カリアリのルキフェルd. 370/371

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › De regibus apostaticis

Caput I 第I章

Lucifer of Cagliari · De regibus apostaticis · PL 13, 793B · 190 sectiones

De regibus apostaticis 1.1

1

Usitatum quia habere dignaris verbum, quod enim nisi et integre crederes, et haec quae geris circa nos Deo essent placita, jam fuisses exstinctus, paucorum tibi in apostasia atque crudelitate aequalium regum facta desideravi reserare, quo possit vox illa tua sepeliri quae dicat: Nisi catholica esset fides Arii, hoc est mea, nisi placitum esset Deo quod illam persequar fidem quam contra nos scripserint apud Niciam, numquam profecto adhuc in imperio florerem.

PL 13, 793B

あなたは、いつも口にする言葉を持つことをよしとしている。すなわち、もしあなたが正しく信じていなければ、また我々に対するあなたの行いが神の意にかなっていなければ、あなたはとうに滅ぼされていたはずだ、というものである。そこで私は、背教と残酷さにおいてあなたと等しい、少数の王たちの事績を明らかにしようと望んだ。次のように言うあなたの例の声が葬られるようにである。「アレイオスの信仰、すなわち私の信仰が公同のものでなければ、またニカイアで我々に対して書かれた信仰を私が迫害することが神の意にかなっていなければ、私は今に至るまで決して帝位に栄えてはいなかったであろう」。

De regibus apostaticis 1.2

2

Non illorum regum facio mentionem, qui a Dei notitia fuerunt alieni; de his solis tracto qui in Judaea noscuntur regnasse.

PL 13, 793B

私は、神を知ることから遠かった王たちには言及しない。ただユダヤで王位にあったと知られている者たちのことだけを論じる。

De regibus apostaticis 1.3

3

In libro Judicum invenimus Jerobabelem filium Josiae electum a Deo, et dictum ei: Vade in fortitudine tua, et salvum facies Israel de manu Madiae: nonne ecce mitto te (Judic. VI, 14) ?

PL 13, 793B

士師記に、我々は次のことを見いだす。エルバアル、ヨシヤの子〔ウルガタ(士師記6:29)ではヨアシュの子〕が神に選ばれ、〔神が〕彼にこう言ったのである。「汝の力で行け。汝はイスラエルをミディアンの手から救うであろう。見よ、私が汝を遣わすのではないか」(士師記6:14)。

De regibus apostaticis 1.4

4

Et infra: Ego ero tecum, et percuties Madiam ' quo modo unum hominem (Ibid. 16) ; quem Madiam loquitur scriptura habuisse multitudinem tamquam arenam maris.

PL 13, 793B

また下に〔こうある〕。「私が汝と共にいる。汝はミディアンを一人の人間のように討つであろう」(士師記6:16)。聖書は、そのミディアンが海の砂のような大群を有していたと語っている。

De regibus apostaticis 1.5

5

At ubi impleta sunt cuncta quae Deus Gedeoni promisit, ubi se exaltatum ex humili, locupletatum ex paupere, regem factum vidit ex plebeia conditione, quid statim facit? nempe dicit ad populum: Date mihi unusquisque inaurem de praeda sua (Ibid. VIII, 24) .

PL 13, 793C

ところが、神がギデオンに約束したことがすべて成就し、自分が卑しい身分から高められ、貧しい身から富み、平民の境遇から王とされたのを見たとき、彼はすぐに何をするか。民にこう言うのである。「各自、自分の戦利品から耳輪を一つ私にくれ」(士師記8:24)。

De regibus apostaticis 1.6

6

Qui cum accepisset pondus inaurium aureorum ad mille septingentos siclos, praeter brachialia et torques, et operimenta, et purpuram quae super reges Madiam erant, et praeter torques aureas, quae in collo camelorum adversariorum (Ibid. 26) , quid dicit fecisse Gedeonem sacra scriptura?

PL 13, 793C

彼が、金の耳輪の重さにして千七百シェケルを受け取ったとき、そのほかに腕輪、首飾り、覆い、ミディアンの王たちが身につけていた紫布、また敵のらくだの首にあった金の首飾りもあったのだが(士師記8:26)、聖書はギデオンが何をしたと言っているか。

De regibus apostaticis 1.7

7

Gedeon qui et Jerobabel, fecit Ephod, et statuit illud in civitate sua Ephrath: et fornicati sunt filii Israel ibi, et factum est Gedeoni et domui ejus in scandalum (Ibid. 27) .

PL 13, 794B

「ギデオン、すなわちエルバアルは、エフォドを作り、自分の町エフラタに据えた。イスラエルの子らはそこで姦淫をおこない、それはギデオンとその家にとって躓きとなった」(士師記8:27)。

De regibus apostaticis 1.8

8

Numquid nam distulit diebus aliquantis, et sic hanc est operatus contra Deum malignam operam? Numquid nam reminisci potuit, cum haec fuisset aggressus facere, quod dixisset ei Deus: Vade, ego ero tecum (Ibid. VI, 16) ?

PL 13, 794B

彼は何日か先延ばしにして、それからこの神に逆らう邪悪な業を行ったのだろうか。これを企てるにあたって、神が彼に言ったこと、「行け、私は汝と共にいる」(士師記6:16)を思い出せたはずがあるだろうか。

De regibus apostaticis 1.9

9

Ubi est illud, quod secundum praeceptum Dei demolierit Baal et lucos ejus exciderit, et Deo obtulerit sacrificium? ubi est illud quod dixit ad Dei nuncium sibi dicentem: Dominus tecum, potens virtute: In me, Domine, et si est Dominus nobiscum, et quid apprehenderunt nos omnia mala haec? et ubi sunt mirabilia ejus, quae retulerunt nobis patres nostri dicentes: Nunc ex Aegypto adduxit nos Deus? et nunc sprevit nos et tradidit nos in manu Madiae Dominus (Ibid. 11) .

PL 13, 794B

彼が神の命令に従ってバアルを打ち壊し、その木立を切り倒し、神に犠牲をささげたことは、どこへ行ったのか。神の使いが彼に「主は汝と共にある、力ある勇士よ」と言ったとき、彼が答えたことは、どこへ行ったのか。「ああ、主よ〔底本は In me(直訳「私において」)。嘆願の言い方と取った。ミーニュの脚注は古ラテン訳の Domine mi(我が主よ)を挙げ、また In me の前に「ギデオンは彼に言った」(Et dixit ad eum Gedeon)が欠けているらしいとする〕、もし主が我々と共にあるなら、なぜこれらすべての災いが我々を捕らえたのか。我々の父たちが『今、神は我々をエジプトから導き出した』と言って我々に語り伝えた、あの神の驚くべき業はどこにあるのか。今、主は我々を見捨て、ミディアンの手に渡した」(士師記6:11)。

De regibus apostaticis 1.10

10

Numquid repetebat tempore quo contra Deum facere tentavit, quod illa consecuti fuissent mala propter idololatriam?

PL 13, 794C

神に背く行いを試みたあの時、あれらの災いは偶像崇拝のゆえに彼らに降りかかったのだと、彼は思い返しただろうか。

De regibus apostaticis 1.11

11

At ubi erepti sunt, ut viverent sine adversariorum timore, ab omnibus illis malis, quibus se dicebat cum omni praegravatum populo, illico facit rem, per quam et ipse et omnis pariter populus propter idololatriam fuisset traditus in manus adversariorum.

PL 13, 795A

ところが、敵への恐れなしに生きられるよう、民もろともに苦しめられていたというあのすべての災いから救い出されるや、彼はたちまち、自分も民全体も偶像崇拝のゆえに敵の手に渡されることになる事を行った。

De regibus apostaticis 1.12

12

Audierat Deum, quod idolis servissent derelicto Deo, illis cuncta illa mala accidisse; meminerat prophetam locutum; et tamen ea die, qua nihil facti sunt ante eos inimici eorum, censuit rex ille, in vecordia cui dignaris esse similis, idolis quam Deo qui illa sibi praestiterat fuisse famulandum.

PL 13, 795A

彼は、神を捨てて偶像に仕えたので、あれらの災いがすべて彼らに起こったのだと神から聞いていた。預言者が語ったことも覚えていた。それでも、敵が彼らの前で無に等しくなったその日に、愚かさにおいてあなたが似ることをよしとしているあの王は、自分にそれらを与えた神よりも偶像に仕えるべきだと判断したのである。

De regibus apostaticis 1.13

13

Et fecerunt, inquit scriptura, filii Israel malignum ante Dominum Deum, et tradidit in manus Madiae annis septem, et praevaluit manus Madiae valde super Israel: et fecerunt sibi Israel ante faciem Madiae cryptas in montibus, et speluncas, et monumenta.

PL 13, 795A

聖書は言う。「イスラエルの子らは、主なる神の前に悪を行った。主は彼らを七年間ミディアンの手に渡した。ミディアンの手はイスラエルの上に激しく強まった。イスラエルはミディアンの前を避けて、山の中に地下室や洞穴や墓所を造った」。

De regibus apostaticis 1.14

14

Et factum est quando seminabat Israel, ascendebant Madiam et Amalech, et filii Orientis, et ascendebant super eum, et committebant cum eis, et corrumpebant fines terrae, usque dum venias Gazam, et non relinquebant ad vitam huic Israel ovem, nec vitulum, nec asinum: quoniam ipsi et jumenta eorum ascendebant, et tabernacula sua afferebant, et camelos suos ducebant, et adveniebant sicut locustae in multitudine, quoniam non erat numerus, et adveniebant super terram corrumpere eam.

PL 13, 795B

「イスラエルが種を蒔くときには、ミディアンとアマレクと東の子らが上って来て、イスラエルに襲いかかり、彼らと戦いを交え、ガザに至るまで国土を荒らした。このイスラエルのために、羊も子牛もろばも、生きるために残しておかなかった。彼らは家畜を連れ、天幕を携え、らくだを引いて上って来たからである。数えきれないほど大勢で、いなごのように来て、その地を荒らしに地に入って来た」。

De regibus apostaticis 1.15

15

Et pauper factus est Israel a facie Madiae: et clamaverunt filii Israel ad Dominum propter Madiam.

PL 13, 795B

「イスラエルはミディアンの前に貧しくなった。イスラエルの子らはミディアンのゆえに主に叫んだ」。

De regibus apostaticis 1.16

16

Misit Dominus virum prophetam ad filios Israel, et dixit illis: Haec dicit Dominus Deus Israel: Ego sum qui adduxi vos ex Aegypto, et eduxi vos de domo servitutis, et abstuli vos de manu regis Aegypti, et de manu omnium persequentium vos, et ejeci illos a facie vestra, et dedi vobis terram eorum.

PL 13, 795B

「主は預言者である人をイスラエルの子らに遣わし、彼らに言った。イスラエルの神、主はこう言う。私は汝らをエジプトから導き上り、奴隷の家から導き出し、エジプトの王の手と、汝らを追うすべての者の手から汝らを取り去り、彼らを汝らの前から追い払い、彼らの地を汝らに与えた」。

De regibus apostaticis 1.17

17

Et dixi vobis: Ego sum Dominus Deus vester, non timebitis Deos Amorrhaeorum, in quibus vos inhabitatis in terra ipsorum: et non exaudistis vocem meam (Ibid. 1) .

PL 13, 795C

「そして私は汝らに言った。私は汝らの神、主である。汝らが住んでいるその地のアモリ人の神々を恐れてはならない。だが汝らは私の声を聞かなかった」(士師記6:1)。

De regibus apostaticis 1.18

18

Quid post hanc increpationem Domini facit Jerobabel qui dicitur etiam Gedeon? mox ut inimicum suum videt deductum ad nihilum, mox ut universi illi adversarii, qui ut arena maris fuisse narrantur, sunt mactati, et non ingenti numero Israelitarum, sed in trecentis viris, mox ut omnes reges vidit alienigenas interfectos, fabricat eam rem, per quam possint in Deum delinquere filii Israel, et tamen quadraginta annis etiam post tantum facinus commissum regnasse hic in Israel invenitur.

PL 13, 795C

主のこの叱責のあと、エルバアル、またの名ギデオンは何をするか。敵が無に帰したのを見るや、海の砂のようだったと語られる敵がすべて討たれ、それがイスラエル人の大軍によらず三百人によってであったのを見るや、異邦の王たちがみな殺されたのを見るや、彼は、イスラエルの子らが神に背くことのできる物を造るのである。それなのに、この男はこれほどの罪を犯したのちも四十年間イスラエルを統治したことが見いだされる。

De regibus apostaticis 1.19

19

Non erit ergo mirandum, si et tu sacrilegus adhuc degas in corpore, quando videas Gedeonem regem quadraginta annis vixisse post idololatriam commissam, regnoque suo potitum: etenim quievisse Israelitas quadraginta annis, nec adversarios in eos omnino permissos, nec ullum eis idem fuisse dominatum ex alienigenis, propterea quod exclamassent ad Deum, scriptura loquitur sacra.

PL 13, 795D

したがって、あなたもまた冒瀆者でありながら、なお肉体のうちに生き長らえているとしても、驚くには当たらない。ギデオンが偶像崇拝を犯したのちも四十年間生き、自分の王位を保ったことを、あなたは見ているのだから。聖書は語っている。イスラエル人は四十年間安らぎ、敵が彼らに対して全く許されず、異邦人のいかなる支配も彼らの上になかった。彼らが神に叫んだからである。

De regibus apostaticis 1.20

20

Talia circa consacrilegos tuos fecit bona Deus, ostendens se quidem totum potentem, illos tamen indignos ad consequendam requiem, qui nec una die quidem post receptam requiem tantorum periculorum illi, qui tantam praestiterat misericordiam, servire delegissent.

PL 13, 796A

神は、あなたと共に聖なるものを汚す者たちに対しても、このような善を施した。自分が全能であることを示したのであり、それでも彼らは安らぎを得るにふさわしくなかった。これほどの危難ののちに安らぎを受けたというのに、これほどのあわれみを与えた神に、一日たりとも仕えようとは選ばなかったからである。

De regibus apostaticis 1.21

21

Cum tales fuerint Israelitae, tamen pro sua pietate pepercit eis, etiam post haec gerentibus idololatriam, nec statim reddidit, sed iterum tempore quo ei placuit tamen reddidit: non eis impune idololatriae reatus cedere potuit.

PL 13, 796A

イスラエル人はそのような者であったが、それでも神は自らの慈しみによって彼らを容赦し、このあとも彼らが偶像崇拝を行ったのに、すぐには報いなかった。しかし、神が望んだ時に、改めて報いたのである。偶像崇拝の罪が、罰を免れて済むことはあり得なかった。

De regibus apostaticis 1.22

22

Ita et tibi, Constanti, erit repraesentaturus, nisi tibi provideris interea. Si Israelitae servientes daemonibus, derelinquentes Deum, cum jam extranei fuissent a notitia effecti Dei, tamen mox ut ascendit in corda illorum, quia ille sit Deus totum potens, qui eorum patres eduxisset de terra Aegypti, exauditi sunt et liberati de manu Madiae, et ab omnibus persequentibus; quid sentis arbitrari nos posse Christianos eripi de manibus tuis? an necne, quod sciam, es pervidens nos tantum Deum colere Abrahae, Isaac, et Jacob, et omnium prophetarum, apostolorum, et martyrum?

PL 13, 796A

コンスタンティウスよ、同じように神はあなたにも報いを現すであろう。その間にあなたが自分のことを配慮しなければである。イスラエル人は、神を捨てて悪霊たちに仕え、すでに神を知ることから遠ざかっていたのに、自分たちの父をエジプトの地から導き出したのはあの全能の神だという思いが彼らの心に上るや否や、聞き入れられて、ミディアンの手とすべての迫害者から解き放たれた。そうであれば、我々キリスト教徒もあなたの手から救い出され得ると我々が考えることを、あなたはどう思うのか。それとも、私の知る限り、あなたは、我々がアブラハム、イサク、ヤコブの、またすべての預言者、使徒、殉教者の、ただ一つの神のみを崇めていることを見抜いているのではないか。

De regibus apostaticis 1.23

23

Crede mihi quia auditi sumus, et audiemur, ut tu possis cum omni tua fragili sublimitate jacere sub omnium ejus servorum calce; sed et quod morulae aliquae fiant, ut non jam sanctae suae ecclesiae, exstinctis vobis Arianis, tribuat plenam securitatem pacis, est causa illa, quia sit dignum te adversario saeviente ad omnium veniri probationem.

PL 13, 796B

私を信じよ。我々は聞き入れられたし、これからも聞き入れられる。あなたが、そのもろい高位もろとも、神のすべての僕の踵の下に横たわるようにである。だが、神が自分の聖なる教会に、諸君アレイオス派を滅ぼして平和の完全な安全をすぐに与えず、いくらかの猶予が生じるのは、敵であるあなたが猛り狂うことを通して、すべての者の試練に至るのがふさわしいからである。

De regibus apostaticis 1.24

24

Dicis: Si male fecissem, si haeresim tenerem, jam in me Deus vindicasset. Audis sacram loquentem scripturam etiam alienigenae diu pepercisse Dominum, et tamen postea consecutos merita factorum suorum.

PL 13, 796C

あなたは言う。「もし私が悪を行っていたら、もし私が異端を保っていたら、神はとうに私に報復していたはずだ」。あなたは聖書が語るのを聞いている。主は異邦人をさえ長く容赦したが、それでものちには、自分の行いにふさわしい報いを受けたのである。

De regibus apostaticis 1.25

25

Dixit Samuel ad Saul: Misit me Dominus ut ungerem te super Israel in regem, et nunc audi vocem verbi Domini: Haec dicit Dominus omnipotens: Nunc defendam quae fecit Amalec tibi, Israel, quemadmodum obviavit tibi in via quam ascendisti de Aegypto.

PL 13, 796C

サムエルはサウルに言った。「主が私を遣わして、汝をイスラエルの上に王として油注がせた。今、主の言葉の声を聞け。全能の主はこう言う。今、イスラエルよ、アマレクが汝に行ったこと、すなわち汝がエジプトから上って来た道で汝に立ちはだかったことを、私は報復する〔底本は defendam。「報復する」の意と取った〕」。

De regibus apostaticis 1.26

26

Et nunc vade et percuties Amalec, et omnia ipsius, et non concupisces ex illis aliquid, sed exterminabis illum, et anathematizabis illum et omnia illius, et non parces illi, et occides omnia illius a viro usque ad mulierem, et ab infante usque ad nutrientem (I Reg. XV, 1) .

PL 13, 796C

「今、行って、アマレクと、そのものすべてを討て。そのうちから何ひとつ欲しがってはならない。彼を根絶やしにし、彼とそのものすべてをアナテマとし、容赦してはならない。男から女まで、幼子から乳飲み子を養う者まで、そのものすべてを殺せ」(サムエル記上15:1)。

De regibus apostaticis 1.27

27

Et infra: Et venit Saul usque ad civitatem Amalec, et accessit, et obsedit Amalec in torrente: et dixit Saul ad Cinaeum: Vade et declina e medio, et declina ab Amalec, et noli apponere te cum illo, quoniam tu fecisti misericordiam cum filiis Israel, cum ascenderent ex Aegypto.

PL 13, 796D

また下に〔こうある〕。「サウルはアマレクの町まで来て、近づき、谷でアマレクを包囲した。サウルはケニ人に言った。行け、アマレクの中から離れよ。アマレクと共に加わるな。汝はイスラエルの子らがエジプトから上って来たとき、彼らに慈しみを施したからである」。

De regibus apostaticis 1.28

28

Et declinavit Cinaeus de medio Amalec: et percussit Saul Amalec ab Evilat usque Sur, quae est contra faciem Aegypti: et comprehendit Saul Agag regem Amalec vivum, et omnem populum ejus occidit in ore gladii (I Reg. XV, 5) .

PL 13, 797A

「ケニ人はアマレクの中から離れた。サウルはハビラからシュルまで、すなわちエジプトの正面にまで、アマレクを討った。サウルはアマレクの王アガグを生け捕りにし、その民をみな剣の刃で殺した」(サムエル記上15:5)。

De regibus apostaticis 1.29

29

Vides quomodo, tarde licet, consecuti fuerint sceleris sui factum? et tu inquis: Nisi bene agerem, numquam diu regnarem?

PL 13, 797A

見よ、遅れたとはいえ、彼らが自分の罪にふさわしい報いを受けたことを。それでもあなたは言うのか。「もし私が正しく行っていなければ、これほど長く統治することは決してなかったであろう」と。

De regibus apostaticis 1.30

30

Ipsum etiam Saul invenimus contra Domini mandatum quia fecerit, quod fuerit reprobatus, et tamen diu regnaverit post reprobationem, posteaquam dixit ad Samuel Deus: Poenitet me unxisse in regem Saul (Ibid. 11) .

PL 13, 797A

サウル自身についても、我々は次のことを見いだす。彼は主の命令に背いたために退けられたが、それでも退けられたのちに長く統治した。神がサムエルにこう言ったのちのことである。「私はサウルを王として油注いだことを後悔する」(サムエル記上15:11)。

De regibus apostaticis 1.31

31

Et tu inquis: Ego nisi recte fuissem credens, nisi quomodo est Deo placitum viverem, numquam profecto nunc usque imperarem? Et ut haec penitus possis haurire quae dicimus propter Saul, accipe quae contra Domini fecerit mandatum.

PL 13, 797A

そしてあなたは言う。「私が正しく信じていなかったなら、神の意にかなうように生きていなかったなら、私は今に至るまで決して統治していなかったであろう」と。サウルについて我々が述べることをあなたが深く汲み取れるように、彼が主の命令に背いて何を行ったかを聞け。

De regibus apostaticis 1.32

32

Et accepit Saul et omnis populus ejus Agag regem et bona gregum et armentorum et escarum et vinearum, et omnium bonorum, et noluerunt disperdere omnia bona, sed et omne opus pretiosum reservaverunt, et supervacua disperdiderunt.

PL 13, 797B

「サウルとその民はみな、王アガグと、羊の群れ、牛の群れ、食物、ぶどう畑、すべての良いものを取った。そして、良いものをみな滅ぼすことを望まず、あらゆる価値ある品を取っておき、余計なものだけを滅ぼした」。

De regibus apostaticis 1.33

33

Et factum est verbum Domini ad Samuelem dicens: Poenitet me quod constituerim regem Saul, quoniam aversus est a me, et verba mea non statuit. Et contristatus est Samuel, et clamavit ad Deum tota nocte: et ante lucem, et Samuel abiit in obviam Israel (Ibid. 9) .

PL 13, 797B

「主の言葉がサムエルに臨んだ。私は、サウルを王に立てたことを後悔する。彼は私から背を向け、私の言葉を守らなかったからである。サムエルは悲しみ、夜通し神に叫んだ。夜明け前、サムエルはイスラエル〔底本は Israel。文脈からはサウルを迎えに出たはずで、本文の誤りかもしれない〕を迎えに出ていった」(サムエル記上15:9)。

De regibus apostaticis 1.34

34

Et infra: Et venit Samuel ad Saul, et ecce Saul offerebat holocaustum Domino, et initia praedarum quae attulit ex Amalec: et pervenit Samuel ad Saul, et dixit illi Saul: Benedictus es tu Domino, statui omnia quae locutus est Dominus.

PL 13, 797B

また下に〔こうある〕。「サムエルはサウルのもとに来た。見よ、サウルは主に焼き尽くす献げ物をささげていた。アマレクから持ち帰った戦利品の初物である。サムエルがサウルのもとに着くと、サウルは彼に言った。汝は主によって祝福された者である。私は主が語ったことをすべて果たした」。

De regibus apostaticis 1.35

35

Et dixit Samuel: Et quae est vox hujus gregis in auribus meis, et vox boum quam ego audio? Et dixit Saul: De Amalec attuli ea, quae praedavit populus optima gregis et boum, ut immolentur Domino tuo regi; reliqua autem disperdidi et exterminavi.

PL 13, 797C

「サムエルは言った。では、私の耳にあるこの羊の群れの声、私が聞くこの牛の声は何か。サウルは言った。アマレクから連れてきたものである。民が戦利品として取った羊と牛の最上のものを、汝の主なる王に〔底本は Domino tuo regi。ウルガタ(サムエル記上15:15)は「汝の神、主に」と読む。底本どおり訳した。ミーニュの脚注によれば、ヴァティカン写本はギリシア語訳どおり Domino Deo tuo と読み、ラティニウスは regi を削る〕献げるためである。残りは私が滅ぼし、根絶やしにした」。

De regibus apostaticis 1.36

36

Et dixit Samuel ad Saul: Nonne minimus eras in conspectu dux sceptrorum de tribu Israel, et unxit te Dominus in regem super Israel, et immisit te Dominus in viam, et dixit tibi: Vade et disperde illos, qui peccant in me, Amalec, et expugnabis illos usque dum consumes illos?

PL 13, 797C

「サムエルはサウルに言った。汝は自分の目には最も小さい者であったではないか。それでもイスラエルの部族の、笏を持つ者たちの長とされ、主は汝をイスラエルの上に王として油注ぎ、主は汝を道に遣わして言ったのである。行って、私に罪を犯す者たち、アマレクを滅ぼせ。彼らを滅ぼし尽くすまで攻め続けよと」。

De regibus apostaticis 1.37

37

Et quare non audisti vocem Domini, sed impetivisti ad praedam, et fecisti quod malignum est coram Domino?

PL 13, 797C

「なぜ汝は主の声を聞かず、戦利品に飛びつき、主の前に悪を行ったのか」。

De regibus apostaticis 1.38

38

Et dixit Saul: Quoniam audivi populum, abii in viam, quam misit me Deus, et adduxit Agag regem Amalec, et Amalec disperdidi; et accepit populus praedam gregis et armenta primaria illorum quae disperdidi, ut sacrificem coram Domino Deo nostro in Galgala.

PL 13, 797C

「サウルは言った。私は民の声を聞いたので、神が私を遣わしたその道に出て行き、アマレクの王アガグを連れてきて、アマレクを滅ぼした。だが民は、私が滅ぼしたもののうちから、戦利品として羊と最上の牛を取った。ギルガルで、我々の神、主の前に犠牲をささげるためである」。

De regibus apostaticis 1.39

39

Et dixit Samuel: Numquid vult Dominus holocausta et sacrificia magis quam exaudire vocem Domini? et ecce dico: Audientia melior est quam sacrificium, et obedientia quam adipes arietum; quoniam peccatum abominatio est, dolores et gemitus ad te adduxisti: pro quibus nullius momenti fecisti verbum Domini, nullius momenti te faciet Dominus ne regnes.

PL 13, 797D

サムエルは言った。「主は、主の声を聞くことよりも、焼き尽くす献げ物や犠牲を望むのか。見よ、私は言う。聞くことは犠牲にまさり、従うことは雄羊の脂肪にまさる。罪は忌むべきものであり、汝は苦痛と嘆きを自分に招いた。そのために、汝が主の言葉を取るに足りぬものとしたゆえ、主もまた汝を取るに足りぬものとし、汝が王であることのないようにする」。

De regibus apostaticis 1.40

40

Et dixit Saul ad Samuel: Peccavi quoniam praeterivi verbum Domini et verbum tuum, quoniam timui populum, et audivi vocem illorum; et nunc aufer peccatum meum. Revertere mecum, adorabo Dominum Deum tuum.

PL 13, 798A

サウルはサムエルに言った。「私は罪を犯した。主の言葉と汝の言葉を踏み越えたからである。民を恐れて、その声に従ったのである。今、私の罪を取り去ってくれ。私と共に帰ってくれ。私は汝の神、主を拝む」。

De regibus apostaticis 1.41

41

Et dixit Samuel ad illum: Disrumpet Dominus regnum tuum ex Israel de manu tua hodie, et dabit illud proximo tuo meliori te (Ibid. 28) .

PL 13, 798A

サムエルは彼に言った。「主は今日、汝の王国をイスラエルから、汝の手から引き裂き、汝より優れた汝の隣人にそれを与える」(サムエル記上15:28)。

De regibus apostaticis 1.42

42

Et infra: Et non adjecit Samuel amplius videre Saul usque ad diem mortis suae, quoniam lugebat Samuel in Saul, et Dominum poenituit quoniam regem fecit Saul super Israel (Ibid. 35) . Et dixit Dominus ad Samuel: Quousque luges tu in Saul?

PL 13, 798A

また下に〔こうある〕。「サムエルは、死の日までもはやサウルを見ることを重ねなかった。サムエルがサウルのために嘆いていたからであり、主もサウルをイスラエルの王としたことを後悔した」(サムエル記上15:35)。そして主はサムエルに言った。「汝はいつまでサウルのために嘆くのか」。

De regibus apostaticis 1.43

43

Ecce ego expello illum ne regnet super Israel, et imple cornu tuum oleo, et veni, mittam te ad Jesse usque in Bethlehem, quoniam audivi in filiis Jesse mihi in regem (Ibid. XVI, 1) .

PL 13, 798B

「見よ、私は彼がイスラエルの上に王であり続けないよう退ける。汝の角に油を満たし、来い。私は汝をベツレヘムのエッサイのもとへ遣わす。私は、エッサイの子らの中に、私のための王を見定めた〔底本は audivi(「聞いた」)。ミーニュの脚注に従い、『聖アタナシオスのために』第1巻の引用どおり vidi と読む〕からである」(サムエル記上16:1)。

De regibus apostaticis 1.44

44

Cognoscere jam poteris, Constanti, etiam reprobatus a Domino, etiam ad aeternam destinatus mortem, diu regnare post delictum grave commissum: quandoquidem videas posteaquam unctus fuerit in regem gloriosus filius Jesse David, tamen Saul diu regnaverit, et persequendi etiam eum, quem sibi Deus in prophetam atque regem elegerat, habuerit potestatem; malus bonum, injustus justum, Deo odibilis persequebatur eum quem diligebat Deus.

PL 13, 798B

コンスタンティウスよ、あなたはもう知ることができる。主に退けられ、永遠の死へと定められた者であっても、重い罪を犯したのち長く統治し得るということを。栄光あるエッサイの子ダビデが王として油注がれたのちも、サウルが長く統治し、神が自分のために預言者とも王とも選んだ者を迫害する権力さえ保っていたのを、あなたは見ているのだから。悪しき者が善き者を、不義の者が義なる者を、神に憎まれる者が神の愛する者を、迫害していたのである。

De regibus apostaticis 1.45

45

Cum haec ita sint, ne glorieris, quia post tantum facinus perpetratum sis vivens hactenus ut vixerit Saul; sed adverte cujusmodi vindicta processerit circa Saul, quod et circa te possit procedere, nisi tibimet consulas.

PL 13, 798B

事がこうである以上、これほどの罪を犯したのちに、サウルが生きたのと同じように今まで生き長らえていることを誇るな。サウルに下った報復がどのようなものであったかをよく見よ。あなたが自分のことを配慮しなければ、同じものがあなたにも下り得るのである。

De regibus apostaticis 1.46

46

Si enim circa illum sic est indignatus Dominus, primo cur praedam contra interdictum acceperit, secundo cur ejus hominem David fuerit persecutus, quanto magis circa te indignationis ejus procedat vindicta necesse est, circa te cujus adeo ingentia sunt scelera, ut etiam in sacrilegii venires reatum.

PL 13, 798C

神は、サウルに対して、第一に禁令に反して戦利品を取ったこと、第二に神の人ダビデを迫害したことのゆえに、あれほど憤ったのである。まして、あなたに対しては、冒瀆の罪に至るほど罪が膨大である以上、神の憤りの報復が下ることは、いっそう避けられない。

De regibus apostaticis 1.47

47

Si male, inquis, egissem, si, quomodo dicit Lucifer, essem haereticus, jam mihi abstulisset Deus regnum.

PL 13, 798C

あなたは言う。「もし私が悪を行っていたら、もしルキフェルの言うとおり私が異端者であったなら、神はとうに私から王位を取り上げていたはずだ」と。

De regibus apostaticis 1.48

48

Accipe etiam Salomonem supervixisse post idololatriam commissam, et intelligere dignare te quoque talem esse, qualis ille post idololatriam fuerit (III Reg. XI. 14.) Et suscitavit Dominus satan Salomoni, Ader Idumaeum et Esrom filium Anadeth in Remathad, Adragas regem Saba dominum ejus, et congregati sunt super eum viri: et erat princeps congregationis: et praeoccupavit Demasic civitatem, et sedit in ea, et regnavit in Demasic, et erant satanae Salomoni et Israel omnibus diebus Salomonis.

PL 13, 798C

ソロモンもまた、偶像崇拝を犯したのちに生き延びたことを知れ。そして、あなたもまた、偶像崇拝ののちの彼と同じような者であることを悟れ。(列王記三11:14)「主はソロモンに敵対者を立てた。エドム人アデル、またレマタドにいたアナデトの子エスロンを。また彼の主君であるサバの王アドラガスを。男たちが彼のもとに集まり、彼は集まりの長となった。彼はデマシク〔ダマスコか〕の町を先に占め、そこに座し、デマシクで王となった。ソロモンとイスラエルにとって、ソロモンの全ての日々、敵対者がいた」。〔人名・地名は底本の綴りのまま音写した〕

De regibus apostaticis 1.49

49

Probavimus tibi etiam Salomonem aliquot annis regnasse post idololatriam, et utique jam non Deo, sed diabolo serviente, mundo, et diabolicis hominibus notatur haesisse; ita et tu haerens es consacrilegis tuis Arianis, qui licet adhuc in corpore sis, licet in regno sis manens, tamen talis esse inveniris qualis fuerit Salomon, posteaquam Deum dereliquerit, et idola fuerit secutus.

PL 13, 799A

我々はあなたに、ソロモンも偶像崇拝ののち数年間統治したことを示した。彼はもはや神にではなく悪魔に仕え、この世と悪魔の人々に付き従っていたと記されている。同じようにあなたも、冒瀆の共犯者であるアレイオス派に付き従っている。あなたはなお肉体のうちにあり、なお王位にとどまっていても、神を捨てて偶像に従ったあとのソロモンと同じような者であることが見いだされるのである。

De regibus apostaticis 1.50

50

Talibus nos adhaerere volueras, qualibus Salomon fecerit adhaerere Israelitas. Ubi fuit ille amor Dei, qui fuisse narratur per sanctas scripturas apud Salomonem, tempore isto quo idola dignatus est sequi, derelinquere Deum?

PL 13, 799A

あなたは、我々を、ソロモンがイスラエル人を付き従わせたような者たちに付き従わせようとしていた。聖書を通じて、ソロモンのうちにあったと語られる神への愛は、偶像に従い、神を捨てることをよしとしたこの時、どこにあったのか。

De regibus apostaticis 1.51

51

Unde hoc? nisi quia factus omnino fuerit homo alienus ab intellectu sobrio. Nolo tibi plaudas, quod cum sis blasphemus, et destructor Dei religionis, tamen adhuc habeas regnum, et sis superbiens post sacrilegium tuum, cum et Roboam filium Salomonis idololatriam facientem vixisse inveniamus in regno viginti annis.

PL 13, 799A

これはどこから来たのか。彼がまったく、冷静な判断から遠い者となったからでなくて何であろう。あなたが冒瀆者であり神の宗教の破壊者であるのに、なお王位を保ち、自らの冒瀆のあとも驕っていることを、自分に喝采するつもりであってはならない。ソロモンの子レハブアムも、偶像崇拝を行いながら二十年間王位にあって生きたことを、我々は見いだしているのである。

De regibus apostaticis 1.52

52

Dicit enim sacra scriptura de eo (III Reg. XI, 43) : Et rex Salomon dormivit cum patribus suis in civitate David; et regnavit filius ejus Roboam pro eo in Jerusalem, et erat sexdecim annorum cum regnaret, et viginti annis regnavit in Jerusalem.

PL 13, 799B

聖書は彼について言う(列王記三11:43)。「王ソロモンは、その父祖たちと共にダビデの町で眠りについた。その子レハブアムが彼に代わってエルサレムで王となった。彼は王となったとき十六歳で、エルサレムで二十年間統治した」。

De regibus apostaticis 1.53

53

Et infra: Et fecit malignum ante conspectum Domini, et non abiit in via David patris sui. Ut igitur tam Salomon, ex quo idolis semet dignatus est mancipare, quam ejus filius Roboam, qui semper idolis fuit serviens, cum non ambulaverint in David itineribus, tamen vixerint in regno, et utrique regnantes ad vitae ultimum diem pervenerint, quomodo te miraris ad temet, cur post commissum piaculum in eo scelere degens rex superbias, quod neque tibi regnum neque vita auferatur a Deo? quando videas etiam Hieroboam Domini religionem funditus vertere ut tu fuisse conatum, et tamen supervixerit annis quam plurimis, et quidem in eo scelere manens sicut scriptum est: Et erat homo ex monte Ephraem servus Salomonis, et nomen ei erat Hieroboam, et nomen matris ejus erat Sariram, mulier fornicaria (Ibid. 26) .

PL 13, 799B

また下に〔こうある〕。「彼は主の目の前に悪を行い、その父ダビデの道を歩まなかった」。ソロモンは、自ら偶像に身を委ねることをよしとして以来そうであり、その子レハブアムは、常に偶像に仕えていた。二人ともダビデの道を歩まなかったのに、なお王位にあって生き、二人とも統治しながら命の最後の日に至ったのだから、あなたは、罪を犯したのちもその悪の中で暮らし、王として驕っているのに、なぜ神が王位も命もあなたから取り去らないのかと、どうして自分自身を不思議がるのか。あなたは、ヤロブアムもまた、あなたと同じように主の宗教を根底から覆そうと試みたのを見ているが、それでも彼は非常に多くの年を生き延び、しかもその悪の中にとどまっていた。書かれているとおりである。「ソロモンの僕で、エフライムの山の出の一人の男がいた。その名はヤロブアムといい、母の名はサリラムといって、遊女であった」(列王記三11:26)。

De regibus apostaticis 1.54

54

Et alio loco (Ibid. XII, 20) : Et factum est ut audivit omnis Israel, quoniam reversus est Hieroboas ex Aegypto, et miserunt, et vocaverunt eum in synagoga, et regnificaverunt eum in Israel.

PL 13, 800A

また別の箇所にもある(列王記三12:20)。「イスラエルのすべての者が、ヤロブアムがエジプトから帰ったと聞くと、人を遣わして彼を会衆の中に呼び、イスラエルの王とした」。

De regibus apostaticis 1.55

55

Et infra (Ibid. 26.) : Et dixit Hieroboas in corde suo: Nunc revertetur regnum David, si ascenderit populus hic sacrificium offerre in domo Domini in Hierusalem; et convertetur cor populi ad dominum suum Roboam regem Juda. Tunc igitur Hieroboas cogitavit, et abiit.

PL 13, 800A

また下に〔こうある〕(列王記三12:26)。「ヤロブアムは心の中で言った。今、もしこの民がエルサレムの主の家で犠牲をささげに上って行けば、王国はダビデの家に戻るであろう。民の心は、その主君であるユダの王レハブアムに向き直るであろう。そこでヤロブアムは考え、出て行った」。

De regibus apostaticis 1.56

56

Et fecit duas vitulas aureas: et dixit ad populum: Sufficiat vobis ascendisse in Hierusalem: Ecce sunt dii tui Israel qui reduxerunt te de terra Aegypti.

PL 13, 800A

「彼は金の子牛を二頭作り、民に言った。エルサレムに上るのは、もう汝らに十分である。イスラエルよ、見よ、汝をエジプトの地から導き上った汝の神々がここにいる」。

De regibus apostaticis 1.57

57

Et posuit unam in Bethel, et unam dedit in Dan; et factum est hoc verbum in peccatum, et antecedebat populus ante faciem unius vitulae usque Dan: et fecerunt domos in excelsum, et fecit sacerdotes partem aliquam populi, qui non erant ex filiis Levi.

PL 13, 800A

「そして一頭をベテルに置き、一頭をダンに与えた。この言葉は罪となり、民は一頭の子牛の前をダンまで進んで行った。彼らは高き所に家を造り、民の一部、レビの子らではない者たちを祭司とした」。

De regibus apostaticis 1.58

58

Et fecit Hieroboas diem festum in mense octavo in quinta decima mensis secundum diem festum Juda; et ascendit in sacrario, quod fecit in Bethel, ut sacrificaret ante vitulas quas fecit, et constituit in Bethel sacerdotes excelsorum quos fecit; et ascendit in sacrarium quod fecit in quinto decimo die mense octavo in die festo quem finxit a corde suo; et fecit diem festum filiis Israel.

PL 13, 800B

「ヤロブアムは、八月の十五日に祝祭の日を設け、ユダの祝祭になぞらえた。彼はベテルに造った聖所に上り、自分が作った子牛の前で犠牲をささげ、自分が立てた高き所の祭司たちをベテルに任じた。そして八月の十五日に、自分が造った聖所に上った。それは自分の心から作り出した祝祭の日であり、彼はイスラエルの子らのために祝祭の日を設けた」。

De regibus apostaticis 1.59

59

Nolo ergo glorieris quod cum idololatriam sis gerens, tamen vivas regni possidens gloriam, quando videas hunc Hieroboam vitulas fecisse aureas, populum Israelitarum convertisse ad idololatriam, et tamen non solum non statim ut deliquerat exstinctum, sed et diu vivere permissum.

PL 13, 800B

だから、あなたが偶像崇拝を行いながらも、王位の栄光を所有して生きていることを誇るな。あなたはこのヤロブアムが金の子牛を作り、イスラエル人の民を偶像崇拝へ向けたのを見ている。それでも彼は、罪を犯したのですぐに滅ぼされるどころか、長く生きることを許されたのである。

De regibus apostaticis 1.60

60

Numquid non potuerat Deus eosdem reges idololatras removere? sed ostensum est quam sitis ingrati Deo vos qui cum tantum exaltemini, tamen ipsum qui vos exaltat, non solum obliviscamini, sed et adhuc eumdem in servis ejus persequamini, religionem ejus tollere cupientes e medio.

PL 13, 800B

神は、これらの偶像崇拝の王たちを取り除くことができなかったのだろうか。そうではない。諸君が神に対していかに恩知らずであるかが示されたのである。諸君は、これほど高められていながら、自分たちを高める当の神を忘れるだけでなく、なおその僕たちの中にその神を迫害し、神の宗教を中から取り除こうと望んでいる。

De regibus apostaticis 1.61

61

Quod ita esse ex istius regis cognosce facto Hieroboae, qui cum fuerit filius ancillae, cum se meminisset ortum de meretrice, cum regnum acceperit domini sui Salomonis in opprobrium ejusdem Salomonis, cur delinquens Deum ad idola semet verterit, cum, inquam, sciverit sibi regnum datum a Deo Hieroboas propterea quod Salomon dominus ejus idola fuisset secutus, tamen haec omnia ducens pro nihilo cogitavit idola facere, et ipsis cum omni populo, qui Deo serviebat, esse mancipatus quam Deo vivo, qui illum ex mulieris meretricis filio fecerat regnum habere Salomonis domini sui.

PL 13, 800C

このことがそのとおりであるのは、この王ヤロブアムの行いから知れ。彼ははしための子であり、自分が遊女から生まれたことを覚えており、主君ソロモンの王国を、ソロモンの恥辱のために受けた。それなのに、なぜ神に背いて自ら偶像へ向かったのか〔cur の節は係りが崩れている。ヤロブアムの背反を責める問いと取った。delinquens Deum について、ミーニュの脚注はラティニウスの derelinquens(神を捨てて)を挙げ、編者は delinquens in Deum(神に対して罪を犯して)を良しとする〕。ヤロブアムは、主君ソロモンが偶像に従ったために、神から自分に王国が与えられたことを知っていた。にもかかわらず、これらすべてを無に等しいと考え、偶像を造ろうと思い、神に仕えていた全民とともに、遊女の子であった自分に主君ソロモンの王国を持たせた生ける神よりも、偶像に身を委ねたのである。

De regibus apostaticis 1.62

62

Ne itaque mireris quod vobis ingratis in ipsum delinquentibus parcat: sed illud hortor videas, quod tarde licet, si in hac tua manseris nequitia, sis percepturus ea quae omnes in sacrilegio perceperunt praedecessores tui.

PL 13, 801A

だから、神が、自分に背く恩知らずの諸君を容赦していることを不思議がるな。むしろ、見るよう勧める。遅れてではあっても、もしあなたがこの悪にとどまるなら、冒瀆の中にいたあなたの先人たちがみな受けたものを、あなたも受けることになるのだと。

De regibus apostaticis 1.63

63

Hortamur ut temet tantis a malis eripere digneris: et es habens insuper, non tu primus facis.

PL 13, 801A

我々は、あなたがこれほどの悪から自らを救い出すことをよしとするよう勧める。しかもあなたには、そのうえ〔先例が〕ある〔底本は「et es habens insuper」(直訳「そのうえあなたは持っている」)。ミーニュの脚注はこの箇所を難解とし、あなたはこれらの罪を行う最初の者ではなく、警めとすべき先例が前に置かれている、そのうえ、最初にこれを行うのではないということも持っている、と解する。これに従った〕。あなたは、これを行う最初の者ではない。

De regibus apostaticis 1.64

64

Videmus etiam istum Hieroboam commonitionem Domini duxisse pro nihilo (III Reg. XI, 29) : Et factum est, inquit, in tempore illo, et Hieroboas exiit de Hierusalem, et invenit eum Achias Silonites prophetes in via, et Achias opertus erat vestimento novo, et ambo erant in campo.

PL 13, 801A

我々は、このヤロブアムもまた、主の諭しを無に等しいものとしたのを見る(列王記三11:29)。「そのとき、ヤロブアムがエルサレムから出て行くと、シロ人の預言者アヒヤが道で彼に出会った。アヒヤは新しい衣をまとっており、二人は野にいた」と彼は言う。

De regibus apostaticis 1.65

65

Et apprehendit Achias vestimentum suum novum quod super se habebat, et dirupit illud duodecim scissuris; et dixit ad Hieroboam: Accipe tibi decem scissuras, quoniam haec dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego disrumpo regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem sceptra: et duo sceptra erunt illi propter servum meum David, et propter Hierusalem civitatem quam elegi ex omnibus tribubus Israel, pro quibus dereliquit me Salomon, et fecit Astarte idolo immundo Sydoniorum, et Cama idolo Moab, et regi eorum, religioni filiorum Ammon, et non abiit in vias meas ut faceret quod rectum est coram me, sicut fecit David pater ejus: et non accipiam regnum totum de manu ejus in diebus vitae ejus propter David servum meum, quem elegi, quoniam contra faciam illi per omnes dies vitae ejus: et accipiam regnum de manu filii ejus, et dabo tibi sceptra decem; filio autem ejus dabo duo sceptra, ut sit positio servo meo David omnibus diebus coram me in Hierusalem civitate quam elegi mihi, ut ponerem nomen meum ibi: et accipiam te et regnabis in quibus concupiscit anima tua, et tu eris rex in Israel.

PL 13, 801B

「アヒヤは、自分が着ていた新しい衣をつかみ、十二の裂け目に引き裂いて、ヤロブアムに言った。十の裂け目を汝のために取れ。イスラエルの神、主はこう言うからである。見よ、私は王国をソロモンの手から引き裂き、汝に十の笏を与える。二つの笏は、わが僕ダビデのため、またイスラエルのすべての部族の中から私が選んだ町エルサレムのために、彼のものとなる。ソロモンは、これらのことで私を捨て、シドン人の汚れた偶像アスタルテと、モアブの偶像カマと、その王、アンモンの子らの宗教〔の神〕のために〔神殿を〕造り、父ダビデが行ったように私の前に正しいことを行うために、私の道を歩まなかった。私は彼の命の日の間、彼の手から王国をすべて取ることはしない。わが僕ダビデのためである。私は彼を選んだ。私は彼の命の全ての日、彼に逆らうからである〔quoniam contra faciam illi は前後の文意と合わない。本文が崩れているらしく、字どおり訳した〕。私は彼の子の手から王国を取り上げ、汝に十の笏を与える。彼の子には二つの笏を与え、わが僕ダビデが、私が自分のために選び、私の名をそこに置くエルサレムの町で、私の前にいつも据え所を持つようにする。私は汝を取り、汝は汝の魂が望むすべてのものの上に統治する。汝はイスラエルの王となる」。〔positio は底本のまま「据え所」と訳した。「彼の子には二つの笏を…」以下、底本の文は崩れている〕

De regibus apostaticis 1.66

66

Et erit si custodieris omnia quaecumque praecepero tibi, et ieris in vias meas, et feceris quod rectum est in conspectu meo, et custodieris praecepta mea et mandata mea, sicut fecit David servus meus: ero tecum, et aedificabo tibi domum fidelem, sicut aedificavi David.

PL 13, 801C

「そして、もし汝が、私が汝に命じるすべてを守り、私の道を行き、私の目の前に正しいことを行い、わが僕ダビデが行ったように私の掟と命令を守るなら、私は汝と共にいて、私がダビデに建てたように、汝のために確かな家を建てる」。

De regibus apostaticis 1.67

67

Cum audierit haec a Deo homo ortus qui fuerit ex meretrice, homo qui se meminerat natum de genere servili, numquid, posteaquam impleta sunt omnia quae promiserat Dominus, illi, qui sibi tanta promiserat, est obsecundatus? et non statim ut exaltatum se vidit, contra ipsum auspicatus est? non statim quomodo fuisset Deus derelictus ab omnibus cultoribus suis opera est data per Hieroboam?

PL 13, 801C

遊女から生まれ、自分が奴隷の血筋に生まれたことを覚えていたこの男は、神からこれらを聞いたのち、主が約束したことがすべて成就したあと、これほどのことを自分に約束した神に従っただろうか。自分が高められたのを見るや、すぐに神に逆らって事を始めたではないか。神が自分を崇める者たちすべてから見捨てられるよう、ヤロブアムを通じてすぐに働きがなされたではないか。

De regibus apostaticis 1.68

68

Dicitur tibi a nobis, quod nisi te correxeris, nisi in viis Deo placitis esse coeperis, sis novo periturus exemplo; et tu in tua manens es iniquitate, in tuo es perseverans sacrilegio.

PL 13, 802A

我々はあなたに言う。もしあなたが改めず、神の意にかなう道を歩み始めないなら、あなたは新たな見せしめとして滅びることになる、と。それでもあなたは自分の不義にとどまり、自分の冒瀆にとどまり続けている。

De regibus apostaticis 1.69

69

Non novum siquidem isti Hieroboae regi, et Deus per hominem suum illa quae jam dicta sunt perferri fecerit, et cum ingenti detinetur filius ejus infirmitate, miserit ad Dei domesticum, et audierit futura; et tamen cum ea quae sibi fuerant etiam mala promissa videret impleri, ille magis atque magis contra Deum fecerit, Dei voluerit destrui domum (Ibid. XIV, 1) .

PL 13, 802A

実際、この王ヤロブアムにとって、新しいことではなかったのである。神が自分の人を通じて既に述べたことを伝えさせたことも、彼の息子が大病に捕らえられたとき、神の家の者のもとへ使いを送り、これから起こることを聞いたことも〔底本は「Non novum siquidem isti Hieroboae regi, et Deus …」。ミーニュの脚注は「おそらく quod を補って quod et Deus … とすべき」とする。これに従い、続く節を Non novum の内容と取った〕。それでも、自分に告げられた災いまでもが成就するのを見ながら、彼はますます神に逆らうことを行い、神の家が壊されることを望んだ(列王記三14:1)。

De regibus apostaticis 1.70

70

Et homo, inquit, erat exilis et nomen ei Achiabeth; hic erat sexaginta annorum, et verbum Domini erat cum illo. Et dixit Hieroboam ad uxorem suam; Surge et accipe in manu tua homini Dei panes et collyrides filiis ejus, et uvas et vas mellis.

PL 13, 802B

「その人は痩せていて、名をアヒヤといった。この人は六十歳で、主の言葉が彼と共にあった。ヤロブアムは自分の妻に言った。立って、神の人のために、パンと、その子らのための菓子、ぶどう、蜜の壺を手に取れ」と彼は言う。

De regibus apostaticis 1.71

71

Et surrexit mulier, et fecit sicut dixit ei vir ejus: Et Achiab homo senex erat valde et oculi ejus caliginabantur videre. Et surrexit mulier ex Baria et abiit.

PL 13, 802B

「女は立って、夫が言ったとおりにした。アヒヤはたいへん年老いた人で、その目はかすんで見えなかった。女はバリアから立って出て行った」。

De regibus apostaticis 1.72

72

Et factum est cum intrasset ipsa in civitate ad Achiab Selonitem, et dixit Achiab puero suo: Exi nunc in obviam Annae uxori Hieroboam, et dices ei: Intra et noli stare, quoniam haec dicit Dominus: Dura ego mitto in te: et intravit Anna ad hominem Dei; et dixit ei Achiab: Ut quid mihi attulisti panes et uvam et collyrides et vas mellis?

PL 13, 802B

「彼女が町に入って、シロ人アヒヤのもとに来たとき、アヒヤは自分の僕に言った。今、ヤロブアムの妻アンナを迎えに出て、彼女に言え。入れ、立ち止まるな。主はこう言うからである。私は汝に厳しいことを送る。アンナは神の人のところに入った。アヒヤは彼女に言った。なぜ汝は私に、パンとぶどうと菓子と蜜の壺を持ってきたのか」。

De regibus apostaticis 1.73

73

Haec dicit Dominus: Ecce tu ibis a me, et ecce cum intraveris portam civitatis Arira, et puellae tuae exient in obviam, et dicent tibi: Puer mortuus est.

PL 13, 802C

「主はこう言う。見よ、汝は私のもとから去る。見よ、汝がアリラの町の門に入ると、汝の侍女たちが迎えに出て、汝に言う。子は死んだ、と」。

De regibus apostaticis 1.74

74

Quoniam haec dicit Dominus: Ecce ego disperdo hujus Hieroboam mingentem ad parietem: et erunt mortui ejus Hieroboam in civitatem, et comedent eos canes, et mortui erunt ei in agro, et comedent eos volucres coeli.

PL 13, 802C

「主はこう言うからである。見よ、私は、壁に小便をするこのヤロブアムの者を滅ぼす。ヤロブアムのうち、町で死ぬ者は犬に食われ、野で死ぬ者は空の鳥に食われる」。

De regibus apostaticis 1.75

75

Non est, inquam, novum, si tu in hac pertinacia sis perstans, cum cognoscas istum Hieroboam his omnibus non deterritum rebus: statim etenim ut fuerat dictum ab homine Dei, ut ingressa est mulier civitatem, filius eorum mortuus est; et tamen non conspexit Hieroboas quid ei Deus, propterea quod eum dereliquisset, et populum secum perire fecisset, fuisset repraesentaturus, nec timuit ex morte filii sui, quod et cetera illum possint subsequi, sed in sua senuit versutia: usque adeo etenim impos mentis fuerat factus Hieroboas ex quo recesserat ab eo, qui regnum tradiderat illi, ut cum dixisset: Vade ad Dei hominem et disce an moriturus sit filius noster (III Reg. XIV, 2, 3.) Et didicerit per Dei hominem, quod non solum filius eorum esset moriturus, sed et in cuncto ejus regno imminerent pericula; ille tamen, ut semel statuerat, diabolo servire maluit.

PL 13, 802C

私は言う、あなたがこの頑なさにとどまっていても新しいことではない。あなたは、このヤロブアムがこれらすべてのことにも恐れなかったのを知っているのだから。神の人によって告げられるとすぐに、女が町に入ったとき、彼らの息子は死んだ。それでもヤロブアムは、自分が神を捨て、民を共に滅びさせたために、神が自分に何を報いるかを見ようとせず、息子の死によって、ほかの災いも彼に続き得ると恐れもしなかった。むしろ自分の狡猾さの中で老いたのである。ヤロブアムは、王国を自分に渡した神から離れて以来、分別を失うほどであった。「神の人のところへ行って、我々の子が死ぬのかどうかを学べ」(列王記三14:2, 3)と言って、神の人を通じて、息子が死ぬだけでなく、自分の全王国にも危機が迫っていることを学んだのに、それでも彼は、いったん決めたとおり、悪魔に仕えるほうを選んだのである。

De regibus apostaticis 1.76

76

Ad hominem Dei sciscitandum mittit de futuris, et eum, ad cujus hominem mittit, despuit, et facit in contumeliam majestatis ejus vitulas, et has adorare secum fecit populum.

PL 13, 803A

彼は、これから起こることを神の人に尋ねさせるために人を遣わしながら、自分がその人のもとへ使いを遣わしているその人の主である神を軽んじ、その威厳を辱めるために子牛を造り、民にも自分と共にそれらを拝ませたのである。

De regibus apostaticis 1.77

77

Haec egit, et tamen non illico est exstinctus, sed diu in regno superfuit; et tu dicis: Si fuissem haereticus, si ut dicunt Lucifer, Pancratius et Hilarius, Dei impugnarem religionem, jam in me fuisset vindicatum?

PL 13, 803A

彼はこれを行った。それでもすぐには滅ぼされず、長く王位にとどまった。それなのにあなたは言うのか。「もし私が異端者であったなら、ルキフェル、パンクラティウス、ヒラリウスの言うとおり、神の宗教を攻撃していたなら、とうに私に報復がなされていたはずだ」と。

De regibus apostaticis 1.78

78

Accipe adhuc quid huic contigerit Hieroboam regi, et tamen quomodo nec sic convertatur ad Deum, sed magis in suo perseverans mortuus fuerit scelere, in suo defecerit sacrilegio (Ibid. XII, 32) : Et fecit Hieroboam diem festum in mense octavo in die festo quintodecimo mensis secundum diem festum Juda: et ascendit in sacrificium quod fecit in Bethel, ut sacrificarent vitulis quas fecit, et constituit in Bethel sacerdotes excelsorum quos fecit: et ascendit in sacrarium quod fecit quintodecimo die mense octavo in die festo quem finxit a corde suo: et fecit diem festum filiis Israel, et ascendit in sacrarium ut sacrificaret.

PL 13, 803B

このヤロブアム王に何が起こったかを、さらに聞け。それでも彼はこのようにしても神に立ち返らず、かえって自分の悪にとどまり続けて死に、自分の冒瀆の中で力尽きたのである(列王記三12:32)。「ヤロブアムは八月の十五日に祝祭の日を設け、ユダの祝祭になぞらえた。彼はベテルに造った犠牲〔底本は sacrificium。上るところで「造った」ものなので、続く sacrarium(聖所)と同じく聖所を言うらしい。ルキフェル自身、前に同じ節を引くとき(1.58)は in sacrario と読んでいる〕に上り、自分が作った子牛に犠牲をささげさせ、自分が立てた高き所の祭司たちをベテルに任じた。そして八月の十五日に、自分が造った聖所に上った。それは自分の心から作り出した祝祭の日であり、彼はイスラエルの子らのために祝祭の日を設け、犠牲をささげるために聖所に上った」。

De regibus apostaticis 1.79

79

Et ecce homo Dei ex Juda advenit in verbo Domini in Bethel, et Hieroboam stabat super aram suam sacrificare: et propheta invocavit ad aram in verbo Domini dicens: O sacrarium, sacrarium, haec dicit Dominus: Ecce filius nascetur in domo David, et Josias erit nomen illi, et sacrificabit inter sacerdotes excelsorum qui sacrificant in te, et ossa hominum comburet in te: et dabit in illa die prodigium quod locutus est Dominus: Ecce sacrarium disrumpetur et effundetur pinguedo quae est in eo, et factum est ut audivit verba hominis Dei invocantis in aram quae in Bethel erat, et extendit manum suam ad aram, dicens: Apprehendite eum.

PL 13, 803B

「見よ、神の人が主の言葉によってユダからベテルに来た。ヤロブアムは犠牲をささげようと自分の祭壇の上に立っていた。預言者は主の言葉によって祭壇に呼びかけて言った。聖所よ、聖所よ、主はこう言う。見よ、ダビデの家に一人の子が生まれ、その名はヨシヤという。彼は、汝の上で犠牲をささげる高き所の祭司たちの間で犠牲をささげ〔inter sacerdotes は文意が通りにくい。祭司たちを犠牲とする意とも読める〕、人の骨を汝の上で焼く。その日に彼は、主が語ったしるしを与える。見よ、聖所は裂け、その上の脂は注ぎ出される。王は、ベテルにあった祭壇に呼びかける神の人の言葉を聞くと、祭壇に向かって手を伸ばして言った。彼を捕らえよ」。

De regibus apostaticis 1.80

80

Et arida facta est manus regis quam extendit in eum, et non potuit reducere eam ad se. Et sacrificium ruptum est, et effusa est pinguedo ejus a sacrario secundum prodigium quod dixit homo Dei in verbo Domini.

PL 13, 803C

「すると、王が彼に向かって伸ばした手は枯れ、それを自分のもとに引き戻すことができなかった。犠牲〔底本は sacrificium。1.78 と同じく祭壇(聖所)を言うらしい〕は裂け、その脂は、神の人が主の言葉によって告げたしるしのとおり、聖所から注ぎ出された」。

De regibus apostaticis 1.81

81

Et respondit rex et dixit homini Dei: Roga faciem Domini Dei tui, ut revertatur manus mea ad me. Et rogavit homo Dei faciem Domini, et reversa est manus regis ad eum, et facta est quemadmodum primum (Ibid. XIII. 1) .

PL 13, 803C

「王は答えて神の人に言った。汝の神、主の顔に願い、私の手が私のもとに戻るようにしてくれ。神の人は主の顔に願い、王の手は彼のもとに戻り、以前のようになった」(列王記三13:1)。

De regibus apostaticis 1.82

82

Impleta cum viderit haec prodigia, quae fuerant ore hominis prolata Dei, et brachium impium porrectum ad Dei hominis necem repente aridum factum pro metu, illico etiam per Dei cultoris precem factum incolume, numquid idololatriam quam ipse constituerat dissipavit? numquid diem festum quem ipse finxerat ex corde suo, tandem tollit e medio? minime; sed in ea pertinacia praesumptionis suae invenitur mortis suscepisse diem.

PL 13, 803D

神の人の口から告げられたこれらのしるしが成就するのを見、神の人を殺すために伸ばした不敬な腕が恐れのうちに突然枯れ、すぐに神を崇める者の祈りによって無傷にされたのに、彼は自分が定めた偶像崇拝を打ち壊しただろうか。自分の心から作り出した祝祭の日を、ついに取り除いただろうか。決してそうではない。彼は自分の思い上がりの頑なさのうちに、死の日を迎えたことが見いだされる。

De regibus apostaticis 1.83

83

Non ergo mirari poterimus, si quod Deus avertat a te, in haeresi tua censueris mortis diem suscipere, quandoquidem etiam signis ac prodigiis non potuerint priores consacrilegi tui revocari ad solum Deum colendum.

PL 13, 804A

したがって、――神がそれをあなたから遠ざけてくれるように――あなたが自分の異端のうちに死の日を迎えると思い定めたとしても、我々は驚くことができない。あなたより前の冒瀆の共犯者たちでさえ、しるしと奇蹟によっては、ただ神のみを崇めるよう呼び戻されなかったのだから。

De regibus apostaticis 1.84

84

Dicit enim de Hieroboam sancta scriptura (Ibid. 33) : Et post hoc non est reversus Hieroboas a malitia sua, sed reversus est, et fecit ex parte populi sacerdotes excelsorum. Qui enim volebat, allevabat manum suam, et fiebat sacerdos in excelsis.

PL 13, 804A

聖書はヤロブアムについて言う(列王記三13:33)。「そののちも、ヤロブアムは自分の悪から立ち返らず、かえって戻って、民の一部から高き所の祭司を立てた。望む者は手を上げ、高き所の祭司となった」。

De regibus apostaticis 1.85

85

Et factum est hoc verbum in peccatum in domum Hieroboam, et in interitum, et in exterminium a facie terrae.

PL 13, 804B

「この言葉はヤロブアムの家にとって罪となり、滅びとなり、地の面からの根絶となった」。

De regibus apostaticis 1.86

86

Quae ne dicantur etiam de te, quaeso, temet eripias a nefando Arianorum coetu, quaeso, sis Christianus ut ante eras ex Ariano, nec nobis indigneris quod actus tuos et Hieroboae aequemus: sed magis obsecro conspicias has omnes instructiones potius quam increpationes nuncupandas sospitatis tuae me bono ingerere.

PL 13, 804B

これらがあなたについても言われることのないよう、私は願う。アレイオス派の忌まわしい集まりから自らを救い出せ。願う。アレイオス派であったところから、以前そうであったようにキリスト教徒となれ。我々があなたの行いとヤロブアムの行いを等しくすることに憤るな。むしろ私が、あなたの救いのために善意でここに積み重ねたこれらすべての教えは、叱責というよりも教えと呼ばれるべきものだと見てくれるよう、私は懇願する。

De regibus apostaticis 1.87

87

Compararis etenim a nobis Hieroboae nostris temporibus, quia sic cunctos a Deo fueris conatus vertere, sicut ille populum fuerit conatus Israel facere apostatam ex Dei cultore.

PL 13, 804B

我々は、我々の時代のヤロブアムとしてあなたをなぞらえているのである。あなたは、彼がイスラエルの民を神を崇める者から背教者にしようと試みたのと同じように、すべての人を神から背かせようと試みたからである。

De regibus apostaticis 1.88

88

Nolo adhuc hinc tibi aliquid spei promittas, quod enim male sis faciens, et tamen regnes, cum videas et Hieroboam diu regnasse in scelere suo, sed et filium Salomonis totidem et idololatriam gerentem in eodem defunctum scelere; item ejus filium Abiud, de quo scriptum invenio (Ibid. XV, 3) : Et abiit in peccatis patris sui, quae fecit in conspectu ejus, et non erat cor ejus consummatum cum Domino Deo suo, sicut erat cor David patris ejus; et tamen cum servirent idolis, fuerint in regno et mortui sint in ea dignitate, et tradiderint filiis suis auctoritatem regni.

PL 13, 804B

あなたが悪を行いながら、なお統治しているからといって、そこから何かの望みを自分に約束することを、私は望まない。ヤロブアムが自分の罪の中で長く統治したのを、またソロモンの子も同じだけ〔統治し〕、偶像崇拝を行いながら同じ罪のうちに死んだのを、あなたは見ているのだから。さらにその子アビウドについて、私は記されているのを見いだす(列王記三15:3)。「彼は、自分の父が前に犯した罪の中を歩み、その心は、父ダビデの心のように、自分の神、主に全うされてはいなかった」。それでも彼らは偶像に仕えながら王位にあり、その地位のまま死に、王位の権威を自分の子らに渡したのである。

De regibus apostaticis 1.89

89

Ne itaque etiam in eo plaudas, quod enim pater vester vobis tradiderit regnum, dicens: Nisi pater meus bene fecisset, conferre se ad Arianos, non ejus filii regnaremus.

PL 13, 804C

だから、諸君の父が諸君に王位を渡したことについても、喝采するな。あなたはこう言っている。「もし私の父が、アレイオス派に身を寄せたことを正しく行っていなかったら、その子である我々は統治していなかったであろう」と。

De regibus apostaticis 1.90

90

Nolo dicas: Si haereticus essem, numquam tantum imperarem, numquam me permitteret Deus adhuc in regno esse, quando videas viginti quatuor annis regnasse Basiam filium Achiae super Israel, de quo scriptum invenisti in Regnorum libro tertio: (Ibid. 34) : Et fecit malignum coram Domino, et abiit in viam Hieroboam filii Nabath, et in peccatis ejus, quemadmodum peccavit in Israel; qui Basia rex debuerat utique metuere ne fuisset percussus ut Hieroboas, si a viis recessisset Domini.

PL 13, 804C

あなたは「もし私が異端者であったなら、これほど長く統治することは決してなかった。神は私が今なお王位にあることを決して許さなかったであろう」と言うな。アヒヤの子バシャが二十四年間イスラエルの上に統治したのを、あなたは見ているのだから。彼については、列王記三に書かれているのをあなたは見いだした(列王記三15:34)。「彼は主の前に悪を行い、ナバトの子ヤロブアムの道と、イスラエルに犯させたヤロブアムの罪の中を歩んだ」。このバシャ王は、もし主の道から離れたなら、ヤロブアムのように打たれはしないかと恐れるべきであった。

De regibus apostaticis 1.91

91

Sed ita estis, qui a Deo declinatis, ut cum vobis fuerit libitum in injuriam Dei suscipere officium idololatriae, non possetis nec illorum qui jam judicati fuerint terreri exemplo, converti ad Deum.

PL 13, 805A

だが、神から逸れる諸君は、神を侮辱して偶像崇拝の務めを引き受けることを好んだとき、すでに裁かれた者たちの例にさえ脅かされて神に立ち返ることができない、そのような者たちである。

De regibus apostaticis 1.92

92

Scriptum est etiam de Jambre rege (III Reg. XVI, 25) : Et fecit malignum in conspectu Domini, et maligne fecit super omnes qui fuerunt ante eum, et abiit in omnem viam Hieroboam filii Nabath in peccatis ejus; et tamen hic qui dicitur super omnes peccasse, qui ante illum fuerant reges, non statim ut dereliquit Deum exstinctus est, nec per aliquam gravem valetudinem est vexatus, ut graviori poena fuisset visus interemptus, qui gravius describitur deliquisse.

PL 13, 805A

ヤンブレ王についても記されている(列王記三16:25)。「彼は主の目の前に悪を行い、自分より前にいたすべての者にまさって悪を行い、ナバトの子ヤロブアムのあらゆる道を、その罪の中に歩んだ」。それでも、前にいた王たちすべてにまさって罪を犯したと言われるこの者は、神を捨てるとすぐに滅ぼされたわけではなく、重い病に苦しめられたわけでもなかった。より重く罪を犯したと記されているのだから、より重い罰で殺されたと見られるはずであったのに。

De regibus apostaticis 1.93

93

Vides, Constanti, tametsi contingat tibi in summa felicitate in hac temporaria versari vita, tamen magis te timere debere, quod Dei reserveris judicio: et, licet etiam hi, qui statim exstinguuntur, quibus hic aliqua divinitus irrogatur poenarum, post descensum semper torqueantur, tamen tu si in summa vivens felicitate fueris hinc raptus, adverte qualiter in te vindicta sit processura, qui in tanto inveniaris scelere.

PL 13, 805A

コンスタンティウスよ、あなたは見ている。たとえあなたがこの一時的な生を最高の幸福のうちに過ごしても、あなたはなおさら恐れるべきである。神の裁きのために取っておかれているからである。すぐに滅ぼされ、ここで神によって何らかの罰を課される者たちでさえ、死後〔陰府に〕下ったのちには、いつも責め苦を受ける。それでも、あなたがもし最高の幸福のうちに生きながらここから奪い去られるなら、これほどの罪の中に見いだされるあなたに、報復がどのように進むかをよく考えよ。

De regibus apostaticis 1.94

94

Ne hinc itaque quidcumque tibi ascripseris felicitatis, quod cum sis negans Filium unicum Dei, quod cum ejus familiam persequaris, tamen adhuc spiritus tuus in corpore illo carnifice sit manens, quando consideres etiam filium Basa annis triginta quinque, cum fuerit ut tu sacrilegus, regnasse apud Judaeos: de quo scriptum esse legisti (Ibid. XXII, 43) : Abiit in vias Asab patris sui, et non declinavit ab illis, ut faceret quod rectum erat in conspectu Domini, sed ab excelsis non abstinuerunt, et sacrificabant in excelsis et incendebant.

PL 13, 805B

それゆえ、ここから何であれ幸福を自分のものにしてはならない。あなたは神の独り子を否み、その家の者たちを迫害しているのに、なお、あなたの霊がその処刑人のような体にとどまっているのだからと。あなたは、バサの子が三十五年間、あなたと同じ冒瀆者でありながらユダヤ人の間で統治したことを考えるがよい〔底本は「filium Basa」。ミーニュの脚注によれば、ラティニウスは filium Asa と読み、アサの子ヨシャファトを指す。これに従った。また同じ脚注によれば、在位の年数も七十人訳とウルガタでは二十五年である〕。彼について書かれているのを、あなたは読んだ(列王記三22:43)。「彼は父アサの道を歩み、そこから逸れず、主の目の前に正しいことを行った。ただ、高き所は取り除かれず、人々は高き所で犠牲をささげ、香をたいた」。

De regibus apostaticis 1.95

95

Ecce etiam hic describitur rex in pace dormiisse. Cum itaque fuerit triginta quinque annis idololatriam gerens, ne tibi ascribas ad gloriam et dicas: Iccirco non aliqua vulneror plaga, iccirco non jam exstinctus sum, sed adhuc vivo regnum imperii Romani possidens, quia sim bene credens, quia Arii recta sit fides, quia fecerim bene removere episcopos, et alios tales instituerim quales concupiverit Arius.

PL 13, 805C

見よ、この王も平安のうちに眠りについたと記されている。したがって、彼が三十五年間偶像崇拝を行っていたのだから、あなたは次のように言い、それを自分の栄光に帰してはならない。「だから私は何の打撃も受けず、だから私はまだ滅ぼされず、今なおローマ帝国の統治を所有して生きているのだ。私は正しく信じているからであり、アレイオスの信仰が正しいからであり、私が司教たちを追い払ったのは正しく、アレイオスが望むような者たちを別に立てたのも正しかったからである」と。

De regibus apostaticis 1.96

96

Noli, inquam, hinc tibi gloriari, quod cum haec sis faciens, tamen superbias, quando videas istum regem triginta quinque annis tenuisse regnum, in pace fuisse exemptum.

PL 13, 805C

私は言う。そのことを誇ってはならない。あなたはこれらを行いながらなお驕っているが、この王が三十五年間王位を保ち、平安のうちに取り去られたのを見ているのだから。

De regibus apostaticis 1.97

97

Si igitur potuit illis quia ita exempti sint impune idololatriae crimen cedere, poterit et tibi, Constanti.

PL 13, 805C

もしあの者たちにとって、そのように〔平安のうちに〕取り去られたことで、偶像崇拝の罪が罰せられずに済み得たのなら、コンスタンティウスよ、あなたにもそれはあり得るであろう。

De regibus apostaticis 1.98

98

Converte te itaque ad Dominum, ne talis inveniaris qualis est inventus Achab de quo scriptum invenio: Et fecit Achab malignum in conspectu Domini, et maligne fecit super omnes qui fuerunt ante eum: et non fuit illi satis ut ambularet in peccatis Hieroboam filii Nabath, sed et accepit uxorem Jezabel filiam Bazan et Hela regis Sydoniorum: et abiit, et servivit Baali, et adoravit eum: et statuit sacrarium Baali in domo religionum suarum, quam aedificavit in Samaria; et fecit Achab lucum ut faceret exacerbationem, ut exacerbaret Deum, et animam suam disperderet: et malignum fecit super omnes reges Israel qui fuerunt ante eum. (Ib. XVI, 30) .

PL 13, 805D

だから主に向き直れ。アハブについて私が記されているのを見いだす、あの者のように見いだされることのないようにである。「アハブは主の目の前に悪を行い、自分より前にいたすべての者にまさって悪を行った。ナバトの子ヤロブアムの罪の中を歩むだけでは足りず、シドン人の王、バザンとヘラの娘イゼベルを妻に迎え、行ってバアルに仕え、これを拝んだ。サマリアに建てた自分の諸宗教の家に、バアルの聖所を据えた。アハブは木立を造って〔神を〕怒らせ、神を怒らせて自分の魂を滅ぼした。彼は自分より前にいたイスラエルのすべての王にまさって悪を行った」(列王記三16:30)。

De regibus apostaticis 1.99

99

Noli adhuc te sinere esse apud Arianos, sed fac transitum ad nos Christianos, quibus sunt ita cunctae haereses ut est Baal.

PL 13, 806A

なおアレイオス派のもとにとどまろうとするな。我々キリスト教徒のもとへ移れ。我々にとって、すべての異端はバアルのようなものである。

De regibus apostaticis 1.100

100

Sic vos nunc nobis estis haeretici, ut illis illorum temporum Dei cultoribus fuerint illi, qui idolis immolabant: per hanc haeresim tuam, mihi crede, quod talis sis nostris temporibus, qualis fuerit et Achab.

PL 13, 806A

諸君は今、我々にとって異端者である。それは、あの時代に神を崇めていた者たちにとって、偶像に犠牲をささげていた者たちがそうであったのと同じである。この異端によって、私を信じよ、あなたは我々の時代において、アハブと同じような者となっている。

De regibus apostaticis 1.101

101

Ne tibi itaque placeas quod non statim tibi reddiderit Deus, quando videas huic Achab, et uxori ejus Jezabel, qui etiam prophetas occiderint Domini, qui in tanto scelere fuisse inveniantur versati, ut nullum in terra Israel Dei se hominem confitentem permiserint demorari, pepercitum fuerit diutissime.

PL 13, 806A

だから、神がすぐにあなたに報いなかったことで、自己満足してはならない。あなたは、このアハブとその妻イゼベルが容赦されたことを見ているのだから。彼らは主の預言者たちを殺し、イスラエルの地に神の人だと告白する者を一人もとどまらせないほどの罪の中にいたと見いだされるのに、非常に長く容赦されたのである。

De regibus apostaticis 1.102

102

Noli hoc intueri quod cum sis malefaciens, superbias tamen in sceleribus tuis; sed illud, obsecro te, videas, quod nisi te converteris, ut illis sero licet reddita sunt merita operum suorum, ita et tibi posse repraesentari.

PL 13, 806B

悪を行いながら自分の罪の中で驕っていることに目を向けるな。むしろ私があなたに願うのは、あなたが改めないなら、あの者たちが遅れてではあれ自分の行いにふさわしい報いを受けたように、あなたにもそれが現れ得ると見ることである。

De regibus apostaticis 1.103

103

Ne dixeris: Diu hinc in regno sum, hinc potens sum, quod enim bonam fidem teneam, quod faciam recte persequendo eos qui credunt, quomodo se se continet illa fides descripta apud Niciam; haec, inquam, ne dixeris, sed illa precor te videas, quod enim adhoc sis post tanta funera tua superbiens, ut aut audiens nos Dei sacerdotes temet convertas ad Deum, aut certe percipias digna factorum tuorum tunc, quando dicere non valebis inscium te errasse.

PL 13, 806B

「私はここで長く王位にあり、ここで力を持っている。私は正しい信仰を保っているからであり、ニカイアで記されたあの信仰がそうあるとおりに、信じる者たちを迫害することで正しく行っているからである」と言うな〔quomodo se se continet の係りが定かでない。上のように取った〕。私は言う、これを言うな。むしろ、あなたがこれほど多くの死者を出したのちもなお驕っているのは、神の司教である我々の言うことを聞いて自ら神に立ち返るか、あるいは、知らずに誤ったと言えなくなる時に、あなたの行いにふさわしい報いを受けるか、そのいずれかのためであることを、私は願って、あなたに見てほしい。

De regibus apostaticis 1.104

104

Haec ita esse adverte exemplo admonitus Achab et prophetarum Domini interfectoris, et omnium daemonum cultoris.

PL 13, 806C

これがそのとおりであることを、アハブの例に諭されて悟れ。彼は主の預言者たちを殺した者であり、すべての悪霊を崇める者であった。

De regibus apostaticis 1.105

105

Hunc tam sceleratum intellige ideo post tanta scelera fuisse in regno diu reservatum, ut tandem se si velit converteret, cui non solum non repraesentantur malorum factorum suorum merita, sed et in angustiis juvatur ad hoc sine dubio, ut possit conjicere non se per Baal et reliquos daemones, quod ethnici Deos nuncupant, vindicatum, sed per Deum Israel, cujus prophetam secum videret loquentem atque sibi declarantem quonam modo Deus fuisset inimicos Israelitarum ad nihilum redacturus.

PL 13, 806C

これほど罪深いこの者が、これほどの罪ののちも長く王位に取っておかれたのは、ついに彼が望むなら自ら立ち返るためであったと悟れ。彼には、自分の悪い行いにふさわしい報いが現れなかっただけでなく、窮地において助けられさえしたのは、疑いなく、自分がバアルや、異教徒が神々と呼ぶほかの悪霊たちによって守られたのではなく、イスラエルの神によって守られたのだと思い至ることができるようにするためであった。彼は、その神の預言者が自分に語りかけ、神がイスラエル人の敵をどのように無に帰させるつもりかを自分に告げるのを、見ることになっていた。

De regibus apostaticis 1.106

106

Obsederat enim filius Ader rex Samariam, cum aliis triginta duobus regibus, jactitans adeo tamquam nihil se habere Israelitas, ut unum se hominem omnem multitudinem Israelitarum superaturum. Hunc alienigenam fecit nihil ante Israel Deus.

PL 13, 806D

アデルの子である王が、ほかの三十二人の王たちと共にサマリアを包囲していたからである。彼は、イスラエル人など物の数ではなく、自分一人で、イスラエル人の全群衆に勝つであろうと大言していた。神は、この異邦人をイスラエルの前に無に等しくした。

De regibus apostaticis 1.107

107

Cui vicit Deus regi? nempe Achab, ei qui eum dereliquerat, qui Baali et omnibus daemoniis servire Israel fecerat, quia propterea auxiliatus est, nempe ut crederet quia sit Deus solus iste, cujus erat populus Israel, et non alius praeter ipsum qui ei vicerat, ut videret Achab quia fuisset aequum, tandem corrigeret errores suos, mox ut aedificare adversarius coepit obsidionem ad civitatem Israelitarum.

PL 13, 807A

神は、どの王のために勝ったのか。ほかでもないアハブ、神を捨て、イスラエルにバアルとすべての悪霊に仕えさせていた者のためである。神が彼を助けたのは、むろん、イスラエルの民がその者のものである唯一の神こそがその神であり、自分に勝利を与えたのはその神のほかにないと彼が信じるためであり、敵がイスラエル人の町に包囲陣を築き始めるとすぐに、アハブがついに自分の誤りを改めるのが公正であると悟るためであった。

De regibus apostaticis 1.108

108

Et ecce, inquit scriptura sacra, prophetes unus accessit ad regem Israel, et dixit: Haec dicit Dominus. Si audisti sonum magnum istum? Ecce ego hodie tradam eum in manus tuas, et scies quoniam ego sum Dominus.

PL 13, 807A

聖書は言う。「見よ、一人の預言者が、イスラエルの王のもとに来て言った。主はこう言う。汝はこの大きな響きを聞いたか。見よ、私は今日、これを汝の手に渡す。汝は、私が主であることを知る」。

De regibus apostaticis 1.109

109

Et dixit rex: In quo? et dixit prophetes: In pueris principum regionum. Et dixit rex: Quis committet pugnam? et dixit prophetes: Tu (III Reg. XX, 13) .

PL 13, 807A

「王は言った。誰によってか。預言者は言った。地方の長たちの若者たちによってである。王は言った。誰が戦いを仕掛けるのか。預言者は言った。汝である」(列王記三20:13)。

De regibus apostaticis 1.110

110

Et infra: Et exierunt pueri de civitate principum regionum, et exercitus qui post illos, et percussit unusquisque quem invenit secus se, et fugerunt Syri, et persecutus est Israel (Ib. XX, 19) .

PL 13, 807B

また下に〔こうある〕。「地方の長たちの若者たちが町から出て行き、その後ろに軍勢が続いた。各自が自分のそばにいた者を討ち、シリア人は逃げ、イスラエルは追撃した」(列王記三20:19)。

De regibus apostaticis 1.111

111

Quomodo dicis, Constanti: Si non bene servirem Deo, si non recte credens fuissem, numquam regnum Romanorum in mea vidissem potestate collocatum, aut sic diu fuissem vivens in regno? quando videas Achab regi Israel more gentilium viventi, et populum Dei, sicuti et tu avertis, vertenti a Deo, dictum ab eo, in quem delinquebat, cujus praecepta ducebat pro nihilo: Trado eum in manus tuas, ut scias quoniam ego sum Deus.

PL 13, 807B

コンスタンティウスよ、どうしてあなたは言うのか。「もし私が神に正しく仕えていなければ、正しく信じていなかったなら、ローマ人の王国が私の権力のもとに置かれるのを決して見なかったであろうし、これほど長く王位にあって生きていなかったであろう」と。異邦人のように生き、あなたと同じように神の民を神から背かせていたイスラエルの王アハブに、彼が罪を犯していた相手、その命令を取るに足りぬものと見ていた相手から、こう告げられたのをあなたは見ているのに。「私は彼を汝の手に渡す。汝は、私が神であることを知る」。

De regibus apostaticis 1.112

112

Ut igitur illum eripuit a filio Jaderis Syriae regis, sic etiam te ab omnibus perimere cupientibus eripuit atque eripit, ad hoc utique ut possis cognoscere quia ipse sit Deus patriarcharum ac martyrum, ad hoc ut conjicere possis non pro meritis fidei tuae ac vitae tibi victoriam tributam, quando sis Achab in omnibus regi similis, sed sic tibi contra merita tua exhibitam misericordiam ab eo, quem dereliquisti, ut fuerit Achab exhibita.

PL 13, 807B

神は、あの者をシリアの王ヤデルの子〔前の「アデル」と同じ人物と取った〕から救い出したように、あなたをも、あなたを亡き者にしようと望むすべての者から救い出したし、今も救い出している。それは、神こそ父祖たちと殉教者たちの神であることをあなたが知り得るようにするためであり、勝利があなたに与えられたのは、あなたの信仰と生活の功績のゆえではないと、あなたが思い至れるようにするためである。あなたはあらゆる点で王アハブに似ているのだから。むしろ、あなたが捨てた神から、アハブに示されたのと同じように、あなたの功績に反してあわれみが示されたのである。

De regibus apostaticis 1.113

113

Si enim dixeris propterea te vincere adversarios tuos, quia bene sis credens, potuit et Achab dixisse idolorum cultor, et prophetarum sanctorum interemptor. Ad hoc ergo te reservatum ut errores corrigeres tuos, non vides?

PL 13, 807C

もしあなたが、「私が正しく信じているから、私は敵に勝つのだ」と言うなら、偶像を崇める者であり聖なる預言者たちを殺した者であるアハブにも、同じことが言えたはずである。あなたの誤りを改めるためにあなたが取っておかれたということが、あなたには見えないのか。

De regibus apostaticis 1.114

114

Illico ut occupasti Italiam, ecclesiam ejus tentasti vertere; dixisti Deum Patrem non esse verum Deum Patrem, unicum ejus negans Filium, affirmans non esse illum verum Filium; astruxisti etiam sanctum paracletum Spiritum fabricatum esse ex nihilo, descendere ex nihilo defendere tentasti, quod unicus Dei Filius fuerit quando non fuerit; apostolicam atque evangelicam traditionem quo potuisses tollere e medio, operam totis tuis dedisti viribus, episcopos Dei judicio ordinatos tua amoveri fecisti auctoritate, haereticos locis eorumdem constituendos duxisti, qui possint tuam praedicare haeresim; manu militari pugnasti contra ecclesiam in Alexandria, quamplurimos episcoporum relegasti in exsiliis, in metallis, conjecisti in carcerem, certum etiam numerum interfecisti ex omnibus Dei cultoribus.

PL 13, 807C

あなたはイタリアを占領するとすぐに、その教会を転覆しようと試みた。あなたは、父なる神は真の父なる神ではないと言い、その独り子を否み、彼は真の子ではないと断言した。さらに、聖なる霊、パラクレートス(助け主)が無から造られたと主張した。神の独り子が無から出たものであり、「存在しなかった時があった」ことを擁護しようと試みた〔descendere の主語が定かでない。子が無から出たと擁護したと取った〕。使徒と福音書の伝承を、できるものなら取り除こうと、あなたは全力を尽くした。神の裁きによって叙任された司教たちを、あなたの権威で取り除かせ、その座に、あなたの異端を宣べ伝え得る異端者たちを据えるべきだと考えた。アレクサンドリアでは、軍勢をもって教会に戦いを挑んだ。非常に多くの司教たちを流刑地や鉱山に追いやり、牢に投げ込み、神を崇める者たちのうち一定の数を殺した。

De regibus apostaticis 1.115

115

Cum haec egeris, tamen dicis: Nisi bene essem faciens, et integre essem credens, numquam adhuc me Deus regnare permitteret? tamquam iccirco et circa Achab ac caeteros coidololatras tuos fuerit Deus patiens, quia fuerint rectam tenentes viam.

PL 13, 808A

これだけのことをしておきながら、あなたはなおこう言う。「自分が善を行い、正しく信じているのでなければ、神は自分がこれまで王として統べることを決して許さなかったはずだ」と。まるで、神がアハブやあなたの他の偶像崇拝の仲間に忍耐したのも、彼らが正しい道を歩んでいたからだと言わんばかりである。

De regibus apostaticis 1.116

116

Tu ergo quia sit peccatis tuis patiens pro sua infatigabili pietate sicuti fuerit et Achab regi, arbitraris non te delinquere, sed pro meritis tuis tibi parci: quem Achab etiam in hoc imitaris, quod enim sis eos diligens qui tibi mala suadeant, eos vero perdens qui tibi salutis tuae causa quae sunt vera dicant.

PL 13, 808B

あなたは、神がアハブ王にそうしたように、その尽きることのない慈愛のゆえにあなたの罪にも忍耐していることを、自分が罪を犯していないからだ、自分の功績のゆえに赦されているのだ、と考えている。あなたはこの点でもアハブに倣っている。あなたは、悪を勧める者たちを愛し、あなたの救いのために真実を告げる者たちを滅ぼしているからである。

De regibus apostaticis 1.117

117

Ut enim ad Achab quadringenti illi pseudoprophetae, quod possent illum omnia felicia consequi loquebantur, contra vero Dei dicebat propheta Michaeas, quod essent illum cuncta consecutura mala, et ille magis diligebat eos pseudoprophetas quam verum Domini prophetam, ita ut tu amas cohaereticos tuos Arianos, ipsorum dictis obtemperas, nos omnes Domini sacerdotes exsecraris; primo omnium, cur Dei Filium verum Dei Filium confiteamur: secundo cur non tibi adulemur, cur te in periculo esse asseveramus, et dicamus nisi te converteris ad Deum, quod sis in aeternam poenam venturus.

PL 13, 808B

あのアハブのもとでは、四百人の偽預言者が、彼にはあらゆる幸いが臨むと語ったのに対し、神の預言者ミカヤは、彼にはあらゆる災いが臨むと語った。ところが彼は、主の真の預言者よりも偽預言者たちのほうを愛した。それと同じように、あなたも同じ異端者であるアレイオス派を愛し、彼らの言葉に従い、主の司教である我々すべてを憎んでいる。第一に、我々が神の子を真の神の子と告白するからであり、第二に、我々があなたにへつらわず、あなたが危うい状態にあると断言し、あなたが神に立ち返らなければ永遠の罰に陥ると言うからである。

De regibus apostaticis 1.118

118

Et ut credere possis Dei semper odio habitos homines ab hominibus apostaticis, amatos vero inimicos Dei religionis, hoc est diaboli cultores, accipe quos amaverit Achab, et quem odio habuerit.

PL 13, 808C

神の人々が背教の人々に常に憎まれ、神の宗教の敵、すなわち悪魔を崇める者たちが愛されてきたことを、あなたが信じられるように、アハブが誰を愛し、誰を憎んだかを聞くがよい。

De regibus apostaticis 1.119

119

Et dixit Josaphat rex Juda ad regem Israel: Interrogate nunc hodie Dominum. Et convocavit rex Israel omnes prophetas, quasi quadringentos viros, et dixit illis rex Achab: Si ibo in Remma ad Galaath in pugnam, aut cessabo? et dixerunt: Ascende (Ib. XXII, 5) .

PL 13, 808C

ユダの王ヨシャファトはイスラエルの王に言った。「今日、主に伺いを立てよ」。イスラエルの王はおよそ四百人の預言者をすべて呼び集め、アハブ王は彼らに言った。「ラモト・ギレアドへ戦いに行くべきか、それともやめるべきか」。彼らは言った。「上れ」(列王記三22:5)。

De regibus apostaticis 1.120

120

Et infra: Et dixit Josaphat ad regem Israel: Non est hic prophetes Domini, et interrogabimus Dominum? Et dixit Achab rex Israel ad Josaphat regem: Unus est per quem interrogemus Dominum, sed ego odi illum, quoniam non loquitur de me bona (Ibid. 7) .

PL 13, 808C

また下に〔こうある〕。ヨシャファトはイスラエルの王に言った。「ここには主の預言者はいないのか。その者を通して主に伺いを立てよう」。イスラエルの王アハブはヨシャファト王に言った。「ひとりいる。その者を通して主に伺いを立てることはできるが、私は彼を憎んでいる。私について良いことを語らないからだ」(列王記三22:7)。

De regibus apostaticis 1.121

121

Item, posteaquam dixisset propheta Domini ad illum Michaeas ne ascenderet, quoniam si ascendisset, non esset reversurus: Dixit rex Israel ad Josaphat regem Juda: Nonne dixi ad te, quoniam prophetat mihi hic non bona, sed magis mala (Ibid. 18) ?

PL 13, 809A

同じく、主の預言者ミカヤが、上って行ってはならない、上るなら帰って来られないと彼に告げたあとで、イスラエルの王はユダの王ヨシャファトに言った。「私は汝に言わなかったか。この者は私について良いことではなく、むしろ悪いことを預言する、と」(列王記三22:18)。

De regibus apostaticis 1.122

122

Videbantur mala et excordi ei quem jam obsederat diabolus, mala ea quae a Dei dicebantur servo, et illa bona judicabantur quae a servis dicebantur diaboli.

PL 13, 809A

すでに悪魔にとりつかれていた愚かな彼には、神の僕の語ることは悪に見え、悪魔の僕たちの語ることは善と判断された。

De regibus apostaticis 1.123

123

Nec mirandum itaque si illos audiebat Achab, quos ut audiret faciebat diabolus mancipia videlicet sua, et si illos audire nollet, quos Deus suos esse servos et ipsa tolerantia passionum et ipsa constantia asseverationis manifestabat illis: pseudoprophetae ditati honoratique dimissi sunt a rege, Michaeas vero propheta Domini recluditur in carcerem, et dicitur: Manducet panem doloris donec redeam (Ibid. 27) : et tamen juxta servi Dei dictum reversus minime est.

PL 13, 809A

それゆえ、アハブが彼らの言うことを聞いたのは驚くに当たらない。悪魔が、彼の奴隷にほかならぬ者たちの言うことを聞くように仕向けたのである。そして、彼が聞こうとしなかったのは、神が自分の僕であることを、苦難に耐える忍耐そのものと、断言を貫く不屈さそのものによって彼らに示していた者である。偽預言者たちは、富まされ誉れを受けて王のもとから去らされたが、主の預言者ミカヤは牢に閉じ込められ、「私が戻るまで、苦しみのパンを食べさせよ」と言われた(列王記三22:27)。それでも、神の僕の言葉のとおり、アハブは戻って来なかった。

De regibus apostaticis 1.124

124

Ita et ipse agis, Constanti; diligis eos qui trahunt temet secum ad mortem perpetuam, qui ad omnem interitum tuam ducunt animam; odio habere dignaris contra eos, qui te sunt optantes Dei fieri amicum.

PL 13, 809B

コンスタンティウスよ、あなたも同じことをしている。あなたを自分たちとともに永遠の死へ引きずる者たちを愛し、あなたの魂を全き滅びへ導く者たちを愛している。ところが、あなたが神の友となることを願う者たちには、憎しみを向けることを意に介さない。

De regibus apostaticis 1.125

125

Ne tibi glorieris quod cum tanta sis faciens, tamen regni gloria pollens, hanc adhuc possideas fragilem vitam; quando et Hieroboam Filius Joas, quod regnaverit in Israel quadraginta et unum annis in Samaria, narrant sacrae litterae, et quidem derelicto Deo serviens idolis, et quidem non recedens de Achab regis Israel malitiis, atque Hieroboam sacrificiis.

PL 13, 809B

これほどのことを行っていながら、なお王位の栄光に力を得て、この脆い命を保っているからといって、自分を誇ってはならない。ヨアシュの子ヤロブアムも、サマリアでイスラエルを四十一年間治めたと聖書は語るが、それは神を捨てて偶像に仕え、イスラエルの王アハブの悪事とヤロブアムの犠牲から離れなかった者としてである。

De regibus apostaticis 1.126

126

Male, inquis, si fecissem, jam me Deus amovisset de regno: quasi non Filius Amasiae propterea quod non recesserit a supervacuis, impletus lepra quidem fuerit, sed tamen quinquaginta duo annis regnaverit in Hierusalem.

PL 13, 809B

あなたは言う。「自分が悪を行ったなら、神はとうに自分を王位から除いていたはずだ」と。まるで、アマツヤの子が、むなしいものから離れなかったために、らい病に冒されはしたものの、それでもエルサレムで五十二年間治めたのではなかったかのようである。

De regibus apostaticis 1.127

127

Sed tu in eo potior Oziae regi, quia tu non elephantiam habeas, quae cum temet omnes consumere possit artus, sed illam quae animam valeat penitus maculare.

PL 13, 809C

しかしあなたは、この点で王ウジヤにまさっている。あなたは、全身の肢体をすっかり蝕み得る象皮病ではなく、魂を根底から汚し得る病にかかっているからである。

De regibus apostaticis 1.128

128

Dole tibi nobiscum et mitte lacrymas pro te; conspice quomodo maculet corpus, haec videtur elephantia, quomodo consumat membra leprae virus: intellige quod sic Ariana haeresis elephantia vestra interna illa omnia tua maculet; adverte, quod enim sic efficiat hominem tuum interiorem sicuti et haec, quae comprehenderit hos, quos videas elephantiam infusos.

PL 13, 809C

我々とともに我が身を嘆き、あなた自身のために涙を流せ。この象皮病が体をどのように汚すか、らい病の毒が肢体をどのように蝕むかを見よ。そして悟れ。アレイオス派の異端、すなわち諸君の内なる象皮病は、このようにしてあなたのそのすべてを汚すのだと。心して見よ。象皮病に冒されているとあなたが目にする者たちをこの病がとらえたのと同じように、それはあなたの内なる人をとらえるのである。

De regibus apostaticis 1.129

129

Ne dixeris: Nisi bene agerem, numquam tanto tempore imperarem, numquam adhuc vivere fuissem permissus.

PL 13, 809C

「自分が善を行っていなければ、これほど長く支配することはなかったし、これまで生きることを許されてもいなかったはずだ」などと言ってはならない。

De regibus apostaticis 1.130

130

Quando et Manassem cernas filium Ezechiae regis regem Judae sedecim annorum suscepisse regnum, et quinquaginta septem annis regnasse; de quo quae sint scripta cum audieris, invenies profecto ejusdem te imitatorem esse, et non incipies mirari quod malefaciens cum sis, tamen adhuc parcatur tibi, cernens Manassem, cujus tu in crudelitate et sacrilegio non minor es, quod tanta agentem regnum tenuerit quinquaginta septem annis.

PL 13, 809D

ユダの王ヒゼキヤの子マナセを見るがよい。彼は十六歳で王位を継ぎ、五十七年間王であった。彼について書かれていることを聞けば、あなたは必ずや自分が彼の模倣者であることを見いだし、悪を行っていながらなおあなたが赦されていることを、もはや不思議に思わなくなるだろう。残酷さと冒瀆においてあなたに劣らぬマナセが、これほどのことを行いながら五十七年間王位を保ったことを見るからである。

De regibus apostaticis 1.131

131

Et dormivit, inquit scriptura (IV Reg. XX, 21) . Ezechias cum patribus suis, et sepultus est in civitate David, et regnavit Manasses filius ejus pro eo.

PL 13, 810A

聖書は言う。「ヒゼキヤは先祖たちとともに眠り、ダビデの町に葬られ、その子マナセが代わって王となった」(列王記四20:21)。

De regibus apostaticis 1.132

132

Cum esset rex sedecim annorum Manasses cum regnaret, et quinquaginta septem annis regnavit in Hierusalem, et nomen erat matris ejus Ebsibas: et fecit quod malignum est ante conspectum Domini secundum abominationes gentium, quas ejecit Dominus a facie filiorum Israel: et aedificavit excelsa, quae destruxerat Ezechias pater ipsius, et aedificavit sacrarium Baal, et fecit lucos sicut fecit Achab rex Israel, et adoravit omnem militiam coeli, et servivit illis.

PL 13, 810A

「マナセは王となったとき十六歳で、エルサレムで五十七年間王であった。その母の名はエブシバといった。彼は、主がイスラエルの子らの前から追い払った諸国民の忌まわしい行いに倣って、主の目に悪とされることを行った。父ヒゼキヤが壊した高き所を再び築き、バアルの聖所を築き、アハブ王がしたように木立を造り、天の万軍を拝み、それらに仕えた。」

De regibus apostaticis 1.133

133

Et aedificavit sacrarium in duabus aedibus domus Domini, et induxit filios suos in ignem, et augurabatur, et fecit pythones, et divinos multos, ut faceret quod malignum est in oculis animae suae, ut exacerbaret Dominum Deum.

PL 13, 810B

「また主の家の二つの建物に聖所を築き、自分の子らを火の中に通らせ、占いをし、口寄せや多くの占い師を用い、自分の魂の目に悪とされることを行って、主なる神を怒らせた。」

De regibus apostaticis 1.134

134

Et fecit sculptilia lucorum quae fecit in domo quam dixit Dominus ad David et ad Salomonem filium ejus: In domo ista et in Hierusalem, quam elegi ex omnibus tribubus Israel, ponere nomen meum in aeternum, et non apponam pedem in Israel movere a terra quam dedi.

PL 13, 810B

「また、主がダビデとその子ソロモンに『この家において、またイスラエルのすべての部族の中から私が選んだエルサレムにおいて、私は私の名を永遠に置く。私が与えた地からイスラエルの足を動かすことはもはやしない』と告げたその家に、木立の彫像を造った。」

De regibus apostaticis 1.135

135

Sed si audierint me per omnia quae mandavi eis, et secundum legem quam mandavit eis puer meus Moyses. Et non audierunt.

PL 13, 810B

「ただし、私が彼らに命じたことすべてに、また私の僕モーセが彼らに命じた律法に、彼らが従うならばである。」しかし彼らは聞かなかった。

De regibus apostaticis 1.136

136

Et quoniam valide aspernatus est Manasses, et seduxit eos Manasses ut facerent quod malignum est super omnes gentes quas abstulit Dominus a facie Israel: et locutus est Dominus in manu puerorum suorum prophetarum quae fecit Manasses rex Juda simulacra, secundum omnia quae fecit Amorrhaeus qui erat ante faciem ejus, et peccare fecit Juda in idolis suis: propter hoc haec dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego adduco mala in Hierusalem et in Juda: omnes qui audierint haec, tinnibunt aures eorum utraeque: et extendam in Hierusalem mensuram Samariae et pondus domus Achab, et deleam Hierusalem quemadmodum deletur buxum de poste ante faciem ejus: et dabo eos in manus inimicorum ipsius, et erunt in direptionem et combustionem omnibus inimicis eorum, quoniam projecti sunt de post me, et erant de post me, et erant exacerbantes me, ex qua die exierunt patres eorum de terra Aegypti usque in hunc diem.

PL 13, 810B

「そしてマナセは激しく退け、彼らを惑わして、主がイスラエルの前から取り去った諸国民にもまさる悪を行わせた。主はその僕である預言者たちの手によって語った。ユダの王マナセは、その前にいたアモリ人が行ったすべてにしたがって忌まわしい像を造り、ユダにその偶像によって罪を犯させた。それゆえ、イスラエルの神、主はこう言う。見よ、私はエルサレムとユダに災いをもたらす。これを聞く者は皆、両の耳が鳴るであろう。私はエルサレムにサマリアの測り縄とアハブの家の重りを伸べ、戸柱から黄楊の板を拭い去るように〔底本は buxum de poste(戸柱から黄楊を)。黄楊の書板の文字を拭い去る比喩と解した〕、エルサレムをその面前から拭い去る。私は彼らをその敵の手に渡し、彼らはすべての敵の略奪と焼き尽くしの的となる。彼らは私の後ろへ投げ捨てられ、私の後ろにあって〔底本は de post me(私の後ろに)を重ねて言う。私に背を向けていたの意と解した。ミーニュの脚注によれば、サバティエは et erant de post me を欠く〕、私を怒らせ続けてきたからである。その先祖たちがエジプトの地を出た日から、今日に至るまで。」

De regibus apostaticis 1.137

137

Et caetera verborum Manasse, et omnia quae fecit, quemadmodum peccare fecit Israel, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda, et quemadmodum sanguinem innocentium fudit multum valde, usque dum impleret Hierusalem super os, extra peccatum, quae peccare fecit Juda, ut faceret, quod malignum est in conspectu Domini Dei?

PL 13, 810D

「マナセのその他の事績と、彼が行ったすべてのこと、またイスラエルに罪を犯させたことは、ユダの王たちの日々の言葉の書に記されているではないか。彼はまた、罪なき者の血を非常に多く流し、エルサレムを端から端まで満たした〔底本は super os。ミーニュの脚注は、ラティニウスの os super os(口から口まで)を正しいとする。これに従い「端から端まで」と訳した〕。それは、ユダに罪を犯させ、主なる神の目に悪とされることを行わせたその罪のほかのことである。」

De regibus apostaticis 1.138

138

Et dormivit Manasses cum patribus suis, et regnavit filius ejus pro eo, cum esset annorum viginti duo Amos (Ibid. XXI, 1) . Quid dicis, Constanti, ad haec?

PL 13, 811A

「マナセは先祖たちとともに眠り、その子が代わって王となった。そのとき二十二歳であったアモス〔底本は Amos。ウルガタではアモン〕である」(列王記四21:1)。コンスタンティウスよ、これらについてあなたは何と言うか。

De regibus apostaticis 1.139

139

Credo jam desinere te dicere: Si non bene agerem, non essem tanto tempore regnans; quando videas te alterum istum Manassem talia agentem quinquaginta septem annis regnasse; et quia diximus te alterum esse Manassem, omnia ipsius te habere conspice.

PL 13, 811A

思うに、あなたはもう、「自分が善を行っていなければ、これほど長く王位にあることはなかった」と言うのをやめるだろう。もうひとりのマナセであるあなたが、このマナセがこのようなことを行いながら五十七年間王であったのを見ているのだから〔te alterum の係りは定かでない。あなたをもうひとりのマナセと見なす句と取った〕。そして、我々はあなたをもうひとりのマナセと言ったのだから、彼のすべてをあなたが備えていることを見よ。

De regibus apostaticis 1.140

140

Ille in Dei domo idololatriam constituit, totidem ipse fecisti in templo et aedibus Domini; ille idola fecit adorari, usurpavit sibi quod Domini dicebatur, ut deinceps dici possit idolorum cultor; omnia haec et tu fecisti, quia Arianam haeresim introduxisti in ecclesiam, et qui blasphemiam tuam tamquam fidem catholicam statuisti suscipiendam, illam vero apud Niciam scriptam, quam nos scimus apostolicam evangelicamque, despuendam mandaris; ut tu nunc haec fieri concupisti, ita et Manasses omnibus idolis serviendum esse mandavit, recedendum vero a Deo.

PL 13, 811A

彼は神の家に偶像崇拝を据えた。あなたも主の神殿と家に同じだけのことをした。彼は偶像を拝ませ、主のものと呼ばれていたものを自分のものにして、以後は偶像の崇拝者と呼ばれ得るようにした。あなたもこれらすべてを行った。アレイオス派の異端を教会に持ち込み、自分の冒瀆を公同の信仰として受け入れるべきものと定め、ニカイアで書かれた、使徒的で福音的であると我々が知るあの信仰を、唾棄すべきものと命じたからである。あなたが今これらを行わせたいと望んだように、マナセもすべての偶像に仕えるべきこと、神から離れるべきことを命じた。

De regibus apostaticis 1.141

141

Non ergo erit mirandum si tibi vindicasti aedes, quas colligere sumus soliti Dei populum, et te idololatram dixisti esse catholicum, quando videas et Manassem fecisse istud, quod tu nunc feceris; sic denique et tibi parcet Dominus viam tenenti Manasse, quomodo illi pepercerit, et quousque pepercerit, ut scriptum sit dormisse illum cum patribus suis, et sepultum in Hierusalem, et suscepisse loco illius regnum filium ejus.

PL 13, 811B

それゆえ、あなたが、我々が神の民を集めるのを常としていた家を自分のものとし、偶像崇拝者である自分を公同の者と称したとしても、驚くには当たらない。あなたが今したことをマナセもしたのを、あなたは見ているのだから。したがって、主はマナセの道を歩むあなたをも、彼を赦したように、また彼を赦したそのかぎりで赦すであろう。すなわち、彼が先祖たちとともに眠り、エルサレムに葬られ、その子が彼に代わって王位を継いだと書かれるまで。

De regibus apostaticis 1.142

142

Numquid legis in bello illum interiisse ut aliqua valetudine praegravatum? minime; sed quid sentis, credo, pro tua illa prudentia, dicis impune omnia illi cessisse Manasse regi.

PL 13, 811C

彼が戦いで死んだとか、何かの病に打ちひしがれて死んだとか読むだろうか〔ut の係りは定かでない。aut(あるいは)の意に取った〕。そうではない。ところがあなたは、思うに、あの賢さをもって、マナセ王にはすべてが罰を受けずに終わったと言うのである。

De regibus apostaticis 1.143

143

Talis es tu, ut ita sentias de Manasse; quod enim quia quinquaginta septem annis regnans filio tradidit regnum, et ipse in pace defecerit, potuerint impune ei cessisse tanta admissa.

PL 13, 811C

あなたはマナセについてそう考えるような人間である。すなわち、五十七年間王位にあって子に王位を譲り、自分も平安のうちに世を去ったのだから、あれほどの罪も罰を受けずに済んだのだ、と。

De regibus apostaticis 1.144

144

Noli tibi ipse misereri ut temet ad Deum vertas, noli corrigere nefarios actus tuos, et invenies te torqueri cum Manasse, quem Manassem in eo videris tu praecedere; quod enim ille tantum intra terminos Hierusalem sanguinem justorum fuderit, tu autem toto fudisti ac fundis in regno Romano.

PL 13, 811C

自分を憐れんで神に立ち返ろうともせず、悪しき行いを改めようともしないなら、あなたはマナセとともに責め苦を受けることになる。あなたはその点でマナセを凌いでいると見える。彼が義人の血を流したのはエルサレムの境の内だけだったが、あなたはローマ帝国の全土で血を流し、今も流しているのである。

De regibus apostaticis 1.145

145

Sed, inquis, ille filios suos ante simulacra deorum suorum concremavit vel consecravit: et tibi si fuissent, fecisses sine dubio eosdem Arianam suscipere blasphemiam.

PL 13, 811D

しかしあなたは言う。「彼は自分の子らを神々の像の前で焼き殺し、あるいは献げた」と。だが、あなたにも子らがいたなら、疑いなく同じ子らにアレイオス派の冒瀆を受け入れさせたであろう。

De regibus apostaticis 1.146

146

An ignoras, quia sicut tunc placebant diabolo hi qui filios suos comburebant, quoniam quidem una esset illis mens derelinquendi creatorem, et servire creaturae, ita nunc nihil exigat diabolus a te, nisi ut neges unicum Filium Dei? hoc est illi acceptissimum sacrificium, ut sis credens quomodo et Arius crediderit: plus est illi nostris temporibus hoc, ut Dei neges Filium, quam si temet in honore omnium daemonum ignibus volueris concremari.

PL 13, 811D

あなたは知らないのか。かつて、自分の子らを焼く者たちが悪魔の気に入ったのは、彼らが創造主を捨てて被造物に仕えようとする一つの心をもっていたからである。それと同じように、今、悪魔があなたに求めるのは、神の独り子を否むことだけだということを。これこそ彼にとって最も喜ばしい犠牲である。あなたがアレイオスの信じたとおりに信じることである。我々の時代には、あなたが神の子を否むほうが、あらゆる悪霊への栄誉として我が身を火で焼かれることを望むよりも、彼には大きな意味がある。

De regibus apostaticis 1.147

147

Videt enim ab omnibus idolorum culturam despectam, quod vana fuerit inventio; nunc est cupiens per vos suos famulos haereticos decipere nos Dei servos.

PL 13, 812A

悪魔は、あらゆる人々から偶像の崇拝が蔑まれているのを見ている。それがむなしい考案だったからである。今は、自分の僕である諸君、異端者たちを通して、神の僕である我々を欺こうと望んでいる。

De regibus apostaticis 1.148

148

Quomodo, inquis, decipere? quomodo et te jam deceperit, ita et nos vult decipi: cum sis Arianus, ad hoc te fingis Christianum, donec veneno haeresis tuae possis vermes sauciare, quo possint deinceps non esse Christiani, quod nos sumus, sed quod vos estis Ariani.

PL 13, 812A

あなたは言う。どうやって欺くのか、と。あなたをすでに欺いたように、我々をも欺かれるようにしようとするのである。虫けらよ〔底本は vermes。ミーニュの脚注は文意が難解であるとしつつ、vermes を呼格 vermis(虫けらよ)と取り、sauciare の目的語に Christianos(キリスト教徒たちを)を補う読みを示す。これに従った〕、あなたはアレイオス派でありながら、自分の異端の毒で〔キリスト教徒たちを〕傷つけられるまで、キリスト教徒を装っている。それは、〔傷つけられた者が〕もはや我々のようなキリスト教徒ではなく、諸君のようなアレイオス派になるようにするためである。

De regibus apostaticis 1.149

149

Haec est sagina officiorum tuorum quae per te exhibetur daemoniis. Qui etenim nisi diabolus et ejus filii dicere possunt de unico Dei Filio; Filius est, et non est verus Filius; Deus est, et non est verus Deus?

PL 13, 812A

これが、あなたの奉仕のうちからあなたを通して悪霊どもに供される肥えた供え物である。神の独り子について、「子ではあるが、真の子ではない。神ではあるが、真の神ではない」などと言えるのは、悪魔とその子らのほかに誰がいようか。

De regibus apostaticis 1.150

150

Ergo tu cum dicis, Christianus sum, sed non credo Deum verum habere Filium, non credo unam potentiam Patris et Filii; cum dicis Filium creaturam, factum illum ex nihilo; cum dicis fuisse, quando non fuerit, melius tu sacrificas diabolo, quam tunc Manasses quando filios suos aut per ignem omnibus consecrabat daemoniis, aut cum concremabat.

PL 13, 812B

それゆえ、あなたが、「私はキリスト教徒だが、真の神に子がいるとは信じない。父と子の力が一つだとは信じない」と言うとき、子を被造物であり無から造られたものだと言うとき、「彼がいなかったときがあった」と言うとき、あなたは、かつてマナセが自分の子らをあらゆる悪霊に火によって献げ、あるいは焼き尽くしたときよりも、よりよく悪魔に犠牲を献げている。

De regibus apostaticis 1.151

151

Doleo tibi, imperator, cum tantae sis insipientiae, et cum sis tanta faciens mala, digneris tamen dicere: Si non bene facerem, non adhuc in regno essem; jam me Deus exstinxisset.

PL 13, 812B

皇帝よ、あなたがこれほど愚かでありながら、またこれほど多くの悪を行いながら、なお「自分が善を行っていなければ、今も王位にはいなかったはずだ。神はとうに自分を滅ぼしていた」と言うことを意に介さないのを、私は嘆く。

De regibus apostaticis 1.152

152

Non conspicis istum Manassem in sacrilegio et incredulitate tibi comparandum, quod quinquaginta septem annis, ut saepe dixi, regnum tenuerit in Judaea? hic utique qui fecerit delinquere populum Domini, et servire idolis; hic utique qui in templo Domini et in aedibus Dei simulacra collocaverit, qui domum Dei, qui sacrarium ejus majestatis, idolorum fecerit sacrarium.

PL 13, 812B

冒瀆と不信においてあなたに比べるべきこのマナセが、しばしば述べたとおり、ユダヤで五十七年間王位を保ったことが、あなたには見えないのか。主の民に罪を犯させ偶像に仕えさせたのは彼にほかならず、主の神殿と神の家に像を据えたのは彼にほかならず、神の家、その威厳の至聖所を偶像の聖所としたのも彼にほかならない。

De regibus apostaticis 1.153

153

Sic et te patitur Deus, sic sustinet quoad usque familiam probet suam, et dignos coronet, et indignos tecum nisi te correxeris ad aeternam puniat poenam.

PL 13, 812C

神はあなたをもこのように耐え、このように忍んでいる。それは、自分の家の者たちを試し、ふさわしい者たちに冠を授け、ふさわしくない者たちを、あなたが改心しないかぎりあなたとともに永遠の刑罰で罰するためである。

De regibus apostaticis 1.154

154

Caeterum crede quod possit sic et tunc Manassem et nunc te in uno atomo exstinguere oculorum: sed parcit, non quia non possit, sed quia dignum sit et ejus coronari cultores contra vestram manentes crudelitatem immobiles, et vos inimicos ejus clementiae, si tales ut estis durare censueritis, ad poenam damnet sempiternam.

PL 13, 812C

しかし、彼はかつてのマナセも今のあなたも、目のまたたきほどの一瞬で滅ぼすことができると信じよ。しかし彼が赦しているのは、できないからではない。諸君の残酷さに対して不動のまま立ち続ける彼を崇める者たちが、冠を受けるにふさわしいからであり、また、彼の慈しみの敵である諸君を、今のままであり続けると定めるなら、とこしえの刑罰に処するためである。

De regibus apostaticis 1.155

155

Tu ut dicas: Si non bene agerem, numquam adhuc imperarem, faciunt illi qui te errantem non solum corrigi nolunt, sed ut et pereas impellunt.

PL 13, 812C

あなたが「自分が善を行っていなければ、これまで支配し続けることはなかっただろう」と言うのは、誤っているあなたが正されることを望まないばかりか、あなたが滅びるようにさえ駆り立てる者たちのせいである。

De regibus apostaticis 1.156

156

Non mirum; scriptum est enim, et te et illos tales futuros: Laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit benedicetur: exacerbavit Dominum peccator secundum multitudinem irae suae, non inquiret: non est Deus in conspectu ejus, inquinatae sunt viae ejus in omni tempore: auferantur judicia ejus a facie ejus (Ps. IX, 3; post 21) .

PL 13, 812D

不思議ではない。あなたも彼らもそのようになることが書かれているからである。「罪人は自分の魂の欲望によって誉めたたえられ、不義を行う者は祝福される。罪人はその怒りの多さに応じて主を怒らせ、主を尋ね求めない。神は彼の目の前にいない。その道はいつの時も汚れている。その裁きは彼の前から取り去られている」(詩篇9:3、21節のあと)。

De regibus apostaticis 1.157

157

Cum igitur tu dicis: Bene facimus tollere episcopos illos, qui confitentur se tenere fidem apud Niciam scriptam et constituere eos qui confiteantur, sicuti confitebatur Arius; et illi dicunt: Recte utique tu es peccator ille qui laudaris injuste pro desideriis animae tuae: et tu es iniquus, qui, cum sis derelictus pro blasphemiis tuis a Deo, tamen cum adulatoribus tuis, quodcumque delinquis, non reprehendatur, sed magis dicatur bene te agere.

PL 13, 813A

それゆえ、あなたが「ニカイアで書かれた信仰を保つと告白する司教たちを除き、アレイオスが告白したとおりに告白する者たちを立てるのは良いことだ」と言うとき、彼らは言うのである。「まことに、不当に自分の魂の欲望のゆえに誉められるあの罪人は、あなたである。あなたは不義の者である。あなたは冒瀆のゆえに神に見捨てられているのに、へつらう者たちとともに、何を犯しても咎められず、かえってあなたは善を行っていると言われているのだ」と。

De regibus apostaticis 1.158

158

Cum dicis: Bene feci ad Alexandriam mittere militem ad auferendum Athanasium; et illi rectissime dicunt: Tu cui comparandus eris, nisi illi qui per psalmographum notatur a Spiritu sancto; quod enim, cum gerat iniqua, cum sit pessimus et exsecrabilis, tamen cupiens sit laudari?

PL 13, 813A

あなたが「アタナシオスを連れ去るためにアレクサンドリアへ兵士を送ったのは良いことだった」と言うとき、彼らはまったく正しくこう言う。「あなたは、聖なる霊によって詩篇作者を通して指弾されているあの者にたとえられるほかない。不義を行い、最悪で忌むべき者でありながら、なお誉められることを望んでいる者に」と。

De regibus apostaticis 1.159

159

Dicis: Nisi bene agerem, non adhuc mihi pepercisset Deus (Sap. XIX, 2) ; et invenio dictum ad Deum; Propterea quod hos qui exsecrarint patribus corripis, et eos qui peccant admonens alloqueris, ut derelicta malitia credant in te, Domine: et illos enim antiquos inhabitatores terrae tuae odiens, quoniam odibilia tibi opera faciebant per medicamina et sacramenta injusta, et filiorum necatores sine misericordia voluisti perdere per manus parentum nostrorum, ut dignam percipiant peregrinationem filiorum Dei, quae tibi omnium charior est terra: sed et his tamquam hominibus pepercisti, et misisti antecessores exercitus vespas, ut illos partibus exterminarent: numquid impotens eras impugnare, impios justis subjicere, aut bestiis saevissimis, aut verbo duro simul perdere: sed partibus judicans dabas locum poenitentiae, non ignorans quoniam nequam est natio eorum et naturalis malitia illorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuo: semen enim erat maledictum ab initio, nec timens aliquam veniam dabas peccatis eorum.

PL 13, 813B

あなたは言う。「自分が善を行っていなければ、神はこれまで自分を赦していなかっただろう」(知恵の書19:2)〔この引照は続く引用の箇所(知恵の書12章)と合わない〕。ところが私は、神に向かってこう語られているのを見いだす。「それゆえ汝は、道を外れた者たちを少しずつ〔底本は exsecrarint patribus(父祖に対して呪った者たちを)。ミーニュの脚注に従い、ラティニウスの exerrarint partibus(道を外れた者たちを少しずつ)と読む。脚注によれば、サバティエもギリシア語訳に拠って同じく直す〕懲らしめ、罪を犯す者たちを諭して語りかける。それは、彼らが悪を捨てて、主よ、汝を信じるためである。汝は、汝の地のあの昔の住民たちをも憎んだ。彼らは魔術と不義の秘儀によって、汝に忌まわしい業を行っていたからである。また、容赦なく子らを殺す者たちを、我々の先祖たちの手によって滅ぼそうと望んだ。それは、すべての地のなかで汝にとって最も貴い地が、神の子らのふさわしい移り住みを受けるためであった。だが、汝はその者たちをも人間として赦し、軍勢の先駆けとして雀蜂を遣わし、彼らを少しずつ滅ぼした。汝は、不敬な者たちを戦いで打ち破り、義しい者たちの下に置き、あるいは猛り狂う獣たちや厳しい一言によって、一度に滅ぼすことができなかったのだろうか。いや、汝は少しずつ裁いて、悔い改めの余地を与えた。彼らの民が邪悪であり、その悪意が生まれつきのものであること、またその思いが永久に変わり得ないことを知らないのではなかった。彼らは初めから呪われた種であった。それでも汝は、何者かを恐れて、彼らの罪に赦しを与えたのではない。」

De regibus apostaticis 1.160

160

Quis enim dicet tibi: Quid fecisti? aut quis stabit contra judicium tuum? Similiter et tibi parcitur, Constanti, ut agas poenitentiam, aut eorum intereas exemplo, qui cum sciti fuissent a Deo, quod non essent acturi poenitentiam, quod non fuissent semet conversuri ad Deum, propterea fuerit ab initio malignum, tamen pepercerit eis, et non statim ut deliquerunt eos puniverit.

PL 13, 813C

「誰が汝に『何をしたのか』と言うだろうか。誰が汝の裁きに立ち向かうだろうか。」同じように、コンスタンティウスよ、あなたも、悔い改めを行うために、さもなければあの者たちの例にならって滅びるために、赦されている。彼らは、悔い改めを行わず、神に立ち返らないであろうことを神に知られており、それゆえ〔その種は〕初めから邪悪であった〔propterea fuerit ab initio malignum は主語を欠く。ミーニュの脚注によれば、ラティニウスは quod semen fuerit を補い、直前に引いた知恵の書の「呪われた種」を受けるものとする。ティリウスとラ・セルダは propterea quod fuerint ab initio maligni と読む。ラティニウスに従った〕。それでも神は彼らを赦し、罪を犯すとすぐに罰することはしなかった。

De regibus apostaticis 1.161

161

Ne igitur dicas: Si non bene agerem, numquam profecto mihi Deus pepercisset; quando videas consceleratis tuis diu poenitentiae locum exhibitum ut tandem malorum factorum suorum viderent causas, et satis pro delicto fecissent Deo.

PL 13, 814A

それゆえ、「自分が善を行っていなければ、神は断じて自分を赦していなかったはずだ」と言ってはならない。あなたと同類の罪人たちにも、ついには自分たちの悪行の原因を見て、神に対して罪の償いを果たすようにと、悔い改めの余地が長く与えられたのを、あなたは見ているのだから。

De regibus apostaticis 1.162

162

Eris ergo et tu, si minime conversus fueris ad Deum, unus ex illo maledicto genere, de quo ad Deum dicitur: Non ignorans quoniam est nequam natio illorum, et naturalis malitia eorum, et quoniam non potuerit mutari cogitatio eorum in perpetuo: semen enim erat maledictum ab initio (Ibid. 10) .

PL 13, 814A

それゆえあなたも、神に立ち返らないなら、神に向かってこう言われているあの呪われた種族の一人となるであろう。「その民が邪悪であり、その悪意が生まれつきのものであること、またその思いが永久に変わり得ないことを、汝は知らないのではなかった。彼らは初めから呪われた種であった」(知恵の書12:10)。

De regibus apostaticis 1.163

163

Quam igitur te gloriosum esse videbis, quando cum talibus esse coeperis, cum inter tales te videris judicatum, cum inter tales inventus, missus fueris in flammas inexstinguibiles?

PL 13, 814B

では、あなたがそのような者たちとともにあるようになり、そのような者たちのあいだで裁かれていると見え、そのような者たちのあいだで見いだされて、消えることのない炎に投げ込まれるとき、あなたは自分がどれほど栄光ある者であるかを知るであろう。

De regibus apostaticis 1.164

164

Tu itaque prior omnibus et major etiam illic futurus in illis poenis: neque enim quisquam in nequitiis tibi compar inveniri poterit, nisi solus diabolus, ut te aliquis in illis poenis possit conspici melior.

PL 13, 814B

それゆえあなたは、あの刑罰のなかでもすべての者に先立ち、いっそう大いなる者となるだろう。邪悪さにおいてあなたに並ぶ者は、悪魔ひとりのほかには見いだされ得ず、あの刑罰のなかであなたにまさって見える者はほかにいないからである〔ut 以下は構文が崩れており、係りが定かでない。悪魔のほかにはあなたを凌ぐ者がいないの意と解した〕。

De regibus apostaticis 1.165

165

Audes dicere: Si non bene viverem, si non mea essent recta opera, si non fides mea, hoc est Ariana, fuisset catholica, si non recte egissem tollere illos episcopos, qui fidem praedicant descriptam a trecentis apud Niciam et eo amplius, numquam diu regnarem, numquam sic eo usque fulgerem in regno, ut, et pauco licet tempore, tamen solus intra limitem Romanum imperassem.

PL 13, 814B

あなたは敢えて言う。「自分がよく生きていなければ、自分の行いが正しくなければ、自分の信仰、すなわちアレイオス派の信仰が公同のものでなければ、ニカイアで三百人、いやそれ以上の者によって書き記された信仰を説く司教たちを除いたことが正しくなければ、長く王位にあることはなかっただろうし、たとえ短い期間であったにせよ、ローマの境の内をひとりで支配するほどに王位で輝くことはなかっただろう」と。

De regibus apostaticis 1.166

166

Si ita est, ut dicis, cur dicit justissimus Dei cultor Job ad eos, qui ejus justitiam falsis allegationibus lacessebant: Audite me, quoniam dolores vulneris mei cogunt me loqui: Ut quid impii vivunt, et domus illorum non dissipatae sunt, et timor ab illis longe est?

PL 13, 814B

あなたの言うとおりなら、神を崇めるいと正しい者ヨブは、偽りの申し立てによって自分の義を攻め立てた者たちに、なぜこう言うのか。「私の言うことを聞け。傷の痛みが私に語らせるのだ。なぜ不敬な者たちは生き長らえ、その家は荒らされず、恐れは彼らから遠いのか。」

De regibus apostaticis 1.167

167

Vacca illorum numquam abortavit, semper tulit ventrem suum; ipsi vero permanent tamquam oves in perpetuo, et filii eorum, accepto organo, ludunt cum delectamento, ut vitam degerent in bonis, cum dicat Dominus; Recedite a me, iniqui, vias illorum nolo nosse: quoniam lucerna impiorum exstinguetur, et gemitu dolebunt in vita sua: erunt tamquam palea quae a vento rapitur, aut tamquam pulvis, qui a tempestate volvitur; videant autem oculi illorum mortem (Job XXI, 6) .

PL 13, 814C

「彼らの雌牛は決して流産せず、いつも胎を満たして産む。彼ら自身は羊のように永久にとどまり、その子らは楽器を取って楽しみ戯れて、良いもののうちに生涯を送る。しかし主は言う。『私から退け、不義の者たちよ。私は彼らの道を知ることを望まない。不敬な者たちの灯火は消え、彼らはその生涯でうめいて悲しむであろう。彼らは風に奪われる籾殻のように、嵐に巻き上げられる塵のようになる。彼らの目はその死を見よ』」(ヨブ記21:6)。

De regibus apostaticis 1.168

168

Cum haec sciam Dominum de illis dixisse, Scitote quia nemo vestrum potest me compescere ut taceam, cur haec gloriosissimus dicit Job? nisi quia sciret quam plurimos quidem male agere, et tamen certis non statim reddi, sed servari eos ad hoc, ut aut se corrigant aut certe post obitum sentiant delictorum suorum poenas, sentiant quid fuerit non quaesivisse Dominum, non ei servisse, dum facultas erat, credendo in eum solum, famulandoque ei eum promereri.

PL 13, 815A

主が彼らについてこれらのことを語ったと私は知っているのに、いと栄光あるヨブが「知れ、汝らのうち誰も、私に黙るよう強いることはできない」と語るのはなぜか。それは、きわめて多くの者が悪を行っていながら、そのある者たちはすぐには報いを受けず〔底本は certis。ミーニュの脚注は文が欠けているとしてラティニウスの certis poenis(定まった罰で)を挙げるが、certis を aliquibus(ある者たちに)の意に取れば文意は完全になるとする。後者に従った〕、むしろ、自ら改めるか、あるいは少なくとも死後に自分たちの罪の罰を味わい、機会のあるうちに主を尋ね求めず、ただ彼のみを信じ彼に仕えて彼を得ることをしなかったのが何であったかを味わうように、取っておかれていることを、彼が知っていたからにほかならない〔この文の後半は構文が崩れており、係りが定かでない。servari eos 以下を目的の句と取った〕。

De regibus apostaticis 1.169

169

Jam crede convictus tanti viri testimonio, desinas dicere te juste fecisse, quod amoveris Domini sacerdotes, et ordinaveris etiam Arianae fidei homines, et jusseris fidem praedicari Ariani dogmatis, quod proscripseris et deportaveris, et tormenta admoveris atque interfeceris credentes in unicum Dei Filium; desine inquam dicere, propterea te vivere, et sic in regno florere quod illa egeris, ac sis gerens, quando audias dicentem justum virum Job, quem Deus sine querela dixerit sibi servisse, quem verum suum cultorem narravit, quod enim cum sint impie quam plurimi agentes, tamen in hac vita vivant quam jucundissime.

PL 13, 815B

これほどの人物の証言によって論破された以上、信じよ。あなたは、主の司教たちを退け、アレイオス派の信仰の者たちを叙任し、アレイオス派の教えを信仰として説くよう命じ、信仰を告白する者たちに追放を宣告して流刑に処し、拷問にかけ、神の独り子を信じる者たちを殺したことを、正しい行いだったと言うのをやめよ。あなたがそれらを行い、また今も行っているにもかかわらず、あなたが生き、このように王位で栄えているのはそのゆえだと言うのを、やめよ、と私は言う。義人ヨブは、神が非の打ちどころなく自分に仕えた者と言い、自分を真に崇める者と語った者であるが、きわめて多くの者が不敬を行っていながら、それでもこの世の命をこの上なく楽しく生きている、と語っているのが、あなたに聞こえるのだから。

De regibus apostaticis 1.170

170

Adhuc dignare accipere quae infra dicat de vobis impiis, et cognosce quomodo cum male agatis interim vobis parcatur, et temet Deo repraesenta per poenitentiam. Nesciebam (Ibid. XXIII, 17) quoniam tales tenebrae venturae essent ante faciem meam.

PL 13, 815B

さらに、彼が不敬な諸君について、このあとに語ることを聞き入れよ。そして、諸君が悪を行っていながら、さしあたり赦されていることを知り、悔い改めによって自分を神の前に差し出せ。「私は知らなかった(ヨブ記23:17)。そのような闇が私の目の前に来ようとは。」

De regibus apostaticis 1.171

171

Quare (Ibid. XXIV, 1) ergo, Domine, non potui una hora latere? impii autem transeunt in finibus alienis, et greges ovium cum pastoribus rapuerunt, et pecora orphanorum afflixerunt, et bovem viduae pigneraverunt, agrum non suum ante tempus demessi sunt, et coegerunt homines in vineis suis gratis operari, et multos despoliaverunt, et esurientibus panem abstulerunt, et in faucibus multis obsederunt, et non intellexerunt viam justitiae.

PL 13, 815C

「主よ、なぜ(ヨブ記24:1)私は一時も隠れていられなかったのか。不敬な者たちは他人の境を越え、牧者もろとも羊の群れを奪い、孤児の家畜を苦しめ、やもめの牛を質に取り、時が来る前に他人の畑を刈り取り、人々を無報酬で自分たちの葡萄畑で働かせ、多くの者を剥ぎ取り、飢えた者から糧を奪い、多くの者の喉を狙って待ち伏せ、義の道を悟らなかった。」

De regibus apostaticis 1.172

172

Maledicatur pars illorum interris Quae (Ibid. 18) est enim spes impiis hominibus, aut quem aditum possunt habere apud Domnum?

PL 13, 815C

「彼らの分は地で呪われよ〔底本は interris。in terra と読む〕。(ヨブ記24:18)〔ミーニュはこの引照を Quae の後、文の途中に刷っている。ここから別の箇所の引用に移るらしく、次節の(ヨブ記27:8)はこの問いを指すと見られる。ミーニュの脚注もこの問いについて古ラテン訳のヨブ記27:8を挙げる〕不敬な人々にどんな望みがあるだろうか。主〔底本は Domnum。Dominum と読む〕のもとにどんな近づきがあり得ようか。」

De regibus apostaticis 1.173

173

Sed (Ibid. XXVII, 8) . et si corroboraverint, ad egentiam venient, et qui remanserint ex illis, mala morte morientur, et viduis illorum nemo miserebitur, et si collexerint, aurum aut argentum tamquam lutum, haec omnia justi possidebunt (Ib. 14) .

PL 13, 816A

「しかし(ヨブ記27:8)〔底本は Sed の後に前節の問いの引照を刷り、文を切っている。Sed は続く文にかかると取った〕、彼らが強くなっても、窮乏に陥り、彼らのうち残った者たちは悪い死に方で死に、そのやもめたちを憐れむ者はいない。彼らが金や銀を泥のように集めても、これらすべては義人たちが所有する」(ヨブ記27:14)。

De regibus apostaticis 1.174

174

Ne itaque jam digneris injuste tibi blandiri, imperator, quia cum sis talis, qualem asseveravimus, et arbitreris, te homicidam ac sacrilegum propterea diutissime degere in hac vita, quod enim tua opera sint Deo accepta: talia sunt opera tua, qualia et illorum, in quos invehitur ore Isaiae Spiritus sanctus dicens: Sic dicit Dominus qui liberavit te sanctus Israel: Ego sum Deus, ostendi tibi viam in qua ambules; et si audisses mandata mea, facta fuisset fluvius pax tua, et justitia ut fluctus maris, et factum esset sicut arena maris semen tuum et nati ventris tui (Is. XLVIII, 17) .

PL 13, 816A

それゆえ皇帝よ、あなたはもはや、不当に自分に媚びてはならない。あなたは、我々が断言したとおりの者であり、人殺しで冒瀆者でありながら、自分の行いが神に受け入れられているからこそこの世の命を長々と過ごしているのだと考えているが、あなたの行いは、聖なる霊がイザヤの口を通して責めるあの者たちの行いと同じである。霊は言う。「あなたを解き放った、イスラエルの聖なる主はこう言う。私は神である。私はあなたに、歩むべき道を示した。もしあなたが私の命令に聞き従っていたなら、あなたの平和は川のようになり、正義は海の波のようになり、あなたの種と、あなたの腹から生まれた者たちは海の砂のようになっていたであろう」(イザヤ48:17)。

De regibus apostaticis 1.175

175

Sed, inquis, haec ad Judaeos dicta sunt; nempe ad eos, quorum te fecisti imitatorem; et nunc, ut est crebro dictum, muta malignas vias tuas, crede ut credit sancta Ecclesia, et in omnibus tibi propitiabitur.

PL 13, 816B

しかしあなたは言う。「これはユダヤ人に向けて語られたことだ」と。まさに、あなたが自らその模倣者となったあの者たちに向けてである。今こそ、しばしば語られたとおり、あなたの悪しき道を改め、聖なる教会が信じるとおりに信じよ。そうすれば、神はすべてにおいてあなたに宥められるであろう。

De regibus apostaticis 1.176

176

Dicit enim ipse: Revertimini ad me ex toto corde vestro simulque et jejunio et fletu et planctu, et discindite corda vestra et non vestimenta (Joel., II 12) .

PL 13, 816B

彼自身が言うからである。「全き心をもって私に立ち返れ。断食と涙と嘆きとをともなって。衣ではなく、汝らの心を引き裂け」(ヨエル書2:12)。

De regibus apostaticis 1.177

177

Revertere toto corde ad Deum, acquiesce his salubribus remediis ad criminis tui intelligentiam conspiciendam; aperi cordis oculos, ingemisce toto corde tam te graviter deliquisse colligens; tunc tui miserebitur ille qui dicit: Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris, et scies ubi fueris.

PL 13, 816B

全き心をもって神に立ち返れ。あなたの罪を悟るために、これらの救いの薬に従え。心の目を開き、あなたがこれほど重く罪を犯したことを思い知って、全き心でうめけ。そのとき、こう語る主があなたを憐れむ。「立ち返ってうめくとき、そのとき汝は救われ、自分がどこにいたかを知るであろう」。

De regibus apostaticis 1.178

178

Reminiscere Deo dicatum dixisse prophetam: Nolo mortem morientis, dicit Dominus, quantum ut revertatur et vivat (Ezech. XXXIII, 11) .

PL 13, 816B

神に献げられた預言者がこう言ったことを思い出せ。「私は死ぬ者の死を望まない、と主は言う。むしろ彼が立ち返って生きることを望む」(エゼキエル33:11)。

De regibus apostaticis 1.179

179

Noli jam sentire, quod cum mala sint opera tua, ut bene te agere existimes, cur non statim pro factis poenas receperis tuis, sed aspice scriptum, Dominum patientem esse ut poenitearis.

PL 13, 816C

あなたの行いは悪いのに、行いに応じた罰をすぐに受けなかったからといって、自分は善を行っていると考えることは、もうやめよ〔cur 以下は構文が崩れている。理由の句と取った〕。むしろ、主があなたが悔い改めるよう忍耐していることが、書かれているのを見よ。

De regibus apostaticis 1.180

180

Ne dixeris: Peccavi, et quid accidit mihi triste? est enim Altissimus patiens redditor (Eccli. V, 4) .

PL 13, 816C

「私は罪を犯したが、何か悪いことが私に起きたか」と言ってはならない。いと高き神は忍耐深く報いるからである(集会の書5:4)。

De regibus apostaticis 1.181

181

Audi etiam Paulum beatum invitantem te ad Deum, circa te placandum aperientem tibi, quod enim idcirco sit patiens, et non illico sint repraesentata merita operum tuorum, quia velit te tandem a malis emergere per poenitentiam, per veram satisfactionem.

PL 13, 816C

また、あなたを神へと招いている聖パウロの言葉を聞け。彼は、あなたが神を宥めることについて、あなたに明らかにしている。神が忍耐しており、あなたの行いへの報いがただちに下されないのは、あなたが悔い改めによって、まことの償いによって、ついに悪から抜け出すことを望んでいるからだ、と。

De regibus apostaticis 1.182

182

Numquid sustinentiam bonitatis ejus et patientiam contemnis, ignorans quoniam bonitas Dei ad poenitentiam te adducit?

PL 13, 817A

「あなたは、彼の善意の寛容と忍耐を侮るのか。神の善意があなたを悔い改めに導くことを知らないのか。」

De regibus apostaticis 1.183

183

Tu autem secundum duritiam tuam, et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum operam ejus (Rom. II, 4) , Redi.

PL 13, 817A

「あなたは、自分の頑なさと悔い改めない心のゆえに、神の怒りの日、すなわち神の義しい裁きが現れる日のために、自分に怒りを積み上げている。神は、おのおのにその行いに応じて報いる」(ローマ2:4)。立ち返れ、

De regibus apostaticis 1.184

184

Constanti, ad Deum: contra interni tui hostis latrocinium sume poenitentiae arma; fuge adulatorum, qui tibi non fuerint dignati quae se habent dicere, perniciosam laudem; memento ore Isaiae dixisse Dominum: Qui vos felices dicunt, in errorem vos mittunt, et semitam pedum vestrorum turbant (Is. III, 12) .

PL 13, 817A

コンスタンティウスよ、神のもとへ。あなたの内なる敵の略奪に対しては、悔い改めの武器を取れ。語るべきことをあなたに語ろうとしないへつらう者たちの、滅びをもたらす称賛からは逃げよ。主がイザヤの口を通してこう言ったことを心に留めよ。「汝らを幸いだと言う者たちは、汝らを迷いに送り、汝らの足の道を乱す」(イザヤ3:12)。

De regibus apostaticis 1.185

185

Crede in unicum Dei Filium, accipe veniam tuorum scelerum, repete dicere psalmographum; Apud inferos quis confitebitur tibi (Ps. VI, 6) ? et iterum: Numquid exomologesim faciet tibi pulvis (Ps. XXIX, 10) ?

PL 13, 817A

神の独り子を信じ、あなたの罪の赦しを受けよ。詩篇作者がこう言うのを、くり返し思い起こせ。「陰府で誰が汝に告白するだろうか」(詩篇6:6)。また再び、「塵が汝にエクソモロゲーシス(告白)を行うだろうか」(詩篇29:10)。

De regibus apostaticis 1.186

186

Revertere ad Deum, ingemisce pro criminibus tuis, per Hieremiam Domini dicentis audi vocem: Numquid qui cadit non resurget, aut qui avertitur, non convertetur (Jer. VIII, 4) ?

PL 13, 817B

神に立ち返り、あなたの罪のゆえにうめけ。主がエレミヤを通して語る声を聞け。「倒れた者は起き上がらないのか。背を向けた者は立ち返らないのか」(エレミヤ8:4)。

De regibus apostaticis 1.187

187

Cecidisti die qua negasti Dei Filium; resurges hora qua fueris confessus: quia te plaga hostilis insedit, trade te curandum medicinae, ipse tibi adhibe medelam.

PL 13, 818A

あなたは神の子を否んだその日に倒れた。それを告白したその時に起き上がるであろう。敵の傷があなたに取りついているのだから、自分を治療に委ねよ。自分自身に薬を当てよ。

De regibus apostaticis 1.188

188

Vulnerasti temet dicens: Non est verus Dei Filius, iterum temet sanaturus, si dicas ut nos dicimus et credimus esse illum verum Dei Filium.

PL 13, 818A

あなたは「彼は真の神の子ではない」と言って自分を傷つけた。我々が言い、信じているとおり、彼が真の神の子だと言うなら、あなたは再び自分を癒すことになる。

De regibus apostaticis 1.189

189

Revertimini, dicit Johel, ad Dominum Deum vestrum, quoniam misericors et pius et patiens, et multae miserationis, et qui sententiam flectat adversus malitiam irrogatam (Joel. II, 13) .

PL 13, 818A

ヨエルは言う。「汝らの神、主に立ち返れ。主は憐れみ深く、慈しみ深く、忍耐深く、多くの憐れみをもち、加えられた悪に対する判決を変えるからである」(ヨエル書2:13)。

De regibus apostaticis 1.190

190

Si hanc tibi promissam indulgentiam funerum tuorum repudiandam duxeris, illic hanc consequi desideraturus, ubi nihil eris praeter cruciamenta percepturus poenarum.

PL 13, 818A

あなたに約束された、あなたのもたらした死に対するこの赦し〔funerum tuorum は「あなたの〔もたらした〕死」と取った。「あなたの死に際しての」とも読める〕を、拒むべきだと考えるなら、あなたはそれを、刑罰の責め苦のほかには何も受けることのない所で、得たいと願うことになるであろう。