Epistola I
第I通PL 8, 851DDe numero canonum Nicaenorum pro exemplaribus Nicaeni concilii, quia Ariani eorum exemplaria incenderant.
PL 8, 851Dニカイアの規定の数について。ニカイア公会議の写本のために。アレイオス派がそれらの写本を焼いたからである。
Domino sancto et apostolici culminis venerando sanctae Romanae et apostolicae sedis atque universalis ecclesiae papae, Athanasius et universi Aegyptiorum episcopi.
PL 8, 851D主であり聖なる、使徒の高みにあって畏敬すべき、聖なるローマの使徒の座と普遍の教会の教皇へ。アタナシオスとエジプトのすべての司教たちより。
Ad vos pervenisse non dubitamus, quanta et qualia ab haereticis, et maxime ab Arianis quotidie patimur: quoniam intantum ab eis persequimur, ut etiam vivere jam nos taedeat.
PL 8, 851Dあなたのもとに届いたことを、我々は疑わない。我々が異端者たち、とりわけアレイオス派から、日々どれほど多く、どのような苦しみを受けているかを。我々は彼らからあまりに迫害されているので、もはや生きることさえ厭わしいほどである。
Nam instanti tempore subito et insperate in nos irruentes, nosque juxta praeceptum Domini qui ait: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam (Matth., X) , fugiendo propter cladem populi eos declinantes, nos comprehendere non valuerunt, sed omnia depopulati sunt.
PL 8, 852Dというのは、今この時に、彼らは突然、思いがけず我々に襲いかかったが、我々は、「もし彼らが汝らをある町で迫害するなら、別の町へ逃げよ」(マタイ10)と言った主の命令に従い、民の惨禍のゆえに逃げて彼らを避けたので、彼らは我々を捕らえることができず、すべてを荒らし尽くしたのである。
In tantum enim nostra vastaverunt, ut nec libros, nec vestimenta ecclesiastica, aliaque ornamenta, nec reliqua utensilia nobis dimitterent.
PL 8, 852D実に彼らは、我々のものをあまりに荒らしたので、書物も、教会の衣も、その他の飾りも、その他の器具も、我々に残さなかった。
Libros vero nostros usque ad minimum incendentes, nec iota unum relinquentes, propter veritatis fidem, etiam Nicaenam synodum, qua modo clerus et populus imbuebatur, et maxime jam imbuti erant, in contumeliam nostram et omnium christianorum incenderunt.
PL 8, 853A我々の書物は、最も小さなものに至るまで焼き、イオタ一つも残さず、真理の信仰のゆえに、いまや聖職者団と民がそれによって教え込まれていた、しかもとりわけすでに教え込まれていたニカイア教会会議をも、我々とすべてのキリスト教徒への侮辱として焼いた。
Quapropter precamur, pater beatissime, quia non dubitamus apud vos plenaria esse Nicaeni concilii exemplaria, ut nobis illa, quae sanctae recordationis praedecessoris Silvestri fuerunt, sub tuta mittatis stipulatione.
PL 8, 853Aそれゆえ我々は願う、いとも幸いなる父よ。ニカイア公会議の写本があなたのもとに完全な形であることを我々は疑わないので、聖なる記憶の前任者シルウェステルのものであったそれらを、確かな約定のもとで我々に送ってほしい。
Nam quando praedictae synodo cum beatae memoriae Alexandro, digno Deo pontifice nostro, id est, Alexandrinae magnae civitatis episcopo, in diaconatus interfuimus officio, sub nostrae praesentiae testimonio, per beatos viros Victorem et Vincentium presbyteros, apostolicae sedis apocrisiarios, missa sunt praedicto papae Silvestro cum adstipulatione subnexa capitula septuaginta.
PL 8, 853A実際、我々が、前述の教会会議に、幸いなる記憶のアレクサンドロス、すなわち大都アレクサンドリアの司教で、神にふさわしい我々の司教とともに、助祭の務めで臨席したとき、我々の立ち会いの証しのもとに、幸いなる人々である司祭ウィクトルとウィンケンティウス、使徒の座の使節を通して、前述の教皇シルウェステルに、確認を添えて七十の条項が送られたのである。
Sane praesentibus nobis octoginta capitula in memorata tractata sunt synodo, scilicet quadraginta a Graecis, graeca edita lingua, et quadraginta a Latinis, similiter latina edita lingua.
PL 8, 853B確かに、我々の面前で、前述の教会会議において八十の条項が審議された。すなわち、ギリシア人による四十、ギリシア語で公にされたものと、ラテン人による四十、同じくラテン語で公にされたものである。
Sed visum est 318 patribus, Sancto Spiritu repletis, in praedicto concilio congregatis, et maxime jam dicto Alexandro et apostolicae sedis apocrisiariis, ut decem capitula adunarentur aliis, atque congruis locis insererentur; et ad formam septuaginta discipulorum, vel potius totius orbis terrae linguarum, septuaginta tanti et tam excellentis concilii fierent capitula, quae omnem christianorum informarent orbem, et omnes sub sacerdotali et christiano nomine degentes una fides et una sacerdotalis atque clericalis regeret norma, nec quisquam a suo (S. Leo, ep. 84) dissideret capite.
PL 8, 853Bしかし、前述の教会会議に集まった、聖なる霊に満たされた318人の教父たち、とりわけすでに述べたアレクサンドロスと使徒の座の使節たちには、十の条項が他のものに合わされ、適切な場所に挿入されるべきだと思われた。そして、七十人の弟子たち、いやむしろ全地の諸言語の型に従い、これほど偉大で卓越した会議の七十の条項とし、それらがキリスト教徒の全世界を形づくり、司教とキリスト教徒の名のもとに暮らすすべての者を、一つの信仰と、一つの司教および聖職者の規範が治め、誰も自らの頭(聖レオ、書簡84)と不和にならないようにするためである。
Nunc ergo quia (ut praedictum est) ab inimicis sanctae Dei Ecclesiae, et maxime ab Arianis, a quibus quotidie expugnamur, conterimur et opprimimur, praefata septuaginta Nicaeni concilii capitula, quae de praefata synodo jam facta, jubente Domino meo Alexandro, decreto omnium episcoporum attuli, quae etiam coram omnibus recitavi, atque transcripsi, sunt igne combusta; optamus ut a vestrae sedis auctoritate, quae est mater et caput omnium ecclesiarum, ea ad correctionem et recreationem fidelium orthodoxorum percipere per praesentes legatos mereamur, quatenus vestra fulti auctoritate, vestrisque precibus roborati, illaesi a memoratis aemulis sanctae Dei Ecclesiae, et nostris evadere, nobisque commissos eruere valeamus.
PL 8, 853Cそれゆえ今、(先に述べたとおり)神の聖なる教会の敵、とりわけ、我々が日々攻められ、砕かれ、抑えつけられているアレイオス派によって、前述のニカイア公会議の七十の条項——前述の教会会議が終わったのち、我が主アレクサンドロスの命により、全司教の決議によって私が持ち帰り、全員の前で朗読し、書き写した条項——が、火で焼かれてしまったので、我々は、全教会の母にして頭であるあなたの座の権威から、これらを、正統な信徒たちの矯正と回復のために、ここにいる使節たちによって受け取るに値する者とされるよう願う。それによって、あなたの権威に支えられ、あなたの祈りに強められて、前述の神の聖なる教会の敵対者たち、また我々の敵対者たちから、傷つかずに逃れ、我々に託された者たちを救い出すことができるように。
Vere novimus (conc. Rom. sub Greg. II, ann. 721) apostolatus vestri cor gratia sancti Spiritus in tantum esse accensum, ut omnibus oppressis succurratis: quanto magis nobis, qui licet exigui ordinis, tamen vestri sumus, vobisque obedientes cum omnibus nobis commissis et sumus et semper esse volumus.
PL 8, 854A我々は確かに知っている(グレゴリウス2世のもとのローマ教会会議、721年)、あなたの使徒職の心が、聖なる霊の恩寵によって、抑圧されたすべての者を助けるほどに燃え立っていることを。まして、たとえ小さな位階であってもあなたのものであり、我々に託されたすべての者とともにあなたに従う者であり、これからも常にそうありたいと望む我々に対しては、なおさらである。
Ideo decet, et oportet vos nobis haec quae rogamus, et alia quae necessaria (juxta sapientiam, quam vobis praestitit Altissimus) esse cognoveritis, absque tarditate praestare, ut tantae miseriae squalores a fidelium mentibus detergantur, et quasi vulnus corpori infixum, auditu tantae miseriae oberato, salutari curetur antidoto, ut divino freti juvamine, vestraque auctoritate atque auxilio roborati, adversantium tergiversationes evadere valeamus, atque inconcusso vultu, non fraude cujusquam perculsi, assistere aeterno judici mereamur, et vocem audire inquientem: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam: intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV) .
PL 8, 854Aそれゆえ、あなたが、我々の願うこれらのことと、(いと高き方があなたに与えた知恵に従って)必要だと知る他のことを、遅れなく我々に与えることは、ふさわしく、また必要である。これほどの悲惨の汚れが信徒たちの心から拭い去られ、これほどの悲惨への入口が閉ざされて、体に刺さった傷のようなものが救いの薬で癒やされるように〔底本は auditu tantae miseriae oberato。ミーニュの脚注は、ユステルスの写本が aditu tantae miseriae obserato と読むとする。これに従って訳した〕。神の助けに支えられ、あなたの権威と援助に強められて、敵対する者たちの言い逃れから逃れることができ、揺るがぬ面持ちで、誰の欺きにも打たれることなく、永遠の裁き主の前に立つにふさわしい者とされ、こう言う声を聞くことができるように。「よし、善い忠実な僕よ。少しのことに忠実であったので、多くのものの上に汝を立てよう。汝の主の喜びの中に入れ」(マタイ25)。
Et subscriptio. Orantem pro nobis sanctum apostolatum vestrum longaevis Dominus conservet temporibus (Joan. II pap. ad Justinianum) .
PL 8, 854Bそして署名。我々のために祈るあなたの聖なる使徒職を、主が長い年月にわたって守るように(教皇ヨハンネス2世、ユスティニアヌス宛)。
Epistola II
第II通PL 8, 854CDominis venerabilibus fratribus Athanasio, et universis Aegyptiorum episcopis, Marcus sanctae Romanae apostolicaeque sedis, et universalis Ecclesiae episcopus.
PL 8, 854C主であり畏敬すべき兄弟であるアタナシオスとエジプトのすべての司教たちへ。聖なるローマの使徒の座と普遍の教会の司教マルクスより。
Doleo, fratres, et nimium contristor super afflictione vestra, sed oppido consolor, quod vento agitata non estis arundo (Matth., II) , sed recti in fide inter omnes procellarum et turbinum colluctationes incessanter perduratis.
PL 8, 854C兄弟たちよ、私は諸君の苦難を嘆き、深く悲しむ。しかし、諸君が「風に揺れる葦」ではなく(マタイ2)〔底本の出典表示のまま。引かれている句はマタイ11:7 にある〕、信仰において正しく、あらゆる嵐と旋風のせめぎ合いの中で絶えず耐え抜いていることに、大いに慰められる。
Lectis ergo (S. Leo, epistol. 85) fraternitatis vestrae litteris, vigorem constantiae vestrae, quem olim noveramus, agnovimus.
PL 8, 855Aこうして、兄弟である諸君の書簡を読んで(聖レオ、書簡85)、我々は、かつて知っていた諸君の堅忍の力を、あらためて認めた。
Congratulantes vobis, quod ad custodiendum Christi gregem, pastoralem curam vigilanter insequimini, ne lupi, qui sub specie ovium, subintrarunt, bestiali saevitia simplices quosque dilacerent, qui non ad hoc subintrarunt ut aliqua correctione proficiant, sed ut ea quae sunt sana corrumpant.
PL 8, 855A我々は諸君とともに喜ぶ。キリストの群れを守るために、羊の姿で忍び込んだ狼たちが、獣のような凶暴さで素朴な者たちを引き裂くことのないよう、諸君が牧者の配慮を目覚めて追い求めていることを。彼らは、何らかの矯正によって益を得るために忍び込んだのではなく、健全なものを損なうために忍び込んだのである。
Quapropter moneo, et hortor dilectionem vestram (idem S. Leo, ep. 2) , ut bonum quod incepistis adminiculante divina gratia usque in finem perducere satagatis, veritatis voce monente: Beatus qui perseveraverit usque in finem (Matth., XXIV) .
PL 8, 855Aそれゆえ私は、愛する諸君(同じく聖レオ、書簡2)を戒め、勧める。諸君が始めた善きことを、神の恩寵の支えによって終わりまで導くよう努めよ、と。真理の声が戒めて言っている。「終わりまで耐え抜く者は幸いである」(マタイ24)。
Unde enim beata perseverantia, nisi (S. Leo, ep. 92) de virtute patientiae? Nam, juxta Apostolum: Omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur (II Timoth., III) .
PL 8, 855A幸いな堅忍は、忍耐の徳からでなくして、どこから来るだろうか(聖レオ、書簡92)。使徒によれば、「キリストにあって敬虔に生きようと望む者は、みな迫害を受ける」(二テモテ3)。
Quae non in eo tantum computanda est, quod contra christianam pietatem, aut ferro, aut ignibus agitur, aut quibuscumque suppliciis, cum persecutionum saevitiam suppleant, et dissimilitudines morum, et contumaciae inobedientium, et malignarum tela linguarum, quibus conflictationibus communia semper membra pulsantur, et nulla piorum portio conflictatione sit libera, ita ut nec periculis nec otio careant, nec labore.
PL 8, 855Bその迫害は、キリスト教の敬虔に対して、剣、あるいは火、あるいは何らかの責め苦によってなされることのうちにだけ、数えるべきではない。迫害の凶暴さを補うものには、習俗の相違、不従順な者たちの頑固さ、悪意ある舌の矢もあるからである。これらの争いによって、共通の肢体はつねに打たれ、敬虔な者たちのいかなる一部も、その争いから自由でなく、危険にも、安逸にも、労苦にも事欠くことがない〔この句は語順が崩れているらしい。閑暇さえ危険と労苦を免れない、の意と思われるが、字義どおり訳した〕。
Nam haec et omnia incrementa (Coelest. I, ep. ad Gallos, c. 11) probabilium studiorum, et in eis usque in finem perseverantia, atque bonae voluntatis incrementa, ad Christi gratiam semper sunt referenda: ut in omnibus quae agimus Deus omni perfecte laudetur tempore.
PL 8, 855B実に、これらのこと、また称賛に値する営みのあらゆる進展(ケレスティヌス1世、ガリア人への書簡、11章)、それらにおける終わりまでの堅忍、そして善き意志の進展は、つねにキリストの恩寵に帰されねばならない。我々が行うすべてのことにおいて、神があらゆる時に完全にほめたたえられるためである。
De capitulorum namque veritate et numero Nicaeni concilii, cui vos interfuisse litteris vestrae fraternitatis significastis, a nostris, qui vobiscum una interfuerunt, diligentioribus requisivimus collocutionibus, qui ita ut vestrae testatae sunt litterae, omnem nobis ordinem exposuerunt, et vestram epistolam per omnia veram esse testificati sunt: non ut nos aliquid sinistrum vestra ex parte arbitremur.
PL 8, 855Cニカイア公会議の条項の真実性と数について——諸君はそこに臨席したと、兄弟としての書簡で示した——、我々は、諸君とともに臨席した我々の側の者たちに、いっそう念入りな対話によって問い合わせた。彼らは、諸君の書簡が証したとおりに、全経過を我々に説明し、諸君の書簡がすべての点で真実であると証言した。我々が、諸君の側に何か不都合なことがあると考えているわけではない。
Sed nos et vos, illosque absque ulla in posterum titubatione unum sentire optaremus, et sancta romana Ecclesia, quae semper immaculata mansit, et Domino providente, et beato Petro apostolo opem ferente, in futuro manebit, sine ulla haereticorum insultatione, firma et immobilis omni tempore persisteret.
PL 8, 855Cむしろ我々は、我々と諸君、またあの者たちが、今後いささかのぐらつきもなく心を一つにすることを望むのである。また、つねに無垢であり続け、主の摂理と幸いなる使徒ペトロの助けによって将来もとどまるであろう聖なるローマの教会が、異端者たちのいかなる侮辱もなく、堅く不動に、あらゆる時にわたって持ちこたえることを。
His itaque peractis, diligenter requirentes in sancto nostrae et apostolicae sedis scrinio, eadem quae sanctae recordationis praedecessori meo Silvestro sunt directa, septuaginta (sicut significastis) capitula illaesa invenimus.
PL 8, 855Cこうしてこれらが済んだのち、我々は、我々の使徒の座の聖なる文書庫を念入りに調べ、聖なる記憶の私の前任者シルウェステルに宛てて送られた同じもの、(諸君が示したとおり)七十の条項を、損なわれないまま見いだした。
Ipsa enim vobis propter auctoritatem et subscriptionem tantorum patrum, et ejus magni concilii, minime misimus, sed pro eisdem coram apocrisiariis vestris alia similia, eumdem numerum, eademque verba, et ipsam subscriptionem continentia, vobis rescribere, et sub certa stipulatione et confirmatione mittere curavimus.
PL 8, 855Dしかし、そのもの自体は、これほどの教父たちと、その大いなる会議の権威と署名のゆえに、諸君に送らなかった。その代わりに、諸君の使節たちの面前で、同じ数、同じ言葉、同じ署名を含む同様の別のものを、諸君のために書き写し、確かな約定と確認のもとに送るよう配慮した。
Et quis est, qui fratribus suis talia (Attici, ep. CP. ad PP. Africanos) negare audeat? Nam non negligenda nobis haec per sancti Spiritus gratiam Dominus docuit, sed fideliter exercenda, et fratribus contradenda, et docenda distribuit.
PL 8, 856Aでは、自分の兄弟たちにこのようなことを拒むことをあえてする者が、誰かいるだろうか(アッティクス、コンスタンティノポリスからアフリカの父たちへの書簡)。主は、聖なる霊の恩寵によって、これらのことを我々が軽んじてよいとは教えず、忠実に実践し、兄弟たちに手渡し、教えるべきものとして配分したのである。
Haec apostolorum viva traditio (Agatho ad Const. Aug., act. IV concilii VI generalis) , haec est vera charitas, quae praedicanda est et praecipue diligenda ac fovenda, atque fiducialiter ab omnibus tenenda.
PL 8, 856Aこれこそ使徒たちの生ける伝承(アガト、アウグストゥスであるコンスタンティヌス宛、第六全体公会議第四会期)であり、これこそ真の愛であって、宣べ伝えられ、とりわけ愛され育まれ、すべての者によって確信をもって保持されるべきものである。
Haec sancta et apostolica mater omnium ecclesiarum Christi Ecclesia, quae per omnipotentis Dei gratiam a tramite apostolicae traditionis numquam errasse probatur, nec haereticorum novitatibus depravanda succubuit, sed ut in exordio normam fidei christianae percepit ab auctoribuis suis apostolorum Christi principibus, illibata fine tenus manet, secundum ipsius Domini salvatoris divinam pollicitationem, qui discipulorum suorum principi in suis fatus est evangeliis: Petre, inquiens (Luc. XXII) , ecce Satan expetivit ut cribraret vos, sicut qui cribrat triticum: Ego autem pro te rogavi, ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus confirma fratres tuos.
PL 8, 856Aこの聖なる使徒の教会、キリストのすべての教会の母は、全能の神の恩寵によって、使徒の伝承の道から決して逸れたことがないと証明され、異端者たちの新奇な説によって損なわれるままになることもなく、始めにキリスト教信仰の規範を、その創始者であるキリストの使徒たちの首長たちから受けたとおりに〔底本は auctoribuis。auctoribus と読む〕、終わりに至るまで損なわれずにとどまる。それは、主である救い主自身の神の約束に従うものであり、その方は自らの福音書において、弟子たちの首長にこう告げたのである。「ペトロよ」と言って(ルカ22)、「見よ、サタンが汝らをふるいにかけることを求めた。麦をふるうように。しかし私は汝のために祈った、汝の信仰が絶えないように。そして汝はいつか立ち返って、汝の兄弟たちを強めよ」。
Consideret itaque vestra excellens prudentia, quam bonum sit persistere in dispensatione vobis credita, et in fide recta, atque haereticis et aemulis Christi repugnare, et numquam a veritatis tramite declinare, quoniam Dominus et Salvator omnium, cujus fides est, qui pro nobis mori non dubitavit, et proprio nos suo redemit sanguine, qui fidem beati Petri non defecturam promisit, et confirmare eum fratres suos admonuit.
PL 8, 856Bそれゆえ、諸君の卓越した思慮は考えよ。自らに託された務めと正しい信仰にとどまり、異端者たちとキリストの敵対者たちに抗い、決して真理の道から逸れないことが、どれほど善いことかを。なぜなら、万人の主にして救い主——信仰はその方のものであり、我々のために死ぬことをためらわず、自らの血で我々を贖い、幸いなるペトロの信仰が絶えることはないと約束した方——は、彼に、自分の兄弟たちを強めるよう戒めたからである〔quoniam 節は底本で述語を欠いて未完であり、途切れたまま訳した〕。
Quod apostolicos pontifices meae exiguitatis praedecessores confidenter fecisse semper cunctis est cognitum, quorum et pusillitas mea, licet impar sit, et infirma, pro suscepto tamen divina dignatione ministerio pedisequa cupit existere.
PL 8, 856Cこのことを、卑小な私の前任者である使徒的な教皇たちが確信をもって行ったことは、つねにすべての人に知られている。私の小ささは、たとえ及ばず弱くとも、神の恵み深い計らいによって受けた務めのゆえに、その者たちに付き従う者であることを望む。
Vae enim erit nobis, qui hujus ministerii onus susceptum habemus, si veritatem Domini Jesu Christi, quam apostoli praedicaverunt, praedicare neglexerimus.
PL 8, 856C実に、この務めの重荷を負わされた我々に、災いがあるだろう。使徒たちが宣べ伝えた主イエス・キリストの真理を、宣べ伝えることを怠るなら。
Vae etiam erit nobis, si silentio veritatem oppresserimus, qui erogare nummulariis jubemur, id est, christianos populos imbuere et docere. Quid in ipsius Christi futuro dicturi sumus examine, si sermonis ejus veritatem confundimur praedicare?
PL 8, 856Cまた、沈黙によって真理を抑え込むなら、我々には災いがあるだろう。我々は、金を両替商に払い出すよう、すなわちキリスト教の民を教え導くよう、命じられている。もし我々がその言葉の真理を宣べ伝えることを恥じるなら、キリスト自身の将来の審査で、何と言うことになるのか。
Quid erit de nobis, cum de commissis nobis animabus, et de officio suscepto, rationem justus judex Christus Deus noster districtam exegerit?
PL 8, 856D我々はどうなるだろうか、義なる裁き主、我々の神キリストが、我々に託された魂と受けた務めについて、厳しい説明を求めるときに。
Ideo, fratres, hortor (S. Leo, ep. 2) dilectionem vestram, obtestor et moneo, ut qua debetis et potestis sollicitudine vigiletis ad investigandos haereticos, et inimicos sanctae Dei Ecclesiae, et a sanis mentibus, ne pestis haec latius divulgetur, severitate qua potestis pro viribus extirpetis.
PL 8, 856Dそれゆえ、兄弟たちよ、私は愛する諸君(聖レオ、書簡2)を勧め、切に願い、戒める。諸君が負うべき、また持ちうる配慮をもって、異端者たちと、神の聖なる教会の敵たちを探し出すために目を覚まし、この疫病がより広く広まらないよう、健全な心の者たちから、できる限りの厳しさで、力の限り根絶せよ。
Quoniam ut habebit a Deo dignae remunerationis praemium, qui diligentius quod ad salutem commissae sibi plebis proficiat fuerit executus, ita ante tribunal Domini de reatu negligentiae se non poterit excusare, quicumque plebem suam contra sacrilegae persuasionis auctores noluerit custodire. Data octavo kalendas novembris, Nepotiano et Secundo viris clarissimis consulibus.
PL 8, 857Aなぜなら、自らに託された民の救いに益することを、より熱心に果たした者が、神からふさわしい報いの褒賞を受けるのと同じく、自らの民を、瀆聖的な説得の首謀者たちから守ろうとしなかった者は誰であれ、主の法廷の前で、怠慢の罪責について自らを弁明することはできないからである。発給は、十一月のカレンダエの八日前、ネポティアヌスとセクンドゥスがいとも高貴な執政官であるとき。