リベリウスd. 366

Epistolae et dicta › 全文

Epistolae et dicta 全文

Pope Liberius · PL 8, 1349B–1386D

Epistola I

第I通PL 8, 1349B
1

Quia in nullo conscientiam tuam debeo praeterire: multi ex Italia episcopi convenerunt, qui mecum religiosissimum imperatorem Constantium fuerant deprecati, ut juberet, sicut ipsi placuerat dudum, concilium ad Aquileiam congregari.

PL 8, 1349B

いかなることについても汝の認識を素通りさせてはならないゆえに——イタリアから多くの司教が集まり、彼らは私とともに、いとも敬虔なる皇帝コンスタンティウスに、皇帝自身がかねて望んでいたとおり、アクイレイアに教会会議を召集するよう命じてくれるようにと請願した。

2

Vincentium Capuensem cum Marcello aeque ex Campania episcopo legationem nostram suscepisse sanctitati tuae insinuo.

PL 8, 1349B

カプアのウィンケンティウスが、同じくカンパニアの司教マルケッルスとともに、我々の使節の任を引き受けたことを、汝の聖性に告げ知らせる。

3

De quo cum multa sperarem, quod et causam optime retineret, et judex in eadem causa cum sanctitate tua frequenter resedisset; credideram integrum Dei Evangelium sua legatione posse servari. Non tantum nihil impetravit, sed et ipse in illam ductus est simulationem.

PL 8, 1349B

彼については多くを期待していた。彼がこの件を最も良く把握しており、また同じ件について汝の聖性とともにたびたび裁判官として列席していたからである。私は、彼の使節の務めによって、神の福音が完全なまま保たれうると信じていた。ところが彼は何も得られなかったばかりか、自らもかの偽装へと引き込まれてしまった。

4

Post cujus factum duplici moerore confectus, mihi moriendum magis pro Deo decrevi, ne viderer novissimus delator, aut sententiis contra Evangelium accommodare consensum.

PL 8, 1349B

この出来事の後、二重の悲しみに打ちひしがれ、私はむしろ神のために死ぬべきであると決意した。最後に現れた密告者と見られたり、福音に反する判決に同意を与えたりすることのないためである。

Epistola II

第II通PL 8, 1349C
1

Nolo te factum Vincentii ab intentu boni operis revocet, frater carissime.

PL 8, 1349C

いとも親愛なる兄弟よ、ウィンケンティウスのなしたことによって、汝が善き業への志から引き戻されることを、私は望まない。

Epistola III, Prooemium

第III通 冒頭PL 8, 1350A
1

Liberius episcopus dilectissimo fratri Eusebio.

PL 8, 1350A

司教リベリウスより、いとも親愛なる兄弟エウセビオスへ。

Epistola III, Caput I

第III通 第I章PL 8, 1350A
1

Me, frater carissime, ad solatium vitae praesentis erigit invicta fides tua, qua secutus Evangeliorum praecepta, nullo genere a consortio sedis apostolicae discrepasti: quod credo non sine Dei impulsu, qui digno ( F. dignos) sibi in sacerdotio detinet, benevolentia complesse.

PL 8, 1350A

いとも親愛なる兄弟よ、汝の揺るがぬ信仰は、現世の生の慰めへと私を奮い立たせる。汝はこの信仰によって福音の教えに従い、いかなる点でも使徒座との交わりから離れなかった。汝がこれを善意をもって成し遂げたのは、司教職においてふさわしい者を(異本は「ふさわしい者たちを」)自らのもとに留め置く神の促しなしにではなかったと、私は信じる。

2

Cum igitur post legationem Vincentius in illam ductus est simulationem, reliqui per Italiam episcopi publica conventione coacti fuissent sententiis Orientalium obedire; Deo procurante, frater et coepiscopus noster Lucifer de Sardinia supervenit, qui cum latebras causae interioris cognovisset, et pervenisset ad ejus conscientiam, sub occasione nominis Athanasii haereticos haec velle tentare; pro devotione fidei suae subire voluit justum laborem, et ad Comitatum religiosi principis pergere: ut tandem exposito ordine totius causae, impetraret ut omnia, quae in medium venerunt, in coetu possent sacerdotum Dei tractari.

PL 8, 1350B

さて、使節の任務の後、ウィンケンティウスがかの偽装へと引き込まれ、イタリア中の残りの司教たちが、公の集会によって強いられて東方の者たちの意見に従うこととなったとき、神の計らいによって、我々の兄弟にして同輩の司教であるサルディニアのルキフェルが到着した。彼は事の内奥に隠された事情を知り、その真相を見極めて、異端者たちがアタナシオスの名を口実にこれを試みようとしていることを悟った。そして自らの信仰への献身のゆえに、正当な労苦を引き受けようと望み、敬虔なる元首の宮廷へと赴いた。ついには、全事件の次第を明らかにした上で、公になった一切の事柄が神の司教たちの集会において扱われうるようにと、これを得ようとしたのである。

Epistola III, Caput II

第III通 第II章PL 8, 1350C
1

Itaque quia scio sanctum fidei tuae calorem cum ejus animo concordare, prudentiam tuam peto, ut si procurante Deo habuerit te praesentem, per quoscumque potueris, sollicite excubare contendas, ut possitis universa, quae fides catholica exigit, clementissimo imperatori insinuare: ut tandem aliquando deposita animi indignatione, faciat quod et quieti nostrae et saluti suae possit in omnibus convenire.

PL 8, 1350C

そこで、汝の信仰の聖なる熱意が彼の心と一致していることを知るがゆえに、私は汝の思慮に願う——もし神の計らいによって彼が汝のもとに現れるならば、汝の可能な限りのあらゆる手立てを通じて、心を配って見張るよう努め、カトリックの信仰が求めるすべての事柄を、いとも慈悲深い皇帝に告げ知らせることができるようにと。ついには、いつか心の憤りを捨て去り、我々の安寧にも、彼自身の救いにも、あらゆる点でかなうことを行うように。

2

Ex superfluo autem credidi, ordinationem causae totius honorificentiae tuae litteris insinuare, cum supradictus frater meus vel ejus comites in praesenti possint omnia relatione sua referre. Deus te incolumem custodiat, domine frater carissime.

PL 8, 1351A

しかし、事件全体の次第を汝の誉れある人柄に書簡で告げ知らせることは、余計なことだと私は考えた。前述の私の兄弟、あるいはその随行者たちが、その場で自らの報告によってすべてを伝えることができるからである。いとも親愛なる兄弟にして主よ、神が汝を無事に守らんことを。

Epistola IV, Caput I

第IV通 第I章PL 8, 1351A
1

Constantii erga Liberium implacabilis animus. Concilium petitum. --Obsecro, tranquillissime imperator, ut mihi benignas aures clementia tua tribuat, quo possit mansuetudini tuae mentis meae propositum apparere.

PL 8, 1351A

コンスタンティウスのリベリウスに対する和らがぬ心。教会会議の請願。——いとも穏やかなる皇帝よ、私は請い願う、あなたの慈悲が私に好意ある耳を貸すようにと。それによって、あなたの温和さに私の心の意図が明らかになりうるように。

2

De Christiano enim imperatore et sanctae memoriae Constantini filio hoc ipsum sine cunctatione mereor impetrare. Sed in eo me laborare intelligo, quia repetita satisfactione placabilem etiam circa reos animum tuum in gratiam meam revocare non possum.

PL 8, 1351B

実に、キリスト教徒たる皇帝であり、聖なる記憶のコンスタンティヌスの子であるあなたから、まさにこのことを、私は躊躇いなく得るに値する。しかし私は自分がその点で苦労していることを承知している。というのも、繰り返し申し開きをしても、被告に対してさえ和らぎうるあなたの心を、私への好意へと呼び戻すことができないからである。

3

Sermo enim pietatis tuae, jamdudum ad populum missus, me quidem, quem patienter omnia ferre necesse est, plurimum lacerat: sed animum tuum, qui lenitati semper vacat, qui numquam, ut scriptum est, in occasum diei iracundiam servat, retinere circa me indignationem miraculo mihi est.

PL 8, 1351B

あなたの敬虔の言葉は、すでにしばらく前に民に向けて発せられ、あらゆることを忍耐強く堪え忍ぶほかない私を、この上なく傷つけている。しかし、つねに柔和であることに専心し、書かれているとおり「日の沈むまで怒りを持ち続けることのない」あなたの心が、私に対して憤りを保っているとは、私には不思議でならない。

4

Ego enim, religiosissime Imperator, tecum veram pacem requiro, quae non sit verbis composita interna dispositione fallaciae; sed praeceptis Evangeliorum rationabiliter confirmata.

PL 8, 1351B

実に、いとも敬虔なる皇帝よ、私はあなたとの真の平和を求めている。それは、内心に欺きの企みを秘めた言葉によって作られたものではなく、福音の教えによって理にかなって確証されたものである。

5

Non Athanasii tantum negotium, sed multa alia in medium venerunt propter quae concilium fieri mansuetudinem tuam fueram deprecatus: ut ante omnia, quod specialiter optat mentis tuae erga Deum sincera devotio, cum fidei causa, in qua prima nobis spes est ad Deum, diligenter fuisset tractata, ne eorum, qui nostram circa Deum observantiam mirari debent, possent finiri.

PL 8, 1351C

アタナシオスの件だけでなく、多くの他の事柄が持ち上がってきたので、それゆえに私は、あなたの温和さに教会会議の開催を請い願っていた。何よりもまず、あなたの心が神に対して抱く純粋な献身が特に望むところである信仰の問題——それにおいて我々が神に対して抱く第一の希望がある——が入念に扱われた上で、そのときに、我々の神への奉仕を驚嘆すべき者たちの案件が決着されうるようにするためである〔底本は ne eorum … possent finiri。ミーニュの脚注は、バロニウスが nec eorum と刷るとし、tunc eorum と読んで causae(案件)を補うことを提案する。これに従って訳した〕。

6

Et dignum fuerat Dei cultore, dignum Imperio tuo, quod Christi pietate regitur et augetur, specialiter hoc ipsum pro reverentia sanctae religionis, cui prudenter intentus es, clementiam tuam nobis ad haec impetranda praestare.

PL 8, 1352A

そして、神の礼拝者にふさわしく、キリストの敬虔によって治められ大きくされているあなたの帝国にふさわしいことであった。すなわち、あなたが賢明にも心を傾けている聖なる信仰への畏敬のゆえに、特にこのことを、我々がこれらを得るために、あなたの慈悲をもって示すことが。

Epistola IV, Caput II

第IV通 第II章PL 8, 1352A
1

Liberius de suppressis Orientalium litteris falso postulatus. --Sed multi Ecclesiae membra lacerare festinant, qui confinxerunt me litteras suppressisse, ne crimina ejus, quem dicebantur condemnasse apud omnes paterent. Quas illas litteras?

PL 8, 1352A

リベリウスが東方の者たちの書簡を隠匿したという偽りの訴えを受ける。——しかし多くの者が教会の肢体を引き裂こうと急いでおり、彼らは、私が書簡を隠匿したとでっち上げた。彼らが断罪したと言われていた者の罪状が、すべての人々に明らかにならないようにするためである。その書簡とはいったい何か。

2

Episcoporum Orientalium, et Aegyptiorum, quibus in omnibus eadem in Athanasium crimina continebantur?

PL 8, 1352A

東方の司教たちとエジプトの司教たちの書簡であり、そのいずれにも、アタナシオスに対する同じ罪状が記されていたというのか。

3

At satis omnibus clarum est, nec quisquam negat, nos Orientalium litteras intimasse, legisse ecclesiae, legisse concilio, atque haec etiam Orientalibus respondisse: qui fidem et sententiam non commodavimus nostram, quod eodem tempore octoginta episcoporum Aegyptiorum de Athanasio sententia repugnabat, quam similiter recitavimus atque insinuavimus episcopis Italis.

PL 8, 1352B

しかし、すべての人にとって十分明らかなことであり、誰も否定しない——我々が東方の者たちの書簡を告げ知らせ、教会でこれを読み、教会会議でこれを読み、そしてこれについて東方の者たちにも返答したことは。我々は自分たちの信と判断をこれに与えなかった。同じ時期に、アタナシオスについてのエジプトの八十人の司教たちの判断がこれに反していたからであり、我々は同様にこれをも読み上げ、イタリアの司教たちに告げ知らせたのである。

4

Unde contra divinam legem visum est etiam, cum episcoporum numerus pro Athanasio major exsisteret, in parte aliqua commodare consensum.

PL 8, 1352B

それゆえ、アタナシオスを支持する司教たちの数がより多く存在していたのに、いかなる点においても〔彼らに〕同意を与えることは、神の法に反すると思われたのである。

5

Haec scripta, si Deo fidem debet Eusebius qui missus fuerat festinans ad Africam, nobis reliquit: quae tamen postea omnia scripta, ne ad impetrandum forte concilium deessent, Vincentius qui cum caeteris missus fuerat Arelatum pertulit.

PL 8, 1352B

遣わされていたエウセビオスは——彼が神に対して信義を負うのなら——アフリカへ急ぐ途上で、これらの文書を我々のもとに残していった。しかしその後、教会会議を得るために万一これらの文書が欠けることのないようにと、他の者たちと共にアルルへ遣わされていたウィンケンティウスが、これらすべての文書を携えて行ったのである。

Epistola IV, Caput III

第IV通 第III章PL 8, 1352C
1

A criminibus sibi oblatis se purgat. Videt igitur prudentia tua, nihil in animum meum introisse, quod Deo servientibus non dignum fuerat cogitare.

PL 8, 1352C

自らに向けられた罪状から身を潔白にする。——さて、あなたの思慮深さは見て取るであろう、神に仕える者たちにふさわしくないことを考えるようなものは何一つ、私の心に入り込まなかったということを。

2

Testis autem mihi est Deus, testis est tota cum suis membris Ecclesia, me fide et metu in Deum meum cuncta mundana, ita ut evangelica et apostolica ratio praecepit, calcare atque calcasse.

PL 8, 1353A

神が私の証人であり、その肢体すべてを備えた教会全体が証人である——私が、福音と使徒の理が命じるとおり、我が神への信仰と畏れによって、あらゆる世俗のことを踏みにじり、また踏みにじってきたということの。

3

Non furore temerario, sed constituto atque observato jure divino, atque in alio ministerio ecclesiastico vivens, nihil per jactantiam, nihil per gloriae cupiditatem, quod ad legem pertinebat implevi: et ad istud officium, testis est mihi Deus meus, invitus accessi: in quo cupio quidem sine offensa Dei, quamdiu in saeculo fuero, permanere.

PL 8, 1353A

無謀な激情によってではなく、定められ守られた神の法によって、また別の教会的奉仕の中に生きながら、自負によってでも、栄光への欲望によってでもなく、法に属することを私は成し遂げた。そしてこの職務には、我が神が私の証人であるが、私は望まずして就いたのである。この務めにおいて、私はこの世にある限り、神を怒らせることなく留まりたいと切に願っている。

4

Et nunquam mea statuta, sed apostolica, ut essent semper firmata et custodita, perfeci. Secutus morem ordinemque majorum, nihil addi episcopatui urbis Romae, nihil minui passus sum: et illam fidem servans, quae per successionem tantorum episcoporum cucurrit. ex quibus plures martyres exstiterunt, illibatam custodiri semper exopto.

PL 8, 1353A

また私は、自分自身の定めではなく、使徒の定めが常に確立され守られるようにと、これを成し遂げてきた。先人たちの慣習と秩序に従い、ローマ市の司教座に何も付け加えられることも、何も削られることも許さなかった。そして、これほど多くの司教たちの継承を通じて伝えられてきた信仰——その中から多くの殉教者が現れた——それを、常に汚されぬまま守られることを私は切に願う。

Epistola IV, Caput IV

第IV通 第IV章PL 8, 1353B
1

Cum Orientalibus cur communicare nequeat. -- Denique jam me aperire causam pietati tuae sollicitudo ecclesiastica atque ipsa devotio persuadet. Significant Orientales paci nostrae velle conjungi.

PL 8, 1353B

なぜ東方の者たちと交わりを持つことができないのか。——さて、教会への配慮と、私自身の献身とが、あなたの敬虔に対してこの件を明らかにするよう、私に説き勧めている。東方の者たちは、我々の平和に加わりたいと望んでいることを表明している。

2

Quae est pax, clementissime imperator, cum sint ex partibus ipsis quatuor episcopi, Demophilus, Macedonius, Eudoxius, Martyrius, qui ante annos octo, cum apud Mediolanum Arii sententiam haereticam noluissent damnare, de concilio animis iratis exierunt?

PL 8, 1353B

いとも慈悲深い皇帝よ、それがいかなる平和であろうか。彼らの側には、デモフィロス、マケドニオス、エウドクシオス、マルテュリオスという四人の司教がおり、彼らは八年前、メディオラヌムにおいてアレイオスの異端の教説を断罪することを拒み、怒りの心をもって教会会議から退場した者たちである。

3

Horum, si fas est sententiis, quale sit, aut quid periculi habeat, commodare consensum, aequitas et clementia tua poterit aestimare. Non est novum, quod nunc subtiliter et sub occasione nominis Athanasii attentatur.

PL 8, 1353B

もし許されるならば、彼らの意見に賛意を与えることがいかなるものであり、いかなる危険をはらむものであるかは、あなたの公正さと慈悲とが判断しうるであろう。いま巧妙に、アタナシオスの名を口実にして企てられていることは、新しいことではない。

4

Manent litterae Alexandri episcopi olim ad Silvestrum sanctae memoriae destinatae, quibus significavit ante ordinationem Athanasii, undecim tam presbyteros quam etiam diaconos, quod Arii haeresim sequerentur, se Ecclesia ejecisse: ex quibus nunc quidam extra Ecclesiam catholicam foris positi dicuntur sibi conciliabula invenisse, quibus asseveratur etiam Georgius in Alexandria per litteras communicare.

PL 8, 1353C

かつて、聖なる記憶のシルウェステルに宛てられた司教アレクサンドロスの書簡が今も残っており、それには、アタナシオスの叙階以前に、彼が司祭であれ助祭であれ十一人の者を、アレイオスの異端に従っていたために教会から追放したことが記されている。これらの者たちのうち、いまカトリック教会の外に置かれている何人かは、自分たちのために集会所を見つけたと言われており、アレクサンドリアのゲオルギオスもまた、書簡によって彼らと交わりを持っていると断言されている。

5

Quae ergo pax potest esse, tranquillissime imperator, si exhibitis episcopi, ut nunc per Italiam factum est, cogantur talium sententiis obedire?

PL 8, 1353C

それゆえ、いとも穏やかなる皇帝よ、もし司教たちが、いまイタリアで行われているように、召し出されて〔底本は exhibitis。構文上 episcopi に一致する exhibiti と読んだ。ミーニュの脚注は、バロニウスにはこの語が無いとし、ここはアタナシオスの断罪に署名しない者を追放せよという皇帝の勅令を指すとする。exhibitis のまま「〔勅令が〕示されて」とも読める〕、このような者たちの意見に従うよう強いられるならば、いかなる平和がありえようか。

Epistola IV, Caput V

第IV通 第V章PL 8, 1353C
1

Athanasii damnatio qua conditione in Mediolanensi synodo proposita. --Accipe aliud, quia tranquillitas tua patienter admittit.

PL 8, 1353C

アタナシオスの断罪が、メディオラヌムの教会会議でいかなる条件のもとに提示されたか。——別の事柄を聞くがよい。あなたの穏やかさは忍耐強く受け入れるのだから。

2

Manent legatorum (Vincentii et Marcelli) litterae, qui ad clementiam tuam fuerant destinati, quae nuper venerunt, quibus significant, propter turbationem quidem omnium ecclesiarum, se quidem ante succumbere sententiis Orientalium voluisse, proposuisse tamen conditionem, ut si iidem Arii haeresim condemnassent, hoc genere inclinati eorum sententiis obedirent.

PL 8, 1354A

あなたの慈悲のもとへ遣わされていた使節たち(ウィンケンティウスとマルケッルス)の書簡が今も残っており、それは最近届いたもので、それによれば——彼らはすべての教会の混乱のゆえに、まずは東方の者たちの意見に従おうと望んでいたが、それでも条件を提示した。彼らがアレイオスの異端を断罪するならば、その意味において彼らの意見に従おう、と。

3

Placitum, ut ipsi significant, scriptura teste firmatur, itur in concilium; accipiunt cum deliberatione responsa, Arii doctrinam se damnare non posse; Athanasium, quod solum exigebant, communione esse privandum.

PL 8, 1354A

彼ら自身が示すところによれば、その取り決めは文書を証拠として確認され、教会会議へと赴いた。そして彼らは、審議の末に返答を受け取った——アレイオスの教説を断罪することはできない、彼らがひとえに求めていたのは、アタナシオスが交わりを奪われることであると。

4

Hinc jam clementia tua hoc quoque consideret recte catholicae religionis jure servato, an hominis causa debeat diligenter excusseque tractari.

PL 8, 1354A

ここから、あなたの慈悲は次のこともまた考慮するがよい——カトリックの信仰の権利が正しく守られた上で、この人物の件がなお入念に、徹底的に吟味されて扱われるべきであるかどうかを。

Epistola IV, Caput VI

第IV通 第VI章PL 8, 1354B
1

Liberius concilium enixe postulat. --Unde iterum atque iterum mansuetudinem tuam atque animum tuum Deo devotum rogamus, per ejus virtutem qui se in defensione tua quantus sit universis mortalibus approbavit, ut habens ante oculos ejus beneficia, qui imperium tuum in omnibus regit, haec in coetu episcoporum diligenter facias cum omni consideratione tractari: ut pacatis per te, Deo favente, temporibus, tranquillitate tua consentiente, sic omnia discutiantur, ut quae fuerint judicio sacerdotum Dei confirmata, cum constiterit omnes in expositionem fidei quae inter tantos episcopos apud Nicaeam praesente sanctae memoriae patre tuo confirmata est, universos consensisse, cum exemplo possint in posterum custodiri: ut ipse Salvator, qui desuper mentis tuae propositum intuetur, in tanta rerum expeditione laetetur, causam fidei et pacis etiam reipublicae necessitatibus non immerito praeposuisse.

PL 8, 1354B

リベリウス、教会会議を切に求める。——それゆえ我々は、幾度も繰り返し、あなたの温和さと、神に献身するあなたの心とに願う。あなたを守ることにおいて自らがいかに大いなる者であるかを、すべての死すべき者たちに証明した方の力にかけて。あなたの帝国をすべてにおいて治める方の恩恵を目の前に置きながら、これらのことを司教たちの集会において入念に、あらゆる考慮をもって扱わせるように。そうして、あなたによって、神の好意のもとに時代が平穏になり、あなたの安らぎが同意するところとなって、すべてが吟味され、神の司教たちの裁定によって確認された事柄が——あなたの聖なる記憶の父の臨席のもと、あれほど多くの司教たちの間でニカイアにおいて確認された信仰の表明に、皆が同意していたことが明らかになった上で——その先例とともに後々まで守られうるように。そして、あなたの心の意図を天より見つめている救い主自身が、これほど大きな事の運びのうちに喜ぶように——あなたが、信仰と平和の大義を、国家の必要にさえ、正当にも優先させたということを。

Epistola IV, Caput VII

第IV通 第VII章PL 8, 1354C
1

Legatos commendat. --Ad exorandum igitur tuam, mansuetudinem ut benevolo animo allegationes nostras audire digneris, fratrem et coepiscopum meum sanctum virum Luciferum cum Pancratio presbytero et Hilario diacono placuit proficisci.

PL 8, 1354C

使節を推薦する。——それゆえ、あなたの温和さに嘆願し、あなたが好意ある心をもって我々の申し立てを聞くことをよしとするように、私の兄弟にして同輩の司教である聖なる人物ルキフェルが、司祭パンクラティウスと助祭ヒラリウスとともに赴くことに決した。

2

Quos credimus de clementia tua ad pacem omnium ecclesiarum catholicarum non difficulter posse concilium impetrare. Dei omnipotentis clementia te nobis custodiat, clementissime ac religiosissime Auguste.

PL 8, 1354C

彼らが、あなたの慈悲によって、すべてのカトリック教会の平和のために、困難なく教会会議を得ることができると我々は信じる。全能の神の慈悲が、あなたを我々のために守らんことを、いとも慈悲深く、いとも敬虔なるアウグストゥスよ。

Epistola V

第V通PL 8, 1355A
1

Liberius episcopus dilectissimo fratri Eusebio. Remeante filio meo Callepio ad patriam suam, optimum credidi per hunc sanctitatem tuam salutare, domine frater charissime, orans Dei clementiam, ut salvus atque hilaris litteras meas accipias.

PL 8, 1355A

司教リベリウスより、いとも親愛なる兄弟エウセビオスへ。我が子カッレピウスが故郷へ帰るにあたり、彼を通じて汝の聖性に挨拶を送ることが最善であると私は考えた、いとも親愛なる兄弟にして主よ。神の慈悲に祈りつつ、汝が無事かつ晴れやかにこの書簡を受け取らんことを。

2

Sane quia scio invictum animum tuum fideliter agere quae Deus praecepit, commendo tibi fratrem et coepiscopum nostrum Luciferum, sed et charissimos filios meos Pancratium presbyterum et Hilarium diaconum, qui pro statu Ecclesiae animo virili et virtute deifica, tempore tempestivo, aggressi sunt contra inimicos Ecclesiae, quos Deus spiritu oris sui destruet.

PL 8, 1355A

実に、汝の揺るがぬ心が神の命じたことを忠実に行っていることを私は知るがゆえに、我々の兄弟にして同輩の司教であるルキフェルを、また、いとも親愛なる我が子である司祭パンクラティウスと助祭ヒラリウスとを、汝に託す。彼らは、教会の状態のために、雄々しい心と神的な力とをもって、時宜にかなったときに、教会の敵たちに立ち向かった。その敵たちを、神は自らの口の霊によって滅ぼすであろう。

3

Scio enim ferventem spiritum Dei esse in te, ut simul cum eisdem aggrediaris: ut fides, quae ab Apostolis tradita est Ecclesiae catholicae, nullo modo irrumpi possit (certe dignaris retinere si leges publicae absentem non condemnant): ut eorum consortio jungat se fides tua, et similis ubi fuerit, adsit sanctitas tua, uno colloquio, uno consilio id agatis, quod Deo et angelis ejus placet, et Ecclesiae catholicae expedit.

PL 8, 1355B

実に、汝のうちに神の熱烈な霊があることを私は知っている。それゆえ汝が彼らとともに立ち向かうように。使徒たちからカトリック教会へと伝えられた信仰が、いかなる仕方によっても侵されえないように(もし公の法が不在の者を断罪しないのであれば、汝はきっとこれを保持してくれるであろう)。汝の信仰が彼らの交わりに結びつき、事がそのようになったところには汝の聖性も居合わせ、一つの語らい、一つの謀りによって、神とその天使たちに喜ばれ、カトリック教会にとって益となることを、諸君が共に行うように。

4

Pro hoc labore praemium coeleste, coronam immarcescibilem, haereditatem regni coelorum Christus Dominus noster retribuat vobis. Salutamus omnes qui tecum Deo fideliter serviunt. Salutate omnem clerum . . . Deus te incolumem custodiat, domine frater charissime.

PL 8, 1355B

この労苦に対して、我々の主キリストが、天の報い、しぼむことのない冠、天の国の相続を、諸君に報いんことを。汝とともに神に忠実に仕えるすべての者たちに、我々は挨拶を送る。諸君はすべての聖職者たちに挨拶を送るがよい……いとも親愛なる兄弟にして主よ、神が汝を無事に守らんことを。

Epistola VI, Caput I

第VI通 第I章PL 8, 1355C
1

Laus pietatis Eusebii. --Sciebam, domine frater charissime, quod Spiritu Dei fervens in causa fidei, quae nos potest Domino commendare, fratri et coepiscopo nostro Lucifero, et Pancratio compresbytero nostro, qui simul erat profectus cum filio meo Hilario diacono, fida dignareris solatia exhibere, nec te posses iis denegare, quos sciebas pro devotione fidei suae tantum laborem itineris suscepisse.

PL 8, 1355C

エウセビオスの敬虔への賛辞。——いとも親愛なる兄弟にして主よ、私は知っていた。汝が、我々を主に推薦しうる信仰の大義において神の霊に燃え、我々の兄弟にして同輩の司教であるルキフェルと、我が子である助祭ヒラリウスとともに旅立った我々の同輩司祭パンクラティウスとに、信頼に足る慰めを示してくれるであろうことを。そして、自らの信仰への献身のゆえにこれほどの旅の労苦を引き受けたと汝が知っていた彼らに対して、汝がそれを拒むことなどできなかったであろうことを。

2

Magnum itaque levamen animus meus ex lectione litterarum tuarum accepit: imo causam ipsam in melius proficere posse, Deo favente, quod fratres nostros deserere noluisti, jamjamque confido.

PL 8, 1356A

それゆえ、汝の書簡を読んで、私の心は大いなる慰めを得た。それどころか、汝が我々の兄弟たちを見捨てようとしなかったことによって、神の好意のもとに、この事柄自体がより良い方向へ進みうると、私はいまや確信している。

3

Labora itaque ut bonus miles, qui praemium aeterni imperatoris exspectas, et virtutem animi, qua te scio mundi hujus illecebras contempsisse, adversus eos qui Ecclesiae quidem luce orbi sunt, praebere ( seu, exserere) contende.

PL 8, 1356A

それゆえ、永遠の皇帝の報いを待ち望む善き兵士として労苦せよ。そして、この世の誘惑を蔑んだと私が知っている汝の心の徳を、まさに教会の光を奪われている者たちに対して示す(あるいは、発揮する)よう努めよ。

4

Habens utpote contemptum vitae istius, veridicum te sacerdotem ostende: ut laborantibus vobis pro Ecclesiae statu, concilium possit celebrari; ut omnia, quae in praejudicium fidei subtiliter e diverso venientes machinati sunt, possint in melius reformari.

PL 8, 1356A

この世の生への蔑みを抱く者として、汝自身を真実な司教として示せ。教会の状態のために諸君が労苦することによって、教会会議が開催されうるように。信仰を害するために、反対の側から巧妙にやって来る者たちが企てたすべてのことが、より良い方向へ改められうるように。

5

Hunc laborem, quem egregia fides tua melius novit, aeterna praemia comitantur: cui quemadmodum insistere debemus, etiamsi exhortatio frigesceret, fervens Spiritus sanctus, qui in te est, propter unitatem sanctae Ecclesiae per momenta animum tuum stimularet ad majora solatia.

PL 8, 1356B

この労苦——汝の卓越した信仰がより良く知るところのもの——には、永遠の報いが伴う。我々はこの労苦にこそ励むべきであるが〔cui quemadmodum insistere debemus の係りは定かでない。後の聖霊の働きを言う節に続けて取った〕、たとえ〔私の〕勧めが冷めてしまったとしても、汝のうちにある燃え立つ聖なる霊が、聖なる教会の一致のゆえに、時々刻々、汝の心をより大きな慰めへと駆り立てることであろう。

Epistola VI, Caput II

第VI通 第II章PL 8, 1356B
1

Etiam ad fratrem et coepiscopum nostrum Fortunatianum, quem sciebam neque personas hominum vereri, et futura magis praemia cogitare, litteras erogavi; ut et ipse pro sinceritate pectoris, et pro fide, quam se scit etiam cum discrimine vitae praesentis custodisse, etiam nunc vobiscum dignaretur excubare.

PL 8, 1356B

また、人の身分を恐れず、むしろ来るべき報いを思う者であると私が知っている、我々の兄弟にして同輩の司教フォルトゥナティアヌスにも、書簡を送った。彼自身が、その心の誠実さのゆえに、また、現世の生の危険を冒してまで守ってきたと自ら知る信仰のゆえに、いまもなお諸君とともに見張りをするにふさわしいと思ってくれるように。

2

Quem quidem scio pro sanctitate pectoris sui indubitanter et consilio suo prudentiam vestram firmare, et si ita vobis placuerit, praesentiam suam in nullo dilectioni vestrae negare. Deus te incolumem custodiat, domine frater charissime.

PL 8, 1356B

彼は、その心の清さのゆえに、疑いなくその助言によって諸君の思慮を確固たるものにし、もし諸君がそう望むならば、諸君の愛に対して、自ら出向くことを少しも拒まないであろうと、私は確かに知っている。いとも親愛なる兄弟にして主よ、神が汝を無事に守らんことを。

Epistola VII, Caput I

第VII通 第I章PL 8, 1356C
1

Liberius exilium desiderat gloriansque de falsorum fratrum persecutione. --Quamvis sub imagine pacis, humani generis inimicus vehementius in membra Ecclesiae videatur esse grassatus; vos tamen acceptissimi in Domino sacerdotes, egregia et singularis fides et hic probabiles Deo ostendit, et jam ad futuram gloriam martyres designavit.

PL 8, 1356C

リベリウス、追放を望み、また偽りの兄弟たちによる迫害を誇りとする。——たとえ平和の装いのもとに、人類の敵がいっそう激しく教会の肢体に猛威を振るったように見えるとしても、しかし、主にあっていとも愛される司教たちよ、卓越した唯一無二の信仰は、諸君を、ここにおいてもなお神に是認された者として示し、すでに来るべき栄光へと殉教者として定めている。

2

Quo itaque praeconio laudis, qua vocis exsultatione merita virtutis vestrae proferam, positus inter moerorem absentiae vestrae et gaudium gloriae, prorsus invenire non possum: nisi quod scio hinc me probabiliora vobis solatia exhibere, si credatis me in exsilium simul vobiscum esse detrusum.

PL 8, 1357A

それゆえ、いかなる賞賛の布告によって、いかなる声の歓喜によって、諸君の徳の功績を語り出せばよいのか、諸君の不在の悲しみと栄光の喜びとの間に置かれた私には、まったく見出すことができない。ただ、もし諸君が、私も諸君とともに追放に処せられたのだと信じてくれるならば、私がこれによって、より確かな慰めを諸君に示すことができると知っている、それだけである。

3

Denique me adhuc in ipsa exspectatione pendentem quod a consortio vestro durior necessitas interim distrahit, satis contristor. Optaveram enim, fratres devotissimi, prior pro omnibus vobis impendi: ut exemplum gloriae per me magis vestra dilectio consequeretur.

PL 8, 1357A

実に、いまなおその期待のうちに宙づりにされている私は、より過酷な必要が、さしあたり諸君との交わりから私を引き離していることに、十分に悲しんでいる。いとも敬虔なる兄弟たちよ、私は、諸君すべてのために真っ先に身を捧げたいと望んでいた。私を通じて、諸君の愛がむしろ栄光の実例に達することができるようにと。

4

Sed fuerit haec palma meritorum vestrorum, ut priores de perseverantia fidei ad confessionis illustrem gloriam veneritis.

PL 8, 1357B

しかし、これは諸君の功績の栄冠となるであろう——諸君が、信仰の忍耐において先んじて、告白の輝かしい栄光へと到達したということが。

5

Quaeso igitur dilectionem vestram, ut me praesentem vobiscum esse credatis; atque eo me affectu absentem non esse sentiatis; et intelligatis dolere me satis, quod sum interim a vestro consortio disparatus.

PL 8, 1357B

それゆえ私は、諸君の愛に願う——私が諸君とともに現に居ると信じてくれるように。またその情愛のゆえに、私が不在ではないと感じてくれるように。そして、私がさしあたり諸君の交わりから引き離されていることを、私が十分に悲しんでいることを理解してくれるように。

6

Quantam denique gloriam fueritis consecuti, hinc magis scire potestis, quod si qui in persecutione coronati sunt, solius persecutoris cruentos gladios sentire potuerunt: contra vos, devoti per omnia Dei milites, etiam falsos fratres inimicos experti, de perfidia victoriam pertulistis: quorum quanto violentia in saeculo crescere potuit, tanto sanctis sacerdotibus praemia laudis inveniuntur conferre.

PL 8, 1357B

実に、諸君がいかに大いなる栄光を得たかは、次のことからいっそうよく知ることができる——迫害のうちに冠を得た者たちは、ただ迫害者の血にまみれた剣を感じただけであったのに対し、あらゆる点で神に献身する兵士たちである諸君は、偽りの兄弟たちをも敵として経験し、その不実に対して勝利を勝ち得たということを。彼らの暴力がこの世でいかに増し加わることができたとしても、それに応じて、聖なる司教たちに賞賛の報いをもたらすことが見出されるのである。

Epistola VII, Caput II

第VII通 第II章PL 8, 1358A
1

Confessores Deo proximiores fiunt. --Estote itaque de promissione coelesti securi: et quia proximiores estis Deo effecti, vestris orationibus me vestrum consacerdotem, famulum Dei ad Dominum sublevate, ut supervenientes impetus, qui de die in diem cum annuntiantur, graviora vulnera infligunt, tolerabiliter ferre possimus: ut inviolata fide, salvo statu Ecclesiae catholicae, parem vobis dignetur me Dominus efficere.

PL 8, 1358A

告白者たちは神により近い者となる。——それゆえ、天の約束について安んじているがよい。そして諸君は神により近い者とされたのだから、諸君の祈りによって、諸君の同輩の司教であり神の僕である私を、主のもとへと引き上げてほしい。日々告げられるたびにいっそう重い傷を負わせる、押し寄せる襲撃を、我々が耐えうる仕方で担うことができるように。信仰を汚さず、カトリック教会の状態を無事に保ちながら、主が私を諸君に等しい者とすることをよしとするように。

2

Et quia cupio quae gesta sunt in ipsa congressione fidelius scire; obsecro sanctitatem vestram, universa fideliter litteris intimare dignemini: ut additamentum majus vel ipse animus, qui diversis rumoribus cruciatur, vel vires corporis ipsius, quae jam extenuatae sunt, de cohortatione vestra possint sentire. ( Et alia manu ), Deus vos incolumes custodiat, domini fratres.

PL 8, 1358B

そして私は、その対決において何が起こったのかをより確かに知りたいと望むがゆえに、諸君の聖性に懇願する——すべての事柄を、忠実に書簡で告げ知らせてくれるように。さまざまな噂に苦しめられている私の心も、すでに衰弱している身体の力も、諸君の励ましから、いっそう大きな支えを感じることができるように。(別の筆にて)神が諸君を無事に守らんことを、兄弟にして主たちよ。

Epistola VIII

第VIII通PL 8, 1358B
1

[1357] Qui, quaeso, adversus Athanasium id fieri possit (quod suades)? Nam quem non una solum, sed et altera synodus ex toto orbe coacta purum innoxiumque jure declaravit, quemque Romana synodus cum pace dimisit, quo pacto damnare possumus?

PL 8, 1358B

どうか言ってほしい、アタナシオスに対して、汝が勧めるようなことがいかにして行われうるだろうか。全世界から召集された教会会議が、一度だけでなく二度までも、彼を正しくも清く無実であると宣言し、ローマの教会会議もまた彼を平和のうちに送り出したというのに、我々はどのような仕方で彼を断罪できるというのか。

2

Aut quis nos probaturus est, si quem praesentem dileximus, et ad communionem admisimus, absentem aversemur? Non est illud ecclesiastici canonis, nec talem unquam accepimus a patribus, qui et ipsi a beato et magno apostolo Petro acceperunt, traditionem.

PL 8, 1358B

また、もし我々が、面前にいたときに愛し、交わりに受け入れた者を、不在になったからといって拒むならば、いったい誰が我々を是とするだろうか。それは教会法の定めるところではなく、我々はまた、幸いなる偉大な使徒ペトロ自身から受け継いだ教父たちから、そのような伝承を受け取ったことは一度もない。

3

Sed si imperator ecclesiasticae pacis est studiosus, si jubet abrogari quae apud nos pro Athanasio scripta sunt; abrogentur pariter quaecumque ab illis adversus eum gesta fuerint, abrogentur et quae adversus omnes sunt acta: ac demum ecclesiastica synodus procul palatio cogatur, ubi nec imperator compareat, nec comes accedat, nec judex comminetur; sed tantum Dei timor sufficiat cum apostolorum constitutione, ut cum primis ecclesiastica fides eo modo servetur, quo a patribus in Nicaena synodo definita est.

PL 8, 1360A

しかし、もし皇帝が教会の平和を熱心に求めるならば、もし我々のもとでアタナシオスのために書かれたことを廃するよう命じるならば、同様に、彼らが彼に対して行ったことも一切廃されるがよい。またすべての者に対して行われたことも廃されるがよい。そしてついには、教会の会議は宮廷から遠く離れたところで開かれるがよい。そこには皇帝も列席せず、伯も近づかず、裁判官も脅すことがない場所である。ただ神への畏れのみが、使徒たちの定めとともに十分であり、何よりもまず教会の信仰が、教父たちがニカイアの教会会議において定めたそのままの仕方で守られるように。

4

Ejiciantur arianae pravitatis sectatores, eorumque haeresis anathemate damnetur: ac tum demum de criminibus quae Athanasio vel alii cuipiam inferuntur, nec non de iis quibus accusantur illi, judicio facto, expellantur rei, et innoxii cum fiducia et securitate degant.

PL 8, 1360A

アレイオスの邪悪の追従者たちは追放され、彼らの異端は破門をもって断罪されるがよい。そしてそれから初めて、アタナシオスであれ他の誰であれ、彼に向けられた罪状について、また彼らが告発されているその罪状について、裁判が行われた上で、有罪の者たちは追放され、無実の者たちは確信と安心とともに生きるがよい。

5

Neque enim fas est synodo eos annumerari, qui fide impii sunt: neque alterius cujusque negotii inquisitionem inquisitioni fidei anteferri convenit Primum quippe omnis de fide dissensio abscidenda: ac deinde excutienda alia negotia.

PL 8, 1360B

実に、信仰において不敬虔な者たちを教会会議に数え入れることは許されない。また、いかなる他の事案の審問も、信仰の審問より先に置かれるべきではない。なぜなら、まず何よりも信仰に関するあらゆる不一致が断ち切られるべきであり、それから他の事案が吟味されるべきだからである。

6

Nam Dominus noster Jesus Christus aegrotos non prius curavit, quam ostenderent verbisque declararent quam erga se haberent fidem. Haec a patribus didicimus, haec imperatori renuntia: ei enim et Ecclesiae aedificationi haec conducunt.

PL 8, 1360B

我々の主イエス・キリストは、病人たちが自分に対していかなる信仰を抱いているかを示し、言葉によって言い表すより前には、彼らを癒やさなかった。我々はこれを教父たちから学んだ。これを皇帝に報告せよ。これは彼にとっても、教会の建徳にとっても益となるからである。

7

Ne audiantur Ursacius et Valens: qui cum de rebus a se ante gestis poenitentiam egerint, quidvis nunc dicant, minime fide digni sunt.

PL 8, 1360B

ウルサキウスとウァレンスには耳を貸してはならない。彼らは、以前自分たちが行ったことについて悔い改めておきながら、いま何を言おうとも、まったく信を置くに値しない。

Epistola IX, Caput I

第IX通 第I章PL 8, 1360C
1

[1359] Iniqua fuit tum sententia tum subscriptio Athanasium damnantium. --Constantinus imperator dixit: « Nos, quoniam et Christianus es, et episcopus nostrae civitatis, idcirco te evocandum duximus, et admonendum, ut nefariae dementiae impii Athanasii communionem abjicias.

PL 8, 1360C

アタナシオスを断罪した判決も署名も、共に不当であった。——皇帝コンスタンティウス〔底本は Constantinus。コンスタンティウスと読む〕は言った。「我々は、汝がキリスト教徒であり、我々の都市の司教でもあるがゆえに、汝を召喚し、忌まわしい狂気を抱く不敬なるアタナシオスとの交わりを捨てるよう勧告することにした。

2

Id enim aequum esse orbis terrarum censuit, eumque ab ecclesiastica communione alienum esse synodali sententia decrevit. » Liberius episcopus dixit: « Judicia ecclesiastica, o imperator, summa cum aequitate fieri debent.

PL 8, 1362A

全世界がそれを正当と判断し、教会会議の判決によって、彼が教会の交わりから疎外されるべきであると決定したのだから。」司教リベリウスは言った。「教会の裁判は、おお皇帝よ、最高の公正さをもって行われねばならない。

3

Quare si placet pietati tuae, judicium constitui jube: et siquidem Athanasius condemnatione dignus videbitur, tunc secundum ecclesiastici ordinis formam in illum sententia proferetur.

PL 8, 1362A

それゆえ、もしあなたの敬虔が良しとするならば、裁判を設けるよう命じてほしい。そしてもしアタナシオスが断罪に値すると見なされるならば、そのとき教会の秩序の形式に従って、彼に対する判決が下されるであろう。

4

Neque enim a nobis condemnari potest vir, quem non judicavimus. » Constantius imperator dixit: « Totus terrarum orbis de ejus impietate sententiam tulit; et perinde atque ab initio tempori illudit. » Liberius episcopus dixit: « Quicumque subscripserunt, res gestas ipsi non viderunt: sed propter gloriam ac metum, neve abs te ignominia afficerentur, subscripserunt. » Imperator dixit: « Quaenam est gloria, quis metus, quae ignominia? » Liberius respondit: « Quicumque non diligunt gloriam Dei, ii tua munera anteponentes, eum quem ipsi non viderant, nullo judicio praevio condemnarunt; quod alienum est a christianis. »

PL 8, 1362A

我々は、裁いていない人物を断罪することができないからである。」皇帝コンスタンティウスは言った。「全世界が彼の不敬虔について判決を下した。そして彼は、最初からそうであったように、いまも時を欺いている。」司教リベリウスは言った。「署名した者たちは皆、事の次第を自ら見たわけではない。むしろ、名誉のため、また恐れのため、そしてあなたから恥辱を受けないようにと、署名したのである。」皇帝は言った。「その名誉とは何か、恐れとは何か、恥辱とは何か。」リベリウスは答えた。「神の栄光を愛さない者たちは皆、あなたの贈り物を優先し、自分たちが見たことのない人物を、いかなる先立つ裁判もなしに断罪した。それはキリスト教徒にふさわしからぬことである。」

Epistola IX, Caput II

第IX通 第II章PL 8, 1362A
1

Athanasius absens judicatus est. --Imperator dixit: « Atque praesens judicatus est in concilio Tyri et omnes orbis terrae episcopi eum in concilio damnarunt. » Liberius dixit: « Nunquam ille praesens judicatus est.

PL 8, 1362A

アタナシオスは不在のまま裁かれた。——皇帝は言った。「いや、彼はテュロスの教会会議において、面前で裁かれたのであり、全世界の司教たちがその会議で彼を断罪したのだ。」リベリウスは言った。「彼が面前で裁かれたことは一度もない。

2

Quotquot enim tunc congregati Athanasium damnarunt, post illius e judicio discessum, absque ratione eum condemnarunt. » Eusebius eunuchus dixit: « In concilio Nicaeno alienus a catholica fide demonstratus est. » Liberius dixit: « Quinque soli judicarunt ex iis qui cum Ischyra navigarunt in Mareotem: quos quidem illi miserant, ut adversus accusatum acta conficerent.

PL 8, 1362A

実に、その時集まってアタナシオスを断罪した者たちは皆、彼が裁判から退席した後に、理由もなく彼を断罪したのである。」宦官エウセビオスは言った。「ニカイアの教会会議において、彼はカトリックの信仰から外れた者であることが示されたのだ。」リベリウスは言った。「イスキュラスとともにマレオティスへ航海した者たちのうち、裁いたのはわずか五人であった。しかも彼らは、告発された者に対する記録を作成するために遣わされていた者たちである。

3

Ex iis qui tunc missi fuerant, ex hac luce migrarunt duo, Theognius scilicet et Theodorus: tres autem reliqui adhuc superstites sunt, nempe Maris, Valens et Ursacius. Contra hos, qui missi erant, Sardicae eam ob rem lata est sententia.

PL 8, 1362A

その時遣わされた者たちのうち、二人はこの世の光から去った。すなわちテオグニオスとテオドロスである。残る三人はいまなお生きている。すなわちマリス、ウァレンス、ウルサキウスである。この件のゆえに、遣わされたこれらの者たちに対して、セルディカにおいて判決が下されたのである。

4

Qui postea in synodo libellos obtulerunt, veniam poscentes ob acta quae per calumniam una duntaxat parte praesente adversus Athanasium in Mareote fecerant. Quos quidem libellos nunc in manibus habemus.

PL 8, 1362A

その後、彼らは教会会議において嘆願書を提出し、マレオティスにおいて、片方の側のみが列席するもとで讒言によってアタナシオスに対して行った記録について、赦しを求めた。これらの嘆願書を、我々はいま手にしている。

5

Utris horum assentiri et communicare debemus, imperator? hisne qui cum prius condemnassent Athanasium, postea veniam petierunt; an illis qui nuper istos condemnarunt (Sardicae)? » Epictetus episcopus (Centumcellensis) dixit: « Non fidei causa, nec pro defensione judiciorum ecclesiasticorum Liberius hodie verba facit, o imperator, sed ut apud Romanos senatores glorietur, imperatorem a se esse superatum. »

PL 8, 1362A

我々はこの両者のいずれに賛同し、交わりを結ぶべきなのか、皇帝よ。先にアタナシオスを断罪しておきながら、後に赦しを求めた者たちにか。それとも、最近(セルディカにおいて)その者たちを断罪した者たちにか。」(ケントゥムケッラエの)司教エピクテトゥスは言った。「おお皇帝よ、リベリウスが今日語っているのは、信仰のためでも、教会の裁判の弁護のためでもなく、ローマの元老院議員たちの前で、皇帝を打ち負かしたと誇るためである。」

Epistola IX, Caput III

第IX通 第III章PL 8, 1362A
1

Quo pacto Liberius Ecclesiae paci consultum velit. -- Imperator Liberio dixit: « Quota pars es orbis terrarum, ut tu solus homini impio suffragari velis, et orbis ac mundi totius pacem dissolvas? » Liberius dixit: « Etiamsi solus sim, fidei causa non idcirco minuitur: nam et olim tres tantum reperti sunt, qui regis mandato resisterent. » Eusebius eunuchus dixit: « Imperatorem nostrum Nabuchodonosor facis? » Liberius dixit: « Nequaquam, sed tu temere hominem condemnas, quem non judicavimus.

PL 8, 1362A

リベリウスが、いかなる仕方で教会の平和が図られることを望んでいるか。——皇帝はリベリウスに言った。「汝は全世界のうちのどれほどの部分だというのか、汝一人が不敬な人間に味方しようとして、全地と全世界の平和を破ろうとするとは。」リベリウスは言った。「たとえ私一人であったとしても、信仰の大義はそれによって小さくなるものではない。かつても、王の命令に逆らう者はわずか三人しか見出されなかったのだから。」宦官エウセビオスは言った。「汝は我々の皇帝をネブカドネザルにしようというのか。」リベリウスは言った。「決してそうではない。しかし、汝は、我々が裁いていない人物を軽率に断罪している。

2

Ego vero postulo ut primum generalis praecurrat subscriptio, quae fidem Nicaeae expositam confirmet: deinde ut revocatis ab exilio fratribus nostris, et in sedes suas restitutis, si ii, qui tumultus in ecclesiis nunc excitant, visi fuerint apostolicae fidei consentire, tunc universi Alexandriam convenientes, ubi et accusatus et accusatores sunt, et defensor eorum, examinata illorum causa, concordem sententiam proferamus. « Epictetus episcopus dixit: « Verum cursus publicus haud quaquam sufficiet episcoporum subvectioni. » Liberius dixit: « Ecclesiastica negotia non indigent publico cursu; ecclesiae enim episcopos suos ad mare usque perducere suis sumptibus facile possunt. »

PL 8, 1364A

私はむしろ求める——まず、ニカイアで表明された信仰を確認する全体の署名が先立つこと。次いで、我々の兄弟たちが追放から呼び戻され、自分の司教座に復帰させられた上で、いま教会に騒乱を引き起こしている者たちが使徒の信仰に同意する者と認められるならば、そのとき、告発された者も、告発する者たちも、彼らの弁護人もいるアレクサンドリアに全員が集まり、彼らの事件を吟味した上で、我々が一致した判決を下すことを。」司教エピクテトゥスは言った。「しかし、公の駅逓は、司教たちの輸送にはとうてい足りないであろう。」リベリウスは言った。「教会の事業は公の駅逓を必要としない。教会は自分の司教たちを、自らの費用で海辺まで容易に送り届けることができるからである。」

Epistola IX, Caput IV

第IX通 第IV章PL 8, 1364B
1

Non accusandus absens. Indignum est episcopo privatas vindicare principis inimicitias. --Imperator dixit: « Quae jam formam excepere, ea resolvi amplius non possunt: valere enim debet plurium episcoporum sententia.

PL 8, 1364B

不在の者は告発されるべきでない。司教が元首の私的な敵意を晴らすのはふさわしくない。——皇帝は言った。「すでに定まった形を得たことは、もはや覆すことができない。多数の司教たちの判決が効力を持つべきだからだ。

2

Tu solus es, qui impii illius amicitiam retineas. » Liberius dixit: « Nunquam audivimus, imperator, judicem absenti reo impietatem objicere, quasi privatas inimicitias cum eo gerat. » Imperator dixit: « Omnes quidem ille in commune affecit injuria, neminem tamen aeque ac me, qui non contentus exitio fratris mei majoris natu, etiam felicis memoriae Constantem ad suscipiendas nobiscum inimicitias incitare nunquam destitit: nisi nos majori mansuetudine incitantis et incitati impetum sustinuissemus.

PL 8, 1364B

汝だけが、あの不敬な者との友情を保ち続けている。」リベリウスは言った。「皇帝よ、裁判官が不在の被告に対して、あたかも私的な敵意を抱いているかのように不敬虔の罪を負わせるということを、我々は一度も聞いたことがない。」皇帝は言った。「実に、彼はすべての者に共通の害を及ぼしたが、私ほどにそれを受けた者はいない。彼は、私の年長の兄の破滅だけでは満足せず、幸いなる記憶のコンスタンスをも、我々に対して敵意を抱くよう扇動することを一度もやめなかった。もし我々が、扇動する者と扇動された者の激しさを、より大きな柔和さによって耐え忍ばなかったならば、どうなっていたことか。

3

Nullam itaque victoriam tanti facio, ne illam quidem quam de Magnentio retuli ac de Silvano, quanti ut hic sceleratus ab Ecclesiae administratione submoveatur. » Liberius dixit: « Noli, imperator, inimicitias tuas per episcopos vindicare.

PL 8, 1364C

それゆえ、私はいかなる勝利も、マグネンティウスやシルウァヌスに対して収めた勝利でさえも、この犯罪者が教会の統治から退けられることほどには重んじない。」リベリウスは言った。「皇帝よ、あなたの敵意を司教たちを通じて晴らそうとしないでほしい。

4

Ecclesiasticorum enim manus ad sanctificandum et benedicendum vacare debent. Jube igitur, si placet, ut episcopi ad proprias sedes revocentur, et si visi fuerint consentire cum illo qui fidem orthodoxam Nicaeae olim expositam tuetur, tunc in unum convenientes, paci orbis terrarum provideant; ne virum qui nihil deliquit, notatum esse comprobetur. » Imperator dixit: « Unum est quod quaeritur: te namque, ubi ecclesiarum communionem amplexus fueris, Romam remittere volo.

PL 8, 1364C

教会に仕える者たちの手は、聖別と祝福のために空けておかれるべきだからである。それゆえ、もし良しとするならば、司教たちが各自の司教座に呼び戻されるよう命じてほしい。そして、もし彼らが、かつてニカイアで表明された正統の信仰を守る者と一致すると見なされるならば、そのとき彼らが一堂に会し、全世界の平和に配慮するように。何の過ちも犯さなかった人物が、汚名を着せられたと証明されることのないように。」皇帝は言った。「求められているのはただ一つのことである。すなわち、汝が教会の交わりを受け入れたならば、私は汝をローマへ送り返したいと思っている。

5

Assentire igitur paci, et subscribe, atque ita Romam revertere. » Liberius dixit: « Fratribus, qui Romae sunt, jam vale dixi.

PL 8, 1364D

それゆえ、平和に同意し、署名し、そのようにしてローマへ帰るがよい。」リベリウスは言った。「ローマにいる兄弟たちには、すでに別れを告げた。

6

Potiores enim sunt ecclesiasticae leges, quam domicilium Romae. » Imperator dixit: « Ergo trium dierum spatium habes ad deliberandum utrum subscribens Romam redire velis, aut ad cogitandum quem in locum cupias deportari. » Liberius dixit: « Trium dierum vel mensium intervallum non mutat sententiam: quocirca mitte me quo voles. »

PL 8, 1364D

教会の法は、ローマの住まいよりも重いからである。」皇帝は言った。「それでは、署名してローマへ帰りたいかどうかを思案するために、三日の猶予を汝に与えよう。あるいは、どの地へ追放されることを望むかを考えるためにも。」リベリウスは言った。「三日であれ、三か月であれ、その間隔が私の決意を変えることはない。それゆえ、あなたの望む所へ私を送るがよい。」

Epistola IX, Caput V

第IX通 第V章PL 8, 1364D
1

Munera sibi lata respuit. --Biduo post imperator, cum Liberium accivisset, et is de sententia non decederet, eum Beroeam, Thraciae urbem, relegari praecepit. Cumque egressus esset Liberius, imperator quingentos ei solidos misit ad sumptus faciendos.

PL 8, 1364D

自分に贈られた贈り物を拒む。——二日後、皇帝はリベリウスを召し出し、彼がその決意を変えなかったので、トラキアの都市ベロエアへ追放するよう命じた。リベリウスが出立すると、皇帝は費用にあてるようにと、彼に五百ソリドゥスを送った。

2

Liberius vero dixit ei qui attulerat: « Abi, redde hos imperatori; opus enim his habet ut praebeat militibus suis. » Similiter et Augusta totitem ei misit. Liberius dixit: « Redde hos imperatori; hisce enim opus habet ad stipendium militum.

PL 8, 1364D

しかしリベリウスは、それを持ってきた者に言った。「行って、これを皇帝に返せ。彼は自分の兵士たちに与えるために、これを必要としているのだから。」同様に、皇后もまた同じ額を彼に送った。リベリウスは言った。「これを皇帝に返せ。彼は兵士たちの俸給のために、これを必要としているのだから。

3

Quod si imperator his opus non habet, det Auxentio et Epicteto, his enim opus habent. » Cum igitur ab his noluisset accipere, Eusebius eunuchus alios ei attulit.

PL 8, 1364D

もし皇帝がこれを必要としないならば、アウクセンティウスとエピクテトゥスに与えよ。彼らこそこれを必要としているのだから。」こうして、彼はこれらの者たちから受け取ることを望まなかったので、宦官エウセビオスが別の贈り物を彼に持ってきた。

4

Cui Liberius dixit: « Ecclesias orbis terrarum vacuas ac desertas fecisti, et mihi tanquam noxio eleemosynam affers: abi, et primum christianus fias. »

PL 8, 1364D

リベリウスは彼に言った。「汝は全世界の教会を空にし、見捨てさせておきながら、まるで私が罪人であるかのように施しを持ってくる。去れ、そしてまずキリスト教徒になるがよい。」

Epistola X, Caput I

第X通 第I章PL 8, 1365B
1

Pro deifico timore sancta fides vestra Deo cognita est et hominibus bonae voluntatis. Sicut lex loquitur: Justa judicate, filii hominum (Psal. LVII, 2) , ego Athanasium non defendo: sed quia susceperat illum bonae memoriae Julius episcopus decessor meus, verebar ne ab aliquo praevaricator judicarer.

PL 8, 1365B

神への畏れのゆえに、諸君の聖なる信仰は、神にも善意の人々にも知られている。律法が語るとおり、「人の子らよ、正しく裁け」(詩篇57:2)——私はアタナシオスを弁護しているのではない。ただ、私の前任者である幸いなる記憶のユリウス司教が彼を受け入れていたため、私が誰かから背信者と見なされることを恐れていたのである。

2

At ubi agnovi, quando Deo placuit, juste vos illum condemnasse, mox consensum commodavi sententiis vestris, litterasque super momine ejus per fratrem nostrum Fortunatianum dedi perferendas ad imperatorem Constantium.

PL 8, 1366B

しかし、神の意にかなったときに、諸君が彼を正当に断罪したことを私が知るに至ったとき、私は直ちに諸君の判決に同意を与え、彼の名について、我々の兄弟フォルトゥナティアヌスを通じて、皇帝コンスタンティウスのもとへ届けられるべき書簡を送った。

3

Itaque amoto Athanasio a communione omnium nostrum, cujus nec epistolia a me suscipienda sunt, dico me cum omnibus vobis et cum universis Orientalibus episcopis seu per universas provincias pacem et unanimitatem habere.

PL 8, 1366B

それゆえ、アタナシオスは我々すべての交わりから除かれ、その書簡さえ私によって受け取られるべきではない。私は、諸君すべてと、また東方のすべての司教たちと、あらゆる属州を通じて、平和と一致を保っていると言明する。

Epistola X, Caput II

第X通 第II章PL 8, 1366B
1

Nam ut verius sciatis me vera fide per hanc epistolam ea loqui, dominus et frater meus communis Demophilus, qui dignatus est pro sua benevolentia fidem vestram et catholicam exponere, quae Sirmio, a pluribus fratribus et coepiscopis nostris tractata, exposita et suscepta est ab omnibus qui in praesenti fuerunt, hanc ego libenti animo suscepi, in nullo contradixi, consensum accommodavi; hanc sequor, haec a me tenetur.

PL 8, 1366B

実に、私がこの書簡において真実の信仰をもってこれらのことを語っていると、諸君がいっそう確かに知るために——我々共通の主にして兄弟であるデモフィロスが、その好意によって、諸君の信仰であり普遍の信仰であるものを説き明かしてくれた。それは、シルミウムにおいて、我々の多くの兄弟にして同輩の司教たちによって論じられ、説明され、その場に居合わせたすべての者によって受け入れられたものである。私はこれを喜んで受け入れ、いかなる点でも反対せず、同意を与えた。私はこれに従い、これを堅持している。

2

Sane petendam credidi sanctitatem vestram, quia jam pervidetis in omnibus me vobis consentaneum esse, dignemini communi consilio ac studio laborare, quatenus de exilio jam dimittar, et ad sedem, quae mihi divinitus credita est, revertar.

PL 8, 1367A

実に、私は諸君の聖性に願うべきだと考えた。諸君はすでに、私があらゆる点で諸君と一致していることを見て取っているのだから、共通の協議と熱意をもって、私がすでに追放から解かれ、神によって私に託された司教座へ帰ることができるように、労を執ってくれるようにと。

Epistola XI, Caput I

第XI通 第I章PL 8, 1368A
1

Quia scio vos filios pacis esse, diligere etiam concordiam et unitatem Ecclesiae catholicae; idcirco non aliqua necessitate compulsus, Deo teste dico, sed pro bono pacis et concordiae, quae martyrio praeponitur, his interim convenio vos, domini fratres charissimi.

PL 8, 1368A

諸君が平和の子らであり、カトリック教会の一致と一体性を愛する者たちであると私は知っているがゆえに——それゆえ、何らかの必要に強いられてではなく、神を証人として言うが、殉教にも優る善き平和と一致のために、さしあたりこの書簡によって、いとも親愛なる兄弟にして主たちよ、諸君に語りかける。

2

Cognoscat itaque prudentia vestra Athanasium, qui Alexandrinae ecclesiae episcopus fuit, priusquam ad comitatum sancti imperatoris secundum litteras Orientalium episcoporum ( adde, scriberem, aut quid simile ), et ab ecclesiae Romanae communione separatus est ( leg. separatum esse) , sicut teste est omne presbyterium Romanae ecclesiae.

PL 8, 1369A

それゆえ、諸君の思慮は次のことを知るがよい——アレクサンドリア教会の司教であったアタナシオスが、私が東方の司教たちの書簡に従って聖なる皇帝の宮廷に(「書き送る」などを補え)より前に、ローマ教会の交わりから離されていた(おそらく「離されていたと」)ことを。それは、ローマ教会のすべての司祭団が証人であるとおりである。

3

Sed haec causa fuit, ut tardius viderer de nomine ipsius litteras ad fratres nostros Orientales dare, ut legati mei, quos ab urbe Roma ad comitatum direxeram, seu episcopi qui fuerant deportati, et ipsi una cum his, si fieri posset, de exilio revocarentur.

PL 8, 1369A

しかし、その理由は次のことにあった——私が彼の名について、我々の東方の兄弟たちに書簡を送るのが遅れたように見えたのは、ローマ市から宮廷へ遣わした私の使節たち、あるいは追放されていた司教たちが、もし可能であれば、彼らもまた同様に追放から呼び戻されるようにするためであった。

Epistola XI, Caput II

第XI通 第II章PL 8, 1369A
1

Et hoc etiam scire vos volo, quod fratrem Fortunatianum petii, [ut litteras meas ad clementissimum imperatorem perferat, quas ad orientales episcopos feci, ut scirent ipsi una secum Athanasii communione me esse separatum.

PL 8, 1369A

また私は、諸君に次のことも知ってほしいと望む——私は兄弟フォルトゥナティアヌスに、私が東方の司教たちに宛ててしたためた書簡を、いとも慈悲深い皇帝のもとへ届けてくれるよう頼んだ。それは、私が彼ら自身とともにアタナシオスとの交わりから離れていることを、彼らが知るためである。

2

Quas credo quod pietas ipsius pro bono pacis gratulanter accipiet. Quarum exemplar etiam Hilario imperatoris fideli direxi. Pervideat charitas vestra, haec me benigno et innocenti animo gessisse.

PL 8, 1370A

これらの書簡を、彼の敬虔は、平和という善のゆえに、喜んで受け取るであろうと私は信じる。その写しを、皇帝の忠実な臣下ヒラリウスにも送った。諸君の愛は、これらのことを私が親切で無垢な心で行ったのだと見て取ってほしい。

3

Quapropter his litteris meis convenio vos et adjuro per Deum omnipotentem, et Christum Jesum filium ejus Deum et Dominum nostrum, ut dignemini ad clementissimum imperatorem Constantium augustum pergere, et petere ut bono pacis et concordiae, in qua pietas ejus semper exultat, me ad ecclesiam mihi divinitus traditam jubeat reverti: ut temporibus ipsius Romana ecclesia nullam sustineat tribulationem.

PL 8, 1370A

それゆえ、私はこの書簡によって諸君に語りかけ、全能の神と、その子であり我々の神にして主であるキリスト・イエスとにかけて誓い願う——諸君が、いとも慈悲深い皇帝アウグストゥス・コンスタンティウスのもとへ赴いてくれるように、そして、彼の敬虔がつねに喜ぶところの平和と一致という善のために、神によって私に託された教会へ私が帰ることを彼が命じてくれるよう、願い出てくれるようにと。彼の治世のもとで、ローマ教会がいかなる苦難も被ることのないようにするためである。

4

Me autem cum omnibus vobis episcopis Ecclesiae catholicae pacem habere, his litteris meis aequo et simplici animo scire debetis, fratres charissimi. Magnum solatium enim vobis in die retributionis acquiretis, si per vos pax ecclesiae Romanae fuerit reddita.

PL 8, 1370A

しかし、私がカトリック教会の司教である諸君すべてと平和を保っていることを、私のこの書簡によって、公正で率直な心で知っておくべきである、いとも親愛なる兄弟たちよ。もし諸君を通じてローマ教会の平和が回復されるならば、諸君は報いの日に大いなる慰めを得るであろう。

5

Scire autem per vos volo etiam fratres et coepiscopos nostros Epictetum et Auxentium, pacem me et communionem ecclesiasticam cum ipsis habere, quos credo gratanter haec suscepturos.

PL 8, 1371A

また私は、諸君を通じて、我々の兄弟にして同輩の司教であるエピクテトゥスとアウクセンティウスにも、私が彼らと平和と教会の交わりを保っていることを知ってほしいと望む。彼らはこれを喜んで受け入れるであろうと私は信じる。

6

Quicumque autem a pace et concordia nostra, quae per orbem terrarum volente Deo firmata est, dissenserit, sciat se separatum esse a nostra communione.

PL 8, 1371A

しかし、神の意によって全世界にわたって確立された我々の平和と一致に同意しない者は誰であれ、自分が我々の交わりから離されていることを知るがよい。

Epistola XII, Caput I

第XII通 第I章PL 8, 1371B
1

Non doceo, sed admoneo sanctum animum tuum, frater charissime, eo quod colloquia mala mores bonos corrumpunt (I Cor., XV, 33) . Insidiae hominum malorum bene tibi cognitae sunt, unde ad hunc laborem perveni: et ora ut det Dominus tolerantiam.

PL 8, 1371B

私は教えているのではなく、いとも親愛なる兄弟よ、汝の聖なる心に勧告している。「悪しき交わりは善き習わしを損なう」(一コリント15:33)からである。悪しき者たちの企みは汝によく知られている。それゆえに私はこの労苦に至った。そして、主が忍耐を与えるようにと祈ってほしい。

2

Dilectissimus filius meus ( Baron. noster) Urbicus diaconus, quem videbar habere solatium, a me per Venerium agentem in rebus sublatus est.

PL 8, 1371B

私のいとも愛する子(バロニウスの読みでは「我々の」)である助祭ウルビクスは、私が慰めとして頼りにしていたと思われる者であったが、宮廷官吏ウェネリウスによって私から取り上げられた。

Epistola XII, Caput II

第XII通 第II章PL 8, 1371B
1

Sanctitati tuae significandum credidi, me de contentione illa a nomine Athanasii recessisse, et ad fratres et coepiscopos nostros Orientales litteras dedisse desuper nomine ejus.

PL 8, 1371B

私は、汝の聖性に告げ知らせるべきだと考えた。私があの争いにおいて、アタナシオスの名から退いたこと、そして彼の名について、我々の東方の兄弟にして同輩の司教たちに書簡を送ったことを。

2

Unde quia Deo volente, et pax vobis ubique est, dignaberis convenire cunctos episcopos Campaniae, et haec illis insinuare, et ex ipsorum numero una cum epistola vestra, de unanimitate nostra et pace ad clementissimum imperatorem scribere, quo possim et ego de tristitia magna liberari. ( Et manu ipsius ): Deus te incolumem custodiat, frater. ( Item manu ipsius paginae perscriptae ): Cum omnibus episcopis orientalibus pacem habemus, et vobiscum.

PL 8, 1372A

それゆえ、神の意によって、諸君にはあまねく平和があるのだから、汝はカンパニアのすべての司教たちを招集し、これを彼らに告げ知らせ、彼らの中から、諸君の書簡とともに、我々の一致と平和について、いとも慈悲深い皇帝に書き送ってくれるであろう。それによって、私もまた大いなる悲しみから解放されうるように。(彼自身の手にて):兄弟よ、神が汝を無事に守らんことを。(同じく彼自身の手による追伸):我々は東方のすべての司教たちと平和を保っており、諸君とも同様である。

3

Ego me ad Deum absolvi, vos videritis: si volueritis me in exilio deficere, erit Deus judex inter me et vos.

PL 8, 1372A

私は自分自身を神に対して申し開いた。諸君については、諸君自身が考えることである。もし諸君が、私が追放のうちに朽ち果てることを望むならば、神が私と諸君との間の審判者となるであろう。

Epistola XIII, Caput I

第XIII通 第I章PL 8, 1372B
1

Imperitiae culpam oblitterat resipiscens. Hoc autem et de Scripturis sanctis advertere est.

PL 8, 1372B

無知の咎を、悔い改める者は消し去る。——そしてこのことは、聖書からも知られることである。

2

Pietatem ad omnia utilem esse legimus (I Tim., IV, 8) ; cui cedit corporalis exercitatio, quamvis et ipsa utilitatis retineat fructus, quam sectandam nobis etiam ratio temporis praesentis exposcit.

PL 8, 1372B

我々は、「敬虔はすべてのことに益がある」(一テモテ4:8)と読む。身体の鍛錬はこれに道を譲る。もっとも、身体の鍛錬もまた益の実りを保持してはいるが、現在の時のあり方もまた、我々にこれを追い求めるよう求めている。

3

Non enim si aliqui forte, qui hoc studii gerunt, ratione provisam destruere imprudenter saeviori censura, hoc aestimaverunt et novare, quod jam ex apostolica auctoritate munitum est de pietate, cum dictum est non esse parcendum his qui apud Ariminum ignorantes egerunt.

PL 8, 1372B

というのも、この熱意を抱く或る人々が、たまたま、理によって備えられたものを、より厳しい譴責によって軽率にも打ち壊そうとし、すでに使徒の権威によって敬虔について固められていることをも改めてよいと考えたとしても——アリミヌムにおいて知らずに行動した者たちを容赦すべきではないと言われたときのことである——〔それで事が定まるの〕ではない〔この文は帰結節を欠く。Non enim を文全体の否定と見て最小限を補った〕。

4

Quibus nescire illicitum, fuit captum errori incidere, idcirco veritas repedanda est. Sed mihi, cui convenit omnia moderate perpendere, maxime cum et Aegyptii omnes et Achivi accusati sententiam receperunt, multis parcendum quidem his, de quibus supra tractavimus, auctores vero esse damnandos, qui obliqua et maligna subtilitate et caligine offenderunt innocentium sensus, per quae velamen obducerent veritati, tenebras lucem, et lucem tenebras venditantes.

PL 8, 1373A

そのような者たちにとって、知らずにいることは許されないことであったのに、彼らは誤りに陥ることとなった。それゆえ、真理は立ち戻って辿られねばならない。しかし、あらゆることを穏当に量ることがふさわしい私としては——とりわけエジプトの者たちすべても、告発されたアカイアの者たちも、この判断を受け入れたのだから——先に論じた多くの者たちには寛容が示されるべきであるが、無垢な者たちの考えを、よこしまで悪意ある巧妙さと暗闇とによって傷つけ、それによって真理に覆いをかぶせ、闇を光として、光を闇として売り渡した創始者たちは、断罪されるべきであると考える。

Epistola XIII, Caput II

第XIII通 第II章PL 8, 1373A
1

Igitur si quis ignorationis captum resipiscens sermonis nostrae advocationis brevissima illud virus in se pestiferum Ariani dogmatis subdolum ac tenebrosum fuerat expertus, reparatus exhauriat, condemnet, vehementiusque in auctores ejus insaeviat quos in se violentos expertus est, totumque se fidei apostolicae et catholicae usque ad Nicaenae synodi conventum de integro mancipet.

PL 8, 1373A

それゆえ、もし誰かが、自らの無知の虜であったことを悔い改め、我々のこの勧めの言葉のごく簡潔な訴えによって、アレイオスの教説の、狡猾で暗い、あの有害な毒——自らのうちにそれを経験していた——を、立ち直って払いのけ、これを断罪し、自らのうちにその暴力を経験した創始者たちに対していっそう激しく怒りを向け、そして自分自身を、ニカイアの教会会議の集いに至るまでの使徒的でカトリックな信仰に、まったき仕方で新たに委ねるならば……

2

Per quam professionem, etiamsi quibusdam leve et remissum videtur, recuperet id quod per astutiam rectitatis amiserat.

PL 8, 1373B

……この告白によって、たとえある人々にはそれが軽く緩やかなものと見えるとしても、彼は、狡猾さによって正しさから失っていたものを取り戻すであろう。

3

Verum si aliquis tam stolidae mentis, quod haud credo, fuerit inventus, qui non solum nolit converti, antidotum recipiens sanitatis, venenum virusque noxius sese vindicare crediderit; et ratione vincetur, et auctori perfidiae perdite deputatus, Ecclesiae catholicae spiritali vigore plectetur.

PL 8, 1373B

しかし、もし誰か——私はほとんど信じないが——それほど愚鈍な心の持ち主が見出され、健全さの解毒剤を受け取って立ち返ることを望まないばかりか、有害な毒と汚れとを自らのものとして主張すべきだと考えるような者があるならば、その者は理によって打ち負かされ、不実の創始者の側に救いがたく数えられて、カトリック教会の霊的な力によって罰せられるであろう。

Epistola XIV, Caput I

第XIV通 第I章PL 8, 1373B
1

[1377] Propter insanas suspiciones haereticorum, qui offensionum causas catholicis ecclesiis inferre non cessant, nos omnem illis occasionem adimere cupientes, profitemur et adseveramus episcoporum orthodoxorum synodum, quae Lampsaci, Smyrnae, variisque in locis celebrata est, cujus legatione fungentes, tum ad tuam benignitatem, tum ad universos Italiae et Occidentis episcopos litteras afferimus, catholicam fidem tenere et custodire, quae in sancta synodo Nicaena beati Constantini temporibus a trecentis decem et octo episcopis confirmata, hactenus integra et inconcussa perpetuo permansit, in qua consubstantialis vocabulum adversus Arii perversitatem sancte ac pie positum est.

PL 8, 1373B

異端者たちの狂気じみた疑念のゆえに——彼らはカトリック教会に不和の種をもたらすことをやめないのだが——我々は、彼らからあらゆる機会を奪い去りたいと望み、次のことを公言し、断言する。ランプサコス、スミュルナ、その他さまざまな場所で開かれた正統な司教たちの教会会議、その使節の任を果たしつつ、汝の慈愛に対しても、イタリアと西方のすべての司教たちに対しても、我々は書簡を携えてきた。すなわち、その教会会議が、幸いなるコンスタンティヌスの時代に、三百十八人の司教たちによってニカイアの聖なる教会会議において確認され、今日に至るまで完全かつ揺るがぬまま永続しているカトリックの信仰を、保持し守っていること、そしてその信仰において、アレイオスの倒錯に対抗して、「同一実体」という語が聖なる敬虔さをもって置かれたことを。

2

Similiter et nos cum supradictis eamdem fidem tenuisse, et tenere, et usque ad extremum spiritum servaturos esse propria manu profitemur: condemnantes Arium et impiam doctrinam ejus cum discipulis illius; necnon omnem haeresim patropassiani Marcionis, Photini, Marcelli et Pauli Samosateni, horum doctrinam, et omnes qui eadem atque illi sentiunt, omnes denique haereses adversantes praedictae sanctae fidei, quae pie et catholice a sanctis Patribus Nicaeae exposita est: in primis anathema dicentes Ario, atque iis omnibus quae in Ariminensi synodo adversus praedictam fidem sancti concilii Nicaeni gesta sunt: quibus ab oppido Thraciae Nice Constantinopolim allatis, dolo ac perjurio circumventi, subscripsimus Fides autem nostra ac supradictorum, quorum legatione fungimur, haec est.

PL 8, 1377C

同様に我々も、前述の者たちとともに、同じ信仰を保持してきたこと、いま保持していること、そして最後の息に至るまでこれを守り続けるであろうことを、自らの手をもって公言する。すなわち、アレイオスとその不敬虔な教説を、その弟子たちとともに断罪し、父受苦論者マルキオン、フォティヌス、マルケロス、サモサタのパウロスの異端のすべて、これらの者たちの教説、そして彼らと同じ考えを抱くすべての者たち、そしてついには、聖なる教父たちがニカイアにおいて敬虔かつカトリックに表明した前述の聖なる信仰に反対するすべての異端を、断罪する。まず何よりもアレイオスに破門を宣言し、アリミヌムの教会会議において、ニカイアの聖なる教会会議の前述の信仰に反して行われたことのすべてにも破門を宣言する。それらは、トラキアの町ニケからコンスタンティノポリスへともたらされ、我々は欺きと偽誓によって欺かれて署名したのであった。我々および我々がその使節を務める前述の者たちの信仰は、次のとおりである。

Epistola XIV, Caput II

第XIV通 第II章PL 8, 1380A
1

Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium factorem. Et in unum unigenitum Deum Dominum Jesum Christum, filium Dei, genitum ex Patre, id est, ex Patris substantia, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero; genitum, non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt, tam quae in coelo, quam quae in terra; qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit et incarnatus, homoque factus est; passus est etiam et resurrexit tertia die, adscendit in coelum, et venturus est judicare vivos et mortuos.

PL 8, 1380A

我々は、唯一の全能なる父なる神、見えるものと見えないものすべての造り主を信じる。また、唯一の独り子なる神にして主イエス・キリスト、神の子を信じる。父より、すなわち父の実体より生まれ、神よりの神、光よりの光、真の神よりの真の神であり、生まれたのであって造られたのではなく、父と同一実体であって、彼によって、天にあるものも地にあるものも、すべてが造られた。彼は、我々人間のため、また我々の救いのために降り、受肉して人となり、苦しみを受け、三日目に甦り、天に昇り、生ける者と死せる者とを裁くために来るであろう。

2

Et in Spiritum sanctum. Eos autem qui dicunt: Erat aliquando, quando non erat, et antequam gigneretur non erat, et quia ex nullis exstantibus factus est; aut qui dicunt ex alia substantia vel essentia, aut mutabilem et conversioni obnoxium esse Filium Dei, anathematizat catholica et apostolica Ecclesia Dei.

PL 8, 1380B

また、聖なる霊を信じる。しかし、「彼が存在しなかった時があった」「彼が生まれる前には存在しなかった」「彼は存在しないものから造られた」と言う者たち、あるいは「彼は異なる実体ないし本質から成る」「神の子は可変であり、変化を被る」と言う者たちを、神のカトリックにして使徒的な教会は破門に付す。

Epistola XIV, Caput III

第XIV通 第III章PL 8, 1380B
1

Ego Eustathius, episcopus urbis Sebastae, et Theophilus et Silvanus, legati synodi Lampsacenae et Smyrnensis et aliarum, hanc professionem propriis manibus et nostra sponte conscripsimus.

PL 8, 1380B

セバステ市の司教である私エウスタティオス、およびテオフィロスとシルウァヌスは、ランプサコス、スミュルナ、その他の教会会議の使節として、この信仰告白を自らの手により、自発的に書き記した。

2

Si quis autem post hanc fidei nostrae expositionem adversus nos, aut adversus eos a quibus missi sumus, aliquam criminationem inferre voluerit, cum litteris sanctitatis tuae coram orthodoxis episcopis, quos probaverit sanctitas tua, veniat, et apud illos judicio contendat nobiscum, ac si quid criminis convictum fuerit, in auctorem animadvertatur.

PL 8, 1381A

しかし、この我々の信仰告白の後に、もし誰かが、我々に対して、あるいは我々を遣わした者たちに対して、何らかの告発をもたらそうとするならば、汝の聖性の書簡を携えて、汝の聖性が是認する正統な司教たちの前に出頭し、彼らのもとで我々と裁判で争うがよい。そして、もし何らかの罪が証明されるならば、それを犯した者に対して処罰が下されるように。

Epistola XV, Prooemium

第XV通 冒頭PL 8, 1381A
1

[1381] Dilectis Fratribus et comministris Evethio, Cyrillo, Hyperechio, Uranio, Heroni, Elpidio, Maximo, Eusebio, Eucarpio, Heortasio, Neoni, Eumathio, Faustino, Proclino, Pasinico, Arsenio, Severo, Didymioni, Britannio, Callicrati, Dalmatio, Aedesio, Eustochio, Ambrosio, Gelonio, Pardalio, Macedonio, Paulo, Marcello, Heraclio, Alexandro, Adolio, Marciano, Sthenelo, Johanni, Maceri, Charisio, Silvano, Photino, Antonio, Anytho, Celso, Euphranori, Milesio, Patricio, Severiano, Eusebio, Eumolpio, Athanasio, Diophanto, Menodoro, Diocli, Chrysampelo, Neoni, Eugenio, Eustathio, Callicrati, Arsenio, Eugenio, Martyrio, Hieracio, Leontio, Philagrio, Lucio, et omnibus Orientis orthodoxis episcopis Liberius episcopus Italiae et Occidentis episcopi in Domino sempiternam salutem.

PL 8, 1381A

親愛なる兄弟にして同輩の奉仕者であるエウェティオス、キュリロス、ヒュペレキオス、ウラニオス、ヘロン、エルピディオス、マクシムス、エウセビオス、エウカルピオス、ヘオルタシオス、ネオン、エウマティオス、ファウスティヌス、プロクリヌス、パシニコス、アルセニオス、セウェルス、ディデュミオン、ブリタンニウス、カッリクラテス、ダルマティウス、アイデシオス、エウストキオス、アンブロシウス、ゲロニオス、パルダリオス、マケドニオス、パウルス、マルケッルス、ヘラクレイオス、アレクサンドロス、アドリオス、マルキアヌス、ステネロス、ヨハネス、マケル、カリシオス、シルウァヌス、フォテイノス、アントニウス、アニュトス、ケルスス、エウプラノル、ミレシオス、パトリキウス、セウェリアヌス、エウセビオス、エウモルピオス、アタナシオス、ディオファントス、メノドロス、ディオクレス、クリュサンペロス、ネオン、エウゲニオス、エウスタティオス、カッリクラテス、アルセニオス、エウゲニオス、マルテュリオス、ヒエラキオス、レオンティオス、フィラグリオス、ルキウス、そして東方のすべての正統な司教たちへ。司教リベリウスおよびイタリアと西方の司教たちより、主にあって永遠の挨拶を送る。

Epistola XV, Caput I

第XV通 第I章PL 8, 1382B
1

Optatissimum nobis pacis et concordiae gaudium attulerunt litterae vestrae, fidei lumine resplendentes, fratres dilectissimi, redditae nobis per charissimos fratres et episcopos Eustathium, Silvanum et Theophilum; idque eo maxime, quod sententiam vestram atque doctrinam cum tenuitate mea cumque omnibus Italis et Occidentalibus consentire prorsus et concinere affirmarunt simul ac demonstrarunt.

PL 8, 1382B

いとも親愛なる兄弟たちよ、信仰の光に輝く諸君の書簡は、我々にとって望みうる限りの平和と一致の喜びをもたらした。それは、いとも親愛なる兄弟にして司教であるエウスタティオス、シルウァヌス、テオフィロスを通じて我々のもとに届けられたものである。そしてそれは何よりも、彼らが、諸君の見解と教説が、私のような取るに足らぬ者、そしてすべてのイタリアと西方の者たちと、まったく一致し調和していることを、断言すると同時に証明したからである。

2

Hanc autem fidem catholicam et apostolicam esse agnoscimus, quae usque ad Nicaenum concilium integra et inconcussa permansit.

PL 8, 1386D

しかし、我々は、この信仰こそが、ニカイアの教会会議に至るまで完全かつ揺るがぬまま保たれてきたカトリックにして使徒的な信仰であると認める。

3

Et hanc legati vestri se habere professi sunt, et cum inaestimabili gaudio omne vestigium ac fomitem absurdae suspicionis abolentes, non sermone solum, sed et scripto eam exposuerunt, cujus etiam exemplum his litteris necessario subjiciendum esse existimavimus, ne quam haereticis occasionem ad struendas rursum insidias relinquamus, quibus de integro incentiva malitiae suae commoventes, discordiarum ignes pro suo more excitent.

PL 8, 1386D

そして、諸君の使節たちは、自分たちがこの信仰を保持していると公言し、はかりしれない喜びとともに、不合理な疑念のあらゆる痕跡と火種とを消し去りつつ、これを言葉だけでなく文書によっても示した。その写しを、この書簡に必ず添えるべきであると我々は考えた。異端者たちに、再び陰謀を企てる機会をいささかも残さないためである。彼らはまったく新たに自分たちの悪意の火種をかき立てて、いつもの仕方で不和の炎を燃え上がらせようとするのだから。

Epistola XV, Caput II

第XV通 第II章PL 8, 1386D
1

Insuper et hoc professi sunt carissimi fratres nostri Eustathius Silvanus ac Theophilus, tum se, tum vestram charitatem, semper eam fidem habuisse, et ad extremum usque spiritum servaturos esse, quae scilicet Nicaeae a trecentis decem et octo orthodoxis episcopis comprobata est: quae et perfectam continet veritatem, et omnes haereticorum catervas confutat et evertit.

PL 8, 1386D

さらに、我々のいとも親愛なる兄弟であるエウスタティオス、シルウァヌス、テオフィロスは、次のことも公言した——自分たちも、諸君の愛も、常にあの信仰を保持してきたこと、そして最後の息に至るまでそれを守り続けるであろうことを。すなわち、ニカイアにおいて三百十八人の正統な司教たちによって確認されたあの信仰である。それは完全な真理を含み、異端者たちのあらゆる群れを論駁し、覆すものである。

2

Non enim fortuito casu, sed divino nutu adversus Arii insaniam tantus episcoporum numerus congregatus est, quanto numero beatus Abraham tot millia per fidem profligavit.

PL 8, 1386D

実に、これほど多くの司教たちがアレイオスの狂気に対して集められたのは、偶然の出来事によってではなく、神の意向によってである。その数は、幸いなるアブラハムが信仰によって幾千もの者たちを打ち破ったときの数に等しい。

3

Quae quidem fides in substantia et consubstantialis vocabulo comprehensa, tamquam firmum et inexpugnabile munimentum, omnes impetus et pravas machinas Arianae dementiae reprimit ac repellit.

PL 8, 1386D

実に、この信仰は、「実体」および「同一実体」という語のうちに包み込まれ、堅固で難攻不落の砦のように、アレイオス派の狂気のあらゆる猛攻と邪悪な策略とを抑えつけ、退けるのである。

Epistola XV, Caput III

第XV通 第III章PL 8, 1386D
1

Quocirca cum omnes Occidentalium partium episcopi Ariminum convenissent, quo illos Arianorum improbitas convocaverat eo consilio, ut aut persuasione aliqua, aut, quod verius est, saecularis potentiae auctoritate coacti, id quod in fide cautissime positum fuerat tollerent, aut oblique negarent, nihil profecit illorum versutia.

PL 8, 1386D

それゆえ、西方の側のすべての司教たちがアリミヌムに集まったとき——アレイオス派の者たちの不実さが、彼らをその地に召集したのは、何らかの説得によって、あるいは、より正確に言えば、世俗の権力の権威に強いられて、信仰においてきわめて慎重に定められたことを取り除かせるか、あるいは婉曲に否定させるかという企みのためであったが——彼らの奸計は何一つ成功しなかった。

2

Etenim omnes propemodum ii, qui apud Ariminum collecti, partim illecebris, partim dolo tunc decepti fuerant, nunc ad sanam mentem reversi, formulam ab ariminensi concilio editam anathemate damnarunt, et catholicae fidei apud Nicaeam promulgatae subscripserunt, et communione nobiscum inita, adversus Arium ejusque discipulos graviori indignatione commoventur.

PL 8, 1386D

実に、アリミヌムに集められ、あるときは誘惑によって、あるときは欺きによって当時欺かれていたほとんどすべての者たちは、いま健全な心へと立ち返り、アリミヌムの教会会議で発せられた定式を破門のうちに断罪し、ニカイアで公布されたカトリックの信仰に署名し、我々との交わりを結んだ上で、アレイオスとその弟子たちに対して、いっそう激しい憤りに動かされている。

3

Cujus rei argumentum cum ipsi charitatis vestrae legati viderent, vos ipsos in subscriptione sua conjunxerunt, anathemate damnantes Arium, necnon ea quae Arimini contra fidem Nicaeae firmatam gesta sunt; quibus et vos perjuriis in fraudem inducti subscripsistis.

PL 8, 1386D

この事実の証しを、諸君の愛の使節たち自身が目にしたとき、彼らは、自分たちの署名の中に諸君自身をも結び合わせ、アレイオスを、またアリミヌムにおいてニカイアの確認された信仰に反して行われたことを、破門のうちに断罪した。諸君もまた、その偽誓によって欺かれ、それに署名したのであった。

Epistola XV, Caput IV

第XV通 第IV章PL 8, 1386D
1

Quamobrem congruum nobis visum est, litteras ad charitatem vestram scribere, et justa petentibus subvenire: praesertim cum ex professione legatorum vestrorum cognoverimus, Orientales ad sanam mentem reversos cum orthodoxis Occidentalibus consentire.

PL 8, 1386D

それゆえ、我々には、諸君の愛に宛てて書簡をしたため、正当な要求をなす者たちを助けることがふさわしいと思われた。とりわけ、諸君の使節たちの公言によって、東方の者たちが健全な心へと立ち返り、正統な西方の者たちと一致していることを、我々が知るに至ったからである。

2

Significamus autem vobis, ne sitis nescii, ariminensis consilii blasphemias ab iis, qui tunc per fraudem decepti fuisse visi sunt, nunc anathemate perculsas esse, et universos conspirantibus animis in nicaenam fidem consensisse.

PL 8, 1386D

しかし我々は、諸君が知らずにいることのないようにと、次のことを告げ知らせる——アリミヌムの教会会議〔底本は consilii。concilii と読む〕の冒瀆は、当時欺きによって欺かれたと見られていた者たちによって、いまや破門に打たれたこと、そしてすべての者が心を一つにして、ニカイアの信仰に同意したことを。

3

Sed et vos id omnibus indicare debetis, ut qui per vim ac fraudem aliquod fidei suae detrimentum passi sunt, nunc tandem ex haeretica caligine ad divinam catholicae libertatis lucem valeant emergere.

PL 8, 1386D

しかし諸君もまた、これをすべての人に示すべきである。力と欺きによって自らの信仰に何らかの損失を被った者たちが、いまついに、異端の暗闇から、カトリックの自由という神的な光へと浮かび上がることができるように。

4

Qui quidem si post hoc concilium perversae doctrinae virus evomere, et omnes Arii blasphemias rejicere, easque anathemate damnare noluerint, sciant se pariter cum Ario ejusque discipulis, et reliquis serpentibus, sive Sabellianis seu Patropassianis aut quibuslibet aliis haereticis extraneos esse et alienos a communione Ecclesiae, quae adulterinos filios non admittit. Deus vos incolumes custodiat, fratres charissimi.

PL 8, 1386D

もし彼らが、この教会会議の後になってもなお、倒錯した教説の毒を吐き出すこと、アレイオスのあらゆる冒瀆を退けること、それを破門のうちに断罪することを望まないならば、彼らは、アレイオスとその弟子たち、そしてその他の蛇のごとき者たち——サベリウス派であれ、父受苦説派であれ、その他いかなる異端者であれ——とひとしく、教会の交わりとは無縁であり、疎遠な者であることを知るがよい。教会は、不義の子らを受け入れないのだから。いとも親愛なる兄弟たちよ、神が諸君を無事に守らんことを。