ポタミウスfl. c. 355–360

Tractatus et Epistola › 全文

Tractatus et Epistola 全文

Potamius of Lisbon · PL 8, 1411C–1418D

Opusculum I

第I篇PL 8, 1411C
1

Grandi, fratres, stupore grandique miraculo per ambiguas curas hinc inde in concavo vertiginis sinu pronis fluctibus torqueor.

PL 8, 1411C

兄弟たちよ、我は大いなる驚愕と大いなる奇跡とにより、あちこちへ揺れ動く思い煩いを通して、目眩の渦巻く淵の窪みにあって、前のめりに逆巻く波に揉まれている。

2

Lazarus mortuus est, Deo hic familiaris, ut ferunt, teste Evangelio apud Joannem (Joan. II, 24) , cum quadragenariae voluntatis gestu carnis detrimenta pensasset.

PL 8, 1411C

ラザロは死んだ。伝えられるところによれば、彼は神に親しい者であった、ヨハネによる福音書が証しするとおりに(ヨハネ2:24)〔ラザロの記事はヨハネ11章にあり、底本の引照は合わない〕、四十の齢のふるまいをもって肉の損失を量り終えていたときに〔底本は quadragenariae voluntatis。ミーニュの脚注は、スパラウェリウスが vitae と読むことを好むとし、aetatis と直すほうが伝承の字形に近いとする。aetatis と読んで訳したが、句の意味はなお定まらない〕。

3

Nam sub occasu jam propero, quod terrenis artubus debebatur, hoc est ipsi humo magis, quam homini, ut nobis ipsis juxta librum Genesis (Gen. I) , optimus luti liquor in causa est, longe alibi Christo censore, dum Judaeae finibus salutaria foeneraret, sepultus est et humatus: hoc est, ut inciperet esse quod fuerat, lutum scilicet; dum desinit esse quod erat, forma vel fabula.

PL 8, 1411C

というのも、すでに急ぎ来る落日のもとで――それは地の四肢に負われていたもの、すなわち人間よりもむしろ土そのものに負われていたものであった。創世記の書(創世記1章)によれば、我々自身にとっても最良の泥の液がその由来なのである――、監察官たるキリストがはるか別の所にあって、ユダヤの境において救いのわざを貸し与えていたあいだに、彼は葬られ、土に納められた。すなわち、もとそうであったもの、つまり泥であり始め、そうであったもの、つまり形あるいは仮の姿であることをやめるためであった〔この文は構文が崩れており、longe alibi Christo censore などの係りが一通りに定まらない。直訳的に解した〕。

4

Hic quippe per graves tenebrarum globos et nigri horroris umbracula, hoc est per quatuor dierum circulos, succidua incrementi et decrementi vicissitudine renascentes, octo (ut ita dixerim) cum caerulis noctibus dies pendulo mandibularum rictu, elisis in ore dentibus, foetido ore sic jacuit.

PL 8, 1412A

彼はまことに、闇の重い塊と黒い恐怖の陰とを通り、すなわち増と減との相次ぐ交替によって生まれ変わる四日の巡りを通って、いわば八つの昼を、青黒い夜々とともに、顎をだらりと開き、口の中で歯が砕け、悪臭放つ口のまま、こうして横たわっていた。

5

Vere quia de terrena labe confectus, putris gleba marcesceret; et nervorum traduces cum corporis qualitate miserabili tabo infelix sepultura damnaret.

PL 8, 1412A

まことに、地の穢れから造られた者であったがゆえに、彼は腐った土塊として朽ちてゆき、不幸な埋葬が、肉体の性質もろともに、腱の連なりを惨めな膿汁によって断罪していたのである。

6

Contractis igitur membris inter jejunas et numerabiles costas pellis tetra distenditur, et humoris rivus qui de gurgite viscerum relaxatur, foetenti jam sentina per solum cadaveris teter et caeruleus labebatur.

PL 8, 1412A

かくして四肢は縮み、痩せて数えられるほどの肋骨の間に、忌まわしい皮膚が張りつめている。そして内臓の渦から解き放たれる湿りの流れは、すでに悪臭を放つ汚水として、黒ずみ穢れたまま死体の下の地面を伝って流れていた。

7

Heu quando non poterat cadaver quatuor diebus, et quatuor noctibus per totum oris, fellis et phlegmatis flumina sentinarum, corruptis artubus foetentia pulmonis spiramenta conflare? cum ipsa etiam rosa pudoris et venustatis fragranti folio in suo sibimet parato balsamo (ut ita dixerim) pretiosior, contra si fuerit de rosario falce pollicis vellicata, marcenti morte tristis albescat, ita ut et colore floris careat, et odore?

PL 8, 1412B

ああ、四日四晩のあいだ、死体はその口全体を通じて、胆汁と粘液との川を、汚水のごとく、朽ちた四肢とともに肺の悪臭放つ息の穴から吐き出さずにいられただろうか。恥じらいと美しさのかの薔薇でさえ、その香る花びらのうちに、自らのために用意した香油において――いわば――いっそう貴いものでありながら、もし逆に、指先の刃によって薔薇園から摘み取られれば、萎れゆく死によって悲しく色褪せ、花の色をも香りをも失ってしまうというのに。

8

Aqua ipsa, si de flumine rapta sit in quo vivit, perit, natura dum desinit esse quod vixit. Mox ergo, quia elementi sui, dum rapitur, substantia caret; ubicumque jacuerit, limum liquor abducit: mox et foetore sordescit.

PL 8, 1412B

水そのものも、もしそれが生きているその川から奪い取られれば、滅びる。生きていたところのものであることを、その本性上やめてしまうからである。ゆえに間もなく、奪い取られる間、自らの元素の実体を欠くために、どこに留まろうとも、その液は泥を引き寄せる。そしてやがて悪臭によって穢れてゆく。

9

Nemo ergo mirari debet, si hominis, quem spiritus sapientiae sale conditum redolenti aura servaverat, et ex coeli suavitate anima vivacitate nectarea, et balsami generositate melliflua rexerat, ne fieret divortio recedentis spiritus lutea moles et pigra glebositas, caduca linea defunctorum repugnantibus fabricae qualitatibus, corpus omne ad foetoris maculam sui de putredine relaxetur.

PL 8, 1412B

ゆえに誰も驚くべきではない。知恵の霊が塩で味付けし、芳しい息吹によって保ってきた人間、また魂が、天の甘美さから、蜜のごとき生気とバルサムの蜜の滴るような豊かさとをもって、去りゆく霊との離別によって泥の塊、鈍い土くれとならぬように治めてきた人間――その人間の肉体全体が、死者たちの朽ちゆく列〔caduca linea の意味(列か系譜か)は定かでない〕に連なり、構造の諸性質が互いに相争うなかで、腐敗によって己の悪臭の染みへと解け崩れるとしても。

10

Inde est, quod per distantiam rerum in unam glomerationem compacta omnis membrorum natura torpescit.

PL 8, 1412C

そこから、もろもろのものの隔たりによって、四肢の本性の全体は一つの塊に固まって麻痺してゆくのである。

11

Recedente igitur anima quae corporis floriarium recolebat, tota materies liventi gena in putredinem relaxatur; et pro voce cadaveris nigri fellis teter mortui foetor hauritur.

PL 8, 1413A

かくして、肉体という花園を耕していた魂が去ると、質料全体は青ざめた頬とともに腐敗へと解け崩れ、死体の声の代わりに、死者の黒い胆汁の忌まわしい悪臭が吸い込まれる。

12

Terra igitur, humore, frigore et calore composita corporis fabrica, quae quatuor partes semper sibimet repugnantes corpus criminum in procella subvertunt (calor frigus non amat, et frigus calore torquetur, contraria contrariis mancipantur: terra nimio humore vitiatur, et humor de terra sordescit) his quadriformibus elementis in unum quadripartita mole constantibus, dissociato per divortium mortis auriga, qui quatuor istis partibus loca dederat, ne quisquam mobilitatem sui vehementius tolleret, et dominante flagro divisis in unum concordanti junctura finibus agitabat ; hae, inquam, quatuor partes, recedente anima, in globum corporis viduati, excusso societatis auctore, miscentur.

PL 8, 1413A

かくして、地・湿・冷・熱より組み立てられた肉体の構造は――この四つの部分は常に互いに相争い、罪の肉体〔corpus criminum の指すところは定かでない。直訳した〕を嵐のうちに覆すのであるが(熱は冷を好まず、冷は熱に苛まれ、相反するものは相反するものに服させられる。地は過度の湿によって損なわれ、湿は地によって穢れる)――、この四つの形をなす元素が四分された一つの塊として成り立っていたところ、御者が死の離別によって引き離されると――この御者は、どの部分も自らの動きをあまりに激しく高ぶらせることのないよう、この四つの部分にそれぞれの場所を与え、支配する鞭をもって、境を分かたれたそれらを調和した継ぎ目で一つにまとめて駆っていたのである――、繰り返して言うが、この四つの部分は、魂が去ると、その交わりの創始者を振り落とされて、やもめとなった肉体の塊のうちに混じり合う。

13

Sed quia istum juvenem (Lazarum loquor) Dominus in saeculo dilexerat, praescius futurorum Apostolis suis dormisse Lazarum dixit (Joan. XI, 11 et seqq.) , quem promisit, si ad illam civitatem accederet, protinus excitandum.

PL 8, 1413B

しかし主はこの若者(ラザロのことである)を世にあって愛していたので、来たるべきことを予め知りつつ、使徒たちに「ラザロは眠っている」と言い(ヨハネ11:11以下)、もしかの町に赴くならば直ちに起こされるであろうと約束した。

14

Hunc ergo Lazarum, cui liventi errante connixu per caerulas venas membra tabuerant, quem loculatum in specu incisae rupis, immani objectus ex pondere lapis perenni valva, gravis libra detruserat, resurgere posse, si ista crederent, sacratissima vera Dei pietas intonabat.

PL 8, 1413B

かくてこのラザロ――青ざめた血管をさまよう痙攣によって手足が朽ち果て、切り出された岩の穴に納棺され、恐るべき重さの石が永遠の扉として重い秤のごとく押し当てられ閉ざされていた者――は、もし彼らがこれを信じるならば、蘇りうるのだと、神のいと聖なる真実の慈しみは轟くように告げていた。

15

Mox sorores constipatae turba, ejulatu, aestu, jejuniis, lacrymarum ubertatibus ebriatae, Dei genibus stratu totius corporis miserandae jactantur, et hebraeas voces graecessando fractis in unum singultibus mixtas Salvatoris in laudibus expiabant.

PL 8, 1413B

間もなく姉妹たちは群衆にひしめかれ、慟哭とわななきと断食と、あふれる涙に酔いしれながら、全身を伏して神の膝もとに身を投げ出し、ヘブライの言葉をギリシア語めかして、一つに砕けた嗚咽と入り混ぜ、救い主への賛美のうちに清めていた〔底本は expiabant。ミーニュの脚注は、スパラウェリウスが complicabant(織り合わせていた)を好むとする。exspirabant(吐き出していた)とも読めるが、語どおり訳した〕。

16

Quantus illic, rogo vos, populi festinatus? Quae spectantium turba? Qualis tanti miraculi potuit esse concentus, ubi essent plangentes puellae, mortuus frater, et Christus hominem promitteret excitandum?

PL 8, 1413C

諸君に問う、そこでどれほどの民の慌ただしさがあったことか。見物する群衆はいかばかりであったか。嘆く娘たち、死せる兄弟、そしてその者が起こされると約束するキリストとがそこにあったとき、これほどの奇跡にいかなる調和がありえただろうか。

17

Convenerunt (credo) ad hoc spectaculum servandae memoriae sempiternum milites, Judaei, gentiles, proselyti, clarissimi senatores, nobiles judices, servi, et omnis pene civitas certatim occurrit, ut viderent, an resurgere possit Lazarus, cujus foetor jam longius de sepulcro populos feriebat.

PL 8, 1413C

この、永遠に記憶さるべき見世物のために、兵士たち、ユダヤ人、異邦人、改宗者、いと高貴な元老たち、身分ある裁判官たち、奴隷たちがおそらく集まり、ほとんど町のすべてが先を争って駆けつけた。ラザロが果たして蘇りうるかを見るためであった。彼の悪臭はすでに墓よりはるか遠くまで人々を襲っていたのである。

18

Quo viso, tota civitas mirabatur. Qualis illic eras, Christe Jesu? quam croceus, quam decorus, fonte purior, nive candidior, sole candentior, et luna species clarior? Heu me, quid interrogo, quem tunc videre non merui?

PL 8, 1414A

これを見て、町全体は驚嘆した。そこにおいて、キリスト・イエスよ、汝はいかなる姿であったか。いかに黄金のごとく輝き、いかに麗しく、泉よりも清く、雪よりも白く、太陽よりも輝き、月よりも明るい姿であったことか。ああ、我はなぜかく問うのか、その時汝を見るに値しなかった者でありながら。

19

Nunc tamen, quis quantusve sis pietate, cognovi. Ecce inter haec Jesus Christus Salvator humani generis flevisse narratur (ibid. 15) . Age, age, Potami, servus Dei vivi: si aliquid praevales, de laudibus Domini vel pauca narrato.

PL 8, 1414A

されど今、汝がいかに、いかほどに慈しみ深いかを、我は知った。見よ、この間にイエス・キリスト、人類の救い主は涙を流したと伝えられる(ヨハネ11:15)。さあ、さあ、ポタミウスよ、生ける神の僕よ。もし何ほどかの力があるならば、主の讃美についてたとえ僅かなりとも語れ。

20

Flebat Deus mortalium lacrymis excitatus; et cum Lazarum potestate sua fretus mortis de vinculo revocaret, praestabat pietatis officium solatio lacrymarum. Flebat Deus non quod ante se mortuum periisse cognosceret, sed quod sororum fletus temperaret.

PL 8, 1414A

神は死すべき者らの涙に動かされて涙を流した。そして自らの力に頼んでラザロを死の縛めから呼び戻したとき、涙の慰めという慈しみのつとめを果たしたのである。神が涙を流したのは、目の前で死者が滅んだと知ったからではなく、姉妹たちの嘆きを和らげるためであった。

21

Flebat Deus, quod eos quibus omnia donaverat et in potestatem redegerat, paradiso etiam, floribus et liliis sine ullo labore praeposuerat, diabolus docendo peccatum de omnibus pene fecit extorres.

PL 8, 1414B

神は涙を流した。神があらゆるものを与え、彼らの権力のもとに置き、楽園をも、花々や百合をも、労苦なしに委ねたその者たちを、悪魔は罪を教えることによって、ほとんどすべてから追放された者としてしまったからである。

22

Flebat Deus, quod eos quos fecerat innocentes, diabolus per malitiam fecit inveniri nocentes. Heu tenuis aura de coelo corpus quod rexeras, succiduis artibus deserebas. Sed non te, Pater, non Filius aliquando despexit.

PL 8, 1414B

神は涙を流した。神が造ったとき無垢であった者たちを、悪魔は悪意によって罪ある者と見出されるようにしてしまったからである。ああ、天からの儚き息吹よ、お前は、自らが治めていたその肉体を、萎えゆく四肢〔底本は artibus。ミーニュの脚注は、ポンポーサとゼノの写本が artubus と読むとする。artubus と読む〕とともに見捨てていった。しかし、父も子も、お前を一度たりとも見捨てなかった。

23

Pro tua morte factus est et Christus ipse mortalis. Harum ad lacrymas, et sparsam crinis miserandi caesariem Salvator pietate commotus, fletus fletibus recontrabat.

PL 8, 1414B

お前の死のために、キリスト自身もまた死すべき者となった。この姉妹たちの涙と、哀れな髪の振り乱された房とに、救い主は慈しみに動かされ、涙をもって涙に応えた〔底本は recontrabat。ミーニュの脚注は、写本の多くとヴェネツィア版・ヴェローナ版が recontabat と読み、パドヴァ版が recontrahebat と直すとする。recontabat(応じ返した)の意に解した〕。

24

Et quia ipse sororum fletibus movebatur, lacrymis filii sui Salvatoris nostri inter ipsos coelos ejus paternitas flectebatur. Mox ergo Jesus Christus ad sepulcrum Lazari accessit. Statim jussione ejus revolvuntur saxa; secretarium patescit horroris.

PL 8, 1414B

そして彼自身が姉妹たちの涙に動かされたゆえに、我々の救い主なるその子の涙によって、まさに天の只中で、その父性は動かされた。かくして間もなく、イエス・キリストはラザロの墓に近づいた。その命によって、たちどころに石は転がされ、恐怖の秘所が開かれる。

25

Curiosi affatim in specum gementium populorum oculi mittebantur. Visus est Lazarus tecta facie, manibus pedibusque constrictus: et ad documenta virtutum ipse se mortuus, et adhuc pedibus vinctus, ut Christus jusserat, suis manibus resolvebat.

PL 8, 1415A

呻く民衆の物見高い目は、あふれるほどに洞穴のうちへと注がれた。ラザロは顔を覆われ、手足を縛られた姿で見られた。そして力の証しのために、彼自らは死者でありながら、なお足を縛られたまま、キリストが命じたとおりに、自らの手でそれを解いていった。

26

Quae, rogo vos, fratres, illic voces? Quae pressura videntium? Quam curiosa mirantium lumina? Qualis in cervicibus praevenientium multitudo pendebat? Qui fletus? quae gaudia? quale murmur? quam novum et coeleste miraculum?

PL 8, 1415A

兄弟たちよ、諸君に問う、そこにいかなる声があったことか。見る者たちのいかなる人いきれがあったことか。驚き見入る者たちのいかに物見高い眼差しであったことか。先を争う者たちの首にいかなる群衆がのしかかっていたことか。いかなる嘆き、いかなる喜び、いかなるどよめき、いかに新しく天的な奇跡であったことか。

27

Mors vincitur, homo redditur, infernorum catenae franguntur, et post quatriduum Lazari lingua movetur, manus officio praeparantur, oculi suis in orbibus currunt, vestigia gressibus explicantur, auribus renovatur auditus, acies dirigitur in parentes, cognatio redivivis obtutibus numeratur, frigida poscitur, non respuitur panis, domus petitur, Christi miracula referuntur.

PL 8, 1415A

死は打ち負かされ、人は取り戻され、冥府の鎖は砕かれる。そして四日ののち、ラザロの舌は動き、手はその務めのために整えられ、目はその眼窩のうちを巡り、足取りは歩みのうちに解き放たれ、耳には聴力が新たにされ、眼差しは親族たちへと向けられ、蘇った眼差しによって血縁が数え上げられ、冷たい水が求められ、パンは拒まれず、家路が求められ、キリストの奇跡が語り伝えられる。

Opusculum II

第II篇PL 8, 1415B
1

Isaias cum Christum praedicaret, vel cum futurae damnationis elogium israelitico populo nuntiasset, atroci feritate blasphemantium commota barbaries, sectum a capite duabus eum violento supplicio quasi offulis bifidavit, jussitque a capite per aures usque ad scapulas secari cervicem: quasi parum fuerit si immanitate lymphatica martyrem Dei acuto ense transfoderet, aut ipsa lamina insontis viri per jugerum fidiculae saevientis per costas stridente ictu sulcaret; nisi in unum corpus duas offulas gemini pene cadaveris scissae carnis ruptura truculentus appeteret, et duas de aequalitate juncturae quasi formulas exsecaret.

PL 8, 1415B

イザヤがキリストを宣べ伝えていたとき、あるいは来たるべき断罪の罪状書きをイスラエルの民に告げ知らせたとき、冒瀆する者たちの凄まじい獰猛さに搔き立てられた蛮性は、彼を頭から切り裂き、暴虐な刑罰によっていわば二つの肉片へと二つに割り、頭から耳を通って肩甲骨に至るまで、うなじを切るよう命じた。まるで、狂乱の凶暴さで神の殉教者を鋭い剣で刺し貫くだけでは、あるいは、刃そのもので、猛り狂う拷問具の耕地を通して〔per jugerum fidiculae の意味は定まらない。本文が崩れている可能性がある〕、無実の人の肋骨に沿って軋む一撃で畝を刻むだけでは、足りなかったかのようである――残忍な者が、裂かれた肉の断裂によって、ほとんど双子の死体となる二つの肉片を一つの肉体に求め、継ぎ目の等しさから、いわば二つの型を切り出すのでなければ。

2

Sed in tanto coelesti palestrae miraculo nullus, ut arbitror, spectaculo resultanti, ita videre eum poterit, nisi gesta numerare pertentet.

PL 8, 1415C

されど、これほど大いなる天の闘技場の奇跡にあって、見世物が鳴り響くなかで、思うに、事の次第を数え上げようと試みるのでなければ、誰も彼をそのように見ることはできないであろう。

3

Idcirco sollicitis visibus veteris disciplinae novam de passionibus celebritatem advertite; qualisque illic fuerit martyrii nobilitas, quam praeclara, quam fortis.

PL 8, 1415C

それゆえ、諸君、心して眼差しを向け、古き教えの、受難による新たな栄えを見よ。そこにいかなる殉教の気高さがあったか、いかに輝かしく、いかに勇ましかったかを。

4

Cum in capite, hoc est, collectae sensualitatis umbilico serra viam faceret, et stridore reciproco sulcos dentium duceret, labebatur (credo) lamina, dum dentes infigit, et per messem capillamenti, crassumque tegminis velamentum, vel callosae glutinum cutis Hebraeas capitis litteras textum verticis mersit.

PL 8, 1416A

鋸が頭に――すなわち諸感覚が寄り集まる臍に――道をつけ、往復するきしみによって歯の溝を引いていたとき、刃は、おそらく、歯を食い込ませながら滑っていた。そして髪という刈り入れの穂、頭を覆う厚い覆い、あるいは硬くなった皮膚の膠を通って、頭のヘブライ文字を、すなわち頭頂の織物を、沈めた。

5

Mox se ut ad cubile cordis concinnamenti nisu sector sollicitus defixisset, fontis fluenta purpurei laxatis venarum lapsibus, ne venas vermiculatim pollice profanus intenderet, croceus se affatim imber infudit, ut tecta gurgite sanguinis venarum pictura non tremeret, neque miraretur, quale esset illud unde victus erubescere cogeretur.

PL 8, 1416A

間もなく、切る者が念入りな仕掛けの力みをもって、心臓の臥所にでも届かせるかのように己を突き立てるや、血管の滑り道が緩められて、紫の泉の流れとして――涜聖の者が指で血管を蚯蚓のように引き伸ばすことのないように――黄金色の雨がふんだんに注ぎ出た〔この節の比喩のつながりは取りがたく、直訳した〕。それは、血の渦に覆われた血管の模様が震えることのないように、また、敗れて赤面せざるをえなくなるその源が何であったかに、彼が驚くこともないように〔miraretur の主語は定かでない。迫害者と取った〕であった。

6

Patuerunt quippe internorum viscerum castidici juvenis laqueata commercia, sonus buccinae ferientis, profunda vivacitas et sicca jejunia voluptatum.

PL 8, 1416A

まことに、貞潔に語る若者の内臓の、格天井の交わりが露わになった。すなわち、打ち鳴らす喇叭の音、深い生気、そして快楽の乾いた断食が。

7

Sed Belias, filius Ezechiae, vir cruentus, et prodigus genealogiae, mathematicus catabolicorum, fatidicorum, et pythonicorum antistes, intra loricam sacri pectoris fidei comitium, praedicationis politicae litterarum curiam requirebat.

PL 8, 1416B

しかしベリアス――エゼキアの子、血に飢えた男、家系を蕩尽する者、人を打ち倒す霊どもの占星術師にして、運命を語る者どもと腹話の占い師どもの司祭――は、聖なる胸の鎧の内に、信仰の集会所を、政治的宣教の文書の元老院を探し求めていた。

8

Et licet jam esset membratim corporis divisa possessio, interna proderet, abdita revelaret, obscura porrigeret, et quale esset illud, unde victus erubescere cogeretur, ut persecutor infamis hominem Dei dentibus discerperet alienis; propheta tamen egregius et illustris inter resupinatos sectores, et pendulos tamdiu immobili inconcussi corporis perduravit statu, quamdiu duo esse inciperent, qui figuras gentium cum suo persecutore damnarent.

PL 8, 1416B

そして、すでに肉体の所有が肢体ごとに分かたれ、内なるものを露わにし、隠されたものを明らかにし、暗きものを差し出し、敗れたのちに赤面させられるであろうその何たるかを示し、悪名高き迫害者が神の人を他人の歯によって引き裂くに至っていたとはいえ――それでもなお、傑出し輝かしいこの預言者は、身をのけぞらせ、宙にぶら下がるようにして切る者どものただ中にあって、揺るぎなき肉体の不動の姿勢を保ち続けた。二人の者となり始め、その二人が異邦人どもの姿〔figuras gentium が何の型を言うかは定かでない。直訳した〕を、自らの迫害者もろとも断罪するに至るまで。

Opusculum III

第III篇PL 8, 1416C
1

Tanti carceris fossa crudam illuviem damnabilis officinae coacervatam, ut recte conscribis, exordium et stercoris cruento de foetore cadaverum mortuorum, quae magis manus potuisset igneis virtutibus extricare vel radere, nisi illa tua castis de exsilio capitis coronati perennata titulis exclusisset haeresis sectam anathema maranatha?

PL 8, 1416C

これほど大いなる牢獄の穴に積み上げられた、断罪されるべき仕事場の生々しい汚泥を――あなたが正しく書き記しているとおり――、その始まり〔exordium の係りは定かでない。直訳した〕と、死せる屍どもの血なまぐさい悪臭から出た糞とを、火のごとき力をもって解きほぐし、あるいは削り取ることのできた手が、ほかにあったであろうか。冠を戴いた頭の追放から得た清らかな銘によって永らえた、あなたのあの手が、異端の一派を「アナテマ・マラナタ」として締め出したのでなかったならば。

2

Arrisisti, inquam, nobis catholica virginitate perfectus, jugulando perfidos, damnando perjuros: corruptas adulterio mentes ambiguas, maledicti pecoris libidinoso commercia veneno damnabiliter sarcinata, unius fidei rumphaea feriente vicisti.

PL 8, 1417A

あなたは我々に微笑みかけられた、と我は言う。カトリックの純潔において全き者として、不実なる者どもを喉笛切ることによって、偽誓の者どもを断罪することによって。姦通によって腐敗した曖昧な心、呪われた家畜の淫らな交わりが毒によって忌まわしく積み重ねられたもの――これを、あなたは唯一の信仰の剣が撃つことによって打ち破られた。

3

Jaceat serpens, et terra quae illum susceperit, purulento veneno nigrescat: jaceat serpens coelesti ictu damnatus, jaceat serpens sanguineo horrore contactus: jaceat serpens eliso luminum sinu, trisulci oris patefacta sentina vomat, defluat: torqueatur culparum auctor, cui parum fuerat, quod protoplastum aeternitate privaverat, nisi et contra Salvatorem hydra virosior prorupisset.

PL 8, 1417A

かの蛇は倒れ伏すがよい。そしてそれを受け入れた大地は膿んだ毒によって黒ずむがよい。かの蛇は天よりの一撃によって断罪されて倒れ伏すがよい。かの蛇は血なまぐさい恐怖に触れられて倒れ伏すがよい。かの蛇は両の目の窪みを潰され、三叉の口の開かれた汚水を吐き、流れ出させるがよい。もろもろの罪の創始者は苛まれるがよい。彼は、原初の人を永遠より奪ったことだけでは足りず、さらに救い主に対してもいっそう毒々しき水蛇(ヒュドラ)として突き進んだのだから。

4

Separare voluit Dominum nostrum Jesum Christum, quasi verbum Christi posset incidere, substantiae fibula concatenata Trinitatis unitate, ut ait (Joan. X, 30) Ego et Pater unum sumus. Et (Joan. XIV, 9) : Qui me videt, videt et Patrem.

PL 8, 1417B

彼は我々の主イエス・キリストを分かとうと欲した。あたかもキリストの言葉が断ち切りうるものであるかのように。三位一体の一体性は実体という留め金によって鎖のように結び合わされているというのに。主が言うとおりである(ヨハネ10:30)「我と父とは一つである」。また(ヨハネ14:9)「我を見る者は父をも見る」。

5

Et (Ibid., v. 11) : Ego in Patre, et Pater in me. Et (Joan. I, 1) : In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.

PL 8, 1417B

また(ヨハネ14:11)「我は父にあり、父は我にあり」。また(ヨハネ1:1)「初めに言葉があった。言葉は神とともにあった。言葉は神であった〔Deus erat Verbum。語順は逆だが「言葉は神であった」と訳す〕」。

6

Lanio truculentus, parricida desertor, milvinis, ut reor, unguibus; vel dentibus male sanis, si potuisset, tentavit scindere. Et post haec quid opposuero blasphemiis? (Joan. XIV, 28) Qui me misit, inquiunt, major me est.

PL 8, 1417B

獰猛な屠殺者、逃亡した近親殺しの者は、思うに鳶の鉤爪でもって、あるいは病んだ歯でもって、できることなら引き裂こうと試みた。さてこれらののち、我は彼らの冒瀆に何を対置しようか。(ヨハネ14:28)「我を遣わした方は」と彼らは言う、「我よりも偉大である」。

7

Ex quo genitus est Pater? utique quia Filius confitetur; major ergo quia Pater Filio? ordo praeponitur, non substantia separatur. Quid ad haec dicis, adulter infamis?

PL 8, 1417B

誰から父は生まれたのか。当然、子がそう告白するからこそ、父は子に対して大なるものと言うのか。順序が先に置かれるのであって、実体が切り離されるのではない。これに対しお前は何と言うのか、悪名高き姦通者よ。

8

Bene quod te antiquitas patrum in synodo sanctiori, voluntate viperea impurae virositatis inflata, castis etiam te transfixere missilibus.

PL 8, 1417C

よきかな、古代の父祖たちは、より聖なる教会会議において、お前を、不浄な毒気の蛇のごとき意志に膨れ上がったお前を、清らかな投げ矢でもって突き刺したのだ。

9

Nam et hic doceris calumniandi pedicas praetendisse, quod Salvator ait (Joan. VI, 38) : Non veni opera mea facere, sed ejus qui misit me. Quid dicis serpens? Numquid in hac luce tenebras infundis simplici huic professioni, quam quaestiunculam putant?

PL 8, 1417C

まことにここでもまた、お前は中傷の罠を張り巡らせたことを見抜かれている。救い主は言う(ヨハネ6:38)「我は我が業を行うために来たのではなく、我を遣わした方の業を行うために来たのである」と。蛇よ、お前は何と言うのか。この光のうちにあって、彼らが取るに足らぬ小問題と見なしているこの単純な言明に、お前は闇を注ぎ込むというのか。

10

Tempus in causa est: Salvator apud homines, quia hominum corpus induerat, videbatur in corpore; ideo dixit: Non veni facere opera mea: hominis in se negavit officia?

PL 8, 1417C

時こそがその理由である。救い主は人々のもとにあって、人間の肉体を身に纏ったがゆえに、肉体のうちに見られたのである。それゆえに「我は我が業を行うために来たのではない」と言ったのだ。彼は己のうちなる人間としてのつとめを否定したのであろうか。

11

Clamat ergo, ut illum ordinatorem in se praedicet, quem in se sibi meminit auctorem Patrem; quia Filius sequitur vocabulo, ita major est ille qui praevenit; sed et mittentis et missi, quia tres unum sunt, de divinitatis unitate una substantia est (Joan., X, 30) : Ego et Pater unum sumus.

PL 8, 1417C

かくして彼は叫ぶ。己のうちにあの秩序づける方を宣べ伝えるために。己のうちに、父たる創始者として覚えているその方を。子は名において後に従うがゆえに、先んずる方こそ大なる者である。しかし遣わす者と遣わされる者との両者にあっても、三者は一つであるがゆえに、神性の一体性より一つの実体があるのである(ヨハネ10:30)「我と父とは一つである」。

12

Et (Joan. XIV, 9) : qui me videt, videt et Patrem. Et ipse Salvator ad Apostolos: Tanto tempore, inquit, vobiscum sum, et Patrem non nostis? Dicunt etiam quod in libris dominicis substantia numquam videatur esse conscripta.

PL 8, 1417D

また(ヨハネ14:9)「我を見る者は父をも見る」。そして救い主自身も使徒たちに言った、「かくも長き時、我は汝らとともにあるのに、汝らは父を知らないのか」と。彼らはまた、主の書物のうちに『実体』という語が記されているのは決して見られない、とも言う。

13

Redde quod involaveras, furacissime tentator: ecce vinceris confutare de substantia; etenim boni clamant sanctorum antiqui greges prophetarum tota praeconia, ut ait; vocem substantiae a volatilibus coeli usque ad pecora expaverunt, et vociferabantur (Ezech., XII, 11) : Ego dabo Jerusalem in transmigrationem.

PL 8, 1418A

お前が盗み取っていたものを返せ、この上なく盗人めいた誘惑者よ。見よ、お前は『実体』について論駁しようとして敗れている。まことに聖なる預言者たちの善き古の群れは、その宣言のすべてをもって叫んでいる。彼が言うとおりである。「天の鳥から家畜に至るまで、『実体』という言葉に怖れおののいた」。そして彼らは叫び声を上げた(エゼキエル12:11)〔底本の引照はエゼキエルであるが、この句は実際にはエレミヤ9:11(七十人訳・旧ラテン訳)である〕「我はエルサレムを捕囚へと渡す」。

14

Ecce cum Christus Deus anteriori de populo minime esset auditus, tabefactis commanentibus, Jerosolymae columnae ceciderunt.

PL 8, 1418A

見よ、キリストなる神が以前の民によって少しも聞き入れられなかったとき、留まる者たちが朽ち果てるとともに、エルサレムの柱は崩れ落ちた。

15

Ecce miser, adhuc licet una Dei sententia sufficere debuit, quod propheta sanctus intonuit (Jer. XXIII, 22) : Si stetissent in substantia mea, et audissent sermones meos, et docuissent populum meum, avertissem eos a multis studiis eorum.

PL 8, 1418A

見よ、哀れな者よ、なおも神の一つの宣告のみで十分であったはずなのに――聖なる預言者が轟かせたとおりである(エレミヤ23:22)「もし彼らが我が実体のうちに立ち〔substantia は旧ラテン訳による読みである〕、我が言葉を聞き、我が民を教えていたならば、我は彼らを彼らの多くの企てから引き離していたであろう」。

16

Ecce hic felix de substantia infelicibus populis prorupit auditus, ut et propheta ex persona Adae Christum requirat in lacrymis (Psal. LXVIII, 3) : Infixus sum, inquit, in limo profundi, et non est substantia.

PL 8, 1418B

見よ、ここに、『実体』についての幸いなる聞こえが、不幸なる民らのために生じ出た。それゆえ預言者もまた、アダムになり代わって、涙のうちにキリストを求めるのである(詩篇68:3)「我は深き泥のうちに沈み込み」と彼は言う、「実体はない〔substantia は旧ラテン訳による読みである〕」。

17

Scilicet quia necdum Patris substantia apud Christum in carne convenerat. Sicut et ille Evangelista (Luc. XV) , cum vastatis rebus luxuriose vivendo perdidit omnem substantiam suam, ut sanctus Dei vates scripsit (Sap. I, 5) : Spiritus Dei effugiet fictum.

PL 8, 1418B

すなわち、父の実体はいまだキリストのもとで肉において相会していなかったからである。かの福音書に語られる者〔底本は ille Evangelista。ミーニュの脚注は apud Evangelistam(福音書記者のもとにある)と読むことを提案する。放蕩息子を指すと読む〕もまた(ルカ15章)、放蕩に生きて財を荒らし尽くしたとき、その実体のすべてを失ったように。神の聖なる預言者が書いたとおりである(知恵の書1:5)「神の霊は偽りから逃げ去るであろう」。

18

Inde ergo substantiam perdidit, quia per luxuriam sanctitate caruit: si tibi sufficit, dixit; quibus si jam palpitas, plena sunt omnia: si adhuc torqueris, intendo; scriptum legimus (Eccle. II, 8) : Congregavi enim aurum atque argentum et substantiam regum et regionum.

PL 8, 1418B

かくして彼はその実体を失った。放蕩によって清さを欠いたからである。もしこれでお前に十分ならば、我は言い尽くした〔底本は dixit。dixi と読む〕。これによってすでにお前が慄いているならば、すべては満ちている。なおも苦しむならば、さらに続けよう。我々はこう書かれているのを読む(コヘレト2:8)「我は金銀を、そして王たちと諸地方との実体を集めた」。

19

Haec est illa substantia, quam propheta meminit dicens (Psal. LXI, 12) : Semel locutus est Deus, duo haec audivi. In una quippe voce duo haec audisse se propheta testatur, ut ait David (Psal. XLIV, 2) : Lingua mea calamus scribae.

PL 8, 1418B

これこそ、預言者が思い起こしつつ語ったかの実体である(詩篇61:12)「神は一度語った、我はこの二つのことを聞いた」。まことに預言者は、一つの声のうちにこの二つのことを聞いたと証しする。ダビデが言うとおりである(詩篇44:2)「わが舌は書記の筆である」。

20

Ut enim calamus denticulorum subdivisa aequalitate ducitur, et radiis consonantibus expeditur; ita Salvator indivisibili connexione cum Patris operibus unitatur. Quod enim pater dixit, Filius exclamavit; et quod Filius locutus est, Pater implevit.

PL 8, 1418C

すなわち、葦の筆が小さな歯の細分された等しさによって引かれ、調和する筋目によって開かれてゆくように、救い主は父の業と分かちがたい結びつきによって一つに合わされている。父が言ったことを、子は叫び告げ、子が語ったことを、父は成就した。

21

Merito, inquit, Semel locutus est Deus, duo haec audivi. Duae personae unum tulere judicium, ut in decalogo una sententia duplices tabulae conscribuntur. Obmutescat haeresis aeterno silentio praedamnata, divinis ictibus caesa, barathro tartarisque deposita.

PL 8, 1418C

当然にも、と彼は言う、「神は一度語った、我はこの二つのことを聞いた」。二つの位格は一つの裁きをもたらした。ちょうど十戒において、一つの宣告が二枚の板に記されているように。異端は、永遠の沈黙によってあらかじめ断罪され、神の一撃によって斬られ、深淵とタルタルスとに投げ落とされて、口を閉ざすがよい。

22

Sola semper cum laureis suis virgo puerpera, Deo una, nobis columba fecunditate numerosior, usque ad nubes coeli caput coronatum attollat.

PL 8, 1418C

ただひとり常にその月桂冠とともに、処女にして産む者――神にとってはただ一つであり、我々にとっては豊饒さにおいていっそう数多き鳩である者――が、天の雲にまで冠を戴いた頭を掲げるがよい。

23

Sit benedicta cum populis Trinitatis unitate consegregata justissimis; cujus laude plena est, a nunc et in aeterna semper saecula saeculorum beatificet Pater et Filius et Spiritus sanctus.

PL 8, 1418D

彼女は、三位一体の一体性のうちに、いと正しき民らとともに集められて〔底本は consegregata。congregata と読む〕、祝福されているように。その讃美に満ちた方を、今より後とこしえの世々にいたるまで、父と子と聖なる霊とが常に祝福するように。