カリアリのルキフェルd. 370/371

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Moriendum esse pro Dei Filio

Caput I 第I章

Lucifer of Cagliari · Moriendum esse pro Dei Filio · PL 13, 1007C · 227 sectiones

Moriendum esse pro Dei Filio 1.1

1

Decuerat quidem, Constanti imperator, nihil jam tecum de divinis retractare scripturis, cum eo videlicet, quem veritatis compererimus interpolatorem, tecum quem de illis ex actibus tuis te comprehenderimus esse, qui idcirco dicantur sibi sapientes, quod enim sint insipientiae iter tenentes; decuerat, ut diximus, post tanta illa quae ingessimus, jam praebere silentium, maxime cum scriptum meminerimus: Noli respondere imprudenti ad imprudentiam ejus, ne similis fias illi (Prov. XXVI, 4) .

PL 13, 1007C

コンスタンティウス皇帝よ、神の聖書について、あなたともはや何も論じ直さないのが本来ふさわしかった。相手はまさに、真理を改竄する者と我々が見いだした者、あなたの行いからそうした者の一人であると我々が見抜いたあなたであり、そうした者は、愚かさの道を歩んでいるがゆえに、自分では賢いと言われているのである。すでに述べたように、我々が積み重ねてきたあれほどの論を経たのちは、もう沈黙を守るべきであった。とりわけ、「愚か者にはその愚かさに従って答えるな。あなたが彼に似た者にならぬように」(箴言26:4)と書かれていることを覚えているのだから。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.2

2

Et iterum: In aures imprudentis noli quicquam dicere, ne quando audierit, irrideat sensatos sermones tuos (Ib. XXIII, 9) .

PL 13, 1007C

また重ねて、「愚か者の耳に何も語るな。聞けば、あなたの分別ある言葉をあざ笑うだろうから」(箴言23:9)。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.3

3

Sed, quia adhuc de armorum tuorum potestate et vana imperii tui dominatione times, collegi plaudere, quod enim possis, quos ratione debueras in id quod censueras constituere, violare, in his omnibus, quibus te putas magnum, esse te miserum, contemnique omnem carnificinae tuae rabiem a servis Dei, volui isto praesertim libro notum sacrilegio funestatae facere menti tuae.

PL 13, 1007C

しかし、あなたはなお武器の力と帝国の空しい支配を恐れているので、私はこう〔collegi plaudere は語形・語義が定まらない。「論を集めて示す」ほどの意に取った〕と思った。すなわち、あなたは理性によってあなたの決めたところへ導くべき者たちを痛めつけることができるが、あなたが自分を偉大だと思うそのすべてにおいてあなたは惨めであり、あなたの処刑人としての猛り狂いのすべてが神の僕たちから軽蔑されていることを、とりわけこの書物で、冒瀆によって汚れたあなたの精神に知らせようと欲したのである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.4

4

Te enim cum temporali, caduco, fragili, corruptibili regno tuo transiturum, et ad aeternam poenam, nisi tibi, dum est locus, provideris, perventurum, Christianos vero ad aeternam venturos requiem, incorruptibile regnum consecuturos, fixum manifestumque habere te volumus.

PL 13, 1008C

すなわち、あなたは一時の、衰えゆく、もろく、朽ちる王国とともに過ぎ去り、機会のあるうちに自分で備えなければ、永遠の罰へ至ること、一方キリスト教徒は永遠の安息に至り、朽ちない王国を得ることを、我々はあなたが確かに、明白に知っておくことを望む。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.5

5

An defendere tentabis, quod enim per hanc haeresim tuam comprehensurus sis regnum coelorum, tu, qui cum compestilentibus tuis Arianis timens, ne a nobis Christianis revictus manus dare aliquando clamante veritate ipsa cogereris, disceptatione rejecta, ad virtutem confugiendum fragilium Arianorum tuorum censueris? tamquam posses armis fragilibus immortalia dona consecuturos superare inimicus divinae religionis, religiosos servos Christi praecursor antichristi, milites Dei eos, quos ad aeternas divinitatis suae perfruendas amicitias unicus est Filius Dei invitare dignatus, dicens: Beati estis cum vos odio habuerint homines, et maledicentes persequentur, et exprobrabunt, et dicent adversum vos omne malum: gaudete et exsultate, quoniam merces vestra multa est in coelo: sic enim persecuti sunt et prophetas, qui erant ante vos.

PL 13, 1008C

あなたは、この異端によって天の国を得るのだと言い張ってみるのか。あなたは、疫病仲間であるアレイオス派とともに、真理そのものが叫ぶままに、我々キリスト教徒に論駁されて、いつかは降伏を強いられることを恐れ、論争を退けて、もろいアレイオス派の力に逃げ込むべきだと決めた者である。それはまるで、神の宗教の敵であり反キリストの先駆者であるあなたが、不死の賜物を得ようとする者たち、キリストの敬虔な僕たち、神の兵士たちを、もろい武器で打ち負かせるかのようである。神の独り子は、彼らを自らの神性の永遠の友情を享受するように招くことをよしとして、こう言った。「人々が汝らを憎み、ののしって迫害し、辱め、汝らに対してあらゆる悪を言うとき、汝らは幸いである。喜べ、歓喜せよ。天において汝らの報いは大きいからである。汝らより前にいた預言者たちも、そのように迫害されたのである」。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.6

6

Hos tu in omnibus impotens de gradu putasti pellere, hos prosternere, quos videas idcirco esse paratos pro unico Dei interfici Filio, quod enim elegerint non vobiscum negatoribus torqueri apud inferos, sed coeleste consequi regnum; hos per inanem regni tui auctoritatem censueras temet superaturos, qui Dei templa esse ipsa confessione fidei suae clarescunt.

PL 13, 1009A

あなたは、あらゆる点で無力なまま、彼らを持ち場から追い落とせると考えた。神の独り子のために殺される用意のある者たちを倒せると考えた。彼らがそうなのは、否む者である諸君とともに陰府で責め苦に遭うことよりも、天の国を得ることを選んだからであると、あなたも見ている。あなたは、あなたの王国の空しい権威によって、自分が彼らに勝つと決めていた〔底本は superaturos。ミーニュの脚注に従い superaturum と読む〕。しかし彼らは、自らの信仰の告白そのものによって、神の神殿であると輝いて示されているのである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.7

7

Ut enim vos Ariani negando Filium Dei domos esse immundi spiritus, vocibus prophetarum, apostolorum, atque sacrorum evangeliorum designamini, ita qui Filium Dei confitemur, templa Dei esse ostendimus nos.

PL 13, 1009B

アレイオス派の諸君が、神の子を否むことによって、汚れた霊の住まいであることは、預言者たち、使徒たち、聖なる福音書の言葉によって示されている。同じように、神の子を告白する我々は、自分たちが神の神殿であることを示している。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.8

8

Milites Dei tuae carnificinae succumbere potuisse crudelis atque sacrilega mens tua suggestionibus favens cohaereticorum tuorum praesumpserat, nos quos templa sua dicit esse Deus sic: Quoniam inhabitabo in illis, et inter eos ambulabo, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus (I Cor. VII, 16) .

PL 13, 1009B

あなたの残忍で冒瀆的な精神は、同じ異端仲間たちの唆しに従って、神の兵士たちがあなたの処刑人の暴虐に屈しうると思い込んでいた。だが、神が自らの神殿と呼ぶのは我々である。「私は彼らの内に住み、彼らの間を歩み、彼らの神となり、彼らは私の民となる」(一コリント7:16)。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.9

9

Hos te vincere potuisse judicaveras, quos apostolus hortatur tollere Deum, et portare in corporibus suis; hos te armis futilibus regni tui subigere potuisse fueras quidem arbitratus: sed perspicis, in tuo palatio intra velum licet stans tulisti responsum a me ad conservandam salutem, omnes Dei servos, calcata frivola auctoritate tua, mente, voluntate, studio, virtute, voce consentire.

PL 13, 1009B

あなたは、使徒が神を担い、自分の体に携えるように勧めている者たちを、自分が打ち負かせると判じていた。あなたの王国のむなしい武器で屈服させられると、確かに考えていた。しかし、あなたは見て取っている。あなたは宮殿の中で、幕の内側に立っていたとはいえ、救いを守るための私の答えを受け取った。神の僕たちはみな、あなたの軽薄な権威を踏みつけにして、心、意志、熱意、力、声において一致している、と。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.10

10

Advertis quomodo caduca dominatio tua quanto contra nos saevire dignatur, quod tanto ea judicetur esse infirma, contemptibilis, inanis, debilis et abjecta: furore etenim et scelere concitata manus tua ad perimendos nos quotiens praevaluit, totiens nos crevisse, et magis atque magis victores exstitisse meminimus.

PL 13, 1010A

あなたの移ろう支配が我々に対して荒れ狂うことをよしとすればするほど、その支配は弱く、軽蔑すべく、空しく、無力で卑しいものと判じられることに、あなたは気づいている。あなたの手は、怒りと罪に駆り立てられて我々を滅ぼそうとし、そのたびごとに優勢になったが、そのたびごとに我々は増え、ますます勝利者となってきたことを、我々は覚えている。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.11

11

Mactasti quamplurimos in Alexandria, laniasti certos toto in orbe, disperdidisti resistentes tibi variis in locis; sed hi omnes, quod tu audire minime vis. martyres sunt: illos omnes beatissimos tuo mactatos gladio in paradiso esse qui credimus.

PL 13, 1010A

あなたはアレクサンドリアで非常に多くの者を屠り、世界各地で何人もの者を引き裂き、さまざまな場所で、あなたに逆らう者たちを滅ぼした。だが、あなたがまったく聞きたがらないことであるが、その者たちはみな殉教者である。あなたの剣で屠られた者たちはみな、最も祝福された者として楽園にいると、我々は信じている。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.12

12

Crede mihi quod a te statuerimus interfici, quia et melius esse viderimus in omnia aeva Deum habere amatorem, quam te cum Juda Scarioth Judaeorum imitatorem puniri.

PL 13, 1010A

私を信じよ。我々があなたに殺されることに決めたのは、神を自分たちを愛する者として持つほうが、ユダヤ人の模倣者であるあなたがイスカリオテのユダとともに罰せられるよりも、永遠にわたってまさると見たからである〔te … puniri の係りは定かでない。te を不定法の主語と取ったが、「ユダヤ人の模倣者であるあなたとともに〔我々が〕イスカリオテのユダと一緒に罰せられるよりも」とも読める〕。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.13

13

Hinc est denique, Constanti, quod frendores colubri per te illatos non timentes subire parati sumus omne exitium. Nunquam nos consiliorum nostrorum poenitere potest, si per te mactati, qui adhuc tuis crudelibus restitisse videmur manibus, fuerimus.

PL 13, 1010B

それゆえ、コンスタンティウスよ、あなたによって加えられる蛇の歯ぎしりを恐れず、我々はあらゆる破滅を受ける用意ができている。いまだにあなたの残酷な手に逆らっていると見られる我々が、あなたによって屠られることになっても、自分たちの決断を悔やむことは決してありえない。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.14

14

Mors etenim, quam nobis tu minitaris inferre, omnibus est parata: tantam vero beatitudinem, quantam sancti sunt martyres adepti, nemo ut videmus est consecutus, nisi hi qui mortem propter unicum Dei Filium moriendo vicerunt.

PL 13, 1010B

あなたが我々に加えると脅す死は、すべての人に用意されている。だが、聖なる殉教者たちが得たほどの幸いは、我々の見るところ、神の独り子のために死んで死に勝った者たちのほかには、誰も得ていない。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.15

15

Dicatos Deo homines torques, interficis, exterminas; et cur haec geras, causas odiorum reddere non vales, quia tu erras.

PL 13, 1010B

あなたは神に献げられた人々を拷問し、殺し、滅ぼす。それなのに、なぜそうするのか、憎しみの理由を示すことができない。あなたが誤っているからである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.16

16

Etiam nobis irasceris cur veram teneamus viam, et cum nostra salubri admonitione corrigere te possis, errores tuos insuper crudelibus factis coacervas, dicatas Deo mentes evisceratis corporibus extorquens eorum, qui statuerimus Deo fidem usque ad extrema vitae servare curricula.

PL 13, 1010B

あなたは、我々が真の道を保っていることにまで怒る。そして、我々の救いをもたらす訓戒によって自分を正すことができるのに、そのうえ残酷な行いで自分の誤りを積み重ね、生涯の最後の道のりまで神への信を守ると決めた者たちの、神に献げられた魂を、その体を切り裂いて搾り取ろうとする。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.17

17

Perspicis ita haec esse, et quidem non sine maximo dolore tuo, cum non valere te advertis nos ab hac, quae sola est, religione deflectere, ab isto cursu, in quo ad bravium sursum vocationis tendimus, retrahere, non cum te ex aperto facis inimicum, non cum te simulas amicum.

PL 13, 1011A

あなたはこうであると見て取っている。しかも、あなた自身の最大の苦痛なしにではない。我々を、唯一であるこの宗教から逸らすことも、「上へ召す賞」に向かって走るこの走路から引き戻すことも、あなたにはできないと気づくとき、あなたが公然と敵になるときも、味方を装うときも、それは同じである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.18

18

Videris etenim quod sit in te qui deceperit Evam; nam, cum Verbum tuum, per quod serpis ut cancer, falso fucato scientiae tumore componis, astruendo te omnibus flagitiis tuis maculato edicto tuo rescissore, messe omnium errorum, cum sis ipse totius erroris fons, affirmas te luminis portitorem, cum sis tenebris obsessus omnibus.

PL 13, 1011A

あなたの内には、エバを欺いた者がいると見える。あなたは自分の言葉を、それによって癌のように這い進みながら、偽りの飾りを施した知識の思い上がりで組み立てる。あなたのあらゆる悪行で汚れたあなたの勅令によって〔健全な教えを〕断ち切る者、あらゆる誤りを刈り集める者として自分を示しながら〔ミーニュの脚注は、この句を「あらゆる悪行で汚れた勅令によって健全な教えを断ち切り、あらゆる誤りを刈り取り集める者であることを示しながら」と言い換える。これに従って訳した〕、あなた自身があらゆる誤りの源であるのに、自分を光の運び手と断言する。あなたはあらゆる闇に取り憑かれているというのに。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.19

19

Nullis ergo modis posse nos a via veritatis deflecti, licet intellectu omni careas, tamen ex parte contemni te inspiciens potes tandem videre, Constanti imperator immanissime.

PL 13, 1011A

それゆえ、我々が決して真理の道から逸らされえないことを、あなたはあらゆる理解を欠いているとしても、自分が一部では軽んじられているのを見て、ついには見て取れるであろう、きわめて残忍なコンスタンティウス皇帝よ。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.20

20

Hoc enim fidei proprium esse negotium novimus Christiani, nec prosperis nec adversis de gradu demoveri, non a proposito semel vigore deduci: cernimus una hac voce religiosa, Christianus sum, nolo esse ut tu es, Constantius, apostata, omne crimen excludi: hac una voce tribui praesidium salutis, vinculum libertatis et honoris: conspicimus hac confessione tribui nobis protectionis clypeum, telum contra per te in nos saevientem diabolum; et tu inquis: Negate vos Christianos?

PL 13, 1011B

我々キリスト教徒は、順境によっても逆境によっても持ち場から動かされず、一度定めた志から力によって引き離されないことが、信仰に固有の務めであることを知っている。「私はキリスト教徒である。私は、あなたのような、背教者コンスタンティウスにはなりたくない」というこの宗教的な一つの言葉によって、あらゆる罪が除かれることを我々は見ている。この一つの言葉によって、救いの守り、自由と名誉の絆が与えられる。この告白によって、我々に保護の盾が与えられ、あなたによって我々に向かって荒れ狂う悪魔に対する武器が与えられるのを、我々は見ている。それなのにあなたは言う。「キリスト教徒であることを否め」と。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.21

21

Ut contra adversans discrimen duremus stabiles, nec saevitiam tuam torquentis horreamus, animemur magis quam doleamus, ista efficit conscientia, quae reminiscitur unicum Dei Filium ad protegendos victoresque efficiendos suos suae divinitatis praebere praesentiam: hinc efficitur, ut, qua nos credis exstingui poena, vivificemur.

PL 13, 1011B

危険に向かい合って堅く立ち、拷問するあなたの猛威をも恐れず、悲しむよりむしろ奮い立つこと、それをもたらすのは、あの自覚である。それは、神の独り子が、自らの者たちを守り、勝利者とするために、自らの神性の臨在を与えることを思い起こす。ここから、あなたが我々を滅ぼすと信じている罰によって、我々が生かされるということが生じる。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.22

22

Id etenim nobis, qui eum propter quem patimur, esse nobiscum credimus, in augmentum virtutis assumimus, quod tu cruciatui sperasti prodesse, punitor: hinc est quod malis tuis quatientibus non frangamur, quantoque varie continua crudelitate vexamur, tanto firmiter roboremur.

PL 13, 1011C

処罰する者よ、あなたが拷問の益になると期待したことを、我々は、我々がそのために苦しんでいる彼が、我々とともにいると信じているので、力を増すものとして受け取る。それゆえ、あなたの悪が我々を揺さぶっても、我々は砕かれない。絶え間ない残忍さによってさまざまに苦しめられるほど、我々は堅く強められる。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.23

23

Est enim nobiscum ille, qui adolescentes Hebraeos credentes in se in camino ignis tutatus est; ipse firmat nostras mentes, ipse sensum regit nostrum, ipse divino incendit amore suo nostra corda, et ad tolerantiam sanctae passionis animat: unde et nemo nostrum mortem quam inferre minitaris cogitat, sed immortalitatem; nec temporariam per te illatam poenam, sed gloriam sempiternam.

PL 13, 1011C

火の炉の中で自分を信じるヘブライの若者たちを守った彼が、我々とともにいるからである。彼自ら我々の心を強め、自ら我々の感覚を導き、自ら神の愛によって我々の心を燃やし、聖なる受難を耐えるよう励ます。それゆえ、我々の誰も、あなたが加えると脅す死を思わず、不死を思う。あなたによって加えられる一時の罰ではなく、永遠の栄光を思う。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.24

24

Tormentis namque martyres Dei consecrari, et ipsa passionis probatione coronari aperiunt ita sacrae scripturae: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Ps. CXV, 15) .

PL 13, 1012A

神の殉教者たちが拷問によって聖別され、受難の試練そのものによって冠を受けることを、聖なる書物はこう明らかにしている。「主の目に、その聖徒たちの死は貴い」(詩篇115:15)。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.25

25

Et: Si coram hominibus tormenta passi sunt, spes eorum immortalitate plena est: et in paucis vexati, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit illos, et invenit eos dignos se.

PL 13, 1012A

また、「たとえ人々の前で苦しみを受けても、彼らの望みは不死に満ちている。わずかな苦しみののち、多くの善を受けるであろう。神が彼らを試み、彼らを自分にふさわしい者と見いだしたからである。」

Moriendum esse pro Dei Filio 1.26

26

Tamquam aurum in fornace probavit eos, et quasi holocausta hostia accepit eos, in tempore erit respectus illorum. Judicabunt nationes et dominabuntur populis, et regnabit Dominus eorum in perpetuum (Sap. III, 4, 8) .

PL 13, 1012A

「炉の中の金のように彼らを試し、全焼のいけにえとして彼らを受け入れた。その顧みの時に、彼らは諸国民を裁き、諸民を治め、主が彼らの上に永遠に王となる」(知恵の書3:4, 8)。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.27

27

Qui igitur tantam felicitatem consecuturos se de Dei praesumunt magnitudine et exsultant, necesse est, et futura cogitantes gaudia, praesentia tua mala calcent.

PL 13, 1012A

それゆえ、神の偉大さに寄りかかってこれほどの幸いを得ることを確信して歓喜する者は、来たるべき喜びを思い、あなたの現在の悪を踏みつけにせざるをえない。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.28

28

Unici Dei Filii divina vox est: Qui amat animam suam in isto saeculo, perdet illam; et qui odit animam suam propter me, in vitam aeternam conservabit eam (Joann. XII, 25) .

PL 13, 1012B

神の独り子の、神の声がある。「この世で自分の魂を愛する者は、それを失い、私のために自分の魂を憎む者は、永遠の生命へとそれを保つ」(ヨハネ12:25)。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.29

29

Quo divino haerentes Christiani praecepto, licet in membris nostris resultans, Constanti, tua ungula recurrat in vulnera, stamus stabimusque immobiles, te atque omnibus poenis tuis fortiores, hoc solum nobiscum ipsi revolventes, quod ista crudelitatis tuae carnificina nobis sit utilis ad gloriam sempiternam.

PL 13, 1012B

この神の掟にすがるキリスト教徒として、コンスタンティウスよ、あなたの爪が我々の肢体の上で傷口へ繰り返し戻ってきても、我々は立ち、立ち続け、動かない。あなたとあなたのあらゆる刑罰よりも強く、ただこのことだけを自分たちで思い返しつつ。すなわち、あなたの残忍さの処刑人の暴虐は、我々にとって永遠の栄光に役立つということを。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.30

30

A barbaris saepe parcitur victis, et est locus inter arma clementiae, et utique apud eos qui ferali ritu sint vitam ducentes.

PL 13, 1012B

蛮族でさえ、打ち負かした者をしばしば容赦する。武器のただ中にも寛容の余地はある。しかもそれは、野獣のような作法で生を送る者たちの間でのことである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.31

31

Hoc vero inenarrabile est quod fit adversum nos a te, qui tibi bene voluimus, atque ut contingat desiderantes sumus, Deumque jugiter obsecrantes non desinimus: spolias, proscribis, mactas gladio, varie punis, nec corpora quae laniare sanxisti, sepeliri permittis, eleemosynam fieri prohibes, omnia metalla, omniaque loca, exsilia vocari quae putabantur digna, nostro tuae calliditati resistentium replesti numero; relegando insontes, fame, siti, nuditate vexando non desistis.

PL 13, 1012B

ところが、あなたから我々になされていることは言語に絶する。我々はあなたに善を望み、あなたに〔善が〕訪れることを望み、神に絶えず祈ることをやめないのに、あなたは我々から奪い、財産を没収し、剣で屠り、さまざまに罰し、切り裂くと定めた遺体の埋葬を許さず、施しをすることを禁じ、流刑地と呼ぶにふさわしいと思われていたあらゆる鉱山、あらゆる場所を、あなたの奸計に逆らう我々の数で満たした。罪のない者たちを追放し、飢え、渇き、裸で苦しめることをやめない。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.32

32

His illa ingeris mala, qui aeternam cupimus consequi beatitudinem. Et tamen, imperator crudelissime, quicquid saevitia tua nobis intulit atque irrogatura erit, adverte quod mendacium sit; si quidem nec mors sanctis qui nos praecesserunt martyribus per te illata mors sit, nec jactura, neque damnum, sed fidei feneratio.

PL 13, 1012C

永遠の幸いを得ることを望む我々に、あなたはそうした悪を負わせる。それでもなお、きわめて残酷な皇帝よ、あなたの残忍さが我々に加えたもの、これから加えようとするものは何であれ、偽りであると気づけ。我々に先立った聖なる殉教者たちに、あなたによって加えられた死は、死ではなく、損失でも損害でもなく、信仰の貸付けによる利得だったのだから。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.33

33

Semper Christiani vobis tyrannis in persecutione perversa quaestione torquemur. Quo enim genere nocentes coguntur ad confitendum, eo nos compellimur modo ad Christum unicum verissimum Filium Dei negandum.

PL 13, 1013A

我々キリスト教徒は常に、僭主である諸君から、迫害のうちで歪んだ尋問によって拷問される。罪人が告白を強いられるのと同じやり方で、我々は、唯一の、最も真実な神の子キリストを否むことを強いられるのである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.34

34

Sed ut illi pro meritis confessi damnantur, sic nos, quia Dei Filium non negamus, coronamur, quibus victoria est a te illata damnatio: auferimur a te e medio, quibus coram non audeas blasphemare.

PL 13, 1013A

しかし、あの者たちが、自白して功に応じて断罪されるのに対し、我々は、神の子を否まないがゆえに冠を受ける。あなたによって我々に加えられる断罪は、我々にとって勝利である。我々は、その面前ではあなたが冒瀆する勇気を持たない者として、あなたによって世から取り除かれる。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.35

35

Prosternitur etenim una voce Christi militis ille, qui contra nostram confessionem religiosam in te manet; loquitur ille, qui per te nostrum sitit sanguinem; ille, qui tuam obsedit mentem, contremiscit praesentiam cultorum Dei, atque ferre non valet, cum dissentimus a te, qui dicas esse ex nihilo Filium Dei, cum contra stamus minas tuas, omnemque crudelitatem carnificinae tuae potentia ejus juvati protectique calcamus.

PL 13, 1013A

キリストの兵士の一つの声によって、我々の宗教的な告白に逆らってあなたの内にとどまるあの者は打ち倒される。あなたによって我々の血を渇く者が語り、あなたの精神に取り憑いた者が、神を崇める者たちの前に震え、耐えられない。神の子は無から出たと言うあなたと我々が意見を異にするとき、我々があなたの脅しに逆らって立ち、あなたの処刑人の暴虐のすべてを、彼の力に助けられ守られて踏みつけにするときに。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.36

36

Castigari te profecto sentis ejus servorum constantia atque tolerantia, qui dicit: Nolite metuere eum, qui potest occidere corpus; magis autem metuite eum, qui potest et corpus et animam perdere in gehennam (Matth. X, 28) .

PL 13, 1013B

あなたは、その僕たちの堅忍と忍耐によって、自分が懲らしめられていることを確かに感じている。彼は言う。「体を殺すことのできる者を恐れるな。むしろ、体も魂もゲヘナで滅ぼすことのできる者を恐れよ」(マタイ10:28)。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.37

37

Pauli etiam beatissimi ejus apostoli ad te calcandum tyrannorum omnium tyrannum hortamentis animamur: Sumus filii Dei. Si autem filii Dei, et haeredes Dei, cohaeredes autem Christi, siquidem compatimur, ut et simul glorificemur (Rom. VIII, 16) .

PL 13, 1013B

またあらゆる僭主の僭主であるあなたを踏みつけるために、彼の祝福された使徒パウロの勧めにも、我々は励まされる。「我々は神の子である。子であるなら、神の相続人であり、キリストとともに相続する者である。ともに苦しむなら、ともに栄光を受けるためである」(ローマ8:16)。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.38

38

Et iterum: Existimo non esse condignas passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Ibid. 18) .

PL 13, 1013B

また重ねて、「私は、この時の苦しみが、我々に現れる将来の栄光に比べれば取るに足らないと考える」(ローマ8:18)。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.39

39

Cujus claritatis gloriam cogitantes pressuras omnes et persecutiones non solum per te illatas a diabolo, sed et per omnes ejus homines nos tolerare servos Christi convenit, quia licet sint multae, tamen ex omnibus illis liberamur, qui Filium Dei verum esse Filium credimus: et cum duas esse personas Patrem et Filium meminerimus, tamen unam divinitatem Patri et ejus unico Filio vindicemus.

PL 13, 1013B

その栄光の輝きを思い、キリストの僕である我々は、あらゆる圧迫と迫害を、あなたによって悪魔から加えられるものだけでなく、悪魔の手下であるすべての人々によって加えられるものも、耐え忍ぶのがふさわしい。多くあるとはいえ、神の子が真の子であると信じる我々は、そのすべてから解き放たれるからである。そして、父と子が二つのペルソナであることを心に留めつつ、なお父とその独り子に一つの神性があることを我々は主張する。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.40

40

Has nostras justas invictasque audiens allegationes, quia sustinere veritatem ille qui tuam obsedit mentem non potest, instigat tuum ferinum animum, ut nos quam acerrime vexes, exquisitis poenarum generibus excrucies, cur nolumus iter deserere salutare.

PL 13, 1013C

これら我々の正しく不敗の弁明を聞き、あなたの精神に取り憑いた者は、真理に耐えることができない。それで、我々が救いの道を捨てようとしないからといって、あなたの獣のような心を煽り立て、我々をできるかぎり激しく苦しめ、選り抜きの刑罰で責め苛ませるのである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.41

41

Hinc est quod nimia tua crudelitas nostris illudit corporibus, cur magni aestimemus fidem, cultoresque Dei nos esse non abnegemus: totis in nos incumbis carnificinae tuae viribus, arbitratus nociturum te nobis, ignorans probationis nostrae nos gaudere occasionibus; hi videlicet qui felicitatem nostram hanc existimemus maximam, si in hoc justitiae agone tua carnifice manu nobis contingat pro Dei jugulari Filio, stabiles contra tuam religiosa mente perstamus insaniam, vincente scilicet in nobis eo, pro quo patimur, quicquid sub persona nostra injuriae ipsius divinae majestatis, tu profane jactitas sermone vacuo, et inani colloquio, voluntate prava; quae cuncta dura mens tua et obstinata pectoris feritas in necem suae gignit salutis: dum a religione Dei dissentis ducente dementia, furore rapiente, omni denique te immanitate vexante, qua instigaris pariter ac feris, eo quem negas protegente contra tuam, bellua, immanitatem, ut vel verso solent mari moles oppositae, reluctamur.

PL 13, 1013C

それゆえ、あなたの度を越した残忍さは、我々が信仰を重んじ、神を崇める者であることを否まないからといって、我々の体を弄ぶ。あなたは処刑人としての力のすべてを我々に注ぎ、我々に害を加えうると考えて、我々が自分たちの試練の機会を喜んでいることを知らない。我々は、この義の闘技場で、あなたの処刑人の手によって、神の子のために喉を切られることが我々に与えられるなら、それを我々の最大の幸福と見なす者であるから、あなたの狂気に逆らって、敬虔な心で堅く立ち続ける。我々がそのために苦しむ彼が、我々の内で勝利するのである。あなたが、我々の名を借りて、神の威厳そのものを辱めるように、空しい言葉と無意味な語らいと、ねじ曲がった意志をもって不敬にも言い立てることのすべては〔ミーニュの脚注によれば、ラティニウスは injuriae を in injuriam と読むが、ルキフェルは同じ意で与格を用いたのかもしれないという。これに従い「神の威厳そのものを辱めるように」と取った。quicquid 以下の係りは定まらない〕、あなたの硬い精神と、胸の頑なな野蛮さが、自分自身の救いを殺すために生み出すものである。あなたは、狂気に導かれ、怒りに運び去られ、ついにはあらゆる獰猛さに苛まれて、神の宗教から離反し、その獰猛さに煽られ、野獣のようにも荒れ狂う。しかし、あなたが否む彼が我々を守り、あなたの獣性、化け物よ、あなたの残虐に対して、荒れた海に置かれた防波堤のように、我々は逆らい立つのである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.42

42

Feriant licet per te diabolici fluctus, et pulsent late vagantes mundi turbines, magis magisque immobilis, ut est, erit virtus, nec undis tuarum infestationum circumspumantibus succumbemus operti, sed contra omnia erimus semper erecti pericula: siquidem non sit Christianus animus abjectus qui sternatur et jactetur ad vitia, sed eo usque sit generosus ac nobilis, ut contra omnia tentamenta immobilis victorque permaneat.

PL 13, 1014B

あなたによって悪魔の波が打ち寄せ、世の暴風が広く吹き荒れても、徳は、もとよりそうであるように、いよいよ動かない。あなたの敵意の波が周りで泡立っても、我々はそれに覆われて屈することなく、あらゆる危険に対して常に立ち続ける。キリスト教徒の心は、倒されて悪徳へと投げ出される卑しいものではなく、あらゆる試みに対して動かず勝者として留まるほど、気高く高貴だからである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.43

43

Non sumus Christiani cogitantes praesentis fragilis vitae dulcedine perfrui, sed sumus adipisci cupientes aeternae securitatis et felicitatis gloriam, perpetuae beatitudinis possessionem.

PL 13, 1014B

我々キリスト教徒は、今の、もろい生の甘さを味わおうと考える者ではなく、永遠の安全と幸福の栄光、永続する祝福の所有を得ようと望む者である。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.44

44

Joannis apostoli beati, ut terrena spernentes, coelestia sequi desideremus, hortantis religiosa vox est: Et mundus transit, et concupiscentia ejus: qui autem fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum, quomodo et Deus manet in aeternum (I Joann. II, 17) .

PL 13, 1014B

地上のものを退け、天のものを追い求めるよう我々に勧める、祝福された使徒ヨハネの宗教的な声がある。「世も、その欲望も過ぎ去る。だが、神の旨を行う者は永遠に留まる。神が永遠に留まるのと同じである」(一ヨハネ2:17)。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.45

45

Cum haec ita sint, cupio te cognoscere cum omnibus tuis praestigiis ac fraudibus, cumque vastissima saevitiae tuae crudelitate, jacere te subter pedes Dei servorum, omnem gloriam tuae vanae dominationis duci a nobis atque haberi pro nihilo, nihilque te aliud esse a nobis sentiri cum omni vigore atque auctoritate imperii tui, quam inanem aurulam.

PL 13, 1014C

こうであるから、私は望む。あなたが、あなたのあらゆる幻惑と欺瞞とともに、あなたの猛々しい残虐の極みとともに、神の僕たちの足の下に伏していること、あなたの空しい支配のあらゆる栄光が我々によって無と見なされ無と扱われること、あなたが帝国のあらゆる力と権威を持ちながら、我々からは空しい微風にすぎないとしか感じられていないことを、あなたが知るように。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.46

46

Jactare nos haec quisquam de tuis fortassis dicat adulatoribus. Non retines, Constanti, dixisse me judicibus, te velo misso audiente, quod licet totum militem tuum in nos decrevisses jacere regni tui tela, in nos exsecratores blasphemiae tuae, ut in sacrilegi tui decreti contemptores, omnia sua colliderent arma, nec si tamen quod possemus a proposito recedere?

PL 13, 1014C

あなたのへつらい者の誰かが、我々がこれを自慢していると言うかもしれない。コンスタンティウスよ、あなたは忘れてはいまい。私が裁判官たちに、あなたが幕を下ろして聞いている前で言ったことを。たとえあなたが、あなたの軍隊のすべてを我々に向けて、あなたの王国の槍を投げるように決め、あなたの冒瀆を呪う我々、あなたの冒瀆的な勅令を軽んじる我々に対して、彼らがあらゆる武器をぶつけたとしても〔末尾の nec si tamen quod possemus a proposito recedere? は、ミーニュの脚注によれば、ラティニウスとガッリャルディが nec sic tamen と読む。これに従い「それでも我々が志から退きえようか」と解した〕、それでも我々が志から退きえようか、と。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.47

47

Sed tu pro tua illa prudentia in omni pro te moriundos bello milites tuos censuisti, Christianos vero sanxisti Dei oportuisse exsistere negatores.

PL 13, 1015A

だが、あなたはその思慮で、あなたの兵士たちはどの戦でもあなたのために死ぬべきだと判じ、キリスト教徒は神を否む者であるべきだったと定めた。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.48

48

Et utique tui sentiunt dolorem vulnerum, dolent se periisse, dolent hanc amittere lucem; nos vero primo sentire poenarum cruciatus non possumus, in quibus Christus patitur, in quibus Christus aeternam salutem operatur: deinde, quia praesentia pro nihilo ducamus, et lumine in illo perenni semper futuri sumus, qui fieri potest, ut non pro Christo Dei Filio vitae aeternae tributore sacrilegio funestatis manibus tuis maluimus interfici? qui aliter nos Deo Patri placere non posse cernamus, nisi conventi a te ad negandum unicum Dei Filium ejus per mortem etiam ipsam verum esse illum Filium Dei confessi fuerimus?

PL 13, 1015A

あなたの兵士たちは、傷の痛みを感じ、滅びることを嘆き、この光を失うことを嘆く。だが我々は、第一に、キリストが苦しむ、キリストが永遠の救いをもたらすその刑罰の責め苦を感じることができない。第二に、我々は今あるものを無と見なし、永遠のあの光の中に常にあることになる。それなら、冒瀆によって汚れたあなたの手によって、永遠の生命を与える神の子キリストのために殺されることを、我々が選ばないことがありえようか。あなたに呼び出されて神の独り子を否むよう迫られたとき、死によってさえ彼が真の神の子であると告白するのでなければ、父なる神に喜ばれえないと、我々は見ているのである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.49

49

Detestabilis mens tua indigne fert, quia dicamus Christum Dei Filium Dei esse verbum, Dei sapientiam, Dei virtutem, Deum verum de Deo vero, natum de Patre, id est de substantia Patris, lumen de lumine, natum non factum, unius substantiae illum esse cum Patre, quod Graeci dicunt ὁμοούσιον, per quem omnia sunt facta, sine quo numquam fuerit Pater.

PL 13, 1015B

あなたの忌まわしい精神は、不服に思っている。我々が、神の子キリストは神の言葉、神の知恵、神の力、真の神からの真の神、父から、すなわち父の実体から生まれ、光からの光、生まれたものであって造られたものではなく、父と同一実体である——ギリシア人がホモウシオス(同一実体)と言うもの——、彼によってすべてのものが造られ、彼なしには父は決してあったことがない、と言うからである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.50

50

Indigne fers, Arii vermis, cur defendamus, quod claritas, potestas, magnitudo, aeternitas, divinitas, quae una sit Patris et unici ejus Filii.

PL 13, 1015B

あなたは不服に思う、アレイオスの虫けらよ。輝き、権能、偉大さ、永遠性、神性が、父とその独り子の一つのものであると、我々が擁護することを。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.51

51

Non esse novum quod nos legati asseverabamus in tuo palatio, et firmando non desumus semper sic fuisse et esse creditum a Christianis, sicuti apud Nicaeam contra haeresim tuam Arianam et omnes errores videtur esse sacra fides conscripta, si tandem oculos serpentis morsibus confossos cordis tui aperias, invenies, quod hanc habet, hanc defendit ecclesia fidem, quam sibi traditam cognoscit per beatos apostolos.

PL 13, 1015B

我々が使節としてあなたの宮殿で断言していたことは、新しいことではない。我々は、これが常にキリスト教徒によってそのように信じられてきたし、今も信じられていると、確認することをやめない。それは、あなたのアレイオス派の異端とあらゆる誤りに対してニカイアで聖なる信仰として書き記されたと見えるとおりである。蛇の咬み傷で突き刺されたあなたの心の目をついに開くなら、あなたは見いだすであろう。教会がこの信仰を保ち、この信仰を擁護していること、そしてそれを、祝福された使徒たちを通して自分に伝えられたものとして知っていることを。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.52

52

Omnes momento peragrare si posses gentes, invenisses, stolidissime imperator, ubique Christianos sicuti nos credere, in hac defensione nostra perstantes pro Dei Filio ut nos mori cupere.

PL 13, 1015C

もしあなたが、すべての諸国民を瞬時に巡ることができたなら、最も愚かな皇帝よ、あなたは至る所で、キリスト教徒が我々と同じように信じ、神の子のためにこの弁明に堅く立って、我々と同じように死を望んでいるのを見いだしたであろう。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.53

53

At tua novella praedicatio et recens religio, sub praetextu fidei blasphemia in perniciem salutis tuae per te prolata, non solum adhuc limitem Romanum peragrare non valuit, et utique te satis agente, sed, et ubi radices figere tentaverat, aruit, recedentibus scilicet omnibus Dei famulis a te, atque paucis tuis, quos lolium esse super frumentum seminatos Dominus praedixerit, tecum manentibus: quae omnia tibi praestitit atque est praestans artifex fraudis ac mortis, qui per te plurimos blanditiis obliquis illicit ac decipit, qui, cum sit reus totius sceleris, suggerit cordi illi tuo amarissimo, ut nos tamquam reos alicujus criminis punias.

PL 13, 1015C

だがあなたの新しい説教と近ごろの宗教は、信仰の口実のもとに、あなた自身の救いを滅ぼす冒瀆をあなたによって語り出されたもので、ローマの国境を巡ることさえこれまでできなかった——あなたが十分に力を尽くしたにもかかわらず——。それどころか、根を下ろそうとしたところでも枯れた。神のすべての僕たちがあなたのもとから去り、主が麦の上に蒔かれる毒麦であろうと予告した、あなたの少数の者だけがあなたのもとにとどまったからである。これらすべてを、詐欺と死の工匠があなたに与え、今も与えている。彼は、あなたを通して多くの者を曲がったへつらいで誘い、欺く者であり、あらゆる罪の咎ある者でありながら、あなたのその最も苦々しい心に、我々をあたかも何らかの罪の咎ある者として罰するようにと吹き込んでいる。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.54

54

Sed prospice tandem, aperi cordis oculos, in quibus tibi nihil luminis est, sed omnis caligo et ingentes tenebrae versantur, et invenies quod mors tua fragili illata potestate integriorem reparet vitam, quod haec magis nos deducat ad gloriam per ignes, per gladios, per catenas ac feras, per quicquid denique rabies tua piissimi imperatoris in nostram censuerit ingerere necem.

PL 13, 1016A

だが、ついに先を見据えよ。心の目を開け。その中にはあなたにとって光は少しもなく、あらゆる暗闇と深い闇がうごめいている。そうすれば、あなたは見いだすであろう。あなたのもろい権力によって加えられる死が、より完全な生を回復すること、これが我々を栄光へ、火を通り、剣を通り、鎖と野獣を通り、ついにはいと敬虔なる皇帝を名乗るあなたの狂気が我々の殺害のために加えようと決めたどんなものを通っても、導くことを。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.55

55

Tutante Deo non modo non exstinguimur, sed magis atque magis vivificamur, qui meminerimus nil esse super nos praeter Deum; unde erubescit animus devotus atque mancipatus Deo tibi per tuam mortuo blasphemiam, cani latranti contra veritatem, vermibus Arii scatenti succumbere.

PL 13, 1016B

神の守りによって、我々は消されないどころか、いよいよ生かされる。我々は、我々の上には神のほかに何もないと思い起こしているからである。それゆえ、神に献げられ神に属する魂は、あなたの冒瀆によって死んだ者、真理に向かって吠える犬、アレイオスの虫けらにあふれた者に屈することを恥じる。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.56

56

Servorum Christi animae quoties vim diligenter veram examinant tormentorum, considerant nullum majus esse tormentum quam a te adversarii nostri servo servum vinci Christi.

PL 13, 1016B

キリストの僕たちの魂は、拷問の力を真に注意深く吟味するたびに、これ以上に重い苦痛はないと考える。我々の敵の僕であるあなたに、キリストの僕が打ち負かされることである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.57

57

Recordamur Dominum dixisse: Si quis vult post me venire, abneget se sibi, et tollat [crucem suam, et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam. Qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.

PL 13, 1016B

我々は、主がこう言ったことを思い起こす。「だれでも私に従って来たい者は、自分を捨て、自分の十字架を負い〔底本はここに角括弧「[」を刷る〕、私に従え。自分の魂を救おうと欲する者は、それを失い、私のために自分の魂を失う者は、それを見いだす。」

Moriendum esse pro Dei Filio 1.58

58

Quid enim prodest homini, si totum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem animae suae (Matth. XVI, 24) ?

PL 13, 1016C

「人は、全世界を手に入れても、自分の魂を失えば、何の益があろうか。あるいは、人は自分の魂の代わりに何を与えるだろうか」(マタイ16:24)。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.59

59

Martyrii cogit dignitas ut vitam Christiani morte contemnamus, siquidem novum salutis genus per Dei Filium fuerit tributum; interire ne peream.

PL 13, 1016C

殉教の尊厳は、我々キリスト教徒に、死によって生を軽んじることを迫る。神の子によって、新しい種類の救いが与えられたのだから。滅びないために死ぬ〔interire ne peream は前後に係りが無く、一人称単数のまま唐突に置かれている。そのまま写した〕。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.60

60

Novimus hanc esse nobis traditam divinitus disciplinam, ut sine ullo terrore militiae vim tueamur tanti nominis, quippe quos jam pridem aeternae memoriae cupiditas abstraxerit a desiderio istius lucis, quosque ad calcanda omnia terrena Christi societas segregarit.

PL 13, 1016C

我々は、これが神から我々に伝えられた教えであると知っている。軍務の恐れを少しも抱かずに、これほどの名の力を守ること。永遠の記憶への熱望が、とうの昔に我々をこの光への欲求から引き離し、キリストとの交わりが、地上のすべてを踏みつけにするよう我々を切り離したからである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.61

61

Crescit, Constanti, crudelitatis tuae pugna: sed crescere adverte et Christi militibus gloriam, nec retardamur denique ab acie tormentorum metu, sed ipsis magis tuis tormentis ad aciem provocamur.

PL 13, 1016C

コンスタンティウスよ、あなたの残忍さの戦いは募る。だが、キリストの兵士たちの栄光も募ることに気づけ。我々は、拷問への恐れによって戦列から引き留められるのではなく、まさにあなたの拷問によって、いよいよ戦列に向かって呼び出されるのである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.62

62

Haec ita esse negare non poteris, quando conspicias pari et simili calore virtutis Christianos toto in orbe ad gerendum certamen animatos, quando videas, militem Christi, incorruptam fidei firmitatem quod non detestandae tuae blanditiae decipiant, non minae furoris tui terreant, non cruciatus tuae carnificinae ac tormenta crudelitatis devincant, illo videlicet in nobis manente, et nobiscum semper constituto, qui ad beatos apostolos dixerit: Vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20) .

PL 13, 1017A

これらがそうであることを、あなたは否むことができない。あなたは、世界中のキリスト教徒が、同じ、等しい力の熱をもって戦いを遂行するよう励まされているのを目にし、キリストの兵士が信仰の堅固さを損なわれずに持つのを見ているのだから。あなたの忌まわしいへつらいも彼らを欺かず、あなたの怒りの脅しも彼らを怖がらせず、あなたの処刑人の拷問も残忍の責め苦も彼らを打ち負かさない。それは、祝福された使徒たちに「私は世の終わりまで、すべての日々、汝らとともにいる」(マタイ28:20)と言ったあの者が、我々の内にとどまり、常に我々とともにいるからである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.63

63

Est ubique praesens, quia omnipotens sit, Filius totum potens, cui cum Patre una sit aeternitas atque potestas divina.

PL 13, 1017A

彼はどこにでもいる。全能だからである。子は、すべてを能くする者であり、父とともに、一つの永遠性と神の権能を持つ。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.64

64

Sed te quanta caligo obsederit incredulitatis, quantaque tenebrarum et errorum nubes tuum pectus obduxerit, dici non potest, qui cum te Christianum fingas, Christianum tamen nomen e medio auferre nitaris.

PL 13, 1017A

だが、あなたをどれほどの不信仰の闇が取り囲み、どれほどの暗闇と誤りの雲があなたの胸を覆っているか、言い表すことはできない。あなたは自分をキリスト教徒と装いながら、キリスト教徒という名を世から取り去ろうと努めているのである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.65

65

Inter haec daturos legentes veniam conspicere debes, quod pro merito impietatis tuae facundia mediocris ingenii mei ad exsecrandum te describere non valuerit; dedisse me etenim videbant formam universis Deum timentibus, praebuisseque materiam tractaturis, quo te ordine possent sine vitae aeternae radicibus positum secare.

PL 13, 1017B

こうしたことの中で、あなたは次のことに気づくべきである。読む者たちは赦しを与えるだろう。あなたの不敬虔の功に見合うほどには、私の凡庸な才の弁舌は、あなたを呪うべき者として描くことができなかったからである。実際、彼らは見ていた。私が神を畏れるすべての者に手本を与え、これから論じる者たちに、永遠の生命の根を持たずに置かれたあなたを、どの順序で切り分けうるかの材料を提供したことを。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.66

66

Nec te maledicis vocibus dicas a nobis objurgari, si quae dignus es a rusticis, licet tamen Christianis, audis. Novimus non maledicendum, sed magis propter inimicos rogandum: Filius etenim Dei, rerum cum sit Dominus, tamen cum malediceretur, non remaledicebat.

PL 13, 1017B

あなたは、我々から呪いの言葉で叱責されていると言ってはならない。あなたにふさわしいことを、たとえ田舎者からではあれ、キリスト教徒から聞いているのだとしても。我々は、呪うべきではなく、むしろ敵のために祈るべきであると知っている。神の子は、万物の主であるのに、呪われても呪い返さなかったからである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.67

67

Caeterum, si rerum malediceret Dominus, tantae utique majestatis impetu universa conciderent. Dicis utique ad haec: Dominus te mitem esse voluit quippe antistitem suum, et tu te pervicacem me circa praebes.

PL 13, 1017B

もしほかならぬ万物の主が呪うなら、そのような威厳の勢いで、万物は崩れ落ちるであろう。あなたはこれに対して言うだろう。「主は、自分の司教であるあなたが穏やかであることを望んだのに、あなたは私に対して強情である」と。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.68

68

Prophetae, apostoli, et chorus evangeliorum non occidendum docent, tu contra Deo dignaris interficere dicatos. Christiani ad placandum quem colimus his rebus opus esse novimus, quibus illum delectari ac gaudere scimus.

PL 13, 1017C

預言者たち、使徒たち、福音書の合唱は、殺してはならないと教える。あなたはそれに反して、神に献げられた者たちを殺すことをよしとする。我々キリスト教徒は、自分たちが崇める神をなだめるには、彼が喜び楽しむと我々が知っているそれらのことが必要であると知っている。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.69

69

Si igitur placere censendum est posse Deo quod facis, omnes nos oportet homicidas esse, sacrilegos ac blasphemos.

PL 13, 1017C

したがって、あなたのしていることが神に喜ばれうると考えるべきなら、我々はみな、人殺しで、瀆聖の者で、冒瀆者でなければならない。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.70

70

O Constanti, quam ingentis sis dementiae, videris: conspicitur veterator ille subtilis, circumscriptor innocentium in tua mente sedem sibi collocasse, et arbitraris non te adhuc publicatum? adhuc in ovem, cum sis lupus, perfrigescis tu, qui a sanctissimis prophetis bestia nominaris, a beatissimis apostolis canis ac lupus rapax, subornatus, cum sis operarius iniquitatis, tamquam minister justitiae: et te esse hominem censes, cum nihil hominis nisi lineamenta ac summam figuram geras?

PL 13, 1017C

ああ、コンスタンティウスよ、あなたがどれほどの狂気の持ち主かは、見ればわかる。あの狡猾な古狸、無実の者たちを欺く者が、あなたの精神に自分の座を据えたことが見て取れる。それなのに、あなたはなお暴かれていないと思うのか。あなたは狼でありながら、なお羊の姿の中で冷えているのか〔perfrigescis の係りが定まらない。「羊の皮の下で身を冷やしている」と取った〕。いと聖なる預言者たちから獣と呼ばれ、いと祝福された使徒たちから犬、貪る狼と呼ばれ、不義の働き手でありながら、正義の僕であるかのように仕立て上げられた者。それでもあなたは自分を人間と考えるのか。人間らしさといえば、輪郭と外形のほかに何も持たないのに。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.71

71

Doles te immanem bestiam dici, nihil te hominis nisi lineamenta ac summam gerere figuram. Dic, quaeso, an possis, innocentium interemptor, merito dici Christianus, et non potius insanus, hebes, vecorsque, hostis quippe Dei religionis, in qua pietas, humanitas, omnisque justitia versatur, in qua nec malum pro malo discitur reddere, in qua non occidere, sed occidi propter Dei Filium docemur?

PL 13, 1018A

あなたは、自分が猛々しい獣と呼ばれること、人間らしさといえば輪郭と外形のほかに何も持たないと言われることを嘆く。では言え、無実の者たちを殺す者よ、あなたはキリスト教徒と呼ばれるにふさわしいのか。むしろ、狂った者、鈍い者、正気を失った者、神の宗教の敵と呼ばれるべきではないか。その宗教では、敬虔、人間愛、あらゆる正義が営まれ、悪に悪を返すことを学ばず、殺すのではなく、神の子のゆえに殺されることを我々が教えられているというのに。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.72

72

Tu sacrilego conatu tuo, contemptam vanam dominationem tuam considerans, tormenta admoves; sed est protector fidei, gubernator salutis, rector animarum, quem nos impellis negare semper, nobiscum semper adest certamini nostro, quia praeliatores atque assertores divini sui nominis erigat.

PL 13, 1018B

あなたは、冒瀆的な企てにより、自分の空しい支配が軽んじられているのを見て、拷問を加える。だが、信仰の守り手、救いの舵取り、魂の統べる者がいる。あなたが我々に常に否ませようと迫る彼は、常に我々の戦いに我々とともにいる。自らの神の名のために戦い、それを擁護する者たちを、立ち上がらせるからである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.73

73

Hinc est quod servientibus injustitiae tuae ac ministris, hoc est concarnificibus tuis torquentibus, stemus fortiores, inanimamur ut tuam ungulam artus nostri pulsati ac laniati superent.

PL 13, 1018B

それゆえ、あなたの不正に仕える者たち、その僕たち、すなわち拷問するあなたの処刑人仲間に対して、我々はいよいよ強く立つ。打たれ、引き裂かれた我々の肢体が、あなたの爪に勝つよう奮い立つのである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.74

74

Quomodo etenim inexpugnabilem fidem superare poterit saeviens diu plaga repetita, cum omnis miles Christi sciat ipsum, pro quo patitur, secum esse praesentem, gaudentemque de suorum tolerantia servorum?

PL 13, 1018B

長く荒れ狂い、繰り返される打撃が、どうして打ち破られない信仰に勝てようか。キリストの兵士はみな、そのために苦しむ彼自身が自分たちとともに臨在し、自分の僕たちの忍耐を喜んでいることを知っているのに。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.75

75

Stamus utique famuli Christi ejus majestate firmati, voce libera, mente incorrupta, telis quidem fragilibus tuis, nudi, sed illa induti arma, quae nos ut indueremus est deprecatus beatus apostolus dicens: De caetero confirmamini in Domino et in potentia virtutis ejus (Eph. VI, 10) .

PL 13, 1018B

我々キリストの僕は、彼の威厳に堅くされて、自由な声と損なわれない精神をもって立つ。あなたのもろい武器に対しては確かに裸であるが、祝福された使徒が我々に身に着けるように懇願した、あの武具をまとって。「終わりに、主において、また彼の力の能力において強くなれ」(エフェソ6:10)。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.76

76

Et: Induite arma Dei, ut possitis stare adversus remedia diaboli, quia non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed contra potestates, contra hujus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus.

PL 13, 1018C

また、「神の武具を身に着けよ。悪魔の策略〔remedia は字義どおりには「治療」。悪魔の策略の意と解した〕に対して立ちうるために。汝らの戦いは、肉と血に対するものではなく、もろもろの権威、この世のこれらの闇の支配者、天上にある悪の霊に対するものだからである」。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.77

77

Propterea accipite arma Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare, praecincti lumbos vestros in veritate, induentes loricam justitiae, et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis; in omnibus assumentes scutum fidei, in quo possitis omnia jacula nequissime candentia exstinguere, et galeam salutis, et gladium spiritus, quod est verbum Dei, per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu, et in illum vigilantes (Eph. VI, 11) .

PL 13, 1018C

「それゆえ、神の武具を取れ。悪しき日に抵抗し、すべてにおいて完全に立ちうるために。真理をもって腰に帯を締め、義の胸当てを着け、平和の福音の備えをもって足に履物を履け。すべてにおいて信仰の盾を取れ。それによって、最も邪悪に燃え立つ矢をすべて消すことができる。また救いの兜と、霊の剣、すなわち神の言葉を取り、あらゆる祈りと願いをもって、どんなときにも霊において祈り、そのために目を覚ましていよ」(エフェソ6:11)。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.78

78

Igitur quia taliter armatos, tanta potentia munitos, superare non possit tua patrisque tui crudelitas, ut saepe dictum est, stetimus et stamus, et quoad usque consumas corpora nostra, staturi sumus salutari Christi clypeo muniti, lorica pietatis ejus circumdati, sancto Spiritu gubernati, immobiles, et magis magisque in omnibus auctores, pellentes omnem vocem servitutis.

PL 13, 1019A

したがって、このように武装し、これほどの力に守られた者たちを、あなたとあなたの父の残忍さは打ち負かすことができないので、しばしば言われたとおり、我々は立ち、今も立ち、あなたが我々の体を使い尽くすまで、立ち続けるであろう。キリストの救いの盾に守られ、その敬虔の胸当てに囲まれ、聖なる霊に導かれて、動かず、いよいよあらゆることにおいて自ら進んで〔auctores の意は定かでない。「事を主導する者」と取った〕、隷従の声をことごとく退けながら。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.79

79

Certi etenim et fidentes sumus nullis nos tuis insidiis, nulla tua calliditate, nulla cavillatione, nullis tuis fraudibus posse a proposito vigore deduci, quandoquidem sciamus quod enim finis delictorum mors sit, deinde sequitur vita, quae semper sit; amplectamurque beati consilia apostoli ejus, ejusque imitatores atque participes desideremus inveniri, qui astruit, quod (II Cor. IV, 16) cum vetus homo noster corrumpitur, qui intus est innovetur.

PL 13, 1019A

我々は確信し、信じている。あなたのどんな策略によっても、どんな狡智によっても、どんな詭弁によっても、あなたのどんな欺瞞によっても、我々は定めた力ある志から引き離されえない。我々は、罪の終わりは死であり、その後に、永遠にある生が続くと知っているからである。そして我々は、彼の祝福された使徒の勧めを抱き、その模倣者、その参与者として見いだされることを望む。彼は、我々の古い人が朽ちるとき、内にある人は新たにされる(二コリント4:16)と断言している。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.80

80

Et (Ibid. V, 1) si terrestris domus nostri corporis dissolvitur, coelestis aedificetur; et quod (Ibid. 6,) positi in corpore, peregrinamur a Domino; cum quo apostolo in regnis coelestibus uberes laudes referre non poterimus Deo, nisi prius morte expurgata ad immortalia sumenda praemia venerimus.

PL 13, 1019B

また、地上にある我々の体の家が壊されるなら、天の家が建てられる(二コリント5:1)と。また、体にある間は主から離れて旅をしている(二コリント6)と。この使徒とともに天の王国で豊かな賛美を神に捧げることは、我々が、まず死を通り抜けて、不死の報いを受けるために到るのでなければ、できないであろう。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.81

81

Igitur cum per te dissipata atque penitus dissoluta fuerint corpora nostra, tunc nos integerrimos esse praesumamus; cum per te mors fuerit illata, tunc nos magis vivere posse credimus.

PL 13, 1019B

したがって、あなたによって我々の体が散らされ、すっかり解体されたとき、我々は自分がまったく損なわれていないと確信しよう。あなたによって死が加えられたとき、我々は、いよいよ生きることができると信じている。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.82

82

Quomodo adhuc praesumis, Constanti, interea imperator semper insulsissime, ea ingerere, quae te exstinguant, nos contra vivificent?

PL 13, 1019B

コンスタンティウスよ、いつも最も愚かな皇帝よ、あなたを滅ぼし我々を生かすことを、なおも加えようとするとは、どういうつもりか。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.83

83

Ad exstinguendos nos malo pravoque consilio erigeris, actus es velox ad effundendum Dei unici Filii servorum cruorem, ignorans quod sanguine nostro patefiat coelum, sanguine nostro gehennae exstinguatur ardor.

PL 13, 1019C

あなたは、我々を滅ぼそうとして、悪く歪んだ思惑で奮い立っている。神の独り子の僕たちの血を流すことに素早く動かされた。だが、我々の血によって天が開かれ、我々の血によってゲヘナの火が消されることを、あなたは知らない。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.84

84

Te saecularis ambitio, nos coelestis admonet magnitudo, qui salutem timemus aeternam amittere.

PL 13, 1019C

あなたに警告するのは世俗の野心であり、我々に警告するのは天の偉大さである。我々は永遠の救いを失うことを恐れるからである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.85

85

Scimus nos pro Deo mori debere; ut enim te, nisi e castris diaboli ad exercitum in coelestibus castris constitutum feceris transitum, in perpetuum detinebit ignis apud tartarum, sic nos, si tuas minas tormentaque tua spernentes propter Dei jugulari Filium per te saevissimam feram immanemque belluam maluerimus, in coelo erimus gaudentes.

PL 13, 1020A

我々は、神のために死なねばならないと知っている。あなたが、悪魔の陣営から天の陣営に置かれた軍勢へと移らないかぎり、永遠に火がタルタロスであなたを引き留めるであろう。それと同じように、我々は、あなたの脅しと拷問を退けて、神の子のために、最も凶暴な獣、恐るべき化け物であるあなたによって喉を切られることをむしろ選ぶなら、天で喜ぶことになる。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.86

86

Beati enim (Matt. V, 10) qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum; et non dixit: Beati qui persecutionem faciunt.

PL 13, 1020A

実際、「義のゆえに迫害を受ける者は幸いである。天の国は彼らのものだからである」(マタイ5:10)。彼は「迫害をする者は幸いである」とは言わなかった。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.87

87

Christiani scimus ad hoc nos Christi factos milites, ut injusto a te indicto belli campo ducem nostrum confessi, quo possimus victoriarum triumpho potiri, moriamur armati: hinc nobis quanto saevis, tanto et clementior videris, cum interficere Christianum se confitentem dignaris.

PL 13, 1020A

我々キリスト教徒は、キリストの兵士とされたのは、あなたによって布告された不正な戦場で、自分たちの将軍を告白し、勝利の凱旋にあずかれるよう、武装して死ぬためであると知っている。それゆえ、あなたが猛るほど、我々にはあなたがいよいよ寛大に見える。キリスト教徒を、自らそう告白している者として、殺すことをよしとするのだから。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.88

88

In hoc vero sceleratissimus judicaris, quod sub specie dilectionis, et consulere cupientis, ad nos blandiaris dejiciendos, tamquam utile sit nobis a te de gradu pulsos reservari, a Deo vero damnari.

PL 13, 1020A

だがこの点で、あなたはきわめて邪悪と判じられる。愛情の見せかけのもとに、思いやるかのようにして、我々を引き倒そうと甘言を弄するからである。あたかも、あなたによって持ち場から追い落とされて生き長らえ、そのかわり神からは断罪されるのが、我々の利益であるかのように。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.89

89

Novimus quod sis metuens, ne in omnibus his poenis, tua detestabilitate inventis, in hac perseverantia fidei moriamur, et tamen admoves varios durosque cruciatus.

PL 13, 1020B

我々は知っている。あなたの忌まわしさが考え出したこれらすべての刑罰のうちに、我々がこの信仰の堅持において死ぬことをあなたは恐れており、それでもなお、さまざまで過酷な責め苦を加えている。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.90

90

Sic nos, quos tam infeste persequeris, varie excarnificari cupis, et quidem momentis omnibus; interficiendos vero non esse statuisti, tamquam mors tantummodo beatos milites Christi faciat, ac non etiam tormenta quanto fuerint graviora, tanto majorem virtutis gloriam pariant.

PL 13, 1020B

こうして、あなたがこれほど敵意をもって迫害する我々を、さまざまに、いつでも切り裂くことを望む。だが、殺すべきではないとあなたは決めた。まるで、死だけがキリストの兵士たちを祝福された者にし、拷問が重ければ重いほど、いっそう大きな力の栄光を生むことがないかのように。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.91

91

Etenim, qui novimus justitiae copiosiorem esse vitam ac prolixiorem, in isto belli campo non terga vertimus, non ad castra tua Dei hostis transitum facimus, sed magis inter haec a te illata exitia positi Dei ovili, unde te raptum possidet diabolus, repraesentari cupimus: et tamen eo haec dico, non ut nobis parcas.

PL 13, 1020B

我々は、義の生が、より豊かで、より長いと知っているので、この戦場で背を向けず、神の敵であるあなたの陣営に移ることもしない。むしろ、あなたによって加えられるこれらの破滅のただ中に置かれながら、我々は、悪魔があなたをそこからさらって所有している神の羊の囲いに、自分たちが差し出されることを望む。それでも、私がこれを言うのは、あなたが我々を容赦するようにではない。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.92

92

Invenies etenim Christianos nos esse, ut jam, quos interfecisti, invenisti in fide stabiles, in dolore patientes, in quaestione victores per illum scilicet qui confessores suos non deserit, cujus nos milites agnoscentes, ut advertis, congredimur fortiter, dimicamus constanter.

PL 13, 1020C

あなたは、我々がキリスト教徒であることを見いだすであろう。すでにあなたが殺した者たちを、あなたが信仰において堅く、苦痛において忍耐強く、尋問において勝利者として見いだしたように。それは、その告白者たちを見捨てない彼によってである。我々は彼の兵士であると認めつつ、あなたが気づくとおり、勇敢に戦い、堅く戦う。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.93

93

Scimus enim magnam esse claritatem, immensam sublimitatem, ac singularem sanctitatem, vitam salutis aeternae honestate passionis ornare, maximam esse nobilitatem potestatis tuae tormenta contemnere, nec horrere calcare te, nec tuam rabiem pertimescere, qui in innocentes tam rabide saevis, qui, cum sis blasphemiae, et injustitiae, et totius crudelitatis doctor, tamen Christianum te pium, prudentem, atque justum videri posse censeas, caecus et hebes, et veritatis ignarus.

PL 13, 1021A

我々は知っている。永遠の救いの生を、受難の名誉をもって飾ることが、大いなる栄光、計り知れない崇高さ、比類ない聖であること。あなたの権力の拷問を軽んじることが、最大の高貴さであること。あなたを踏みつけにすることを恐れず、あなたの猛りをも恐れないこと。あなたは、無実の者たちにこれほど猛り狂い、冒瀆と不正と、あらゆる残忍さの教師でありながら、それでもキリスト教徒として、敬虔で、思慮深く、正しい者に見えうると考えている、盲目で、鈍く、真理を知らない者である。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.94

94

Adverte, vorator innocentium, quod, in quo Christus vigilet, vinci tuis tormentis non possit, famem vincat, sitim spernat, squalorem carceris et receptaculi, poenarum horrorem, roboris sui vigore subigat, omnem calcet poenam, cunctos conterat cruciatus, nec mortem, quam tu magno nisu minitaris inferre, metuat.

PL 13, 1021A

気づけ、無実の者を貪る者よ。キリストがその内で目を覚ましている者は、あなたの拷問によって打ち負かされえず、飢えに勝ち、渇きを退け、牢獄と留置所の汚れ、刑罰の恐ろしさを、自らの力の強さで屈服させ、あらゆる刑罰を踏みつけにし、すべての責め苦を砕き、あなたが大きな努力で加えると脅す死をも恐れない。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.95

95

Superare te existimas illum, qui meminerit scriptum: (Ps. CXV, 12) Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo. Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Ibid. 15) .

PL 13, 1021B

あなたは、書かれていることを覚えている者に勝てると考える。(詩篇115:12)「主が私に報いたすべてのことに対して、私は主に何を返そうか。救いの杯を取り、主の名を呼ぼう。主の目に、その聖徒たちの死は貴い」(詩篇15)。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.96

96

Et (Rom. VIII, 35) : Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio an angustia? an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? sicut scriptum est: Quia propter te morte afficimur, tota die aestimati sumus ut oves occisionis, sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos.

PL 13, 1021B

また(ローマ8:35)、「誰がキリストの愛から我々を引き離すのか。苦難か、窮乏か、迫害か、飢えか、裸か、危険か、剣か。『汝のために、我々は一日じゅう死に渡され、屠られる羊のように見なされている』と書かれているとおりである。しかし、これらすべてのことにおいて、我々を愛した者のゆえに、我々は勝って余りある」。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.97

97

Quid nos tuum possit ab his auferre salutaribus praeceptis, prorsus videre non valeo. Nam et licet eos qui tuae pravitati consentiunt ad nos illiciendos levando omni officio tuo non desinas impio, ut Epictetum et caeteros, quos ex Dei servis tuos esse ac patris tui satellites fecisti, tamen absit a nobis haec amentia, ut falsum vero anteponamus, aut aliqua nos oblata per te felicitas illiciat regni tui: inanem gloriam tibimet serva, omnemque stolidissimi cordis tui prudentiam tibimet retine et comparibus tuis, quibus te morum conjunxit similitudo: relinque nobis stultitiam nostram, cum nos Christum Dei Filium verum esse Filium confitemur, cum eumdem unius esse substantiae cum Patre defendimus, cum nos propter eum, ne ejus divinitatem negemus, interfici cupere profitemur: relinque nobis hujusmodi stultitiam.

PL 13, 1021B

あなたの何が、これらの救いの戒めから我々を引き離しうるのか、私にはまったく分からない。あなたの悪にうなずく者たちを、あなたが不敬な務めのすべてで引き立てて、我々を誘わせることをやめず、エピクテトスやそのほかの者たち——神の僕たちのうちからあなたのものとし、あなたの父の手下とした者たち——をそうしたとしても、この狂気は我々から遠くあれ。偽りを真理に優先させ、あなたによって差し出されるあなたの王国の何らかの幸福に誘われるなどということは。空しい栄光はあなたが自分で取っておけ。あなたの愚かきわまりない心のあらゆる思慮も、自分で保ち、あなたに似た振る舞いの者たち、すなわちあなたと同じ性格のゆえにあなたと結ばれた者たちとともに持っておけ。我々には我々の愚かさを残せ。我々がキリストを神の真の子と告白し、彼が父と同一実体であると擁護し、彼の神性を否まないために彼のために殺されることを望むと言い表す、この愚かさを。このような愚かさを、我々に残せ。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.98

98

Quid ut hanc amittamus das operam? quid impugnandam putas posse a te veritatem, ignorans quod vi sua valeat? unde etenim contra fremitus atroces, asperosque tuos cruciatus invicta virtute populum Dei conspicis resistentem? nisi quia haec sit, quam defendimus, apostolica atque evangelica fides.

PL 13, 1022A

我々にこれを失わせようと、あなたはなぜ骨を折るのか。真理を、あなたが攻め落とせると考えるのは、なぜか。真理がその固有の力で強いことを知らないのに。あなたは、神の民が、荒々しい唸りと、あなたの苛烈な拷問に対して、打ち負かされない力で抵抗しているのを見ている。それはどこから来るのか。ほかでもなく、我々が擁護しているこの信仰が、使徒的で福音的なものだからである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.99

99

Hi resistunt tuae crudelitati, hi tuam calcant rabiem, quorum spes aeternae immortalitatis, et vita coelestis est, quorumque ardor in cupidinem perpetuae lucis accenditur, et salus de promissa laetatur beatitudine.

PL 13, 1022A

彼らはあなたの残忍さに逆らい、あなたの猛りを踏みつけにする。彼らの望みは永遠の不死と天の生にあり、彼らの熱情は永遠の光への欲求に燃え立ち、その救いは約束された祝福を喜んでいる。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.100

100

Adeo namque securi ad aeternam nos perfruendam vitam perventuros scientes omnia gratanter perpetimur, quando non tormenta propria cogitare nos profiteamur, sed tua tortoris supplicia; damna corporum lucris animae Christiani repensamus, coronam in vulneribus computamus, de tormentis et doloribus illatis per te laetissimi in Christo triumphamus.

PL 13, 1022B

実のところ、我々は、永遠の生を享受するところへ確かに到ると知って安んじ、すべてを喜んで耐える。我々は、自分自身の拷問ではなく、処刑人であるあなたの刑罰を思っていると言い表すからである。キリスト教徒は、体の損失を、魂の利得で埋め合わせる。傷の中に冠を数える。あなたによって加えられる責め苦と痛みのうちに、キリストにあって最も喜びつつ、凱旋する。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.101

101

Recordare, Constanti, de scelerum tuorum memoria recenti, quam tibi in civitate Alexandrinorum inussisti, quantos per abrupta una tincta subscriptionis tuae dejecerit, quantos gladio demeti fecerit, quantos fame sitique exedi, vel carceribus necari, quantos intercepto effecerit spiritu strangulari; et tamen his omnibus crudelitatibus in sanctos martyres, quos tuus interfecit gladiatorius animus, cum saevieris in nos, crudelius saevis dum retines gladium, dum das operam, ne in remedium velocius exitus succurrat mortis.

PL 13, 1022B

思い出せ、コンスタンティウスよ、あなたの罪の新しい記憶を。あなたがアレクサンドリア人の都で焼き付けたそれを。あなたの署名の、ただ一度のペンの墨が、どれほどの者を断崖に突き落とし、どれほどの者を剣で刈り取らせ、どれほどの者を飢えと渇きで食い尽くさせ、あるいは牢獄で死なせ、どれほどの者を息を断って絞め殺させたか。それでもなお、これらすべての残忍さにおいて、あなたの剣闘士のような精神が殺した聖なる殉教者たちに対してあなたが猛り狂ったとはいえ、我々に対してはさらに残酷に猛り狂っている。剣を保ったまま、死という終わりが、救いの手立てとしてより早く訪れないよう、手を尽くしているのだから。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.102

102

Dilacerari toto corpore, urique nos patimur, probantes nihil congruere sapientium gravitati atque constantiae, quam nullis terroribus de sententia et proposito depelli, sed esse utilissimum pro Deo cruciari, et emori non posse Deo mancipatos, perpetua vinci tormenta, sed te magis prosterni atque deduci ad nihilum.

PL 13, 1022C

我々は、全身を引き裂かれ、焼かれることを忍ぶ。賢者の重みと堅固さにとって、いかなる恐怖によっても自分の判断と志から追い払われないことほど、ふさわしいものはない〔quam の係りが定まらない。そう取った〕と、我々は証している。神のために責め苦に遭うことは最も有益であり、神に属する者が死に絶えることはありえず、絶え間ない拷問が打ち負かされ、むしろあなたが打ち倒され、無に帰されるのだと。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.103

103

Accipe in vicesimo sexto psalmo positum (Psal. XXVI, 1) : Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo? Dominus defensor vitae meae, a quo trepidabo? Dum appropinquant super me nocentes, ut edant carnes meas.

PL 13, 1023A

第26詩編に置かれたものを受け取れ(詩篇26:1)。「主は私の光、私の救い。誰を私は恐れよう。主は私の命の守り手。誰の前で私は震えよう。悪を行う者たちが私の肉を食らおうと、私に迫るとき。」

Moriendum esse pro Dei Filio 1.104

104

Qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt, et ceciderunt. Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Si exsurgat adversus me praelium, in hoc ego sperabo. Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Dei per omnes dies vitae meae.

PL 13, 1023A

「私を苦しめる私の敵は、自ら弱り、倒れた。たとえ陣営が私に向かって立ち並んでも、私の心は恐れない。たとえ戦いが私に向かって起こっても、そのことに私は望みを置く。私は主に一つのことを求めた。それを私は求め続ける。私の命の日々のすべて、神の家に住むことを」。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.105

105

Igitur, cum justitiae virtus in his perficiatur passionibus, cum, quia Christus in nobis patitur, nec sentiamus supplicium, propterea quod, ubi deest culpa, nec poena sit, quomodo his te rebus vincere Deo dicatos devotosque potuisse arbitratus es, quibus augmenta virtutis invicta praebeat fides?

PL 13, 1023A

したがって、義の力がこれらの受難において成し遂げられ、キリストが我々の内で苦しむために我々が刑罰を感じず、罪責のないところには罰もない以上、あなたは、神に献げられ身を捧げた者たちを、これらのことによって打ち負かせたと、どうして考えたのか。打ち負かされない信仰が、力の増しをもたらすこれらのことによって。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.106

106

Credo equidem, nec me veritas fallit, quod, licet adhuc totis tuis eo incumbas carnificinae viribus, ut membra divellas, artusque laniatos in sanguinem nostrum saeviens diu tortor vexares, quod vincere tamen numquam Dei possis familiam, numquam exercitum Christi superare valeas, non doloribus subjicere, non poenis angentibus poteris flectere.

PL 13, 1023B

私は確かに信じている。真理が私を欺くことはない。あなたがなおも処刑人としての力のすべてを尽くして、肢体を引き裂き、引き裂かれた我々の手足を、我々の血に向かって荒れ狂い、長く苦しめる者として責め立てても、あなたは神の家族に決して勝てず、キリストの軍勢を決して打ち負かすことはできず、苦痛に屈させることも、苛む刑罰によって撓めることもできないであろうと。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.107

107

Christiani nullos cruciatus, nullamve mortem recusamus; non tyrannicas tuas jussiones, non judicum tuorum gladios tremere possumus, quia gladio Dei armati tibi resistamus.

PL 13, 1023B

我々キリスト教徒は、いかなる拷問もいかなる死も拒まない。あなたの僭主的な命令も、あなたの裁判官たちの剣も、我々は恐れることができない。神の剣で武装して、あなたに抵抗するからである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.108

108

Beatus apostolus, De caetero, dicit Ephesiis (Eph. VI, 10) : Confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.

PL 13, 1023B

祝福された使徒は、エフェソの人々に言う(エフェソ6:10)。「終わりに、主において、また彼の力の能力において、強くなれ。」

Moriendum esse pro Dei Filio 1.109

109

Induite arma Dei, ut possitis stare adversus remedia diaboli, quia non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed contra potestates, contra hujus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae.

PL 13, 1023B

「神の武具を身に着けよ。悪魔の策略〔remedia は上の引用と同じ。字義どおり「治療」〕に対して立ちうるために。汝らの戦いは、肉と血に対するものではなく、もろもろの権威、この世のこれらの闇の支配者、悪の霊的なものに対するものだからである」。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.110

110

Arma indutos Dei tu, per quem omnes in nostram necem saeviunt daemones, superare quia non potes, hortamur tandem te nobis tradas, ne cum istis, quos describit apostolus, in cuncta torquearis aeva.

PL 13, 1023C

神の武具を身に着けた者たちに、あなたは打ち勝てない。あなたを通して、あらゆる悪霊が我々の殺害に向かって荒れ狂っている。ついには、あなたが我々に身を委ねるよう、我々は勧める。使徒が描くあの者たちとともに、永遠にわたって責められることのないように。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.111

111

Sic non in tenebras carceris tui filii possint vinci lucis a tenebrarum filio, tamquam tenebras sentire possint hi, in quibus inhabitare dignatur ille, qui sit lucis conditor.

PL 13, 1023C

こうして、光の子らが、あなたの牢獄の闇へと、闇の子によって打ち負かされることはありえない〔Sic non … tamquam の構文は崩れているらしく、文意がつかみにくい。光の子らが闇を感じることなどありえない、という反語の意に取った〕。まるで、光の造り主である彼が、その内に住むことをよしとしている者たちが、闇を感じうるかのように。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.112

112

Perferat virtus necesse est, quod ferendum natura mortalis edocuit; si enim ignibus consumere nostros artus tentaveris, te magis in nostra corpora sentiemus exuri quam nos, qui cum libenter ac prompte curramus ad mortem pro fide, non nos amittere vitam posse, sed magis conquirere, et quidem post fragilem aeternam praesumamus.

PL 13, 1023C

力は、死すべき本性が耐えるべきものとして教えたものを、耐え通さねばならない。あなたが火で我々の肢体を焼き尽くそうと試みるなら、我々は、我々よりもむしろあなたが、我々の体の中で焼かれるのを感じるであろう。我々は、信仰のために喜んで素早く死に向かって走り、命を失うのではなく、むしろ手に入れるのだと、しかも、もろい命のあとに永遠の命を得るのだと、確信している。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.113

113

Stat semper nempe gladii tui acies exstricta, parata Christianorum neci, et tamen omni plumbo curvior esse nobis videtur iste mucro gladii tui, sicut et acies animae tuae.

PL 13, 1023D

あなたの剣の刃は、常に抜き放たれて〔底本は exstricta。ミーニュの脚注によれば、ラティニウスとガッリャルディは stricta(抜かれた)と読む〕立ち、キリスト教徒の殺害に備えている。それでも、あなたの剣のその切っ先は、我々にはどんな鉛よりも曲がったもの〔plumbo curvior は字義どおり「鉛より曲がった」。鈍いの意と取った〕に見える。あなたの魂の刃もそうである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.114

114

Toleramus omnia in passione securi, veluti ingeramus supplicia quae patimur, quoniam qui per te in nos saevit, nostra fide prosternitur.

PL 13, 1023D

我々は受難のうちに安んじてすべてを耐える。自分たちが耐える刑罰を、我々自身が相手に加えているかのように。あなたを通して我々に荒れ狂う者が、我々の信仰によって打ち倒されるからである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.115

115

Non enim morte in perpetuam malignitatem illam deleri nos posse novimus, qui in Christum vitae aeternae tributorem unicum Dei Filium crediderimus; sed credentes sumus et bene praesumentes, quod ad lucem vitamque perennem etiam corpora sint resurrectura, quae tu nunc uris, torques, ac lanias.

PL 13, 1024A

永遠の生命を授ける神の独り子キリストを信じてきた我々は、死によって消し去られ、あの永遠の禍いへと落ちうるとは考えていない〔in perpetuam malignitatem の係りは定かでない。deleri にかけて「永遠の禍いへと」と取った〕。むしろ我々は信じており、確かな望みを抱いている。今あなたが焼き、責め、引き裂いている肉体もまた、光と永遠の生命へとよみがえるであろうと。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.116

116

Si enim, posteaquam per te interficimur, nihil nos esse futuros sciremus, profecto stultissimi essemus non huic vitae consulentes, ut esset quam diutina, et commodis omnibus plena; quod contingere nobis poterat, si tibi magis quam Dei decretis temperandum censuissemus; ac nunc cum per te si vita praesens auferatur, immortalis sumatur, hanc praesentem vitam propter Dei Filium cum bonis suis contemnere servos ejus necesse est, siquidem omnis hujusmodi jactura immortalitate pensetur.

PL 13, 1024A

もし、あなたによって殺されたのちに我々が無になると知っていたなら、我々は、この生をできるだけ長く、あらゆる便宜に満ちたものにしようと配慮しない、まことに愚かな者であっただろう。神の定めよりもあなたに従うべきだと考えていたなら、それは我々にも叶ったはずである。しかし今は、あなたによって現在の生が奪われても不死の生命が受け取られるのであるから、神の子のために、この現在の生をその善いものとともに軽んじることは、その僕たちにとって必然である。かかる損失はすべて不死によって償われるからである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.117

117

Quanta virtus, quantum robur animi, qualis fuerit firmitas fidei eorum, quos interfecisti, et sit horum qui adhuc tuo sacrilegio resistunt, adverte, Constanti, stetisse aut illos beatos martyres, quos jam Dei potentia in coelestibus regnis esse constitutos cernimus, aut hos quos adhuc interficere non valuisti, contra te immanem feram, qui fanda atque infanda nobis comminando non desinas, cum multis tolerabilius audere semper desiderans fueris, ac sis, adversum te aemulos surgere principes, quam Christum Dei Filium confitentes exsistere victores.

PL 13, 1024B

あなたに殺された者たちの徳がどれほどであったか、その気力の強さ、信仰の堅さがどのようなものであったか、また、いまなおあなたの瀆聖に抗する者たちのそれがどうであるか、よく見よ、コンスタンティウスよ。すなわち、すでに神の力によって天の国に据えられていると我々が見る、あの福なる殉教者たちか、あるいはあなたがいまだ殺しえなかったこの者たちが、あなたという凶暴な獣に向かって立ちはだかったのである。あなたは、口にしうることも口にできぬことも我々に脅し続けてやまない。あなたはつねに、キリスト、神の子を告白する者たちが勝利者として現れるよりも、あなたに対立する皇帝たちが立ち上がるほうがはるかに耐えやすいと思い、それを敢えて望んできたし、今もそう望んでいる〔cum multis … audere の構文は崩れているらしく、このように解した。ミーニュの脚注によれば、ティリウスは multo ないし multos、ラティニウスとガッリャルディは multo と読むが、脚注は multis を「多くの点で(はるかに)」の意のルキフェル流の書き方として擁護する〕。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.118

118

Placuerat enim tenebris omnium errorum obsesso cordi tuo, et profunda caligine caecato animo, nos omnes per tuam haeresim a Deo convertens primo tuos clientes efficere, deinde consatellites.

PL 13, 1024B

あらゆる誤りの闇に包囲されたあなたの心、深い暗黒に目をくらまされたあなたの精神は、あなたの異端によって我々すべてを神から振り向かせ、まず自分の取り巻きに、次いであなたの手下の仲間にしようと、決めていたのである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.119

119

Sed vicit te et ipsum in te, ista qui fuerit machinare molitus, veritas; valet enim vi sua.

PL 13, 1024C

しかし真理が、あなたに打ち勝ち、あなたの内にいて、これらのことを企てた当の者にも打ち勝った。真理は、その力によって強いからである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.120

120

Exspectantes denique sumus momentis omnibus super ista, quae jam intulisti tormenta, adhuc addas constituendo saeviores carnifices, ferociores ultores, qui devotos Deo milites adversus edicta feralia tua resistentes, quo minas et cruciatus et tormenta fidei vigore per Dei misericordiam calcemus, possint vel gladio invadere, vel crucifigere, vel igni torrere, vel quolibet inaudito genere poenarum viscera nostra ac membra laniare; ut stamus nunc usque per Dominum immobiles staturi semper, si quidem non nos simus qui tuos frendores vincamus, sed ipse in nobis, cujus auxilio regimur, cujus virtute servamur.

PL 13, 1024C

要するに我々は、あなたがすでに加えた責め苦に、さらに加えるのを、いつでも待ち受けている。もっと残忍な処刑人、もっと凶暴な復讐者を立てるがよい。あなたの死をもたらす勅令に抗う、神に献身した兵士たちを、剣で襲うことも、十字架につけることも、火で焼くことも、前代未聞のどんな刑罰によってでも我々の内臓と四肢を引き裂くことも、できるように〔と〕。それは、神のあわれみによって、信仰の力で、威嚇も責め苦も拷問も我々が踏みつけるためである。我々は今まで主によって揺るがずに立ってきたし、これからもつねに立ち続ける。あなたの歯ぎしりに打ち勝つのは我々ではなく、我々の内にいて、その助けによって我々が導かれ、その力によって我々が守られる、彼自身だからである。〔quo … possint の係りは定かでない。「あなたが処刑人を立てれば、彼らが…できるようになり、それによって我々が…踏みつける」と取った〕

Moriendum esse pro Dei Filio 1.121

121

Quantus enim tu es, aut qualis, qui possis spoliare nos his bonis, quae sunt in nos collata divinitus? rapis nos, negas, egenos facis, damnas, vincis, uris, miseris etiam modis necas, et tamen vincere Christianorum invictam fidem non vales.

PL 13, 1024C

あなたは何者か、どれほどの者か、神から我々に与えられたこれらの善きものを我々から奪いうるとは。あなたは我々を引っ立て、拒み〔negas の目的語は定かでない。我々を拒む、の意と取った〕、貧しくし、断罪し、縛り〔vincis は vincio(縛る)の形と取った。直後の vincere(打ち勝つ)と掛けているらしい〕、焼き、惨めなやり方でも殺す。それでもキリスト教徒の無敵の信仰に打ち勝つことはできない。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.122

122

Per quod intelligere debuisti factum, quia et tu erroris crudelitatisque tuae sis recepturus supplicia; et contra nos, quod per hanc propositam difficultatem angustissimus trames ad immortalitatis praemium sublimiter ducat, non poterimus cedere tuae crudelitati, qui novimus quod sit martyrium dominicae fortitudinis singularis imitatio.

PL 13, 1024D

このことによって、あなたは悟るべきであった。あなた自身も、自分の誤りと残酷さの刑罰を受けることになること、またこの提示された困難を通って、きわめて狭い道が不死の報いへと高く導くこと、殉教が主の剛毅のただ一つの模倣であることを我々は知っているから、あなたの残酷さに屈することは我々にはできないことを。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.123

123

Laboris quidem et difficultatis plena satis et ardua martyrum adeo via est, ut non quis humanis implere valeat viribus; sed nos, qui auxilio divinae suffragationis juvamur, calcemus te semper, ut nunc calcamus, necesse est.

PL 13, 1025A

殉教者の道は、労苦と困難に満ち、まことに険しく、人間の力では誰も果たしえないほどである。しかし、神の支えの助けによって助けられている我々は、今踏みつけているように、これからもつねにあなたを踏みつけざるをえない。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.124

124

Hinc est quod libitum sit nobis, non solum non te timere Dei religionis adversarium, sed et ultro provocare.

PL 13, 1025A

それゆえ、神の宗教の敵であるあなたを恐れないばかりか、進んで挑みたいと我々は思うのである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.125

125

Provocaris, cum semper, ut non miserearis immisericors, sed ut interficias exspectaris: hinc est quod non possit capere divisionem felicitas nostra, quia, et cum occidimur pro Dei Filio, ipse dilectione vivat in nobis, ipse, qui est in pressura et excitatio, in persecutionum praeliis fortitudo.

PL 13, 1025A

あなたは挑まれている。無慈悲なあなたは、あわれむことではなく殺すことを、つねに待たれているからである〔Provocaris の主語・係りは定かでない。「あなたは我々から挑まれている」と取った〕。それゆえ我々の幸福は分けられえない。神の子のために殺されるときにも、彼自身が愛によって我々の内に生きているからである。彼自身が、圧迫の中での奮起であり〔excitatio は「奮起」と取った。exsultatio(歓喜)の誤りとも読める〕、迫害の戦いにおける剛毅である。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.126

126

Quibus etenim velis te modis exseras adversus Dei cultores, numquam tamen poteris evacuare signatam virtutem, quippe cum mundana non invitent, non terreant tormenta.

PL 13, 1025B

あなたが神を崇める者たちに対してどんなやり方で身を現そうと、刻印された力を空しくすることは決してできない。この世のものは〔我々を〕誘わず、責め苦は脅かさないからである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.127

127

Cum haec ita sint, te Dei domus persecutorem quid aliud dicam quam miserum, qui praedonum tuorum daemonum instigationibus pareas, quorum stimulis actus haec fueris perpetrare machinatus, per quos inhaerente cordi tuo persuasione tua sacrilega libenter erras.

PL 13, 1025B

こうである以上、神の家の迫害者であるあなたを、惨めな者と呼ぶほかに何と言えようか。あなたは、盗賊のごとき悪霊どもの唆しに従い、その刺激に駆り立てられてこれらのことを企てた。そして、彼らによって、あなたの心に居座るあなた自身の瀆聖的な確信によって、喜んで道を誤っているのである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.128

128

Faveas stultitiae tuae tibi ignotae; atque utinam cum solis Arianis comblasphemis tuis errare ac desipere velis! nos etiam in consortium malorum tuorum rapere conaris, proscribis, exspolias; sed novimus maximae felicitatis genus esse propter Christum quaesitam paupertatem.

PL 13, 1025B

自分でも気づかない自分の愚かさに、あなたは味方するがよい。願わくは、あなたの仲間の冒瀆者であるアレイオス派とだけ、迷い、血迷おうとしてほしい。ところがあなたは、我々をもあなたの悪の仲間に引き込もうとし、追放し、剥ぎ取る。だが、キリストのゆえに求められた貧しさこそ、最大の幸福の一種であると我々は知っている。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.129

129

Infers, carnifex, mortem ad nos; non solum non cervicem subducimus, sed et damus, ut propter Dei unicum Filium jugulemur.

PL 13, 1025B

処刑人よ、あなたは我々に死をもたらす。我々は首を引っ込めないばかりか、神の独り子のために喉をかき切られるべく、首を差し出す。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.130

130

Quorsum haec retuli? ut scires poenas tuas nullas habere contra Christi servos vires, et quod expavescere non possumus id, quod venturum semper exspectemus.

PL 13, 1025C

何のために、これを述べたのか。あなたの刑罰が、キリストの僕たちに対してなんの力も持たないこと、そして、つねに来たるべきものとして待ち受けているものを、我々は恐れおののくことができないことを、あなたに知らせるためである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.131

131

Indigne fers cur dicaris haereticus, et audes tamen dicere non comparari posse, vel exaequari Patri Filium; nos, qui unam deitatem Patri et Filio defendimus, Filium aequalem dicimus Patri.

PL 13, 1025C

あなたは、異端者と呼ばれることを不当だと耐えがたく思い、それでいて、子は父と比べられえず、等しくされえないと、敢えて言う。我々は、父と子に一つの神性を擁護する者として、子は父に等しいと言う。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.132

132

Credimus, ut credidit beatus Paulus apostolus, qui dicit de Filio (Phil. II, 6) : Qui cum in forma Dei esset, non est rapinam arbitratus esse se aequalem Deo.

PL 13, 1025C

我々は、福者使徒パウロが信じたとおりに信じる。パウロは子について言っている(フィリピ2:6)。「彼は神の形でありながら、神に等しくあることを奪うべきものとは考えなかった」。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.133

133

Quid est, qui cum in forma Dei esset? nisi quod sit Filius, ut est Deus Pater, incommutabilis, inconvertibilis, inaestimabilis, inenarrabilis, aeternus, perfectus.

PL 13, 1025C

「神の形でありながら」とは何であるか。子が、父なる神と同じく、不変、不動、測りえず、語りえず、永遠、完全であるということにほかならない。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.134

134

Quid est, qui cum in forma Dei esset? nisi quod ipsam inaccessibilem lucem habitet Filius, quam et Pater; nisi quia una sit divina sublimitas Patris et Filii.

PL 13, 1026A

「神の形でありながら」とは何であるか。父が住むのと同じ、近づきえない光そのものに子も住むということ、父と子の神的な高みが一つであるということにほかならない。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.135

135

Sanctus Spiritus, in beato manens apostolo, corda vestra omnia haereticorum jam tunc conspiciens addidit interpretationem, quid sit in forma Dei esse Filium: (Ibid.) Qui cum in forma Dei esset, non est rapinam arbitratus esse se aequalem Deo.

PL 13, 1026A

聖なる霊は、福なる使徒のうちにとどまり、異端者である諸君すべての心をすでにそのとき見通して、子が神の形にあるとはどういうことかの解釈を付け加えた(フィリピ2)。「彼は神の形でありながら、神に等しくあることを奪うべきものとは考えなかった」。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.136

136

Apostolus beatus aequalem Filium Patri dicit, unam deitatem manifestans Patris et Filii; et tu audes cum sacrilegae audaciae tuae satellitibus atque sacrilegii tui comparticibus dicere: Non enim nos possumus aequare aut comparare Filium Patri?

PL 13, 1026A

福なる使徒は、子は父に等しいと言い、父と子の一つの神性を明らかにしている。それなのにあなたは、あなたの瀆聖的な厚かましさの手下ども、あなたの瀆聖の共犯者どもとともに、敢えて言う。「我々は子を父に等しくも、比べることもできない」と。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.137

137

Aut cur Dominum dixisse arbitraris, Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9) ; Et, Ego et Pater unum sumus (Ibid. X, 30) ? nisi quod una sit potentia Patris et Filii.

PL 13, 1026A

それともあなたは、主が「私を見た者は、父をも見たのである」(ヨハネ14:9)、また「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)と言ったのは、なぜだと考えるのか。父と子の力が一つだからにほかならない。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.138

138

Tu dicis, quod habet Filius initium; at nos dicimus sine initio esse: si quidem omne, quod habet initium, et finem possit habere necesse est.

PL 13, 1026B

あなたは、子には始まりがあると言う。しかし我々は、子には始まりがないと言う。始まりを持つものはすべて、終わりをも持ちうるのが必然だからである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.139

139

Igitur, cum credamus unicum Dei Filium aeternum esse, hoc est coaeternum Patri, et vos hostes Dei negetis, nonne rectissime dementes et omni vecordia saginatos filios pestilentiae vos nuncupamus? de quibus clamat beatus apostolus, ut tunc de Judaeis (Rom. I, 28) : Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia; tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea, quae non conveniant.

PL 13, 1026B

それゆえ、神の独り子は永遠である、すなわち父と同じく永遠であると我々は信じ、神の敵である諸君がそれを否む以上、諸君を、狂った者、あらゆる愚かさに肥えた者、疫病の子らと呼ぶのは、まことに正しいではないか。福なる使徒は、あのときユダヤ人について叫んだのと同じように、諸君について叫ぶ(ローマ1:28)。「彼らは神を認識のうちに保つことを良しとしなかったので、神は彼らを、ふさわしくないことを行う、不適格な思いに引き渡した」。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.140

140

Et ad Philippenses: Coimitatores mei estote, fratres, et observate eos qui sic ambulant, sicut habetis formam nostram.

PL 13, 1026B

またフィリピの人々に宛てて。「兄弟たちよ、私にならう者となれ。汝らが我々を手本としているように、そのように歩む者たちに目を留めよ」。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.141

141

Multi enim ambulant, quod saepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi, quorum finis est interitus, quorum deus venter est, et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt (Philip. III, 17) .

PL 13, 1026B

「多くの者が、キリストの十字架の敵として歩んでいる。私はこれまでしばしば汝らに言ったが、今は涙とともに言う。その終わりは滅びであり、その神は腹であり、その栄光は彼ら自身の恥にあり、地上のことを思う者たちである」(フィリピ3:17)。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.142

142

Et ad Timotheum de te, Constanti, ac tibi dilectissimis comperditis tuis (I Tim. IV, 1) : Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide attendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum, in hypocrisi mendaciloquentium, cauteriatam habentium conscientiam suam.

PL 13, 1026C

またテモテに宛てて、コンスタンティウスよ、あなたと、あなたの最も愛する、同じく滅びる仲間について(一テモテ4:1)。「霊は明らかに言う。終わりの時には、ある者たちが信仰から離れ、惑わす霊と、悪霊どもの教えに心を向ける。それは、自分の良心に焼き印を押された、偽りを語る者たちの偽善による」。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.143

143

Vos adhuc percutit atque interficit Spiritus Sanctus ore ejusdem beati apostoli: In novissimis diebus advenient tempora periculosa.

PL 13, 1026C

諸君を、聖なる霊は今なお、同じ福なる使徒の口を通して打ち、殺す。「終わりの日々に、危うい時代が来る」。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.144

144

Erunt homines se ipsos amantes, cupidi, superbi, fastidiosi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, sine fide, detractores, incontinentes, immites, sine benignitate, proditores, protervi, inflati, voluptatum amatores magis quam Dei, habentes speciem pietatis, veritatem autem ipsius negantes; et hos devita (II Tim. III, 1) .

PL 13, 1026C

「人々は、自分を愛し、貪欲で、高慢で、尊大で、冒瀆的で、親に従わず、恩を知らず、邪悪で、情愛を欠き、信義を欠き、中傷し、自制せず、荒々しく、善意を欠き、裏切り、無謀で、思い上がり、神よりもむしろ快楽を愛し、敬虔の外見を持ちながら、その真理を否む者となる。こうした者たちを避けよ」(二テモテ3:1)。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.145

145

Et infra: Quemadmodum autem Jamnes et Mambres resisterunt Moysi, sic et hi resistent veritati, homines corrupti mente, et reprobi circa fidem, sed ultra non proficient; insipientia eorum manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit (Ibid., 8) .

PL 13, 1027A

またその先で。「ヤンネスとマンブレスがモーセに逆らったように、これらの者たちも真理に逆らう。心の腐った人々、信仰において不適格な者たちである。しかし彼らはもはや先へ進まない。その無思慮は、あの者たちのそれがそうであったように、すべての人に明らかになる」(二テモテ3:8)。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.146

146

Et infra: Erit tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes aures et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur (Ib. IV, 3) .

PL 13, 1027A

またその先で。「健全な教えに耐えられず、自分たちの欲望に従って、耳のむずがゆい教師たちを自分たちのために積み上げ、真理からは耳をそむけ、作り話へと向きを変える時が来る」(二テモテ4:3)。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.147

147

Deserens apostolicam fidem, conversus ad fabulas, ut cancer ita sermo tuus quod serpere possit, cum praedixerit ore apostoli Spiritus sanctus, catholicos dicis erraticos, et paulo post, ipsam quam catholicam dicebas, quamque suscipere cogebas, dicis esse blasphemiam.

PL 13, 1027A

あなたは使徒の信仰を捨て、作り話へと向きを変えた。あなたの言葉は、癌のように這い広がりうるものである。聖なる霊が使徒の口を通してあらかじめ告げていたとおり、あなたは公同の者たちを「さまよう者」と呼び、やがて、自分が公同のものと呼び、受け入れるよう強いていたまさにそのものを、冒瀆であると言う。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.148

148

Item post paululum, quam nunc astruxeras apud Antiochenos contra Adoxium faciens fuisse blasphemiam, ipsam iterum nunc firmas catholicam; unde et Adoxium Constantinopoli esse censueris, quod enim ipsum probaveris catholicum.

PL 13, 1028A

さらにしばらくのち、あなたは、アンティオキアの人々のもとでエウドクシオス〔底本は Adoxius。ミーニュの脚注によれば、ルキフェルは侮りを込めてエウドクシオスを Adoxius と呼ぶ。ギリシア語の「栄誉のない」にかけたとも読める〕に敵対して行いつつ、冒瀆であったと断じたばかりのそのもの〔信仰〕を、今度はまた公同のものとして確認する。それゆえあなたは、エウドクシオスをコンスタンティノポリスに置くと決めたのである。彼を公同の者と認めたからである。〔unde … quod enim … の接続はぎこちない。このように解した〕

Moriendum esse pro Dei Filio 1.149

149

Scias utique ex hoc ipso quantum intersit inter verum atque falsum, quando ipse cum sis, ut tibi videtur, peritus, habeasque dictatorum designatum numerum, tamen persuadere nulli, nisi eis, qui carnificinam tuam timuerunt, te potuisse advertamus.

PL 13, 1028A

あなたは、真と偽がどれほど隔たるかを、まさにこのことから知るがよい。あなた自身は、自分では熟達していると思い、定められた数の口述筆記者を抱えている〔dictatorum の意味は定かでない。代筆者・書記と取った〕にもかかわらず、あなたの処刑場を恐れた者たちのほかには、誰も説得しえなかったことを、我々は見て取る。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.150

150

Nos vero, quibus ad loquendum natura sufficit, alieni ab omni scientia, et hinc alieni litterarum, ad omnem destruendam haeresim valemus, quia res ipsa ac veritas loquitur.

PL 13, 1028A

しかし我々は、語るには生まれつきの能力で足り、あらゆる学問、したがって文学の素養とも無縁でありながら、あらゆる異端を打ち壊す力がある。事柄そのもの、真理が語るからである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.151

151

Tu ac tui adjutores litterarum et hinc aliam plenam auxistis artem; nos sumus tantum sacras scientes litteras; noster sermo est communis, contra vester politus, ornatus, qui etiam dici mereatur disertus; et tamen suadere dulcis per artem quaesitus sermo vester nulli potest christianorum, nisi ei, qui non sit, sed tantum dicatur, ut tu, qui cum sis lupus unus esse de ovibus ab insciis judiceris.

PL 13, 1028A

あなたとあなたの協力者たちは、文学の力を得て、ここからさらに満ちた別の技巧を増し加えた〔et hinc … は、少し前の「ここから文学にも疎い」(et hinc alieni litterarum)に応じる句と見られる。このように解した〕。我々は聖なる文書を知るだけである。我々の言葉は平凡で、これに対して諸君の言葉は洗練され、飾られ、雄弁と呼ばれるに値する。しかし、技巧によって求められた諸君の甘い言葉は、いかなるキリスト教徒をも説得しえない。ただ、キリスト教徒ではなく、そう呼ばれているだけの者、つまり、狼でありながら、事情を知らぬ者たちから羊の一匹と見なされているあなたのような者を除いては。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.152

152

Quis tam excors est, nisi qui ut tu omnem hauseris amentiam? quis est Dei famulorum, qui nolit devotionis obsequio morte honestari? quis est qui cruorem sanguinis sui pro Christo non sit desiderans fundere? cum hujusmodi mors integriorem faciat vitam, aeternam inveniat gloriam.

PL 13, 1029A

誰がこれほど愚かであろうか、あなたのようにあらゆる狂気を飲み干した者でなければ。神の僕のうち、敬虔の務めとして死によって栄誉を受けることを望まない者が誰かいるだろうか。キリストのために自分の血潮を流すことを望まない者が誰かいるだろうか。こうした死は、生命をいっそう完全なものとし、永遠の栄光を見いだすからである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.153

153

Stamus, ut advertis, virtute Dei protecti, praeceptis Evangelii calciati, fixo immobiles gradu, ne possint per te praecipiti labe rapi vestigia.

PL 13, 1029A

我々は、あなたも見るとおり、神の力に守られ、福音の教えを履き物とし、足取りを固く定めて動かずに立っている。あなたによって、足跡が真っ逆さまの転落へと奪い去られることはありえない。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.154

154

Stamus scutum fidei tenentes, ut in totum non possint per te jacta fumantia hostis concrescere jacula, quippe quae semper in te repercutiantur.

PL 13, 1029A

我々は信仰の盾を持って立っている。敵があなたを通して投げつける燃える槍が、我々にはまったく根づきえず、つねにあなたに跳ね返るためである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.155

155

Munita sunt nostra capita casside salutis, est in ore verbum Domini, ut hostis in te collocatus gladio elidatur spiritali, sternatur pariterque dissipetur; esse advertes sanctam fidem, quam nos abjicere cogebas, animae nostrae clypeum, et fortem et impenetrabilem et contextam loricam, quam nulla diaboli possint tela per te perforare illata.

PL 13, 1029B

我々の頭は救いの兜で固められ、口には主の言葉がある。あなたの内に据えられた敵が霊の剣で打ち砕かれ、倒され、同時に散らされるためである。あなたは悟るであろう。我々に捨てさせようとした聖なる信仰こそ、我々の魂の盾であり、強く貫きえない、編み合わされた胸当てであって、悪魔のいかなる矢も、あなたを通して放たれても、これを貫けないことを。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.156

156

Tantam perseverantiam cernens christianorum, Defendendum est, inquis, et a me semel susceptum Arianum dogma; dicis talia honesta voluntate errans.

PL 13, 1029B

キリスト教徒のこれほどの忍耐を見て、あなたは言う。「一度私が受け入れたアレイオス派の教えは、擁護されねばならない」と。あなたは、そうした立派な意志をもって道を誤りつつ、このように言うのである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.157

157

Sentis enim nihil esse in rebus humanis religione praestantius, eamque summa vi oportere defendi: defendis gladio; at nos defendendam novimus religionem non occidendo, sed moriendo pro Deo, universaque mala haec quae tu ingeris sustinendo.

PL 13, 1029B

あなたは、人間の事柄のうちで宗教にまさるものはなく、それは全力で擁護されねばならぬと感じている。あなたは剣で擁護する。しかし我々は、宗教は殺すことによってではなく、神のために死ぬことによって、そしてあなたが加えるこれらすべての悪を耐え忍ぶことによって擁護されるべきであると知っている。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.158

158

Tali genere defendentes religionem quae tua crudelitas poterit vincere? Si enim quilibet militum tuorum in hac fragili imperii tui militia tibi mortali mortalis fidem servaverit in aliquo egregio facinore, et acceptior fit, et carior; si perierit apud te inanem hominem, summam consequitur gloriam, quod pro te duce suo morte occubuerit: quanto magis Deo aeterno imperatori fides est servanda a nobis clementiae ejus militibus!

PL 13, 1029B

このような仕方で宗教を擁護する我々に対して、あなたの残酷さがどうして打ち勝てようか。もしあなたの兵士の誰かが、あなたの帝国のこのもろい軍務において、死すべきあなたに対して死すべき身で忠誠を守り、何か際立った功をなしたなら、いっそう喜ばれ、いっそう愛される。もしあなた、空しい人間のもとで死んだなら、自分の指揮官のために死に倒れたというので、最高の栄光を得る。ならば、永遠の皇帝である神に対しては、その寛容の兵士である我々が、どれほど忠誠を守らねばならないことか。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.159

159

Cum haec nos agere susceptum cogat officium devotionis, tu, quia caecus sis Christum verum Deum veri Dei Filium esse non credendo, quia sis simpliciter infelix, quod aeternae mortis tenebras minime evaseris, volueras et nos redire ad veterem caecitatem, ut tam non simpliciter, sed detestabiliter cum lumine videremus amisisse prudentiam.

PL 13, 1029C

献身の務めが我々にこれを行うよう強いているのに、あなたは、まことの神、まことの神の子がキリストであると信じないことによって盲目であり、永遠の死の闇をまったく脱していないというだけで憐れであるにもかかわらず、我々をも、昔の盲目に戻らせようとした。そうすれば我々が、単に憐れなのではなく、光を持ちながら忌むべきやり方で分別を失ったのだと見えるであろう〔ut tam non simpliciter … の係りは定かでない。このように取った〕。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.160

160

Nam et cum cognoscamus unam mortis damnationem esse tibi, quia credere nolis, et geminatum malum esse nobis, si rejecta nostra credulitate ad interitum redire maluerimus, quomodo nos posse tuis praesumpseras aut falsis obsequiis, quae magis, dum illiciunt, interficiunt, aut omnibus tormentorum crudelitatis generibus a Dei charitate separari?

PL 13, 1029D

というのも、我々は、信じようとしないあなたには一つの死の断罪があり、もし我々が自分の信仰を捨てて滅びへ戻ることを選べば、我々には二重の悪があると知っている。それなのに、あなたは、我々があなたの偽りの追従——これは誘いながら殺す——によってであれ、あるいはあらゆる種類の残酷な責め苦によってであれ、神の愛から引き離されうると、どうして思い込んでいたのか。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.161

161

Quis tantam sibi oblatam felicitatem respuat, nisi qui sit te infelicior, cum videat confessione vocis unius, Christianus sum, adversa succumbere, laeta provenire, patefieri regna, aeterna parari imperia?

PL 13, 1029D

自分に差し出されたこれほどの幸福を拒む者があろうか。あなたよりも不幸な者でなければ、ありえない。「私はキリスト教徒である」という一つの声の告白によって、逆境が屈し、喜びが生じ、王国が開かれ、永遠の支配が用意されるのを見る者であれば。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.162

162

Dicis: Negate Dei Filium, aut interficiet vos virtus regni mei. Quam melius est ab hoste Christi interfici, quam a Christo! quam est optimum a te antichristi amico mactari, et a Christo vivificari!

PL 13, 1030A

あなたは言う。「神の子を否め。さもなくば私の王国の力が諸君を殺す」と。キリストの敵に殺されるほうが、キリストに殺されるよりも、どれほどましか。反キリストの友であるあなたに屠られて、キリストに生かされるのが、どれほど最善か。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.163

163

Quis nolit particeps ac socius patriarcharum, prophetarum, apostolorum, martyrum, cunctorumque justorum inveniri, quam Judae, cujus tu exstitisti imitator?

PL 13, 1030A

ユダの仲間ではなく、族長たち、預言者たち、使徒たち、殉教者たち、すべての義人たちの仲間、同志と見いだされることを望まない者があろうか。あなたはそのユダの模倣者となったのである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.164

164

In carcere per Herodem compestilentem tuum punitus est Baptista Joannes; Jacobum saevitia Herodis interfecit; in insulam relegatus apostolus Joannes; crucifixus est beatus Petrus; alligatus est beatus apostolus Paulus, reclusus est carceribus, flagellatus est, et saepe lapidatus, interfectus est postremo.

PL 13, 1030A

洗礼者ヨハネは、あなたと同じ疫病を持つヘロデによって牢に入れられて罰せられた。ヤコブはヘロデの残忍さによって殺された。使徒ヨハネは島に流された。福者ペトロは十字架につけられた。福者使徒パウロは縛られ、牢に閉じ込められ、鞭打たれ、しばしば石で打たれ、最後には殺された。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.165

165

Sed, hi cuncti illa gratissime sustinendo quod amici Dei fuerint facti, qui advertimus, et ipsi crudeli manu tua mactari malumus, quam tuae cedere carnificinae.

PL 13, 1030B

しかし、これらの人々はみな、神の友とされたがゆえにそれらを心から喜んで耐え忍んだ。それを見て取った我々もまた、あなたの残酷な手で屠られるほうを選び、あなたの処刑場に屈することを選ばない〔qui advertimus の係りは定かでない。「我々は見て取る者として」と取った〕。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.166

166

Cur nos exosos habes, cur tanta saevitia persequeris? nempe quia nos christianos fateamur: et illi beati, quorum fecimus mentionem, pro unico sunt interfecti a contyrannis tuis Dei Filio, cur se ejus servos dixerint.

PL 13, 1030B

なぜあなたは我々を憎むのか。なぜこれほどの残忍さで迫害するのか。それはほかでもなく、我々がキリスト教徒であると告白するからである。我々が名を挙げたあの福なる者たちも、神の独り子のために、あなたと同じ僭主の仲間たちによって殺された。自分はその僕であると言ったからである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.167

167

Dicit ore religiosi David Spiritus sanctus ex nostri persona populi: Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deum alienum, nonne Deus requirit ista?

PL 13, 1030B

聖なる霊は、敬虔なダビデの口を通して、我々の民の立場から語る。「もし我々が我々の神の名を忘れ、異なる神に向かって手を差し伸べたなら、神はそれを問いただすのではないか」。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.168

168

Ipse enim novit abscondita cordis: quoniam propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis (Ps. XLIII, 21) ; et tu Constantius Arianae idololatriae mancipatus interea imperator, Metuite, inquis, frendores recrudescentis in vestram necem insaniae meae, et estote mecum apostatae.

PL 13, 1030B

「彼自身が、心の隠れたことを知っているからである。汝のために我々は一日じゅう殺され、屠られる羊のように見なされた」(詩篇43:21)。ところがあなた、アレイオス派の偶像崇拝に身を委ねた、今のところの皇帝コンスタンティウスは言う。「我が狂気がいっそう燃え上がって諸君を殺そうとするその歯ぎしりを恐れよ。そして私とともに背教者となれ」と。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.169

169

Haec audiens non vulneribus tuis mederi vis, sed magis pergis caeco et irrationabili furore illorum instinctu, qui insinuant se menti tuae, et instigant nescium furere his spiritibus, quibus tu, quod Dei unicum Filium neges, sacrificare dignosceris; qui, quia per se nocere nobis nihil possunt, protegimur enim magnitudine Dei, per te nos satellitem suum persequuntur, quos sibi inimicos esse infestissimos sentiunt, exercentque per te amatorem suum saevitiam quam violentissime possunt, existimantes interventu tuo carnificis se nostram violaturos fidem.

PL 13, 1030C

これを聞いても、あなたは自分の傷を癒そうとせず、盲目で理性を欠いた激情に、いっそう突き進む。それは、あなたの心に忍び込み、何も知らぬあなたを荒れ狂うようそそのかす者たち、すなわち、神の独り子を否むゆえにあなたが犠牲を献げていると見られるあの霊どもの唆しによる。彼らは、自分自身では我々に何も害を加えることができず——我々は神の偉大さによって守られているからである——自分の手下であるあなたを通して、我々を迫害する。自分にとって最大の敵と感じる者たちを。そして、自分を愛する者であるあなたを通して、できる限り激しい残忍さを振るい、処刑人であるあなたの介入によって、我々の信仰を損なえると思っている。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.170

170

Doctrina cunctarum est sacrarum scripturarum, in Dei Filium credere primam et consummatam esse justitiam.

PL 13, 1030C

神の子を信じることが、第一にして完成された義であるというのが、すべての聖なる書の教えである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.171

171

Hinc est quod te victo quaestionario illi daemones in te vincantur, quia victoriam non nostrorum fragilium nobis praestat corporum virtus, sed illius clementia ille sufficit vires, ut inter omne carnificinae tuae instrumentum duremus immobiles, ut non doloribus vulnerum, non ictibus quaestionum frangamur, sed potius erigamur; hinc verus est Dei cultus, in quo mentes colentium seipsas Deo immaculatas victimas sistunt.

PL 13, 1030C

それゆえ、拷問吏であるあなたが打ち負かされるとき、あなたの内にいるあの悪霊どもも打ち負かされる〔te victo quaestionario の係りは定かでない。quaestionario を te の同格と取った〕。我々の弱い肉体の力が我々に勝利を与えるのではなく、彼の寛容が与えるからである。彼が力を供給するので、我々はあなたの処刑の道具のただ中でも動かずに耐え、傷の痛みにも拷問の打撃にも砕かれず、むしろ奮い立つのである。ここに、真の神礼拝がある。そこでは、礼拝する者たちの心が、自分自身を、神にささげる汚れなき犠牲として立てる。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.172

172

Et arbitraris Dei esse cultorum quemquam tam segnem ac stolidum, ut non illum ardor tanti cupidinis excitet, et non armet, non instiget, non stimulet, non denique illis facibus amoris inflammet, quibus sunt sancti inflammati prophetae, apostoli, ac martyres?

PL 13, 1030D

あなたは、神を崇める者のうち誰かが、これほどの望みの熱にも奮い立たず、武装せず、駆り立てられず、刺激されず、ついには、聖なる預言者、使徒、殉教者たちを燃え上がらせたあの愛の炬火に燃やされないほど、鈍く愚かだと考えるのか。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.173

173

Quem, inquam, nostrorum non impingat animus inter manus tuas crudeles pro Christo interfici? quem ad martyrii gloriam et culmina non tantum per haec, quae tu ministras, sed etiam per crudeliora non pervenire urgeat? quippe cum facile superentur tua supplicia, si ipsorum suppliciorum ante oculos proponatur gloria.

PL 13, 1031A

我々のうち誰の心が、キリストのために、あなたの残酷な手の間で殺されることを進んで望まないだろうか。誰を、殉教の栄光と頂へ、あなたが課すこれらの責めによってだけでなく、さらに残酷な責めによっても到達するよう、駆り立てないだろうか。もし刑罰そのものの栄光が目の前に置かれるなら、あなたの刑罰は容易に乗り越えられるからである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.174

174

Nec enim id, quod lacerat, consideratur, ubi poenae merces tanta praestetur. Mercedibus incorruptibilibus tua, Constanti, tormenta vincuntur, et cruciatus obteritur, mors subigitur, quae cum inferatur, magis vita reparatur.

PL 13, 1031A

刑罰にこれほどの報いが与えられるところでは、人を引き裂くものそのものは、もはや顧みられない。朽ちることのない報いによって、コンスタンティウスよ、あなたの責め苦は打ち負かされ、拷問は踏みつぶされ、死は屈服させられる。死が加えられるとき、むしろ生命が回復されるのである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.175

175

Dolerent, imperator, vulnera per te inflicta, si statim non Dei amicos efficerent. Ac, cum tunc vere victuros nos praesumamus, si a te propter Dei plectamur Filium, tunc nihil salutis amissuros, quin fieri potest ut tuis inanibus cedamus frendoribus?

PL 13, 1031A

皇帝よ、あなたによって加えられた傷は、もしそれがただちに我々を神の友としないなら、痛むであろう。しかし我々は、神の子のためにあなたに打たれるときにこそ、真に生きるであろうと、そのときには救いの何ひとつ失わないであろうと確信しているのに、あなたの空しい歯ぎしりに屈することなど、どうしてありえようか。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.176

176

Tuo nos potuisse ac posse vigore subigi es arbitratus, et credo adhuc frustra arbitreris. Quousque tandem abuteris Dei patientia, Constanti?

PL 13, 1031B

あなたは、我々があなたの力で屈服させられえた、また屈服させうると考えた。しかし、それはこれからもなお空しい考えであろうと、私は思う。コンスタンティウスよ、いったいいつまで、神の忍耐を濫用するのか。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.177

177

Quinimmo hortor, haec pellens ex tenebrosis sentibus tuis illa insulsa mens tua recipiat meditationes, quae te possint in viam statuere, quae ducunt ad Dei regnum.

PL 13, 1031B

それどころか、私は勧める。あなたの鈍いその心が、あなたの暗いいばらの茂みからこれらを追い払って、あなたを道に立たせうる思い、神の国へ導く思いを受け入れるように。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.178

178

Apprehende amoeniter quod te ducat ad convivium Abrahae, Isaac, et Jacob, Dei amicorum, tu qui ausus fueris homo totius injustitiae justum te aestimare, omnibus te praeponens Dei judicio sanctae Ecclesiae constitutis episcopis, fidemque sanctam, quam semper tenuit ac tenet Ecclesia, reprobans, fueris nisus blasphemiam consacrilegi tui Arii ore prolatam nunc per satellites tuos, nunc edicto tuo, nunc spiritibus immundis referto ore tuo praedicare, et juste perfectum cultorem Dei, et omnia sancte agentem vocitare, cum adhuc te neque crudelior, neque detestabilior, neque in blasphemis major, quam quisquam eorum regum, qui tyranni nuncupantur, fuisse reperiatur.

PL 13, 1031B

あなたをアブラハム、イサク、ヤコブ、神の友たちの宴へ導くものを、穏やかに受け止めよ。あなたは、あらゆる不義の人でありながら、敢えて自分を義人と見なし、神の裁きによって聖なる教会に立てられた司教たちすべてよりも自分を上に置いた。教会がつねに保ってきた、今も保つ聖なる信仰を退け、あなたの同じく瀆聖的なアレイオスの口から出た冒瀆を、あるときはあなたの手下どもを通して、あるときはあなたの勅令によって、あるときは汚れた霊に満ちたあなたの口によって、宣べ伝えようと努めた。そして〔自分を〕、義にかなって完全な、神を崇める者、すべてを聖く行う者と呼び続けた〔vocitare の目的語は定かでない。このように取った〕。しかし、僭主と呼ばれる王たちの誰にもまして、あなたより残酷で、あなたより忌まわしく、あなたより大きな冒瀆者が、これまでに見いだされるとは思われない。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.179

179

Quae ita se habere in libro, qui titulatur de Regibus apostaticis, quia jam aperui tuae imprudentiae, nunc illud te scire volo, quia, nisi te mature converteris, nisi credideris, ut nos, unicum Filium Dei semper cum Patre regnasse, et numquam fuisse Patrem sine Filio, unum etiam esse regnum Patris et unici ejus Filii, unamque deitatem possidere Patrem et Filium, in aeternum te periturum: siquidem Arius magister tuus creaturam dixerit Dei Filium, et tu ejusdem ad coelum extuleris usque laudibus blasphemiam.

PL 13, 1031C

これらがそのとおりであることを、『背教の王たちについて』という題の書において、私はすでにあなたの無思慮に対して明らかにした。今、あなたに知ってほしいのはこのことである。すなわち、もしあなたが早急に回心せず、我々と同じように、神の独り子はつねに父とともに支配してきたこと、父が子なしにあったことは一度もないこと、父とその独り子の国もまた一つであること、父と子が一つの神性を有することを信じないなら、あなたは永遠に滅びる。アレイオスはあなたの師として神の子を被造物と呼び、あなたはその者の冒瀆を、天に至るまで賞賛で持ち上げたからである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.180

180

Nos te urgemus, rogamus, impellimus Deo fieri amantissimum, et tute injuriam pati a nobis quereris: sic inanem dignitatis tuae tueris censuram, tamquam haec sit te a perpetuis ereptura cruciatibus; erigis super Domini sacerdotes superbum caput, non advertens scriptum: Omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.

PL 13, 1032A

我々は、あなたが神を最も愛する者となるように迫り、願い、促している。それなのにあなたは、我々から不当な仕打ちを受けていると嘆く。あなたは自分の地位の空しい評価を、まるでそれが永遠の責め苦からあなたを救い出すかのように守る。あなたは主の司教たちの上に高慢な頭をもたげ、書かれていることに気づかない。「すべて自分を高める者は低くされ、自分を低くする者は高められる」。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.181

181

Apostolus, Qui cum in forma Dei esset, dicit de unico, quem in nos persequeris, Dei Filio, non est rapinam arbitratus esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in habitu inventus ut homo: humiliavit se usque ad mortem, mortem autem crucis.

PL 13, 1032A

使徒は、あなたが我々の内で迫害している神の独り子について言う。「彼は神の形でありながら、神に等しくあることを奪うべきものとは考えず、かえって自分を空しくして、僕の形を取り、人間と同じ姿で見いだされ、死に至るまで、十字架の死に至るまで自分を低くした」。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.182

182

Ille, qui in forma Patris semper et fuit, et est, et futurus est, quippe verus Filius, quippe immutabilis et inconvertibilis, quia Deus sit totum potens Filius omnipotentis, propter nostram tamen salutem sese humiliare dignatus est, ut nos jacentes atque depressos, erectos exaltatosque efficeret; quae ejus sancta humilitas te canem rabidum fecerit latrare contra ejus divinam majestatem, sola videns de sacris scripturis, quae praeter susceptam humilitatem scripta sunt, praeteriens ea quae aeternam narrent ejus divinitatem.

PL 13, 1032B

父の形にあって〔底本は forma Patris。上の引用では「神の形」〕、つねに存在していたし、今も存在し、これからも存在する者は、まことの子であり、変わらず動かない、全能者の子であって全能の神であるにもかかわらず、我々の救いのために、自らを低くすることをよしとした。倒れ、押し付けられていた我々を、起こし、高めるためである。その聖なる謙卑こそが、あなたを狂犬にして、その神的な威光に向かって吠えさせた。あなたは、聖なる書のうち、引き受けられた謙卑について書かれたことだけを見て〔praeter は propter の意と取った〕、その永遠の神性を語るものは素通りしている。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.183

183

Quid ad haec respondes, Constanti? cui crebro sunt acclamantes Ariani dogmatis tui episcopi, episcopum te esse episcoporum: morientes propter Deum unicum Filium credis, an non credis regnum possessuros coelorum?

PL 13, 1032B

このことにあなたは何と答えるのか、コンスタンティウスよ。あなたのアレイオス派の教えの司教たちは、あなたに向かって、あなたは司教たちの司教であると、頻繁に喝采している。あなたは、神の独り子のために死ぬ者たちが、天の国を所有することになると信じるのか、それとも信じないのか〔propter Deum unicum Filium の語順が崩れている。「神の独り子のために」と解した〕。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.184

184

Si credis, cur ad ejus aeternitatem nos impellis negandam? cur non desinis persequendo nos, qui sumus credentes in eum? cur nobis es perinquietus et semper infestus, praebens te persecutorem violentum, sub pacis vero titulo hostem subdolum?

PL 13, 1032C

もし信じるのなら、なぜ我々を、神の子の永遠性を否むよう駆り立てるのか。なぜ、神の子を信じている我々を迫害することをやめないのか。なぜあなたは、我々にとってまったく落ち着かない、つねに敵意に満ちた者であり、乱暴な迫害者として、しかも平和の名のもとに陰険な敵として現れているのか。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.185

185

Doleo quod tanta tibimet acquisieris mala: lugeo te quod sis omni ex parte positus sine spe vitae aeternae.

PL 13, 1032C

私は、あなたがこれほどの悪を自分で自分に獲得したことを痛む。あなたがあらゆる点で永遠の生命への望みなしに置かれていることを嘆く。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.186

186

Caeterum, licet tu non gladiis tantum scindas nosmet, sed et dentibus tuis sis mandens, tamen, tuam rabiem quod a Deo protecti superaturi sumus, certum tene; nec in eo nos despicere digneris, quod videas corpora nostra fragilia; quod est enim potissimum, sapientiae recti ac muniti valemus, habentes ornatus ac munimenta in cordibus, ac sensibus nostris.

PL 13, 1032C

とはいえ、あなたが剣で我々を引き裂くだけでなく、歯で噛み砕いたとしても、神に守られた我々があなたの狂暴に打ち勝つことは、確かなこととして心得よ。我々の脆い体を見たからといって、我々を軽んじようとはするな。最も重要なことについては、我々は知恵によって正しく、固められて、強い。我々の心と思いのうちに、飾りと砦を持っているからである〔底本は sapientiae。ミーニュの脚注に従い sapientia と読む〕。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.187

187

Unde nunc nos ornatos videmus? unde munitos ac tutos esse sentimus? unde nos sapientes cognoscimus? nisi quia et blasphemiam tuam vitemus, et mortalia corpora nostra tuo ensi gratanter propter Dei Filium tradamus, scientes quod, cum terrenum nostrum domicilium interficere valueris, coeleste, quod habeamus, quia interficere non possis.

PL 13, 1033A

我々はいま何によって飾られていると見るのか。何によって固められ、守られていると感じるのか。何によって自分が賢いと知るのか。それは、我々があなたの冒瀆を避け、神の子のゆえに、死すべき我々の体をあなたの剣に喜んで差し出すからにほかならない。あなたが我々の地上の住まいを殺しえても、我々が持つ天の住まいは殺しえないことを、我々は知っているからである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.188

188

Idcirco etenim bona nobis, malaque proposita esse novimus, ut vis omnis prudentiae nostrae in discernendis bonis malisque versaretur. Quid stultius nisi temet vere Deum negare? quid sapientius, quam nefandum tuum calcare caput et Deo propter hoc placere factum?

PL 13, 1033A

というのは、善と悪が我々の前に置かれていると我々は知っているが、それは、我々の分別のあらゆる力が、善悪を見分けることに用いられるためである。まことの神を否むあなた自身以上に愚かなことが何かあろうか。あなたの呪われた頭を踏みつけ、そのために神に喜ばれるものとなること以上に賢いことが何かあろうか。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.189

189

Hinc est quod perspicis omnibus nostris viribus nos stare paratos in agone justitiae, fide integra, virtute devota, mente incorrupta ad aciem stare, quae per te indicta est, divini milites interritos.

PL 13, 1033B

それゆえ、あなたは見て取る。我々が全力で、正義の闘技場に、完全な信仰、献身の力、損なわれない心をもって立つ用意があること、あなたによって布告された戦列に、神の兵士として、恐れずに立っていることを。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.190

190

Fortiter etiam portatur a nobis scutum fidei, unde et protegente Deo quidquid manibus tuis diabolus jaculatur, exstinguitur, quia calciati sunt nostri evangelico magisterio, et armati pedes calcaribus.

PL 13, 1033B

我々はまた、信仰の盾を力強く担っている。それゆえ神が守る中で、悪魔があなたの手を通して投げつけるものはすべて消し去られる。我々の足は福音の教えを履き、拍車で武装されているからである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.191

191

Tu licet sis augustus, et in te obteritur rugiens in nostram insontium necem serpens; siquidem mordere et supplantare per te carnificem suum non praevaleat: premi etenim nos per te vult Deus, non utique ad hoc, ut fidem iterque deseramus patriarcharum, apostolorum ac martyrum, sed ut coacti a te unicum negare Filium Dei mortem etiam subire non recusemus.

PL 13, 1033B

あなたがアウグストゥスであっても、罪なき我々の殺害をめざして吠える蛇は、あなたの内で踏み砕かれる。蛇は、自分の処刑人であるあなたを通しては、噛むことも足をすくうこともできないからである。神が我々をあなたによって圧迫させるのは、我々が族長たち、使徒たち、殉教者たちの信仰と道を捨てるようにではなく、神の独り子を否むようあなたに強いられても、死を受けることを拒まないようにするためである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.192

192

Non sumus ut tu adeo stulti ac perversi, ut malimus salutaria excutere, mortalia vero suscipere; non sumus praesidium coelestis medicinae fugientes.

PL 13, 1033C

我々は、救いをもたらすものを退け、死をもたらすものを受け入れるほど、あなたのように愚かで邪な者ではない。天の薬の守りから逃げる者でもない。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.193

193

Prospicimus, quod enim licet ferro medicus secet, cauterio urat, sinapis incendio ad omnem dolorem aegrum deducat, tamen nec secari, inuri, exedi, morderique esse inimicum: quippe quod idcirco bonum sit, quia dolores inutiles auferat per adhibitos salutis causa dolores.

PL 13, 1033C

我々は見通している。医者は鉄で切り、焼きごてで焼き、からしの熱で患者をあらゆる痛みへ導くことがあるが、それでも、切られること、焼かれること、蝕まれること、噛まれることは、敵対するものではない、と。それが善いのは、救いのために加えられた痛みによって、無益な痛みが除かれるからである〔ミーニュの脚注によれば、ルキフェルはここでテルトゥリアヌス『サソリの解毒剤』5章の「切られ、焼かれ、蝕まれ、噛まれることは、痛みをもたらすからといって悪ではない」を模している。これに従って構文を解した〕。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.194

194

Vult nos Deus mortem morte dissolvere, tormentis temporariis aeterna cruciamenta discutere, supplicia futura perpetua tuis suppliciis evacuare; hi videlicet, qui, cum vitam abstuleris a nobis, praesumamus magis posse conferri, et quidem propter temporariam aeternam, propter fragilem et caducam incorruptibilem et perpetuam.

PL 13, 1033C

神は、我々が死によって死を解き、一時的な責め苦によって永遠の責め苦を打ち払い、あなたの刑罰によって来たるべき永遠の刑罰を空しくすることを望んでいる。実にこの我々は、あなたが我々から生命を奪っても、むしろそれ以上のものが与えられうると確信している。すなわち、一時的なもののかわりに永遠のもの、脆く朽ちるもののかわりに朽ちない永続するものである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.195

195

Non sufficere tibi censes confitentes se Christianos tantum gladio esse plectendos, nisi omnia genera suppliciorum eorum inflixeris corporibus.

PL 13, 1034A

あなたは、自らキリスト教徒と告白する者たちを剣で罰するだけでは足りないと考え、あらゆる種類の刑罰を彼らの体に加えようとしている。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.196

196

Nihil interest quo genere mortis nos punire digneris, dum per haec ad vitam perfruendam admittamur aeternam, dum per haec tua mortificetur rabies, nos contra vivificemur.

PL 13, 1034A

あなたがどんな種類の死で我々を罰するかは、どうでもよい。それらを通して、我々が永遠の生命を享受するために迎え入れられ、それらを通してあなたの狂暴が殺され、我々は逆に生かされるのであるから。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.197

197

Si enim miserum putas, quod malim quovis crudeli supplicio pro Dei interfici Filio, ut omittam aeternam beatorum martyrum gloriam, quocumque genere esse moriendum scio.

PL 13, 1034A

もしあなたが、私が神の子のためにどんな残酷な刑罰によってでも殺されることを選ぶのを、惨めなことだと思うなら、福なる殉教者たちの永遠の栄光は措くとしても、私は、いずれにせよどんな種類であれ人は死なねばならないと知っている。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.198

198

Dabo denique tibi multos, qui in lectulis crudelius pereant, quos interior aliqua suppuratio inflavit, et nervorum secum luctantium dolore contraxit. Interest ex qua causa, non ex quo pendeam stipite.

PL 13, 1034A

結局、私はあなたに、寝床でもっと残酷に死ぬ者を多く挙げてみせよう。体の内側の膿みが膨れ上がり、ともに争う神経の痛みで縮こまった者たちである。問題は、どんな理由で、であって、どんな柱にかかるか、ではない。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.199

199

Quid dicis, rex stultissime? inique in ista supplicia, in hujusmodi poenam mittor a te, an juste? si inique, tua figentis erit crux, non mea quem fixeris: si juste, culpa mea me criminis mei, non poena tua torquere incipiet.

PL 13, 1034B

何と言うのか、愚かきわまる王よ。私がこれらの刑罰、この種の刑に処されるのは、不当にか、それとも正当にか。もし不当なら、十字架は、釘づけにするあなたのものであり、あなたが釘づけにした私のものではない。もし正当なら、私を苛むのは、私自身の罪責、私の罪であって、あなたの刑罰ではない。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.200

200

Caeterum quantum ad exitum nihil interest, clavo per te an lancea moriar, restrictis post terga manibus an porrectis sparsisque; utrum pronum, incurvum, an rectum et editum, nihil refert utrum quiescentem me in lectulo occidas, an cervicem mihi stanti incidas gladio, an securi caput auferas, an ad palum me, an ad crucem alliges, igne torreas, an vivum humo condas, saxo praecipites, an in maria mergas, labandagine magnis viribus conatus uno vastissimo ictu longe a me meum caput excutias, an omni subtilitate subtilior sagitta diutissime figens in meo corpore ludas; centum millia licet formas poenarum crudelitas tua faciat, ex his omnibus ad me sola per istam mortem illatam a te perveniet immortalitas.

PL 13, 1034B

そもそも、最期に関しては、釘によってあなたに殺されるか槍によってか、手を背中の後ろに縛られるか、伸ばして広げられるか、うつぶせか、身をかがめるか、まっすぐ高く掲げられるかは、何の違いもない。私が寝床で休んでいるところを殺すか、立っている私の首を剣で斬るか、斧で頭を取り去るか、杭に、あるいは十字架に私を縛りつけるか、火で焼くか、生きたまま土に埋めるか、岩から突き落とすか、海に沈めるか、何かの機械〔底本は labandagine。ミーニュの脚注によれば、ティリウスとラ・セルダは力で引き絞る道具の名とし、編者は首を力ずくで断ち落とすための、用途の知られない機械の名と見る(小アジアの町アラバンダに由来するかともいう)。デュ・カンジュは a pendigine(胴体から)と読む〕で力いっぱいに狙い、ただ一撃で私の頭を遠くへ弾き飛ばすか、あらゆる細工よりも細工を凝らした矢で、私の体に長いあいだ突き刺して弄ぶか、いずれも何の関わりもない。あなたの残酷さが十万の刑罰の形を作り出そうとも、これらすべてのうち、あなたによって加えられるこの死を通して私に届くのは、ただ不死だけである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.201

201

Non possum nisi gaudere cum talia ingesseris, quandoquidem per haec supplicia sciens sim, quod possit omne finiri supplicium.

PL 13, 1034C

あなたがそのようなものを課すとき、私は喜ぶほかない。これらの刑罰を通して、あらゆる刑罰が終わりうることを、私は知っているからである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.202

202

Nam et illa, quae extrinsecus sunt, et accidere posse per tuam saevitiam arbitror, nihil judico ad me pertinere; alitesne an canes meum corpus lanient, haereant corpori meo; ferae luminibus illis crudelibus te exspectante insiliant; jacens humi unguibus, dentibus ad ossa usque redigar, cum post haec omnia Deo salvus sim.

PL 13, 1034C

私の外にあるもの、あなたの残忍さによって起こりうると私が考えるものは、私に関わるものではないと判断する。鳥が私の体を引き裂こうと、犬が引き裂こうと、私の体に食いつくがよい。あなたが見守る中、あの残酷な目をした獣どもが飛びかかるがよい。私は地に伏して、爪と牙で骨まで削り取られるかもしれないが、そのすべてののちにも、神によって救われているのである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.203

203

Cum enim corpus meum talibus actis ferinae immanitatis tuae viribus consumpseris, reficiet atque reparabit rerum conditor, et quidem ex corrupto in aeternam incorruptibilitatem.

PL 13, 1034C

あなたが、あなたの獣のような凶暴な力によるこうした所業で私の体を消耗し尽くしたとしても、万物の創造者が、それを元どおりにし、回復させる。しかも、朽ちたものから永遠の不朽へと。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.204

204

Tibi vero injustissimo persecutori nostro venturum sine fine supplicium scire debes; nec te putes impune laturum, qui nomen unici Dei filii vestigiis tuis subjiciendum censueris, impie nefarieque calcandum.

PL 13, 1035A

我々の最も不正な迫害者であるあなたにこそ、終わりなき刑罰が来ることを、あなたは知らねばならない。神の独り子の名を、あなたの足の下に置くべきもの、不敬にも忌まわしく踏みつけるべきものとみなしたあなたが、罰を受けずに済むと思ってはならない。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.205

205

Beati apostoli vox est: Quod non sint condignae passiones hujus temporis ad superventuram gloriam (Rom., VIII, 28) , quam videlicet sumus possessuri, si per te interfici quam negare Dei elegerimus Filium.

PL 13, 1035A

福なる使徒の言葉である。「この時の受難は、来たるべき栄光に比べるに足りない」(ローマ8:28)。我々は、神の子を否むよりも、あなたによって殺されることを選ぶなら、その栄光を所有することになるのである〔引照の番号は底本のまま写した。この句はローマ8:18に当たる〕。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.206

206

Quae revelatio ac claritas cum super omnes nos credentes fulserit, famuli ejus futuri beati semper in ejus collocati regno; tu contra, si durandum censueris in tua perfidia, futurus in tenebris exterioribus, desertor quippe militiae atque expugnator veritatis, voluntatem qui feceris diaboli, unde necesse sit te, nisi temet ab ejus extraxeris laqueis, cum ipso inexstinguibili igne torqueri, sicut scriptum est.

PL 13, 1035A

この啓示と輝きが、彼を信じる我々すべての上に輝くとき、その僕たちはつねに幸いな者として、その国に据えられる。これに対してあなたは、もし自分の不実にとどまろうと決めるなら、外の暗闇に置かれることになる。あなたは軍務からの脱走者であり、真理への攻撃者であり、悪魔の意志を行った者であるから、あなたが彼の罠から自分を引き出さない限り、書かれているとおり、彼とともに消えない火で苛まれるほかない。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.207

207

Haec dicimus non quidquam ex nobis: de vobis enim praevaricatoribus, de vobis blasphemis, unicum Dei Filium verum illum esse Filium negantibus, et de omnibus in eum credere detrectantibus, legimus apud sanctissimum prophetam positum: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Is. LXVI, 24) : futurus semper tu, si in hac manseris amentia, in inextricabiles tenebras.

PL 13, 1035B

これを我々は、自分から何も言っているのではない。背く者である諸君、冒瀆者である諸君、神の独り子がまことの子であることを否む者たち、また彼を信じることを拒むすべての者たちについて、最も聖なる預言者のもとに記されたものを我々は読む(イザヤ66:24)。「彼らの虫は死なず、彼らの火は消えない」。あなたは、もしこの狂気にとどまるなら、抜け出しえない闇のうちに、永遠にあることになる。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.208

208

Ut enim qui Dei confitemur Filium immortalitatis consecuti praemia perenni luce potiemur, sic te ejus negatorem necesse est ad occasum et tenebras deferri aeternas; deduceris illam quam tenes viam, non, ut Ariani tibi mentiuntur, ad coelum, sed ad visam mundi arcem, ad laevam malorum, et ad impia tartara; est enim refugae illius, cujus omnem voluntatem tu satelles illius implere repereris; est, inquam, illius serpentis, qui te ab itinere vertit coelesti ad hanc tenendam injustitiae viam.

PL 13, 1035B

神の子を告白する我々が、不死の報いを得て永遠の光を享受するのと同じように、その否認者であるあなたは、没落と永遠の闇へ運び去られねばならない。あなたは、アレイオス派があなたに嘘をついているように天へではなく、憎むべき世界の砦へ〔底本は ad visam mundi arcem。ミーニュの脚注に従い、ガッリャルディの読み ad invisam(憎むべき)を採った。脚注は、冥府の最も堅固な場所の意とする〕、悪しき者たちの左側へ、そして不敬な冥府へと、あなたの歩むその道を導かれるのである。そこは、あの逃亡者のものであり、その者の意志のすべてを、その手下であるあなたが果たしていることが見いだされる。そう、天の旅路からあなたを引き返させ、不義のこの道を取らせたあの蛇のものなのである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.209

209

Haec est illa lata et spatiosa, quam narrat Dominus in Evangelio dicens: Quam lata et spatiosa est via quae ducit ad interitum (Matth., VII, 13) !

PL 13, 1035C

これこそ、主が福音書で語って言う、あの広く開けた道である。「滅びに通じる道は、なんと広く開けていることか」(マタイ7:13)。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.210

210

Si itaque tibi consulere nolueris, te esse inter illos dubitari non potest, quos beatus Joannes percutit dicens: Jam autem securis ad radicem arborum posita est: si quis non fecerit bonum fructum, excidetur, et in ignem mittetur (Luc., III, 9) .

PL 13, 1035C

それゆえ、もしあなたが自分のことを考えようとしないなら、あなたは、福者ヨハネが打つ者たちの中にいることは疑いえない。ヨハネはこう言う。「すでに斧は木々の根もとに置かれている。よい実を結ばない者はみな、切り倒され、火に投げ込まれる」(ルカ3:9)。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.211

211

Tu ergo et omnes comparticipes tui, quoniam estis amarissimae arbores fructus portantes mortis, quippe peccantes in Deum, nisi ad coeleste feceritis iter transitum, excidemini, et praecipitati venietis dicto citius in altitudinem profundam, unde visurus sine dubio tu eos quos nunc injuste persequeris, ut tunc ille vidit dives Lazarum in sinu Abrahae, Isaac et Jacob, amicorum Dei, et omnium prophetarum, apostolorum ac martyrum.

PL 13, 1035C

それゆえ、あなたと、あなたの仲間すべては、死の実を結ぶ最も苦い木であり、神に対して罪を犯す者であるから、天の道へと渡ることをしないなら、切り倒され、言葉より早く、深い淵へ突き落とされる。そこからあなたは、疑いなく、今は不当に迫害している者たちを見ることになる。あの金持ちがラザロを、アブラハム、イサク、ヤコブ、神の友たち、またすべての預言者、使徒、殉教者たちの懐のうちに見たのと同じように。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.212

212

Non eris, Constanti, illa evasurus supplicia, nisi primo in loco unicum Dei Filium verum esse Dei Filium credideris; deinde ut crebro dictum est, quod semper cum Patre regnaverit, ac sit regnans, hoc est sine initio ac fine, confessus fueris, atque te ad catholicam ecclesiam de nefando Arianorum coetu transtuleris, de morte scilicet ad vitam, et confessus fueris, ut nos confitemur catholici, Patrem et Filium et Spiritum sanctum perfectam esse trinitatem, et unam habere deitatem.

PL 13, 1036A

コンスタンティウスよ、あなたは、まず第一に、神の独り子がまことに神の子であると信じ、次に、たびたび述べたように、彼がつねに父とともに支配してきたし、今も支配している、すなわち始まりも終わりもないと告白し、そしてあなたを、アレイオス派の忌まわしい集いから公同の教会へ移したのでなければ、すなわち死から生命へと移したのでなければ、また、我々公同の者が告白するように、父と子と聖なる霊が完全な三位一体であり、一つの神性を持つと告白したのでなければ、あの刑罰を免れることはない。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.213

213

Sic odis Christianos, et omnibus persequeris modis, tamquam possit malevolentia tua eos vincere, qui durum asperumque iter ingressi, contemptui licet, derisui, odioque apud te sint, tamen in omni vita praesenti pauperes, humiles, ignobiles, subjecti injuriis tuis esse velint, credentes, omnia, quae amara esse noscuntur, propter Deum perferentes, se venturos ad eximia praemia illa, quae apostolus narrat consequenda, illa, quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Dominus diligentibus se (I Cor. II, 9) .

PL 13, 1036A

あなたはこのようにキリスト教徒を憎み、あらゆる手段で迫害している。あなたの悪意が、彼らに打ち勝ちうるかのように。しかし彼らは、堅く険しい道に踏み入り、あなたのもとでは蔑まれ、嘲られ、憎まれていようと、現在の生涯のあいだ、貧しく、低く、無名で、あなたの不当な仕打ちに服することを望んでいる。苦いと知られるすべてのことを神のために耐え忍ぶ者として、使徒が獲得されると語る、あの卓越した報いにあずかると信じているからである。「目が見たことなく、耳が聞いたことなく、人の心に思い浮かんだこともないこと、主が自分を愛する者たちのために備えたこと」(一コリント2:9)。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.214

214

Igitur, quia illa diligentibus se repraesentabit Deus, diligentes Deum cum tibi displicemus, cum plectimur a te, Deo nos placere praesumimus.

PL 13, 1036B

それゆえ、神は自分を愛する者たちにそれらを現前させるのだから、神を愛する我々は、あなたに嫌われ、あなたに罰せられるとき、神に喜ばれていると確信する。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.215

215

Neque enim potest aliquam auctoritatem habere tua funesta sententia ad nos in aeternum puniendos, cum qui damnas damnandus sis, et quidem ad hoc ut tu perpetuas luas poenas.

PL 13, 1036B

あなたの致命的な宣告が、我々を永遠に罰するいかなる権威も持ちえない。断罪するあなたこそが断罪されねばならず、しかもそれは、あなたが永遠の刑罰を償うためだからである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.216

216

Caeterum nos, quos torquens lanias, interficis, aeterna suscipient gaudia, ingens habebit et immensa felicitas, perpetuaque accipiet beatitudo.

PL 13, 1036B

一方、あなたが責めて引き裂き、殺す我々を、永遠の喜びが迎え入れ、大いなる際限のない幸福が持ち、絶えることのない至福が受け取る。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.217

217

Nobis igitur scias magis datam divinitus potestatem, ut te, dum damnare nos putas, damnemus dum punire nos posse praesumis, te Constantium sacrilegum puniamus.

PL 13, 1036B

それゆえ、あなたは知るがよい。むしろ我々に、神から権能が与えられていることを。あなたが我々を断罪していると思っている間に、我々があなたを断罪し、あなたが我々を罰しうると思い込んでいる間に、我々が瀆聖者コンスタンティウスであるあなたを罰するための権能が。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.218

218

Siquidem ille, quem negas, dare nobis episcopis suis fuit dignatus auctoritatem, ut quaecumque ligaverimus in terris, sint ligata et in coelis.

PL 13, 1036C

あなたが否むあの者は、自分の司教である我々に、我々が地上で縛るものは天においても縛られるという権威を与えることをよしとしたからである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.219

219

Sustinemus propter Deum temporalia mala, ut possimus consequi aeterna bona; fugimus temporalia, quae a te veluti bona offeruntur nobis, propterea quod illa bona tua aeterna mala subsequantur.

PL 13, 1036C

我々は、永遠の善を獲得しうるように、神のために一時的な悪を耐え忍ぶ。あなたから善として差し出される一時的なものを、我々は避ける。あなたの善には永遠の悪が続くからである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.220

220

Idcirco praesentia quae putas nobis nocibilia delegimus sustinere, ut, illustris confessio dum perseverat in nobis, aeterna et immortalia consequi mereamur bona, sicut et tu cum eis, qui te metuentes voluntati tuae inveniuntur paruisse, et mandata deseruisse Dei, quoniam quidem praesentia magis bona fuerint eligere dignati, et futura contemnere, immortalia sis incasurus mala.

PL 13, 1036C

それゆえ、あなたが我々に害をなすと思っている現在のものを、我々は耐え忍ぶことを選んだ。我々の内に輝かしい告白がとどまる間に、永遠で不死の善を得るにふさわしくなるためである。同じように、あなたは、あなたを恐れてあなたの意志に従い、神の命令を捨てたことが見いだされる者たちとともに、現在の善を選び、将来のものを軽んじることをよしとしたので、不死の悪に落ちることになる。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.221

221

Desiderabilia enim super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum. Etenim servus tuus custodit ea, in custodiendo illa retributio multa (Psal. XVIII, 11) .

PL 13, 1036D

「それらは、金よりも多くの宝石よりも慕わしく、蜜よりも蜂の巣よりも甘い。まことに汝の僕はそれらを守り、それらを守ることには大きな報いがある」(詩篇18:11)。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.222

222

Novimus hanc vitam, quam magnopere auferre laboras, esse brevissimam; novimus et bona istius vitae et mala esse brevia, illius vero vitae aeternae bona, quae consequi sumus desiderantes, quod sempiterna sint; novimus enim quod pro bonis his brevibus, quibus tu delectaris ac frueris, mala sint aeterna successura tibi, et nobis Christianis, quos despicis, quosque omnibus virtutibus imperii tui laniando non desistis, quod sint pro his malis brevibus bona aeterna successura.

PL 13, 1037A

あなたが全力で奪おうと努めるこの生が、きわめて短いことを、我々は知っている。この生の善も悪も短いが、あの永遠の生の善は、我々が得ようと望むもので、とこしえであると知っている。あなたが楽しみ享受しているこれらの短い善のかわりに、永遠の悪があなたに続き、あなたが見下し、あなたの帝国のあらゆる力で引き裂くことをやめないキリスト教徒である我々には、これらの短い悪のかわりに、永遠の善が続くと、我々は知っているのである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.223

223

Haec ita se habere legisti in CXXV psalmo: Magnificavit Dominus facere cum illis (Psal. CXXV, 2) . Et infra: Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent.

PL 13, 1037A

これがそのとおりであることを、あなたは第125詩編で読んだ。「主は彼らのために大いなることをなした」(詩篇125:2)。またその先で。「涙のうちに種を蒔く者は、喜びのうちに刈り取る」。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.224

224

Euntes ibant, et flebant, mittentes semina sua; venientes autem venient in exsultatione portantes manipulos suos (Ib. 5) .

PL 13, 1037A

「行くときには泣きながら行き、種を蒔く。帰るときには、喜びの声とともに、束を携えて帰る」(詩篇125:5)。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.225

225

Et in CXXVIII: Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus: labores fructuum tuoruum manducabis; beatus es, et bene tibi erit (Psal. CXXVII, 1) .

PL 13, 1037A

また第128詩編で。「幸いなるかな、すべて主を畏れる者、その道を歩む者。汝は汝の実りの労苦を食べ、汝は幸いであり、汝には幸いがある」(詩篇127:1)〔本文は「第128」と言い、引照は127とする。底本のまま写した。底本の tuoruum は tuorum の誤植と読む〕。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.226

226

Erit profecto in aeternum bene eis, qui non negaverunt Dei Filium, qui labore sanctae confessionis suae potientur: contra tibi, si in hac amentia, qua vivis nunc, semper censueris manendum, erit male perpetuo, illa percipiens quae nunc percipit Scarioth Judas: tunc te visuri nos supplicem, et tamen omnis lamentatio poenitentiae tuae futura inefficax, quoniam quidem hic aut acquiratur vita perpetua aut mors.

PL 13, 1038A

神の子を否まなかった者たち、その聖なる告白の労苦によって得る者たちには、永遠によいことがある。これに対してあなたには、もし今生きているこの狂気に、つねにとどまると決めるなら、永遠に悪いことがある。今イスカリオテのユダが受けているものを受けるのである。そのとき我々は、嘆願するあなたを見るであろう。しかしあなたの悔い改めの嘆きはすべて、実を結ばないであろう。ここでこそ、永遠の生命か死かが獲得されるからである。

Moriendum esse pro Dei Filio 1.227

227

Haec semper voluere corde nostro; haec diebus ac noctibus cogitare scire te volumus, tua supplicia perpetua, et praemia ac merita Dei servorum aeterna, quid neganti tibi persecutori nominis sui comminetur ad poenam; quid autem e contrario confitentibus polliceatur ad gloriam sempiternam.

PL 13, 1038A

我々がこれらをつねに心のうちで思いめぐらし〔底本は voluere corde nostro。volvere(思いめぐらす)と読んだ。ミーニュの脚注は corda nostra と読み、「我々の心はつねにこれらを望んだ」と取ることを提案する〕、昼も夜もこれらを思っていることを、あなたに知ってほしい。あなたの永遠の刑罰、そして神の僕たちの永遠の報いとふさわしい功を。神は、自分の名を否んで迫害するあなたに、罰として何を脅かし、これに対して告白する者たちには、永遠の栄光として何を約束するのか。