戻りし、海が逃げることよりも信じがたいと、あなたは思うのか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.209

209

Sic enim propheta testatur; Mare vidit et fugit, Jordanis conversus est retrorsum (Psal. CXIII, 3) .

PL 16, 1336B

実際、預言者はこう証言している。「海は見て逃げ、ヨルダンは後ろへ向きを変えた」(詩篇113:3)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.210

210

Nec super hoc ambigi potest, quod duorum populorum alterius salute, alterius obitu comprobatum est, aquarum cursus stetisse frenatos eosdemque aliis circumfusos, aliis ad mortem refusos, ut alios mergerent, alios reservarent (Exod. XIV, 22 et seq.) .

PL 16, 1336B

二つの民について、一方の救いと他方の死によって確かめられたことも、疑うことはできない。すなわち、水の流れが抑えられて立ち、その同じ水が、ある者たちには周りを取り巻き、ある者たちには死へと流れ戻って、ある者たちを沈め、ある者たちを守ったということである(出エジプト記14:22以下)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.211

211

Quid in ipso Evangelio? Nonne ibi probavit Dominus, quod verbo unda mitescat (Matth. VIII, 26) , fugentur coeli nubila, cedantflabra ventorum, placidisque littoribus muta Deo famulentur elementa?

PL 16, 1336B

福音書そのものではどうか。そこで主は、言葉によって波が静まり(マタイ8:26)、空の雲が追い払われ、風の息が退き、静かな岸辺に、物言わぬ諸元素が神に仕えることを証したではないか〔底本は cedantflabra と続けて刷る。cedant flabra と読む〕。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.212

212

75. Sed persequamur caetera, ut quemadmodum spiritu vitae animentur defuncti, surgant jacentes, sepulcra reserentur, possimus advertere.

PL 16, 1336B

75. だが、残りを追ってゆこう。死者がいかに生命の霊によって生かされ、横たわる者が起き上がり、墓が開かれるかを、我々が見て取れるようにするためである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.213

213

Et ait ad me: Prophetiza, fili hominis, et dic spiritui: Haec dicit Dominus: A quatuor ventis coeli veni, spiritus, et insuffla in mortuos istos, et vivant.

PL 16, 1336C

「そして彼は私に言った。『人の子よ、預言して、霊に言え。主はこう言う、天の四方の風から来たれ、霊よ、これらの死者に息を吹き込め、彼らが生きるように。』」

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.214

214

Et prophetavi sicut mandavit mihi, et intravit in eos spiritus vitae, et vixerunt, et steterunt in pedibus suis congregatio nimis multa. Et locutus est Dominus ad me, dicens: Fili hominis, ossa haec omnis domus Israel.

PL 16, 1336C

「そして私は命じられたとおりに預言した。すると生命の霊が彼らの中に入り、彼らは生き、自分の足で立った。非常に大きな群れであった。そして主は私に語って言った。『人の子よ、これらの骨はイスラエルの全家である。』」

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.215

215

Ipsi enim dicunt: Arida facta sunt ossa nostra, periit spes nostra, interibimus. Propterea prophetiza et dic: Haec dicit Dominus: Ecce ego aperio vobis monumenta vestra, et educam vos de monumentis vestris in terram Israel, et scietis quod ego sum Dominus, cum aperiam sepulcra vestra, et educam de sepulcris populum meum, et dabo Spiritum meum in vobis, et vivetis, et ponam vos super terram vestram, et scietis quia ego sum Dominus: locutus sum, et faciam, dicit Dominus (Ezech. XXXVII, 9 et seq.) .

PL 16, 1336C

「実に彼らは言っている。『我々の骨は枯れ、我々の望みは消えた、我々は滅びる。』それゆえ、預言して言え。『主はこう言う。見よ、私は汝らの墓を開き、汝らをその墓から連れ出してイスラエルの地に入れる。私が汝らの墓を開き、私の民を墓から連れ出すとき、汝らは私が主であることを知る。私は汝らの中に私の霊を与え、汝らは生き、私は汝らを汝らの地の上に置き、汝らは私が主であることを知る。私は語った、私は行う、と主は言う。』」(エゼキエル37:9以下)

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.216

216

76. Advertimus quemadmodum vitalis spiritus commercia resumantur, cognovimus quemadmodum dehiscentibus tumulis, mortui suscitentur.

PL 16, 1336D

76. 我々は、生命を与える霊が交わりをいかに取り戻すかに気づき、墓が裂けて死者がいかに呼び起こされるかを知った。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.217

217

An vero mirandum est jussu Domini mortuorum sepulcra reserari, cum tota suis terminis uno tonitruo terra quatiatur, mare suis exundet finibus, idemque suarum cursus refrenet undarum?

PL 16, 1337A

それとも、主の命令によって死者の墓が開かれることが驚くべきことだろうか。大地全体がただ一度の雷鳴で自らの境の中で揺さぶられ、海が自らの境を越えて溢れ、また同じ海が自らの波の流れを抑えるというのに。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.218

218

Denique ille qui credidit quia in momento, in ictu oculi, in novissima tuba (canet enim tuba) mortui resurgent (I Cor. XV, 52) ; cum primis rapietur in nubibus obviam Christo in aera (I Thess. IV, 16) ; qui non credidit, relinquetur, et perfidia sua subdet se ipse sententiae.

PL 16, 1337A

実に、「瞬時に、瞬きの間に、最後のラッパで」(ラッパが鳴るのだから)死者が復活すると信じた者は(一コリント15:52)、最初の者たちとともに雲の中へ、空中でキリストを迎えるために引き上げられる(一テサロニケ4:16)。信じなかった者は残され、自らの背信によって自ら判決に身を委ねる。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.219

219

77. Ostendit tibi Dominus etiam in Evangelio, ut jam ad exempla veniamus, quemadmodum resurgas.

PL 16, 1337A

77. 主は福音書においてもあなたに示している。すでに実例に移るなら、あなたがいかに復活するかをである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.220

220

Non enim unum Lazarum, sed fidem omnium suscitavit: quod tu si credas, cum legis, mens quoque tua, quae mortua fuerat, in illo Lazaro reviviscit. quid enim sibi vult quod Dominus ad monumentum accessit, magna voce clamavit: Lazare, exi foras (Joan. XI, 44) ? nisi ut futurae resurrectionis specimen praestaret, exemplum ederet?

PL 16, 1337A

実際、主はラザロ一人ではなく、すべての者の信仰を甦らせた。あなたが読むときにこれを信じるなら、死んでいたあなたの精神もまた、あのラザロの中で生き返る。では、主が墓に近づき、大声で「ラザロよ、外に出よ」と叫んだ(ヨハネ11:44)とは何を意味するのか。来るべき復活の見本を与え、手本を示すためでなくて何であろうか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.221

221

Cur voce clamavit, quasi spiritu non soleat operari, quasi tacitus non soleat imperare? Sed ut illud ostenderet, quod scriptum est: Quoniam in momento, in ictu oculi, in novissima tuba, et mortui resurgent incorrupti (I Cor. XV, 52) ; tubarum enim crepitus vocis metitur elatio.

PL 16, 1337B

なぜ声で叫んだのか。あたかも霊によって働くのが常でないかのように、黙って命じるのが常でないかのように。そうではなく、こう書かれていることを示すためである。「瞬時に、瞬きの間に、最後のラッパで、死者は朽ちない者として復活する」(一コリント15:52)。ラッパの響きの大きさは、声の高さに見合うからである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.222

222

Et clamavit: Lazare, exi foras. Cur etiam nomen additur; nisi forte ne alius resuscitatus pro alio videretur, aut fortuita magis resurrectio, quam imperata?

PL 16, 1337B

そして彼は叫んだ。「ラザロよ、外に出よ。」なぜ名前までも加えられたのか。別の者が別の者の代わりに甦らされたと見られないため、また復活が、命じられたものというより偶然のものと見られないためでなければ、何であろうか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.223

223

78. Audivit ergo defunctus, et exivit foras de monumento, ligatus pedes et manus institis, et facies ejus orario colligata erat (Joan. XI, 44) .

PL 16, 1337B

78. こうして死者は聞き、足と手を帯で縛られ、顔を布で巻かれたまま、墓から外に出てきた(ヨハネ11:44)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.224

224

Comprehende, si potes, quemadmodum clausis oculis iter carpat, vinctis pedibus gradum dirigat, inseparabili gressu, separabilique progressu. Manebant vincula, nec tenebant: tegebantur oculi, sed videbant.

PL 16, 1337C

できるなら理解してみよ。目を閉ざされたまま道をたどり、足を縛られたまま歩みを進めるさまを。歩みは分かたれえないのに、進みは分かたれうる〔足が縛られて離せないまま、前へ進んでいくことを言うと取った〕。縛めは残っていたが、とどめてはいなかった。目は覆われていたが、見えていた。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.225

225

Videbat denique qui resurgebat, qui ambulabat, qui deserebat sepulcrum. Virtute enim divinae praeceptionis operante, natura suum non requirebat officium; et tamquam in excessu posita, non jam suo ordini, sed divino nutui serviebat.

PL 16, 1337C

実に、復活しつつある者は見ており、歩き、墓を離れていた。神の命令の力が働いていたので、本性は自らの務めを求めなかった。そして、いわば自らの外へ出た状態〔excessus は「我を忘れた状態」の意で取った〕に置かれたかのように、もはや自らの秩序ではなく、神の合図に仕えていた。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.226

226

Rumpebantur prius mortis quam sepulturae vincula: agebatur priusquam parabatur incessus. 79. Si miraris haec, disce quis imperaverit, ut mirari desinas.

PL 16, 1337C

死の縛めのほうが、埋葬の縛めより先に断たれた。歩みは、備えられるより先に進められていた。79. これに驚くなら、誰が命じたかを学べ。そうすれば驚くことをやめるだろう。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.227

227

Jesus Christus Dei virtus; vita, lux, resurrectio mortuorum: virtus erexit jacentem, vita gressum extulit, lux fugavit tenebras, reparavit obtutum, resurrectio vivendi gratiam reformavit.

PL 16, 1337D

イエス・キリストは神の力、生命、光、死者の復活である。力が横たわる者を起こし、生命が歩みを運び、光が闇を追い払って視力を回復させ、復活が生きる恩寵を作り直した。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.228

228

80. Fortasse moveat quod Judaei lapidem tollunt, Judaei institas solvunt; ne forte et tu sollicitus sis, quis lapidem de monumento tuo tollat (Ibid., 41) .

PL 16, 1338A

80. ユダヤ人たちが石を取りのけ、ユダヤ人たちが帯を解くことが、気にかかるかもしれない。それは、あなたもまた、誰があなたの墓から石を取りのけるのかと案じることのないようにである(ヨハネ11:41)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.229

229

Quasi vero qui spiritum refundere poterat, lapidem removere non poterat: aut vincula rumpere, qui vinctum fecerat ambulare: aut deoperire faciem, qui opertis oculis lumen infuderat: aut findere petram, qui poterat reformare naturam?

PL 16, 1338A

あたかも、霊を注ぎ戻しえた者が石を取りのけえなかったかのようである。縛られた者を歩かせた者が縄目を断てず、覆われた目に光を注いだ者が顔の覆いを取れず、本性を作り直しえた者が岩を割れなかったかのようである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.230

230

Sed ut vel oculis suis crederent, qui credere mente nolebant, removent lapidem, vident cadaver, fetorem sentiunt, institas rumpunt. Non possunt negare defunctum, quem aspiciunt resurgentem, vident signa mortis, et vitae munera.

PL 16, 1338A

だが、精神では信じようとしなかった者たちが、せめて自分の目を信じるように、彼らは石を取りのけ、遺体を見、悪臭を感じ、帯を断つ。彼らは、よみがえるのを目の当たりにしている者が死んでいたことを否定できない。死のしるしと生命の賜物とを見るのである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.231

231

Quid si dum conantur, labore ipso emendantur? quid si dum audiunt, vel auribus suis credunt? quid si dum intuentur, vel oculis suis corriguntur? quid si dum rumpunt vincula, mentes suas solvunt? quid si dum Lazarus exuitur, populus liberatur? dum Lazarum abire permittunt, ipsi ad Dominum revertuntur?

PL 16, 1338B

もし彼らが、試みるうちに、その労苦そのものによって改まるとしたらどうか。聞くうちに、せめて自分の耳を信じるとしたらどうか。見つめるうちに、せめて自分の目によって正されるとしたらどうか。縛めを断つうちに、自分たちの精神を解き放つとしたらどうか。ラザロが解かれるうちに、民が解放されるとしたらどうか。ラザロが去るのを許すうちに、彼ら自身が主のもとへ帰るとしたらどうか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.232

232

Denique multi qui venerant ad Mariam, videntes quae facta sunt, crediderunt (Ibid., 45) . 81. Nec hoc solum exemplum edidit Dominus noster Jesus Christus; sed alios quoque resuscitavit, ut nos vel exemplis uberioribus crederemus.

PL 16, 1338B

実に、マリアのもとに来ていた多くの者は、起こったことを見て信じた(ヨハネ11:45)。81. 我々の主イエス・キリストが示した例はこれだけではない。ほかの者たちをも甦らせた。我々がより豊かな例によって信じるようにするためである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.233

233

Resuscitavit adolescentem fletu viduae matris inflexus, quando accessit et tetigit loculum, dicens: Adolescens, tibi dico surge: et resedit qui erat mortuus, et coepit loqui (Luc. VII, 14) . Statim ut audivit, statim resedit, statim locutus est.

PL 16, 1338B

彼は、やもめである母の涙に心を動かされて、青年を甦らせた。近づいて棺に触れ、こう言ったときである。「青年よ、汝に言う、起きよ。」すると死んでいた者は身を起こして座り、語り始めた(ルカ7:14)。聞くやいなや身を起こし、ただちに語ったのである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.234

234

Alia ergo virtutis gratia, alius ordo naturae. 82. Nam quid de archisynagogi filia loquar, in cujus obitu flebant turbae, tibicines personabant? Etenim ad fidem mortis pompa funeris exhibetur.

PL 16, 1338C

ゆえに、力の恩寵は別であり、本性の秩序も別である。82. 会堂長の娘については何を言おうか。その死にあたって群衆は泣き、笛吹きたちは音を響かせた。実に、死を確かめるために葬列が整えられるのである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.235

235

Quam cito ad vocem Domini convertitur spiritus, redivivum corpus erigitur, cibus sumitur; ut vitae testimonium crederetur.

PL 16, 1338C

主の声に応じて、どれほど速やかに霊が戻り、よみがえった体が起こされ、食物が取られたことか。生命の証しが信じられるためである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.236

236

83. Et quid miremur ad vocem Dei refundi animam, redire ossibus viscera; cum meminerimus prophetici tactu corporis mortuum suscitatum (IV Reg. 13, 21) ?

PL 16, 1338C

83. では、神の声によって魂が注ぎ戻され、骨に肉が戻ることを、なぜ我々は驚くべきだろうか。我々は、預言者の体に触れて死者が甦らされたことを覚えているのだから(列王記四13:21)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.237

237

Elias oravit, et defunctum suscitavit infantem (III Reg. XVII, 22) : Petrus in nomine Christi Tabitham surgere atque ambulare praecepit, et redditam sibi pauperes gratulati crediderunt pro alimentis (Act. IX, 40) ; et nos adhuc pro salute non credimus?

PL 16, 1338C

エリヤは祈って、死んだ幼子を甦らせた(列王記三17:22)。ペトロはキリストの名によってタビタに、起きて歩けと命じ、貧しい者たちは、自分たちに返された彼女を喜び、〔彼女がもたらす〕養いのゆえに信じた(使徒言行録9:40)。それなのに我々は、なお救いのために信じないのか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.238

238

Illi resurrectionem alienam suis lacrymis redemerunt, nos nostram nec Christi credimus passione?

PL 16, 1339A

彼らは他人の復活を自分の涙で贖った。我々は、自分の復活を、キリストの受難によってさえ信じないのか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.239

239

Qui cum emitteret spiritum, ut ostenderet pro nostra resurrectione se mortuum, seriem ipsam resurrectionis exercuit; simul enim ut clamans iterum voce magna emisit spiritum; et terra mota est, et petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt, et multa corpora sanctorum dormientium resurrexerunt, et exeuntes de monumento post resurrectionem ejus venerunt in sanctam civitatem, et multis apparuerunt (Matth. XXVII, 51, 52) .

PL 16, 1339A

彼が霊を渡したとき、自分が我々の復活のために死んだことを示すため、復活の連なりそのものを実行した。実に、「再び大声で叫んで霊を渡すと同時に、地は揺れ、岩は裂け、墓は開き、眠っていた聖なる者たちの多くの体が復活し、墓から出て、彼の復活ののちに聖なる町に入り、多くの者に現れた」(マタイ27:51, 52)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.240

240

84. Si haec facta sunt, cum emitteret spiritum, cur incredibilia putamus, cum redire coeperit ad judicium? praesertim cum haec resurrectio documentum illius resurrectionis, et futurae sit veritatis exemplum: minus autem exemplum est, quam veritas.

PL 16, 1339A

84. 彼が霊を渡したときにこれらのことが起こったのなら、彼が裁きのために戻り始めるとき、我々はなぜそれを信じがたいと思うのか。ことに、この復活はあの復活の証拠であり、来るべき真理の手本であるのだから。ただし、手本は真理に及ばない。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.241

241

Quis igitur in Domini passione monumenta aperuit, manum resurgentibus dedit, viam qua civitatem sanctam peterent, demonstravit? si nemo fuit, fuit utique vis divina, quae operaretur in corporibus mortuorum. Hominis tu quaeris auxilium, ubi opus Dei cernis?

PL 16, 1339B

では、主の受難のとき、誰が墓を開き、復活する者たちに手を差し伸べ、聖なる町へ向かう道を示したのか。もし誰もいなかったなら、確かに死者の体の中で働く神の力があったのである。あなたは、神の業を見ているところで、人の助けを求めるのか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.242

242

85. Non egent humanis divina ministeriis. Coelum Deus fieri jussit, et factum est: terram creari statuit, et creata est (Gen. I, 6 et seq.) . Quis humeris saxa convexit? quis congessit impensas? quis laboranti Deo suam operam ministravit? In momento haec facta sunt.

PL 16, 1339B

85. 神の事柄は、人の務めを必要としない。神は天が作られるよう命じ、それは成った。地が造られるよう定め、それは造られた(創世記1:6以下)。誰が肩で石を運んだか。誰が費用を積み上げたか。誰が労する神に自分の働きを差し出したか。これらは瞬時に成ったのである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.243

243

Vis scire quam brevi? Dixit, et facta sunt (Psal. CXLIII, 5) . Si dicto elementa consurgunt, cur dicto mortui non resurgant?

PL 16, 1339B

どれほど短い間か知りたいか。「彼が語ると、それらは成った」(詩篇143:5)〔刷られた引照は143:5 だが、この句は詩篇148:5(上の64 でも148:5 と刷られる)〕。語るだけで諸元素が立ち上がるのなら、なぜ語るだけで死者が復活しないのか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.244

244

Qui licet mortui sint, tamen aliquando vixerunt, habuerunt spiritum sentiendi, habuerunt vires agendi; plurimumque refert capax animi non fuisse, et exanimum remansisse. Diabolus dixit: Dic lapidi huic, ut fiat panis (Luc. IV, 3) .

PL 16, 1339B

彼らは死んでいるとはいえ、かつては生きており、感じる息を持ち、行う力を持っていた。心を受け入れうるものでなかったことと、息絶えた者として残ったこととでは、大いに違いがある。悪魔は言った。「この石に命じよ、パンになるように」(ルカ4:3)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.245

245

Confitetur, jubente Deo, converti posse naturam; tu non credis, jubente Deo, reformari posse naturam? 86. De solis cursu coelique ratione philosophi disputant, et sunt qui putant his esse credendum; cum quid loquantur, ignorent.

PL 16, 1339C

彼〔悪魔〕は、神が命じれば本性は変わりうると認めている。あなたは、神が命じれば本性が作り直されうると信じないのか。86. 太陽の運行と天の理について哲学者たちは論じ、彼らを信じるべきだと考える者もいる。彼ら自身は、自分が何を語っているのかを知らないというのに。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.246

246

Neque enim coelum ascenderunt, axem dimensi, mundum oculis perscrutati sunt; quia nullus eorum cum Deo in principio fuit, nullus eorum de Deo dixit: Cum pararet coelum, cum ipso eram, et eram cum eo componens, ego eram cui adgaudebat (Prov. VIII, 27, 30) .

PL 16, 1339C

実際、彼らは天に昇って軸を測ったわけでも、世界を目で探ったわけでもない。彼らのうち誰も初めに神とともにいたことはなく、誰も神について、「天を備えたとき、私は彼とともにいた。私は彼とともに整えていた。私は彼が喜びを分かち合う者であった」と語ったことがないからである(箴言8:27, 30)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.247

247

Si ergo illis creditur, non creditur Deo, qui ait: Quemadmodum coelum novum, et terra nova, quae ego facio manere coram me, dicit Dominus, sic stabit nomen vestrum, et semen vestrum: et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato: et veniet omnis caro in conspectu meo, ut adorent in Hierusalem, dicit Dominus Deus: et exibunt, et videbunt membra hominum, qui praevaricati sunt in me.

PL 16, 1339C

それゆえ、彼らが信じられるなら、神は信じられていないことになる。神は言う。「私が作る新しい天と新しい地が私の前に留まるように、汝らの名と汝らの子孫は立ち続ける。月ごとに、安息日ごとに、すべての肉なる者が私の前に来て、エルサレムで礼拝する、と主なる神は言う。そして彼らは出て行き、私に背反した人々の肢体を見る。」

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.248

248

Nam vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur, et erunt in aspectum universae carni (Esai. LXVI, 22 et seq.) 87. Si terra renovatur et coelum, cur dubitemus hominem posse renovari, propter quem terra facta et coelum est?

PL 16, 1340A

「実に、彼らの蛆は死なず、彼らの火は消えず、彼らはすべての肉なる者の見るものとなる。」(イザヤ66:22以下)87. 地と天が新しくされるのなら、そのために地と天が造られた人が新しくされうることを、なぜ我々は疑うのか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.249

249

Si praevaricator servatur ad poenam, cur justus non perpetuatur ad gloriam? Si vermis non moritur peccatorum, quemadmodum interibit caro justorum?

PL 16, 1340A

背反者が刑罰のために保たれるのなら、なぜ義人は栄光のために永続させられないのか。罪人たちの蛆が死なないのなら、義人たちの肉はどうして滅びるだろうか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.250

250

Haec est enim resurrectio, sicut verbi ipsius sonus exprimit; ut quod cecidit, hoc resurgat: quod mortuum fuerit, reviviscat.

PL 16, 1340A

実に復活とは、この語そのものの響きが表すとおり、倒れたものが起き上がり、死んでいたものが生き返ることである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.251

251

88. Et haec est series et causa justitiae, ut quoniam corporis animique communis est actus (quia quae animus cogitavit, corpus effecit) utrumque in judicium veniat, utrumque aut poenae dedatur, aut gloriae reservetur.

PL 16, 1340A

88. そして、体と心の行いは共通であるから(心が考えたことを体が実行したのだから)、両者がともに裁きに臨み、両者がともに刑罰に渡されるか、あるいは栄光のために取っておかれる、というのが、正義の筋道であり理由である。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.252

252

Nam propemodum absurdum videtur, ut cum animi legem lex carnis impugnet, et mens plerumque quod odit, hoc faciat, quando inhabitans in homine peccatum carnis operatur; animus subdatur injuriae alienae reus culpae, caro quiete potiatur auctor aerumnae: et solus atteratur, qui non solus erravit: aut solus gloriam referat, qui non solus gratiae militavit.

PL 16, 1340B

実際、心の法則に肉の法則が戦いを挑み、精神がしばしば、憎むことをなし、人の内に住む罪が肉の働きをなしているというのに、心が害を被り、〔肉という〕他者の咎の責めを負う者となり、肉が苦難を生んだ張本人として安らぎを得るというのは、ほとんど不合理に見える〔injuriae alienae reus culpae は injuriae と alienae reus culpae に分けて取った〕。また、ひとりで過ちを犯したのではない者だけが打ち砕かれ、あるいは、ひとりで恩寵のために戦ったのではない者だけが栄光を受ける、というのも。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.253

253

89. Plena, ni fallor, et justa ratio: sed ego rationem a Christo non exigo. Si ratione convincor, fidem abnuo. Credidit Abraham Deo (Gen. XV, 6) , et nos credamus; ut qui sumus generis, etiam fidei simus haeredes.

PL 16, 1340B

89. 道理は、思うに、十分で正しい。しかし私はキリストから道理を求めない。道理によって説得されるなら、私は信仰を拒むことになる。「アブラハムは神を信じた」(創世記15:6)。我々も信じよう。我々は同じ血筋の者であるから、信仰の相続人ともなるためである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.254

254

Credidit et David, propter quod et locutus est (Psal. CXV, 10) : et nos credamus, ut possimus loqui, scientes quoniam, qui suscitavit Dominum Jesum Christum, et nos cum Jesu suscitabit (II Cor. IV, 14) .

PL 16, 1340B

ダビデも信じた。それゆえに語ったのである(詩篇115:10)。我々も、語れるようになるために信じよう。知っているのだ、「主イエス・キリストを甦らせた者は、我々をもイエスとともに甦らせる」ことを(二コリント4:14)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.255

255

Hoc enim promisit, qui numquam mentitur, Deus (Tit. I, 2) : hoc promisit veritas in Evangelio suo, dicens: Haec est autem voluntas ejus qui misit me, ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo: sed resuscitem illud in novissimo die (Joan. VI, 39) .

PL 16, 1340C

実に、決して偽らない神が、これを約束した(テトス1:2)。真理が自らの福音書で、こう言ってこれを約束した。「これは、私を遣わした者の意志である。すなわち、彼が私に与えたすべてのものを、私が失わず、終わりの日にそれを甦らせることである」(ヨハネ6:39)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.256

256

Nec satis putavit semel dixisse, sed etiam repetita expressione signavit; sic enim sequitur: Haec est enim voluntas Patris mei, qui misit me, ut omnis qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die (Ibid., 40) .

PL 16, 1340C

彼は、一度言っただけでは十分と考えず、繰り返しの表現によっても確かめた。実際、続いてこうある。「これは実に、私を遣わした私の父の意志である。子を見て彼を信じる者はみな永遠の生命を持ち、私は終わりの日にその者を甦らせる」(ヨハネ6:40)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.257

257

90. Quis hoc dicit? Utique is qui mortuus plurima defunctorum corpora suscitavit. Si Deo non credimus, nec exemplo credimus? Non credimus quod promisit; quando etiam quod non promisit, effecit?

PL 16, 1340C

90. これを言うのは誰か。ほかでもない、死んで、死者の多くの体を甦らせた者である。神を信じないなら、手本によっても信じないのか。彼が約束したことを信じないのか。約束しなかったことまで成し遂げたというのに。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.258

258

Ipse autem quam causam moriendi habuisset, nisi habuisset et causam resurgendi? Etenim quoniam Deus mori non poterat, mori non poterat sapientia: resurgere autem non poterat, quod mortuum non erat; assumitur caro, quae mori posset; ut dum moritur, quod solet, quod mortuum fuerat, hoc resurgeret.

PL 16, 1340D

彼自身は、復活する理由がなかったとすれば、死ぬ理由をいかにして持ちえただろうか。実際、神は死ぬことができず、知恵も死ぬことができなかった。また、死んでいなかったものは復活することができなかった。そこで、死ぬことのできる肉が取られた。死ぬのが常であるもの〔quod solet の読みは定かでない。「死ぬのが常であるもの」と解した〕が死ぬとき、死んでいたもの、まさにそれが復活するようにするためである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.259

259

Neque enim poterat esse nisi per hominem resurrectio; quoniam sicut per hominem mors, ita et per hominem resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 21) . 91. Ergo resurrexit homo, quoniam homo mortuus est: resuscitatus homo, sed resuscitans Deus.

PL 16, 1341A

実に、復活は人を通してでなければありえなかった。「死が人を通して来たように、死者の復活もまた人を通して来る」からである(一コリント15:21)。91. したがって、人が死んだゆえに、人が復活した。甦らされたのは人だが、甦らせたのは神である。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.260

260

Tunc secundum carnem homo, nunc per omnia Deus: nunc enim secundum carnem jam non novimus Christum, sed carnis gratiam tenemus; ut ipsum primitias quiescentium, ipsum primogenitum ex mortuis noverimus.

PL 16, 1341A

そのとき彼は肉に従えば人であり、今はあらゆる点で神である。実に今、我々はもはや肉に従ってキリストを知らず、肉の恩寵を保っている。それは、彼自身を安らう者たちの初穂、死者の中からの初子と知るためである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.261

261

Primitiae utique ejusdem sunt generis atque naturae, cujus et reliqui fructus quorum pro laetiore proventu primitiva Deo munera deferuntur, sacrum munus pro omnibus, et quasi reparatae quaedam libamina naturae. Primitiae ergo quiescentium Christus.

PL 16, 1341A

初穂は確かに、残りの実と同じ種類と本性に属する。その実がより喜ばしく実るようにと、初穂の贈り物が神に捧げられる。それはすべての者のための聖なる贈り物であり、いわば回復された本性の供え物である。したがって、キリストは安らう者たちの初穂である。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.262

262

Sed utrum suorum quiescentium, qui quasi mortis exsortes dulci quodam sopore teneantur, an omnium mortuorum? Sed sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22) .

PL 16, 1341A

だが、それは自分に属する安らう者たち、あたかも死を免れた者のように甘い眠りに保たれている者たちの〔初穂〕か、それともすべての死者の〔初穂〕か。しかし、「アダムにおいてすべての者が死ぬように、キリストにおいてすべての者が生かされる」(一コリント15:22)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.263

263

Itaque sicut primitiae mortis in Adam, ita etiam primitiae resurrectionis in Christo. 92. Omnes resurgunt, sed nemo desperet, neque justus doleat commune consortium resurgendi; cum praecipuum fructum virtutis exspectet.

PL 16, 1341B

こうして、死の初穂がアダムにあるように、復活の初穂もキリストにある。92. すべての者が復活する。だが誰も絶望してはならず、義人も、復活の共通の分け前を嘆いてはならない。徳の格別な実りを待ち望んでいるのだから。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.264

264

Omnes quidem resurgent, sed unusquisque, ut ait Apostolus, in suo ordine (Ibid., 23) . Communis est divinae fructus clementiae, sed distinctus ordo meritorum. Dies omnibus lucet, sol omnes populos fovet, pluvia possessiones omnium uberiore imbre fecundat.

PL 16, 1341B

実際、すべての者が復活するが、使徒が言うとおり、「それぞれ自らの順序において」である(一コリント15:23)。神の寛容の実りは共通であるが、功績の順序は区別される。日はすべての者を照らし、太陽はすべての民を暖め、雨はすべての者の所有地を豊かな降雨で実らせる。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.265

265

93. Omnes nascimur, omnes resurgemus: sed in utroque vel vivendi, vel reviviscendi gratia dispar, diversa conditio. In momento enim, in ictu oculi, in novissima tuba mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur (Ibid., 52) .

PL 16, 1341B

93. 我々はみな生まれ、みな復活する。だが、そのどちらにおいても、生きる恩寵、あるいは甦る恩寵は等しくなく、境遇は異なる。「瞬時に、瞬きの間に、最後のラッパで、死者は朽ちない者として復活し、我々は変えられる」からである(一コリント15:52)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.266

266

Quinetiam in ipsa morte quiescunt alii, vivunt alii. Bona quies, sed vita melior. Denique Paulus ad vitam excitat quiescentem, dicens: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit tibi Christus (Ephes. V, 14) .

PL 16, 1341C

さらに、死そのものの中でも、安らう者もあれば、生きる者もある。安らぎは善いが、生命はより善い。実に、パウロは安らう者を生命へと目覚めさせて言う。「眠る者よ、起きよ、死者の中から立ち上がれ。キリストが汝を照らす」(エフェソ5:14)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.267

267

Ergo hic excitatur, ut vivat, ut similis Pauli sit, ut possit dicere: Quia nos qui vivimus, non praeveniemus eos qui dormierunt (I Thess. IV, 14) . Non enim communem hunc vivendi loquitur usum, spirandique commercium, sed meritum resurgendi. Nam cum dixisset.

PL 16, 1341C

ゆえにここで人は、生きるために、パウロに似た者となるために、こう言えるようになるために目覚めさせられる。「生きている我々は、眠った者たちに先んじることはない」(一テサロニケ4:14)。彼がここで語っているのは、生きることの共通の習い、息をする交わりではなく、復活に値することだからである。実際、彼が〔次のように〕言ったとき〔底本は dixisset の後で文を切る。次節の引用に続くと解した〕、

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.268

268

Et mortui qui in Christo sunt, resurgent primi (Ibid., 15) ; subjecit deinde: Et nos qui vivimus, simul cum illis rapiemur in nubibus obviam Christo in aera.

PL 16, 1341C

「キリストにある死者がまず復活する」(一テサロニケ4:15)と。そののち彼は付け加えた。「また、生きている我々は、彼らとともに雲の中に引き上げられ、空中でキリストを迎える。」

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.269

269

94. Utique mortuus est Paulus, et passione venerabili vitam corporis cum immortali gloria commutavit: num fefellit ergo qui se viventem scripsit in nubibus obviam Christo esse rapiendum?

PL 16, 1341D

94. 確かにパウロは死んだ。そして尊い受難によって、体の生命を不死の栄光と取り替えた。では、自分は生きたまま雲の中でキリストを迎えるために引き上げられると書いた者は、欺いたのか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.270

270

Hoc enim de Enoch legimus (Gen. V, 24) , aut Elia (IV Reg. II, 11) : sed et tu rapieris in spiritu. Ecce currus Eliae, ecce ignes, etsi non videntur, parantur; ut justus ascendat, innocens transferatur, et tua vita mori nesciat.

PL 16, 1341D

実際これは、エノク(創世記5:24)あるいはエリヤ(列王記四2:11)について我々が読むことである。しかしあなたもまた霊において引き上げられる。見よ、エリヤの戦車、見よ、火が、見えなくとも備えられている。義人が昇り、無垢な者が移され、あなたの生命が死を知らないようにするためである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.271

271

Denique apostoli mori nescierunt; unde et dictum est: Amen, amen dico vobis, multi ex his astantibus non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo (Matth. XVI, 28) .

PL 16, 1342A

実に使徒たちは死を知らなかった。それゆえこう語られている。「アーメン、アーメン、汝らに言う、ここに立つ者のうち多くは、人の子が自らの国に来るのを見るまで、死を味わわない」(マタイ16:28)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.272

272

Vivit enim qui non habet, quod moriatur in eo, qui non habet ex Aegypto calceamentum aliquod aut vinculum: sed exuit illud priusquam corporis hujus deponat officium. Non solus itaque Enoch vivit, quia non solus est raptus: rapitur et Paulus obviam Christo.

PL 16, 1342A

実際、自らの内に死ぬべきものを持たず、エジプトから来た履物も縄目も持たず、この体の務めを置く前にそれを脱ぎ捨てる者は、生きている。ゆえに、生きているのはエノクだけではない。引き上げられたのは彼だけではないからである。パウロもまた、キリストを迎えるために引き上げられる。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.273

273

95. Vivunt etiam patriarchae; neque enim aliter Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob, nisi mortui viverent, diceretur; Deus enim mortuorum non est, sed viventium (Luc. XX, 38) . Vivemus et nos, si gesta moresque majorum voluerimus imitari.

PL 16, 1342A

95. 族長たちも生きている。死者が生きているのでなければ、神は、アブラハムの神、イサクの神、ヤコブの神とは言われないであろう。「神は死者の神ではなく、生きている者の神である」からである(ルカ20:38)。我々も、先人たちの行いと習いを模倣しようと望むなら、生きるであろう。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.274

274

Miramur patriarcharum praemia, imitemur obsequia: praedicamus gratiam, sequamur obedientiam, non escis inducti, saeculi laqueos incidamus. Arripiamus opportunitatem temporis, praescriptum Legis, clementiam vocationis, desiderium passionis.

PL 16, 1342B

族長たちの報いに我々は驚く。ならば彼らの奉仕を模倣しよう。恩寵を宣べ伝えるなら、その従順を追い求めよう。餌に誘われることなく、世の罠を断ち切ろう。時の機会、律法の定め、召命の寛容、受難への望みをつかもう。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.275

275

Exierunt de terra sua patriarchae, et nos exeamus proposito de corporis potestate; nos exeamus proposito, illi exsilio: sed exsilium non putarunt, quod devotio obiret, non necessitas imperaret.

PL 16, 1342B

族長たちは自らの地を出た。我々もまた、志をもって体の支配から出よう。我々は志によって出、彼らは追放によって出た。だが彼らは、それを追放とは思わなかった。献身が進み出たのであって、必要が命じたのではないからである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.276

276

Illi terram solo mutarunt, nos terram coelo mutemus: illi habitatione, nos spiritu. Illis illuminatum stellis coelum ostenderit sapientia, nostri cordis oculos illuminet. Sic typus veritati, et veritas concurrit typo.

PL 16, 1342B

彼らは土地を土地によって取り替え、我々は地を天によって取り替えよう。彼らは住まいによって、我々は霊によって。知恵は彼らに、星に照らされた天を示したであろう〔ostenderit の叙法は定かでない。過去の事柄と取った〕。我々の心の目を〔知恵が〕照らすように。こうして予型は真理と、真理は予型と一致する。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.277

277

96. Abraham paratus excipiendis hospitibus (Gen. XVIII, 2) , fidelis Deo, impiger ministerio promptus officio, Trinitatem in typo vidit, hospitalitatem religione cumulavit, tres suspiciens, unum adorans; et personarum distinctione servata, unum tamen Dominum nominabat, tribus honorificentiam muneris deferens, et unam significans potestatem.

PL 16, 1342C

96. アブラハムは客人を迎える備えができ(創世記18:2)、神に忠実で、奉仕に機敏で、務めに敏速であり、予型において三位一体を見た。信心をもって客人への厚遇を重ね、三人を仰ぎ見ながら一人を礼拝した。ペルソナの区別を保ちつつ、なお一人の主と呼び、三人に贈り物の敬意を捧げつつ、一つの権能を示した。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.278

278

Loquebatur enim in eo non doctrina, sed gratia: et melius credebat ille, quod non didicerat, quam nos qui didicimus. Nemo enim typum falsaverat veritatis, et ideo tres videt, sed unitatem veneratur.

PL 16, 1342C

実際、彼の中で語ったのは教えではなく恩寵であった。彼は、学んだことのない事柄を、学んだ我々よりもよく信じていた。誰も真理の予型を偽っていなかったので、彼は三人を見ながら、一体性を敬ったのである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.279

279

Tres mensuras similaginis promit, unum immolat vitulum; satis credens unum esse sacrificium, trium munus: unam hostiam, trium gratiam.

PL 16, 1342C

彼は三つの升の上等の小麦粉を持ち出し、一頭の子牛を屠る。犠牲は一つ、それは三者の贈り物であり、いけにえは一つ、それは三者の恩寵であると、固く信じていたのである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.280

280

Nam in quatuor regibus (Gen. XIV, 1 et seq.) quis non intelligat quod materialis elementa naturae, praefiguratae Dominicae passionis indicio, et omnia sibi mundana subjecerit? Fidelis in bello, abstemius in triumpho, qui donis non hominum ditescere, sed Dei mallet.

PL 16, 1342D

四人の王の話(創世記14:1以下)において、〔アブラハムが〕本性の物質的な諸元素〔底本は materialis elementa。materialia elementa と読む〕と世のすべてのものとを、主の受難があらかじめ象られているしるしによって、自らに従わせたことを、誰が理解しないだろうか〔本文が崩れているらしく、このように解した〕。戦いにあって忠実、勝利にあって慎み深く、人の賜物ではなく神の賜物によって富むことを望む者であった。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.281

281

97. Generare se posse filium senex credidit, immolare posse se filium pater judicavit (Gen. XXII, 11) : nec patrius trepidavit affectus, cum senis dexteram pietas adjuvaret; sciebat enim acceptiorem Deo filium immolatum esse, quam sanum.

PL 16, 1343A

97. 老人は、自分が子を生むことができると信じ、父は、自分が子をいけにえに献げることができると判断した(創世記22:11)。父の情もおののかなかった。老人の右手を敬虔が助けていたからである。神にとっては、無事な子よりも献げられた子のほうが受け入れられやすいことを、彼は知っていたのである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.282

282

Ergo adducit ad sacrificium filium dilectissimum; et quem sero susceperat, cito obtulit: nec paterni nominis appellatione revocatur, cum ille patrem vocaret, hic filium. Chara quidem nominum pignora, sed amabiliora Dei praecepta.

PL 16, 1343A

それゆえ彼は、いとも愛する子を犠牲のもとへ連れて行く。遅くに授かった子を、速やかに献げた。一方が父と呼び、他方が子と呼んでいたのに、父という名の呼びかけに引き戻されることはなかった。名という絆は確かに愛しいが、神の命令はそれにまさって愛すべきものである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.283

283

Itaque licet compaterentur corda, vota durabant. Distrinxit super filium gladium paterna manu, et patrio percussit affectu, ne periret poena: trepidavit, ne ictus erraret, dextera deficeret.

PL 16, 1343A

こうして、心は共に苦しんだけれども、願いは揺るがなかった。彼は父の手で子の上に剣を抜き、父の情をもって打ち下ろそうとした〔percussit は実際には打っていない場面なので、打つ構えを言うと取った〕。子が長く苦しんで死ぬことのないようにである〔ne periret poena の poena は刑罰の語。仕損じて苦しませることのないように、の意と取った〕。彼はおののいた。打撃が逸れはしないか、右手が力を失いはしないか、と。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.284

284

Sensit pietatis affectum, sed non omisit devotionis negotium: et properabat obsequium, etiam cum audiret oraculum.

PL 16, 1343A

彼は情愛の念を感じたが、献身の務めは手放さなかった。神託を聞いたときにも、従順を急いだのである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.285

285

Unde nos quoque Deum omnibus, quos diligimus, praeferamus, patri, fratribus, matri; ut possit nobis servare dilectos, sicut in Abraham uberiorem remuneratorem, quam ministrum videmus. 98. Obtulit quidem filium pater, sed Deus non sanguine, sed pietate placatur.

PL 16, 1343B

それゆえ、我々も、愛する者たちすべて、すなわち父、兄弟たち、母にまさって神を第一にしよう。そうすれば神は、愛する者たちを我々のために守ることができる。アブラハムにおいて我々が見るように、報いる者〔神〕は仕える者〔アブラハム〕よりも豊かだからである〔uberiorem remuneratorem, quam ministrum の比較の取り方は定かでない。このように取った〕。98. 父は確かに子を献げたが、神は血によってではなく、敬虔によってなだめられる。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.286

286

Ovem pro homine demonstravit in ligno; ut et filium patri redderet, nec periret hostia sacerdoti. Itaque nec Abraham parricidio cruentatus est, nec Deus sacrificio defraudatus.

PL 16, 1343B

神は人の代わりの羊を木のところで示した。子が父に返され、いけにえが祭司のもとで滅びることのないようにである。こうして、アブラハムは近親殺しで血に染まることもなく、神も犠牲を奪われることがなかった。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.287

287

Vidit propheta, nec affectavit jactantiam, nec tenuit pertinaciam: ovem pro homine mutavit. Quo magis ostenditur, quam religiose obtulerit, quem tam libenter recepit. Et tu si Deo munus tuum offeras, non amittis. Sed avari sumus.

PL 16, 1343B

預言者は見た。彼は誇りを求めず、頑固さに固執せず、人の代わりに羊に替えた。これによって、これほど快く取り戻した子を、彼がいかに敬虔に献げたかが、いっそう示される。あなたも、自分の捧げ物を神に献げるなら、失うことはない。だが我々は貪欲である。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.288

288

Deus unicum Filium morti pro nobis obtulit (Rom. VIII, 32) , nos nostros negamus. Vidit hoc Abraham, et agnovit mysterium, salutem nobis in ligno futuram: nec latuit in uno eodemque sacrificio aliud esse quod videretur offerri, aliud quod posset occidi.

PL 16, 1343C

神は独り子を、我々のために死に渡した(ローマ8:32)。我々は自分の子らを拒む。アブラハムはこれを見て、奥義を悟った。救いが木によって我々に来ようとしていることを。また、一つの同じ犠牲において、献げられると見えるものと、殺され得るものとが別であることも、彼には隠れていなかった。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.289

289

99. Imitemur ergo Abrahae devotionem, imitemur Isaac bonitatem, imitemur castimoniam. Bonus plane et pudicus vir, devotus Deo, castus uxori: qui injuriam non reddidit, excludentibus cessit, poenitentes eosdem recepit, nec protervus contumaciae, nec durus gratiae.

PL 16, 1343C

99. それゆえ、アブラハムの献身を見倣おう。イサクの善良さを見倣おう。その貞潔を見倣おう。彼は実に善良で慎み深い男であり、神に献身し、妻に貞潔であった。不正を返さず、自分を締め出す者たちに道を譲り、悔い改めた同じ者たちを迎え入れた。頑なに強情でもなく、好意に対して硬いのでもなかった。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.290

290

Litium fugitans, cum recederet: facilis veniae, cum reciperet: profusior bonitate, cum ignosceret. Petebatur societatis consortium, adjunxit convivium voluptatis. 100. Imitemur etiam in Jacob typum Christi, sit ejus in nobis aliqua similitudo factorum.

PL 16, 1343C

争いを避けては退き、赦しに応じやすくて迎え入れ、赦すときにはなおいっそう善意に満ちていた。同盟の交わりが求められると、さらに快楽の宴を添えた。100. ヤコブにおいても、キリストの予型を見倣おう。その行いとの何らかの類似が、我々のうちにあるように。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.291

291

Erimus consortes, si fuerimus imitatores. Matri obedivit, fratri cessit, socero servivit, mercedem de lucris, non de gregis divisione quaesivit. Non avara divisio, ubi lucrativa portio.

PL 16, 1343D

我々が見倣う者であれば、共にあずかる者となる。彼は母に従い、兄に譲り、舅に仕え、報酬を、群れの分配からではなく、利得から求めた。利得の分け前があるところに、貪欲な分配はない。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.292

292

Nec illa otiosa significatio, scala de coelo (Gen. XXVIII, 12) , quod per crucem Christi angelorum atque hominum futura consortia viderentur.

PL 16, 1343D

天からの梯子(創世記28:12)も、むなしい徴ではない。キリストの十字架を通して、天使たちと人間たちの将来の交わりが見えるようになる、ということである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.293

293

Cui obstupefactum est femur (Gen. XXXII, 29) , ut in femore suo agnosceret generationis haeredem, et obstupefactio femoris passionem prophetaret haeredis.

PL 16, 1343D

彼の腿は麻痺した(創世記32:29)。それは、彼が自分の腿において血統の跡継ぎ〔キリストを指すと取った〕を認め、腿の麻痺が跡継ぎの受難を預言するためであった。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.294

294

101. Videmus igitur coelum patere virtuti, nec hoc esse paucorum: Multi enim venient ab Oriente, et ab Occidente, et Aquilone et Austro, et recumbent in regno Dei (Matth. VIII, 11) , delectationem perpetuae quietis sepultis animorum motibus exprimentes.

PL 16, 1344A

101. こうして我々は、天が徳に対して開かれていること、またそれが少数の者のものではないことを見る。「実に、多くの者が東から西から、北から南から来て、神の国で食卓に着く」(マタイ8:11)。彼らは、心の動きが葬られて、永遠の憩いの楽しみを表している。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.295

295

Sequamur Abraham moribus, ut nos recipiat in gremium suum, et tamquam Lazarum suae humilitatis haeredem (Luc. XVI, 23) propriis circumfusum virtutibus pio foveat amplexu.

PL 16, 1344A

行いにおいてアブラハムに従おう。そうすれば彼は、我々を自分の懐に迎え入れ、自分のへりくだりの跡継ぎであるラザロのように(ルカ16:23)、固有の徳に取り巻かれた我々を、敬虔な抱擁で温めてくれる。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.296

296

Non enim nos in gremio corporali, sed in quodam bonorum factorum amictu sancti patriarchae probata Deo successio fovet. Nolite, inquit, seduci, Deus non deridetur (Galat. VI, 7) .

PL 16, 1344A

実に、聖なる族長の、神に認められた継承は、我々を体の懐ではなく、善い行いという一種の衣で温める。「惑わされるな。神は侮られない」と彼は言う(ガラテヤ6:7)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.297

297

102. Advertimus quam grave sit sacrilegium resurrectionem non credere; si enim non resurgimus, ergo Christus gratis mortuus est, ergo Christus non surrexit (I Cor. XV, 13) . Si enim nobis non resurrexit, utique non resurrexit, qui sibi cur resurgeret, non habebat.

PL 16, 1344B

102. 復活を信じないことが、いかに重い冒瀆であるかに我々は気づく。「もし我々が復活しないなら、キリストは無駄に死んだのであり、したがってキリストは復活しなかった」(一コリント15:13)。実に、キリストが我々のために復活しなかったのなら、彼は決して復活しなかったことになる。彼には、自分のために復活する理由が無かったからである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.298

298

Resurrexit in eo mundus, resurrexit in eo coelum, resurrexit in eo terra; erit enim coelum novum et terra nova (Apoc. XXI, 1) . Sibi autem ubi erat necessaria resurrectio, quem mortis vincula non tenebant?

PL 16, 1344B

彼において世界が復活し、彼において天が復活し、彼において地が復活した。「新しい天と新しい地が現れるであろう」(黙示録21:1)。だが、死の束縛に捕らえられていなかった彼に、自分のためにどこで復活が必要であったろうか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.299

299

Nam etsi secundum hominem mortuus, in ipsis tamen erat liber infernis. 103. Vis scire quam liber? Factus sum sicut homo sine adjutorio, inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 5) .

PL 16, 1344B

実に、彼は人間として死んだが、冥界のただ中にあっても自由であった。103. どれほど自由であったかを知りたいか。「私は、助ける者のない人のようになり、死者のあいだで自由であった」(詩篇87:5)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.300

300

Et bene liber, qui se poterat suscitare, juxta quod scriptum est: Solvite hoc templum, et in triduo resuscitabo illud (Joan. II, 19) . Et bene liber, qui alios descenderat redempturus.

PL 16, 1344B

彼が自由であったのは当然である。自らを起こすことができたからであり、書かれているとおりである。「この神殿を解け。三日のうちに私はそれを起こす」(ヨハネ2:19)。また、他の者たちを贖うために降った者として、自由であったのも当然である。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.301

301

Factus est autem sicut homo, non specie utique, sed veritate formatus; quia et homo est, et quis cognoscet eum?

PL 16, 1344C

彼は「人のようになった」。だがそれは外見によるのでは決してなく、真実によって形づくられたのである。彼は人でもあり、誰が彼を知り得ようか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.302

302

Etenim in similitudinem hominum factus, et specie inventus ut homo, humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem (Phil. II, 7, 8) ; ut per illam scilicet obedientiam ejus gloriam videremus, gloriam quasi unigeniti a Patre secundum Joannem sanctum (Joan. I, 14) .

PL 16, 1344C

実に、「人間たちの似姿となり、姿は人として見いだされて、自らを低くし、死に至るまで従順となった」(フィリピ2:7, 8)。それは、まさにこの従順を通して、我々が彼の栄光、すなわち聖ヨハネによる「父からの独り子の栄光のような栄光」を見るためである(ヨハネ1:14)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.303

303

Ita enim Scripturae figura servatur, ut et unigeniti gloria, et perfecti hominis natura servetur in Christo. 104. Itaque adjutore non eguit: neque enim eguit, cum faceret mundum; ut egeret, cum redimeret.

PL 16, 1344C

こうして、聖書の象りが保たれ、キリストにおいて、独り子の栄光と完全な人間の本性との両方が保たれる。104. それゆえ彼は、助け手を必要としなかった。世界を作ったときに必要としなかったのだから、贖うときに必要とするはずがない。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.304

304

Non legatus, non nuntius, sed ipse Dominus salvum fecit eum: Ipse dixit, et facta sunt (Psal. XXXII, 9) . Ipse Dominus salvum fecit eum: ubique ipse, quia per ipsum omnia (Coloss. I, 17) .

PL 16, 1344C

使節でも使者でもなく、主自らが彼を救った。「彼自身が語ると、万物は成った」(詩篇32:9)。主自らが彼を救った。至るところで彼自身である。「万物は彼を通して〔ある〕」からである(コロサイ1:17)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.305

305

Quis autem adjuvaret eum, in quo creata sunt omnia, et omnia in ipso constant? Quis adjuvaret eum, qui omnia in momento facit, et in novissima tuba mortuos suscitat (I Cor. XV, 52) ?

PL 16, 1344D

彼にあって万物が造られ、万物が彼にあって成り立っているその者を、誰が助けようか。一瞬のうちに万物を作り、最後のラッパで死者を起こす者(一コリント15:52)を、誰が助けようか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.306

306

Non quia aut prima, aut secunda non possit, aut tertia: sed ordo servatur, non quo difficultas sero vincenda, sed legitimus numerus explicandus sit.

PL 16, 1344D

最初のラッパでも、二番目でも、三番目でも、彼にはできないというのではない。順序が守られるのであって、遅れてから克服すべき困難があるのではなく、定められた数が満たされねばならないからである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.307

307

105. Tempus autem, arbitror, de tubarum specie dicere, quoniam sermo propinquat ad finem; ut nostri quoque consummandi eloquii tuba sit signum. Septem tubas legimus in Apocalypsi Joannis, quas septem sumpsere angeli (Apoc. VIII, 2) .

PL 16, 1345A

105. さて、ラッパの種類について語る時であろうと思う。説教が終わりに近づいているからである。我々の語りが終わることについても、ラッパが合図となるように。我々は、ヨハネの黙示録に七つのラッパを読む。七人の天使がそれを手にした(黙示録8:2)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.308

308

Ubi habes quoniam septimus angelus tuba cecinit, et facta est vox magna de coelo dicens: Factum est regnum hujus mundi Dei nostri, et Christi ejus, et regnabit in saecula saeculorum (Apoc. XI, 15) .

PL 16, 1345A

そこにはこうある。第七の天使がラッパを吹くと、天から大きな声がして言った。「この世の王国は、我々の神とそのキリストのものとなった。彼は世々限りなく支配する」(黙示録11:15)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.309

309

Tuba quidem et pro voce accipitur, quia habes: Quoniam ecce ostium apertum in coelo, et vox prima, quam audivi, sicut tubam loquentem mecum et dicentem: Ascende huc, et ostendam tibi quae oportet fieri (Apoc. IV, 1) .

PL 16, 1345A

実際、ラッパは声の意味にも解される。次の言葉があるからである。「見よ、天に開いた戸があった。私が聞いた最初の声は、私に語りかけるラッパのようで、言った。『ここに上れ。起こるはずのことを、私は汝に示そう』」(黙示録4:1)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.310

310

Legimus etiam: Canite initio mensis tuba (Psal. LXXX, 4) ; sed etiam alibi: Laudate eum in sono tubae (Psal. CL, 3) .

PL 16, 1345A

また我々は読む。「月の初めにラッパを吹け」(詩篇80:4)。さらに別の箇所には、「ラッパの音で彼を賛美せよ」(詩篇150:3)とある。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.311

311

106. Ergo quid sibi velit tubarum significatio, omni virtute debemus advertere; ne quasi fabulam aniliter accipientes periclitemur, si indigna dogmate spiritali, nec convenientia Scripturarum eminentiae sentiamus.

PL 16, 1345B

106. それゆえ、ラッパの意味が何であるかを、我々は力を尽くして気づかねばならない。老婆の作り話のように受け取って、霊的な教えにふさわしくなく、諸聖書の卓越にもそぐわないことを考え、危うきに陥らないためである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.312

312

Nam cum legerimus bellum nobis esse non adversus carnem et sanguinem, sed adversus spiritalia nequitiae, quae sunt in coelestibus (Ephes. VI, 12) ; non carnalia utique arma, sed fortia Deo aestimare debemus (II Cor. X, 4) .

PL 16, 1345B

実に、我々の戦いは肉と血に対するものではなく、天上にある悪の霊的なものに対するものだと読んだのだから(エフェソ6:12)、我々は、肉的な武器ではなく、神にとって強い武器を考えねばならない(二コリント10:4)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.313

313

Non enim satis est tubam te videre, nec sonum ejus audire, nisi proprietatem sonitus intelligas. Etenim si incertam vocem det tuba, quomodo quis parabit se ad bellum?

PL 16, 1345B

ラッパを見て、その音を聞くだけでは足りない。音の固有の意味を理解しなければならない。実際、ラッパがはっきりしない音を出すなら、誰が戦いの備えをするだろうか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.314

314

Unde oportet vocis tubae nos scire virtutem, ne videamur barbari, cum tubas hujusmodi aut audimus, aut loquimur. Et ideo cum loquimur, oremus ut eas nobis Spiritus sanctus interpretetur.

PL 16, 1345C

それゆえ、我々はラッパの声の力を知る必要がある。この種のラッパを聞くときも、語るときも、異国人のように見えないためである。だから語るときには、聖なる霊がそれらを我々に解き明かすように祈ろう。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.315

315

107. Requiramus igitur in Scripturis veteribus quid de tubarum genere legerimus, consentientes eas solemnitates, quae Judaeis Lege praescriptae sunt, superiorum esse umbram celebritatum, coelestiumque festorum. Hic enim umbra, illic veritas.

PL 16, 1345C

107. それゆえ、古い諸聖書に、ラッパの種類について我々が何を読んだかを探ろう。ユダヤ人たちに律法で定められた祝祭は、より高い祝祭、天上の祭りの影であると認めたうえでのことである。ここには影があり、かしこには真理がある。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.316

316

Per umbram ad veritatem pervenire nitamur. Cujus figura etiam alibi expressa est hoc modo; habes enim quia locutus est Dominus ad Moysen: Loquere filiis Israel, dicens: Mense septimo, una mensis, erit vobis requies in memoriale tubarum, vocata sancta erit vobis.

PL 16, 1345C

影を通して真理に到達するよう努めよう。その象りは、別の箇所でもこのように示されている。実に、主がモーセに語ったとある。「イスラエルの子らに語って言え。第七の月の、月の初日に、汝らには、ラッパの記念としての安息がある。それは汝らにとって聖なる招集となる。」

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.317

317

Omne opus servile non facietis, et accendetis holocaustum Domino (Levit. XXIII, 24) . In Numeris autem: Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Fac tibi duas tubas ductiles, argenteas facies eas, et erunt tibi ad evocandam synagogam, et promovenda castra: et tuba canes in illis, et colligetur omnis turba ad ostium tabernaculi testimonii.

PL 16, 1346A

「汝らはあらゆる奴隷の仕事をしてはならない。主に焼き尽くす献げ物を献げよ」(レビ記23:24)。また民数記にはこうある。主はモーセに語って言った。「汝のために、打ち延べた銀のラッパを二本作れ。それは汝のために、会衆〔synagoga。ここでは集会の意で、会堂ではない〕を呼び出し、陣営を進ませるためにある。汝はそれらでラッパを吹け。すると全群衆が証しの幕屋の入口に集められる。」

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.318

318

Si autem in una tuba cecineris, ad te venient omnes principes et duces Israel, et tuba canetis significationem primam, et promovebunt castra, et constituentur ad Orientem. Et tuba canetis significationem secundam, et promovebunt castra, et constituentur ad Libanum.

PL 16, 1346A

「もし汝が一本のラッパで吹くなら、イスラエルのすべての長たち、指揮者たちが汝のもとに来る。汝らが最初の合図をラッパで吹くと、陣営は進み、東に陣を据える。汝らが第二の合図をラッパで吹くと、陣営は進み、レバノンの側〔Libanum。ミーニュの脚注 f は、エラスムス版・ジロ版の ad liba、ローマ版の ad Austrum「南に」に対して、アメルバッハ版と写本の ad Libanum をアンブロシウス自身の読みとして採る(後の第115・119節にも同じ読みが現れる)。七十人訳では「南西」または「南」を言う箇所である〕に陣を据える。」

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.319

319

Et tuba canetis significationem tertiam, et promovebunt castra, quae constituentur ad Boream. Et tuba canetis significationem quartam, et promovebunt castra, quae constituentur ad Aquilonem. Significationem tuba canent in promotu eorum.

PL 16, 1346B

「汝らが第三の合図をラッパで吹くと、陣営は進み、ボレアス〔北風〕の側に陣を据える。汝らが第四の合図をラッパで吹くと、陣営は進み、北〔Aquilo。これも北風の名で、ボレアスと方角が重なる。刷られたまま訳した〕の側に陣を据える。彼らが進むときには、合図をラッパで吹く。」

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.320

320

Et cum congregabitis synagogam, tuba canite, et non significationem. Et filii Aaron sacerdotes tubis canent, et erit vobis legitimum aeternum in progenies vestras.

PL 16, 1346B

「汝らが会衆を集めるときは、ラッパを吹け。ただし合図としてではない。祭司であるアロンの子らがラッパを吹く。それは汝らにとって、汝らの代々にわたる永遠の定めとなる。」

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.321

321

Si autem exieritis in bellum in terram vestram ad adversarios, qui resistunt vobis, significabitis tubis, et reminiscemini coram Domino, et liberationem habebitis a mortuis vestris.

PL 16, 1346B

「汝らが汝らの地で戦いに出て、汝らに逆らう敵に向かうときは、ラッパで合図せよ。汝らは主の前で思い起こし、汝らの死者たち〔底本は mortuis「死者たち」。ミーニュの脚注 h は、ローマ版だけが聖書に合わせて ab inimicis「敵から」と改めたこと、アンブロシウスの用いた聖書の本文がしばしば流布のものと異なっていたことを記す〕から解放を得る。」

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.322

322

Et in diebus laetitiae vestrae, et in diebus festis vestris, et in neomeniis vestris concinite tubis, et in holocaustis et sacrificiis salutaribus vestris, et erit vobis in commemoratione vestra coram Domino, ait Dominus (Num. X, 1 et seq.) .

PL 16, 1346B

「また、汝らの喜びの日、汝らの祭の日、汝らの新月祭には、ラッパで声を合わせよ。汝らの焼き尽くす献げ物と救いの犠牲のときにもそうせよ。それは主の前で、汝らにとって記念となる」と主は言う(民数記10:1以下)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.323

323

108. Quid igitur, dies festos in potu et in epulis aestimabimus? Sed nemo nos in manducando dijudicet; novimus enim quia Lex spiritalis est (Rom. VII, 14) : Nemo ergo nos judicet in escis aliquibus aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniis, aut sabbato; quae sunt umbra futurorum, corpus autem Christi (Coloss. II, 16) .

PL 16, 1346C

108. では、祝祭日を、飲むことや宴に数えるのか。いや、誰も我々を、食べることにおいて裁いてはならない。「実に、律法が霊的であることを我々は知っている」(ローマ7:14)。「それゆえ、誰も我々を、何らかの食物や飲み物、祝祭日の一部、新月祭、安息日のことで裁いてはならない。これらは来るべきものの影であり、体はキリストのものである」(コロサイ2:16)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.324

324

Corpus itaque Christi requiramus, quod vobis quasi novissima tuba vox de coelo paterna monstravit, tunc cum dicebant Judaei, quia tonitruum factum est illi (Joan. XII, 28) : corpus Christi quod iterum tuba nobis novissima revelabit; quoniam ipse Dominus in jussu archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo: et mortui qui in Christo sunt, resurgent (I Thess. IV, 15) ; ubi enim corpus, illic et aquilae (Luc. XVII, 37) : ubi Christi corpus, ibi veritas.

PL 16, 1346C

それゆえ、キリストの体を求めよう。それは、最後のラッパのように、天からの父の声が諸君に示したものである。ユダヤ人たちが、「彼に雷が鳴った」と言ったときのことである(ヨハネ12:28)。キリストの体は、再び最後のラッパが我々に明らかにするであろう。「主自らが、大天使の号令とともに、神のラッパとともに、天から降り、キリストにある死者たちが復活する」(一テサロニケ4:15)。「実に、体のあるところ、そこにワシも集まる」(ルカ17:37)。キリストの体のあるところ、そこに真理がある。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.325

325

108. Septima igitur tuba hebdomadis requiem videtur significare, quae non solum in diebus et annis et periodis aestimatur (unde et jubilaeus sacratus est numerus), sed etiam annum septuagesimum comprehendit, quando in Hierusalem regressus est populus, qui septuaginta annis in captivitate duravit.

PL 16, 1347A

108.〔底本は108を重ねて刷る〕 それゆえ、第七のラッパは、七の巡り〔hebdomas。七日・七年などの七の周期〕の安息を意味すると見える。この七の巡りは、日と年と周期において数えられるだけでなく(そのためヨベルも聖別された数である)、七十年目をも含む。捕囚のうちに七十年耐えた民が、エルサレムに帰ったときである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.326

326

In centesimis quoque et in millesimis sacri observatio numeri minime praeteritur; neque enim otiose Deus dixit: Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal (III Reg. XIX, 18) .

PL 16, 1347A

百の位、千の位においても、聖なる数の遵守は決して見過ごされない。実際、神はむなしく次のように言ったのではない。「私は私のために七千人の男を残した。彼らはバアルの前で膝をかがめなかった」(列王記三19:18)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.327

327

Ergo umbra futurae quietis in diebus, mensibus, annis, mundi ipsius tempore figuratur; et ideo per Moysen mandatur filiis Israel, ut septimo mense, una mensis, singulis fiat requies in memoriale tubarum: nec servile aliquod opus, sed Deo sacrificium offeratur; eo quod in ipso fine hebdomadis, quasi mundi sabbato, spiritalia a nobis non carnalia opera flagitantur.

PL 16, 1347B

それゆえ、来るべき安息の影は、日々、月々、年々、世界そのものの時のうちに象られている。だから、モーセを通してイスラエルの子らに、第七の月の初日に、各人に安息があるよう、ラッパの記念として命じられている。奴隷の仕事は何もせず、神への犠牲が献げられるのである。週のまさに終わりに、いわば世界の安息日に、我々に求められるのは、肉的な業ではなく霊的な業だからである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.328

328

Quod enim carnale, servile; quia animo caro servit: liberum vero innocentia facit, culpa vernaculum. 109. Oportuit igitur per speculum et in aenigmate fieri spiritalia: Nunc enim per speculum videmus, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12) .

PL 16, 1347B

肉的なものは、奴隷的である。心に肉が仕えるからである。自由にするのは無垢であり、家生まれの奴隷にするのは咎である。109. それゆえ、霊的なことが鏡を通して、謎のうちに行われる必要があった。「今は我々は鏡を通して見ているが、そのときには顔と顔を合わせて見る」(一コリント13:12)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.329

329

Nunc secundum carnem militamus, tunc spiritu videbimus divina mysteria. Et ideo verae legis character in nostris moribus exprimatur, qui in Dei ambulamus imagine; quoniam jam legis umbra transivit: umbra Judaeis carnalibus, imago nobis, veritas resurrecturis.

PL 16, 1347B

今は我々は肉に従って戦っているが、そのときには霊において神的な奥義を見る。だから、真の律法の刻印が我々の振る舞いに刻まれるように。我々は神の像のうちを歩む者である。すでに律法の影は過ぎ去ったからである。影は肉的なユダヤ人たちのもの、像は我々のもの、真理は復活する者たちのものである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.330

330

Tria enim haec secundum Legem esse cognovimus, umbram, imaginem, veritatem: umbram in Lege, imaginem in Evangilio, veritatem in judicio.

PL 16, 1347C

我々は、律法に従って、この三つがあることを知っている。影、像、真理である。影は律法に、像は福音〔底本は Evangilio。Evangelio と読む〕に、真理は裁きにある。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.331

331

Sed Christi omnia, et in Christo omnia, quem nunc secundum veritatem videre non possumus: sed videmus quasi in quadam imagine futurorum, quorum umbram in Lege perspeximus. Ergo Christus non umbra, sed imago Dei: non vacua imago, sed veritas.

PL 16, 1347C

だが万物はキリストのものであり、万物はキリストにある。我々は今、彼を真理に従って見ることはできない。しかし、来るべきものの何らかの像において見る。その影を、我々は律法において見極めた。したがって、キリストは影ではなく、神の像である。むなしい像ではなく、真理である。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.332

332

Et ideo per Moysen Lex; quia umbra per hominem, figura per Legem, per Jesum veritas (Joan. I, 17) . Neque enim veritas aliunde, nisi ex veritate procederet.

PL 16, 1347C

そしてそれゆえに、モーセを通して律法があった。影は人を通して、象りは律法を通して、真理はイエスを通して来たからである(ヨハネ1:17)。真理は、真理からでなければ、他から出てくることはなかったであろう。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.333

333

110. Si quis ergo hanc imaginem Dei videre desiderat, debet diligere Deum ut diligatur a Deo: et sit jam non servus, sed amicus, qui mandata Dei fecerit; ut possit introire in nubem, ubi est Deus (Exod. XXIV, 15).

PL 16, 1347D

110. それゆえ、もし誰かが神のこの像を見ることを望むなら、神に愛されるために神を愛さねばならない。神の戒めを行った者は、もはや僕ではなく友であるように。それは、神のいる雲の中へ入ることができるためである(出エジプト記24:15)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.334

334

Ipse faciat sibi rationabiles tubas duas ductiles argento probato (Num. X, 1) , hoc est, pretioso verbo compositas et ornatas; quibus non raucum increpans, terribili sonitu murmur interstrepat, sed sublimes gratiae Deo continua jubilatione fundantur.

PL 16, 1347D

彼自身が、自らのために、吟味された銀で打ち延べた、理にかなった二本のラッパを作るがよい(民数記10:1)。すなわち、貴い言葉で整えられ飾られたラッパである。それによって、しゃがれて咎め立てるつぶやきが恐ろしい響きで騒ぎ立てるのではなく〔non raucum increpans … murmur interstrepat の構文は定かでない。murmur を主語、raucum increpans をそれに係ると取った〕、高き感謝が、絶え間ない歓呼とともに神に注がれるように。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.335

335

Talium enim tubarum sonitu mortui suscitantur, non crepitu utique aeris, sed verbo veritatis animati.

PL 16, 1348A

実に、そのようなラッパの響きによって死者は起こされる。青銅の鳴る音によってでは決してなく、真理の言葉によって命を与えられるのである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.336

336

Et fortasse duae istae tubae sunt, per quas divino spiritu Paulus increpuit dicens: Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente (I Cor. XIV, 15) ; alterum enim sine altero nequaquam videtur evocationem habere perfectam.

PL 16, 1348A

そしておそらく、パウロが神の霊において声を張り上げて語ったのは、この二本のラッパであろう。彼はこう言う。「私は霊で祈り、精神でも祈る。霊で歌い、精神でも歌う」(一コリント14:15)。一方は他方なしでは、完全な召集とはならないと見えるからである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.337

337

111. Nec tamen omnium est utraque canere tuba, nec est omnium universam colligere synagogam: sed solis sacerdotibus, et ministris Dei canentibus ista praerogativa defertur (Num. X, 2 et seq.) ; ut quicumque audierit, secutus eo fuerit, ubi est Dei gloria, et ad tabernaculum testimonii praematura intentione convenerit: et opera possit spectare divina, et legitimum illud aeternumque domicilium in suae posteritatis seriem promereri.

PL 16, 1348A

111. しかし、二本のラッパを吹くことは誰にでも許されているわけではなく、会衆全体を集めることも誰にでもできることではない。この特権は、ラッパを吹く祭司たち〔sacerdotes。民数記10章のアロンの子らを言いつつ、教会の聖職者にも当てていると見られる〕と神の奉仕者たちにだけ与えられる(民数記10:2以下)。それは、聞いた者が誰であれ、神の栄光のある所へ従って行き、早い志をもって証しの幕屋に集まり、神の業を目にし、あの定めの、永遠の住まいを、自らの子孫の系譜にわたって得るに値することができるためである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.338

338

Tunc enim bellum conficitur, hostis fugatur; quando Spiritus gratia concinit, et mentis industria. 112. Sunt et illae salutares tubae, si corde credas, et ore confitearis: Corde enim creditur ad justitiam ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10) .

PL 16, 1348B

戦いが片づけられ、敵が敗走するのは、霊の恩寵と精神の勤勉が共に響き合うときである。112. 心で信じ口で告白するなら、救いのラッパもある。「実に、心で信じて正義に至り、口で告白して救いに至る」(ローマ10:10)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.339

339

Hac igitur gemina tuba ad illam sanctam terram, resurrectionis scilicet gratiam, pervenitur; et ideo semper tibi concinant, ut semper audias Dei vocem: semper te angelorum prophetarumque oracula excitent atque commoveant, ut ad superiora festines.

PL 16, 1348B

この二重のラッパによって、あの聖なる地、すなわち復活の恩寵に到達する。だから、それらが常にあなたに響き合うように。あなたが常に神の声を聞くために、また、天使たちと預言者たちの神託が常にあなたを奮い立たせ、揺り動かして、あなたがより高いものへ急ぐように。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.340

340

113. Hanc intentionem David versabat in pectore, cum dicebat: Quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei; in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis (Psal. XLI, 5) .

PL 16, 1348B

113. ダビデはこの志を胸に巡らしていた。そのとき彼はこう言った。「私は驚くべき幕屋の場所へ、神の家に至るまで、渡って行く。歓喜と告白の声のうちに、宴にいる者の響きがある」(詩篇41:5)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.341

341

Non enim soli hostes harum tubarum sonitu vincuntur: sed et delectationes, et dies festi, et neomeniae sine his esse non possunt.

PL 16, 1348C

実に、これらのラッパの響きによって打ち負かされるのは敵だけではない。喜びも、祝祭の日も、新月祭も、これらなしにはありえない。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.342

342

Nemo enim potest nisi divini hauriat promissa sermonis, et resultantibus credat oraculis, exsultare laetitia, dies festos aut neomenias agere, quibus se corporali gratia, et saeculari occupatione vacuatum, Christi repleri luce desideret.

PL 16, 1348C

神の言葉の約束を汲み取り、響き返す神託を信じる者でなければ、誰も歓喜して喜ぶことも、祝祭日や新月祭を行うこともできない。その日々において、人は、体の魅力と世の営みから空にされて、キリストの光で満たされることを望むのである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.343

343

Sacrificia quoque ipsa Deo probata esse non possunt, nisi confessio vocis aspiret, quae sacerdotali oblatione ad obsecrandam Dei gratiam populos excitare consuevit.

PL 16, 1348C

神に是認される犠牲もまた、声の告白が息を吹き込まなければありえない。この告白は、司教の献げ物によって、神の恩寵を乞い求めるよう、民を奮い立たせるのが常である。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.344

344

114. Itaque simus praedicatores Domini, et laudemus eum in voce tubae (Psal. CL, 3) , non exigua de virtute ejus et vilia sentientes, sed ea quae possint aurem mentis implere, et intimae conscientiae penetrare secretum; ut ea quae corpori conveniunt, divinitati non putemus aptanda: nec divinae magnitudinem potestatis humanis viribus metiamur; ut quaeramus quomodo quis resurgat, aut quali corpore veniat, aut quemadmodum soluta coeant, lapsa reparentur; haec enim arbitrio Dei simul ut statuuntur, implentur.

PL 16, 1348C

114. それゆえ、主の宣教者となり、ラッパの声で彼を賛美しよう(詩篇150:3)。その力について、乏しく卑しいことを考えるのではなく、心の耳を満たし、奥底の良心の秘密に達しうるものを考えるのである。体にふさわしいことを神性に当てはめようと思わず、神の力の大きさを人間の力で測らず、また、誰がどのように復活するか、どのような体で来るか、解けたものがどのように結び合い、崩れたものがどのように修復されるかを探ろうとしないためである〔ut quaeramus は、直前の否定を受けると取った〕。これらは、神の決定によって定められるやいなや、成就するからである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.345

345

Nec sensibilis tubarum exspectatur auditus, sed invisibilis potentia magnificentiae coelestis operatur; Deo enim velle pro facto est: nec resurrectionis requirendus nisus, sed fructus nobis est expetendus.

PL 16, 1349A

感覚で聞き取るラッパの聞こえを待つのではなく、見えない天の壮大さの力が働くのである。神には、欲することが成すことだからである。復活のための力の働きを詮索すべきではなく、その実りを我々は求めねばならない。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.346

346

Quae proclivius celebrabitur, si exinaniti vitiis plenitudinem spiritalis mysterii consequamur, gratiamque renovata caro sumat a spiritu, et fulgorem lucis aeternae anima mutuetur a Christo.

PL 16, 1349A

これ〔Quae の先行詞は定かでない。復活の実りと取った〕は、我々が悪徳を空にされて霊的な奥義の充満を得、新たにされた肉が霊から恩寵を受け、魂がキリストから永遠の光の輝きを借り受けるなら、いっそう速やかに成就する。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.347

347

115. Sed non solum singulorum, verum etiam universitatis sunt ista mysteria. Adverte enim juxta typum Legis, ordinem gratiae.

PL 16, 1349A

115. だが、これらの奥義は、個々の者のものであるだけでなく、全体のものでもある。律法の予型に従って、恩寵の順序に注意せよ。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.348

348

Cum tuba prima cecinerit, orientales congregat, quasi praecipuos et electos: cum secunda, suppares meritis, qui secundum libanum siti, dereliquerint ludibria nationum: cum tertia, eos qui tamquam in mari exagitati istius freto mundi, saeculi hujus fluctibus vacillaverint: cum quarta, illos qui duritiam mentium nequaquam satis potuerint eloquii spiritalis mollire praecepto; et ideo secundum boream vocati sunt, boreas enim secundum Salomonem durus est ventus (Prov. XXVII, 16) .

PL 16, 1349A

第一のラッパが吹かれると、東の者たちを集める。いわば際立った者、選ばれた者たちである。第二のラッパでは、同等の功績をもつ者たち、すなわちレバノン〔底本は小文字の libanum。山の名と取った。ミーニュの脚注 b は、ローマ版だけが secundum austrum「南に」と読むと記す〕のかたわらに置かれて、諸民族の嘲弄を捨てた者たちを。第三のラッパでは、この世界の海峡で海にいるように揺さぶられ、この世の波に揺れ動いた者たちを。第四のラッパでは、霊的な言葉の戒めによっても、精神の頑なさを和らげることが決してできなかった者たちを。それゆえ彼らはボレアスの側に呼ばれた。ソロモンによれば、ボレアスは厳しい風だからである(箴言27:16)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.349

349

116. Itaque licet momento resuscitentur omnes, omnes tamen meritorum ordine suscitantur. Et ideo primi resurgunt, qui maturo devotionis occursu, et quodam antelucano fidei exortu prodeuntes, solis aeterni radios receperunt.

PL 16, 1349B

116. だから、すべての者が一瞬のうちに起こされるとしても、すべての者は功績の順序に従って起こされる。それゆえ最初に復活するのは、早い献身の出迎えによって、また夜明け前のような信仰の昇りによって進み出て、永遠の太陽の光を受けた者たちである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.350

350

Quod vel de patriarchis juxta veteris seriem Testamenti, vel de apostolis juxta Evangelium jure memoraverim. Secundi autem, qui ritum gentium relinquentes, ab errore sacrilego transierunt in Ecclesiae disciplinam.

PL 16, 1349B

これは、旧約の系列に従う族長たちについても、福音に従う使徒たちについても、当然そう言い伝えてよい。第二の者たちは、諸国民の儀礼を捨てて、冒瀆的な迷いから教会の規律へ移った者たちである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.351

351

Et ideo illi primi ex patribus, isti secundi ex gentibus; ab illis enim lux fidei coepit, in istis usque ad mundi occasum suscepta duravit. Tertii suscitantur, et quarti, qui ab austro, et qui ab aquilone sunt.

PL 16, 1349C

それゆえ、あの最初の者たちは父祖たちから、この第二の者たちは諸国民から出た。信仰の光は彼らに始まり、これらの者たちにおいては世界の日の沈む所まで受け継がれて続いた〔occasus は日の沈む所(西)と終わりの両義。東に始まる光と対にしている〕。第三の者たちと第四の者たちが起こされる。南から来た者たちと、北から来た者たちである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.352

352

His quatuor terra distinguitur, his quatuor annus includitur, his quatuor mundus impletur, his quatuor Ecclesia congregatur.

PL 16, 1349C

地はこの四つによって区分され、年はこの四つによって区切られ、世界はこの四つによって満たされ、教会はこの四つによって集められる。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.353

353

Omnes enim qui sacrosanctae Ecclesiae copulati, divini nominis appellatione censentur, praerogativam resurrectionis et delectationis aeternae gratiam consequentur; quoniam venient ab Oriente et Occidente, ab Aquilone et Austro, et recumbent in regno Dei (Luc. XIII, 29) .

PL 16, 1349C

実に、聖なる教会に結ばれ、神の名で呼ばれるすべての者は、復活の特権と永遠の喜びの恩寵を得る。それは、「彼らは東から西から、北から南から来て、神の国で食卓に着く」(ルカ13:29)とあるからである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.354

354

117. Non enim exigua mundum suum Christus luce complectitur; quandoquidem a summo coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus: nec est qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 7) .

PL 16, 1349C

117. キリストは、自らの世界を、わずかな光で包むのではない。「彼の出立は天の果てから、彼の巡りはその果てに至る。その熱から身を隠す者はいない」(詩篇18:7)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.355

355

Omnes enim benignus illustrat, nec refutare levem, sed emendare vult: nec excludere durum Ecclesia, sed mollire desiderat.

PL 16, 1349D

彼は慈愛をもってすべての者を照らす。軽薄な者を拒むのではなく、改めさせようと望む。教会も、頑なな者を締め出すのではなく、和らげようと望む。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.356

356

Et ideo in Canticis canticorum eos Ecclesia, in Evangelio Christus invitat dicens: Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis: et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde (Mat. XI, 28, 29) .

PL 16, 1349D

だからこそ、雅歌では教会が、福音ではキリストが、彼らを招いて言う。「疲れた者、重荷を負う者は皆、私のもとに来よ。私が汝らを休ませる。私の軛を汝らの上に負い、私から学べ。私は柔和で、心のへりくだった者だからである」(マタイ11:28, 29)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.357

357

118. Ecclesiae quoque vocem invitantis agnosce; dicit enim: Exsurge, aquilo, et veni, auster; perfla hortum meum, et defluant unguenta mea. Descendat frater meus in hortum suum, et edat fructum pomiferarum suarum (Cant. IV, 16; V, 1) .

PL 16, 1350A

118. 招く教会の声をも知れ。教会は言う。「北風よ、起きよ。南風よ、来い。私の園に吹き渡れ。私の香油が流れ出るように。私の兄弟が自分の園に下り、自分の果樹の実を食べるように」(雅歌4:16; 5:1)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.358

358

Sciens enim jam tunc etiam horum tibi fore opera fructuosa, Christo tuo fructum de talibus pollicebare: et quae primo te in cubiculum dixisti Regis inductam, diligens ubera super vinum, cum diligentem amares, lactantem quaereres, pericula pro religione contemneres.

PL 16, 1350A

あなた〔花嫁としての教会への呼びかけと取った〕は、そのときすでに、これらの者たち〔北と南から呼ばれる者たちを指すと取った〕の業もあなたに実りをもたらすと知っていて、あなたのキリストに、このようなものからの実りを約束していた。あなたは、最初に王の寝室へ導き入れられたと言った者であり、ぶどう酒にまさる乳房を愛し、愛する者を愛し、乳を与える者を求め、信心のために危険を軽んじた。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.359

359

119. Deinde a Libano, sponsa, rogaris ut venias, judicio Domini adhuc tota formosa, adhuc tota irreprehensibilis. Sic enim scriptum est: Tota es formosa, proxima mea, et reprehensio non est in te. Ades huc a Libano, sponsa, ades huc a Libano (Cant. IV, 7, 8) .

PL 16, 1350A

119. 次に、花嫁よ、あなたはレバノンから来るよう求められる。主の判断では、あなたはなお全く麗しく、なお全く非難の余地がない。こう書かれているからである。「汝は全く麗しい、私の近しい者よ。汝には非難すべきところがない。ここへ来い、レバノンから、花嫁よ。ここへ来い、レバノンから」(雅歌4:7, 8)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.360

360

120. Postea ipsa jam nullos aquae lapsus, jam nullos impetus descendentes a Libano pertimescens, aquilonem et austrum advocas, perflari cupiens hortum tuum; ut in aliis unguenta tua defluant, in aliis multiplices fecunditatis tuae fructus offeras Christo.

PL 16, 1350B

120. その後、あなたはもはや水の流れ落ちも、レバノンから下る激流も恐れず、北風と南風を呼び寄せ、あなたの園に吹き渡ることを望む。ある人々においてはあなたの香油が流れ出し、他の人々においてはあなたの豊かな実りの多様な果実を、キリストに献げるためである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.361

361

121. Et ideo beatus qui custodit verba prophetiae hujus (Apoc. XXIII, 7) , quae nobis resurrectionem evidentioribus testimoniis revelavit dicens: Et vidi mortuos magnos et pusillos stantes ante sedem, et libros aperuerunt: et alius liber apertus est, qui est vitae: et judicati sunt mortui de scriptis in libris, secundum facta sua.

PL 16, 1350B

121. それゆえ、「この預言の言葉を守る者は幸いである」(黙示録23:7)〔黙示録は22章までで、23章は無い。刷られたまま写す〕。その預言は、いっそう明白な証言によって、我々に復活を啓示してこう言っている。「私は、大いなる者も小さき者も、死者たちが座の前に立つのを見た。巻物が開かれた。もう一つの巻物が開かれたが、それは生命の書である。死者たちは、巻物に書かれていることに従って、その行いに応じて裁かれた。」

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.362

362

Et dedit mare mortuos, qui in ipso erant: et inferi dederunt mortuos, qui penes se erant (Apoc. XX 12) . Ne ergo dubites quemadmodum resurgant, quor inferi revomunt, mare reddidit.

PL 16, 1350C

「海はその中にいた死者たちを出し、冥界は自分のもとにいた死者たちを出した」(黙示録20:12)。だから、冥界が吐き戻し〔底本は quor。quos と読む〕、海が返した者たちが、どのように復活するかを疑うな。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.363

363

122. Accipe etiam quando promittatur gratia futura justorum: Et audivi, inquit, vocem magnam de throno dicentem: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum illis; et ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum illis erit illorum Deus.

PL 16, 1350C

122. 義人たちの将来の恩寵がいつ約束されるかも、聞け。彼は言う。「私は、玉座から大きな声が言うのを聞いた。『見よ、神の幕屋が人々と共にある。神は彼らと共に住む。彼ら自身が神の民となり、神自身が彼らと共にいて、彼らの神となる。』」

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.364

364

Et delebit omnem lacrymam de oculis eorum, et mors non erit amplius, neque luctus, neque clamor, neque dolor ultra erit. (Apoc. XXI, 3, 4) .

PL 16, 1350C

「神は彼らの目からあらゆる涙を拭い去り、もはや死は無く、喪も、叫びも、痛みも、これから先は無い。」(黙示録21:3, 4)

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.365

365

123. Compara nunc, si placet, atque contende vitam hanc cum illa vita, et elige, si potes, perpetuam corporis vitam in labore aerumnaque miserabili tantarum commutationum, votorumque taedio, fastidio voluptatum. Nonne si Deus ista perpetuare velit, illa deligeres?

PL 16, 1350C

123. さあ、よければ、この生をあの生と比べ、突き合わせてみよ。そして、できるなら選んでみよ。数々の変転の労苦と惨めな苦難のうちにある、体の永続する生を。願いの倦怠と快楽への嫌悪とを伴う生を。もし神がこれらを永続させようと望んだとしても、あなたはあの〔復活の〕生を選ぶのではないか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.366

366

Nam si per se ipsa vita fugienda est, ut sit molestiarum fuga, requies aerumnarum; quanto magis ea requies est expetenda, cui futurae resurrectionis voluptas perpetua succedet; ubi nulla criminum series, nulla illecebra delictorum?

PL 16, 1350D

実に、もし生がそれ自体として逃れるべきものであって、〔死が〕煩いからの逃れ、労苦からの安息となるのなら、将来の復活の永遠の楽しみが後に続くあの安息は、どれほどいっそう求められるべきか。そこには、犯罪の連なりも、罪への誘惑も無い。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.367

367

124. Quis in dolore tam patiens, qui non mortem oret? quis in infirmitate tam constans, ut non optet mori se potius, quam debilem vivere? quis in moerore tam fortis, ut non desideret eo se vel moriendo defungi?

PL 16, 1351A

124. 痛みの中で、死を祈らないほど忍耐強い者が誰かいるか。病弱の中で、衰えて生きるよりむしろ死にたいと願わないほど堅固な者が誰かいるか。悲しみの中で、死ぬことによってでも悲しみから解かれたいと望まないほど強い者が誰かいるか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.368

368

Quod si ipsi nobis dum vivimus, displicemus, cum vivendo finem praestitum esse noverimus; quanto amplius vitae nos taederet istius, si sine fine futuros nobis labores hujus corporis cerneremus? Quis est igitur qui se velit mortis exsortem?

PL 16, 1351A

もし我々が、生きているうちに、生にも終わりが定められていると知りながら自分自身に不満であるなら、この体の労苦が終わりなく続くと見ていたならば、この生にどれほどいっそううんざりするだろうか。それなら、死にあずからないことを望む者が誰かいるか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.369

369

Aut quid gravius immortalitate miserabili? Si in hac vita, inquit, in Christo tantum sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus (I Cor. XV, 19) ; non quod in Christo sperare sit miserum, sed quia Christus sperantibus in se vitam alteram praeparaverit.

PL 16, 1351A

あるいは、惨めな不死にまさって重いものがあろうか。「もし我々がこの生においてのみキリストに望みをかけているなら、我々はすべての人間の中で最も惨めである」と彼は言う(一コリント15:19)。キリストに望みをかけることが惨めだというのではない。キリストが、自分に望みをかける者たちに別の生を備えたからである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.370

370

Haec enim peccato obnoxia est, illa praemio reservata. 124. Ipsos cursus breves nostrarum aetatum quantum videmus nobis afferre fastidium?

PL 16, 1351B

実に、この生は罪に服し、あの生は報いのために取っておかれている。124.〔底本は124を重ねて刷る〕 我々の年齢の短い歩みそのものが、我々にどれほどの倦怠をもたらすかを、我々は見ている。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.371

371

Puer adolescentiam desiderat, adolescens annos sibi majoris metitur aetatis, juvenis beneficio aevi florentis ingratus, senilem honorificentiam concupiscit. Ita omnibus ex natura venit velle mutari; quia ejus nos quod sumus, poenitet.

PL 16, 1351B

少年は青年期を望み、青年はより年長の年の数を自分に当てはめ、若者は盛りの時代の恵みに感謝せず、老年の栄誉を欲しがる。こうして、すべての人に、変わりたいという願いが本性から生じる。我々は、今あるところのものを悔いるからである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.372

372

Denique etiam ipsa post usum vota fastidio sunt: et quae mereri optavimus, cum meruerimus, abdicamus.

PL 16, 1351B

実に、願いそのものも、用いた後には嫌悪の対象となり、得たいと望んでいたものも、得てしまうと退けるのである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.373

373

125. Unde non immerito etiam sancti viri prolongatum incolatum suum saepe doluerunt (Psal. CXIX, 5) : doluit David, doluit Jeremias (Jerem. XX, 17) , doluit Elias (III Reg. XIX, 4) .

PL 16, 1351B

125. それゆえ、聖なる人々もまた、自分の寄留が長引いたことをしばしば嘆いたのは、理由がないことではない(詩篇119:5)。ダビデは嘆き、エレミヤは嘆き(エレミヤ20:17)、エリヤは嘆いた(列王記三19:4)。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.374

374

Si sapientibus creditur, et hi in quibus divinus Spiritus loquebatur, ad meliora properabant: si reliquorum judicia sciscitamur, ut cognoscamus omnes in unam convenire sententiam; quanti mortem moerori, quanti mortem formidini praetulerunt? judicantes videlicet graviorem metum mortis esse, quam mortem.

PL 16, 1351C

賢者たちを信じるなら、神の霊がその内で語っていた者たちでさえ、より善いものへ急いでいたのである。もし他の者たちの判断を尋ねて、すべての者が一つの意見に一致することを知るなら、どれほど多くの者が、悲しみよりも死を、恐れよりも死を選んだことか。死の恐れは、死そのものよりも重いと判断したのである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.375

375

Adeo suis malis mors non timetur, sed vitae miseriis antefertur! cum expetitur morientis exitus, et evitatur formido viventis. 126. Sed esto, huic vitae resurrectio praeferatur.

PL 16, 1351C

かくも、死は、それ自体の害のゆえに恐れられるのではなく、むしろ生の惨めさにまさるとされるのである。死にゆく者の終わりが求められ、生きている者の恐れが避けられるときに。126. だが、それはそれとして、この生よりも復活が選ばれるとしよう。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.376

376

Quid, philosophi ipsi genus post mortem aliquod repererunt, quo nos uti magis, quam resurgere delectabit? Et illi quidem qui dicunt animas immortales esse, non satis mulcere me possunt, cum pro parte me redimunt.

PL 16, 1351C

ではどうか。哲学者たち自身は、死後の何らかの在り方を見いだしたのか。それを用いるほうが、復活するよりも、我々には喜ばしいというのか。魂は不死であると言う者たちも、私を十分には慰められない。彼らは私を、一部分についてしか贖わないからである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.377

377

Nam quae potest esse gratia, ubi non totus evasi? quae vita, si in me opus Dei occidat? quae justitia, si naturae finis mors sit, erranti justove communis? quae veritas, ut quia ipsa se moveat, et semper moveatur anima, immortalis esse credatur?

PL 16, 1352A

実際、私の全体が逃れたのでないところに、どんな恩寵があり得ようか。神の業が私のうちで滅びるなら、どんな生か。自然の終わりが死であり、それが迷う者にも義なる者にも共通であるなら、どんな正義か。魂が自ら動き、常に動かされているがゆえに不死だと信じられるというのは、どんな真理か。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.378

378

Quod nobis in corpore commune cum bestiis, ante corpus quid geratur incertum; nec ex contrariis colligatur veritas, sed destruatur.

PL 16, 1352A

〔自ら動くことは〕体において我々が獣と共通にもつものであり、体より前に何がなされるかは不確かである。また、反対のものから真理が導かれるのではなく、むしろ崩されるのである〔Quod nobis in corpore commune cum bestiis … の係りが定かでない。前節の魂の自己運動の論を受けると取った〕。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.379

379

127. An vero illorum sententia placet, qui nostras animas, ubi ex hoc corpore emigraverint, in corpora ferarum, variorumque animantium transire commemorant?

PL 16, 1352A

127. それとも、我々の魂は、この体から移り出るとき、野獣やさまざまな生き物の体に移ると語る者たちの意見が、気に入るのか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.380

380

At certe haec circeis medicamentorum illecebris composita esse ludibria poetarum ipsi philosophi disserere solent: nec tam illos qui perpessi ista simulentur, quam sensus eorum qui ista confinxerint, velut circeo poculo ferunt in varia bestiarum monstra conversos.

PL 16, 1352B

しかしこれは、キルケの薬の誘惑によって作られた詩人たちの戯れであると、哲学者たち自身が論じるのが常である。彼らが言うには、そのような目に遭ったとされる者たちよりも、これらを作り上げた者たちの感覚が、キルケの杯によるかのように、さまざまな獣の怪物に変えられたのだという。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.381

381

Quid enim tam simile prodigii, quam homines credere in habitum ferarum potuisse mutari? Quanto majoris est prodigii gubernatricem hominis animam, adversam humano generi bestiarum suscipere naturam, capacemque rationis ad irrationabile animal posse transire, quam corporis effigies esse mutatas?

PL 16, 1352B

実に、人間が獣の姿に変えられうると信じることほど、怪物じみたことがあろうか。人間を導く魂が、人類に敵対する獣の本性を受け入れ、理性を宿しうるものが理性なき動物へ移りうるということは、体の姿が変えられることよりも、どれほど大きな怪異であろうか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.382

382

Vos ipsi haec destruitis, qui docetis. Nam magicis incantata carminibus portentosae hujus conversionis genera tradidistis. 128. Ludunt haec poetae, reprehendunt philosophi: et quae putant ficta de viventibus, haec arbitrantur vera de mortuis.

PL 16, 1352B

諸君自身が、教えながら、これらを覆している。魔術の呪文で魔法にかけられた、この奇怪な変身の類を、諸君は伝えたのである。128. 詩人たちは戯れ、哲学者たちは咎める。そして、生きている者たちについては作り事と見なすことを、死んだ者たちについては真実と考えている。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.383

383

Illi autem qui ista finxerunt, non suam probare fabulam, sed philosophorum errores irridere voluerunt: qui putant quod illa anima quae miti humilique proposito iracundiam vincere, patientiam assumere, cruore abstinere consueverat, eadem frementi motu leonis incensa, irae impatiens, effrena rabie, sitire sanguinem, caedemque possit expetere: et illa quae populorum fremitus varios regali quodam consilio temperabat, et rationabili voce mulcebat; eadem se inter devia atque deserta ritu luporum patiatur ululare: aut quae injusto sub onere gemens, duros aratri labores questu miserabili mugiebat; eadem postea in figuram hominis commutata, levi cornua quaerat in fronte: vel illa quam praepetes prius pennae usque ad alta coeli per sublime aeris alarum remigiis evehebant; eadem postea volatus jam non suos requirat, et se humani doleat corporis gravitate pigrescere.

PL 16, 1352C

ところが、これを作り上げた者たちは、自分たちの物語を立証しようとしたのではなく、哲学者たちの誤りを嘲ろうとしたのである。哲学者たちは考える。温和でへりくだった志によって、怒りに打ち勝ち、忍耐を身につけ、血を避けるのが常であったその魂が、獅子の唸る勢いに燃え立ち、怒りに耐えず、抑えのない猛りをもって、血に飢え、殺戮を求めることがありうる、と。また、王者のごとき思慮によって民のさまざまなざわめきを和らげ、理にかなった声でなだめていた魂が、人里離れた荒れ地で、狼のならいで吠えるに任せる、と。あるいは、不当な荷の下でうめき、鋤の厳しい労苦を惨めな嘆きで鳴いていた魂が、のちに人の姿に変えられて、滑らかな額に角を探す、と。あるいは、かつては速い翼が、翼の櫂で、空の高みを通って天の高みまで運んでいた魂が、のちには、もはや自分のものではない飛行を求め、人の体の重さに鈍ることを嘆く、と。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.384

384

129. Hinc fortasse et illum Icarum perdidistis, quod persuasionibus vestris inductus adolescens, prius avem se fuisse fortasse crediderat.

PL 16, 1353A

129. おそらくこのことから、諸君は、あのイカロスをも滅ぼしたのであろう。若者が諸君の説得に導かれて、自分はかつて鳥であったと、おそらく信じていたからである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.385

385

Hinc etiam senes plerique decepti sunt, ut gravi immorerentur dolori, cygneis male creduli fabulis, dum putant modulis se mulcendo flebilibus albentem molli pluma mutare canitiem. 130. Haec quam incredibilia! quam deformia!

PL 16, 1353A

このことから、多くの老人たちも欺かれ、重い痛みのうちに死んでいった。白鳥の話を愚かにも信じて、悲しげな調べで自分をなだめることによって、白い髪が柔らかい羽毛の白さに変わると考えたのである。130. これは何と信じがたく、何と醜いことか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.386

386

Quanto illud est convenientius, ut credas secundum naturam, credas secundum usum fructuum caeterorum, credas secundum gestorum exempla, oracula prophetarum, Christi coeleste promissum.

PL 16, 1353B

自然に従って信じ、他の果実を用いることに従って信じ、行いの例に従って信じ、預言者たちの神託とキリストの天の約束に従って信じるほうが、どれほどふさわしいことか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.387

387

Quid vero praestantius, quam ut opus Dei judices non perire, et secundum imaginem et similitudinem Dei factos transferri non posse in effigies bestiarum; cum utique ad similitudinem Dei non corporis sit imago, sed spiritus?

PL 16, 1353B

神の業は滅びないと判断し、神の像と似姿に従って作られた者たちが、獣の姿に移されることはあり得ないと判断するほど、優れたことがあろうか。神の似姿とは、体の像ではなく、霊の像だからである。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.388

388

Nam quemadmodum homo, cui subjecta sunt animantium genera caeterorum, in subjectum sibi animal meliore sui parte demigret? Non patitur hoc natura, et si pateretur natura, non pateretur gratia.

PL 16, 1353B

実際、他の生き物の類を従えている人間が、どうして自分に従属する動物の中へ、自分のより優れた部分において移り住むことがあろうか。本性がこれを許さず、本性が許すとしても、恩寵が許さない。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.389

389

131. Sed videro quid vos de vobis, gentes, opinionis habeatis; neque enim mirum debet videri, quod creditis vos in bestias posse mutari, qui bestias adoratis.

PL 16, 1353B

131. 諸国民よ、諸君が自分自身についてどのような考えを抱いているかは、見てみよう。獣を拝んでいる諸君が、自分たちは獣に変わりうると信じているのは、少しも不思議に見えるはずがない。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.390

390

Ego tamen malim de vestro merito melius judicetis; ut non inter coetus ferarum, sed inter angelorum consortia vos credatis futuros.

PL 16, 1353C

しかし私は、諸君が自分たちの功績について、もっとよく判断することを望む。獣の群れの中ではなく、天使たちの交わりの中に、自分たちがいることになると信じるように。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.391

391

132. Habet animus ex hoc jam vitae anfractu, et terreni corporis colluvione discedere, et ad illa concilia superna contendere, etsi sanctorum sit pervenire, laudem dicere Deo (quam citharizantes illos (Apoc. XIV, 2) dicere prophetica lectione (Apoc. XV, 3, 4) comperimus: Quia magna mirabilia opera tua, Domine Deus omnipotens: justae et verae viae tuae, Rex gentium!

PL 16, 1353C

132. 心は今や、この生の曲がりくねりと地上の体の澱から去り、かの天上の集いへ向かう定めにある〔habet … discedere は「去ることができる」とも読める。ミーニュの脚注 f によれば、次節の videre … videre もこの Habet animus に係る〕。たとえ、そこへ至ること、神に賛美を語ることは聖なる者たちのものであるとしても(その賛美を、竪琴を奏する者たち(黙示録14:2)が語っていることを、我々は預言の朗読(黙示録15:3, 4)によって知る。「汝の業は大きく驚くべきものである。主なる神、全能者よ。汝の道は正しく真実である。諸国民の王よ。」)

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.392

392

Quis non timebit et magnificabit nomen tuum; quia solus sanctus es, quia omnes gentes venient et adorabunt ante te; videre quoque tuas, Jesu, nuptias, in quibus de terrenis ad coelestia, concinentibus omnium gaudiis sponsa deducitur; ad te enim omnis caro veniet (Psal. LXIV, 3) , jam non saeculo obnoxia, sed spiritui copulata: videre thalamos ornatos byssino, rosis, liliis, et coronis.

PL 16, 1354A

(「誰が汝を恐れず、汝の名をあがめないだろうか。汝のみが聖であり、諸国民はみな来て、汝の前で礼拝するからである。」)〔底本は前節で開いた丸括弧を閉じない。ミーニュの脚注 f が、続く videre … videre は前節の Habet animus に係ると述べるのに従い、ここで閉じたと取った〕また心は、イエスよ、汝の婚礼を見る〔定めにある〕。その婚礼では、地上のものから天上のものへ、すべての喜びが声を合わせるなか、花嫁が導かれる。「実に、汝のもとにすべての肉が来る」(詩篇64:3)。その肉はもはや世に服さず、霊に結ばれている。上質の亜麻布、バラ、ユリ、冠で飾られた婚礼の部屋を見る〔定めにある〕。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.393

393

Cujus enim alterius sic ornantur nuptiae? Ornantur enim confessorum livore, martyrum sanguine, liliis virginum, coronis etiam sacerdotum? 133. Hoc sibi prae caeteris David sanctus optavit, ut haec spectaret et cerneret.

PL 16, 1354A

実に、他の誰の婚礼が、このように飾られるだろうか。告白者たちの打ち傷、殉教者たちの血、おとめたちのユリ、さらには司教たちの冠で飾られるのである。133. 聖なるダビデは、他の何にもまして、これらを見、眺めることを自分のために望んだ。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.394

394

Denique ait: Unam petivi a Domino, hanc requiram; ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae, et videam voluptatem Domini (Ps. XXVI, 4, 5) . 134. Juvat hoc credere, sperare delectat: certe non credidisse poena est, sperasse gratia.

PL 16, 1354B

実に、彼は言う。「私は主に一つのことを願った。私はそれを求める。私の生涯のすべての日、主の家に住み、主の楽しみを見ることを」(詩篇26:4, 5)。134. このことを信じるのは喜ばしく、望むのは楽しい。信じなかったことは確かに刑罰であり、望んだことは恩寵である。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.395

395

Quod si in hoc erro, quia angelis me post mortem sociari malo, quam bestiis; libenter in hoc erro, neque umquam hac me opinione, dum vivo, fraudari patiar.

PL 16, 1354B

もし私がこの点で誤っているとしても、それは、死後、獣たちよりも天使たちと結ばれることを私が望むからである。私は喜んでこの点で誤る。生きている限り、この考えを奪われることを決して許さない。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.396

396

135. Quid enim mihi superest solatii, quam quod me citius ad te, frater, spero venturum, nec digressus tui inter nos longa divortia fore; tuisque intercessionibus mihi hoc posse conferri, ut citius desiderantem tui advoces.

PL 16, 1354B

135. 実に、私に残された慰めとは何か。兄よ、私があなたのもとへより早く行けると望むこと、あなたの旅立ちが我々のあいだに長い隔たりをもたらさないと望むこと、そして、あなたの執り成しによって、あなたを慕う私を、より早く呼び寄せてもらえるという、このことが私に授けられうると望むことのほかに、何があろうか。

De excessu fratris sui Satyri libri duo 2.0.397

397

Quis enim est, qui non sibi debeat istud optare prae caeteris; ut corruptibile hoc induat incorruptelam, et mortale hoc induat immortalitatem (I Cor. XV, 53) ? ut qui nunc morti corporis fragilitate succumbimus, supra naturam siti, mortem jam timere nequeamus.

PL 16, 1354B

実に、他の何にもまして、これを自分のために望まない者が誰かいるだろうか。「この朽ちるものが朽ちないものを着、この死すべきものが不死を着る」(一コリント15:53)ことを。今は体の脆さのゆえに死に屈する我々が、本性を超えたところに置かれて、もはや死を恐れることがないようにである。