エウメニウスfl. c. 300

Panegyricus Constantino Augusto dictus › 全文

Panegyricus Constantino Augusto dictus 全文

Eumenius · PL 8, 623B–640B

Caput I

第I章PL 8, 623B
1

Facerem, sacratissime Imperator, quod paulo ante mihi plerique suaserunt, ut quoniam majestas tua hunc mediocritati meae diem in ista civitate celeberrimum ad dicendum dedisset, de eo ipso ducerem sermonis exordium, nisi me ab hoc duplex ratio revocaret, considerantem neque mediae aetatis hominem ostentare debere subitam dicendi facultatem, neque ad aures tanti numinis quidquam nisi diu scriptum, et saepe tractatum afferri oportere.

PL 8, 623B

私は、いとも神聖なる皇帝よ、少し前に多くの者が私に勧めたことを行うところであった。すなわち、あなたの威厳がこの都市においてこれほど人々の集う日を、及ばぬ我が身に語らせるべく与えたのだから、まさにそのことから話の糸口を引き出すべきである、と。だが二つの理由がそこから私を思いとどまらせた。中年に達した者が即興の弁舌の才を誇示すべきではないということ、そしてこれほど偉大な神威の耳には、久しく書き記され、幾度も練られたもの以外を差し出すべきではないということである。

2

Nam qui apud imperatorem populi Romani dicit ex tempore, quantum sit non sentit imperium. Huc accedit quod jam satis multi sunt, qui me putant nimium multa dicturum: idque, arbitror, non ex ingenio meo, quod mediocre est, sed ex laudum vestrarum copia metiuntur.

PL 8, 623B

なぜなら、ローマ人民の皇帝の前で即興に語る者は、帝位がいかほどのものであるかを感じ取っていないからである。これに加えて、私が過分に多く語るだろうと考える者はすでに十分に多い。それは、思うに、凡庸な私の才知からではなく、諸帝の栄誉の豊かさから推し量られているのである。

3

Quorum ego expectationem, invitus licet, fallam brevitate dicendi. Revera enim cogitaveram plura quae dicerem, sed malo orationem meam respui.

PL 8, 624A

彼らの期待を、私は不本意ながら、簡潔な語りによって裏切ることになろう。実のところ、私はもっと多くのことを語ろうと考えていた。だが私は、自分の演説が〔聴き飽きられて〕退けられるよりは、〔惜しまれる方を〕選ぶ〔比較の一項が脱落しているらしく、〔〕内で補った〕。

4

Itaque primum illud compendium faciam, quod cum omnes vos invictissimi Principes, quorum concors est et socia majestas, debita veneratione suspiciam, hunc tamen quantulumcumque tuo modo, Constantine, numini dicabo sermonem.

PL 8, 624A

かくして私はまず次の省略を行おう。すなわち、いとも不敗なる元首たちよ、威厳を一致させ分かち合うその方々すべてを、私はしかるべき崇敬をもって仰ぎ見るのだが、それでもなお、この些少ながらの言葉を、コンスタンティヌスよ、もっぱらあなたの神威に捧げようと思う。

5

Ut enim ipsos immortales deos quanquam universos animo colamus, interdum tamen in suo quemque templo ac sede veneramur; ita mihi fas esse dico omnium principum pietatem meminisse, laudibus celebrare praesentem.

PL 8, 624A

なぜなら、我々は不死なる神々そのものを、その全体を心において崇拝するとはいえ、それでもなお時に応じて、おのおのをその神殿と座所において崇敬するのだから。それと同じく、私はすべての元首たちの敬虔を心に留めながらも、この場にいる者を賛辞をもって讃えることが、私には許されていると言う。

Caput II

第II章PL 8, 624A
1

A primo igitur incipiam originis tuae numine: quod plerique adhuc fortasse nesciunt, sed qui te amant plurimum sciunt.

PL 8, 624A

かくして私は、あなたの出自の神威から始めよう。それはおそらく多くの者がいまだ知らぬところであるが、あなたを最も愛する者たちはよく知っている。

2

Ab illo enim Divo Claudio manat in te avita cognatio, qui Romani imperii solutam et perditam disciplinam primus reformavit, immanesque Gotthorum copias Ponti faucibus et Istri ore proruptas terra marique delevit; utinam diuturnior recreator hominum, quam maturior deorum comes.

PL 8, 624A

なぜなら、あの神君クラウディウスから、あなたに至る祖先の血縁が流れているからである。彼はローマ帝国の弛緩し崩れた規律を最初に立て直した者であり、ポントスの喉口とイストロスの河口から溢れ出た巨大なゴート族の軍勢を、陸と海とで滅ぼした者である。ああ、彼が神々の伴侶となるにはあまりに早く、人類の再興者であり続けるにはあまりに短かったことよ。

3

Quamvis igitur ille felicissimus dies proxima religione celebratus imperii tui natalis habeatur, quoniam te isto habitu primus ornavit; jam tamen ab illo generis auctore in te imperii fortuna descendit.

PL 8, 624B

されば、あの最も幸いなる日は、先ごろの祭儀をもって祝われ、あなたの帝位の誕生日と見なされている——その日こそが初めてあなたにその装いをまとわせたのだから。だがそれでも、すでにあの一族の創始者から、帝位の運命はあなたへと下ってきていたのである。

4

Quin imo patrem tuum ipsum, vetus illa imperatoriae domus praerogativa provexit; ut jam summo gradu, et supra humanarum rerum fata consisteres, post duos familiae tuae principes tertius imperator.

PL 8, 624B

いや、それどころか、あの帝家の古き特権こそが、あなたの父その人を高めたのであり、それによってあなたはすでに最高の位に立ち、人間の運命を超えたところに立つのである——あなたの家系から二人の元首に続く、第三の皇帝として。

5

Inter omnes, inquam, participes majestatis tuae hoc habes, Constantine, praecipuum, quod imperator es, tantaque est nobilitas originis tuae, ut nihil tibi addiderit honoris imperium, nec possit fortuna numini tuo imputare quod tuum est, omissis ambitu et suffragatione.

PL 8, 624B

あなたの威厳にあずかるすべての者たちのうちで、コンスタンティヌスよ、あなたはこの点で際立っている。すなわちあなたが〔生まれながらに〕皇帝であるということ〔底本は quod imperator es。ミーニュの諸家注は、リウィネイウスとアキダリウスが語の脱落を疑い、quod imperator natus es と読もうとしたと伝える(古写本の裏付けは無いとする)。natus を補って訳した〕。そしてあなたの出自の高貴さはこれほどまでであるから、帝位はあなたに何の栄誉も加えることがなく、また運命も、あなたのものであるものを、自らの恩恵としてあなたの神威に負わせることはできない。そこには野心による運動も推挙も無かったのである。

Caput III

第III章PL 8, 625A
1

Non fortuita hominum consensio, non repentinus aliquis favoris eventus te principem fecit. Imperium nascendo meruisti.

PL 8, 625A

人々の偶然の合意も、突発的な人気の巡り合わせも、あなたを元首としたのではない。あなたは生まれながらにして帝位に値したのである。

2

Quod quidem mihi deorum immortalium munus et primum videtur et maximum, in lucem statim felicem venire, et ea quae alii vix totius vitae laboribus consequuntur, jam domi parta suscipere.

PL 8, 625A

これこそ、私には不死なる神々の賜物のうち第一にして最大のものと思われる。すなわち、生まれ落ちるやただちに幸いな光のもとに至り、他の者たちが全生涯の労苦をもってようやく手にするものを、すでに家に備わったものとして受け継ぐことである。

3

Quamvis enim magna sit et admiranda felicitas quae stipendiis in ordinem meritis, et militiae gradibus emensis ad fastigium istud majestatis ascendit, et solis virtutis nixa radicibus ad tantum potentiae robur invaluit; quod quidem etiam tu quantum per aetatem licuit consecutus es, et quamvis te supra omnes acquirendae gloriae moras fortuna posuisset, crescere militando voluisti, et adeundis belli periculis, ac manu cum hostibus etiam singulari certamine conserenda, notiorem te gentibus reddidisti, cum non posses esse nobilior.

PL 8, 625A

なるほど、勤めを積み重ねて位を得、軍務の階梯を歩みきってその威厳の頂きに登り、ひとえに力のみを根として、これほどの権力の強さにまで至る幸運は、偉大であり称賛に値する。あなたもまた、年齢の許すかぎりそれを成し遂げた。運命はあなたを、栄誉を得るためのあらゆる遅延の上に置いていたにもかかわらず、あなたは軍務によって成長することを望み、戦の危険に身を投じ、敵とも一騎討ちで手を交えることによって、これ以上高貴になりようのなかったあなたを、諸民族にいっそう知られる者としたのである。

4

Magnum, inquam, est ab se profectum ad maxima pervenire; longe tamen aliud est, niti per ardua, et juga montium petere e plano, aliud ipsa ortus sui sublimitate fultum, verticem tenere fortunae, et quae summa sunt non sperare, sed habere.

PL 8, 625B

私は言う、自らを出発点として最大のものへと至ることは偉大である。だが、平地から険しい道を努め登り、山の頂を目指すのと、自らの生まれの高さそのものに支えられて運命の頂点を保ち、最高のものを望むのではなく、すでに持っていることとは、まったく別のことである。

Caput IV

第IV章PL 8, 625B
1

Sacrum istud palatium non candidatus imperii, sed designatus intrasti, confestimque te illi paterni lares successorem videre legitimum. Neque enim erat dubium, quin ei competeret haereditas, quem primum imperatori filium fata tribuissent.

PL 8, 625B

あなたはあの神聖な宮廷に、帝位を求める候補者としてではなく、すでに定められた者として入った。そしてただちに、あの父祖の家神たちは、あなたを正統な後継者と見た。というのも、皇帝の最初の子として運命が与えた者に、その相続がふさわしくないはずはなかったからである。

2

Te enim tantum, ille et imperator in terris, et in coelo Deus, in primo aetatis suae flore generavit, toto adhuc corpore vigens, illa praeditus alacritate ac fortitudine, qua cum bella plurima tum praecipue campis Vindonis gessit.

PL 8, 625B

なぜなら、地にあっては皇帝、天にあっては神であるあの方は、その齢のまさに花咲く盛りに、全身なお力強く、多くの戦い、とりわけウィンドニッサの野において戦いを遂げたあの活力と勇気を備えたまま、あなただけをもうけたからである。

3

Inde est quod tanta ex illo in te formae similitudo transivit, ut signante natura vultibus tuis impressa videatur. Idem enim est, quem rursus in te colimus, aspectus, eadem in fronte gravitas, eadem in oculis et in ore tranquillitas.

PL 8, 625C

それゆえにこそ、彼からあなたへとこれほど大きな容姿の類似が伝わり、あたかも自然がしるしを押すようにあなたの面差しに刻まれたと見えるのである。というのも、我々が再びあなたにおいて崇拝するのは同じ面立ちであり、額には同じ重々しさ、目と口には同じ静けさがあるからである。

4

Sic est index modestiae rubor, sic testis sermo justitiae. Accipe, Imperator, accipe nostrorum sensuum confessionem. Dolet quod Constantius excessit a nobis, sed dum te cernimus illum excessisse non credimus.

PL 8, 626A

かくして、頬の赤らみは慎ましさのしるしであり、言葉は正義の証しである。受け取れ、皇帝よ、受け取れ、我々の思いの告白を。コンスタンティウスが我々のもとを去ったことは嘆かわしい。だが、あなたを見つめるとき、我々は彼が去ったとは信じないのである。

5

Quanquam quid ego illum excessisse dico, cujus immortalia facta vivunt, et in ore omnium hominum oculisque versantur?

PL 8, 626A

とはいえ、私はなぜ彼が去ったと言うのか。彼の不滅の功業は生きており、すべての人々の口と目のうちに巡っているというのに。

Caput V

第V章PL 8, 626A
1

Quis enim non dico reminiscitur, sed quis non adhuc quodammodo videt quantis ille rebus auxerit ornaritque rempublicam?

PL 8, 626A

誰が——私は思い出すとは言わない——誰が、いまなおある意味で見ていないだろうか、彼がいかに多くのことをもって国家を富ませ飾ったかを。

2

Qui adscitus imperio, primo adventu suo innumerabili hostium classe ferventem exclusit Oceanum, exercitumque illum, qui Bononiensis oppidi litus insederat terra pariter ac mari sepsit, cum reciprocos cursus illius elementi jactis inter undas vallis diremisset, ut quorum portas fluctus allueret, mare et quod tangerent perdidissent.

PL 8, 626A

彼は帝位に迎えられるや、その最初の到来において、数えきれぬ敵艦隊で沸き立つ大洋を締め出し、ボノニアの町の岸辺に居座っていたあの軍勢を、陸においても海においても等しく閉じ込めた。波間に投じた堤によってあの元素〔海〕の満ち引きを断ち切り、その結果、門を潮が洗う者たちが、触れているはずの海そのものを失ったかのようにしたのである。

3

Qui eodem exercitu virtute capto, clementia conservato, dum aedificandis classibus Britanniae recuperatio comparatur, terram Bataviam, sub ipso quondam alumno suo a diversis Francorum gentibus occupatam, omni hoste purgavit, nec contentus vicisse, ipsas in Romanas transtulit nationes, ut non solum arma, sed etiam feritatem ponere cogerentur.

PL 8, 626B

彼は、その同じ軍勢を武勇によって捕らえ、寛容によって生かしておき、艦隊を建造してブリタンニアの回復を整えているあいだに、かつてこの地自身の育てた者〔カラウシウス〕のもとで様々なフランク人の部族に占拠されていたバタウィアの地を、すべての敵から一掃した。しかも勝つだけでは満足せず、その諸部族そのものをローマの民の中へと移し、武器のみならず、その野蛮さそのものをも捨てさせたのである。

4

Nam quid ego de receptione Britanniae loquar? Ad quam ita quieto mari navigavit, ut Oceanus ille, tanto vectore stupefactus, caruisse suis motibus videretur; ita pervectus, ut non comitata illum sit, sed praestolata victoria.

PL 8, 626B

さて、ブリタンニア奪還について私は何を語ろうか。彼はそこへ、これほど凪いだ海を渡って航海したので、あの大洋は、これほどの乗り手に驚き、自らの波動を失ったかのように見えた。そして彼はこれほど順調に渡ったので、勝利は彼に伴ったのではなく、待ち受けていたのである。

Caput VI

第VI章PL 8, 626C
1

Quid de misericordia dicam, qua victis temperavit? quid de justitia, qua spoliatis amissa restituit? quid de providentia, qua sociis sibi junctis se ejusmodi judicio dedit, ut servitutem passos juvaret recepta libertas, culpae conscios ad poenitentiam revocaret impunitas?

PL 8, 626C

彼が敗者に対して見せた慈しみについて、私は何を語ろうか。奪われた者たちに失われたものを返した正義について、何を語ろうか。彼に結びついた同盟者たちに対し、これほどの判断をもって身を処した摂理について、何を語ろうか——奴隷の境遇を経た者たちを、取り戻された自由が助け、罪を自覚する者たちを、免責が後悔へと呼び戻すように。

2

Quid loquar rursus intimas Franciae nationes non jam ab his locis, quae olim Romani invaserant, sed a propriis ex origine suis sedibus, atque ab ultimis barbariae littoribus avulsas, ut in desertis Galliae regionibus collocatae, et pacem Romani imperii cultu juvarent, et arma dilectu?

PL 8, 627A

さらにまた私は何を語ろうか、フランキアの奥地の部族について——もはやかつてローマ人が侵した地からではなく、彼ら自身の出自の本拠から、そして未開の地の最果ての岸辺から引き剥がされ、ガリアの荒れた地方に据えられ、ローマ帝国の平和を耕作によって助け、また兵の徴募によって武備を助けるようにされた、その部族について。

3

Quid commemorem Lingonicam victoriam, etiam imperatoris ipsius vulnere gloriosam? quid Vindonis campos hostium strage completos, sed adhuc ossibus opertos? quid immanem ex diversis Germanorum populis multitudinem, quam duratus gelu Rhenus illexerat ut insulam, quam divortio sui idem amnis amplectitur, pedestri agmine ausa transmittere repente laxato flumine clauderetur, et demissis statim obsessa navigiis, ita se dedere cogeretur, ut, quod difficilius est sorte communi, eligeret, et ex aequo captivitati traderet, relatura cum reliquiis suis infamiam proditionis suorum.

PL 8, 627A

リンゴネスでの勝利について、皇帝その人の負傷によってさえ栄えあるものとなったその勝利について、私は何を思い起こそうか。敵の殺戮で覆い尽くされ、いまなお骨に覆われているウィンドニッサの野について、私は何を語ろうか。様々なゲルマン人の民から成る巨大な群れについて、私は何を語ろうか——凍りついたライン川が彼らを誘い、その川自体が分流によって囲む島を、徒歩の隊列で渡ろうと敢えてしたところ、たちまち氷が緩んで川に閉ざされ、ただちに差し向けられた船に包囲されて降伏を強いられたのである。それも、いっそう困難なことに、共通のくじによって〔差し出す者を〕選び、公平に捕囚に引き渡し、残った者たちとともに、同胞を裏切ったという汚名を持ち帰ることになるような降伏であった。

Caput VII

第VII章PL 8, 627B
1

Dies me ante deficiet quam oratio; si omnia patris tui facta vel hac brevitate percurram. Cujus etiam suprema illa expeditio non Britannica tropaea, ut vulgo certum est, expetivit, sed diis jam vocantibus ad intimum terrarum limen accessit.

PL 8, 627B

もし私があなたの父のすべての功業を、この簡潔さにおいてすら通して語ろうとするならば、演説が尽きる前に日が尽きるであろう。彼のあの最後の遠征は、世間で確かとされているようなブリタンニアの戦勝記念碑を求めたのではなく、すでに神々が呼んでいたがゆえに、大地の最も奥まった境まで至ったのである。

2

Neque enim ille tot tantisque rebus gestis non dico Caledonum, aliorumque Pictorum silvas et paludes, sed nec Hiberniam proximam, nec Thulen ultimam, nec ipsas, si quae sunt, Fortunatorum insulas dignabatur acquirere, sed, quod eloqui nemini voluit, iturus ad deos genitorem illum deorum, ignea coeli astra refoventem, prospexit Oceanum, ut fruiturus exinde luce perpetua, jam videret illic diem pene continuum.

PL 8, 627B

なぜなら、これほど多くの偉大な業をなした彼は、カレドニア人や他のピクト人の森と沼地はおろか、近きヒベルニアも、最果てのトゥーレも、もしあるならば幸福者の島々そのものすら、手に入れるに値するとはみなさなかったからである。そうではなく彼は、誰にも語ろうとしなかったことだが、神々のもとへ赴こうとして、神々の生みの親であり、天の火の星々を〔その水で〕よみがえらせるあの大洋を望み見た。それは、以後永遠の光を享受しようとする者として、すでにそこで、ほとんど絶え間ない昼を見るためであった。

3

Vere enim profecto illi superum templa patuerunt, receptusque est consessu coelitum, Jove ipso dexteram porrigente. Quin imo statim sententiam rogatus, cui imperium decerneret, dixit ut decebat Constantium Pium: manifeste enim sententia patris electus es imperator.

PL 8, 627C

まことに実に、彼には天上の者たちの神殿が開かれ、天の神々の座に迎え入れられた——ユピテル自らが右手を差し伸べて。いや、それどころか、帝位を誰に定めるべきかとただちに意見を問われるや、敬虔なるコンスタンティウスにふさわしい答えを述べた。すなわち、あなたは明らかに父の判断によって皇帝に選ばれたのである。

4

Quod quidem ita nos dicere cum veritas jubet, tum pietati tuae, video, gratissimum est. Sed cur tantummodo privatis tuis affectibus blandiamur, cum omnium deorum fuerit illa sententia, et quidem jam pridem auctoritate praescripta, quamvis tum pleno firmata sit consilio?

PL 8, 628A

これを我々がこのように語るのは、真理がそう命じるからであるが、同時にあなたの敬虔にとってこの上なく喜ばしいことであると、私には見える。だが、なぜ我々はただあなたの私的な情愛にのみへつらうのか。あの判断はすべての神々のものであり、しかもすでに久しく前から権威によって先取り定められていたのだ。もっともそれが確定したのはそのとき満場の合議によってではあったが。

5

Jam tunc enim coelestibus suffragiis ad salutem reipublicae vocabaris, cum ad tempus ipsum, quo pater in Britanniam transfretabat, classi jam vela facienti repentinus tuus adventus illuxit: ut non advectus cursu publico, sed divino quodam advolasse curriculo videreris.

PL 8, 628A

というのも、すでにそのとき、あなたは天の票決によって国家の救いのために呼ばれていたのである。父がブリタンニアへ渡海するまさにその時、すでに帆を上げつつあった艦隊のもとに、あなたの突然の到着が光を放った。それはあたかも、あなたが公用の駅伝によって運ばれてきたのではなく、何か神の車によって飛来してきたと見えるほどであった。

Caput VIII

第VIII章PL 8, 628B
1

Non enim ulla Persarum, Cydonumve tela tam certis jactibus destinata fixerunt, quam tempestivus patri tuo terras relicturo comes affuisti, omnesque illius curas, quas praesaga et tacita mente volvebat, praesentiae tuae securitate laxasti.

PL 8, 628B

ペルシア人の、あるいはキュドン人の投げ槍も、これほど確かな狙いで的を射たことはなかった、あなたが、この世を去ろうとする父に間に合ってその伴侶として居合わせ、彼が予感を秘めた沈黙の心で巡らしていたすべての気がかりを、あなたが居るという安堵によって解きほぐしたほどには。

2

Dii boni, quanta Constantium Pium etiam in excessu suo felicitate donastis! Imperator transitum facturus in coelum vidit, quem relinquebat haeredem.

PL 8, 628B

善き神々よ、敬虔なるコンスタンティウスに、その最期においてすら、なんという幸いを授けたことか。天へと移ろうとする皇帝は、自らが後継者として残す者を見たのである。

3

Illico enim atque ille terris fuerat exemptus, universus in te consensit exercitus, te omnium mentes oculique signarunt, et quanquam tu ad seniores principes de summa reipublicae quid fieri placeret retulisses, praevenerunt tamen studio, quod illi mox judicio probaverunt.

PL 8, 628B

彼が地上から取り去られるやただちに、全軍はあなたに合意し、すべての者の心と目があなたを指し示した。そしてあなたが国家の大事について何をなすべきか年長の元首たちに諮ったにもかかわらず、彼ら〔兵士たち〕はその熱意によって先んじ、それを年長の元首たちはほどなく判断によって是認したのである。

4

Purpuram statim tibi cum primus copiam tui fecit egressus milites, utilitati publicae magis quam tuis affectibus servientes, injecere lacrymanti. Neque enim fas erat diutius fieri principem consecratum.

PL 8, 628B

あなたが初めて姿を現し、自らに近づく機会を与えるやただちに、兵士たちは、あなたの情愛よりも公共の利益に仕えつつ、涙するあなたに紫衣を投げかけた。というのも、神格化された元首〔コンスタンティウス〕が、これ以上長く泣かれ続けることは許されなかったからである〔底本は fieri。fleri と読む。ミーニュの諸家注も、神格化されたコンスタンティウスをこれ以上嘆き続けるべきではなかった、と言い換える〕。

5

Diceris etiam, imperator invicte, ardorem illum te deposcentis exercitus fugere conatus equum calcaribus incitasse. Quod quidem, ut verum audias, adolescentiae errore faciebas. Quis enim te Cyllarus, aut Arion posset eripere, quem sequebatur imperium?

PL 8, 629A

不敗の皇帝よ、あなたはまた、あなたを求める軍勢のあの熱情から逃れようとして、馬に拍車を当てたと伝えられている。だが、あなたが真実を聞けるように言えば、それは若さゆえの誤りであった。というのも、帝位があなたに付き従っていたというのに、キュラロスであれアリオンであれ、いったいどの馬があなたを逃れさせえただろうか。

6

Illa, inquam, illa majestas, quae Jovis subjecta nutu, nec Iridi deum nuntiae, sed prius commissa victoriae, tam facile te comitata est, quam cito ad terras coelo missa perveniunt.

PL 8, 629A

私は言う、あの威厳こそが——ユピテルの意のままに服し、神々の使いイリスにではなく、まず勝利の女神に託されたあの威厳こそが——これほどたやすくあなたに付き従ったのであり、それは天から地へ遣わされたものが到達する速さと同じであった。

7

Sic modestiam tuam atque pietatem et differendi imperii conatus ostendit, et reipublicae felicitas vicit.

PL 8, 629A

かくして、帝位を先延ばしにしようとする試みは、あなたの慎ましさと敬虔とを示し、そして国家の幸運が勝ったのである。

Caput IX

第IX章PL 8, 629A
1

O fortunata, et nunc omnibus beatior terris Britannia, quae Constantinum Caesarem prima vidisti!

PL 8, 629A

ああ、幸いなるブリタンニアよ、いまやすべての地よりも幸いなる者よ、あなたはコンスタンティヌス副帝を最初に見たのだ。

2

Merito te omnibus coeli ac soli bonis natura donavit, in qua nec rigor est nimius hiemis, nec ardor aestatis, in qua segetum tanta foecunditas, ut muneribus utrisque sufficiat, et Cereris et Liberi, in qua nemora sine immanibus bestiis, terra sine serpentibus noxiis; contra pecorum mitium innumerabilis multitudo lacte distenta, et onusta velleribus: certe quidem propter quod vita diligitur, longissimae dies, et nullae sine aliqua luce noctes, dum quod illa littorum extrema planities non attollit umbras, noctisque metam coeli et siderum transit aspectus: ut sol ipse, qui nobis videtur occidere, ibi appareat praeterire.

PL 8, 629B

当然にも、自然はあなたに天と地のあらゆる恵みを与えた。あなたにおいては冬の厳しさも夏の暑さも過度でなく、穀物の実りはこれほど豊かで、ケレスとリベルの両方の賜物に十分足りるほどであり、森には猛獣なく、大地には害をなす蛇もない。それに対して、おとなしい家畜の数えきれぬ群れは乳で張り、羊毛を負って重い。そして、まさに生を愛おしむゆえんとなるものとして、昼はこの上なく長く、いかなる光もない夜はなく——あの海岸の果ての平地が影を高く上げないため、天と星々の眺めが夜の境を越えてゆくからである——我々には沈むと見える太陽そのものが、そこでは通り過ぎるだけと見えるのである。

3

Dii boni, quid hoc est, quod semper ex aliquo supremo fine mundi nova deum numina universo orbi colenda descendunt? Sic Mercurius a Nilo, cujus fluminis origo nescitur, sic Liber ab Indis prope consciis solis orientis, deos se gentibus ostendere praesentes.

PL 8, 629B

善き神々よ、これはいったい何であろうか——世界の何か最果ての端から、全世界が崇拝すべき新たな神々の神威が、つねに降り立つとは。かくしてメルクリウスはその源の知られぬナイルから、かくしてリベルは日の出をほとんど分かち知るインドの民から、自らを現にいる神々として諸民族に示したのである。

4

Sacratiora sunt profecto mediterraneis loca vicina coelo, et inde propius a diis mittitur imperator, ubi terra finitur.

PL 8, 629C

まことに、天に近い土地は内陸の地よりも聖なるものであり、それゆえ、大地が尽きるところからこそ、皇帝はより近く神々から遣わされるのである。

Caput X

第X章PL 8, 630A
1

Imperatoris igitur filius, et tanti imperatoris, et ipse tam feliciter adeptus imperium, quomodo rempublicam vindicare coepisti? Ignobilem credo aliquam barbarorum manum repentino impetu, et improviso latrocinio ortus tui auspicia tentasse.

PL 8, 630A

されば、皇帝の子であり、しかもこれほど偉大な皇帝の子であり、自らもこれほど幸いに帝位を得たあなたは、どのようにして国家を守り始めたのか。おそらく、名もなき蛮族の一団が、突然の襲撃と不意の略奪によって、あなたの治世の始まりを試したのであろう。

2

Affecisti poena temeritatis reges ipsos Franciae, qui per absentiam patris tui pacem violaverant: non dubitasti ultimis punire cruciatibus; nihil veritus gentis illius odia perpetua et inexpiabiles iras.

PL 8, 630A

あなたは、父の不在に乗じて平和を破ったフランキアの王たち自身に、その無謀の刑罰を科した。あなたはためらうことなく極刑の責め苦をもって罰した。その民の絶えざる憎悪も、宥めがたい怒りも、少しも恐れることなく。

3

Cur enim ullam reputet juste severitatis offensam imperator, qui quod fecit tueri potest? Tua clementia est, quae parcit inimicis, et sibi magis prospicit, quam ignoscit. Te vero, Constantine, quantumlibet oderint hostes, dum perhorrescant.

PL 8, 630A

なぜなら、自らのなしたことを守り抜ける皇帝が、どうして正当な厳格さが招く反感などを気にかけようか。敵を許す寛容とは身を守るためのものであり、許すというよりも、むしろ自らの安全をこそ図るのである〔底本は Tua clementia。ミーニュの諸家注に引くグルテルスの読み Tuta に従う。stulta と読む者もあるとする〕。だがコンスタンティヌスよ、あなたについては、敵がどれほど憎もうとも、恐れ戦いてさえいればそれでよいのだ。

4

Haec est enim vera virtus, ut non ament, et quiescant. Cautior licet sit, qui devinctos habet per veniam perduelles, fortior tamen est, qui calcat iratos.

PL 8, 630B

なぜなら、真の力とはこういうものだからである——彼らが愛さずとも、静まっていること。許しによって叛徒たちを繋ぎとめておく者は、より用心深いかもしれないが、怒れる者たちを踏みにじる者の方が、より強いのである。

5

Renovasti, Imperator, veterem illam Romani imperii fiduciam, quae de captis hostium ducibus vindictam morte sumebat.

PL 8, 630B

あなたは、皇帝よ、捕らえた敵将たちから死をもって報復を取っていた、あのローマ帝国の古い確信を新たにしたのである。

6

Tunc enim captivi reges cum a portis usque ad forum triumphantium currus honestassent, simulatque in Capitolium currum flectere coeperat imperator, abrepti in carcerem necabantur.

PL 8, 630B

なぜなら、かつては、捕らわれた王たちが門から広場まで凱旋する戦車を飾った後、皇帝がカピトリウムへと戦車を向け始めるやいなや、彼らは引き立てられて牢獄に入れられ、殺されたからである。

7

Unus Perses, ipso Paulo qui dedentem se acceperat deprecante, legem illius severitatis evasit. Caeteri omnes in vinculis luce privati, aliis regibus dedere documentum, ut mallent amicitiam colere Romanam quam exasperare justitiam.

PL 8, 630B

ただ一人ペルセウス〔マケドニア王〕だけは、降伏した彼を受け入れたパウルス〔アエミリウス・パウルス〕その人が嘆願したので、あの厳格さの掟を免れた。それ以外の者たちはみな鎖につながれて光を奪われ、他の王たちに、ローマの友誼を保つ方が正義を怒らせるよりましだという教訓を残したのである。

8

Adeo et hoc boni confert poena hostibus irrogata, ut non solum inimici ferocire non audeant, sed etiam amici impensius revereantur.

PL 8, 630B

敵に科せられた刑罰は、これほどの益をももたらす。すなわち、敵があえて猛らないだけでなく、味方でさえいっそう深く畏敬するようになるのである。

Caput XI

第XI章PL 8, 631A
1

Inde est igitur, Imperator, pax ista qua fruimur. Neque enim Rheni jam gurgitibus, sed nominis tui terrore munimur. Quamlibet ille aut arescat aestu, aut resistat gelu, neutro hostis audebit uti vado.

PL 8, 631A

それゆえにこそ、皇帝よ、我々が享受しているこの平和はあるのである。我々を守っているのは、もはやライン川の渦ではなく、あなたの名の恐怖なのだ。その川がどれほど暑さに干上がろうと、あるいは氷に閉ざされて動かなくなろうと、敵はいずれの渡り場をも用いようとは敢えてしないであろう。

2

Nihil enim tam insuperabili vallo natura praeclusit, quod non penetret audacia, cui aliqua conandi spes relinquatur. Ille est inexpugnabilis murus, quem extruit fama virtutis.

PL 8, 631A

なぜなら、自然がいかに越えがたい壁で閉ざしたものであろうと、試みる望みがいくらかでも残されている限り、大胆さがそれを突き通せぬものはないからである。真に難攻不落の城壁とは、武勇の評判が築くものである。

3

Sciunt posse se Franci transire Rhenum, quos ad necem suam libenter admittas; sed nec victoriam possunt sperare, nec veniam.

PL 8, 631A

フランク人たちは、自分たちがライン川を渡ることができると知っている。あなたは彼らを喜んで自らの死へと迎え入れるであろう。だが彼らは勝利も、赦しも望むことができない。

4

Quid ipsos maneat ex regum suorum cruciatibus metiuntur, ideoque tantum abest, ut amnis illius transitum moliantur, magis ut comperta potestate desperent. Ubi nunc est illa ferocia? ubi semper infida mobilitas?

PL 8, 631A

彼らは自分たちの王たちの受けた責め苦から、自分たちに何が待ち受けているかを推し量る。それゆえ、あの川を渡ろうと企てることなど、それほどまでにあり得ぬことであり、むしろあなたの権力を思い知って絶望するばかりである。いまやあの獰猛さはどこにあるのか。あの絶えず信を欠く軽薄さはどこにあるのか。

5

Jam ne procul quidem Rhenum audetis accolere, et vix securi flumina interiora potatis. Contra hinc per intervalla disposita magis ornant limitem castella quam protegunt.

PL 8, 631A

もはや諸君〔フランク人〕は、遠くからさえもライン川の畔に住まうことをも敢えてせず、警戒を解いて内陸の川の水を飲むことすらほとんどできぬ。これに対してこちら側では、間隔を置いて配された砦は、国境を守るというよりむしろ、これを飾っている。

6

Arat illam terribilem aliquando ripam inermis agricola, et toto nostri greges flumine bicorni mersantur.

PL 8, 631B

かつて恐ろしかったあの岸辺を、いまや武器を持たぬ農夫が耕し、我々の家畜の群れは、あの二又に分かれる川の全体に浸かっている。

7

Haec est tua, Constantine, de Ascarici Regaïsique supplicio quotidiana atque aeterna victoria, omnibus quondam secundis praeliis anteponenda. semel acie vincitur, sine fine documento.

PL 8, 631B

コンスタンティヌスよ、これこそが、アスカリクスとレガイスス〔底本の綴りは Regaisus。Merogaisus とする読みもあるが、底本どおり音写した〕に科した刑罰によってあなたが得た、日々にして永遠の勝利であり、かつての順調な戦いのすべてに優先させるべきものである。戦いで勝つのは一度だけだが、その教訓は終わりなく続くのである。

8

Cladem suam, quamvis multi pereant, vulgus ignorat; compendium est devincendorum hostium duces sustulisse.

PL 8, 631B

多くの者が滅びようとも、民衆は自らの敗北を知らない。敵を打ち負かすための近道とは、その指導者たちを取り除くことである。

Caput XII

第XII章PL 8, 631B
1

Ut tamen omnibus modis barbarorum immanitas frangeretur, nec sola hostes regum suorum supplicia moererent, etiam immissa, Bructeris vastatione fecisti, Imperator invicte.

PL 8, 631B

だが、蛮族の凶暴さがあらゆる仕方で打ち砕かれるように、そして敵がただ自分たちの王たちの刑罰だけを嘆くのではないように、不敗の皇帝よ、あなたはブルクテリ族に対して軍を送り込み、荒廃をもたらしたのである。

2

In quo prima consilii tui fuit ratio, quod exercitu repente trajecto inopinantes adortus es, non quo aperto Marte diffideres, ut qui palam congredi maluisses, sed ut illa natio perfugiis silvarum et paludium bellum solita frustrari fugae tempus amitteret.

PL 8, 631B

その際、あなたの計略の第一の理は、軍を突然渡らせて、不意を突いて彼らを襲ったということであった。それは、あなたが公然たる戦を恐れたからではなく、あなたはむしろ公然と対決することを望んでいたのだが、そうしたのは、森と沼への逃げ込みによって戦を挫くことに慣れたあの民族から、逃げる時を奪うためであった。

3

Caesi igitur innumerabiles, capti plurimi. Quidquid fuit pecoris, captum, aut trucidatum est. Vici omnes igne consumpti.

PL 8, 631C

かくして数えきれぬ者が斬られ、多くの者が捕らえられた。家畜はことごとく捕らえられるか、屠られるかした。すべての村は火で焼き尽くされた。

4

Puberes qui in manus venerunt, quorum nec perfidia erat apta militiae, nec ferocia servituti, ad poenas spectaculo dati saevientes bestias multitudine sua fatigarunt.

PL 8, 631C

手に落ちた成年の男たちは、その不実さゆえに軍務に適さず、その獰猛さゆえに奴隷にも適さなかったので、見世物として刑に処せられ、その数の多さで猛り狂う猛獣を疲れさせるほどであった。

5

Hoc est, Imperator, fretum esse virtute sua atque fortuna, hoc est, non pacem emere parcendo, sed victoriam quaerere provocando.

PL 8, 631C

これこそ、皇帝よ、自らの武勇と運とを頼みとするということであり、これこそ、容赦によって平和を買うのではなく、挑むことによって勝利を求めるということである。

Caput XIII

第XIII章PL 8, 632A
1

Insuper etiam Agrippinensi ponte faciundo reliquiis afflictae gentis insultas, ne unquam metus ponat, semper horreat, semper supplices manus tendat, cum tamen hoc tu magis ad gloriam imperii tui, et ornatum limitis facias, quam ad facultatem quoties velis in hosticum transeundi.

PL 8, 632A

その上さらに、アグリッピナの橋を架けることによって、あなたは打ちひしがれた民族の残党を辱め、彼らが決して恐れを捨てず、常におびえ、常に嘆願の手を差し伸べるようにする。もっともあなたがこれを行うのは、あなたが望むたびに敵地へ渡る便のためというよりも、むしろあなたの帝位の栄光と国境の飾りのためである。

2

Quippe cum totus armatis navibus Rhenus instructus sit, et ripis omnibus usque ad Oceanum dispositus miles immineat.

PL 8, 632A

なぜなら、ライン川の全体はすでに武装した船で備えられ、大洋に至るまでのすべての岸辺には配された兵士が身構えているからである。

3

Sed pulchrum tibi videtur, et revera pulcherrimum est, ut Rhenus ille non solum superioribus locis, ubi aut latitudine vadosus, aut vicinia fontis exiguus, sed etiam ibi novo ponte calcetur, ubi totus est, ubi jam plurimos hausit amnes, quos hic noster ingens fluvius, et Barbarus Nicer, et Maenus invexit, ubi jam immani meatu ferox, et alvei unius impatiens in sua cornua gestit excedere.

PL 8, 632A

だが、あなたにはこれが美しいと思われ、まことに最も美しいことである——あのライン川が、幅が広くて浅瀬になる上流や、水源に近く小さな箇所だけでなく、その全体をなす場所、すなわち我々のこの巨大な川と、蛮族のネカルと、マインとが運び込んださまざまな支流をすでに呑み込んだ場所、その荒々しい奔流をもって、一つの川床に飽き足らず自らの角〔分流〕へと溢れ出ようと逸る場所においてさえ、新しい橋によって踏み越えられることである。

4

Servit profecto, Constantine maxime, ipsa rerum natura numini tuo, cum in illa gurgitum altitudine tantarum molium fundamenta jaciuntur, fidam et stabilem firmitatem habitura.

PL 8, 632B

いとも偉大なるコンスタンティヌスよ、まさに事物の自然そのものが、あなたの神威に仕えているのである。あの深い渦の底に、これほど巨大な構造物の礎が据えられ、信頼できる安定した堅固さを持つに至るのだから。

5

Junxerit quondam licet Hellesponti angustias classe connexa Persarum rex potentissimus, temporarius ille transitus fuit. Simili navium continuatione Baianum sinum straverit ab Augusto tertius Caesar, delicata fuit illa vectatio principis otiosi.

PL 8, 632B

かつて、ペルシアの最も強大な王が、船を連ねてヘレスポントスの狭まった海を繋いだことがあったとしても、それは一時的な渡橋にすぎなかった。同様に船を連ねてバイアの入り江に橋を架けた、アウグストゥスから三代目の皇帝がいたとしても、それは暇な元首の贅沢な渡り遊びであった。

6

Hoc opus et difficile factu, et usu futurum est sempiternum. Certe quidem jam tibi in exordio sui hostium movit obsequia, qui pacem supplices petierunt, nobilissimos obsides obtulerunt. Ex quo nemo dubitat, quid perfecto ponte facturi sint, qui jam serviunt inchoato.

PL 8, 632B

この事業は成すに難く、しかもその効用は永遠に続くものとなろう。実に、それはすでにその着工の緒において、敵の服従を促した。彼らは嘆願して平和を求め、最も高貴な人質を差し出したのである。これによって、誰も疑わない——橋がまだ着手されただけの段階ですでに服従している者たちが、それが完成した暁には何をなすであろうかを。

Caput XIV

第XIV章PL 8, 632C
1

Talibus te pro utilitate ac dignitate publica rebus intentum averterunt in se novi motus ejus hominis, quem successibus tuis maxime favere decuisset. De quo ego quemadmodum dicam adhuc ferme dubito, et de nutu numinis tui expecto consilium.

PL 8, 632C

公共の利益と威厳のためにこれほどの事業に専心していたあなたを、あの人物の新たな騒乱がその方へと向けさせた。その人物こそ、あなたの成功を誰よりも喜ぶべきであった者である。彼について私がどう語るべきか、私はいまなおほとんど迷っており、あなたの神威の頷きから助言を待っているところである。

2

Quamlibet enim merito pietatis tuae questibus arguatur, debet tamen sibi vox privata moderari, praesertim cum eum, qui tibi ex tantis beneficiis tuis, et tanto necessitudinum favore ingratus extiterit, adhuc contemplatui cogat ut quamvis irati revereat.

PL 8, 632C

というのも、たとえ彼が当然にもあなたの敬虔な嘆きによって告発されるとしても、私的な言葉はなお自らを慎むべきだからである。とりわけ、あなたのこれほど多くの恩恵と、これほど大きな縁の好意に対して恩知らずであった者を、あなたへの顧慮が、我々に、怒りながらもなお敬わせるのだから〔底本は adhuc contemplatui cogat ut quamvis irati revereat。ミーニュの諸家注はこの箇所をひどく崩れているとし、リウィネイウスの contemplatio in tui cogat、アキダリウスの revereamur などを伝える。これらに拠って contemplatio tua cogat ut … revereamur の意に解する〕。

3

Quid faciam igitur, ut tam profunda vulnera suspensa manu tractem? Usurpabo nimirum illa communia omnium facinorum patrocinia, quae tamen plerumque etiam a sapientibus asseruntur, neminem hominem peccare nisi fato, et ipsa scelera mortalium actus esse fortunae, contra autem deorum munera esse virtutem.

PL 8, 633A

されば私はどうすればよいのか、これほど深い傷を、慎重な手で扱うために。私はきっと、あらゆる犯罪に共通するあの弁明を用いることになろう——賢者たちもまたしばしば主張することだが、いかなる人間も運命によらずしては罪を犯さず、人間の悪行そのものは運の仕業であり、それに対して徳は神々の賜物である、と。

4

Gratulare, Constantine, naturae ac moribus tuis, quod te talem Constantius Pius genuerit, talem siderum decreta formarint, ut crudelis esse non possis.

PL 8, 633A

コンスタンティヌスよ、あなたの生まれつきと人柄を喜べ。敬虔なるコンスタンティウスがあなたをこのように生み、星々の定めがあなたをこのように形づくったので、あなたは残酷であることができないのである。

5

Illum autem non credo, cum venturus in lucem optionem vitae, qua uteretur acciperet, sortem incurrisse fugiendam, quae multis hominibus injustum, et postremo ipsi voluntarium ferret exitium.

PL 8, 633A

だが私は信じない、彼が〔illum はマクシミアヌスを指すと取った〕光のもとに生まれ出ようとするとき、自ら送るべき生の選択を与えられたとして、多くの人々に不正な死を、そして最後には自ら望んでの破滅をもたらすような、避けるべき運命に陥ったのだ、とは。

6

Ut enim alia mittam, hoc ipsum nonne fati necessitas tulit, ut ille pietati tuae hanc referret vicem, quem tu ab Urbe pulsum, ab Italia fugatum, ab Illyrico repudiatum tuis provinciis, tuis copiis, tuo palatio recepisti?

PL 8, 633B

他のことはさておくとしても、このこと自体、運命の必然がもたらしたのではないか——都から追われ、イタリアから逃れ、イリュリクムから拒まれた彼を、あなたが自らの属州に、自らの軍勢に、自らの宮廷に受け入れてやったのに、彼があなたの敬虔にこのような報いを返したということは。

Caput XV

第XV章PL 8, 633B
1

Quid, oro, sibi voluit? quid optavit? aut quid amplius adipisceretur his quae a te fuerat consecutus? cui tu summa, et diversissima bona, privatum otium et regias opes dederas, cui digredienti ad annulos sederas, cui impensius etiam quam tibi occurrere obsequia nostra mandaveras, cujus omnibus jussis sic statueras obedire, ut penes te habitus, penes illum potestas esset imperii.

PL 8, 633B

私は問う、彼はいったい何を望んだのか。何を求めたのか。あなたから得ていたもの以上に何を手に入れようとしたのか。あなたは彼に、最高の、しかも互いにかけ離れた恵み、すなわち私人としての安逸と王者の富とを与えていた。彼が退くとき、あなたは彼のために印章の座に着いていた〔ad annulos sederas は意味が定かでない。仮にこう訳す〕。あなたは我々の恭順を、あなた自身に対する以上に手厚く彼に向けるよう命じていた。あなたは彼のあらゆる命令に従うことを、あなたが〔皇帝の〕装いを持ち、彼が帝位の権力を持つほどにまで、定めていたのである。

2

Quisnam ille tantus fuit non ardor potentiae, quid enim te imperante non posset? sed error jam desipientis aetatis, ut tot natus annos, gravissimas curas, et bellum civile susciperet?

PL 8, 633B

いったいあれは何であったのか——権力への燃え立つ望みではない(あなたが治めているというのに、彼に何が叶わなかったであろうか)、そうではなく、すでに分別を失った年齢の、あれほどの誤りとは何であったのか——これほどの歳を重ねながら、これほど重い懸念と内乱とを引き受けるとは。

3

Nullis, ut res est, muneribus fortunae explentur, quorum cupidates ratio non terminat, atque ita eos felicitas ingrata subterfluit, ut semper pleni sperum, vacui commodorum, praesentibus careant, dum futura prospectant.

PL 8, 633C

実際のところ、その欲望を理性が限らない者たちは、いかなる運命の恵みによっても満たされることがない。かくして、恩知らずの幸運は彼らの手をすり抜けて流れ去り、彼らはつねに希望に満ちながらも利得には空しく、未来を望み見るあいだに現在のものを欠くのである。

4

Atenim divinum illum virum, qui primus imperium et participavit et posuit, consilii et facti sui non poenitet, nec amisisse se putat, quod sponte transcripsit. Felix beatusque vere, quem vestra, tantorum principum, colunt obsequia privatum.

PL 8, 633C

だが、あの神のごとき人物、最初に帝位を分かち合い、そして自ら退いた者は、自らの決断と行いを後悔してはおらず、自ら進んで譲り渡したものを失ったとも思っていない。まことに幸いで祝福された者である——これほど偉大な元首たちの恭順が、私人となった彼を、いまなお敬っているのだから。

5

Sed et ille multijugo fultus, imperio et vestro tegitur laetus umbraculo, quos scit ex sua stirpe crevisse, et glorias vestras sibi juste vindicat.

PL 8, 634A

しかも彼は、多くの軛を連ねた帝国に支えられ、諸帝の木陰に喜んで覆われている。彼は諸帝が自らの血統から育ったことを知っており、諸帝の栄光を正当に自分のものと主張するのである。

6

Hunc ergo illum, quae ab illo fuerat frater ascitus, puduit imitari, huic illum in Capitolini Jovis templo jurasse poenituit. Non mirum quod etiam genero pejeravit.

PL 8, 634A

されば、彼〔ディオクレティアヌス〕によって兄弟として迎えられた者〔マクシミアヌス〕〔底本は quae。qui の誤りらしく、そう読んだ〕は、彼を見習うことを恥じ、カピトリヌスのユピテルの神殿で彼に誓ったことを悔いたのである。彼が娘婿〔コンスタンティヌス〕に対してさえ偽誓したのも、何の不思議もない。

Caput XVI

第XVI章PL 8, 634A
1

Haec est fides, haec religio Palatini sacrarii devota penetralibus, ut lente et cunctanter, jam scilicet cum illis belli consiliis, itinere confecto, consumptis copiis mansionum, ne quis consequi posset exercitus, repente intra parietes consideret purpuratus, et bis depositum tertio usurparet imperium, litteras ad sollicitandos exercitus mitteret, fidem militum praemiorum ostentatione turbare tentaret; secure scilicet usurus exercitu quem venales manus habere docuisset?

PL 8, 634A

これこそが、宮廷の聖所の奥に捧げられた信義であり、その信心である——ゆっくりと、ためらいながら、すでにあの戦の計略とともに、行程を終え、宿駅の食糧を使い果たし、いかなる軍もそれに追いつけぬようにしてから、突然壁の内に、紫衣をまとった者として座り込み、二度退けられた帝位を三度目に簒奪し、軍勢を扇動するための書簡を送り、褒賞をちらつかせることで兵士たちの忠誠を乱そうと試みるとは——彼自身が金で買われる手だと教え込んだ軍勢を、安心して用いようとでもいうのか。

2

Quo quidem illius errore declaratum est, Imperator, quantus te militum tuorum amor complecteretur, qui te omnibus donis, quae ille promiserat, omnibus honorum oblationibus praetulerunt.

PL 8, 634B

まさにその彼の誤りによって、皇帝よ、あなたを包む兵士たちの愛がいかほどのものであるかが明らかになった。彼らは、彼が約束したあらゆる贈り物よりも、あらゆる栄誉の提供よりも、あなたを選んだのである。

3

Rara illa virtus continentiae, vix a paucis sapientiae praeceptoribus tamen aliquando servata, propter te, Constantine, omnium hominum est facta communis, nec solum hi quos ratio litterae, vitae quies mitigavit, sed etiam ille militarium ardor animorum, respectu tui, lucra contempsit.

PL 8, 634B

あの稀な自制の徳は、わずかな知恵の師たちによってさえかろうじて時に守られてきたものだが、コンスタンティヌスよ、あなたのゆえに、すべての人間に共通のものとなった。理性と学識、静穏な生活によって和らげられた者たちだけでなく、あの軍人たちの燃え立つ心すらも、あなたを敬うゆえに、利得を蔑んだのである。

4

Fuerint aliqui exercitus alacritate ac viribus tuo similes; tibi uni contigit exercitum habere sapientem. Multi olim fortasse pravi duces, armis impares, largitione certarunt, sed brevis eorum fuit et caduca popularitas, quos facile vicit quisquis imitatus est.

PL 8, 634B

活気と力においてあなたの軍勢に似た軍勢は、かつてあったかもしれない。だが、賢明な軍勢を持つことは、あなたひとりに恵まれたことである。かつて多くの、おそらくは邪な将軍たちが、武力では劣るために気前のよさで争ったが、彼らの人気は短く儚いものであった。それを模倣する者は誰でもたやすく彼らに勝ったのである。

5

Hic firmus, hic aeternus est reipublicae custos, quem ipsum per se milites amant, cui non blandita, nec vendita servit adulatio, sed simplex et sincera devotio. Dona tua, Constantine, manifeste sunt grata militibus, sed hoc gratiora quod tua sunt.

PL 8, 634C

これこそ、堅固で永遠なる国家の守護者である。兵士たちが愛するのはその者自身であり、彼に仕えるのは、へつらいや金で買われた阿諛ではなく、素朴で誠実な献身である。コンスタンティヌスよ、あなたの贈り物は明らかに兵士たちに喜ばれる。だがそれ以上に喜ばれるのは、それがあなたのものだからである。

6

Quaecumque porrigis, manu tua fiunt acceptiora. Quam nemo potest tecum hac ambitione contendere? Insuperabile genus est largitionis, cum ipse militi praemium est imperator.

PL 8, 634C

あなたが差し出すものは何であれ、あなたの手によっていっそう喜ばしいものとなる。この競い合いにおいて、誰があなたと張り合えようか。皇帝その人が兵士にとっての褒賞であるとき、それは打ち勝ちがたい種類の気前のよさなのである。

7

Itaque tribuis tu quidem tuis exercitibus etiam plura quam cupiunt, sed tuum te magis nomen, tua de memoria patris auctoritas, tuae aetatis gratia, tua denique ista venerabilis forma commendat.

PL 8, 634C

かくして、あなたは確かに自らの軍勢に、彼らが望む以上のものを与えている。だが、あなたを推挙するのはむしろ、あなた自身の名であり、父の記憶から来るあなたの権威であり、あなたの若さの魅力であり、そして最後にはあなたのこの畏るべき容姿なのである。

Caput XVII

第XVII章PL 8, 635A
1

Pulchrum enim, dii boni! et coeleste miraculum imperator adolescens, in quo illa, quae jam summa est fortitudo, adhuc tamen crescit: in quo hic fulgor oculorum, haec veneranda pariter et grata majestas praestringit simul et invitat aspectus.

PL 8, 635A

まことに美しい、善き神々よ、そして天の奇跡である——若き皇帝とは。彼にあっては、すでに最高である剛毅が、なおも成長を続けている。彼にあっては、この目の輝きと、畏るべくして同時に好ましいこの威厳とが、見る者の目をくらませつつ、同時にその眼差しを誘うのである。

2

Talem magnum illum regem, talem Thessalum virum mente concipio: quorum summa virtus pulchritudini conjuncta celebratur.

PL 8, 635A

そのような姿を、私は心に思い描く——あの大王を、あのテッサリアの人を。彼らの並外れた武勇は、美しさと結びついて讃えられているのだ。

3

Non frustra enim doctissimi viri dicunt: naturam ipsam magnis mentibus domicilia corporum digna metari, et ex vultu hominis, ac decore membrorum colligi posse quantus illos coelestis spiritus intrarit habitator.

PL 8, 635A

なぜなら、最も学識ある者たちが語ることは、いたずらではないからである——自然そのものが、偉大な精神にふさわしい肉体の住まいを割り当てるのであり、人の顔つきと肢体の美しさから、いかなる天上の霊がその住まい手として入っているかを推し量ることができるのだ、と。

4

Itaque te cum ingredientem milites vident admirantur, et diligunt, sequuntur oculis, animo tenent, Deo se obsequi putant, cujus tam pulchra forma est quam certa divinitas.

PL 8, 635B

かくして、兵士たちはあなたが進み来るのを見ると、感嘆し、愛し、目で追い、心にとどめ、自分たちは神に従っているのだと思う。その神の姿はこれほど美しく、その神性はこれほど確かなのだから。

Caput XVIII

第XVIII章PL 8, 635B
1

Statim igitur ut foedum illud facinus audierant, ultro a te proficiscendi signum petiverunt, cum viatica dares, idipsum sibi moram facere, plusque jam se quam sufficeret ex largitionibus tuis habere dixerunt.

PL 8, 635B

かくして、彼らはあの忌まわしい凶行を聞くやただちに、自分たちから進んであなたに出発の合図を求めた。あなたが旅費を与えようとすると、それこそが自分たちを遅らせるのだと言い、あなたの気前のよさからすでに十分すぎるほどのものを手にしていると言ったのである。

2

Inde arreptis armis portas petierunt, tot dierum iter a Rheno usque ad Ararim sine ulla requie peregerunt; inde fessis corporibus, animis flagrantibus, crescente in dies ardore vindictae quanto propius accederent.

PL 8, 635B

それから彼らは武器を掴んで門へ向かい、ライン川からアラルまでの幾日もの行程を、休みなく踏破した。それから、身体は疲れながらも心は燃え立ち、近づくにつれ日ごとに復讐の熱が増していった。

3

Tum quidem tua, imperator, cura, qua refovendis eorum viribus a Cabillonensi portu navigia provideras, festinantibus poene non placuit. Segnis ille et cunctabundus amnis nunquam fuisse tardior videbatur.

PL 8, 635B

そのとき、皇帝よ、あなたが彼らの力を回復させるためにカビロヌムの港から船を用意しておいたその配慮すら、急ぐ彼らにはほとんど気に入らなかった。あの緩慢でためらいがちな川は、これまでこれほど遅かったことはないと見えたのである。

4

Carinis tacite labentibus, et ripis lente recedentibus, stare se, non ire clamabant. Tum vero usum pedum manibus aggressi incubuere remigiis, et naturam fluminis urgendo vicerunt, et tandem eluctati Araris moras, vix ipso Rhodano fuere contenti: parum illis videbatur concitus ruere, minus solito Arelate properare.

PL 8, 635C

船が静かに滑り、岸辺がゆっくりと退いていくのを見て、彼らは自分たちが止まっている、進んでいないのだと叫んだ。そこで彼らは、足の代わりに手を用いて漕ぎに取りかかり、川の性質を押し進めることで打ち負かし、ついにアラルの遅滞を克服したが、ローヌ川そのものにすら満足できなかった。彼らには、その川が激しく流れ下るのも足りず、アレラテへ急ぐのもいつもより鈍いと思われたのである。

5

Quid multa? Confitendum est, imperator, cum hoc tuo vigore corporis, hoc mentis ardore laborasti interdum, ut quem ducebas sequereris exercitum.

PL 8, 635C

多くを語る必要があろうか。皇帝よ、告白せねばならない。あなたはこれほどの身体の力、これほどの心の燃え立ちをもってしても、時に、自らが率いている軍を追うのに苦労したほどであった。

6

Tanto enim omnes impetu ferebantur, ut cum illum Arelate deserto comperissent abiisse Massiliam, confestim navibus evolarent, effusoque cursu non jam Rhodani curricula, sed ipsa quodammodo ventorum flamina praeverterent.

PL 8, 635C

なぜなら、彼がアレラテを捨ててマッシリアへ去ったと知るや、彼らは皆これほどの勢いに駆られ、ただちに船で飛ぶように進み、あふれる勢いの航行によって、もはやローヌ川の流れどころか、風そのものの息吹をも追い越さんばかりであったからである。

7

Tantus illos incenderat amor numinis tui, ut quamvis scirent oppugnandam esse munitissimam civitatem, sufficere sibi crederent pervenire.

PL 8, 636A

あなたの神威への愛はこれほど彼らを燃え立たせたので、彼らは、攻めるべきは最も堅固な都市であると知りながらも、そこに到達することさえできれば十分だと信じたのである。

Caput XIX

第XIX章PL 8, 636A
1

Massilia enim, ut audio, in profundum mare prominens, et munitissimo accincta portu, in quem angusto aditu Mediterraneus refluit sinus, solis mille quingentis passibus terrae cohaeret, qua firmissimus et turribus frequens murus opponitur.

PL 8, 636A

というのも、私が聞くところによれば、マッシリアは深い海へと突き出ており、狭い入り口から地中海の入り江が流れ込む最も堅固な港に囲まれ、わずか千五百歩の広さで陸地に接するばかりであり、そこには最も強固で塔の多い城壁が立ちはだかっているという。

2

Quippe olim Graecos, Italosque illuc convenas, cum artibus ingenioque pollerent, etiam ipse docuit locus omnia, quae bello usui forent largius in eam partem, quae adiri posset impendere, cum natura in caeteris sumptum operis remisisset.

PL 8, 636A

なぜなら、かつてそこに移り住んだギリシア人やイタリア人たちは、技芸と才知に富んでいたが、その土地そのものが彼らに教え込んだのである——自然が他の部分では工事の労を免除していたので、近づきうるあの一角に、戦に役立つあらゆるものをより多く注ぎ込むべきだと。

3

Itaque illam tum gravi fato Caesari portas pro duce seniore claudentem, terra marique, admotis machinis, aggeribus extructis, navalibus praeliis saepius oppugnatam, quam territam, vix obsessio diuturna patefecit, cum tamen Graeculi magistratus et ipsum Caesarem, et mox duces ejus et copias non tam viribus suis quam moenibus repulissent.

PL 8, 636A

それゆえ、かつて重い運命によって、年長の指導者〔ポンペイウス〕に加担して門をカエサルに閉ざしていたこの都市は、陸においても海においても、攻城機を寄せられ、堤を築かれ、幾度も海戦を挑まれ、脅かされるよりも攻められることの方がはるかに多かったが、ようやく長い包囲によって開かれたにすぎなかった。しかもその折、かのギリシア風の為政者たちは、カエサルその人をも、やがてその将軍たちと軍勢をも、自らの武力によってというよりはむしろ城壁によって退けていたのである。

4

Atenim primo tuo, imperator, adventu, primoque impetu exercitus tui nihil ejusdem Massiliae altitudo murorum, nihil creberrimae turres, nihil loci natura remorata est, quominus et portum caperes, et urbem continuo, si velles.

PL 8, 636B

だが、皇帝よ、あなたの最初の到来と、あなたの軍勢の最初の突撃には、あのマッシリアの城壁の高さも、林立する塔も、その地の性質も、何ら妨げとならなかった。あなたが望めば、港を奪い、ただちに都市そのものをも奪えたであろう。

5

Quippe tanta fiducia murum omnem milites invaserant, ut statim sine dubio ascensuri fuissent, nisi in parandis quas admoverant scalis, conjecturam oculorum sublimitas fefellisset.

PL 8, 636B

なぜなら、兵士たちはこれほどの確信をもって城壁全体に攻めかかったので、寄せた梯子を用意する際に、〔城壁の〕高さが目測を欺いていなければ、疑いなくただちに登り切っていたであろうから。

6

Sed sic quoque multi, scalarum brevitate decepti, quod supererat ascensui extentis corporibus aequabant, et succedentium humeris sublevati jam intervalla pinnarum uncis manibus invaserant: adeo nihil periculi in vindictae executione metuebant, ut sibi non murum scandere, sed ex aequo congredi viderentur.

PL 8, 636B

だがそれでもなお、多くの者は梯子の短さに欺かれながらも、登るのに足りない部分を身体を伸ばして埋め、後から続く者の肩に支えられて、すでに鉤爪のような手で胸壁の間隔にまで取りついていた。彼らは復讐の実行において危険を少しも恐れなかったので、まるで城壁を登っているのではなく、対等な地面で戦っているかのように見えたほどであった。

Caput XX

第XX章PL 8, 636C
1

Sed, o singularem tuam, Constantine, pietatem, et sua semper officia etiam inter arma servantem! signum receptui dedisti, et victoriam distulisti, ut omnibus tibi liceret ignoscere, ne quid atrocius faceret miles iratus, quam clementiae tuae natura pateretur.

PL 8, 636C

だが、ああ、コンスタンティヌスよ、あなたの類い稀な敬虔よ、武器を交えるさなかにあってさえ常にその務めを守るその敬虔よ。あなたは退却の合図を出し、勝利を先延ばしにした。それは、あなたがすべての者を許せるようにするためであり、怒れる兵士が、あなたの寛容の性質が許す以上の残虐なことをしでかさないようにするためであった。

2

In quo licet optimi imperatoris sollicitudine caveris, ut inducti in fraudem milites poenitendi tempus acciperent, atque ultro veniam precarentur; nos tamen, qui mitissimos sensus tuos intuemur, nihil est enim tam perspicuum quam in pectore tuo bonitas, illi te intelligimus pepercisse, quem, si prima copiam habuisset irruptio, eripere ferro nemo potuisset.

PL 8, 636C

その際、あなたは最善の皇帝の配慮によって、欺かれて陥った兵士たちが後悔する時を得、自ら進んで赦しを乞うようにと用心したのだとしても、しかし我々は、あなたのこの上なく優しい思いを見つめる者として——あなたの胸の善良さほど明らかなものはないのだから——理解している。あなたが情けをかけたのは彼そのものに対してであった、と。もし最初の突撃が機会を得ていたなら、誰も剣から彼を救い出すことはできなかったであろう。

3

Ita, quod ad pietatem tuam pertinet, imperator, et illum, et omnes quos receperat, reservasti.

PL 8, 637A

かくして、皇帝よ、あなたの敬虔に関するかぎり、あなたは彼をも、彼が受け入れた者たちすべてをも、生き永らえさせたのである。

4

Sibi imputet quisquis uti noluit beneficio tuo, nec se dignum vita judicavit, cum per te liceret ut viveret: tu, quod sufficit conscientiae tuae, etiam non merentibus pepercisti. Sed, ignosce dicto, non omnia potes: dii te vindicant et invitum.

PL 8, 637A

あなたの恩恵を用いようとせず、あなたのおかげで生きることが許されていたのに自らを生きるに値しないと判じた者があれば、それは自分自身に帰すがよい。あなたは、あなたの良心にとって十分であるとおり、値しない者たちにさえ情けをかけたのだから。だが、この言葉を許してほしい——あなたにもすべてができるわけではない。神々は、あなたの意に反してさえ、あなたのために報復するのである。

Caput XXI

第XXI章PL 8, 637A
1

Quod quidem nobis semper optandum est, ut prosperos habeas etiam ultra vota successus, qui omnem spem in gremio majestatis tuae ponimus, et tuam ubique praesentiam, quasi dari possit, expetimus.

PL 8, 637A

これこそ、我々が常に願うべきことである——あなたが誓願を超えてさえ順調な成功を得るように、と。我々はあらゆる希望をあなたの威厳の懐に置き、あたかもそれが叶うものであるかのように、あなたがいたるところにいることを望むのである。

2

Ecce enim, dum a limite paulisper abscesseras, quibus se terroribus barbarorum perfidia jactaverat scilicet, dum sibi illa proponunt quando perveniet? quando vincet? quando fessum reducet exercitum? cum repente audito reditu tuo velut attoniti conciderunt.

PL 8, 637A

見よ、あなたが国境からしばらく離れていたあいだ、蛮族の不実さはどれほどの脅しをもって誇っていたことか。彼らは、いつ彼は到着するのか、いつ勝つのか、いつ疲れた軍を連れ帰るのかと、心に思い描いていた。ところが、あなたの帰還を聞くやいなや、彼らは打たれたかのように急に崩れ落ちたのである。

3

Nec tuum pro republica votum amplius quam unius noctis cura tetigit. Postridie enim quam accepto illo nuntio geminatum itineris laborem susceperas, omnes fluctus resedisse, omnem quam reliqueras tranquillitatem rediisse didicisti; ipsa hoc sic ordinante fortuna, ut te ibi rerum tuarum felicitas admoneret, diis immortalibus ferre quae voveras, ubi deflexisses ad templum toto orbe pulcherrimum, imo ad praesentem, ut venisti, deum.

PL 8, 637B

国家のためのあなたの誓願に、一夜の心配以上のものが触れることはなかった。というのも、その報せを受けて倍の行程の労苦を引き受けたその翌日には、あなたはすでに、すべての波が静まり、あなたが後に残してきたあらゆる平穏が戻っていたことを知ったからである。運命そのものがこれをこのように取り計らったのは、あなたがそこで、あなたの事業の幸運によって、不死なる神々に誓願したものを捧げるようにと促されるためであった——あなたが道を逸れて、全世界で最も美しい神殿へ、いや、それどころか、あなたが到着するや、まさに現にいる神そのもののもとへと赴いたその場所で。

4

Vidisti enim, credo, Constantine, Apollinem tuum, comitante victoria, coronas tibi laureas offerentem, quae tricenum singulae ferunt omen annorum. Hic est enim humanarum numerus aetatum, quae tibi utique debentur ultra Pyliam senectutem.

PL 8, 637B

コンスタンティヌスよ、私は思う、あなたはあなたのアポロを見たのであろう。勝利の女神を伴って、彼はあなたに月桂の冠を捧げていた。その一つひとつが三十年の兆しを運ぶ冠を。これこそ人間の齢の数であり、それはネストルの老年をなお超えて、あなたに必ずや与えられるものである。

5

Et imo, quid credo? vidisti, teque in illius specie recognovisti, cui totius mundi regna deberi vatum carmina divina cecinerunt. Quod ego nunc demum arbitror contigisse, cum tu sis, ut ille, juvenis, et laetus, et salutifer, et pulcherrimus imperator.

PL 8, 638A

いや、それどころか、なぜ「思う」などと言うのか。あなたは見たのであり、その姿のうちにあなた自身を認めたのだ——全世界の王国が彼に属すべきであると、詩人たちの神々しい歌が歌ったその者の姿のうちに。私はいまようやく、これが起こったのだと考える。あなたが、彼のように、若く、喜びに満ち、救いをもたらし、この上なく美しい皇帝であるからには。

6

Merito igitur augustissima illa delubra tantis donariis honestasti, ut jam vetera non quaerant. Jam omnia te vocare ad se templa videantur, praecipucque Apollo noster, cujus ferventibus aquis perjuria puniuntur, quae te maxime oportet odisse.

PL 8, 638A

されば当然にも、あなたはあの至高の聖所を、これほどの奉納品によって飾り、もはや古いものを求めさせないほどにした。いまやすべての神殿が、あなたを自らのもとへ招いているように見える。とりわけ〔底本は行末の e が欠けて praecipuc-que と見える。praecipueque と読む〕我々のアポロ〔グラン(ウォゲスス地方)の温泉神アポロ・グランヌスと考えられている〕が——その煮え立つ水によって、あなたが何よりも憎むべき偽誓が罰せられる、その神が。

Caput XXII

第XXII章PL 8, 638A
1

Dii immortales, quando illum dabitis diem, quo praesentissimus hic deus omni pace composita, illos quoque Apollinis lucos, et sacras sedes et anhela fontium ora circumeat?

PL 8, 638A

不死なる神々よ、いつあの日を与えるのか——このまさに現にいる神が、あらゆる平和を打ち立てたのち、あのアポロの森をも、聖なる座をも、泉の息づく口をも巡り歩くその日を。

2

Quorum scaturigines, leni tepore nebulosae, arridere, Constantine, oculis tuis, et osculis sese inserere velle videantur.

PL 8, 638B

その湧き出るところは、穏やかな温もりで霞みながら、コンスタンティヌスよ、あなたの目に微笑みかけ、あなたの口づけに自らを差し出そうとしているかのように見えることであろう。

3

Miraberis profecto illam quoque numinis tui sedem, et calentes aquas sine ullo soli ardentis indicio, quarum nulla tristitia est saporis, aut halitus, sed talis haustu et odore sinceritas qualis fontium frigidorum.

PL 8, 638B

まことにあなたは、あなたの神威のあの座をも、燃える大地のいかなるしるしもなしに温かい水をも、驚嘆することであろう。その水には、味わいにも匂いにもいかなる不快さもなく、飲んでも香っても、冷たい泉と同じほどの清らかさがある。

4

Dabis et illic munera, constitues privilegia, ipsam denique patriam meam ipsius loci veneratione restitues.

PL 8, 638B

そこであなたは贈り物を与え、特権を定め、そしてついには、その地そのものへの崇敬によって、我が祖国そのものを再興するであろう。

5

Cujus civitatis antiqua nobilitas, et quondam fraterno populi romani nomine gloriata opem tuae majestatis expectat, ut illic quoque loca publica, et templa pulcherrima tua liberalitate reparentur; sicut hic video hanc fortunatissimam civitatem, cujus natalis dies tua pietate celebratur, ita [cunctis moenibus resurgentem, ut se quodammodo gaudeat olim corruisse, auctior tuis facta beneficiis; video circum maximum, aemulum, credo, Romano; video basilicas, et forum, opera regia, sedemque justitiae in tantam altitudinem suscitari, ut se sideribus et coelo digna et vicina promittant.

PL 8, 638B

その都市の古き高貴さは、かつてローマ人民との兄弟たる名によって誇っていたが、いまはあなたの威厳の助けを待っている。そこでもまた公共の場所と、この上なく美しい神殿とが、あなたの気前のよさによって修復されるようにと。ちょうどここで私が、その誕生日があなたの敬虔によって祝われるこの最も幸いな都市を見るように——それがあらゆる城壁において甦り、かつて崩れ落ちたことをある意味で喜べるほどにまで、あなたの恩恵によって増し加えられているのを。私は見る、ローマのそれに匹敵すると思われる大競技場を。私は見る、バシリカと、広場と、王者の事業と、正義の座とが、これほどの高さにまで立ち上げられ、星々と天とにふさわしく、それに近いことを約束するかのようであるのを。

6

Quae certe omnia sunt praesentia tua munera. Quaecumque enim loca frequentissime tuum numen illustrat, in his et hominibus omnia, et moenibus, et muneribus augentur: nec magis Jovi Junonique recubantibus novos flores terra submisit, quam circa tua, Constantine, vestigia urbes et templa consurgunt.

PL 8, 639A

これらすべては、確かに、あなたの現臨の賜物である。というのも、あなたの神威がとりわけ頻繁に照らす場所であればこそ、そこでは人々においても、城壁においても、建物においてもすべてが増し加わるからである。ユピテルとユノーが寝そべるところに、大地が新しい花々を送り出すのに劣らず、コンスタンティヌスよ、あなたの足跡のまわりには、都市と神殿とが立ち上がるのである。

7

Ideoque hoc votis meis sufficit, ut patriam meam videas ducente pietate, quia statim erit restituta, si videris. Sed enim ista felicitas, viderit an adhuc meae debeatur aetati.

PL 8, 639A

それゆえ、私の誓願にはこれで十分である——あなたが敬虔に導かれて我が祖国を見ること。あなたが見さえすれば、それはただちに再興されるであろうから。だが、この幸いがなお私の齢に与えられるべきものであるかどうかは、問うまい。

Caput XXIII

第XXIII章PL 8, 639B
1

Interim quoniam ad summam votorum meorum tua dignatione perveni, ut hanc meam qualemcumque vocem, diversis otii et palatii officiis exercitam, tuis auribus consecrarem, maximas numini tuo gratias ago; tibique, quod superest, commendo liberos meos, praecipueque illum jam summa fisci patrocinia tractantem, in quem me totum transtulit pietas; cujus felix servitus, siquando respexeris, maxime tuae conveniet aetati.

PL 8, 639B

さしあたり、私はあなたの厚意によって、私の誓願の頂点に達した。すなわち、余暇と宮廷の様々な務めによって鍛えられたこの私のいかばかりかの声を、あなたの耳に捧げるということである。私はあなたの神威に最大の感謝を捧げる。そして、残るところとして、私は自らの子らをあなたに託す。とりわけ、すでに国庫の最高の弁護の任にある者を。私の敬虔の情はまるごと彼へと移された。彼の幸いなる奉仕は、もしいつかあなたが目を留めるなら、あなたの齢にこの上なくふさわしいものとなろう。

2

Caeterum quod de omnibus liberis dixi, lata est, imperator, ambitio. Praeter illos enim quinque quos genui, etiam illos quasi meos numero quos provexi ad tutelam fori, ad officia palatii.

PL 8, 640A

しかし、私がすべての子らについて言ったことについては、皇帝よ、私の望みは広いのである。というのも、私が生んだ五人の子らのほかに、私が広場の弁護へ、宮廷の務めへと育て上げた者たちをも、私は自分の子のうちに数えているのだから。

3

Multi quippe ex me rivi non ignobiles fluunt, multi sectatores mei etiam provincias tuas administrant. Quorum successibus laetor, omniumque honorem pro meo duco, et si forte hodie infra expectationem mei dixero, in illis me confido placuisse.

PL 8, 640A

というのも、私から発する数多くの卑しからぬ流れがあり、私の門下の多くの者があなたの属州をも治めているからである。私は彼らの成功を喜び、彼らすべての栄誉を自分のものと見なす。そしてもし今日私が期待に及ばぬ語りをしたとしても、彼らにおいて私はあなたの意にかなったと確信しているのである。

4

Si tamen hoc quoque tuum mihi numen indulserit, ut ex hac oratione non eloquentiae, quod nimium est, sed quantulaecumque prudentiae, et devote tibi mentis testimonium referam, cedant privatorum studiorum ignobiles curae: perpetua mihi erit materia dicendi, qui me probaverit imperator.

PL 8, 640A

とはいえ、もしあなたの神威が私にこのことをも許すならば——この演説から、雄弁の証しではなく、それは過分であるから、いくばくかの知恵と、あなたに献身する心の証しとを持ち帰ることを——私的な学問の卑しい憂いは退くがよい。私を認めた皇帝こそが、私にとって語るべき尽きせぬ主題となるであろう。