De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.1
[1289] 1. Deduximus, fratres dilectissimi, hostiam meam, hostiam incontaminatam, hostiam Deo placentem, [1290] domnum et fratrem meum Satyrum. Memineram esse mortalem, nec fefellit opinio, sed superabundavit gratia.
PL 16, 1289D1. 我々は葬った、いとも愛する兄弟たちよ、私のいけにえを、汚れのないいけにえを、神に喜ばれるいけにえを、わが主(あるじ)にして兄であるサテュルスを〔domnus は敬称〕。私は彼が死すべき者であることを覚えていた。その予想は誤らなかったが、恩寵は満ちあふれた。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.2
Itaque nihil habeo quod querar, et habeo in quo Deo gratias agam; quia semper optavi, ut si quae perturbationes vel Ecclesiam vel me manerent, in me potius ac meam deciderent domum.
PL 16, 1291Aそれゆえ、私には嘆くべきことは何もなく、むしろ神に感謝する理由がある。もし教会にも私にも何か動揺が待ち受けているのなら、それはむしろ私とその家に落ちるようにと、私はいつも願っていたからである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.3
Deo igitur gratias, quia in hoc omnium metu, cum omnia motibus sint suspecta Barbaricis, communem moerorem privato dolore transegi, et in me conversum est quidquid timebam omnibus. Atque utinam hic consummatum sit, ut dolor meus publici doloris redemptio sit!
PL 16, 1291Aゆえに神に感謝する。万人のこの恐れの中で、すべてのことが蛮族の動きによって疑わしいときに、私は共通の悲しみを私一人の痛みで済ませ、万人のために恐れていたことのすべてが私に向けられたからである。願わくは、これで成し遂げられて、私の痛みが公の痛みの贖いとなるように。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.4
2. Nihil quidem habui, fratres charissimi, in rebus humanis tanto fratre pretiosius, nihil amabilius, nihil charius; sed praestant privatis publica.
PL 16, 1291A2. 人の世のものの中で、これほどの兄より尊いもの、愛すべきもの、親しいものを、いとも親しい兄弟たちよ、私は持たなかった。だが、公のものは私のものに優る。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.5
Ipsius quoque sententiam si quis sciscitaretur, mallet occidi pro aliis, quam sibi vivere; propterea enim pro omnibus secundum carnem Christus est mortuus, ut nos non solis nobis vivere disceremus (II Cor. V, 15) .
PL 16, 1291A彼自身の考えを誰かが尋ねたなら、彼は自分のために生きるよりも、他の人々のために殺されることを望んだであろう。実に、キリストが肉に従ってすべての人のために死んだのは、我々が自分たちだけのために生きることのないよう学ぶためなのである(二コリント5:15)。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.6
3. Accedit illud quod ingratus divinitati esse non possum: laetandum est enim magis quod talem fratrem habuerim, quam dolendum quod fratrem amiserim; illud enim munus, hoc debitum est.
PL 16, 1291B3. これに加えて、私は神性に対して恩知らずではあり得ない。実に、兄を失ったことを悲しむよりも、このような兄を持ったことを喜ぶべきである。あれは賜物であり、これは負債だからである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.7
Itaque perfunctus sum, quamdiu licuit, commisso mihi fenore: qui deposuit pignus, recepit. Nihil interest utrum abjures depositum, an doleas restitutum. In utroque fidei ambiguum, vitae periculum est.
PL 16, 1291Bこうして私は、許されたかぎり、私に託された貸付を享受した。担保を預けた者が、それを取り戻したのである。預かり物を否認するのと、返還されたことを悲しむのとで、違いはない。どちらにも、信義への疑いと、生の危うさがある。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.8
An si pecuniam neges, culpa est: si hostiam neges, pietas est? cum pecuniae fenerator illudi possit, naturae auctor, et necessitudinis creditor fraudari non queat. Itaque quanto uberior fenoris summa, tanto gratior sortis usura.
PL 16, 1291Bそれとも、金を否認すれば咎であるが、いけにえを否認すれば敬虔なのか。金の貸し手は欺かれ得るが、自然の創始者、そして縁故の債権者は欺かれ得ないのに。それゆえ、貸付の総額が豊かであるほど、元金の利息はいっそう喜ばしい。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.9
4. Unde ingrati de fratre esse non possumus; quia quod naturae communis fuit, reddidit: quod gratiae singularis est, meruit. Quis enim communem conditionem recuset?
PL 16, 1291C4. それゆえ、我々は兄に関して恩知らずではあり得ない。彼は共通の自然に属するものを返し、独自の恩寵に属するものにふさわしい者となったからである。実に、誰が共通の定めを拒むだろうか。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.10
Quis doleat sibi proprium pignus ereptum cum ad solatium nostri Filium suum unicum pro nobis Pater tradiderit ad mortem (Rom. VIII, 32) ? Quis exceptum se putet esse debere a conditione moriendi, qui non sit exceptus a conditione nascendi?
PL 16, 1291C父が我々の慰めのために自らの独り子を我々のために死に渡したのに(ローマ8:32)、誰が、自分のものである担保が奪われたことを嘆くだろうか。生まれる定めから除かれなかった者が、死ぬ定めから除かれるべきだと、誰が考えるだろうか。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.11
Magnum pietatis mysterium, ut mors corporis nec in Christo esset excepta; ac licet naturae Dominus, carnis tamen quam susceperat, legem non recusaret. Et mihi necesse est mori, illi necesse non fuit.
PL 16, 1291C大いなる敬虔の奥義である。体の死はキリストにおいても除かれなかった。自然の主でありながら、自ら受けた肉の法を拒まなかったのである。私には死ぬことが必然であり、彼には必然ではなかった。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.12
An qui de servo dicit: Si eum volo sic manere, donec venio, quid ad te (Joan. XXI, 22)? Non potuit ipse sic manere, si vellet? Sed perpetuitate vitae hujus sibi pretium, mihi sacrificium perdidisset.
PL 16, 1291Cそれとも、僕についてこう言う者の場合はどうか。「私が、来るまで彼がこのままとどまることを望むなら、汝に何の関わりがあるか」(ヨハネ21:22)。彼自身、望むならこのままとどまることができなかったであろうか。しかし、この生が永続するならば、彼は自分のための報酬を、私のためのいけにえを、失ったであろう。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.13
Quod igitur majus est solatium nostri, quam quod secundum carnem et Christus mortuus est? Aut cur ego vehementius fleam fratrem, cum sciam illam mori non potuisse pietatem? 5. Cur solus prae caeteris fleam, quem fletis omnes?
PL 16, 1292Aそれゆえ、キリストもまた肉に従って死んだということ以上に、我々にとって大きな慰めがあるだろうか。あるいは、あの敬虔が死ぬことのできなかったものだと知りながら、なぜ私がより激しく兄を泣くことがあろうか。5. 諸君皆が泣いている者を、なぜ私が他の人々にまさって一人で泣くことがあろうか。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.14
Privatum dolorem communi dolore digessi, praesertim cum meae lacrymae nihil prosint, vestrae autem lacrymae fidem astruant, consolationem afferant.
PL 16, 1292A私は私一人の痛みを、共通の痛みによって収めた。とりわけ、私の涙は何の益にもならないが、諸君の涙は信仰を裏づけ、慰めをもたらすからである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.15
Fletis divites, et flendo probatis nihil opitulari repositas divitias ad salutem; cum pecuniae pretio mors differri non queat, et pari usu divitem, inopemque dies supremus eripiat.
PL 16, 1292A富める者たちよ、諸君は泣いている。そして泣くことによって、蓄えられた富が救いのために何の助けにもならないことを示している。金の価で死を延ばすことはできず、最後の日は、富める者も貧しい者も同じようにさらってゆくからである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.16
Fletis senes, quod in hoc liberorum sortem pavetis; et ideo quia vitam corporis producere non potestis, instituite liberos non ad usum corporis, sed ad virtutis officium. Fletis et juvenes, quod naturae finis non sit maturitas senectutis.
PL 16, 1292A老人たちよ、諸君は泣いている。この点で子らの運命を恐れるからである。体の生を延ばすことができないのだから、子らを、体の用のためでなく、徳の務めのために教育せよ。若者たちよ、諸君も泣いている。自然の終わりが老年の成熟ではないからである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.17
Fleverunt et pauperes, et quod multo est pretiosius, multoque uberius, lacrymis suis ejus delicta laverunt. Illae sunt lacrymae redemptrices, illi gemitus qui dolorem mortis abscondunt, ille dolor qui, perpetuae ubertate laetitiae, veteris sensum doloris obducat.
PL 16, 1292B貧しい者たちも泣いた。そして、はるかに尊く、はるかに豊かなことに、彼らは自分たちの涙で彼の罪を洗った。あれは贖う涙であり、あれは死の痛みを隠すうめきであり、あれは永続する喜びの豊かさによって、古い痛みの感覚を覆う痛みである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.18
Itaque licet privatum funus, fletus tamen est publicus; et ideo non potest fletus esse diuturnus, qui universorum est affectibus consecratus. 6. Nam quid te, mi frater amantissime, fleam, qui mihi sic ereptus es, ut esses omnium?
PL 16, 1292Bこうして、葬儀は私的なものであっても、泣くことは公のものである。それゆえ、万人の情によって聖別された泣くことは、長く続き得ない。6. 実に、いとも愛する兄よ、万人のものとなるように私から奪われたあなたを、私はどうして泣こうか。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.19
Non enim perdidi usum tui, sed commutavi: ante corpore inseparabilis, nunc individuus affectu; manes enim mecum, at semper manebis.
PL 16, 1292B私はあなたを用いる機会を失ったのではなく、取り替えたのである。以前は体において離れられなかったが、いまは情において分かたれない。あなたは私とともにとどまり、そして常にとどまるであろうから。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.20
Et quidem cum viveres nobiscum, numquam te patria eripuit mihi, nec ipse mihi umquam patriam praetulisti: et nunc alteram praestitisti: coepi enim jam hic non esse peregrinus, ubi melior mei portio est.
PL 16, 1292Cたしかに、あなたが我々とともに生きていたときも、故郷が私からあなたを奪ったことは一度もなく、あなた自身も故郷を私より先に置いたことは一度もなかった。そしていま、あなたはもう一つの故郷を私に与えた。私はすでに、私のよりよい部分がある場所では、旅人ではなくなり始めたのである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.21
Numquam enim totus in me fui, sed in altero nostri pars major amborum: uterque autem eramus in Christo, in quo et summa universitatis, et portio singulorum est.
PL 16, 1292C実に私は、一度も全体として自分の中にいたことはなく、二人のうち我々の大きいほうの部分は他方の中にあった。しかし二人ともキリストの中にいた。その中に、全体の総和も、一人ひとりの分もあるのである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.22
Hic mihi tumulus genitali solo gratior, in quo non naturae, sed gratiae meae fructus est; in isto enim corpore, quod nunc exanimum jacet, praestantior vitae meae functio; quia in hoc quoque quod gero corpore, uberior tui portio.
PL 16, 1292Cこの墓は私にとって生まれた土地よりも好ましい。そこにあるのは自然の実ではなく、私の恩寵の実だからである。実際、いま息なく横たわっているこの体の中に、私の生のよりすぐれた働きがあった。私の担うこの体の中にさえ、あなたの部分がより豊かにあるのだから。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.23
7. Atque utinam ut memoriae, ut gratiae; ita etiam vitae tuae hoc quidquid est, quod spiramus, spirare possemus, dimidiumque meorum decideret temporum, quod ad tuorum proficeret usum!
PL 16, 1292C7. ああ、記憶のために、恩寵のために息をするように〔ut memoriae, ut gratiae; ita etiam vitae tuae の構文は取りにくい。あなたの記憶と恩寵のために息をするのと同じく、と取った〕、あなたの生のためにも、我々が吸っているこの息の何ほどかで息をすることができたなら。そして私の時の半分が落ちて、あなたの時の用に役立つなら。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.24
Par enim erat, ut quibus indivisum semper fuit patrimonium facultatum, non esset vitae tempus divisum: vel certe qui indistincta semper habuimus vivendi consortia, non haberemus distincta moriendi. 8. Nunc vero, frater, quo progrediar, quove convertar?
PL 16, 1293A実際、財産の相続が常に分けられなかった我々には、生の時も分けられないのが当然であった。あるいは少なくとも、生きる交わりを常に区別なく持っていた我々が、死ぬ交わりを区別して持つことのないのが当然であった。8. いま、兄よ、私はどこへ進み、どこへ向かおうか。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.25
Bos bovem requirit, seque non totum putat, et frequenti mugitu pium testatur amorem, si forte defecerit cum quo ducere collo aratra consuevit: et ego te, frater, non requiram? Aut possum umquam oblivisci tui, cum quo vitae hujus semper aratra sustinui?
PL 16, 1293A牛は牛を求め、自分が全きものではないと思い、もし首に犂を引くのを常としていた相手が欠ければ、しきりに鳴いて情愛を示す。そして私が、兄よ、あなたを求めないことがあろうか。あるいは、この生の犂を常にともに担ったあなたを、私が決して忘れることがあろうか。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.26
Labore inferior, sed amore conjunctior: non tam mea virtute habilis, quam tua patientia tolerabilis, qui pio semper sollicitus affectu latus meum tuo latere sepiebas: charitate, ut frater: cura, ut pater; sollicitudine, ut senior: reverentia, ut junior.
PL 16, 1293A私は労苦ではあなたに劣っていたが、愛ではいっそう結ばれていた。私の徳によって扱いやすかったというより、あなたの忍耐によって耐えられていたのである。あなたは常に情愛をもって気遣い、私の脇をあなたの脇で囲んでいた。愛においては兄として、心配においては父として、気遣いにおいては年長者として、敬いにおいては年少者として。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.27
Ita in unius necessitudinis gradu complurium mihi necessitudinum officia impendebas; ut in te non unum, sed plures amissos requiram, in quo uno ignorata adulatio, expressa est pietas.
PL 16, 1293Bこうして、あなたは一つの縁故の段階において、多くの縁故の務めを私に尽くしてくれた。それゆえ私は、あなたにおいて一人ではなく多くの人を失ったと思って求める。あなた一人のうちに、へつらいは知られず、情愛が表れていた。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.28
Neque enim habebas quod simulatione adderes, qui totum pietate comprehenderes, ut nec incrementa receperis, nec vicem exspectaris. 9. Sed quo immemor officii, memor gratiae, immodico dolore progredior?
PL 16, 1293B実際、あなたは見せかけで付け加えるべきものを持たなかった。すべてを情愛によって包んでいたので、増しを受けることも、返礼を待つこともなかったのである。9. だが、務めを忘れ、受けた好意を覚えている私は、なぜ度を越した痛みへと進むのか。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.29
Revocat Apostolus, et tamquam frenos moerori inducit, dicens sicut nuper audistis: Nolumus vos ignorare, fratres, de dormientibus; ut non tristes sitis, sicut et caeteri qui spem non habent (I Thess. IV, 12) . Date veniam, fratres charissimi.
PL 16, 1293B使徒が呼び戻し、悲しみにいわば轡をかけて、先ごろ諸君が聞いたとおりに言う。「兄弟たちよ、眠っている者たちについて、汝らが知らずにいることを我々は望まない。希望を持たない他の者たちのように、悲しむことのないためである」(一テサロニケ4:12)。許してほしい、いとも親しい兄弟たちよ。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.30
Neque enim omnes possumus dicere: Imitatores mei estole, sicut et ego Christi (I Cor. IV, 16) ; sed ad imitandum si auctorem quaeritis, habetis quem possitis imitari. Non omnes ad docendum idonei, utinam omnes ad discendum habiles!
PL 16, 1293C実際、我々は皆が言えるわけではない。「私に倣う者となれ。私がキリストに倣うように」(一コリント4:16)〔estole は estote の誤りであろう〕。だが、倣うべき創始者を諸君が求めるなら、倣うことのできる者を諸君は持っている。皆が教えるのにふさわしいわけではないが、せめて皆が学ぶのに向いていてほしい。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.31
10. At non gravem lacrymis contraximus culpam: non omnis infidelitatis aut infirmitatis est fletus. Alius est naturae dolor, alia est tristitia diffidentiae: et plurimum refert desiderare, quod habueris; et lugere, quod amiseris.
PL 16, 1293C10. だが、我々は涙によって重い咎を負ったのではない。すべての泣くことが不信仰や弱さのしるしなのではない。自然の痛みと、不信から来る悲しみとは別であり、持っていたものを恋しく思うことと、失ったものを嘆くこととのあいだには、大きな違いがある。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.32
Non solus dolor lacrymas habet, habet et laetitia lacrymas suas, et pietas fletum excitat, et oratio stratum rigat, et precatio, juxta Propheticum dictum (Psal. VI, 7) , lectulum lavat. Fecerunt et fletum magnum sui cum patriarchae sepelirentur.
PL 16, 1293C涙を持つのは痛みだけではない。喜びにも喜びの涙があり、情愛は泣くことを呼び起こし、祈りは寝床を濡らし、願いは、預言者の言葉(詩篇6:7)のとおり、寝床を洗う。父祖たちが葬られたときにも、身内の者たちは大いに泣いた。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.33
Lacrymae ergo, pietatis indices, non illices sunt doloris. Lacrymavi ergo, fateor, etiam ego, sed lacrymavit et Dominus. Ille alienum, ego fratrem (Joan. XI, 35) : ille in uno lacrymavit omnes, ego in omnibus lacrymabo te, frater.
PL 16, 1293Cそれゆえ、涙は情愛のしるしであって、痛みの誘いではない。だから私も、認めるが、涙を流した。だが主もまた涙を流した。彼は他人のために、私は兄のために泣いた(ヨハネ11:35)。彼は一人において万人のために涙を流し、私は万人において、兄よ、あなたのために涙を流すであろう。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.34
11. Ille nostro, non suo lacrymavit affectu; neque enim divinitas lacrymas habet: sed lacrymavit eo, quo tristis fuit (Matth. XXVI, 38) : lacrymavit eo, quo crucifixus est, quo mortuus, quo sepultus est: lacrymavit in eo, de quo hodie nobis insinuavit propheta, dicens: Mater Sion dicet: Homo, et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI, 5) .
PL 16, 1294A11. 彼は、自分の情でなく、我々の情で涙を流した。神性は涙を持たないからである。だが、彼が悲しんだその点において涙を流した(マタイ26:38)。十字架につけられ、死に、葬られたその点において涙を流した。今日、預言者が我々に示した者において涙を流した。預言者はこう言う。「母シオンは言うであろう。人、と。そして人がその中で成った。いと高き者自らがこれを基づけた」(詩篇86:5)。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.35
Eo lacrymavit, quo matrem Sion dixit, genitus in Judaea, susceptus ex Virgine. Matrem autem secundum divinitatem habere non potuit, quia auctor est matris. Ille factus est non divina generatione, sed humana; quia homo factus est, Deus natus est.
PL 16, 1294A彼は、〔預言者が〕シオンを母と呼んだその点において涙を流した。ユダヤで生まれ、おとめから受け取られた者として。だが、神性に従っては母を持ち得なかった。彼は母の創始者だからである。彼は神的な生まれによってではなく、人間的な生まれによって成った。人となったのであり、神は生まれたのである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.36
12. Sic et alibi habes: Puer natus est nobis, Filius datus est nobis (Esai. IX, 6) . In puero enim nomen aetatis, in Filio plenitudo divinitatis est. Factus ex matre, natus ex Patre; idem tamen et natus est et datus: non diversum, sed unum putes.
PL 16, 1294B12. 他の箇所にもこうある。「幼子が我々のために生まれ、子が我々に与えられた」(イザヤ9:6)。実に、幼子には年齢の名があり、子には神性の充満がある。母から成り、父から生まれた。それでも同じ者が、生まれ、また与えられた。別々の者ではなく、一人の者と考えよ。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.37
Unus enim Dei Filius, et natus ex Patre, et ortus ex Virgine, distanti ordine, sed in unum concurrente nomine, sicut et praesens lectio docet, quia et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI, 5) , homo utique corpore, altissimus potestate.
PL 16, 1294B実に、神の子は一人であり、父から生まれ、おとめから出た。順序は隔たっているが、名は一つに合致している。今の朗読が、「人はその中で成り、いと高き者自らがこれを基づけた」(詩篇86:5)と教えるとおりである。人は体において、いと高き者は権能においてである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.38
Et si Deus et homo diversitate naturae; idem tamen non alter in utroque. Aliud ergo speciale naturae suae, aliud commune nobiscum: sed in utroque unus, et utroque perfectus. 13. Non igitur mirandum est, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus.
PL 16, 1294B神であり人であることは本性の違いによるが、それでも両方において同じ者であって、別の者ではない。ゆえに、自らの本性に固有のものと、我々と共通のものとがあるが、両方において一つであり、両方において完全である。13. したがって、神が彼を主ともキリストともしたことは、驚くべきことではない。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.39
Fecit ergo Jesum, eum utique qui ex corpore nomen accepit; fecit eum de quo etiam patriarcha scribit David: Mater Sion dicet: Homo, et homo factus est in ea. (Homo autem factus) dissimilis utique est non divinitate, sed corpore: nec discretus a Patre, sed exceptus in munere: manens in consortio potestatis, segregatus in mysterio passionis.
PL 16, 1294Cこうして神はイエスを作った。体から名を受けた者である。ダビデ――父祖でもあるが――が書いている者を作ったのである。「母シオンは言うであろう。人、と。そして人がその中で成った」。(しかし、人となった者)〔原文はこの語句に丸括弧を付けて刷る。読みの乱れであろう〕は異なるが、それは神性においてではなく体においてである。父から隔てられているのではなく、務めにおいて取り分けられたのであり、権能の交わりにはとどまり、受難の奥義においては切り離されている。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.40
14. Plura loci hujus tractatus exposcit, quibus possimus ostendere auctoritatem Patris, proprietatem Filii, Trinitatis totius unitatem: sed consolandi hodie, non tractandi partes recepi; quamquam abducere a moerore animum intentione tractandi consolationis sit usus.
PL 16, 1294C14. この箇所の論は、父の権威、子の固有性、三位一体全体の一体性を示しうるような事柄を、なお多く求める。だが私が今日引き受けたのは慰めの役目であって、論述の役目ではない。もっとも、論述に心を注ぐことで悲しみから心を引き離すのは、慰めにとって役に立つ習いである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.41
Sed temperandus mihi magis moeror, quam alienandus affectus; ut mulceantur magis desideria, quam sopiantur.
PL 16, 1294Dだが私にとって必要なのは、悲しみを抑えることであって、感情を遠ざけることではない。つまり、慕う思いを鎮めて眠らせるのでなく、和らげることである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.42
Non libet enim abire a fratre longius, et occupatione subduci; cum velut comitandi ejus gratia hic sermo susceptus sit, ut diutius sensu prosequar proficiscentem: et quem oculis teneo, mente complectar.
PL 16, 1295Aというのも、兄から遠く離れ、仕事に紛れて連れ去られてしまうのは、私の望むところではないからである。この説教は、いわば兄に付き添うために引き受けたものであり、旅立つ兄を、感覚でより長く見送り、目で捉えている者を心で抱きしめるためなのである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.43
In illo enim totam oculorum aciem figere libet, cum illo totis animorum officiis immorari, illum toto blanditiarum ambire obsequio; dum stupet animus, nec amissum credo, quem adhuc cerno praesentem: nec mortuum puto, cujus adhuc officia non requiro, quibus ego vitae meae usum et spirandi omne munus addixeram.
PL 16, 1295A兄にこそ、私は目の力のすべてを注ぎたい。兄とともに、心のあらゆる務めをもって留まり、兄を愛情のあらゆる奉仕で取り巻きたい。心は呆然としており、私はまだ目の前に見ている者を失ったとは信じられず、その務めをまだ欠いたと感じていない者が死んだとも思えない。私は、自らの命の用も、息をすることのあらゆる務めも、その務めに委ねていたのである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.44
15. Quid enim referam tantae gratiae, tanto labori? Ego te, frater, haeredem feceram, tu me haeredem reliquisti: ego te superstitem optabam, tu me superstitem dimisisti.
PL 16, 1295A15. これほどの好意、これほどの労苦に、私は何をもって報いようか。兄よ、私はあなたを相続人としていたのに、あなたは私を相続人として残した。私はあなたが生き残ることを願っていたのに、あなたは私を生き残る者として置いていった。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.45
Ego pro muneribus tuis, ut compensarem beneficia, vota referebam: nunc et vota perdidi, sed tamen tua beneficia non amisi.
PL 16, 1295A私はあなたの贈り物に対し、その恩に報いようと、願いを捧げていた。今や、その願いまで失った。しかし、あなたの恩恵は失っていない。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.46
Quid agam, mei successor haeredis? quid agam, meae vitae superstes? quid agam exsors hujus, quod capio luminis? quas grates, quae munera referam tibi? Nihil a me praeter lacrymas habes.
PL 16, 1295B自分の相続人の跡を継ぐ者となった私は、どうすればよいのか。自分の命より生き延びた私は、どうすればよいのか。いま享けているこの光に与りえない者として、私はどうすればよいのか。いかなる感謝を、いかなる贈り物を、あなたに返そうか。私からあなたが得られるのは涙のほかにない。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.47
Aut fortasse securus meriti tui, quas solas superstites habeo lacrymas, non requiris. Nam etiam cum adhuc viveres, flere prohibebas: moeroremque magis nostrum, quam tuam mortem tibi esse testabaris dolori. Prohibent ulterius prodire lacrymae, fletusque revocant.
PL 16, 1295Bあるいはあなたは、自らの功績に安んじて、私に唯一残された涙を求めないのかもしれない。実際、まだ生きていたときにも、あなたは泣くことを禁じ、自分の死そのものよりも我々の悲しみのほうが自分には痛みだと明言していた。涙はこれ以上進むことを妨げ、また泣くことを呼び戻す。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.48
Prohibet etiam tui gratia; ne dum nostra deflemus, de tuis meritis desperare videamur. 16. At certe nobis tu etiam moeroris istius minuis acerbitatem: non habeo quod timeam, qui timebam tibi; non habeo quod mihi jam mundus eripiat.
PL 16, 1295Bあなたのために、涙は妨げもする。我々自身のことを嘆くうちに、あなたの功績に絶望しているかのように見えてはならないからである。16. だがあなたは確かに、この悲しみの苦さをも我々から和らげてくれる。私はもはや恐れるものがない。恐れていたのはあなたのことだったからである。この世が私から奪い去るものも、もう何もない。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.49
Etsi sancta supersit soror, integritate venerabilis, aequalis moribus, non impar officiis; tibi tamen ambo plus timebamus, in te vitae hujus jucunditatem repositam putabamus.
PL 16, 1295C聖なる姉が生き残ってはいる。その身の無傷さにおいて尊ばれ、品行において私と等しく、務めにおいて劣らない。それでも二人とも、あなたの身をこそいっそう案じていた。この命の楽しさは、あなたのうちに蓄えられていると思っていた。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.50
Propter te vivere delectabat, propter te mori non pigebat; te enim ambo superstitem precabamur, tibi nos supervivere non juvabat. Quando non cohorruit animus, cum metus hujusmodi titillaret? Quomodo consternata mens erat aegritudinis tuae nuntio!
PL 16, 1295Cあなたのために生きることが楽しく、あなたのために死ぬことも厭わなかった。二人ともあなたが生き残ることを祈り、あなたに先立たれて生き続けることは望まなかったからである。このような恐れが心をくすぐったとき、心が震えなかったことがあっただろうか。あなたの病の知らせに、精神はどれほど取り乱したことか。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.51
17. Vae miserae opinioni! Putabamus redditum, quem videmus dilatum; tuis enim votis apud sanctum martyrem Laurentium impetratum esse nunc cognoscimus commeatum. Atque utinam non solum commeatum, sed etiam prolixum vitae tempus rogasses!
PL 16, 1295C17. ああ、哀れな思い込みよ。帰還を得たと思っていたのに、我々が目にしているのは先延ばしである。あなたの願いによって、聖なる殉教者ラウレンティウスのもとで得られたのは、ただの一時の帰還の許しだったと、今になって我々は知る。せめて許しだけでなく、長い寿命をこそ願ってくれていたならば。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.52
Potuisti annos plurimos impetrare vivendi, qui potuisti commeatum impetrare veniendi. Et quidem tibi, omnipotens aeterne Deus, gratias ago, quod vel haec nobis suprema solatia non negasti, quod amantissimi fratris ex Siculis Africanisve regionibus exoptatum nobis reditum contulisti; ita enim mature, postquam venit, ereptus est; quasi propter hoc solum videretur esse dilatus, ut ad fratres rediret.
PL 16, 1296A帰ってくる許しを得られたあなたは、生きる年月も数多く得られたはずである。そしていかにも、全能にして永遠なる神よ、汝に感謝する。汝は我々に、この最後の慰めすら拒まなかった。いとも愛する兄が、シチリアとアフリカの地から戻るのを待ち望んだ我々に、その帰還を与えた。実に、帰ってきた後あまりにも早く奪い去られたので、ただ兄弟たちのもとへ帰るためだけに延期されていたかのようである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.53
18. Habeo plane pignus meum, quod nulla mihi peregrinatio jam possit avellere: habeo quas complectar, reliquias: habeo tumulum, quem corpore tegam; habeo sepulcrum, super quod jaceam; et commendabiliorem Deo futurum esse me credam, quod supra sancti corporis ossa requiescam.
PL 16, 1296A18. 私は確かに自分の担保を持っている。いかなる旅路も、もはやそれを私から引き離せない。抱きしめるべき遺骸があり、体で覆うべき墓があり、その上に身を横たえる墓所がある。聖なる体の骨の上に休むことで、私は神にいっそう喜ばれるものとなると信じよう。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.54
Utinam sic potuissem adversus mortem quoque tuam meum corpus objicere! Si gladiis petitus esses, me pro te potius suffigendum dedissem: si exeuntem potuissem revocare animam, meam potius obtulissem.
PL 16, 1296B死に対しても、このように私の体を差し出せたならよかったのに。あなたが剣で狙われたのなら、あなたの代わりに私が刺し貫かれるのに身を委ねたであろう。出てゆく魂を呼び戻せたなら、私の魂のほうを差し出したであろう。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.55
19. Nihil mihi profuit ultimos hausisse anhelitus, nihil flatus in os inspirasse morienti; putabam enim quod aut tuam mortem ipse susciperem, aut meam vitam in te ipse transfunderem. O infelicia illa, sed tamen dulcia suprema osculorum pignora!
PL 16, 1296B19. 最後の息を吸い取り、死にゆく口に息を吹き込んだことも、何の役にも立たなかった。私は、あなたの死を自分で引き受けるか、自分の命をあなたのうちに注ぎ込むか、そのどちらかができると思っていたのである。ああ、不幸でありながら甘美な、最後の口づけの形見よ。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.56
O amplexus miseri, inter quos exanimum corpus obriguit, halitus supremus evanuit! Stringebam quidem brachia, sed jam perdideram, quem tenebam; et extremum spiritum ore relegebam, ut consortium mortis haurirem.
PL 16, 1296Bああ、惨めな抱擁よ。その中で息絶えた体はこわばり、最後の息は消えた。私は確かに腕を締めつけたが、握っていた者はすでに失われていた。そして死に与ろうとして、口で最後の息を吸い戻した。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.57
Sed nescio quomodo vitalis ille mihi halitus factus est, et majorem gratiam in ipsa morte redolebat.
PL 16, 1296Cだが、どういうわけか、その息は私にとって命を与えるものとなり、死の中にあっていっそう大きな恩寵の香りを放った。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.58
Atque utinam si tuam nequivi meo spiritu vitam producere, vel ultimi anhelitus tui vigor transfundi potuisset in meam mentem, et illam tui animi puritatem atque innocentiam noster spirasset affectus!
PL 16, 1296Cせめて、私の息であなたの命を延ばすことができなかったのなら、あなたの最後の息の力が私の精神に注ぎ込まれ、あなたの心の清さと無垢を、私の情が吸い込めたならよかったのに。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.59
Hanc mihi haereditatem, frater charissime, reliquisses, quae non lacrymabili dolore percuteret affectum, sed memorabili gratia commendaret haeredem. 20. Quid igitur nunc agam, cum omnes vitae istius suavitates, cuncta solatia, cuncta denique ornamenta amiserim?
PL 16, 1296Cいとも親しい兄よ、あなたはこの遺産を私に残してくれればよかった。それは、涙を誘う痛みで私の情を打つものでなく、思い起こすべき恩寵によって相続人を推奨するものだったであろう。20. では、この生のあらゆる楽しみと、あらゆる慰め、実にあらゆる飾りを失った今、私は何をしたらよいのか。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.60
Tu enim mihi unus eras domi solatio, foris decori: tu, inquam, in consiliis arbiter, curae particeps, deprecator sollicitudinis, depulsor moeroris: tu meorum assertor actuum, cogitationumque defensor: tu postremo unus, in quo domestica sollicitudo resideret, publica cura requiesceret.
PL 16, 1297Aあなたはただ一人、家では私の慰めであり、外では私の誉れであった。すなわち、あなたは助言においては裁定者、心配事においては分かち合う者、不安を払う者、悲しみを追い払う者であった。私の行いの擁護者、思いの弁護者であった。最後に、家の気遣いがそこに宿り、公の務めの心配がそこで安らぐ、ただ一人の者であった。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.61
Testor sanctam animam tuam, me in fabricis Ecclesiae id saepe veritum esse, ne displicerem tibi. Denique ubi rediisti, objurgasti moram: ita domi forisque eruditor quidam et arbiter sacerdotis, ut domestica cogitare non sineres, publica curare censeres.
PL 16, 1297Aあなたの聖なる魂にかけて証言する。教会の建築に関して、私はあなたの気に入らないのではないかと、しばしば恐れていた。実に、あなたが帰ってきたとき、私の遅れを叱責した。このように、あなたは家でも外でも、司教の教え手であり裁定者であった。家のことを私に案じさせず、公のことを気遣うよう判断していたのである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.62
At non verear, ne videar arroganter dicere; haec enim laudis tuae portio est, quia sine offensione ulla et gubernasti fratris domum, et commendasti sacerdotium.
PL 16, 1297Aだが、傲慢に言っているかのように見えることを、私は恐れない。これはあなたの称賛の一部だからである。あなたはいかなる非難も受けずに、弟〔である私〕の家を治め、司教職に誉れを添えたのである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.63
21. Sentio equidem quod repetendis officiis tuis, recensendisque virtutibus, afficiatur animus: sed tamen in ipsa mei affectione requiesco, atque hae mihi recordationes etsi dolorem renovant, tamen afferunt voluptatem.
PL 16, 1297B21. 確かに、あなたの務めを思い起こし、あなたの徳を数え上げることで、心が動かされるのは感じる。だがそれでも、まさにこの心の動きの中に私は安らぎを見いだす。これらの思い出は、痛みを新たにするとはいえ、快楽をも運んでくる。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.64
An ego possum aut non cogitare de te, aut umquam sine lacrymis cogitare? Et potero umquam aut tanti non meminisse fratris, aut sine lacrymabili quadam meminisse gratia? Quid enim mihi umquam jucundum, quod non esset ex te profectum?
PL 16, 1297B私は、あなたのことを考えずにいられるだろうか。涙なしにあなたのことを考えることが、いつかできるだろうか。これほどの兄を思い出さずにいること、あるいは涙まじりの感謝の念なしに思い出すことが、いつかできるだろうか。あなたから出たのでないような楽しみが、私にいったい何かあっただろうか。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.65
Quid, inquam, mihi sine te, aut tibi umquam sine me voluptati fuit? Quis non usus nobis, et prope visus ipse, somnusque communis? Quae discreta umquam voluntas?
PL 16, 1297Bいったい、あなたなしに私にとって、あるいは私なしにあなたにとって、何が快楽だったことがあるだろうか。我々にとって、用も、ほとんど視線さえも、眠りさえも共通ではなかったか。分かたれた願いが、いつかあっただろうか。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.66
Quod non commune vestigium? fere ut cum gradum tollerem, vel tu meum, vel ego tuum corpus videremur attollere.
PL 16, 1297B共通でなかった歩みがあっただろうか。足を上げれば、あなたが私の体を、あるいは私があなたの体を持ち上げているかのように見えたほどである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.67
22. Quod si quando sine altero prodeundum fuit, intectum latus putares, affectum vultum cerneres, moestum animum judicares: non assueta gratia, non vigor solitus praenitebat: suspecta omnibus solitudo metum alicujus aegritudinis afferebat.
PL 16, 1297C22. もし、どちらかが相手なしに外に出なければならないことがあれば、脇が覆われていないように見え、顔つきは乱れ、心は沈んでいると判断されたであろう。いつもの愛想も、いつもの活力も、輝いてはいなかった。一人でいるのは皆に疑念を起こさせ、何か病があるのではという恐れを抱かせた。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.68
Ita novum videbatur omnibus nos dividi! Ego certe fraternae impatiens et non oblitus absentiae, quasi praesentem reflexa saepius cervice quaerebam, et coram alloqui atque aspicere videbar mihi: sed tamquam suspenso collo jugum, ubi speratis excideram, trahere me putabam, difficilis progredi, verecundus videri, et redire properans, quod sine te procedere non liberet.
PL 16, 1297Cこうして、我々が別々にいることは、皆にとって奇妙に見えたのである。私はたしかに兄の不在に耐えられず、またそれを忘れることもできず、しばしば首を振り向けて、まるでそこにいるかのように探した。面と向かって語りかけ、見つめているように思えた。だが、期待が外れたときには、首をもたげたままくびきを引いているかのように思われ、進むのに難儀し、人に見られるのを恥じ、あなたなしに歩を進めるのが気が進まず、急いで戻ろうとした。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.69
23. At vero ubi ambobus prodeundum fuit, non plura in itinere vestigia, quam verba; nec incessus, quam sermo crebrior: nec ambulandi cura, sed colloquendi gratia; uterque enim nostrum ex alterius ore pendebat.
PL 16, 1297C23. だが、二人で出かけるときには、道中の足跡より言葉のほうが多く、歩みより会話のほうが頻繁だった。歩くことに気を配るのでなく、語り合うことを喜んだ。我々の一人ひとりが、相手の口に耳を傾けていたのである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.70
Non intento aspectu legere iter, sed mutuo sollicitos experiri sermones, haurire oculorum gratiam, spirare fraternae imaginis voluptates.
PL 16, 1298A道を注意深く見て読むのでなく、互いに案じつつ言葉を交わして試し、目の優しさを汲み取り、兄弟の姿の快楽を吸い込んでいた。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.71
Quam virtutes tuas tacitus mecum ipse mirabar! quam plaudebam mihi, quod tali me Dominus fratre donaverat, tam pudico, tam efficaci, tam innocenti, tam simplici; ut cum tuam innocentiam cogitarem, efficaciam desperarem: cum efficaciam cernerem, innocentiam non putarem!
PL 16, 1298A私は、あなたの徳を黙って心の中でどれほど感嘆していたことか。主がこのような兄を私に授けたことを、どれほど喜んだことか。かくも慎み深く、かくも有能で、かくも無垢で、かくも率直な兄を。あなたの無垢を思えば有能さを疑い、有能さを見れば無垢を疑ったほどである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.72
Sed utrumque mira quadam virtute jungebas. 24. Denique ea quae ambo nequiveramus concludere, solus implesti.
PL 16, 1298Aだがあなたは、驚くべき徳によってその両方を結び合わせていた。24. 実に、我々二人がともに果たしえなかったことを、あなたはただ一人で成し遂げた。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.73
Plaudebat sibi, ut audio, Prosper, quod sacerdotii mei occasione redditurum se, quae abstulerat, non putabat: sed vehementiorem tuam unius efficaciam expertus est, quam duorum.
PL 16, 1298A聞くところでは、プロスペルは、私が司教職に就いたことを機に、奪ったものを返すことになるとは思っていなかったので、得意になっていた。だが、あなた一人の有能さが、二人のそれよりも強力であることを、身をもって知った。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.74
Itaque solvit omnia, nec moderationi ingratus tuae, nec illudens pudori: sed et modestiae gratus, nec insolens efficaciae. Sed cui, frater, illa quaesisti? Nos enim idem volebamus laborum tuorum esse praemium, quod documentum erat.
PL 16, 1298Bこうして彼はすべてを返した。あなたの節度に恩知らずでなく、あなたの恥じらいを嘲ることもなく、むしろあなたの慎ましさに感謝し、あなたの有能さに傲ることもなかった。だが兄よ、あなたは誰のためにそれらを求めたのか。我々は、あなたの労苦の証しであったそのものが、そのままその報いとなることを願っていたのである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.75
Peregisti omnia, et ubi perfunctus omnibus revertisti, tu solus nobis, qui omnibus es praeferendus, eriperis; quasi ideo mortem distuleris, ut consummares pietatis officium, palmam efficaciae reportares.
PL 16, 1298Bあなたはすべてを成し遂げ、すべてを果たして帰ってきたとき、我々すべての中で誰よりも優先されるべきあなたただ一人が、我々から奪い去られる。あたかも、情愛の務めを完遂し、有能さの勝利の印を持ち帰るために、死を延ばしていたかのようである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.76
25. Quam nec ipsi nos, frater charissime, saeculi hujus delectabant honores, quod nos a nobis invicem dividebant! Quos ideo adepti sumus, non quia fuit eorum expetenda perceptio, sed ne vilis dissimulatio videretur.
PL 16, 1298B25. いとも親しい兄よ、この世の栄誉も、それが我々を互いに引き離すという点で、我々自身を少しも喜ばせなかった。我々がそれを得たのは、その獲得が求めるべきものだったからでなく、卑しい偽りと見られないためであった。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.77
Aut fortasse ideo sunt tributi, ut quia immaturo tui obitu nostrae futurus eras voluptatis occasus, sine nobis jam vivere disceremus. 26. Et quidem praesagae mentis agnosco formidinem, dum repeto saepe, quae scripserim.
PL 16, 1298Cあるいはおそらく、これらが授けられたのは、あなたが早すぎる死で我々の快楽の落日となる定めだったため、我々が今やあなたなしに生きることを学ぶようになるためかもしれない。26. 実際、私はしばしば自分の書いたものを思い返すたびに、予感する心の恐れを認めざるをえない。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.78
Revocabam te, frater, ne ipse Africam peteres, ac potius aliquem destinares. Timebam te committere viae, fluctibus credere, et solito metus major incesserat animum: sed et peregrinationem explicuisti, et rem ordinasti, et veteri et sentinoso, ut audio, navigio iterum te fluctibus credidisti.
PL 16, 1298C兄よ、私はあなたを呼び戻していた。自らアフリカへ行かず、むしろ誰かを派遣するようにと。道に身を委ね、波に身を預けるのが恐ろしかった。いつもより大きな恐れが心に入り込んでいた。だがあなたは旅を成し遂げ、用向きを整え、聞くところでは古くて水漏れのする船で、再び波に身を委ねたのである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.79
Namque cum celeritatem aucuparis, cautelam praetermisisti, avidus nostrae gratiae, dissimulans periculi tui. 27. O fallax laetitia! o incerta humanarum rerum curricula!
PL 16, 1298Cあなたは速さを狙うあまり用心を怠り、我々の好意を得ようと急いで、自らの危険を顧みなかった。27. ああ、偽りの喜びよ。ああ、人の世の定まらぬ歩みよ。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.80
Ex Africa redditum, ex mari restitutum, ex naufragio servatum, putabamus jam nobis non posse eripi: sed graviora naufragia in terris positi sustinemus; nam quem non potuerunt naufragia maris ad mortem deducere, strenuis natatibus evitata, ejus mors coepit nobis esse naufragio.
PL 16, 1299Aアフリカから戻り、海から救い出され、難破から守られた者を、もはや我々から奪い去られることはないと思っていた。だが地の上に置かれた我々は、さらに重い難破に耐えている。海の難破が、力強い泳ぎで避けられて、死へ導くことのできなかったその人の死が、我々にとっての難破となり始めたのである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.81
Quid enim superest suavitatis, quibus tam praedulce decus, tam clarum in his mundi tenebris lumen exstinctum est: in quo non nostrae solum familiae, sed totius patriae decus occidit?
PL 16, 1299A実に、この世の暗闇の中で、かくも甘美な誉れ、かくも明るい光が消された我々に、何の甘美さが残っているだろうか。そこでは、我々の家族だけでなく、全郷土の誉れが沈んだのである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.82
28. Habeo sane vobis, fratres dilectissimi, plebs sancta, maximam gratiam, quod non alium dolorem meum, quam vestrum putatis; quod vobis accidisse hanc nostri creditis solitudinem, quod fletum totius civitatis, aetatum omnium, ordinum omnium vota, nova quadam pietate defertis.
PL 16, 1299A28. いとも愛する兄弟たちよ、聖なる民よ、私は諸君に最大の感謝を負っている。諸君が私の痛みを他人のものでなく諸君自身のものと考え、この我々の孤独が諸君に降りかかったものだと信じ、全市民の涙と、あらゆる年齢、あらゆる身分の祈りを、新たな情愛をもって捧げてくれているからである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.83
Non enim misericordiae privatae dolor, sed quoddam publicae officium et munus est gratiae: aut si qua vos mei tangit misericordia, quod talem fratrem amiserim, habeo fructum uberem, habeo vestri pignus affectus.
PL 16, 1299B実にそれは、私的な慈しみの痛みではなく、公の好意のある種の務めであり贈り物である。あるいは、私がこのような兄を失ったことに、諸君が何らかの慈しみを覚えているなら、私は豊かな実りを得ており、諸君の情の担保を得ている。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.84
Mallem fratrem viventem; sed tamen publicum officium in secundis rebus jucundius est, in adversis gratius. 29. Neque vero mihi mediocre meritum tanti videtur officii.
PL 16, 1299B生きている兄のほうを私は望むが、それでも公の務めは、順境にあっては快く、逆境にあってはさらにありがたい。29. 実にこれほどの務めの功績は、私には並のものと思えない。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.85
Neque enim otiose vel in Actibus apostolorum (Act. IX, 39) , Thabita mortua, flentes viduae describuntur, vel in Evangelio (Luc. VII, 12) mota lacrymis viduae prosequens turba funus adolescentis inducitur, cui resurrectio debebatur; illam tamen Thabitam viduae, hunc tota civitas flevit.
PL 16, 1299B実際、使徒たちの言行録(使徒言行録9:39)においてタビタが死んだとき、泣くやもめたちが描かれ、福音書(ルカ7:12)では、やもめの涙に心を動かされて葬列に従う群衆が、若者の葬儀に連なる者として導き入れられる。その若者には復活が与えられるはずであった。だがあのタビタをやもめたちが、この若者を町全体が泣いたのである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.86
Non ergo dubium est vestris lacrymis apostolorum patrocinium comparari: non, inquam, dubium est Christum misericordia motum, cum vos flentes videret.
PL 16, 1299Cしたがって、使徒たちの取りなしは、諸君の涙によって得られるのであり、これに疑いはない。キリストが、諸君の泣くのを見て慈しみに動かされたことにも、疑いはない。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.87
Etsi nunc non tetigit loculum, suscepit tamen commendatum spiritum: et si non appellavit corporis voce defunctum; divinae tamen potestatis auctoritate a cruciatibus mortis, et a nequitiae spiritalis incursionibus ejus animam liberavit: et si non resedit in loculo, qui erat mortuus; tamen requievit in Christo: et si non locutus est nobis; tamen ea quae supra nos sunt, cernit: et quae potiora sunt nobis, jam se videre laetatur.
PL 16, 1299C今は棺に触れなかったにせよ、委ねられた霊を受け取った。また体の声で死んだ者を呼ばなかったにせよ、神の権能の権威によって、その魂を死の苦しみから、また霊的な邪悪の襲撃から解放した。死んでいた者が棺の中で起き上がらなかったにせよ、キリストのうちに安らいだ。我々に語りかけなかったにせよ、我々の上にあるものを見、我々にまさるものを、すでに見て喜んでいる。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.88
Per ea enim quae in Evangelio legimus, quae futura sunt intelligimus: et praesentium species indicium est futurorum. 30. Non opus fuit ei resurrectio temporalis, cui aeterna debetur.
PL 16, 1299C福音書で読む事柄によって、将来のことを我々は悟る。現在の姿は、将来のことの徴である。30. 永遠の復活が与えられる者に、一時の復活は必要ではなかった。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.89
Quid enim in hanc miseram et aerumnosissimam recideret labem, atque in hanc flebilem vitam rediret, quem raptum magis esse ex tam imminentibus malis urgentibusque periculis gaudere debemus?
PL 16, 1300A実際、これほど迫る災いと切迫した危険から奪い去られたのだと喜ぶべき者が、この惨めで苦難の多い破滅に再び落ち、この涙の多い生に戻る理由があろうか。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.90
Nam si pacato saeculo, bellisque cessantibus, raptum Enoch (Gen. V, 24) nemo deflevit, sed magis propheta laudavit, sicut de illo Scriptura dixit: Raptus est, ne malitia mutaret cor ejus (Sap. IV, 11) ; quanto magis nunc jure dicendum est, cum ad saeculi lubricum, vitae accedat ambiguum!
PL 16, 1300Aというのも、世が平和で、戦いが止んでいたときに、エノクが奪い去られた(創世記5:24)ことを誰も嘆かず、むしろ預言者が称えたのであり、彼について聖書はこう言った。「彼は奪い去られた。悪が彼の心を変えないために」(知恵の書4:11)。まして、世の危うさに命の不確かさが加わる今は、なおさらそう言うのが正しい。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.91
Raptus est, ne in manus incideret Barbarorum: raptus est, ne totius orbis excidia, mundi finem, propinquorum funera, civium mortes, ne postremo sanctarum virginum atque viduarum, quod omni morte acerbius est, colluvionem videret.
PL 16, 1300A彼は奪い去られた。蛮族の手に落ちないために。全世界の滅亡、世の終わり、近親の葬儀、市民の死を見ないために。そして最後に、聖なるおとめたちとやもめたちが、いかなる死よりも苦い汚辱を受けるのを見ないために、奪い去られたのである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.92
31. Ego vero te, frater, cum vitae tuae flore, tum mortis commoditate beatum arbitror. Non enim nobis ereptus es, sed periculis: non vitam amisisti, sed ingruentium acerbitatum formidine caruisti.
PL 16, 1300B31. 兄よ、私はあなたを、生涯の盛りゆえにも、死の折よさゆえにも、幸いな者と思う。実際、あなたは我々から奪い去られたのでなく、危険から奪い去られたのである。命を失ったのでなく、迫りくる苦難の恐れから免れたのである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.93
Nam qua eras sanctae mentis misericordia in tuos, si nunc urgeri Italiam tam propinquo hoste cognosceres, quantum ingemisceres, quam doleres in Alpium vallo summam nostrae salutis consistere, lignorumque concaedibus construi murum pudoris!
PL 16, 1300B実際、あなたは聖なる精神をもって身内に慈しみを注いでいた。今、イタリアがこれほど近い敵に圧迫されていると知ったなら、どれほど嘆息することか。我々の安全のすべてがアルプスの防壁にかかっていること、切り倒した木々の柵で恥じらいの城壁〔murum pudoris の意は定かでない。木の柵にすぎない恥ずべき城壁とも、女たちの恥じらいを守る城壁とも読める〕が築かれていることに、どれほど心を痛めることか。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.94
Qua afflictione moereres tam tenui discrimine tuos ab hoste distineri, ab hoste impuro atque crudeli, qui nec pudicitiae parceret, nec saluti!
PL 16, 1300B貞潔も安全も容赦しない、汚れた残酷な敵から、あなたの身内がこれほど細い隔たりで隔てられていることに、どれほど苦しむことか。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.95
32. Quonam, inquam, haec modo ferres, quae nos perpeti, et fortasse (quod gravius est) spectare cogemur, rapi virgines, et avulsos a complexu parentum parvulos liberos supra tela jactari, incestari sacrata Deo corpora, et senilem viduae maturioris uterum in usus desuetos onerum redire, non pignorum?
PL 16, 1300B32. いったい、これらの事を、あなたはどのようにして耐えるだろうか。我々は、それに耐え、また、おそらくは(さらに重いことに)それを目にすることを強いられる。おとめたちが連れ去られ、両親の抱擁から引きはがされた幼い子らが槍の上に投げ上げられ、神に献げられた体が辱められ、年老いたやもめの老いた胎が、慣れぬ用途に、子らのためでなく重荷のために戻されるのである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.96
Quonam, inquam, modo ista tolerares, qui etiam ultimo spiritu tui jam fortassis oblitus, et adhuc nostri non immemor, de cavenda incursione Barbarorum nos saepius admonebas, commemorans non frustra te dixisse fugiendum.
PL 16, 1300Cいったい、あなたはこれらをどのようにして耐えただろうか。最後の息のときにさえ、おそらくもう自分のことを忘れていながら、なお我々を忘れずに、蛮族の襲来を避けるよう、我々にしばしば忠告し、逃げるべきだと言ったのは無駄でなかったと言い聞かせていたあなたが。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.97
Fortasse ideo quod nos destitui tua morte cernebas: quod non infirmitate animi, sed pietate faciebas; et si infirmus pro nobis, tamen firmus tibi.
PL 16, 1300Cおそらくそれは、あなたの死によって我々が見捨てられると見ていたからである。それは心の弱さからでなく、情愛からしたことであり、我々のためには弱くても、自分のためには強かったのである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.98
Qui cum a viro nobili revocareris Symmacho tuo parente, quod ardere bello Italia diceretur, quod in periculum tenderes, quod in hostem incurreres; respondisti hanc ipsam tibi causam esse veniendi, ne nostro deesses periculo, ut consortem te fraterni discriminis exhiberes.
PL 16, 1301Aあなたはある時、親族の貴人シュンマクスから、イタリアが戦火に燃えていると言われ、危険へ向かい、敵に突っ込んでゆくことになるといって呼び戻されたが、まさにそれこそが来る理由だと答えた。我々の危険に居合わせないことのないよう、兄弟の危難の道連れとしてあなたを示すためである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.99
33. Felix igitur tam opportuno obitu, quia non est in hunc servatus dolorem. Certe felicior quam sancta soror, quae tuo solatio destituta, de suo pudore sollicita, duobus nuper beata germanis, nunc ex duobus fratribus aerumnosa, neque alterum sequi potest, neque alterum derelinquere: cui tumulus hospitium tuus, et corporis tui sepulcrum est domus.
PL 16, 1301A33. したがって、あなたはかくも折よい死によって幸いである。この痛みに取っておかれなかったからである。確かに、聖なる姉よりも幸いである。姉は、あなたの慰めを失い、自らの恥じらいを案じ、つい先頃は二人の兄弟に恵まれて幸いだったのに、今は二人の兄弟のうちの一人を失って苦難のうちにある。一人を追うこともできず、一人を見捨てることもできない。姉にとって、墓は宿であり、あなたの体の墓所は家である。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.100
Atque utinam vel hoc tutum diversorium! Cibus in fletibus, potus in lacrymis; cibum etenim dedisti nobis panem lacrymarum, et potum dedisti nobis in lacrymis in mensura, aut fortasse ultra mensuram (Psal. LXXIX, 6) .
PL 16, 1301Aせめてこれが安全な宿であればよいのだが。食べ物は涙のうちにあり、飲み物は涙のうちにある。「実に汝は我々に、食べ物として涙のパンを与え、飲み物として涙を量って与えた。あるいはおそらく、量を超えて」(詩篇79:6)。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.101
34. Nam quid de me loquar, cui neque mori licet, ne sororem relinquam: neque vivere libet, ne a te avellar?
PL 16, 1301B34. 私自身のことは何と言おうか。姉を残さぬよう死ぬことも許されず、あなたから引き離されぬよう生きることも望ましくない。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.102
Quid enim mihi sine te potest esse jucundum, in quo omnis semper fuit nostra jucunditas? aut quid diutius in hac vita degere juvat, atque in terris morari, in quibus tamdiu jucunde viximus, quamdiu simul viximus!
PL 16, 1301Bあなたなしに、私にとって何が楽しいものでありえようか。そのあなたのうちに、我々のあらゆる楽しみは常にあった。この生に長く留まり、この地上にとどまることに、何の喜びがあろうか。この地上で、共に生きていた間だけ、我々は楽しく生きたのである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.103
Etsi esset quod hic delectare nos posset, sine te delectare non posset: et si quando voluissemus impense vitam producere, jam tamen sine te esse nollemus. 35. Haec intolerabilia.
PL 16, 1301Bここに我々を喜ばせうるものがあったとしても、あなたなしには喜ばせえなかったであろう。また、たとえかつて命を長く延ばしたいと強く望んだことがあったとしても、あなたなしにはもはや生きたいと思わなかったであろう。35. これは耐えがたい。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.104
Quid enim tolerabile sine te tanto vitae comite, tanto laborum meorum officiorumque consorte?
PL 16, 1301B実際、これほどの人生の伴侶、私の労苦と務めのこれほどの仲間であるあなたなしで、何が耐えられようか。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.105
Cujus ego casum quo esset tolerabilior, nec praemeditari potui; ita pavebat animus de illo tale aliquid cogitare! non quo conditionem ignorarem, sed quidam votorum usus sensum communis fragilitatis obduxerat; ut de illo nisi secunda omnia cogitare nescirem.
PL 16, 1301Cその死を、より耐えやすくするために、私は前もって思い巡らすことすらできなかった。彼についてそのようなことを考えるのを、心は恐れていたからである。人の定めを知らなかったのではなく、願いの慣れが、共通の脆さの感覚を覆い隠していたのである。それで、彼については順調なことしか考えられなかった。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.106
36. Denique proxime cum gravi (quodam atque utinam supremo!) urgerer occasu; hoc solum dolebam, quod non ipse assideres lectulo, ac votivum mihi cum sancta sorore partitus officium, morientis oculos digitis tuis clauderes. Quid optaveram! Quid rependo!
PL 16, 1301C36. 実に、つい最近、私が重い(そしてそれが最後のものであればよかった!)災難に襲われたとき、私が嘆いたのはただ一つ、あなた自身が寝床のそばに付き添わず、私の願った務めを聖なる姉と分かち合って、死にゆく者の目をあなたの指で閉じてくれなかったことであった。私は何を望んでいたのか。いまや何を返しているのか。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.107
Quae vota deficiunt! Quae ministeria succedunt! Aliud praeparabam, aliud exhibere compellor; non jam ipse ministerium funeris, sed minister. O dura oculorum lumina, quae potuistis fratrem videre morientem!
PL 16, 1301C何という願いが潰えることか。何という奉仕が代わりに来ることか。私は別のことを準備していたが、別のことを果たすよう迫られる。もはや自ら葬儀の奉仕〔を受ける者〕でなく、その奉仕者なのである。ああ、固い目の光よ、死にゆく兄を見ることができたとは。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.108
O immites et asperae manus, quae clausistis oculos, in quibus plus videbam! O durior cervix, quae tam lugubre onus, consolabili licet obsequio, gestare potuisti! 37. Haec tu, frater, mihi justius exhiberes. Haec ego a te exspectabam, haec ego officia desiderabam.
PL 16, 1302Aああ、容赦なく荒々しい手よ、その中により多くを見ていた目を閉じたとは。ああ、より固い首よ、慰めにはなるとはいえ、これほど悲しい重荷を運ぶことができたとは。37. これらは、兄よ、あなたこそがより正しく私にしてくれるはずのことだった。これらを、私はあなたから期待し、これらの務めを私は望んでいた。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.109
Nunc vero ipsae meae vitae superstes, quod sine te solatium capiam, qui solus moerentem solari solebas, excitare laetitiam, moestitudinem propulsare? Qualem te nunc ego, frater, aspicio, jam nulla mihi verba referentem, jam nulla offerentem oscula!
PL 16, 1302A今や私は、自分の命の生き残り〔底本は ipsae。ipse と読む。ipsae を vitae に掛けて「私の命そのものの生き残り」と取ることもできる〕として、あなたなしにどんな慰めを得ようか。悲しむ者を慰め、喜びを呼び起こし、陰鬱さを追い払うことができたのは、あなただけであった。兄よ、いま私が目にするあなたは何と変わったことか。もう私に一言も返さず、もう口づけも差し出さない。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.110
Quamquam ita mutuus semper utrique nostrum insederit amor, ut interiore potius foveretur affectu, quam forensi blanditia divulgaretur; neque enim aliorum quaerebamus testimonium, qui tantam nostri gratiam tenebamus.
PL 16, 1302Aとはいえ、我々二人のあいだの愛は、常に互いに根づいており、世間向けの愛想で広められるより、内なる情で育まれていた。あなたと私は、互いにこれほどの親愛を保っていたので、他人の証言を求めることもなかった。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.111
Ita virilis se utrique nostrum germanitatis succus infuderat, ut non blanditiis probare amorem, sed conscia mente pietatis interno amore contenti, fucum blanditiarum non requirere videremur, quos et ipsa in amorem mutuum imago formaret; nescio enim qua expressione mentis, qua corporis similitudine alter in altero videbamur.
PL 16, 1302B我々二人には、兄弟の絆の男らしい生気が注ぎ込まれていたので、愛を甘言で証明せず、情愛を自覚する心で内なる愛に満足して、甘言の見せかけを必要としないように見えた。互いの愛へ向けて、似姿そのものが我々を形づくっていたのである。どういう精神の表れによってか、どういう体の似姿によってか、我々は互いのうちに互いが見えていた。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.112
38. Quis te aspexit, qui non me visum putaret? Quoties aliquos salutavi, qui quoniam te prius consalutaverant, se a me jam dicerent salutatos! Quanti tibi dixerunt aliquid, qui se mihi dixisse memorarent!
PL 16, 1302B38. あなたを見た誰が、私を見たと思わなかったであろうか。何度、私が人に挨拶したとき、その人は先にあなたに挨拶したから、もう私から挨拶を受けたと言ったことか。何人が、あなたに何かを言っておきながら、私に言ったのだと思い出していたことか。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.113
Quae mihi hinc gaudia, quanta frequenter oborta laetitia, quod eos errare in nobis cernerem! Quam gratus error, quam jucunda prolapsio, quam religiosa fallacia, quam suavis calumnia!
PL 16, 1302Bそこから、私にどれほどの喜びが、しばしばどれほどの嬉しさが生まれたことか。彼らが我々のうちで思い違いをしているのが見えたからである。何と快い誤り、何と楽しい取り違え、何と敬虔な欺き、何と甘美な言いがかりであったか。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.114
Neque enim de tuis erat aliquid aut factis aut sermonibus, quod timerem, qui mihi tua laetabar ascribi. 39. Tamen si vehementius contenderent, quod se mihi aliquid intimasse memorarent, respondebam ridens et gaudens: Videte ne fratri dixeritis.
PL 16, 1302Cあなたの行いにも言葉にも、私が恐れるようなことは何もなかった。あなたのことが私に帰せられるのを喜んでいたからである。39. それでも、彼らがしつこく、私に何かを打ち明けたと言い張るとき、私は笑い、喜んで答えた。「兄に言ってしまっていないか、よく考えよ」と。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.115
Nam cum omnia nobis essent nostra communia, individuus spiritus, individuus affectus; solum tamen commune non erat secretum amicorum: non quo conferendi periculum vereremur, sed tenendi servaremus fidem.
PL 16, 1302Cというのも、すべてが我々に共通で、精神も情も分かたれないものであったが、ただ友人たちの秘密だけは共通ではなかったからである。打ち明けの危うさを恐れたのではなく、守るという信義を保ったのである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.116
Sane si consilio pendenda res esset, erat semper commune consilium, nec semper commune secretum. Nam etsi amici ita alteri nostrum dicerent, ut dicta sua ad alterum pervenirent; tamen scio plerumque ita fidem secreti esse servatam, ut nec fratri committeretur.
PL 16, 1303Aもちろん、助言によって量るべきことなら、助言は常に共通であったが、秘密は常に共通ではなかった。友人たちが我々の一人にこう言って、その言葉が他方に伝わったとしても、秘密の信義は、兄弟にさえ打ち明けられないほどに守られたことが多いと私は知っている。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.117
Erat enim fidele indicium, et extraneo non esse proditum, quod non esset cum fratre collatum.
PL 16, 1303A実際、兄弟と分かち合わなかったことが、他人にも漏らされなかったというのは、信義の確かな証しであった。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.118
40. His igitur tantis ac talibus bonis in excessum quemdam, fateor, mentis elatus, superstitem me timere desieram, quod illum vita crederem digniorem: et ideo excepi plagam, quam ferre non possum; tolerabiliora enim tanti doloris praemeditata, quam inexplorata vulnera.
PL 16, 1303A40. 実に、かくも大きな、かくも優れた善きものに、私は告白するが、精神がある種の逸脱へと舞い上がり、生き残ることを恐れなくなっていた。兄のほうが、生きるにふさわしいと信じていたからである。それゆえ私は、耐えられない打撃を受けたのである。痛みは、あらかじめ思い巡らされていれば、試されぬ傷よりも耐えやすいのだから。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.119
Quis jam moestum solabitur? Quis afflictum levabit? Cum quo participabo curas? Quis me ab istius mundi vindicabit usura? Tu enim auctor negotiorum, censor servulorum, arbiter fratrum; non litis, sed pietatis arbiter.
PL 16, 1303A今や誰が悲しむ者を慰めるのか。誰が打ちひしがれた者を軽くするのか。誰と私は気遣いを分かち合うのか。誰が私を、この世の利息から解き放つのか。実に、あなたは仕事を差配する者、奴隷たちの監督、兄弟たちの裁定者であった。争いの裁定者ではなく、情愛の裁定者であった。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.120
41. Nam si quando aliquid cum sancta sorore mihi conferendum fuit, utra melior videretur sententia, te judicem sumebamus, qui nullius laederes os, atque utrique satisfacere gestiens, et amandi affectum tenebas, et censendi modum; ut et utrumque gratum dimitteres, et utriusque tibi gratiam vindicares.
PL 16, 1303B41. というのも、もし聖なる姉と私のあいだで何かを話し合う必要が生じ、どちらの意見がよいか見極めたいときには、我々はあなたを裁き手に選んだ。あなたは誰の口も傷つけず、双方を満足させようと熱意を傾け、愛する情と裁く節度とを保ち、双方を喜ばせて帰し、双方の感謝をおのずと得ていた。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.121
Aut si ipse aliquid disceptandum deferres, quam grata contentio tua! quam sine felle ipsa indignatio! quam servulis ipsis coercitio non amara; cum te fratribus magis deferre, quam ex affectu disceres vindicare!
PL 16, 1303Bあるいはあなた自身が何かを論じるために持ち出すときには、あなたの論争は何と快く、あなたの憤りさえ何と苦味がなかったことか。奴隷たちへの懲らしめさえ、苦くなかった。あなたは情から罰するより、むしろ兄弟たちに譲る人だったからである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.122
Nobis enim professio repressit studia coercendi; immo tu, frater, ab omni nos abducebas coercitionis affectu, vindicare pollicens, et lenire desiderans.
PL 16, 1303B我々には、職務が懲らしめようとする熱意を抑えた。いや兄よ、あなたは我々をあらゆる懲らしめの情から引き離した。罰すると約束しながら、和らげることを望んでいたのである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.123
42. Non mediocris igitur prudentiae testimonium, quae ita a sapientibus definitur: Bonorum primum esse Deum scire, et verum illud atque divinum pia mente venerari, illam amabilem et concupiscendam aeternae pulchritudinem veritatis tota mentis charitate diligere.
PL 16, 1304A42. したがって、これは並々ならぬ思慮の証しである。賢者たちは、思慮を次のように定義する。善きものの第一は神を知ること、あの真なる神的なものを敬虔な精神で敬うこと、永遠の真理の愛すべき慕わしい美を精神の愛をつくして愛することである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.124
Secundum autem, in proximos a divino illo fonte atque coelesti naturae derivare pietatem: quod etiam mundi sapientes nostris hausere de legibus. Neque enim derivare ista in hominum disciplinas, nisi de coelesti illo divinae legis fonte potuissent.
PL 16, 1304A第二は、隣人に対して、あの神的で天上の泉から、自然の情愛を引き出すことである。世の賢者たちも、これを我々の法から汲み取った。神の法という天上の泉からでなければ、これを人間の教えへと引き出すことはできなかったであろう。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.125
43. Quid igitur observantiam ejus erga Dei cultum praedicem? Qui priusquam perfectioribus esset initiatus mysteriis, in naufragio constitutus, cum ea qua veheretur, navis scopuloso illisa vado, et urgentibus hinc atque inde fluctibus solveretur, non mortem metuens, sed ne vacuus mysterii exiret e vita; quos initiatos esse cognoverat, ab his divinum illud fidelium sacramentum poposcit: non ut curiosos oculos inferret arcanis, sed ut fidei suae consequeretur auxilium.
PL 16, 1304A43. では、彼の神礼拝への敬意を、どう称えようか。彼はより完全な奥義を授けられる前、難破のただ中にいて、乗っていた船が岩の多い浅瀬にぶつかり、左右から迫る波で裂けていく中で、死を恐れたのでなく、奥義を受けぬまま命から出てゆくことを恐れた。そこで、すでに秘儀を受けていると知っている人々に、あの信者たちの神的な秘跡を求めた。秘められたものに好奇の目を向けるためでなく、自らの信仰の助けを得るためであった。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.126
Etenim ligari fecit in orario, et orarium involvit collo, atque ita se dejecit in mare, non requirens de navis compage resolutam tabulam, cui supernatans juvaretur, quoniam fidei solius arma quaesierat.
PL 16, 1304Bすなわち、それ〔秘跡〕を布〔首に巻く布〕に結ばせ、その布を首に巻き、そうして海に身を投げた。船の骨組みから外れた板を、それに浮かんで助けられようと探すこともなかった。信仰の武具だけを求めていたからである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.127
Itaque his se tectum atque munitum satis credens, alia auxilia non desideravit. 44. Simul fortitudinem ejus spectare licet, qui fatiscente remigio, non quasi naufragus tabulam sumpserit, sed quasi fortis ex se ipso adminiculum suae virtutis assumpserit: nec deseruit spes, nec fefellit opinio.
PL 16, 1304Bこうして、これによって十分に覆われ守られていると信じ、他の助けを望まなかった。44. 同時に、彼の勇気を見ることができる。櫂が力を失う中、難破した者として板を取ったのでなく、強い者として、自らのうちから己の徳の支えを引き寄せたのである。希望は彼を見捨てず、思い込みは彼を欺かなかった。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.128
Denique primus servatus ex undis, et in portum terrenae stationis evectus, praesulem suum, cui se crediderat, recognovit: statimque ubi etiam caeteros servulos suos vel ipse liberavit, vel liberatos comperit, negligens facultatum, nec amissa desiderans, Dei ecclesiam requisivit; ut ageret gratias liberatus, et mysteria aeterna cognosceret, pronuntians nullum referenda gratia majus esse officium.
PL 16, 1305A実に彼は、波の中から最初に救われ、陸の停泊地の港に運ばれて、自分が身を委ねていた守り手〔praesul の指すものは定かでない。首に巻いた秘跡のキリストとも、司教とも取れる。「守り手」と訳した〕を認めた。そしてただちに、他の奴隷たちをも自ら救い出すか、救い出されたと知るかすると、財産にも無頓着で、失ったものを惜しみもせず、神の教会を訪ねた。救われた者として感謝を捧げ、永遠の奥義を知るためであった。感謝を返すことより大きな務めはないと彼は言っていた。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.129
Quod si homini non referre, simile homicidio judicatum est; quantum crimen est non referre Deo! 45. Est ergo prudentis agnoscere se ipsum, et quemadmodum a sapientibus definitum est, secundum naturam vivere.
PL 16, 1305A人に感謝を返さないことが殺人に等しいと判断されるのなら、神に返さないことは、どれほどの罪であろうか。45. したがって、思慮ある者は自分自身を知り、賢者たちが定義したとおり、自然に従って生きる。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.130
Quid enim est tam secundum naturam, quam referre auctori gratiam? Aspice coelum hoc; nonne auctori refert gratiam, cum videtur? Coeli enim enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum (Psal. XVIII, 2) .
PL 16, 1305A実に、造り主に感謝を返すことほど自然に従うことがあろうか。この天を見よ。見られるとき、それは造り主に感謝を返しているのではないか。「天は神の栄光を語り、その手の業を大空は告げ知らせる」(詩篇18:2)。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.131
Mare ipsum cum sedatum atque tranquillum est, divinae serenitatis testatur indicium: cum movetur, indignatio superna terrori est.
PL 16, 1305B海そのものも、凪いで穏やかなときは神の晴れやかさの証しとなり、動くときは、上からの憤りが恐れを与える。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.132
Nonne omnes Dei gratiam jure miramur, cum advertimus quod insensibilis natura quadam sensibili ratione suos fluctus coerceat, et fines suos unda cognoscat?
PL 16, 1305B感覚を持たない自然が、ある感覚的な理性によって自らの波を抑え、波が自らの境を知っていると気づくとき、我々は皆、神の恩寵を正しく驚嘆するのではないか。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.133
Nam de terris quid loquar, quae divino obedientes praecepto omnibus sponte animantibus pabulum subministrant (Gen. I, 11) ; atque id quod acceperint agri, velut crescentibus usuris multiplicatum, cumulatumque restituunt?
PL 16, 1305B地についてはどう語ろうか。神の命令に従って、自ら進んですべての生き物に餌を供給し(創世記1:11)、畑が受けたものを、あたかも利息が増すかのように、増やして積み上げて返す。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.134
46. Ergo ille qui natura duce divini rationem operis igneo mentis vigore perceperat, scivit primo omnium servatori suo gratiam esse referendam: sed quia referre non poterat, habere poterat.
PL 16, 1305B46. それゆえ、自然を導き手として、神の業の理を精神の燃える力で悟った彼は、すべてのうちでまず、救い主に感謝を返すべきだと知った。だが返せないのなら、抱くことはできた。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.135
Est enim hujuscemodi gratiae vis, ut et cum refertur, habeatur; et habendo referatur. Referebat igitur gratiam, deferebat fidem.
PL 16, 1305Cこのような感謝の力は、返されるときにも抱かれ、抱くことによって返される、というものである。したがって彼は、感謝を返し、信仰を捧げていた。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.136
Nam qui tantum mysterii coelestis involuti in orario praesidium fuisset expertus, quantum arbitrabatur si ore sumeret, et toto pectoris hauriret arcano! quam majus putabat fusum in viscera, quod tantum sibi tectum orario profuisset!
PL 16, 1306A布に包まれた天の奥義の守りをこれほど経験した者が、もし口に含み、胸の奥底全体で汲み取ったなら、どれほどのものと考えただろうか。布に覆われただけで自分にこれほど益したものが、内臓に注がれたなら、どれほど大きいと考えただろうか。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.137
47. Sed non ita avidus fuit, ut esset incautus; scimus enim plerosque aviditate studii praetermittere cautionem.
PL 16, 1306A47. だが彼は、貪欲なあまり不用意になることはなかった。我々は、熱心さの貪欲さのあまり、用心を怠る者が多いことを知っている。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.138
Advocavit ad se episcopum (24, q. 1, cap. Advocavit) , nec ullam veram putavit nisi verae fidei gratiam, percontatusque ex eo est utrumnam cum episcopis catholicis, hoc est, cum Romana Ecclesia conveniret?
PL 16, 1306A彼は司教を呼び寄せ(『教令集』第24事例 第1問「Advocavit」法文)〔グラティアヌス『教令集』の箇所を示す引照で、ミーニュが本文に刷ったまま写す〕、真の信仰の恩寵のほかは何も真実とは考えなかった。そして、その司教に、公同の司教たち、すなわちローマ教会と一致しているかどうかを尋ねた。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.139
Et forte ad id locorum in schismate regionis illius Ecclesia erat; Lucifer enim se a nostra tunc temporis communione diviserat, et quamquam pro fide exsulasset, et fidei suae reliquisset haeredes; non putavit tamen fidem esse in schismate.
PL 16, 1306Aたまたまその頃、その地方の教会は分派の中にあった。ルキフェル〔人名。分派を起こした司教〕が当時、我々の交わりから自らを分けていたのである。ルキフェルは信仰のために追放を受け、自らの信仰の相続人たちを残したとはいえ、サテュルスは分派の中に信仰があるとは考えなかった。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.140
Nam etsi fidem erga Deum tenerent, tamen erga Dei Ecclesiam non tenebant, cujus patiebantur velut quosdam artus dividi, et membra lacerari.
PL 16, 1306B彼らは神への信仰を保っていたとしても、神の教会に対しては保っていなかった。教会のいわば肢体が分かたれ、四肢が裂かれるのを、彼らは許していたからである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.141
Etenim cum propter Ecclesiam Christus passus sit, et Christi corpus Ecclesia sit (Ephes. V, 25) ; non videtur ab his exhiberi Christo fides, a quibus evacuatur ejus passio, corpusque distrahitur.
PL 16, 1306Bキリストは教会のために苦しみ、教会はキリストの体である(エフェソ5:25)。ゆえに、その受難を空しくし、体を引き裂く者たちによって、キリストへの信仰が示されているとは見えない。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.142
48. Itaque quamvis gratiae fenus teneret, et metueret tanti nominis debitor navigare; tamen eo transire maluit, ubi tuto posset exsolvere: judicabat enim divinae solutionem gratiae in affectu ac fide esse; quam quidem statim ubi primum copia liberior Ecclesiae fuit, implere non distulit.
PL 16, 1306B48. こうして、恩寵の負債を抱え、これほど大きな名の債務者として航海することを恐れてはいたが、それでも、安全に支払える場所へ渡ることを選んだ。神的な恩寵への支払いは、情と信仰のうちにあると判断したからである。その支払いを、教会に自由がより多く与えられるやいなや、ためらわず果たした。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.143
Deique gratiam et accepit desideratam, et servavit acceptam. Nihil igitur ea prudentia sapientius, quae divina et humana secernit. 49. Nam quid spectatam in stipendiis forensibus ejus facundiam loquar?
PL 16, 1306C神の恩寵を、望んだとおり受け、受けたものを守った。したがって、神的なものと人間的なものを分ける、この思慮にまさる知恵はない。49. 実に、法廷での勤めにおける彼の弁舌が評判だったことを、なぜ私が語ろうか。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.144
Quam incredibili admiratione in auditorio praefecturae sublimis emicuit! Sed malo illa laudare, quae perceptis mysteriis Dei duxit humanis esse potiora.
PL 16, 1307A長官府の法廷で、彼はどれほど信じがたい感嘆を浴びて、高く際立ったことか。だが私は、神の奥義を授かった後に、彼が人間的なものより尊いと考えたことのほうを称えたい。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.145
50. Fortitudinem quoque ejus si quis plenius spectare volet, consideret quoties post naufragium invicto quodam contemptu vitae hujus, maria transfretaverit: diffusasque regiones obeundo peragrarit: postremo quod hoc ipso tempore periculum non refugerit, sed ad periculum venerit, patiens injuriae, negligens frigoris, atque utinam sollicitus cautionis!
PL 16, 1307A50. 彼の勇気を、もっと十分に見ようとする者は、難破の後、この世の命を不屈の軽蔑で顧みず、いかに幾度も海を渡り、広い地域を巡り歩いたかを考えるがよい。さらにまさにこの時期にも、危険を避けず、危険のただ中に来た。不当な扱いに耐え、寒さを気にせず、せめて用心深くあってくれたならと思う。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.146
Sed hoc ipso beatus, quod dum licuit vigore uti corporis, inoffenso ad exsequenda quae vellet, functus juventutis officio, vitam vixit, debilitatem ignoravit. 51. Qua vero prosecutione simplicitatem ejus edisseram?
PL 16, 1307Aだが、まさにこの点で幸いである。体の活力を使うことが許された間、妨げなく望むことを成し遂げ、青年の務めを果たして、命を生き、衰えを知らなかったからである。51. 彼の率直さを、どのような言葉で語り尽くそうか。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.147
Ea est enim quaedam morum temperantia, mentisque sobrietas. Date, quaeso, veniam, et permittite dolori meo; ut de eo mihi paulo uberius liceat loqui, cum quo jam non conceditur colloqui.
PL 16, 1307Bそれは、品行の中庸、精神の節度ともいえるものである。願わくは諸君、赦せ。私の痛みを許せ。もはや語り合うことの許されない者について、もう少し豊かに語ることを私に許せ。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.148
Certe et vobis proficit, ut advertatis non fragilitate quadam vos hoc officium, sed judicio detulisse: nec misericordia mortis impulsos, sed virtutum honorificentia provocatos; anima enim benedicta omnis simplex (Prov., XI) .
PL 16, 1307B確かに、諸君にも益がある。諸君がこの務めを、ある種の弱さからでなく、判断によって果たしたこと、死への慈しみに突き動かされたのでなく、徳への敬意に促されたことを、悟るであろうから。「祝福された魂はみな率直である」(箴言11)。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.149
Tanta autem simplicitas erat, ut conversus in puerum, simplicitate illius aetatis innoxiae, perfectae virtutis effigie, et quodam innocentium morum speculo eluceret.
PL 16, 1307Bその率直さは非常に大きく、子どもに転じたかのように、あの年頃の無垢な率直さをもって、完全な徳の姿として、無垢な品行の鏡として、輝いていた。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.150
Intravit igitur in regnum coelorum, quoniam credidit Dei verbo; quoniam sicut puer artem repulit adulandi, injuriae dolorem clementer absorbuit, quam inclementius vindicavit: querelae quam dolo promptior, satisfactioni facilis, difficilis ambitioni, sanctus pudori; ut frequenter in eo superfluam magis verecundiam praedicares, quam necessariam quaereres.
PL 16, 1307Cこうして彼は天の国に入った。神の言葉を信じたからであり、子どものように阿諛の技を退け、不当な扱いの痛みを寛容に飲み込み、厳しく報復することをしなかったからである。訴えは欺きより早く、償いには応じやすく、野心には応じがたく、恥じらいにおいて聖であった。そのため、彼の内に必要な慎みを求めるよりも、むしろ過剰な慎みを称えることが、しばしばあったほどである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.151
52. Sed numquam superflua fundamenta virtutis; pudor enim non revocat, sed commendat officium.
PL 16, 1307C52. しかし、徳の土台に過剰はない。恥じらいは務めを妨げず、かえって推奨するからである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.152
Itaque velut quadam virginali verecundia suffusus ora, cum vultu affectum proderet, si forte aliquam subito veniens offendisset parentem, velut depressus et quasi demersus in terram, licet in ipso nequaquam dissimilis coetu virorum, rarus attollere os, elevare oculos, referre sermonem: quod pudico quodam mentis pudore faciebat, cum quo castimonia quoque corporis congruebat.
PL 16, 1307Cこうして彼は、おとめのような慎みに顔を染め、顔つきに情を表した。不意にやって来て、たまたま親族の女性に出くわしたときなどは、押し沈められ、いわば地中に沈んだようになった。男たちの集いの中では決して人にひけをとらないのに、顔を上げ、目を上げ、言葉を返すことは稀であった。それは心の清い恥じらいからしたことであり、それに体の貞潔も合致していた。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.153
Etenim intemerata sacri baptismatis dona servavit, mundus corpore, purior corde: non minus adulterini sermonis opprobrium, quam corporis perhorrescens: non minorem ratus pudicitiae reverentiam deferendam integritate verborum, quam corporis castitate.
PL 16, 1308A実に、聖なる洗礼の賜物を損なわずに保ち、体は清く、心はなお清かった。体の汚れと同じほど、淫らな言葉の恥辱をも恐れた。貞潔への敬意は、体の貞潔によると同様、言葉の無傷さによっても示すべきだと考えていた。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.154
53. Denique in tantum castimoniam dilexit, ut nec uxorem expeteret; licet in eo non solum castitatis appetentia fuerit, sed etiam pietatis gratia.
PL 16, 1308A53. 実に彼は貞潔をこれほど愛したので、妻さえ求めなかった。もっとも、そこには貞潔への望みだけでなく、情愛ゆえの配慮もあった。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.155
Miro autem modo et conjugium dissimulabat, et jactantiam declinabat: tantaque erat dissimulatio, ut nobis quoque urgentibus, differre magis consortium, quam refugere videretur.
PL 16, 1308A驚くべきことに、結婚〔を退ける意向〕を伏せ、見せびらかしを避けた。その隠し方があまりに徹底していたため、我々がせがんでも、交わりを避けるというより、延ばしているだけのように見えた。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.156
Hoc unum itaque fuit, quod nec fratribus crederet: non aliqua cunctationis haesitantia, sed virtutis verecundia.
PL 16, 1308Bこうしてただ一つ、兄弟たちにすら打ち明けなかったことがある。それは何かのためらいによる逡巡ではなく、徳の慎みによるものであった。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.157
54. Quis igitur non miretur virum inter fratres duos alterum virginem, alterum sacerdotem, aetate medium, magnanimitate non imparem, ita inter duo maxima munera praestitisse; ut alterius muneris castitatem, alterius sanctitatem referret, non professionis vinculo, sed virtutis officio?
PL 16, 1308B54. それゆえ、二人のきょうだい〔fratres。おとめである姉マルケリナと、司教である私〕のうち一方はおとめ、他方は司教であるという間にあって、年齢は中間で、度量においても劣らぬこの人が、二つの最大の務めのあいだでこのように振る舞い、一方の務めの貞潔と他方の務めの聖性とを、身分の拘束によってではなく徳の務めとして体現したことに、誰が驚かずにいられようか。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.158
Ergo si libido atque iracundia reliquorum vitiorum educatrices sunt, jure castitatem atque clementiam dixerim quasdam virtutum parentes; quamquam pietas quoque ut omnium principatus bonorum, ita etiam seminarium virtutum est caeterarum.
PL 16, 1308Bされば、色欲と怒りが残りの悪徳の育て手であるなら、貞潔と寛容は、いわば諸徳の親であると言って正しかろう。もっとも、敬虔もまた、あらゆる善の首位であるとともに、他の諸徳の苗床でもある。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.159
55. Nam de parcimonia quid loquar, et quadam habendi castitate? Is enim non quaerit aliena, qui sua servat: nec inflatur immodico, qui contentus est proprio. Nihil ergo aliud nisi proprium recuperare voluit; magis ne fraudaretur, quam ut ditaretur.
PL 16, 1308B55. 倹約について、また所有における一種の貞潔について、何を語ろうか。自分のものを守る者は他人のものを求めず、自分のもので満足する者は度を越したものに思い上がらない。それゆえ彼は、自分のものを取り戻すこと以外は望まなかった。富まされるためというより、騙し取られないためであった。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.160
Nam eos qui aliena quaererent, recte accipitres pecuniae nominabat. Quod si radix malorum omnium avaritia est; utique vitia exuit, qui pecuniam non requirit (I Tim. VI, 10) .
PL 16, 1308C他人のものを求める者たちを、彼は金銭のタカと呼んだが、まことにふさわしい。もし貪欲があらゆる悪の根であるなら(一テモテ6:10)、金銭を追い求めない者は、確かに悪徳を脱ぎ捨てているのである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.161
56. Non umquam accuratioribus epulis aut congestis ferculis delectatus est, nisi cum amicos rogaret: quantum naturae satis esset, non quantum voluptati superesset, requirens. Et certe erat non pauper opibus, sed tamen pauper spiritu.
PL 16, 1308C56. 彼は、友を招くときを除いて、手の込んだ宴や山盛りの料理を楽しんだことはなかった。求めたのは、本性に足りるだけのものであって、快楽にあり余るほどのものではなかった。そして確かに、資産においては貧しくなかったが、それでも霊において貧しかった。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.162
De istius beatitudine. (Matth. V, 3) nequaquam utique dubitare debemus, qui neque ut opulens, exsultavit in divitiis: neque ut pauper, exiguum quod habuit, judicavit.
PL 16, 1308Cこの人の幸いについて(マタイ5:3)、我々は決して疑ってはならない。彼は、富める者のように富に歓喜することもなく、貧しい者のように、自分の持つわずかなものを取るに足らぬと見なすこともなかったのである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.163
57. Superest ut ad conclusionem cardinalium virtutum, etiam justitiae partes in eo debeamus advertere. Nam etsi cognatae sint inter se, concretaeque virtutes; tamen singularum quaedam forma expressior desideratur, maximeque justitiae.
PL 16, 1309A57. 残るのは、枢要徳の締めくくりとして、正義の部分も彼のうちに認めるべきことである。諸徳は互いに近しく、固く結び合わされてはいるが、それでもそれぞれにいくらか際立った形が求められ、とりわけ正義にそれが求められる。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.164
Ea enim sibi parcior foris tota est, et quidquid habet quadam inclementia sui, dum rapitur amore communi, transfundit in proximos. 58. Sed hujus multiplex est species. Alia erga propinquos, alia erga universos, alia erga Dei cultum, vel adjumentum inopum.
PL 16, 1309A正義は、自分に対してはより倹しく、全面的に外に向かい、持てるものすべてを、自分に対するある種の苛酷さをもって、共通の愛に駆られて隣人へと注ぎ出すからである。58. しかしその姿は多様である。ある正義は親族に向かい、ある正義は万人に向かい、ある正義は神への礼拝や貧しい者への助けに向かう。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.165
Itaque qualis in universos fuerit, provincialium, quibus praefuit, studia docent: qui parentem magis fuisse proprium, quam judicem loquebantur: gratum piae necessitudinis arbitrum, constantem aequi juris disceptatorem.
PL 16, 1309A万人に対して彼がどのような人であったかは、彼が治めた属州の民の熱意が教えている。民は、彼が裁判官というより自分たち自身の親であったと語り、愛情深い絆の感謝すべき調停者、公正な法の揺るがぬ裁定者であったと言っていた。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.166
59. Inter fratres autem qualis fuerit, licet omne hominum genus benevolentia complecteretur, indivisum patrimonium docet: nec distributa aut delibata, sed reservata haereditas. Etenim pietatem sibi causam esse negavit testandi.
PL 16, 1309B59. 彼は人間のあらゆる種族を善意で包んではいたが、兄弟たちのあいだで彼がどのような人であったかは、分けられなかった家産が教えている。相続財産は、分配されも削られもせず、そのまま保たれた。実に彼は、情愛は自分にとって遺言をする理由にならないと言った。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.167
Nam hoc quoque ultimo sermone signavit, cum quos dilexerat, commendaret; sibi nec uxoris arbitrium fuisse ducendae, ne a fratribus divelleretur: nec testamenti faciendi voluntatem, ne nostrum in aliquo arbitrium laederetur.
PL 16, 1309B彼は最後の言葉でもこのことを示した。愛した者たちを託すにあたって、自分に妻を迎える意向がなかったのは兄弟たちから引き離されないためであり、遺言をする意志がなかったのは、いかなる点でも我々の判断を損なわないためであった、と。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.168
Denique et oratus et obsecratus a nobis, nihil tamen condendum putavit: non oblitus tamen pauperum, sed tantum obsecrans esse tribuendum, quantum nobis justum videretur. 60. Quo uno satis et divini timoris expressit indicium, et humanae edidit religionis exemplum.
PL 16, 1309B実に、我々が頼み、懇願したにもかかわらず、彼は何も書き残すべきではないと考えた。貧しい者たちを忘れたのではなく、ただ、我々に正しいと思われるだけのものを与えてほしいと願ったのである。60. この一事によって、彼は神への畏れの十分なしるしを表し、人間の敬虔の模範を示した。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.169
Nam quod pauperibus contulit, Deo detulit; quoniam qui largitur pauperi, Deo fenerat (Prov. XIX, 17) : et postulando quod justum est, non exiguum, sed totum reliquit. Haec enim est summa justitiae, vendere quae habeas, et conferre pauperibus.
PL 16, 1309C貧しい者に与えたものは神に献げたのである。貧しい者に施す者は神に貸すのだから(箴言19:17)。そして、正しいことを求めることによって、わずかではなく全部を残した。持てるものを売って貧しい者に与えること、これこそ正義の総和だからである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.170
Qui enim dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in aeternum (Psal. CXI, 9) . Ergo dispensatores nos, non haeredes reliquit; nam haereditas successori quaeritur, dispensatio pauperibus obligatur.
PL 16, 1309C「散らして貧しい者に与えた者の正義は、永遠に残る」(詩篇111:9)。それゆえ彼は、我々を相続人としてではなく、管理者として残した。相続財産は後継ぎのために求められるが、管理は貧しい者たちのために課されるものだからである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.171
61. Unde non immerito quantus fuerit, hodie quoque per vocem lectoris parvuli, Spiritus sanctus expressit: Innocens manibus, et mundo corde, qui non accepit in vanum animam suam, nec fecit proximo suo dolum: haec est generatio requirentium Deum (Psal. XXIII, 4, 6) .
PL 16, 1309C61. それゆえ、彼がどれほどの人であったかを、今日もまた、幼い朗読者の声を通して聖なる霊が表した。「手の潔白な者、心の清い者、その魂をむなしいことに向けず、隣人に偽りを働かなかった者。これが神を尋ね求める者たちの世代である」(詩篇23:4, 6)。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.172
Hic ergo et in montem Domini ascendet, et in tabernaculo habitabit Dei; quia ingressus sine macula, operatus est justitiam, locutus est veritatem, non decepit proximum (Psal. XIV, 2, 3) : nec pecuniam feneratus est suam, qui semper voluit recuperare haereditariam.
PL 16, 1310Aそれゆえこの人は、主の山にも登り、神の幕屋に住むであろう。汚れなく歩み、正義を行い、真実を語り、隣人を欺かなかったからである(詩篇14:2, 3)。また、いつも相続した財産を取り戻すことだけを望んだ彼は、自分の金を利息で貸すこともしなかった。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.173
Agnosco oraculum; quod enim nulla ordinavit dispositio, Spiritus revelavit. 62. Quid vero illud recenseam, quod supra ipsam justitiam pietate progressus; cum quaedam incubatori communium fructuum mei contemplatione muneris putasset esse tribuenda, largitatis me jactabat auctorem, portionis suae lucrum ad commune consortium conferebat.
PL 16, 1310A私はこの託宣を認める。いかなる取り決めも定めなかったことを〔dispositio はその日の朗読の取り決めと解した。詩篇は人が選んだのではない、の意〕、霊が明らかにしたのである。62. さらに、彼が正義そのものを超えて情愛によって進んだことを、どう数え上げようか。共有の収益を預かる者〔incubator communium fructuum の指す者と、mei contemplatione muneris の係りは定かでない。共有の財産の収益を管理する者と取り、「私の職務を顧みて」を「分け与えるべきだと考えた」に掛けた〕に、私の職務を顧みていくらか分け与えるべきだと考えたとき、彼は私をその気前よさの発案者だと言い立て、自分の取り分の利得を共同のものとして差し出した。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.174
63. Haec et alia, quae mihi tunc erant voluptati, maxime nunc recordationem doloris exasperant.
PL 16, 1310A63. これらのこと、そのほかのことは、当時は私の快楽であったが、いまは何よりも、悲しみの記憶をいっそう激しくする。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.175
Manent tamen, eruntque semper, nec umquam velut umbra praetereunt, neque enim virtutis gratia cum corpore occidit, nec idem naturae meritorumque finis; licet ipsius naturae usus non in aeternum occidat, sed temporali quadam vacatione requiescat.
PL 16, 1310Bしかしそれらは残っているし、これからも常に残る。影のように過ぎ去ることは決してない。徳の魅力が体とともに沈むことはなく、本性の終わりと功績の終わりは同じではないからである。本性そのものの働きでさえ、永遠に沈むのではなく、一時の休止のうちに休んでいるのである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.176
64. Talibus igitur perfunctum virtutibus, ereptum periculis desiderio magis quam amissione flebo.
PL 16, 1310B64. それゆえ、このような徳を果たし終え、危難から奪い去られた彼を、私は、失ったというよりも恋しいゆえに泣くだろう。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.177
Suadet enim ipsa opportunitas mortis, ut prosequendum magis gratia, quam dolendum putemus; scriptum est enim in communi dolore proprium vacare debere (IV Esdr. X, 11 et seq.) .
PL 16, 1310B死の時宜そのものが、これは嘆くべきことよりも、むしろ感謝をもって見送るべきことだと我々に思わせるからである。共通の悲しみのうちでは、個人の悲しみは退くべきだと書かれている(第四エズラ10:11以下)。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.178
Neque enim prophetico sermone uni illi mulieri, quae figuratur, sed singulis dicitur, cum Ecclesiae dictum videtur. 65. Dicitur ergo et ad me, et dicit Scriptura coelestis: Hoccine doces, sic instituis Dei plebem?
PL 16, 1310B預言者の言葉は、象られているあの一人の女にだけ語られているのではなく、一人一人に語られている。教会に向けて語られているように見えるときも同じである。65. それゆえ、私にも語られており、天の聖書は言う。「汝はこのように教えるのか。このように神の民を導くのか」。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.179
An nescis quia exemplum tuum periculum caeterorum est? Nisi forte exauditum non esse te quereris. Primum istud arrogantis est impudentiae, mereri solum velle, quod multis etiam sanctis negatum noveris; cum scias, quia non est personarum acceptor Deus (Act. X, 34) .
PL 16, 1310C「汝は、汝の例が他の人々にとって危険であることを知らないのか。もしや、汝の祈りが聞き届けられなかったと嘆くのか。第一に、多くの聖なる者たちにも拒まれたことを知っていながら、自分一人だけがそれを得ようと望むのは、傲慢で恥知らずなことである。神が人を偏り見ることのないのを、汝は知っているはずだ」(使徒言行録10:34)。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.180
Nam etsi misericors Deus, tamen si semper exaudiret omnes, non jam ex voluntate libera, sed ex quadam velut necessitate facere videretur; Deinde cum omnes rogent, si exaudiret omnes, nemo moreretur. Pro quantis ergo quotidie rogas!
PL 16, 1310C「神が慈しみ深くとも、もし常にすべての人の願いを聞き入れるなら、自由な意志からではなく、いわば必然からそうしているように見えるだろう。さらに、すべての人が願うのに、すべての人を聞き入れるなら、誰も死なないことになる。ならば、汝は日ごとにどれほど多くの人のために願っていることか」。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.181
Numquid constitutio Dei contemplatione solvenda est tui? Cur ergo non impetratum aliquando doles, quod non semper impetrabile esse cognoscis?
PL 16, 1310C「神の定めが、汝のゆえに解かれるべきであろうか。いつも得られるとは限らないと知っているものを、ときに得られなかったからといって、なぜ汝は悲しむのか」。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.182
66. Stulte, inquit, super omnes mulieres, nonne vides luctum nostrum, et quae nobis contigerunt, quoniam Sion mater nostra omnium tristitia contristatur, et humilitate humiliata est.
PL 16, 1310C66. 彼は言う。「愚かな者よ、あらゆる女にまさって、汝は我々の喪と、我々に起こったことを見ないのか。我々すべての母シオンは悲しみに悲しまされ、卑しさに卑しめられているのだ」。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.183
Lugete validissime et nunc, quoniam omnes lugemus; et tristes sitis, quoniam omnes contristati sumus: tu enim contristaris in fratre.
PL 16, 1311A「今こそ、力を尽くして嘆け。我々はみな嘆いているのだから。悲しめ。我々はみな悲しんだのだから。汝も兄弟のゆえに悲しんでいる」。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.184
Interroga terram et dicet tibi, quoniam haec est quae debeat lugere, tantorum superstes germinum: et ex ipsa, inquit, ab initio omnes nati, et alii venient, et ecce pene omnes in perditionem ambulant, et in exterminium fit multitudo eorum.
PL 16, 1311A「地に問え。地は汝に告げる。これほどの芽の生き残りであるこの地こそ嘆くべき者だと。『ことの初めから、すべての者はこの地から生まれ、また別の者たちが来るが、見よ、ほとんどすべての者が滅びへと歩み、その群れは絶滅へと向かう』」。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.185
Et quis ergo debet lugere magis, nisi quae tam magnam multitudinem perdidit, quam tu qui pro uno doles (IV Reg. X, 6 et seq.) ? 67. Absorbeat igitur nostrum dolorem communis dolor, et acerbitatem proprii moeroris excludat.
PL 16, 1311A「それゆえ、これほど大きな群れを失った地でなくて、誰がもっと嘆くべきか。一人のために悲しむ汝より、地のほうが」(列王記四10:6以下)〔ミーニュの引照は IV Reg. と刷るが、ここに引かれているのは第四エズラ10章の言葉である〕。67. それゆえ、共通の悲しみが我々の悲しみを呑み込み、個人の嘆きの苦さを締め出すように。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.186
Non enim dolere debemus eos, quos cernimus liberatos; neque enim otiose tam sanctas hoc tempore animas corporeis vinculis reminiscimur absolutas.
PL 16, 1311A悲しむべきでないのは、解放されたと我々が見ている人々のことである。いまこの時期に、これほど聖なる魂たちが体の縛りから解かれたことを思い起こすのは、理由のないことではない。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.187
Namque velut divino judicio tam graves viduas, ita uno tempore defunctas videmus, ut profectionis quidam videatur excessus, non mortis occasus; ne veterana emeritis stipendiis pudicitia in dubium diu servati pudoris incideret.
PL 16, 1311Bあたかも神の裁きによるかのように、これほど威厳あるやもめたちが同じ時に世を去ったのを我々は見ている。それは、旅立ちのように見え、死の日没には見えない。年季を務め上げた古参の貞潔が、長く守られた恥じらいを疑われる危険に陥らないためである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.188
Quos gemitus mihi, quos dolores tam acerba excitat recordatio! Et si moeroribus non vacabam; tamen in ipso dolore privato, in ipso tantorum amisso flore meritorum, communis quaedam naturae me conditio solabatur: defixusque in uno dolor acerbitatem publici funeris, domesticae specie pietatis obduxerat.
PL 16, 1311Bこの想起は、どれほどの嘆きを、どれほどの痛みを私に呼び起こすことか。私は悲しみから離れていたわけではないが、それでも、私一人の痛みにおいて、これほどの功績の花を失ったそのことにおいて、本性に共通の定めが私を慰めていた。そして、一点に釘付けにされた悲しみは、公の葬儀の苦さを、家族の情愛という外見で覆っていたのである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.189
68. Repeto ergo, sacra Scriptura, solatia tua; juvat enim tuis praeceptis, tuis sententiis immorari. Quam facilius est coelum et terram praeterire, quam de Lege unum apicem cadere (Luc. XVI, 17) !
PL 16, 1311B68. それゆえ、聖なる聖書よ、私はあなたの慰めに立ち返る。あなたの教え、あなたの言葉にとどまることが心地よいからである。「天地が過ぎ去るほうが、律法の一画が落ちるよりも、はるかに易しい」(ルカ16:17)。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.190
Sed jam audiamus quae scripta sunt: Nunc, inquit, retine apud temet ipsam dolorem tuum, et fortiter fer, qui tibi contigerunt, casus. Si enim justificaveris terminum Dei, et filium tuum recipies in tempore, et in mulieribus collaudaberis (IV Esdr. X, 15, 16) .
PL 16, 1311Cでは、書かれていることを今こそ聞こう。「いま、汝の悲しみを汝自身のもとにとどめ、汝に降りかかった出来事を雄々しく耐えよ。もし汝が神の定めを義とするなら、汝は時が来て汝の子を取り戻し、女たちのうちで称えられるであろう」(第四エズラ10:15, 16)。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.191
Si hoc ad mulierem, quanto magis ad sacerdotem? Si de filio, non utique absurdum etiam de fratrum amissione talia posse memorari; quamquam si mihi fuisset filius, numquam eum amplius dilexissem.
PL 16, 1311Cこれが女に語られるなら、司教にはなおさらである。子のことが語られていても、兄弟を失うことについてこのように思い起こすのは決して不条理ではない。もっとも、もし私に子がいたとしても、彼をこれ以上愛することは決してなかっただろう。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.192
Nam sicut in obitu liberorum effusi labores, suscepti frustra dolores moerorem videntur augere; ita etiam in fratribus consuetudinis usus atque collegii acerbitatem doloris accendunt.
PL 16, 1311C子らの死においては、注がれた労苦と空しく負った痛みが悲しみを増すように見えるように、兄弟においても、慣れ親しんだ交わりと共同の暮らしが、痛みの苦さを燃え立たせるのである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.193
69. Sed ecce dicentem Scripturam audio: Noli facere hunc sermonem, sed consenti persuaderi. Qui enim casus Sion? Consolare propter dolorem Hierusalem.
PL 16, 1311C69. しかし見よ、聖書がこう言うのが聞こえる。「この話をするな。むしろ説得されることに同意せよ。シオンに起こった災いとは何か。エルサレムの悲しみのゆえに、慰められよ〔consolare は「慰めよ」とも読める〕」。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.194
Vides enim quia sancta nostra contaminata sunt, et nomen quod nominatum est super nos, pene profanatum est, et illi nostri contumeliam passi sunt, et sacerdotes nostri succensi sunt, et levitae nostri in captivitate fuerunt, et mulieres nostrae contaminatae sunt, et virgines nostrae vim passae, et justi nostri rapti, et parvuli nostri proditi sunt, et juvenes nostri servierunt, et fortes nostri invalidi facti sunt.
PL 16, 1311D「汝は見ているではないか。我々の聖なるものは汚され、我々の上に呼ばれた名はほとんど冒瀆され、我々の息子たち〔底本は illi nostri。ミーニュの脚注 d は、写本の大半が illi nostri、ローマ版と古い版と若干の写本が juvenes nostri とすることを記し、filii nostri と読むべきかとする。この推測に従った〕は侮辱を受け、我々の祭司たちは焼かれ、我々のレビ人たちは捕らわれの身となり、我々の女たちは汚され、我々のおとめたちは暴行を受け、我々の義人たちは奪い去られ、我々の幼子たちは引き渡され、我々の若者たちは奴隷となり、我々の勇士たちは力を失った」。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.195
Et quod omnium majus, signaculum Sion quoniam resignata est de gloria sua, nunc et tradita est in manibus eorum, qui nos oderunt.
PL 16, 1312A「そして何よりも大きいのは、シオンの印が、その栄光から封を解かれ、いまや我々を憎む者たちの手に渡されたことだ」。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.196
Tu ergo excute tuam multam tristitiam, et depone abs te multitudinem dolorum; ut tibi repropitietur fortis, et requiem faciat tibi Altissimus requietione dolorum (Ibid., 20 et seq.) .
PL 16, 1312A「それゆえ汝は、汝の多くの悲しみを振り払い、悲しみの多さを汝から下ろせ。力ある者が汝に再び宥められ、いと高き者が、悲しみの休息をもって汝に安息を与えるように」(第四エズラ10:20以下)。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.197
70. Cessabunt igitur lacrymae, parendum est enim remediis salutaribus, quia debet aliquid inter fidos et perfidos interesse. Fleant ergo qui spem resurrectionis habere non possunt, quam non sententia Dei eripit, sed fidei inclementia.
PL 16, 1312A70. 涙は止むであろう。救いの薬には従わねばならず、信ある者と背信の者とのあいだには、何らかの違いがなければならないからである。復活の望みを持てない者たちは泣くがよい。その望みを奪うのは神の宣告ではなく、信仰の無慈悲である〔fidei inclementia は、信仰を欠く者たちの頑なさが自ら望みを断つことを言うと取った〕。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.198
Intersit inter Christi servulos, idolorumque cultores; ut illi fleant suos, quos in perpetuum existimant interiisse: illi nullas habeant lacrymarum ferias, nullam tristitiae requiem consequantur, qui nullam putant requiem mortuorum.
PL 16, 1312Bキリストの僕たちと偶像の崇拝者たちとのあいだに違いがあるように。彼らは、永遠に滅びたと思っている自分の死者たちのために泣くがよい。死者に安息はないと考える者たちは、涙の休みを持たず、悲しみの安らぎを得ないがよい。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.199
Nobis vero quibus mors non naturae, sed vitae istius finis est; quoniam in melius ipsa natura reparatur, fletus omnes casus mortis abstergat.
PL 16, 1312Bしかし我々にとって、死は本性の終わりではなく、この生の終わりである。本性そのものはより善いものへと回復されるのだから、そのことが、死という災いへのあらゆる涙を拭い去るように〔fletus omnes を対格、casus mortis を属格に取った。fletus を主語に「泣くことが死のあらゆる災いを拭い去るように」とも読める〕。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.200
71. Certe si illi sibi aliqua solatia repererunt, qui finem sensus, defectumque naturae mortem arbitrati sunt; quanto magis nos, quibus meliora post mortem praemia bonorum factorum conscientia pollicetur!
PL 16, 1312B71. 確かに、死を感覚の終わり、本性の衰えと考えた者たちでさえ、自分たちなりの慰めを見いだしたのである。まして我々には、善い行いの自覚が、死の後のより善い報いを約束している。いっそうそうあるべきではないか。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.201
Habent gentiles solatia sua, quia requiem malorum omnium mortem existimant: et ut vitae fructu carent, ita etiam caruisse se putant omni sensu et dolore poenarum, quas in hac vita graves et assiduas sustinemus.
PL 16, 1312B異邦人たちには彼らなりの慰めがある。死はあらゆる悪からの安息だと考えるからである。彼らは、生の実りを欠くのと同じく、この生で我々が重く絶え間なく耐える刑罰のあらゆる感覚と痛みも、欠くことになったと考えている。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.202
Nos vero ut erectiores praemio, ita etiam patientiores solatio esse debemus; non enim amitti, sed praemitti videntur, quos non assumptura mors, sed aeternitas receptura est.
PL 16, 1312Cしかし我々は、報いによっていっそう奮い立ち、慰めによっていっそう忍耐強くあるべきである。死が連れ去るのではなく永遠が迎え入れるはずの人々は、失われるのではなく、先に送られていると見えるからである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.203
72. Cessabunt ergo lacrymae: aut si cessare non poterunt, in communibus lamentis flebo te, frater, et sub dolore publico domesticos gemitus tegam.
PL 16, 1312C72. それゆえ涙は止むであろう。もし止むことができないなら、兄よ、私は共通の嘆きの中であなたのために泣き、公の悲しみの下に、家の内のうめきを隠そう。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.204
Nam cessare qui poterunt, cum ad omnem sonum nominis tui lacrymae subrepant, vel cum usus ipse recordationem excitat, vel cum affectus imaginem repraesentat, vel cum recordatio dolorem renovat? Quando enim dees, qui tantis officiis repraesentaris?
PL 16, 1312Cあなたの名のあらゆる響きに涙が忍び寄り、習慣そのものが思い出を呼び起こし、愛情が面影を現し、記憶が痛みを新たにするというのに、どうして涙が止まりえようか。あなたは、これほど多くの務めのなかに現れているのに、いつ不在になるというのか。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.205
Ades, inquam, et semper offunderis, et toto te animo ac mente complector, aspicio, alloquor, osculor, comprehendo vel in ipsa quiete nocturna, vel in luce clara; cum revisere et consolari dignaris moerentem.
PL 16, 1312Cあなたはそこにいる、と私は言う。いつも私の前に現れ、私は心と精神のすべてであなたを抱き、見、語りかけ、口づけし、つかまえる。夜の安らぎの中でも、明るい光の中でも。嘆く私を、あなたが再び訪れて慰めてくれるときに。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.206
Denique ipsae jam noctes, quae quasi molestiores, vivente te, videbantur; quod mutui conspectus copiam denegarent: ipse jam somnus colloquiorum nostrorum dudum interruptor inamabilis, dulcis esse jam coepit; quia te mihi reddidit.
PL 16, 1312D実に、あなたが生きていたころは、互いの姿を見る機会を拒むゆえに、むしろ煩わしいと思われた夜そのものが、そして長いあいだ我々の語らいを妨げる好ましからぬ邪魔者であった眠りそのものが、いまや甘いものになり始めた。あなたを私に返してくれるからである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.207
Non igitur miseri, sed beati; quorum nec praesentia deficit, nec cura minuitur, et augetur gratia. Etenim somni similis imago mortis.
PL 16, 1313Aそれゆえ、彼らは不幸ではなく幸いである。その人々の臨在は欠けず、気遣いは減らず、むしろ好意は増す。実に、死の姿は眠りに似ている。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.208
73. Quod si in quiete nocturna vinculis adhuc corporeis inhaerentes, et quasi inter carceraria religatae claustra membrorum; possunt tamen animae altiora et discreta perspicere: quanto magis spectant haec, cum jam puro aethereoque sensu nulla corporeae labis impedimenta patiuntur!
PL 16, 1313A73. もし魂が、夜の休息のうちに、なお体の縛りにつながれ、いわば牢獄のような四肢の囲いの中に閉じ込められていても、より高いものや隔たったものを見通せるのなら、体の汚れという妨げをもはや受けず、清い天のごとき感覚を持つときには、いっそうこれらを見るであろう。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.209
Meritoque mihi conquerenti, vergente quodam jam in occasum die, quod non reviseres quiescentem, totus omni tempore individuus adfuisti; ita ut illo perfusus sopore membrorum, cum ego vigilarem tibi, tu viveres mihi, dicerem: Quid est mors, frater?
PL 16, 1313A日がすでに西に傾きかけていたころ、あなたが休んでいる私を再び訪れなかったと私が嘆いたとき、あなたは当然ながら、いつでも離れずに、すっかりそばにいてくれた。四肢のあの眠りに浸されて、私があなたのために目覚め、あなたが私のために生きているとき、私は言った。「兄よ、死とは何か」と。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.210
Nam certe nullis a me separabare momentis; ita enim ubique praesto eras, ut quam in istius vitae usu habere nostri copiam nequibamus, nunc nobis semper et ubique praesto sit.
PL 16, 1313B実に、あなたは一瞬たりと私から離れてはいなかった。あなたはどこにでも居合わせたのだから、この生の暮らしでは我々に得られなかったあなたとの交わりが、いま、いつでもどこでも我々のものとしてある。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.211
Nam tunc utique omnia praesto esse non poterant; nec enim complexiones nostrae, conspectusque et osculorum corporalium suavitates locis omnibus et omnibus temporibus suppetebant.
PL 16, 1313Bあの時はもとより、すべてのものが身近にあることはできなかった。我々の抱擁も、顔を合わせることも、体の口づけの甘さも、あらゆる場所、あらゆる時に叶うわけではなかったからである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.212
Animorum imagines semper nobiscum erant, etiam quando non eramus una: quae ne nunc quidem occiderunt, assiduoque advolant, quo majore desiderio, eo majore copia. 74. Teneo igitur te, frater, nec mihi te aut mors aut tempus avellet.
PL 16, 1313B心の像は、我々が共にいないときでも、いつも我々と共にあった。それらはいまも沈んではおらず、絶えず飛んでくる。望みが大きいほど、それも豊かである。74. それゆえ、兄よ、私はあなたを保つ。死も時もあなたを私から引き離せないだろう。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.213
Ipsae dulces lacrymae sunt, ipsi fletus jucundi, quibus restinguitur ardor animi, et quasi relaxatus evaporat affectus. Neque enim sine te esse possum, aut tui non meminisse umquam, aut meminisse sine lacrymis. O amari dies, qui interruptam copulam proditis!
PL 16, 1313B涙そのものが甘く、泣くことそのものが快い。それによって心の熱が消され、緩められた情が蒸発するかのようである。私はあなたなしにはいられず、あなたを思い出さずにはいられず、涙なしに思い出すこともできない。ああ、苦い日々よ、断たれた結びつきを暴き立てる日々よ。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.214
O flebiles noctes, quae tam bonum consortem quietis, et individuum mihi comitem perdidistis! Quas ederetis cruces, nisi se offunderet imago praesentis, nisi visiones animi repraesentarent, quem species corporis denegaret!
PL 16, 1313Cああ、涙の夜々よ、これほど善い休息の伴侶、離れない道連れを、私から失わせた夜々よ。今そこにいる人の面影が現れず、体の姿としては拒まれている人を心の幻が再び示さないなら、どれほどの責め苦を生んだことか。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.215
75. Jam jam, frater animo meo charissime, quamquam tu immaturo decesseris obitu; beatus tamen, qui ista non sustines, nec amissum fratrem moerere compelleris, quem absentem diu ferre non poteras, sed recursu celeri revisebas.
PL 16, 1313C75. 今や、わが心にいとも親しい兄よ。あなたは早すぎる死で世を去ったとはいえ、これらに耐えずにすみ、失った兄を嘆くよう強いられることもない。あなたは、不在の私を長くは耐えられず、すばやく戻って訪れてくれたのだから。その点であなたは幸いである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.216
Quod si tunc solitudinis meae taedia repellere, moestitiam fraternae mentis ablevare properabas; quanto nunc crebrius afflictum animum debes revisere, et ex te conceptum, per te lenire moerorem!
PL 16, 1313Cあの時、私の孤独の倦怠を退け、兄弟の精神の憂いを軽くしようと急いだのなら、いまはいっそうしばしば、打ちひしがれた私の心を訪れ、あなたから宿った悲しみを、あなたによって和らげてくれるべきである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.217
76. At mihi tamen dat aliquas officii usus inducias, et obsequii sacerdotalis intentio abducit animum: sanctae vero sorori quid fiet, quae licet divino metu pietatem temperet; rursus tamen ipsum pietatis dolorem studio religionis accendit, strata humi et totum gremio sui complexa tumulum, laborioso fessa incessu, tristis affectu, dies noctesque moerorem integrat?
PL 16, 1313C76. 私には、職務の務めが多少の猶予を与えてくれ、司教としての奉仕への専心が心を引き離してくれる。しかし、聖なる姉はどうなるだろうか。神への畏れで情愛を抑えてはいても、宗教心の熱意によって情愛の痛みそのものを再び燃え立たせ、地面に身を伸べ、全身で墓を懐に抱きしめ、苦しい歩みに疲れ、心は悲しみに沈み、日夜、嘆きを新たにしているのである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.218
Nam licet fletum plerumque sermone suspendat, in oratione renovat: et quamvis Scripturarum memoria consolationes serentibus praecurrat; flendi tamen desiderium precandi assiduitate compensat, lacrymarum ubertatem tunc praecipue, quando nemo interrumpere possit, instaurans.
PL 16, 1314A彼女は、言葉の上では泣くことをしばしば抑えるが、祈りの中ではそれを新たにする。聖書の記憶が慰めを蒔く人々に先んじて駆けつけても、泣きたい望みを祈りの絶え間なさで埋め合わせる。誰にも妨げられないときこそ、涙の豊かさを取り戻すのである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.219
Ita quod miserearis, habes: quod reprehendas, non habes; flere enim in oratione virtutis est.
PL 16, 1314Aこうして、あなたには憐れむべきものはあるが、咎めるべきものはない。祈りの中で泣くことは徳に属するからである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.220
Et quamquam istud familiare virginibus, quibus mollior sexus, tenerior affectus, contuitu communis fragilitatis in lacrymas etiam sine domestici sensu doloris exuberat; tamen cum major causa moerendi est, finis moeroribus excluditur.
PL 16, 1314Aこのことはおとめたちにありがちで、彼女らは性が柔らかく、情がやさしく、共通の弱さを見つめて、身内の痛みを感じなくとも涙があふれる。それでも、嘆く理由がより大きいときには、嘆きに歯止めがかからなくなるのである。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.221
77. Deest igitur consolandi via, quia suppetit excusandi gratia. Neque enim possis prohibere, quod doceas; praesertim cum religionis astruat lacrymas, non doloris; et communis seriem deplorationis metu pudoris obtexat.
PL 16, 1314A77. それゆえ、慰める道は無い。大目に見る理由が十分にあるからである。あなたは、自分が教えていることを禁じることはできまい。まして彼女は、その涙が痛みの涙ではなく宗教心の涙であることを示し、共通の嘆きの連なりを、恥じらいへの恐れで覆い隠しているのだから。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.222
Consolare ergo qui potes adire animum, penetrare mentem. Cernat te esse praesentem, sentiat non esse defunctum; ut cujus secura de merito, ejus functa solatio, discat pro eo non graviter dolere, qui se admonuerit non esse dolendum.
PL 16, 1314Bだから慰めよ。あなたは彼女の心に近づき、精神に入り込めるのだから。彼女に、あなたがそこにいることを見させ、死んではいないことを感じさせよ。そうして彼女が、あなたの功績について〔cujus/ejus はサテュルスを指すと取った〕安心し、あなたの慰めを受けて、自分は嘆いてはならないと諭した人のことで、深く悲しまぬことを学ぶように。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.223
78. Sed quid ego te morer, frater? quid exspectem, ut nostra tecum commoriatur, et quasi consepeliatur oratio? Licet ipsa species et exanimis corporis forma soletur, oculosque manens gratia et permanens figura demulceat; nihil, inquam, moror, procedamus ad tumulum.
PL 16, 1314B78. しかし兄よ、私はなぜあなたを引き留めるのか。我々の言葉があなたとともに死に、いわば共に葬られるのを、なぜ待つのか。命の失せた体の姿そのものが慰め、とどまる魅力と変わらぬ形が目をなだめるとしても、私は何も引き留めはしない、と言おう。墓へ進もう。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.224
Sed prius ultimum coram populo vale dico, pacem praedico, osculum solvo. Praecede ad illam communem omnibus et debitam, sed jam mihi prae caeteris desiderabilem domum.
PL 16, 1314Bだがその前に、民の前で最後の別れを告げる。平和を告げ、口づけを交わす。万人に共通で、負うべき、しかし今や私にとって誰よりも待ち望まれる家へ、先に行け。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.225
Para hospiti consortium; et quemadmodum hic omnia nobis fuere communia, ita illic quoque jus dividuum nesciamus. 79. Ne, quaeso, cupientem tui diu differas, properantem exspecta, festinantem adjuva, et si diutius morari tibi videbor, accerse.
PL 16, 1314C客人のために、共に住まう場を用意せよ。ここで万事が我々に共通であったように、あの場所でも分けられた権利を知らずにいよう。79. どうか、あなたを慕う私を長く待たせるな。急ぐ私を待ち、はやる私を助け、もし私が遅すぎると見えるなら、呼び寄せよ。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.226
Neque enim umquam prolixius abfuimus a nobis, tu tamen solebas revisere. Nunc quoniam tu redire jam non potes, nos ad te ibimus: aequum est ut officium rependamus, subeamus vicem.
PL 16, 1314C我々はこれまで、互いからそれほど長く離れていたことはなく、そのときもあなたは訪れに戻るのが常だった。いまあなたはもう戻れないのだから、我々があなたのもとへ行こう。務めを返し、順番を引き受けるのが公平である。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.227
Numquam nobis fuit vitae conditio discretior: semper aut sanitas aut aegritudo communis; ut cum alter aegresceret, alter in morbum incurreret: et cum alter revalesceret, uterque consurgeret. Quomodo jus nostrum amisimus?
PL 16, 1314C我々の生の境遇が互いに別々だったことは一度もない。いつも健康も病も共通で、一方が病めば他方も病に倒れ、一方が回復すれば二人とも起き上がった。我々の権利を、どうして失ってしまったのか。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.228
Et nunc consortium aegritudinis fuit, quomodo mortis consortium non fuit? 80. Tibi nunc, omnipotens Deus, innoxiam commendo animam, tibi hostiam meam offero: cape propitius ac serenus fraternum munus, sacrificium sacerdotis.
PL 16, 1314D病の分かち合いはあったのに、どうして死の分かち合いはなかったのか。80. 全能の神よ、汝に今、私は罪なき魂を託す。汝に私のいけにえを献げる。好意をもって穏やかに、兄弟の献げ物〔fraternum munus は兄弟である私が献げる兄サテュルスを言う〕、司教の犠牲を受け取れ。
De excessu fratris sui Satyri libri duo 1.0.229
Haec mei jam libamina praemitto, in hoc ad te pignore venio, non pecuniae, sed vitae pignore; ne me diutius residere facias tanti fenoris debitorem. Non mediocris est fraterni amoris usura, nec vilis naturae sors, quam cumulant incrementa virtutis. Possum ferre, si cito cogar exsolvere.
PL 16, 1315A私のこの献げ物をすでに先に送り、この担保をもって汝のもとに来る。金銭の担保ではなく、命の担保である。これほどの貸付の債務者として、私を長く居残らせるな。兄弟愛の利子は並のものではなく、本性の元金も安くはない。徳の増しがそれを積み上げる。早く返済を迫られるなら、私は耐えられる。