Epistola I, Prooemium
第I通 冒頭PL 8, 878A[0879] Legi litteras a presbyteris meis Elpidio et Philoxeno mihi allatas, miratusque sum, cum nos ex dilectione et veritatis conscientia scripserimus, a vobis contentiose, nec ut decebat, rescriptum esse.
PL 8, 878A私は、我が司祭エルピディオスとピロクセノスが私のもとへ持参した書簡を読み、我々が愛と真理の認識から書き送ったにもかかわらず、諸君から争いを好む調子で、しかも相応しからぬ仕方で返書が寄せられたことに驚いた。
Superbia enim et arrogantia scribentium per epistolam sese prodebat: haec autem a Christiana fide aliena sunt. Decebat enim, quae cum dilectione scripta erant, parem cum dilectione, et non cum contentione responsionem obtinere.
PL 8, 880C書簡によって、書き手たちの高慢と傲慢がおのずと露わになっていたからである。だがこれらはキリスト教の信仰とは無縁のものである。愛をもって書かれたものは、争いをもってではなく、愛をもって等しく応える返答を得るべきであった。
An non caritatis indicium est, presbyteros misisse qui cum dolentibus condolerent, et eos qui scripserant adhortarentur ut venirent, quo quam primum omnia tandem componi ac recte constitui valerent, nec diutius fratres nostri vexarentur, nec vos quidam criminarentur?
PL 8, 880C悲しむ者たちとともに悲しむ司祭たちを遣わし、書簡を書き送った者たちに来るよう促したのは、愛のしるしではないか。それは、ようやく一日も早くすべてが整えられ正しく定められ、我々の兄弟たちがこれ以上苦しめられることもなく、ある者たちが諸君を咎めることもなくなるためであった。
Sed nescio cur sic affici vobis placuerit, ut nos induxeritis ad suspicandum, quae vos verba nos honorandi causa dicere videbamini, haec ipsa cum quadam dissimulatione et irrisione dixisse.
PL 8, 880Cだが、なぜ諸君がこのように感じるに至ったのか、私には分からない。諸君は、我々に敬意を表するために語っていると見えた当の言葉を、何やら素知らぬふりと嘲りをもって語ったのではないかと、我々に疑わせるに至ったのである。
Presbyteri namque qui missi sunt, quos cum gaudio rediisse oportebat, contra moesti rediere ob ea quae illic geri conspexerant.
PL 8, 880Dというのも、遣わされた司祭たちは、喜びをもって帰るべきであったのに、あちらで行われているのを目にしたことのゆえに、逆に悲しんで帰ってきたからである。
Ego vero, postquam litteras legi, cum multa mecum reputassem, epistolam apud me retinui, sperans vestrum saltem aliquos esse venturos, nec epistola opus fore, ne, si illa manifesta fieret, multos hic contristaret.
PL 8, 881A私はといえば、書簡を読んだのち、多くのことを思い巡らしたうえで、書簡を手元にとどめ、諸君のうち少なくとも何人かは来るであろう、そうなれば書簡は要らなくなろうと期待した。それが公になれば、ここで多くの者を悲しませることになるからである。
Quandoquidem autem, nullo adveniente, necesse fuit illam proferre, fateor vobis, omnes admiratione capti, vix induci potuerunt ut crederent res hujusmodi a vobis esse scriptas: contentionis enim magis, quam charitatis epistola illa specimen prae se ferebat.
PL 8, 881Aしかし、誰も来ないので、それを公にする必要が生じたとき、諸君に告白するが、皆は驚きにとらえられ、かかる事柄が諸君によって書かれたとはほとんど信じることができなかった。あの書簡は、愛の見本というより、むしろ争いの見本を示していたからである。
Quod si eloquentiae ostentandae causa qui epistolam dictavit ita scripserit, aliorum sane est hujusmodi institutum.
PL 8, 881Aもし書簡を口述した者が、弁舌を誇示するためにこのように書いたのだとすれば、そのような企ては、確かに他の者たちのものである。
In rebus enim ecclesiasticis non ostentatio eloquentiae quaerenda est, sed canones apostolici, ac studendum ut ne unus quidem ex pusillis qui in Ecclesia sunt scandalizetur.
PL 8, 881A教会の事柄においては、求めるべきは弁舌の誇示ではなく使徒の規定であり、教会にいる小さな者たちのうち一人たりとも躓かされることのないよう努めなければならない。
Expedit enim, secundum ecclesiasticam sententiam, molam asinariam suspendi a collo, et ita in mare demergi potius, quam vel unum ex pusillis scandalizare (Matth. XVIII, 6) .
PL 8, 881A教会の判断によれば、「ロバの石臼を首に掛けられ、そのまま海に沈められるほうが、小さな者たちのうち一人でも躓かせるよりも益である」(マタイ18:6)。
Quod si aliquibus mutua quadam simultate exacerbatis (non enim talem omnium mentem fuisse dixerim) istiusmodi epistolam scribi placuit, decebat quidem vel omnino non offendi, vel solem non occidere super offensa; hanc certe eo progredi non oportuit, ut scripto declararetur.
PL 8, 881Bもし、ある者たちが互いの何らかの敵意にいらだっていて(皆の心がそのようであったとは、私は言わない)、そのような書簡を書くことを決めたのだとしても、そもそも腹を立てないか、あるいは怒りのうちに日を沈ませないかのどちらかであるべきだった。少なくとも、その怒りが文書で言明されるところにまで進むべきではなかった。
Epistola I, Caput II
第I通 第II章PL 8, 881BNihil in litteris suis esse unde juste expostularent. Quid enim actum est dignum querela: aut quibusnam epistolae meae dictis vobis succensendum fuit? an quia hortati sumus ut ad synodum accederetis? Atqui illud cum gaudio potius excipiendum fuit.
PL 8, 881Bユリウスの書簡には、彼らが正当に抗議できる根拠は何もない。実際、抗議に値するどのようなことが行われたというのか。あるいは、我が書簡のどの言葉に諸君は腹を立てるべきであったのか。我々が諸君に教会会議に出席するよう促したからか。だが、それはむしろ喜びをもって受けるべきことであった。
Quibus enim est de rebus a se gestis, aut, ut ipsi aiunt, judicatis fiducia, ii non indigne ferunt si ab aliis judicium suum examinetur; sed pro certo habent ea, quae ipsi juste judicarunt, injusta numquam fieri valere.
PL 8, 882B自らが行った、あるいは彼ら自身の言うところでは裁いた事柄について確信のある者たちは、自分たちの裁きが他の者たちによって吟味されても不快には思わない。むしろ、自分たちが正しく裁いたことは、決して不正なものになりえないと確信しているのである。
Quocirca episcopi in magna synodo Nicaena congregati, non citra Dei consilium, prioris synodi acta in alia synodo disquiri permiserunt, ut qui judicarent, prae oculis habentes secundum futurum esse judicium, cum omni cautela rem expenderent; et qui judicarentur, crederent se non ex priorum judicum odio et inimicitia, sed ex aequitatis prescripto judicatos esse.
PL 8, 882Bそれゆえ、大いなるニカイア教会会議に集まった司教たちは、神の計らいなしにではなく、先の会議の記録が別の会議で調べ直されることを許した。それは、裁く者たちが、第二の裁きが後に控えていることを眼前に置いて、あらゆる慎重さをもって事を量り、裁かれる者たちが、先の裁き手たちの憎しみと敵意からではなく、公正さの定めによって裁かれたのだと信じるようにするためであった。
Quod si hujusmodi consuetudinem, antiquam sane, in magna synodo memoratam descriptamque, apud vos valere nolitis, indecora fuerit ejusmodi recusatio. Morem namque, qui semel in Ecclesia obtinuit, et a synodis confirmatus est, minime decet a paucis abrogari.
PL 8, 882Bもし諸君が、大いなる会議で言及され記された、まことに古いこのような慣行を、諸君のもとで有効とすることを望まないのなら、そのような拒絶は見苦しいであろう。教会において一度確立し、諸会議によって確認された慣習を、少数の者が廃することは、少しも相応しくないからである。
Alioqui neque jure in hoc indignati videantur. Nam qui a vobis Eusebianis cum litteris missi sunt, Macarius videlicet presbyter ac Martyrius et Hesychius diaconi, huc advenientes cum non valerent presbyteris Athanasii, qui huc se contulerant, obsistere, sed in omnibus refutarentur atque convincerentur, tum a nobis id postularunt, ut synodus indiceretur, litteraeque ad Athanasium episcopum Alexandriam, necnon ad Eusebianos mitterentur, ut coram omnibus justum posset proferri judicium: tum enim se omnia contra Athanasium allata crimina probaturos promisere.
PL 8, 882Bそれに、彼らがこの点で憤るのも正当とは見えないであろう。というのも、諸君エウセビオス派によって書簡とともに遣わされた者たち、すなわち司祭マカリオスと助祭マルテュリオスおよびヘシュキオスは、ここに到着し、ここに来ていたアタナシオスの司祭たちに反論することができず、あらゆる点で論駁され論破されるに及んで、我々に、教会会議を招集し、アレクサンドリアの司教アタナシオスにも、エウセビオス派にも書簡を送るよう要請したからである。それは、皆の前で正しい裁きが下されうるためであり、そのとき彼らは、アタナシオスに対して持ち出されたすべての罪状を証明すると約束したのである。
Publice namque a nobis Martyrius et Hesychius convicti sunt, et presbyteris Athanasii Alexandriae episcopi cum fiducia obsistentibus, Martyrius et socii, ut vere dicam, in omnibus refutabantur; hincque factum est ut synodum coacti sint postulare.
PL 8, 884A実際、マルテュリオスとヘシュキオスは我々の前で公に論破され、アレクサンドリアの司教アタナシオスの司祭たちが確信をもって反論するのに対し、マルテュリオスとその仲間たちは、真実を言えば、あらゆる点で論駁されたのであって、そこから、教会会議を要請せざるをえなくなったのである。
Si igitur Martyrio et Hesychio nullam synodum postulantibus auctor ego fuissem, ut ii qui scripserant defatigationis molestiam subirent fratrum nostrorum gratia, qui se injuriam passos conquerebantur, hoc etiam in casu aequa et justa fuisset adhortatio, quippe quae ecclesiastica sit et Deo grata.
PL 8, 884Aそれゆえ、もしマルテュリオスとヘシュキオスが何の教会会議も要請していなかったのに私が発案者となって、書き送った者たちが、不当な扱いを受けたと嘆いていた我々の兄弟たちのために、労苦の疲れを引き受けるよう促したのだとしても、その場合にもその勧告は公正で正しかったであろう。それは教会にかなうものであり、神に喜ばれるものだからである。
Jam vero cum iidem, quos vos ipsi Eusebiani fide dignos censuistis, nos rogarint ut synodus convocaretur; decuit vocatos non indigne ferre, sed potius alacriter occurrere.
PL 8, 884Bところが、諸君エウセビオス派自身が信ずるに足ると判断した当の者たちが我々に教会会議の招集を求めたのであるから、召された者たちは不快に思うべきではなく、むしろ喜んで出向くべきであった。
Quapropter indignatio eorum, qui hoc iniquo animo ferre visi sunt, proterva est; detrectatio vero eorum, qui venire noluerunt, inhonesta et suspecta hinc deprehenditur. Aliquisne reprehendit, si quae probat, cum ipse facit, ab alio fieri videat?
PL 8, 884Bしたがって、これを不本意に受けとめたと見える者たちの憤りは不遜であり、来ることを望まなかった者たちの拒絶は、そこから不名誉で疑わしいものと知られる。自分が行うときには是認することを、他の者によって行われるのを見て、それを非難する者があろうか。
Epistola I, Caput III
第I通 第III章PL 8, 884BObjiciunt dedecorari synodum cujus judicata rescindantur. Ipsi convincuntur acta Nicaenae synodi rescidisse.
PL 8, 884B彼らは、その裁きが覆される会議は面目を失うと言い立てる。彼ら自身こそ、ニカイア会議の記録を覆したことが立証される。
Si enim, ut scribitis, quaelibet synodus firmam habet auctoritatem, et contumeliose agitur cum judice, si ejus judicium ab alio examinetur, considerate, dilecti, quinam sint qui synodum inhonorant, et quinam ea quae ab aliis prius judicata sint rescindant.
PL 8, 884B諸君が書くとおり、いかなる会議も確固たる権威を有し、裁き手はその裁きを他の者に吟味されるなら侮辱を受けることになるというのであれば、愛する者たちよ、よく考えよ。会議を辱めているのは誰か、他の者たちがすでに裁いたことを覆しているのは誰か。
Et ne singulorum acta expendens, quosdam gravare videar, sane quod postremo gestum est, cum sit horrendum auditu, sufficit ad caetera, quae a me omittuntur, comprobanda.
PL 8, 884C個々の者の行いを量って、ある者たちを責めていると見えないよう、最近行われたことだけを挙げるが、それは聞くだに恐ろしいことであるから、私が省く他のことを裏づけるのに十分である。
Ariani a beatae memoriae Alexandro quondam Alexandriae Episcopo ob impietatem ejecti, non solùm à singulis civitatibus expulsi sunt, sed et ab omnibus pariter qui ad Nicaenam magnam synodum simul convenerant, anathemate sunt damnati.
PL 8, 884Cアレイオス派の者たちは、幸いなる記憶のアレクサンドロス、かつてのアレクサンドリアの司教によって不敬のゆえに追放され、それぞれの都市から追い出されたのみならず、ニカイアの大会議に共に集まったすべての者たちからも、等しくアナテマをもって断罪された。
Non enim leve erat eorum scelus, nec in hominem, sed in ipsum Dominum nostrum Jesum Christum, Filium Dei viventis peccaverunt.
PL 8, 884C彼らの罪は軽いものではなく、人に対してではなく、我々の主イエス・キリスト、生ける神の子その方に対して罪を犯したからである。
At tamen qui a toto terrarum orbe rejecti fuerant, et apud universam Ecclesiam infamati, nunc recepti dicuntur; quod et vobis audientibus indigne ferendum existimo.
PL 8, 884Cそれにもかかわらず、全世界から退けられ、教会全体において悪名を負っていた者たちが、いまや受け入れられたと言われている。これは諸君が聞いても憤るべきことだと、私は思う。
Quinam igitur sunt qui synodum dedecore afficiunt; nonne qui trecentorum episcoporum suffragia pro nihilo habent, et impietatem pietati anteponunt?
PL 8, 884Dでは、会議を辱めているのは誰か。三百人の司教の票決を無に等しいと見なし、不敬を敬虔の上に置く者たちではないか。
Et Ariomanitarum quidem haeresis ab omnibus ubique episcopis convicta et condemnata est: Athanasus vero et Marcellus episcopi plures habent qui ipsos verbis scriptisque defendunt.
PL 8, 884Dアレイオス狂信者たちの異端は、至るところの司教すべてによって論破され断罪された。ところがアタナシオスとマルケロスの両司教には〔底本は Athanasus。Athanasius と読む〕、言葉と文書によって彼らを弁護する者が数多くいる。
Nam de Marcello nobis testimonium perhibuere, quod in Nicaena synodo Arianis obstiterit. De Athanasio autem testes dixerunt, eum nec Tyri convictum, nec in Mareote, ubi monimenta adversus illum adornata esse dicitur, praesentem fuisse.
PL 8, 884Dマルケロスについては、彼がニカイア会議でアレイオス派に抵抗したと、彼らは我々に証言した。アタナシオスについては、彼がテュロスで論破されたこともなく、彼に対する記録が仕立てられたと言われるマレオティスに居合わせたこともないと、証人たちが述べた。
Scitis autem, dilecti, quae ab una solum parte aguntur, nullam vim habere, sed suspecta esse.
PL 8, 885A愛する者たちよ、諸君は知っている。一方の側だけで行われたことは効力をもたず、疑わしいものだということを。
Nos tamen, quanquam sic actum esset, accuratioris disquisitionis causâ, nec de vobis, nec de iis, qui pro illis scripserant, quidquam praejudicantes, hortati sumus eos, qui litteras miserant, ut huc se conferrent: ut quando quidem plures sunt qui pro illis scripsere, in synodo omnia examinarentur: quo nec damnetur innoxius, nec qui reus est ut purus habeatur.
PL 8, 885Aそれでも我々は、事がそのように行われていたにせよ、より正確な調査のために、諸君についても、彼らのために書き送った者たちについても、何一つ予断することなく、書簡を送った者たちに、ここへ出向くよう促した。彼らのために書いた者が多数いるのだから、すべてが会議で吟味され、無実の者が断罪されず、罪に問われている者が潔白と見なされることのないようにするためである。
Non igitur a nobis vilipenditur synodus, sed ab iis qui temere et levissime Arianos ab omnibus damnatos, etiam contra judicum sententiam receperunt.
PL 8, 885Aしたがって、会議を軽んじているのは我々ではなく、すべての者から断罪されたアレイオス派の者たちを、裁き手たちの判決にも反して、軽率にきわめて軽々しく受け入れた者たちである。
Horum quidem plerique jam resoluti cum Christo sunt: sed qui etiamnum superstites sunt indigne ferunt quod suum judicium quidam resciderint.
PL 8, 885B彼らのうちの大半はすでに世を去り、キリストとともにある。だが、なお生き残っている者たちは、ある者たちが自分たちの裁きを覆したことを不快に思っている。
Epistola I, Caput IV
第I通 第IV章PL 8, 885BNicaenam synodum in causa Pisti Eusebiani temerant; Julius illaesam servat. Hoc autem ita se habere deprehendimus ex iis quae Alexandriae acta sunt.
PL 8, 885Bエウセビオス派は、ピストスの件でニカイア会議を汚すが、ユリウスはそれを損なわずに守る。このことがそのとおりであると、我々はアレクサンドリアで行われたことから知る。
Nam Carpones quidam ab Alexandro ob Arianam haeresim pulsus, simul et nonnulli ejusdem haeresis causa ejecti, a quodam Gregorio missi huc venerunt. Idipsum etiam a Macario presbytero, Martyrio et Hesychio diaconis didicimus.
PL 8, 885Bというのも、アレイオス派の異端のゆえにアレクサンドロスによって追放されたカルポネスなる者が、同じ異端のゆえに追い出された数人とともに、あるグレゴリオスによって遣わされて、ここへやって来たからである。同じことは、司祭マカリオス、助祭マルテュリオスとヘシュキオスからも我々は知った。
Antequam enim presbyteri Athanasii advenirent, auctores nobis erant ut Alexandriam Pisto cuidam litteras mitteremus, quo tempore Athanasius quoque episcopus Alexandriae degebat.
PL 8, 885Bアタナシオスの司祭たちが到着する前に、アタナシオス司教もアレクサンドリアに滞在していたその時に、ピストスなる者にアレクサンドリアへ書簡を送るよう、我々に勧める者たちがいたからである。
Quem Pistum Athanasii presbyteri supervenientes Arianum esse declararunt, expulsum olim ab Alexandro episcopo et a Nicaena synodo; jam vero ordinatum a quodam Secundo, quem magna synodus ejecerat, utpote Arianum.
PL 8, 885Cそのピストスを、後から来たアタナシオスの司祭たちは、アレイオス派の者であると明言した。かつて司教アレクサンドロスとニカイア会議によって追放されたのに、今度は、アレイオス派として大会議が追放していたあるセクンドゥスによって叙階されていたのである。
Hoc autem nec ipse Martyrius aut socii inficiabantur, neque negabant Pistum a Secundo fuisse ordinatum.
PL 8, 885Cこのことは、マルテュリオス自身も仲間たちも否定せず、ピストスがセクンドゥスによって叙階されたことも否定しなかった。
Hinc igitur perpendite, quinam jure culpandi sint, nosne quibus persuaderi non potuit ut Pisto Ariano scriberemus, an qui auctores erant ut magnam synodum vilipenderemus, et impiis, quasi pii fuissent, litteras mitteremus?
PL 8, 885Cそこから考えよ。正当に咎められるべきは誰か。アレイオス派のピストスに書簡を書くよう説得されえなかった我々か、それとも、我々が大会議を軽んじ、不敬な者たちに、あたかも敬虔な者であるかのように書簡を送るよう勧めた者たちか。
Nam Macarius ipse presbyter, qui cum Martyrio ab Eusebio missus est, ut audivit instare presbyteros Athanasii, cum nos expectaremus ut una cum Martyrio et Hesychio coram nobis se sisteret, corpore licet aeger, noctu abscessit; ut hinc merito conjiceremus, eum ideo discessisse, quod se puderet circa Pistum refutatum iri; cum fieri non posset ut ordinatio Secundi Ariani in Ecclesia catholica valeret.
PL 8, 888A実際、マルテュリオスとともにエウセビオスによって遣わされた司祭マカリオス自身が、アタナシオスの司祭たちが迫っていると聞いたとき、我々が、彼がマルテュリオスとヘシュキオスと共に我々の前に出頭するのを待っていたのに、身体は病んでいたにもかかわらず、夜のうちに立ち去った。それゆえ我々は、当然にも、ピストスに関して論駁されるのを恥じて去ったのだと推測した。アレイオス派のセクンドゥスの叙階が公同の教会において有効となることはありえなかったからである。
Illud enim re vera synodo et episcopis qui in ea convenere contumeliosum esse, si quae illi tanto studio ac pietate tanquam Deo praesente egerunt, quasi nullius pretii abrogarentur.
PL 8, 888Aまことに、あの会議とそこに集まった司教たちにとって侮辱となるのは、彼らが神の臨在のもとにあるかのように、かくも熱心に敬虔をもって行ったことを、無価値なもののように廃することである。
Epistola I, Caput V
第I通 第V章PL 8, 888AFucatum illorum pro synodorum decretis studium. Si igitur, uti scribitis, eorum qua in causa Novati et Pauli Samosatensis gesta sunt exemplo, synodorum dogmata vigere oportet, certe multo magis decuit trecentorum episcoporum decreta non irrita fieri, decuit universalem synodum a paucis non contemni.
PL 8, 888A彼らが会議の決定のために示す熱意は、見せかけである。それゆえ、諸君が書くように、ノウァトゥスとサモサタのパウロスの件で行われたことの例にならって〔底本は qua(刷りが傷んでいる)。quae と読む〕、諸会議の教義が有効であるべきだとすれば、三百人の司教たちの決定が無効にされないこと、全教会の会議が少数の者たちに軽んじられないことは、はるかに相応しかったはずである。
Ariani enim sunt haeretici aeque ac illi, et paria contra hos atque contra illos decreta prodierunt. Cum autem tales ausus viderimus, quinam discordiae flammam accenderunt? nos enim istud commisisse in litteris vestris arguistis.
PL 8, 888Bアレイオス派の者たちは、あの者たちと等しく異端者であり、こちらの者たちに対しても、あちらの者たちに対しても、等しい決定が出された。さて、このような大胆な所業を我々が見たとき、不和の炎を燃やしたのは誰か。諸君は書簡のなかで、我々がそれを犯したと責めたのである。
Nosue discordiam induximus, qui afflictorum fratrum vicem dolemus, et omnia secundum canonem egimus? annon potius qui contentiose et contra canonem trecentorum decreta violarunt, et in omnibus synodum contempserunt?
PL 8, 888Bでは、不和をもち込んだのは我々か。苦しむ兄弟たちのために心を痛め、すべてを規定に従って行った我々が。むしろ、争いを好んで規定に反し、三百人の決定を破り、あらゆる点で会議を軽んじた者たちではないか。
Non solum enim Ariani admissi, sed et a loco in locum episcopi sese transferre meditati sunt.
PL 8, 888Bアレイオス派の者たちが受け入れられたばかりでなく、司教たちが、ある場所から別の場所へ自らを移すことまで企てたからである。
Si igitur vere parem eumdemque existimatis episcoporum honorem, neque ex magnitudine civitatum, uti scribitis, episcoporum dignitatem metimini, oportuit eum cui parva civitas concredita fuerat, in illa manere, nec contempta illa quae sibi credita erat, ad aliam sibi non commissam transire; ita ut eam quae sibi a Deo tradita est despiceret, inanem vero hominum gloriam exoptaret.
PL 8, 888Bそれゆえ、もし諸君が本当に司教たちの栄誉を等しく同一のものと考え、諸君が書くように、都市の大きさによって司教たちの品位を測らないのであれば、小さな都市を委ねられていた者は、そこにとどまるべきであり、自分に委ねられた都市を軽んじて、自分に委ねられていない他の都市へ移るべきではなかった。それは、神から自分に託されたものを蔑み、人間のむなしい栄光を切に望むことになるからである。
Epistola I, Caput VI
第I通 第VI章PL 8, 889ANe Romam se conferant, frustra obtendunt angustiam temporis praefiniti. Ergo, dilectissimi; oportuit vos huc accedere, et non abnuere, ut negotium ad finem deduceretur; id enim ratio postulat.
PL 8, 889A彼らは、ローマへ赴かないために、定められた期限の短さをむなしく口実にする。それゆえ、愛する者たちよ、諸君はここへ来るべきであり、来ることを拒むべきではなかった。それは、事が終結に導かれるためであった。理がそれを求めるからである。
Sed fortasse praefinitum tempus id vobis non permisit; in litteris enim vestris conquesti estis angustum nos ad synodum cogendam temporis spatium definivisse. Verum hoc, dilecti, mera est causae simulatio.
PL 8, 889Aしかしおそらく、定められた期間が諸君にそれを許さなかったのであろう。諸君は書簡で、我々が教会会議を招集するのに短い期間しか定めなかったと訴えているからである。だが、愛する者たちよ、これは事の単なる口実にすぎない。
Nam si quos jam profectos praevertisset ille dies, angustum sane fuisse praefiniti temporis spatium recte arguerent.
PL 8, 889Bもしすでに出発していた者たちを、あの日が追い越してしまったのなら、定められた期間の余裕が確かに狭かったと、彼らが正しく責めることもできたであろう。
Si autem ii, quibus accedere non libuit, presbyteros quoque usque ad mensem Januarium detinuerint, merus est praetextus hominum suis rebus diffidentium.
PL 8, 889Bしかし、来ることを望まなかった者たちが、司祭たちをも一月まで引き留めたのであれば、それは自分たちの立場に自信のない者たちの単なる口実である。
Venissent enim, ut prius dixi, si de sua causa bene sperassent, non itineris intervallum considerantes, nec ad praefinitum tempus respicientes, sed justitia et aequitate suae causae freti.
PL 8, 889B彼らは、先に言ったように、自分たちの事情について良い望みを抱いていたなら、来ていたであろう。道のりの隔たりを考えず、定められた期限を顧みず、自分たちの事情の正義と公正に頼んで。
Epistola I, Caput VII
第I通 第VII章PL 8, 889BAt fortassis ob temporis rationem non venerunt; hoc enim rursum scripto significastis, oportuisse scilicet nos, animadvertentes praesentem rerum Orientalium statum, non vos hortari ad veniendum.
PL 8, 889Bしかしおそらく、時局のゆえに来なかったのであろう。諸君はこのことも改めて書面で示したからである。すなわち、東方の事情の現状に気づくならば、我々は諸君に来るよう促すべきではなかったと。
Si igitur ob talem temporum conditionem profecti non estis, ut dicitis, decuit vos in primis temporis hujusce ratione habita, schismatis, luctus et lacrymarum in ecclesiis non esse auctores.
PL 8, 889Bそれゆえ、もし諸君が言うように、そのような時局のために出発しなかったのであれば、まずは、この時局を考慮して、諸教会に分裂と悲嘆と涙をもたらす者とならぬようにすべきであった。
Jam vero qui talia egerunt indicarunt, non temporis conditionem hujusce rei causam esse, sed meditatum accedere nolentium consilium.
PL 8, 889Cところが、そのようなことを行った者たちは、この事の原因が時局の状況にあるのではなく、来ることを望まない者たちの企てられた意図にあることを示したのである。
Epistola I, Caput VIII
第I通 第VIII章PL 8, 889CInique moventur, quod Julius solus solis Eusebianis scripserit. Miror autem et hanc epistolae vestrae partem, qua expostulastis quod solus Eusebio ejusque sociis solis, et non omnibus vobis scripserim.
PL 8, 889Cユリウスがひとりで、エウセビオス派だけに書き送ったことを、彼らは不当にも憤る。私はまた、諸君の書簡のこの部分にも驚いている。そこで諸君は、私がエウセビオスとその仲間たちにのみ、ひとりで書き、諸君全員には書かなかったと抗議した。
Subtilitatem enim potius in expostulantibus invenire est, quam veritatem. Mihi enim, qui litteras contra Athanasium non aliunde quam a Martyrio et Hesychio acceperam, necesse fuit iis qui contra illum scripserant respondere.
PL 8, 892A抗議する者たちには、真理よりもむしろ、こまかな小理屈が見いだされるからである。実際私は、アタナシオスに対する書簡を、マルテュリオスとヘシュキオスからのほかどこからも受け取っていなかったので、彼に対して書いた者たちに返答する必要があった。
Oportuit igitur, ut vel Eusebiani non soli sine vobis omnibus scriberent, aut vos, quibus non scripsi, moleste non feratis quod iis rescriptum sit, qui scripserant. Nam si decuit litteras ad vos omnes mitti, par fuit etiam vos una cum illis scripsisse.
PL 8, 892Aそれゆえ、エウセビオス派の者たちが諸君全員を除いて自分たちだけで書かないようにするか、あるいは書簡を受けなかった諸君が、書いた者たちに返書が送られたことを不快に思わないようにするか、どちらかであるべきだった。もし書簡が諸君全員に送られるべきであったなら、諸君もまた彼らと共に書くことが相応しかったからである。
Nunc autem, quod congruum erat spectantes, illis scripsimus, qui nos certiores reddiderant et litteras ad nos miserant. Si et illud vos commovit, quod solus scripserim, par est vos etiam indignari, quod illi mihi soli scripserint.
PL 8, 892A今回、我々は、ふさわしいことを見据えて、我々に知らせ、我々に書簡を送っていた者たちに書き送った。もし私がひとりで書いたということが諸君を動揺させたなら、彼らが私ひとりに書き送ったことにも、諸君は等しく憤るべきである。
Sed in hoc quoque speciosa quidem, at non aequa excusatio est, dilectissimi. Attamen necessum est vobis notum facere, etiamsi solus scripserim, non ideo mei solius, sed omnium episcoporum qui in Italia sunt, et qui in his partibus degunt, esse illam sententiam.
PL 8, 892Aだが、この点でも、愛する者たちよ、それは見かけはもっともらしいが、公平でない弁解である。それでも、諸君に知らせておく必要がある。私がひとりで書いたとしても、あの判断は私ひとりのものではなく、イタリアにいるすべての司教と、これらの地域に住む司教たちのものである。
Et ego quidem nolui omnes ad scribendum inducere, ne complurimis id grave ac molestum foret. Certe jam ad praefinitum tempus episcopi convenere, et ejusdem sententiae fuerunt, quam denuo his litteris vobis significo.
PL 8, 892B私は、全員を書くよう促すことを望まなかった。それが大多数の者にとって重荷となり煩わしいことにならぬようにするためである。定められた期日にはすでに司教たちが集まり、同じ判断であった。私はそれをこの書簡であらためて諸君に知らせる。
Quapropter, dilecti, etiamsi solus scribo, omnium tamen hanc esse sententiam agnoscite. Et haec quidem satis sint ad demonstrandum, quosdam ex vobis non aequas, sed iujustas et suspectas causas afferre.
PL 8, 892Bそれゆえ、愛する者たちよ、私はひとりで書いているにせよ、これが全員の判断であることを承知せよ。諸君の一部の者が、公平でなく、不当で〔底本は iujustas。injustas と読む〕疑わしい理由を持ち出していることを示すには、以上で十分であろう。
Epistola I, Caput IX
第I通 第IX章PL 8, 892BAthanasius et Marcellus jure ad communionem admissi. Quod autem non temere vel injuste coepiscopos nostros Athanasium et Marcellum ad communionem susceperimus, tametsi ex supradictis id satis planum est, operae tamen pretium fuerit paucis verbis vobis demonstrare.
PL 8, 892Bアタナシオスとマルケロスは、正当に交わりに受け入れられた。我々が、我々の同僚の司教であるアタナシオスとマルケロスを、軽率にあるいは不当に交わりに受け入れたのではないということは、以上に述べたことから十分に明らかではあるが、それでも、諸君に少ない言葉で示す労には値するであろう。
Contra Athanasium scripserunt primum Eusebiani ac socii; scripsistis et vos modo. Pro Athanasio autem complures episcopi ex Aegypto et ex aliis provinciis scripserunt.
PL 8, 892Cアタナシオスに反対して書いたのは、まずエウセビオス派とその仲間たちであり、諸君も先ごろ書いた。だがアタナシオスのために書いたのは、エジプトとほかの諸属州の多数の司教たちである。
Primum igitur observandum est, vestras adversus illum litteras inter se pugnare, et priores cum secundis nulla ratione consentire; sed in multis primas a secundis confutari, et secundas a primis falsi argui.
PL 8, 892Cそれゆえ、まず注意すべきは、彼に対する諸君の書簡が互いに争い合っており、先の書簡が後のものと少しも一致せず、多くの点で最初のものが二番目のものに反駁され、二番目のものが最初のものによって偽りと証明されていることである。
Cum autem litterae inter se non consentiunt, nulla iis quae dicuntur habenda fides. Dehinc si vestris litteris fidem haberi postulatis, consentaneum est et iis qui pro illo scripserunt fidem non negare, maxime quia vos de iis quae quidem procul a vobis gesta sint scribitis, illi vero cum in ipsis essent locis, ubi et virum ipsum et res illic gestas viderunt, scribant, et vitae ejus probitatem testentur, affirmantes eum calumniam in omnibus passum esse.
PL 8, 892C書簡が互いに一致しないとき、語られていることには、いかなる信も置かれるべきでない。さて、もし諸君が自分たちの書簡に信を置かれることを求めるなら、彼のために書いた者たちにも信を拒まないのが筋である。とりわけ、諸君は諸君から遠く離れて行われたことについて書いているのに、彼らはそれらの場所そのもののうちにいて、その人自身とそこで行われた事柄を見たうえで書き、彼の生き方の正直さを証言し、彼がすべてにおいて誹謗を受けたのだと断言しているからである。
Ac rursum Arsenius quidam episcopus dictus est aliquando interfectus ab Athanasio, sed hunc vivere, immo ejus amicum esse didicimus.
PL 8, 892Dさらにまた、アルセニオスという司教が、かつてアタナシオスに殺されたと言われた。だが我々は、彼が生きており、それどころかアタナシオスの友であると知った。
Epistola I, Caput X
第I通 第X章PL 8, 892DMareotica gesta ex se irrita, una tantum parte praesente. Ille igitur [Athanasius] monimenta in Mareote adornata, altera solum e partibus praesente facta fuisse affirmavit.
PL 8, 892Dマレオティスの記録は、一方の当事者だけが居合わせたのだから、それ自体で無効である。それゆえ彼[アタナシオス]は、マレオティスで仕立てられた記録は、両当事者のうち一方だけが居合わせて作られたものだと断言した。
Nam nec illic adfuisse Macarium presbyterum qui accusabatur, nec ipsum episcopum ejus Athanasium, non solum ex verbis ejus, sed ex ipsis inquisitionum monimentis, quae Martyrius et Hesychius nobis attulerunt, agnovimus.
PL 8, 893A実際、告発されている司祭マカリオスも、その司教アタナシオス自身も、そこに居合わせなかったことは、彼の言葉からだけでなく、マルテュリオスとヘシュキオスが我々にもたらした審問の記録そのものからも、我々は知った。
Legendo quippe comperimus accusatorem quidem Ischyram illic adfuisse, Macarium autem et episcopum Athanasium minime; quin et Athanasii presbyteris postulantibus uti sibi interesse liceret, illud negatum esse.
PL 8, 893A読むことによって、告発者イスキュラスがそこに居合わせたが、マカリオスと司教アタナシオスはまったく居合わせなかったことが分かった。それどころか、アタナシオスの司祭たちが自分たちも立ち会うことを許すよう求めたのに、それは拒まれたのである。
Oportuit autem, dilectissimi, si modo judicium illud sincere actum fuisset, non tantum accusatorem, sed et accusatum adesse.
PL 8, 893A愛する者たちよ、もしあの裁きが誠実に行われたのであれば、告発者だけでなく、告発された者も居合わせるべきであった。
Sicut enim Tyri aderat Macarius qui accusabatur, et Ischyras accusator, et nihil ibi probatum est; sic et in Mareoten oportuit, non accusatorem solum, sed et accusatum accedere, ut is praesens vel convinceretur, vel non convictus calumniam palam faceret.
PL 8, 893A実際、テュロスでは告発されているマカリオスも、告発者イスキュラスも居合わせたのに、そこでは何も証明されなかった。同じように、マレオティスへも、告発者だけでなく告発された者も赴くべきであった。そうすれば、その者が居合わせて論破されるか、あるいは論破されなければ誹謗を明らかにしたであろう。
Jam vero cum hoc factum non sit, sed solus accusator, cum iis quos Athanasius recusabat, eo concesserit, suspecta sane acta illa videntur.
PL 8, 893Bところが、これが行われず、告発者だけが、アタナシオスが忌避していた者たちとともに赴いたのだから、あの記録は確かに疑わしく見える。
Conquestus est etiam ipse [Athanasius], eos qui ad Mareoten abierunt, se ejurante illuc concessisse: dicebat enim Theognium, Marin, Theodorum, Ursacium, Valentem et Macedonium sibi suspectos illuc missos fuisse.
PL 8, 893B彼自身[アタナシオス]もまた、マレオティスへ赴いた者たちが、自分が拒んだのにそこへ行ったと嘆いた。すなわち彼は、テオグニオス、マリス、テオドロス、ウルサキウス、ウァレンス、マケドニオスが、自分にとって疑わしい者であるのにそこへ遣わされたと言っていた。
Epistola I, Caput XI
第I通 第XI章PL 8, 893BEorumdem gestorum falsitas testibus pluribus confutatur. Hoc autem non suis tantum verbis, sed etiam ex epistola Alexandri quondam Thessalonicae episcopi demonstrabat.
PL 8, 893B同じ記録の偽りは、多くの証人によって論駁される。彼はこのことを、自分の言葉だけでなく、かつてのテサロニケの司教アレクサンドロスの書簡によっても示した。
Protulit enim ejus epistolam (Vid. Athanas. apolog. cont. Arian. p. 197) ad Dionysium in ea synodo comitem scriptam, qua significabat manifestam adversus Athanasium conspirationem esse conflatam.
PL 8, 893C実際彼は、その会議にいたコメスのディオニュシオスにあてて書かれた彼の書簡(アタナシオス『アレイオス派に対する弁明』197頁を見よ)を示した。そこでは、アタナシオスに対してあからさまな陰謀が企てられたことが示されていた。
Sed et ipsius accusatoris Ischyrae (Vid. Athanas., ibid., p. 181) scriptum protulit authenticum, quod totum erat ejus manu exaratum, in quo Deum omnipotentem testem invocans, neque calicem fuisse confractum, neque mensam eversam declarabat, sed se a quibusdam, ut hanc accusationem confingeret, subornatum esse.
PL 8, 893Cさらに、告発者イスキュラス自身の(アタナシオス『アレイオス派に対する弁明』181頁を見よ)真正の書付をも示した。それは全体が彼自身の手で書かれたもので、そこで彼は全能の神を証人として呼び求め、杯は砕かれておらず、食卓も覆されていないと宣言し、この告発をでっち上げるよう、ある者たちにそそのかされたのだと述べていた。
Cum advenissent autem presbyteri Mareotici, affirmarunt neque Ischyram esse catholicae Ecclesiae presbyterum, neque tale facinus perpetrasse Macarium, quale is illi imputabat.
PL 8, 893Cさて、マレオティスの司祭たちが到着すると、彼らは、イスキュラスは公同の教会の司祭ではなく、マカリオスは彼が帰するような凶行を犯していないと断言した。
Presbyteri vero et diaconi, qui huc accessere, non pauca, immo quam plurima de Athanasii episcopi innocentia testabantur, affirmantes nihil eorum quae illi objiciebantur verum esse, sed conspirationem adversus eum fuisse conflatam.
PL 8, 893Cここへ来た司祭たちと助祭たちは、司教アタナシオスの無実について、少なからず、いやきわめて多くを証言し、彼に対して向けられたことは何一つ真実ではなく、彼に対して陰謀が企てられたのだと断言していた。
Quin Aegypti quoque ac Libyae episcopi omnes litteris suis testati sunt, tum ejus ordinationem legitimam et ecclesiasticam fuisse, tum quae a vobis adversus illum delata sunt omnia esse falsa; neque enim caedem factam, nec ullos ejus causa occisos, neque calicem confractum fuisse, sed a vero abhorrere omnia.
PL 8, 893Dそれどころか、エジプトとリビアの司教たちも皆、その叙階が合法的で教会にかなうものであったこと、諸君によって彼に対して持ち出されたことはすべて偽りであることを、書簡で証言した。殺害は行われず、彼のために殺された者もなく、杯も砕かれておらず、すべては真実から遠いというのである。
Epistola I, Caput XII
第I通 第XII章PL 8, 893DEx ipsis gestis eorum falsitas comprobatur. Immo vero ex ipsis inquisitionum monimentis quae in Mareote una tantum ex partibus praesente facta fuerant comprobavit episcopus Athanasius, catechumenum quemdam interrogatum dixisse, se intus cum Ischyra fuisse, quo tempore aiunt Macarium Athanasii presbyterum se in cum locum immisisse; ex aliis vero, qui item interrog ti fuerunt, hunc dixisse quod in parva cellula, alium quod pone januam jaceret Ischyras tunc aegrotus, quo tempore illi Macarium aiunt eo advenisse.
PL 8, 893Dその記録そのものから、彼らの偽りが証明される。それどころか、一方の当事者だけが居合わせてマレオティスで作られたまさにその審問の記録から、司教アタナシオスは、次のことを立証した。ある洗礼志願者が尋問されて、アタナシオスの司祭マカリオスがその場所に押し入ったと彼らが言うそのとき、自分は中でイスキュラスと一緒にいたと述べたこと〔底本は cum locum。eum locum と読む〕。同じく尋問された〔底本は a の刷りがかすれて interrog ti と見える。interrogati と読む〕他の者たちのうち、ある者は、マカリオスがそこに来たと彼らが言うそのとき、当時病んでいたイスキュラスは小さな部屋に臥していたと言い、別の者は戸口の後ろに臥していたと言ったのである。
Ex hujus autem dictis hoc nos consequenter observamus: qui fieri potuit ut is, qui pone januam aeger decumberet, tunc steterit, liturgiam celebrarit, ac oblationem fecerit? Aut qui potuit oblatio apposita esse, cum intus essent catechumeni?
PL 8, 896Aこの者の言葉から、我々は当然次のことに気づいた。戸口の後ろで病んで臥していた者が、どうしてそのとき立ち上がり、典礼を行い、供え物をささげることができたのか。あるいは、洗礼志願者たちが中にいたのに、どうして供え物が据えられえたのか。
Si enim intus erant catechumeni, nondum oblationis tempus erat. Haec, ut dictum est, aiebat episcopus Athanasius, et ex ipsis monimentis palam faciebat, iis qui cum eo erant affirmantibus, nec Ischyram umquam in Ecclesia catholica fuisse presbyterum, nec in ecclesiasticis conventibus presbyteri locum habuisse.
PL 8, 896A洗礼志願者たちが中にいたのなら、供え物の時はまだ来ていなかったのである。司教アタナシオスは、述べられたとおりこれらのことを語り、その記録そのものから明らかにした。彼とともにいた者たちは、イスキュラスは公同の教会で司祭であったことは一度もなく、教会の集会で司祭の席を占めたこともないと断言していた。
Quin quo tempore Alexander, magna synodo (Nicaena) per indulgentiam id concedente, eos qui erant ex schismate Meletii recepit, Ischyram a Meletio in numero presbyterorum suorum nominatum prorsus non fuisse affirmabant: quod maximum argumentum est, ipsum ne ex Meletianis quidem presbyteris esse; nam si ex illis exstitisset, iis sane et ipse annumeratus fuisset.
PL 8, 896Bそれどころか、アレクサンドロスが、大会議(ニカイア)が寛容によってそれを認めたことで、メレティオスの分派に属していた者たちを受け入れたときも、イスキュラスは、メレティオスによって自分の司祭たちの数に指名された者のうちに決して入っていなかったと、彼らは断言していた。これは最大の論拠であって、彼はメレティオス派の司祭たちにさえ属していないということである。もし彼らの一人であったなら、確かに彼自身も彼らの中に数えられていたはずだからである。
Praeter haec, alia quoque Athanasius ex monimentis illis coarguebat Ischyrae mendacia: quippe qui in accusatione, qua libros, quando Macarius, ut ipsi aiunt, irrupit, combustos denuntiavit, ab iis testibus, quos ipse produxit, falsi convictus est.
PL 8, 896Bこれらに加えて、アタナシオスは、あの記録から、イスキュラスの他の偽りをも論駁した。すなわち、彼は、マカリオスが、彼ら自身の言うところでは押し入ったとき、書物が焼かれたと告発のなかで述べたが、自分で連れてきた証人たちによって偽りを言ったと論破されたのである。
Epistola I, Caput XIII
第I通 第XIII章PL 8, 896CAthanasium insontem probat fiducia qua Romae adversarios exspectat. Haec cum ita dicerentur, et tot testes pro illo starent, totque ipse afferret innocentiae suae argumenta, quid, quaeso, nobis agendum fuit? aut quidnam aliud postulabat ecclesiastica regula, nisi ut virum non damnaremus, sed potius reciperemus ac pro vero episcopo haberemus, quemadmodum et habuimus?
PL 8, 896Cアタナシオスが、ローマで敵対者たちを待ち受けたその確信は、彼が無実であることを証している。これらのことがそう語られ、これほど多くの証人が彼のために立ち、彼自身が自らの無実についてこれほど多くの論拠を示したとき、我々は、いったい何をすべきであったのか。教会の規範は、この人を断罪せず、むしろ受け入れ、真の司教と見なすこと以外に、何を求めていたというのか。我々は実際そのように見なしたのである。
Etenim praeter haec omnia, annum unum et sex menses hic remansit, adventum vestrum aut eorum qui huc se conferre vellent expectans, suaque praesentia omnes pudore afficiebat, non adfuturus quippe, nisi suae causae confidisset.
PL 8, 896Cそればかりか、これらすべてに加えて、彼は一年と六か月、ここにとどまり、諸君の到来か、ここへ赴こうとする者たちの到来を待ち、その居合わせることによって皆を恥じ入らせた。自分の事情に確信がなければ、居合わせるはずがないからである。
Non enim suo motu, sed accersitus ac litteris nostris acceptis, huc accessit, quemadmodum et vobis litteris nostris indicavimus. Attamen post tot tantaque a nobis gesta, nos criminati estis quasi contra canones egerimus.
PL 8, 896D彼は自分の意志で来たのではなく、召され、我々の書簡を受けてここへ来たのである。諸君に我々の書簡で知らせたとおりである。それにもかかわらず、我々によってこれほど多くの重大なことが行われたのちに、諸君は、我々が規定に反して行ったかのように責めた。
Epistola I, Caput XIV
第I通 第XIV章PL 8, 896DGregorii ordinatio illegitima, et ejus in suo ingressu gesta. Perpendite igitur, quinam contra canones egerint; nosne, qui post tanta innocentiae argumenta virum recepimus, an qui triginta sex mansionibus distantes Antiochiae extraneum quemdam episcopum nominarunt, eumque Alexandriam miserunt militari manu stipatum? quod ne tunc quidem factum est, cum is in Gallias relegatus esset; tunc enim faciendum erat, si re vera ille convictus fuisset.
PL 8, 896Dグレゴリオスの不法な叙階と、その着任に際して行われたこと。それゆえ、考えよ。規定に反して行動したのは誰か。あれほどの無実の論拠ののちにこの人を受け入れた我々か、それとも、三十六の宿駅を隔てたアンティオキアで、ある他所者を司教に指名し、兵士の手勢に囲ませて彼をアレクサンドリアへ遣わした者たちか。これは、彼〔アタナシオス〕がガリアに追放されていたときにも行われなかった。もし彼が実際に論破されていたのなら、そのときにこそ行うべきであったのに。
Certe in reditu suo vacantem seque exspectantem ecclesiam invenit. At nunc ignoro qua ratione haec facta sint. Primum enim, si veritas dicenda est, non oportuit, cum ad cogendam synodum litteras misissemus, aliquos judicium synodi praevertere.
PL 8, 897A確かに、彼〔アタナシオス〕は帰還したとき、教会が空位で、自分を待っているのを見いだした。だが今は、これらがどのような理由で行われたのか、私は知らない。まず、真実を言わねばならぬなら、我々が教会会議を招集するために書簡を送ったのだから、ある者たちが会議の裁きに先んじるべきではなかった。
Deinde non decuit hujusmodi innovationem adversus Ecclesiam induci. Qualis enim canon ecclesiasticus, aut qualis apostolica traditio hoc permittit, ut in pace agente Ecclesia, ac tot episcopis cum Athanasio Alexandriae episcopo consentientibus, Gregorius mittatur, externus homo, qui non illic est baptisatus, qui complurimis ignotus est, nec a presbyteris, vel ab episcopis, vel a plebe postulatus, sed is Antiochiae ordinetur, Alexandriam vero, non cum presbyteris vel diaconis urbis, non cum episcopis Aegypti, sed cum militibus transmittatur? hoc namque haud sine querela aiebant qui huc venere.
PL 8, 897A次に、教会に対してこのような革新が導入されるのは相応しくなかった。教会が平和のうちにあり、多くの司教たちが司教アタナシオスと一致していたとき、グレゴリオスが遣わされるというのは、どのような教会の規定、どのような使徒の伝承が許しているのか。よそ者であり、そこで洗礼を受けたのでもなく、大多数の者に知られておらず、司祭たちからも司教たちからも民からも求められていない者が、アンティオキアで叙階され、アレクサンドリアへ、都の司祭や助祭とともにでもなく、エジプトの司教たちとともにでもなく、兵士たちとともに送られるというのは。ここへ来た者たちは、これについて不満を漏らさずには語らなかったからである。
Etiam si enim post synodum reus deprehensus fuisset Athanasius, non decuit sic praeter jus fasque, et contra ecclesiasticum canonem, ordinari quempiam, sed in ipsa ecclesia, ex ipso clero, ab episcopis provinciae illius constitui oportuit, et nequaquam nunc Apostolorum canones violari.
PL 8, 897Bたとえ会議ののちにアタナシオスが罪ありと判明したとしても、法にも神聖な掟にも反し、教会の規定に反して、誰かが叙階されるのは相応しくなかった。むしろ当の教会において、当の聖職者団のうちから、その属州の司教たちによって立てられるべきであり、使徒たちの規定が今のように破られることは決してあってはならなかった。
Si enim in quemquam vestrum tale quidpiam commissum esset, nonne clamassetis, nonne violatorum canonum vindictam postulassetis? Certe, dilecti, hoc quasi Deo praesente cum veritate loquimur ac dicimus, non est hoc pium, nec legitimum, nec ecclesiasticum.
PL 8, 897C実際、もし諸君のうちの誰かに対してこのようなことが行われたなら、諸君は叫ばなかったであろうか、破られた規定への報復を求めなかったであろうか。愛する者たちよ、我々は神が臨在するかのように、真理をもってこのことを語り、言う。これは敬虔でなく、合法でなく、教会にかなうものでもない。
Nam quae a Gregorio in suo ingressu gesta esse dicuntur ordinationis ejus modum indicant. In his enim pacis temporibus, ut narrarunt ii qui Alexandria venerunt, et quemadmodum episcopi quoque litteris suis significarunt, ecclesia incendium passa est, virgines denudatae, monachi conculcati, presbyteri et ex plebe multi laniati ac vim perpessi, episcopi in carcerem trusi, multi circumcirca raptati, sancta mysteria, de quibus violatis Macarium presbyterum postulabant, ab ethnicis direpta sunt et in terram projecta, ut Gregorii ordinationem aliqui admitterent.
PL 8, 897Cグレゴリオスがその着任にあたって行ったと言われることは、彼の叙階のありようを示している。これらの平和の時に、アレクサンドリアから来た者たちが語り、司教たちも書簡で知らせたとおり、教会は放火の憂き目に遭い、童貞の女たちは衣をはがれ、修道士たちは踏みにじられ、司祭たちと民のうちの多くの者が引き裂かれ暴行を受け、司教たちは牢に押し込まれ、多くの者が周辺一帯で引き回され、聖なる秘儀は、それが冒されたことをめぐって司祭マカリオスを告発していたのに、異教徒たちによって略奪され地に投げ捨てられた。それは、グレゴリオスの叙階を幾人かに承認させるためであった。
Haec autem ostendunt quinam canones violent. Nam si legitima fuisset ordinatio, nequaquam praeter jus fasque eos coegisset sibi obtemperare, qui jure ipsius imperium detrectabant.
PL 8, 900Aこれらは、どちらが規定を破っているかを示している。もし叙階が合法であったなら、彼は、その支配を正当に拒んでいた者たちを、法にも神聖な掟にも反して自分に従うよう強いることは決してなかったであろう。
Verumtamen his ita gestis, scribitis magnam tum pacem Alexandriae et in Aegyptio fuisse. Nisi forte pacis notio mutata sit, et jam haec pacem appelletis.
PL 8, 900Aしかるに、これらのことがこのように行われながら、諸君は、そのときアレクサンドリアとエジプトには大いなる平和があったと書いている。ただし、平和の意味がたまたま変わってしまい、諸君がこれをいまや平和と呼んでいるのなら、話は別である。
Epistola I, Caput XV
第I通 第XV章PL 8, 900AAlia in Mareoticis gestis reprehensione digna. Illud quoque vobis necessario indicandum putavi, Athanasium nempe affirmasse, Macarium Tyri sub custodia militum remansisse; accusatoremque solum abiisse cum iis qui in Marcoten proficiscebantur; presbyterisque rogantibus ut sibi inquisitioni adesse liceret, id negatum fuisse, interrogationem autem de calice et de mensa factam esse coram Praefecto et ejus cohorte, praesentibus ethnicis et Judaeis.
PL 8, 900Aマレオティスの記録には、ほかにも非難に値する点がある。私は、諸君にこのことも必ず知らせておくべきだと考えた。すなわち、アタナシオスは、マカリオスがテュロスで兵士たちの監視下にとどまっていたこと、告発者だけが、マレオティス〔底本は Marcoten。Mareoten と読む〕へ向かう者たちとともに赴いたこと、司祭たちが自分たちも審問に立ち会うことを許すよう求めたのに、それは拒まれたこと、杯と食卓についての尋問が、長官とその部隊の前で、異教徒とユダヤ人が居合わせるなかで行われたことを、断言したのである。
Videbatur illud initio incredibile (V. Athanas., apolog. cont. Ar., n. 83) , nisi fuisset ex ipsis monimentis demonstratum.
PL 8, 900Bもしまさにその記録から証明されていなかったなら、これは初めは信じがたいことに見えたであろう(アタナシオス『アレイオス派に対する弁明』83節を見よ)。
Quod nobis admirationi fuit, id etiam vobis, dilecti, fore existimo, ut de sanguine et corpore Christi interrogatio, cui presbyteri, licet mysteriorum ministri sint, interesse non permittuntur, apud externum tamen judicem, praesentibus catechumenis, et quod indignius est, coram ethnicis et Judaeis, qui circa christianismum suspecti et male affecti audiunt, habita sit.
PL 8, 900B我々にとって驚きであったことは、愛する者たちよ、諸君にとってもそうであろうと思う。すなわち、キリストの血と体についての尋問が、秘儀の奉仕者である司祭たちでさえ立ち会うことを許されないものであるのに、外部の裁判官のもとで、洗礼志願者たちが居合わせ、さらに恥ずべきことに、キリスト教に関して疑わしく悪意を抱いていると評される異教徒とユダヤ人の前で行われたことである。
Nam si omnino scelus perpetratum est, oportuit hoc negotii in Ecclesia a clericis secundum leges examinari, et non ab ethnicis, qui Verbum detestantur et veritatem ignorant. Hoc autem flagitium quantum et cujusmodi sit, et vos et omnes animadversuros existimo. Haec quidem de Athanasio.
PL 8, 900Cもし本当に罪が犯されたのなら、この件は教会において、聖職者たちによって、法律に従って審理されるべきであり、言葉を忌み嫌い真理を知らない異教徒たちによってではなかった。この恥ずべき行いがどれほどのものであり、どのような性質のものであるかは、諸君も皆も気づくであろうと私は思う。以上がアタナシオスについてである。
Epistola I, Caput XVI
第I通 第XVI章PL 8, 900CMarcellus recte sentire declaratur. Quod autem ad Marcellum attinet, postquam de illo ut impio erga Christum scripsistis, vobis studui significare eum, cum huc venisset, affirmasse falsa esse quae vos de ipso scripsistis.
PL 8, 900Cマルケロスは正しく考えていると宣言される。マルケロスに関しては、諸君が彼をキリストに対して不敬な者として書き送ったのち、私は諸君に、彼がここへ来たとき、諸君が彼について書いたことは偽りであると断言したことを、知らせようと努めた。
Sed cum nihilominus postulassemus ut fidem suam exponeret, tanta fiducia per se ipse respondit, ut nobis exploratum fuerit eum nihil a veritate alienum profiteri.
PL 8, 900Cそれでも、我々が彼の信仰を表明するよう求めると、彼は自ら、大いなる確信をもって答えたので、彼が真理と無縁のことを何一つ公言していないことが、我々に確かめられたのである。
Namque professus est sese de Domino et Salvatore nostro Jesu Christo aeque pie sentire, ac sentit Ecclesia catholica; neque se nunc primum, sed pridem ita sensisse.
PL 8, 900Cすなわち彼は、我々の主にして救い主イエス・キリストについて、公同の教会が考えるのと同様に敬虔に考えていると公言し、今初めてではなく、以前からそう考えてきたと述べた。
Id quoque testati sunt et presbyteri nostri qui Nicaenae synodo adfuerant, fidem illius orthodoxam esse confirmantes: etenim tunc temporis, ut et nunc, adversam Arianorum haeresi sententiam tenuisse se affirmabat.
PL 8, 900Dニカイア会議に居合わせた我々の司祭たちも、彼の信仰が正統であると確証して、このことを証言した。実際彼は、当時も今と同じように、アレイオス派の異端に反する立場をとっていたと断言していたのである。
Quocirca vos admonitos velim, ut nullus ejusmodi haeresim recipiat, sed abominetur ut a sana doctrina alienam.
PL 8, 901Aそれゆえ、私は諸君に、誰もそのような異端を受け入れることなく、健全な教えとは無縁のものとして忌み嫌うようにと、勧めておきたい。
Cum ergo ille recte sentiret, et rectae fidei suae testimonium haberet, quid, quaeso, et de illo nobis faciendum fuit, nisi ut eum pro episcopo haberemus, ut et habuimus, et a communione non abjiceremus?
PL 8, 901Aしたがって、彼が正しく考え、その正しい信仰の証言をもっていたのであるから、我々は彼についても、彼を司教と見なし、実際そう見なしたように、交わりから退けないこと以外に、いったい何をすべきであったのか。
Epistola I, Caput XVII
第I通 第XVII章PL 8, 901AHaec quidem ego, non ut qui eorum causam agam, scribo, sed ut vobis fidem faciam, nos jure et canonice viros illos suscepisse, et vos frustra disceptationes movere.
PL 8, 901A私はこれらを、彼らの弁護をする者としてではなく、我々が彼らを正当に、規定に従って受け入れたのであり、諸君が空しく論争を起こしていることを、諸君に確信させるために書いているのである。
Aequum est autem vos studere et omnibus modis contendere, ut et quae contra canonem acta sunt corrigantur, et Ecclesiae pace fruantur: adeoque pax Domini, quae data est nobis permaneat, et Ecclesiae non scindantur; nec vos culpemini ut schismatis auctores.
PL 8, 901A諸君は、規定に反して行われたことが正され、諸教会が平和を享受するように、力を尽くし、あらゆる手段で努めるのが公正である。そうすれば、我々に与えられた主の平和が保たれ、諸教会が分裂させられることもなく、諸君が分裂を引き起こす者として咎められることもない。
Vobis quippe fateor, ea quae gesta sunt, non pacis, sed schismatis speciem prae se ferunt.
PL 8, 901B諸君に告白するが、行われたことは、平和ではなく分裂の様相を呈しているのである。
Epistola I, Caput XVIII
第I通 第XVIII章PL 8, 901BNefanda ab Arianis patrata multi Romam convenientes exponunt. Non enim Athanasius duntaxat et Marcellus episcopi huc se contulerunt, ac secum injuste actum esse conquesti sunt, sed etiam complurimi alii episcopi ex Thracia, Coelesyria, Phoenicia et Palaestina, et una presbyteri non pauci, atque alii quidem Alexandria, et alii ex aliis partibus, ad synodum huc coactam accessere, qui coram omnibus episcopis congregatis, praeter alia quae in medium protulere, conquesti sunt insuper ecclesias vim injuriamque esse perpessas, ac in suis aliisque ecclesiis paria iis, quae Alexandriae, gesta esse asseverarunt non solum verbo, sed rebus ipsis.
PL 8, 901Bアレイオス派の犯した忌まわしい所業を、多くの者がローマに集まって申し立てる。実際、司教アタナシオスとマルケロスだけがここへ赴き、自分たちが不当に扱われたと訴えたのではなく、トラキア、コイレ・シリア、フェニキア、パレスティナの他の非常に多くの司教たち、さらに少なからぬ司祭たちが、あるいはアレクサンドリアから、あるいはほかの地方から、ここに招集された会議に来た。彼らは、集まったすべての司教たちの前で、ほかに申し立てたことに加えて、諸教会が暴力と不正を被ったこと、自分たちの教会とほかの教会でも、アレクサンドリアで行われたことと同様のことが行われたことを、言葉だけでなく事実そのものによって断言したのである。
Ex Aegypto quoque et Alexandria rursum cum litteris proxime advenientes presbyteri, haud sine querela et gemitu testati sunt, episcopos complures ac presbyteros, qui ad synodum se conferre vellent, prohibitos fuisse.
PL 8, 901Cエジプトとアレクサンドリアからもまた、書簡を携えて先ごろ到着した司祭たちが、嘆きとうめきなしにではなく、教会会議に赴こうとした多くの司教と司祭が妨げられたと証言した。
Aiebant enim ab Athanasii discessu ad praesens usque tempus, episcopos, eosque confessores plagis laniari, et alios in carcere detineri; jamque antiquos praesules, qui multos annos in episcopatu transegerant, ad ministeria publica tradi, et omnes fere Ecclesiae catholicae clericos et populos insidiis appeti ac persecutionem sustinere.
PL 8, 901C彼らが言うには、アタナシオスが立ち去って以来今日まで、司教たち、しかも告白者である者たちが鞭打たれて引き裂かれ、他の者たちは牢に留め置かれており、多年にわたり司教職にあった古参の司教たちも、すでに公の賦役に引き渡され、公同の教会のほぼすべての聖職者と民が、策謀の標的にされ、迫害に耐えているという。
Nonnullos enim episcopos et quosdam fratres extorres factos dicebant, nulla alia de causa, nisi ut vel inviti cogerentur cum Gregorio ejusque sociis Arianis communicare.
PL 8, 901C彼らは、数人の司教と幾人かの兄弟たちが追放されたと言っていた。それは、ほかのいかなる理由でもなく、望まなくとも、グレゴリオスとそのアレイオス派の仲間たちと交わりを持つよう強いるためであった。
Ancyrae autem in Galatia non parva, sed ea ipsa quae Alexandriae gesta sunt, commissa audivimus cum ab aliis, tum a Marcello episcopo, qui illud testimonio suo confirmabat.
PL 8, 901Dガラティアのアンキュラでも、小さなことではなく、まさにアレクサンドリアで行われたことが犯されたと、我々は他の者たちからも、司教マルケロスからも聞いた。彼はそれを自らの証言で確証していた。
Ad haec tanta tamque atrocia crimina nonnullorum ex vobis, quorum nomina taceo, ab iis qui huc accessere delata sunt, ut ego illa scribere veritus sim, cum fortasse et vos didiceritis ab aliis.
PL 8, 904Aこれほど多く、これほど残虐な罪状が、諸君のうちの幾人かについて(その名は私は伏せる)、ここへ来た者たちによって告発されたので、私はそれらを書くのをはばかった。おそらく諸君も他の者たちから聞き及んでいるであろうから。
Etenim haec potissima mihi scribendi causa fuit, et vos adhortandi ut huc veniretis, quo et coram haec audiretis, et omnia corrigi et sanari possent.
PL 8, 904A実際、これが、私が書き、諸君にここへ来るよう促した最大の理由であった。それは、諸君がこれらを面前で聞き、すべてが正され癒されうるようにするためである。
Idcirco accersitos promptiori animo occurrere oportuit, et non recusare, ne si non occurrerent, jam circa ea quae dicta sunt suspecti haberentur, utpote qui res a se scriptas probare non potuerint.
PL 8, 904Aそれゆえ、召された者たちは、より快い心で出向くべきであり、拒むべきではなかった。出向かなければ、すでに語られたことについても疑われることになり、自分たちが書いたことを証明できなかった者と見なされるからである。
Epistola I, Caput XIX
第I通 第XIX章PL 8, 904ADiscordiae auctores Eusebiam, non Julius. Haec cum ita delata sint, et Ecclesiae adeo gravibus premantur malis ac insidiis appetantur, ut affirmavere qui haec renuntiabant, quinam sunt qui flammam discordiae accendunt? nosne, qui ista dolemus et vexatos fratres miseramur, an qui talia perpetrarunt?
PL 8, 904A不和の首謀者はエウセビオス派〔底本は Eusebiam。Eusebiani と読む〕であって、ユリウスではない。これらがこのように報告され、諸教会が、これを報告した者たちの断言したように、きわめて重い災厄に押しつぶされ、策謀の標的とされているのであれば、不和の炎を燃え上がらせているのは誰か。これらのことを悲しみ、苦しめられた兄弟たちを憐れむ我々か、それともそのようなことを犯した者たちか。
Miror enim, cum talis ac tanta rerum perturbatio fuerit in singulis ecclesiis (quae causa illis fuit huc properandi), vos tamen scribere concordiam in ecclesiis extitisse.
PL 8, 904B私は驚く。個々の教会にこれほど重大な事態の混乱があった(それが彼らにここへ急ぐ理由となった)というのに、それでも諸君は、諸教会に和合があったと書いているのだから。
Haec autem non ad aedificationem Ecclesiae, sed ad ejus ruinam vergunt; et qui his gaudent non pacis, sed dissensionis filii sunt. Nobis autem non est dissensionis Deus, sed pacis (II Cor. XIV, 33) .
PL 8, 904Bこれらは教会の建設にではなく、その崩壊に向かうものである。これを喜ぶ者たちは、平和の子ではなく、不和の子である。「我々にとって、神は不和の神ではなく、平和の神である」(二コリント14:33)。
Quapropter, ut mihi conscius est Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, vestrae existimationis curam gerens, exoptans quoque ecclesias non in perturbatione degere, sed eas ut ab Apostolis statutum est permanere, haec ad vos scribere necessarium duxi, ut nunc tandem illos retundatis, qui ob mutuum inter se odium ecclesias eo redigunt.
PL 8, 904Bそれゆえ、我々の主イエス・キリストの神にして父が私の証人であるように、私は諸君の評価を気遣い、諸教会が混乱のうちにあるのではなく、使徒たちによって定められたとおりにとどまることを切に望んで、これらを諸君に書き送る必要があると考えた。それは、いまこそ、互いへの憎しみのゆえに諸教会をそこまで追い込んでいる者たちを、諸君が制止するためである。
Audivi enim paucos numero esse, qui horum omnium essent auctores Operam date, ut viscera misericordiae habentes, ea corrigatis, uti supra dixi, quae contra canonem gesta sunt, ut si quid mali anteverterit, id vestro studio emendetur.
PL 8, 904C私は聞いた。これらすべての首謀者は、数のうえでは少数だと。慈しみの臓腑を持つ者として、先に言ったとおり、規定に反して行われたことを正すよう努めよ。そうすれば、何か悪いことが先立っていたとしても、諸君の熱意によって改められるであろう。
Epistola I, Caput XX
第I通 第XX章PL 8, 904CAthanasius et Marcellus sine partium studio in communionem recepti. Nec mihi scribatis: « Marcelli et Athanasii communionem potius quam nostram cooptasti; » nam haec non pacis, sed contentionis et odii fraterni sunt indicia.
PL 8, 904Cアタナシオスとマルケロスは、党派的な熱意なしに交わりに受け入れられた。「汝は、マルケロスとアタナシオスとの交わりを、我々との交わりよりも選んだ」と、私に書き送らないでほしい。これらは平和のしるしではなく、争いと兄弟への憎しみのしるしだからである。
Quapropter superiora scripsi, ut certiores facti eos non injuste a nobis receptos esse, hujusmodi jurgio finem imponeretis.
PL 8, 904Cそれゆえ私は先に述べたことを書いた。彼らが我々によって不当に受け入れられたのではないと知らされて、諸君がこのような争いに終止符を打つようにするためである。
Si enim illi vobis huc concedentibus convicti fuissent, et si non aequas rationes pro sua defensione protulissent, jure merito talia scripsissetis.
PL 8, 904Cもし彼らが、諸君がここへ来ているときに論破され、自己弁護のために公平でない理由を持ち出していたのなら、諸君がそのように書いたのは当然であり正当であったろう。
Quando quidem autem, ut praedixi, ex canonum praescripto et non injuste cum illis communione jungimur, obsecro vos, per Christum, ne sinatis discindi membra Christi, neu praeconceptis opinionibus credatis, sed Domini pacem pluris faciatis.
PL 8, 904Dところが、先に述べたとおり、我々は規定の定めにより、不当にではなく彼らと交わりを結んでいるのであるから、キリストによって諸君に懇願する。キリストの肢体が引き裂かれるのを許さず、先入的な臆説を信じず、主の平和を最も重んじてほしい。
Non enim aequum justumque fuerit, ob paucorum simultatem, eos qui convicti non sint abjicere, et in hoc Spiritum contristare.
PL 8, 904Dわずかな者たちの敵意のゆえに、論破されてもいない者たちを見捨て、そのことで霊を悲しませるのは、公正でも正しくもないであろう。
Epistola I, Caput XXI
第I通 第XXI章PL 8, 904DSi reos illos putant, Romam conveniant, et ibi eos praesentes convincant. Quod si arbitramini posse quaedam adversus illos probari, et coram eos convinci; veniant quibus id placuerit.
PL 8, 904Dもし彼らがあの者たちを罪ありと考えるなら、ローマに集まり、そこで本人たちの居合わせるなかで論破するがよい。もし諸君が、彼らに対して何かが証明され、面前で彼らが論破されうると考えるなら、その意向のある者たちは来るがよい。
Nam se paratos esse polliciti sunt ad ea, quae nobis denuntiarunt, liquido confutanda. Certiores igitur nos, dilectissimi, ea de re facite, quo et illis, et episcopis huc rursum conventuris scribamus: ut praesentibus omnibus qui rei sunt convincantur; nec ulterius perturbatio in ecclesiis exsistat.
PL 8, 904D彼らは、我々に告げたことを明白に論駁する用意があると約束したからである。それゆえ、愛する者たちよ、この件について我々に知らせよ。彼らにも、再びここへ集まるであろう司教たちにも我々が書き送り、全員が居合わせるなかで罪ある者たちが論破され、諸教会にこれ以上の混乱が生じないようにするためである。
Sufficiunt enim quae facta sunt, sufficit quoque praesentibus episcopis episcopos in exsilium actos esse: qua de re non est prolixior sermo habendus, ne gravari videantur qui tum adfuere.
PL 8, 905A実際、すでに行われたことで十分である。司教たちの居合わせるなかで司教たちが追放へ追いやられたことも十分である。それについては、それ以上長く語るべきではない。そのとき居合わせた者たちが責められていると見えないためである。
Nam si verum est dicendum, minime decuit ad haec usque facinora procedere, aut eo usque has dissensiones progredi.
PL 8, 905Aもし真実を言わねばならぬなら、これらの凶行にまで進むことも、これらの不和がそこまで進むことも、決して相応しくなかった。
Esto, sint Athanasius et Marcellus, uti scribitis, de suis sedibus moti; sed quid de aliis dicatur cum episcopis, tum presbyteris, qui ex diversis locis, quemadmodum praedixi, huc se contulere? nam et isti quoque se abreptos, et istiusmodi calamitatibus afflictos esse testati sunt.
PL 8, 905Aよろしい、アタナシオスとマルケロスが、諸君の書くとおり、自らの座から動かされたとしよう。だが、先に述べたように、様々な場所からここへ来た他の者たち、司教たちについても司祭たちについても、何と言うのか。実際、彼らもまた、自分たちが連れ去られ、そうした災難に苦しめられたと証言したのである。
Epistola I, Caput XXII
第I通 第XXII章PL 8, 905BJudicia non secundum Evangelium instituta. Alexandrinum antistitem Julio inscio judicari non debuisse. O dilecti non jam Ecclesiae judicia secundum Evangelium, sed ad exsilii ac mortis poenas decernendas instituuntur.
PL 8, 905B裁きは福音に従って設けられてはいない。アレクサンドリアの司教は、ユリウスの知らぬうちに裁かれるべきではなかった。ああ、愛する者たちよ、もはや教会の裁きは福音に従って行われるのではなく、追放と死の刑罰を決定するために設けられている。
Nam si omnino, ut dicitis, aliqua fuit eorum culpa, judicium secundum ecclesiasticum canonem, nec eo pacto, fieri oportuit.
PL 8, 905Bもし諸君の言うとおり、彼らに何らかの咎があったのだとしても、裁きは教会の規定に従って行われるべきであり、このような仕方によってではなかった。
Oportuit omnibus nobis scripsisse, ut ita ab omnibus quod justum esset decerneretur; episcopi enim erant qui patiebantur nec vulgares ecclesiae quae vexabantur, sed quas ipsi Apostoli per se gubernarunt.
PL 8, 905B我々全員に書き送るべきであった。そうすれば、正しいことが全員によって決定されたであろう。苦しんでいたのは司教たちであり、苦しめられていたのは尋常の教会ではなく、使徒たち自身が自ら治めた教会であったからである。
Cur autem de Alexandrina potissimum ecclesia nihil nobis scriptum est? An ignoratis hanc esse consuetudinem, ut primum nobis scribatur, et hinc quod justum est decernatur?
PL 8, 905Bなぜ、とりわけアレクサンドリアの教会について、我々に何も書き送られなかったのか。まず我々に書き送られ、ここから正しいことが決定されるというのがこの慣行であることを、諸君は知らないのか。
Sane si qua hujusmodi suspicio in illius urbis episcopum cadebat, ad hanc ecclesiam scribendum fuit. Nunc autem illi, re nobis non indicata, postea quam quod libuit egere, nos quibus ea crimina explorata non sunt, sibi demum suffragatores esse volunt.
PL 8, 905C確かに、もしあの都市の司教に対してこのような嫌疑がかかっていたのであれば、この教会に書き送るべきであった。ところが今、彼らは我々に事を知らせず、自分たちの望むことを行ったのちに、そうした罪状を我々が確かめていないのに、ついには我々に自分たちの支持者となってもらいたいと望んでいるのである。
Nequaquam talia sunt Pauli statuta, non haec patres tradiderunt: sed aliena est ista forma, novum hoc institutum. Obsecro, bono animo ferte; quae enim scribo ad publicum bonum conferunt.
PL 8, 908Aそのようなことはけっしてパウロの定めではなく、父たちが伝えたものでもない。むしろこの通例は異質であり、この慣行は新しいものである。どうか、快く受けとめてほしい。私が書くことは、公共の益に資するからである。
Nam quae accepimus a beato Petro apostolo, ea vobis significo; non scripturus tamen, quod nota apud omnes ea esse existimem, nisi quae gesta sunt nos conturbassent.
PL 8, 908A実際、我々が幸いなる使徒ペトロから受けたことを、私は諸君に示しているのである。もっとも、それらは皆に知られていると思うので、行われたことが我々を動揺させなかったなら、書くつもりはなかった。
Episcopi rapiuntur et e suis sedibus pelluntur, alii aliunde eorum loco substituuntur, et alii insidiis appetuntur: ita ut populi de abreptis doleant, ac submissos recipere [0907] cogantur; ut quos exoptant non requirant, quos autem nolunt, inviti recipiant.
PL 8, 908A司教たちは連れ去られ、自らの座から追い出され、他の者たちが別の場所から彼らの代わりに据えられ、また別の者たちは策謀の標的とされている。その結果、民は連れ去られた者たちを悼み、送り込まれた者たちを受け入れることを強いられ、望む者たちを求めることができず、望まぬ者たちを、不本意ながら受け入れる。
Rogo vos ne ultra hujusmodi res agantur: immo potius contra eos scribite qui talia moliuntur; ne deinceps ita vexentur ecclesiae, neve quis episcopus aut presbyter contumeliam patiatur, aut contra animi sui sententiam, ut nobis indicatum est, quis facere cogatur: ne apud ethnicos risum moveamus, ac in primis ne Deum ad iram concitemus.
PL 8, 908A諸君に頼む。このようなことがこれ以上行われないように。むしろ、そのようなことを企てる者たちに対して書き送れ。以後、諸教会がこのように苦しめられることのないように、司教であれ司祭であれ誰も侮辱を受けることのないように、我々に知らされたように、誰も自らの心の判断に反することを行うよう強いられることのないように。異教徒たちの間で笑いを招かぬように、そして何よりも神の怒りを引き起こさぬように。
Unusquisque enim nostrum in die judicii rationem suorum in hac vita operum est redditurus.
PL 8, 908A実際、我々一人ひとりは、審判の日に、この世での自らの業について申し開きをすることになるからである。
Utinam omnes secundum Deum sentiant: ut et ecclesiae, episcopis suis receptis, perpetuo gaudeant in Christo Jesu Domino nostro, per quem gloria Patri in saecula saeculorum, Amen. Valere vos in Christo exopto, charissimi ac desideratissimi fratres.
PL 8, 908A願わくは、すべての者が神に従って考えるように。そうして諸教会が、自らの司教たちを迎え入れて、我々の主キリスト・イエスにあって、永遠に喜ぶように。彼を通して父に栄光が、世々に至るまであるように。アーメン。最愛にして最も慕わしい兄弟たちよ、私は、諸君がキリストにあって健やかであることを願う。
Epistola II, Prooemium
第II通 冒頭PL 8, 908Aユリウスより、アレクサンドリアに住む司祭たち、助祭たち、民へ。
Epistola II, Caput I
第II通 第I章PL 8, 908BGratulor et ipse vobis, dilectissimi fratres, quod fructum fidei vestrae ob oculos demum conspicitis. Illud enim ita re vera se habere cuivis palam est in fratre et coepiscopo meo Athanasio, quem Deus tum ob vitae puritatem, tum ob preces vestras vobis restituit.
PL 8, 908B私もまた、愛する兄弟たちよ、諸君に喜びを述べる。諸君は、自らの信仰の実りをついに目の当たりにしているからである。実に、それが事実そのとおりであることは、我が兄弟にして同僚司教であるアタナシオスにおいて、誰の目にも明らかである。神は、その生の清さのゆえに、また諸君の祈りのゆえに、彼を諸君に返した。
Ex quo sane animadvertere licet, vos semper puras et charitate plenas orationes ad Deum extulisse.
PL 8, 911Cこのことから、諸君がつねに、清く愛に満ちた祈りを神に捧げてきたことが、たしかに知られる。
Memores quippe coelestium promissionum, et ad illas ducentis disciplinae in qua per doctrinam praedicti fratris mei instituti estis, verissime nostis, et secundum rectam fidem vobis insitam comprehendistis, nequaquam illum a vobis perpetuo sejunctum fore, quem in piissimis vestris animabus semper quasi praesentem habuistis.
PL 8, 911C実に、諸君は、天の約束と、そこへ導く規律〔底本は ducentis。disciplinae と格が合わないので、規律に係る分詞と解した〕――諸君は前述の我が兄弟の教えによってその規律のうちに育てられた――とを心に留めて、諸君に植え付けられた正しい信仰に従い、最も真実に知り、悟ったのである。すなわち、いと敬虔な諸君の魂のうちに、つねにいわば現にそこにいる者として抱いてきたその者が、諸君から永久に引き離されることは決してない、と。
Mihi itaque ad vos scribenti non multis opus est sermonibus: quaecumque enim vobis a me dicta fuerint, haec vestra fides praeoccupavit, perque Dei gratiam commune omnium nostrum explevit votum.
PL 8, 911Cそれゆえ、諸君に書き送る私には、多くの言葉は要らない。私が諸君に語るであろうことはすべて、すでに諸君の信仰が先取りし、神の恩寵によって、我々すべてに共通の願いを満たしているからである。
Gratulor itaque vobis (iterum enim dicam), quod in fide invictas servaveritis animas vestras. Nec minus ipsi Athanasio fratri meo gratulor, quod multas licet passus aerumnas, nulla tamen hora fuerit vestrae charitatis vestrique desiderii immemor.
PL 8, 911Cそれゆえ、私は諸君に喜びを述べる(重ねて言おう)。諸君が信仰において、打ち負かされることのない魂を保ってきたからである。同じく、私は我が兄弟アタナシオス自身にも喜びを述べる。多くの苦難を受けたにもかかわらず、一時たりとも、諸君の愛と諸君への思慕を忘れなかったからである。
Nam etsi corpore ad tempus abstrahi a vobis visus est, spiritu tamen indesinenter est ut praesens vobiscum versatus, redit clarior quam discesserat.
PL 8, 911C実に、彼は、身体の上では一時のあいだ諸君から引き離されたと見えたが、霊においては絶えず、諸君のもとに現にいる者のように過ごしてきたのであり、去ったときよりも輝かしくなって帰る。
Epistola II, Caput II
第II通 第II章PL 8, 911CAtque ego quidem, dilectissimi, omnes illas, quas pertulit, vexationes non inglorias fuisse existimo. Nam et vestra et illius fides ab universis cognita et comprobata est.
PL 8, 911Cさて、愛する者たちよ、私は、彼が耐え忍んだそれらの苦難が、栄光なきものではなかったと考える。実に、諸君の信仰も彼の信仰も、すべての人に知られ、認められたのである。
Nisi enim tot ac tanta contigissent, quis crederet, aut vos de tanto episcopo tate tulisse judicium tantaque charitate eum prosecutos esse; aut illum tot ac tantis ornatum fuisse virtutibus, propter quas a spe quae reposita est in coelis alienus non est?
PL 8, 911Cこれほど多くの、これほど大きな出来事が起こらなかったならば、誰が信じたであろうか。諸君が、これほどの司教についてそのような判断〔底本は tate。tale と読む〕を下し、これほどの愛をもって彼に付き従ったことを。あるいは、彼が、これほど多くの、これほど大きな徳で飾られており、その徳のゆえに、天に蓄えられた希望と無縁でないことを。
Adeptus est igitur undecumque, tum in hoc tum in futuro saeculo, gloriosum confessionis testimonium.
PL 8, 911Cそれゆえ彼は、あらゆる仕方で、この世においても来るべき世においても、告白の栄光ある証しを得たのである。
Multas siquidem ac diversas calamitates terra marique perpessus, cunctas Arianae haereseos moli iones conculcavit; ac saepe per invidiam appetitus insidiis et in vitae discrimen adductus, mortem contempsit, omnipotentis Dei et Domini nostri Jesu Christi praesidio munitus: confidens futurum, ut et insidias declinaret, et vobis ad vestram consolationem restitueretur, majora etiam ex vestra conscientia referens trophaea, in quibus ad extremos usque totius orbis fines gloriosus innotuit, ob vitae integritatem probatus.
PL 8, 911C実に彼は、陸でも海でも多くの様々な災厄を耐え忍び、アレイオス派の異端のあらゆる企て〔底本は moli iones。molitiones と読む〕を踏みにじった。また、しばしば妬みによって罠に狙われ、命の危険にまで追い込まれたが、全能の神と我々の主イエス・キリストの守りに固められて、死を蔑んだ。罠を避けるであろうこと、また、諸君の慰めのために諸君のもとに返され、しかも諸君の良心からいっそう大きな戦勝記念碑を携えて帰るであろうことを、確信していたからである。その戦勝記念碑によって、彼は全世界の果てに至るまで栄光のうちに名を知られ、生の完全さのゆえに認められたのである。
In proposito quidem animi sui coelestique doctrina fiduciam gessit, sed et a vobis eum diligi perpetuo constantique judicio demonstratis.
PL 8, 911Cたしかに彼は、自らの心の決意と天の教えに確信を置いた。しかしまた、彼が諸君に愛されていることを、諸君は永続的で不変の判断によって示している〔a vobis … demonstratis は、確信の根拠を言う句としても読める〕。
Epistola II, Caput III
第II通 第III章PL 8, 911CRedit igitur ad vos jam multo clarior, quam cum a vobis discederet. Si enim pretiosa metalla aurum et argentum ad puritatem ignis probat; quid quis pro tanti viri dignitate dixerit, qui tot calamitatum periculis superatis, vobis restituitur, purus innocensque non nostro tantum, sed et totius synodi judicio declaratus?
PL 8, 911Cかくして彼は今、去ったときよりもはるかに輝かしくなって、諸君のもとに帰る。実に、貴金属である金と銀を火が清さに至るまで試すのであれば、これほどの人物の尊厳について、いったい何と言えばよいのか。彼は、これほど多くの災厄の危険を乗り越えて諸君のもとに返され、我々だけでなく教会会議全体の裁きによっても、清く無実であると宣告されたのである。
Excipite igitur, dilecti fratres, cum omni secundum Deum gloria et laetitia, episcopum vestrum suffragante Socratis graeco textu Athanasium, cum iis qui tot ejus laborum fuere consortes: et votorum compotes effecti gaudete, qui pastorem vestrum, cum vestram pietatem, ut ita dicam, esuriret ac sitiret, salutaribus scriptis nutrivistis et potastis.
PL 8, 911Cそれゆえ、愛する兄弟たちよ、神にかなうあらゆる栄光と喜びをもって、諸君の司教アタナシオス(この名はソクラテスのギリシア語本文が支持している)を、彼のあまたの労苦をともにした者たちとともに迎えよ。そして、願いを成就した者となって喜べ。諸君は、諸君の牧者が、いわば諸君の敬虔に飢え渇いていたとき、救いをもたらす書簡で彼を養い、潤したのである。
Vos enim illi, in extranea regione commoranti, consolationi fuistis: vos eum fidelissimis animabus mentibusque vestris in persecutione et periculis fovistis.
PL 8, 912A実に諸君は、異国に滞在している彼にとって慰めであった。諸君は、最も誠実な魂と精神をもって、迫害と危難のなかで彼を支えたのである。
Mihi certe jam volupe est, cogitanti et animo praevidenti uniuscujusque vestrum in ejus reditu laetitiam, multitudinis piissimos occursus, gloriosamque concurrentium festivitatem.
PL 8, 912Aまことに私はいま、心に思い描き、あらかじめ思い浮かべては楽しんでいる。彼が帰るときの諸君ひとりひとりの喜び、群衆のいと敬虔な出迎え、駆けつけて集う者たちの栄光ある祝祭を。
Quae et qualis vobis illa futura dies est, qua frater noster revertetur, et praecedentia mala cessabunt, ac pretiosus ille optatissimusque reditus omnes coaptabit in quamdam plenissimi gaudii alacritatem?
PL 8, 912A我々の兄弟が帰り、これまでの災いが止み、あの貴い、待ちに待った帰還がすべての者を、満ちあふれる喜びの一つの躍動へと結び合わせる日は、諸君にとって、どれほどの、いかなる日となるであろうか。
Hujusmodi sane gaudium maxima ex parte etiam ad nos usque pertingit, quibus a Deo id muneris concessum esse constat, ut in tanti viri cognitionem venire possemus. Par est igitur precando claudi epistolam.
PL 8, 912Aこの喜びは、大部分は我々にまで及ぶ。我々には、これほどの人物を知るに至るという賜物が神から与えられたことが、明らかだからである。そこで、祈りをもって書簡を閉じるのがふさわしい。
Epistola II, Caput IV
第II通 第IV章PL 8, 912BDeus omnipotens, et filius ejus Dominus et Salvator noster Jesus Christus perpetuam vobis conferat gratiam, praemium, referens admirandae fidei vestrae, quam erga episcopum vestrum praeclaro testimonio exhibuistis: ut vobis vestrisque posteris, hic et in futuro saeculo, optima impertiat, quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis adscenderunt; quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9) , per Jesum Christum Dominum nostrum, per quem omnipotenti Deo gloria in saecula saecolorum. Amen. Valere vos in Domino exopto, fratres dilecti.
PL 8, 912B全能の神と、その子、我々の主にして救い主イエス・キリストは、諸君に永遠の恩寵を授けよ。諸君が自らの司教に対して輝かしい証しをもって示した、諸君の驚嘆すべき信仰への報いをもたらして。また、諸君と諸君の子孫に、ここでも来るべき世でも、最善のものを与えよ。「目が見ず、耳が聞かず、人の心に上りもしなかったもの、神が自らを愛する者たちのために備えたもの」(一コリント2:9)を。我々の主イエス・キリストによって。彼によって、全能の神に、世々に栄光あれ。アーメン。愛する兄弟たちよ、諸君が主において健やかであることを願う。
Epistola III
第III通PL 8, 912C[0911] Domino beatissimo papae Julio Valens et Ursacius. Quoniam constat nos antebac multa gravia de nomine Athanasii episcopi litteris nostris insinuasse, atque litteris sanctitatis tuae conventi, ejus rei de qua significavimus, non praestitisse rationem: profitemur apud sanctitatem tuam, cunctis praesentibus presbyteris fratribus nostris, omnia quae antchac ad aures vestras pervenerunt de nomine praedicti, falsa a nobis esse insinuata, atque omnibus viribus carere: atque ideo nos libentissime amplecti communionem praedicti Athanasii; maxime cum sanctitas tua, pro insita sibi benevolentia, errori nostro veniam fuerit dare dignata.
PL 8, 912Cいと祝福された主、教皇ユリウスへ、ウァレンスとウルサキウスより。我々が以前〔底本は antebac。antehac と読む〕、我々の書簡によって、司教アタナシオスの名について多くの重大なことを告げ知らせたこと、また、汝の聖性の書簡によって問いただされながら、我々が告げたその事柄について釈明を果たさなかったことは、明らかである。それゆえ我々は、汝の聖性のもとで、我々の兄弟である司祭たち全員が居合わせるなかで、次のように公言する。以前〔底本は antchac。antehac と読む〕にあなたの耳に達した、前述の者の名に関することはすべて、我々によって偽って告げ知らされたものであり、まったく力を欠く。それゆえ我々は、前述のアタナシオスとの交わりを、喜んで受け入れる。ことに、汝の聖性が、その内なる好意のゆえに、我々の誤りに赦しを与えることをよしとしたからには、なおさらである。
Profitemur etiam, quod si aliquando nos Orientales voluerint, vel idem Athanasius, malo animo ad causam vocare, citra conscientiam tuam non adfuturos; haereticum vero Arium, sed et satellites ejus, qui dicunt: Erat tempus quando non erat filius, et qui dicunt ex nihilo filium, et qui negant Dei filium ante saecula fuisse, sicut per priorem libellum nostrum, quem apud Mediolanum porreximus, et nunc et semper anathematizasse.
PL 8, 913A我々はまた公言する。もし、東方の者たちが、あるいは同じアタナシオスが、いつか悪意をもって我々を訴えに呼び出そうとするようなことがあっても、汝の認識なしには出頭しないこと。また、異端者アレイオス、およびその一味――「子が存在しなかった時があった」と言う者たち、「子は無から」と言う者たち、「神の子が諸々の世に先立って存在したこと」を否定する者たち――を、我々がメディオラヌムで差し出した先の我々の文書によって示したとおり、今も、そしてつねに、アナテマに付してきたことを。
Haec manu nostra, qua scripsimus, profitemur et iterum dicimus, haeresim Arianam, ut superius diximus, et ejus auctores in perpetuum damnasse. Et manu Ursacii: Ego Ursacius episcopus huic professioni nostrae subscripsi.
PL 8, 913B我々が書いたこの手によって、これらのことを公言し、ふたたび言う。上に述べたように、アレイオス派の異端とその創始者たちを、永久に断罪してきたことを。ウルサキウスの手で。私、司教ウルサキウスは、我々のこの公言に署名した。
Epistola IV, Prooemium
第IV通 冒頭PL 8, 913Bいと祝福された同僚司教ユリウスへ、マルケロスより、キリストにあって挨拶を送る。
Epistola IV, Caput I
第IV通 第I章PL 8, 916BCum nonnulli ex iis, qui quod non recte crederent, antea condemnati sunt, quique a me in Nicaena synodo convicti sunt, contra me ad pietatem tuam scribere non dubitaverint, me nec recte neque secundum Ecclesiae doctrinam sentire, crimen suum in me nitentes transferre: propterea necessario mihi Romam veniendum et te commonendum putavi, quo eos qui contra me scripserunt accerseres: ut cum advenissent, de duobus a me convincerentur, et illa scilicet falsa esse quae in me scripserunt, et eos adhuc in pristino errore perseverare; atque indigna quaedam adversus ecclesias Dei, et nos ipsos qui illis praesumus, esse machinatos.
PL 8, 916B誤った信仰のゆえにすでに断罪された者たち、またニカイアの教会会議において私によって論駁された者たちのうちの幾人かが、汝の敬虔に宛てて、私が正しく考えておらず、教会の教えに従って考えてもいないと、書くことをためらわなかった。彼らは、自らの犯罪を私になすりつけようとしたのである。それゆえ私は、ローマに来て汝に注意を促す必要があると考えた。私に対して書いた者たちを、汝が呼び寄せるようにである。彼らが到着したなら、二つの点について私によって論駁されるであろう。すなわち、彼らが私について書いたことがまさに偽りであること、そして彼らがなお以前の誤りに留まり続けていること。さらに、彼らが、神の諸教会と、それらを統べる我々自身に対して、ふさわしからぬことをたくらんだことである。
Sed cum illi venire noluerint, tametsi presbyteros ad ipsos miseris, ego vero anno uno atque integris tribus mensibus Romae commoratus fuerim, necessarium duxi, prius quam hinc proficiscerer, fidei meae professionem cum omni sinceritate mea manu perscriptam tibi tradere, qualem didici atque ex divinis Scripturis edoctus sum: simulque tibi in memoriam revocare quae perperam ab illis asseruntur: ut intelligeres quibus ad auditores decipiendos adhibitis sermonibus, veritatem occultare conentur.
PL 8, 919Aしかし、彼らは来ることを望まなかった。汝は彼らのもとに司祭たちを遣わしたにもかかわらず、また私はローマに一年と丸三か月滞在したにもかかわらずである。そこで私は、ここを発つ前に、心底からの誠実さをもって自らの手で書き記した私の信仰告白を、汝に渡す必要があると考えた。それは、私が学び、神の聖典から教えられたとおりのものである。同時に、彼らによって誤って主張されていることを、汝に思い起こさせるためである。彼らがどのような言葉を用いて聞く者たちを欺き、真理を隠そうと努めているかを、汝が悟るようにである。
Epistola IV, Caput II
第IV通 第II章PL 8, 919AAiunt quippe omnipotentis Dei filium Dominum nostrum Jesum Christum non proprium ac verum illius Verbum, sed aliud esse ipsius Verbum, et aliam sapientiam ac virtutem; eumque, postquam factus est ab ipso, Verbum et sapientiam ac virtutem esse nominatum.
PL 8, 919A実に彼らは言う。全能の神の子、我々の主イエス・キリストは、神の固有の真の言葉ではなく、神自身の言葉とは別のものであり、別の知恵と力であると。また、彼は神によって造られた後に、言葉、知恵、力と呼ばれたのだと。
Atque ex hac eorum sententia consequens est, ut et aliam a Patre diversam substantiam esse praedicent. Praeterea ex iis quae scribunt, Patrem ante Filium exsistere, manifeste declarant ipsum vere Filium ex Deo non esse.
PL 8, 919Aそして、彼らのこの説から、父とは異なる別の実体を唱えることになる、という帰結が出る。さらに、彼らが書くところから、父は子に先立って存在するとされ、それによって彼らは、まさにその子が真に神から出たものではないことを、明らかに宣言している。
Sed etsi ex Deo illum esse dicunt, hoc ea ratione dicunt, qua caetera omnia ab eo exsistunt. Ad haec, fuisse aliquando cum non esset, ac rem creatam et factam esse, affirmare non dubitant, eumque a Patre separant. Itaque eos qui haec asserunt, a catholica Ecclesia alienos esse persuasum habeo.
PL 8, 919Aしかし、彼が神から出たと彼らが言うとしても、それは、他のすべてのものが神から存在するのと同じ意味で、そう言うのである。さらに彼らは、かつて彼が存在しなかった時があったこと、彼が被造物であり造られたものであることを、ためらわず断言し、彼を父から引き離す。それゆえ、これらを主張する者たちは公同の教会とは無縁であると、私は確信している。
Epistola IV, Caput III
第IV通 第III章PL 8, 919AEgo vero sacris litteris inhaerens, credo unum esse Deum, et unigenitum ejus Filium verbum, qui cum Patre semper exsistit, nec exsistendi initium ullum umquam habuit, qui ex Deo vere est, non creatus, non factus, sed semper exsistens, et simul cum Deo ac Patre perpetuo regnans, cujus regni, ut testatur Apostolus, non erit finis (Luc. I, 33) .
PL 8, 919A私は聖なる文書に固く従い、一なる神を信じ、その独り子、言葉である子を信じる。彼は父とともにつねに存在し、存在の始まりをかつて一度も持たず、真に神から出ており、創造されたのでも造られたのでもなく、つねに存在し、神にして父とともに絶えることなく王として支配している。その王国に終わりはないと、使徒が証しする(ルカ1:33)。
Ipse filius, ipse virtus, ipse sapientia, ipse proprium ac verum Dei verbum Dominus noster Jesus Christus, indivisa Dei virtus, per quem facta sunt omnia quae facta sunt, ut Evangelium docet dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
PL 8, 919A彼こそ子であり、彼こそ力であり、彼こそ知恵であり、彼こそ神の固有の真の言葉、我々の主イエス・キリスト、神の分かたれぬ力であって、彼によって、造られたものはすべて造られた。福音書が教えるとおりである。「初めに言葉があった。言葉は神とともにあった。言葉は神であった〔Deus erat Verbum。語順は逆だが「言葉は神であった」と訳す〕。」
Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Johan. I, I, etc.) . Ille est Verbum, de quo Lucas evangelista testatur, dicens: Sicut tradiderunt nobis qui ab initio inspectores et ministri fuerunt Verbi (Luc. I, 2) : de quo et David dixit, Eructavit cor meum verbum bonum (Psal. XLIV, 2) .
PL 8, 919A「すべては彼によって造られ、彼なしには何ひとつ造られなかった」(ヨハネ1:1など)。彼こそ言葉であり、これについて福音書記者ルカは証しして言う。「初めから目撃者であり、言葉の奉仕者であった人々が、我々に伝えたとおりに」(ルカ1:2)。これについてダビデもまた言った。「わが心は、良き言葉を溢れ出させた」(詩篇44:2)。
Ita et Dominus noster Jesus Christus in Evangelio nos docet dicens, Ego ex Patre exivi et venio (Joan. XVI, 28) . Hic est qui novissimis diebus propter nostram salutem descendens, et ex virgine Maria natus hominem assumpsit.
PL 8, 919Aこのように、我々の主イエス・キリストも、福音書において我々に教えて言う。「わたしは父から出、そして来る」(ヨハネ16:28)。彼こそ、終わりの日々に、我々の救いのために降り、おとめマリア〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕から生まれて、人を取った者である。
Epistola IV, Caput IV
第IV通 第IV章PL 8, 919ACredo igitur in Deum omnipotentem, et in Jesum Christum Filium ejus unigenitum Dominum nostrum, qui natus est ex Spiritu sancto et Maria virgine; qui sub Pontio Pilato crucifixus est, et sepultus, et tertia die resurrexit a mortuis, adscendit in coelos, et sedet ad dexteram Patris, unde venturus est judicare vivos et mortuos.
PL 8, 919Aそれゆえ私は、全能の神を信じ、その独り子、我々の主イエス・キリストを信じる。彼は聖なる霊とおとめマリアから生まれ、ポンティウス・ピラトゥスのもとで十字架につけられ、葬られ、三日目に死者のうちから甦り、天に上り、父の右に座しており、そこから、生者と死者を裁くために来る。
Et in Spiritum sanctum, sanctam Ecclesiam, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam aeternam. Indivisam esse Patris et Filii deitatem e divinis litteris didicimus.
PL 8, 919Aまた、聖なる霊を、聖なる教会を、罪の赦しを、肉の復活を、永遠の生命を信じる。父と子の神性が分かたれていないことを、我々は神の文書から学んだ。
Si quis enim Filium, hoc est omnipotentis Dei verbum, separet, necesse est ut aut duos esse Deos arbitretur, quod a divina doctrina abhorrere constat: aut Verbum non esse Deum profiteatur, quod et ipsum a recta fide alienum esse liquet, cum Evangelium dicat: Et Deus erat verbum (Joan. I) .
PL 8, 919Aもし誰かが子、すなわち全能の神の言葉を切り離すなら、必然的に、神が二つあると考えるか――これが神の教えに背くことは明らかである――、あるいは言葉が神ではないと言明するかのどちらかとなる。これもまた正しい信仰と無縁であることは明白である。福音書が「言葉は神であった」と言っているのだから(ヨハネ1)。
Ego vero certo didici, virtutem Patris Filium neque dividi neque separari posse. Ipse enim Salvator Dominus noster Jesus Christus dicit: In me est Pater, et ego in Patre (Joan. XIV, 10) ; et: Ego et Pater unum sumus; (Joan. X, 30) ; et: Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9) .
PL 8, 919A私は、父の力である子が、分けられることも切り離されることもありえないと、確実に学んだ。実に、救い主、我々の主イエス・キリスト自身が言う。「わたしのうちに父がおり、わたしは父のうちにいる」(ヨハネ14:10)。また、「わたしと父とは一つである」(ヨハネ10:30)。また、「わたしを見た者は、父をも見たのである」(ヨハネ14:9)。
Epistola IV, Caput V
第IV通 第V章PL 8, 919AHanc fidem, quam a divinis litteris accepi, et a majoribus secundum Deum didici, cum in ecclesia Dei praedico, tum ad te modo perscripsi, ejus exemplar penes me retinens.
PL 8, 919Aこの信仰を、私は神の文書から受け、また神に従って先人たちから学んだ。私は、神の教会でこれを宣べ伝えるとともに、いままた汝に書き記した。その写しは、私の手元に保持している。
Et rogo ut ejus exemplum tuis ad episcopos litteris adtexas: ne qui eorum, quibus probe noti non sumus, iis quae ab illis scripta sunt fidem adjungentes, in errorem inducantur. Valete. Explicit.
PL 8, 920Aまた私は願う。その写しを、汝が司教たちに宛てる書簡に添えてほしい。我々をよく知らない者たちが、彼らの書いたことに信を置いて、誤りに導かれることのないようにである。あなたが健やかであるように。終わり。
Epistola V, Caput I
第V通 第I章PL 8, 920A[0919] Quod semper credidimus, etiam nunc sentimus: experientia enim probat et confirmat quae quisque auditione audivit.
PL 8, 920A我々がつねに信じてきたことを、いまもなお思っている。実に、各人が聞き伝えによって聞いたことを、経験が検証し、確証するからである。
Verum est enim quod beatissimus magister gentium Paulus apostolus de se locutus est, quamquam utique quia in ipso Dominus Christus habitavit, dubitari non possit, Spiritum per animum ejus locutum, et organum corporis personasse.
PL 8, 920A実に、いと祝福された、諸国民の教師である使徒パウロが自らについて語ったことは、真である。もっとも、彼のうちに主キリストが住んだのであるから、霊が彼の心を通して語り、身体という器官を響かせたことは、疑いえない。
Et tu itaque, dilectissime frater, corpore separatus, mente concordi ac voluntate adfuisti: et honesta fuit et necessaria excusatio absentiae, ne aut lupi schismatici furtum facerent et raperent per insidias, aut canes haeretici rabido furore exciti (Colb. mss. excitati) ; insani oblatrarent, aut certe serpens diabolus blasphemiorum venenum effunderet.
PL 8, 920Aそれゆえ汝もまた、愛する兄弟よ、身体においては離れていたが、一致した精神と意志によって居合わせた。汝の不在の弁明は、名誉あるものであり、必要でもあった。分派の狼どもが策略によって盗みを働いて奪うことのないように、あるいは異端の犬どもが狂暴な怒りにかき立てられ(コルベール写本では「かき立てられた」)、狂ったように吠えたてることのないように、あるいはまた、蛇なる悪魔が冒瀆の毒を注ぐことのないように。
Hoc enim optimum et valde congruentissimum esse videbitur, si ad caput, id est ad Petri apostoli sedem, de singulis quibusque provinciis Domini referant sacerdotes.
PL 8, 920A実に、次のことが最善であり、この上なくふさわしいと見えるであろう。すなわち、主の司教たちが、それぞれの属州から、頭、すなわち使徒ペトロの座に報告することである。
Epistola V, Caput II
第V通 第II章PL 8, 920AQuoniam ergo universa, quae gesta sunt, quae acta, quae constituta, et chartae continent, et vivae voces carissimorum fratrum et compresbyterorum nostrorum Archidami et Philoxeni, et carissimi filii nostri Leonis diaconi verissime et fideliter exponere poterunt, pene supervacuum videatur eadem his inserere litteris.
PL 8, 920Aそれゆえ、行われたこと、なされたこと、定められたことのすべてを、文書が含んでおり、また我々の最愛の兄弟にして同僚司祭であるアルキダモスとピロクセノス、および我々の最愛の子である助祭レオの生きた声が、この上なく真実に、また誠実に述べることができるので、これと同じことをこの書簡に挿入するのは、ほとんど余計に思われるであろう。
Patuit apud omnes, qui convenerunt, ex partibus Orientis qui se appellant episcopos (quamquam sint ex his certi auctores, quorum sacrilegas mentes Ariana haeresis pestifero tinxit veneno), diu tergiversatos propter diffidentiam ad judicium venire noluisse, tuamque et nostram reprehendisse communionem, quae nullam habebat culpam: quia non solum octoginta episcopis testantibus de innocentia Athanasii pariter credidimus; sed et conventi per presbyteros tuos et per epistolam, ad synodum, quae futura erat in urbe Roma, venire noluerunt.
PL 8, 920A自らを司教と称する東方の地方の者たち(もっとも、彼らのうちには、アレイオス派の異端が疫病をもたらす毒でその冒瀆的な心を染めた、ある首謀者たちがいるのだが)が、長く言い逃れを続け、自信のなさのゆえに裁きに来ようとしなかったこと、そして、何の落ち度もない、汝と我々の交わりを非難したことは、集まったすべての者にとって明らかになった。それは、八十人の司教がアタナシオスの無実を証言していたので、我々もまた等しく信じたばかりでなく、彼らが、汝の司祭たちを通じて、また書簡によって呼び出されながら、ローマの都で開かれるはずであった教会会議に来ようとしなかったからである。
Et satis erat iniquum, illis contemnentibus, tot sacerdotibus testimonium perhibentibus, Marcello et Athanasio denegare societatem.
PL 8, 920B彼らが軽んじる一方で、これほど多くの司教が証言を与えているのに、マルケロスとアタナシオスに仲間の交わりを拒むのは、まったく不当であった。
Epistola V, Caput III
第V通 第III章PL 8, 920BTria fuerunt quae tractanda erant. Nam et ipsi religiosissimi imperatores permiserunt, ut de integro universa discussa disputarentur, et ante omnia de sancta fide et de integritate veritatis, quam violaverunt.
PL 8, 920B取り上げるべきことは三つあった。実に、いと敬虔な皇帝たち自身が、すべてのことを改めて審理し、論じるよう許した。何よりもまず、聖なる信仰について、また彼らが侵した真理の完全さについてである。
Secunda de personis quas dicebant esse dejectas, de iniquo judicio, vel si potuissent probare, justa fieret confirmatio.
PL 8, 920C第二に、罷免されたと彼らが言っていた人々について、不当な裁きについて、あるいはもし彼らが証明できたなら、正当な確認がなされること〔vel si の構文は取りにくい。同じ書簡の別形(6.0.8)では ut si とある〕。
Tertia vero quaestio, quae vere quaestio appellanda est, quod graves et acerbas injurias, intolerabiles etiam et nefarias contumelias ecclesiis fecissent, cum raperent episcopos, presbyteros, diaconos, et omnes clericos in exilium mitterent, ad deserta loca transducerent, fame, siti, nuditate et egestate necarent; alios clausos carcere et squalore et putore conficerent, nonnullos ferreis vinculis, ita ut cervices eis arctissimis vinculis strangularentur.
PL 8, 921A第三は、まことに問題と呼ばれるべき問題であって、彼らが諸教会に、重く苛烈な不正を、耐えがたく非道な侮辱さえも加えたことである。すなわち、司教、司祭、助祭、そしてすべての聖職者を拉致して追放に送り、荒れ果てた場所へ移し、飢えと渇きと裸と窮乏によって殺し、またある者たちを牢に閉じ込めて不潔と悪臭によって衰弱させ、ある者たちを鉄の枷で苦しめて、その首が最もきつい枷で絞め上げられるほどにしたのである。
Denique ex ipsis quidam vincti in eadem injusta defecerunt poena: quorum ambigi non potest martyrio gloriosam mortem exstitisse.
PL 8, 921A実に、彼らのうち幾人かは、鎖につながれたまま、同じ不当な刑罰のうちに息絶えた。彼らの死が、殉教による栄光ある死であったことは、疑いえない。
Adhuc quoque audent quosdam retinere: nec ulla causa fuit criminis, nisi quod repugnarent et clamarent, quod exsecrarentur Arianam et Eusebianam haeresim, et nollent habere cum talibus communionem.
PL 8, 921Aなお今も彼らは、何人かをあえて留め置いている。罪状のいかなる理由もなかった。ただ、彼らが抵抗し、叫び、アレイオス派とエウセビオス派の異端を呪い、そのような者たちとの交わりを持とうとしなかったことのほかには。
Qui autem in saeculo servire maluerunt ( quam in Ecclesia ) prodesse, et qui ante fuerant dejecti, non solum recepti sunt, sed etiam ad clericalem dignitatem promoti, et acceperunt praemium falsitatis.
PL 8, 921B一方、世に仕えることを好んだ者たち(教会において益をなすよりも)〔底本は quam in Ecclesia を斜体の括弧に入れて刷る。ミーニュの脚注は、この語を prodesse の前に補えば文意が整い、教会よりも世に仕えることを選んだ者たちが聖職に進められたことを会議が咎めている意になるとする。これに従って解した〕、またかつて罷免されていた者たちは、受け入れられたのみならず、聖職者の位にまで昇進させられ、偽りの報いを受けた。
Epistola V, Caput IV
第V通 第IV章PL 8, 921BQuid autem de impiis et de imperitis adolescentibus Ursacio et Valente statutum sit, accipe, beatissime frater.
PL 8, 921Bいと祝福された兄弟よ、不敬で未熟な青年ウルサキウスとウァレンスについて何が定められたかを、受け取れ。
Quia manifestum erat, hos non cessare adulterinae doctrinae lethalia semina spargere, et quod Valens relicta ecclesia ecclesiam aliam invadere voluisset, et eo tempore quo seditionem commovit, unus ex fratribus nostris, qui fugere non potuit, Viator obrutus et conculcatus in eadem Aquileiensium civitate die tertia defecit: causa utique mortis fuit Valens, qui perturbavit, qui sollicitavit.
PL 8, 921B彼らが、偽りの教えの致死の種を蒔き続けてやまないこと、またウァレンスが、自らの教会を棄てて別の教会を襲おうとしたこと、そして彼が騒乱を起こしたそのとき、逃げることのできなかった我々の兄弟の一人ウィアトルが、まさに同じアクイレイア人の都市で、押し倒され踏みつけられて三日目に息絶えたことが、明らかであったから。その死の原因は、当然、騒ぎを起こし、扇動したウァレンスであった。
Sed ea quae beatissimis Augustis significavimus, cum legeritis; facile pervidebitis nihil nos praetermisisse, quantum ratio patiebatur, et ne molesta esset longa narratio, qui fecissent et quae commisissent, insinuavimus.
PL 8, 921Cしかし、我々がいと祝福された皇帝たちに知らせたことを、あなたが読むならば、あなたは、理の許すかぎり、我々が何ひとつ見落とさなかったことを、たやすく見て取るであろう。また、長い叙述が煩わしくならぬよう、誰が何をなし、何をしでかしたかを知らせたのである。
Epistola V, Caput V
第V通 第V章PL 8, 922ATua autem excellens prudentia disponere debet ut per tua scripta qui in Sicilia, qui in Sardinia et in Italia sunt fratres nostri, quae acta sunt et quae definita cognoscant; et ne ignorantes eorum accipiant litteras communicatorias, id est epistolia, quos justa sententia degradavit.
PL 8, 922A汝の卓越した賢慮は、汝の書簡によって、シチリアに、サルディニアに、イタリアにいる我々の兄弟たちが、なされたことと決定されたことを知るように、そして、正当な判決が聖職を剥奪した者たちの、交わりの書簡、すなわち小書簡を、知らずに受け取ることのないように、取り計らうべきである。
Perseverent autem Marcellus, Athanasius et Asclepius in nostra communione: quia obesse eis non poterit iniquum judicium, et fuga, et tergiversatio eorum, qui ad judicium omnium episcoporum, qui convenimus, venire noluerunt.
PL 8, 922Aマルケロス、アタナシオス、アスクレピオスは、我々の交わりにとどまるがよい。集まった我々すべての司教の裁きに来ようとしなかった者たちの不当な裁きも、逃避も、言い逃れも、彼らを害しえないであろうからである。
Caetera, sicuti superius commemoravimus, plena relatio fratrum, quos sincera charitas tua misit, unanimitatem tuam perdocebit.
PL 8, 922Aその他のことは、先に述べたとおり、汝の真摯な愛が遣わした兄弟たちの十全な報告が、汝の同心に詳しく教えるであろう。
Eorum autem nomina, qui pro facinoribus suis dejecti sunt, subjicere curavimus: ut sciret eximia gravitas tua, qui essent communione privati.
PL 8, 922B自らの凶行のゆえに罷免された者たちの名を、添えるよう努めた。汝の卓越した重厚さが、誰が交わりを奪われた者であるかを知るためである。
Uti ante praelocuti sumus, omnes fratres et coepiscopos nostros litteris tuis admonere digneris, ne epistolia, id est litteras communicatorias eorum accipiant. NOMINA HAERETICORUM. Acacius a Caesarea. Ursacius a Singiduno. Menophantus ab Epheso. Valens a Mursa. Georgius a Laodicea. Narcissus ab Hieropoli. Stephanus ab Antiochia.
PL 8, 922B前に述べたとおり、汝の書簡によって、我々のすべての兄弟にして同僚司教に、彼らの小書簡、すなわち交わりの書簡を受け取らぬよう、訓戒するがよい。異端者たちの名。カエサレアのアカキオス。シンギドゥヌムのウルサキウス。エフェソのメノパントス。ムルサのウァレンス。ラオディキアのゲオルギオス。ヒエラポリスのナルキッソス。アンティオキアのステパノス。
Epistola VI
第VI通PL 8, 922BQuod semper credidimus, etiam nunc sentimus: experientia enim probat et confirmat, quae quisque auditione audivit.
PL 8, 922B我々がつねに信じてきたことを、いまもなお思っている。実に、各人が聞き伝えによって聞いたことを、経験が検証し、確証するからである。
Verum est enim quod beatissimus magister Gentium Paulus apostolus de se locutus est: Ad experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII) ?
PL 8, 922B実に、いと祝福された、諸国民の教師である使徒パウロが自らについて語ったことは、真である。「汝らは、わたしのうちに語るキリストの証明を求めるのか」(二コリント13)
Quamquam utique, quia in ipso Dominus Christus habitavit, dubitari non possit Spiritum sanctum per animum ejus locutum, et organum corporis personasse.
PL 8, 922Cもっとも、彼のうちに主キリストが住んだのであるから、聖なる霊が彼の心を通して語り、身体という器官を響かせたことは、疑いえない。
Et tu itaque, dilectissime frater, corpore separatus, mente concordi ac voluntate adfuisti (mente, concordia, voluntate, ex codd. mss. Fossatensi et Aniciensi ) : et honesta fuit et necessaria excusatio absentiae, ne aut lupi schismatici furtum facerent et raperent per insidias, aut canes haeretici rabido furore exciti, insani oblatrarent, aut certe serpens diabolus blasphemiarum venenum effunderet.
PL 8, 922Cそれゆえ汝もまた、愛する兄弟よ、身体においては離れていたが、一致した精神と意志によって居合わせた。(精神、和合、意志という読みは、フォッサテンシス写本とアニキエンシス写本による)汝の不在の弁明は、名誉あるものであり、必要でもあった。分派の狼どもが策略によって盗みを働いて奪うことのないように、あるいは異端の犬どもが狂暴な怒りにかき立てられ、狂ったように吠えたてることのないように、あるいはまた、蛇なる悪魔が冒瀆の毒を注ぐことのないように。
Hoc enim optimum et valde congruentissimum esse videbitur, si ad caput, id est, ad Petri apostoli sedem de singulis quibusque provinciis Domini referant sacerdotes.
PL 8, 922C実に、次のことが最善であり、この上なくふさわしいと見えるであろう。すなわち、主の司教たちが、それぞれの属州から、頭、すなわち使徒ペトロの座に報告することである。
Quoniam ergo universa quae gesta sunt, quae acta, quae constituta, et chartae continent, et vivae voces charissimorum fratrum et compresbyterorum nostrorum Archidami et Philoxeni, et carissimi filii nostri Leonis diaconi, verissime et fideliter exponere poterunt; pene supervacuum videatur, eadem his litteris inserere (al. inferre) .
PL 8, 922Dそれゆえ、行われたこと、なされたこと、定められたことのすべてを、文書が含んでおり、また我々の最愛の兄弟にして同僚司祭であるアルキダモスとピロクセノス、および我々の最愛の子である助祭レオの生きた声が、この上なく真実に、また誠実に述べることができるので、これと同じことをこの書簡に挿入する(別本では「持ち込む」)のは、ほとんど余計に思われるであろう。
Patuit apud omnes qui convenerunt ex partibus orientis, qui se appellant episcopos; quamquam sint ex his certi auctores, quorum sacrilegas mentes Ariana haeresis pestifero tinxit veneno; diu tergiversatos propter diffidentiam ad judicium venire noluisse, tuamque et nostram reprehendere communionem, quae nullam habebat culpam, quia non solum octoginta episcopis testantibus de innocentia Athanasii pariter credidimus, sed et conventi per presbyteros tuos et per epistolam, ad synodum quae futura erat in urbe Roma, venire noluerunt: et satis erat iniquum, illis contemnentibus, tot sacerdotibus testimonium perhibentibus, Marcello et Athanasio denegare societatem.
PL 8, 923A自らを司教と称する東方の地方の者たち――もっとも、彼らのうちには、アレイオス派の異端が疫病をもたらす毒でその冒瀆的な心を染めた、ある首謀者たちがいるのだが――が、長く言い逃れを続け、自信のなさのゆえに裁きに来ようとしなかったこと、そして、何の落ち度もない、汝と我々の交わりを非難していることは、集まったすべての者にとって明らかになった。それは、八十人の司教がアタナシオスの無実を証言していたので、我々もまた等しく信じたばかりでなく、彼らが、汝の司祭たちを通じて、また書簡によって呼び出されながら、ローマの都で開かれるはずであった教会会議に来ようとしなかったからである。彼らが軽んじる一方で、これほど多くの司教が証言を与えているのに、マルケロスとアタナシオスに仲間の交わりを拒むのは、まったく不当であった。
Tria fuerunt quae tractanda erant. Nam et ipsi religiosissimi imperatores permiserunt, ut de integro universa discussa disputarentur; et ante omnia de sancta fide, et de integritate veritatis, quam violaverunt: secunda de personis, quas dicebant esse dejectas, de iniquo judicio, ut si potuissent probare, justa fieret confirmatio: tertia vero quaestio, quae vere quaestio appellanda est, quod graves et acerbas injurias, intolerabiles etiam et nefarias contumelias ecclesiis fecissent, cum raperent episcopos, presbyteros, diaconos, et omnes clericos in exilium mitterent, ad deserta loca transducerent, fame, siti, nuditate, et omni egestate necarent; alios clausos carcere, et squalore et putore conficerent, nonnullos ferreis vinculis, ita ut cervices eis arctissimis vinculis strangularentur.
PL 8, 923B取り上げるべきことは三つあった。実に、いと敬虔な皇帝たち自身が、すべてのことを改めて審理し、論じるよう許した。何よりもまず、聖なる信仰について、また彼らが侵した真理の完全さについてである。第二に、罷免されたと彼らが言っていた人々について、不当な裁きについて、もし彼らが証明できたなら、正当な確認がなされるように〔ut si の構文は取りにくい。5.3.2 の同じ箇所では vel si とある〕。第三は、まことに問題と呼ばれるべき問題であって、彼らが諸教会に、重く苛烈な不正を、耐えがたく非道な侮辱さえも加えたことである。すなわち、司教、司祭、助祭、そしてすべての聖職者を拉致して追放に送り、荒れ果てた場所へ移し、飢えと渇きと裸とあらゆる窮乏によって殺し、またある者たちを牢に閉じ込めて不潔と悪臭によって衰弱させ、ある者たちを鉄の枷で苦しめて、その首が最もきつい枷で絞め上げられるほどにしたのである。
Denique ex ipsis quidam vincti, in eadem injusta defecerunt poena: quorum ambigi non potest martyrio gloriosam mortem exstitisse, adhuc quoque audent quosdam retinere: nec ulla (al. ulli) causa fuit criminis, nisi quod repugnarent, et clamarent quod execrarentur Arianam et Eusebii haeresim (al. Eusebianam) , et nollent habere cum talibus communionem; iis autem qui secum sentire maluerunt, prodesse (qui autem seculo servire noluerunt ex editione Parisiensi vel ex c. ms.
PL 8, 923C実に、彼らのうち幾人かは、鎖につながれたまま、同じ不当な刑罰のうちに息絶えた。彼らの死が、殉教による栄光ある死であったことは、疑いえない。なお今も彼らは、何人かをあえて留め置いている。罪状のいかなる(別本では「誰に対する」)理由もなかった。ただ、彼らが抵抗し、叫び、アレイオス派とエウセビオスの異端(別本ではエウセビオス派の)を呪い、そのような者たちとの交わりを持とうとしなかったことのほかには。一方、彼らと考えを同じくすることを好んだ者たちには、益をなすこと(パリ版では「一方、世に仕えることを望まなかった者たちは」、あるいは一写本では
Qui autem in saeculo servire maluerunt) ; et qui ante fuerant dejecti, non solum recepti sunt, sed etiam ad clericalem (al. clericam) dignitatem promoti, et receperunt praemium falsitatis.
PL 8, 923C「一方、世に仕えることを好んだ者たちは」)、またかつて罷免されていた者たちは、受け入れられたのみならず、聖職者の位(別本では「聖職の」)にまで昇進させられ、偽りの報いを受け取った。
Quid autem de impiis et de imperitis adolescentibus Ursacio et Valente statutum sit, accipe, beatissime frater.
PL 8, 923Cいと祝福された兄弟よ、不敬で未熟な青年ウルサキウスとウァレンスについて何が定められたかを、受け取れ。
Quia manifestum erat hos non cessare adulterinae doctrinae lethalia semina spargere, et quod Valens relicta ecclesia ecclesiam aliam invadere voluisset, et eo tempore, quo seditionem commovit, unus ex fratribus nostris qui fugere non potuit Viator (al. Victor) , obrutus et conculcatus, in eadem Aquileiensium civitate die tertia defecit, causam utique mortis praebuit Valens, qui perturbavit, qui sollicitavit.
PL 8, 923D彼らが、偽りの教えの致死の種を蒔き続けてやまないこと、またウァレンスが、自らの教会を棄てて別の教会を襲おうとしたこと、そして彼が騒乱を起こしたそのとき、逃げることのできなかった我々の兄弟の一人ウィアトル(別本ではウィクトル)が、まさに同じアクイレイア人の都市で、押し倒され踏みつけられて三日目に息絶えたことが、明らかであったから。その死の原因を与えたのは、当然、騒ぎを起こし、扇動したウァレンスであった。
Sed ea quae beatissimis Augustis significavimus, cum legeritis, facile pervidebitis, nihil nos praetermisisse, quantum ratio patiebatur: et ne molesta esset longa narratio, qui fecissent et commisissent, insinuavimus.
PL 8, 923Dしかし、我々がいと祝福された皇帝たちに知らせたことを、あなたが読むならば、あなたは、理の許すかぎり、我々が何ひとつ見落とさなかったことを、たやすく見て取るであろう。また、長い叙述が煩わしくならぬよう、誰がなし、しでかしたかを知らせたのである。
Tua autem excellens prudentia disponere debet, ut per tua scripta, qui in Sicilia, qui in Sardinia, et in Italia sunt fratres nostri, quae acta sunt, et quae definita, cognoscant; et ne ignorantes eorum accipiant litteras communicatorias, quos extra episcopatum justa sententia declaravit.
PL 8, 923D汝の卓越した賢慮は、汝の書簡によって、シチリアに、サルディニアに、イタリアにいる我々の兄弟たちが、なされたことと決定されたことを知るように、そして、司教職の外にある者と正当な判決が宣告した者たちの、交わりの書簡を、知らずに受け取ることのないように、取り計らうべきである。
Perseverent autem Marcellus, Athanasius, et Asclepius in nostra communione, quia obesse eis non poterat iniquum judicium, et fuga et tergiversatio eorum, qui ad judicium omnium episcoporum, qui convenimus, venire noluerunt.
PL 8, 924Aマルケロス、アタナシオス、アスクレピオスは、我々の交わりにとどまるがよい。集まった我々すべての司教の裁きに来ようとしなかった者たちの不当な裁きも、逃避も、言い逃れも、彼らを害しえなかったからである。
Ceterum, sicuti superius commemoravimus, plena relatio fratrum, quos sincera caritas tua misit, unanimitatem tuam perdocebit.
PL 8, 924Aさらに、先に述べたとおり、汝の真摯な愛が遣わした兄弟たちの十全な報告が、汝の同心に詳しく教えるであろう。
Eorum autem nomina, qui pro facinoribus suis dejecti sunt, subjicere curavimus, ut sciret eximia gravitas tua, qui essent communione privati, uti ante praelocuti sumus.
PL 8, 924A自らの凶行のゆえに罷免された者たちの名を、添えるよう努めた。汝の卓越した重厚さが、誰が交わりを奪われた者であるかを知るためである。前に述べたとおりである。
Omnes fratres et coepiscopos nostros litteris tuis admonere digneris, ne epistolas (epistolia), id est, litteras communicatorias eorum accipiant. Nomina haereticorum.
PL 8, 924B汝の書簡によって、我々のすべての兄弟にして同僚司教に、彼らの書簡(別本では小書簡)、すなわち交わりの書簡を受け取らぬよう、訓戒するがよい。異端者たちの名。
Ursacius a Singiduno, Valens a Mursa, Narcissus a Neronopoli, Stephanus ab Antiochia, Acacius a Caesarea, Menophanes (Menofantus) ab Epheso, Georgius a Laodicea. Theodorum quoque hic addere oportuit de quo S. Athanasius ep. ad solitarios, p.
PL 8, 924Bシンギドゥヌムのウルサキウス、ムルサのウァレンス、ネロノポリスのナルキッソス、アンティオキアのステパノス、カエサレアのアカキオス、エフェソのメノパネス(別本ではメノパントス)、ラオディキアのゲオルギオス。ここにテオドロスをも加えるべきであった。彼については、聖アタナシオスの『孤独者たちへの書簡』の
635, et patres concilii sardicensis in epistola ad universas ecclesias, p. 669, hoc ordine eos recensens: Theodorum, Narcissum, Acacium, Stephanum, Ursacium, Valentem, Menofantum, et Georgium.
PL 8, 924B635頁、また、セルディカ教会会議の教父たちの全教会に宛てた書簡の669頁が、この順序で彼らを数え上げている(テオドロス、ナルキッソス、アカキオス、ステパノス、ウルサキウス、ウァレンス、メノパントス、ゲオルギオス)。
Item nomina episcoporum qui synodo Sardicensi adfuerunt et subscripserunt iidem in judicio.. Osius ab Spannia Cordubensis. Annianus ab Spanniis de Castolona. Florentius ab Spanniis de Emerita. Dommianus ab Spaniis de Asturica. Castus ab Spaniis de Caesar-Augusta.
PL 8, 924B同様に、セルディカ教会会議に出席し、その同じ者たちが裁きにおいて署名した司教たちの名。スパニア〔底本は Spannia。Spania と読む〕のコルドゥバのオシウス。スパニア〔底本は Spanniis。Spaniis と読む〕のカストロナのアンニアヌス。スパニア〔底本は Spanniis。Spaniis と読む〕のエメリタのフロレンティウス。スパニアのアストゥリカのドンミアヌス。スパニアのカエサル・アウグスタのカストゥス。
Praetextatus ab Spaniis de Barcilona. Maximus a Thuscia de Luca. Bassus a Macedonia de Diocletianopoli. Porphyrius a Macedonia de Philippis. Marcellus a Macedonia de Ancyra Gallaciae. Euterius a Procia de Caindo. Asclepius a Palaestina de Gaza.
PL 8, 924Cスパニアのバルキロナのプラエテクスタトゥス。トゥスキアのルカのマクシムス。マケドニアのディオクレティアノポリスのバッスス。マケドニアのピリッピのポルピュリオス。マケドニアの、ガラティア〔底本は Gallaciae。Galatiae と読む〕のアンキュラのマルケロス。プロキアのカインドのエウテリオス。パレスティナのガザのアスクレピオス。
Moscus a Thessalonica de Thebis. Vincentius a Campania de Capua. Januarius a Campania de Benevento. Protogenes ab Acacia de Serdica. Dioscorus de Thracia. Hymomus a Thessalia de Oparata. Lucius a Thracia de Cainopoli. Lucius ab Italia de Verona.
PL 8, 924Cテッサロニカのテバイのモスコス。カンパニアのカプアのウィンケンティウス。カンパニアのベネウェントのヤヌアリウス。ダキア〔底本は Acacia。Dacia と読む〕のセルディカのプロトゲネス。トラキアのディオスコロス。テッサリアのオパラタのヒュモムス。トラキアのカイノポリスのルキウス。イタリアのウェロナのルキウス。
Evagrius a Macedonia de Heraclialineo. Dionysius ab Achaia de Lignedon. Julius ab Achacia de Thebe eptapyleos. Athenodorus ab Acaia de Blatea. Diodorus ab Asia de Tenedos. Alexander de Thessalia de Larissa. Aethius a Macedonia de Thessalonica.
PL 8, 924Cマケドニアのヘラクリアリネオのエウアグリオス。アカイアのリグネドンのディオニュシオス。アカイア〔底本は Achacia。Achaia と読む〕のテベ・エプタピュレオスのユリウス。アカイアのブラテアのアテノドロス。アシアのテネドスのディオドロス。テッサリアのラリッサのアレクサンドロス。マケドニアのテッサロニカのアエティオス。
Vitalis a Dacia-ripensi de Aquis. Paragorius a Dardania de Scupis. Trifon ab Achaia de Macroce. Athanasius ab Alexandria. Gaudentius ab Achaia de Naiso. Jonam a Macedonia de Particopoli, Alipius ab Acaia de Magari. Macedonius ab Ardania de Ulpianis.
PL 8, 924Dダキア・リペンシスのアクィスのウィタリス。ダルダニアのスクピのパラゴリオス。アカイアのマクロケのトリュポン。アレクサンドリアのアタナシオス。アカイアのナイススのガウデンティウス。マケドニアのパルティコポリスのヨナス〔底本は Jonam。Jonas と読む〕。アカイアのマガリのアリュピオス。ダルダニア〔底本は Ardania。Dardania と読む〕のウルピアナのマケドニオス。
Calvus ab Achaia ripensi de Castra Martis. Fortunatianus ab Italia de Aquileia. Plotarcus ab Acacia de Patrois. Eliodorus a Nicopoli. Eutarius a Pannoniis. Arius a Palaestina. Asturus ab Arabia. Cocras a Achaia de Asapofebiis. Stercorius ab Apuleia de Canusio.
PL 8, 925Aダキア・リペンシス〔底本は Achaia ripensi。Dacia ripensi と読む〕のカストラ・マルティスのカルウス。イタリアのアクイレイアのフォルトゥナティアヌス。アカイア〔底本は Acacia。Achaia と読む〕のパトライのプルタルコス〔底本は Plotarcus。Plutarchus と読む〕。ニコポリスのヘリオドロス。パンノニアのエウタリオス。パレスティナのアレイオス。アラビアのアストゥルス。アカイアのアサポフェビスのコクラス。アプリア〔底本は Apuleia。Apulia と読む〕のカヌシウムのステルコリウス。
Calepodius a Campania. Lerenius ab Achaia de Secoro. Martirius ab Achaia de Neapoli. Dionysius ab Arcaida de Elida. Severus ab Italia de Ravennensi. Ursacius ab Italia de Brixa. Partasius ab Italia de Mediolano. Marcus ab Asia de Fissia.
PL 8, 925Aカンパニアのカレポディウス。アカイアのセコロのレレニウス。アカイアのネアポリスのマルテュリオス。アルカディア〔底本は Arcaida。Arcadia と読む〕のエリダのディオニュシオス。イタリアのラウェンナのセウェルス。イタリアのブリクサのウルサキウス。イタリアのメディオラヌムのプロタシウス〔底本は Partasius。Protasius と読む〕。アシアのフィッシアのマルクス。
Verissimus a Gallia de Lugduno. Valens ab Achaia ripense de Scio. Palladius a Macedonia de Dui. Geruntius a Macedonia de Brevi. Alexander ab Achaia de Morenis. Euthitius ab Achaia. Titius ab Asia de Montonis. Episcopi omnes numero unus de sexaginta.
PL 8, 926Aガリアのルグドゥヌムのウェリッシムス。ダキア・リペンシス〔底本は Achaia ripense。Dacia ripense と読む〕のスキオのウァレンス。マケドニアのドゥイのパラディオス。マケドニアのブレウィのゲロンティオス。アカイアのモレニスのアレクサンドロス。アカイアのエウティティオス。アシアのモントニスのティティウス。司教は全員で、数にして六十より一人少ない。