Liber I, Prooemium
第I巻 冒頭PL 8, 1145DEpistola ad Galatas missa dicitur ab Apostolo ab Epheso civitate: et idcirco quidam illam praemittunt epistolam, hanc ordinant consequentem.
PL 8, 1145Dガラテヤ人への書簡は、使徒がエフェソの都市から送ったものと言われている。それゆえある人々はかの書簡を先に置き〔illam が指す書簡は本文からは確定できない。エフェソ書と取るのが自然である〕、これを後に続くものとして並べる。
Summa autem hujus epistolae haec est: errare Galatas quod ad evangelium fidei, quod est in Christo adjungant judaismum, corporali intellectu observantes sabbatum, et circumcisionem, item caetera opera quae ex lege perceperant.
PL 8, 1145Dこの書簡の要旨はこうである。ガラテヤ人は、キリストにおける信仰の福音に、肉的な理解によって安息日と割礼、その他律法から受け継いだもろもろの業を守りつつ、ユダヤ教を結びつけている点で誤っている。
His rebus motus Paulus scribit hanc epistolam, eos volens corrigere et a judaismo revocare, ut fidem tantum in Christum servent, et a Christo spem habeant salutis et promissionum ejus: scilicet quod ex operibus legis nemo salvetur.
PL 8, 1146Dパウロはこれらの事柄に動かされてこの書簡を書き、彼らを正し、ユダヤ教から引き戻して、キリストへの信仰のみを保たせ、キリストから救いとその約束の希望を抱かせようとしている。すなわち、律法の業によっては誰も救われない、ということである。
Ut refutet ergo ista quae adjungunt, confirmare vult evangelium suum. Ut autem det auctoritatem evangelio suo, adhibet principia, dicens, se esse apostolum non ab hominibus neque per hominem.
PL 8, 1146Dそこで、彼らが付け加えているこれらのことを論駁するために、彼は自分の福音を確証しようとする。そして自分の福音に権威を与えるために、冒頭の言葉を用い、自分は人々からでも人を通じてでもなく使徒である、と述べる。
His divisionibus, quod evangelium revelatione susceperit judaeus, et acriter judaeus; quod post triennium Hierosolymam ad Petrum venerit; quod quindecim diebus cum eo fuerit; quod Hierosolymam post quatuordecim annos redierit: quibus omnibus hoc ostendit, nihil se ab his didicisse vel propter exiguam praesentiam, vel propter longam absentiam.
PL 8, 1147Aこれらの区分によって——彼がユダヤ人でありながら、しかも熱心なユダヤ人でありながら、啓示によって福音を受けたこと、三年の後にエルサレムに上ってペトロのもとに来たこと、彼と共に十五日間いたこと、十四年の後にエルサレムに戻ったこと——これらすべてによって彼が示すのは、自分がわずかな滞在のゆえにも長い不在のゆえにも、彼らから何ひとつ学ばなかったということである。
Confirmata igitur auctoritate quod a Deo susceperit evangelium Domino nostro Jesu Christo, subjungit ipsa praecepta, id est non esse jungendum corporalem intellectum judaismi: et id se dicit olim ostendisse et egisse, cum ageret etiam contra Petrum.
PL 8, 1147Aこうして、自分が神と我々の主イエス・キリストとから〔底本は a Deo … Domino nostro Jesu Christo で、間に et が無い。ミーニュの脚注は、写本にこのとおり et が無いが、パウロ自身は「イエス・キリストと父なる神」と言うとする。これに従い、並べて訳した〕福音を受けたということについて権威を確証したうえで、彼は戒めそのものを付け加える。すなわち、ユダヤ教の肉的な理解を結びつけてはならないということである。そして彼は、自分がかつてこのことをすでに示し、行っていたと言う。ペトロに対してさえ事を構えたときのことである。
Deinde exsequitur hoc ipsum, asserens unum esse evangelium quod ipse docuit, et longe errare eos qui judaismi praecepta jungunt et observationem. Haec igitur quemadmodum tractet, suo loco dividemus: interim ad principium epistolae revertamur.
PL 8, 1147A続いて彼はまさにこの点を追求し、自分が教えた福音はただ一つであり、ユダヤ教の戒めと遵守を結びつける者たちは大きく誤っていると主張する。ではこれらのことを彼がどう論じているかは、しかるべき箇所で分けて論じることにし、いまは書簡の冒頭に戻ろう。
Liber I, Caput I
第I巻 第I章PL 8, 1147BVERS. 1.-- Paulus apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum et Deum patrem, qui suscitavit illum a mortuis, et qui mecum sunt omnes fratres ecclesiae Galatiae.
PL 8, 1147B〔第1節〕「パウロ、人々からでも人を通じてでもなく、イエス・キリストと、彼を死者の中からよみがえらせた父なる神とを通して〔立てられた〕使徒、また私と共にいるすべての兄弟たちより、ガラテヤの教会へ。」
Ordo in principio sententiae hic est: Paulus apostolus, et qui mecum sunt omnes fratres, ecclesiae Galatiae.
PL 8, 1147B文の冒頭における語順はこうである。「パウロ、使徒、また私と共にいるすべての兄弟たちより、ガラテヤの教会へ。」
Et hic se laudat apostolus, non ab hominibus missum neque per hominem, sed per Dominum Christum et Deum Patrem qui suscitavit illum a mortuis; ostendens quis, cum quibus, et quibus scribat: et cum soleat de se tantum profiteri Paulus apostolus Romanis, Corinthiis; ut oneraret Galatas, et in errore gravi notaret, conjunxit secum etiam omnes fratres qui cum eo erant, quod et ipsi illis scribant, faciens eis pudorem quod contra omnes sentiunt.
PL 8, 1147Bここで使徒は自らを誉れ高く示す。すなわち、人々から遣わされたのでも人を通じてでもなく、彼を死者の中からよみがえらせた主キリストと父なる神を通して〔遣わされた〕と。そうすることで、誰が、誰と共に、誰に宛てて書いているかを示している。パウロは使徒として、ローマ人やコリント人に宛てては通常自分自身のことだけを名乗るのが常であるのに、ガラテヤ人には重みを負わせ、重大な誤りにあると印づけるために、共にいたすべての兄弟たちをも自分と結び合わせた。彼らもまた共に彼らに書き送っているようにし、皆に反する考えを抱いていることを恥じさせるためである。
Non ab hominibus neque per hominem, quo majorem vim faciat praeceptorum suorum et evangelii quod annuntiat. Quippe correcturus Galatas dicit se non apostolum esse aut ab hominibus aut per hominem, sed esse per Jesum Christum et Deum Patrem.
PL 8, 1147C「人々からでも人を通じてでもなく」——彼はこう言うことで、自分の戒めと、自分が告げ知らせる福音とに、より大きな力を持たせようとしている。実に、ガラテヤ人を正そうとするにあたり、彼は、自分は人々からでも人を通じてでもなく、イエス・キリストと父なる神を通して使徒であるのだ、と言っている。
Ergo credendum mihi, et habenda fides: et verum Evangelium est quod profero; quippe per Jesum Christum et Deum Patrem.
PL 8, 1147Cそれゆえ、私は信じられるべきであり、信が置かれるべきである。そして私が差し出す福音は真実である。なぜなら、イエス・キリストと父なる神を通してのものだからである。
Apostolus ergo, inquit, non ab hominibus neque per homines; quoniam non per apostolos, de quibus dicit quia et paucos dies cum ipsis fuit, et quia dexteras sibi dederunt: nihil ergo ab ipsi didicit.
PL 8, 1147Cそれゆえ、使徒は人々からでも人々を通じてでもない、と彼は言う。というのも、〔他の〕使徒たちを通じてではないからである。彼らについては、自分がわずかな日数しか彼らと共にいなかったこと、そして彼らが自分に右手を差し伸べたことを語っている。それゆえ彼は彼らから何も学ばなかった〔底本は ab ipsi。ab ipsis と読む〕。
Neque per hominem vel per prophetam aliquem, ut ambigue; neque per Christum hominem, sed per Christum qui in homine: Christus enim et Deus et homo. Non ab hominibus neque per hominem.
PL 8, 1147D「人を通じてでもなく」とは、誰か預言者を通じてでもない、ということである——曖昧な言い方ではあるが〔ut ambigue は動詞を欠く挿入句で、意味は定かでない。この言い方に曖昧さがあると断るものと取った〕。また人間としてのキリストを通じてでもなく、人の内にいますキリストを通じてである。なぜならキリストは神であり、また人でもあるからである。〔すなわち〕「人々からでも人を通じてでもなく」。
Cum dicit ab hominibus, significare videtur Matthiam, qui ab hominibus didicit: hic enim suppositus est in locum proditoris; ergo ab hominibus didicit.
PL 8, 1147D「人々から」と言うとき、彼はマティアを指しているように思われる。マティアは人々から学んだ者である。彼は裏切り者〔ユダ〕の代わりに立てられたからであり、それゆえ人々から学んだのである。
Quod autem dixit neque per hominem, intelligit quod non missus aut doctus est ab homine, sed per Jesum Christum, scilicet Deum.
PL 8, 1147Dまた「人を通じてでもなく」と言ったのは、自分が人によって遣わされたのでも教えられたのでもなく、イエス・キリスト、すなわち神を通してであることを意味していると理解される。
Ergo in eo quod dixit non ab hominibus, apostolos innuit; quoniam apostolus Paulus, sicuti probavit, a nullo apostolo, qui cum Christo fuit, aliquid didicit.
PL 8, 1147Dそれゆえ、「人々からではない」と言ったことにおいて、彼は〔他の〕使徒たちをほのめかしている。なぜなら、パウロが証明したとおり、使徒パウロは、キリストと共にいた使徒の誰からも何も学ばなかったからである。
Item ne, cum per Christum didicerit, negare videatur, ut quidam haereticus blasphemus, quod fuerit homo Christus; adjiciens, non per hominem, quid illud sit subjungit, dicendo, sed per Jesum Christum et Deum Patrem.
PL 8, 1148Aまた、キリストを通して学んだと言うことで、ある冒瀆的な異端者のように、キリストが人であったことを否定していると見られないように、彼は「人を通じてではなく」と付け加えたうえで、それが何であるかを、「しかしイエス・キリストと父なる神を通じて」と言うことで続けて示している。
Cum negavit utique per hominem, et subjunxit per Christum, intelligi licet per Deum Christum. Sed quoniam subjunxit per Deum Patrem, idcirco quidam vix a Paulo nominatum Deum dicunt Christum. Verum in multis locis probavimus Deum dictum etiam a Paulo.
PL 8, 1148A彼が「人を通じて」を否定し、代わりに「キリストを通じて」と付け加えたとき、それは神であるキリストを通じてと理解してよい。しかし彼が「父なる神を通じて」と付け加えたために、ある人々は、パウロがキリストを神と呼ぶことはほとんどない、と言う。だが我々は多くの箇所で、パウロもまた〔キリストを〕神と呼んでいることを証明してきた。
Etiam hic quoque intelligi licet: etenim si dictum est non per hominem, et subjunctum sed per Christum, intelligendum est quod et Christus Deus est.
PL 8, 1148Aここでもまたそう理解してよい。すなわち、「人を通じてではなく」と言われ、続けて「しかしキリストを通じて」と付け加えられているのなら、キリストもまた神であると理解されねばならない。
Quoniam tamen Deus quae facit, per Christum facit, sicuti multis ostendimus, idcirco dictum per Christum, et Deum Patrem qui excitavit illum a mortuis.
PL 8, 1148Aしかし、神がなすことは、我々が多くの箇所で示したとおり、キリストを通してなされるがゆえに、それゆえ「キリストを通じて」、そして「彼を死者の中からよみがえらせた父なる神を通じて」と言われているのである。
Utique ne diceretur, quo modo per Christum didicisti qui Christum non secutus es, et Christus mortuus est? addidit, quod resuscitaverit Deus Christum a mortuis. Ergo Christus me docuit, qui resuscitatus est a mortuis; resuscitatus autem Dei Patris virtute.
PL 8, 1148Bまた、「お前はキリストに従わなかったのに、しかもキリストは死んだというのに、どうしてキリストを通して学んだと言えるのか」と言われないように、彼は、神がキリストを死者の中からよみがえらせたことを付け加えた。それゆえ、死者の中からよみがえらされたキリストが自分を教えたのであり、そのよみがえりは父なる神の力によるものである。
Quod sit hoc mysterium resuscitati Filii a mortuis saepe exposuimus; saepe, cum occasio erit, dicemus. Et qui mecum sunt omnes fratres, ordinem jam supra hujus sensus ostendit Paulus apostolus et qui mecum sunt omnes fratres. Quid subjungitur? ecclesiae Galatiae.
PL 8, 1148B死者の中からよみがえらされた子というこの奥義が何であるかは、我々はすでにたびたび説き明かしてきたし、機会があればまたたびたび語ろう。「また私と共にいるすべての兄弟たちより」——この意味の語順は、すでに上で「パウロ、使徒、また私と共にいるすべての兄弟たちより」として示されている。では続けて何が付け加えられるか。「ガラテヤの教会へ」である。
VERS. 3, 4, 5.--Servata consuetudine qua addimus aut salutem aut aliquid tale, Gratia vobis et pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo, qui se dedit pro peccatis nostris ut liberaret nos de praesenti saeculo malo secundum voluntatem Dei et Patris nostri, cui est gloria in saecula saeculorum.
PL 8, 1148B〔第3–5節〕挨拶や何かそれに類することを付け加えるという慣例を守って、〔パウロは言う〕「恩寵と平和とが、父なる神と我々の主イエス・キリストより汝らにあれ。主は我々の罪のために己を与え、我々の神また父の御旨に従って、我々を現在のこの悪しき世から解き放つためであった。父には世々限りなく栄光あれ。」
Memores simus quid in Epistola agat hac Apostolus; quoniam Galatas reprehendit, et corrigere cupit, ut in Christum fidem habeant, et ab ipso solo spem salutis, spem aeternitatis expectent, remissionem peccatorum; et omnino ne sibi credant prodesse vel opera legis vel sabbata vel circumcisionem.
PL 8, 1148Bこの書簡において使徒が何をなそうとしているかを、我々は心に留めておこう。すなわち、彼はガラテヤ人を叱責し、正そうと望んでいる。彼らがキリストへの信仰を持ち、ただキリストからのみ救いの希望、永遠性の希望、罪の赦しを待ち望むように、そして律法の業も安息日も割礼も、自分たちの益になるとは全く信じないようにである。
Ergo in principio pacem illis precatur et gratiam a Deo: et deinde adjunxit a Christo, quia in Christo sunt omnia nostra bona: et probat in Christo esse omnia, et per Christum omnia, cum dicit qui se dedit pro peccatis nostris, ut liberaret nos de praesenti saeculo malo.
PL 8, 1148Bそれゆえ彼はまず初めに、神からの平和と恩寵を彼らのために祈り願う。そしてそれからキリストからの〔平和と恩寵〕を付け加える。なぜなら、我々のあらゆる善はキリストのうちにあるからである。そして「我々の罪のために己を与え、我々を現在のこの悪しき世から解き放つためであった」と言うことで、すべてがキリストのうちにあり、すべてがキリストを通してあることを証明している。
Ergo ipsius beneficio, ipsius gratia, a Deo quidem Patre, sed passione ejus, nos de praesenti saeculo maligno liberamur; et liberamur per Christum, sed virtute Dei, Dei scilicet cui est gloria per omnem aeternitatem.
PL 8, 1148Bそれゆえ、我々が現在のこの悪しき世から解き放たれるのは、まさに主〔キリスト〕の恩恵、主の恩寵によるものであるが、それは父なる神から出ながらも、〔キリストの〕受難によるのである。そして我々はキリストを通して解き放たれるが、それは神の力、すなわち全永遠にわたって栄光をお受けになる神の力によるのである。
Si igitur Deus aeternus, et gloria ejus in aeternum. Et ex Dei voluntate Christus mysterio functus, pro peccatis nostris se dedit, ut nos liberaret omnes, liberatio ex Dei voluntate per Christum est.
PL 8, 1148Dそれゆえ、もし神が永遠であるなら、その栄光もまた永遠にある。そして神の御旨によって、キリストは奥義を成し遂げ、我々の罪のために己を与え、我々すべてを解き放った。〔すなわち〕解放は、神の御旨によって、キリストを通してあるのである。
Quod si per Christum est, ultra nihil quaerendum, et vana sunt illa, quae Galatae adjungunt, id est judaismus, opera legis, et sabbati observatio, et circumcisio. VERS. 6.-- Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam in aliud evangelium.
PL 8, 1148Dもしそれがキリストを通してあるのなら、それ以上何も求める必要はなく、ガラテヤ人が付け加えているもの、すなわちユダヤ教、律法の業、安息日の遵守、割礼は空しいものである。〔第6節〕「私は、汝らを恩寵へと召してくださった方から、これほど早くも別の福音へと移ってしまったことに驚いている。」
Cum evangelium certum sit quod annuntiat apostolus Paulus, id est Christum Dei Filium, virtutem Dei in salutem omnibus credentibus sive Graecis sive Judaeis; nihilque praeterea; sed omnem spem salutis, et gratiae Dei circa nos in fide esse circa Christum, ut eum credamus Dei filium esse, pro nobis passum esse, resurrexisse, exinde nos quoque resurgere, cum remissione peccatorum; quod est verum evangelium, quod annuntiat Paulus; siquis aliud adjungit, idest judaismum et circumcisionem et sabbati observationem et caetera, peccat hujusmodi, atque alienus a veritate est.
PL 8, 1149A使徒パウロが告げ知らせる福音は確かなものである。すなわち、神の子キリスト、ギリシア人であれユダヤ人であれ、すべて信じる者への救いのための神の力であって、それ以外の何ものでもない。そして、救いのすべての希望と、我々に対する神の恩寵とは、キリストへの信仰のうちにある。すなわち、キリストが神の子であること、我々のために受難したこと、よみがえったこと、それゆえに我々もまたよみがえることを、罪の赦しと共に信じることである。これがパウロの告げ知らせる真の福音である。もし誰かが別のもの、すなわちユダヤ教や割礼や安息日の遵守やその他を付け加えるなら、その者はこの点において罪を犯しており、真理から疎外された者である。
Cum igitur Galatae adjungendum putaverint judaismum ad evangelium Apostoli; ideo, ait, miror quod sic tam cito transferimini.
PL 8, 1149Aそれゆえ、ガラテヤ人が使徒の福音にユダヤ教を付け加えるべきだと考えたので、彼は「私は、汝らがこれほど早くも移ってしまったことに驚いている」と言うのである。
Primum enim peccatum est cito transferri; non enim habet rationem cum cito aliquid transfertur: et deinde quod transfertur, quoniam ab aliquo transfertur. Videamus ergo a quo ab eo, inquit, qui vos vocavit in gratiam.
PL 8, 1149Aまず、早く移ることそのものが罪である。何かが早く移されるとき、そこには理〔筋道〕がないからである。次に〔罪であるのは〕、移されるということ自体である。誰かのもとから移されるのだからである。それでは、誰から〔移されたのか〕を見てみよう。「汝らを恩寵へと召してくださった方から」と彼は言う。
Etenim Christus qui pro nobis omnibus passus est, in gratiam nos vocavit, si in ipsum credamus; non enim magnum est gratiam ejus consequi, si modo cum sequamur credentes mysterio suo ista praestitisse; et id gratis, et sine labore, et sine magnis operibus.
PL 8, 1149Bすなわち、我々すべてのために受難したキリストは、我々がもし彼を信じるなら、我々を恩寵へと召したのである。彼の奥義によってこれらのことを成し遂げてくださったと信じてただ従いさえすれば〔底本は cum sequamur。eum sequamur と読む〕、その恩寵に与ることは大きなことではない。しかもそれは無償で、労苦もなく、大きな業もなしに〔与えられる〕のである。
Hoc cum sit nobis ab eo praestitum, cito ab eo transferri, magnum est mirandi argumentum, ut transferri maluerint in aliud evangelium, sociantes judaismi disciplinam.
PL 8, 1149Bこれがその方から我々に与えられたものであるのに、その方から早くも移ってしまったこと、すなわちユダヤ教の教えを結びつけて別の福音へと移ることを選んでしまったことは、大いに驚くべき事柄である。
Unum autem est evangelium, solumque unum, Christum credere Dei Filium esse, Christum cum passione sua et adventu in carne et resurrectione ac passione solvisse omnia peccata, vicisse mortem, corruptionem omnem exterminasse: hoc est solum evangelium.
PL 8, 1149B福音はただ一つ、まさに一つだけである。すなわち、キリストが神の子であると信じること、キリストがその受難と肉における到来と復活、そして受難とによってすべての罪を解き、死に勝ち、あらゆる腐敗を滅ぼしたと信じることである。これがただ一つの福音である。
Ideo adjungit, VERS. 7:-- Quod non est aliud: solum enim illud est, quod supra diximus: aliud enim non est, neque ex operibus mereri salutem, neque ex sabbati observatione, neque ex circumcisione evangelium est, id est, salus nostra.
PL 8, 1149Cそれゆえ彼は続けて〔第7節〕「それは他にはない」と言う。すなわち、上で我々が述べたそれだけがあり、他にはないからである。業によって救いを得ることも、安息日の遵守によっても、割礼によっても、福音、すなわち我々の救いとはならない。
Nisi si aliqui sunt qui vos conturbant, et volunt convertere evangelium Christi. Dicit ergo quorumdam opera fieri non ex veritate, ut cum volunt vos conturbare, et quasi minus docti sitis, vos docere.
PL 8, 1149C「ただし、汝らを動揺させ、キリストの福音を変えようとする者たちが〔いる場合〕は別である。」それゆえ彼は、ある者たちの行いが真理に基づくものではなく、諸君を動揺させようとし、諸君がまるで十分に教えられていないかのように諸君に教えようとするものだ、と言っているのである。
Convertunt evangelium Christi, cum evangelium non sit nisi Christi. Illud vero quod ex operibus est aut ex circumcisione, Christi non est: etenim ista carnaliter intellecta Christi non sunt; si autem spiritaliter intelliguntur ut circumcisio sit cordis, et omnia quae in carne sunt, spiritaliter intelligantur, haec inquam Christi Evangelium sunt.
PL 8, 1149C彼らはキリストの福音を変えようとするが、福音はキリストのものでしかありえない。業によるもの、あるいは割礼によるものは、キリストのものではない。なぜなら、それらは肉的に理解される限り、キリストのものではないからである。しかし、割礼が心の割礼であるというように霊的に理解され、肉にあるすべてのものが霊的に理解されるなら、それらはまさにキリストの福音である、と私は言う。
Porro autem qui ad opera, et ad ea quae sunt carnalia descendunt, Christi Evangelium non habent.
PL 8, 1149Dさらに、業や肉的な事柄へと下ってゆく者たちは、キリストの福音を持たない。
Ergo qui vos observare vel sabbatum vel neomenias vel circumcisionem vel caetera quae operibus fiunt, volunt et jubent, isti Christi evangelium non habent: unde volunt vos convertere a Christi Evangelio.
PL 8, 1149Dそれゆえ、諸君に安息日や新月祭や割礼、その他業によってなされるものを守るように望み、命じる者たちは、キリストの福音を持たない。それゆえ彼らは諸君をキリストの福音から転向させようとしているのである。
Porro autem cum in Christum credideritis, et in Christo omnia speranda, volunt vos conturbare dum aliud suadent. VERS. 8.-- Sed et si nos vel angelus de coelo vobis evangelizaverit praeter quam quod evangelizavimus vobis, anathema sit.
PL 8, 1149Dさらに、諸君がキリストを信じ、すべてはキリストにあって望まれるべきであるにもかかわらず、彼らは別のことを説き勧めることで諸君を動揺させようとしている。〔第8節〕「しかし、たとえ我々であれ、天からの天使であれ、我々が汝らに告げ知らせた福音以外のものを汝らに告げ知らせるなら、その者は呪われよ。」
Acrius ac vehementius coactum sensum conjunxit, errare omnes, si praeter evangelium Christi quid annuntiaverint; siquid nos ipsi, quibus jam credidistis, vel amplius angelus, licet angelus de coelo, aliter evangelizaverit vobis, aliter scilicet, praeter evangelium Christi, quod quidem nos evangelizavimus, anathema sit; hoc enim dixit praeter quam quod evangelizavimus vobis.
PL 8, 1150A彼はより激しく、より強く意を凝らして結びつけている。キリストの福音以外の何かを告げ知らせるなら、誰であれ誤っているのだと。もし我々自身、すでに諸君が信じたその我々であれ、まして天使であれ、たとえそれが天からの天使であっても、諸君に別様に、すなわちキリストの福音以外の、まさに我々が告げ知らせたものとは異なる仕方で告げ知らせるなら、その者は呪われよ、というのである。これこそ「我々が汝らに告げ知らせた福音以外のもの」と言ったことの意味である。
Et mihi ergo, si aliter evangelizavero, et angelo qui de coelo sit, si, inquit, aliter enuntiaverit quam nos semel enuntiavimus vobis, sit anathema; id est, quod supra exposuimus, repudietur: et sit ille sine praemio, immo magis cum poena malefacti sui.
PL 8, 1150Aそれゆえ、私自身についても、もし私が別様に告げ知らせるなら、また天からの天使についても、もしその者が我々がかつて諸君に告げ知らせたのとは別様に告げ知らせるなら、呪われよ、と彼は言う。すなわち、我々が上で説き明かしたとおり、退けられるべきである。そしてその者は報いを受けることなく、むしろその悪行に対する罰を受けるべきである。
VERS. 9.-- Sicuti praediximus. Potest videri quia et in superioribus tale aliquid praedixerit, ut anathema sit illis qui aliter praedicant Evangelium: sed ideo dixit sicuti praediximus, ut adjiceret et nunc iterum dico ut de hoc ipso quod nuper dixit intelligatur: sicuti praediximus, et nunc iterum admoneo.
PL 8, 1150B〔第9節〕「我々が前もって言ったとおりに。」上ですでにこれと似たことを、すなわち福音を別様に説く者たちは呪われよ、ということを前もって言っていたように見えるかもしれない。しかし彼が「我々が前もって言ったとおりに」と言ったのは、「そして今再び言う」を付け加えるためであり、直前に述べたばかりのことについて言われていると理解されるためである。すなわち「我々が前もって言ったとおりに、そして今再びまた戒める」という意味である。
Quid? illud, quod supra dictum est, si quis vobis evangelizaverit, praeter quam quod accepistis, anathema sit: idest sive ego aliter praedixero et enuntiavero Evangelium, sive angelus, sive quilibet alius, anathema sit.
PL 8, 1150Bでは何を〔戒めるのか〕。上で言われたこと、すなわち「誰であれ、汝らが受けたもの以外の福音を汝らに告げ知らせるなら、呪われよ」ということである。つまり、私自身が別様に予め言い福音を告げ知らせようとも、天使であろうとも、他の誰であろうとも、呪われよ、ということである。
Adjicit autem fortiorem rationem quia non hoc quod agit, ideo agit, ut hominibus suadeat, sed ut mysterium compleat, quod ei mandatum est.
PL 8, 1150Bさらに彼は、より強い論拠を付け加える。自分がなしていることをなしているのは、人々を説得するためではなく、自分に命じられた奥義を成し遂げるためだ、というのである。
Sic enim adjungit, VERS. 10.-- Modo enim hominibus suadeo an Deo? non enim, inquit, hoc quod ago, ago propterea ut hominibus suadeam, sed suadeo ante dominum Deum, cui velim placere, ut id quod mandatum est exsequar.
PL 8, 1150Bすなわち彼は続けてこう付け加える。〔第10節〕「今、私は人々を説得しているのか、それとも神を〔説得しているの〕か。」私がこれをなすのは人々を説得するためではなく、私が喜ばれたいと願う主なる神を前にして説得しているのであり、命じられたことを果たすためだ、と彼は言う。
Graecus aliter habet, modo enim ἀνθρώπους πείθω ἢ τὸν θεόν? Hoc est non evangelizo homines, neque quae hominum sunt, sed Deum. Persuadere enim non homines volo, sed Deum Christum. Ergo et sic habeo necessitatem et metum vera dicendi, et non alia et alia dicendi.
PL 8, 1150Cギリシア語本文は別様になっている。「今、私はアントロープース・ペイトー・エー・トン・テオン(人々を説得しているのか、それとも神を)」。すなわち、私は人々を、あるいは人々に属する事柄を告げ知らせているのではなく、神を告げ知らせているのである。というのも、私が説得したいのは人々ではなく、神キリストだからである。それゆえ、私にはこのようにして、真実を語り、あれこれと異なることを語らないという必然性と恐れとがあるのである。
Aut quaero hominibus placere? Non enim ea ago quae pro hominum commoditate sint, ut hominibus placeam, sed ut placeam Deo in eo quod obsequium praesto, et mandata compleo.
PL 8, 1150C「あるいは、私は人々に気に入られようとしているのか。」私は人々の都合に合わせて人々に気に入られようとするようなことをなしているのではなく、服従を捧げ命令を果たすことによって神に気に入られようとしているのである。
Fortius autem adjungit illud quod dicit si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. Etenim placere hominibus, sicuti multis rebus ostenditur, non est gratiam Dei mereri.
PL 8, 1150Cさらに彼はより強くこう付け加える。「もし私が今なお人々に気に入られようとしているなら、私はキリストの僕ではないだろう。」というのも、人々に気に入られることは、多くの事柄で示されているとおり、神の恩寵に値することではないからである。
Si quis ex operibus putat agendam vitam, hominibus placet, adhuc gratiam non meretur. Quod si hominibus placerem. Ergo si vellem, inquit, hominibus placere, Christi servus non essem, id est non a Christo redemptus essem.
PL 8, 1150Dもし誰かが業によって生を送るべきだと考えるなら、その者は人々に気に入られはするが、なお恩寵に値することはない。「もし私が人々に気に入られようとしているなら」——それゆえ、もし私が人々に気に入られたいと望むなら、と彼は言う、私はキリストの僕ではないだろう、すなわちキリストによって贖われてはいないだろう。
Hoc est enim servum esse Christi, ut redemptus per ejus passionem, a mundo atque a dominis mundi et carnis liberatus, jam Christum dominum habeam, et ejus servus sim.
PL 8, 1150Dというのも、キリストの僕であるとは、彼の受難によって贖われ、世界からまた世界と肉の支配者たちから解き放たれ、今やキリストを主として持ち、その僕であるということだからである。
Itaque qui hominibus placere vult, a Christo redemptus non est, et servit mundi dominis, cum hominibus placet: servus autem Christi fit qui est redemptus a servitute in libertatem: hoc est enim servum Christi esse, liberum esse a servitio mundano: is servus Christi est, qui redemptus, ut diximus, nescit illam servitutem; quae plena libertas est.
PL 8, 1150Dそれゆえ、人々に気に入られることを望む者は、キリストによって贖われてはおらず、人々に気に入られることによって世界の支配者たちに仕えているのである。しかし、隷属から自由へと贖われた者はキリストの僕となる。というのも、キリストの僕であるとは、世界への隷属から自由であることだからである。我々が述べたとおり贖われて、あの隷属を知らない者、それがキリストの僕であり、それこそ完全な自由なのである。
VERS. 11.-- Notum enim facio vobis Evangelium, quod evangelizatum a me, quia non est secundum hominem. Sive, ut supra dixit, quod non ab hominibus neque per hominem apostolus sit, et nunc hoc dixit quia non secundum hominem.
PL 8, 1151A〔第11節〕「なぜなら、私は汝らに、私によって告げ知らされた福音が人間に従ったものではないことを知らせるからである。」あるいは、彼が上で、自分は人々からでも人を通じてでもなく使徒であると言ったように、今ここでは、〔福音が〕人間に従ったものではない、と言っているのである。
Etenim apostolus nuntiat, id est evangelizat, quod est Dei Filium praedicat Christum Salvatorem omnium, per quem omnia facta sunt: et hoc ego non secundum hominem dico, id est non ab homine acceptum.
PL 8, 1151Aすなわち、使徒が告げ知らせる、つまり福音として告げるのは、キリストが神の子であり、すべてのものの救い主であって、彼を通してすべてのものが造られた、ということである。そして私はこれを人間に従って語っているのではない、すなわち人間から受け取ったのではない、と〔言うのである〕。
Sive quia ipse ille Salvator non homo est, ita ut quidam putant; neque quia in hominem missus, idcirco homo; sed Deus mysterio carnem sumens ad carnem vincendam, sicut multis dictum atque tractatum, homo factus est.
PL 8, 1151Aあるいは、その救い主自身は、ある人々が考えるような単なる人間ではない、という意味でもある。また、人間へと遣わされたからといって、それゆえ人間だというのでもない。むしろ、多くの箇所で述べ論じてきたとおり、神が奥義によって肉を取り、肉に打ち勝つために人となられたのである。
Non ergo, inquit, secundum hominem evangelizavi vobis. Notum ergo facio fratres qui erratis, et ad hominem deferimini et deportamini carnaliter sentiendo, observando sabbata, circumcisionem, et caetera; Evangelium meum non secundum hominem est, id est ut de homine agatur, id est de carne, sed secundum virtutem animae.
PL 8, 1151Bそれゆえ彼は、「私は人間に従って汝らに福音を告げ知らせたのではない」と言う。それゆえ、誤っており、肉的に思いをめぐらして安息日や割礼やその他を守ることによって人間へと引き戻され、運び去られている兄弟たちよ、私は知らせる。私の福音は人間に従ったものではない。すなわち、人間について、つまり肉について論じるものではなく、魂の力に従ったものである、と。
Omne enim mysterium ideo actum est, ut non eo modo sentiamus, quomodo secundum hominem sentiunt quidam, omnia carnaliter accipiendo: sed ipse subjunxit quid intelligi velit, quia non secundum hominem.
PL 8, 1151Bというのも、あらゆる奥義がなされたのは、ある人々がすべてを肉的に受け取って人間に従って考えるような仕方で、我々が考えることのないようにするためだからである。そして彼自身、「人間に従ったものではない」と言うことで、何を理解してほしいのかを付け加えている。
VERS. 12.-- Neque enim ego ab homine excepi illud, neque doctus sum, sed per revelationem Jesu Christi. Non ergo secundum hominem evangelizavi, quia non ab homine accepi.
PL 8, 1151B〔第12節〕「なぜなら、私はそれを人間から受け取ったのでも、教えられたのでもなく、イエス・キリストの啓示によって〔受けた〕からである。」それゆえ、私は人間から受け取ったのではないから、人間に従って福音を告げ知らせたのではない。
Ergo si aliud est accipere ab homine, aliud erit secundum hominem: et item si aliud est non ab homine accepi, aliud erit non secundum hominem: unde intelligi licet secundum hominem, ut corporaliter sentias; quippe cum hoc accipiat argumentum, quia non ab homine accepi.
PL 8, 1151Cそれゆえ、「人間から受け取る」ということが一つのことであるなら、「人間に従って」ということもまた別のことであろう。同様に、「人間から受け取ったのではない」ということが一つのことなら、「人間に従ったものではない」ということもまた別のことになるはずである。そこから、「人間に従って」とは、身体的に理解することを意味すると理解してよい。なぜなら、これは「私は人間から受け取ったのではない」という論拠を受けているからである。
Si enim mihi homo ista tradidisset, secundum hominem acciperem, ut omnia secundum carnem intelligerem: nunc vero quod evangelizo, non secundum hominem accipiendum est; id est non carnaliter sed spiritaliter: quippe cum hoc sit argumentum, quod non accepi.
PL 8, 1151Cもし人間が私にこれらのことを伝えたのであれば、私は人間に従ってそれを受け取り、すべてを肉に従って理解したことであろう。しかし今、私が告げ知らせていることは、人間に従って受け取られるべきではない。すなわち、肉的にではなく霊的に〔受け取られるべき〕である。なぜなら、これこそ私が〔人間から〕受け取らなかったという論拠だからである。
Si enim a spiritu accepi, et a spiritu doctus sum, spiritaliter debeo intelligere: et hoc erit non secundum hominem. Denique quid subjungit? Sed revelatum est mihi, inquit, a Christo Jesu. Plus autem fidei habet quod revelatum dixit, quam si doceatur.
PL 8, 1151Cもし私が霊から受け取り、霊によって教えられたのなら、私は霊的に理解すべきである。そしてこれこそ「人間に従ったものではない」ということである。それでは彼は続けて何を付け加えるか。「しかし、それは私にイエス・キリストによって啓示されたのである」と彼は言う。「啓示された」と言うことは、「教えられた」と言うよりも、より多くの信を持つのである。
Etenim homines docent, et quasi rationibus asserunt aliquid; revelatio autem, ipsarum rerum visio est; quod utique plus est. Quis autem revelavit? Jesus Christus.
PL 8, 1151Dというのも、人間は教え、いわば理屈によって何かを主張するにすぎないが、啓示とは、事柄そのものを直視することだからである。それは確かにより多くのことである。では誰が啓示したのか。イエス・キリストである。
Non enim ita accipere debent illi, qui jam Christum sequuntur, ut ab homine intelligant acceptum, cum dictum esset, revelavit Jesus Christus, et Galatae jam acceperunt et Deum et Dei filium.
PL 8, 1152Aすでにキリストに従っている者たちは、「イエス・キリストが啓示した」と言われた以上、それを人間から受け取ったものと理解すべきではない。しかもガラテヤ人たちはすでに神と神の子とを共に受け入れているのである。
Reliqua quae adjungunt, ab homine sunt, vel ab his qui illis suaserunt, vel ab ipso Moyse, qui legem dedit. Ipse quidem a Deo accepit, verum illi parum intelligentes, omnia carnaliter sentiunt. Ita tantum est mali!
PL 8, 1152A彼らが付け加えているその他のことは、人間から出たものである。彼らを説き伏せた者たちから出たものか、あるいは律法を与えたモーセ自身から出たものである。モーセ自身は確かに神から受け取ったのであるが、彼らは理解が足りず〔illi はガラテヤ人とも、モーセの律法を受け継いだ者たちとも取れる〕、すべてを肉的に受け取っている。悪はそれほどまでに大きいのである。
Etenim Moyses accepit legem hanc, et credidit: at vero apostolus revelatum sibi esse dixit, et hoc exponit.
PL 8, 1152Aすなわち、モーセはこの律法を受け取り、それを信じた。しかし使徒は、自分には〔福音が〕啓示されたと言い、これを説き明かすのである。
VERS. 13.-- Audistis enim conversationem meam aliquando in judaismo, quia supra modum persequebar Ecclesiam Dei et expugnabam, et proficiebam in judaismo supra multos coaetaneos meos in genere meo abundantius zelator existens paternarum traditionum.
PL 8, 1152A〔第13節〕「なぜなら、汝らは、かつて私がユダヤ教にあったときの生き方を聞いているからである。すなわち、私は度を越えて神の教会を迫害し、これを打ちのめしていたこと、また父祖伝来の伝承に熱心な者として、同族の多くの同年輩の者たちにまさって人一倍ユダヤ教において進んでいたことを。」
Summa hujus de se narrandi haec est, uti doceat non se ab hominibus neque per hominem didicisse, sed a Deo atque a Jesu Christo: quae quidem res ad illud proficit, ut aliter Galatae non sentiant, neque adjungendum aliquid putent ad id evangelium quod eis annuntiavit Paulus; in Christum fidem suscipiendam, et credendum quod ipse salutem dat, et alius nullus: neque ex operibus salutem dari neque ex circumcisione vel sabbati observatione hoc esse evangelium, neque aliud accipi praeterea debere, quod Galatae acceperunt.
PL 8, 1152Bこの、自分について語ることの要旨はこうである。すなわち、自分は人々からでも人を通じてでもなく、神とイエス・キリストとから学んだのだと教えることである。そしてこのことは次のことに役立つ。すなわち、ガラテヤ人が他様に考えることなく、パウロが彼らに告げ知らせたその福音に何かを付け加えるべきだと考えないようにすること、キリストへの信仰を受け入れるべきであり、救いを与えるのは彼のみであって他の誰でもないと信じるべきこと、業からでも割礼や安息日の遵守からでも救いが与えられるのではなく、それが福音であるのでもなく、ガラテヤ人が受け入れてしまったような別のものを、これに加えて受け入れるべきではないということである。
Hoc ut facile probet, adjungit, uti dixi, de se narrationem, quid fuerit, quemadmodum conversus sit; postea quam conversus a judaismo in Christum coepit credere, quae egerit: et quod omnia haec non ab hominibus didicerit; si quidem neque Petrum vidi nisi jam paratus et doctus, neque aliquem apostolorum.
PL 8, 1152Bこれを容易に証明するために、彼は、すでに述べたとおり、自分についての物語——自分が何者であったか、どのように回心したか——を付け加える。ユダヤ教からキリストへと回心して信じ始めた後、何をなしたか、そしてこれらすべてを人々から学んだのではないということを。すなわち、「私は、すでに備えができ教えを受けた後でなければ、ペトロも他のいかなる使徒も見ていない」というのである。
Nam primo, inquit, judaeus fui; ergo contrarius: neque ab ipsis didici, quippe cum contra eos sit, quod in evangelio de Christo dicitur. Ergo fui judaeus multa faciens contra Ecclesiam; nihil ergo a judaeis didici.
PL 8, 1152C「まず初め、私はユダヤ人であった」と彼は言う。それゆえ〔福音に〕反対する者であった。私は彼ら〔ユダヤ人〕から学んだのでもない。というのも、福音でキリストについて語られていることは、彼らに反するものだからである。それゆえ、私はユダヤ人として教会に反することを多くなしていたのであり、それゆえユダヤ人たちから何も学ばなかったのである。
Postea quam autem conversus sum, et per gratiam suam Deus revelare Filium suum in me coepit; coepi, inquit, evangelizare inter gentes. Deinde se ostendit non sibi pepercisse nec venisse se Hierosolymam, ne forte ibi didicerit ab apostolis.
PL 8, 1152C「しかし、私が回心した後、神がその恩寵によって、私のうちにその子を啓示し始められたとき、私は異邦人の間で福音を告げ知らせ始めた」と彼は言う。そして続けて、自分が労を惜しまなかったこと、また、そこで使徒たちから学んだのではないかと〔思われることの〕ないよう、エルサレムに来なかったことを示す。
Sed recessi, inquit, in Arabiam; inde Damascum redii; deinde post tres annos Hierosolymam veni. Ecce jam evangelizat, et Christum docet. Non ergo ab hominibus haec didicit: post triennium enim venit Hierosolymam.
PL 8, 1152C「しかし私はアラビアに退いた」と彼は言う。「そこからダマスコに戻った。それから三年の後にエルサレムに来た。」見よ、彼はすでに福音を告げ、キリストを教えているのである。それゆえ、これらのことを人々から学んだのではない。というのも、三年の後にエルサレムに来たからである。
Deinde ergo vidit Petrum, et quindecim diebus cum eo fuit. Quando ergo didicit a Petro aut discere potuit? Deinde neminem, inquit, vidi apostolorum nisi Jacobum fratrem Domini.
PL 8, 1152Dそれから彼はペトロに会い、十五日間彼と共にいた。それでは、いつペトロから学んだり、学ぶことができたりしたというのか。それから「私は主の兄弟ヤコブのほかは、使徒の誰にも会わなかった」と彼は言う。
In quo illud utique ostendit, a nullo se didicisse, cum et cum Petro paucis diebus fuerit: et Jacobum videns fratrem Domini, magis confirmavit a Jacobo se non potuisse discere; si quidem ea in evangelio habet Paulus; contra Jacobus non haec, ut post docebimus.
PL 8, 1152Dこのことによって彼が示しているのはまさに、自分が誰からも学ばなかったということである。ペトロとはわずかな日数しか共にいなかったのだから。そして主の兄弟ヤコブに会ったことは、なおいっそう、自分がヤコブからも学ぶことができなかったことを確証している。というのも、パウロは福音においてこれらのことを持っているが、ヤコブはそうではないからである。これは後で示そう。
Deinde isse se ad partes Syriae dicit et Ciliciae; omnibus tamen jam se ecclesiis et Judaeis notum fuisse, quod cum Judaeus fuisset, etiam evangelium sequeretur et evangelizaret. Post haec narrat, post quatuordecim annos venisse se Hierosolymam.
PL 8, 1153Aそれから彼は、シリアとキリキアの地方へ行ったと言う。しかし、自分がユダヤ人でありながらも福音に従い、福音を告げ知らせているということは、すでにすべての教会とユダヤ人たちに知られていたと〔言う〕。この後、十四年の後にエルサレムに上ったと語る。
Unde ergo didicit haec quae evangelizat? non ab hominibus neque per hominem, sed per revelationem. Exposui, inquit, illis omnibus Evangelium, quod praedico inter gentes. Deinde etiam apostolis ego magis narravi Evangelium, non illi me docuerunt.
PL 8, 1153Aそれでは、彼が告げ知らせているこれらのことを、いったいどこから学んだのか。人々からでも人を通じてでもなく、啓示によってである。「私は彼らすべてに、異邦人の間で宣べ伝えている福音を説明した」と彼は言う。そして使徒たちにさえも、私の方が福音を語り聞かせたのであって、彼らが私に教えたのではない。
Ubi et quantum per dissimulationem fecerit, docet, ut Evangelium obtineret: si quidem judaismi particulam acceperit ex necessitate, ut veritas Evangelii permaneret, quod loco suo quid sit docebimus.
PL 8, 1153A彼は、福音を保つために、どこで、どれほど本心を包み隠して振る舞ったかを教える。すなわち、福音の真理が保たれるように、必要に迫られてユダヤ教のある部分を受け入れたことである。それが何であるかは、しかるべき箇所で教えることにする。
Inde Evangelium unum, et Petrum et se habere dicit; sed Petrum ut evangelizet Judaeis, se ut gentibus; et hoc sibi per revelationem datum; et haec officia divisa esse a Deo et domino nostro Jesu Christo: ipse enim in ambobus operatus est: quod confirmaverunt sententiam suam eamdem esse Petrus et Joannes cum apostolo Paulo et cum Barnaba; et consenserunt ut isti gentibus evangelizarent, illi Judaeis.
PL 8, 1153Bそこから彼は、福音はただ一つであり、ペトロも自分もそれを持っていると言う。ただしペトロはユダヤ人に福音を告げ知らせるためであり、自分は異邦人に対してであって、これは自分に啓示によって与えられたのだと言う。そして、これらの役割は神と我々の主イエス・キリストによって分けられたのであり、主ご自身が両方において働かれたのである。このことは、ペトロとヨハネが使徒パウロおよびバルナバと同じ見解であることを確認し、こちらの者たちは異邦人に、あちらの者たちはユダヤ人に福音を告げ知らせることに同意した、ということによっても確証されている。
Maximum autem illud et fiduciae suae et scientiae et revelationis et Evangelii sui adjungit et memorat, quod integre Petrum dicit egisse antequam a Jacobo quidam venerunt: deinde postea quam venerunt, mutatus est: et hoc ipsum quod reprehenderit Paulus, et eum revicerit.
PL 8, 1153Bさらに彼は、自分の確信と知識と啓示と福音について、最も大きなことを付け加え、語る。すなわち、ヤコブのもとから何人かの者たちが来る前は、ペトロは正しく行動していたと言い、彼らが来た後は態度を変えたこと、そしてまさにこの点についてパウロが彼を叱責し、彼を打ち負かしたということである。
Mutatus autem fuerat ut non ederet cum gentibus, et Judaeis cibis uteretur. Hoc a se dicit reprehensum quippe cum antequam venissent a Jacobo, cum gentibus vivebat: postea timens veluti Jacobi legatos, cum Judaeis vixerit; etenim Jacobus admixto Judaismo Christum evangelizabat, quod negat id faciendum.
PL 8, 1153Bその態度の変化とは、異邦人と共に食事をしなくなり、ユダヤ人の食物を用いるようになったことである。パウロは、これが自分によって叱責されたと言う。というのも、ヤコブのもとから人々が来る前は、彼〔ペトロ〕は異邦人と共に生活していたのに、その後はヤコブの使者たちを恐れるかのように、ユダヤ人と共に生活するようになったからである。実にヤコブは、ユダヤ教を混えてキリストを告げ知らせていたのであり、パウロはそのようなことをすべきではないと言うのである。
Si ergo jam hoc et reprehensum est, et in Petro cum ita ageret convictum atque superatum et confirmatum; utique etiam isti Galatae, cum hoc facere coeperint, corrigendi et commutandi sunt: scilicet ut hi per fidem in Jesum Christum credentes justificentur ex fide non ex operibus legis.
PL 8, 1153Cそれゆえ、もしこのことがすでに叱責され、そのように行動していたペトロにおいて論駁され、打ち負かされ、確証されたのであれば、このガラテヤ人たちもまた、これと同じことをし始めた以上、正され改められるべきである。すなわち、彼らがイエス・キリストへの信仰によって信じ、律法の業からではなく信仰から義とされるようにである。
Huc usque ratio de se: deinde admonitio et enarratio est satis utilis et commoda ad id quod agere cupit, ut Galatas corrigat, ne sequentes judaismum, Evangelium non sequantur; quod unum est, et in Christum veram fidem habere, et ab eo justificari, non ex operibus legis.
PL 8, 1153Cここまでが自分についての論述である。それに続いて、彼が望むこと、すなわちガラテヤ人がユダヤ教に従うことで福音に従わなくなることのないよう彼らを正すために、十分に有益で好都合な訓戒と物語とが〔続く〕。すなわち、それはただ一つのこと——キリストへの真実な信仰を持ち、律法の業からではなく彼によって義とされるということ——である。
Post haec dat alia argumenta, quia ex Christo justificatio fit non ex lege neque ex operibus; et est ista omnis lectio, quam supra dixi, usque ad illum locum, qui incipit ita, si autem quaerentes justificari in Christo, inveniemur et ipsi peccatores; ergo Christus peccati minister est? » et reliqua.
PL 8, 1153Dこの後、彼は、義とされることは律法からでも業からでもなくキリストから生じるという、さらなる論拠を与える。そしてこれが、私が上で述べた、「しかし、キリストにあって義とされることを求めながら、我々自身も罪人であることが分かるとすれば、それではキリストは罪の奉仕者ということになるのか」と始まるあの箇所に至るまでの、全体の一連の記述である。
Sed nunc ad narrationem (quae quare suscepta sit diximus) de sua persona redeamus. Audistis, inquit, conversationem meam aliquando in judaismo.
PL 8, 1153Dしかし今は、自分自身についての物語——なぜそれが取り上げられたかはすでに述べた——に戻ろう。「汝らは、かつて私がユダヤ教にあったときの生き方を聞いている」と彼は言う。
Ne novam rem de se narrare videatur, audistis inquit vitam meam: hoc enim dixit conversationem: actum scitis vivendi, quem actum habebam aliquando cum in judaismo eram, et quemadmodum agebam, quia supra modum persequebar Ecclesiam Dei.
PL 8, 1154A自分について新しいことを語っているように見えないように、「汝らは私の生活を聞いている」と彼は言う。「生き方」と言ったのは、この意味だからである。諸君は生の営みを知っている、すなわち、かつて私がユダヤ教にあったときにしていた営み、そしてそのしかた——度を越えて神の教会を迫害していたということ——を、である。
Non solum, inquit, judaeus eram, et legem sequebar, sed contra persequebar ecclesiam et impugnabam.
PL 8, 1154A「私は単にユダヤ人であって律法に従っていただけではなく、それどころか教会を迫害し、攻撃していた」と彼は言う。
Ergo qui talis eram ut persequerer Ecclesiam, non possum hodie qui conversus sum a judaismo ecclesiam persequi, quam persequebar; non possum, inquam, probare ut et judaismum sequar, et Ecclesiam persequar: simulque, et quod supra dixi, in judaismo nihil intellexi neque accepi quod ad Ecclesiam pertinebat.
PL 8, 1154Aそれゆえ、教会を迫害するような者であった私が、ユダヤ教から回心した今日、かつて迫害していたその教会をなお迫害することはできない。私は、ユダヤ教にも従いながら教会をも迫害するというようなことを両立させられない、と私は言う。同時に、上で述べたとおり、私はユダヤ教において教会に関わることを何も理解せず、何も受け取らなかったのである。
Non ergo ab hominibus doctus sum: expugnabam ergo ecclesiam: parum est expugnabam: quid adjecit? et proficiebam in judaismo supra multos coaetaneos meos in genere meo abundantius: et cum haberem collegas, aeque omnes vincerem cupiditate, et professione in judaismo: et abundantius agerem, id est fortior ac vehementior ad judaismum asserendum essem: aemulator existens paternarum traditionum ut eodem modo traditiones paternas, id est lectiones judaismi et legis, exponerem et traderem.
PL 8, 1154Aそれゆえ私は人々から教えを受けたのではない。私は教会を攻撃していた——攻撃していた、というだけでは足りない。彼は何を付け加えたか。「そして私は、同族の多くの同年輩の者たちにまさって人一倍ユダヤ教において進んでいた」——同輩たちがいても、私は情熱と、ユダヤ教における献身において皆に等しく勝っていた。そして「人一倍」とは、すなわち、ユダヤ教を主張することにおいてより強く、より激しい者であったということである。「父祖伝来の伝承に競い倣う者として」とは、同じ仕方で父祖伝来の伝承、すなわちユダヤ教と律法の教えを説き伝えるためであった、ということである。
Aemulus, id est, imitator, et quasi concertatione quadam; qui et idem esse vellem quales fuerunt, vel patres mei vel ipsae traditiones. VERS. 15.--Haec igitur cum fuerit vita, unde conversio tanta?
PL 8, 1154B「競い倣う者」とは、すなわち模倣者であり、いわば一種の競い合いによって、自分もまた父祖たち、あるいはその伝承そのものと同じような者でありたいと望んだ者である。〔第15節〕このような生き方であったとすれば、これほど大きな回心はどこから来たのか。
Subjungit, Sed cum placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meae, et vocavit per gratiam suam ut revelaret filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus. Ordo est, sed cum placuit Deo revelare filium suum in me.
PL 8, 1154B彼は続けてこう言う。「しかし、私を母の胎から選び分け、その恩寵によって召してくださった方が、その子を私のうちに啓示し、私が異邦人の間で彼を告げ知らせることを良しとされたとき。」語順としては、「しかし、神が私のうちにその子を啓示することを良しとされたとき」ということである。
Quid est autem placuit Deo revelare filium suum in me? id est ut ego cognoscerem Christum: prius enim est ut cognoscat, deinde ut evangelizet. Sic qui me, inquit, separavit de utero matris meae, id est nasci me fecit.
PL 8, 1154Cでは、「神が私のうちにその子を啓示することを良しとされた」とはどういうことか。すなわち、私がキリストを知るようになる、ということである。というのも、まず知ることが先にあり、それから告げ知らせることが続くからである。「このように、私を母の胎から選び分けた方」とは、すなわち、私を生まれさせた方、ということである。
Item et vocavit me per gratiam suam; id est ut ad gratiam suam venirem Deumque cognoscerem, evocavit: nemo enim cognoscit Deum nisi qui vocatus est.
PL 8, 1154Cまた「その恩寵によって私を召した」とは、すなわち、私が神の恩寵に至り神を知るようになるよう、召し出したということである。なぜなら、召されたのでなければ、誰も神を知ることはないからである。
Vocavit ergo me, et placuit ei ut revelaret filium suum in me; ut ego, inquit, cognoscerem, et sic deinde ut eum evangelizarem inter gentes. Hoc postea quam placuit, quid secutum est? continuo non acquievi carni et sanguini.
PL 8, 1154Cそれゆえ神は私を召し、私のうちにその子を啓示することを良しとされた。それは私が知るように、と彼は言う、そしてそれから彼を異邦人の間で告げ知らせるようにである。これが良しとされた後、何が続いたか。「私はただちに肉と血に屈しなかった。」
Ergo revelatum, inquit, mihi est quod evangelizo. Et omnino laboravi carnaliter. Hic enim labor non est.
PL 8, 1154C「それゆえ、私が告げ知らせていることは私に啓示されたのである」と彼は言う。そして私は、まったく肉において労苦した〔宣教の旅に伴う肉と血の労苦を言い、霊の事柄には労苦がないとの対比と取った〕。ここ〔霊の事柄〕には労苦はないからである。
Nam si divina nuntiat, et ea quae gratiam Dei habent animo labor non est, sed labor carnis et sanguinis, id est discurrere, ferre itineris laborem, provincias et gentes peragrare. Non autem acquievi, inquit, carni et sanguini.
PL 8, 1154Dなぜなら、もし人が神的な事柄、すなわち神の恩寵にあずかる事柄を告げ知らせるなら、それは心にとって労苦ではないが、肉と血の労苦、すなわち駆け巡ること、旅の労苦に耐えること、諸属州や諸民族を巡り歩くことは〔労苦である〕。「しかし私は肉と血に屈しなかった」と彼は言う。
Caro enim et sanguis homo exterior totus est. Neque veni Hierosolymam ad praecessores meos apostolos. Hinc enim videri potuit ab hominibus vel per homines didicisse si Hierosolymam pergeret, et cum majoribus et praecessoribus diu viveret.
PL 8, 1154Dというのも、肉と血とは、外なる人間そのものの全体だからである。「また、私は自分に先立つ使徒たちのもとへエルサレムに来なかった。」というのも、もし彼がエルサレムへ行き、自分に先立つ年長者たちと長く共に暮らしたなら、人々から、あるいは人々を通じて学んだと見られる可能性があったからである。
Non, inquit, ivi ad apostolos praecessores meos, non ab ipsis didici; sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum. Hoc est quod accepit per revelationem a Deo, ut evangelizaret inter gentes. Abii, inquit, in Arabiam.
PL 8, 1155A「私は自分に先立つ使徒たちのもとへ行かなかった。彼らから学んだのではない。むしろ私はアラビアへ去り、再びダマスコに戻った」と彼は言う。これは、彼が異邦人の間で福音を告げ知らせるようにと、神から啓示によって受け取ったことである。「私はアラビアへ去った」と彼は言う。
Quam longum iter! et cum redit Damascum, quam diversum? Deinde post annos tres veni Hierosolymam videre Petrum. Ergo jam tribus annis evangelizaverat inter gentes. Quid utique, nisi quod a Deo acceperat, ut Christum revelatum sibi gentibus evangelizaret?
PL 8, 1155A何と長い旅であろうか。そしてダマスコに戻ったとき、何と隔たったことであろうか。「それから三年の後、私はペトロに会うためにエルサレムに来た。」それゆえ、彼はすでに三年間、異邦人の間で福音を告げ知らせていたのである。それはまさに、彼が神から受け取ったこと、すなわち自分に啓示されたキリストを異邦人に告げ知らせるべきこと、以外の何であろうか。
Post tres, inquit, annos Hierosolymam veni. Deinde subjungit causam, videre Petrum. Etenim si in Petro fundamentum ecclesiae positum est, ut in evangelio dictum; cui revelata erant omnia Paulus scivit videre se debere Petrum; quasi eum, cui tanta auctoritas a Christo data esset, non ut ab eo aliquid disceret.
PL 8, 1155A「三年の後、私はエルサレムに来た」と彼は言う。それから彼はその理由——ペトロに会うためであったこと——を付け加える。すなわち、福音に言われているとおり、教会の基がペトロの上に置かれているのであれば、すべてをすでに啓示されていたパウロは、ペトロに会うべきだと知っていた。それは、キリストからこれほどの権威を与えられた者〔ペトロ〕に会うためであって、彼から何かを学ぶためではなかった。
Denique quid subjungit? et mansi apud eum diebus quindecim. Ergo mansi tantum. Numquid paucis diebus tantam istam de Deo scientiam tam parvo tempore a Petro potui discere? Alium autem apostolorum neminem vidi, nisi Jacobum fratrem Domini.
PL 8, 1155Bそれでは彼は続けて何を付け加えるか。「そして私は彼のもとに十五日間とどまった。」つまり、それだけとどまったに過ぎない。わずかな日数、そのように短い時間で、神についてのこれほど大きな知識をペトロから学ぶことなどできただろうか。「しかし使徒たちのうち、主の兄弟ヤコブのほかには、他の誰にも会わなかった。」
Magna doctrina etiam hoc adjunxit magnoque ingenio: primo quod ita dixit, apostolorum neminem alium vidi: nam Jacobum apostolum Symmachiani faciunt quasi duodecimum: et hunc sequuntur qui ad dominum nostrum Jesum Christum adjungunt judaismi observantiam: quanquam etiam Jesum Christum fatentur: dicunt enim eum ipsum Adam esse, et esse animam generalem, et alia hujusmodi blasphema.
PL 8, 1155B彼はこれもまた、大きな学識と大きな才知をもって付け加えている。第一に、彼が「使徒たちのうち他の誰にも会わなかった」とこのように言った点である。というのも、シュンマコス派はヤコブをいわば十二番目の使徒としているからである。そして我々の主イエス・キリストにユダヤ教の遵守を結びつける者たちは、このヤコブに従っている。彼らはイエス・キリストをも告白してはいるものの、そのキリストがアダムその人であり、普遍的な魂であるとし、その他このような冒瀆的なことを言っている。
Ergo hic Paulus negavit Jacobum apostolum, dicendo alium autem apostolorum neminem vidi quod neminem apostolorum alium vidisse se dixit, nisi Jacobum. Et causa, quare Jacobum, adjecta est fratrem Domini qui frater est habitus secundum carnem.
PL 8, 1155Bそれゆえ、パウロはここで、「しかし使徒たちのうち他の誰にも会わなかった」と言うことで、ヤコブが使徒であることを否定している。すなわち、彼はヤコブを除いては、使徒たちのうち他の誰にも会わなかったと言ったのである。そして、なぜヤコブなのかという理由として、「主の兄弟」——肉に従って兄弟とみなされていた者——という句が付け加えられている。
Cum autem fratrem dixit, apostolum negavit. Videndus autem hic fuerat honorifice. Sed neque a Jacobo aliquid discere potuit, quippe cum alia sentiat.
PL 8, 1155Cしかし彼が「兄弟」と言ったとき、〔ヤコブが〕使徒であることを否定したのである。とはいえ、この人物には敬意をもって会う必要があった。だが、ヤコブから何かを学ぶことなどできなかった。というのも、彼は異なる考えを抱いていたからである。
At neque a Petro, vel quod paucis diebus cum Petro moratus est; vel quod Jacobus apostolus non est, et in haeresi sit. Adjecit autem et Jacobum.
PL 8, 1156Aまた、ペトロからも〔学ぶことができなかった〕。というのも、ペトロとはわずかな日数しか共にいなかったからであり、あるいはヤコブは使徒ではなく、異端に陥っていたからでもある。しかも彼はヤコブをも付け加えたのである。
Vidi ergo nominatim quid Jacobus tractet et evangelizet: et tamen quoniam cognita mihi est ista blasphemia, repudiata a me est, sicut et a vobis, o Galatae, repudianda.
PL 8, 1156Aそれゆえ私は、ヤコブが何を論じ、何を告げ知らせているかを名指しで見た。だが、この冒瀆はすでに私に知られている以上、私によって退けられている。それは、ガラテヤ人よ、諸君によってもまた退けられるべきものである。
Non enim potestis dicere, negas Jacobum, et inde ea quae nos sequimur repudias, quia non vidisti Jacobum. Adjecit ergo vidi et Jacobum. Nec error est: quem Jacobum fratrem inquit Domini, id est auctorem sententiae vestrae. Ita nihil apud me valuit.
PL 8, 1156A諸君は、「あなたはヤコブを否定し、それゆえ我々が従っているものを退けている。ヤコブに会わなかったからだ」と言うことはできない。それゆえ彼は「ヤコブにも会った」と付け加えた。誤りではない。彼が「主の兄弟」というそのヤコブとは、すなわち諸君の見解の首唱者のことである。このように、彼は私において何ら効力を持たなかった。
Et cum non secutus sim, et novi ejus sententiam. Quia ergo nihil mihi incognitum est, nec ille valuit persuadere, frustra vos eum sequimini. VERS. 20.-- Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior. Deferenda fides erat etiam jurejurando.
PL 8, 1156Aそして私は彼に従わなかったが、彼の見解は知っている。それゆえ、私にとって知られていないものは何もなく、あの者も私を説得することはできなかった。それなのに、諸君は空しくも彼に従っているのである。〔第20節〕「さて、私が汝らに書いていることについては、見よ、神の御前に〔誓って言うが〕、私は偽っていない。」信は、誓いによってさえも捧げられるべきものであった。
His enim, qui jam erraverunt a fide, ea, inquit, quae scribo vobis non mentior, ecce coram Deo omnia profiteor me narrare, quemadmodum gesta sunt. VERS. 21.-- Deinde veni in partes Syriae et Ciliciae, hoc est evagelizare per gentes.
PL 8, 1157Aすでに信仰から迷い出た者たちに対して、「私が汝らに書いていることについて、私は偽っていない。見よ、神の御前において、私はすべてを起こったとおりに語っていると公言する」と彼は言う。〔第21節〕「それから私はシリアとキリキアの地方へ行った。」すなわち異邦人の間で福音を告げ知らせるためである。
VERS. 22.-- Eram autem ignotus facie ecclesiis Judaeae quae sunt in Christo. Id est jam notum erat evangelium pene omnibus ecclesiis Judaeae, quod ego annuntiabam (quae tamen Judaea est in Christo, non in judaismo Judaeorum).
PL 8, 1157A〔第22節〕「しかし私は、キリストにあるユダヤの諸教会には顔を知られていなかった。」すなわち、私が告げ知らせている福音は、ユダヤのほとんどすべての教会にすでに知られていた、ということである(もっともそのユダヤとは、ユダヤ人たちのユダヤ教におけるユダヤではなく、キリストにあるユダヤである)。
Multae autem ecclesiae sunt in Christo, quibus omnibus notum erat evangelium, quod de Christo habet. Eram tamen ipse ignotus facie. His ergo omnibus, quid ostendit? jam se evangelium suum omnibus persuasisse etiam cum absens esset.
PL 8, 1157Aキリストにある教会は数多くあるが、そのすべてに、キリストについての福音は知られていた。しかし私自身は顔を知られていなかった。それでは、これらすべてによって彼は何を示しているのか。自分が不在であっても、すでに自分の福音を皆に納得させていたということである。
VERS. 23.-- Tantummodo audiebant quod is qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem.
PL 8, 1157A〔第23節〕「ただ彼らは、かつて我々を迫害していた者が、今は信仰を告げ知らせている、と聞いていただけであった。」
Hoc et miraculo dicit fuisse omnibus, quod utique et esse debet ad miraculum: audiebant, inquit, omnes quod ego qui judaeus fuissem, qui persequerer Christianos et ecclesias aliquando, nunc evangelizarem fidem, id est, ut omnes haberent fidem in Christum: quam fidem antea denegabat, quam aliquando expugnabat.
PL 8, 1157B彼は、これがすべての人にとって奇跡と思われたと言うが、それは確かに奇跡と呼ばれるべきものである。かつてユダヤ人であり、かつてキリスト教徒たちと諸教会とを迫害していた自分が、今は信仰を告げ知らせている、すなわちすべての人がキリストへの信仰を持つようにと告げ知らせている、と皆が聞いていた、と彼は言う。その信仰こそ、彼が以前は否み、かつて打ちのめしていたものである。
Miraculum ergo erat ut hodie evangelizaret fidem, qui aliquando expugnaverat; quod ipse fecerat. VERS 24.-- Et in me, inquit, magnificabant Dominum.
PL 8, 1157Bそれゆえ、かつてそれを打ちのめしていた者が、今日それを告げ知らせているということは奇跡であった。それは彼自身がなしたことである。〔第24節〕「そして、私において、彼らは主を賛美していた」と彼は言う。
Quia omnes jam capiebant virtutem Dei, et magnificum Deum dicebant, quod ego conversus essem; et expugnator qui fueram, nunc essem praedicator.
PL 8, 1157Bというのも、皆はすでに神の力を悟り、私が回心したこと、かつて打ちのめす者であった私が今や宣べ伝える者となったことのゆえに、神を偉大なる方と言っていたからである。
Sic fiebat ut magnificarent Deum in me; id est magnum dicerent, qui conversa subito mente praedicarem Dominum Christum, scilicet quem ego antea expugnabam.
PL 8, 1157Bこうして、彼らが私において神を賛美するようになったのである。すなわち、突然心を転じて、以前は自分が打ちのめしていた主キリストを宣べ伝えるようになった私のゆえに、彼らは〔神を〕偉大であると言ったのである。
Quid enim tam magnificum, quam vinci mentem, et accipere contrariam et praedicare eam quam ante expugnaras fidem? Quod si ita est, ergo et vos nihil aliud sequi debetis, nisi quod vobis evangelizat fidem Christi.
PL 8, 1157Cというのも、心が打ち負かされ、正反対のものを受け入れ、以前は打ちのめしていたその信仰を宣べ伝えるようになることほど、偉大なことがあるだろうか。もしそうであるなら、諸君もまた、キリストの信仰を諸君に告げ知らせているもの以外、何ものにも従うべきではないのである。
Liber I, Caput II
第I巻 第II章PL 8, 1157CVERS.1.-- Deinde post annos quatuordecim iterum ascendi Hierosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito. Semel enim ante, post triennium; nunc post annos quatuordecim iterum, inquit, ascendi.
PL 8, 1157C〔第1節〕「それから十四年後、私は再びバルナバと共にエルサレムに上った。テトスも連れて行った。」以前は一度、三年後に上った。今は十四年後に再び、と彼は言う、私は上ったのである。
Ergo evangelium a me gentibus enuntiatum, per revelationem accepi, non ab hominibus neque per hominem didici. Cum Barnaba et assumpto Tito.
PL 8, 1157Cそれゆえ、私が異邦人に告げ知らせた福音は、啓示によって受けたのであって、人々からでも人を通じてでも学んだのではない。「バルナバと共に、そしてテトスも連れて。」
Hos utique ut testes habet, per quos probat evangelium suum per revelationem sibi datum; si quidem Barnabas mecum, inquit, ascendit; assumpsit etiam Titum; quorum fides probata omnibus et evangelium.
PL 8, 1157C彼はまさにこの二人を証人として持っており、彼らによって、自分の福音が啓示によって自分に与えられたことを証明する。すなわち、バルナバは私と共に上った、と彼は言う。テトスも連れて行った。この二人の信仰も福音も、すべての人に証明済みである。
VERS. 2.-- Ascendi autem secundum revelationem, et exposui illis evangelium quod praedico inter gentes.
PL 8, 1157D〔第2節〕「私は啓示に従って上り、異邦人の間で宣べ伝えている福音を彼らに説明した。」
Magnis argumentis probare nititur evangelium ex revelatione sibi datum, quod inter gentes praedicaret a Deo esse: nam ascendi, inquit, Hierosolymam secundum revelationem; ut etiam docerem omnes; etiam ipsos Judaeos; exposui, inquit, omnibus evangelium quod praedico inter gentes.
PL 8, 1157D彼は、自分が異邦人の間で宣べ伝える福音は神から出たものであり、啓示によって自分に与えられたのだということを、大きな論拠によって証明しようとする。すなわち、私は啓示に従ってエルサレムに上った、と彼は言う。それは、すべての人に、すなわちユダヤ人自身にも教えるためであった。私は、異邦人の間で宣べ伝える福音を、すべての人に説明した、と彼は言う。
In quo intelligitur, ex eo quod nemo contradixit, nemo restitit, hoc verum esse evangelium et unum: siquidem hoc quod praedico, inquit, inter gentes exposui in Hierosolyma. Sed potuit ignorare populus. Quid adjecit? Seorsum autem his qui firmamenta videbantur esse.
PL 8, 1158Aそこから知られるのは、誰も反対せず、誰も抵抗しなかったという事実によって、この福音が真実であり、唯一のものだということである。すなわち、私が異邦人の間で宣べ伝えているこの福音を、と彼は言う、エルサレムで説明した。しかし民衆は知らずにいたかもしれない。彼は何を付け加えたか。「ただし、支えと見なされていた人々には別に。」
Id est per quos mandata Dei tradebantur et evangelium, ut apostolis caeterisque; his, inquit, seorsum exposui evangelium quod praedico inter gentes, ut si quid esset quod aliter traderent, corrigerent, vel quod ipse aliter traderem, emendarent.
PL 8, 1158Aすなわち、神の命令と福音が彼らによって伝えられていた人々、使徒たちやその他の人々にである。この人々には、と彼は言う、別に、私が異邦人の間で宣べ伝えている福音を説明した。それは、もし彼らが違う仕方で伝えていることがあれば正させるため、あるいは私自身が違う仕方で伝えていることがあれば正されるためであった。
Haec igitur causa fuit cur ascenderem Hierosolymam; et propterea mihi revelatum est ut ascenderem, quo facilius cognosceretur bonum evangelium, et meum inter gentes, et illorum inter Judaeos.
PL 8, 1158Aそれゆえ、これが私がエルサレムに上った理由であった。そのために私に、上るようにと啓示が与えられたのである。それは、良き福音が、私のものは異邦人の間で、彼らのものはユダヤ人の間で、よりたやすく知られるためであった。
Quod autem seorsum illis ostendit, est, ut Judaeos de medio tollerent, et inter se mysteria communicarent ipsi, qui noverant. Quibus omnibus cum fuisset una sententia atque unum evangelium, quid persuadere nititur? nihil novi addere debere, nihilque conjungere.
PL 8, 1158A彼が別に彼らに示したことは、ユダヤ人を間から取り除き、事情を知る者同士で奥義を分かち合うためであった。これらすべての人々の間で見解が一つであり、福音も一つであったとき、彼は何を説得しようとしているのか。何も新しいものを付け加えるべきではなく、何も結び付けるべきではない、ということである。
Unde peccant hodie Galatae sequendo judaismum et disciplinam vel circmcisionis vel sabbati vel rerum caeterarum: Ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem.
PL 8, 1158Bここから、ガラテヤの人々は今日、ユダヤ教とその教え、すなわち割礼や安息日やその他の事柄の規定に従うことによって罪を犯している。「私が空しく走ったり、走ってしまったりすることのないように。」
Id est ne non integre evangelizarem: si enim minus aliquid evangelizavi, in vacuum cucurri, aut in vacuum nunc etiam curro. Si enim prodest circumcisio, sabbati observatio, rerumque caeterarum, non erit ex gratia Christi salus, et in vacuum curritur.
PL 8, 1158Bすなわち、私が福音を十全に告げ知らせなかったということのないように、という意味である。もし私が何かを欠いたまま福音を告げ知らせたのであれば、私は空しく走ったのであり、あるいは今もなお空しく走っているのである。もし割礼や安息日の遵守やその他の事柄が益となるのであれば、救いはキリストの恩寵によるのではなくなり、空しく走ることになる。
VERS. 3.-- Sed neque Titus, qui mecum erat, graecus compulsus est circumcidi. Illud explicat, nihil omnino actum esse ab his qui pseudoapostoli sunt, id est ab his qui evangelio Pauli, hoc est nuntio de Filio Dei Christo, per quem est fides et certa salus, huic, inquam, evangelio adjungendum putant esse, circumcidi, observare sabbatum, et caetera; haec, inquam, non valuisse, ait; neque persuasum esse Tito, qui utique, inquit, graecus erat, id est paganus, ut compelleretur circumcidi, ac propterea non tamen illi persuasum est, neque ipsi quidem ausi sunt illum compellere.
PL 8, 1158B〔第3節〕「しかし、私と共にいたテトスは、ギリシア人であったが、割礼を強いられることはなかった。」彼はこのことを説明する。すなわち、偽使徒である者たち――パウロの福音、すなわち神の子キリストについての知らせであり、それによって信仰と確かな救いがある福音、この福音に、と私は言うが、割礼を受けること、安息日を守ること、その他のことを付け加えるべきだと考える者たち――によっては、何一つ行われなかった、と彼は言う。これらのことは効力を持たなかった。テトスは、ギリシア人であった、すなわち異教徒であった、と彼は言うが、割礼を強いられるようには説得されなかった。それゆえ、彼に対して説得は行われず、彼ら自身も彼を強いようとは敢えてしなかったのである。
Ita consensus apostolo factus est de evangelio omnium, qui apud Hierosolymam fuerunt. Unde peccant Galatae, qui novum istud adjungendum putant.
PL 8, 1158Cこのようにして、エルサレムにいたすべての人々の福音についての一致が、使徒に対して成立した。それゆえ、この新奇なものを付け加えるべきだと考えるガラテヤの人々は罪を犯している。
VERS. 4 et 5.-- Sed propter subinductos falsos fratres, qui subintraverunt auscultare libertatem nostram, quam habemus in Christo, ut nos in servitutem redigerent, ad horam cessimus subjectioni.
PL 8, 1158C〔第4–5節〕「しかし、ひそかに引き入れられた偽兄弟たちのゆえに――彼らはひそかに入り込んで、我々がキリストにあって持つ自由をうかがい、我々を隷属へ引き戻そうとした――我々は一時、服従に譲歩した。」
Quidam haec sic legunt: Nec ad horam cessimus subjectioni; et est sensus integer cum superiori, ut neque graecus Titus compulsus sit circumcidi, nec tamen nos cessimus vel ad horam subjectioni; id est ut in aliquibus cederemus.
PL 8, 1158Dある人々はこれを、「我々は服従に、一時たりとも譲歩しなかった」と読む。そしてその意味は前文と一体をなし、ギリシア人テトスが割礼を強いられなかっただけでなく、我々も一時たりとも服従に譲歩しなかった、すなわち、いくつかの点で譲ることもしなかった、ということになる。
Quoniam tamen in plurimis codicibus et latinis et graecis ista sententia est, ad horam cessimus subjectioni, id est ferimus quae illis facienda videbantur, sed non ut semper sequeremur; multis modis probatur legendum ita esse, ad horam cessimus subjectioni; primum quia vere cessit; nam et Timotheum circumcidit propter Judaeos, ut ait in Actibus apostolorum (Cap. XVI, 3) .
PL 8, 1159Aしかし、ラテン語写本もギリシア語写本も大多数において、「我々は一時、服従に譲歩した」、すなわち、彼らが行うべきだと考えたことを甘受はしたが、常にそれに従うためではなかった、というこの読みであるので、「我々は一時、服従に譲歩した」と読むべきであることが、多くの仕方で証明される。第一に、彼は実際に譲歩したからである。すなわち彼は、使徒言行録に言われているとおり(使徒言行録16:3)、ユダヤ人のゆえにテモテに割礼を施したのである。
Ergo mentiri non debuit apostolus. Deinde nec ad horam quis diceret, si negare opus fuerat omnino factum. Et certe si Petro restitit, quid est hic nec ad horam cessimus?
PL 8, 1159Aそれゆえ、使徒は偽りを述べるべきではなかった。次に、もし全く行われなかったと否定する必要があったのなら、誰も「一時たりとも」とは言わなかったであろう。そして確かに、もし彼がペトロに抵抗したのであれば、ここでの「我々は一時たりとも譲歩しなかった」とは何であろうか。
Item si supra dictum neque Titus, qui mecum erat graecus, compulsus est circumcidi; non ergo in omnibus nec semper aut multum; postremo propter inductos fratres, qui erant miscentes judaismum christianismo.
PL 8, 1159A同様に、先に「私と共にいたテトスは、ギリシア人であったが、割礼を強いられることはなかった」と言われているのであれば、それゆえ〔譲歩したのは〕すべての点においてでも、常にでも、多くの点においてでもない。最後に、ユダヤ教とキリスト教とを混ぜ合わせていた、引き入れられた兄弟たちのゆえに、である。
Et hinc propter Judaeos declaravit certe semper consilium suum, ut aliquando cederet, etiam his rebus quae verae sunt. Nam hinc ille sensus est, qui judaeus ut Judaeos lucrifacerem, et caetera hujusmodi.
PL 8, 1159Bそしてここから、彼はユダヤ人のゆえに、自分の方針が常にこうであったこと、すなわち、真実である事柄についてさえ〔文脈からは non verae の脱落も考えられるが、本文どおりに訳した〕、時には譲歩することがあったことを、確かに明らかにした。すなわち、ここから、「ユダヤ人として、ユダヤ人たちを得るために」〔底本は qui judaeus で、崩れた形である。本文どおり「ユダヤ人として」と訳した〕や、その他これに類する言葉の、あの意味が出てくるのである。
Ergo nunc propter subinductos falsos fratres (quoniam multi pseudoapostoli, quos falsos fratres dicit) quidam coeperunt addere, subintrare persuasionibus suis, atque auscultare libertatem verborum apostolicorum; id est intrare cupiebant nos.
PL 8, 1159Bそれゆえ今、ひそかに引き入れられた偽兄弟たち(すなわち、彼が偽兄弟と呼ぶ多くの偽使徒たち)のゆえに、ある者たちが付け加え始め、自分たちの説得によってひそかに入り込み、使徒的な言葉の自由をうかがい始めた。すなわち、彼らは我々の中に入り込むことを望んでいたのである。
An veri apostoli tamen Christi? an tentabant libertatem nostram quam habemus in Christo? Cum ergo illorum consilium videremus, ut nos inducerent in servitutem, ad horam quidem cessimus subjectioni, id est ad breve tempus ut aliqua faceremus.
PL 8, 1159Bしかし彼らは本当にキリストの真の使徒であったのか。それとも、我々がキリストにあって持つ自由を試みていたのか。それゆえ、我々を隷属へ引き入れようとする彼らのたくらみを見たとき、我々は確かに一時、服従に譲歩した。すなわち、短い間、いくつかのことを行ったのである。
Non hoc cuicumque, sed perfecto et in fide corroborato permissum intelligere debemus, ut propter Christum aliqua faciat quae extra regulam sunt; dummodo ea, quae facit, prosint legi, id est ut animae liberentur.
PL 8, 1159Bこれは誰にでも許されているのではなく、完全な者、信仰において確固とした者にのみ許されている、と我々は理解すべきである。キリストのゆえに、規範の外にあることを何か行うことが。ただし、彼の行うことが律法の益となる限り、すなわち、魂が解放されるためである限りにおいてである。
Et id multis in locis probatum, et a Paulo gestum ostendemus, uti cedat non verae regulae; exinde corrigat, atque inducat ad veram regulam multos.
PL 8, 1159Cそして、多くの箇所で証明され、パウロによって行われたことを、我々は示すであろう。すなわち、真ならざる規範に譲歩し、そこから正して、多くの人を真の規範へと導く、ということである。
Hinc et illud est quod concedit et secundas nuptias, et quod ipsas nuptias, et quod etiam cibos et omnes cibos: et idolothytos cibos quamquam prohibeat, fiducia tamen et certae fidei concedit.
PL 8, 1159Cここからまた、彼が再婚を許すこと、そして結婚そのものを許すこと、さらには食物、あらゆる食物を許すこと、そして偶像に献げられた食物さえも、禁じはするが、確信ある者、確かな信仰を持つ者には許す、というあの事柄も出てくる。
Cum enim Christus in animo sit, et Christus nutriatur per fidem in nobis, cedere ad tempus regulae non verae periculum non est; si modo tamen hoc ideo faciamus, ut eos adducere ad veram regulam ipsa prima societate possimus.
PL 8, 1159Cキリストが魂の内にあり、キリストが我々のうちで信仰によって養われている限り、しばらくの間、真ならざる規範に譲歩することは危険ではない。ただし、我々がそうするのは、まさにその最初の交わりによって、彼らを真の規範へと導くことができるようにするためである場合に限る。
Denique sic subjungit cessimus subjectioni, sed ad horam, ut veritas evangelii permaneat apud vos; vos qui a nobis instructi.
PL 8, 1159Cそこで、彼はこのように付け加える。「我々は服従に譲歩したが、それは一時のことであり、福音の真理が汝らのもとにとどまるためであった。」諸君とは、我々によって教えを受けた者たちのことである。
O Galatae, non cessimus, ut et vos faciatis, sed ut illis satisfieret atque inducerentur ad veram regulam, et apud vos veritas evangelii ut permaneret.
PL 8, 1159Dおお、ガラテヤ人たちよ、我々が譲歩したのは、諸君にもそうさせるためではなく、彼らを満足させ、真の規範へと導き入れるためであり、また福音の真理が諸君のもとにとどまるためであった。
VERS. 6.-- Ab his autem qui videntur esse aliquid (quales aliquando fuerint, nihil mea interest, Deus hominis faciem non accipit ).
PL 8, 1159D〔第6節〕「しかし、何者かと見なされている人々からは――彼らが以前どのような者であったにせよ、私には関わりのないことである。神は人の顔を受け入れられない――」
Ita positum, ab his, quasi ex his qui videntur esse aliquid, vel ab his qui ab ipsis provenerunt pseudo-apostoli, tamen aliquid essent, id est mutarentur, sequerentur jam evangelium.
PL 8, 1159Dこのように、「彼らから」という言葉は、何者かと見なされている人々の中から、あるいは彼らから出て来た偽使徒たちの中からという意味で置かれている。それは、それでもなお彼らが何者かであるとすれば、すなわち、変えられて今や福音に従うとすれば、ということである。
Quicumque igitur nunc videntur esse aliquid, et ab his orti sunt, ut ante tales fuerint, nunc vero integri (hoc est enim esse aliquid): quales ante fuerint, id est aliquando, nihil inquit mea interest: sufficit enim mihi qualis sit, neque curo qualis ante fuerit.
PL 8, 1160Aそれゆえ、今、何者かと見なされ、その中から生まれた者たちは誰であれ、以前はそのような者であったが、今はまさに完全な者となっている(これこそ「何者かである」ということだからである)。彼らが以前どのような者であったか、すなわちかつてどうであったかは、私には関わりのないことである、と彼は言う。私にとっては、彼が今どのような者であるかで十分であり、以前どのような者であったかは気にかけない。
Et adjungit causam Deus enim hominis faciem non accipit, sed mentem, sed fidem: utrum graecus, utrum judaeus, utrum aliquid fuerit, non hoc Deus accipit, sed quid sit; et an fidem susceperit et evangelium: non enim in praejudicio veritatis acceptat Deus personam: neque ego illos accepi, qui dicebantur columnae esse.
PL 8, 1160Aそして彼は理由を付け加える。「神は人の顔を受け入れられない」のであって、〔受け入れられるのは〕心であり、信仰である。ギリシア人であるか、ユダヤ人であるか、以前何者であったかを、神は受け入れられるのではなく、今何者であるかを受け入れられる。すなわち、信仰と福音を受け入れたかどうかを、である。神は、真理を損なってまで人を受け入れられることはないからである。また私も、柱と言われていた人々を、そのようにして受け入れたのではない。
Hoc est ergo quod ait: mihi enim qui aliquid existimantur esse, nihil contulerunt, hoc est nihil me docuerunt, nihil addiderunt, sed evangelium meum probaverunt. Ergo, et vobis nihil debuit addi ad evangelium, quod vobis pronuntiavi.
PL 8, 1160Aそれゆえ、これが彼の言っていることである。「何者かと見なされている人々は、私に何も貢献しなかった。」すなわち、彼らは私に何も教えず、何も付け加えず、ただ私の福音を是認したのである。それゆえ、私が諸君に宣べ伝えた福音に、諸君にも何一つ付け加えられるべきではなかったのである。
VERS. 7, 8, 9.-- Sed magis contra cum vidissent quoniam creditum est mihi evangelium praeputii, sicut Petro circumcisionis; qui operatus est Petro in apostolatum circumcisionis operatus est mihi in gentibus: et cognita gratia quae data est mihi Petrus et Joannesh, qui videbantur columnae esse, dexteras dederunt.
PL 8, 1160B〔第7–9節〕「そうではなく、むしろ逆に、無割礼の者への福音が私に託されたのを、ちょうど割礼の者への福音がペトロに託されたのと同じように見て取ったとき――割礼への使徒職においてペトロのうちに働いた方が、異邦人において私のうちにも働かれたのであるが――また、私に与えられた恩寵を知って、柱と見なされていたペトロとヨハネは、右手を差し出した。」
Ordo: mihi illi praecipui viri Petrus et Joannes et Jacobus, qui columnae esse videbantur, dexteras dederunt; id est consensum commodarunt, cum viderent mihi creditum esse evangelium praeputii, id est per gentes eodem modo creditum, ut Petro evangelium creditum est circumcisionis ut evangelizaret per Judaeos.
PL 8, 1160B語順はこうである。柱と見なされていた、あの主だった人々ペトロとヨハネとヤコブは、私に右手を差し出した。すなわち、彼らは、無割礼の者への福音が私に託されたのを見て、同意を与えたのである。それは、ペトロに割礼の者への福音が、ユダヤ人の間で告げ知らせるようにと託されたのと同じ仕方で、異邦人の間で私に託されたということである。
Quare autem creditum mihi sicut illis, subjunctum est qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi in gentibus: id est unus Deus atque idem Deus ipse operatus est ut Petrus evangelizaret Judaeis, et mihi ut ego evangelizarem gentibus: qua gratia cognita, quae data est mihi, quod et ego pari modo per gentes apostolus factus sum Dei gratia; coactus Petrus et Jacobus et Joannes, qui videbantur columnae esse, id est qui sustentabant Ecclesiam, ut columnae sustentant culmina et caetera; isti, inquam, tales vel tanti dexteras mihi dederunt, id est copulaverunt amicitiam et pacem et firmitatem, et unum evangelium se habere pronuntiaverunt.
PL 8, 1160Cしかし、なぜ彼らと同じように私にも託されたのか、その理由が付け加えられている。すなわち、「割礼への使徒職においてペトロのうちに働いた方は、異邦人において私のうちにも働かれた」ということである。すなわち、唯一にして同じ神ご自身が、ペトロがユダヤ人に福音を告げ知らせるように働き、私が異邦人に福音を告げ知らせるようにも働かれた、ということである。私に与えられたこの恩寵を知って――すなわち、私もまた同じ仕方で、異邦人の間で、神の恩寵によって使徒とされたことを知って――柱と見なされていた、すなわち、柱が屋根を支えるように教会を支えていた、ペトロとヤコブとヨハネは動かされ、これらの、と私は言うが、これほどの人々が私に右手を差し出したのである。すなわち、彼らは友情と平和と堅固さを結び、自分たちが一つの福音を持っていることを宣言したのである。
Vos ergo, Galatae, peccatis; et neque meum sequimini evangelium, neque Petri, Jacobi, Joannis, qui columnae sunt Ecclesiae, dum additis ea quae a nullo approbata.
PL 8, 1160Cそれゆえ、ガラテヤの人々よ、諸君は罪を犯している。誰からも是認されなかった事柄を付け加えることによって、私の福音にも、教会の柱であるペトロ、ヤコブ、ヨハネの福音にも従っていないのである。
Hoc enim agit in hac omni narratione, peccare Galatas, addendo ad fidem in Christum, observationem legis judaicae et sabbati et circumcisionis. Et Barnabae societatis. Non mihi tantum dexteras dederunt societatis, sed etiam Barnabae, qui mecum fuit socius.
PL 8, 1160D彼はこの物語全体を通じて、まさにこのことを行っている。すなわち、キリストへの信仰にユダヤの律法と安息日と割礼の遵守を付け加えることによって、ガラテヤの人々が罪を犯しているということである。「そしてバルナバにも、交わりの〔右手を〕。」彼らは私にだけでなく、私と共にいた仲間であるバルナバにも、交わりの右手を差し出したのである。
Plus autem adjecit, ne videretur sibi tantum creditum. Verum autem probatum est evangelium Pauli, si probatum est et Barnabae, qui comes fuit Pauli; cui data est societas per dexteras ab his qui in Hierosolymis apostolatum gerebant, et evangelium nuntiabant Judaeis.
PL 8, 1161A彼はさらにこれを付け加えた。自分だけに託されたと見えないようにするためである。パウロの同伴者であったバルナバの福音もまた証明されたのであれば、パウロの福音は真実であると証明されたのである。バルナバには、エルサレムで使徒職を担い、ユダヤ人に福音を告げていた人々から、右手による交わりが与えられたのである。
Unum verum probat esse evangelium apud omnes, et Galatas errare. Ut nos in gentibus, ipsi autem in circumcisione praedicarent.
PL 8, 1161A彼は、すべての人々のもとにある福音がただ一つであり真実であること、そしてガラテヤの人々が誤っていることを証明する。「我々は異邦人の間で、彼らは割礼の者の間で宣べ伝えるように、ということであった。」
Ad hoc dexteras dederunt, consensum commodantes in evangelium et mihi et Barnabae, ut nos praedicaremus in gentibus, ipsi autem Judaeis, hoc est in circumcisione, evangelium praedicarent. VERS. 10.-- Tantummodo ut pauperum memores essemus.
PL 8, 1161A彼らはこのために右手を差し出し、福音について私とバルナバに同意を与えた。それは、我々が異邦人の間で宣べ伝え、彼らはユダヤ人に、すなわち割礼の者の間で福音を宣べ伝えるためであった。〔第10節〕「ただ、我々が貧しい人々を心に留めるようにということだけであった。」
Ita si quid corrigendum esset, corrigerent et monerent: si quidem quod addendum putavissent, adjecissem. Quid tamen illud ut pauperum memores essemus? In omni epistola sua Paulus ita agit.
PL 8, 1161Aこのように、もし何か正すべきことがあれば、彼らはそれを正し、勧告したはずである。もし彼らが付け加えるべきだと考えたことがあれば、私はそれを付け加えていたであろう。しかし、「我々が貧しい人々を心に留めるように」とは何であろうか。パウロは自分のすべての書簡においてこのことを行っている。
Cum igitur ista tractarent Paulus et Barnabas cum Joanne et Petro et Jacobo, admissum evangelium est eodem modo, ut tradit Paulus, et confirmatum est.
PL 8, 1161Bそれゆえ、パウロとバルナバがヨハネとペトロとヤコブと共にこれらのことを論じたとき、パウロが伝えるとおり、福音は同じ仕方で受け入れられ、確認されたのである。
De hac tantummodo disputatione non admitti opera ad salutem, non libenter audierunt: monuerunt tamen ut memores tantum pauperum essemus.
PL 8, 1161B行いは救いのために受け入れられないという、この一点の議論については、彼らは喜んで聞き入れたわけではなかった。しかし、ただ貧しい人々を心に留めるようにとだけ勧告したのである。
Ita et ipsum consentiunt, non ibi esse spem salutis, si in pauperes opera efficiamus, sed tantummodo quid admonent ut memores essemus pauperum; non uti consumamus omnem actionem nostram, sed non habentibus id quod possumus habere commodemus.
PL 8, 1161Bこのようにして彼らもまた、貧しい人々のために行いをなしたとしても、そこに救いの望みがあるのではないということに同意している。しかし彼らが勧告しているのはただ、我々が貧しい人々を心に留めるようにということだけであって、我々の行為のすべてをそれに費やすためではなく、持たない人々に、我々が持ちうるものを分け与えるためである。
Memores tantum ut simus pauperum. Non in hoc curam et sollicitudinem ponamus, totamque virtutem salutis nostrae retinendae.
PL 8, 1161B「ただ貧しい人々を心に留めるように。」我々は、この事柄に配慮と気遣いのすべてを注ぎ、我々の救いを保つ力のすべてをここに置くべきではない。
Ita pene correctus in hoc est et admonitus, tamen non fatetur: ut memores essemus, inquit, non ut hoc ageremus, sed ut in memoria haberemus; quod est minus quam in hoc operam ponere, et hoc solum complere. Quod etiam sollicitus fui etiam hoc ipsum facere.
PL 8, 1161Cこのように、彼はこの点でほとんど正され、勧告されたのであるが、それでも認めてはいない。「我々が心に留めるように」と彼は言うのであって、これを行うようにということではなく、これを記憶にとどめるようにということである。それは、この事柄に労力を注ぎ、これだけを果たすことよりも小さいことである。「そして私は、まさにこのことを行うことにも心を配った。」
Plus adjecit ut etiam de hoc praeter Evangelium, quod praedicabat, habuerit sollicitudinem, ut circa pauperes memor esset, et quodcumque posset praestaret.
PL 8, 1161C彼はさらに、自分が宣べ伝えていた福音に加えて、このことについても心を配っていたこと、すなわち貧しい人々のことを心に留め、できる限りのことを果たしていたことを付け加えた。
Etiamsi revera pauper nullus est, si modo fidem servans, et in Deum credens divitias expectat salvationis suae. Nam victus praesens, et parvus est et sufficiens, et qui non magnopere constet vel praestanti vel accipienti.
PL 8, 1161Cたとえ、信仰を守り、神を信じて、自分の救いの富を待ち望む者であれば、真に貧しい者は誰もいないとしても、である。というのも、現世の糧はわずかなもので足りるものであり、与える者にも受ける者にも大きな負担とはならないからである。
VERS. 11.-- Cum autem venisset Petrus in Antiochiam, in faciem illi restiti, quoniam reprehensus erat.
PL 8, 1161C〔第11節〕「しかしペトロがアンティオキアに来たとき、私は彼に面と向かって抵抗した。彼が非難されていたからである。」
Non solum, inquit, evangelium meum probatum est ab his apostolis, qui erant in Hierusalem, neque solum admonitus sum, ut pauperum memor essem, quod bene officium est, necessarium tamen; quod ipsum implevimus, et sollicitus fui hoc ipsum ut facerem; verum etiam, inquit, peccatum Petri non tacui; in quo libertatem suam ostendit, et fiduciam de evangelio suo, si quidem quod aliter fiebat a Petro, reprehendit.
PL 8, 1161D私の福音はエルサレムにいたこの使徒たちによって是認されただけではなく、と彼は言う、貧しい人々を心に留めるようにと勧告されただけでもない――それは善き務めであり、必要なことではあったが。我々はそれを果たし、私はまさにそのことを行うよう心を配った。しかしそれだけでなく、と彼は言う、私はペトロの罪を黙って見過ごさなかった。このことにおいて彼は自分の自由を、そして自分の福音についての確信を示している。すなわち、ペトロによって違う仕方で行われていたことを、彼は非難したのである。
Rursusque etiam illud quod utique Petrus reprehensus magis erumperet reprehendere, si quid in me vitii esset; meque si non recte agerem in evangelio, proderet; et laesus non parceret.
PL 8, 1162Aさらにまた、ペトロは非難された以上、もし私に何か落ち度があれば、なおのこと激しく非難に踏み切ったであろうし、もし私が福音において正しく行っていなければ、それを暴き出し、傷つけられたからには容赦しなかったであろう、ということもある。
Cum in Antiochiam, inquit, venisset Petrus, non per ecclesiam locutus sum et apud plebem, sed in faciem illi restiti, id est aperte contradixi. Et unde fiducia fuit? non ipse eum reprehendit, sed reprehensum ab omnibus arguit et accusat, quoniam reprehensus erat.
PL 8, 1162A「ペトロがアンティオキアに来たとき」、と彼は言う、私は教会を通じて、民衆の前で語ったのではなく、彼に面と向かって抵抗した。すなわち、公然と反対したのである。では、その確信はどこから来たのか。彼自身がペトロを非難したのではなく、すべての人々から非難されていた者を、彼が咎め、告発したのである。「彼が非難されていたからである」。
Ergo et ille populi judicio peccavit, et accusatus est; et populus si quid in me peccati esset, pari modo reprehenderet, sicut illum reprehendit.
PL 8, 1162Aそれゆえ、彼〔ペトロ〕もまた民衆の判断において罪を犯したのであり、告発されたのである。もし私に何か罪があったなら、民衆は同じように、彼を非難したのと同じ仕方で私を非難したであろう。
VERS. 12.-- Prius enim quam venirent quidam ab Jacobo, cum gentibus edebat: cum autem venissent, subtrahebat se timens eos qui erant ex circumcisione. Et consenserunt cum illo et caeteri Judaei, ita ut Barnabas consentiret simulationi eorum.
PL 8, 1162B〔第12節〕「というのも、ヤコブのもとから或る人々が来る前は、彼は異邦人と共に食事をしていたが、彼らが来ると、割礼の者たちを恐れて身を引いたからである。そして他のユダヤ人たちも彼に同調し、その結果、バルナバまでも彼らの見せかけに同調するに至った。」
Aperte ipsum peccatum explicat, quid fecisset. Quod quidem peccatum se reprehendisse dicit in Petro, fortasse nunc tacuisset: suffecerat enim correctum esse Petrum reprehensione populi, et aperta hujus accusatione: sed quoniam prodest, et ad epistolam maxime necessarium, idcirco narratur.
PL 8, 1162B彼は罪そのもの、すなわちペトロが何をしたのかを、率直に説明する。彼がペトロにおいて非難したというこの罪について、今はあるいは黙っていてもよかったであろう。民衆の非難とその公然たる告発によってペトロが正されたので、それで十分であったはずだからである。しかし、それが益となり、この書簡にとって最も必要であるがゆえに、語られるのである。
Ubi duo agit; primum quoniam evangelium suum privatum non esset reprehensum, et ipse cum reprehenderet Petrum nihil a Petro reprehensionis audierit; tunc deinde illud quod dixi maxime necessarium est, uti quoniam Galatae, omisso evangelio primo, regulae evangelii adjiciendum aliquid putabant, ut et sabbatum observarent, et circumcisionem, et eodem modo viverent ut Judaei; hoc quoniam Galatae faciunt, idcirco haec epistola ad illos scribitur: unde optime narratur, quia id ipsum a Paulo reprehensum est in Petro, et populus reprehendit: unde colligitur et hos quoque peccare.
PL 8, 1162Bここで彼は二つのことを行っている。第一に、自分独自の福音が非難されなかったこと、そして彼自身がペトロを非難したときに、ペトロから何の非難も受けなかったということである。次に、私が先に述べたことこそが最も必要なことである。すなわち、ガラテヤの人々は、最初の福音を捨てて、安息日と割礼を守り、ユダヤ人と同じ仕方で生きるべきだと、福音の規範に何かを付け加えるべきだと考えていたからである。ガラテヤの人々がこれを行っているがゆえに、この書簡は彼らに宛てて書かれているのである。それゆえ、まさにこのこと――パウロがペトロにおいてこれを非難し、民衆もそれを非難したということ――が語られるのは最も適切なのである。そこから、この者たちもまた罪を犯していると結論されるのである。
Quomodo autem vel quid admiserit Petrus, sic subjungit per narrationem: prius enim, inquit, ante quam venirent quidam a Jacobo, cum gentibus edebat tenens evangelium integrum, et regulam ejus, ut aequaliter de Christo annuncietur et Judaeis et gentibus, et non observetur cibus Judaeorum, sed vivatur simpliciter more gentium.
PL 8, 1162Cしかし、ペトロがどのようにして、あるいは何をしてしまったのかを、彼は物語によってこのように付け加える。「というのも」、と彼は言う、「ヤコブのもとから或る人々が来る前は」、彼は完全な福音とその規範を保ちつつ、異邦人と共に食事をしていた。それは、キリストについてユダヤ人にも異邦人にも等しく告げ知らされ、ユダヤ人の食物規定が守られることなく、異邦人の仕方で単純に生きられるためであった。
Hoc prius, inquit, faciebat Petrus ante quam ab Jacobo venirent quidam. Jacobus enim frater Domini, qui auctor est ad Symmachianos, primus apud Hierosolymam sibi hoc adsumendum putavit, uti et Christum praedicaret, et viveret ut Judaei, omnia faciens quae Judaeorum lex praecipit, id est quae sibi Judaei observanda intellexerunt.
PL 8, 1162D「ヤコブのもとから或る人々が来る前は」、ペトロは以前このようにしていた、と彼は言う。というのも、主の兄弟であり、シュンマコス派にとっての創始者であるヤコブは、エルサレムにおいて最初に、キリストを宣べ伝えつつユダヤ人として生き、ユダヤ人の律法が命じるすべてのこと、すなわちユダヤ人が自分たちに守るべきだと理解していたすべてのことを行う、という生き方を自ら引き受けるべきだと考えたからである。
Ab Jacobo ergo quidam cum venissent ad Petrum; veritus, inquit, et timens subtraxit se ne cum gentibus ederet. Sed hoc reprehendit quod antea cum gentibus edebat, et nunc subtraxit se, timens eos qui erant ex circumcisione, id est homines ab Jacobo venientes.
PL 8, 1163Aそれゆえ、ヤコブのもとから或る人々がペトロのもとに来たとき、彼は恐れ、と彼は言う、そして怯えて、異邦人と共に食事をしないように身を引いたのである。しかし彼が非難するのは、以前は異邦人と共に食事をしていたのに、今は割礼の者たち、すなわちヤコブのもとから来た人々を恐れて身を引いた、ということである。
Atque id parum est quod ipse faciebat; inde magnum peccatum, quod alii illi consentiebant. Et consenserunt cum illo et caeteri Judaei.
PL 8, 1163Aそして、彼自身が行っていたことは小さなことにすぎない。大きな罪はそこから、すなわち他の人々が彼に同調したことから生じたのである。「そして他のユダヤ人たちも彼に同調した。」
Sic accipiamus hic Judaeos qui jam tamen Christum acceperant, ut consentirent illi, et Christum accipientes, et judaicam disciplinam et observantiam; nisi enim hoc accipiamus, quid erit, consenserunt illi, si illi suo more viventes secundum judaicam disciplinam agerent?
PL 8, 1163Aここでの「ユダヤ人たち」は、既にキリストを受け入れていた者たちであり、彼らはキリストを受け入れつつ、ユダヤの教えと遵守をも受け入れて、彼に同調したのだ、と我々は理解すべきである。もしこう理解しないなら、彼らがもともとの自分たちの仕方で生き、ユダヤの教えに従って行動していたのだとすれば、「彼に同調した」とは何を意味することになるであろうか。
Sed qui jam evangelium perceperant Christo credendo, quemadmodum et ipse prius cum gentibus edebat, postea illo subtrahente se, et timente eos qui venerant ab Jacobo (quos timebat scilicet ex circumcisione viros) ita caeteri consenserunt, ut non cum gentibus viverent, sed cum circumcisione, id est cum Judaeis et ipsi qui Judaei erant antea.
PL 8, 1163Bそうではなく、キリストを信じることによって既に福音を受け取っていた者たちが、彼自身が以前は異邦人と共に食事をしていたのと同じように振る舞っていたのに、その後、彼が身を引き、ヤコブのもとから来た人々を恐れる(すなわち彼が恐れていたのは割礼の者たちであった)につれて、他の人々もまた、異邦人と共にではなく割礼の者と共に、すなわち、以前ユダヤ人であった者たち自身がユダヤ人と共に生きるようにと、同調したのである。
Ita ut et Barnabas consentiret simulationi eorum. Ita, inquit, male simulaverant cum Judaeis vivere, dimissis gentibus, ut Barnabas consentiret illis: de quo supra dictum quod socius sit Pauli, et evangelium integre tenet: consensit tamen illis, et illorum simulationi.
PL 8, 1163B「その結果、バルナバまでも彼らの見せかけに同調するに至った。」このように、と彼は言う、彼らは悪しくも、異邦人を捨ててユダヤ人と共に生きる見せかけを装ったので、バルナバまでも彼らに同調するに至ったのである。バルナバについては先に、パウロの仲間であり、福音を完全に保っている者だと言われていた。それでも彼は、彼らに、そして彼らの見せかけに同調したのである。
Quid igitur intelligimus simulationem? Nam etiam Petrus, et Barnabas et caeteri Judaei vere transierant in hoc ut et judaica disciplina vitam agerent, sed ad tempus propter praesentes, et simularent: et idcirco, inquit, et Barnabas consensit eorum simulationi.
PL 8, 1163Bそれでは、この「見せかけ」を我々はどう理解すべきか。というのも、ペトロもバルナバも他のユダヤ人たちも、本当に〔底本は vere。文脈(次節)から non vere と読む〕ユダヤの教えに従って生活を送るところにまで移っていたのではなく、その場に居合わせた人々のゆえにしばらくの間そうしていたのであり、見せかけを装っていたのである。それゆえ、と彼は言う、バルナバも彼らの見せかけに同調したのである。
Ita accipiendum: nam neque Petrus neque caeteri transierant ad judaicam disciplinam, sed ad tempus consenserant; quod quidem aliquoties fit simulata consensione: verumtamen unde peccabat Petrus? quia non ille ad inducendos Judaeos ista finxerat, ut consentiret illis; quod fecit ipse Paulus, et fecisse se gloriatur, ut consentiret Judaeis, sed ut illos lucrifaceret: sed quod Petrus simulavit quidem, in eo tamen peccavit, quod subtrahebat se timens eos qui erant ex circumcisione.
PL 8, 1163Cこのように理解すべきである。すなわち、ペトロも他の者たちも、ユダヤの教えへと移ったのではなく、しばらくの間、見せかけの同意によって同調したのであって、これは時にそのように起こることである。しかし、それでもペトロはどこで罪を犯したのか。彼が、ユダヤ人たちを引き入れるためにこのことを装って彼らに同調したのではなかった、という点である――それはパウロ自身が行ったことであり、彼はユダヤ人たちに同調したのは彼らを得るためであったと誇っている。しかしペトロは確かに見せかけを装ったのだが、彼が罪を犯したのは、割礼の者たちを恐れて身を引いたという、まさにその点においてであった。
Propter timorem igitur cum simularet seque abstineret a gentibus, ipsi simulationi et Barnabas consentiret, idcirco, inquit, ego aperte restiti, et eum accusavi, non recte propter timorem illum ita simulasse.
PL 8, 1163Cそれゆえ、彼が恐れのために見せかけを装い、異邦人から身を控えたとき、まさにその見せかけにバルナバまでも同調したので、それゆえ、と彼は言う、私は公然と抵抗し、彼を告発した。彼が恐れのゆえにそのように見せかけを装ったのは正しくなかったからである。
Deinde sic subsequitur, VERS. 14:-- Sed cum vidissem quoniam non recte ingrediuntur ad veritatem evangelii.
PL 8, 1163Dそして次にこのように続く。〔第14節〕「しかし、彼らが福音の真理へと正しく歩んでいないのを見たとき」
Tenebant quidem evangelium et integre tenebant, et intelligebant non ita vivendum quemadmodum vivunt ex circumcisione; sed quoniam simulabant, idcirco male evangelium et interpretabantur, et male ad veritatem evangelii non recta via pergebant.
PL 8, 1163D彼らは確かに福音を保っており、完全に保ってはいた。そして、割礼の者たちのように生きるべきではないことも理解していた。しかし彼らが見せかけを装っていたがゆえに、福音を悪しく解釈し、福音の真理へと正しくない道を進んでいたのである。
Hoc ergo cum viderem, dixi Petro coram omnibus: id est quod supra dixit in faciem restiti; et aperte dixi, et coram omnibus dixi: si tu cum sis judaeus gentiliter vivis, quomodo gentes cogis judaizare?
PL 8, 1163D「それゆえ、これを見たとき、私はすべての人の前でペトロに言った。」すなわち、先に「私は彼に面と向かって抵抗した」と言ったことである。そして私は公然と、すべての人の前で言った。「汝はユダヤ人でありながら異邦人の仕方で生きているのに、どうして異邦人にユダヤ人の仕方を強いるのか。」
Utique intellexit etiam Paulus Petrum simulasse propter metum, ut non cum gentibus viveret. Itaque non hoc illi objicit; quia dicere poterat ille, simulavi.
PL 8, 1164A確かにパウロも、ペトロが恐れのゆえに、異邦人と共に生きないように見せかけを装ったことを理解していた。それゆえ、彼はこのことを彼に責めているのではない。なぜなら、ペトロは「私は見せかけを装ったのだ」と言うこともできたはずだからである。
Quid igitur objecit illi? vixisti cum gentibus, et vivis cum gentibus: si enim ad tempus consensionem habes, sine dubio gentiliter vivis: quoniam simulatio decipit multos, peccas: cogis enim gentes judaizare.
PL 8, 1164Aそれでは、彼は彼に何を責めたのか。お前は異邦人と共に生きてきたし、今も異邦人と共に生きている。もしお前がしばらくの間だけ同意しているのであれば、疑いなく異邦人の仕方で生きているのである。見せかけは多くの人を欺くのだから、お前は罪を犯している。なぜなら、お前は異邦人にユダヤ人の仕方を強いているからである。
Ita et intellexisse ostendit consensisse Petrum Judaeis, sed simulatione; et tamen illum peccare, primo quia timuit eos qui venerant; deinde quia caeteri fallebantur et cogebantur judaizare, non intelligentes illum simulare.
PL 8, 1164Aこのようにして彼は、ペトロがユダヤ人たちに同調したが、それは見せかけによるものであったことを理解していたと示している。それでも彼が罪を犯したのは、第一に、来ていた人々を恐れたからであり、第二に、他の人々が欺かれ、彼が見せかけを装っていることを理解せずに、ユダヤ人の仕方を強いられたからである。
Hoc ergo colligit, et dixisse memorat: si tu, Petre, cum sis Judaeus gentiliter vivis, id est cum gentibus vivis, quomodo ipsas gentes cogis judaizare? id est judaicam disciplinam agere et in cibis et in observationibus?
PL 8, 1164Bそれゆえ彼はこう結論し、こう言ったと記している。「汝、ペトロよ、ユダヤ人でありながら異邦人の仕方で生きているのに」――すなわち異邦人と共に生きているのに――「どうして異邦人自身にユダヤ人の仕方を強いるのか」――すなわち、食物と儀礼の両方において、ユダヤの教えを行わせるのか。
VERS. 15.-- Nos natura Judaei, et non ex gentibus, peccatores; scientes quia non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Christi Jesu: et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide et non ex operibus legis: quoniam ex operibus non justificatur omnis caro.
PL 8, 1164B〔第15節〕「我々は生まれながらのユダヤ人であって、異邦人からの罪人ではない。人が律法の業によって義とされることはなく、キリスト・イエスへの信仰によるほかはないことを知っているので、我々もキリスト・イエスにあって信じている。それは、律法の業によってではなく信仰によって義とされるためである。なぜなら、業によっては、いかなる肉も義とされないからである。」
Adhuc pars orationis est ipsius Pauli accusantis Petrum et ad eum loquentis quod non recte judaismo consentiret, et sic induceret gentes judaizare.
PL 8, 1164Bこれはなお、ペトロを責め、彼が正しくなくユダヤ教に同調し、そのようにして異邦人にユダヤ人の仕方を強いていることについて彼に語りかけている、パウロ自身の言葉の一部である。
Nos, inquit, Judaei, id est, ego et tu, Petre, et caeteri qui peccatores sumus, non tamen ex gentibus, sed judaei sumus, nempe in Christum fidem sumimus, qua utique ratione cum judaei essemus; scilicet quia scimus non justificari hominem ex operibus legis, sed justificari per fidem, et fidem Jesu Christi; cum hoc igitur sciremus, nos, inquit, in Christo Jesu credidimus, et credimus, ut justificemur ex fide, non ex operibus legis; quia ex operibus legis, non justificatur omnis caro, id est homo qui in carne est.
PL 8, 1164B「我々ユダヤ人は」、と彼は言う、すなわち、私と、ペトロよ、お前と、そして他の罪人である我々のことであるが、異邦人からの者ではなく、ユダヤ人である。それでも我々はキリストへの信仰を受け入れたのであって、それはまさに、我々がユダヤ人でありながら、人は律法の業によってではなく信仰によって、すなわちイエス・キリストへの信仰によって義とされるのだと知っていたからである。それゆえ、これを知っていたので、我々は、と彼は言う、キリスト・イエスにあって信じたのであり、また信じている。それは、律法の業によってではなく信仰によって義とされるためである。なぜなら、律法の業によっては、いかなる肉も、すなわち肉にある人間は、義とされないからである。
Ergo si hoc scientes credidimus per fidem justificationem fieri, utique erramus, si nunc ad judaismum redimus, ex quo transivimus, ut non ex operibus justificemur sed ex fide, et fide in Christum: ipsa enim fides sola justificationem dat et sanctificationem.
PL 8, 1164Cそれゆえ、もし我々が、義とされることが信仰によって成るのを知りながら信じたのであれば、我々が既にそこから移り出て、業によってではなく信仰によって、すなわちキリストへの信仰によって義とされるようになったユダヤ教に、今再び戻るのであれば、確かに我々は誤っていることになる。信仰そのものだけが、義とされることと聖化とを与えるからである。
Ita quaelibet caro, sive judaei, sive ex gentibus, non ex operibus, neque observatione legis Judaeorum, sed justificatur ex fide. VERS. 17.-- Si autem quaerentes justificari in Christo, inveniemur et ipsi peccatores, ergo et Christus peccati minister est,?
PL 8, 1164Cこのように、いかなる肉であれ、ユダヤ人であれ異邦人からの者であれ、業によってでも、ユダヤ人の律法の遵守によってでもなく、信仰によって義とされるのである。〔第17節〕「しかし、キリストにあって義とされることを求めながら、我々自身も罪人であることが分かるとすれば、それではキリストは罪の奉仕者ということになるのか。」
Etenim peccatores cum sint judaei, et peccatores non ex gentibus, et cum accepta fide in Christo agimus quod Judaei agunt, qui ideo in Christum fidem sumimus, quia non ex operibus legis justificari intelleximus hominem, in qua volumus justificari in Christo; observantes legis opera, peccatores efficimur: jam fit ut Christus peccati minister sit; quem ideo accepimus, ne peccaremus; nunc accepto ipso; cum ad peccata redeamus, id est judaizemus, factus est Christus peccati minister?
PL 8, 1165Aというのも、ユダヤ人であっても罪人であり、異邦人からの罪人でもないのに、キリストへの信仰を受け入れた後で、なおユダヤ人が行うことを行うとすれば――我々がキリストへの信仰を受け入れたのは、人が律法の業によっては義とされないと理解し、キリストにあって義とされることを望んだからであるのに――律法の業を守ることによって、我々は罪人にされてしまう。そうなれば、キリストは罪の奉仕者ということになってしまう。我々が彼を受け入れたのは罪を犯さないためであったのに、今、彼を受け入れておきながら、罪へ、すなわちユダヤ人の仕方へと戻るのであれば、キリストは罪の奉仕者にされてしまったことになるのか。
Sed hoc, inquit, absit: id est non ita oportet sentire, non ita agere, ut Christus peccati minister sit, qui ideo passus est ut peccatum interiret. VERS. 18.-- Si enim quae destruxi, iterum haec aedifico, praevaricatorem me constituo.
PL 8, 1165A「しかし、断じてそうではない」、と彼は言う。すなわち、キリストが罪の奉仕者であるなどと、そのように考えるべきでも、そのように行うべきでもない。キリストは、罪が滅びるようにと、まさにそのために苦しみを受けられたのである。〔第18節〕「もし私が、破壊したものを再び建て上げるなら、私は自分を違反者と定めることになる。」
Cum enim credidi judaeus in Christo, destruxi legem et legis opera: nunc autem post credulitatem in Christum si revertor atque ago legis opera, aedifico quae destruxi, et sum jam praevaricator, qui contra facio quam utilitas et virtus et causa postulat.
PL 8, 1165Bというのも、私がユダヤ人としてキリストを信じたとき、私は律法とその業を破壊したのである。今、キリストへの信仰の後で、もし私が立ち戻り、律法の業を行うなら、私は破壊したものを再び建て上げることになり、既に違反者である。私は、益と力と理由が求めるところと反対のことを行っているからである。
Cujus autem praevaricator sum? non legis, sed Christi: mandata enim Christi in praevaricationem traho, si ad judaismum revertor, et ea observare incipio quae condemnavi observanda; quia intellexi non ex ipsis justificari hominem, sed ex Christo.
PL 8, 1165Bしかし、私は何に対する違反者なのか。律法に対してではなく、キリストに対してである。というのも、もし私がユダヤ教に立ち戻り、自分が守るべきでないと断じたものを再び守り始めるなら、私はキリストの命令を違反へと引き込むことになるからである。人が義とされるのはそれらのものによってではなく、キリストによってであると、私は理解していたのである。
VERS. 19.-- Ego enim per legem legi mortuus sum, ut Deo vivam. Potest videri duas leges dixisse Paulus, unam Christi, alteram Moysi, ut ipsi legi mortuum se dicat, quae fuit Judaeis data, per legem quae a Christo data sit: ut hoc sit, per legem legi mortuus sum; id est per legem Christi mortuus sum legi Judaeorum ante datae.
PL 8, 1165B〔第19節〕「というのも、私は律法によって律法に死んだのであり、それは神に生きるためである。」パウロは二つの律法、一つはキリストの律法、もう一つはモーセの律法を語ったと見ることができる。すなわち、彼はキリストによって与えられた律法によって、ユダヤ人に与えられていた律法そのものに死んだ、と言っているのである。つまり、「私は律法によって律法に死んだ」とは、私はキリストの律法によって、以前ユダヤ人に与えられていた律法に死んだ、ということである。
Potest autem videri, quod frequenter ait Paulus, sed et ipse Salvator, ut idcirco duas leges hinc nominaverit, quoniam eadem ipsa velut duplex est, una cum carnaliter, altera cum spiritaliter, intelligitur.
PL 8, 1165Cまた、パウロがしばしば語り、救い主ご自身も語っておられるように、彼がここで二つの律法を名指したのは、まさに同じ一つの律法が、いわば二重であるからだと見ることもできる。すなわち、一つは肉的に理解される場合、もう一つは霊的に理解される場合である。
Ante autem carnaliter intelligebatur; et ex operibus et ex circumcisione et caeteris observationibus carnaliter intellectis legi serviebatur: at postea quam Salvator verum et spiritale lumen apparuit, intelligi lex coepit spiritaliter; facta velut alia, cum eadem ipsa lex sit.
PL 8, 1165C以前は律法は肉的に理解されており、人々は業や割礼やその他の儀礼を肉的に理解して、律法に仕えていた。しかし、救い主が真の霊的な光として現れられた後は、律法は霊的に理解され始めた。それは同じ律法でありながら、いわば別の律法になったかのようである。
Ergo erit sensus: ego enim per legem quae nunc spiritaliter intelligitur, legi mortuus sum; illi scilicet legi, quae carnaliter intelligebatur. Et cum ita sit, quia tamen spiritaliter intelligo legem, mortuus sum legi carnali, ut Deo vivam.
PL 8, 1165Cそれゆえ、意味はこうなるであろう。「私は、今や霊的に理解される律法によって、律法に死んだ」とは、すなわち、肉的に理解されていたあの律法に死んだ、ということである。そしてそうであるからには、私は律法を霊的に理解しているがゆえに、肉的な律法に死んだのであり、それは神に生きるためである。
Sic enim Deo quis vivit cum praecepta illa in lege posita non carnaliter intelligit, sed spiritaliter; id est quid sit vere circumcidi, quid sit verum sabbatum, quid caetera, quae multis locis et tractata sunt et tractabuntur. Cum Christo crucifixus sum.
PL 8, 1165Dこのようにして人は、律法の中に置かれたそれらの命令を肉的にではなく霊的に理解するとき、神に生きるのである。すなわち、真に割礼を受けるとはどういうことか、真の安息日とは何か、その他の事柄とは何かを、である。これらは多くの箇所で論じられてきたし、これからも論じられるであろう。「私はキリストと共に十字架につけられた。」
Hoc est jam aliam legem accepisse, ut jam homo vetus fixus sit cruci, id est tota caro, id est omnis homo vetus, et desideria carnis. Hoc enim Christus mysterio suo, et mihi egit. Confixi ergo cum Christo sumus cruci.
PL 8, 1165Dこれは既に別の律法を受け入れたということであり、それは、古き人が既に十字架に釘付けられ、すなわち肉のすべてが、すなわち古き人の全体と肉の欲望とが、十字架に釘付けられたということである。キリストはこのことを、ご自身の奥義によって、私にも行われたのである。それゆえ、我々はキリストと共に十字架に釘付けられているのである。
VERS.20.-- Vivo autem, jam non ego, sed vivit in me Christus. Id est jam spiritus factus sum, spiritaliter intelligendo mandata Dei. Ante totum circa carnem me exhibebam, et ejus desideriis vel serviebam vel imperabam, nihil spiritaliter intelligens.
PL 8, 1166A〔第20節〕「しかし私は生きている。もはや私ではなく、キリストが私のうちに生きておられるのである。」すなわち、私は既に霊とされたのであり、神の命令を霊的に理解する者となったのである。以前は、私はすべてにおいて肉に関わる者として自分を示し、肉の欲望に仕えるか、あるいはそれに命じるかしていたのであって、何一つ霊的に理解してはいなかった。
Nunc ergo quoniam ipse spiritaliter vivo, vivit in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo filii Dei et Christi.
PL 8, 1166Aそれゆえ今、私自身が霊的に生きているがゆえに、キリストが私のうちに生きておられるのである。「しかし、今、私が肉において生きているのは、神の子、すなわちキリストへの信仰によって生きているのである。」
Hoc est vere spiritaliter vivere, ut cum in carne quis vivat, non propter carnem vivat, neque ex carne, sed vivat Deo et Christo in fide eorum: quod est vivere spiritaliter, de ipso cogitare, ipsum loqui, ipsum credere, ad ipsum desiderio tendere, fugere mundum, exponere omnia quae in mundo sunt ex animo: hoc est fide vivere, a nullo aliud boni sperare quam a Christo et a Deo: hoc est in fide vivere et Dei et Christi, qui me dilexit et tradidit tantum beneficium, ut se pro nobis daret morti et cruci, ac sic nos de peccatis liberaret.
PL 8, 1166Aこれこそが真に霊的に生きるということである。すなわち、人が肉において生きていても、肉のために生きるのでも、肉から生きるのでもなく、神とキリストへの信仰によって、彼らに生きることである。霊的に生きるとは、彼について考え、彼について語り、彼を信じ、彼へと欲求をもって向かい、世界を避け、世界にあるすべてのものを心から捨て去ることである。これが信仰によって生きるということであり、キリストと神以外の何ものからも善を期待しないということである。これが、神とキリストへの信仰によって生きるということである。キリストは私を愛し、これほど大きな恩恵を与えて、我々のためにご自身を死と十字架とに渡され、そのようにして我々を罪から解放してくださったのである。
Denique sic subsequitur, VERS. 21:-- Non sum ingratus gratiae Dei ut cum ipse me haeredem fecerit per Christum, et Christus se tradiderit pro me, ego dimissa omni spe quam habeo in Christo, redeam ad spem legis ut credam ex operibus legis me justificari.
PL 8, 1166Bそこで、このように続く。〔第21節〕「私は神の恩寵に対して恩知らずではない。」すなわち、神ご自身がキリストを通して私を相続人とし、キリストが私のために自らを渡してくださったのに、私がキリストにあって持っているすべての希望を捨てて律法の希望に戻り、律法の業によって自分が義とされると信じるほどに、恩知らずではない、ということである。
Hoc est ingratum esse ei qui mihi tantum praestitit, ut pro me se objiceret, et me a peccatis liberaret per peccata in se punita. Nam si per legem justitia est, ergo Christus gratis mortuus est.
PL 8, 1166Bこれは、私のために自らを差し出し、罪をご自身のうちに罰することによって私を罪から解放してくださったほどに、これほどのことを私に施してくださった方に対して、恩知らずであるということである。「というのも、もし義が律法によるのであれば、キリストは無駄に死んだことになるからである。」
Plena conclusio circa errores Galatarum et eorum qui ad christianismum judaismum addunt: etenim, inquit, si justitia est per legem, frustra mortuus est Christus.
PL 8, 1166Cこれはガラテヤの人々の誤り、そしてキリスト教にユダヤ教を付け加える人々の誤りについての完全な結論である。すなわち、と彼は言う、「もし義が律法によるのであれば、キリストは空しく死んだことになる」のである。
Si enim ideo mortuus est Christus, quoniam justificatio non contingebat ex lege, debeo Christum tamen sequi: sin autem etiam post adventum Christi per legem justificari me credo, non est mortuus Christus propter me, et gratis mortuus est, id est sine causa mortuus est.
PL 8, 1166Cというのも、もしキリストが死なれたのは、義とされることが律法からは得られなかったからであるなら、私はなおキリストに従うべきである。しかし、もしキリストの到来の後もなお、私が律法によって義とされると信じるのであれば、キリストは私のために死なれたのではなく、無駄に死なれたことになる。すなわち、理由なく死なれたことになる。
Pugnat et adversum sibi est, credere in Christum, et legis opera sequi; cum enim lex ex operibus suis non justificaret hominem, idcirco Christus venit, ut morte sua justificatio homini fieret: nunc cum ad legem reditus sit post fidem in Christum, gratis videbitur Christus mortuus esse, ut nihil nobis praestiterit; quippe cum jam praestabat hoc lex.
PL 8, 1166Cキリストを信じることと律法の業に従うこととは、互いに争い、矛盾する。というのも、律法はその業によって人を義とすることができなかったので、それゆえキリストが来られ、その死によって人が義とされるようにされたのである。今、キリストへの信仰の後で律法へと戻るのであれば、キリストは無駄に死なれたように見えるであろう。すなわち、我々に何も施してくださらなかったかのように見えるであろう。まるで律法が既にそれを施していたかのようにである。
Porro autem non praestabat hoc lex; et ideo Christus venit, ut ipse praestaret: ergo non gratis mortuus est Christus; sed per ipsum nobis justificatio provenit: quod si ita est, ex operibus legis non est justitia.
PL 8, 1166Cしかし、律法はこれを施してはいなかった。それゆえキリストが来られ、ご自身がそれを施されたのである。それゆえ、キリストは無駄に死なれたのではなく、彼を通して我々は義とされるに至ったのである。もしそうであるなら、義は律法の業によるのではない。
Liber I, Caput III
第I巻 第III章PL 8, 1166DVERS. 1.-- O stulti Galatae, quis vos fascinavit, ante quorum oculos Christus Jesus proscriptus est, et in vobis crucifixus?
PL 8, 1166D〔第1節〕「おお、愚かなガラテヤ人たちよ、誰が汝らに魔法をかけたのか。汝らの目の前でキリスト・イエスは公示されて売り渡され、汝らのうちで十字架につけられたというのに。」
Non patiuntur fascinum, nisi qui in bono aliquo pollent, et patiuntur a malignis et invidis: et cum bonum ex evangelio vero accepissent, et in Christum crederent, et ejus promissa sperarent, nunc cum adjungere coeperint etiam judaismi disciplinam, quis, inquit, vos fascinavit, ut a bono vestro recederetis?
PL 8, 1166D何か善いものを豊かに持っている者でなければ、魔法にかけられることはない。そしてそれは、悪意ある者や妬む者によってかけられるのである。彼らは真の福音によって善いものを受け、キリストを信じ、その約束を望んでいたのに、今やユダヤ教の教えまでも付け加え始めたので、「誰が汝らに魔法をかけたのか」、諸君が自分の善いものから離れてしまうほどに、と彼は言うのである。
Estis igitur stulti, id est non intelligentes. Quid autem admiserunt, unde stulti sunt? quod illis persuasum est colere judaismum.
PL 8, 1167Aそれゆえ、諸君は愚かなのである、すなわち理解していないのである。しかし、彼らは何をしてしまったから愚かなのか。ユダヤ教を守るようにと説得されてしまった、ということである。
Ergo proscriptus Christus est, id est bona ejus distracta et vendita sunt, quae utique in nobis erant, et judaismi persuasione proscripta sunt, vendita et perdita.
PL 8, 1167Aそれゆえ、キリストは公示され売り渡されたのである。すなわち、彼の財産は――それはまさに我々のうちにあったのだが――切り売りされ、売り渡されたのであり、ユダヤ教の説得によって公示され、売り渡され、失われたのである。
Ergo stulti, quorum ante oculos Jesus Christus proscriptus est, ut ea bona in vobis praesentibus perirent, ut pereunt illa quae proscribuntur: quod non restitistis, non repugnastis, et idcirco stulti.
PL 8, 1167Aそれゆえ、諸君は愚かである。諸君の目の前でイエス・キリストは公示され売り渡され、その善いものは、諸君がその場に居合わせながら滅びてしまった。ちょうど公示され売り渡されるものが滅びるようにである。諸君が抵抗せず、逆らわなかったから、それゆえ愚かなのである。
Denique et in hac sententia etiam illud est quod in vobis crucifixus est Christus; hoc enim fecerunt et in vobis illi Judaei, qui vobis persuaserunt ut judaismum sequeremini, quod fecerunt Christo ut in crucem tollerent: sic et persuadendo vobis judaismi disciplinam, et vobis Christum crucifixerunt.
PL 8, 1167Aそこで、この文言の中にはまた、キリストが諸君のうちで十字架につけられたということも含まれている。というのも、諸君にユダヤ教に従うようにと説得したあのユダヤ人たちは、諸君のうちでも、彼らがキリストを十字架に上げるために行ったのと同じことを行ったからである。すなわち、諸君にユダヤ教の教えを説得することによって、諸君のうちでもキリストを十字架につけたのである。
Stulti ergo vos, Galatae, perdidistis ex vestris animis Christum et ejus bona. Nescio quis igitur vos in bonis vestris fascinavit. VERS. 2.-- Hoc solum volo discere a vobis.
PL 8, 1167Bそれゆえ、愚かな諸君、ガラテヤ人たちよ、諸君は自分たちの魂からキリストとその善いものを失ってしまったのである。それゆえ、何者とも知れぬ者が、諸君の善いものに関して諸君に魔法をかけたのである。〔第2節〕「私が汝らから知りたいのはただこの一事だけである。」
Nihil movebo, nihil reprehendam; hoc solum, inquit, volo discere, et a vobis discere; ex operibus legis spiritum accepistis, an ex auditu fidei quo meliores ad Dei cognitionem esse coepistis?
PL 8, 1167B私は何も動かさず、何も非難しない。「私が知りたいのはただこの一事だけである」と彼は言う。しかも諸君から知りたいのである。「汝らは律法の業によって霊を受けたのか、それとも信仰の聞き取りによってか。」その聞き取りによって、諸君は神の認識へ向けてより善い者となり始めたのである。
Unde, inquit, provenit vobis accipere spiritum, ex operibus legis, an ex auditu fidei? Cum ergo vobis evangelizavi, ex auditu fidei spiritum accepistis: non ergo ex operibus legis.
PL 8, 1167B諸君が霊を受けることはどこから生じたのか、と彼は言う。「律法の業によってか、それとも信仰の聞き取りによってか。」それゆえ、私が諸君に福音を告げ知らせたとき、諸君は信仰の聞き取りによって霊を受けたのである。それゆえ、律法の業によってではない。
Aut, si non ex operibus legis, quare nunc adjungitis judaicam disciplinam, ut ex operibus legis spiritum accipere vos credatis, et de Deo sentire, et Deum sperare, cum jam accepistis spiritum ex auditu fidei? id est quod audistis fidem in Christum sequendam?
PL 8, 1167Bあるいは、もし律法の業によってでないなら、なぜ諸君は今、ユダヤの教えを付け加えるのか。既に信仰の聞き取りによって霊を受けたのに、律法の業によって霊を受け、神について考え、神に望みをかけるのだと信じるためにか。信仰の聞き取りとは、すなわち、キリストへの信仰に従うべきだと諸君が聞いたということである。
Quod si ex auditu, contra fidem fit cum ex operibus legis spiritum vos accipere creditis, cum hac sola fide in Christum spiritus detur et datus vobis est. VERS. 3.-- Sic stulti estis, ut cum spiritu coeperitis, nunc carne consumemini?
PL 8, 1167Cもしそれが聞き取りによるのであれば、諸君が律法の業によって霊を受けると信じるのは、信仰に反することになる。霊はこのキリストへの信仰のみによって与えられ、諸君に与えられたのだからである。〔第3節〕「かくも汝らは愚かなのか。霊によって始めながら、今は肉によって仕上げられようとしているとは。」
Expressit quid sit ex operibus legis, et quid sit ex auditu fidei: etenim opera legis nihil aliud agunt, nisi ut carni satisfaciant, ex carne affectum patiantur, carni subveniant. Secundum carnem igitur sapit, qui ex operibus legis justificari se credit.
PL 8, 1167C彼は、律法の業によるとはどういうことか、信仰の聞き取りによるとはどういうことかを明確にした。というのも、律法の業は、肉を満足させ、肉から情念を受け、肉を助けること以外の何も行わないからである。それゆえ、律法の業によって自分が義とされると信じる者は、肉に従って思っているのである。
Vos igitur, inquit, sic estis stulti, sic non intelligentes, dum adjungitis opera ad justificationem vestram, quod est secundum carnem sapere, ut cum spiritu coeperitis per evangelium a me datum, ut ex auditu fidei in Christum acceperitis spiritum, nunc exitum actus vestri et vitae carne consumetis; id est operibus ad carnem et secundum carnem susceptis?
PL 8, 1167Cそれゆえ諸君は、と彼は言う、かくも愚かであり、かくも理解していない。諸君は自分たちが義とされることに業を付け加えている――それは肉に従って思うことである――。そのために、私によって与えられた福音を通して霊によって始めながら、すなわちキリストへの信仰の聞き取りによって霊を受けたのに、今や諸君の行いと生の終わりを肉によって仕上げようとしているのである。すなわち、肉のために、肉に従って引き受けられた業によってである。
VERS. 4.-- Tanta passi estis sine causa? Facile adducit ad patientiam talis oratio, quae reprehendit et monet, et tamen ipsam reprehensionem rursus reprehendit: namque reprehendit quod dixit, tanta passi estis sine causa, subdens si tamen sine causa.
PL 8, 1167D〔第4節〕「汝らは、これほどのことを理由もなく苦しんだというのか。」このような言葉は、非難しつつ勧告し、しかもその非難自体を再び非難するものであって、たやすく忍耐へと導く。すなわち彼は、「汝らはこれほどのことを理由もなく苦しんだ」と言ったことを、「もし本当に理由もなくであるなら」と付け加えることによって、自ら非難しているのである。
Monet autem cum dicit, tanta passi estis, ut cum toleraverint multa fortiter cum acciperent fidem, etiam spiritaliter viverent; necessario enim qui spiritaliter incipit vivere, dum abjicit mundana, dum sustinet cum novello suo homine invidiam Graecorum et gentium imperitorum, multa necesse est patiatur, quae utique passos dicit Galatas.
PL 8, 1167D彼は「汝らはこれほどのことを苦しんだ」と言うとき、勧告もしている。信仰を受けたときに多くのことを勇敢に耐え忍んだのだから、霊的にも生きるように、と。というのも、霊的に生き始める者は必然的に、世界に属するものを捨て、その新しい人とともに、無知なギリシア人や異邦人の憎しみに耐えている間、多くのことを苦しまざるを得ないのであり、それをまさにガラテヤの人々が苦しんだのだと彼は言っているのである。
Verum cum tanta passi sitis, hoc magis dolendum quod sine causa passi non pervenistis ad praemium ex fide, propter quam tanta passi sitis.
PL 8, 1168Aしかし、諸君がこれほどのことを苦しんだのであれば、なおさら嘆かわしいのは、理由もなく苦しんで、そのためにこれほど苦しんだはずの信仰による褒賞に到達しなかったということである。
Ne desperare tamen videretur, quod dixit sine causa, correxit reprehensionem suam dicendo, si tamen sine causa: possunt enim corrigi, ut non sit sine causa quod passi sunt, sed habeant causam perseverationis in fide praemium et confirmationem promissorum ex Christi fide.
PL 8, 1168Aしかし、「理由もなく」と言ったことで、彼らについて絶望しているように見えないように、彼は「もし本当に理由もなくであるなら」と言うことで自分の非難を修正した。というのも、彼らが苦しんだことが理由のないものではなく、信仰における堅忍の理由――すなわち褒賞と、キリストへの信仰による約束の確証――を持ちうるように、正されることが可能だからである。
VERS. 5.-- Qui ergo tribuit vobis spiritum, et operatur virtutes in vobis ex operibus legis operatus est, an ex auditu fidei?
PL 8, 1168A〔第5節〕「それでは、汝らに霊を与え、汝らのうちに数々の力を働かせる方は、律法の業によって働かせたのか、それとも信仰の聞き取りによってか。」
Quoniam supra dixit, tanta passi estis, et exposuit quae passi viderentur, vel talia atque ejusmodi, in eo tamen quod toleraverunt, utique virtutes habuerunt circa tolerantiam: conjungit igitur, qui tribuit vobis spiritum, operatur virtutes in vobis, quibus virtutibus tanta passi estis et tolerastis.
PL 8, 1168B先に彼は「汝らはこれほどのことを苦しんだ」と言い、彼らが苦しんだと見えること、あるいはそれに類することを説明したが、それでも彼らが耐え忍んだという点において、彼らはまさに忍耐に関わる数々の力を持っていたのである。それゆえ彼は、「汝らに霊を与える方は、汝らのうちに数々の力を働かせる」と続ける。その数々の力によって、諸君はこれほどのことを苦しみ、耐え忍んだのである。
Jam ex hoc utique intelligere illos facit, quod operatus sit in his Deus virtutes plurimas: et si operatus est virtutes, tribuit illis spiritum.
PL 8, 1168Bこのことから彼は、神が彼らのうちに非常に多くの力を働かせたことを、まさに彼らに理解させる。そして、もし数々の力を働かせたのであれば、神は彼らに霊を与えられたのである。
Ergo confirmato eo quod datus sit illis spiritus, recte procedit interrogatio, utrum ex operibus legis operatus sit Deus in illis virtutes an ex auditu fidei.
PL 8, 1168Bそれゆえ、彼らに霊が与えられたことが確認された上で、神が彼らのうちに数々の力を働かせたのは律法の業によってか、それとも信仰の聞き取りによってか、という問いが正しく進められるのである。
Utique autem non ex operibus; non enim ulla opera a vobis progressa sunt, sed audistis fidem, et obaudistis fidei; et propterea operatus est in vobis Deus virtutes: et si operatus est, tribuit vobis spiritum: operatus est autem, et tribuit spiritum, si quidem multa et tanta passi estis.
PL 8, 1168Bもちろん、業によってではない。というのも、諸君からは何の業も出て来なかったが、諸君は信仰を聞き、信仰に聞き従ったからである。それゆえ、神は諸君のうちに数々の力を働かせた。そしてもし働かせたのであれば、諸君に霊を与えられたのである。そして、神は働かせ、霊を与えられたのである。諸君は実に多くの、これほどのことを苦しんだのだから。
Hoc autem sine quare? sine causa? Quod tamen correxit, quod non sine causa: nam sperat illos corrigi posse.
PL 8, 1168Cでは、これは何の理由もなしにであったのか。「理由もなく」であったのか。それでも彼は、理由がないわけではないと修正した。彼らが正されうると望んでいるからである。
Redit igitur ad confirmationem quod ex auditu fidei ista omnia eis provenerint: et id approbat, ut numquam mirabile aliquid eveniat et incredibile, nisi obaudiatur fidei evangelii.
PL 8, 1168Cそれゆえ彼は、これらすべてのことが彼らに信仰の聞き取りから生じたのだという確認へと立ち戻る。そして彼は、福音の信仰に聞き従うのでなければ、驚くべきことも信じがたいことも決して起こらないということによって、それを裏づけるのである。
Dat igitur similitudinem ex lectione quae continet admirabilia passionum, quae passi sunt Galatae, et toleraverunt per fidem, ac propterea per spiritum datum et virtutem sibi a Deo operatam. VERS. 6.-- Sicut Abraham credidit Deo et reputatum est ei ad justitiam.
PL 8, 1168Cそれゆえ彼は、ガラテヤの人々が苦しみ、信仰によって耐え忍んだ驚くべき苦難を含む、聖書の一節から類比を示す。彼らが耐え忍んだのは、与えられた霊と、神によって彼らのうちに働かされた力とによってであった。〔第6節〕「アブラハムが神を信じ、それが彼にとって義と認められたように〔ad justitiam。この聖句に限り「義と認められた」と訳す〕。」
In Genesi (cap. XV, 61) hoc positum quod Abraham credidit Deo, et reputatum est ei ad justitiam ita Deus operatur virtutes cum fides provenerit in hominum animis, et fides ut in Deum credant. Reputatum est, inquit, Abrahae ad justitiam, quia credidit Deo.
PL 8, 1168C創世記には(創世記15:61)〔底本は cap. XV, 61。創世記15:6 の誤りと思われる〕、アブラハムが神を信じ、それが彼にとって義と認められたと記されている。このように、人々の魂に信仰が生じ、その信仰によって神を信じるようになるとき、神は数々の力を働かせるのである。「アブラハムにとって義と認められたのは、彼が神を信じたからである」、と彼は言う。
Ergo et vos tanta perpessi estis et tolerastis atque vicistis: et virtutes in vobis operatus est Deus atque operatur, quia per auditum fidei credidistis Deo. Intellegitur ergo quoniam qui ex fide. VERS. 7.-- Ii filii sunt Abrahae.
PL 8, 1168Dそこで諸君もまた、これほど多くの苦しみに耐え忍び、そして勝利したのである。神が諸君のうちに数々の力を働かせ、また働かせつつあるのは、諸君が信仰の聞き取りによって神を信じたからである。それゆえ、「信仰による者たち、」〔第7節〕「彼らこそアブラハムの子である」ということが理解される。
Semini enim Abrahae promissa sunt multa; ipse autem ex fide acceptus est ad justitiam. Ergo quicumque sunt ex fide, ii sunt filii Abrahae, ut saepe admonuimus.
PL 8, 1168D実に、アブラハムの子孫には多くの約束がなされている。しかしアブラハム自身は、信仰によって義と認められたのである。ゆえに、信仰による者は誰であれ、アブラハムの子である。我々がしばしば説き聞かせてきた通りである。
Omne mysterium, quod a Domino nostro Jesu Christo actum est, fidem solam quaerit: fuit enim pro nobis actum, et in nostram resurrectionem actum et liberationem, si fidem in mysterium Christi et in Christum habeamus.
PL 8, 1169A我々の主イエス・キリストによって行われたあらゆる奥義は、ただ信仰のみを求める。すなわちそれは我々のために行われ、我々の復活と解放のために行われたのであって、それは我々がキリストの奥義への、またキリストへの信仰を抱く場合のことである。
Hoc enim praelusit divinitas et praemisit, ut ex fide homo justificaretur. Ut reputatum est igitur Abrahae ad justitiam, quia fidem habuit; sic et nos, si fidem habemus in Christum ejusque mysterium, erimus filii Abrahae, id est reputabitur nobis omnis vita ad justitiam.
PL 8, 1169Aというのも、神性はこのことを前もって演じ、あらかじめ示しておいたのである。人が信仰によって義とされるように、と。ゆえに、アブラハムが信仰を持っていたがゆえに義と認められたのと同じように、我々もまた、キリストとその奥義とへの信仰を持つならば、アブラハムの子となるであろう。すなわち、我々の全生涯が義と認められるであろう。
Denique sic adjungit: et mysterium circa Abraham idcirco gestum est ut ex fide justificarentur homines, ex fide scilicet in Christum.
PL 8, 1169Aそこで彼は次のように付け加える。アブラハムをめぐる奥義が行われたのは、人々が信仰によって義とされるためであり、すなわちキリストへの信仰によってである、と。
VERS. 8.-- Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, praedixit Abrahae, hoc est prophetae, ut id quod gerebatur circa unum, circa alios pronuntiaretur ad futura saecula.
PL 8, 1169A〔第8節〕「しかし聖書は、神が信仰によって異邦人を義とされることをあらかじめ見て、アブラハムにあらかじめ告げた。」アブラハムに、すなわち預言者に告げたのである。それは、ある一人をめぐって行われていたことが、後の世々にわたって、他の人々をめぐって宣言されるためであった。
Providens, inquit, Scriptura, id est quae futura sunt videns; Scriptura, id est prophetia quae scripta est. Quid providens? quia justificare habet Deus gentes ex fide, idcirco eadem Scriptura praedixit Abrahae. Quid autem praedixit? ex fide justificari gentes.
PL 8, 1169B「聖書は」「あらかじめ見て」と使徒は言う。すなわち、来るべきことを見て、ということである。「聖書」とは、書き記された預言のことである。何をあらかじめ見ていたのか。神が信仰によって異邦人を義とすることになっている、ということである。それゆえに、同じ聖書がアブラハムにあらかじめ告げたのである。では何をあらかじめ告げたのか。信仰によって異邦人が義とされる、ということである。
Denique subjungit exemplum Scripturae, quod benedicentur; id est in quo Abraham ad justitiam reputatus est, scilicet ex fide. Hoc exemplum de Genesi est.
PL 8, 1169Bそこで彼は、聖書の実例として、彼らが祝福されるであろうことを付け加える。すなわち、アブラハムが義と認められたのと同じ仕方で、つまり信仰によってである。この実例は創世記からのものである。
Ergo qui ex fide sunt, benedicentur, quod est ad justitiam illis reputabitur, et a Deo benedicentur; benedicentur autem a Deo justificati: justificari autem est liberari a lege servitutis.
PL 8, 1169Bゆえに、信仰による者たちは祝福されるであろう。すなわち、彼らには義と認められることになり、神によって祝福されるであろう。しかし神によって祝福されるのは、義とされた者たちである。そして義とされるとは、隷属の律法から解放されることである。
Ergo ii qui ex fide benedicentur, quia ex fide benedictus est Abraham, benedicentur. Totum igitur fides est. Hoc ad Galatas quemadmodum revocatur? scilicet quoniam tantum ex fide non ex operibus benedictio provenit et justificatio.
PL 8, 1169Bゆえに、信仰による者たちが祝福されるのは、アブラハムが信仰によって祝福されたからであって、彼らも祝福されるのである。それゆえ、すべては信仰なのである。このことはガラテヤ人たちにどう関わるのか。すなわち、祝福と義とされることとは、業によってではなく、ただ信仰によってのみもたらされる、という点においてである。
Illi igitur erraverunt, qui praeter fidem quam acceperunt in Jesum Christum dominum nostrum, adjungendam etiam legem putaverunt et praecepta legis, idest ut ex operibus justificationem crederent.
PL 8, 1169Cゆえに、彼らは誤ったのである。すなわち、我々の主イエス・キリストへの信仰を受けていながら、それに加えて律法をも、律法の戒めをも付け加えるべきだと考えた者たち、すなわち、業によって義とされると信じた者たちである。
Denique ita adjungit, ut et contrarium doceat, ex operibus quid proveniat; ne veluti hoc aestiment Galatae, et fidem retinere credant in Christum; et nihilominus prodesse sibi amplius posse, si agant aliquid et ex operibus.
PL 8, 1169Cそこで彼は、業から何が生じるのかという反対のことも教えるために、次のように付け加える。ガラテヤ人たちが、キリストへの信仰を保持していると自ら信じつつ、それでもなお、業からも何かを行えばそれだけ一層自分の益になり得ると見なすことのないようにである。
At contra Apostolus negat ex operibus benedictionem provenire: sed quod est etiam gravius, et contrarium benedictioni, sub maledictione esse eos, qui ex operibus agunt. VERS. 10.-- Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledictione sunt.
PL 8, 1169Cところが使徒は、祝福が業からもたらされることを否定する。それどころか、いっそう重大なことに、そして祝福とは正反対のこととして、業によって行う者たちは呪いのもとにあると言う。〔第10節〕「律法の業による者は誰であれ、呪いのもとにあるからである。」
Vehementer igitur adjunxit non modo non benedici eos qui ex operibus sunt, sed etiam eos esse sub maledictione qui ex operibus legis sunt.
PL 8, 1169Dかくして彼は激しい調子で、業による者たちが祝福されないだけでなく、律法の業による者たちが呪いのもとにさえあるということを付け加えたのである。
Quod autem dixit, ex operibus legis, intelligamus esse etiam opera christianitatis, maxime illa quae saepe Apostolus mandat, sicut sibi mandatum ait, pauperum memores simus et caetera quae in hoc Apostolo ad vivendum praecepta retinentur, quaeque opera ab Apostolo omni christiano implenda mandantur.
PL 8, 1169Dしかし彼が「律法の業」と言ったことについては、キリスト教の業というものもまたあるのだと理解しよう。とりわけ、使徒がしばしば命じているもの、たとえば彼自身に命じられたこととして「我々が貧しい人々を心に留めるように」と彼が言うもの、また、この使徒の書簡において生きるための戒めとして保持されているその他のもの、そして使徒によってすべてのキリスト教徒が果たすべきものとして命じられている業のことである。
Alia igitur opera legis, scilicet observationes, immolationes agni cum jam pascha completum sit per Christum caeteraque opera quae faciunt etiam circa circumcisionem et cibos vel habendos vel praestandos intelligamus.
PL 8, 1170Aそれゆえ、律法の業とはそれとは別のもの、すなわち種々の遵守事項、過越の子羊を屠ること――すでにキリストによって過越は成就されているのに――、また割礼をめぐって、あるいは摂るべき食物や供すべき食物をめぐって彼らが行うその他の業のことであると理解しよう。
Igitur opera legis cum nescimus, Christus qui in coelis est et ad carnem usque descendit, utramque ecclesiam copulat et jungit.
PL 8, 1170A〔底本はここでガラテヤ3:10から3:20の註解へ飛ぶ〕ゆえに、我々が律法の業を知らないとき、天におられ、肉にまで降られたキリストは、両方の教会を結び合わせ、つなぎ合わせるのである。
Est ergo mediator, et mysterio suo per angelos disposito, quasi mediator liberat istam ecclesiam, id est membra ecclesiae, et revocat ad superiorem Ecclesiam. Ergo mediator cum sit Christus.
PL 8, 1170Aこうして彼は仲介者である。そして、天使たちを通して定められたその奥義によって、仲介者として、この教会を、すなわち教会の肢体を解放し、上なる教会へと呼び戻すのである。ゆえに、キリストは仲介者である。
VERS. 20.-- Non est autem unius mediator qui mediator est: Deus autem unus est. Christus est qui revocat et jungit Ecclesiae membra sua. Num igitur lex hoc facit? Numquid lex mediator est?
PL 8, 1170A〔第20節〕「仲介者である者は、一者だけの仲介者ではない。しかし神は唯一である。」教会の肢体を呼び戻し、結び合わせるのはキリストである。それでは、律法はこのことを行うだろうか。律法は仲介者であろうか。
Si ergo lex mediator non est; neque enim cum lex sit factorum, jungit aliqua quae sunt separata; de factis enim tantummodo judicat: quae idcirco interposita, inquit, quousque veniret Christus, id est semen cui promissa est haereditas, in cujus manu dispositum est, quod dispositum est per angelos, qui mediator est, et mediator utique inter duo.
PL 8, 1170Bもし律法が仲介者でないとすれば――実に律法は行いの律法であるから、分たれているものを結びつけることはない。律法はただ行いについてのみ裁くのである――、それゆえにこそ律法は「間に置かれた」と使徒は言う。「来るまで」、すなわちキリストが、つまり「相続が約束された子孫」が来るまで、である。その方の「手に」、「天使たちを通して定められた」ものが定められたのであり、この方こそ「仲介者」である。そして仲介者とは、当然、二者の間に立つ者である。
Dixique duo; Deus autem unus est: ergo mediator Dei tantum esse non potest, quia unus Deus.
PL 8, 1170Bそして私は「二者」と言った。「しかし神は唯一である」。ゆえに仲介者は神だけの仲介者ではあり得ない。神は唯一だからである。
Ita nullo modo lex justificat, nullo modo lex factorum haereditatem consequitur: quia haeredes illi sunt qui inde originem ducunt, et inde spiritum accipiunt, unde haereditas veniet; scilicet jungente Christo ea quae sunt separata, et liberante partem ecclesiae quae hic per errores mundi tenetur, et revocante ad ecclesiam coelestem: ipse est enim solus mediator.
PL 8, 1170Bかくして律法はどのようにしても義とすることはなく、行いの律法はどのようにしても相続を得ることはない。なぜなら、相続人であるのは、そこから起源を引き、そこから霊を受ける者たちだからである。相続はそこから来るのであり、すなわちキリストが分たれているものを結び合わせ、世界の誤りによってここに捕らわれている教会の部分を解放し、天上の教会へと呼び戻すことによってである。実に彼こそが唯一の仲介者だからである。
Mediator autem, ut docuimus, non unius: reliqui enim post Deum, unum non sunt: solus autem Deus unus est: ergo quidquid extra Deum est multa sunt, quae adjungi possunt, quia inde sunt, aut separata sunt, quia ita mysterium fuit, et ita est etiam nunc, ut jungantur; quia longe alia sunt et divisa et hostilia et peritura.
PL 8, 1170Cしかし仲介者は、我々がすでに教えたように、「一者だけの仲介者ではない」。というのも、神に次ぐ他のものたちは、一なるものではないからである。ひとり神のみが唯一なのである。ゆえに、神の外にあるものは、すべて多であって、それらは結び合わされ得る。なぜなら、それらはそこから出たものだからである。あるいはそれらは分たれているが、それは、それらが結び合わされるようにという奥義がかつてそうであり、今もなおそうだからである。なぜなら、それらは互いにまったく異なり、分裂し、敵対し、滅び去るものだからである。
Solus ergo Deus cum sit, praeter Deum mediator est, qui tamen non est unius mediator. Ipse autem mediator, alia quae inter se mysterio quodam discreta sunt, quodam rursus mysterio reconciliat atque conjungit.
PL 8, 1170C神のみがそうであるがゆえに、神の他に仲介者があり、しかしそれは一者だけの仲介者ではない。ところがこの仲介者自身が、ある奥義によって互いに分たれている他のものたちを、再びある奥義によって和解させ、結び合わせるのである。
Sumus autem nos, et qui separati sumus per majores nostros, et juncti rursus per majores quidem, sed secundum Christum, id est secundum fidem: unde apparet sine mediatore nos non posse liberari.
PL 8, 1171Aしかるに、我々こそがそれである。我々の祖先たちによって分たれた者たちであり、そして再び結び合わされた者たちである――祖先たちによってではあるが、しかしキリストに従って、すなわち信仰に従ってである。ここから、仲介者なしには我々は解放され得ないということが明らかになる。
Quod si ita est, vana spes est de factorum lege credere justificationem et salvationem; quae, ut diximus, non mediator est: solus enim Christus mediator, qui jungit illa inter quae mediator est. Ergo per Christum justificatio et liberatio, non per legem factorum.
PL 8, 1171Aもしそうであるならば、行いの律法から義とされることと救いとを信じるのは空しい望みである。それは、我々がすでに述べたように、仲介者ではないからである。なぜなら、ただキリストのみが仲介者であり、彼こそが、その間に立つところのものどもを結び合わせる方だからである。ゆえに、義とされることと解放とはキリストによるのであって、行いの律法によるのではない。
Liber II, Prooemium
第II巻 冒頭PL 8, 1171AOmnis, ut diximus, ista epistola ad Galatas illud operatur, illud expugnat, quod sibi assumendum putaverunt Galatae uti cum judaica disciplina atque observatione, Christi fidem servarent et evangelium tuerentur.
PL 8, 1171A我々がすでに述べたように、ガラテヤ人へのこの書簡全体は、次のことをめぐって働き、次のことと戦っている。すなわち、ガラテヤ人たちが、ユダヤ教の教えと遵守とをもってすれば、キリストへの信仰を保ち、福音を守ることができると考え、それを自分たちが採り入れるべきだと考えたことである。
Hoc neque ita esse neque se ita mandasse Apostolus docet, atque omnino frustra illud esse quod ex lege justificatio et salus speratur.
PL 8, 1171B使徒は、事はそのようではなく、自分もそのように命じたのでもないと教え、また律法によって義とされ救われることが期待されるのは、まったく空しいことであると教える。
Omnia enim ex fide proveniunt: promissio quippe liberationis et justificationis et haereditatis in coelo et supra coelum Abrahae data ex fide est, ita et ejus semini.
PL 8, 1171B実に、すべては信仰から生じるのである。というのも、解放と、義とされることと、天において、また天を超えたところにある相続との約束は、アブラハムに信仰によって与えられたのであり、その子孫にも同様である。
Quod si ita est, docet omnino ex lege atque ex operibus ejus secundum praecepta completis nullam justificationem, nullam liberationem, haereditatem nullam provenire: ob quam causam cum impugnare legem videatur, merito quaestio proponitur.
PL 8, 1171Bもしそうであるならば、彼は、律法から、また律法の戒めに従って果たされたその業から、義とされることも、解放も、相続も、いっさい生じないということを、余すところなく教えている。その理由によって、彼は律法を攻撃しているように見えるので、当然にも一つの問いが提出される。
VERS. 21.-- Quid ergo, inquit, lex adversum promissa? Etenim si lex nihil agit ex operibus suis, et est haec posterior; promissa enim priora facta sunt Abrahae (quia lex per Moysen data factorum justitiam tenet); quodammodo videtur aut frustra data aut esse contraria promissioni lex.
PL 8, 1171B〔第21節〕「それではどうなのか。律法は約束に反するのか」と彼は言う。なぜなら、もし律法がその業からは何ももたらさないのであれば、しかもこの律法は後のものである――約束のほうがアブラハムに先になされたのだから(律法はモーセを通して与えられたもので、行いによる義を保持するものだからである)――そうであれば律法は、ある意味で、無駄に与えられたか、あるいは約束に反するものであるかのように見えるのである。
Nam si nihil operantur opera ex lege, et nihil praestant, contra promissa lex est: promissa enim cum haereditatem polliceantur et justificationem; haec lex quae ex operibus est, dum avocat a fide, dum in alio occupatas animas tenet, ut promissa non ex fide expectentur, sed ex alio, id est ex operibus, adversum promissa lex est.
PL 8, 1171Cというのも、もし律法による業が何ももたらさず、何も与えないのであれば、律法は約束にたいして反するものである。約束は相続と義とされることとを約束するものであるのに、業による律法は、人を信仰から引き離し、魂を別のものに占領させたままにしておく。すなわち約束が信仰によってではなく、別のもの、つまり業によって期待されるようにするのであるから、律法は約束に反するものである。
Non autem verisimile est, ut cum legem Deus dederit, eadem rursus lex adversum promissa data esse videatur: quae utique adversum promissa est, si in alio occupat nos, scilicet ut opera compleamus ex lege praecepta, et non expectemus ex fide, quod promissum est, ut haereditatem coelorum fide consequamur in Deum.
PL 8, 1171Cしかし、神が律法をお与えになったのに、その同じ律法がまた約束に反するものとして与えられたように見えるというのは、ありそうにないことである。この律法は、もし我々を別のことに占領させるのであれば、当然、約束に反するものとなる。すなわち、律法の戒めによる業を我々に果たさせ、約束されたこと――神への信仰によって天の相続を得ること――を信仰によって期待させないのであれば、である。
Verum adversum hoc quid respondeat, sic accipiemus: ait enim primum generaliter: absit; id est non convenit ut id a Deo factum esse videatur, et adversum promissa sit, quod dedit legem, quae occupatum hominem in aliis rebus cum tenet, evacuat promissionem, facitque meritum esse, non fidem; id est ut operibus omnibus factis justificationem merito consequamur, non fide sola.
PL 8, 1171Dしかしこれに対して彼が何と答えるかは、次のように理解しよう。彼はまず総括的に「断じてそうではない」と言う。すなわち、律法を与えたことが神によってなされたことでありながら、約束に反するものであると見なされるのはふさわしくない、ということである。この律法は、人を他の事柄に占領させたままにするとき、約束を空しくし、信仰ではなく功を成り立たせてしまう。すなわち、あらゆる業を果たし、功によって義とされるのであって、信仰のみによってではない、ということになってしまう。
Ergo absit, inquit: deinde supponit rationem. Si enim data esset lex, quae posset vivificare, vere ex lege esset justitia.
PL 8, 1171Dゆえに「断じてそうではない」と彼は言う。そして次に理由を示す。「もし人を生かすことのできる律法が与えられていたのであれば、まことに義は律法によるものであったろう。」
Diximus quod lex a Moyse data, nihil aliud quam peccata docet quae peracta sint, et quemadmodum vitanda sint monet, nihilque aliud Scriptura conclusit, nisi ut sub peccato omnia praecepta poneret et de peccato.
PL 8, 1171D我々はすでに、モーセによって与えられた律法は、すでに犯された罪について教える以外の何ものでもなく、それをいかに避けるべきかを戒めるものであり、聖書が閉じ込めたのは、あらゆる戒めを罪のもとに、また罪について置くということに他ならない、ということを述べた。
Haec, inquit, non ideo data lex est, quae posset vivi ficare: nam si ita data esset, vere ex lege esset justitia; nunc autem non ita data est, ut vita inde quaeratur, sed data est, ut scriptura sua omnia peccata et doceat et vitanda demonstret.
PL 8, 1172Aこの律法は、人を生かすことができるようにという理由で与えられたのではない、と使徒は言う。もしそのように与えられていたのであれば、「まことに義は律法によるものであったろう」。しかし実際にはそのようには与えられておらず、そこから生命が求められるようにではなく、律法がその書かれた言葉によって、あらゆる罪を教え、またそれらを避けるべきものとして示すために与えられたのである。
Non ergo ex lege justitia est, id est non est inde justificatio, neque salus sed ex fide, sicuti promissum est. Denique sic subjungit, VERS. 22:-- Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus.
PL 8, 1172Aゆえに義は律法によるものではない。すなわち、そこから義とされることも救いも来るのではなく、約束された通り、信仰によるのである。そこで彼は次のように付け加える。〔第22節〕「しかし聖書は、すべてを罪のもとに閉じ込めた。それは、イエス・キリストへの信仰による約束が、信じる者たちに与えられるためである。」
Hoc, inquit, actum est per Moysen, ut ipse quidem de peccato legem constitueret, et omnis scriptura de peccato et quae sunt sub peccato concluderetur; ut quod promissum erat, ex fide fieret, et haereditas ex fide Jesu Christi daretur credentibus.
PL 8, 1172Aこのことは、と彼は言う、モーセを通して行われたのである。すなわち、彼自身が罪について律法を定め、聖書全体が罪について、また罪のもとにあるものについて閉じ込められることになったのである。それは、約束されていたことが信仰によって成るためであり、相続がイエス・キリストへの信仰によって信じる者たちに与えられるためである。
Ergo his omnibus quid agit vel egit? ut fides sola Jesu Christi sufficiat ad justificationem liberationemque nostram.
PL 8, 1172Bゆえに、これらすべてによって彼は何を行うのか、あるいは行ったのか。イエス・キリストへの信仰のみが、我々が義とされ、解放されるのに十分であるようにするためである。
VERS. 23.-- Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quae futura erat, ut revelaretur ne vacua lex fieret, vel adversa promissis. Quomodo dicit necessariam? quoniam expectatio de fide futura erat, et promissio per fidem.
PL 8, 1172B〔第23節〕「しかし信仰が来る前には、我々は律法のもとで、来たるべき信仰へと閉じ込められて守られていた。それが顕されるためであった。」律法が空しいものとも、約束に反するものともならないためである。どのようにして彼は律法を必要なものと言うのか。信仰についての期待が未来のことであり、約束が信仰を通してのものであったからである。
Prius, inquit, ante quam veniret fides, custodiebamur, id est quodammodo duce lege atque custode vitam colebamus integram ex vitato peccato et ex cognito; ut cum Christus veniret, nos veluti conclusi in illam fidem, quae futura erat, expectaremus adventum: in cujus fidem credentes, praeparati per legem, cum peccata vitaremus atque opera legis efficeremus, facile promissum ex adventu, fidem scilicet in Christum, habere possemus.
PL 8, 1172B「信仰が来る前には」と彼は言う、「我々は守られていた」とは、すなわち、いわば律法を導き手・守り手として、罪を避けること、また罪を知ることから、清廉な生活を送っていたということである。それはキリストが来られたとき、我々が、来たるべきその信仰へと閉じ込められた者のようにして、到来を待ち望むためであった。そのキリストへの信仰を信じつつ、律法によって準備された我々が、罪を避け、律法の業を行いながら、到来から生じる約束、すなわちキリストへの信仰を、たやすく得ることができるようにするためである。
Non ergo fidem in legem habere debemus sed in adventum: nam conclusi, inquit, eramus per fidem; in eam, inquit, fidem quae futura erat id est Christi; ut revelaretur eadem fides, cum ille venisset. VERS.--24. Itaque lex paedagogus noster fuit in Christo.
PL 8, 1172Cゆえに我々は、律法にではなく、到来に信仰を置くべきである。なぜなら、と彼は言う、「我々は信仰によって閉じ込められていた」、その「来たるべき信仰」とはすなわちキリストへの信仰である、と。それは、彼が来られたときに、その同じ信仰が顕されるためである。〔第24節〕「かくして律法は、我々のキリストにおける養育係であった。」
Quomodo enim qui pueros docent, monent viam, quantum possunt, vivendi et ostendunt, non tamen ipsi magistri sunt plenae vitae: sic et lex quasi paedagogus fuit, sed non sibi profuturus neque plenus paedagogus ad vitam docendam: sed in Christo, inquit, id est usque ad Christum: et sic custodiebat lex nos circa peccata monendo, ut in Christo omnem spem salutis ac vitae habere possemus ut ex fide justificemur.
PL 8, 1172Cというのも、子供たちを教える者たちは、できる限り生き方の道を戒め、示しはするが、彼ら自身が完全な生の教師であるわけではないのと同じように、律法もいわば養育係のようなものであった。しかしそれは、それだけで益をもたらすものでも、生を教える完全な養育係でもなかった。「キリストにあって」と彼は言うのは、すなわち「キリストに至るまで」ということである。そしてこのようにして律法は、罪について戒めることによって我々を守っていたのであり、それは我々がキリストにあって救いと生命とのあらゆる希望を持ち、信仰によって義とされることができるためであった。
Non ex lege, sed ex fide, inquit, ut liberemur, hoc est ut justificemur, et haereditatem promissionemque capiamus.
PL 8, 1172D「律法によってではなく、信仰によって」と彼は言う、我々が解放されるように、すなわち義とされ、相続と約束とを受けるようにである。
VERS. 25.--Veniente autem fide, id est Christo ipso (tunc enim orta fides est, idest tempus habere coepit, ut fides esset, atque in eum crederemus ubi tota salus est; et Judaeis contra, qui non crediderunt) jam non sub paedagogo sumus, id est jam non sub lege vivimus, quia custodivimus praecepta legis quae ad ipsam fidem spectant, qui parabamur paedagogo legis.
PL 8, 1172D〔第25節〕「しかし信仰が来たとき」、すなわちキリストご自身が来られたとき(というのも、そのときに信仰が生じたのであり、すなわち信仰があるという時が始まり、そしてすべての救いがそこにある方を我々が信じるようになったからである。これに反してユダヤ人たちは信じなかった)、「我々はもはや養育係のもとにはいない」、すなわち、我々はもはや律法のもとに生きてはいない。なぜなら我々は、その信仰にかかわる律法の戒めを守ったのであり、律法という養育係によって備えられていたからである。
Veniente ipso Christo, id est ipsa fide, jam non sub paedagogo vivimus, sed ex fide vivimus vel vivemus. VERS.26.-- Omnes enim estis filii Dei, fide in Christo Jesu Haec est enim haereditas ut consequamur vitam aeternam: tunc enim sumus filii Dei.
PL 8, 1173Aキリストご自身が来られたこと、すなわち信仰そのものが来たことによって、我々はもはや養育係のもとに生きてはおらず、信仰によって生きる、あるいは生きるであろう。〔第26節〕「汝らはみな、キリスト・イエスへの信仰によって神の子だからである。」実に、相続とはこれ、すなわち我々が永遠の生命を得ることである。そのときにこそ我々は神の子なのだからである。
Sed unde istud? fide in Christo Jesu. Tunc fidem in Jesum Christum habemus, id est dum in illum credimus, quod filius Dei sit, et quod ipse nos salvet, et quod illud mysterium pro nobis egerit, et illa omnia quae in evangelio diximus.
PL 8, 1173Aしかしこれはどこから来るのか。「キリスト・イエスへの信仰によって」である。我々がイエス・キリストへの信仰を持つのは、すなわち、彼が神の子であること、彼自身が我々を救うこと、そして彼がかの奥義を我々のために行ったこと、また我々が福音の中で述べたそれらすべてのことを、我々が信じている間のことである。
Verum illud hic animadvertendum, quod cum de rebus loqueretur, ad personam se vertit, ubi blandimentum ostendit quo facilius persuaderet. Omnes, inquit, filii estis.
PL 8, 1173Aしかしここで注意すべきは、彼が事柄について語っていたところから、相手その人への語りかけへと転じたということである。そこに、より容易に説得するための、いわば愛情のこもった言い方が示されている。「汝らはみな子である」と彼は言う。
Supra, sub paedagogo sumus, nunc velut apostrofat ad ipsos: filii estis, inquit, Dei; sed filii ex fide in Jesu Christo. VERS. 27.-- Nam quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis: hoc est in Christo filii Dei estis.
PL 8, 1173B先には「我々は養育係のもとにある」であったが、今や彼は、いわば彼らに向かって呼びかけるようにして言う。「汝らは神の子である」と彼は言う。しかし信仰によって、イエス・キリストにあっての子である、と。〔第27節〕「なぜなら、キリストにあって洗礼を受けた汝らは皆、キリストを着たからである。」これはすなわち、諸君がキリストにあって神の子であるということである。
Quid est illud in Christo? quoniam quicumque baptizatur in Christo, jam filius Dei est: quicumque enim baptizatur, in Christum baptizatur: baptizatus autem in Christo, induit Christum.
PL 8, 1173B「キリストにあって」とは何を意味するのか。キリストにあって洗礼を受ける者は誰であれ、すでに神の子であるということである。なぜなら、洗礼を受ける者は誰であれ、キリストへと洗礼を受けるのであり、キリストにあって洗礼を受けた者は、キリストを着るからである。
Habet enim Christum quicumque baptizatur; et jam est in Christo, dum habet Christum: dum habet Christum, filius Dei est, quia Christus filius Dei est.
PL 8, 1173B洗礼を受ける者は誰であれ、キリストを持つのであり、キリストを持つ限り、すでにキリストにあるのである。キリストを持つ限り、彼は神の子である。なぜならキリストは神の子だからである。
VERS. 28.-- In Christo enim non est Judaeus neque Graecus, non servus, neque liber, non est masculus. neque foemina: omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.
PL 8, 1173B〔第28節〕「キリストにあっては、ユダヤ人もギリシア人もなく、奴隷も自由人もなく、男も女もない。なぜなら、汝らはみな、キリスト・イエスにあって一つだからである。」
Tollit ergo reliquas personas hominum, quae possunt accedere vel ex conditione, vel ex natura humana, vel ex gente. His enim rebus separati inter nos esse possumus, ut alius Judaeus sit, alius Graecus, servus alius, liber alius.
PL 8, 1173Bゆえに彼は、身分によって、あるいは人間の本性によって、あるいは民族によって付け加わり得る、人間のその他の立場を取り去るのである。というのも、これらのことによって我々は互いに分かたれ得るのであり、ある者はユダヤ人であり、ある者はギリシア人であり、ある者は奴隷であり、ある者は自由人である、ということが起こり得るからである。
Haec, conditione vel jure; at illa, natura. Non est, inquit, masculus neque foemina. Quid ergo? his sublatis omnibus, unum inquit, vos estis omnes in Christo Jesu: quod estis unum accepto spiritu a Christo, Christus estis.
PL 8, 1173Cこれらは身分や法によるものであり、他方あれ〔男女の別〕は本性によるものである。「男も女もない」と彼は言う。ではどうなのか。これらすべてが取り去られたとき、「汝らはみな、キリスト・イエスにあって一つである」と彼は言う。諸君が一つであるのは、キリストから霊を受けたからであり、その点で諸君はキリストなのである。
Ergo filii Dei estis in Christo: VERS. 29.-- Ergo Abrahae semen estis secundum promissionem haeredes.
PL 8, 1173Cゆえに諸君はキリストにあって神の子である。〔第29節〕「ゆえに汝らはアブラハムの子孫であり、約束に従っての相続人である。」
Quod si ita est, completum est illud, quod Abrahae semini promissum est; unde et vos estis semen Abrahae, secundum fidem; et vos in Christo estis, ac propterea semen estis Abrahae: secundum promissionem haeredes estis, quia Abrahae semini promissa est haereditas.
PL 8, 1173Cもしそうであれば、アブラハムの子孫に約束されていたことは成就したのである。それゆえに諸君もまた、信仰に従って、アブラハムの子孫なのである。そして諸君はキリストにあるのであり、それゆえにアブラハムの子孫なのである。約束に従って相続人であるのは、アブラハムの子孫に相続が約束されていたからである。
Vos autem, baptizati in Christo Jesu, Christum accepistis, et Christus estis; semen ergo estis Abrahae. Si semini promissa haereditas, vobis quoque haereditas dabitur, et haeredes estis secundum promissionem.
PL 8, 1173Dしかるに諸君は、キリスト・イエスにあって洗礼を受けた者として、キリストを受け入れ、キリストなのである。ゆえに諸君はアブラハムの子孫である。もし子孫に相続が約束されているのであれば、諸君にもまた相続が与えられるであろうし、約束に従って相続人なのである。
Liber II, Caput IV
第II巻 第IV章PL 8, 1174AVERS. 1.-- Dico autem quamdiu haeres parvulus est, nihil differt a servo, cum Dominus sit omnium. Per adjunctam similitudinem perseverat, ut quid fuerimus ante adventum Christi sub lege, doceat; quid, postea quam venerit.
PL 8, 1174A〔第1節〕「さて私は言う、相続人は幼子である間は、すべてのものの主人であるにもかかわらず、僕と何ら変わらない。」彼は加えた比喩を保持し続け、キリストの到来以前に律法のもとで我々が何であったか、また到来ののちに何であるかを教えようとしている。
Solvens enim quaestionem illam, an adversum promissa lex fuerit, dicit ad tempus legem datam, quae nos sub custodia contineret: ac praecepta tradens custodiret a peccatis, quousque tempus veniret in adventum Christi, ut haeredes promissionum esse possemus.
PL 8, 1174Aというのも彼は、律法が約束に反するものであったかどうかというあの問いを解決するにあたり、律法は一時のあいだ与えられたのであって、それは我々を監督のもとにとどめておくためであり、戒めを授けることによって、キリストの到来という時が来るまで、我々を罪から守るためであったと言うのである。それは我々が約束の相続人となり得るためである。
Ergo, inquit, haeredes cum parvuli sunt, quod est tempus sub lege ante adventum Christi, cum, inquam, parvuli sunt haeredes, nihil differunt a servis: licet enim domini futuri sint omnium, quod haeredes futuri, tamen dum non venit tempus, quo tempore exerant plenum domini nomen, quasi quodam officio servitutis tenentur; sed non in perpetuum, quousque suae sint aetatis et libertatis, et haeredis possint implere et nomen et potestatem.
PL 8, 1174A「ゆえに」と彼は言う、相続人たちが幼子である間――それはキリストの到来以前の律法のもとにある時のことであるが――幼子である間、相続人たちは僕と何ら変わらない。なぜなら、彼らはやがてすべてのものの主人となるべき者、すなわちやがて相続人となる者ではあるが、しかし主人という名をすっかり発揮するに至る時が来ないうちは、いわば隷属というある種の務めのもとに保持されているからである。しかしそれは永遠にではなく、自分自身の年齢と自由とに達し、相続人としての名と権能とを果たし得るようになるまでのことである。
Hoc est quod subjungit. VERS. 2.-- Sed sub curatoribus est, et actoribus usque in praefinitum tempus a patre. Omnis, inquit, haeres, dum est parvulus, est sub curatoribus.
PL 8, 1174Bこれが、彼が続けて言っていることである。〔第2節〕「しかし彼は、父によって定められた時まで、後見人や管理人のもとにある。」あらゆる相続人は、と彼は言う、幼子である間は後見人のもとにあるのである。
Lex illa Moysi velut sub curatore et actore custodiebat futuros haeredes, vel jam qui essent, sed pleni non erant propter aetatem; quoniam ipsi per se agere non possunt, nec capere effectum vel plenum nomen haeredis.
PL 8, 1174Bあのモーセの律法は、いわば後見人・管理人のもとにあるようにして、やがて相続人となるべき者たち、あるいはすでに相続人であってもまだ年齢のゆえに十分ではない者たちを守っていた。なぜなら、彼らは自分自身では事を行うことができず、相続人としての効力も、完全な名も得ることができないからである。
Nec tamen illo tempore sic servi sunt, uti vere serviant, sed sub custodia agunt: ut servi sint in tempus praefinitum a patre.
PL 8, 1174Bしかしその間、彼らは本当に隷属するという意味で僕であるのではなく、監督のもとで行動しているのである。すなわち、父によって定められた時までの間、僕であるにすぎない。
Sic enim vel actor vel curator vel tutor valet patris instituto, ut cum ille in pubertatem suam venerit, agat jure suo, libera voluntate, atque acceptam haereditatem gubernet. Haec, ut dixi, similitudo refertur ad eos, quibus lex data est.
PL 8, 1174Bというのも、管理人であれ後見人であれ守護者であれ、父の定めによって力を持つのは、彼〔子〕が成年に達したとき、自分自身の権利によって、自由な意志をもって行動し、受け取った相続を治めるようになるまでのことだからである。この比喩は、私がすでに述べたように、律法を与えられた者たちに関わるものである。
VERS. 3.-- Ita et nos cum essemus parvuli sub elementis hujus mundi eramus servientes. Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus filium suum.
PL 8, 1174C〔第3節〕「このように我々もまた、幼子であったとき、この世界の諸元素のもとに隷属していた。しかし時の満ちるに及んで、神はご自身の子を遣わされた。」
De alio quaestio fuit; et in reditione ad similitudinem, aliud subjungit, id est amplius aliud quam fuerat ante positum.
PL 8, 1174C別のことについて問いがあった。そして比喩へと立ち戻るなかで、彼はさらに別のことを付け加える。すなわち、以前に置かれていたことよりもさらに進んだ別のことである。
Nam cum ageretur de lege, quae data fuerat, velut interposita post promissa, et ante adventum Christi diceretur interjectam esse legem, quoniam adhuc parvuli fueramus, et sub legis custodia positi; et sicut ipse dixit sub lege custodiebamur, et erat nobis lex paedagogus; quamquam, inquit, lex paedagogus erat, sed in Christo tamen (omnis dictio superior de lege fuerat, quousque veniret tempus, ut secundum promissionem haeredes esse possemus) haec, ut dixi, cum de lege loqueretur, et similitudinem adjungeret, integro sensu persequebatur.
PL 8, 1174Cというのも、約束の後に間に置かれたものとして与えられた律法について論じられ、キリストの到来以前に律法が間に挿入されたと言われていたとき――それは我々がまだ幼子であって、律法の監督のもとに置かれていたからであり、彼自身が言うように、我々は律法のもとで守られており、律法は我々にとって養育係であったのだから――「律法は養育係であったが、しかしキリストにあってである」と彼は言う(先の議論はすべて律法についてのものであり、それは、約束にしたがって我々が相続人となり得るための時が来るまでのことであった)。これは、私が言ったように、彼が律法について語り、比喩を付け加えていたときには、完結した意味をもって展開されていたのである。
At nunc in conclusione non ad legem, sed ad elementa retraxit: et nos, inquit, cum essemus parvuli. Quid subsequi debuerat? sub lege vivebamus. At non hoc adjunctum est; sed sub elementis hujus mundi eramus servientes.
PL 8, 1174Dしかし今や、結論において彼は、律法にではなく、諸元素へと話を引き戻した。「我々は幼子であったとき」と彼は言う。その後に続くべきだったのは何か。「律法のもとに生きていた」ということである。しかしそれは付け加えられておらず、代わりに「この世界の諸元素のもとに隷属していた」とされているのである。
Hoc aut alterum est a superioribus, aut ad superiora pendet. Quaerendum est quomodo non sit alienum. Sine dubio illud est supra dictum, quod quicumque in Christo baptizati sumus, Christum induimus. Qui autem induimus Christum, neque judaei neque graeci sumus.
PL 8, 1174Dこれは先に述べたこととは別のことであるか、あるいは先のことに懸かっているかである。それがどのようにして無関係でないのかが問われなければならない。疑いなく、先に述べられていたのは、キリストにあって洗礼を受けた我々は皆、キリストを着たということである。しかしキリストを着た我々は、ユダヤ人でもギリシア人でもない。
Si autem neque graeci neque judaei sumus qui induimus Christum, jam non mundi sumus: etenim mundus hominem ante adventum Christi aut judaeum habebat aut graecum. Vel Judaeus vel Graecus, dum legibus suis ageret, sub elementis mundi vita gerebatur.
PL 8, 1175Aしかし、キリストを着た我々がギリシア人でもユダヤ人でもないのであれば、我々はもはや世界に属する者ではない。なぜなら、キリストの到来以前には、世界は人間をユダヤ人かギリシア人かのいずれかとして持っていたからである。ユダヤ人であれギリシア人であれ、それぞれ自分の法に従って行動する限り、世界の諸元素のもとで生を営んでいたのである。
Namque est apud Judaeos puniri sacrilegum, furem, falsum testem, et caetera. Eodem modo et apud Graecos, id est apud paganos, ista legibus vindicabantur et vindicantur.
PL 8, 1175A実に、ユダヤ人のもとでは、冒瀆者や盗人、偽証人などが罰せられることになっている。同じように、ギリシア人のもとでも、すなわち異教徒のもとでも、これらのことは法によって罰せられていたし、今も罰せられている。
Elementa vero mundi simul habent secum, et motus suos, et quasi quasdam ex motibus necessitates; ut in sideribus, quorum conversione hominum vita vel in necessitatem ducitur: et sic serviunt elementis homines, ut astra jusserint, ut mundi cursus imperaverit: quibus omnibus solvitur, quisquis in Christum fidem habens dominum vitae suae a Christo spiritum acceperit, ut omnem mundi necessitatem, elementique vim fugiat et vitet, neque mundo serviat, sed domino Christo serviens, habeat spiritu regente in suis actibus libertatem.
PL 8, 1175Aしかし世界の諸元素は、それ自身のうちに、その運動と、その運動から生じるいわば種々の必然性とを併せ持っている。星々の場合のように、その運行によって人間の生が必然性へと導かれることさえある。そして人間は、星々が命じるままに、世界の運行が支配するままに、諸元素に隷属するのである。しかしこれらすべてから解放されるのは、キリストへの信仰を持ち、自分の生の主としてキリストから霊を受けた者である。その者は、世界のあらゆる必然性と諸元素の力とを逃れ避け、世界に隷属することなく、主キリストに仕えつつ、霊がその行いを支配することによって自由を持つのである。
Amplius igitur quam sperabatur illatum est, ut intelligerent omnimodo relinquendam Galatae legem judaicam, atque ejus praecepta et observationes et opera: cum videant etiam mundi ipsius atque elementorum legem esse subversam, nec valere sub Christo, et conversionis mundanae vim penitus everti.
PL 8, 1176Aゆえに、期待されていた以上のことがもたらされたのである。すなわち、ガラテヤ人たちが、ユダヤの律法とその戒めと遵守と業とを、あらゆる仕方で捨て去るべきであると理解するようにである。彼らは、世界そのものと諸元素の法さえもが覆され、キリストのもとでは効力を持たず、世界の回転の力がまったく打ち倒されるのを見るのだから。
VERS. 4.-- Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus filium suum editum ex foemina. Ut in rebus est plenitudo, ita et in temporibus: est enim plenitudo sua cujusque.
PL 8, 1176A〔第4節〕「しかし時の満ちるに及んで、神は女から生まれたご自身の子を遣わされた。」物事に満ちるということがあるように、時にも満ちるということがある。というのも、それぞれのものにはそれぞれの満ちる時があるからである。
Omnibus abundant et plena et copiosa perfectio rerum plenitudoque Christus est: temporum plenitudo consummatio est liberationis.
PL 8, 1176Aすべてのものに満ち溢れ、豊かで完全な事物の完成であり、満ちることそのものであるのはキリストである〔底本は Omnibus abundant。構文が取れないので abundans と読んで解した〕。時の満ちることとは、解放の完成である。
Quemadmodum autem Christus, ut plenitudo tota sit et perfecta, colligit membra quae dispersa sunt, et efficitur plenitudo; ita eodem modo et temporum plenitudo tunc effecta, cum maturatis ad fidem omnibus, et peccatis usque ad summa surgentibus, medicina necessario ad rerum omnium mortem quaerebatur: unde subvenit Christus, temporum plenitudine perfecta.
PL 8, 1176Aしかし、キリストが全き完全な満ちたるものであるために、散らされていた肢体を集め、満ちたるものとされるのと同じように、時の満ちることもまた、すべてのものが信仰へと熟し、罪が極みにまで積み上がったとき、あらゆるものの死にたいする治療がどうしても必要とされたときに成し遂げられたのである。そこでキリストが、時の満ちることが完成したとき、助けに来られたのである。
Diciturque quod misit Christum suum: suum, inquam, ante quam mitteret, intelligamus, post autem editum ex foemina. Sed misit filium suum, id est qui sibi fuerit filius: misit autem. Quomodo misit? editum ex foemina.
PL 8, 1176Bそして、神はご自身のキリストを遣わされた、と言われている。「ご自身の」とは、遣わされる前からそうであったと理解すべきであり、遣わされた後には、女から生まれた者となったのである。「ご自身の子を遣わされた」とは、すなわち、もとよりご自身にとって子であった方を、ということである。では、どのように遣わされたのか。女から生まれた者として、である。
Sic enim mysterio suo Christus Dei filius subvenit mundo, nobisque omnibus: nos enim mundus sumus.
PL 8, 1176Bというのも、神の子キリストは、ご自身の奥義によって、このようにして世界に、そして我々すべてに助けを与えられたからである。というのも、我々こそが世界だからである。
Cum et ipse induens carnem, id est editus ex femina, omnia quae in mysterio agenda fuerant compleret, id est ut videretur, et audiretur, et pateretur, et moreretur, et resurgeret: ideo misit editum ex foemina; eum, qui suus filius fuisset, editum ex foemina.
PL 8, 1176B彼自身が肉をまとう、すなわち女から生まれることによって、奥義において行われるべきであったことをすべて成就するためであった。すなわち、見られ、聞かれ、苦しみを受け、死に、そしてよみがえることである。それゆえに、神はご自身の子であった方を、女から生まれた者として遣わされたのである。
Quidam ita dicunt, editum ex muliere: et habent ipsi, propter positum a se verbum, quaestionem; cum virgo Maria sit vel fuerit, quare dixerit editum ex muliere? In usu loquendi foeminam dicimus, quod Graeci γυνὴ dicunt.
PL 8, 1176Cある人々は「女(ムリエル)から生まれた」と言う。しかし彼らは、自分たちの用いたその語のゆえに、一つの問いを抱えることになる。すなわち、マリアはおとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕であり、あるいはおとめであったのに、なぜ「女(ムリエル)から生まれた」と言ったのか、という問いである。日常の語法では、我々は「フォエミナ」と言うが、これはギリシア人が「ギュネー」と呼ぶものである。
Deinde ex eo quod ediderit Christum, cur non mulierem diceret? Omnis enim foemina quae edit aliquid, mulier dicitur: virtus autem mysterii quamquam et occulta et sancta sit, tamen ut interim in transitu agnosci possit, sic attendenda est, quod omnia quae perfecta sunt, vir dicuntur; omnia quae imperfecta, foemina.
PL 8, 1176Cさらに、キリストを産んだということから、なぜ「ムリエル」と言わなかったのか。何かを産む女(フォエミナ)は誰であれ「ムリエル」と呼ばれるのだから。しかしこの奥義の力は隠され聖なるものであるとはいえ、さしあたり通りすがりにでも知られ得るように、次のことに注意すべきである。すなわち、完全なものはすべて「男」と呼ばれ、不完全なものはすべて「女(フォエミナ)」と呼ばれる、ということである。
Denique cum perfectis omnibus sanctificatisque et justificatis concurrere in virum reperimus. Sic enim dictum esse intelligi licet: cum mundus, vel nos in ipso mundo positi, non perfectissimus, foeminarum modo et mulierum exigimus vitam.
PL 8, 1176Cそして実に、完全にされ、聖化され、義とされたすべての者たちが、男へと収斂していくのを我々は見出す。このように言われていると理解してよいのである。すなわち、世界が、あるいはその世界のうちに置かれている我々が、まったく完全ではない限り、女(フォエミナ)や女(ムリエル)のようなあり方で生を営んでいる、ということである。
Ut igitur Christus salutem nobis praestans vel praestaturus ad nos veniret, natus est ex foemina, id est accepit et illam partem, quae imperfectum eum redderet, et nobiscum se parem faceret, id est vel carnem vel mundum; in quo mundo vel in qua carne cum esset editus, utique ex foemina, id est ex non perfectis mysterio completo, sanctificatus etiam post passionem et post resurrectionem vir effectus, id est perfectum spiritum habens atque recipiens, similitudinem nobis daret, ut et nos in virum consurgeremus ex foemina, id est ex hac vita, quae cum corrupta est, merito vel foemina vel mulier nominatur.
PL 8, 1177Aゆえに、キリストは、我々に救いを与える、あるいは与えようとして我々のもとに来られるために、女(フォエミナ)から生まれたのである。すなわち、彼を不完全なものとし、我々と同じものとするその部分――肉であれ世界であれ――を受け取られたのである。その世界において、あるいはその肉において、当然、女(フォエミナ)から、すなわち不完全なものから生まれたのであるが、奥義を成し遂げると、受難の後、そして復活の後には聖化されて男とされた、すなわち完全な霊を持ち、それを受けた者となった。それは我々に一つの範型を与えるためであり、それによって我々もまた、女(フォエミナ)から、すなわちこの朽ちた生から――それゆえに当然、女(フォエミナ)とも女(ムリエル)とも呼ばれるこの生から――男へと立ちのぼるためである。
Hinc enim malum ex foemina: nam et in primo homine non peccatum nisi ex foemina. Factum. Sub hoc verbo error plurimus nascitur ut exinde intelligant non natum filium, sed factum, quia dixit misit Deus filium suum editum ex foemina, factum sub lege.
PL 8, 1177A実に、悪はここから、女(フォエミナ)から生じるのである。最初の人間においても、罪は女(フォエミナ)からでなければ生じなかった。「造られた(ファクトゥム)」。この語のゆえに、多くの誤りが生まれる。すなわち、それによって、子は生まれたのではなく造られたのだと理解してしまうのである。「神は女から生まれ、律法のもとに造られたご自身の子を遣わされた」と彼が言ったからである。
Sed multum interest, utrum filium factum diceret, an factum sub lege. Aliud est enim filium missum esse, qui jam fuit filius, et utique cum filius natus, nunc autem cum ex foemina editus est, potest dici factus ab hoc ut sub lege esset.
PL 8, 1177Bしかし、彼が「子が造られた」と言ったのか、それとも「律法のもとに造られた」と言ったのかには、大きな違いがある。というのも、すでに子であった者――当然、子として生まれていた者――が遣わされたということは、別のことだからである。しかし今、女から生まれたときには、律法のもとにあるようになったという点で、「造られた」と言われ得るのである。
Quid est autem dixit factum sub lege? ut non inter gentes nasceretur, sed apud Judaeos, et in disciplina ac lege Moysi.
PL 8, 1177Bでは彼が「律法のもとに造られた」と言ったのはどういうことか。異邦人の間にではなく、ユダヤ人のもとに、モーセの教えと律法のうちに生まれたということである。
Omnis enim illic poterat esse correctio; etenim in Israel populus Dei dictus est, cui legem Moyses a Deo accepit, et dedit ipsi utique male intelligenti legem; et idcirco peccanti debuerat subvenire, et peccata ei auferret; si modo idem ipse populus cognosceret Dei filium.
PL 8, 1177Bというのも、そこでこそあらゆる矯正がなされ得たからである。すなわち、イスラエルにおいて、神の民と呼ばれる者があり、その民のためにモーセは神から律法を受け取り、律法を正しく理解していなかったこの民に律法を与えたのである。それゆえ、この民が罪を犯すならば、彼は助けに来て、その罪を取り除くはずであった。ただしそれは、同じこの民が神の子を認めるならばのことである。
Poterat enim si alibi nasceretur, id est inter gentes, Israel idcirco non cognoscere, quod non in sua gente natus videretur.
PL 8, 1177Cというのも、もし彼が他の場所、すなわち異邦人の間に生まれていたならば、イスラエルは、彼が自分たちの民の中に生まれたのではないように見えるという理由で、彼を認めないこともあり得たからである。
Hinc autem majora peccata iste populus admisit, quod in sua gente, id est in lege Moysi, inter Israel natus, non est cognitus, cum ipsi genti, id est et David, dictum sit, quod semini ejus daretur haereditas et aeternitas.
PL 8, 1177Cしかしそれゆえにこの民は、いっそう重大な罪を犯したのである。すなわち、自分たちの民の中に、つまりモーセの律法のうちに、イスラエルの間に生まれたにもかかわらず、認められなかったからである。しかもこの同じ民に、すなわちダビデに、その子孫に相続と永遠とが与えられるであろうと告げられていたのである。
Ergo cum David sit pater Israel, ibi natus est, ut illum agnoscerent. Unde majus peccatum est, quod non agnoverunt factum sub lege.
PL 8, 1177Cゆえに、ダビデがイスラエルの父祖であるからこそ、彼はそこに生まれ、彼らに認められるはずであった。それゆえに、律法のもとに造られた方を認めなかったことは、いっそう重大な罪なのである。
Multa dici possunt, quare factum sub lege; vel quod ibi jam Deus unus colebatur, vel quod jam acceperant a Deo oracula atque praecepta, vel quod Moyses imago et typus fuit Christi; vel cum ipse, cum hoc esset quod ii qui sub lege sunt, et alio modo praeciperet atque a lege pro salute discederet, non observando sabbato caeteraque; exinde scirent, non in operibus legis neque ex lege salutem sperare.
PL 8, 1177Cなぜ律法のもとに造られたのかについては、多くのことが語られ得る。あるいは、そこではすでに唯一の神が礼拝されていたから、あるいは、彼らがすでに神から神託と戒めとを受けていたから、あるいは、モーセがキリストの像であり予型であったから、あるいは、彼自身が律法のもとにある者たちのうちの一人でありながら、別の仕方で命じ、安息日を守らないなど、救いのために律法から離れることによって、彼らがそこから、律法の業のうちにも律法からも救いを期待すべきではないことを知るようになるためであった、ということもできる。
Unde etiam Galatae intelligerent se in errorem esse delapsos, siquidem etiam Salvator ipse, in quem crediderunt, sub lege factus, non tamen servivit legi.
PL 8, 1177Dそこからガラテヤ人たちも、自分たちが誤りに陥ったことを理解するはずであった。というのも、彼らが信じたところの救い主ご自身が、律法のもとに造られながらも、律法に隷属したわけではなかったからである。
Verum haec et alia multa, quare factus sit sub lege, non colligenda, quoniam ipse causam subjecit, quare factus sit sub lege, ut eos qui sub lege erant, redimeret, ut filiorum adoptionem reciperemus.
PL 8, 1177Dしかし、なぜ律法のもとに造られたのかについてのこれらのこと、また他の多くのことは、あえて取り集める必要はない。というのも、彼自身が、なぜ律法のもとに造られたのかという理由を、「律法のもとにあった者たちを贖い出し、我々が子とされることを受けるため」であると、付け加えているからである。
Haec, inquit, causa est cur Deus misit filium suum, et misit utique jam filium, sed nunc editum ex foemina; et misit factum sub lege. Quae causa est cur sub lege? ut eos redimeret qui sub lege erant.
PL 8, 1178Aこれが、と使徒は言う、神がご自身の子を遣わされた理由である。そして当然すでに子であった方を遣わされたのであるが、今や女から生まれた者として、また律法のもとに造られた者として遣わされたのである。では、律法のもとにという理由は何か。「律法のもとにあった者たちを贖い出すため」である。
Ergo si ut redimeret missus est, magis obligati sumus si a lege redimimur. Sed et ipse sic et alio in loco cum de foemina loquitur: quoniam cum vir ejus vivit, obligata est viro; at si perierit, liberata est a viro.
PL 8, 1178Aゆえに、贖い出すために遣わされたのであれば、律法から贖い出されるのであれば、それだけ一層の負い目を我々は負っているのである。しかし彼自身も、他の箇所で女について語るときにも同様である。「夫が生きている間は、彼女は夫に縛られている。しかし夫が死んだならば、彼女は夫から解放される。」
Ergo quoniam lex praeceptis velut tenebat vinctos, ad vitae tantum integritatem, non et ad spem liberationis et aeternitatis, misit filium suum Deus, et sub lege misit, id est in Israel, ut eos qui ibi fuerant, ac sub lege vivebant, redimeret.
PL 8, 1178Aゆえに、律法はその戒めによって、いわば人々を縛りつけていたのであり、それはただ生の清廉さのためであって、解放と永遠との希望のためではなかった。それゆえ神はご自身の子を遣わされ、律法のもとに、すなわちイスラエルのうちに遣わされたのである。それは、そこにいて律法のもとに生きていた者たちを贖い出すためであった。
Magnum autem hoc, ut non illis viam vivendi praestaret neque praeceptis tantummodo excitaret ad aeternitatem, sed ut redimeret, inquit. Hoc enim actum est mysterio ut redimeret omnes in illum credentes, ut fiant omnes in illum credentes, filii adoptionis.
PL 8, 1178Aしかし重大なのは、彼が彼らに生き方の道を与え、あるいは戒めによって永遠へと奮い立たせるだけでなく、「贖い出すため」であったと言っている点である。というのも、これは、彼を信じるすべての者たちを贖い出し、彼を信じるすべての者たちが子とされる者となるようにするために、奥義によって行われたことだからである。
Cum ergo tantum beneficium totumque beneficium ex Christo sit, nihil adjungendum praeterea, neque legi serviendum: redempti enim sumus, et redempti a lege, et redempti ab hoc mundo, ut filii Dei simus, sed et filii adoptione.
PL 8, 1178Bゆえに、これほどの、そしてこれがすべての恩恵がキリストから来るものである以上、それ以外の何も付け加えるべきではなく、律法に隷属すべきでもない。というのも、我々は贖われたのであり、律法から贖われ、この世界から贖われたのであって、それは我々が神の子となるためであり、しかも子とされることによる子となるためだからである。
Non enim filii, ut ipse filius, sed per filium filii. Haec est igitur adoptio; quam ut reciperemus, inquit, Deus filium suum misit. Sed quoniam filii estis Dei, misit Deus spiritum filii sui in corda vestra.
PL 8, 1178Bというのも、彼自身が子であるのと同じように子であるのではなく、子を通して子であるからである。ゆえにこれが子とされることである。それを我々が受けるために、神はご自身の子を遣わされたのだと彼は言う。「しかし汝らは神の子であるがゆえに、神は汝らの心のうちにご自身の子の霊を遣わされた。」
Ecce totus ordo trium istarum potentiarum per unam virtutem unamque deitatem. Nam, inquit, qui pater est, misit filium suum, qui Christus est. Rursusque Christus ipse, qui est Dei virtus, et ipse Deus est, misit Deus, inquit; jam enim trinitas est.
PL 8, 1178B見よ、これら三つの力の全秩序が、一つの力、一つの神性を通してあることを。というのも、と彼は言う、父である方が、キリストであるご自身の子を遣わされたのである。そしてまた、神の力であり、ご自身も神であるキリストご自身が――「神は遣わされた」と彼は言う――遣わされたのである。すでにここに三位一体があるからである。
Et Christus et maxime post mysterium sanctificatus misit, inquit, spiritum filii sui, qui est spiritus sanctus, qui in corda nostra descendens facile cognoscit patrem.
PL 8, 1178Cそしてキリスト、とりわけ奥義の後に聖化されたキリストが、「ご自身の子の霊」、すなわち聖なる霊を遣わされたのであり、それは我々の心に降ることで、たやすく父を知るのである。
Est ergo a Deo missus filius Jesus Christus, in quem credunt, qui credunt, atque efficiuntur filii Dei: mittiturque in eos a Deo spiritus filii, id est spiritus sanctus, ut jam properent, ad patrem festinent, clament quodammodo interiore sanctificatione et interiore voce.
PL 8, 1178Cゆえに、神によって遣わされたのは子イエス・キリストである。信じる者たちは彼を信じ、そして神の子とされる。そして彼らのうちに、神から子の霊、すなわち聖なる霊が遣わされる。それは彼らがすでに急ぎ、父のもとへと急行し、いわば内なる聖化と内なる声とをもって叫ぶためである。
Quid clament, ipse subjungit, clamant abba pater. Habent spiritus verba et magis habent cum cognoscentiam patris capiunt.
PL 8, 1178C何を叫ぶのかは、彼自身が続けて述べている。「彼らは『アバ、父よ』と叫ぶ。」彼らは霊の言葉を持っており、父を知ることを捉えるとき、いっそうそれを持つのである。
Ipsa autem cognoscentia patris, id est cum cognoscimus patrem, ipsa vox est spiritus nostri ad Deum quem spiritum nobis dedit Deus: cognitio consonans cum eo quem cognoscit, quasi quaedam vox est in eum quem cognoscit.
PL 8, 1178Cしかし父を知ることそれ自体、すなわち我々が父を知るとき、それこそが、神が我々に与えられたその霊が神に向けて発する声である。知るものに調和する知は、いわばその知るものへ向けられた一つの声のようなものである。
Ergo quoniam et per Deum et per Christum cognoscimus Deum, efficimur filii et ipsi Dei, et ipsa cognitione vocem habemus ad patrem.
PL 8, 1178Dゆえに、我々は神を通して、またキリストを通して神を知るのであるから、我々自身も神の子とされ、その知ることそれ自体によって、父へと向かう声を持つのである。
Quomodo enim solus est, qui cognoscat Deum Christus, et ex eo quod cognoscit, cognitionem habet, ita eum vocat atque illum appellat, quia eum cognoscit.
PL 8, 1178Dというのも、神を知るのはキリストのみであり、彼は知るところから知識を持ち、そのようにして彼を呼び、彼を名指すのであって、それは彼を知っているからである。
Idcirco Christus Dei verbum est: dixi enim quod cognitiones quaeque cum nos intelligere faciant et designare et capere et concipere id quod intelligimus, quasi illud, quale sit cognitione appellamus; accipimus enim in illum quem cognoscimus, de eo quem cognoscimus, verbum cum quid sit appellamus, quia cognoscimus ea: quae est omnis cognitio ejus rei, quam cognoscimus.
PL 8, 1179Aそれゆえに、キリストは神の言葉なのである。というのも私はすでに、およそ知るということは、我々に理解させ、指し示させ、捉えさせ、我々が理解するところのものを思念させるものであり、いわばそれがどのようなものであるかを、知ることによって名指すのだと述べたからである。すなわち我々は、我々が知るその対象について、それが何であるかを言葉として名指すことによって、我々が知るところのものを、その中に受け取るのである。それは、我々が知るその事柄のすべての知識にほかならない。
Ergo Christus quia cognoscit Deum, Dei verbum est; et spiritus quia Christus nobis datur, dat nobis cognitionem Dei per ipsum se: inde fit ut et nos verbum simus, et in Christum et in Deum; et idcirco clamemus cognitores.
PL 8, 1179Aゆえに、キリストは神を知るがゆえに、神の言葉である。そして霊は、キリストによって〔底本は quia Christus。qui a Christo と読む〕我々に与えられ、自らを通して神の知識を我々に与える。そこから、我々もまた言葉となるということが生じるのであり、キリストにあっても神にあってもそうである。それゆえに我々は、知る者として叫ぶのである。
Cognitor autem cum est ipsius cogniti, fit ut cognitum pater sit, cognitor filius. Quod si ita est, merito cum cognoscimus per Jesum patrem, ex cognitione verbum ipsius efficimur: ac propterea filii inde clamamus abba pater.
PL 8, 1179Bしかし、知る者はその知られるものに属する者であるとき、知られるものが父となり、知る者が子となる。もしそうであるならば、我々がイエスを通して父を知るとき、その知ることから、我々は彼自身の言葉とされるのは当然のことである。それゆえに我々は、そこから子として『アバ、父よ』と叫ぶのである。
VERS. 7.-- Itaque jam non es servus, sed filius. Is enim qui dicit abba pater, Deum utique patrem nominat. Si patrem nominat, filius est: jam non ergo servus.
PL 8, 1179B〔第7節〕「かくして、汝はもはや僕ではなく、子である。」なぜなら、「アバ、父よ」と言う者は、当然、神を父と呼んでいるのだからである。父と呼ぶのであれば、子である。ゆえに、もはや僕ではない。
Quod si ita est, in Christo neque servus, neque liber, neque masculus, neque foemina: omnes enim unum sumus. Sed quo cogit hoc totum? Si autem filius, et haeres per Deum.
PL 8, 1179Bもしそうであれば、キリストにあっては僕もなく自由人もなく、男も女もない。なぜなら我々は皆一つだからである。しかしこのすべてはどこへ導くのか。「しかしもし子であるなら、神によって相続人でもある。」
Ergo si filius appellatur, erit et haeres: haeres autem non factis, non operibus suis, sed Dei miseratione et Dei gratia. Hoc est quod dixit sed per Deum. Sicuti multis probatum est, quia non currentis sed miserantis; et omnia per Dei gratiam.
PL 8, 1179Bゆえに、もし子と呼ばれるのであれば、相続人ともなるであろう。しかし相続人であるのは、行いによってでも自分の業によってでもなく、神の憐れみと神の恩寵によってである。これが、彼が「神によって」と言ったことの意味である。多くの箇所で証明されている通り、それは走る者のものではなく、憐れむ者のものだからである。そしてすべては神の恩寵によるのである。
VERS. 8.-- Sed ante quidem ignorantes Deum, his qui non sunt dii servistis. Saepe dixi et admonui, ignorare Deum est Christum nescire; per Christum enim cognoscitur.
PL 8, 1179C〔第8節〕「しかし以前は、神を知らずに、神ならぬ者たちに仕えていた汝らであった。」私はしばしば、神を知らないとはキリストを知らないことであると述べ、戒めた。なぜなら、神はキリストを通して知られるからである。
Nunc autem cum apparuerit Christus qui me docuit, et per se Deum ostendit, et se Deum et per se patrem, ignorare non licet Deum. Ante autem cum ignoraretis, inquit, Deum, o Galatae, servistis his qui non sunt dii.
PL 8, 1179Cしかし今や、私を教え、ご自身を通して神を示し、ご自身が神であること、そしてご自身を通して父を示されたキリストが現れた以上、神を知らずにいることは許されない。「しかし以前、汝らが神を知らずにいたとき」と彼は言う、「おおガラテヤ人たちよ、汝らは神ならぬ者たちに仕えていたのである。」
Dici deos et numero plurali, et in lege dici, saepe admonui: verum unus Deus: reliqui hoc nomine honorantur angeli, caeteraeque virtutes, ut dictum Deus deorum. Atque utinam illis servivissent!
PL 8, 1179C「神々」と複数形で言われること、また律法の中でそう言われることについては、私はしばしば戒めた。まことの神は唯一である。それ以外の者たち――天使たちやその他の諸力――が、この名によって讃えられているのであり、「神々の神」と言われる通りである。しかも、彼らがせめてそれらに仕えていたのであったならば。
Porro autem his servistis qui non sunt dii, omnibus scilicet mundanis caeterisque falsis virtutibus imaginariis et a diabolo fictis atque simulatis.
PL 8, 1179Cしかも諸君は、「神ならぬ者たちに仕えていた」のであり、それはすなわち、世界に属するあらゆる力、またその他の、偽りの、想像上の、悪魔によって捏造され模造された諸力にたいしてであった。
VERS. 9.-- Nunc autem ut cognovistis Deum, imo cogniti estis a Deo, quomodo convertimini iterum ad infirma et egena hujus mundi elementa?
PL 8, 1179C〔第9節〕「しかし今、汝らが神を知った、それどころか神に知られたのに、どうしてまた、この世界の弱く貧しい諸元素へと立ち返るのか。」
Veluti aliud adjungit Galatis, quod etiam in gentilem transierint disciplinam: aut in eadem accusatione perseverat, quae prima fuit, quod adjungerent etiam christianismo legem judaicam, de circumcisione, de sabbato, de victu: et hinc accusat, ut dicat, postea quam cognovistis Deum per evangelium a me datum, quomodo convertimini iterum ad infirma, quae sunt utique.
PL 8, 1180A彼はガラテヤ人たちにたいして、いわば別のことを付け加えているようにも見える。すなわち、彼らが異教徒の教えにさえ移ってしまったということである。あるいは、最初のものと同じ告発を続けているのだとも見える。すなわち、キリスト教にユダヤの律法をも――割礼について、安息日について、食事についてを――付け加えたということである。そしてここから彼は次のように告発する。私が与えた福音を通して諸君が神を知った後で、どうしてまた「弱いもの」へと立ち返るのか、と。それらは当然、弱いものである。
Vel intellige, si ad judaicam, vel ad paganos, qui et ipsi infirmi sunt. Sed cum adjunxit egena elementa hujus mundi magis quasi paganos tangit, qui etiam de elementis hujus mundi operantur sibi Deos, vel ipsa illa elementa ut ignem colant, aquam colant, terram colant, aerem colant.
PL 8, 1180Aあるいはこう理解せよ。ユダヤ教にたいしてか〔ad judaicam は名詞を欠く。disciplinam を補ってユダヤ教と解した〕、それとも異教徒たちにたいしてか――彼ら自身もまた弱い者たちである。しかし彼が「この世界の貧しい諸元素」と付け加えたとき、それはむしろ異教徒たちに触れているように見える。彼らは、この世界の諸元素からも自分たちのために神々を作り出し、その諸元素そのものを、たとえば火を崇拝し、水を崇拝し、地を崇拝し、空気を崇拝するというようにするのである。
Nulla enim dubitatio quin singula haec deos dicant, de quibus longa est disputatio, dummodo certum sit et ex elementis singula quaeque paganos deos dicere, vel ipsorum elementorum repertores deos dicere, vel ex elementis deos sibi facere, ut et de terra deos faciant, sed per ignem deos faciant: deinde etiam quosdam daemones aerios vocent, rursus alii empirios, alii enydros, alii genios, id est terrenos, aquaticos, aerios, ignitos.
PL 8, 1180B彼らがこれら一つ一つを神々と呼んでいることには、何の疑いもない。それについては長い議論があるが、確かなのは次のことである。すなわち、異教徒たちが諸元素の一つ一つを神々と呼んでいること、あるいはそれらの諸元素の発見者たちを神々と呼んでいること、あるいは諸元素から自分たちのために神々を作り出していること――たとえば地からも神々を作り、また火を通しても神々を作るということであり、さらにある悪霊たちを「アエリオス」と呼び、また他の者たちは「エンピュリオス」、他の者たちは「エニュドロス」、他の者たちは「ゲニオス」〔底本の綴りは genios。地の(γήϊνος)の崩れと思われ、音写にとどめた〕と呼ぶ、ということである。すなわち、地の、水の、空気の、火の〔悪霊〕である。
Si ergo haec pagani faciunt, quasi et hoc quoque reprehendit, illos etiam ad paganismum esse conversos, maxime cum dixerit ante quam Deum cognosceretis et ignoraretis Deum, serviebatis his qui non sunt dii. Quod utique de paganis et in superioribus intelligendum.
PL 8, 1180Bもし異教徒たちがこれらのことを行っているのであれば、彼はこのことをも、いわば非難しているように見える。すなわち、彼らが異教にさえ立ち返ってしまったということである。とりわけ彼が「汝らが神を知る前、神を知らずにいたとき、汝らは神ならぬ者たちに仕えていた」と言ったことからすればなおさらである。これは当然、先の箇所においても、異教徒たちについて理解されるべきことである。
Verum tamen cum et omnis ordo et omnis iste tractatus propterea sumptus sit, ut reprehendat illos Galatas, quod ad judaismum conversi sint, et de Judaeis ista omna intelligenda sint, quomodo convertimini iterum ad infirma, intelligimus.
PL 8, 1180Bしかし、この議論全体の筋道とこの論述全体とが、ガラテヤ人たちがユダヤ教に立ち返ったことを非難するために取り上げられたものであり、これらすべてはユダヤ人について理解されるべきであることからすれば、「どうしてまた弱いものへと立ち返るのか」ということも、我々はそのように理解するのである。
Igitur cum dixit egena elementa hujus mundi, intelligamus, quod illi carnaliter intelligentes legem, ad elementa videantur esse conversi quae egena sunt; eget enim semper caro et desiderat sustentari cibis et poculis et cupiditatibus, quae tamen omnia infirma sunt.
PL 8, 1180Cゆえに、彼が「この世界の貧しい諸元素」と言ったとき、我々はこう理解すべきである。すなわち、律法を肉的に理解する彼らは、貧しい諸元素へと立ち返ったように見えるのである。というのも、肉はつねに欠乏しており、食物や飲み物、欲望によって支えられることを求めるが、しかしそれらはすべて弱いものだからである。
Ergo cum inquit, convertimini ad infirma et egena elementa, id est quae semper egeant, anima enim et spiritus nullus eget, neque aliquid desiderat, nisi illa quae sua sunt.
PL 8, 1180Cゆえに、「汝らは弱く貧しい諸元素へと立ち返るのか」と彼が言うのは、すなわち、つねに欠乏しているものへ、ということである。魂と霊はいかなるものにも欠乏することがなく、自分自身に属するもの以外の何ものも欲しないのだから。
Quod autem dixit cognovistis Deum, immo cogniti estis a Deo, servat virtutem praecepti sui, ut ii veniant ad Christum, quos Deus mittit, et quos Deus vocat, et ii cognoscant Dominum, quos cognovit Deus: de quo tractatu supra multa diximus.
PL 8, 1180Cしかし彼が「汝らは神を知った、それどころか神に知られた」と言ったことは、彼の戒めの力を保っている。すなわち、神が遣わす者たちがキリストのもとに来て、神が召す者たちが来るのであり、また神に知られた者たちが主を知るのである。この議論については、我々はすでに上で多くを述べた。
Cogniti enim a Deo accipiunt spiritum, quo Deum cognoscant. Sed utique ut cognoscantur a Deo cognitique Deo sint, aguntur jam principali illo spiritu, qui datus est ut subdita sit anima divinis illis patris sui praeceptis; quae cum se excitat, cognoscit eamdem Deus, et sic anima cognoscit Deum.
PL 8, 1180Dというのも、神に知られた者たちは、神を知るための霊を受けるからである。しかし、神に知られ、神に知られた者となるためには、すでにあの主要な霊によって導かれているのであり、それは魂が父のかの神的な戒めに服するように与えられたものである。魂が自らを奮い立たせるとき、神はその魂を知り、こうして魂は神を知るのである。
Quod autem dixit elementa hujus mundi egena, non quo sint elementa alia, idcirco egena hujus mundi, et elementa quae egena sunt: quamquam possumus etiam in superioribus elementa dicere: sed longe semotum hoc ab usitatione. Quibus rursum servire vultis.
PL 8, 1181Aしかし彼が「この世界の貧しい諸元素」と言ったのは、他に別の諸元素があって、それゆえにこの世界の貧しい諸元素とそうでない諸元素とがある、ということではない。もっとも、我々は上のほうの諸元素についても語ることはできるが、これは通常の用法からは大きく外れている。「汝らはまた、これらに仕えたいと望むのか。」
Silicet, ut supra dixit, antequam Deum noratis, serviebatis iis, qui dii non sunt, nunc ergo his rursum servire vultis: vultis inquit; ut eorum voluntatis sit, non necessitatis.
PL 8, 1181Aすなわち、彼が先に言ったように、「汝らは神を知る前には、神ならぬ者たちに仕えていた」。それゆえ今、「汝らはまた、これらに仕えたいと望むのか」。「望むのか」と彼は言う。それが必然によるのではなく、彼ら自身の意志によることを示すためである。
Ut autem ad Judaeos ista et de Judaeis videatur dicere, id est ad Galatas, qui Judaeorum sibi disciplinam jungunt, sic adjungit. VERS. 10.-- Dies observatis, et menses, et tempora et annos.
PL 8, 1181Aしかし、これらのことがユダヤ人にたいして、またユダヤ人について語られているように見えるように、すなわちユダヤ人の教えを自分たちに結びつけたガラテヤ人にたいして語られているように見えるように、彼は次のように付け加える。〔第10節〕「汝らは日を、月を、季節を、年を守っている。」
Cum tempora, genus sit ad omnia, cur et dies, et menses, et anni interpositum? Quasi alterum quod quidem fieri potest: nam aliud est observare dies, ut est ut sabbato requiescat: aliud est observare menses, ut est ut neomenia observet, cum finit luna vel incipit, aliud est observare annos: aliud vero tempora, ut jejunium, pascha, azyma, et caetera hujusmodi quae apud Judaeos multa sunt.
PL 8, 1181A「季節」がすべてを包含する類概念であるのに、なぜ日、月、年までもが挟み入れられているのか。それはあたかも別のことでもあり得るかのようである。というのも、日を守るということ――たとえば安息日に休むということ――と、月を守るということ――たとえば月が終わり、あるいは始まるときの新月祭を守るということ――とは別のことであり、年を守るということもまた別のことであり、そして季節を守るということ――断食、過越、種なしパンの祭り、その他ユダヤ人のもとに多くあるそうした類のもの――は、また別のことだからである。
Non enim aut anni sunt aut menses aut dies, sed tempora. VERS. 11.-- Timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis. Id est multum metuo ne labor omnis meus in evangelio quo instruxi vos, ut in Christum fidem habeatis; ne hic, inquit, labor in irritum veniat.
PL 8, 1181Bというのも、それらは年でも月でも日でもなく、季節だからである。〔第11節〕「私は、もしかすると汝らのうちに無駄に労したのではないかと、汝らのことを恐れている。」すなわち、私が諸君を教え導き、キリストへの信仰を持たせようとした福音におけるすべての労苦が、無駄に終わるのではないかと、大いに恐れている、ということである。この労苦が空しくならないように、と彼は言う。
Frustra enim erit quod vos docui, cum Judaeorum servare discpilinam et observationes coeperitis. VERS. 12.-- Estote sicut ego, quoniam et ego sicut vos.
PL 8, 1181B諸君に教えたことも、諸君がユダヤ人の教えと遵守事項とを守り始めるならば、無駄になるであろう。〔第12節〕「私のようになれ、私もまた汝らのようになったのだから。」
Quomodo enim, inquit, transivi a Judaeorum disciplina, et credidi in Christum, et illi servio, et aliud ago, et hoc vos docui, factusque sum talis quales vos feci. Vivite ergo, ut ego vivo: et si vos vivitis, vivo.
PL 8, 1181Bすなわち、と彼は言う、私がユダヤ人の教えから移ってキリストを信じ、彼に仕え、〔以前とは〕別のことを行っているそのとおりに、私はこのことを諸君に教え、また私自身、諸君をそうならせたのと同じ者となったのである。ゆえに、私が生きるように生きよ。そして諸君が生きるならば、私も生きる。
VERS. 13.-- Fratres obsecro vos, nihil me laesistis: scitis quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem. Istud, quod interpositum, ad persuasionem pertinet, ut in omnibus sequamur Christum.
PL 8, 1181C〔第13節〕「兄弟たちよ、汝らに願う、汝らは私を害してはいない。汝らは知っている、私が久しく前に肉の弱さのゆえに汝らに福音を告げたことを。」この挿入された言葉は、我々があらゆる点でキリストに従うようにとの説得に関わるものである。
Quo facilius autem hoc suadeat, repetit principia evangelii sui. Primum commendat labores suos, ut jam infirmus carne cum fuisset et laboraret, tamen imposuerit sibi laborem, et evangelizaverit Galatis: addidit etiam jampridem id est, olim; unde firmari apud vos debuerat charitas erga me, fides erga Christum: si quidem longum tempus est.
PL 8, 1181Cより容易くこれを説得するために、彼は自らの福音の初めのことを繰り返す。まず彼は自らの労苦を引き合いに出す。すなわち、彼はすでに肉において弱っており労苦していたにもかかわらず、なお自ら労苦を課し、ガラテヤ人に福音を告げたということである。さらに彼は「久しく前に」、すなわち「以前に」と付け加えた。それによって、諸君のもとで私への愛とキリストへの信仰とが確かなものとなっているはずであった、というのも実に長い時が経っているからである。
Non peperci, inquit, carni meae; sed per infirmitatem carnis evangelizavi vobis, et jampridem evangelizavi: quare ergo adjungitis alia, quae ego vobis non evangelizavi?
PL 8, 1181C私は自らの肉を惜しまなかった、と彼は言う。むしろ肉の弱さのゆえに諸君に福音を告げ、久しく前に福音を告げた。それならばなぜ諸君は、私が諸君に福音として告げなかった別のことを付け加えるのか。
Cum autem dixit nihil me laesistis illud adjecit, non aliquid vobis subtraxi, non aliquid minus dixi, quod facit ille qui laeditur: ac ne crederent se veluti oneri fuisse, cum infirmus carne evangelizavit, idcirco ait, nihil me laesistis, et ego propter vos infirmus carne cum fuissem, evangelizavi vobis jampridem; et hoc utique scitis.
PL 8, 1181D「汝らは私を害してはいない」と彼が言ったとき、彼はこう付け加えたのである。すなわち、私は諸君に対して何かを差し控えたのではない、何かを控えめに語ったのでもない、それは害された者がすることである、と。そして、肉において弱っていながら福音を告げたことで、自分たちが〔パウロにとって〕重荷であったと思われないように、それゆえ彼は「汝らは私を害してはいない」と言い、また、私は諸君のために肉において弱っていながら、久しく前に諸君に福音を告げた、そして諸君はまさにこのことを知っている、と〔言う〕。
VERS. 14.-- Et tentationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis. Quid accipiamus tentationem vestram, ambiguum mihi est: quod vos me tentatis, an quod ego vos? Quod vos me tentatis, nullus est sensus: non enim tentaverunt illum ipsi.
PL 8, 1182A〔第14節〕「そして私の肉における汝らの試みを、汝らは軽んじることも拒むこともしなかった。」「汝らの試み」を我々がどう受け取るべきか、私には曖昧である。すなわち、諸君が私を試みたということか、それとも私が諸君を〔試みた〕ということか。諸君が私を試みたということには、意味がない。彼ら自身が彼を試みたのではないからである。
Sed rursus numquid Paulus ipse tentavit illos, qui verum dicebat, et evangelizabat Christum? evangelizare enim non est tentare. Quid igitur, cum tertium nihil sit?
PL 8, 1182Aしかしまた、真実を語り、キリストを福音として告げていたパウロ自身が、彼らを試みたということがあるだろうか。福音を告げることは試みることではないのだから。それでは、第三の道がないとすれば、いったい何であろうか。
An intelligimus, quod cum ad Galatas venisset Paulus, quod illi eum tentare voluerunt, id est interrogare, et de Christo aliquid inquirere, an sciret: quod quidem videri poterat tentatio; cum infirmum hominem, et in carne infirmum viderent Galatae Paulum: scilicet ut cum Deo serviat, Deum praedicet, infirmus carne sit, fueritque ista cogitatio Galatis, interrogemus eum, videamus quid respondeat de Christo iste qui infirmus in carne est.
PL 8, 1182Aそれとも、こう理解すべきであろうか。パウロがガラテヤ人のもとに来たとき、彼らは彼を試みようとした、すなわち、尋ね、キリストについて何かを問いただし、彼が知っているかどうかを確かめようとした、と。これはまさに試みと見えたであろう。というのも、ガラテヤ人はパウロを弱い人間、肉において弱い者と見ていたからである。すなわち、神に仕え、神を宣べ伝える者でありながら、肉においては弱いということである。そしてガラテヤ人にはこのような考えがあったのであろう。彼に尋ねてみよう、肉において弱いこの者がキリストについて何と答えるか見てみよう、と。
Hoc, inquit, vos in carne mea non sprevistis, et me tentastis neque contempsistis tentationem vestram in carne mea: contemnerent autem, id est non interrogarent, falsumque putarent se audire posse, quod quaerebant, id est quod interrogabant, quod est tentabant: falsum, inquam, responderi sibi credentes ab eo qui esset infirmus in carne.
PL 8, 1182Bこれを、と彼は言う、諸君は私の肉において軽んじることなく、私を試み、「私の肉における汝らの試み」を軽んじはしなかった。〔もし〕軽んじたとすれば、それは尋ねなかったということであり、自分たちが求めていたこと、すなわち尋ねていたこと、つまり試みていたことについて、偽りの答えを聞くことになると思っていたことになる。肉において弱い者からは偽りが答えられると信じて、ということである。
Verum perseverastis, nec contempsistis tentationem vestram in carne mea; sed accessistis ad me, an in fide mea essem atque in evangelio perseverarem.
PL 8, 1182Bしかし諸君は持ちこたえ、私の肉における諸君の試みを軽んじることなく、私のもとに近づいて、私が私の信仰にとどまり福音において持ちこたえているかどうかを〔確かめた〕。
Igitur in carne infirmum tentastis, interrogantes, si ea mihi evangelizandi esset perseverans sententia, cum in carne infirmus essem, hoc est non respuistis quasi infirmum in carne, minus idoneum ad respondendum, vel qui posset mutare sententiam, qui in carne esset infirmus: in quo et rationem reddidit, cur fieri non posset vel non factum sit, ut sententia evangelizandi alia esset: carne enim infirmus fui, non animo, non spiritu: ita et illos quasi considerasse dixit quod in carne essem ego infirmus, non etiam in spiritu: et idcirco perseverent, ut tentarent illum, neque respuerent, neque non tentarent: hoc est non contempsistis, non sprevistis tentationem vestram.
PL 8, 1182Bゆえに諸君は、肉において弱い者を試み、私が肉において弱くありながら、福音を告げるという判断を持ちこたえているかどうかを尋ねた。これはすなわち、肉において弱い者として、答えるにふさわしくない者として、あるいは肉において弱いがゆえに判断を変えうる者として、諸君が私を拒まなかったということである。ここで彼は、なぜ福音を告げるという判断が別のものになりえなかったか、あるいはならなかったかの理由を示した。すなわち、私は肉において弱かったのであって、心においても霊においても弱くはなかったからである。同様に、彼らもまた、私が肉において弱かったのであって、霊においてはそうではなかったと考えたのだ、と彼は言う。それゆえ彼らは彼を試みることを続け、拒みもせず、試みないでもいなかった。これはすなわち、諸君は諸君の試みを侮らず、軽んじもしなかった、ということである。
Denique et ipsos intellexisse Paulum in carne infirmum esse, non in spiritu, ex subjunctis docet: sed ut angelum excepistis me, ut Christum Jesum.
PL 8, 1182C最後に、彼は続く言葉から、彼ら自身もパウロが肉において弱いのであって霊においてではないと理解していたことを教える。すなわち「しかし汝らは私を使いとして、キリスト・イエスとして迎え入れた」〔とある〕。
Adeo non vobis impedimento fuit, quod in carne infirmus eram, sed accepistis me ut angelum Dei, id est nuntium, praedicatorem a Deo missum; hic est enim angelus Dei; et me suscepistis ut Christum Jesum, quem vobis praedicabam: ita vere Christum Jesum suscepistis, si me recepistis angelum Dei, quomodo recepistis Christum Jesum.
PL 8, 1182Cそれほどまでに、私が肉において弱かったことは諸君にとって妨げとはならず、諸君は私を神の使い、すなわち神から遣わされた使者、宣べ伝える者として受け入れた。これこそ神の使いなのである。そして諸君は私を、私が諸君に宣べ伝えていたキリスト・イエスとして迎え入れた。かくして諸君は、私を神の使いとして受け入れたのと同じように、真にキリスト・イエスを迎え入れたのである。
VERS. 15.-- Quae ergo erat beatitudo vestra? Jam ostendit illos nunc miseros, siquidem antea beatitudo illis fuerat, quia receperant Jesum Christum, quia Paulum ut angelum Dei.
PL 8, 1182D〔第15節〕「それでは、汝らの至福はいかなるものであったか。」ここで彼は、彼らが今や惨めであることを示す。なぜなら、以前は彼らに至福があったからである。イエス・キリストを受け入れ、パウロを神の使いとして受け入れたがゆえに。
Magna, inquit, fuit vestra beatitudo: erat, inquit: nunc igitur utique contra, dum adjungitis ea quae non docui, non insinuavi, quae extra evangelium sunt, illa scilicet quae supra dixi.
PL 8, 1183A諸君の至福は大きかった、と彼は言う。「〔至福が〕あった」、と彼は言う。それゆえ今はまさにその逆である。諸君は、私が教えなかったこと、示唆しなかったこと、福音の外にあること、すなわち上で述べたことを付け加えているのだから。
Testimonium vobis perhibeo, quoniam, si fieri posset, oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi.
PL 8, 1183A「私は汝らに証しする。もしできることなら、汝らは自分の目をえぐり出して、私に与えたであろう。」
Sic me suscepistis, et talem erga me animum habuistis, talem voluntatem, ut jam quoniam nihil est charius homini oculis, ipsos quoque oculos eruere vobis velletis, et mihi dare.
PL 8, 1183A諸君はこのように私を迎え入れ、私に対してそのような心を、そのような意志を持っていた。それゆえ、人間にとって目ほど大切なものはないのに、諸君はその目そのものをもえぐり出して私に与えようと望んだのである。
Ergo cum sic me amaveritis, et amaveritis propter evangelium, unde vobis ista sententia est, ut adjiciatis ea ad disciplinam, quae a me evangelizata non sunt? id est ut praeter Christum aliquid de lege faciatis, et non ut simpliciter tradidi, in Christo habentes spem, fidem, credulitatem, omnia speretis, omnia consequi vos posse credatis, et remissionem peccatorum, et sanctificationem, et Dei gloriam?
PL 8, 1183Aそれゆえ、諸君がこのように私を愛し、福音のゆえに愛したのであれば、なぜ諸君には、私が福音として告げなかった事柄を教えに付け加えようとするような考えが生じたのか。すなわち、キリストのほかに律法について何かを行おうとし、私が単純に伝えたとおりに、キリストにあって希望と信仰と信を持ち、すべてを希望し、罪の赦しも、聖化も、神の栄光も、すべてを得ることができると信じることをしない、ということである。
VERS. 16.-- Ergo inimicus vester factus sum, verum praedicans vobis? Si enim alia facere coepistis, inimicus vobis factus sum.
PL 8, 1183B〔第16節〕「それでは、私は汝らに真実を宣べ伝えて、汝らの敵となったのか。」もし諸君が別のことを行い始めたのであれば、私は諸君にとって敵となったのである。
Sed cum praedixerim vobis et praedicaverim Christum et evangelium, quod est vere unum Dei filium esse Christum, per ipsum omnia, et in Christo omnia, ipsum ante omnia; hoc cum sit verum, et ipsa sit veritas; quare vobis inimicus factus sum?
PL 8, 1183Bしかし、私が諸君に予め告げ、キリストと福音とを宣べ伝えたのであれば——それはまことにキリストが神の唯一の子であり、すべては彼を通してあり、すべてはキリストにあり、彼はすべてに先立つということであるが——これが真実であり、それ自体が真理であるならば、なぜ私は諸君の敵となったのか。
Is enim inimicus esse debet, qui cum interrogetur quid verum sit, docet falsum: at ego cum verum dixerim (verum enim dicit qui praedicat Christum) non est conveniens ut inimicus vobis factus sim.
PL 8, 1183Bというのも、何が真実かと問われて偽りを教える者こそ、敵であるべきだからである。しかし私は真実を語ったのであるから(キリストを宣べ伝える者は真実を語るのである)、私が諸君の敵となったというのは筋が通らない。
VERS. 17. et 18.-- Aemulantur vos non bene; et excludere vos volunt, ut illos aemulemini: aemulamini autem meliora dona.
PL 8, 1183B〔第17–18節〕「彼らは良からぬ仕方で汝らに熱心を向けており、汝らを締め出して汝らが彼らに倣うようにしようとしている。しかし汝らはより善き賜物に倣え。」
Ut saepe ab insidiis caveant monet, quod illi qui persuadent Galatis uti etiam judaicam legem sequantur, aemulantur, inquit, vos; id est invident vobis; nam aemulari dum duas res significet; unam, cum aliquis aemulatur, quia placet, quia bonum est: aliam, qua quidem ideo aemulantur, quia invident.
PL 8, 1183C彼はしばしばそうするように、彼らが陰謀に警戒するよう戒める。すなわち、ガラテヤ人にユダヤの律法にも従うよう説得する者たちは、と彼は言う、「汝らに熱心を向けている」、すなわち諸君を妬んでいるのである。というのも、「熱心を向ける」ということは二つのことを意味しうるからである。一つは、あることが気に入り、善いことであるがゆえに熱心を向ける場合であり、もう一つは、妬みのゆえに熱心を向ける場合である。
Ii, inquit, aemulantur vos non bene; quo ostenderet de invidia illos aemulos esse. Deinde adjunxit excludere vos volunt, id est ab ista felicitate et beatitudine; quia Christum cognoscendo, salutis habetis spem et gloriam coelestem: sed ab hac vos excludere cupiunt.
PL 8, 1183C彼らは、と彼は言う、「良からぬ仕方で汝らに熱心を向けている」。これによって、彼らが妬みから熱心を向けている者たちであることを示そうとしたのである。それから彼は「汝らを締め出そうとしている」と付け加えた。すなわち、あの幸いと至福から〔締め出そうとしている〕。というのも、キリストを知ることによって、諸君は救いの希望と天の栄光とを持っているからである。しかし彼らはそこから諸君を締め出そうと望んでいるのである。
Quod autem adjunxit ut illos aemulemini ut et vos sequamini illos, ita duplicem istam aemulandi significantiam diversis locis posuit, cum aemulatio sit imitatio, maxime cum et in bonum est.
PL 8, 1183Cそして彼が「汝らが彼らに倣うように」と付け加えたのは、諸君も彼らに従うようにということであり、こうして彼は「熱心を向ける」〔と「倣う」、原文では同じ一語〕の二重の意味を異なる箇所に置いたのである。というのも、熱心とは模倣のことであり、とりわけそれが善いことへ向かう場合にそうだからである。
Hoc est quod hic ait, ut illos aemulemini, id est ut quasi bonum illorum sequamini. Porro autem quod dixit aemulantur vos, ut ostenderet ad invidiam aemulationem positam, adjungit non bene.
PL 8, 1183Dこれが彼がここで「汝らが彼らに倣うように」と言っていることであり、すなわち、あたかも彼らの善きものに従うようにということである。しかし他方で彼が「彼らは汝らに熱心を向けている」と言ったのは、その熱心が妬みに基づいて置かれていることを示すためであり、彼は「良からぬ仕方で」と付け加えたのである。
Aemulamini autem meliora dona, non illa quae Judaei habent, quae bona non sunt, ac meliora non sunt; vos autem aemulemini ea quae bona sunt, et meliora dona, id est uti quidquid in fide et charitate est, circa Christum aemulemini, et hoc sequamini.
PL 8, 1184A「汝らはより善き賜物に倣え」——ユダヤ人が持っているもの、善くもなく、より善くもないものにではなく、諸君は善いもの、より善き賜物に倣え。すなわち、信仰と愛のうちにあるものは何であれ、キリストをめぐって熱心に倣い、これに従え、ということである。
Bonum est aemulari meliora semper. Non, aemulari bonum est; sed meliora aemulari et semper, bonum est. Et non solum cum praesens sum apud vos. VERS. 19.-- Filii mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis.
PL 8, 1184A「より善きものに常に倣うことは善い。」倣うことそのものが善いのではなく、より善きものに、しかも常に倣うことこそが善いのである。「そして私が汝らのもとに居るときだけではない。」〔第19節〕「私の子らよ、私は汝らを再び産もうと苦しんでいる、キリストが汝らのうちに形づくられるまで。」
Non solum, inquit, me praesente aemulari debetis, sed semper. Ad id igitur quod posuit semper adjunxit et non solum cum praesens sum apud vos.
PL 8, 1184A諸君は、と彼は言う、私が居るときだけでなく、常に倣うべきである。それゆえ彼は「常に」と置いたことに、「そして私が汝らのもとに居るときだけではない」と付け加えたのである。
Porro autem quod adjunxit filii mei quoniam multis modis dicuntur, nunc charitate, nunc natura, nunc sanguine, nunc etiam religione, qua hodie dicit Paulus, filii mei: sive quia per baptismum, cum regeneratio fit, ille qui baptizatum perficit, vel perfectum suscepit, pater dicitur: sive quia cum renovat illos in Christum, facit filios suos; idcirco adjecit quos ego parturio, id est in lucem proferre cupio, magnisque doloribus animae meae nasci ad vitam cupio et ad salutem: hoc est enim quod ait donec formetur Christus in vobis.
PL 8, 1184Aさらに彼が「私の子ら」と付け加えたのは、〔子ら〕という語が多くの仕方で言われるからである。あるときは愛によって、あるときは本性によって、あるときは血によって、あるときはまた宗教によって、そしてこの箇所でパウロが「私の子ら」と言うのは宗教によってである。すなわち、洗礼によって再生がなされるとき、洗礼を受けた者を完成させる者、あるいは完成した者を受け取る者が、父と呼ばれるからである。あるいは、彼らをキリストへと新たにするとき、彼らを自分の子とするからである。それゆえ彼は「私が産もうと苦しんでいる者たち」と付け加えた。すなわち、光のもとに産み出したいと望み、自らの魂の大きな苦しみをもって、彼らが命へ、救いへと生まれることを望むということである。これこそ「キリストが汝らのうちに形づくられるまで」と彼が言っていることなのである。
Omnis enim anima Christum recipere potest: anima, inquam, hominis si ratione utatur, si cognoscat mundum ut non suum, si omnia in mundo discernat, si creatorem suum recognoscat, recipere Christum potest; imo in ipsa illa anima Christus formatur, id est spiritus; quo insito et crescente per credulitatem liberatur, et ad coelestia regna pervenit, et salutem consequitur lucis aeternae.
PL 8, 1184Bというのも、あらゆる魂はキリストを受け入れることができるからである。人間の魂は、と私は言うが、もし理性を用い、世界を自分のものではないと認識し、世界にあるすべてのものを識別し、自らの創造主を認めるならば、キリストを受け入れることができる。いや、まさにその魂のうちにキリストが形づくられるのであり、それはすなわち霊である。この霊が植えつけられ、信によって成長するにつれて、魂は解放され、天の王国へと至り、永遠の光の救いを得るのである。
Magna autem vis et potentia est, quod ait, donec Christus formetur in vobis. Atque iste sermo, qui nunc noster est, expositionem verborum simplicem tenet; unde quantum satis esse credimus, supra diximus.
PL 8, 1184Cしかし「キリストが汝らのうちに形づくられるまで」と彼が言っていることには、大きな効力と力がある。そして、今ここでの我々のこの言葉は、単純な語の説明にとどまるものであり、それについて我々が十分と信じるだけのことは、すでに上で述べた。
Quid sit autem Christus, quidve formari Christum, et in homine formari, altior veriorque expositio alibi a nobis panditur ac explicatur. VERS. 20.-- Vellem autem nunc adesse apud vos, et mutare vocem meam, quoniam confundor in vobis.
PL 8, 1184Cしかし、キリストとは何であるか、キリストが形づくられるとは何であるか、そして人間のうちに形づくられるとは何であるか、より高くより真なる説明は、我々によって別の箇所で開かれ説き明かされている。〔第20節〕「今、私は汝らのもとに居たいと望む。そして私の声を変えたいと。汝らのゆえに私は当惑しているからである。」
Per epistolam haec praecepta, ut cernimus, dantur. Magna autem indignatione hoc sumptum ut diceret, utinam apud vos nunc essem et mutarem vocem meam! non quo evangelium aliter pronuntiarem, sed in iracundia exprimerem.
PL 8, 1184Cこれらの戒めは、我々が見るとおり、書簡を通して与えられている。しかし、これは大きな憤りをもって語られたものである。すなわち、「今、私が汝らのもとに居て、私の声を変えられればよいのに」と。これは福音を別様に告げるためではなく、怒りをもってそれを表すためである。
Nunc monet, per epistolam, quam mittit: adjecit autem causam justae iracundiae, quia dixit confundor in vobis, id est pudore crucior, quod cito conversi estis, qui fidem tantam perditis, qui laborem et evangelium et insinuatam veritatem non tenetis.
PL 8, 1184C今、彼は自らが送る書簡を通して戒めている。そして彼は正当な怒りの理由を付け加えた。というのも、「私は汝らのゆえに当惑している」と言ったからである。すなわち、恥辱に苛まれているということである。諸君はかくも急速に転じ、これほど大きな信仰を失い、労苦と福音と伝えられた真理とを保っていないからである。
Hinc enim mihi de vobis efficitur magna confusio. Denique si iracunde quidem cum tentatione, tamen subjunxit. VERS. 21.-- Dicite mihi qui sub lege vultis esse, legem non legistis?
PL 8, 1184Dというのも、これによって、諸君について私に大きな当惑が生じるからである。最後に、彼は怒りをもって、しかも試練とともに語りながらも、なお次のように続けた。〔第21節〕「律法のもとにありたいと望む者たちよ、私に言え。汝らは律法を読んだことがないのか。」
Ex ipsa lege cupit illis persuadere, ad quam transitum fecerunt: si modo enim ipsam legem legant, ex ipsa, inquam, lege persuadere nititur, ut intelligant quia scriptum ita est, ut in Christum credatur, et credulitas sumpta in Christum, sit tota liberatio, et tota salus, et omnis beatitudo.
PL 8, 1184D彼は、彼らが移り行った当の律法そのものから、彼らを説得しようと望んでいる。すなわち、もし彼らがその律法を読むならば、その律法そのものから、と私は言うが、説得しようと努めているのである。それは、キリストを信じるべきであると書かれていること、そしてキリストへと受け取られた信こそが、全き解放であり、全き救いであり、すべての至福であることを、彼らが理解するためである。
Qua ergo indignatione, ait, dicite mihi? Non vos ego moneo, sed vos ipsi respondete mihi, nempe in legem transistis, et sub lege esse vultis, et tamen legem non legistis, in qua scriptum ita est.
PL 8, 1185Aそれゆえ、どのような憤りをもって彼は「私に言え」と言うのか。私が諸君を戒めているのではなく、諸君自身が私に答えよ、というのである。すなわち、諸君は律法へと移り、律法のもとにありたいと望みながら、しかもそう書かれている律法を読んだことがない、というわけである。
Et subjungit, unde probet quid sit lex Judaeorum et diciplina, et quae spes, et quae fides, et quid sit in Christum fides, et quae spes et beatitudo. VERS. 22.-- Scriptum est enim, quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, unum de libera.
PL 8, 1185Aそして彼は、ユダヤ人の律法と教えとが何であるか、どのような希望であるか、どのような信仰であるか、キリストへの信仰とは何であるか、そしてどのような希望と至福であるかを証すべく、続けて次のように言う。〔第22節〕「アブラハムには二人の息子があったと書かれている。一人は女奴隷から、一人は自由な女から。」
Hoc exemplum de Genesi est: hoc probatum cupit quod lex, quae Judaeorum est, et omnis populus veluti de ancilla filius sit: porro autem Ecclesia et Christiani, filius de libera est.
PL 8, 1185Aこの例は創世記から取られている。彼はこれによって、ユダヤ人のものである律法と民全体とが、いわば女奴隷から生まれた息子であること、他方で教会とキリスト教徒とは自由な女から生まれた息子であることを証そうと望んでいる。
Hoc enim scriptum est, quod Abraham, qui pater est fidei, habet unum filium de ancilla; id est de Agar; et alium de libera, id est de Sara Isaac: significans utique duos populos, sed istum meliorem, qui de libera est: in figura enim Christi Isaac.
PL 8, 1185Bというのも、信仰の父であるアブラハムが、女奴隷から、すなわちハガルから一人の息子を持ち、自由な女から、すなわちサラからイサクという別の息子を持った、と書かれているからである。これは二つの民を示すものであり、そのうち自由な女から生まれた民のほうがより優れている。イサクはキリストの予型だからである。
Denique sic subjungit. VERS. 23.-- Sed is quidem qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per repromissionem. Etenim qui de ancilla natus est, carnalis est filius; qui autem de libera, spiritalis est, propterea, quia a Deo promissus est.
PL 8, 1185B最後に彼はこう続ける。〔第23節〕「女奴隷から生まれた者は肉に従って生まれ、自由な女から生まれた者は約束によって生まれた。」すなわち、女奴隷から生まれた者は肉の子であり、自由な女から生まれた者は霊の子である。それは神によって約束されたがゆえである。
Deus enim ei promisit credenti, qui cum jam pene annos centum et ipse et uxor nati essent, filium habituri essent.
PL 8, 1185Bというのも、神は信じていた彼に約束したのであり、彼自身も妻もすでにほぼ百歳に達していたにもかかわらず、彼らが息子を持つことになる、と〔約束した〕のである。
Ergo cum vel emortuo semine, vel emortua etiam vulva, ambo jungerentur, non jam de carne, sed de spiritu, procreaverunt filium, quem procrearunt: et haec fuit repromissio, illos eum habituros.
PL 8, 1185Bそれゆえ、種も死に絶え、胎も死に絶えていたにもかかわらず、二人が結ばれたとき、彼らはもはや肉によってではなく霊によって、その息子を、彼らが産んだその息子を生み出したのである。そしてこれこそ、彼らがその子を持つことになるという約束であった。
Sed nos duos istos filios comparabimus, simulque et matres populi, ecclesiis Judaeorum et Christianorum. Paulus vero aliter interpretatus subjungit ita. VERS. 24 et 25.-- Quae sunt per allegoriam dicta . . . Sic utique nos interpretati sumus, quasi per allegoriam.
PL 8, 1185Cしかし我々は、この二人の息子を、また同時に民の母たちを、ユダヤ人の教会とキリスト教徒の教会とに比べてみよう。しかしパウロは別様に解釈して、こう続ける。〔第24–25節〕「これらのことは寓意によって語られている……。」まさに我々はこのように、いわば寓意によって解釈してきたのである。
Cum aliud dicitur, aliud significatur, haec allegoria est, ipsam tamen allegoriam interpretatur Paulus, ut ipse subjungit: Nam haec sunt duo testamenta, unum quidem ex monte Sina, in servitutem generans, quod est Agar.
PL 8, 1185Cあることが語られながら別のことが意味されるとき、これが寓意である。しかしパウロはその寓意そのものを解釈し、自らこう続ける。「なぜなら、これらは二つの契約だからである。一つはシナ山からのもので、隷属へと産む。これがハガルである。」
Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei qui nunc est juxta Hierusalem. Populus Judaeorum, inquit, vel testamentum vetus significat filium ex ancilla: ancilla autem quae ex monte fuit Sina.
PL 8, 1185C「というのも、シナ山はアラビアにある山であり、今エルサレムのそばにあるものと結びついている。」ユダヤ人の民、あるいは古き契約は、と彼は言う、女奴隷から生まれた息子を意味する。そしてその女奴隷とはシナ山から出た者である。
Quod autem in servitute erat ancilla, ideo et hic populus in servitute est. Quod autem fuit Sina mons conjunctus ei civitati, quae Hierusalem est, ex ipso monte intelligi civitatem voluit, et per civitatem Judaeos: per montem autem illa, quae erat ex eodem monte Sina, ancilla fuit, et in servitute generavit; idcirco etiam Hierusalem, id est populus ejusdem civitatis, et testamentum quod scriptum est de eadem civitate, in servitute est cum filiis suis.
PL 8, 1185D女奴隷が隷属のうちにあったがゆえに、この民もまた隷属のうちにある。そしてシナ山が、エルサレムであるあの都市と結びついていたことによって、彼はその山そのものから都市を、そして都市によってユダヤ人を理解させようとした。その山によって、同じシナ山から出た者は女奴隷であり、隷属のうちに産んだ。それゆえ、エルサレム、すなわち同じ都市の民も、そして同じ都市について書かれた契約も、その子らとともに隷属のうちにあるのである。
VERS. 26.-- Quae autem sursum est Hierusalem, libera est, mater omnium nostrorum. Ad illum populum redit, id est ad filios Abraham, qui sunt de libera, dicitque et istam Hierusalem, quam liberam nominat, esse in coelis.
PL 8, 1186A〔第26節〕「しかし上なるエルサレムは自由な女であり、我々すべての母である。」彼はあの民のもとへ、すなわち自由な女から出たアブラハムの子らのもとへと立ち返り、彼が自由な女と呼ぶそのエルサレムが天にある、と言う。
Hoc est quod ait quae autem sursum Hierusalem et quae supra coelos est, utique quia non in mundo est, non servit. Haec igitur cum populis suis libera est Hierusalem, et hanc dicit esse matrem omnium nostrum, id est Christianorum; illam vero Judaeorum.
PL 8, 1186Aこれが、「しかし上なるエルサレム」と彼が言っていること、すなわち天より上にあるものである。それはまさに、世界にはないがゆえに、隷属していないということである。それゆえ、その民とともにあるこのエルサレムは自由であり、彼はこれを我々すべての母、すなわちキリスト教徒の母であると言う。他方、あのエルサレムはユダヤ人の母である。
Quid sit istud, Hierusalem esse supra coelos, et esse et in terra Hierusalem? Unde intelligi licet, et hic terram et ibi terram supra coelos: neque enim Hierusalem, quae civitas est, sine terra est.
PL 8, 1186Aエルサレムが天より上にあり、しかも地上にもエルサレムがあるとは、いったいどういうことか。ここから、こちらにも地があり、かしこにも天より上に地があると理解しうる。というのも、都市であるエルサレムは、地なしにはありえないからである。
Ergo quid sit istud inquam esse, et hic et ibi terram esse, et hic et ibi civitatem, sed illam liberam, hanc servam, alius tractatus est longus: modo, illud teneamus, illam esse nostram, ad illam esse festinandum.
PL 8, 1186Aそれゆえ、こちらにもかしこにも地があり、こちらにもかしこにも都市があり、しかしあれは自由でこれは隷属している、というこのことがいったい何であるか、これは別に長い論考を要する。ここではただ、あのエルサレムが我々のものであること、そこへと急ぎ向かうべきであることを保持しておこう。
Moneo enim nunc interim illam esse spiritalem, quae superior est; hanc esse carnalem, quae sit inferior.
PL 8, 1186Bというのも、私は今ここでさしあたり、上なるものが霊的であり、下なるものが肉的であることを述べておくからである。
VERS. 27.-- Scriptum est enim: Laetare sterilis, quae non paris; erumpe et clama, quae non parturis; quoniam multi filii desertae magis quae ejus quae habet virum.
PL 8, 1186B〔第27節〕「こう書かれている。『喜べ、不妊の女よ、産まない女よ。突き破って叫べ、産みの苦しみを知らない女よ。夫を持つ女の子らよりも、見捨てられた女の子らのほうが多いのだから。』」
Hoc exemplum de Isaia est, ad excludendum id quod maxime persuadere cupiebant, id est ut disciplinam quam sibi Galatae assumpserant cum Christi veneratione et fide in Christum, observarent tamen etiam judaicam disciplinam.
PL 8, 1186Bこの例はイザヤ書からのものであり、彼らが最も説得しようと望んでいたこと、すなわちガラテヤ人がキリストへの崇敬とキリストへの信仰とともに自ら受け入れた教えに加えて、なおユダヤの教えをも守るべきだということを、退けるためのものである。
Ad hoc, inquam, excludendum, ut illam rejicerent, et solum evangelium de Christo haberent, assumpserat superius exemplum, quo doceret Abraham duos filios habuisse, unum de ancilla, alterum de libera.
PL 8, 1186Bこの、と私は言うが、退けるために、すなわち彼らがそれを退け、キリストについての福音のみを持つようにするために、彼は先に、アブラハムが二人の息子を、一人は女奴隷から、もう一人は自由な女から持っていたことを教える例を用いていたのである。
Illa autem libera, quae vere uxor fuit, sterilis erat, neque enim edidisset partum, si non Deus repromissione sua ei filium praestaret.
PL 8, 1186Cしかしその自由な女は、まことの妻であったが、不妊であった。神が自らの約束によって彼女に息子を与えなければ、彼女は出産することはなかったであろう。
Unde intelligitur, non ex admixtione inter se corporum, sed ex promissione Dei Abraham filium habuisse; siquidem hic filius liberae, qui Isaac fuit, de sterili natus est, spiritu quodam potius conceptus quam copulatione.
PL 8, 1186Cここから、アブラハムが息子を持ったのは、身体同士の交わりからではなく、神の約束からであったと理解される。というのも、イサクであるこの自由な女の息子は、不妊の女から生まれたのであり、交合によってよりもむしろある種の霊によって身ごもられたからである。
Haec igitur sterilis, quae filium fecit Isaac, qui ad imaginem et typum Christi natus est, ipse est qui liberavit populum.
PL 8, 1186Cそれゆえ、この不妊の女が、キリストの像と予型として生まれたイサクという息子をもうけたのであり、彼〔キリスト〕こそ民を解放した方である。
Cum igitur dicit laetare sterilis quae non paris, quia tibi Deus filios facit; item cum dicit, erumpe quae non parturis; sine dolore etenim tibi filii creantur; parturire enim, in dolore esse est, cum partus effunditur: quod utique non eodem modo est, cum Ecclesia, quae imaginem tenet, vel cujus imago fuit uxor illa Abrahae libera; Ecclesia, inquam, est, quae filios multos habet, quos Dei filios, et spiritus filios cum laetitia magis habet, non cum dolore.
PL 8, 1186Cそれゆえ、「喜べ、不妊の女よ、産まない女よ」と言うのは、神がその女に子らを造るからであり、同様に「突き破れ、産みの苦しみを知らない女よ」と言うのは、その女には苦しみなしに子らが造られるからである。産みの苦しみとは、出産がなされるときの苦痛のうちにあることだからである。しかしこれは、教会——その像を保つもの、あるいはアブラハムのあの自由な妻がその像であったもの——の場合には、決して同じ仕方ではない。教会とは、と私は言うが、多くの子ら、すなわち神の子ら、霊の子らを持つものであり、これを苦しみによってではなく、むしろ喜びをもって持つのである。
Hos igitur dicit esse multos filios desertae. Etenim illa ancilla, et si habuit filium, habuit ex dolore, habuit ex viro. Ergo cum dixit, multi filii desertae, ad Ecclesiam retulit, cujus imaginem et typum praestitit supra.
PL 8, 1186Dそれゆえ彼は、これらの者たちを「見捨てられた女の多くの子ら」と言うのである。というのも、あの女奴隷は、たとえ息子を持ったとしても、苦しみによって持ち、夫によって持ったからである。それゆえ「見捨てられた女の多くの子ら」と言ったとき、彼は教会に言及したのであり、その像と予型は上ですでに示されている。
Deinde cum dixit, multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum, ostendit quod supra, sine viro sed spiritaliter filium habuit. Numquam enim huic virum daret, nisi illa virum non viri conjunctione sensisset, sed spiritali promissione suscepisset.
PL 8, 1187Aそれから彼が「見捨てられた女の多くの子らは、夫を持つ女の子らよりも多い」と言ったとき、上で述べたことを示している。すなわち、彼女は夫なしに、しかし霊的に息子を持ったということである。もし彼女が息子を〔底本は二度とも virum。filium と読む〕、夫との交わりによってではなく、霊的な約束によって受けたのでなければ、〔神は〕彼女に決して息子を与えなかったであろう。
Et certe multi, inquit, filii desertae. Utique cum Sara filium habuerit, non referendum ad Saram, sed ad Ecclesiam quae multos filios habet: ut sit illa, quae virum habet, lex et Ecclesia Judaeorum, quae corporaliter consentit, corporaliter cum sibi jungitur, filium spiritaliter habere non potest.
PL 8, 1187Aそして確かに、「見捨てられた女の多くの子ら」、と彼は言う。サラが一人の息子を持ったのであるから、これはサラにではなく、多くの子らを持つ教会に関わらせるべきである。すなわち、夫を持つ者とは、律法とユダヤ人の教会のことであり、それは身体的に同意し、身体的に自らと結び合わされるがゆえに、霊的に息子を持つことができないのである。
VERS. 28.-- Vos autem fratres secundum Isaac, promissionis filii estis. Satis aperte comparatione ista separat, ut Judaei filii videantur ancillae, at vero Christiani filii liberae.
PL 8, 1187A〔第28節〕「しかし汝ら兄弟たちよ、イサクにならって、汝らは約束の子らである。」この比較によって彼は十分明らかに区別する。すなわち、ユダヤ人は女奴隷の子らと見なされ、他方でキリスト教徒は自由な女の子らと見なされる、ということである。
Ut enim promissus Sarae filius spiritalis est; sic etiam vos qui fidei filii estis, filii liberae secundum Isaac: hoc est secundum fidem filium habuerit Isaac.
PL 8, 1187Bというのも、サラに約束された息子が霊的であるように、信仰の子らである諸君もまた、イサクにならって自由な女の子らであるからである。すなわち、〔アブラハムは〕信仰にならってイサクという息子を持った、ということである。
Fit ergo omnis filius, qui secundum fidem est: secundum fidem enim spiritaliter accipit filium, et spiritalem filium Isaac. VERS. 29.-- Sed sicuti tunc, qui secundum spiritum erat, sic et nunc.
PL 8, 1187Bそれゆえ、信仰にならう者は誰でも子となる。信仰にならって霊的に息子を、すなわちイサクという霊的な息子を受けるからである。〔第29節〕「しかしあの時、〔肉に従って生まれた者が〕霊にならっていた者を〔迫害した〕ように、今もそうである。」
Plena expositione ostendit, quod qui secundum carnem natus est, id est ex ancilla, persequebatur eum, scilicet Isaac, qui secundum spiritum erat, sicuti in Genesi lectum est: et nunc isti persequuntur, qui secundum carnem intellectum habent, eos qui secundum spiritum vivunt, id est Christianos.
PL 8, 1187B彼は十全な説き明かしによって、肉にならって生まれた者、すなわち女奴隷から生まれた者が、創世記に読まれるとおり、霊にならっていた者、すなわちイサクを迫害していたことを示す。そして今も、肉にならった理解を持つ者たちが、霊にならって生きる者たち、すなわちキリスト教徒を迫害しているのである。
Denique ut totius argumentationis vim, quam concepit, ostendat, subjungit ista. VERS.30.-- Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam, et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac.
PL 8, 1187B最後に、彼が考え抜いた論全体の力を示すべく、次のように続ける。〔第30節〕「しかし聖書は何と言っているか。『女奴隷とその子とを追い出せ。女奴隷の子は、わが子イサクとともに相続人となることはないからである。』」
Satis aperte declarat ex hoc exemplo, quod est in Genesi, quoniam quicumque sentit, et legem Judaeorum sic accipit, ut carnaliter accipiat, secundum carnem est filius, de quo etiam lex pronuntiavit deditque sententiam, ejiciatur ancilla et filius ejus, propterea quia haeres esse non poterit ancillae filius cum filio qui est ex libera, qui est Isaac.
PL 8, 1187C彼はこの創世記にある例によって、十分明らかに次のことを示す。すなわち、ユダヤ人の律法をこのように、肉的に受け取るような仕方で理解し受け取る者は誰であれ、肉にならう子であり、律法自らもこの者について、「女奴隷とその子は追い出されよ」との判決を下し宣告したのである。それは、女奴隷の子が、自由な女から生まれた子、すなわちイサクとともに相続人となることができないからである。
Ergo vos quoque quia adjunxistis observantiam legis secundum carnem, ut facilius haeredes esse possitis, estote filii liberae, id est christianismum, solum legemque Christi atque evangelium in Christum suscipite, nihilque quasi ex ancillae filio habitote, idest sequimini judaicae disciplinae.
PL 8, 1187Cそれゆえ諸君もまた、より容易く相続人となりうるようにと、肉にならった律法の遵守を付け加えたのであるから、自由な女の子らであれ。すなわち、キリスト教のみ、キリストの律法と福音のみをキリストにあって受け入れ、女奴隷の子から出たようなものを何一つ持つことのないようにせよ。すなわち、ユダヤの教えに従うことのないようにせよ〔底本は sequimini。否定を補って読む〕、ということである。
VERS. 31.-- Ergo, fratres, non simus ancillae filii, sed liberae. Ipse aptius hoc subjungendo declarat, quod jam qui Christum accepistis et meam fidem, ancillae filii non estis, id est non carnaliter sentitis, quoniam ancillae filius carnalis est; sed estis filii liberae, id est fidei filii.
PL 8, 1187D〔第31節〕「それゆえ兄弟たちよ、我々は女奴隷の子ではなく、自由な女の子であろうではないか。」彼はこれをより適切に続けることによって、すでにキリストと私の信仰とを受け入れた諸君は、女奴隷の子ではないこと、すなわち肉にならって思うのではないことを明らかにする。女奴隷の子は肉の子だからである。むしろ諸君は自由な女の子、すなわち信仰の子であるということである。
Hoc enim Isaac fuit secundum fidem et promissionem, filius spiritalis. Qua libertate Christus nos liberavit: illa scilicet libertate, qua mater est nostra libera, quae libera est, fide scilicet: haec enim vera libertas est, fidem servare in Deum, et Deum et Dei promissa omnia credere. Ergo secundum fidem nos Christus ad libertatem reduxit, et libertate fidei liberavit.
PL 8, 1187Dというのも、イサクは信仰と約束にならう霊的な息子であったからである。「キリストが我々を自由にしたその自由によって。」すなわち、我々の母が自由な女であるあの自由——それが自由であるのは信仰によってである——による自由である。まことの自由とは、神への信仰を守り、神とその約束のすべてを信じることだからである。それゆえキリストは、信仰にならって我々を自由へと連れ戻し、信仰の自由をもって我々を自由にしたのである。
Liber II, Caput V
第II巻 第V章PL 8, 1188AVERS. 1.-- State ergo, et nolite iterum jugo servitutis contineri. Subjungenda hortatio fuit, ut in iisdem, quae per evangelium a se acceperant, perseverent, ne revertantur rursum ad legis servitium.
PL 8, 1188A〔第1節〕「それゆえ立て、そして再び隷属のくびきに繋ぎ止められることのないようにせよ。」続けて勧告が加えられねばならなかった。彼らが福音を通して彼から受け取ったその同じ事柄にとどまり、再び律法への隷属へと戻ることのないように、ということである。
State, inquit; quod non permittitur ei qui sub jugo est; etenim ille deponit cervicem submissam: non ergo stat.
PL 8, 1188A「立て」、と彼は言う。これはくびきの下にある者には許されないことである。というのも、そのような者は屈した首を下げているからであり、それゆえ立ってはいないのである。
Vos, inquit, ergo state; quod est liberis membris erectum habere corpus, Nolite, inquit, iterum jugo servitutis contineri, quia antea vel legi serviebatis vel gentilitati. Ideo iterum ait, ne ad eamdem revertamur.
PL 8, 1188A「汝らは立て」、と彼は言う。これは自由な肢体をもって身体をまっすぐに保つことである。「再び隷属のくびきに繋ぎ止められることのないようにせよ」、と彼は言う。以前、諸君は律法にか、あるいは異邦の教えにか、仕えていたからである。それゆえ彼は「再び」と言うのであり、我々が同じものへと戻ることのないようにである。
VERS. 2.-- Ecce ego Paulus dico vobis, quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. Aperte ostendit, non prodesse Christum, si aliqui in circumcisione spem ponat, et in circumcisione carnali.
PL 8, 1188B〔第2節〕「見よ、私パウロは汝らに言う。もし汝らが割礼を受けるならば、キリストは汝らに何の益ももたらさないであろう。」彼はここで明白に示す。誰であれ割礼に、しかも肉の割礼に希望を置くならば、キリストは益をもたらさない、ということを。
Ergo cum vos jungitis Judaeorum morem et praecepta et disciplinam, si in his ponitis salvationem et liberationem, dico, inquit, vobis, et dico Paulus scilicet, qui vobis ante promisit cum in evangelium Dei vocavit, Paulus, inquit, ego nego vobis prodesse et in nullo auxilium ferre Christum, si circumcidamini, si omnem spem in circumcisione ponatis.
PL 8, 1188Bそれゆえ、諸君がユダヤ人の慣習と戒めと教えとを〔福音に〕結びつけ、それらのうちに救いと解放とを置くならば、「私は汝らに言う」、と彼は言う。しかも言うのはほかならぬパウロ、すなわち以前、神の福音へと召したときに諸君に約束した者である。私パウロは、と彼は言う、もし諸君が割礼を受け、あらゆる希望を割礼に置くならば、キリストは諸君に益をもたらさず、何一つ助けを与えない、と言う。
Quamquam Galatae videntur et accepisse Christum, et jungere judaicam disciplinam, tamen affirmavit et personam suam veluti obligavit, id quod loquitur dicendo, nihil proderit vobis Christus, si circumcidamini.
PL 8, 1188Bガラテヤ人はキリストを受け入れながら、なおユダヤの教えを結びつけているように見えるが、それでも彼は断言し、いわば自らの人格をかけて、「もし汝らが割礼を受けるならば、キリストは汝らに何の益ももたらさないであろう」と語ることによって、それを確約したのである。
Videri ergo potest, nescio quid occultum: quippe cum Christum sequantur Galatae, et Christum sequentes spem salvationis in eo ponant, quomodo hoc confirmaverit Paulus, quod Christus nihil proderit si circumcidantur Galatae?
PL 8, 1188Cそれゆえ、何か隠されたことがあるように見えうる。すなわち、ガラテヤ人がキリストに従い、キリストに従いつつ救いの希望を彼のうちに置いているのに、もしガラテヤ人が割礼を受けるならばキリストは何の益ももたらさないと、パウロはどうしてこれを言い切ったのであろうか。
Servato autem animo et fide circa Christum, aliquid amplius faciunt, non tamen Christum derelinquunt, aut non in Christo fidem ponunt. Sed redeamus ad animum et propositum et voluntatem.
PL 8, 1188Cしかし、キリストをめぐる心と信仰とを保ちつつ、彼らはさらに何かを行っているのであって、キリストを見捨てているのでも、キリストに信を置いていないのでもない。しかし、心と意図と意志とに立ち返ろう。
Cum Christum a Paulo acceperint, et fidem in Christum sumpserint, et hoc sit verum evangelium, utique a Christo minus accepturos se putaverunt, quod est jam blasphemiae, et fidem non habentium, ex eo quod post acceptum Christum circumcidi voluerunt, et servire legi et operationibus.
PL 8, 1188C彼らはパウロからキリストを受け、キリストへの信仰を受け入れ、これがまことの福音であるにもかかわらず、キリストからは十分に受け取れないと思ったのである。これはすでに冒瀆であり、信仰を持たない者のなすことである。というのも、キリストを受け入れた後になお、彼らは割礼を受け、律法と業とに仕えることを望んだからである。
Quod si ita est, fides nulla in Christum: ex eo quod et aliud quod prodesse possit adjungitur, merito nihil vobis proderit Christus. VERS. 3.-- Testificor autem omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universae legis faciendae.
PL 8, 1188Dもしそうであるならば、キリストへの信仰は全く無いことになる。というのも、益をもたらしうる別のものが付け加えられているのだから、当然「キリストは汝らに何の益ももたらさないであろう」。〔第3節〕「私は、自ら割礼を受けるすべての人に証しする。その者は律法全体を行う義務を負う者である。」
Ne putarent Galatae tantum sibi ex lege, quae Judaeorum, certa assumenda esse, ut circumcisionem; caetera vero contemnerent, vel in cibis, vel in observantia dierum, vel in conjunctione, quae qualis, et quarum rerum sit, in lege retinetur, in quibus omnibus quaedam supervacua, quaedam quasi nefanda, sic relinquuntur a vero christiano atque castissimo.
PL 8, 1188Dガラテヤ人が、ユダヤ人のものである律法から、割礼のような特定のもののみを自らに引き受けるべきだと考え、他方で、食物についてであれ、日の遵守についてであれ、婚姻——それがどのようなものであり、いかなる事柄に関わるかは律法に定められている——についてであれ、その他のことを軽んじることのないようにするためである。これらすべてのうち、あるものは無用であり、あるものはいわば忌まわしいものとして、まことのキリスト教徒、この上なく清らかな者によってそのように放棄されるのである。
Unum tantum memorabo, cum excitandi seminis causa fratri jungitur uxor fratris: et caetera hujusmodi aut fiunt aut leguntur acta: item caetera quae dixi de cibis, deinde de observationibus, multisque etiam aliis rebus: quae etiam assumenda sunt, inquit, ei qui se circumcidit.
PL 8, 1189A私は一つだけ挙げておこう。子孫を起こすために、兄弟の妻が〔別の〕兄弟に結びつけられる場合である。そしてこれに類する他の事柄も、なされるか、あるいはなされたと読まれる。同様に、食物について私が述べたその他のこと、それから遵守事項について、さらに他の多くの事柄についても——これらもまた、自ら割礼を受ける者には引き受けられねばならない、と彼は言う。
Quod si non facitis alia, frustra circumcisionem adhibuistis. Testificor enim quia omni homini circumcidenti se, fit necessitas, ut sit debitor ad universa, quae legis sunt, facienda.
PL 8, 1189Aもし諸君が他のことを行わないならば、諸君が割礼を施したことは無駄になる。というのも、私は証しするが、自ら割礼を受けるすべての人には、律法に属するすべてのことを行う義務を負うという必然性が生じるからである。
Facit igitur illos et in lege illa, quam assumpserunt, peccatores esse, ex eo quod non omnia faciunt, et eligunt quae facienda: et rursus circa legem, quae Christi est, et circa evangelium omnino aberrant, et magis aberrabunt, si omnia, quae legis sunt, faciant.
PL 8, 1189Bそれゆえ彼は、彼らが自ら引き受けたその律法においてすら罪人であることを示す。彼らはすべてを行わず、行うべきことを選び取っているからである。そして他方で、キリストのものである律法と福音とに関しては全く逸脱しており、もし律法に属するすべてのことを行うならば、なおさら逸脱することになるであろう。
Denique subjungit ex hac parte jam, qua agunt quaedam quae Judaei, ex hac, inquam, parte, quod a Christo videantur alieni. VERS. 4.-- Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini, a gratia excidistis.
PL 8, 1189B最後に彼は、まさにこの点から、すなわち彼らがユダヤ人のなすある事柄をなしているというこの点から、と私は言うが、彼らがキリストから疎遠であるように見えることを続けて述べる。〔第4節〕「律法によって義とされようとする汝らは、キリストから空しくされている。汝らは恩寵から落ちてしまった。」
Omnis enim virtus in Christum credentis, in gratia est Dei. Gratia autem non ex meritis, sed ex Dei pietate est: ergo jam a gratia excidistis, si in lege justificationem vestram ponitis; ut quia operibus servitis, quia sabbatum observatis, quoniam circumcisi estis, excidistis a gratia, et evacuati estis a Christo.
PL 8, 1189Bというのも、キリストを信じる者のあらゆる力は、神の恩寵のうちにあるからである。しかし恩寵は功によってではなく、神の慈しみによるものである。それゆえ、もし諸君が律法のうちに諸君の義とされることを置くならば、諸君はすでに恩寵から落ちている。すなわち、諸君が業に仕え、安息日を守り、割礼を受けているがゆえに、諸君は恩寵から落ち、キリストから空しくされているのである。
Jam enim non a Christo spem habetis, neque secundum ejus passionem et resurrectionem speratis gratiam vobis, si a lege justificationem creditis advenire. VERS. 5.-- Nos enim in spiritu et fide spem justitiae expectamus.
PL 8, 1189Cというのも、もし諸君が律法から義とされることが到来すると信じるならば、諸君はもはやキリストからの希望を持たず、また彼の受難と復活とにならって恩寵を望んでもいないからである。〔第5節〕「我々は霊と信仰とにおいて、義の希望を待ち望んでいるからである。」
Christiani, inquit, et qui Christum sequuntur, et in spiritu et in fide spem habemus, et in Dei justificatione non ex operibus.
PL 8, 1189Cキリスト教徒である我々、そしてキリストに従う我々は、と彼は言う、霊においても信仰においても希望を持ち、神による義とされることのうちに希望を持つのであって、業によってではない。
Omnis enim virtus mysterii hoc operata est, ut nobis per gratiam et Dei pietatem relaxatio fieret peccatorum, et vita aeterna praestaretur, ut saepe docuimus, ex Dei gratia, non ex operibus aut meritis. Hoc autem per spiritum contingit.
PL 8, 1189Cというのも、奥義のあらゆる力がこれをなしたからである。すなわち、恩寵と神の慈しみとを通して、我々に罪の赦しがなされ、永遠の生命が与えられるということであり、我々がしばしば教えたとおり、これは神の恩寵によるのであって、業や功によるのではない。そしてこれは霊を通して生じるのである。
Cum vero ex operibus justificatio speratur, non ex spiritu spes est. Hoc nos expectamus, et hoc est evangelium Christi sequi. VERS. 6.-- Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium; sed fides quae per charitatem operatur.
PL 8, 1189Cしかし、義とされることが業から希望されるとき、その希望は霊からのものではない。我々が待ち望むのはこのことであり、これこそキリストの福音に従うということである。〔第6節〕「なぜなら、キリスト・イエスにあっては、割礼も無割礼も何の力も持たず、愛を通して働く信仰こそが〔力を持つ〕からである。」
Ubique ponit circa fidem in evangelium Christi, neque circumcisionem valere, neque facta circa corpus, aut facta de corpore, aut propter corpus, ut circumcisio, ut opera, ut caetera hujusmodi: nihil horum, inquit, in Christo valet: frustra circumcisio est.
PL 8, 1189D彼はいたるところで、キリストの福音への信仰をめぐって、割礼も、身体についてなされたこと、身体から生じたこと、身体のゆえになされたこと——割礼にせよ、業にせよ、その他このようなものにせよ——も、何の力も持たないと述べる。これらのいずれも、と彼は言う、キリストにあっては力を持たない。割礼は無用である。
Neque ex eo quod praeputium est, valemus in Christo; sed quia fidem in eum suscepimus, et quia promissa ejus credimus, et quia ex resurrectione ejus nos quoque resurgimus, et omnia cum eo perpessi sumus, et cum eo ad vitam, per eum tamen, resurgimus; certa nobis fides est, per quam fidem operatio fit ad salutem, et per charitatem accipere nos oportere, quam habemus in Christum et in Deum, et exinde circa omnem hominem.
PL 8, 1189Dまた、無割礼であることによって、我々がキリストにあって力を持つのでもない。むしろ、我々が彼への信仰を受け入れ、彼の約束を信じ、彼の復活によって我々もまたよみがえり、彼とともにすべてを耐え忍び、彼とともに、しかし彼を通して、命へとよみがえるがゆえである。我々にとって信仰は確かなものであり、この信仰を通して救いへの働きがなされる。そして我々は、キリストと神とに対して持ち、さらにそこからすべての人に対して持つ愛を通して、〔それを〕受け取らねばならないのである。
Duo enim haec maxime omnem vitam corrigunt et omnem vim legis implent, et omnia illa, quae praecepta sunt in decalogo, continent. Si fidem qui servet, sequitur ut servet charitatem, quae duo implent omnia, quae lex Christi praecepit.
PL 8, 1190Aというのも、この二つのものこそ、あらゆる生を正し、律法のあらゆる力を満たし、十戒に命じられたすべてのことを含むものだからである。もし信仰を守る者があれば、その者は愛をも守ることになる。この二つが、キリストの律法が命じるすべてのことを満たすのである。
De his rebus saepissime tractavi, quod fides liberet, et charitas aedificet. VERS. 7.-- Currebatis bene; quis vobis impedivit? Id est bonam fidem circa evangelium habebatis; quare mutati estis? quare, quasi fascino quodam, ab integro cursu revocati?
PL 8, 1190A私はこれらのことについて、信仰が自由にし、愛が築き上げるということを、幾度も論じてきた。〔第7節〕「汝らはよく走っていた。誰が汝らを妨げたのか。」すなわち、諸君は福音をめぐって善き信仰を持っていた。なぜ諸君は変わったのか。なぜ、あたかも何らかの魔法にかけられたかのように、全き走路から呼び戻されたのか。
Illud enim quod vos per evangelium docui, integrum verum fuit; hoc et falsum et contrarium, et nihil profuturum. Hoc est quod adjungit: Veritati non obedire. Quis vos, inquit, impediit, veritati non obedire?
PL 8, 1190Aというのも、私が福音を通して諸君に教えたことは、全き真実であったが、これは偽りであり、相反するものであり、何の益にもならないものだからである。これが彼の付け加える「真理に従わない」ということである。「誰が汝らを妨げて、真理に従わないようにしたのか」、と彼は言う。
Etenim in nobis veritas est: huic obtemperare debuistis, ne quid aliud observaveris. Ergo primum veluti miratur cum dixit, quis vos impedivit. Postea jam monet, quid faciendum, nemini consenseritis.
PL 8, 1190Bというのも、真理は我々のうちにあるからである。諸君はこれに従うべきであり、他の何をも守るべきではなかった。それゆえ彼はまず、「誰が汝らを妨げたのか」と言うことで、いわば驚いてみせる。その後、何をなすべきかを戒める。すなわち、誰にも同意してはならない、ということである。
Omni genere pugnat, ne mutent sententiam, et adjiciant aliquid extra quam quod illis praeceptum est per evangelium a Paulo. Nolite, inquit, consensum aliis accommodare. VERS. 8.-- Suasio vestra ex Deo est, qui nos vocavit.
PL 8, 1190B彼はあらゆる仕方で、彼らが考えを変えて、パウロによって福音を通して命じられたこと以外の何かを付け加えることのないようにと戦う。他の者たちに同意を与えるな、と彼は言う。〔第8節〕「汝らの説得は、我々を召した神から出たものである。」
Id est quod vobis vel suasum a me est, vel quod ipsi jam suasum habetis a Deo, qui vos vocavit, sicuti supra dictum est, quos vocavit et praedestinavit: caetera quaeque per ordinem dicta sunt. VERS. 9.-- Nescitis quia modicum fermentum universam massam corrumpit?
PL 8, 1190Bすなわち、諸君に私から説得されたこと、あるいは諸君を召した神から諸君自身がすでに説得を受けていること、ということである。上で述べられたとおり、〔神が〕召し、予め定めた者たちのことである。その他のことは順を追って述べられている。〔第9節〕「汝らは知らないのか、僅かなパン種が全体の練り粉を腐らせることを。」
Omne fermentum corruptio est panis et corruptus panis farina, et massa farinae dum dimittitur coacescit, et hinc fermentum efficitur. Modicum autem fermenti, cum in massam mittitur, corrumpitur massa. Oportet, inquit, vos azymos esse.
PL 8, 1190Cあらゆるパン種はパンの腐敗であり、腐ったパンとは小麦粉のことであり、小麦粉の練り粉は放置されると酸っぱくなり、これによってパン種が生じる。しかし僅かなパン種が練り粉に入れられると、練り粉は腐る。「汝らは種なしパンでなければならない」、と彼は言う。
Ergo illud quod putatis modicum vos adjecisse, id est, ut observetis circumcisionem, istud modicum quia corruptum est, corrumpit massam evangelii nostri, ut non plenam spem in Christo habeatis, neve vos Christus, ut suos ac de se spem habentes respiciat: fides enim liberat: et, ut diximus, fidem non habet, qui praeter Christum aliquo modo auxilium, licet cum Christo, sperat.
PL 8, 1190Cそれゆえ、諸君が僅かに付け加えたと思っているもの、すなわち割礼を守るということ、その僅かなものは腐っているがゆえに、我々の福音という練り粉を腐らせ、諸君がキリストにあって全き希望を持たないようにし、キリストが諸君を、自らの民として、自らに希望を置く者として顧みることのないようにするのである。というのも、信仰こそが自由にするのであり、我々が述べたとおり、キリストのほかに、たとえキリストとともにであっても、何らかの仕方で助けを望む者は、信仰を持っていないのである。
VERS. 10.-- Ego confido de vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis. Bene jam de futuro confido, inquit, quia nihil aliud habebitis in corde et sapientia, nisi ut fidem tantum habeatis in Christum secundum evangelium meum.
PL 8, 1190C〔第10節〕「私は主にあって汝らについて確信している。汝らが他のことを考えないであろうことを。」私はすでに未来について良く確信している、と彼は言う。諸君は、私の福音にならってただキリストへの信仰のみを持つ以外に、心と思いのうちに他の何も持たないであろうからである。
Qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque fuerit. Et illos terruit, qui seducebant, et istos per minas judicii futuri: qui vos, inquit, perturbat, portabit judicium.
PL 8, 1190D「しかし汝らを乱す者は、それが誰であろうと、裁きを負うであろう。」そして彼は、来るべき裁きの脅しによって、惑わしていたあの者たちをも、この者たちをも恐れさせた。「汝らを乱す者は」、と彼は言う、「裁きを負うであろう」。
Sufficit autem judicium nominasse, in quo utique non dici debuit quod poenam patientur, sed vero judicium. Deinde praemisit, quod judicium futurum ab ipso est. Expressit autem jam metum pene, cum dixit portabit.
PL 8, 1190Dしかし「裁き」と名指すだけで十分である。そこでは、彼らが刑罰を受けるであろうとは言われるべきではなく、まさに「裁き」と言われるべきであった。それから彼は、来るべき裁きが〔神〕自身から来るものであることを予め示した。しかし彼は「負うであろう」と言うことで、すでに刑罰への恐れ〔底本は pene。poenae と読む〕を表したのである。
VERS. 11.-- Ego autem, fratres, si circumcisionem praedico, quid adhuc persecutionem patior? Alienum se a praecepto, quod illi jungendum putaverunt, omni genere probat. Patitur persecutionem a Judaeis. Qua causa? nisi quia circumcisionem non praedico.
PL 8, 1191A〔第11節〕「しかし私は、兄弟たちよ、もし割礼を宣べ伝えているのであれば、なぜなお迫害を受けるのか。」彼はあらゆる仕方で、彼らが結びつけるべきだと考えた戒めから自分が無縁であることを証する。彼はユダヤ人から迫害を受けている。その理由は何か。私が割礼を宣べ伝えていないからにほかならない。
Ergo non vobis in Evangelio circumcisionem praedicavi: ex eo quod Judaei me persequuntur. Adjungit et aliud argumentum, ut ostendat quod circumcisionem non praedicat. Ergo evacuatum est scandalum crucis?
PL 8, 1191Aそれゆえ、私は福音において諸君に割礼を宣べ伝えなかった。ユダヤ人が私を迫害しているという事実からそれが分かる。彼は、自分が割礼を宣べ伝えていないことを示すために、さらに別の論拠を付け加える。「それでは、十字架のつまずきは空しくされたのか。」
Frustra est, quod poenam merentur, qui in crucem Christum sustulerunt, et evacuatum est illud, quod male factum est. Hoc est enim scandalum crucis, unde et conturbabantur Judaei. Jam hoc non ad praedicationem suam tantum revocavit, sed et ad rei virtutem.
PL 8, 1191A〔もしそうなら、〕キリストを十字架に上げた者たちが刑罰に値するということは無駄であり、悪しくなされたそのことも空しくされたことになる。これこそ十字架のつまずきであり、それゆえユダヤ人は動揺していたのである。ここで彼は、もはや自らの宣教にのみこれを関わらせるのではなく、事柄そのものの力にも関わらせている。
Ideo enim non praedico, quia scandalum crucis manet, nec evacuatum est. Debent ergo poenas. Quod si debent Judaei, qui scandalum crucis effecerunt, superest ut et ego non praedicem, et vos circumcisionem non sequi debeatis.
PL 8, 1191Bというのも、私が宣べ伝えないのは、十字架のつまずきがなお留まっており、空しくされてはいないからである。それゆえ彼らは刑罰を負うべきである。もし十字架のつまずきをなしたユダヤ人が〔刑罰を〕負うべきであるならば、残るところ、私もまた宣べ伝えるべきではなく、諸君も割礼に従うべきではないということになる。
VERS. 12.-- Utinam abscidantur, qui vos conturbant! Maledicto persecutus est eos qui his injiciunt novas persuasiones, et conturbant. A veritate evangelii abscidantur, inquit, vel a se separentur, vel poenis lacerentur.
PL 8, 1191B〔第12節〕「願わくは、汝らを乱す者たちが切り取られんことを。」彼は、これらの者たちに新たな説得を吹き込み、乱す者たちを、呪いをもって追い立てる。福音の真理から切り取られんことを、と彼は言う。あるいは、自分たち自身から切り離されんことを、あるいは刑罰によって引き裂かれんことを〔願う〕。
Magna autem fiducia maledictum in eos ingessit, ut ostendat illos non timeri a se, a quibus supra dixit, persecutionem patiatur. Ita nec persecutionem timeo, quia vera praedico, et circumcisionem non praedico, nec pati persecutionem timeo.
PL 8, 1191B彼は大いなる確信をもって彼らに呪いを浴びせ、上で自分が迫害を受けていると述べたその者たちを、自分は恐れていないことを示した。かくして、私は迫害を恐れない。真実を宣べ伝え、割礼を宣べ伝えていないのだから。また迫害を受けることを恐れもしない。
Utinam abscidantur qui vos conturbant! non solum circumsecentur, sed abscidantur etiam: ut hoc quoque verbum ita sit positum quod ad circumcisionem pertinet, ut sit et abscisio.
PL 8, 1191C「願わくは、汝らを乱す者たちが切り取られんことを。」彼らは切り込まれる〔割礼を受ける〕だけでなく、切り取られもする〔べきなのである〕。すなわち、この語もまた、割礼に関わるものとして置かれており、切除でもあるようにということである。
VERS. 13.-- Vos enim in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertate in occasionem carnis abutamini. Etenim lex Christi, quae spiritalis est, libertatem dat, qua exeamus a mundo, et ad patrem et ad originem revertamur.
PL 8, 1191C〔第13節〕「汝らは自由へと召されたのだから、兄弟たちよ。ただ、その自由を肉の機会のために悪用してはならない。」というのも、霊的なものであるキリストの律法は、我々が世界から出て、父のもとへ、そして根源へと立ち返るための自由を与えるからである。
Sed quoniam adhuc in mundo sumus, id est in carne, non debemus istam, quam accepimus, libertatem ita exercere, uti secundum carnem ambulemus; et quasi occasio nobis sit etiam faciendi in carne, quoniam liberos nos esse confirmat fide circa Christum.
PL 8, 1191Cしかし、我々はなお世界に、すなわち肉のうちにあるのだから、我々が受け取ったこの自由を、肉にならって歩むような仕方で行使すべきではない。また、キリストをめぐる信仰によって我々が自由であることが確かめられているからといって、それが肉において行うための機会であるかのようにもすべきではない。
Per charitatem Spiritus servite invicem. Libertatem datam accepimus, tamen servire nobis invicem debemus per charitatem, et spiritus charitatem, non carnis. VERS. 14.-- Universa enim lex in vobis uno sermone impletur.
PL 8, 1191C「霊の愛を通して互いに仕え合え。」我々は与えられた自由を受け取ったが、それでもなお愛を通して互いに仕え合うべきであり、それは霊の愛であって、肉の愛ではない。〔第14節〕「なぜなら、律法全体は、汝らのうちにあって一つの言葉によって満たされるからである。」
Frequenter hunc sensum et posuit, et nos tractavimus; quia tota lex, et omnis operatio legis, hoc sermone impletur, id est charitatis: qui enim diligit alterum, neque moechatur, neque furatur: et hoc est, et Christum diligere: et ea quae ostendit decalogus, quodammodo in hoc solo praecepto implentur, sicuti in superioribus diximus.
PL 8, 1191D彼はしばしばこの意味を置いており、我々もこれを論じてきた。すなわち、律法全体、律法のあらゆる働きは、この一つの言葉、すなわち愛によって満たされるということである。他者を愛する者は、姦淫もせず、盗みもしない。そしてこれこそ、キリストを愛することでもある。そして十戒が示す事柄は、いわばこの一つの戒めのうちに満たされるのであり、我々が上で述べたとおりである。
Subjungit autem ipse exemplum de Exodo. Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Omnem autem hominem, proximum accipere debemus; et tunc etiam proximum Christum habebimus. Ergo et vos quoque diligite vos, sed in spiritu.
PL 8, 1192A彼は自ら出エジプト記からの例を続ける。「汝の隣人を、汝自身のように愛せよ。」我々はあらゆる人を隣人として受け取るべきであり、そのときにこそ、キリストをも隣人として持つことになろう。それゆえ、諸君もまた互いに愛し合え、しかし霊においてである。
Hinc jam videtur, quasi omissa superiore quaestione atque tractatu, praeceptum ad exhortationem dare ut discordiam non ament, sed se invicem diligant.
PL 8, 1192Aここから、あたかも上の問いと論とをひとまず措いて、彼は不和を愛することなく、互いに愛し合うようにとの勧告として、戒めを与えているように見える。
Hoc autem fieri potest, si vos invicem diligatis, et in spiritu diligatis non in carne, neque in carnis opera, neque in observatione carnis. Nihil enim fraudat, nihil alteri eripit, neque nocet, neque contemnit, neque objurgat is qui alterum diligit.
PL 8, 1192Aしかし、これは、諸君が互いに愛し合い、しかも肉においてではなく霊において愛し合い、肉の業においてでも肉の遵守においてでもない仕方で愛し合うならば、実現しうる。というのも、他者を愛する者は、何も欺かず、何も他者から奪わず、害することもなく、軽んじることもなく、責め立てることもないからである。
VERS. 15.-- Quod si mordelis et accusatis invicem, videte ne consumamini ab invicem. Exhortatio ad concordiam ex hoc fit, dum docetur quid mali discordia faciat: si enim vos invicem accusatis atque mordetis, id est, nocere vultis vel nocetis, invicem vos consumetis.
PL 8, 1192A〔第15節〕「しかし、もし汝らが互いに噛み合い、互いに訴え合うならば、互いによって滅ぼされないよう気をつけよ。」不和が何の害をなすかが教えられることによって、和合への勧告がここでなされる。もし諸君が互いに訴え合い、噛み合う、すなわち害しようと望み、あるいは害するならば、諸君は互いに互いを滅ぼすことになるからである。
Ergo amate vos et diligite invicem, et implebitis legem sola charitate: non, sicut vos putatis, vel circumcisione vel operibus caeterisque rebus pertinenter.
PL 8, 1192Bそれゆえ、諸君は互いを慈しみ、愛し合え。そうすれば、諸君は愛のみによって律法を満たすことになる。諸君が思っているように、割礼や業やその他の事柄によってではない。
Ergo appositum hoc de charitate, juxta tractatum superiorem, quo docebat illos extra Evangelium, quod ab ipso Paulo illis fuerat pronuntiatum, quod observare illi se legem putarent in circumcisione et operibus; cum solo hoc plena lex sit, si se invicem diligant.
PL 8, 1192Bそれゆえ、この愛についての一節は、上の論に沿って置かれたものであり、その論によって彼は、彼らがパウロ自身によって告げられた福音の外にあること、すなわち割礼と業とによって律法を守っていると彼らが思っていることを教えていた。しかし律法が満ちるのは、ただ互いに愛し合うことによってのみなのである。
VERS. 16.-- Dico autem vobis, spiritu ambulate, et desiderium carnis non perficietis. Tota virtus evangelii haec est, secundum spiritum vivere, secundum spiritum credere, nihil carnis in animo habere et in actu et in vita; id est neque spem de carne suscipere.
PL 8, 1192B〔第16節〕「私は汝らに言う。霊によって歩め、そうすれば肉の欲望を成し遂げることはないであろう。」福音の力の全体はこれである。すなわち、霊にならって生き、霊にならって信じ、心においても行いにおいても生においても、肉に属する何も持たないこと、つまり肉から希望を受け取らないことである。
Ambulate ergo, inquit, in spiritu, id est, vitam agite: quod si facitis, carnis desiderium non perficietis; id est nullum peccatum admittetis, quod nascitur ex carne: alia enim cupiditas nulla nisi de carne. Ideo subjungit.
PL 8, 1192C「霊のうちを歩め」、と彼は言う。すなわち、そのように生を送れ、ということである。もし諸君がこれを行うならば、肉の欲望を成し遂げることはないであろう。すなわち、肉から生じる罪を何一つ犯さないであろう、ということである。というのも、肉によるもの以外に欲望というものはないからである。それゆえ彼は続ける。
VERS. 17.--Nam caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Ut omnino isti intelligant, nihil se de carne cogitare debere, quod est in circumcisione et caeteris ex judaicae disciplinae observationibus, cum inter se doceat ista adversa: non solum concupiscit caro, sed etiam adversus spiritum concupiscit.
PL 8, 1192C〔第17節〕「なぜなら、肉は霊に逆らって欲し、霊は肉に逆らって〔欲する〕からである。」彼らが、割礼やユダヤの教えのその他の遵守事項にあるような、肉に関わることを何も考えるべきではないことを、全く理解するようにである。というのも、これらが互いに逆らい合うものであることを彼が教えているからである。肉は単に欲するだけでなく、霊に逆らって欲するのである。
Habet enim motus suos caro, habetque sensus, neque tantum ab anima suscitantur: quod intelligi licet etiam in his quae animam non habent; ut in aqua, quae impetus suos habet et virtutes suas, vel in sapore, vel in motu, vel in qualitate vel quantitate: item ignis pariterque terra et caetera elementa, ex quibus quasi quaedam consparsio est et caro facta est ex humidis.
PL 8, 1192Cというのも、肉はそれ自身の運動を持ち、感覚をも持っており、それらはただ魂によってのみ引き起こされるのではないからである。これは、魂を持たないものにおいても理解しうる。たとえば水は、それ自身の衝動と力とを持っており、味においても、運動においても、質や量においてもそうである。同様に、火や、また同じく地やその他の元素もそうであり、それらからいわば一種の混合が生じ、肉は湿ったものから造られているのである。
Liber II, Caput VI
第II巻 第VI章PL 8, 1193AVERS. 1.-- Ii qui spiritales sunt. Quasi ad unum ex ipsis, qui spiritales sunt, hoc ita protulit ut consideret unusquisque eorum, ne et ipse tentetur: et idcirco debeat succurrere et instruere ejusmodi hominem; et spiritu dato per tractatum ad modestiam aequalitatemque revocare.
PL 8, 1193A〔第1節〕「霊的である者たちは」。彼はこの言葉を、あたかも彼らのうちの一人に向けて述べるかのように語った。おのおのが自ら顧みて、自分自身も試みに遭うことのないようにするためであり、それゆえこのような人を助け教え導き、論議を通じて霊を与えつつ慎ましさと公平へと立ち返らせるべきだからである。
VERS. 2.-- Alter alterius onera portate. Rediit ad pluralem numerum, ut omnis homo mala portet aliena; et quod alter patitur, ferat, sustineat, corrigat, in quantum potest: hoc est enim portare onera, patienter ferre alterius vitium et corrigere.
PL 8, 1193A〔第2節〕「互いに他の重荷を負え」。彼は複数形に立ち返った。すべての人が他人の悪しきものを担うためであり、また一方が苦しむことを、できる限り耐え忍び、支え、正すためである。すなわち重荷を負うとは、他人の欠点を忍耐強く耐え忍び、正すことにほかならない。
Et ita implebitis legem Christi. Sic enim et ipse patiens et mala nostra portavit, et pro malis nostris ipse sustinuit. Legem, inquit, Christi implebitis, non simpliciter legem. VERS. 3:-- Nam si aliquis existimat se esse aliquid, cum nihil sit, ipse se seducit.
PL 8, 1193A「かくして汝らはキリストの律法を満たすであろう」。というのも、キリスト自身もまた忍耐しつつ我々の悪しきものを担い、我々の悪しきもののために自ら耐え忍んだからである。「キリストの律法を汝らは満たすであろう」と使徒は言うのであって、単に律法を、と言うのではない。〔第3節〕「なぜなら、もし誰かが、無であるのに自分を何者かであると思うなら、その者は自らを欺いている」。
Ratione nunc probat, ideo illum, qui se jactat gloriae cupiditate, et corrigendum esse et instruendum in spiritu, quoniam miser ille est, qui se ipse inducit, fallit, decipit, qui se aliquid esse existimat, cum nihil sit.
PL 8, 1193B彼はいま理をもって論証する。すなわち、栄光への欲望から誇る者は、正され、霊において教えられねばならない。というのも、無であるのに自分を何者かであると思う者は、自ら自分を惑わし、欺き、たぶらかす哀れな者だからである。
Etenim si haec summa legis est, ut quicumque humilis sit, dejectus, infimus; ita enim ex infimis eligit Deus quos sublevet atque altos faciat; omnis homo, qui sibi aliquid vindicat, et se extimat aliquid esse, sine dubio nihil est.
PL 8, 1193Bなぜなら、もしこれが律法の要諦であるなら——すなわち誰であれ卑しく、低く、最も低くあるべきこと(神は最も低い者たちの中からこそ、高め挙げる者を選び出されるのだから)——自分に何かを要求し、自らを何者かであると思う者はみな、疑いなく無であるからである。
Quid enim est in mundo aliquid, cum nihil sit in mundo? Et ita agere ceu nihil sit in mundo, hoc est apud Deum aliquid esse.
PL 8, 1193B実に、世界において何ものかであるとは何であろうか。世界には〔真に〕何ものも無いのに。そして世界においてあたかも無であるかのように振る舞うこと、これこそ神のもとで何者かであることなのである。
Porro si qui in mundo aliquid se esse putat, vel sapientem vel intelligentem, vel dominum, vel regem, vel divitem, vel aliquid horum; aut in divitiis, aut in animo, aut in arte, aut in virtute; is, quoniam sapientia mundi stultitia est apud Deum, is, inquam, nihil est; et cum nihil sit, ipse se fallit ac decipit.
PL 8, 1193Bさらにまた、もし世界において自分を何者か——あるいは賢者、あるいは知解する者、あるいは主人、あるいは王、あるいは富める者、あるいはこれらのいずれか——であると思う者があれば、富においてであれ、精神においてであれ、技術においてであれ、力においてであれ、その者は、世界の知恵は神のもとでは愚かさであるがゆえに、無であり、無であるにもかかわらず、自ら自分を欺き、たぶらかすのである。
VERS. 4.-- Opus autem suum probet unusquisque, et tunc in semetipso tantum habebit gloriam, et non in altero.
PL 8, 1193C〔第4節〕「おのおの自らの働きを吟味せよ。そうすれば自分だけのうちに誇りを持つことになり、他人においてではない」。
Magnae exhortationes, magna etiam disciplina! nemo, inquit, sibi aliquid vindicet, neque opinionem habeat quod aliquid sit: tantummodo opus suum probet; verum ipse judicio suo probet unusquisque opus suum, ne malo judice usus, probet se bene fecisse, cum fortasse non bene fecerit.
PL 8, 1193C大いなる勧告であり、また大いなる教えでもある。誰も、と彼は言う、自分に何かを要求してはならず、自分が何者かであるという考えを抱いてはならない。ただ自らの働きを吟味せよ。しかも、悪しき裁き手を用いたために、実際にはよく行っていないにもかかわらず、よく行ったと判定することのないよう、各自が自分自身の判断によって自らの働きを吟味すべきである。
Ergo probet, et probatum faciat opus suum: quo probato opere, tunc in semetipso tantum habebit gloriam, non in altero.
PL 8, 1193Cそれゆえ、吟味し、吟味された働きとせよ。働きが吟味されたなら、そのとき自分だけのうちに誇りを持つことになり、他人においてではない。
Etenim qui existimat aliquid se esse, jactat se et ab altero gloriam petit: qui autem opus suum vel ipse probat, vel aliis probat, de se ipso habet gloriam, et apud se ipsum, et non ab altero expectat.
PL 8, 1193Cというのも、自分を何者かであると思う者は、自らを誇示し、他人から誇りを得ようとするが、自らの働きを自分自身で吟味する者、あるいは他人に吟味させる者は、自分自身について、また自分自身のもとで誇りを持ち、他人からそれを期待することはないからである。
Non enim, inquit, ab homine laudari volo, neque hominibus probari, sed Deo. VERS. 5.-- Nam unusquisque proprium onus portabit. Onus in medio ponitur sive bonum sive malum. Ergo proprium, inquit, portabunt onus omnes, unusquisque proprium.
PL 8, 1194A「私は人から称賛されることを望まず、人に認められることも望まない、ただ神に〔認められることを望む〕のである」と彼は言う。〔第5節〕「なぜなら、おのおの自らの重荷を担うであろうから」。「重荷」という語は、善きものであれ悪しきものであれ、どちらとも定めずに置かれている。それゆえ、と彼は言う、すべての者は自らの重荷を担うであろう、おのおの自らのものを。
VERS. 6.-- Communicet autem qui catechizatur verbum, ei qui catechizat in omnibus bonis. Sensus iste: κατηχίζειν est circumsonare vel juxta assonare, quod contingit cum aliqui initio christianus incipit esse, et illi Deus et Christus assonantur, et dicitur in aures ejus, atque in animum immittitur: hoc est qui catechizatur verbum: id est per verbum si qui catechizatur, ut ei assonetur per invocationem.
PL 8, 1194A〔第6節〕「言葉の教えを受ける者は、教える者とすべての善きものを分かち合うべきである」。その意味はこうである。カテーキゼイン(教え聞かせる)とは、周りに響かせること、あるいはそばで共鳴させることであり、これは誰かが初めてキリスト教徒になり始めるとき、神とキリストとがその者に向けて共鳴させられ、その耳に語られ、その心に注ぎ込まれることにおいて起こる。これが「言葉の教えを受ける者」ということである。すなわち、言葉によって教えを受ける者があれば、その者は呼びかけを通じて共鳴させられるのである〔ut 以下の係りは定かでない。結果の意に取った〕。
Is agitur qui catechizatur verbum, in omnibus bonis communicet ei qui catechizat; id est in nulla re non ei communis sit; in omnibus tamen communis sit illi, qui catechizat verbum, ut omnia in communione cum eo habeat, sed omnia quae bona sunt.
PL 8, 1194Aそれゆえ〔底本は Is agitur。Igitur と読む〕、言葉の教えを受ける者は、すべての善きものにおいて教える者と分かち合うべきである。すなわち、いかなる事柄においても彼に対して共通でないということがあってはならない。あらゆることにおいて言葉を教える者と共通であるべきであるが、しかしそれは善きものすべてにおいてである。
Cum enim supra dictum sit, Instruite hujusmodi hominem in spiritu modestiae, utique bonum est quod catechizat; et is qui catechizat verbum hoc tam bonum, in bonis catechizat. Igitur qui catechizatur verbum, communicet ei qui catechizat.
PL 8, 1194Bというのも、上で「このような人を慎ましさの霊において教え導け」と言われたからには、彼が教えるものは確かに善きものであり、これほど善きこの言葉を教える者は、善きものにおいて教えているからである。それゆえ、言葉の教えを受ける者は教える者と分かち合うべきなのである。
VERS. 7.-- Nolite errare; Deus non deridetur. Subjungit praeceptum aliud quod quidem generale ad omnia, pertinet tamen ad id quod supra actum est, ne illi aliud praeter evangelium sequantur; id est ne adjungant etiam Judaeorum disciplinam et opera.
PL 8, 1194B〔第7節〕「誤ってはならない。神は侮られることはない」。彼はもう一つの戒めを付け加える。これは確かにすべてに関わる一般的なものであるが、しかし上で論じられたこと——すなわち彼らが福音以外の何ものかに従うことのないように、言い換えれば、ユダヤ人の教えと業とを付け加えることのないように——にも関わっている。
Nolite, inquit, errare; nam ista omnia extra evangelium quae assumuntur, errata sunt. Et adjunxit vim necessitatis ad praeceptum; Deus, inquit, non deridetur.
PL 8, 1194B「誤ってはならない」と彼は言う。というのも、福音の外から取り入れられるこれらすべてのものは誤りだからである。そして彼はこの戒めに必然性の力を付け加えた。「神は」と彼は言う、「侮られることはない」。
Non dixit, Deus enim omnia scit; ne sperent quasi vel veniam erroris sui, vel quod absconditum esse possit: non, inquit, deridetur. Et subjungit quid futurum sit his qui in terra vitam tenent. VERS. 8.-- Quae enim seminaverit homo, haec et metet.
PL 8, 1194C彼は「神はすべてを知っておられるから」とは言わなかった。それは、彼らが自分の誤りへの赦しがあるかのように、あるいはそれが隠されうるかのように期待することのないためである。「侮られることはない」と彼は言うのである。そして彼は、地上に生を保つ者たちにいかなることが起こるかを付け加える。〔第8節〕「なぜなら、人が蒔いたもの、それを彼は刈り取るであろうから」。
Id est qui triticum seminat messem habebit de tritico; si autem seminat zizaniam, hoc et metet: malum seminat quicumque messor est mali. Bonum seminat? fructum de bono accipiet: ita et messis ut semen est.
PL 8, 1194Cすなわち、小麦を蒔く者は小麦から収穫を得るが、もし毒麦を蒔けば、それを刈り取るのである。悪しきものを刈り取る者は誰であれ、悪しきものを蒔いたのである。善きものを蒔くならば、善きものから実を受け取るであろう。収穫は種のとおりだからである。
Quia qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem; qui autem seminat in spiritu, de spiritu et metet vitam aeternam.
PL 8, 1194C「自らの肉に蒔く者は肉から腐敗を刈り取り、霊に蒔く者は霊から永遠の生命を刈り取る」からである。
Galatae qui Judaeorum disciplinam assumendam sibi putaverunt, ut observarent sabbata et circumcisionem susciperent, et alia hujusmodi carnaliter scientes agerent, spem in carne haberent et de carne.
PL 8, 1194Cガラテヤ人たちは、自分たちがユダヤ人の教えを取り入れるべきだと考え、安息日を守り、割礼を受け、その他このような事柄を肉的に知りつつ行うことで、肉における、また肉からの希望を抱いていたのである。
Quicumque ergo in carne spem habet, et seminat spem suam circa carnem, habebit messem de carne; quem tamen fructum corruptionem, inquit. Etenim caro corrumpitur, et hic est ejus exitus ut corrumpatur, putrescat, pereat, intereat.
PL 8, 1194Dそれゆえ、肉における希望を抱き、肉をめぐって自らの希望を蒔く者は誰であれ、肉から収穫を得るであろう。しかしその実は腐敗である、と彼は言う。実に肉は腐敗するものであり、腐り、朽ち果て、滅び、消え去ることが肉の行き着く先だからである。
Omnia ergo enim quae de carne sunt putrescunt, corruptionem habent: nemo enim de carne sperare debet, nec seminare in carne, id est spem ponere in carne. Nam si ibi posuerit spem, habebit fructum de carne. Quem fructum? Interitum, corruptionem.
PL 8, 1194Dそれゆえ、肉に属するものはみな朽ち果て、腐敗を有する。誰も肉から希望を抱くべきではなく、肉に蒔くべきではない、すなわち肉に希望を置くべきではない。もしそこに希望を置けば、肉からの実を得るであろう。その実とは何か。滅びであり、腐敗である。
Hic enim fructus est carnis. Ergo melius est spem ponere in spiritu, ut possimus spem habere de spiritu: quae spes est de spiritu, et qui fructus de spiritu; hoc est seminare in spiritu, id est vitam aeternam. Etenim haec vita est, non aeterna vita.
PL 8, 1195Aこれこそ肉の実だからである。それゆえ、霊に希望を置く方がよい。そうすれば我々は霊からの希望を持ちうる。霊からの希望とは何であり、霊からの実とは何か〔quae … qui は関係詞とも読めるが、疑問に取った〕。霊に蒔くこと、すなわち永遠の生命である。実に、この〔世の〕生は生命ではあっても、永遠の生命ではないからである。
Qui autem in spiritu, hic vivit, et secundum spiritum agit, nihil operatur carnaliter, seminat sibi vitam aeternam, et haec erit messis ei, ut hinc recedens accipiat vitam aeternam. VERS. 9.-- Bonum autem facientes non deficiamus.
PL 8, 1195Aしかし、この世にあって霊において生き、霊に従って行動し、何も肉的には行わない者は、自らに永遠の生命を蒔く。そしてこれが彼にとっての収穫となり、ここから去るときに永遠の生命を受け取るのである。〔第9節〕「善を行いつつ、力尽きることのないようにしよう」。
Parum est bonum faciamus, neque enim continuo meritum nostrum Deo probabile est, si bonum faciamus, sed si facientes non deficiamus.
PL 8, 1195A善を行うだけでは十分ではない。というのも、たとえ善を行ったとしても、それだけで直ちに我々の功が神に認められるものとはならないからであり、行いつつ力尽きないことによってこそ認められるのである。
Multi enim incipiunt, multi quasi perseverant, postea tamen desinunt vel fatigati vel seducti: merito monuit non deficiamus quolibet modo, ne deficientes quod coepimus relinquamus, cum bonum facere coeperimus. Nam tempore suo metemus, non deficientes.
PL 8, 1195A多くの者は始め、多くの者はいわば持続するが、後には疲れ果てるか、あるいは惑わされて止めてしまう。それゆえ、彼が「いかなる仕方であれ力尽きないようにしよう」と戒めたのは当然である。善を行い始めたのに、力尽きて始めたことを放棄することのないためである。「なぜなら、しかるべき時に我々は刈り取るであろうから、力尽きることなければ」。
Pulchre adjectum. Multi enim in hoc vitae genere quod bonum dicitur, si aliquid mali patiantur, putant se sine causa facere cum bonum faciant, et defatigati desistunt bonum facere. Quid ergo adjunxit?
PL 8, 1195B見事な付け加えである。というのも、多くの者はこの善と呼ばれる生き方において、何か悪しきことを被ると、善を行っても無駄に行っているのだと思い込み、疲れ果てて善を行うことを止めてしまうからである。それでは彼は何を付け加えたのか。
Non deficiamus, quia licet hodie non consequamur fructum bene faciendi; postea, inquit, metemus; id est messem habebimus boni facti nostri, si non defecerimus in bene faciendo. VERS. 10.-- Ergo dum tempus habemus, operemur.
PL 8, 1195B「力尽きることのないようにしよう」。なぜなら、たとえ今日は善く行うことの実を得ないとしても、後に、と使徒は言う、「我々は刈り取るであろう」からである。すなわち、善く行うことに力尽きなければ、我々の善き行いの収穫を得るであろう、ということである。〔第10節〕「ゆえに、時のある限り、我々は働こう」。
Maximam necessitatem dedit ad bene faciendum: imminet tempus, cito finitur vita, jam finis est mundo.
PL 8, 1195B彼は善を行うことへの最大の必然性を与えた。時は差し迫っており、生は速やかに終わり、既に世界には終わりが来ているのである。
Dum, inquit, tempus habemus vel vitae nostrae vel istius vitae in mundo, operemur bonum, et ad omnes operemur, ut nulla sit exceptio personarum, nulla alia actio; sed bonum operemur, et ad omnes bonum operemur.
PL 8, 1195B「時のある限り」と彼は言う、我々の生の時であれ、世界におけるこの生の時であれ、我々は善を行おう、そしてすべての人に対して行おう。人を選ぶことも、他の行いをすることもなく、善を行い、すべての人に対して善を行おう。
Etenim si charitas aedificat, omnem autem hominem charum habere debemus, omne bonum quod operamur, ad omnes operamur. Maxime autem ad domesticos fidei.
PL 8, 1195C実に、もし愛が人を建て上げるものであり、我々があらゆる人を愛しく思うべきであるならば、我々が行うすべての善は、すべての人に対して行われるのである。「しかし特に、信仰の家の人々に対して」。
Dixit, ad omnes bonum operemur: facit tamen gradum ut bonum quod operamur ad omnes, maxime bonum operemur ad eos qui domestici fidei sunt, id est qui fidem in Christum et in Deum susceperunt.
PL 8, 1195C「すべての人に対して善を行おう」と彼は言ったが、しかし段階をつけている。すべての人に対して行う善のうち、特に信仰の家の人々に対して、より一層善を行うべきである、すなわちキリストと神とに対する信仰を受け入れた者たちに対してである。
Magna conclusione id in exhortando posuit, quod ad Galatas maxime pertinebat: etenim illi adjungentes etiam quaedam de judaismo, non ex fide agebant, sed quasi, ex operibus credebant et ex observatione carnali habituros se fructum, idcirco adjunxit, maxime bonum operemur ad domesticos fidei, quod solam fidem in evangelium susceperunt, id est in Christum et Deum.
PL 8, 1195C彼はこの勧告において、ガラテヤ人に特に関わる大きな結論をここに置いた。というのも、彼らはユダヤ教にかかわるいくつかの事柄をも付け加えて、信仰によって行うのではなく、いわば業によって、また肉的な遵守によって実を得るのだと信じていたからである。それゆえ彼は「特に信仰の家の人々に対して善を行おう」と付け加えた。信仰の家の人々は、福音への信仰のみを、すなわちキリストと神とへの信仰のみを受け入れたのだから。
VERS. 11.-- Ecce quantis litteris scripsi vobis mea manu! Ut ostenderet familiaritatem, et ne pudori illis sit quod alii sciunt illos vel peccare, vel corrigi, manu mea, inquit, scripsi vobis, et ex charitate signum dedit.
PL 8, 1195D〔第11節〕「見よ、いかに大きな文字で私は自らの手で汝らに書き送ったことか」。親しさを示すため、また彼らが罪を犯したこと、あるいは正されたことを他の人々が知ることを恥じることのないようにするために、「私は自らの手で汝らに書き送った」と彼は言い、愛から一つのしるしを与えたのである。
Et vobis facilis est mutatio vitae cum a me corrigitur, cum mihi tantum conscientiam debeatis. VERS. 12.-- Quicumque volunt placere in carne ii compellunt vos circumcidi.
PL 8, 1195Dそして、この私によって正されるとき、諸君にとって生き方を変えることは容易である。諸君が〔自分の過ちを〕知られているのは、私に対してだけなのだから。〔第12節〕「肉において気に入られようとする者は誰であれ、その者たちが汝らに割礼を強いる」。
Aperte ipsum illud quod arguebat in Galatis quod transirent mandatum evangelii, per speciem collocat quod se circumcidere voluerunt.
PL 8, 1196A彼はガラテヤ人のうちに咎めていたまさにそのこと、すなわち彼らが福音の戒めを踏み越えたことを、ここで公然と、具体的な一例として——彼らが割礼を受けようとしたこととして——示している。
Omnes, inquit, qui volunt placere in carne, ii vobis persuadent ut circumcidamini, quod tantum est in ipso solo opere ut circumcidamini, non in auxilio aliquo ad salutem. Tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur.
PL 8, 1196A肉において気に入られようとする者はみな、と使徒は言う、諸君に割礼を受けるよう説得している。それは、割礼を受けるというまさにその行為自体においてのみあり、救いへの何らかの助けにあるのではない。「ただキリストの十字架の迫害を被らないためだけである」。
Aestimantes, inquit, poenas se non daturos, quod in crucem Christum sustulerunt et persecuti sunt, si ad evangelium, id est ad confessionem de Christo, adjungatis vel ipsi adjungant etiam circumcisionem.
PL 8, 1196A彼らは、と使徒は言う、キリストを十字架に上げて迫害したことについて自分たちが罰を受けずにすむと見込んでいるのである——もし福音に、すなわちキリストについての告白に、諸君が割礼をも付け加えるなら、あるいは彼ら自身が付け加えるならば。
Sed et in eo peccant, ut cum spes tota de Christo sit et de ejus magis cruce, putemus etiam de circumcisione, vel putent illi; et idcirco persuadeant quasi non pati habeant persecutionem crucis Christi, id est quod Christum in crucem sustulerunt.
PL 8, 1196Aしかし彼らはこの点でも罪を犯している。すなわち、希望のすべてはキリストに、そしてなおさらその十字架にあるべきなのに、我々は割礼についても〔希望を抱くべきだと〕思ってしまう、あるいは彼らがそう思っている、ということである。それゆえ彼らは、あたかもキリストの十字架の迫害——すなわちキリストを十字架にかけたこと——を被らずにすむかのように説得しているのである。
VERS. 13.-- Neque enim qui circumcisi sunt legem custodiunt. In Christo enim neque praeputium neque circumcisio valet. Quam igitur legem dixit?
PL 8, 1196B〔第13節〕「なぜなら割礼を受けた者たちも律法を守っていないからである」。実に「キリストにあっては無割礼も割礼も何の力も持たない」のである。それでは彼はどの律法を言ったのか。
Vel illam quae spiritaliter intelligenda est, vel istam quam Christus dedit, quae sine dubio et spiritalis est et spiritalia docet et spiritaliter agenda est. Sed volunt vos circumcidi, ut in vestra carne glorientur.
PL 8, 1196B霊的に理解されるべきあの律法か、あるいはキリストが与えたこの律法か、そのいずれかである。これは疑いなく霊的なものであり、霊的なことを教え、霊的に行われるべきものである。「しかし彼らは汝らに割礼を受けさせようとしている、汝らの肉において誇るために」。
Ostendit astutiam eorum, qui persuadent ut videantur vobis persuasisse, ut in vestra carne glorientur, cum tamen nihil prosit circumcisio; sed sola illis gloria quaeritur, ut in vestra carne facta se aestiment obtinere quod sine hac spes nulla sit; ut jam vicisse videantur, ne de solo Christo spes sit, nisi adjuncta etiam judaicae legis in circumcisione fuerit disciplina.
PL 8, 1196B彼は、彼らの狡猾さを示す。すなわち、彼らが説得するのは、諸君を説得したと見られるためであり、諸君の肉において誇るためである。実際には割礼は何の益ももたらさないにもかかわらず。だが彼らが求めているのはただ誇りだけであって、諸君の肉になされたことによって、割礼なしには希望は無いという主張を通したと自ら見なし、あたかも既に勝利したかのように見られようとしているのである。キリストのみから希望があるのではなく、ユダヤの律法の教えが割礼において付け加えられて初めて希望がある、ということにするために。
VERS. 14.-- Mihi autem absit gloriari in nullo. Ante gloriam illorum reprehendit: namque illorum gloria est in carne gloriari: et ego, inquit, in nullo glorior neque in carne, neque in homine, neque in aliquo horum, neque in me ipso.
PL 8, 1196C〔第14節〕「しかし私には、いかなるものにおいても誇ることがあってはならない」。彼はまず彼らの誇りを咎める。というのも、彼らの誇りは肉において誇ることだからである。「そして私は」と彼は言う、「いかなるものにおいても誇らない。肉においても、人においても、これらのいずれにおいても、また私自身においてさえも」。
Et jam dictum et saepe admonitum, ut omnis qui gloriatur, in Deo glorietur, de quo supra tractavimus. Nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi.
PL 8, 1196Cそして既に言われ、しばしば戒められたとおり、誇る者はみな神において誇るべきである。これについては上で論じた。「我々の主イエス・キリストの十字架においてでなければ」。
Id est ut ibi spes tota ponatur, et inde sit gloria et gaudium: quod ibi in cruce Domini nostri Jesu Christi salus nostra est et aeternitas quaesita. Per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.
PL 8, 1196Cすなわち、そこにこそ希望のすべてが置かれるべきであり、そこから誇りと喜びとがあるべきである。なぜなら、そこ、我々の主イエス・キリストの十字架において、我々の救いがあり、永遠が得られたからである。「彼によって、世界は私にとって十字架につけられ、私は世界にとって〔十字架につけられている〕」。
Ipsa est gloria, crux scilicet Domini nostri Jesu Christi, quia mysterio illo, dum carnem suspendit cruci, et in ea potentiam hujus mundi triumphavit, omnis mundus per illum crucifixus est.
PL 8, 1196Cこれこそ誇りである、すなわち我々の主イエス・キリストの十字架である。なぜなら、あの奥義によって、彼が肉を十字架に掛けたとき、そこにおいてこの世界の力に打ち勝ったのであり、全世界は彼によって十字架につけられたからである。
Sed quoniam catholicum ille corpus ad omnem hominem habuit, omne quod passus est catholicum fecit; id est ut omnis caro in illo crucifixa sit. Ergo et ego crucifixus sum, et mundo fixus sum.
PL 8, 1196Dしかし彼は、あらゆる人に対して普遍的な体を持っていたのだから、彼が受けた受難のすべてを普遍的なものとした。すなわち、すべての肉が彼において十字架につけられているのである。それゆえ私もまた十字架につけられ、世界に対して釘付けにされている。
Ego, inquit, carnalis ille et de carne qui sentiebam, mundo fixus sum, id est cum mundo affectus ad poenam. VERS. 15.-- In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid est neque praeputium, sed nova creatura.
PL 8, 1196D「私は」と彼は言う、かつて肉的であり、肉に従って考えていたあの私は、世界に対して釘付けにされている、すなわち世界と共に罰へと服させられている、ということである。〔第15節〕「なぜなら、キリスト・イエスにあっては、割礼も無割礼も何ものでもなく、新しい被造物こそが〔何ものかである〕からである」。
Quod supra tetigimus: quamquam ubique iste sensus sit, monet quid egerit mysterium, quod in Christo Jesu nulla persona sit, nulla discretio: omnes aequaliter, qui Christum sequuntur, aeternam vitam merentur: non enim quia circumcisio, idcirco aliquid est in Christo: neque quia praeputium est, ideo aliquid est in Christo: sed in quolibet horum, quicumque sit, si modo renascatur et mysterio novus fiat homo, valebunt omnes in Christo.
PL 8, 1197Aこれは上で触れたことである。もっともこの意味はいたるところにあるのだが、彼は奥義が何をなしたかを戒めている。すなわち、キリスト・イエスにあっては、人の区別も、いかなる識別もない。キリストに従う者はみな等しく永遠の生命に値するのである。割礼であるからといってキリストにあって何ものかであるのではなく、無割礼であるからといってキリストにあって何ものかであるのでもない。ただ、いずれであろうと、奥義によって新たに生まれ、新しい人となるならば、すべての者がキリストにあって価値を持つのである。
VERS. 16.-- Et quicumque hanc regulam sectatur, pax super illos, et super Israel Domini. Conclusit ut haec sola sit regula, in Christo sperare, neque discernere Christi virtutem praeputio a circumcisione, sed nova creatura, quaecumque fuerit; per Christum et in Christo plena spes et salutis et aeternitatis et gloriae.
PL 8, 1197A〔第16節〕「そしてこの規範に従う者はみな、彼らの上に、また主のイスラエルの上に、平和があるように」。彼は、キリストにあって希望を置くこと、そして無割礼と割礼とによってキリストの力を区別せず、ただ新しい被造物こそが〔価値ある〕ものであること、これこそが唯一の規範であると結論した。キリストを通し、キリストにあってこそ、救いと永遠と栄光との完全な希望があるのである。
Hanc, inquit, regulam (non ut vos Galatae tenere voluistis) hanc gloriam qui sectantur, pax super illos sit. Et adjunxit super Israel Domini; non supra Israel quemcumque Judaeum, sed Israel Domini.
PL 8, 1197B「この規範を」と彼は言う(ガラテヤ人たちよ、諸君が保とうとしたようにではなく)、「この誇りに従う者たちの上に、平和があるように」。そして彼は「また主のイスラエルの上に」と付け加えた。ユダヤ人であれば誰でもというイスラエルの上にではなく、主のイスラエルの上に、である。
Etenim Israel vere Domini si Dominum sequatur, ut salvationem suam aliunde non speret. VERS. 17:-- De caetero nemo mihi molestias praestet. Id est ultra nemo peccatis suis faciat me anxium, tristem, molestias sustinere.
PL 8, 1197B実に、イスラエルが真に主のものであるのは、主に従って、自らの救いを他所に望まない場合である。〔第17節〕「これ以上、誰も私に煩わしいことをもたらすな」。すなわち、これ以上、誰も自分の罪によって私を不安にし、悲しませ、煩わしいことに耐えさせるな、ということである。
Ita enim in principio diximus quod peccasse aegre tulerit et doluerit Monet igitur in postrema epistola, ut ii non ad peccata aliqua convertantur, ne molestias praestent. Ego enim stigmata Domini nostri Jesu Christi in corpore meo porto.
PL 8, 1198Aというのも、我々は初めに、〔彼らが〕罪を犯したことを彼が辛く受け止め、嘆いたと述べたからである。それゆえ彼は書簡の最後で、彼らが何らかの罪へと立ち返ることのないよう、煩わしいことをもたらすことのないよう戒めているのである。「なぜなら私は、我々の主イエス・キリストの烙印を、この身に負っているからである」。
Id est omnem passionem, et illa quae in cruce toleravit, clavis figentibus, corpus vel vulnere lanceae per latus, et caetera, inquit, stigmata Jesu Christi Domini nostri in corpore meo porto: id est et ego passus sum, et in mysterio conservio Christo, mysterium Christi patior: unde et vos adversa multa, omnia, tolerare debetis: quoniam cum Christo erit, qui cum Christo patitur, et ea quae Christus passus est, et ipse actu suo adversantibus adversariis coeperit pati: ex quo ostendit, et quid ipse patiatur, quantum mereatur a Christo, et quid etiam nos pati debeamus, si volumus esse cum Christo.
PL 8, 1198Aすなわち、あらゆる受難、十字架において彼が耐え忍んだこと——釘打たれ、体に槍による傷を受けたこと、その他もろもろのこと——「我々の主イエス・キリストの烙印を私はこの身に負っている」と彼は言う。すなわち、私もまた苦しみを受け、奥義においてキリストと共に仕え、キリストの奥義を被っているのである。それゆえ諸君もまた、多くの、あらゆる逆境に耐えねばならない。なぜなら、キリストと共に苦しむ者、そしてキリストが苦しんだことを、敵対者たちが逆らうなかで自らの行いによって自分もまた苦しみ始めた者は、キリストと共にあるであろうからである。これによって彼は、自分が何を苦しんでいるか、キリストからどれほどのものを受けるに値するか、そして我々もまた、もしキリストと共にありたいのであれば何を苦しむべきかを示している。
VERS. 18:-- Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Conclusio fit epistolae: precatio est et benedictio ut gratia sit; sed cum spiritu, inquit, vestro gratia Domini nostri Jesu Christi; ut quia in Christo vivitis, Christi gratia cum spiritu vestro sit.
PL 8, 1198B〔第18節〕「我々の主イエス・キリストの恩寵が、汝らの霊と共にあるように、兄弟たちよ」。書簡の結びがなされる。祈りであり、祝福であって、恩寵があるようにと願うものである。しかし「汝らの霊と共に」と彼は言う、我々の主イエス・キリストの恩寵が〔あるように〕と。諸君はキリストにあって生きているのだから、キリストの恩寵が諸君の霊と共にあるように、ということである。