Fides Faustini 1.1
Sufficiebat fides conscripta apud Nicaeam adversus haeresim Arianam: sed quia pravo ingenio quidam sub illius fidei confessione impia verba commutant, nobis invidiam facientes, quod veluti haeresim Sabellii tueamur; paucis et contra Sabellium primae fidei confessione signamus, et contra hos qui sub nomine catholicae fidei impia verba defendunt, dicentes tres esse substantias; cum semper catholica fides unam substantiam Patris et Filii et Spiritus sancti confessa sit.
PL 13, 79Cニカイアで書き記された信仰は、アレイオス派の異端に対して十分であった。しかし、ある者たちが、ひねくれた性質から、その信仰の告白の名のもとに不敬な言葉をすり替え、我々がサベリウスの異端を擁護しているかのように我々への反感をあおっているので、我々は、サベリウスに対しても、また公同の信仰の名のもとに不敬な言葉を擁護して三つの実体があると言う者たちに対しても、最初の信仰の告白によって簡潔に標を立てる。公同の信仰は、父と子と聖なる霊の実体は一つであると常に告白してきたのだからである。
Fides Faustini 1.2
Nos Patrem credimus, qui non sit Filius, sed habeat Filium de se sine initio genitum, non factum; et Filium credimus, qui non sit Pater, sed habeat patrem, de quo sit genitus, non factus; et Spiritum sanctum credimus, qui sit vere Spiritus Dei.
PL 13, 79C我々は、子ではないが、自分から始めなく生まれた子、造られたのではない子を持つ父を信じる。また、父ではないが、自分がそこから生まれた、造られたのではない父を持つ子を信じる。また、まことに神の霊である聖なる霊を信じる。
Fides Faustini 1.3
Unde et divinae Trinitatis unam substantiam confitemur; quia qualis est Pater secundum substantiam; talem genuit et Filium: et Spiritus sanctus, non creatura exsistens, sed Spiritus Dei, non est alienus a substantia Patris et Fili; sed est ejusdem et ipse substantiae cum Patre et Filio, sicut ejusdem deitatis.
PL 13, 79Cそれゆえ、我々は神の三位一体の実体が一つであると告白する。父が実体においてどのようなものであるか、そのようなものとして子をも生んだからである。また聖なる霊は、被造物として存在するのではなく神の霊であって、父と子〔底本は Fili(Filii の縮約形)〕の実体と異なるものではない。霊自身もまた、父と子と同じ実体に属し、同じ神性に属するのと同じである。
Fides Faustini 1.4
Nam qui nos putant esse Apollinaristas, sciant quod non minus Apollinaris haeresim exsecramur quam Arianam. Miramur autem illos catholicos probari posse, qui Patris et Filii et Spiritus sancti tres substantias confitentur.
PL 13, 80C我々をアポリナリオス派だと思う者たちは、我々がアポリナリオスの異端をアレイオス派の異端に劣らず忌み嫌うことを知るがよい。他方、父と子と聖なる霊の三つの実体を告白する者たちが公同の信徒と認められうることに、我々は驚く。
Fides Faustini 1.5
Sed et si dicunt, non se credere Filium Dei, aut Spiritum sanctum creaturam, tamen contra impiam fidem sentiunt, cum dicunt tres esse substantias: consequens est enim, ut tres deos confiteantur, qui tres substantias confitentur. Quam vocem semper Catholici exsecrati sunt.
PL 13, 80Cたとえ彼らが、神の子や聖なる霊を被造物だとは信じていないと言うとしても、三つの実体があると言うとき、やはり敬虔な信仰に反する考えを持っている〔底本は contra impiam fidem(不敬な信仰に反して)。文脈に合わないので、impiam は piam の誤りと見て読んだ。ミーニュの脚注も「版はこうだが、piam と読むべきであろう」とする〕。三つの実体を告白する者は、必然的に三つの神を告白することになるからである。この言葉を、公同の信徒は常に忌み嫌ってきた。