コンスタンティヌスr. 306–337

Epistolae › 全文

Epistolae 全文

Constantine the Great · PL 8, 477C–565A

Epistola I

第I通PL 8, 477C
1

[0477] Quoniam hujusmodi litterae complures ab Anulino clarissimo Africae proconsule ad me missae sunt, in quibus constat Caecilianum episcopum Carthaginensium a quibusdam collegis suis in Africa ordinatis episcopis multis de rebus in crimen vocari; et illud mihi permolestum videtur, ut in his provinciis, quas divina providentia ultro ac sua sponte sub meum subjunxerit imperium, et in illis locis, in quibus crebra hominum frequentia versatur, non modo multitudo ad deteriora deflectat et distrahatur dissidiis, sed episcopi etiam discordiam inter se ipsi exerceant, visum est mihi, ut idem Caecilianus cum decem episcopis, qui illum reum facere videantur, et decem aliis, quos ipse suae litis dijudicationi necessarios existimaverit, Romam navigio trajiciat, ut ibi coram vobis, et Rheticio etiam, et Materno, et Marino collegis vestris, quos ea de causa Romam maturare jusserim, possit audiri, sicut sanctissima Dei lex, ut nostis, postulat.

PL 8, 477C

クラリッシムスにしてアフリカ総督なるアヌリヌスから、この種の書簡が数多く私のもとに送られてきており、そこには、カルタゴの司教カエキリアヌスが、アフリカで叙階された同僚司教のうちの幾人かによって、多くの事柄について訴えられていることが記されている。しかも、神の摂理がみずから進んでわが統治のもとに服させたこれらの属州、そして人々の往来のはなはだ多いこれらの地において、群衆が悪しき方向へと逸れて党派の争いに引き裂かれるばかりか、司教たちまでもが互いに不和を生じさせていることは、私にとって甚だ煩わしいことと思われる。それゆえ私には、この同じカエキリアヌスが、彼を訴えていると思われる十人の司教、および自身の訴訟の裁定に必要と判断する他の十人とともに、船でローマへ渡り、かの地で諸君の面前、またそのために私がローマへ急ぎ来るよう命じた諸君の同僚レティキウス、マテルヌス、マリヌスの面前でも、審理を受けられるようにすることが適当だと思われた。それは、諸君も承知の通り、神のいと聖なる律法が求めるところである。

2

Atque ut de omnibus hisce plenissimam accuratissimamque notitiam possitis habere, exemplaria litterarum ad me ab Anulino missarum, litteris meis subscripta, adversus praedictos collegas misi; quas cum vestra gravitas perlegerit, exquisite ponderabit, quomodo, quave ratione lis illa, quam supra diximus, diligentissime rectissimeque dirimatur, et ex juris praescripto tandem aliquando absolvatur: quandoquidem illud vestrum studium minime latet, me tantam reverentiam sanctae et catholicae Ecclesiae tribuere, ut velim vos nullum generare schisma, nullam discordiam ullo in loco omnino relinquere. Summa Dei majestas vos, honoratissimi viri, multos annos conservet.

PL 8, 480A

そして、諸君がこれらすべての事柄について最も完全かつ正確な知識を得られるように、アヌリヌスから私のもとに送られてきた書簡の写しに、私の書簡の下に付して、前述の同僚たちのもとへ送った。諸君の重厚なる分別がこれを読み終えたなら、上に述べたかの訴訟を、いかなる仕方、いかなる理由によって最も入念かつ正しく解決し、ついに法の定めに従って決着させるべきかを、精密に検討することであろう。私が聖なる公同の教会に対してこれほどの敬意を払っており、諸君がいかなる分裂も生じさせず、いかなる場所にもいかなる不和もおよそ残さぬことを望んでいるのを、諸君の熱意はよく知るところだからである。いと尊き方々よ、至高なる神の威厳が、諸君を永く守らんことを。

Epistola II

第II通PL 8, 480A
1

[0479] Constantinus Augustus Miltiadi episcopo Romae et Marco. Quoniam hujusmodi plures libelli a viro clarissimo Anulino Africae proconsule ad me sunt missi, in quibus continetur Caecilianum Carthaginensium urbis episcopum a quibusdam collegis suis per Africam constitutis multis de causis insimulari; quod quidem permolestum mihi videtur, in istis provinciis quas divina providentia meae devotioni spontanea deditione tradidit, et in quibus maxima est populi multitudo, plebem quasi in duas partes divisam ad deteriora deflectere, et episcopos inter se dissentire, placuit mihi ut idem Caecilianus una cum decem episcopis qui accusare ipsum videntur, et cum decem aliis quos ipse ad suam causam necessarios esse judicaverit, Romam naviget; ut ibi coram vobis et coram Reticio, Materno ac Marino collegis vestris, quos ea causa Romam properare jussi, possit audiri, quemadmodum sanctissimae legi convenire optime nostis.

PL 8, 480A

アウグストゥス、コンスタンティヌスより、ローマの司教ミルティアデスおよびマルクスへ。〔この書簡はエウセビオス『教会史』第10巻第5章に伝わる。ミーニュは PL 6 欄32D–33B の教皇ミルティアデスの伝記(編者の文章)にも、ラテン語訳とギリシア語の対照でこれを引いている。そちらのラテン語訳は文言が一部異なる(例:ここの spontanea deditione tradidit を mera liberalitate tradidit とする)。〕クラリッシムスなる人物、アフリカ総督アヌリヌスから、これに類する上申書が数多く私のもとに送られてきており、そこには、カルタゴ市の司教カエキリアヌスが、アフリカ各地に置かれた同僚たちのうちの幾人かによって、多くの理由から告発されていることが含まれている。これは私にとって実に煩わしいことと思われる。すなわち、神の摂理が自発的な帰順によって我が献身に委ねたこれらの属州、しかも民衆の数が最も多いこれらの地において、民が二派に分かれたかのように悪しき方向へ逸れ、司教たちが互いに反目していることである。それゆえ私には、この同じカエキリアヌスが、彼を告発すると思われる十人の司教、および自身の訴訟に必要と判断する他の十人とともにローマへ航海し、かの地で諸君の面前、またそのために私がローマへ急ぎ来るよう命じた諸君の同僚レティキウス、マテルヌス、マリヌスの面前でも審理を受けられるようにすることが適当だと思われた。これがいと聖なる律法にかなうことは、諸君もよく承知のところである。

2

Porro ut totius negotii plenissimam valeatis haurire notitiam, exempla libellorum ab Anulino ad me missorum, litteris subjecta ad collegas vestros supradictos transmisi.

PL 8, 480B

さらに、諸君がこの一件の全容について最も完全な知識を汲み取ることができるように、アヌリヌスから私のもとに送られてきた上申書の写しに、私の書簡を添えて、前述の諸君の同僚たちのもとへ送付した。

3

Quibus lectis perpendet gravitas vestra, quonam modo supra memorata controversia accuratissime dijudicanda sit, et ex praescripto justitiae terminanda.

PL 8, 480B

これを読み終えたなら、諸君の重厚なる分別は、上述の争いをいかなる仕方で最も正確に裁定し、正義の定めに従って決着させるべきかを、よく検討することであろう。

4

Siquidem nec tuam sedulitatem latet, tantam a me reverentiam sanctissimae Ecclesiae catholicae exhiberi, ut generaliter nullum schisma aut dissidium ullibi a vobis relinqui velim. Divinitas summi Dei multis vos annis servet, charissime.

PL 8, 480B

実に、私がいと聖なる公同の教会に対してこれほどの敬意を示しているゆえに、諸君がいかなる場所にもおよそ分裂や不和を残さぬことを私が望んでいるということは、汝の勤勉さにもよく知られているところである。至高なる神の神性が、いと親愛なる者よ、諸君を末永く守らんことを。

Epistola III

第III通PL 8, 480B
1

[0479] Ave, Anuline charissime nobis. Est hic mos bonitatis nostrae, ut ea quae ad alienum jus pertinent, non modo nulla inquietudine affici, sed etiam restitui velimus, Anuline charissime.

PL 8, 480B

我々にとっていと親愛なるアヌリヌスよ、挨拶を送る。他人の権利に属するものについては、いかなる不安にもさらされぬようにするばかりか、むしろこれを返還することを望む――これが我々の善意の習わしである、いと親愛なるアヌリヌスよ。

2

Quapropter jubemus, ut simul atque has litteras acceperis, si quae ex illis quae ad Catholicam Christianorum Ecclesiam per singulas civitates, aut in aliis locis pertinebant, nunc a Decurionibus aut quibuslibet aliis detinentur; ea confestim illorum ecclesiis restitui facias.

PL 8, 480C

それゆえ我々は命ずる。この書簡を受け取り次第、キリスト教徒の公同の教会に属していたものであって、各都市、あるいは他の場所において、今デクリオたち、あるいは他の何者かによって留め置かれているものがあれば、汝はそれらを直ちにそれぞれの教会に返還させよ。

3

Quandoquidem volumus, ut quae supradictae ecclesiae antea possederunt, ad earumdem jus omnino revertantur.

PL 8, 480C

なぜなら、前述の教会がかつて所有していたものは、すべて完全にそれらの教会の権利へと戻ることを我々は望むからである。

4

Cum ergo perspiciat devotio tua, hujus nostrae jussionis manifestissimum esse praescriptum; operam dabis, ut sive horti, sive aedes, seu quodcumque aliud ad jus earumdem ecclesiarum pertinuerit, cuncta illis quantocius restituantur: quo scilicet te huic nostro praecepto accuratissime obtemperasse intelligamus. Vale, Anuline charissime et desideratissime nobis.

PL 8, 480C

されば、汝の献身がこの我々の命令の趣旨をきわめて明白なものと見て取るであろうゆえ、汝は、庭園であれ、建物であれ、そのほか何であれ、これらの教会の権利に属するものはすべて、できる限り速やかにそれらへ返還されるよう努めるであろう。それによって、汝がこの我々の命令に最も正確に従ったことを我々が知りうるようにするためである。いと親愛にしていと慕わしきアヌリヌスよ、健やかであれ。

Epistola IV

第IV通PL 8, 480D
1

[0479] Scripta coelestia Majestatis vestrae accepta atque adorata, Caeciliano, et his qui sub eodem agunt, quique clerici appellantur, devotio parvitatis meae insinuare curavit, eosdemque hortata est, ut unitate consensu omnium facta, cum omni omnino munere indulgentiae Majestatis vestrae liberati esse videantur catholici, custodita sanctitate legis, debita reverentia divinis rebus inserviant.

PL 8, 480D

あなたの威厳の天上の書簡を受け取り、これを拝したのち、私の卑小さの献身は、これをカエキリアヌス、および彼のもとで働く者たち、すなわち聖職者と呼ばれる者たちに伝え、彼らに勧告した。すなわち、あなたの威厳の寛大さによって、公同の教会の者たちはあらゆる公務の負担からことごとく解放されたものと見なされるのであるから、全員の合意によって一致をなし、律法の聖性を守りつつ、しかるべき崇敬をもって神の事柄に仕えるように、と。

2

Verum post paucos dies extiterunt quidam, adunata secum populi multitudine, qui Caeciliano contradicendum putarent, quique fasciculum in aluta signatum, et libellum sine signo obtulerunt dicationi meae; atque impendio postularunt, ut ad sacrum et venerabilem comitatum nominis vestri dirigerem: quae manente Caeciliano in statu suo, subjectis eorumdem actis, quo cuncta Majestas vestra possit dignoscere, parvitas mea dirigere curavit.

PL 8, 481A

しかし数日ののち、ある者たちが民衆の群れを自分たちのもとに集め、カエキリアヌスに異を唱えるべきだと考え、皮袋に封をした書類束と、封印のない上申書とを、私の献身に差し出した。そして、これをあなたの名のいと聖にしていと尊き宮廷へ送るようにと、切に求めた。それゆえ私の卑小さは、カエキリアヌスがその地位にとどまったまま、彼らの記録を添えて、あなたの威厳がすべてを見分けられるように、これを送付する手はずを整えた。

Epistola V

第V通PL 8, 482A
1

[0481] Ave, Anuline carissime nobis. Cum ex multis rebus constet, religionem illam in qua summa divinae Majestatis reverentia custoditur, spretam quidem maxima Reipublicae importasse discrimina; eamdem vero rite susceptam ac custoditam, et nomini Romano maximam prosperitatem, et cunctis mortalium rebus, divina id tribuente beneficentia, praecipuam felicitatem contulisse, placuit ut homines illi qui cum debita sanctimonia et assidua hujus legis observantia ministerium suum divinae religionis cultui exhibent, laborum suorum mercedem reportent, Anuline carissime nobis.

PL 8, 482A

我々にとっていと親愛なるアヌリヌスよ、挨拶を送る。神の威厳への至高の敬意が守られているかの宗教は、これを蔑ろにすれば国家に甚だしい危難をもたらし、これを正しく受け入れ守れば、ローマの名に最大の繁栄を、そして万人のあらゆる事柄に、神の恩恵の賜物によって並外れた幸いをもたらすことが、多くの事実から明らかである。それゆえ、しかるべき清らかさとこの律法への絶えざる遵守とをもって、神の宗教の礼拝のための自らの務めを果たす者たちが、その労苦の報いを受け取るべきであると思われた、我々にとっていと親愛なるアヌリヌスよ。

2

Quocirca eos homines qui intra Provinciam tibi creditam in Ecclesia Catholica cui Caecilianus praeest, huic sanctissimae religioni ministrant, quos Clericos vocare consueverunt; ab omnibus omnino publicis functionibus immunes volumus conservari, ne errore aliquo aut casu sacrilego a cultu summae Divinitati debito abstrahantur; sed ut potius absque ulla inquietudine propriae legi deserviant.

PL 8, 482A

それゆえ、汝に委ねられた属州内において、カエキリアヌスが率いる公同の教会にあって、このいと聖なる宗教に仕える者たち、すなわち通例「聖職者」と呼ばれる者たちについては、彼らがあらゆる公務からことごとく免除された者として保たれることを我々は望む。それは、何らかの過ちや冒瀆的な不運によって、至高なる神性に対して当然払うべき礼拝から引き離されることのないようにするためであり、むしろ何の煩いもなく自らの律法に仕えられるようにするためである。

3

Quippe his summam venerationem divino Numini exhibentibus, maximum inde emolumentum Reipublicae videtur accedere. Vale, Anuline carissime ac desideratissime nobis.

PL 8, 482A

けだし、これらの者たちが神威に対して最大の崇敬を示すことによって、そこから国家に最大の利益がもたらされるものと思われる。いと親愛にして、我々にとっていと慕わしきアヌリヌスよ、健やかであれ。

Epistola VI

第VI通PL 8, 482A
1

[0481] Quando quidem placuit nobis ut per omnes provincias Africae, Numidiae, et utriusque Mauritaniae, certis quibusdam legitimae et sanctissimae religionis Catholicae ministris ad sumptus necessarios aliquid praeberetur; litteras dedi ad Ursum virum Perfectissimum Rationalem Africae, eique significavi ut ter mille folles tuae Gravitati numerari curaret.

PL 8, 482A

アフリカ、ヌミディア、および両マウレタニアの全属州にわたって、正統ないと聖なる公同の宗教に仕える一定の奉仕者たちに、必要な費用として幾許かが給されるべきことを我々は決めたので、最も完全なる人物、アフリカ財務官ウルススに書簡を送り、汝の重厚さに三千フォリスを支払うよう手配せよと伝えた。

2

Tu itaque ubi praedictam quantitatem acceperis, operam dabis, ut cunctis supra memoratis juxta brevem ab Hosio ad te directum ea pecunia dividatur.

PL 8, 482A

されば汝は、前述の金額を受け取ったなら、ホシウスより汝のもとへ送られた明細に従って、この金銭が上に述べたすべての者たちに分配されるよう取り計らうであろう。

3

Quod si forte ad meum erga vos omnes in hac parte studium explendum deesse aliquid intellexeris, incunctanter quidquid necessarium tibi videbitur, ab Heraclida Procuratore praediorum nostrorum petere debes.

PL 8, 482A

もし万一、この件について諸君すべてに対する私の心遣いを満たすのに何か不足があると汝が知ったならば、汝に必要と思われるものを、ためらうことなく我々の所領の管理官ヘラクリダスに求めるべきである。

4

Nam et ipsi coram mandavi, ut si quid pecuniae Gravitas tua ab ipso postularet, absque ulla dubitatione dinumerandum tibi curaret.

PL 8, 482A

なぜなら、私は彼自身にも直に命じておいたからである。汝の重厚さが彼にいくらかの金銭を求めた場合には、何のためらいもなく汝に支払うよう取り計らえ、と。

5

Et quoniam accepi quosdam non satis compositae mentis homines id agere, ut sanctissimae et Catholicae Ecclesiae populum improba atque adulterina falsitate corrumpant, scias me Anulino Proconsuli, et Patricio Vicario Praefectorum coram haec dedisse mandata, ut inter caetera hujus rei competentem curam gerant; nec si quid ejusmodi agatur, negligere ac dissimulare sustineant.

PL 8, 482A

そして、心穏やかならぬ幾人かの者たちが、いと聖なる公同の教会の民を、恥知らずで不実な偽りによって堕落させようとしていると聞き及んだので、私が総督アヌリヌス、および近衛長官たちの代官パトリキウスに、直に次の命令を与えたことを汝は知るがよい。すなわち、彼らはこの事について相応の配慮を、他の事柄と並んで払うべきであり、もしこの種のことが行われるならば、これを看過し見過ごすことに甘んじてはならない、と。

6

Itaque si quos ejuscemodi homines in hac amentia perseverare conspexeris, absque ulla haesitatione supradictos judices adibis; idque ipsis referes, ut in eos, quemadmodum ipsis coram mandavi, animadvertant. Divinitas summi Dei multis annis te servet.

PL 8, 484A

それゆえ、もし汝がこの種の人間たちがこの狂気にとどまっているのを見かけたならば、何のためらいもなく前述の裁判官たちのもとへ赴き、私が彼らに直に命じておいた通りに彼らを処罰するよう、これを彼らに伝えよ。至高なる神の神性が、汝を末永く守らんことを。

Epistola VII

第VII通PL 8, 484A
1

[0483] Constantinus Augustus Aelafio. Jam quidem antehac, cum perlatum fuisset ad scientiam meam, apud Africam nostram plures vesano furore vanis criminationibus contra se invicem super observantia sanctissimae fidei catholicae dissidere (al. discedere) coepisse, dirimendae dissensionis hujusmodi causa placuerat mihi, ut ad urbem Romam tam Caecilianus Carthaginensis episcopus, contra quem vel maxime universi saepe me convenerant, quam etiam aliqui ex his, qui ei quaedam objicienda crediderant, praesentiam sui exhiberent.

PL 8, 484A

アウグストゥス、コンスタンティヌスより、アエラフィウスへ。すでに以前、我々のアフリカにおいて、多くの者たちが狂おしい激情に駆られ、いと聖なる公同の信仰の遵守をめぐって、根拠なき互いへの非難をもって仲違いし始めた(異本:離反し始めた)ことが私の知るところとなったとき、この種の不和を解消するために、カルタゴの司教カエキリアヌス――彼に対しては特にすべての者たちがしばしば私のもとへ来て訴えていた――と、彼に対して何か咎めるべき点があると信じていた者たちのうちの幾人かとが、ともにローマの都へ出頭することが私には適当と思われた。

2

Nam etiam ad supradictam urbem nostram Romam quosdam episcopos ex Galliis ire praeceperam; ut tam hi pro integritate vitae suae, atque laudabili instituto, sed et septem ejusdem communionis, quam etiam urbis Romae episcopus, atque illi qui cum iisdem cognoscerent, possent rei quae videbatur esse commota, finem debitum adhibere.

PL 8, 484A

なぜなら、私は前述の我々の都ローマへ、ガリアから幾人かの司教たちも赴くよう命じておいたからである。それは、彼らがその生の清廉さと称賛すべき生き方のゆえに、また同じ交わりに属する七人の者たちとともに、そしてローマの都の司教、および彼らとともに審理する者たちとが、動揺していたと見られる件に、しかるべき決着をつけられるようにするためであった。

3

Qui quidem ea quaecumque in praesentia eorum fuerunt gesta, cuncta ad scientiam meam etiam actis habitis retulerunt; verbo insuper affirmantes, quod judicium suum pro rerum fuisset aequitate depromptum, eosque potius causae obnoxios esse dicentes, qui contra Caecilianum quaedam putaverunt commovere, adeo ut istud post judicium habitum Africam ipsos remeasse perhiberent.

PL 8, 484A

彼らは、自分たちの面前で行われたことすべてを、記録とともに私の知るところへ報告した。そのうえ、自分たちの判決は事の公正さに従って下されたものであると口頭で断言し、むしろカエキリアヌスに対して何かを起こそうとした者たちのほうが、この件について責めを負うべきであると述べ、その判決が下されたのちに、彼らがアフリカへ帰って行ったと伝えた。

4

Inde propter haec omnia probabili rerum aestimatione speraveram, quod omnibus omnino seditionibus et contentionibus, quae ab iis hominibus videbantur subito commotae, finis debitus fuisset impositus.

PL 8, 484A

それゆえこれらすべてのことから、事の道理にかなった見込みによって、私は、これらの者たちによって突如引き起こされたと見えたすべての騒動と争いに、しかるべき終止符が打たれたものと期待していた。

5

Sed cum dictationis tuae scripta legissem, quae ad Nicasium et caeteros super iisdem simulationibus Gravitas tua mittenda crediderat, evidenter agnovi, quod neque respectum salutis suae, neque, quod est majus, Dei omnipotentis venerationem ante oculos suos velint ponere.

PL 8, 484A

しかし、汝の重厚さが同じ策謀について、ニカシウスおよびその他の者たちへ送るべきと考えた口述書を読んだとき、私は、彼らが自らの救いへの顧慮も、さらに重要な全能の神への崇敬も、自らの目の前に置こうとしていないことを明らかに知った。

6

Siquidem ea agere persistant, quae non modo ad ipsorum dedecus infamiamque pertineant, sed etiam his hominibus detrahendi dent facultatem (al. facilitatem) , qui longe ab hujusmodi sanctissima observantia sensus suos noscuntur avertere.

PL 8, 484A

なぜなら、彼らは、自分たちの恥辱と悪評をもたらすだけでなく、このいと聖なる遵守から自らの心をはるかに遠ざけていると知られる者たちに、誹謗の機会(異本:容易さ)を与えるようなことを、なおも続けているからである。

7

Nam id quoque te scire convenit, quod ex iisdem venerunt, asserentes quod minus dignus idem Caecilianus cultu sanctissimae (al. sincerissimae) religionis habeatur.

PL 8, 484B

なぜなら、彼らのうちから来た者たちが、この同じカエキリアヌスはいと聖なる(異本:いと純粋な)宗教の礼拝にふさわしくない者と見なされていると主張していることも、汝は知っておくべきだからである。

8

Et contra id quod iisdem responderam, frustra eos id jactare, quippe cum res fuisset apud urbem Romam ab idoneis ac probatissimis viris episcopis terminata, obnixe ac pertinaciter respondendum aestimaverunt, quod eorum omnis causa non fuisset audita; sed potius iidem episcopi quodam loco se clausissent, et prout ipsis aptum fuerat judicassent.

PL 8, 484B

そして、事はローマの都において、適任にしていと信頼のおける人物である司教たちによって決着していたのだから、彼らがそのことを言い立てるのは空しいと私が彼らに答えたのに対して、彼らは、自分たちの言い分がすべて聴取されたわけではなく、むしろかの司教たちがどこかの場所に閉じこもって、自分たちに都合のよいように判断したのだと、強情かつ執拗に答えるべきだと考えた。

9

Quare cum haec tot et tanta nimium obnixas dissensiones protrahere perviderem, ita ut nullomodo finis iisdem dare posse videretur, nisi et Caecilianus idem, et ex his qui contra eum dissident, tres aliqui in judicium eorum, qui cum Caeciliano sentiunt consensumque debent, ad Arelatense oppidum venerint: injungendum solertiae tuae duxi, ut mox has litteras meas acceperis, cum Caecilianum supradictum, cum aliquibus ex his quos ipse delegerit (sed et de Byzacenae, Tripolitanae, Numidiarum, et Mauritaniarum provinciis, singuli quique aliquantos ex suis perducere debebunt, quos ipsi putaverint eligendos); sed etiam aliquos qui contra eumdem Caecilianum dissentiunt, data evectione publica, per Africam et Mauritaniam, inde ad Hispanias brevi tractu facias navigare.

PL 8, 484B

それゆえ、これほど多く、これほど根深い不和が引き延ばされているのを見て、この同じカエキリアヌス、および彼に反対する者たちのうちから三人ほどが、カエキリアヌスに与し彼らと意を通ずべき者たちの裁定を受けるためにアレラテの町へ来るのでなければ、これに終止符を与える手立てはまったくないように思われたので、汝の才知に次のことを命ずるのが適当だと考えた。すなわち、汝はこの私の書簡を受け取り次第、前述のカエキリアヌスを、彼自身が選んだ幾人かとともに(ただしビュザケナ、トリポリタナ、ヌミディアおよびマウレタニアの諸属州からは、それぞれが自らのもとから幾人かずつ、自ら選ぶべきと考える者を連れて来なければならない)、また同じくカエキリアヌスに反対する幾人かをも、公の駅伝を与えて、アフリカとマウレタニアを経て、そこからイスパニアへ、短い航路で船出させるべきである。

10

Et inde nihilominus his in singulis episcopis singulas tractorias tribuas, ut ipsi ad supradictum locum intra diem kalendarum augustarum possint pervenire, celeriter intimaturus iisdem, ut antequam proficiscantur, debeant disponere, quatenus absentibus ipsis et disciplina competens habeatur, et nulla forte seditio, vel aliquorum altercatio, quae ad maximum dedecus spectet, oriatur.

PL 8, 484C

そしてさらに、汝はこれら個々の司教それぞれに旅行証を与えて、彼らが八月朔日までに前述の場所に到着できるようにし、また彼らが出発する前に、自らの不在中も相応の規律が保たれ、大きな恥辱をもたらすような騒動や誰かの争いがけっして生じないよう取り計らうべきことを、速やかに彼らに知らせるべきである。

11

De caetero plena cognitione suscepta finis adhibeatur. Quia cum praesentiam sui exhibuerint, universa quae nunc in contentione esse noscuntur, non immerito finem debent accipere maturum, ut protinus possint terminari atque componi.

PL 8, 484D

そのほかについては、十分な審理を経たうえで決着がつけられるべきである。彼らが出頭したなら、今争いのうちにあると知られているすべての事柄は、当然にも速やかな終結を迎え、ただちに終わらせ和解させることができるはずだからである。

12

Nam cum apud me certum sit te quoque Dei summi esse cultorem, confiteor Gravitati tuae, quod nequaquam fas esse ducam, ut ejusmodi contentiones et altercationes dissimulentur a nobis, ex quibus forsitan commoveri possit summa divinitas, non solum contra humanum genus, sed etiam in meipsum, cujus curae nutu suo coelesti terrena omnia moderanda commisit, ut secus aliquid hactenus incitata decernat.

PL 8, 484D

なぜなら、汝もまた至高なる神の礼拝者であることを私は確信しているので、汝の重厚さに告白する。この種の争いや口論が我々によって看過されることは、私には決して許されることではないと考える。それによって、至高なる神性が、人類全体に対してのみならず、この私自身――神は天の意向によって、地上のすべてを治めることを私の配慮に委ねたのである――に対しても、これまでとは異なる何かを、その怒りに駆られて定めることがあってはならないからである。

13

Tunc enim revera et plenissime potero esse securus, et semper depromptissima benevolentia potentissimi Dei prosperrima et optima quaeque sperare, cum universos sensero debito cultu catholicae religionis sanctissimum Deum concordis observantia fraternitatis (al. concordi observantiae fraternitate) venerari.

PL 8, 485A

なぜなら、その時にこそ、私は真に、そして完全に安心することができ、また、いと力強き神のこの上なく用意された恩恵によって、常にこの上なく繁栄した最善の事柄を望むことができるからである。すなわち、すべての者が、公同の宗教にふさわしい礼拝をもって、兄弟としての一致した遵守(異本:一致した遵守という兄弟の絆)によって、いと聖なる神を崇敬していると、私が感じ取るときに。

Epistola VIII

第VIII通PL 8, 486A
1

[0485] Constantinus Augustus Chresto, episcopo Syracusano. Jam quidem et antea, cum quidam improbo ac perverso studio de sancti coelestisque numinis cultu et fide catholica dissidere coepissent, ad resecandas illorum hujusmodi contentiones ita constitueram, ut missis aliquot e Gallia episcopis, tum advenire jussis ab Africa iis, qui diversarum partium erant, atque obnixius inter se, pertinaciusque contendebant, praesente insuper Romano episcopo, posset id omne, quod commotum videbatur, praesentibus ipsis accurata disceptatione componi.

PL 8, 486A

アウグストゥス、コンスタンティヌスより、シュラクサイの司教クレストゥスへ。すでに以前、ある者たちが恥知らずで邪な熱意から、聖にして天なる神威への礼拝と公同の信仰について仲違いし始めたとき、彼らのこの種の争いを断ち切るために、私は次のように定めた。すなわち、ガリアから幾人かの司教を遣わし、また異なる党派に属し、互いに強情かつ執拗に争っていたアフリカの者たちを召喚し、さらにローマの司教も列席させて、動揺していたと見えるすべてのことを、彼ら自身の面前で入念な討議によって解決できるようにする、と。

2

Sed quia nonnulli, ut fere fit, suae ipsorum salutis, et reverentiae, quae sanctissimae fidei debetur, obliti, privatas adhuc simultates exercere non cessant, dum prolato jam judicio acquiescere nolunt, causanturque a paucis videlicet dictas sententias fuisse, atque hos ipsos non omnibus quae inquiri ante oportebat, diligenter examinatis, ad depromendum judicium praepropere festinanterque processisse.

PL 8, 486A

しかし、しばしばあることだが、幾人かの者たちは、自らの救いへの顧慮、およびいと聖なる信仰に対して払うべき敬意を忘れ、いまなお私的な確執を続けることをやめず、すでに下された判決に承服しようとせず、その判決はごく少数の者たちによって下されたのであり、しかも彼らは、あらかじめ調べておくべきすべての事柄を入念に検討しないまま、あまりに性急に急いで判決を下すに至ったのだと言い立てている。

3

Quo fit, ut et ipsi, quos fraternum et concordem animorum consensum retinere par erat, turpi aut nefaria potius dissensione discrepent, et aversis a sanctissima religione hominibus ludibrii occasionem praebeant.

PL 8, 486A

それゆえ、本来兄弟としての一致した心の合意を保つべきであった彼ら自身が、恥ずべき、いやむしろ許しがたい不和によって仲違いし、いと聖なる宗教から背を向けた者たちに嘲笑の機会を与えることになっている。

4

Propterea mihi sedulo providendum fuit, ut haec quae post judicium prolatum se dari voluntario assensu debuerant, vel nunc tandem multis praesentibus exitum sortiantur.

PL 8, 486A

それゆえ私は、判決が下されたのちには自発的な同意によって定まっているべきであったこれらの事柄が、せめて今こそ、多くの者たちの立ち会いのもとで決着を得るよう、入念に配慮せねばならなかった。

5

Quoniam ergo plurimos ex diversis compluribus locis episcopos in Arelatensium oppido ad kalendas augusti convenire praecepimus, tibi etiam per litteras significandum duximus, ut accepto a clarissimo viro Latroniano correctore Siciliae publico vehiculo, cum duobus aliis secundae sedis, quos ipse deligendos judicaveris, tribusque una famulis, qui vobis in via ministrent, adscitis, designatum in locum ad diem praedictam te conferas: ut per gravitatem tuam, et caeterorum qui conventuri sunt, unanimem conspirantemque prudentiam, dissidium hoc, quod male hactenus per foedas quasdam contentiones perseverat, omnibus auditis, quae ab iis qui inter se nunc dissident, quosque pariter adesse jussimus, in medium proferentur, ad debitam religionem et fidem, fraternamque concordiam, vel sero tandem revocari queat. Incolumem te Deus omnipotens multis annis custodiat.

PL 8, 486A

そこで、多くの様々な場所から、多くの司教たちが八月朔日にアレラテの町へ集うよう我々は命じたので、汝にも書簡によって知らせるべきだと考えた。すなわち、クラリッシムスなる人物、シキリアの司政官ラトロニアヌスから公の駅馬車を受け取り、汝自身が選ぶべきと判断する二人の次席の者、および道中諸君に仕える三人の従者を伴って、定められた日までにその指定の場所へ赴くべきである、と。それは、汝の重厚さと、集うことになる他の者たちの一致し協調した分別によって、これまで醜い争いを通じて悪しく続いてきたこの不和が、今互いに仲違いしている者たち――我々が同様に出頭するよう命じた者たち――から提出されるすべての言い分を聴取したのち、たとえ遅くなろうとも、ついに然るべき宗教と信仰、そして兄弟の一致へと立ち返らせられるようにするためである。全能の神が、汝を末永く恙なく守らんことを。

Epistola IX

第IX通PL 8, 486A
1

[0485] Constantinus Augustus Chresto Syracusanorum episcopo. Jam quidem antea cum nonnulli pravo ac perverso animo a sancta religione coelestique virtute et ab Ecclesiae catholicae sententia dissidere coepissent, hujusmodi eorum contentionem praecidere cupiens ita constitueram, ut missis e Gallia quibusdam episcopis; accitis etiam ex Africa iis qui duas in partes divisi, pertinaciter inter se atque obstinate contendunt; praesente quoque Romanae urbis episcopo, id quod commotum fuisse videbatur, sub horum praesentia posset diligentissima examinatione componi.

PL 8, 486A

アウグストゥス、コンスタンティヌスより、シュラクサイ人の司教クレストゥスへ。すでに以前、幾人かの者たちが邪で邪悪な心から、聖なる宗教と天なる力、そして公同の教会の見解から仲違いし始めたとき、彼らのこの種の争いを断ち切りたいと願い、私は次のように定めた。すなわち、ガリアから幾人かの司教を遣わし、また二派に分かれて互いに強情かつ頑固に争っているアフリカの者たちをも召喚し、さらにローマ市の司教をも列席させて、動揺していたと見られることを、彼らの立ち会いのもと、最も入念な審理によって解決できるようにする、と。

2

Sed quoniam nonnulli, ut fere sit, et propriae salutis et venerationis quae sanctissimae fidei debetur obliti, privatas adhuc simultates prorogare non cessant: prolatae jam sententiae acquiescere nolentes, asserentesque paucos admodum episcopos sententiam tulisse, qui nec omnibus quae prius inquiri oportebat diligenter excussis, ad depromendum judicium properanter accessissent.

PL 8, 487A

しかし、しばしばあることだが、幾人かの者たちは、自らの救いと、いと聖なる信仰に対して払うべき崇敬とを忘れ、いまなお私的な確執を長引かせることをやめず、すでに下された判決に承服しようとせず、その判決を下したのはごく僅かな司教たちにすぎず、しかも彼らは、あらかじめ調べておくべきすべての事柄を入念に検討しないまま、性急に判決を下すに至ったのだと言い立てている。

3

Unde fit ut et ipsi quos concordi ac fraterno inter se animo esse decuerat, turpi seu potius detestanda secessione dissideant; et iis hominibus qui a sanctissima religione alieno sunt animo, subsannandi occasio praebeatur.

PL 8, 487A

それゆえ、本来互いに一致した兄弟としての心を持つべきであった彼ら自身が、恥ずべき、いやむしろ忌むべき離反によって仲違いし、いと聖なる宗教に対して疎遠な心を持つ者たちに、嘲笑の機会が与えられることになっている。

4

Idcirco mihi sedulo providendum fuit, ut haec quae post depromptum judicium voluntaria assensione jam finita esse debuerant, nunc tandem multorum interventu finem possint accipere.

PL 8, 487B

それゆえ私は、判決が下されたのちには自発的な同意によってすでに終わっているべきであったこれらの事柄が、せめて今こそ、多くの者たちの介入によって決着を得られるよう、入念に配慮せねばならなかった。

5

Quoniam igitur plurimos ex diversis ac prope infinitis locis episcopos in urbem Arelatensem intra Kalendas Augusti jussimus convenire: tibi quoque scribendum esse censuimus, ut accepto publico vehiculo a viro clarissimo Latroniano correctore Siciliae, adjunctis tibi duobus secundi ordinis quos tu eligendos putaveris, tribus item servulis qui in itinere vobis ministrare possint, intra eumdem diem ad praedictum locum occurras; quod tum per tuam Gravitatem, tum per caeterorum in unum coeuntium unanimem concordemque solertiam controversia haec quae per foedissimam altercationem ad hoc usque temporis perduravit, auditis omnibus eorum qui nunc inter se dissident, quos etiam adesse jussimus, allegationibus, ad congruam religionis et fidei observantiam fraternamque concordiam tandem aliquando possit revocari. Incolumem te Deus omnipotens diutissime servet.

PL 8, 488A

そこで、多くの、ほとんど数えきれぬほど様々な場所から、多くの司教たちが八月朔日までにアレラテの都へ集うよう我々は命じたので、汝にも書き送るべきだと考えた。すなわち、クラリッシムスなる人物、シキリアの司政官ラトロニアヌスから公の駅馬車を受け取り、汝が選ぶべきと考える二人の次席の者、および道中諸君に仕えうる三人の下僕を伴って、同じ日までに前述の場所へ出頭すべきである、と。それは、汝の重厚さと、集うことになる他の者たちの一致し調和した才知によって、この上なく醜い争いを通じてこれまで続いてきたこの争いが、今互いに仲違いしている者たち――我々が同様に出頭するよう命じた者たち――のすべての申し立てを聴取したのち、ついにはしかるべき宗教と信仰の遵守、そして兄弟の一致へと立ち返らせられるようにするためである。全能の神が、汝を末永く恙なく守らんことを。

Epistola X

第X通PL 8, 488B
1

[0487] Constantinus Augustus episcopis catholicis charissimis fratribus, salutem. Aeterna, religiosa et incomprehensibilis pietas Dei nostri nequaquam permittit humanam conditionem diutius in tenebris oberrare, neque patitur exosas quorumdam voluntates usque in tantum pervadere, ut non suis praeclarissimis luminibus denuo pandens iter salutare, eas det ad regulam justitiae converti.

PL 8, 488B

アウグストゥス、コンスタンティヌスより、いと親愛なる兄弟たる公同の司教たちへ、挨拶を送る。我々の神の永遠にして敬虔なる、把握され得ないほどの慈愛は、人間の境遇がいつまでも闇のうちにさまようことを決して許さず、また、ある者たちの憎むべき意志がそれほどまでに広がることも許さない。むしろ、そのいと輝かしい光をもって、救いの道を再び開き、彼らを正義の規範へと立ち返らせるのである。

2

Habeo quippe cognitum ( in ms. ejusdem) , multis exemplis: haec eadem ex meipso metior. Fuerunt enim in me primitus, quae justitia carere videbantur, nec ulla putabam videre supernam potentiam, quae intra secreta pectoris mei gererem.

PL 8, 488B

けだし、私はこのことを多くの実例によって知っている。私はこの同じことを自分自身によって測るのである。というのも、かつて私のうちには、正義を欠くと見えるものがあり、私は、自らの胸の秘めごとのうちで行っていたことを、天上の力は何一つ見ていないと考えていたからである。

3

Equidem haec, ut dixi, aequam ( in ms. quam) fortunam debuerunt sortiti, scilicet omnibus malis redundantem: sed Deus omnipotens in coelis per saecula residens, tribuit quod non merebar.

PL 8, 488B

実に、これらのことは、私が言った通り、当然の(異本:〜ほどの)運命を受けるべきであった。すなわち、あらゆる悪にあふれた運命を。しかし、天において世々に座す全能の神は、私にふさわしくないものを与えたのである。

4

Certe jam neque dici, neque enumerari possunt ea, quae coelesti sua in me famulum suum benevolentia concessit, sanctissimi antistites Christi Salvatoris fratres charissimi.

PL 8, 488B

まことに、神がその天なる恩恵によって、僕であるこの私に授けたことどもは、もはや言い尽くすことも数え上げることもできない。救い主キリストのいと聖なる司教たる、いと親愛なる兄弟たちよ。

5

Gaudeo igitur equidem specialiter, gaudeo quod tandem habita justissima dijudicatione, eos ad meliorem spem fortunamque revocastis, quos malignitas diaboli videbatur a praeclarissima luce legis Catholicae miserabili sua persuasione avertisse.

PL 8, 488B

それゆえ私は実に格別に喜んでいる。ついに至って正当な裁定を経て、諸君が、悪魔の悪意がその哀れな説得によって公同の律法のいと輝かしい光から遠ざけたと見えた者たちを、より良い希望と運命へと立ち返らせたことを喜んでいるのである。

6

O vere victrix providentia Christi Salvatoris! ut etiam his consuleret, qui jam desciscentes a veritate, quodam modo adversus ipsum arma inducentes gentibus se copulaverunt: quia si ( in ms. sic) vel nunc vera ( in ms. mera) fide voluerint obsequia sanctissimae legi deferre, intelligere poterunt quantum sibi nutu Dei sit provisum.

PL 8, 488B

おお、まことに勝ち誇る救い主キリストの摂理よ。真理から離反し、いわば彼に対して武器を向けるように異教徒たちと結びついてしまった者たちに対してさえ、配慮したのである。もし彼らが今なお真実の(異本:純粋な)信仰によっていと聖なる律法へ服従を捧げようとするならば、神の意向によって自分たちのためにどれほどのことが備えられているかを、悟ることができるであろう。

7

Et hoc quidem, sanctissimi fratres, sperabam etiam in eis, quibus ingenita est maxima durities animi, posse reprehendi; sed non profuit apud eos recta dijudicatio, neque in eorum sensus ingressa est divinitas propitia.

PL 8, 488B

いと聖なる兄弟たちよ、私はこのことが、生まれつき甚だしく心の頑なな者たちのうちにおいてさえ、たしなめられうると期待していた。しかし正しい裁定は彼らのもとで何の役にも立たず、恵み深い神性も彼らの心には入り込まなかった。

8

Revera enim non immerito ab his procul abscesserit Christi clementia, in quibus manifesta luce claret ( in ms. clarent) hujusmodi esse, ut eos etiam a caelesti provisione exosos cernamus: quae in ipsos tanta vesania perseverat, cum incredibili ( in ms. incredibilia) arrogantia persuadeant ( in ms. persuadendum) sibi, quae nec dici, nec audiri fas est, desciscentes a recto judicio dato, quo coelesti provisione meum judicium eos comperi postulare: quae vis malignitatis in eorumdem pectoribus perseverat.

PL 8, 488B

実に、キリストの慈しみが、これほどまでに彼らから遠く離れ去っているのも当然のことである。彼らが、天の配慮からさえも憎まれる者であると我々が見て取るほどの者であることは、明白な光のもとで明らかだからである。かくも大きな狂気が彼らのうちに居座り、言うことも聞くことも許されぬことを、信じがたいほどの傲慢さで〔ミーニュは本文中の括弧注で、写本の読みとして clarent、incredibilia、persuadendum を挙げる。刷りの本文に従った〕自らに信じ込ませ、下された正しい判決から離反しつつ、天の配慮によって私の判決を求めるに至った〔quo … postulare の quo は本文が崩れているらしい。文脈から解した〕――そのような悪意の力が、彼らの胸のうちに居座り続けているのである。

9

Quoties a me jam ipso ( in ms. ipsum) improbissimis additionibus suis sunt condigna responsione oppressi? qui utique si hoc ante oculos habere voluissent, minime hoc ipsum interposuissent. Meum judicium postulant, qui ipse judicium Christi expecto.

PL 8, 488C

彼らはこの私自身によって、その恥知らずな付け加えに対し、幾度ふさわしい答えをもって打ち負かされたことか。もし彼らがこのことを目の当たりにしようとしていたならば、決してこのようなことを差し挟みはしなかったであろう。私自身がキリストの裁きを待ち望んでいるのに、彼らは私の裁きを求めているのである。

10

Dico enim, ut se veritas habet, sacerdotum judicium ita debet haberi, ac si ipse Dominus residens judicet. Nihil enim licet his aliud sentire, vel aliud judicare, nisi quod Christi magisterio sunt edocti.

PL 8, 488C

なぜなら、私は真実のあるがままを言うのだが、司教たちの裁きは、あたかも主自身が座して裁くかのように見なされるべきだからである。彼らには、キリストの教えによって教えられたこと以外に、別の思いを抱くことも、別の裁きを下すことも許されないのである。

11

Quid igitur sentiunt maligni homines, officia, ut vere dixi, diaboli? Perquirunt saecularia, relinquentes coelestia. O rabida furoris audacia! sicut in causis gentilium fieri solet, appellationem interposuerunt.

PL 8, 488C

それでは、悪しき者たち――まことに私が言った通り、悪魔の役目を担う者たち――は何を思っているのか。彼らは天上のことを打ち捨てて、世俗のことを追い求めている。おお、狂おしい激情の大胆さよ。異教徒たちの訴訟において通例そうであるように、彼らは上訴を差し挟んだのである。

12

Equidem gentes minora interdum judicia refugientes, ubi justitia cito deprehendi ( f. reprehendi) potest, magis ad majora judicia auctoritate interposita ad appellationem se conferre sunt solitae.

PL 8, 488D

実に、異教徒たちは、正義が速やかに見出され得る(あるいは、正されうる)小さな裁判をときに避け、むしろ権威をもってより大きな裁判へと上訴し移ることを常としてきた。

13

Quid hi detractores legis, qui renuentes coeleste judicium, meum putaverunt postulandum, sic sentire de Christo salvatore? Ecce jam proditores, ecce sine ulla acriori disquisitione, ipsi per semet prodiderunt facinora sua.

PL 8, 488D

律法をそしるこれらの者たちは、天の裁きを拒み、私の裁きを求めるべきだと考えたが、それが救い主キリストについてこのように思うことなのか。見よ、彼らはすでに裏切り者であり、見よ、何ら厳しい詮索を経ずとも、彼ら自身が自らの凶行を白日のもとにさらしたのである。

14

Quae ab ipsis sentitur humanitas, qui in ipso Deo immanes prosilierunt? Equidem, fratres carissimi, licet haec in ipsis videantur deprehensa, nihilominus vos, qui Domini salvatoris sequimini viam, patientiam adhibete, data his iisdem videritis perseverare, protinus cum his quos Dominus dignos cultui suo judicavit, proficiscimini, et redite ad proprias sedes, meique mementote, ut mei Salvator noster semper misereatur.

PL 8, 488D

神自身に対してさえ荒々しく躍りかかった彼らに、いかなる人間らしさが感じられようか。とはいえ、いと親愛なる兄弟たちよ、これらのことが彼らのうちに見て取られるとしても、なお諸君は、救い主なる主の道に従う者として、忍耐を保つがよい。もし彼らが〔この狂気に〕固執し続けるのを見たならば〔底本は data his。本文が崩れているらしく、もし彼らが同じ態度に固執するのを見たならば、と解した〕、直ちに、主が自らの礼拝にふさわしいと判断した者たちとともに出発し、それぞれの座へと帰り、そして私のことを覚えていてほしい。我々の救い主が常に私を憐れむように。

15

Caeterum direxi meos homines, qui eosdem infandos deceptores religionis protinus ad comitatum meum perducant, ut ibi degant, ibi sibi mortem pejus pervideant.

PL 8, 489A

そのほか、私は自分の部下たちを遣わし、これら宗教の恥知らずな欺瞞者たちを直ちに私の宮廷へ連れて来させることにした。彼らがそこに留まり、そこで死よりも悪しきものを自ら見出すようにするためである。

16

Dedi quoque litteras competentes ad eum, qui vicariam praefecturam per Africam tuetur, ut quotquot hujus insaniae similes invenerit, statim eos ad comitatum meum dirigat, ne ulterius sub tanta claritate Dei nostri ea ab ipsis fiant, quae maximam iracundiam coelestis providentiae possint incitare.

PL 8, 489A

私はまた、アフリカにおいて近衛長官の代官職を務める者に、しかるべき書簡を送った。この種の狂気に似た者を見出しただけ、直ちに私の宮廷へ送るべし、と。我々の神のこれほどの輝きのもとで、これ以上、天の摂理の激しい怒りを引き起こしかねないことが彼らによって行われることのないようにするためである。

17

Incolumes vos Deus omnipotens tribuat votis meis et vestris per saecula, fratres carissimi.

PL 8, 490A

いと親愛なる兄弟たちよ、全能の神が、諸君を我が願いと諸君自身の願いとに応じて、末永く恙なきものとして与えんことを。

Epistola XI

第XI通PL 8, 490A
1

[0489] Imperotores Caesares Flarius Constantinus Maximus et Valerius Licinianus Licinius Probiano proconsuli Africae.

PL 8, 490A

皇帝カエサル、フラウィウス〔底本の綴りは Imperotores、Flarius。Imperatores、Flavius と取った〕・コンスタンティヌス・マクシムス、およびウァレリウス・リキニアヌス・リキニウスより、アフリカ総督プロビアヌスへ。

2

Aelianus, praedecessor tuus, merito, dum vir perfectissimus Verus (Verinus) vicarius praefectorum tunc per Africam nostram incommoda valetudine teneretur, ejusdem partibus functus, inter caetera etiam id negotium vel invidiam, quae de Caeciliano episcopo Ecclesiae catholicae videtur esse commota, ad examen suum atque jussionem credidit esse revocandam.

PL 8, 490A

汝の前任者アエリアヌスは、最も完全なる人物ウェルス(ウェリヌス)が、当時我々のアフリカにおいて近衛長官たちの代官の職にありながら病に伏していた間、その職務を代行し、当然にも、他の事柄とともに、公同の教会の司教カエキリアヌスをめぐって生じたと見られるこの一件、いわば悪感情についても、自らの審理と命令へと差し戻すべきであると判断した。

3

Etenim cum jam Superium centurionem, et Caecilianum magistratum Aptungitanorum, et Saturninum (Saturianum) excuratorem, et Calibium juniorem ejusdem civitatis curatorem, atque Solonem servum publicum suprascriptae civitatis praesentes esse fecisset, audientiam praebuit competentem, adeo ut cum Caeciliano fuisset objectum quod a Felice eidem episcopatus videretur esse delatus, cui divinarum scripturarum proditio atque exustio videretur objecta, innocentem de eo Felicem fuisse constiterit.

PL 8, 490A

すなわち、百人隊長スペリウス、アプトゥンガの政務官カエキリアヌス、元市政官サトゥルニヌス(サトゥリアヌス)、同市の若き市政官カリビウス、そして前述の市の公有奴隷ソロを出頭させたうえで、彼はしかるべき審問を行い、その結果、カエキリアヌスに対して、神の聖典を裏切り焼却したとされるフェリクスから司教職を授けられたという異議が申し立てられていたが、そのフェリクスは無実であったことが明らかになった。

4

Denique cum Maximus (supra Apronianus) Ingentium Decurionem Ziquensium civitatis epistolam Caeciliani exduumviri falsasse contenderet, eumdem ipsum Ingentium suspensum, actis quae suberant, pervidimus, et ideo minime tortum quod se Decurionem Ziquensium civitatis asseveraverit.

PL 8, 490A

さらに、マクシムス(上ではアプロニアヌス)が、ジクムのデクリオであるインゲンティウスは前デュウムウィルであるカエキリアヌスの書簡を偽造したのだと主張したので、我々は、下にあった記録によって、このインゲンティウスが(拷問台に)吊るされたことを確認した。しかし彼が自らジクムのデクリオであると申し立てたので、彼はまったく拷問を受けなかった。

5

Unde volumus ut eumdem ipsum Ingentium sub idonea prosecutione ad comitatum meum Constantini Augusti mittas, ut illis qui in praesentiarum agunt, atque diuturnis diebus interpellare non desinunt, audientibus et coram assistentibus apparere et intimari possit frustra eos Caeciliano episcopo invidiam comparare atque adversus eum violenter insurgere voluisse.

PL 8, 490B

それゆえ我々は、汝がこの同じインゲンティウスを、しかるべき護送のもとに、アウグストゥス・コンスタンティヌスたる私の宮廷へ送ることを望む。それは、現にここに来ており、長きにわたり訴え続けることをやめない者たちが、これを聴き、面前に立ち会うことによって、彼らが空しく司教カエキリアヌスに悪感情を招き、彼に対して激しく蜂起しようとしていたことが明らかになり、知らされ得るようにするためである。

6

Ita enim fiet ut omissis, sicut oportet, ejusmodi contentionibus, populus sine dissensione aliqua religioni propriae cum debita veneratione deserviat.

PL 8, 490B

そのようにすれば、この種の争いが然るべく打ち捨てられ、民が何ら不和なく、しかるべき崇敬をもって自らの宗教に仕えるようになるであろう。

Epistola XII

第XII通PL 8, 490B
1

[0489] Constantinus Augustus, episcopis. Ante paucos quidem dies, juxta postulatum vestrum, hoc mihi placuerat, ut ad Africam reverteremini, ut illic omnis causa, quae vobis adversus Caecilianum competere videtur, ab amicis meis, quos elegissem, cognosceretur, atque finem debitum reciperet.

PL 8, 490B

アウグストゥス、コンスタンティヌスより、司教たちへ。数日前、諸君の要請に従って、諸君がアフリカへ戻り、諸君がカエキリアヌスに対して有すると見なす一切の訴えを、私が選んだ友人たちによってかの地で審理させ、しかるべき決着を得させることが、私には適当だと思われた。

2

Verum diu mihi cogitanti, et in animo meo non immerito volventi, id potissimum visum est, ut quoniam scio quosdam ex vestris turbulentos satis, et obstinato animo rectum judicium et integrae veritatis rationem minime respicere, ac per hoc venire forsitan, ut si ibidem cognoscatur, non ut condecet, et veritatis ratio expostulat, res finem accipiat atque aliquid tale eveniat nimia vestra obstinatione, quod et divinitati coelesti displiceat, et existimationi meae, quam semper illibatam cupio perseverare, plurimum impediat: placuit mihi (sicut dixi) ut Caecilianus juxta prius tractatum huc potius veniat, quem credo juxta litteras meas mox adfuturum.

PL 8, 490B

しかし、長く考え、当然にも心のうちで思いめぐらした末、私には次のことが最も適当と思われた。すなわち、諸君のうちの幾人かがはなはだ騒がしく、頑なな心をもって正しい裁きと完全な真理の理をまったく顧みないことを私は知っているので、それゆえもし審理がかの地で行われるならば、当を得た仕方で、また真理の理が求める仕方でなされず、諸君のあまりの頑なさによって、事が天なる神性の意に沿わず、また私が常に汚れなきものであり続けることを望む私自身の評判をも大いに損なうような何かが起こりかねない、と。それゆえ私には(先に述べた通り)、カエキリアヌスが以前の取り決めに従って、むしろこちらへ来るのが適当だと思われた。彼は私の書簡に従って、間もなく到着するものと私は信じている。

3

Polliceor autem vobis, quod si praesente ipso de uno tantum crimine vel facinore ejus per vosmetipsos aliquid probaveritis, id apud me sit, ac si universa quae intenditis probata esse videantur. Deus omnipotens perpetuam tribuat securitatem.

PL 8, 490C

しかし私は諸君に約束する。もし彼が出頭している場に、諸君自身によって、彼のたった一つの罪状ないし凶行についてでも何かを証明できたならば、それは私にとって、諸君が申し立てるすべてが証明されたのと同然のこととなるであろう。全能の神が、永続する安寧を与えんことを。

Epistola XIII

第XIII通PL 8, 490C
1

[0489] Perseverare Menalium eum quam jamdudum susceperat insania caeterosque qui a veritate Dei digressi errori se pravissimo dederunt proxima etiam tuae gravitatis scripta testata sunt, quibus inhaerentem te jussioni nostrae, de merito seditionis ipsorum, eoque tumultu quem apparabant, inhibitum esse memorasti, frater carissime.

PL 8, 490C

メナリウスが、かねてより取り憑かれていた狂気にとどまっていること、およびその他の、神の真理から離れていと邪な誤りに身を委ねた者たちについても、汝の重厚さの先の書簡がこれを証している。その書簡において汝は、我々の命令を固く守り、彼らの反乱とその企てていた騒動に相応する処罰を差し控えたことを述べていた、いと親愛なる兄弟よ。

2

Unde quoniam ex eo patuit ipsos nefarias res cogitasse, quod cum statuissem inter ipsos et Caecilianum plenissime super allegationibus diversis requirere, praesentiae meae susceptam fugam subtrahere laboraverunt, hoc ipso turpissimo facto confessi ad ea se redire properare, quae et antea fecerant et nunc agere perseverant: at cum constet minime unumquemque propria penitus delicta lucrari, etiamsi paulisper eorum fuerit coercitio dilata, mandandum gravitati tuae duxi, ut interim quidem eosdem omittas, et dissimulandum super ipsos esse cognoscas.

PL 8, 490C

それゆえ、彼らが邪悪な事を企てていたことは、次のことから明らかとなった。すなわち、私が彼らとカエキリアヌスとの間で、様々な申し立てについて最も入念に調査することを決めたとき、彼らは私の面前から逃走を企てて姿をくらまそうと努めた。この上なく恥ずべきこの行いによって、彼らは自ら、以前から行い、今もなお行い続けていることへと立ち返ろうと急いでいることを白状したのである。しかし、たとえその処罰が幾らか先延ばしにされたとしても、誰であれ自らの罪によって完全に得をすることはあり得ないのだから、私は汝の重厚さに命ずるべきだと考えた。当面は彼らを放っておき、彼らについては見過ごすべきであると心得るがよい、と。

3

Verum lecta hac epistola, tam Caeciliano quam iisdem palam facias, quod cum favente pietate divina Africam venero, plenissime universis tam Caeciliano, quam his qui contra eum agere videntur lecto dilucido judicio demonstraturus sum, quae et qualis summae divinitati sit adhibenda veneratio, et cujusmodi cultu delectari videatur, adhibito etiam diligenti examine, ea quae nunc aliqui exinde illecebris mentis ignorantiaeque occultare se putant, plenissime sum reperturus atque in lucem facturus venire.

PL 8, 490D

しかし、この書簡を読み終えたなら、汝はカエキリアヌスにも彼らにも次のことを公にせよ。すなわち、神の恵み深い加護によって私がアフリカへ来たならば、カエキリアヌスにも、彼に反対していると見られる者たちにも、あらゆる者に対して、明快な裁きを読み上げ、至高なる神性に対していかなる崇敬をいかに払うべきか、またいかなる礼拝をこそ神が喜ぶかを、余すところなく示すつもりである、と。さらに入念な吟味を加えて、ある者たちが心の迷いと無知ゆえに今なお隠し得ていると考えていることどもを、私は完全に暴き出し、白日のもとにさらすつもりである。

4

Easdem personas quae res istius modi concitant faciuntque, ut non cum ea qua oportet veneratione summus Deus colatur, perdam atque discutiam.

PL 8, 490D

この種の事を煽り立て、至高なる神が然るべき崇敬をもって礼拝されないようにしている当の者たちを、私は滅ぼし、糾明するであろう。

5

Cumque satis clareat neminem posse beatitudines martyris eo genere conquirere, quod alienum a veritate religionis et incongruum esse videatur eos, quos contra fas et religionem ipsam recognovero reosque violentes competentis venerationis deprehendero, sine ulla dubitatione insaniae obstinationisque temerariae faciam merita exitia persolvere.

PL 8, 490D

そして、宗教の真理からかけ離れ、それにふさわしくないと見られるような仕方で、誰も殉教者の至福を得ることはできないことは十分に明らかであるから、神の法と宗教そのものに反すると私が認め、しかるべき崇敬を侵した咎ある者と見出す者たちには、何のためらいもなく、その狂気と無謀な頑なさにふさわしい破滅を受けさせるであろう。

6

Scire itaque pro certo quae habere debeant, ad plenissimam fidem salute etiam teste invocata, quod tam super plebe quam super clericis his qui primi sunt, sum diligentissime quaesiturus, idque judicaturus quod verissimum et religiosissimum esse manifestum sit: demonstraturus etiam iisdem, qui et qualis divinitati cultus adhibendus sit.

PL 8, 491A

それゆえ、確信をもって次のことを知っておくべきである――私の救いをも証人として呼び出し、この上ない誠実さをもって誓う――私は民衆についても、首位にある聖職者たちについても、最も入念に取り調べ、明白に最も真実で最も敬虔であると認められることを裁定するつもりであり、また彼らに対して、神性にいかなる礼拝をいかに払うべきかをも示すつもりである、と。

7

Nam nequaquam me aliter maximum reatum effugere posse credo, quam ut hoc, quod improbe fit, minime existimem dissimulandum: cum nihil potius a me agi pro instituto meo ipsiusque principis munere oporteat, quam ut discussis erroribus omnibusque temeritatibus amputatis, veram religionem universos concordemque simplicitatem atque meritam omnipotenti Deo culturam praesentare perficiam.

PL 8, 492A

なぜなら、私は、恥知らずに行われているこの事を決して見過ごしてはならないと考える以外に、この上ない罪から逃れる術はないと信じるからである。私が自らの定めと元首としての務めのために、あらゆる誤りを糾明し、あらゆる無謀な振る舞いを断ち切ったうえで、すべての者に真の宗教と一致した純朴さ、そして全能の神にふさわしい礼拝をもたらすこと以上に、私がなすべきことはないのである。

Epistola XIV

第XIV通PL 8, 492A
1

[0491] In quo pervidi Caecilianum virum omni innocentia praeditum, ac debita religionis suae officia servantem, eique ita ut oportuit servientem, nec ullum in eo crimen reperiri potuisse, eidem apparuit, sicut absenti fuerat adversariorum suorum simulatione compositum.

PL 8, 492A

その事において私は、カエキリアヌスという人物があらゆる無垢を具え、自らの宗教の当然の務めを守り、しかるべき仕方でこれに仕えている者であって、彼のうちに何の罪状も見出され得なかったことを見て取った。また、〔彼に対する告発は〕彼の不在中に敵対者たちの偽りによって組み立てられたものであったことも、同様に〔底本は eidem。本文が崩れているらしく、idem(同様に)と解した〕明らかになった。

Epistola XV

第XV通PL 8, 492B
1

[0491] Constantinus imperator ad episcopos et plebem Africae, ut Donatistas tolerent. Quod fides debuit, quantum prudentia valuit, prout puritas potuit, tentasse me per omnia humanitatis et moderationis officia optime scitis, ut juxta magisteria legis nostrae, pax illa sanctissimae fraternitatis, cujus gratiam Deus summus famulorum suorum pectoribus immiscuit, stabilita per omnem concordiam teneretur.

PL 8, 492B

皇帝コンスタンティヌスより、アフリカの司教たちと民へ。ドナトゥス派を耐え忍ぶべきこと。信仰が果たすべきであったこと、分別が及ぶ限りのこと、清廉さが成しうる限りのことを、私が人としての情けと節度のあらゆる務めをもって試みたことは、諸君がこの上なくよく知るところである。それは、我々の律法の教えに従って、至高なる神がその恩寵を僕たちの胸に注ぎ込んだ、いと聖なる兄弟関係のあの平和が、あらゆる一致によって確立され保たれるようにするためであった。

2

Sed quia vim illam sceleris infusi, paucorum licet, sensibus pervicaciter inhaerentem, intentionis nostrae ratio non potuit edomare, favente adhuc sibi huic nequitiae patrocinio, ut extorqueri sibi omnino non sinerent, in quo se deliquisse gauderent.

PL 8, 492B

しかし、少数の者たちとはいえ、その心に執拗に染みついた、注ぎ込まれた罪のあの力を、我々の意図の理をもってしても御することができなかった。この邪悪さへの後ろ盾がなおも彼らに味方していたので、彼らは、自らが過ちを犯したことを喜んでいるその事柄を、自分たちから奪い取られることをまったく許さなかったのである。

3

Spectandum nobis est, dum totum hoc per paucos sedit, in populum omnipotentis Dei misericordia mitigetur. Inde enim remedium sperare debemus, cum omnia bona vota et facta referuntur.

PL 8, 492B

この事の全体は少数の者たちのうちにとどまっているのだから、我々は、それが民に向けられた全能の神の憐れみによって和らげられるまで、待たねばならない。なぜなら、すべての善き願いと行いが神に帰せられるとき、そこから我々は救済を期待すべきだからである。

4

Verum dum caelestis medicina procedat, hactenus sunt consilia nostra moderanda, ut patientiam percolamus, et quidquid insolentia illorum pro consuetudine intemperantiae tentat aut facit, id totum tranquillitatis virtute toleremus.

PL 8, 492B

しかし、天なる治療が進むまでは、我々の思案はこの限りにおいて抑制されるべきである。すなわち、我々は忍耐を大切に守り、彼らの傲慢さが放埓の習いに従って企て、あるいは行うことのすべてを、平静の力をもって耐え忍ぶべきである。

5

Nihil ex reciproco reponatur injuriae; vindictam enim, quam Deo servare debemus, insipientis est manibus usurpare: maxime cum debeat fides nostra confidere, quidquid ab hujusmodi hominum furore patietur, martyrii gratia apud Deum esse valiturum.

PL 8, 492B

不正に対して、これに報いる仕返しは何も返してはならない。我々が神のために取っておくべき報復を、自らの手で奪い取るのは愚か者のすることだからである。とりわけ、この種の人間たちの激情によって被るいかなることも、殉教の恩寵として神のもとで効力を持つであろうと、我々の信仰は確信すべきである。

6

Quid est enim aliud in hoc saeculo in nomine Dei vincere, quam inconditos hominum impetus quietae legis populum lacessentes, constanti pectore sustinere?

PL 8, 492B

実に、この世において神の名によって勝つとは、平穏な律法の民に挑みかかる人間たちの粗野な激情を、揺るがぬ心をもって耐え忍ぶこと以外の何であろうか。

7

Quod si observaverit vestra sinceritas, cito videbitis per gratiam summae divinitatis, ut languescentibus eorum institutis vel moribus, qui se miserrimae contentionis vexillarios praebent, sciant omnes non debere se paucorum persuasione pereuntes sempiterno letho dare, quo possint poenitentiae gratia, semper vitae aeternae, correctis erroribus suis, integrari. Valete voto communi per saecula jubente Deo, fratres carissimi.

PL 8, 492C

もし諸君の誠実さがこのことを守るならば、至高なる神性の恩寵によって、まもなく諸君は見るであろう。このいと惨めな争いの旗手となっている者たちの習わしや風儀が衰えゆき、すべての者は、少数の者の説得によって滅び、永遠の死に自らを委ねるべきではなく、むしろ悔い改めの恩寵によって、自らの誤りを正し、常に永遠の生命へと立ち返ることができるのだということを、知るようになるであろう。いと親愛なる兄弟たちよ、神の命ずるところに従い、共なる願いをもって、世々に健やかであれ。

Epistola XVI

第XVI通PL 8, 492C
1

[0491] Cum usque ad hanc diem impia praesumptio et tyrannica violentia ministros Servatoris nostri sit persecuta, pro certo habeo planeque mihi ipse persuadeo omnium ecclesiarum aedificia, aut per incuriam corrupta, aut prae metu ingruentis temporum iniquitatis minus honorifice exculta esse, Eusebi, frater carissime.

PL 8, 492C

不敬なる僭越と僭主の暴力とが、この日に至るまで、我々の救い主の奉仕者たちを迫害してきたことにより、私は確信し、また全く自分自身にこう信じ込んでいる。すなわち、あらゆる教会の建物が、あるいは怠慢によって朽ち果て、あるいは迫り来る時代の不正への恐れゆえに、あまり丁重に整えられずにいる、と。いと親愛なる兄弟エウセビオスよ。

2

Nunc vero cum libertas restituta sit, et draco ille providentia quidem Dei optimi maximi, ministerio autem nostro a reipublicae administratione submotus, equidem existimo divinam potentiam omnibus clarissime innotuisse; et eos qui seu metu seu incredulitate aliquid peccaverunt, agnito illo qui vere est, ad rectam ac veram vivendi rationem esse redituros.

PL 8, 492D

しかし今や、自由が回復され、かの龍が、いと善にしていと大いなる神の摂理によって、しかし我々の働きを通じて、国家の統治から追い払われたので、私は実に、神の力があらゆる者に最も明らかに知られるに至ったと考える。そして、恐れゆえであれ不信ゆえであれ、何らかの過ちを犯した者たちも、まことに存在する方を認めることによって、正しく真の生き方へと立ち返るであろう、と。

3

Quotquot igitur ecclesiis aut ipse praees, aut alios in singulis locis praesidentes episcopos et presbyteros ac diaconos nosti. cunctos admone, ut in opera ecclesiarum omni studio ac diligentia incumbant: quo aut reparentur quae adhuc manent, aut augeantur in majus: aut sicubi usus postulaverit, nova aedificentur.

PL 8, 493A

されば、汝自らが監督する教会であれ、あるいは各地でこれを監督する他の司教、司祭、助祭たちを汝が知るところの教会であれ、そのすべての者に、教会の建設事業にあらゆる熱意と入念さをもって取り組むよう勧告せよ。それによって、いまなお残っているものが修復され、あるいはさらに大きく拡張され、あるいは必要が求める所ではどこであれ、新たに建てられるようにするためである。

4

Quaecumque autem necessaria fuerint, et ipse, et reliqui alii tuo interventu, tum a praesidibus provinciarum petent, tum ab officio praefecturae praetorianae. His enim per litteras praeceptum est, ut omni diligentia iis quae tua sanctitas dixerit obsequantur.

PL 8, 493A

そして、必要とされるものはすべて、汝自身も、他の残りの者たちも、汝の仲介によって、属州総督たちに求め、また近衛長官府にも求めるがよい。彼らには、汝の聖性が述べることに、あらゆる入念さをもって従うようにと、書簡によってすでに命じてあるからである。

5

Divinitas te servet, frater carissime. Et hujusmodi quidem epistolae per singulas provincias ad ecclesiarum antistites sunt missae. Rectoribus quoque provinciarum mandatum est, ut his convenientia exsequerentur. Adeoque cum summa celeritate, legis praecepta opere ipso adimplebantur.

PL 8, 493A

いと親愛なる兄弟よ、神性が汝を守らんことを。そして、この種の書簡は、各属州にわたって教会の司教たちのもとへ送られた。属州の長官たちにも、これにふさわしいことを実行するよう命令が下された。かくして、この上ない速さをもって、法の命ずるところが実際の行いによって果たされていったのである。

Epistola XVII, Prooemium

第XVII通 冒頭PL 8, 494B
1

[0493] Victor Constantinus maximus Augustus Alexandro et Ario. Exhortatio ad concordiam. [0497] Quod ob leves quasdam voculas pertinaciter certandum non fuit. [0497] Quomodo dolore affectus prae pietate lacrymas effudit, et iter quod facturus erat in Orientem ob hanc causam repressit. [0499]

PL 8, 494B

勝利者コンスタンティヌス、至高のアウグストゥスより、アレクサンドロスとアレイオスへ。一致への勧め。取るに足らぬ言葉のゆえに執拗に争うべきではなかったこと。彼が敬虔さのゆえに悲しみに打たれて涙を流し、そのために東方への予定していた旅を差し控えたこと。

Epistola XVII, Caput I

第XVII通 第I章PL 8, 500C
1

Duabus me causis impulsum fuisse ad earum rerum quas gessi ministerium obeundum, ipse conatuum meorum adjutor et servator omnium mihi testis est Deus. I. Quod pro pace continue satagebat. [0493]

PL 8, 500C

私が成し遂げた事どもの務めに携わるよう駆り立てられたのには二つの理由があったことについて、私の企ての助け手にしてすべてのものの守り手である神自身が、私の証人である。一。彼が絶えず平和のために尽力していたこと。

Epistola XVII, Caput II

第XVII通 第II章PL 8, 502A
1

Nam primum quidem omnium gentium inolitam de Deo opinionem in unam quasi habitudinem ac formam compingere propositum fuit, deinde vero corpus orbis terrarum quasi gravi quodam morbo tyrannidis oppressum, in pristinam valetudinem restituere.

PL 8, 502A

まず第一に、あらゆる諸国民のうちに深く根付いた神についての考えを、いわば一つのあり方と形へとまとめ上げること、次いで、僭主政というある重い病に圧せられた世界という体を、もとの健やかさへと回復させることが、企図されたのであった。

2

Quae cum mihi instar scopi proposuissem, alterum quidem arcano cogitationis oculo inquirebam, alterum vero bellica vi atque potentia perficere conabar.

PL 8, 502A

これらを的のごとく自らに掲げたとき、一方は思考の秘めたる目をもって探り求め、他方は戦の力と権能によって成し遂げようと努めた。

3

Quippe intelligebam, si communem inter omnes Dei cultores concordiam, sicut mihi in votis erat, stabilire potuissem, fore ut reipublicae administratio mutationem piis omnium sensibus congruentem nancisceretur. II. Quomodo quaestiones in Africa excitatas compressit. [0495]

PL 8, 502A

けだし、私は理解していた。もし私が願っていた通り、神を礼拝するすべての者たちの間に共通の一致を打ち立てることができたなら、国家の統治は、すべての者の敬虔な心にかなった変革を得るであろう、と。二。アフリカで起こされた論争をいかにして鎮めたか。

Epistola XVII, Caput III

第XVII通 第III章PL 8, 502A
1

Itaque cum intolerabilis quaedam insania totam Africam corripuisset, ob quosdam qui temeraria levitate religionem populorum in varias sectas discindere ausi fuerant, hunc ego morbum sedare cupiens, nullum aliud remedium ad ejus curationem idoneum reperiebam, quam ut communi hoste generis humani e medio sublato, qui sacrosanctis Synodis vestris impiam suam sententiam ac jussionem opposuerat, quosdam vestrum ad sarciendam inter dissidentes concordiam ministros atque adjutores mitterem. III. Quod religio ab Orientis partibus coeperit. [0495]

PL 8, 502A

かくして、耐えがたいある狂気が全アフリカを捕えたとき――それは、無謀な軽率さによって諸民族の宗教を様々な分派に引き裂こうと敢えてした者たちのゆえであったが――私はこの病を鎮めようと願い、これを治療するのにふさわしい手立ては、諸君のいと聖なる会議に不敬な自らの意見と命令を対置していた人類共通の敵を取り除いたうえで、諸君のうちの幾人かを、仲違いする者たちの間の一致を修復するための奉仕者・助け手として遣わすこと以外に見出せなかった。三。宗教が東方の地から始まったこと。

Epistola XVII, Caput IV

第XVII通 第IV章PL 8, 502A
1

Nam quoniam veri luminis vis, et lex sacrosanctae religionis, Dei beneficio ex sinu (ut ita dicam) Orientis edita, universum simul terrarum orbem sacris radiis illustraverat, non sine causa vos cunctarum gentium salutis auctores ac duces fore confidens, et mentis affectu et oculorum acie exquirere laborabam.

PL 8, 502A

まことに、真の光の力と、いと聖なる宗教の律法とは、神の恵みによって、いわば東方の懐から発せられ、全世界を同時にその聖なる光をもって照らし出したのであるから、私は、諸君があらゆる諸国民の救いの創始者にして指導者となるであろうと理由あって確信し、心の思いと目の力とをもって、諸君を求め探すことに努めていた。

2

Statim igitur post magnam illam victoriam et post certissimum de hostibus triumphum, ante omnia illud rursus scrutari constitueram, quod praecipuum et maximi momenti esse judicabam. IV. Quomodo seditionem moleste ferens pacem suasit. [0495]

PL 8, 502A

それゆえ、あの大いなる勝利ののち、そして敵に対するこの上なく確かな凱旋ののち、私は直ちに、何よりもまず、自らが最も重要にして最も重大と判断していたあの事柄を、再び究めることを決めていた。四。争乱を痛み、いかにして平和を勧めたか。

Epistola XVII, Caput V

第XVII通 第V章PL 8, 502A
1

Verum, o eximia Dei providentia! quis et qualis nuntius aures meas, seu potius animum ipsum acerbissime sauciavit; cum mihi significatum est multo graviora inter vos orta esse dissidia, quam sunt illa quae in Africa remanserunt?

PL 8, 502A

しかし、おお神の並外れた摂理よ。諸君の間に、アフリカに残った争いよりもはるかに重大な不和が生じたと知らされたとき、いかなる、いかほどの知らせが、私の耳を、いやむしろ私の心そのものを、これほど激しく傷つけたことであろうか。

2

Adeo ut partes vestrae, a quibus medelam aliis suppeditari posse sperabam, majore jam curatione indigeant. Ac mihi quidem de harum rerum initio atque origine accuratius cogitanti, levis admodum causa esse visa est, nec tanta animorum contentione digna.

PL 8, 502A

その結果、他の者たちに癒しを与えられると私が期待していた諸君の側こそが、今やより大きな治療を必要とするに至った。そして、この事の発端と起こりについてより入念に考えてみた私には、それはきわめて些細な理由であり、これほどの激しい心の争いに値するものではないと思われた。

3

Itaque ad hujus epistolae scribendae necessitatem redactus, et ad concordem utriusque vestrum solertiam scribens, invocato ad hoc opus auxilio divinae providentiae, arbitrum me dissensionis vestrae, et quasi pacis moderatorem merito interpono.

PL 8, 502A

それゆえ、この書簡を書かねばならぬ必要に迫られ、諸君二人の一致した才知に向けて書きつつ、この務めのために神の摂理の助けを呼び求めたうえで、私は当然にも、諸君の不和の仲裁者として、いわば平和の調停者として、自らを差し挟むのである。

4

Nam qui etiamsi gravior subesset causa discordiae, tamen Deo juvante, piis audientium mentibus rationem insinuans, haud difficile possem singulos ad salubriora consilia revocare; idem cum levis admodum et exigua nunc causa sit, quae totius corporis consensioni obstat, cur non multo faciliorem et expeditiorem hujus rei correctionem mihi ipse spondeam?

PL 8, 502A

なぜなら、たとえ不和の原因がより重大であったとしても、私は、神の助けを得て、聞く者たちの敬虔な心に理を吹き込むことによって、さして難なく個々の者たちをより健やかな思案へと立ち返らせることができるであろうから、まして全体の一致を妨げているこの原因が、今やきわめて軽微でわずかなものである以上、私がこの事の是正をはるかに容易で速やかなものと自ら請け合わない理由がどこにあろうか。

5

V. Unde nata sit controversia inter Arium et Alexandrum, et quod talia non erant disquirenda. [0495] VI, Porro praesentis controversiae initium hinc extitisse comperio.

PL 8, 502A

五。アレイオスとアレクサンドロスとの間の論争がどこから生じたか、そしてこの種のことは詮索されるべきではなかったこと。六。さらに、私は、今この論争の発端が次のところにあったと知った。

6

Cum enim tu Alexander a presbyteris tuis requireres, quid quisque eorum de quodam legis loco sentiret, seu potius de quadam parte inanis quaestionis eos interrogares; cumque tu, Ari, id quod vel nunquam cogitare, vel sane cogitatum silentio premere debueras, imprudenter protulisses, excitata inter vos discordia, communio quidem denegata est; sanctissimus autem populus in duas partes discissus, a totius corporis unitate discessit.

PL 8, 502A

すなわち、アレクサンドロスよ、汝が自らの司祭たちに、律法のある箇所について各々がいかに考えるかを尋ね、いやむしろ、空しい問いのある一部について彼らに問いただしたとき、そしてアレイオスよ、汝が、決して考えるべきでなかったこと、あるいは考えたとしても沈黙のうちに抑えておくべきであったことを、軽率にも口にしたとき、諸君の間に不和が引き起こされ、交わりは拒まれるに至った。そしていと聖なる民は二派に引き裂かれ、全体の一致から離反したのである。

7

Quocirca uterque vestrum veniam vicissim alteri tribuens, id amplectatur, quod conservus vester vobis justissime suadet. Quidnam vero illud est? Nec interrogare de hujusmodi rebus principio decebat, nec interrogatum respondere.

PL 8, 502A

それゆえ、諸君はそれぞれ互いに相手を赦し、諸君の同僚の僕がこの上なく正当に勧めることを受け入れるがよい。それは何であろうか。そもそもこの種の事柄について尋ねることも、尋ねられて答えることも、初めからふさわしくなかったということである。

8

Tales enim quaestiones, quas nullius legis necessitas praescribit, sed inutilis otii altercatio proponit, licet ingenii exercendi causa instituantur, tamen intra mentis nostrae penetralia continere debemus, nec eas facile in publicos efferre conventus, nec auribus vulgi inconsulte committere.

PL 8, 502A

なぜなら、この種の問いは、いかなる律法の必要によって定められたものでもなく、無益な閑暇の口論が持ち出すものであって、たとえ才知を鍛えるために立てられるとしても、我々は自らの心の奥深くに留めおくべきであり、これを容易に公の集まりへ持ち出すことも、思慮なく群衆の耳に委ねることもすべきではないからである。

9

Quotus quisque enim est, qui tantarum rerum tamque difficilium vim atque naturam aut accurate comprehendere, aut pro dignitate explicare sufficiat? Quod si quis id facile consequi posse existimetur, quotae tandem parti vulgi id persuasurus est?

PL 8, 502A

実に、これほど大きく、これほど困難な事柄の力と本性とを、正確に理解し、あるいはその重みにふさわしく説き明かすに足る者が、いったいどれほどいるであろうか。もし誰かがそれを容易に成し遂げられると思われたとしても、いったい群衆のどれほどの部分をそれで説得できようか。

10

Aut quis in ejusmodi quaestionum subtili et accurata disputatione, citra periculum gravissimi lapsus possit consistere?

PL 8, 502A

あるいは、この種の問いの精緻で厳密な論争において、この上なく重大な躓きの危険を免れて立ち続けられる者が、誰かいるであろうか。

11

Quocirca in hujusmodi quaestionibus loquacitas comprimenda est, ne forte aut nobis id quod propositum est explicare ob naturae nostrae infirmitatem non sufficientibus; aut auditoribus, ob ingenii tarditatem ea quae dicuntur minime assequentibus; ex alterutro horum, aut in blasphemiae, aut in schismatis necessitatem populus incurrat.

PL 8, 502A

それゆえ、この種の問いにおいては、饒舌は抑えられるべきである。さもなければ、我々が本性の弱さゆえに提示された事柄を説き明かすに足らず、あるいは聞く者たちが才知の鈍さゆえに語られることをまったく理解できないという、そのいずれかから、民が冒瀆か分裂かの窮地に陥りかねないからである。

12

VII. Proinde et incauta interrogatio, et inconsulta responsio, in utroque; vestrum veniam sibi mutuo concedant. Neque enim de praecipuo et summo legis nostrae mandato inter vos est orta contentio, neque novum aliquod a vobis de Dei cultu introductum est dogma.

PL 8, 502A

七。それゆえ、不用意な問いも、思慮なき答えも、諸君二人のいずれにおいても、互いに赦し合うべきである。なぜなら、諸君の間に生じた争いは、我々の律法の主要にして最高の掟についてのものではなく、また神の礼拝について、諸君によって何か新しい教義が持ち込まれたわけでもないからである。

13

Sed unam eamdemque sententiam tenetis; adeo ut ad communionis societatem coire facile possitis. VIII.

PL 8, 502A

むしろ諸君は同一の見解を保っており、それゆえ容易に交わりの共同体へと立ち返ることができるのである。八。

14

Vobis enim pertinaciter contendentibus de rebus parvis atque levissimis, tantam populi multitudinem vestro consilio regi non decet, in tanta praesertim animorum dissensione: nec solum id indecorum, sed prorsus nefas esse existimatur.

PL 8, 502A

実に、諸君がとるに足らぬ、きわめて軽微な事柄について執拗に争っている間、これほど多くの民衆が諸君の思案によって導かれることは、とりわけこれほどの心の不和のうちにあっては、ふさわしくない。それはふさわしくないだけでなく、まったく許しがたいことと見なされる。

15

Atque, ut prudentiam vestram minore exemplo commonefaciam, scitis ipsos etiam philosophos unius sectae professione inter se omnes foederari; eosdem tamen in aliqua assertionum parte interdum discrepare.

PL 8, 502A

そして、諸君の分別により小さな実例をもって思い起こさせるならば、諸君も知る通り、哲学者たちでさえ、一つの学派の標榜のもとに互いにみな結ばれていながら、なおも時に主張のある部分において食い違うことがある。

16

Verum licet in ipsa scientiae perfectione dissentiant, nihilominus ob sectae communionem rursus in unum conspirant.

PL 8, 502A

しかし、たとえ知識の完成そのものにおいて意見を異にしても、彼らはなお学派の交わりのゆえに、再び一つに結ばれるのである。

17

Quod si ita est, quomodo non multo justius fuerit, vos qui maximi Dei ministri constituti estis, in ejusdem religionis professione unanimes permanere.

PL 8, 502A

もしそうであるならば、いと大いなる神の奉仕者として立てられた諸君が、同じ宗教の標榜のもとに心を一つにしてとどまることは、はるかに正当なことではなかろうか。

18

Sed accuratius, si placet, et attentius expendamus id quod jam dixi; aequumne sit ut ob levium et inanium verborum inter vos contentiones, fratres fratribus velut in acie oppositi stent; utque venerabilis conventus, per vos qui de rebus adeo exiguis et minime necessariis rixamini, impia dissensione dissideat.

PL 8, 502A

しかし、よろしければ、私がすでに述べたことを、より入念に、より注意深く検討しようではないか。すなわち、些細で空しい言葉をめぐる諸君の間の争いのゆえに、兄弟が兄弟に対して戦列のごとく相対することが正当であろうか。また、これほど瑣末で全く必要のない事柄について争い合う諸君のゆえに、尊ぶべき集いが不敬な不和によって仲違いすることが、正当であろうか。

19

Plebeia sunt haec, et quae puerili magis inscitiae quam Sacerdotum et prudentium virorum sapientiae congruant. Abscedamus nostra sponte a diaboli tentationibus. Maximus Deus noster et omnium Servator commune cunctis protulit lumen.

PL 8, 502A

これらは卑俗なことであり、司教たちや分別ある人々の知恵よりも、むしろ子供じみた無知にふさわしいものである。我々は自ら進んで悪魔の誘惑から離れようではないか。我々のいと大いなる神にしてすべての者の救い主は、すべての者に共通の光をもたらしたのである。

20

Sub cujus auspicio ac providentia, mihi ejus famulo et cultori concedite, quaeso, ut hoc opus ad exitum perducam, quo plebs illius mea allocutione atque opera, et admonitionum instantia ad conventus unitatem revocetur.

PL 8, 502A

その加護と摂理のもとに、どうか、僕にしてその礼拝者たる私に、この務めを成し遂げることを許してほしい。それによって、神の民が、私の説得と働き、そして絶えざる勧告によって、集いの一致へと立ち返るように。

21

Nam cum vobis, ut dixi, una eademque sit fides, una de religione nostra sententia; cumque legis praeceptum utraque sui parte omnes in unam animorum consensionem constringat: istud quod levem inter vos contentionem excitavit: quandoquidem ad totius religionis summam non pertinet, non est cur ullum inter vos discidium ac seditionem faciat.

PL 8, 502A

なぜなら、私が言った通り、諸君には同一の信仰があり、我々の宗教についての同一の見解があるのだから。そして律法の教えは、その両面のいずれによっても、すべての者を心の一致へと結びつけるのだから、諸君の間に軽微な争いを引き起こしたこの一件は、宗教全体の要諦に関わるものではない以上、諸君の間にいかなる分裂や争いも引き起こすべき理由はないのである。

22

Atque haec non eo dico, ut vos de inepta, et qualiscumque demum vocanda est quaestione, idem omnino sentire cogam.

PL 8, 502A

そして私がこのことを言うのは、諸君に、この不適切な、いったい何と呼ぶべきかもわからぬ問いについて、まったく同一の見解を持つよう強いるためではない。

23

Potest enim gravitas conventus integre apud vos conservari, et una eademque inter omnes communio retineri, quamvis invicem de re aliqua minimi momenti dissentiatis. Siquidem nec idem omnes volumus in omnibus, nec una omnium indoles est atque sententia.

PL 8, 502A

なぜなら、たとえ諸君が互いにきわめて些細な事柄について意見を異にするとしても、集いの重厚さは諸君のもとで完全に保たれ、すべての者の間で同一の交わりが保たれ得るからである。実に、我々はすべての事柄において同一のことを望むわけではなく、すべての者が同一の性質と見解を持つわけでもないのである。

24

Itaque de divina quidem Providentia una inter vos sit fides, unus intellectus, una de Deo consensio.

PL 8, 502A

それゆえ、神の摂理については、諸君の間に一つの信仰、一つの理解、神についての一つの合意があるがよい。

25

Quae vero de levissimis istis quaestionibus inter vos subtiliter disputatis, licet non in eamdem coeatis sententiam, interiore mentis cogitatione continere et arcano pectoris recondere debetis.

PL 8, 502A

しかし、諸君がこれらのきわめて軽微な問いについて緻密に論じ合っていることについては、たとえ同一の見解へと一致しないとしても、諸君は自らの心の内なる思案のうちに留め、胸の秘めごととして仕舞っておくべきである。

26

Maneat firma in vobis communis amicitiae praerogativa, et veritatis fides, et Dei legisque observantia. Recurrite ad mutuam dilectionem et charitatem; reddite universo populo suos amplexus.

PL 8, 502A

諸君のうちに、共なる友愛の特権と、真理への信仰と、神と律法への遵守とが、揺るぎなくとどまるように。互いへの愛と慈しみへと立ち返り、全民衆にその抱擁を返すがよい。

27

Vosmet ipsi, expurgatis, ut ita dicam, animis vestris, vos vicissim agnoscite. Saepe enim post depositas inimicitias, reconciliata iterum gratia, jucundior existit amicitia. IX.

PL 8, 502A

諸君自身、いわば自らの心を清め、互いに認め合うがよい。しばしば、敵意を捨て去ったのちに、再び好意が回復されると、友情はいっそう心地よいものとなるのである。九。

28

Reddite igitur mihi tranquillos dies et noctes curarum expertes, ut mihi quoque purae lucis voluptas, et quietae vitae laetitia in posterum conservetur.

PL 8, 502A

それゆえ、私に穏やかな日々と、憂いのない夜々とを返してほしい。それによって私にも、澄んだ光の喜びと、静かな生の楽しみとが、今後も保たれるように。

29

Quod nisi consecutus fuero, ingemiscam necesse est, totusque lacrymis perfundar; nec reliquum vitae tempus placide exigam.

PL 8, 502A

もしこれを得られないならば、私は嘆かざるを得ず、全身涙に暮れ、残りの生涯を穏やかに過ごすことはできないであろう。

30

Nam quandiu populus Dei (conservos meos dico) iniqua et perniciosa contentione discissus est, qui fieri potest ut ego deinceps animo consistam?

PL 8, 502A

なぜなら、神の民――私が言うのは私の僕仲間のことであるが――が不正で有害な争いによって引き裂かれている限り、私がこれから先、心穏やかにとどまることなど、どうしてできようか。

31

Porro, ut doloris hac de re mei magnitudinem intelligatis, nuper cum Nicomediam venissem, protinus in Orientem iter facere decreveram.

PL 8, 502A

さらに、この事についての私の悲しみの大きさを諸君に理解してもらうために言えば、先ごろニコメディアに到着したとき、私は直ちに東方へ旅立つことを決めていた。

32

Cumque profectionem urgerem, et majore jam ex parte vobiscum essent, hujus rei nuntius consilium nostrum retro avertit, ne cogerer ea coram aspicere, quae ne auditu quidem tenus tolerare me posse existimabam.

PL 8, 502A

そして出発を急いでいたとき、すでに大方において諸君とともにあったのだが、この事の知らせが我々の計画を引き戻させた。それは、聞くことすら耐えられないと思われることを、私が面前で目にすることを余儀なくされないようにするためであった。

33

Deinceps ergo viam mihi in Orientem aperite consensu vestro, quam mihi mutuis inter vos contentionibus obstruxistis.

PL 8, 502A

それゆえ、これから先は、諸君が互いの争いによって私に塞いだ東方への道を、諸君の一致をもって開いてほしい。

34

Date hoc mihi, ut vos aliosque omnes populos laetos atque hilares quamprimum videre, et pro communi omnium concordia ac libertate debitas Deo gratias cum unanimi laudum concentu referre possim.

PL 8, 502A

私にこれを与えてほしい。すなわち、諸君と、そのほかすべての民とが喜び楽しんでいる姿を一日も早く見て、すべての者の共なる一致と自由とのゆえに、心を一つにした賛美の合唱をもって、神にしかるべき感謝を捧げることができるように。

Epistola XVIII, Prooemium

第XVIII通 冒頭PL 8, 502A
1

[0501] Constantinus Augustus Ecclesiis.

PL 8, 502A

アウグストゥス、コンスタンティヌスより、諸教会へ。

Epistola XVIII, Caput I

第XVIII通 第I章PL 8, 506C
1

Cum ex prospero reipublicae statu compertum haberem quanta fuisset erga nos omnipotentis Dei benignitas, in hoc praecipue mihi elaborandum esse existimavi, ut a sanctissimis Ecclesiae catholicae populis una fides, sincera charitas et consona erga omnipotentem Deum religio servaretur.

PL 8, 506C

国家の繁栄した状態から、全能なる神の慈愛が我々にいかに大きなものであったかを知るに及び、私は特にこのことに力を尽くすべきであると考えた。すなわち、公同の教会のいと聖なる諸民によって、一つの信仰、純粋な愛、そして全能なる神への調和した崇敬が保たれることである。

2

Sed quoniam fieri non poterat ut ea res firme ac stabiliter constitueretur, nisi omnibus episcopis vel certe plurimis eorum in unum congregatis, singula quae ad sacratissimam religionem pertinent disceptata prius fuissent, hanc ob causam coactis quam fieri potuit plurimis Sacerdotibus, me quoque tanquam uno ex vobis praesente (neque enim negaverim id quo maxime exulto, conservum me vestrum esse), cuncta competenti examine eo usque discussa sunt, donec inspectori omnium Deo accepta sententia, ad unitatis concentum proferretur in lucem.

PL 8, 506C

しかし、すべての司教、あるいは少なくともその大多数が一堂に会し、至聖なる信仰に関わる事柄がひとつひとつ先に討議されるのでなければ、この事はしっかりと確固たるものとして定められえなかった。それゆえ、できる限り多くの司教たちを集め、私自身も諸君のうちの一人であるかのようにその場に臨席し(諸君の同輩僕たることを、私が最も誇りとするところであり、これを否定するつもりはない)、万物を見張る神に受け入れられる判断が、一致の調和のうちに光のもとに差し出されるまで、あらゆる事柄が適切な吟味によって議論し尽くされたのである。

3

Itaque nullus dissensioni, nulus controversiae de fide locus amplius relinqueretur. I. De consensu in celebratione festi Paschalis et contra Judaeos. [0501]

PL 8, 506C

かくして、不一致にも、信仰についての論争にも〔底本は nulus。nullus と読む〕、もはやいかなる余地も残されないこととなった。一。過越祭の祝いにおける一致について、またユダヤ人に対して。

Epistola XVIII, Caput II

第XVIII通 第II章PL 8, 506C
1

Ubi cum de sanctissimo etiam paschae die quaesitum fuisset, communi omnium sententia decretum est, eam festivitatem uno eodemque die ab omnibus ubique celebrari oportere.

PL 8, 506C

そこで、いと聖なる過越の祭日についても問いが立てられたが、全員一致の判断によって、この祝祭はどこにおいても皆が同じ一つの日に祝うべきであると定められた。

2

Quid enim pulchrius, quid honestius nobis esse possit, quam ut haec festivitas, a qua spem immortalitatis accepimus, uno eodemque ordine et certa ratione ab omnibus inoffense observetur?

PL 8, 506C

実に、我々が不死への希望を受け取ったこの祝祭が、一つの定められた秩序と確かな理法のもとに、すべての者によって支障なく守られること以上に、我々にとって美しく、また名誉あることが何かあろうか。

3

Ac primum quidem visa est omnibus res esse prorsus indigna, ut in sanctissimae hujus solemnitatis celebratione consuetudinem Judaeorum sequeremur; qui cum manus suas nefario scelere contaminarint, merito impuri homines caecitate mentis laborant.

PL 8, 506C

そしてまず何よりも、このいと聖なる祭儀の執行において、我々がユダヤ人の慣習に従うことは、まったくふさわしくないことであると全員に思われた。彼らは、その手を不敬な罪によって汚したのであるから、汚れた者たちが心の盲目に苦しむのも当然である。

4

Quippe rejecta illorum consuetudine, possumus rectiori ordine, quem a primo passionis die ad haec usque tempora servavimus, ad futura etiam saecula hujus observantiae ritum propagare. Nihil ergo nobis commune sit cum inimicissima Judaeorum turba.

PL 8, 506C

というのも、彼らの慣習を退けて、我々は、受難の最初の日から今日に至るまで守ってきたより正しい秩序によって、この遵守の儀礼を来るべき世々にまで伝えることができるからである。それゆえ、我々には、この上なく敵意深いユダヤ人の群れといかなる共通点もあってはならない。

5

Aliam enim viam a Servatore accepimus. Propositus est sacratissimae religioni nostrae cursus legitimus et honestus. Hunc unanimi consensu retinentes, ab illa turpissima societate et conscientia nos abstrahamus, fratres carissimi.

PL 8, 506C

というのも、我々は救い主から別の道を受け取ったからである。我々の至聖なる信仰には、正当かつ名誉ある進路が定められている。この道を心を一つにして保ち、あの恥ずべき交わりと共犯から我々自身を引き離そう、いと親愛なる兄弟たちよ。

6

Est enim profecto absurdissimum quod illi magnifice jactant, nos absque ipsorum magisterio haec commode observare non posse.

PL 8, 506C

実に、彼らが誇らしげに言い立てていること――我々が彼らの教導なしにはこれらのことをふさわしく守ることができない、ということ――は、まったくもって不合理である。

7

Quidnam vero illi recte sentire possint, qui post necem Domini, post illud parricidium mente capti, non ratione, sed praecipiti impetu feruntur, quocumque innatus furor ipsos impulerit.

PL 8, 506C

そもそも、主を殺害した後、あの近親殺しの後に心を奪われ、理性によってではなく、生まれつきの狂乱がどこへ彼らを駆り立てようとも、性急な衝動によって運ばれている彼らが、いったい何を正しく感じることができようか。

8

Hinc est quod ne in hac quidem parte veritatem ipsam perspiciunt: adeo ut a convenienti emendatione longissime aberrantes, uno eodemque anno duo paschata celebrent. Quid ergo est cur istos sequamur, quos constat gravissimo erroris morbo laborare?

PL 8, 506C

それゆえ、彼らはこの点においてすら真理そのものを見抜いていない。ふさわしい是正から遠く逸れ、同じ一年のうちに二度の過越を祝うほどにである。それゆえ、最も重い誤りの病に苦しんでいることが明らかなこの者たちに、我々が従うべき理由がどこにあろうか。

9

Nam uno eodemque anno geminum pascha facere nunquam profecto sustinebimus. Verum etiamsi quae dixi minime suppeterent, vestrae tamen solertiae est id curare omnibus modis atque optare, ne sanctitas animarum vestrarum, in ullius rei similitudine cum nequissimorum hominum moribus sociari et commisceri videatur.

PL 8, 506C

というのも、同じ一年のうちに二重の過越を行うことなど、我々は決して容認しないからである。しかし、たとえ私が述べたことが十分な根拠にならないとしても、諸君の魂の聖性が、いかなる点においてであれ、最も邪悪な者どもの習わしと結びつき混ざり合っていると見られることのないよう、あらゆる仕方で心を配り、そう望むことこそ、諸君の思慮の務めである。

10

Illud praeterea considerandum est, nefas esse ut in tanti momenti negotio et in hujusmodi religionis solemnitate dissensio reperiatur.

PL 8, 506C

さらに、これほど重大な事柄において、またこのような信仰の祭儀において不一致が見出されることは、不敬な事であると考えなければならない。

11

Unum enim liberatis nostrae festum diem, hoc est, diem sacratissimae passionis, Servator noster nobis reliquit, unamque esse voluit catholicam Ecclesiam. Cujus membra licet variis locis dispersa sint, uno tamen Spiritu, Dei scilicet voluntate, foventur.

PL 8, 506C

というのも、我々の救い主は、我々の解放の〔底本は liberatis。libertatis または liberationis と読む〕祝日を一つ、すなわち至聖なる受難の日を、我々に残したのであり、公同の教会もまた一つであることを望んだからである。その肢体は様々な場所に散らばっているとはいえ、しかし一つの霊、すなわち神の御旨によって育まれているのである。

12

Consideret, quaeso, vestrae Sanctitatis solertia, quam grave sit et indecorum, iisdem diebus alios quidem jejuniis intentos esse, alios vero convivia celebrare, et post dies paschae, alios quidem in festivitatibus et animorum remissione versari, alios vero definitis vacare jejuniis.

PL 8, 506C

諸君の聖性の思慮をもって、どうか考えてほしい。同じ日々に、ある者たちは断食に専心し、他の者たちは饗宴を催し、また過越の日々の後に、ある者たちは祝祭と心の安らぎのうちに過ごし、他の者たちは定められた断食に専念しているというのが、いかに重大で見苦しいことであるかを。

13

Hoc itaque convenienti emendatione corrigi, et ad unam camdemque formam redigi divina vult providentia, quemadmodum omnes meo quidem judicio intelligitis. II. Hortatio ut maximam partem orbis terrarum sequi velint. [0503]

PL 8, 506C

それゆえ、神の摂理は、これがふさわしい是正によって正され、一つの同じ形に整えられることを望んでいる。私の判断では、諸君すべてがこのことを理解しているとおりである。二。世界の大部分に従うようにとの勧め。

Epistola XVIII, Caput III

第XVIII通 第III章PL 8, 506C
1

Proinde cum hoc ita emendari oporteret, ut nihil nobis commune esset cum illorum Domini interfectorum et parricidarum consuetudine, cumque hic ordo decentissimus sit, quem omnes tam occidentalium quam meridianarum et septentrionalium orbis partium Ecclesiae, ac nonnullae quoque orientalium servant, idcirco id aequum rectumque esse omnes judicaverunt, quod et vobis placiturum esse spopondi, ut scilicet quod in urbe Roma perque omnem Italiam, Africam, Aegyptum; per Hispaniam, Gallias, Britannias, Lybias; per universam Achaïam, per Asianam et Ponticam dioecesim; per Ciliciam denique concordi sententia observatur, id vestra quoque prudentia libentibus animis amplectatur.

PL 8, 506C

したがって、これがそのように是正されなければならず、あの主を殺害した近親殺しの者どもの慣習と我々の間にいかなる共通点もあってはならないのであり、また西方と南方と北方の世界の諸部分の教会がすべて守り、東方のいくつかの教会もまた守っているこの秩序が最もふさわしいものであるからには、それゆえすべての者が、これこそ公正かつ正しいことであると判断したのであって、私自身もまた、諸君の意にかなうであろうと請け合ったのである。すなわち、ローマの都市において、またイタリア全土、アフリカ、エジプトを通じて、ヒスパニア、ガリア、ブリタンニア、リビアを通じて、アカイア全土、アシアおよびポントゥスの管区を通じて、そしてついにはキリキアに至るまで、一致した判断によって守られていることを、諸君の思慮もまた喜んでこれを受け入れるように、ということである。

2

Illud nimirum attendens, non modo majorem esse numerum ecclesiarum in locis supra memoratis, verum etiam aequissimum esse ut omnes in commune id velint quod stricta ratio exigere videtur, nec ullam cum Judaeorum perjurio societatem habere.

PL 8, 506C

すなわち、上に述べた地域における教会の数がより多いというだけでなく、厳密な理法が求めると思われることを、すべての者が共に望むことこそ、また、ユダヤ人の偽誓といかなる関わりも持たないことこそ、最も公正なことであると心に留めてのことである。

3

Atque ut summatim ac breviter dicam, placuit communi omnium judicio, ut sanctissima paschae festivitas uno eodemque die celebraretur.

PL 8, 506C

そして、要するに手短に言えば、いと聖なる過越の祭りが同じ一つの日に祝われるべきであると、全員一致の判断によって定められたのである。

4

Neque enim decet in tanta sanctitate aliquam esse dissonantiam, praestatque eam sequi sententiam in qua nulla est alieni erroris scelerisque societas atque communio. III. Hortatio ut omnes decretis Synodi assentiantur. [0505]

PL 8, 506C

というのも、これほどの聖なる事柄において、何らかの不協和があることはふさわしくなく、他者の誤りと罪とのいかなる結びつきも交わりもない判断にこそ従うほうがよいからである。三。すべての者が教会会議の決定に同意するようにとの勧め。

Epistola XVIII, Caput IV

第XVIII通 第IV章PL 8, 506C
1

Quae cum ita sint, coelestem gratiam et plane divinum mandatum libenter suscipite. Quidquid enim in sanctis episcoporum conciliis geritur, id omne ad divinam referendum est voluntatem.

PL 8, 506C

こうしたことがそうである以上、天の恩寵と、明らかに神的な命令とを、喜んで受け入れるがよい。というのも、聖なる司教たちの会議において行われることはすべて、神の御旨に帰せられるべきものだからである。

2

Quamobrem ubi ea quae gesta sunt dilectis fratribus nostris intimaveritis, supradictam rationem et sanctissimi diei observantiam suscipere et constituere debetis, ut cum in dilectionis vestrae conspectum jampridem a me desideratum venero, uno eodemque vobiscum die sanctam festivitatem peragere possim, utque de omnibus una vobiscum gaudeam, cernens diaboli crudelitatem divina potentia nobis operam navantibus esse sublatam, florente ubique terrarum vestra fide et pace atque concordia.

PL 8, 506C

それゆえ、諸君が、行われたことを我々の愛する兄弟たちに知らせたならば、上に述べた方式といと聖なる日の遵守とを受け入れ、これを定めなければならない。それは、私がかねてより待ち望んでいた諸君との対面が叶う時に、諸君とともに同じ一つの日に聖なる祝祭を執り行うことができるように、また、我々が力を尽くすうちに神の力によって悪魔の残忍さが取り除かれ、諸君の信仰と平和と一致とが地の至る所に栄えているのを見て、すべてのことについて諸君とともに喜ぶことができるように、というためである。

3

Deus vos servet, fratres carissimi.--Hanc epistolam imperator eodem exemplo scriptam, in omnes provincias direxit, ut suae erga Deum pictatis sinceritatem tanquam in speculo quodam aspiciendam legentibus praeberet.

PL 8, 506C

神が諸君を守るように、いと親愛なる兄弟たちよ。――皇帝はこの書簡を同じ文面で書き記し、あらゆる属州に送った。それは、神に対する自らの敬虔〔底本の翻刻は pictatis と組む。ミーニュ版の刷りは e の横棒が欠けて c にも見えるが、pietatis と読む〕の誠実さを、読む者たちにあたかも鏡に映し出すかのように示すためであった。

Epistola XIX

第XIX通PL 8, 506C
1

[0505] Victor Constantinus, maximus, Augustus, episcopis et populis. Cum malignos et impios Arius sibi imitandos duxerit, par est ut eamdem cum illis ferat ignominiam.

PL 8, 506C

勝利者コンスタンティヌス、至高のアウグストゥスより、司教たちと民衆たちへ。アレイオスは、悪意ある者、不敬虔な者どもを自ら模範とすべき者と定めたのであるから、彼らと同じ汚名を負うのが当然である。

2

Quemadmodum igitur Porphyrius divinae pietatis hostis, iniquis de religione compositis libris, condignam reperit mercedem, per quam futuris saeculis omnium probris obnoxius erit, plurimaque obruetur infamia, atque insuper impia ejus abolita sunt scripta: ita et nunc placitum nobis est, Arium et Arii suffragatores Porphyrianos quidem nominare, ut quorum imitati sunt mores, eorum quoque obtineant appellationem.

PL 8, 506C

したがって、神への敬虔の敵であるポルフュリオスが、信仰について不正な書物を著したことにより、それにふさわしい報いを見出し、来るべき世々において万人の非難にさらされ、多くの悪評に埋もれ、その上その不敬な著作は廃棄されたのと同じように、今や我々もまた、アレイオスとアレイオスの支持者たちを「ポルフュリオス派」と呼ぶことを決めたのである。彼らがその習わしを模倣した者たちの呼び名を、彼ら自身もまた得るように、というためである。

3

Si quod autem scriptum ab Ario compositum reperiatur, igni tradatur, ut non modo improba ejus doctrina tollatur, verum etiam ne monumentum quidem aliquod ejus relinquatur.

PL 8, 508A

もしアレイオスによって書かれた文書が見出されるならば、それは火に委ねられなければならない。それは、彼の不正な教えが除かれるだけでなく、彼のいかなる記念すら残されることのないようにするためである。

4

Illud equidem praedictum volo, si quis libellum aliquem ab Ario conscriptum occultasse deprehensus sit, nec continuo eum prolatum igne absumpserit, morte mulctabitur, illico namque in crimine tali comprehensus poenam capitis luet. Deus vos servet, fratres dilecti.

PL 8, 508A

私はこのことをあらかじめ告げておきたい。もし誰かがアレイオスによって書かれた小冊子を隠し持っていたことが発覚し、それを直ちに差し出して火で焼き尽くさなかったならば、その者は死をもって罰せられる。すなわち、そのような罪において捕らえられた者は、その場で死刑の罰を受けるのである。神が諸君を守るように、愛する兄弟たちよ。

5

Et cum alias epistolas imperator adversus Arium et cum illo sentientes magnificentius scripsisset, passim per singulas civitates eas proposuit.

PL 8, 508A

皇帝はまた、アレイオスとこれに同調する者たちに対して、他の書簡をいっそう荘重に記し、それらをそれぞれの都市の至る所に掲示させた。

Epistola XX

第XX通PL 8, 508A
1

[0507] Constantinus Augustus catholicae Alexandrinorum Ecclesiae. Salvete plurimum, fratres carissimi. Permaguum certe et singulare beneficium a divina providentia in nos collatum est, quod omni errore liberati, unam eamdemque fidem agnoscamus.

PL 8, 508A

アウグストゥス、コンスタンティヌスより、アレクサンドリア人の公同の教会へ。いと親愛なる兄弟たちよ、大いなる挨拶を送る。実に、神の摂理によって我々に与えられた恩恵は、まことに大きく〔底本の翻刻は Permaguum と組む。ミーニュ版の刷りはかすれて n と u の区別がつかないが、Permagnum と読む〕比類のないものである。すなわち、あらゆる誤りから解放されて、我々が一つの同じ信仰を認めることができるようになったことである。

2

Non est profecto diaboli insidiis contra nos intentatis de caetero quidquam loci relictum: nam quidquid est per fraudem in nos molitus, illud funditus sublatum est.

PL 8, 508B

実に、我々に対して仕掛けられた悪魔の策謀には、もはや何の余地も残されていない。彼が欺きによって我々に企てたことは、根底から取り除かれたからである。

3

Dissensiones animorum, schismata, tumultus illos, et lethalia discordiarum (ut ita dicam) venena, veritatis splendor (juxta Christi monitum) penitus obruit delevitque. Unum igitur Deum omnes et nomine veneramur et esse credimus.

PL 8, 508B

心の不一致、分裂、あの騒乱、そして不和という、いわば命に関わる毒――これらを、真理の輝きが(キリストの戒めに従って)徹底的に打ち砕き、消し去ったのである。それゆえ、我々は皆、一つの神を、その名において崇敬し、その存在を信じるのである。

4

Ut autem istud ad exitum perduceretur Dei admonitione magnam episcoporum turbam ad urbem Nicaeam accersivi: quibuscum ego, qui unus ex vestrum numero sum, quique quod vester sim conservus plurimum gaudeo, operam dedi ut veritas diligenter investigaretur.

PL 8, 508B

そして、このことが成就に至るよう、神の訓戒によって、私は多くの司教たちの群れをニカイアの都市へと召集した。彼らとともに、私自身もまた諸君の数のうちの一人であり、諸君の同輩僕であることを大いに喜びとしつつ、真理が入念に探求されるよう力を尽くしたのである。

5

Proinde omnia quae aut controversiae, aut dissensionis materiam praebere videbantur, accurate excussa et exagitata sunt.

PL 8, 508C

したがって、論争あるいは不一致の材料をもたらすと思われたすべての事柄が、綿密に吟味され、徹底的に検討されたのである。

6

Quanta et quam execrabilia probra (o bone Deus, sis nobis clemens et misericors) nonnulli in magnum Salvatorem, in spem et vitam nostram scelerate nefarieque jecerunt, et scripturis divinitus inspiratis, fideique sacrosanctae contraria non modo impudenter effutiverunt, sed se ita credere palam confessi sunt!

PL 8, 508C

ああ、善き神よ、我々に寛大であれ、憐れみ深くあれ――一部の者たちが、偉大なる救い主に対して、我々の希望と我々の命に対して、いかに大いなる、いかに忌まわしい罵倒を、邪悪にも不敬にも投げつけたことか。彼らは神の霊感による聖典と至聖なる信仰とに反することを、恥知らずにも口走っただけでなく、自分たちがそのように信じていることを公然と告白したのである。

7

Nam cum amplius trecenti episcopi, viri propter animi modestiam et solertiam admirabiles, unam eamdemque fidem (quae et veritate et exquisitis legis divinae testimoniis vera fides esse confirmatur) uno ore faterentur; solus Arius inventus est qui vi ac fraude diabolica victus, ab ea penitus desciverit, quique impia animi impulsione incitatus, hanc erroris labem primum apud vos, deinde apud alios sparserit.

PL 8, 508C

というのも、三百人を超える司教たち、その心の慎ましさと思慮とにおいて驚嘆すべき人々が、一つの同じ信仰(それは真理と神の法の精密な証しとによって真の信仰であることが確証される)を、一つの声で告白したのに対し、ただアレイオスだけが、悪魔の力と欺きに打ち負かされてその信仰から完全に離反し、不敬な心の衝動に駆られて、この誤りの汚れをまず諸君のもとに、次いで他の者たちのもとに撒き散らしたことが判明したからである。

8

Quocirca eam, quam omnipotens tradidit, doctrinam amplexemur: ad fratres nostros carissimos, a quibus nequam et impudens quidam diaboli minister vos segregavit, redeamus: ad commune corpus Ecclesiae, et ingenua nostra membra, toto pectore, ut dicitur, revertamur.

PL 8, 508D

それゆえ、全能なる神が伝えた教えを我々は抱きしめよう。悪魔の邪悪で恥知らずなある手先が諸君を引き離した、我々のいと親愛なる兄弟たちのもとへ、我々は立ち返ろう。教会という共通の体へ、我々本来の肢体へと、いわゆる全き心をもって、我々は立ち戻ろう。

9

Illud enim vestrae prudentiae, fidei et sanctitati in primis consentaneum est, ut errore illius, quem jam esse hostem veritatis perspectum est, penitus depulso, ad Dei gratiam vos denuo recipiatis.

PL 8, 508D

というのも、すでに真理の敵であることが見抜かれたあの者の誤りを完全に退けて、諸君が再び神の恩寵へと立ち返ることこそ、何よりもまず、諸君の思慮と信仰と聖性にふさわしいことだからである。

10

Nam quod trecentis episcopis visum est, non est aliud quam Dei sententia: praesertim cum in talium et tam praeclarorum virorum mentibus sacer insideret, spiritus qui illis divinam voluntatem aperuerit.

PL 8, 509A

というのも、三百人の司教たちに良しと思われたことは、神の裁定にほかならないからである。とりわけ、これほど傑出した人々の心のうちには、彼らに神の御旨を明らかにする聖なる霊が宿っていたのであるから、なおさらである。

11

Quapropter nemo vestrum haesitet, nemo moram interponat; sed omnes lubentibus animis ad viam veritatis redire: ut simul atque ipse ad vos adventavero, debitas gratias Deo qui omnia Instrat, una vobiscum agam quod fidem sinceram nobis patefecerit, et charitatem, quae omnibus optanda erat, proinde reddiderit. Deus vos, fratres charissimi, diu servet incolumes.

PL 8, 509A

それゆえ、諸君のうち誰一人ためらう者もなく、誰一人遅延を差し挟む者もなく、皆が喜んで真理の道へと立ち返るように。そうすれば、私自身が諸君のもとに到着するとともに、万物を見そなわす神〔底本の翻刻は Instrat と組む。ミーニュ版の刷りはかすれて I と l、n と u の区別がつかないが、lustrat と読む〕に対し、我々に純粋な信仰を明らかにし、すべての者が望むべき愛をそれゆえに取り戻させたことについて、諸君とともに当然の感謝を捧げることができよう。神が、いと親愛なる兄弟たちよ、長く諸君を無事に守るように。

Epistola XXI

第XXI通PL 8, 509A
1

[0509] Constantinus Augustus Ario et Arianis. Malus interpres, revera effigies quaedam et imago diaboli est.

PL 8, 509A

アウグストゥス、コンスタンティヌスより、アレイオスとアレイオス派の者たちへ。悪しき解釈者とは、実に、悪魔のある種の形像であり、その像にほかならない。

2

Ut enim illum periti artifices ad omnem deceptionis dolum effingunt velut pulchritudinis formaeque decus affingentes illi, natura sua plane turpissimo, ut miseros mortales perdat, errorem iis objiciens, eodem plane modo, ut opinor, facit, cui illud solum studio dignum videtur, ut noxia impudentiae et audaciae suae pharmaca profusius omnibus objiciat.

PL 8, 509A

熟練した工匠たちは、本性においてはまったく醜悪きわまりないあの者〔悪魔〕を、あたかも美と姿の輝きを付け加えるかのように、あらゆる欺きの策略に向けて形づくる。あの者が、哀れな死すべき者どもに誤りを投げかけて彼らを滅ぼすためである。思うに、まさにそれと同じ仕方で、この者〔悪しき解釈者〕も振る舞うのである。彼にはただ、自らの恥知らずと大胆さという有害な毒薬を、惜しげもなくすべての者に投げつけることだけが、努めるに値することと見えるのである。

3

Etenim novam, nec post homines natos unquam visam, infidelitatis fidem inducit. Quamobrem nec a veritate abhorrere illud videtur jampridem divina oratione explicatum, quod ad malum sunt sapientes.

PL 8, 509B

実に彼〔悪しき解釈者〕は、人類が生まれて以来かつて見られたことのない、不信仰という新たな信仰を持ち込むのである。それゆえ、「彼らは悪を行うことに賢い」と、かつて神の言葉によって説き明かされたあの言葉も、真理から懸け離れてはいないと思われる。

4

Quid enim quispiam dixerit illum consilii capiendi gratiam perdidisse; qui non amplius sublevationis auxilium ullum invenire expetit? Quorsum igitur, Christe Christe, Domine Domine? quorsum nos quotidie praedones vulnerant?

PL 8, 509B

実に、もはや救いの助けを何一つ見出そうともしない者について、思慮を得る恩寵を失ったと言う以外に、人は何を言いえようか〔この反語文は構文が取りにくく、illum の指す者も定かでない。救いを求めない者について言うと解した〕。ではいったいどこまでなのか、キリストよ、キリストよ、主よ、主よ。いったいどこまで、我々は日々盗賊どもに傷つけられねばならないのか。

5

Stat ex adverso dura quaedam et violenta audacia, fremit frendetque dentibus infamia deformis, et innumeris sauciata criminibus.

PL 8, 509B

向かい合って、ある苛烈で暴力的な大胆さが立ちはだかり、醜い悪評が、数え切れぬ罪状に傷つきながら、うなり声を上げ、歯ぎしりしている。

6

Ipsa certe in lege et promulgatione nominis tui velut quibusdam procellis et malorum fluctibus disjecta, effundit perniciosa verba, eaque scribens in lucem edit, quae numquam tu, qui cum aeterno Patre tui ipsius fonte una existis, in cognitione tui definivisti.

PL 8, 509C

それ〔悪評〕はまさに、汝の名の律法とその宣布のうちにあって、いわば嵐と悪の波によって打ち散らされたかのように、有害な言葉をまき散らし、それを書き記して世に送り出す。それは、永遠なる父――汝自身の源――とともに一つに存在する汝が、汝自身についての認識において、決して定めたことのない言葉である。

7

Cogit omnino et convenit graves et iniquas impietates, nunc quidem linguas crispans, nunc vero iterum miserorum studiis elata, quos ipsa praesentes prae securitate decipit simul et corrumpit. Jam autem volo praesidiis ipsius ingenium expendere. Quid enim ait?

PL 8, 509C

それ〔悪評〕は、重く不正な不敬虔をことごとく寄せ集め、あるときは舌をくねらせ、またあるときは哀れな者どもの熱心によって高ぶり、彼らが油断しているのに乗じて、その場にいる彼らを欺きつつ堕落させる。さて今や私は、彼が身を守るために持ち出すものに即して、その才知を吟味してみたいと思う。実に彼は何と言うのか。

8

Aut teneamus, inquit, cujus jam compotes facti sumus, aut fiat sicut ipsi volumus. Cecidit et cecidit quidem interfectus: dolo ne, inquit, an atroci aliqua calliditate, nihil refert. Illud solum grande ducit, quod propter pravas cogitationes in ipsum irrepsit.

PL 8, 509C

「我々はすでに手にしているものを保持するか、さもなくば我々自身の望むとおりに事が運ぶようにしよう」と彼は言う。彼は倒れた、まことに討たれて倒れたのである。「欺きによってか、それとも何か残忍な狡知によってか、それはどうでもよい」と彼は言う。彼はただ、邪な思案のゆえにそれが自分に忍び込んだということだけを、重大なことと見なしている。

9

Multitudinem, inquit, habemus. Progrediar et ipse paulo ulterius, ut insani belli spectator fiam: ipse, inquam, progrediar, insanorum bella sedare antea solitus.

PL 8, 509D

「我々には多くの民衆がついている」と彼は言う。私自身もまた、もう少し先へ進み、この狂った戦の見物人となろう。かつては狂える者どもの戦を鎮めるのを常としていた私自身が、と繰り返して言うが、なお先へ進もう。

10

Age sane Mars, Ari, clypeis utendum est: ne tu hoc feceris, obsecro, detineat igitur te Veneris congressus. Verum utinam quemadmodum turba plausibilis videris, sic et pietate vigeres erga Christum.

PL 8, 509D

さあ、マルスたるアレイオスよ、盾を用いねばならぬ。汝がこれをなすことのないよう、どうか願わくは、ウェヌスとの睦みが汝を引き留めんことを。だが願わくは、汝が民衆に喝采される者と見えるのと同じように、キリストへの敬虔においてもまた力強くあれかし。

11

Ecce iterum supplex venio, et armorum copia pollens, pugnare nolo: Christi vero fide munitus, cum te sanare, tum alios curare volo. Cur igitur ais ea te facere quae moribus tuis non conveniunt?

PL 8, 509D

見よ、私は再び嘆願者として来る。武具の豊かさに富みながらも、戦うことを望まない。むしろキリストへの信仰によって武装し、汝を癒し、また他の者たちを治療することを望むのである。それゆえ、汝はなぜ、自らの習わしにふさわしくないことを行っていると言うのか。

12

Sed qua quiete, dic mihi, dic, quaeso, aut quibus copiis cinctus, vel potius quo temeritatis provectus? O audaciam fulmine vindicandam! Audite quae nuper mihi indicavit, calamo virus instillante scribens: Sic, inquit, credimus.

PL 8, 509D

だが、いかなる平静さによって――どうか私に言ってくれ、言ってくれ――あるいはいかなる軍勢に囲まれて、いや、むしろいかなる無謀さに駆られてのことか。おお、雷によって罰せられるべき大胆さよ。諸君は聞くがよい、彼が最近、筆に毒を垂らしながら書いて私に示したことを。「我々はこう信じる」と彼は言う。

13

Deinde addens nescio quae insolenter et valde accurate elaborata, progressus ulterius nihil acerbitatis omisit, sed omnem, ut ita dicam, dementiae thesaurum aperuit: Expellimur, inquit, et receptionis nostrae securitas omnis tollitur.

PL 8, 512A

それから、何やら傲慢に、そして実に念入りに練り上げられた事柄を付け加え、さらに先へ進んで、彼は苦々しさを何一つ残さず、いわば狂気の宝庫をすべて開いてしまった。「我々は追放され、我々が受け入れられる保証はすべて奪われている」と彼は言う。

14

Sed haec parum ad rem, quae sequuntur attendite: ipsius enim verbis utar. Rogamus, inquit, si in eadem sententia maneat Alexandriae episcopus, facultatem nobis posthac dari ex legis praescripto legitimos et necessarios cultus Deo tribuendi.

PL 8, 512A

しかしこれは大したことではない。諸君は、これに続くことに注意するがよい。私は彼自身の言葉を用いよう。「我々は請い願う。もしアレクサンドリアの司教が同じ見解にとどまるならば、我々にも今後、法の定めに従って、正当かつ必要な礼拝を神に捧げる自由が与えられんことを」と彼は言う。

15

O insignem impudentiam, quam veritatis studio reprehendi oportebat! Quod enim illi ex animi sententia accidit, id dictionis compendio expressit. Quid ais, inepte?

PL 8, 512A

おお、目立った恥知らずさよ、それは真理への熱意によって咎められねばならない。実に、彼の心の判断において生じたことを、彼は簡潔な言葉で言い表したのである。愚か者よ、汝は何を言うのか。

16

Dissidium speciosum scilicet nobis ulcus efferati erga me animi opponere paras, et in malo tecum implicatos perdere festinas.

PL 8, 512B

なるほど汝は、見せかけの不和を、すなわち私に対して猛り立った心の腫れ物を、我々に突きつけようとし、汝とともに悪へと巻き込まれた者どもを滅ぼそうと急いでいるのである。

17

Quid, inquis, si nemo dignum me existimat qui recipiar? illud enim saepe impuro gutture clamas, ego vero contra tibi dicam: Ubi certum documentum et testimonium ingenii tui ostendisti?

PL 8, 512B

「もし誰も、私が受け入れられるにふさわしいと思わないならばどうだ」と汝は言う。実に汝は、それを汚れた喉でしばしば叫んでいる。しかし私は逆に汝に言おう。汝はどこで、自らの才知の確かな証拠と証しを示したのか。

18

Quod oportuit te diis et hominibus explicare, et perspicue aperire, maxime cum venenati serpentes tum magis efferari soleant, quando in penitissimis lustris reconditos se esse sentiunt.

PL 8, 512B

それを汝は、神々と人々とに向かって〔diis et hominibus は「神々と人々に」という成句と見て、ラテン語どおりに訳した〕説き明かし、明白に開示すべきであった。とりわけ、毒蛇はそれが最も奥深い巣穴に隠れ潜んでいると感じるときにこそ、いっそう荒れ狂うのが常だからである。

19

Illud vero valde in eo urbanum est, quod sub persona pudoris tanto studio silentium simulet. Mitem et mansuetum te palam exhibes, cum malarum artium et insidiarum plenus multos fallas. Sed, o miseriam! diabolus ut voluit, Arium nobis iniquitatis officinam fecit.

PL 8, 512B

実にそこには、恥じらいの仮面のもとに、これほどの熱心さで沈黙を装うという、まことに洗練されたところがある。汝は自らを穏やかで柔和な者として公然と示しているが、その実、悪しき術策と陰謀とに満ちて多くの者を欺いているのである。ああ、何と哀れなことか。悪魔はその望むままに、アレイオスを我々にとっての不正の工房としてしまった。

20

Accede ac dic mihi fidei tuae documentum, et nequaquam taceas. Heus! tu qui os obtortum et ingenium ab omnem improbitatem possides: unum dicis Deum? me suffragatorem habes: sic igitur sentias.

PL 8, 512C

近づいて、汝の信仰の証しを私に語れ。決して黙っていてはならない。ああ、汝、ねじ曲がった口とあらゆる不正に〔底本は ab omnem。ad omnem と読む〕染まった才知を持つ者よ。汝は神は唯一であると言うのか。ならば汝は私を支持者として持っている。ゆえにそのように思うがよい。

21

Ejusdem essentiae ais esse Dei verbum quod principio fineque caret? hoc quoque laudo: sic credas. Si quid ulterius annectis, id tollo. Si quid ad impiam sejunctionem astruis, id ne videre me nec intelligere fateor.

PL 8, 512C

汝は、始まりも終わりもない神の言葉が同じ本質のものであると言うのか。これもまた私は称賛する。そのように信じるがよい。もし汝がそれ以上に何かを付け加えるならば、私はそれを取り除く。もし汝が不敬な分離のために何かを積み増すならば、私はそれを見もせず理解もしないと告白する。

22

Si corporis hospitium ad divinarum functionum dispensationem assumis, non reprehendo. Si spiritum aeternitatis in praecellente Verbo genitum dicis, admitto.

PL 8, 512C

もし汝が、神的な諸機能の配剤のために肉体という宿りを引き受けたと言うのであれば、私はそれを咎めない。もし汝が、卓越せる言葉のうちに永遠性の霊が生まれたと言うのであれば、私はそれを認める。

23

Quis novit Patrem, nisi qui venit a Patre? quem novit Pater, nisi quem ex se ab aeterno et sine principio genuit?

PL 8, 512C

父から来た者のほかに、誰が父を知るであろうか。父が自らより永遠に、始まりなく生んだ者のほかに、父は誰を知るであろうか。

24

Tu hypostasim peregrinam substituere putas oportere, male utique credens: ego vero praecellentis et omnia pervadentis potestatis plenitudinem Patris et Filii, essentiam unam esse cognosco.

PL 8, 512D

汝は、異質なる実体(ヒュポスタシス)を置き換えねばならないと考えているが、それは誤った信じ方である。しかし私は、卓越し万物に行き渡る権力の充満が、父と子の一つの本質であることを認めるのである。

25

Si igitur tu aufers ab illo, a quo ne cogitatione quidem contentiosorum auferri unquam potuit; additionis autem characterem promoves, et signa quaestionum explicas, illi cui integram quidem ex seipso aeternitatem dedit, incorruptam vero immortalitatis intelligentiam per seipsum, et ecclesiae fidem attribuit.

PL 8, 512D

それゆえ、もし汝が、論争を好む者たちの思考によってすら決して奪われえなかったあの方から、何かを奪い去り、逆に付加という性格を推し進め、疑問のしるしを広げるならば――それは、あの方が自らより完全な永遠性を与え、自らを通して朽ちることなき不死の認識を、そして教会の信仰を委ねたその方に対してである〔この文は主節を欠き、illi cui 以下の係りも定かでない。付加や疑問を向ける相手を言うものと取った〕。

26

Abjice igitur, abjice tam stultae opinionis flagitium, facete et canore Ari, mala ad insipientium perfidiam decantans, Jure te diabolus sua subvertit malitia, et quibusdam fortasse hoc jucundum esse videtur: sic enim tibi persuades.

PL 8, 512D

それゆえ、これほど愚かな考えの恥辱を捨てよ、捨てよ、口達者で調子よく歌うアレイオスよ、愚か者どもの不誠実に向けて悪しきことを歌い上げながら。悪魔が自らの悪意によって汝を覆すのは当然のことであり、それはある人々にとってはあるいは快いことのように見えるのかもしれない。というのも、汝自身がそのように思い込んでいるからである。

27

Est vero plane pestiferum hoc malum. Age sane, relicto illo absurdarum opinionum studio, o miser Ari, audi: tecum enim dissero. Non sentis te ab Ecclesia Dei ejectum? periisti, certo scias, nisi teipsum respiciens, dementiam tuam damnes.

PL 8, 513A

この悪は明らかに疫病のごとく有害なものである。さあ、哀れなアレイオスよ、あの不合理な考えへの熱心を捨てて、聞くがよい。私は汝と語り合っているのだから。汝は自分が神の教会から追い出されたことを感じないのか。汝はすでに滅びたのだ、確かにそう知るがよい――汝が自らを省み、その狂気を断罪するのでない限りは。

28

Sed dices magnam multitudinem hominum te adjuvare, et curas tuas sublevare. Audi igitur, paululum aures tuas submittens, o impie Ari, et intellige tuam dementiam. Tu vero, Deus, qui omnium curam geris, adsis benignus iis quae dicuntur, si ex fide sunt.

PL 8, 513A

しかし汝は、多くの人々の群れが汝を助け、汝の心労を軽くしていると言うであろう。それゆえ、不敬なアレイオスよ、しばらく耳を傾けて聞き、汝の狂気を悟るがよい。しかし汝、万物に配慮する神よ、語られることが信仰に発するものであるならば、慈しみをもってそれに臨め。

29

Ego enim homo tuus divina providentia fretus, ex scripturis Graecis et Romanis, iisque vetustissimis, insaniam Arii aperte demonstrabo ante ter mille annos ab Erythraea praesignificatam atque praedictam, ait enim illa: Vae tibi, Libya, in maritimis sita locis: veniet enim tempus in quo cum populo et filiabus tuis certamen grave, durum et omnino difficile subire cogeris, ex quo omnium fides et pietas judicabitur: tu vero ad extremum exitium devergis; vos enim coelestium florum receptaculum convellere ausi estis, et morsu discerpere, atque adeo ferreis polluistis dentibus.

PL 8, 513A

実に、汝の者たる私は、神の摂理に頼り、ギリシアとローマの、しかもきわめて古いその書物によって、アレイオスの狂気が、今より三千年も前にエリュトライアの巫女によって前もって示され予告されていたことを、明白に証してみせよう。彼女はこう言っている――「災いあれ、リビアよ、海に臨む地に座す者よ。汝の民と汝の娘たちとともに、重く、苛烈で、まったく耐え難い戦いを経なければならない時が来るであろう。それによってあらゆる者の信仰と敬虔とが裁かれるであろう。しかし汝は最後の破滅へと落ちてゆく。というのも、汝らは天の花々の受け皿を引き裂こうと大胆にも試み、噛みちぎり、その上鉄の歯によってそれを汚したからである」と。

30

Quid igitur callide veterator, ubi locorum esse fateris? Illic scilicet: habeo enim litteras, quas ad me furoris tui calamo scripsisti, in quibus ais omnem Libyae populum conspirare tecum ad salutem.

PL 8, 513B

それでは、狡猾な老獪者よ、汝はいったいどこにいると認めるのか。まさにそこ〔リビア〕である。というのも私は、汝がその狂乱の筆をもって私に書き送った書簡を手にしており、その中で汝は、リビアの民がことごとく汝とともに救いのために結束していると言っているからである。

31

Si vero negaveris haec ita se habere, Deum testor, me vetustissimum Erythraeae exemplar Graece scriptum habere, quod Alexandriam mittam, ut quam citissime pereas. Anne tu sine peccato furcifer? anne manifeste periisti miser, tanto malo circumseptus?

PL 8, 513B

しかし、もし汝がこれが事実でないと否定するならば、私は神にかけて誓う――私は、エリュトライアの写本のうち最も古いギリシア語で書かれたものを持っており、それをアレクサンドリアへ送り、汝ができる限り速やかに滅び去るようにするであろう、と。汝、罪なき者であるだと、この極悪人め。哀れな者よ、これほどの悪に取り巻かれて、汝は明らかに滅び去ったのではないか。

32

Novimus quid moliaris: quae cura, quis metus te perturbet, non nos latet, infelix et calamitose.

PL 8, 513C

我々は汝が何を企んでいるかを知っている。いかなる心労が、いかなる恐れが汝を悩ませているか、それは我々の知らぬところではない、不幸で災い多き者よ。

33

O mentis tuae stuporem, qui morbum et inopiam animae tuae non reprimis, impie; qui veritatem variis confodis sermonibus: et cum talis sis, nos vituperare non vereris, et nunc redarguens, ut tibi videtur, nunc vero commonens tanquam fide et doctrina praestantior, a quo scilicet miseri auxilium sibi suppeditari cupiunt: tametsi neque congredi cum tali oportet, neque omnino illum compellare, nisi quis in subdolis hujus verbis recte vivendi spem et in versibus reconditam esse putet.

PL 8, 513C

おお、汝の心の愚鈍さよ。不敬な者よ、汝は自らの魂の病と欠乏とを抑えようとせず、様々な言葉で真理を刺し貫いている。しかも汝はそのようでありながら、我々を非難することを恐れず、あるときは汝の目にそう見えるとおりに論難し、またあるときは、あたかも信仰と教えにおいて優れているかのように訓戒する――哀れな者どもが、まさにその者から助けを得ようと望むというわけである。とはいえ、このような者と関わり合うべきでもなければ、彼に語りかけるべきでもない。ただし、誰かがこの者の狡猾な言葉と韻文のうちに、正しく生きる望みが隠されていると思うのでない限りは。

34

Sed non est hoc verum: longe sane abest, o imprudentiam vestram, qui cum isto vos commiscetis. Quis igitur furor vos hujus acerbam linguam et aspectum tolerare coegit?

PL 8, 513C

しかし、それは真実ではない。まったくそうではない。おお、この者と交わる諸君の無分別さよ。いったいいかなる狂気が、諸君にこの者の辛辣な舌とその姿を耐え忍ばせたのか。

35

Esto, sed jam ad te sermonem converto, o hominem animo imprudentem, lingua volubilem, mente infidelem: da mihi disputationis non amplum dico et latum campum, sed circulo recte circumscriptum: neque putrem, sed natura firmum solidumque, o impie et pessime et dissimulator; cogor enim ista dicere, imo vero laqueum tibi injiciam, et disputatione impeditum in medium te adducam, ut omnis populus improbitatem tuam videat.

PL 8, 513D

よろしい、しかし今や私は言葉を汝へと向けよう。心において分別なく、舌において軽薄で、思いにおいて不誠実な者よ。私に、広く大きな議論の場ではなく、正しく円く区切られた場を与えよ。腐ったものではなく、本性において堅固で確かな場を。不敬で最も邪悪な、そして偽る者よ。私はこれを言わざるを得ないのだ。それどころか、私は汝に罠をかけ、議論によって身動きできなくした上で、汝を人々の中に引き出そう。すべての民が汝の不正を見るように。

36

Sed ad rem ipsam progrediar. Lotae utique sunt manus: pergamus precibus invocare Deum, aut potius contineamus nos parumper. Dic mihi, calidissime, quem Deum in auxilium tuum implorabis? Sed continere me nequeo.

PL 8, 513D

しかし、事そのものへと進もう。手はすでに洗われた。祈りをもって神を呼び求めることに進もうか、いや、むしろしばらく自らを抑えよう。いとも激しやすき者よ、言ってみよ、汝は助けを求めていかなる神に嘆願するつもりか。だが、私は自らを抑えることができない。

37

O tu omnium auctor, Domine, o singularis virtutis Pater, propter hunc impium Ecclesia probra, dolores, imo vero vulnera et moerores patitur.

PL 8, 516A

おお、万物の創造者たる汝、主よ、おお、比類なき力の父よ、この不敬な者のゆえに、教会は罵倒と苦しみを、それどころか傷と悲しみとを被っている。

38

Arius tibi locum jam adaptat, idque admodum praeclare, in quo, ut puto, constituens sibi ipsi synodum, quae filium tuum Christum illum ex te genitum, illum nostri auxilii ducem, adoptionis lege arroget ac teneat. Audi, obsecro, mirandam fidem.

PL 8, 516A

アレイオスは今や汝に一つの座を宛てがおうとしており、しかもそれは実に見事なやり方によってである。その座において、思うに、彼は自ら一つの教会会議を立て、汝より生まれた汝の子キリスト、我々の助けの指導者たるあの方を、養子の法によって我がものとし、保持しようとするのである。どうか聞いてほしい、この驚くべき信条を。

39

Te, Domine, loco moveri existimat, te definitae sedis terminis circumscribere audet. Ubi enim tu non praesens es? aut ubi operationem tuam atque efficaciam ex legibus tuis omnia pervadentibus non sentiunt omnes?

PL 8, 516A

主よ、彼は汝が場所から場所へと動くと考え、汝を定められた座の境界のうちに閉じ込めようとあえてするのである。しかし、汝が現存しない場所がどこにあろうか。あるいは、万物に行き渡る汝の法によって、汝の働きとその力とを、すべての者が感じ取らない場所がどこにあろうか。

40

Omnia enim ipse contines, et extra te nec locum nec aliud quidquam cogitare fas est. Sic potentia tua cum operatione infinita est. Tu autem Deus exaudi: at vos populi advertite mentem.

PL 8, 516A

というのも、汝自らが万物を包み保っており、汝の外にはいかなる場所も、他のいかなる何ものも考えることは許されないからである。このように、汝の力はその働きとともに限りないものである。神よ、汝は聞き入れよ。そして諸君、民衆たちよ、心を向けるがよい。

41

Hic enim est impudens et nequam, qui ad extremam improbitatem et iniquitatem progressus, pietatem simulat.

PL 8, 516B

というのも、これこそ恥知らずで邪悪な者であり、極度の不正と不義とに進みながら、敬虔を装っているのである。

42

Apage, inquit, nolo Deum injuriis obnoxium videri, ac ob id suppono et fingo mirabilia sane fide, quod Deus cum novellam et nuper creatam Christi substantiam faceret, auxilium sibi ipsi praeparavit, ut mihi quidem videtur.

PL 8, 516B

「とんでもない」と彼は言う。「私は神が不正にさらされているように見られることを望まない。それゆえ私は、実に驚くべき信条を仮定し作り上げる――神は、新しく最近造られたキリストの実体を造ったとき、私の見るところでは、自分自身のために助けを用意したのだ」と。

43

Quod enim, inquit ab ipso abstuleris, id minus. Tibi igitur haec fides est, o lues et pernicies? Tu ex hypothesi figmentum sumis eum, qui gentium figmenta condemnavit?

PL 8, 516B

「汝がその方から取り去ったものは、それだけ少なくなるのだ」と彼は言う。それゆえ、これが汝の信条であるのか、おお疫病にして破滅の者よ。汝は、諸国民の虚構を断罪したその方を、仮説によって虚構として捉えるのか。

44

Tu adscititium eum vocas et velut officiorum ministrum, qui sine cogitatione et ratiocinatione, eo quod semper una cum Patris aeternitate existat, omnia perfecit?

PL 8, 516B

汝は、常に父の永遠性とともに一つに存在するがゆえに、思案も推論もなしにすべてを成し遂げたその方を、外から付け加えられた者、いわば職務の召使いと呼ぶのか。

45

Adapta jam si audes, adapta inquam, Deo, quod praecaveat, et metuat, et speret eventurum; quod cogitet, et ratiocinetur, et quod considerans sententiam suam dicat, et verba formet; quod delectetur, rideat, doleat. Quid igitur ais miserorum omnium miserrime?

PL 8, 516B

汝、もし敢えてするならば、神に、用心すること、恐れること、事の起こることを望むことを当てはめてみよ。当てはめてみよと私は言う。思案すること、推論すること、思いめぐらして自らの見解を述べ、言葉を形づくることを。喜ぶこと、笑うこと、悲しむことを。それゆえ、あらゆる哀れな者のうちで最も哀れな者よ、汝は何を言うのか。

46

O virum malitiae plane peritum, intellige si potes, quod in tua ipsius versutia consumeris improbus. Christus, inquit. propter nos passus est. At ego jam dixi quod sub forma corporis missus est. Sane, inquit: sed metuendum ne aliqua in re imminuere illum videamur.

PL 8, 516C

おお、明らかに悪意に長けた男よ、できるならば悟るがよい、汝自身の狡知のうちで、不正なる汝が消耗し尽くされていることを。「キリストは我々のために苦しんだ」と彼は言う。だが私はすでに、彼が肉体という形のもとに遣わされたのだと言った。「たしかに」と彼は言う。「しかし、何らかの点であの方を貶めているように見えはしないかと恐れねばならない」と。

47

O ferarum interpres, anne insanis, dum ista dicis, et aperte furis? Ecce enim mundus ipse forma est sive figura, et astra characteres suos ostendunt; et omnino spiritus hujus globosi orbis, species quaedam est eorum quae sunt, et quasi figuratio.

PL 8, 516C

おお、獣どもの通訳者よ、汝はこれらのことを言いながら、狂っているのではないか、あからさまに逆上しているのではないか。見よ、世界そのものが形あるいは姿であり、星々はそれぞれのしるしを示している。そして、この球形の世界の霊はそもそも、存在するものどものある種の姿であり、いわば形象なのである。

48

Nihilominus Deus ubique adest. Ubinam igitur in Deo contumeliae sunt? aut qua in re minuitur Deus? O parricida aequitatis. Considera, ex teipso conjecturam capiens, si peccatum videtur esse, in Christo adesse Deum.

PL 8, 516C

それでもなお、神はどこにでも現存する。それならば、いったいどこに神への侮辱があるというのか。あるいは、いかなる点で神が損なわれるというのか。おお、公正を弑する者よ。汝自身から推し量って考えてみよ、キリストのうちに神が現存することが、罪であるように見えるかどうかを。

49

Ille quidem perspexit ignominiam sermonis, nec tarde poenas irrogavit. Praeterea quotidie in mundo peccata committuntur, et tamen Deus adest, nec diu supplicia differuntur.

PL 8, 516D

あの方はまさしくその言葉の不名誉を見抜き、遅滞なく罰を科した。さらにまた、世においては日々罪が犯されているが、それでも神は現存し、その罰が長く延期されることはない。

50

Qua igitur in re minuitur potestatis ejus magnitudo? an ubique patitur? nihil opinor, mundi enim mens per Deum est: per ipsum omnis stabilitas, per ipsum omne jus. Christi fides sine principio ex ipso est.

PL 8, 516D

それゆえ、いかなる点で、その権力の偉大さが損なわれるというのか。あるいは、神はいたるところで苦しみを受けるというのか。思うに、決してそうではない。というのも、世界の知性は神によって存在するのであり、すべての安定は神によって、すべての法もまた神によってあるからである。キリストへの信仰は、始まりなく神自身から出るものである。

51

Omnino autem Christus Dei lex est, per ipsum immensitatem et infinitatem habens. Sed de his ex te tuoque ingenio cogitare videris. O furorem insignem! Converte nunc in tuum ipsius exitium diaboli gladium.

PL 8, 516D

そもそもキリストは神の法であり、神によって測り知れなさと限りなさとを保っている。しかし、これらのことについて汝は、汝自身とその才知とに基づいて考えているように見える。おお、著しい狂乱よ。今や、悪魔の剣を汝自身の破滅へと向け返すがよい。

52

Videte omnes, videte, ut lamentabiles praetendat voces viperae morsu laesus, ut venae ipsius et carnes veneno imbutae acerbos cieant cruciatus: ut corpus ipsius tabe defluxit attenuatum, et squalore, sordibus, et lamentatione, et pallore, et horrore, et mille denique malis plenum misere exaruit: ut aspectu deformis, et illuvie sordida capillorum sylva, ut totus semimortuus, et aspectu ipso jam languido, vultu exangui et curis absumpto: ut simul omnia quae concurrerunt, furor, insania, vanitas propter mali diuturnitatem agrestem et ferum reddiderunt.

PL 8, 517A

諸君は皆、見よ、見るがよい。毒蛇に噛まれて傷ついた彼が、いかに嘆かわしい声を発しているか、その血管と肉とが毒に浸されて、いかに激しい苦しみを引き起こしているか。彼の体がいかに衰弱し、やつれ果てて溶け崩れ、汚れと不潔と嘆きと蒼白と恐怖と、そして無数の災いに満ちて哀れにも干からびてしまったか。その姿がいかに醜く、乱れ汚れた髪の茂みに覆われ、全身がほとんど死人のようで、その様子はすでに弱り果て、顔は血の気を失い心労に消耗しているか。そして、狂乱と狂気と虚栄とが、悪の長引きによって同時に押し寄せ、彼を野卑で獰猛なものに変えてしまったか、を。

53

Ne sentit quidem quibus sit in malis. Efferor, inquit, prae voluptate, et tripudio, saltuque lascivio prae gaudio, et exulto. Et rursum valde juveniliter.

PL 8, 517A

彼は、自分がいかなる災いのうちにあるかを感じすらしない。「私は快楽のあまり我を忘れ、喜びのあまり跳び舞い、みだらに躍り、そして喜び踊っている」と彼は言う。そして再び、いかにも若々しく次のように言う。

54

Heu, inquit, periimus, hoc quidem certe verum est: tibi enim soli malitia largiter studia et amores sui suppeditavit: quodque magno pretio emerat, tibi facillime donavit. Age vero jam dic, ubi praeclara illa tua monita?

PL 8, 517A

「ああ、我々は滅んだ」と彼は言う。これはまことに確かなことである。というのも、悪意は汝ひとりにこそ、その熱意と愛とを惜しみなく与えたのであり、高い代価で購ったものを、汝にいとも容易く与えたからである。さあ、今こそ言うがよい、汝のあの輝かしい訓戒はどこにあるのか。

55

Ablue teipsum Nilo, si fieri potest, homo absurdi stuporis plenissime: quippe universum orbem terrarum flagitiis tuis perturbare omni studio contendisti. Nonne intelligis quod ego jam, qui Dei homo sum, omnia sciam?

PL 8, 517B

もし可能であるならば、汝自身をナイル川で洗い清めよ、不合理な愚鈍さに満ち満ちた者よ。というのも汝は、あらゆる熱心をもって、汝の恥ずべき行いによって全世界をかき乱そうと努めてきたからである。神の人である私が、すでにすべてを知っていることを、汝は理解していないのか。

56

At vero jam dubito utrum manere an abire oporteat, neque enim adhuc visu tantum contendere possum, et peccatum erubesco, o Ari. Nos in luce collocasti, teipsum vero in tenebras conjecisti miser, hic enim visus est laborum tuorum exitus.

PL 8, 517B

しかし今や私は、留まるべきか去るべきか迷っている。というのも、私はもはやこれ以上目を凝らして見続けることができず、その罪に恥じ入るからである、おおアレイオスよ。汝は我々を光のうちに置いたが、汝自身は哀れにも闇のうちへと身を投げたのである。これこそ、汝の労苦の行き着いた果てと見える。

57

Sed illuc iterum redeo multitudinem; hominum circa te vagantium esse ais, par est, opinor: et recipe eos, recipe inquam: nam lupis et leonibus sese devorandos praebuerunt.

PL 8, 517B

しかし、私は再びそこへ立ち戻ろう。汝の周りをさまよう人々の群れがいる、と汝は言うが、それは当然のことだと私は思う。そして彼らを受け入れよ、受け入れよと私は言う。彼らは狼と獅子に自らを食われるままにしてしまったのだから。

58

Verum etiam horum unusquisque decem capitum accessione, et horum sumptu oppressus continuo poenas dabit, nisi quam celerrime ad salutarem Ecclesiam recurrens, charitatis pacem amore ac studio concordiae suscipiat.

PL 8, 517C

実に、これらの者たちの一人一人も、十人頭分の課税の加算と、その負担とによって圧迫され、直ちに罰を受けるであろう。ただし、できる限り速やかに救いをもたらす教会へと立ち返り、愛と一致への熱意とをもって、愛の平和を受け入れるのでない限りは。

59

Non enim a te decipientur amplius de mala conscientia damnati: neque funditus perire sustinebunt sceleratis tuis quaestionibus implicati, manifesta enim et nota erunt in posterum sophismata tua: nec ipse quidquam proficies, frustra finges, aequitatem et sermonum lenitatem simulans, et simplicitatis, ut ita dicam, personam extrinsecus induens.

PL 8, 517C

というのも、悪しき良心のゆえに断罪された者たちは、もはや汝によって欺かれることはないからである。汝の邪悪な問いに巻き込まれた者たちも、根底から滅びることを甘受することはないであろう。というのも、汝の詭弁は今後、明らかとなり知れ渡るであろうからである。汝自身も何ら得るところはなく、公正さと言葉の柔和さを装い、いわば外面から率直さという仮面を被ったところで、無駄に策を弄するだけであろう。

60

Vanum erit omne artificium tuum: cito enim te veritas ipsa circumstabit: cito flammas tuas divinae potentiae, ut sic dicam, imber restinguet.

PL 8, 517C

汝のあらゆる策略は空しいものとなろう。まもなく真理そのものが汝を取り囲むであろうし、まもなく、いわば神の力という雨が、汝の炎を消し止めるであろうから。

61

Atqui socios et suffragato res tuos, qui se jam obnoxios curiae fecerunt, publicorum ministeriorum curae excipient, nisi quam citissime fugientes congressum tuum, incorruptam fidem amplexi fuerint.

PL 8, 517C

しかし、すでに都市参事会への義務を負う身となった汝の仲間や支持者たちは、できる限り速やかに汝との交わりから逃れて、汚れなき信仰を抱きしめるのでない限り、公の職務という重荷が彼らを迎えることになろう。

62

Tu vero, vir ferree, da mihi aliquod specimen propositi tui, si tibi ipsi fidis, et fidei firmitate fretus es, ac puram omnino habes conscientiam.

PL 8, 517D

だが汝、鉄のごとき男よ、もし汝が自分自身を信じ、信仰の堅固さに拠りかかり、まったく汚れなき良心を持っているのであれば、汝の決意の何らかの証しを私に示すがよい。

63

Veni ad me, veni inquam ad Dei hominem: crede quod interrogationibus meis cordis tui abdita scrutabor: et si quid insaniae in te residere videatur, divinam gratiam implorans, a morsu te melius curabo: si vero mente sana esse videberis, cognito in te veritatis lumine, Deo gratias agam, et mihi ipsi pietatis causa congratulabor.-- Et alia manu: Deus vos custodiat, carissimi.

PL 8, 517D

私のもとへ来るがよい、神の人のもとへ来るがよいと私は言う。私が自らの問いかけによって、汝の心の秘められたところを探ることを信ぜよ。そして、もし汝のうちに何らかの狂気が残っているように見えるならば、私は神の恩寵を願い求めつつ、その咬み傷から汝をより良く癒そう。しかしもし汝が健全な心の持ち主であると見えるならば、汝のうちに真理の光が認められたことについて、私は神に感謝を捧げ、敬虔のゆえに自らを祝そう。――そして別の筆にて――神が諸君を守るように、いと親愛なる者たちよ。

64

Per Syncletium et Gaudentium magistrianos perlata sunt haec, cum Paterius praefectus esset Aegypti, et lecta sunt in palatio.

PL 8, 517D

これらは、シュンクレティオスとガウデンティオスという二人のマギストリアヌス〔宮廷伝令官〕を通じて届けられ、パテリウスがエジプトの長官であったときのことであり、宮廷において読み上げられた。

Epistola XXII

第XXII通PL 8, 517D
1

[0519] Const. Aug. catholicae Ecclesiae Nicomediensium. Omnes probe nostis, fratres dilectissimi, Dominum Deum scilicet et salvatorem Christum patrem et filium esse: Patrem dico sine principio, sine fine, parentem saeculi ipsius: Filium vero, hoc est Patris voluntatem, quae quidem neque per cogitationem aliquam assumpta est, neque ad operum suorum perfectionem per substantiam extrinsecus quaesitam accepta; qui enim hoc intelliget, hic habebit ad omne supplicii genus indefessam tolerantiam.

PL 8, 517D

アウグストゥス、コンスタンティヌスより、ニコメディア人の公同の教会へ。いとも親愛なる兄弟たちよ、諸君は皆、言うまでもなく主なる神と救い主キリストとが、父と子であることをよく知っている。父とは、始まりなく終わりなく、この世そのものの親である方を言い、子とは、すなわち父の御旨であって、それは何らかの思案によって受け取られたものでもなければ、その業の完成のために外から求められた実体として受け取られたものでもない。実にこのことを理解する者は、あらゆる種類の刑罰に対して倦むことのない忍耐を持つであろう。

2

Sed Dei filius Christus omnium opifex, et immortalitatis ipsius largitor genitus est, quantum ad fidem spectat eam qua credidimus: genitus est, imo vero progressus est ipse, cum omnino in Patre esset, ad eorum quae ab ipso facta sunt, ordinationem.

PL 8, 520A

しかし、神の子キリスト――万物の造り主にして不死そのものの授与者――は、我々が信じているその信仰に関する限りにおいて、生まれたのである。生まれた、それどころか彼自身は、まったく父のうちにありながら、自らによって造られたものどもの秩序づけへと進み出たのである。

3

Genitus igitur individuo quodam processu, voluntas enim simulatque domicilio ipsius infixa est, ea quae diversa indigent cura, secundum uniuscujusque qualitatem tractat atque administrat.

PL 8, 520A

それゆえ、ある不可分の発出によって生まれたのであり、御旨はそれ自身の宿りに定着するとともに〔voluntas … domicilio ipsius infixa est の主語と目的語の関係は定かでなく、文意を推して訳した〕、それぞれ異なる配慮を必要とするものどもを、各々の性質に応じて取り扱い、治めるのである。

4

Quid igitur est? quid inter Deum Patrem et Filium medium? nihil scilicet, ipsa enim rerum completio cognitione accepit voluntatis imperium, non quidem separata ex Patris essentia voluntatem separavit.

PL 8, 520B

それでは、いったい何であろうか。神なる父と子との間に、何か中間のものがあるのか。何もないのである。というのも、事物の完成そのものが、認識によって御旨の命令を受け取ったのであり、父の本質から分離した御旨を分離させたのではないからである〔後半は構文が崩れており、語の格に即して対応をつけた〕。

5

Quod vero ad ista sequitur, quis est qui Dominum meum Christum filium reverentia magis ductus quam stultitia metuit?

PL 8, 520B

しかし、これに続いて言うべきことがある。私の主なるキリスト、子なる方を、愚かさによってではなく畏敬によって恐れる者とは、いったい誰であろうか。

6

Num itaque patitur Deus? postquam augusti corporis habitatio ad notitiam propriae sanctitatis properat: an cadit sub tactum illum quod separatum est a corpore?

PL 8, 520B

それでは、神は苦しみを受けるのであろうか。荘厳なる肉体の宿りが、自らの聖性の認識へと急ぎ向かった後で、肉体から切り離されたものが、あの接触を受けるというのであろうか〔原文は難解で、後半の問いの係りは定かでない。字義どおりに訳した〕。

7

Num igitur separavit hoc quod a corporis humilitate ablatum est? num vero vivimus, licet ad mortem, animae gloria corpus asciverit?

PL 8, 520B

それでは、肉体の卑しさから取り去られたこのものが、分離をもたらしたのであろうか。あるいは、たとえ死へと向かうものであっても、魂の栄光が肉体を身に帯びたことによって、我々は生きているのであろうか。

8

Quid igitur hic innoxia et sincera fides dubitatione dignum offendit? nonne vides Deum augustius corpus elegisse, quo fidei indicia et virtutis suae documenta voluit ostendere? et jam confusum a diabolo errorem, humani generis perniciem excutere, novamque religionis doctrinam dare ignorantiae documento, indignas mentis cogitationes purgare, deinde vero mortis cruciatus retundere, ac immortalitatis praemia longe ante praedicere.

PL 8, 520C

それゆえ、無垢で純粋な信仰が、いったい何か疑いに値するものにぶつかるであろうか。神が、より荘厳な肉体を選んだのを、汝は見ないのか。その肉体によって神は、信仰のしるしと自らの力の証しとを示そうと望み、また、悪魔によってかき乱された誤り、すなわち人類の破滅を打ち払い、無知への証しとして新たな信仰の教えを与え、心のふさわしからぬ思案を清め、さらに死の責め苦を打ち砕き、そして不死の報いをはるか以前から予告しようと望んだのである。

9

Sed vos, quos ut deinceps fratres appellem, charitatis communio facit (non ignoratis me conservum vestrum), non ignoratis vestrae salutis praesidium, cujus curam ingenue suscepi, et per quod non solum armatos hostes nostros devicimus, verum etiam viventes adhuc coegimus humanitatis veram fidem profiteri.

PL 8, 520C

しかし諸君は――私が以後兄弟と呼ぶのは、愛の交わりがそうさせるのであり(諸君は私が諸君の同輩僕であることを知らないわけではない)――諸君の救いの守りを知らないわけではない。私はその配慮を率直に引き受け、それによって我々は武装した敵を打ち破っただけでなく、なお生きている者たちにも、人間性の真の信仰を告白させたのである。

10

Ego vero in his bonis propter instaurationem orbis terrarum maxime gaudebam. Et enim admiratione plane dignum fuit tot gentes ad concordiam consensumque adduxisse, quae paulo ante dicebantur Deum ignorare.

PL 8, 520C

私はこれらの善きことにおいて、世界の刷新のゆえに大いに喜んでいた。実に、少し前までは神を知らないと言われていたこれほど多くの諸国民を、和合と一致とへと導いたことは、まったく驚嘆に値することであった。

11

Verum quomodo cogniturae erant gentes ea, quae nullo contentionis studio intelligere curarent? Quid igitur cogitatis, fratres carissimi, quod nos ipsos accuso? Christiani sumus, et miserabili affectu dissentimus.

PL 8, 520D

しかし、諸国民が、いかなる争いの熱意もなしに理解しようと心がけていた事柄を、いったいどうして知ることができたであろうか。それゆえ、いと親愛なる兄弟たちよ、諸君は何を考えているのか――私は我々自身を告発しているのである。我々はキリスト教徒でありながら、哀れむべき感情によって仲違いしている。

12

Haec igitur ipsa est fides nostra? haec sanctissimae legis doctrina? Sed quae tandem est causa, ob quam praesentis mali pernicies excitata est? O rem absurdam! summum odium, quod omnis indignationis magnitudinem excedit!

PL 8, 520D

これがはたして我々の信仰なのか。これがいと聖なる律法の教えなのか。しかし、この現在の悪の破滅がいったい何によって引き起こされたのか。おお、不合理なことよ。あらゆる憤りの大きさを超える、この上ない憎悪よ。

13

Quae tandem visa est hujus atrocitas? num Dei Filium negat ex individua Dei substantia processisse? Anne Deus ubique est? atqui hunc semper adesse nobis sentimus. Anne hujus potentia universitatis ornatus coaluit, atque separationis dissidio privatus est?

PL 8, 521A

いったいこの残虐さは、何によって生じたと見られるのか。神の子が、神の不可分の実体から発出したことを否定するというのか。神はどこにでもいるのではないか。しかも我々は、この方が常に我々のもとに現存することを感じている。この方の力によって宇宙の秩序は結び合わされたのであり、分離の不和によって奪われることはなかったのではないか。

14

Ne quid igitur a nobis actum sit, fratres carissimi, attendite, quaeso, praesentis doloris probationem. Vos illius confessores fore promisistis, quem esse negatis, cum vobis istud exitiabilis ille doctor persuaserit.

PL 8, 521A

それゆえ、いと親愛なる兄弟たちよ、我々によって何もなされることのないよう、どうか、この現在の苦しみの証しに注意してほしい。諸君は、あの破滅をもたらす教師が諸君を説き伏せたことによって、その存在を否定しているその方の告白者となることを約束したのである。

15

Quis obsecro innocentem multitudinem ista docuit? Eusebius videlicet tyrannicae crudelitatis socius.

PL 8, 521A

どうか言ってほしい、いったい誰が、無垢な民衆にこれらのことを教えたのか。それは、僭主の残忍さの仲間であるエウセビオスにほかならない。

16

Nam quod excubaret et omnino vigilaret pro tyranno, ex multis undique potest intelligi, siquidem istud episcoporum, eorumque vere episcoporum caedes testantur: istud crudelissima Christianorum persecutio palam clamat.

PL 8, 521A

実に、彼が僭主のために見張りをなし、絶えず目を光らせていたことは、あらゆる方面から数多くのことによって知ることができる。というのも、司教たちの、しかもまことの司教たちの殺害が、それを証ししているからであり、キリスト教徒への最も残虐な迫害が、公然とそれを叫んでいるからである。

17

Neque certe de iis quibus me affecit contumeliis hoc loco verba faciam, per quas adversariorum contra me concursus quantum fieri poterat maxime procurabantur, qui et oculis tanquam speculatoribus me observavit.

PL 8, 521B

彼が私に加えた侮辱について、ここでは語ることはしない。それによって、私に対する敵対者たちの結集が、できる限り図られたのであり、彼もまた、いわば見張りの目をもって私を監視していたのである。

18

Quin etiam ministerio prope militari, quo tyranno opem ferret, perfunctus est. Ac nemo existimet me imparatum minusque instructum esse etiam ad istas res, si opus fuerit, confirmandas.

PL 8, 521B

それどころか彼は、僭主に力を貸すために、ほとんど軍務に等しい任務をも果たしたのである。そして、もし必要とあらば、これらのことを立証するにあたっても、私が備えなく用意不足であると誰も思ってはならない。

19

Verissime enim ostendi potest, tum presbyteros, tum diaconos a me manifesto deprehensos, qui Asebium assidue stipabant. Sed haec quidem omitto, quae nunc non eo dicuntur a me, quod ipse ea graviter et iniquo animo feram, sed quo eos suae ipsorum pudeat insaniae.

PL 8, 521B

実にまったく真実として示しうることであるが、私は司祭たちや助祭たちが、絶えずアセビオス〔エウセビオスを指す。「不敬な者」の意の語呂合わせ〕に付き従っていたのを、明白に見出したのである。しかし、これらのことは省くことにしよう。今これを私が述べるのは、自らそれを重く不快な思いで受け止めているからではなく、彼らが自らの狂気を恥じるようになるためである。

20

Illud solum metuo, illud animo verso, quod vos video in hujus criminis societatem vocari. Nam institutione Eusebii et conversatione conscientia vestra a veritate deflexit.

PL 8, 521B

私が恐れるのはただ一つ、心を悩ませているのはただ一つのことである。すなわち、諸君がこの犯罪の共犯へと誘われているのを、私が見ていることである。というのも、エウセビオスの教導と交わりによって、諸君の良心は真理から逸れてしまったからである。

21

Verum hujus rei expedita est et facilis curatio, si modo episcopum fidelem et integrum nacti, oculos ad Deum denuo converteritis: quod quidem in praesentia est in vestra situm potestate, quodque etiam dudum penes vestrum judicium fuerat, nisi Eusebius ipse, de quo dixi, pravo eorum qui eum juverunt consilio huc praeceps ruisset, et rectum eligendi ordinem impudenter conturbasset.

PL 8, 521C

しかし、この事の療治は容易であり、手近なものである。もし諸君が、忠実で誠実な司教を得て、再び目を神へと向けるならば。これは今、まさに諸君の権限のうちに置かれていることであり、また以前から諸君の判断にゆだねられていたことでもあった。ただし、私が述べたエウセビオス自身が、彼を助けた者たちの邪な策謀によってここへ性急に走り込み、選任の正しい秩序を恥知らずにもかき乱したのでなければ、の話である。

22

Sed quoniam mihi de hoc ipso Eusebio pauca dicenda sunt, quaeso libenter, attendite. Non vos praeterit concilium Nicaeae celebratum, cui ipse, sicut conscientiae meae munus postulabat, interfui, non alio sane animo, quam ut tum concordiam inter omnes constituerem, tum omnium maxime ut reprimerem penitus et submoverem eam rerum perturbationem, quae ex Arii Alexandrini amentia orta, illico ex absurdo et pernicioso conatu Eusebii vires collegit.

PL 8, 521C

しかし、このエウセビオス自身について、私は少しばかり述べねばならないことがあるので、どうか快く耳を傾けてほしい。ニカイアで挙行された会議のことは、諸君の記憶に新しいことであろう。私自身もそこに、私の良心の務めが求めるとおりに出席したが、それはひとえに、すべての者の間に和合を打ち立て、また何よりも、アレクサンドリアのアレイオスの狂気から生じ、直ちにエウセビオスの不合理で有害な企てによって力を得たあの事態の混乱を、根底から抑え取り除くためであった。

23

Nam quanta concursione, amantissimi honoratissimique fratres, putatis istum Eusebium, utpote ipsa conscientia convictum, quanta cum ignominia mendaciis undique deprehensis, aggressum esse primum certos quosdam homines subornare qui pro eo deprecarentur: deinde a me auxilium petere, ne tanti sceleris damnatus de honoris sui gradu dejiceretur.

PL 8, 521D

というのも、いとも敬愛すべき、いとも名誉ある兄弟たちよ、諸君は考えてみるがよい。まさにその良心によって有罪を確信させられていたこのエウセビオスが、あらゆる方面から嘘を暴かれ、いかなる恥辱とともに、いかなる焦燥をもって、まず一定の人々を買収して自分のために弁じさせ、次いで私に助けを求めたか――これほどの罪によって断罪され、その名誉ある地位から追われることのないように、というためであった。

24

Hujus rei testis est mihi Deus, qui tum mihi, tum vobis benignus perpetuo adsit, quod et meum pervertit judicium, et turpiter a veritate abduxit: quod et vos cognoscetis.

PL 8, 521D

このことについて、私には神が証人である――私にも諸君にも常に慈しみ深く臨むように、と私が願う神が。彼は私の判断をも曲げ、恥ずべき仕方で真理から引き離した。このことを諸君もまた知るであろう。

25

Nam tum omnia gesta sunt ex-ejus sententia, qui perniciem omnem adhuc intra cogitationem suam abditam et occultam tenuit.

PL 8, 524A

というのも、その時すべては、その破滅をなおも自らの思案のうちに隠し秘めていた者の意向に従って行われたからである。

26

Ac primum, ut caetera illius nequitiae facinora praeteream, audite, quaeso, quid nuper cum Theognio, quem dementiae socium habebat, perpetraverit.

PL 8, 524A

そしてまず、彼の悪事のその他の所業は差し置くとして、彼が狂気の仲間としていたテオグニオスとともに、最近何を行ったかを、どうか聞いてほしい。

27

Ipse forte quosdam Alexandrinos qui a fide nostra defecerant, huc mitti jusseram, quandoquidem eorum opera dissidii flamma incensa erat.

PL 8, 524A

たまたま私自身が、我々の信仰から離反したある種のアレクサンドリア人たちを、ここへ送るよう命じていた。というのも、彼らの働きによって不和の炎が燃え上がっていたからである。

28

Sed isti honesti bonique scilicet episcopi, quos vera concilii dijudicatio ad poenitentiam agendam reservaverat, non solum eos admiserunt ad se, et secum tuto collocarunt, verum etiam illorum depravatis moribus communicarunt.

PL 8, 524A

しかし、まことの会議の裁定によって悔い改めを行うべく留め置かれていたはずの、これら正直で善良な司教たちは、彼らを自らのもとに受け入れ、安全に住まわせただけでなく、彼らの堕落した習わしにも与ったのである。

29

Quamobrem ingratos istos aliquo pacto puniendos esse censui, et jussi, ut a suis abrepti sedibus longissime relegarentur.

PL 8, 524A

それゆえ、私はこの恩知らずな者どもを何らかの仕方で罰すべきであると判断し、彼らを自らの座から引き離して、はるか遠くへ追放するよう命じたのである。

30

Jam vestrum est ea fide in Deum aciem mentis vestrae intendere, in qua vos semper mansisse constat, et nunc etiam manere decet, omnemque aetatem ita degere; ut episcopos integritate vitae, doctrinae puritate, tum benignitate etiam in omnes, eximios habentes, jure laetemur.

PL 8, 524A

今こそ諸君の務めは、諸君が常にそこに留まってきたことが明らかであり、今もなお留まるべきであるその信仰に、諸君の心の眼差しを向けることである。そして全生涯をそのように過ごし、生活の清廉さと教えの純粋さ、そしてまたすべての人への慈愛とにおいて卓越した司教たちを持って、我々が正当に喜ぶことができるようにすることである。

31

Si quis autem temere pestes illas vel memoria, vel laudibus celebrare audeat, confestim servi Dei, hoc est mei ipsius opera poenas suae audaciae dabit. Deus vos, fratres carissimi, incolumes servet.

PL 8, 524A

しかし、もし誰かがみだりに、あの疫病のような者どもを記憶によって、あるいは賛辞によって讃えようとするならば、その者は直ちに、神のしもべ、すなわち私自身の働きによって、その大胆さの罰を受けるであろう。神が、いと親愛なる兄弟たちよ、諸君を無事に守るように。

Epistola XXIII

第XXIII通PL 8, 524A
1

[0523] Victor Constantinus Augustus Theodoto. Quanta vis divinae irae extitit, etiam ex iis quae Eusebio et Theognio acciderunt, facile licet tibi intelligere: qui in sanctissimam religionem debacchantes, Dei salvatoris nomen ipsa turma praedonum suorum etiam post impetratam veniam polluerunt.

PL 8, 524A

勝利者コンスタンティヌス、アウグストゥスより、テオドトスへ。神の怒りがいかに大きな力を持つものであったかは、エウセビオスとテオグニオスの身に起こったことからも、汝は容易に理解することができよう。彼らはいと聖なる信仰に対して荒れ狂い、赦免を得た後でさえも、その盗賊の一味とともに救い主なる神の名を汚したのである。

2

Nam tum maxime quando post concordem synodi consensionem, priorem errorem eos corrigere oportuit, absurdis istis opinionibus adhaerescere deprehensi sunt.

PL 8, 524B

というのも、まさに教会会議の一致した合意の後、彼らが以前の誤りを正すべきであったそのときにこそ、彼らはこの不合理な考えに固執していることが露見したからである。

3

Ob hoc igitur divina providentia ex populi sui numero eos exturbavit; quoniam neque tulit minime malas mentes amentia illa corruptas videre: et nunc debitas ab iis poenas exposcit, majores etiam deinceps in omni saeculo sumpturus.

PL 8, 524B

それゆえ、神の摂理は彼らを自らの民の数から追い払ったのである。神はかの狂気によって堕落した邪悪きわまりない心を見るに耐えなかったからである。そして今、神は彼らから当然の罰を求めており、今後もあらゆる世にわたって、なおいっそう大きな罰を科すであろう。

4

Quod prudentiae tuae indicare oportere putabam, ut si qua perversa admonitio istorum (quod non existimo) tuo insideat animo, ea ex animo deleta, puram ut decet, cogitationem, veram sanctificationem, intemeratam fidem servatori Deo praebere studeas.

PL 8, 524B

私は、汝の思慮にこのことを知らせるべきであると考えた。もし彼らの何らかの邪な訓戒が(そうは思わないが)汝の心に宿っているならば、それを心から拭い去り、ふさわしく清らかな思案、真の聖化、汚れなき信仰を、救い主なる神に捧げるよう努めてほしいのである。

5

Etenim consentaneum est hoc ab eo fieri, qui incorruptis aeternae vitae praemiis dignus haberi constituerit. Deus te custodiat, frater dilecte.

PL 8, 524C

実に、永遠の生命という朽ちることなき報いにふさわしい者と見なされようと心に決めた者が、このように行うことこそふさわしいのである。神が汝を守るように、愛する兄弟よ。

Epistola XXIV, Prooemium

第XXIV通 冒頭PL 8, 524C
1

[0524] Victor Constantinus Maximus Augustus Macario. Ut de pulchritudine conchae, et de artificibus ac de materia Macarius ad praesides scribat. [0527]

PL 8, 524C

勝利者コンスタンティヌス、至高のアウグストゥスより、マカリオスへ。マカリオスが、後陣の美しさについて、また職人たちおよび資材について、総督たちに書き送るように。

Epistola XXIV, Caput I

第XXIV通 第I章PL 8, 528A
1

Tanta est Servatoris nostri gratia, ut nulla sermonis copia ad praesentis miraculi narrationem sufficere videatur.

PL 8, 528A

我々の救い主の恩寵はかくも大きく、いかに言葉を尽くしても、この目の前の奇跡を語り尽くすには足りないと思われるほどである。

2

Nam sacratissimae illius passionis monumentum, sub terra jampridem occultatum tot annorum spatio delituisse, quo ad communi omnium hoste sublato, famulis ejus in libertatem vindicatis affulgeret, omnem revera admirationem superat.

PL 8, 528A

実に、かの最も聖なる受難のしるしが、久しく地下に隠されたまま幾年もの間潜み続け、ついに万人共通の敵が取り除かれ、その僕たちが自由の身とされたときに、彼らのために輝き出たということは、まことにあらゆる驚嘆を超えている。

3

Nam tametsi omnes quotquot ubique terrarum sapientes habentur, in unum coacti, aliquid pro hujus rei dignitate dicere instituerint, ne ad minimam quidem ejus partem aspirare posse mihi videntur.

PL 8, 528A

実に、たとえ地上のいたるところで賢者とみなされる者たちがすべて一堂に会し、この事の尊厳にふさわしいことを語ろうと試みたとしても、その最小の一部にすら及び得ないと私には思われる。

4

Quippe hujus miraculi fides, omnem humanae rationis capacem naturam tantum excedit, quantum humanis divina praecellunt.

PL 8, 528A

なぜなら、この奇跡の信頼性は、人間の理性を具えたあらゆる本性を、ちょうど神的なものが人間的なものに優る分だけ超えているからである。

5

Quocirca hic unus mihi ac praecipuus semper est scopus, ut quemadmodum veritatis fides novis quotidie miraculis inclarescit, sic etiam mentes omnium nostrum ad sanctissimae legis observantiam cum omni modestia et concordi alacritate incitentur.

PL 8, 528A

それゆえ、私にとって常にただ一つの、そして何よりも大切な目的はこうである。すなわち、真理への信が日々新たな奇跡によって輝きを増すように、我々すべての者の心もまた、あらゆる慎ましさと一致した熱意をもって、いと聖なる律法の遵守へと駆り立てられることである。

6

Quod quoniam omnibus perspectissimum esse confido, illud tibi in primis persuasum veiim, nihil mihi antiquius esse, quam ut sacrum illum locum quem Dei jussu turpissima adjectione simulacri velut gravi quodam pondere exoneravi; et qui ab initio quidem Dei judicio sanctus fuit, postea vero multo sanctior effectus est, ex quo dominicae passionis fidem in lucem protulit; eum, inquam, locum fabricarum pulchritudine exornemus.

PL 8, 528A

このことは万人にとって最も明白であると私は確信しているので、汝にはまず何よりも次のことを納得してもらいたい。すなわち、私にとって、かの聖なる場所――神の命により、忌まわしい像の付加という重荷のごときものから私が解き放ったその場所、そしてもとより神の裁定によって聖なるものであったが、主の受難の信頼性を明るみに出して以来、いっそう聖なるものとなったその場所――を、建造物の美しさをもって我々が飾ること以上に大切なことは何もない、ということである。

7

I. Quod hanc aedem, maenium, columnarum et marmorum venustate caeteras ecclesias superare voluerit. [0525]

PL 8, 528A

一。この聖堂が、壁・円柱・大理石の美しさにおいて、他のすべての教会に勝ることを彼が望んだこと。

Epistola XXIV, Caput II

第XXIV通 第II章PL 8, 528A
1

Decet itaque prudentiam tuam, singula ad opus necessaria ita disponere et curare, ut non modo Basilica ipsa omnium quae ubique sunt pulcherrima; sed et reliqua membra ejusmodi sint, ut omnes quantumvis eximiae singularum urbium fabricae, ab hac una facile superentur.

PL 8, 528A

それゆえ、汝の思慮深さにふさわしいのは、この工事に必要な個々のことをこのように取り計らい配慮することである。すなわち、聖堂そのものがいたるところにあるもののうちで最も美しいものであるばかりでなく、その他の部分もまた、いかに卓越していようとも各都市のあらゆる建造物が、この一つの建物によって容易に凌駕されるようなものであること、である。

2

Ac de parietum quidem substructione et elegantia, Draciliano amico nostro, agenti vices praefectorum praetorio; et praesidi provinciae scias a me curam esse commissam.

PL 8, 528A

壁の基礎工事と意匠については、我々の友であり近衛長官たちの代官を務めるドラキリアヌス、および属州総督に、私からその配慮が委ねられていることを汝は知るがよい。

3

Jussit siquidem pietas nostra, ut artifices et operarii, et quaecumque ad hoc opus necessaria esse ex prudentia tua cognoverint, protinus instante illorum sollicitudine dirigantur.

PL 8, 528A

実に、我々の敬虔は、職人や労働者たち、また汝の思慮によってこの工事に必要と彼らが知るものすべてが、彼らの尽力によって直ちに差し向けられるよう命じた。

4

De columnis vero et marmoribus, quaecumque et pretiosiora et utiliora esse ipso aspectu judicaveris, cura ut ad nos perscribas: ut cum ex litteris tuis cognoverimus quot et qualibus opus sit, ea undique possint comportari.

PL 8, 528A

円柱と大理石については、見た目からしていっそう貴重でいっそう有用であると汝が判断するものが何であれ、我々のもとへ書き送るよう心がけよ。汝の書簡によって、いかなる数と種類のものが必要であるかを我々が知ったならば、それらをあらゆる方面から運び集めることができるように。

5

Aequum est enim et qui prae totius orbis locis maxime admirabilis est locus, pro dignitate sua exornetur.

PL 8, 528A

全世界の場所のうちでも最も驚嘆すべきこの場所が、その尊厳にふさわしく飾られるのは当然のことだからである。

Epistola XXIV, Caput III

第XXIV通 第III章PL 8, 528A
1

Porro cameram Basilicae, utrum laqueatam, an alio quopiam operis genere faciendam censeas, certior a te fieri velim. Nam si laqueata fiet, auro quoque poterit exornari.

PL 8, 528A

さらに、聖堂の天井を、格間天井にすべきか、それとも何か他の様式で造るべきか、汝の考えを私に知らせてもらいたい。もし格間天井にするのであれば、金でも飾ることができよう。

2

Restat igitur ut sanctitas tua supra memoratis judicibus quamprimum significet, quot operariis et artificibus et sumptibus opus erit: utque ad me celeriter referat, non modo de marmoribus et columnis, sed etiam de lacunaribus, si hoc opus venustius esse censueris. Divinitas te servet, frater carissime.

PL 8, 528A

そこで残るは、汝の聖性が、上に述べた高官たちに、いかほどの労働者と職人と費用が必要となるかを、できるだけ早く伝えることである。そして、大理石と円柱についてだけでなく、もし汝がこの様式のほうがより美しいと判断するならば、格間天井についても、速やかに私へ報告してもらいたい。神性が汝を守らんことを、いと親愛なる兄弟よ。

Epistola XXV

第XXV通PL 8, 528A
1

[0529] Victori, triumphatori, aeterno, augusto, Constantino filio Helena, aeterna, augusta. Veritatem sapiens ratio non repudiat, nec sanc recta fides poterit umquam damnum sustinere.

PL 8, 528A

勝利者にして凱旋者、永遠なるアウグストゥスなる息子コンスタンティヌスへ、永遠なるアウグスタ、ヘレナより。賢明な理性は真理を拒むことなく、正しい信仰もまた、決して損なわれることはあり得ない。

2

Divinae igitur bonitati acceptum ferendum, quod dignus habitus fueris qui ab idolorum vanitate recederes: at errori tribuendum, quod credideris Jesum Nazarenum Deum esse verum, atque hunc in coelis filium Dei esse: qui cum esset Judaeus et propter maleficia damnatus, etiam sententia subeundae cruci addictus oppetiit.

PL 8, 529A

それゆえ、あなたが偶像の空しさから遠ざかるにふさわしいと見なされたことは、神の善性に帰せられるべきことである。しかし、あなたがナザレのイエスを真の神と信じ、この者が天において神の子であると信じたことは、誤りに帰せられるべきである。この者はユダヤ人であり、悪事のゆえに断罪され、十字架を負うべしとの判決を受けて息絶えたのだから。

3

Tuae vero pietati ideo sanitas concessa fuit, quia primus inter imperatores idolis nuntium remisisti.

PL 8, 529A

あなたの敬虔に健康が許されたのは、皇帝たちのうちで最初に偶像に離縁状を送ったからである。

4

Verus enim et aeternus Deus ostendere volens, eos quos abnegasti, nequaquam esse veros Deos, indulsit tibi sanitatem, quo deposito omni idolorum metus, intelligere posses, quia nec exorati salutem conferre possunt, neque illam exacerbati auferre.

PL 8, 529A

実に、真にして永遠なる神は、あなたが否認した者たちが決して真の神々ではないことを示そうと欲し、あなたに健康を許した。それは、偶像へのあらゆる恐れを捨て去り、彼らはなだめすかされても健康を与えることはできず、怒らせても健康を奪うことはできないと、あなたが理解できるようにするためである。

5

Hujus superstitionis errorem deserentem pietatem tuam infirmitas deseruit. Jam porro ad omnipotentem Deum revertentem te virtus assequetur, quae numquam superari queat. Quam colere incipiens, Davidicum regnum obtinebis et sapientissimi Salomonis.

PL 8, 529B

この迷信の誤りを捨てたあなたの敬虔を、病弱もまた捨て去った。さらに今や、全能の神へと立ち帰るあなたに、決して凌駕され得ない力が伴うことになろう。その力を礼拝し始めるならば、あなたはダビデの王国と、この上なく賢いソロモンの王国とを手に入れるであろう。

6

Futuri sunt enim tecum prophetae, quibus locutus est Deus, et quaecumque per illos postulaveris, obtinebis, Vale, domine venerande, aeterne, auguste, et fili honoratissime felicibus eventibus florens.

PL 8, 529B

なぜなら、神が語りかけた預言者たちが、あなたとともにあることになるからであり、彼らを通して求めるものは何であれ、あなたは手に入れるであろう。健やかであれ、崇敬すべき永遠なるアウグストゥスなる主よ、また幸いなる出来事に栄える、この上なく誉れ高い息子よ。

7

Accepta igitur suae matris epistola, imperator Constantinus, eaque lecta, cum probe intellexisset esse Judaeorum vafritiem, quae decipere niteretur parentem suam, per litteras respondit in haec verba.

PL 8, 529B

そこで、皇帝コンスタンティヌスは、母からのこの書簡を受け取り、これを読んで、自分の親を欺こうとするユダヤ人の狡猾さであるとよく理解した上で、次のような言葉で書簡をもって答えた。

Epistola XXVI

第XXVI通PL 8, 529C
1

[0529] Dominae aeternae, augustae, Helenae matri, Constantinus filius, aeternus, augustus.

PL 8, 529C

主にして永遠なるアウグスタ、母ヘレナへ、息子にして永遠なるアウグストゥスなるコンスタンティヌスより。

2

Qui omnium saeculorum moderator est Deus, qui gubernat, et imperat, et vivificat omnes nos; per virtutem quidem suam vitam et respirationem largitur cunctis principibus vero dignatus est mandare, ut hominibus jura sua tribuerent.

PL 8, 529C

あらゆる世の統治者である神は、我々すべてを治め、命じ、生かしている。その力によって命と息吹をすべての者に与え、支配者たちには、人々にその権利を分け与えるよう命ずることをよしとした。

3

Quanto igitur sublimiorem locum inter homines obtinemus, tantum humana in nos intenditur spes. Itaque omnium hominum oculi, omnium animi, omnium voluntates, quod nobis visum, fieri volunt, quodque nobis non arridet, evitant.

PL 8, 529C

それゆえ、我々が人々の間でより高い地位を得れば得るほど、人間の希望はそれだけ我々に向けられる。かくして、すべての人の目、すべての人の心、すべての人の意志は、我々の思うところが実現することを望み、我々の意に沿わぬところを避けるのである。

4

Propterea, domina, aeterna, augusta, non solum irreprehensibilem, verum etiam commendabilem oportet esse voluntatem nostram, ac revera nihil esse honestum quod non velimus. Quae autem dixi in nostris posita sunt dispositionibus.

PL 8, 529C

それゆえ、主よ、永遠なるアウグスタよ、我々の意志は、非難されぬものであるだけでなく、称賛されるべきものでなければならず、また実に、我々が欲しない立派なものが何一つあってはならない。とはいえ、私が述べたことは、我々の裁量のうちにあることである。

5

At Deum cognoscere, supra aciem mentis nostrae est. Quamobrem quiescat nostrae temeritatis audacia.

PL 8, 529D

しかし神を知ることは、我々の心の力を超えている。それゆえ、我々の向こう見ずな大胆さは慎むべきである。

6

Conveniant vero potius in unum Judaeorum inspectores, nobis ipsis audientibus, atque de his disputent inter se, ut eorum caussificationibus argumentisque valeamus evidentiam et veritatem agnoscere rectae fidei.

PL 8, 529D

むしろユダヤ人の識者たちが一堂に会し、我々自身が聞くところで、これらのことについて互いに論じ合うべきである。それは、彼らの論拠と論証によって、我々が正しい信仰の明証と真理とを認めることができるようにするためである。

7

Ita enim ex sanctis scripturis poterimus et illi et nos de veritate fieri certiores, universumque orbem ad rectam firmamque fidem exhortari. Vale, domina, mater, aeterna, augusta, felicibus florida eventibus.

PL 8, 529D

そうすれば、聖書によって、彼らも我々も真理について確信を得ることができ、全世界を正しく揺るぎない信仰へと勧め導くことができるであろう。健やかであれ、主よ、母よ、永遠なるアウグスタよ、幸いなる出来事に栄えつつ。

Epistola XXVII

第XXVII通PL 8, 532A
1

[0531] Cum summi Dei, qui hujus mundi auctor et pater st, cujus beneficio vitam carpimus, coelum suspicimus, humana etiam societate gaudemus, hanc voluntatem esse constet, ut omne humanum genus in commune consentiat, et quodam societatis affectu, quasi mutuis amplexibus glutinetur: non dubium est haereses et schisma a diabolo, qui caput est malitiae, processisse.

PL 8, 532A

至高の神――この世界の創造者にして父であり、その恩恵によって我々は命を得、天を仰ぎ、人間社会の交わりをも喜ぶ――の御旨が、全人類が共同のうちに一致し、いわば互いの抱擁のごとき社会的な情愛によって結び合わされることにあるのは疑いない。であるならば、異端と分裂とが、悪の頭である悪魔から生じたものであることに疑いはない。

2

Et ideo quidquid ab haereticis geritur, ejus instinctu fieret, qui eorum sensus, mentes, cogitationesque possidet, nulla dubitatio est. Nam cum ejusmodi homines in sua potestate redegerit, iisdem usquequaque dominatur.

PL 8, 532A

それゆえ、異端者たちによってなされることは何であれ、彼らの感覚・心・思考を占有するその者の煽動によってなされるということに、いささかの疑いもない。なぜなら、この者はそのような人間たちをひとたび自分の支配下に引き入れれば、あらゆる点で彼らを支配するからである。

3

Quid autem boni efficere insanus, perfidus, irreligiosus, profanus Deo contrarius, Ecclesiae sanctae inimicus potest, qui a Deo sancto, vero, justo, summo, atque omnium domino recedens qui nos constituit et in hac luce produxit, qui spiritum ad vitam, quam carpimus, dedit, et qui nos id quod suum esse voluit, et omnia sua voluntate perfecit, ad diaboli partem prono errore decurrit?

PL 8, 532A

それでは、狂気に取り憑かれ、不実で、不敬虔で、涜聖の者であり、神に逆らい、聖なる教会の敵である者が、いったい何の善をなし得ようか。かかる者は、我々を造りこの光のもとに生み出し、我々が享受するこの命のための霊を与え、我々を自らのものたらしめようと欲し、すべてをその御旨によって成し遂げた、聖にして真実にして正しく、至高であり万物の主である神から離れ去り、真っ逆さまの誤りによって悪魔の側へと駆け下るのである。

4

Sed quia semel possessus animus a malo, necesse est doctoris sui operibus instare, ea perficiat quae aequitati et justitiae contraria videantur, idcirco, hi qui a diabolo possessi sunt ejus falsitati et nequitiae obsequuatur.

PL 8, 532A

しかし、心がひとたび悪しき者に占有されれば、その師の業に励み、公正と正義に反すると思われることを成し遂げざるを得ないのであるから、悪魔に占有された者たちは、その虚偽と邪悪とに従うのである。

5

Non autem miratum est a bonis improbos discedere. Nam sic recte proverbio signatum est, pares cum paribus congregari; qui malo impiae mentis infecti sunt, necesse est a nostra societate dissideant.

PL 8, 532A

しかし、悪しき者たちが善き者たちから離れ去るのは驚くにあたらない。実に諺に正しく言われているように、似た者は似た者と集うのであり、不敬虔な心の悪に染まった者たちは、必然的に我々の交わりから離反するのである。

6

Homo siquidem malus ut scriptura loquitur, de malo thesauro profert mala: bonus vero ex bono profert bonum.

PL 8, 532A

実に、聖書が語るように、「悪しき人間は悪しき蔵から悪しきものを取り出し、善き人間は善きものから善きものを取り出す」のである。

7

Sed quia, ut dictum est, haeretici et schismatici, qui bonum relinquentes et malum sectantes, ea perficiunt quae Deo displiceant, diabolo, qui eorum pater est, adprobantur adhaerere, rectissime et sapienter gravitas vestra facit, et secundum sanctum fidei praeceptum ab eorum perversis contentionibus temperando, et iisdem remittendo quod idem sibi indebitum atque alienum usurpare contendunt: ne, sicuti est eorum perversitas maligna et perfida, ad seditiones usque prorumperent, et inter turbas atque concentus sui similes incitarent, atque ita aliquid existeret, quod sedari non oporteret.

PL 8, 532A

しかし、すでに述べたように、異端者や分離派の者たちは、善を捨てて悪に従い、神の意に適わないことを成し遂げるのであって、彼らの父である悪魔に付き従っていることが明らかである。それゆえ、諸君の重厚さは、きわめて正しく賢明に振る舞っている。すなわち、信仰の聖なる戒めに従って彼らの倒錯した争いから身を控え、また、自分に帰属せず他人に属するものであるにもかかわらず彼らが我がものにしようと争っているそのものを、彼らに譲ることによってである。それは、彼らの悪意ある不実な倒錯のままに、彼らが騒擾にまで突き進み、群衆や集会のただ中で自分たちに似た者どもを煽り立て、こうして鎮められぬような何ごとかが生じることのないようにするためである。

8

Sceleratum quippe eorum propositum semper requirit diaboli opera perficere. Et ideo cum a sacerdotibus Dei per patientiam cum ipso suo patre superant. Sibi hi qui cultores Dei summi gloriam, illi vero damnationem comparant et condigna supplicia.

PL 8, 532A

実に、彼らの邪悪な企ては常に悪魔の業を成し遂げようとするものである。それゆえ、神の司教たちが忍耐によって彼らをその父もろとも凌駕するとき〔底本は superant。受動 superantur の崩れと見て、異端者たちが打ち負かされる意に取った〕、至高の神を礼拝する者たちは自らに栄光をもたらし、彼らは断罪とふさわしい刑罰とを自らにもたらすのである。

9

Ex hoc quippe majus Dei summi existat justiusque judicium, quod eos aequo animo tolerat, et patientia condemnat, his omnia quae ab ipsis processerunt, sustinendo. Deus siquidem se omnium vindicem promisit.

PL 8, 532A

実に、これによって至高の神のより大いなる、より正しい裁きが生じる。すなわち、神は平静な心をもって彼らを耐え忍び、忍耐によって彼らを断罪する。彼らから生じたすべてのことを堪え忍ぶことによってである。神は自らをあらゆることの復讐者であると約束したのだから。

10

Et ideo cum vindicta Deo permittitur, acrius de inimicis supplicium sumitur. Quod vos nunc famulos et sacerdotes Dei libenter fecisse cognovi, et satis gratulatus sum, quod de impiis et sceleratis, sacrilegis et profanis, perfidis, et irreligiosis, et Deo ingratis, et Ecclesiae inimicis nullam vindictam poscitis, et ut idem potius ad veniam pertineant, postulatis.

PL 8, 532A

それゆえ、復讐が神に委ねられるとき、敵に対する刑罰はより厳しく下される。神の僕であり司教たちである諸君が今これを喜んで行ったことを私は知り、大いに喜んだ。すなわち、不敬虔で邪悪な者ども、冒瀆者や涜聖の者ども、不実で不信心な、神への恩を忘れ教会の敵である者どもに対し、諸君は何の復讐も求めず、むしろ彼らが赦しにあずかるようにと願い出ているのである。

11

Hoc est vere ac penitus Deum nosse, hoc est praeceptis insistere, hoc est feliciter credere, hoc est vere sentire, hoc est scire, quod major vindicta in contrarios Ecclesiae provocetur, cum iisdem in saeculo parcitur.

PL 8, 532A

これこそ真に、そして深く神を知ることであり、これこそ戒めを堅く守ることであり、これこそ幸いに信じることであり、これこそ真に思うことであり、これこそ知ることである。すなわち、教会に敵対する者たちには、この世で赦されるときにこそ、いっそう大きな復讐が引き起こされるということを。

12

Accepta igitur epistola sapientiae etgravitatis vestrae, comperi haereticos sive schismaticos eam basilicam ecclesiae catholicae, quam in Constantina civitate jusseram fabricari, solita improbitate invadendam putasse, et frequenter tam a nobis quam a judicibus ex nostra jussione commonitos, et reddere, quod suum non erat, noluisse, vos autem imitatores patientiae Dei summi, eorum malitiae placida mente, ea quae vestra sunt relinquentes, et potius locum vobis invicem alium fiscalem scilicet poscere.

PL 8, 532B

そこで、諸君の知恵と重厚さの書簡を受け取り、私は次のことを知った。すなわち、異端者、あるいは分離派の者どもは、私がコンスタンティナの都市に建てるよう命じた公同の教会の聖堂を、いつもの不正によって奪おうとしたこと、そして我々からも我々の命によって裁判官たちからもたびたび警告されたにもかかわらず、自分のものでないものを返そうとしなかったこと、しかし諸君は、至高の神の忍耐に倣う者として、穏やかな心で彼らの悪意に対し、自分たちのものを譲り渡し、むしろその代わりに別の場所、すなわち国庫に属する土地を求めた、ということである。

13

Quam petitionem, more instituti mei, libenter amplexus sum, et statim ad rationalem competentes dedi, ut domum bonorum nostrorum transgredi faciat, cum omni jure sua, ad domum ecclesiae catholicae, quam prompta liberalitate donavi, ac vobis tradi protinus jussi.

PL 8, 532B

この願いを、私の常のならわしどおり、私は喜んで受け入れ、直ちに財務官に権限のある命令を下した。それは、我々の財産に属する家屋を、その一切の権利とともに、公同の教会の所有へと移させるためである。私はこれを快く気前よく寄進し、直ちに諸君に引き渡すよう命じたのである。

14

In quo tamen loco sumptu fiscali basilicam erigi praecepi ad consularem quoque scribi mandavi Numidiae, ut ipse in ejusdem Ecclesiae fabricatione in omnibus sanctimoniam vestram juvaret.

PL 8, 532C

しかもその場所に、国庫の費用によって聖堂を建立するよう私は命じ、またヌミディアの執政官格総督にも、その教会の建立においてあらゆる点で諸君の聖性を助けるようにと、書き送るよう命じた。

15

Lectores etiam Ecclesiae catholicae, et hypodiacones, reliquos quoque instinctu memoratorum quibusdam pro moribus ad munera, vel ad decurionatum vocati sunt, juxta statutum legis meae ad nullum munus statui evocandos.

PL 8, 532C

また、公同の教会の朗読者や副助祭、その他の者たちも、前述の者どもの扇動によって、様々な理由で公務や参事会員の職に召し出されていたが、私の法の定めに従い、いかなる公務にも召し出されぬものと定めた。

16

Sed et eos, qui ducti sunt haereticorum instinctu, jussimus protinus molestis perfunctionibus absolvi.

PL 8, 532C

そして、異端者の扇動によって引き出されていた者たちについても、直ちに煩わしい義務から解放するよう我々は命じた。

17

De caetero etiam legem meam super ecclesiasticos catholicos datam custodiri, mandavi, quae omnia ut vestrae patientiae palam fierint, harum litterarum testificatione perscripta sunt.

PL 8, 532C

そのほかにも、公同の聖職者たちについて私が与えた法が守られるよう命じた。これらすべてが諸君の忍耐に明らかとなるよう、この書簡の証言をもって書き記されたのである。

18

Et utinam quidem haeretici vel schismatici aliquando suae saluti providerent, et detersis eorum tenebris ad visionem verae lucis oculos aperirent, et a diabolo secederent, et ad Deum qui unus et verus, qui omnium judex est, vel sero confugerent.

PL 8, 532D

そして願わくは、異端者や分離派の者どもが、いつの日か自らの救いに思いを致し、その闇を拭い去って真の光を見る目を開き、悪魔から離れ去り、唯一にして真実、万物の審判者である神のもとへ、たとえ遅くとも逃れ入るように。

19

Sed quia constat eos in sua malitia manere, et in suis facinoribus mori velle, sufficit iisdem commonitio nostra et praecedens assidua cohortatio. Si enim jussionibus nostris obtemperare voluissent, ab omni malo liberarentur.

PL 8, 532D

しかし、彼らが自らの悪意にとどまり、自らの凶行のうちに死ぬことを望んでいるのは明らかであるから、我々の警告とこれまでの絶えざる勧告とで彼らには十分である。もし彼らが我々の命令に従おうとしたならば、あらゆる悪から解放されていたであろうに。

20

Nos tamen, fratres, sequamur quae nostra sunt, mandatis instemus, custodiamus divina praecepta, ex bonis actibus vitam nostram ab erroribus vindicantes, favente Dei misericordia, per rectum limitem dirigamus.

PL 8, 532D

しかしながら、我々は、兄弟たちよ、我々自身のものに従い、戒めに励み、神的な戒律を守り、善き行いによって我々の命を誤りから救い出し、神の慈しみの恵みのもと、正しい道筋を通って導いていこう。

Epistola XXVIII

第XXVIII通PL 8, 532D
1

[0533] Victor Constantinus Maximus Augustus, populo antiochensi. Quam grata est et quam jucunda cunctis hujus saeculi prudentibus ac sapientibus viris vestra concordia.

PL 8, 532D

勝利者コンスタンティヌス、至高のアウグストゥスより、アンティオキアの民へ。この世の思慮深く賢明なすべての人々にとって、諸君の一致がいかに喜ばしく、いかに心地よいことか。

2

Ego certe vos, fratres, sempiterna benevolentia complecti constitui, tum religionis instituto, tum vivendi ratione, tum studio ac favore vestro provocatus. Hic profecto verus bonorum fructus est, sana mente et prudenti consilio cuncta agere.

PL 8, 533A

私は確かに、兄弟たちよ、諸君を永遠の慈愛をもって抱くことを決意した。それは、宗教の定めによっても、生き方によっても、また諸君の熱意と好意によっても、そうするよう促されてのことである。実に、健全な精神と思慮深い判断とをもってすべてを行うこと、これこそ善き実りというものである。

3

Quid enim magis vos deceat? Ne miremini igitur si fidem veritatis vobis salutis potius quam odii causam fuisse dixero.

PL 8, 533A

実に、これ以上に諸君にふさわしいことがあろうか。それゆえ、真理への信が諸君にとって憎しみよりもむしろ救いの因となったと私が言っても、驚かないでほしい。

4

Certe inter fratres, quos una eademque animorum affectio, et incessus in recta justitiae via, in purum sanctumque domicilium Deo duce spondet adscribere, quid spectabilius esse possit, quam omnium bonis concordiae animo acquiescere?

PL 8, 533A

実に、心の同じ一つの情愛と、正義の正しい道を歩む歩みとが、神を導き手として、純粋にして聖なる住まいへと書き記すことを約する兄弟たちの間で、すべての善きことに一致した心で満ち足りること以上に、いっそう見事なことがあろうか。

5

Praesertim cum divinae legis institutio propositum vestrum ad majorem incitet perfectionem, et nos vestrum judicium optimis decretis confirmari cupiamus. Ac fortasse mirum vobis videbitur, quidnam sibi velit hoc nostri sermonis exordium.

PL 8, 533B

とりわけ、神の法の定めが諸君の決意をいっそう大きな完成へと駆り立て、我々もまた諸君の判断が最善の決定によって確かなものとなることを望んでいるのだから。そして恐らく、我々のこの言葉の書き出しが何を意味するのか、諸君には不思議に思われることであろう。

6

Equidem causam ejus rei exponere, nec gravabor nec recusabo. Fateor enim perlegisse me acta, in quibus ex honorificis testimoniis ac praeconiis vestris in Eusebium, Caesariensem Episcopum, quem ego quoque, et doctrinae et modestiae causa jamdudum probe novi, vos in eum propensos esse comperi, eumque vobis vindicare velle.

PL 8, 533B

私は、そのことの理由を説明するのに、面倒がることも拒むこともしないであろう。実に、私は諸君の記録を読み通したことを認める。その中で、カエサレアの司教エウセビオス――私自身もその学識と慎ましさのゆえに久しく親しく知る人物――への諸君の名誉ある証言と称賛から、諸君が彼に心を寄せ、彼を自分たちのものとして要求しようとしていることを私は知った。

7

Quid tunc existimatis mihi ad recti verique indagationem contendenti, in mentem venisse? Quantam curam ac sollicitudinem ob vestrum illud studium suscepisse me creditis?

PL 8, 533B

それでは、正しく真実なることを探求しようと努める私の心に、そのとき何が浮かんだと諸君は思うだろうか。諸君のその熱意のゆえに、私がいかほどの配慮と心労を負ったと諸君は信じるだろうか。

8

O fides sancta, quae per verba ac praecepta Servatoris nostri, veluti expressam quamdam vitae imaginem nobis exhibes, quam moleste etiam ipsa peccantibus resisteres, nisi ad quaestum et gratiam servire prorsus refugeres.

PL 8, 533C

おお聖なる信仰よ、汝は我々の救い主の言葉と戒めを通して、いわば刻み出された命の似姿とでもいうべきものを我々に示す。もし汝が利得と恩顧に仕えることを断固として拒むのでなかったならば、汝自身も、罪を犯す者たちに抗うのにいかに難儀したことであろうか〔この文の構文は定かでない。信仰への呼びかけに続く反実仮想と取った〕。

9

Mihi quidem videtur is victoriam ipsam vicisse, qui pacem magis requirit. Quippe ubi id quod honestum est, licet neminem reperias qui non co maxime delectetur. Quaeso igitur, fratres carissimi, cur id consilium capimus, ex quo injuria in alios redundet?

PL 8, 533C

私には、平和をいっそう求める者こそが、勝利そのものに打ち勝った者であると思われる。実に、立派なことがあるところでは、それを何よりも喜ばぬ者を見出すことはできまい。それゆえ問いたい、いと親愛なる兄弟たちよ、なぜ我々は、他者への不正となって及ぶような決断を下すのか。

10

Cur ea consectamur et arcessimus, quae fidem opinionis nostrae eversura sunt? Equidem virum illum quem vos et honore et benevolentia dignum judicatis, plurimum laudo.

PL 8, 536A

なぜ我々は、我々の評判への信を覆すことになるようなものを追い求め、招き寄せるのか。私は、諸君が誉れと好意とにふさわしいと判断するかの人物を、大いに称賛する。

11

Non tamen adeo despici oportet id quod apud singulos ratum firmumque manere debuerat, ut singuli contenti non sint sententiis suis, nec domesticis bonis omnes perfruantur, utque in disquirendis iis qui ex aequo digni sint episcopatu, non dicam unus aut alter, sed plurimi Eusebio pares non proferantur.

PL 8, 536A

しかし、各々のもとで確固不動のままであるべきものが、これほどまでに軽んじられてはならない。各々が自分の判断に満足せず、すべての者が自分の教会に固有の善きものを十分に享受しないというようなことがあってはならないし、また、司教職に等しくふさわしい者たちを探し求めるにあたって、一人二人と言わず、エウセビオスに匹敵する多くの者が名を挙げられないというようなことがあってはならない。

12

Etenim cum asperitas et violentia nullam ecclesiasticis honoribus molestiam facessat, omnes similes inter se sunt, et aequali in pretio habendi.

PL 8, 536A

実に、厳しさや暴力が教会の栄誉に何の妨げももたらさない以上、すべての者は互いに等しく、等しい価値をもって扱われるべきである。

13

Neque enim rationi consentaneum fuerit, ut hujusmodi inquisitio ad aliorum fiat injuriam: quippe cum omnium mentes, sive humiliores sint, sive illustriores, divina decreta ex aequo suscipiant atque custodiant: adeo ut alii, quod quidem ad communem legem pertinet, nullatenus aliis inferiores sint.

PL 8, 536B

また、このような詮索が他の者たちへの不正となることは、理にかなったことではないであろう。実に、身分が低かろうと高かろうと、すべての者の心は等しく神的な定めを受け入れ、これを守るのであり、共通の法にかかわる限り、ある者が他の者より劣るということは決してないのだから。

14

Quod si veritatem aperte proferre volumus, jure quis dixerit hoc non esse hominem retinere, sed abstrahere, et violentiae potius id quod agitur opus esse, quam justitiae.

PL 8, 536B

もし我々が真理を包み隠さず述べようとするならば、これは人をその場にとどめることではなく引き離すことであり、なされていることは正義の業というよりむしろ暴力の業であると、誰かが正当にも言うであろう。

15

Et sive hoc modo, sive aliter sentit multitudo, ego quidem liquido et audacter affirmo, eam rem criminationibus causam praebere, et ingentis tumultus tempestatem excitare.

PL 8, 536B

そして群衆がこのように思うにせよ、別様に思うにせよ、私は明白かつ大胆に断言する。この事は諸々の告発の因を与え、巨大な騒擾の嵐を引き起こすものである、と。

16

Nam et agni dentium suorum vim ac robur ostentant, quoties pastoris cura ac sollicitudine in deterius labente, pristina gubernatione se destitutos vident.

PL 8, 536B

実に、羊たちでさえ、牧者の配慮と気遣いが悪化するにつれ、もとの統治から見捨てられたと感じるたびに、自らの歯の力と強さを見せつけるものである。

17

Quod si haec ita se habent et nos opinione non fallimur, hoc primum omnium considerate, fratres (multa enim et maxima bona statim ab initio vobis nascentur). Num sincera inter vos charitas atque dilectio, aliquod sui detrimentum passura sit.

PL 8, 536C

もしこれがそのとおりであり、我々の考えが誤っていないならば、兄弟たちよ、何よりもまずこのことを考えてほしい(実に、多くの、そして最大の善が、初めから直ちに諸君にもたらされるであろう)。すなわち、諸君の間の純粋な愛情と親愛とが、何らかの損なわれを被ることになりはしないか、ということを。

18

Deinde vero illud perpendite, virum illum qui boni consilii causa ad vos venerat, debitum sibi honoris fructum ex divino judicio percipere; quippe qui non vulgari affectus sit beneficio, cum de ejus virtute tam honorificum suffragium tulistis.

PL 8, 536C

次に、善き助言のために諸君のもとに来たあの人物が、神の裁定によって自分にふさわしい栄誉の実りを受け取っているということを、よく考えてほしい。実に、彼の徳についてこれほど名誉ある賛意を諸君が示した以上、彼はありふれた恩恵にあずかったのではないのだから。

19

Postremo vestrae consuetudinis esse, curam ac diligentiam prudenti consilio congruentem adhibere, ut talem virum cujusmodi opus habetis, perquiratis, omni seditioso et immodesto clamore procul amoto.

PL 8, 537A

最後に、諸君の習わしとするところは、思慮深い判断にふさわしい配慮と勤勉とを用いて、諸君が必要とするような人物を探し求めることであり、あらゆる騒擾的で無節制な叫びを遠く取り除くことである。

20

Semper enim hujusmodi clamores injusti sunt, et ex variorum hominum inter se collisione, scintillae atque incendia excitari solent. Ita Deo et vobis placeam, ita secundum vota vestra vitam degam, ut vos diligo et tranquillum vestrae mansuetudinis portum amo.

PL 8, 537A

実に、この種の叫びは常に不当なものであり、様々な人間たちの衝突から、火花と火事とが引き起こされるのが常である。私が神と諸君とに嘉せられんことを、諸君の願いどおりに私が生きられんことを、まさにそれほどに私は諸君を愛し、諸君の柔和という静かな港を愛しているのである。

21

Ex quo ejectis illis sordibus, cum probis moribus concordiam inducite, firmumque navi signum imponite, coelestem navigationis cursum gubernaculis, ut ita dicam, ferreis ad lucem ipsam dirigentes. Quocirca incorruptibiles merces in navem imponite.

PL 8, 537A

それゆえ、かの汚れを取り除いて、清廉な習わしとともに一致をもたらし、船に確固たる標章を掲げ、いわば鉄の舵をもって、天へ向かう航路をかの光そのものへと導いてほしい。それゆえ、朽ちることのない積み荷を船に積み込むがよい。

22

Quidquid enim navem corrumpere poterat, tamquam ex sentina exhaustum est. Proinde operam date, ut his omnibus bonis ita potiamini, ne quid imposterum inconsulto atque inutili studio aut statuisse omnino, aut ab initio aggressi esse videamini. Divinitas vos servet, fratres carissimi.

PL 8, 537A

実に、船を損なう恐れのあったものは何であれ、いわばビルジから汲み出されてしまった。それゆえ、これらすべての善きものをこのように手にし続けるよう努めてほしい。今後、無分別で無益な熱意によって、何かをまったく決めてしまった、あるいは初めから手を出してしまったと見えることのないように。神性が諸君を守らんことを、いと親愛なる兄弟たちよ。

Epistola XXIX

第XXIX通PL 8, 537A
1

[0537] Victor Constantinus Maximus Augustus Eusebio. Epistolam tuam saepius legi, et ecclesiasticae disciplinae regulam accuratissime observatam a te cognovi.

PL 8, 537A

勝利者コンスタンティヌス、至高のアウグストゥスより、エウセビオスへ。私は汝の書簡を幾度も読み、教会の規律の規範が汝によって最も正確に守られていることを知った。

2

Enim vero in ea sententia perstare, quae et Deo accepta et apostolicae traditioni congrua esse videatur, summae pietatis est.

PL 8, 537A

実に、神に受け入れられ、使徒の伝承にかなうと思われるその判断にとどまり続けることは、この上ない敬虔のしるしである。

3

Tu quidem beatum te in hoc ipso existimare debes, qui totius propemodum orbis testimonio, dignus universae Ecclesiae episcopatu judicatus sis. Nam cum omnes te apud se episcopum esse ambiant, hanc tuam felicitatem sine controversia adaugent.

PL 8, 537A

汝は実に、ほぼ全世界の証言によって、全教会の司教職にふさわしいと判断されたこと、まさにそのことにおいて、自らを幸いなる者と見なすべきである。実に、すべての者が汝を自分たちの司教として求めようとするとき、彼らは疑いなく汝のこの幸いをいっそう大きくするのである。

4

Verum rectissime fecit prudentia tua, quae et mandata Dei, et apostolicam atque ecclesiasticam regulam custodire statuit, episcopatum Antiochensis Ecclesiae repudians, et in eo potius permanere desiderans, quem Dei mandatu ab initio suscepisset.

PL 8, 540A

しかし、神の戒めと使徒的かつ教会的な規範を守ることを決めた汝の思慮深さは、アンティオキア教会の司教職を辞退し、むしろ神の命によって初めより引き受けたその職にとどまることを望んで、まことに正しく行動した。

5

Porro hac de re ad populum litteras dedi, et ad collegas tuos, qui quidem etiam ipsi de iisdem rebus ad me scripserant. Quas ubi sanctitas tua perlegerit, facile cognoscet, me, quoniam refragari ipsis justitia videbatur, divini numinis impulsu ad eos scripsisse.

PL 8, 540A

さらに私はこのことについて、民に対しても書簡を送り、また同じ件について私に書き送ってきた汝の同僚たちに対しても書簡を送った。汝の聖性がこれを読み通すならば、正義が彼らに逆らうと思われたがゆえに、私が神威の促しによって彼らに書き送ったことを、容易に知るであろう。

6

Eorum consilio etiam prudentiam tuam interesse oportebit, ut hoc ipsum in Antiochenorum Ecclesia constituatur. Divinitas te servet, frater carissime.

PL 8, 540A

汝の思慮深さもまた、このことがアンティオキア人の教会において定められるよう、彼らの協議に加わることが必要であろう。神性が汝を守らんことを、いと親愛なる兄弟よ。

Epistola XXX, Prooemium

第XXX通 冒頭PL 8, 540B
1

[0539] Victor Constantinus Maximus Augustus, Macario et caeteris episcopis Palaestinae.

PL 8, 540B

勝利者コンスタンティヌス、至高のアウグストゥスより、マカリオスおよびパレスチナのその他の司教たちへ。

Epistola XXX, Caput I

第XXX通 第I章PL 8, 540B
1

Sanctissimae socrus meae vel hoc unum maximum erga vos beneficium est, quod sceleratorum quorumdam nefariam audaciam, quae apud vos hactenus occulta fuerat, suis ad nos datis litteris indicavit: ut quod diu neglectum est crimen, etiamsi sero, attamen necessario competenti cura et animadversione a nobis emendetur.

PL 8, 540B

私のいと聖なる岳母が諸君に対してなしたこの上ない恩恵の一つは、まさにこれである。すなわち、諸君のもとにこれまで隠されていたある邪悪な者どもの忌まわしい大胆さを、我々に宛てた自らの書簡によって知らせてくれたことである。これによって、久しく見過ごされてきたこの犯罪が、たとえ遅くとも、しかるべき配慮と処罰とをもって、必要な限り我々によって正されることになる。

2

Est enim revera impietas gravissima, ut loca sancta detestandis piaculis inquinentur. Quidnam vero illud est, fratres carissimi, quod cum vestram subterfugerit solertiam, nostra, ut diximus, socrus ob divini cultus reverentiam tacere non potuit? I. Quod Servator noster ibidem visus est Abrahae. [0539]

PL 8, 543B

実に、聖なる場所が忌まわしい罪によって汚されるとは、まことにこの上なく重い不敬虔である。しかし、いと親愛なる兄弟たちよ、諸君の目ざとさから逃れていながら、我々の岳母が、すでに述べたように、神への礼拝への畏敬のゆえに黙っていることができなかった、その事とはいったい何であろうか。一。我々の救い主がそこでアブラハムに現れたこと。

Epistola XXX, Caput II

第XXX通 第II章PL 8, 543B
1

Locus ille qui ad quercum Mambre vocitatur, in quo Abrahamum habitasse comperimus, fertur a superstitiosis quibusdam hominibus omni modo contaminari.

PL 8, 543B

マンブレの樫の木のもとと呼ばれるかの場所――そこにアブラハムが住んでいたと我々は知っている――は、迷信深いある者たちによってあらゆる仕方で汚されていると伝えられている。

2

Nam et simulacra omni digna exitio juxta illam arborem erecta esse; et aram proxime exstructam, et impura sacrificia assidue illic peragi, ad nos relatum est.

PL 8, 543B

実に、あらゆる滅びにふさわしい像がかの木のかたわらに立てられ、その近くに祭壇が築かれ、汚れた生贄がそこで絶えず捧げられていると、我々に報告があった。

3

Quod quoniam et alienum a temporibus nostris, et ipsius loci sanctimonia indignum videtur, sciat Gravitas Vestra mandatum a nobis esse per litteras Acacio viro perfectissimo, Comiti et amico nostro, ut sine ulla dilatione et simulacra omnia quae memorato in loco reperta fuerint, igni tradantur, et ara funditus evertatur: Utque omnes qui post jussionem nostram impium aliquid admittere eo loco ausi fuerint, debito supplicio afficiantur.

PL 8, 543B

これは我々の時代にそぐわず、その場所の聖性にふさわしくないと思われるので、諸君の重厚さは、我々が最も完全なる人物、我々の伯にして友であるアカキオスに書簡をもって命じたことを知るがよい。すなわち、いささかの遅滞もなく、かの場所で見出されるすべての像を火に投じ、祭壇を根こそぎ取り除くこと、そして我々の命令のあとに、その場所で何か不敬なことをあえて犯そうとする者があれば、皆ふさわしい刑罰に処せられること、である。

4

Quem quidem locum puro basilicae aedificio exornari praecepimus, ut idoneus sanctis viris consessus efficiatur.

PL 8, 544A

その場所には、清浄な聖堂の建物をもって飾るよう我々は命じた。聖なる人々にふさわしい集いの場となるように。

5

Quod si quid adversus praeceptum nostrum geri contigerit absque mora ad clementiam nostram litteris vestris illud referri oportebit, ut quicumque deprehensus fuerit, tanquam violatae legis reus extremo supplicio afficiatur.

PL 8, 544A

もし我々の命令に反することが行われたならば、遅滞なく諸君の書簡によって我々の慈悲に報告されるべきである。捕らえられた者は誰であれ、法を犯した罪により極刑に処せられるように。

6

Neque enim ignoratis, universorum Dominum ac Deum illic primum Abrahae visum cumque eo collocutum esse. Illic sacrosanctae legis observantia primum coepit. Illic primum Servator ipse una cum duobus angelis praesentiae suae copiam Abrahae fecit.

PL 8, 544A

実に、諸君も知らぬわけではあるまい。万物の主にして神が、そこで初めてアブラハムに現れ、彼と語り合ったことを。そこで、この上なく聖なる律法の遵守が初めて始まったのである。そこで、救い主自らが二人の天使とともに、初めてアブラハムにその臨在を示したのである。

7

Illic Deus primum hominibus apparuit. Illic Abrahae de futura ipsius progenie praedixit, atque illico pollicitationem implevit. Illic multo ante nuntiavit, plurimarum gentium patrem atque auctorem ipsum futurum.

PL 8, 544A

そこで、神は初めて人々に現れた。そこで、神はアブラハムに、彼の未来の子孫について予告し、直ちにその約束を果たした。そこで、神ははるか以前に、彼が多くの民族の父にして始祖となるであろうと告げた。

8

Quae cum ita sint, aequum esse videtur ut locus ille nostra cura ac diligentia, tum ab omni piaculo purus conservetur; tum in pristinam sanctitatem restituatur, ut inposterum praeter cultum omnipotenti Deo ac Servatori nostro omnium Domino congruentem, nihil in eo loco peragatur.

PL 8, 544B

これらのことがそのとおりであるならば、我々の配慮と勤勉とによって、かの場所があらゆる罪穢れから清く保たれ、また、もとの聖性へと回復されるのは当然のことと思われる。今後、全能の神、そして万物の主である我々の救い主にふさわしい礼拝以外、その場所では何ごともなされぬように。

9

Quod quidem cum debita sollicitudine a vobis convenit observari, si quidem voluntatem meam, quae ex Dei cultu praecipue dependet, adimplere, uti confido, gravitas vestra desiderat. Divinitas vos servet fratres carissimi.

PL 8, 544B

これは、しかるべき心配りをもって諸君によって守られるべきことである。神への礼拝にとりわけかかわる私の意志を、私が信じるように諸君の重厚さが果たそうと望むのであれば。神性が諸君を守らんことを、いと親愛なる兄弟たちよ。

Epistola XXXI, Prooemium

第XXXI通 冒頭PL 8, 544B
1

[0543] Victor Constantinus Maximus Augustus, Theodoto, Theodoro, Narcisso, Aetio, Alpheo, et reliquis episcopis qui sunt Antiochiae.

PL 8, 544B

勝利者コンスタンティヌス、至高のアウグストゥスより、テオドトス、テオドロス、ナルキッソス、アエティオス、アルフェオス、およびアンティオキアにいるその他の司教たちへ。

Epistola XXXI, Caput I

第XXXI通 第I章PL 8, 544C
1

Legi litteras a vestra sanctitate scriptas, et Eusebii collegae vestri prudens propositum magnopere laudavi.

PL 8, 544C

私は諸君の聖性によって書かれた書簡を読み、諸君の同僚エウセビオスの思慮深い決意を大いに称賛した。

2

Cumque cuncta quae gesta sunt partim ex vestris, partim ex perfectissimorum virorum, Acacii et Strategii comitum litteris cognovissem, remque ut decebat accurate expendissem, scripsi ad populum Antiochenum, quid Deo acceptum et Ecclesiae congrum esset.

PL 8, 546B

そして、なされたことのすべてを、一部は諸君の書簡から、一部は最も完全なる人物である伯アカキオスとストラテギオスの書簡から知り、その事をふさわしく正確に検討したうえで、私はアンティオキアの民に対して、何が神に受け入れられ、教会にふさわしいことであるかを書き送った。

3

Ejus epistolae exemplum his litteris subjici praecepi, ut et vos cognoscere possitis, quidam ego juris ratione provocatus scripserim ad populum Antiochenum, quandoquidem hoc litteris vestris continebatur, ut juxta populi et prudentiae vestrae suffragium ac voluntatem, Eusebius sanctissimus Caesariensium episcopus Antiochenae Ecclesiae praesideret, ejusque curam susciperet.

PL 8, 546B

私はその書簡の写しをこの書簡に添えるよう命じた。それは、いかなる理にかなった動機に促されて私がアンティオキアの民へ書き送ったかを、諸君もまた知ることができるようにするためである。すなわち、諸君の書簡には、民と諸君の思慮深さの賛意と意志とに従って、いと聖なるカエサレアの司教エウセビオスがアンティオキア教会を統べ、その世話を引き受けるべきである、とあったからである。

4

Ac litterae quidem Eusebii, Ecclesiasticae legi maxime consentire videbantur. Convenit tamen ut nostra quoque sententia vestrae prudentiae innotescat.

PL 8, 546B

そして、エウセビオスの書簡は、教会の法に最もよく一致していると思われた。とはいえ、我々の判断もまた諸君の思慮深さに知らされるのがふさわしい。

5

Etenim relatum est ad nos, Euphornium presbyterum civem Caesareae quae est in Cappadocia, et Georgium Arethusiorum civem, itidem presbyterum, quem Alexander ad hunc ordinem in urbe Alexandrina promovit, viros esse in doctrina fidei probatissimos.

PL 8, 546B

実に、カッパドキアにあるカエサレアの市民である司祭エウフロニオス〔底本の綴りは Euphornium。Euphronium の崩れと見て、エウフロニオスと取った〕と、同じく司祭であり、アレクサンドロスがアレクサンドリアの都市においてこの位に昇進させたアレトゥサの市民ゲオルギオスとが、信仰の教えにおいて最も評価の高い人物であると、我々に報告があった。

6

Placuit itaque significare prudentiae vestrae, ut hos viros, et alios quos ad episcopatum idoneos judicaveritis, in medium proferentes, ea decernatis quae apostolorum traditioni consentiunt.

PL 8, 546B

それゆえ、これらの人物、また諸君が司教職にふさわしいと判断する他の人々を、公けの場に立てたうえで、使徒の伝承にかなうことを決するようにと、諸君の思慮深さに知らせるのがよいと思われた。

7

His enim praestructis, vestra prudentia juxta Ecclesiae regulam et apostolicam traditionem ita hanc electionem dirigere poterit, quemadmodum ecclesiasticae disciplinae ratio postulat. Divinitas vos servet, fratres carissimi.

PL 8, 546B

実に、これらのことが前もって整えられれば、諸君の思慮深さは、教会の規範と使徒の伝承とに従って、教会の規律の理が求めるとおりに、この選挙を導くことができるであろう。神性が諸君を守らんことを、いと親愛なる兄弟たちよ。

Epistola XXXII, Prooemium

第XXXII通 冒頭PL 8, 546B
1

[0545]

PL 8, 546B

[0545]

Epistola XXXII, Caput I

第XXXII通 第I章PL 8, 551A
1

Ego quidem divinam custodiens fidem, lucis veritatis particeps fio; et veritatis fidem praeviam sequens, ad divinae fidei notitiam pervenio.

PL 8, 551A

私は、神的な信仰を守ることによって、真理の光にあずかる者となる。そして、道を先立つ真理への信仰に従うことによって、神的な信仰の知識へと至る。

2

Hac ratione sanctissimam, ut res ipsae confirmant, religionem agnosco; cujus cultum mihi magistrum esse profiteor ad sanctissimi Numinis notitiam hauriendam.

PL 8, 551A

この道によって、事実そのものが確証するとおり、私はいと聖なる宗教を認めるのである。そしてその礼拝が、いと聖なる神威の知識を汲み取るための師であることを、私は公言する。

3

Hujus ergo Dei auxilio fultus, ab ultimis usque oceani progressus finibus, universum orbem terrarum ad firmam spem salutis erexi.

PL 8, 551A

それゆえ、この神の助けに支えられ、私は大洋の果てから進み来て、全世界を確かな救いの希望へと立ち上がらせたのである。

4

Adeo ut provinciae omnes, quae tot tyrannorum dominatione oppressae, et continuis attritae calamitatibus propemodum defecerant, reipublicae vindicem tandem nactae, velut quibusdam medicinae fomentis restituae sint.

PL 8, 551A

かくして、多くの僭主たちの支配に押しつぶされ、絶え間ない災いに疲弊してほとんど滅びかけていたすべての属州は、ついに国家の擁護者を得て、いわば治療の湿布によるかのように回復されたのである。

5

Hunc ego Deum praedico: cujus vexillum Deo dicatus exercitus meus, humeris gestat, et quo aequitatis ratio postulat fertur; et ob haec ipsa illico celeberrimas victorias refert pro mercede.

PL 8, 551A

私はこの神を宣べ伝える。神に捧げられた我が軍勢は、この神の軍旗(ウェクシッルム)を肩に担い、公正の理が求めるところへと進む。そして、まさにこのことのゆえに、直ちにこの上なく輝かしい勝利を報酬として得るのである。

6

Hunc Deum sempiterna memoria coli a me profiteor: hunc in altissima sede positum pura et candida mente contemplor. I. Contra simulacra, et de glorificatione Dei. [0547]

PL 8, 551A

私はこの神が、私によって永遠の記憶をもって礼拝されることを公言する。私は、この上なく高き座に置かれたこの方を、純粋で清らかな心をもって仰ぎ見るのである。一。像に対して、また神の賛美について。

Epistola XXXII, Caput II

第XXXII通 第II章PL 8, 551A
1

Hunc flexis genibus invoco; omnem abominandum cruorem aversans, et odores insuaves ac detestandos; omnem denique terrenum fulgorem procul fugiens: quibus omnibus quasi sordibus pollutus scelestus ac nefandus superstitionis error, multos gentilium, totasque adeo nationes ad ima tartara detrusit.

PL 8, 551A

私は膝をかがめてこの方を呼び求める。あらゆる忌まわしい血を遠ざけ、不快で忌むべき臭気を退け、地上のあらゆる輝きを遠く逃れつつ。これらすべてによっていわば汚れに染まった、邪悪で忌まわしい迷信の誤りは、異教徒の多くを、そして国々全体をさえ、最下のタルタルスへと突き落としたのである。

2

Etenim quae summus omnium Deus pro sua erga homines benignitate atque providentia ad communem usum protulit in lucem, ea ad cujusque libidinem rapi haudquaquam sustinet.

PL 8, 551A

実に、万物の至高の神が、人間への慈愛と摂理とのゆえに、共通の用のために光のもとに現し出したものが、各人の欲望のままに奪い取られることを、神は決して許さない。

3

Sed puram duntaxat mentem et animum immaculatum ab hominibus postulat, hisque virtutis et pietatis actus quasi libra quadam expendit. Quippe modestiae et mansuetudinis operibus delectatur; mites diligens; turbarum auctores odio habens.

PL 8, 551A

しかし神は、人々にただ清い心と穢れなき魂とを求め、これらのものによって、いわば秤にかけるように、徳と敬虔の行いを量る。実に神は、慎ましさと柔和との業を喜び、柔和な者たちを愛し、騒擾を引き起こす者たちを憎む。

4

Et fidem quidem amat, infidelitatem vero supplicio afficit. Omnem cum arrogantia conjunctam dominationem destruens, superborum contumeliam punit.

PL 8, 551A

そして神は信仰を愛し、不信には刑罰を下す。傲慢と結びついたあらゆる支配を打ち砕き、高慢な者たちの侮辱を罰する。

5

Et homines quidem insolentia elatos ab ipsis ut ita dicam fundamentis subruit: humiles vero et injuriarum patientes, meritis praemiis afficit.

PL 8, 551A

そして、傲慢によって高ぶった人間たちを、いわばその基礎から覆し、謙虚で不正を耐え忍ぶ者たちには、ふさわしい報いを与える。

6

Hinc est quod imperat, et prudentiam regarium justum magni fatiens, auxilio suo illud corrobolem tranquillitate pacis perpetuo fovet. II. Contra tyrannos et persecutores, et de captivitate Valeriani. [0549]

PL 8, 551A

それゆえに神は治め、正しい王者の思慮深さ〔底本は regarium、次の corrobolem とともに語として成り立たない。ミーニュが並べて刷るギリシア語本文(「正しい王権を重んじ、自らの助けによって堅固にする」)に合わせ、regium、corroborat などの崩れと見て文意を汲んだ〕を大いなるものと認め、その助けによってこれを堅固にし、平和の静けさのうちに永く育む。二。僭主と迫害者に対して、またウァレリアヌスの捕囚について。

Epistola XXXII, Caput III

第XXXII通 第III章PL 8, 551A
1

Nec mihi ipse videor errare, mi frater, qui hunc unum Deum profitear, omnium auctorem ac parentem. Quem multi ex iis qui apud nos imperium tenuerunt, insano errore acti, pernegare quidem conati sunt.

PL 8, 551A

私自身、この唯一の神、万物の創造者にして親である方を公言することにおいて、誤っているとは思われない、我が兄弟よ。この神を、我々のもとで統治を握った者たちのうち多くは、狂った誤りに駆られて、断固として否認しようと試みた。

2

Sed eos omnes hujusmodi exitus quasi vindex oppressit, ut universum nunc hominum genus, illorum principum calamitates exempli vice proponat iis qui illos imitari studuerint.

PL 8, 551A

しかし、そのような彼らすべてを、いわば復讐者のごとき最期が打ちのめした。それゆえ、今や全人類は、あの支配者たちの災いを、彼らを真似ようとする者たちへの戒めの実例として掲げているのである。

3

Horum unus mihi videtur fuisse, ille quem divina vindicta instar fulminis ingruens, fugatum ex nostris regionibus vestras in terras transportavit: qui quidem suo dedecore atque ignominia tropaeum illud tantopere a vobis jactatum constituit. III. Quod persecutorum ruinam viderit, quodque jam ob Christianorum pacem laetatur. [0549]

PL 8, 551A

私には、彼らのうちの一人は、まさにあの者であったと思われる。神的な報復が雷のごとく襲いかかって我々の地方から追い払い、そちらの地へと運び去った、あの者である。彼は自らの恥辱と不名誉によって、そちらであれほど誇られている戦勝記念碑を打ち立てることになった。三。迫害者たちの没落を見たこと、そして今やキリスト教徒の平和のゆえに喜んでいること。

Epistola XXXII, Caput IV

第XXXII通 第IV章PL 8, 551A
1

Enimvero commode factum videtur, quod nostra quoque aetate hujusmodi homines manifestissime poenas dederunt. Nam et ego spectator fui exitus illorum, qui nuper iniquissimis jussionibus populum Deo consecratum exagitaverant.

PL 8, 551A

実に、我々の時代にもまた、このような人間たちが最も明白に罰を受けたということは、まことに幸いなことと思われる。私自身、つい先ごろ、この上なく不正な命令によって神に捧げられた民を苦しめた者たちの最期を、目の当たりにしたのである。

2

Proinde maximas Deo gratias ago, cujus singulari providentia cuncti mortales qui divinam legem observant, reddita sibi pace exultant ac gestiunt.

PL 8, 551A

それゆえ、私は神に最大の感謝を捧げる。その並外れた摂理によって、神の法を守るすべての人間たちは、平和を取り戻して歓喜し、喜び躍っているのである。

3

Ex quo plane mihi persuadeo, rectissime omnia ac tutissime se habere, cum per puram ac sinceram illorum religionem perque concordem de divino Numine sententiam omnes homines ad seipsum aggregare Deus dignetur. IV. Exhortatio ut Christianos in Perside agentes benevole complectatur. [0549]

PL 8, 551A

このことから私は、次のことをまったく確信するに至る。すなわち、神が、彼らの純粋で真実な宗教と、神威についての一致した見解とによって、すべての人間を自らのもとへ集めることをよしとするとき、万事はこの上なく正しく、この上なく安全なあり方をしているのだ、と。四。ペルシアに住むキリスト教徒を好意をもって抱くようにとの勧め。

Epistola XXXII, Caput V

第XXXII通 第V章PL 8, 551A
1

Quanta porro voluptate me affici censes, cum audio id quod mihi maxime in votis est, horum hominum multitudine, Christianorum scilicet (de his enim in praesentia loquor) nobilissima quaeque Persidis loca longe lateque esse decorata.

PL 8, 551A

さらに、私が何よりも願っていること、すなわち、この人々の多く――すなわちキリスト教徒たち(いま私が語っているのはこの人々についてである)――によって、ペルシアの最も貴い地々が遠く広く飾られていると聞くとき、私がいかほどの喜びに満たされるか、汝は察しがつくであろう。

2

Opto igitur ut et tuae res quam florentissimae, et illorum perinde sint florentissimae: hoc est ut tuae, sic illorum. Hoc enim modo summum omnium Dominum ac parentem Deum, propitium ac placatum habiturus es.

PL 8, 551A

それゆえ私は、汝の事もこの上なく栄えあるものであり、彼らの事もまた同じくこの上なく栄えあるものであることを望む。すなわち、汝の事がそうであるように、彼らの事もそうであってほしいのである。実にこの仕方によって、汝は万物の至高の主にして父なる神を、恵み深く、なだめられた方として持つことになるであろう。

3

Hos itaque, quando quidem talis tantusque es, tibi commendo. Hos quandoquidem pietate excellis, tibi in manum trado. Hos pro tua humanitate complectere. Sic enim et tibi ipsi et nobis, hac tua fide immensum beneficium praestabis.

PL 8, 552A

それゆえ、汝がまさにそのように偉大な者である以上、彼らを汝に託す。汝が敬虔において卓越している以上、彼らを汝の手に委ねる。汝の人間味をもって彼らを抱いてほしい。そうすることによって、汝はこの信義によって、汝自身にも、そして我々にも、計り知れない恩恵をもたらすことになるであろう。

Epistola XXXIII

第XXXIII通PL 8, 552A
1

[0551] Porro Antonii fama ad imperatores usque pervenit. Haec enim cum didicisset Constantinus Augustus, itemque filii ejus Constantius et Constans Augusti, illi tanquam patri scripsere, litteras mutuo ab illo accipere peroptantes.

PL 8, 552A

さらに、アントニオスの評判は皇帝たちのもとにまで達した。実に、アウグストゥスであるコンスタンティヌス、また彼の息子たちであるアウグストゥスのコンスタンティウスとコンスタンスは、これを知ると、あたかも父に対するかのように彼に書き送り、彼から返信を受け取ることを切に望んだ。

2

At ille nequaquam magni faciebat eas litteras, nec his acceptis epistolis gavisus est: sed talis erat qualis ante scriptas illas ab imperatoribus.

PL 8, 552A

しかし彼は、その書簡を少しも重んじることなく、これらの書簡を受け取っても喜ばなかった。彼は、皇帝たちがそれを書き送る以前と変わらぬ人であった。

3

Cum deferrentur autem hujusmodi litterae, accitis monachis, aiebat: Ne miremini si ad nos scribat imperator, homo cum sit; sed miramini potius quod legem hominibus scripserit Deus, et per proprium Filium, nobiscum locutus sit.

PL 8, 552B

このような書簡が届けられると、彼は修道士たちを呼び集めてこう言った。「皇帝が我々に書き送るとしても、彼もまた人間である以上、驚くことはない。むしろ驚くべきは、神が人間に律法を書き記し、自らの子を通して我々に語った、ということである。」

4

Et vero nolebat litteras illas accipere, aiens, se nescire ejusmodi litteris rescribere. Sed hortantibus monachis, aientibusque Christianos esse imperatores, periculumque fore ne se ita sperni indigne ferrent, concessit ut eae legerentur: atque rescripsit, laudans ipsos quod Christum adorarent, dabatque monita salutem spectantia: monebat item ne praesentia magni facerent; sed potius diei judicii recordarentur, scirentque Christum solum et aeternum esse imperatorem.

PL 8, 552B

そして実際、彼はその書簡を受け取ろうとせず、自分はこのような書簡にどう返信すればよいか分からない、と言った。しかし修道士たちが、皇帝たちはキリスト教徒であるから、このように軽んじられたと彼らが不当に受け止める危険があると勧めたので、彼は書簡が読まれることを許した。そして彼は返信をしたため、彼らがキリストを礼拝していることを称賛し、救いにかかわる勧告を与えた。同様に、現世のことを重んじないよう戒め、むしろ審判の日を思い起こし、キリストこそ唯一にして永遠の皇帝であることを知るようにと諭した。

5

Rogabat, ut humanitati studerent, ac curam justitiae pauperumque gererent. Quibus illi acceptis, laetabantur. Sic acceptus omnibus carusque fuit, eumque omnes patrem sibi esse rogabant.

PL 8, 552B

彼は、彼らが人間味を大切にし、正義と貧しい者たちへの配慮を担うようにと求めた。彼らはこれを受け取って喜んだ。このように彼はすべての人に受け入れられ、愛される者となり、すべての人は彼が自分たちの父であることを願ったのである。

Epistola XXXIV

第XXXIV通PL 8, 552C
1

[0551] Victor Constantinus Maximus Augustus, Eusebio. Arduum opus profecto est, et quod omnem dicendi vim superet, Christi mysteria pro dignitate explicare, et controversiam de pascha, ejusque originem, et plenam laboris atque utilitatis consummationem decenter exponere.

PL 8, 552C

勝利者コンスタンティヌス、至高のアウグストゥスより、エウセビオスへ。キリストの秘義をその尊厳にふさわしく解き明かし、また過越についての論争とその起源、そしてその労苦と有用性の全き完成とを、ふさわしく説き明かすことは、まことに困難な業であり、あらゆる言葉の力を超えるものである。

2

Nam res divinas ne ipsi quidem pro merito enarrare sufficiunt, qui eas cogitatione assequi valent.

PL 8, 552C

実に、神的な事柄については、それを思考によって捉えることのできる者たちでさえ、それにふさわしく語り尽くすには足りないのである。

3

Verumtamen eximiam tuam doctrinam et studii contentionem equidem supra modum admiratus sum; legique librum tuum perlibenter; utque in multorum qui divinae religionis observantiam sincere profitentur, manus ac notitiam perveniret, quemadmodum optaveras, mandavi.

PL 8, 552C

しかしながら、私は汝の卓越した学識と熱意の努力とを、まことに度を超えて称賛した。そして汝の書を大いに喜んで読んだ。そして、汝が望んでいたとおり、神的な宗教の遵守を心から公言する多くの人々の手と知識のもとに届くよう、私は命じた。

4

Cum igitur intelligas, quanta cum voluptate hujusmodi munera a solertia tua nobis obla a suscipimus, cura ut frequentioribus posthac sermonibus, quibus te innutritum esse profiteris, animum nostrum exhilares.

PL 8, 552D

それゆえ、汝の熟練からこのような贈り物が我々に差し出され、我々がいかに大きな喜びをもってこれを受け取ったかを汝が理解するならば、今後、汝が自ら養われていると公言するその言説を、いっそう頻繁に用いて我々の心を喜ばせるよう心がけてほしい。

5

Te vero currentem quod aiunt, ad consueta studia incitamus. Quippe cum non indignum operum tuorum interpretem qui ea in Latinum sermonem transferat, nactum te esse, tanta haec fiducia satis ostendat.

PL 8, 553A

実に、諺に言うところの「走っている者」である汝を、我々は常のならわしの研究へといっそう駆り立てる。実に、汝の著作をラテン語へと移し替えるにふさわしからぬことのない翻訳者を汝が得たことは、この大いなる確信が十分に示すところである。

6

Quanquam ejusmodi interpretatio, tam praeclarorum operum dignitatem consequi nullo modo potest. Divinitas te servet, frater charissime. Et haec quidem hac de re ejus fuit epistola.

PL 8, 553A

とはいえ、このような翻訳は、これほど卓越した著作の尊厳にはとうてい及び得ない。神性が汝を守らんことを、いと親愛なる兄弟よ。さて、この件についての彼の書簡はこのとおりであった。

7

De parandis autem divinis codicibus ad ecclesiasticas lectiones, ejusmodi litterae fuerunt.

PL 8, 553A

しかし、教会での朗読のために神的な聖典の写本を準備することについては、次のような書簡があった。

Epistola XXXV

第XXXV通PL 8, 553A
1

[0553] Victor Constantinus Maximus Augustus Eusebio. In ea urbe quae a nobis nomen sortita est, divina Servatoris nostri adjuvante providentia, maxima hominum multitudo ad sanctissimam Ecclesiam sese adjunxit.

PL 8, 553A

勝利者コンスタンティヌス、至高のアウグストゥスより、エウセビオスへ。我々の名を受け継いだあの都市において、我々の救い主の神的な摂理の助けにより、この上ない数の人々がいと聖なる教会に加わった。

2

Itaque cum cuncta illic maximum incrementum capiant, consentaneum imprimis videtur, ut plures quoque, in ea construantur Ecclesiae. Accipe igitur libenti animo id quod facere decrevi.

PL 8, 553B

それゆえ、そこではすべてのことが最大の増大を得ているのであるから、その地により多くの教会が建てられることこそが、何よりもふさわしいと思われる。それゆえ、私が行うことに決めたことを、快い心で受け取ってほしい。

3

Visum est enim id significare prudentiae tuae, ut quinquaginta codices divinarum Scripturarum, quarum apparatum et usum maxime necessarium Ecclesiae esse intelligis, in membranis probe apparatis, ab artificibus antiquariis venuste scribendi peritissimis describi facias; qui et legi facile, et ad omnem usum circumferri possint.

PL 8, 553B

すなわち、汝の思慮深さに次のことを知らせるのがよいと思われた。汝が、その備えと用が教会にとって最も必要であると理解している神的な聖典の写本を五十部、きちんと調製された羊皮紙に、優美な筆記に最も熟練した写字生たちによって書写させるように、ということである。それらは、読みやすく、あらゆる用途に持ち運ぶことができるものであるように。

4

Litterae porro a nostra clementia missae sunt ad rationalem dioecesis, ut cuncta ad eorum codicum confectionem necessaria praeberi curet. Tuae erit diligentiae, ut scripti codices quantocius apparentur.

PL 8, 553B

さらに、我々の寛仁より、管区の財務官へ書簡が送られ、それらの写本の作成に必要なものすべてが提供されるよう取り計らわせた。書かれた写本ができるだけ早く整えられるようにするのは、汝の勤勉にかかっている。

5

Caeterum duorum publicorum vehiculorum usum auctoritate hujus epistolae accipies. Sic enim quae eleganter descripta sunt, ad conspectum nostrum commodissime perferentur: uno scilicet ex ecclesiae tuae diaconis id ministerium obeunte.

PL 8, 553C

さらに、この書簡の権威により、汝は二台の公用馬車の使用を得るであろう。実に、こうすれば、優美に書写されたものを、我々のもとへ最も都合よく届けることができるのであり、汝の教会の助祭の一人がこの任にあたるのである。

6

Qui quidem ubi ad nos pervenerit, humanitatis nostrae experimentum capiet. Divinitas te servet, frater charissime.

PL 8, 553C

その者が我々のもとに到着したならば、我々の人間味の証しを受けるであろう。神性が汝を守らんことを、いと親愛なる兄弟よ。

Epistola XXXVI

第XXXVI通PL 8, 553C
1

Cum igitur voluntatem meam compertam habeas omnibus qui in Ecclesiam admitti expetunt absque impedimento ingressum praebeto.

PL 8, 553C

それゆえ、汝は私の意志を知った以上、教会に受け入れられることを望むすべての者に、妨げなく入場を与えるように。

2

Si quos autem Ecclesiae sociari cupientes te prohibuisse aut illis aditum interclusisse didicero, mittam quamprimum qui te jussu meo abdicet, et e sedibus transferat tuis.

PL 8, 556A

しかし、もし汝が、教会に加わることを望む者たちを妨げた、あるいは彼らへの門戸を閉ざしたと私が知ったならば、私は直ちに、私の命令によって汝を退け、汝の座から移す者を遣わすであろう。

Epistola XXXVII

第XXXVII通PL 8, 556A
1

[0555] Victor Constant. Maximus Augustus papae Athanasio. Litteris tuae prudentiae perlectis, in eam venii sententiam, ut putarim te rescriptis nostris adhortandum, ut populum Dei ad modestiam et misericordiam abduceres.

PL 8, 556A

勝利者コンスタンティヌス、至高のアウグストゥスより、司教アタナシオスへ。汝の思慮深さの書簡を読み通し、私は、神の民を慎ましさと慈しみへと導くよう、我々の返書によって汝を勧めるべきだという判断に至った。

2

Meo enim in animo haec inter praecipua habeo, ut et veritatem colam, et in mente semper justitiam conservem, iisque potissimum gaudeam, qui recta vitae via incedunt.

PL 8, 556A

実に私の心のうちには、真理を尊び、心のうちに常に正義を保ち、正しい人生の道を歩む者たちをこそ何よりも喜ぶこと、これらのことを何よりも大切なこととして持っている。

3

De illis autem omni execratione dignis Meletianis immanibus, inquam, et nefariis hominibus, qui quasi insania correpti stupent, et solummodo invidia et aemulatione et tumultibus ad scelera motum habent, nefariam suam mentem declarantes, ista mihi dicenda puto.

PL 8, 556B

しかし、あらゆる呪詛にふさわしいメレティオス派の者たち、すなわち、獰猛で忌まわしい人間たちについては――彼らはあたかも狂気に取り憑かれたかのように茫然とし、ただ嫉妬と張り合いと騒擾とによってのみ罪へと動かされ、その忌まわしい心を露わにしているのであるが――私は次のことを述べるべきだと思う。

4

Vides enim homines illos quos ipsi ferro interfectos aiebant in medio versari et vita frui.

PL 8, 556B

実に、彼らが剣によって殺されたと言っていたその人々が、実際には人々の間を行き来し、生きて存命していることを、汝は目にしているのである。

5

Quo ipso nullum unquam fuerit gravius praejudicium quodque tam clare eorum causam oneret, quam eos, quos ipsi necatos asseverabant, vivere, et luce frui, qui ipsi pro se causam dicere possunt.

PL 8, 556B

まさにこのことによって、これまでこれほど重大な不利な材料、また彼らの立場をこれほど明白に不利にするものはなかったであろう。すなわち、彼らが殺害されたと断言していたその人々が、生きており、光を享受しており、自ら自分のために弁明することができる、ということほどに。

6

Deinde et id quoque additum fuit Meletianorum criminibus: te nefario impetu irrumpentem, rapientemque populum, quod in sacratissimo loco repositum erat, confregisse: quo scelere nullum unquam profecto gravius esse posset, si quidem id ita factum et contestatum esset.

PL 8, 556B

さらに、メレティオス派の告発にはこうも付け加えられた。すなわち、汝が忌まわしい暴力をもって押し入り、この上なく神聖な場所に置かれていた杯〔底本は populum。poculum と読む〕を奪い取って打ち砕いた、と。もしこれがそのとおりに行われ、証立てられたのであれば、これより重大な罪は決してあり得なかったであろう。

7

At quodnam hoc genus criminationis? quaeve ista desultoria personarum transmutatio, et reorum diversitas, ut nunc in hunc, nunc in alium crimen conferant? quae res ipsa luce lucidior est, ipsos tuae prudentiae insidias tetendisse.

PL 8, 556C

しかし、これはいったいどのような種類の告発であろうか。この目まぐるしい人物の入れ替わりと、被告の食い違いとは、いったい何であろうか。今はこの者に、今度は別の者にと、罪状を負わせようとするとは。この事実そのものが、白日のもとに、彼ら自身が汝の思慮深さに対して罠を仕掛けたことを明らかにしている。

8

Denique quis jam deinceps homines istos tam multa ad noxam fingentes sequi velit? maxime cum ipsi seipsos in barathrum ducant; cumque in conspectu sit, eos fictarum et falsarum rerum accusatores esse.

PL 8, 556C

結局のところ、これほど多くの害悪をでっち上げるこの者たちに、今後いったい誰が従おうとするだろうか。とりわけ、彼ら自身が自らを深淵へと導いており、彼らが虚偽で偽りの事柄の告発者であることが明白である以上は。

9

Ut iterum dicam: quis eos sequi velit, et iter exitii praeceps inire, in quo illi soli mortalium spem salutis auxiliique constituunt?

PL 8, 556C

重ねて言おう。誰が彼らに従い、彼らだけが人間のうちで救いと助けの希望を置いている、その破滅への急な道に踏み込もうとするだろうか。

10

Si enim pura vellent conscientia ingredi, et bonae mentis meminisse, et sanum animum induere, facile intelligerent, nullam ipsis opem a Dei providentia expectandam esse, cum se talium rerum aemulatores ad suam perniciem praebeant.

PL 8, 556C

実に、もし彼らが清い良心をもって歩み、善き心を思い起こし、健全な精神を身につけようとするならば、自分たちがこのような事柄を張り合うことによって自らの破滅を招いている以上、神の摂理からいかなる助けも期待できないことを、容易に理解するであろう。

11

Hanc igitur, quam denuntio, non asperitatem, sed severitatem jure appellavero. Postremo etiam illud adjungimus, ut operam des quo ista quae scripsimus subinde ad populum recitentur; ut res ad omnium notitiam veniat; et praecipue ut illi qui ita agunt, et ad istum modum conversantur, recipiscere possint, quod ista quae nunc a nobis emendationis causa dicuntur, re ipsa et factis demonstrabuntur vera esse.

PL 8, 556D

それゆえ、私がここで告げるこのことを、私は正当にも、苛烈さではなく厳格さと呼ぶことにしよう。最後にこれも付け加える。汝は、我々がここに書いたことが、その後民に読み聞かされるよう努めてほしい。それは、この事が万人の知るところとなるためであり、とりわけ、このように振る舞い、このようなあり方をしている者たちが、今我々が是正のために語っていることが、事実と行いとによって真実であると示されるとき、悔い改めることができるようにするためである。

12

Ita cum in hoc negotio tanta sit malitiae importunitas, certum habeant, me ita decrevisse, atque hujus esse sententiae: si quid tale iterum moverint, non pro more ecclesiarum, sed pro legibus publicis memet meapte opera causae cognitionem suscepturum: ac deinde cognoscent, se non solum humani generis, sed etiam divinae disciplinae latrones esse. Deus te servet, frater dilecte.

PL 8, 556D

このように、この件において悪意の執拗さがこれほどまでに大きい以上、彼らは、私がこう決したこと、また私の判断がこのようなものであることを確かなこととして知るがよい。すなわち、もし彼らが再びこのようなことを引き起こすならば、私は教会の慣例によってではなく、公の法に従って、自ら自分の労苦によってこの件の審理を引き受けるであろう、と。そしてそのとき、彼らは自分たちが人類だけでなく、神的な規律にとっての盗賊でもあることを知るであろう。神が汝を守らんことを、愛する兄弟よ。

Epistola XXXVIII

第XXXVIII通PL 8, 557A
1

[0557] Admodum gratae mihi fuere prudentiae tuae litterae, ex quibus quae peroptabam scire didici, te scilicet omni deposita simultate, cum ecclesia, ut par erat, communicasse, et cum Athanasio episcopo reverendissimo in plenam concordiam venisse.

PL 8, 557A

汝の思慮深さの書簡は、私にとってこの上なく喜ばしいものであった。それによって、私が何より知りたいと願っていたこと、すなわち、汝があらゆる敵意を捨て去り、ふさわしいとおり教会と交わりを結び、この上なく尊敬すべき司教アタナシオスと完全な一致に至ったことを、私は知ったのである。

2

Scito igitur te eo nomine a nobis summopere laudari, quod relicto omni jurgio, rem Deo gratam perfeceris, societatemque requisieris cum Ecclesia.

PL 8, 557A

それゆえ、あらゆる争いを捨てて神に喜ばれることを成し遂げ、教会との交わりを求めたことのゆえに、汝が我々から大いに称賛されていることを知るがよい。

3

Quo igitur optata assequare, tibi permittendum putavi, ut inscenso publico vehiculo, ad exercitum meae clementiae properes. Tuum deinceps erit nihil cunctari.

PL 8, 557A

それゆえ、汝が望みを遂げることができるよう、私は汝に、公用馬車に乗って、我が寛仁の軍勢のもとへ急行することを許すべきだと考えた。今後、いささかもためらわないことは汝の務めである。

4

Sed cum haec tibi epistola publici vehiculi copiam faciat, ad nos quamprimum accedas, ut et voti compos efficiare, et postquam nos inviseris, congrua fruaris laetitia. Deus te conservet, frater dilecte.

PL 8, 557B

この書簡が汝に公用馬車の使用を与える以上、できるだけ早く我々のもとへ来るように。それは、汝が望みを叶え、我々を訪ねたのちに、ふさわしい喜びを享受できるようにするためである。神が汝を守らんことを、愛する兄弟よ。

5

Hic ille fuit conspirationis exitus: quo peracto, Meletiani a proposito sunt aversi: at Eusebiani ne ita quidem cessavere, illis sequidem non Meletiani, sed Ariani curae erant; veriti scilicet, ne illorum deficiente opera, histriones, rei quam inducere volebant artifices, non suppeterent.

PL 8, 557B

これが、その陰謀の結末であった。これが果たされると、メレティオス派の者たちはその企てから遠ざかった。しかし、エウセビオス派の者たちはそれでもなお止まなかった。実に、彼らが気にかけていたのはメレティオス派ではなく、アレイオス派のことであった。彼らの働きが尽きることで、自分たちが持ち込もうとしている芝居のための役者たちが足りなくなることを恐れたのである。

6

Quare Meletianis iterum concitatis, auctores sunt imperatori, ut synodum denuo Tyri jubeat congregari.

PL 8, 557B

それゆえ、彼らはメレティオス派を再び煽り立て、再びテュロスに教会会議を招集するよう命じることを皇帝に勧めたのである。

7

Tum comes Dionysius mittitur, satellitium militare Eusebianis datur, Macarius vinctus sub militum custodia Tyrum adducitur: meque imperator litteris compulit suis, ut vel invitus isthuc me conferrem.

PL 8, 557B

そこで伯ディオニュシオスが遣わされ、軍の護衛がエウセビオス派に与えられ、マカリオスは縛られて兵士の監視のもとテュロスへ連行された。そして皇帝は、その書簡によって私を、たとえ不本意であってもかの地へ赴くようにと強いたのである。

8

Sed totam conspirationis seriem cognoscere licitum est ex episcoporum Aegyptiorum litteris. Hujus autem ordiendae consilium enarrare operae pretium fuerit; ut hinc eorum adversum nos malignitatem vafritiemque animadvertere quisque valeat.

PL 8, 557C

しかし、この陰謀の一部始終は、エジプトの司教たちの書簡から知ることができる。この企ての起こされた経緯を語ることは、労するに値するであろう。それによって、彼らの我々への悪意と狡猾さとを、誰もが見て取ることができるように。

9

In Aegypto, Lybia et Pentapoli episcopi sunt prope centum; quorum nullus nos accusavit, nullus nos presbyter criminatus est, nullus e populo oblocutus: sed Meletiani jam olim a Petro ejecti, Arianique insidias inter se diviserant; ita ut illi accusandi, hi judicandi sibi partes vindicarent.

PL 8, 557C

エジプト、リビア、ペンタポリスには、およそ百人の司教がいる。そのうち誰一人として我々を告発した者はなく、誰一人として我々を非難した司祭もなく、民のうちにも異を唱えた者はなかった。しかし、かつてペトロスによって追放されていたメレティオス派の者たちと、アレイオス派の者たちとは、互いに罠を分担していた。すなわち、前者は告発する役を、後者は裁く役を自分たちのものとして要求していたのである。

10

Verum nos Eusebium sociosque recusavimus, quod essent nobis haereseos causa inimici: dehinc eum qui accusator ferebatur, nequaquam presbyterum esse planissimum fecimus hoc argumento.

PL 8, 557C

しかし我々は、エウセビオスとその仲間たちを拒んだ。彼らが異端のゆえに我々の敵であったからである。次いで、告発者とされていた者が決して司祭などではないことを、次のような論拠によって我々は極めて明白にした。

11

Quando ad ecclesiae communionem admissus est Meletius (quod utinam nunquam factum fuisset) beatae vir memoriae Alexander ejus exploratam habens calliditatem, catalogum ab eo postulavit eorum episcoporum, quos se aiebat in Aegypto habere: necnon presbyterorum et diaconorum Alexandrinorum qui e suis essent, aut si quos haberet in Alexandrino agro: quod eo egit consilio Alexander Papa, ut ne Meletius, Ecclesiae potestate confidenter assumpta, multas venderet ordinationes, neu quotidie mendaciis suis novos pro libidine subjiceret.

PL 8, 557D

メレティオスが教会の交わりに受け入れられたとき(願わくは、そのようなことが決して起こらなければよかったのだが)、幸いなる記憶の人アレクサンドロスは、彼の狡猾さをよく見抜いていたので、彼が自分はエジプトに有していると称する司教たちの名簿、また彼に属するアレクサンドリアの司祭・助祭たち、あるいはアレクサンドリアの地に彼が有する者たちの名簿を、彼に求めた。司教アレクサンドロスがこの策を講じたのは、メレティオスが教会の権力を大胆にも我がものとして、多くの叙階を売り渡したり、日ごとにその虚言によって新たな者たちを欲するがままに紛れ込ませたりすることのないようにするためであった。

12

Eorum igitur qui in Aegypto essent e suis, hoc breviarium edidit. (Vid. hoc. Brev. Athan. Apol., p. 187.)

PL 8, 560A

そこで、彼はエジプトにいる彼に属する者たちについて、この名簿を公にした。

Epistola XXXIX

第XXXIX通PL 8, 560A
1

[0559] Constantinus Maximus Augustus populo catholicae per Alexandriam Ecclesiae. Dilecti fratres, saluto vos, invocans Deum, summum meae voluntatis testem, et nostrae legis creatorem, qui omnium vitae praesidet, et discordias odit. Verum quidnam potissimum dicam?

PL 8, 560A

コンスタンティヌス、至高のアウグストゥスより、アレクサンドリアにある公同の教会の民へ。愛する兄弟たちよ、私は、我が意志の至高の証人であり、我々の律法の創造者であり、万人の命を司り、不和を憎む神を呼び求めつつ、諸君に挨拶を送る。しかし、何よりもまず何を言うべきであろうか。

2

An sedicet nos bene valere? Verum id quidem, sed multo felicius agere liceret, si vos mutuo, excussis odiis, amaretis: rixosorum enim hominum procellis occurrere debemus, quod portus dilectionis a vobis relictus sit. O rem absurdam!

PL 8, 560A

我々が息災であると言うべきだろうか。それはそのとおりであるが、もし諸君が憎しみを振り払って互いに愛し合うならば、はるかに幸いに事を運ぶことができるであろう。実に、我々は、愛の港が諸君によって見捨てられたがゆえに、争い好きな人間たちの嵐に立ち向かわねばならないのである。おお、なんと理不尽なことか。

3

Vah! quantae quotidie calamitates per invidiam omnia miscentem existunt! unde fit ut populus Dei infamia laboret.

PL 8, 560B

ああ、すべてを掻き乱す嫉妬によって、日々いかに多くの災いが生じることか。それゆえに、神の民は悪評に苦しめられているのである。

4

Quo igitur justitiae fides recessit, cum tantarum tenebrarum caligine obvolvamur? neque id tam ex errore, qui multiplex est, quam malignorum hominum vitiis, dum et propugnatores verecundiae sustinemus, et eos qui aequitatem et veritatem profligant, etiam cum id sensibus nostris percipiamus, negligendos putemus.

PL 8, 560B

それでは、正義への信はどこへ退いてしまったのか。これほど大きな闇の霧に我々が包まれているとは。それは、多様である誤りからというよりも、むしろ悪意ある人間たちの悪徳からである。我々は慎みの擁護者たちを支持しながらも、公正と真理を打ち倒す者たちについては、それを我々の感覚によって知覚していながら、放っておいてよいと考えているのだから。

5

Quodnam id genus nostrae perversitatis, si inimicos non reprehendimus, sed latrocinio nos comites damus? Unde fit ut viam quamdam sibi facillime straverit, nemine repugnante, perniciosissima fraus.

PL 8, 560B

もし我々が敵を咎めず、むしろその盗みの仲間として自らを差し出すならば、これはいったいどのような種類の我々の倒錯であろうか。それゆえ、この上なく有害な欺きが、誰の抵抗も受けずに、いとも容易く自分の道を切り開くことになるのである。

6

Nullusne tandem sensus est ne pro dotibus quidem communis omnium naturae, si legis praecepta contemnenda duximus? Sed dixerit aliquis: Saltem charitas, prout ductus naturae est, reperitur.

PL 8, 560B

ついには、もし我々が律法の戒めを軽んじるべきものと考えるならば、万人に共通の本性の賜物にすら、何の感覚も残らないのではないか。しかし、ある者はこう言うかもしれない。少なくとも、本性の導きに従って愛は見出される、と。

7

Admodum scilicet, qui et Dei lege, et bono ingenio instructi, toleramus tamen inimicos turbationum et tumultuum facibus quasi incendia miscere: idque neque oculis praediti cernimus, neque legis sententia imbuti sentimus.

PL 8, 560C

なるほど、神の律法と善き生まれつきの心とを備えていながら、それでも我々は、敵どもが騒擾と混乱の炎によって、いわば火事を引き起こすのを許しているのである。そして、目を備えていながらそれを見て取らず、律法の教えに染まっていながらそれを感じ取らないのである。

8

Quantus igitur stupor nostram vitam incessit, cum nostrimet tam incurii simus, etiam Deo admonente? Quid igitur, num id mediocre aut tolerabile malum est? Num pro hostibus habendi sunt?

PL 8, 560C

それでは、神が戒めているにもかかわらず、我々が自分自身にこれほど無頓着であるとは、いかほどの茫然が我々の命に取りついていることか。それでは、これはささやかな、あるいは耐えられる悪であろうか。彼らは敵として扱われるべきではないのか。

9

Nonne in domum et populum Dei ante oculos nostros per saevitiam debacchantur, et probra jaciunt scelerati illi? Jam quanta id cum vesania faciant, vobis ipsis cogitandum relinquo.

PL 8, 560C

あの邪悪な者どもは、我々の目の前で、神の家と民に対して、獰猛さをもって荒れ狂い、罵詈を投げつけているではないか。彼らがいかほどの狂乱をもってそれを行っているかは、諸君自身の考察に委ねよう。

10

Stulti enim illi in lingua sua sitam habent malitiam, plumbeasque iras ita secum circumferunt, ut seipsos mutuis vicibus feriant, et nos secum ad auctarium sui supplicii abstrahant.

PL 8, 560D

実に、あの愚かな者たちは、自分の舌に悪意を宿し、鉛のごとき怒りを身に帯びて、互いに打ち合い、我々をも自分たちの刑罰への上乗せとして引きずり込もうとしているのである。

11

Interim qui recta docet, hostis judicatur, qui autem invidiae vitium prae se fert, populum mansuetum (quod minime oportuit) invadit, devastat, absumit, et semetipsum ultro corrumpit, gloriatur, extollit, veritatem subverit, et fidem circumvenit, donec suae conscientiae cavernam et latibulum quaeritando inveniat.

PL 8, 560D

その間、正しいことを教える者は敵と見なされ、嫉妬の悪徳を身に帯びる者は、(決してあってはならないことだが)柔和な民を襲い、荒らし、貪り尽くし、進んで自分自身を堕落させ、誇り、驕り、真理を覆し、信を欺き、ついには自分の良心の洞穴と隠れ場を探し求めて見出すに至るのである。

12

Ferocitas igitur agrestis eos miseros facit, qui ita temere semetipsos, cum indigni sint, efferant, inclamantes: Hem scelera! illene presbyter sest, aut illene puer? Mea existimatio attingitur, mihi hoc ipsum debetur, ab illo ablatum est.

PL 8, 560D

それゆえ、野卑な粗暴さは、ふさわしくもないのにこれほど軽率に自分を誇示する哀れな者たちを生み出し、彼らはこう叫ぶ。「ああ、何たる罪か。あれが司祭なのか、あるいはあれが若造なのか。私の評判が傷つけられている。これは本来私に帰せられるべきものだ。それがあの者に奪われたのだ。」

13

Ego igitur omnibus spoliatis pro viribus nocebo. Luculentum insaniae tumultum dicas, si acies, conciliabula aut comitia istorum importunissimorum conventuum videas. O nostram in ecclesiam Dei perversitatem, spectaculumque maligni et dementis animi!

PL 8, 561A

「それゆえ私は、力の及ぶ限り、すべてを奪われた者たちに害を加えるであろう。」これらのこの上なく厚顔な集会の陣立てや会合や集まりを目にするならば、誰しもこれは明白な狂気の騒擾であると言うであろう。おお、神の教会に対する我々の倒錯よ、悪意と狂乱した心の見世物よ。

14

Nunquamne tandem pudefient? nunquamne semetipsi improbabunt? nunquamne in animo morsus sentient, ut vel nunc saltem contra imposturam et rixas dignum aliquid animo concipiant et sentire videantur? Vis sola invidiae est, suis fucis et pigmentis innitens.

PL 8, 561A

彼らは、ついに恥じ入ることは決してないのか。自分自身を咎めることは決してないのか。心のうちに疼きを感じ、せめて今こそ、欺きと争いに対してふさわしい何かを心に抱き、感じ取ることは決してないのか。あるのはただ、その化粧と塗料に依り頼む嫉妬の力のみである。

15

Sed tamen nihil mali isti adversus episcopum vestrum potuere. Mihi credite, fratres, nihil aliud studio habent, quam afflictis nostris temporibus nullum sibi locum poenitentiae in hac vita relinquere.

PL 8, 561A

しかし、それでもなお、彼らは諸君の司教に対して何の害も及ぼすことができなかった。私を信じてほしい、兄弟たちよ、彼らが熱心に求めているのはただ、我々のこの苦しい時代にあって、この世で悔い改めの余地を自分に少しも残さないようにすること、それだけなのである。

16

Ipsi igitur vobismetipsis auxilio estote: obtestor charitatem vestram, ipsi vos invicem diligite, et omni ope pro vestra concordia istos persequamini qui vestram concordiae gratiam demoliri student: Deumque prae oculis habentes, in mutua charitate consistite.

PL 8, 561B

それゆえ、諸君自身が自分自身の助けとなってほしい。私は諸君の愛に訴える。諸君自身が互いに愛し合い、諸君の一致という恩寵を破壊しようと努める者たちを、諸君の一致のためにあらゆる力を尽くして追及してほしい。そして、神を目の前に置いて、互いの愛のうちにとどまってほしい。

17

Ego enim episcopum vestrum Athanasium libenter recepi, eumque ut virum Dei allocutus sum. Vestri autem est, non mei judicii, ea de re cognoscere.

PL 8, 561B

実に私は、諸君の司教アタナシオスを喜んで迎え入れ、彼を神の人として語りかけた。しかし、そのことについて判断するのは、私の裁量ではなく、諸君の務めである。

18

Quantum autem attinet ad officium salutationis. colloquiique cum reverendissimo Athanasio, idoneum eum necessariumque arbitratus sum, qui vobis in sacris minister esset; ea est hominis in aequitate tuenda sedulitas: non indigna profecto, nec inepta nostrae pacificae religioni, ut quae dotes salutaris sententiae semper foveat, et rationis adhortamenta sequatur. Deus vos conservet, dilecti fratres.

PL 8, 561B

しかし、この上なく尊敬すべきアタナシオスへの挨拶と対話という務めに関する限り、私は彼が諸君にとって聖なる事柄における奉仕者としてふさわしく、必要な人物であると判断した。これは、公正を守ることにおけるこの人の勤勉さゆえである。それはまことに、我々の平和的な宗教にふさわしくないものでも不適切なものでもない。この宗教は常に救いに資する見解の賜物を育み、理の勧めに従うものだからである。神が諸君を守らんことを、愛する兄弟たちよ。

Epistola XL

第XL通PL 8, 561B
1

[0561] Jamdudum tuae gravitati significatum est, ut ad mea casira venires, quo posses nostro aspectu frui: unde vix satis mirari possumus, cur hoc abs te non extemplo factum fuerit.

PL 8, 561B

汝の重厚さには、我が陣営へ来て、我々に目通りすることができるようにと、久しく前から伝えられていた。それゆえ、なぜこれが汝によって直ちに実行されなかったのか、我々はいくら不思議に思っても足りないほどである。

2

Jam igitur publico curru conscenso, nostra castra adire propera, ut nostram benignitatem et studium erga te expertus, in patriam redire queas. Deus te conservet, charissime. Data ad quintum Kalendas Decembris.

PL 8, 561C

それゆえ、今すぐ公用馬車に乗り、我が陣営へと急いで来るように。汝への我々の慈愛と熱意を身をもって知り、故郷へ帰ることができるように。神が汝を守らんことを、いと親愛なる者よ。十二月のカレンダエの五日前〔十一月二十七日〕に発す。

Epistola XLI

第XLI通PL 8, 561C
1

[0561] Victor Constantinus Maximus Angustus ad sanctam synodum Tyri congregatum. Erat fortasse consentaneum, et ad praesentis temporis opportunitatem maxime accommodatum, carere omni contentione Ecclesiam catholicam, et Christi servos ab omnibus rixis solutos ac liberos esse.

PL 8, 561C

勝利者コンスタンティヌス、至高のアウグストゥスより、テュロスに集まった聖なる教会会議へ。公同の教会があらゆる争いを免れ、キリストの僕たちがあらゆる争いから解き放たれ自由であることは、恐らくふさわしく、現在の時勢に最もかなったことであったろう。

2

Sed quoniam nonnulli sceleratae cujusdam contentionis furore incitati, ac (ne quid gravius dicam) vitam sua professione indignam agentes, omnia turbare et miscere conati sunt (quod scelus super omnem calamitatem mihi sane positum esse videtur), propterea vos vestra (ut est in proverbio) sponte currentes hortor, ut nulla interposita mora, sed omni qua possitis celeritate, in unum locum confluentes, synodum instituatis, et egentibus opem feratis, in periculo positis fratribus medicinam adhibeatis, divulsa membra ad consensionem revocetis, errata omnia interea emendetis, dum ipsum tempus ferat, ut hisce tantis provinciis quae maxime decet concordiam restituatis, quam paucorum hominum delevit arrogantia.

PL 8, 561C

しかし、ある邪悪な争いの狂乱に駆られた者たちが、(もっと重い言葉は用いまいが)自らの信仰にふさわしからぬ生を送り、すべてを掻き乱し混乱させようと試みた以上――この罪は、私にはあらゆる災いにもまさるものと思われる――それゆえ私は、(諺にあるように)自ら進んで走っている諸君に勧める。いささかの遅れも置かず、可能な限りのあらゆる速やかさをもって一つの場所に集まり、教会会議を開き、困窮する者たちに助けを与え、危険にさらされた兄弟たちに手当てを施し、引き裂かれた肢体を一致へと呼び戻し、その間に、時が許す限りすべての誤りを正し、これほど偉大な諸属州に、少数の者の傲慢が滅ぼしてしまった、この上なくふさわしい一致を回復するように、と。

3

Nam hoc et Deo totius hujus universitatis domino gratum, et nobis quavis re vel optatissima magis jucundum, et vobis ipsis, si concordiam et pacem revocaveritis, magnae gloriae, vel omnium mortalium judicio consensuque futurum, plane arbitror.

PL 8, 564A

実に、これは、この宇宙全体の主なる神に喜ばれ、我々にとってはいかなる最も望ましいことよりも喜ばしく、そして、もし諸君が一致と平和とを取り戻すならば、諸君自身にとっても、すべての人間の判断と賛意によって、大いなる栄光となるであろうと、私は確信している。

4

Nolite igitur cunctari, sed acerrimo studio his quibus decet terminis praesentes controversias definite, ut pote qui cum omni puritate et fide coistis, quam in omni coetu prope clarissima voce Salvator noster, cui servimus, in primis flagitat.

PL 8, 564A

それゆえ、ためらうことなく、この上なく熱心な努力をもって、ふさわしい枠組みのうちに、現在の論争に決着をつけてほしい。諸君は、あらゆる集まりにおいて我々が仕える救い主が、ほとんど明瞭な声をもって何よりもまず求める、あの清さと信仰とをもって集ったのだから。

5

Nihil vero, quod est nostrarum partium, nostraeque prudentiae, deerit: nam quae litteris mihi vestris significastis, omnia curavi: scripsi ad quos volebatis episcopos, ut vestras curas et sollicitudines praesentia et laboribus suis adjuvarent.

PL 8, 564A

実に、我々の側の務め、我々の思慮に属することで、欠けることは何もないであろう。諸君が書簡によって私に知らせたことは、すべて私が取り計らった。諸君が望んだ司教たちに書き送り、彼らがその出席と労苦とをもって諸君の配慮と心労とを助けるようにさせた。

6

Misi etiam Dionysium consularem, ut omnium rerum gerendarum eos admoneat qui vestrae synodo adesse debent, maxime vero, ut idem animadversor sit et custos conservandae aequabilitatis et ordinis.

PL 8, 564A

また私は、執政官格総督ディオニュシオスを遣わした。彼が、諸君の教会会議に出席すべき者たちに、なされるべきすべてのことを促し、とりわけ、公平と秩序の保持の監督者にして守り手となるようにするためである。

7

Quod si quis (quod equidem non futurum arbitror) rejectos et spreto mandato nostro adesse noluerit, delegabimus aliquem, qui regia illum auctoritas in exilium ejectum docebit, hominem minime decere summi imperatoris praeceptionibus ad tuendam veritatem editis repugnare.

PL 8, 564B

もし誰か(そのようなことは起こるまいと私は思うが)、拒まれ、我々の命令を無視して出席を拒む者があれば、我々は誰かをその任に遣わし、王の権威をもって彼を追放し、真理を守るために発せられた至高の皇帝の命令に逆らうことは、人にとって決してふさわしいことではないと、彼に教えるであろう。

8

De caetero vestrae Sanctitatis partes sunt, non odio, vel gratia ulla, sed consentientibus studiis, secundum ecclesiasticam et apostolicam regulam, omnibus erratis errore aliquo admissis propriam curationem adhibere ut omni aliena contumelia Ecclesiam liberetis, et meas curas allevetis, et rebus turbatis per vos constitutis maximam vobis ipsi gloriam comparetis. Deus vos conservet, fratres dilecti.

PL 8, 564B

そのほかにも、諸君の聖性の務めは、憎しみによってでも何らかの恩顧によってでもなく、一致した熱意によって、教会的かつ使徒的な規範に従い、何らかの誤りによって犯されたすべての過失に、それぞれふさわしい手当てを施すことである。それは、教会をあらゆる不当な侮辱から解き放ち、私の労苦を軽くし、乱れた事態を諸君によって整えることで、諸君自身に最大の栄光をもたらすためである。神が諸君を守らんことを、愛する兄弟たちよ。

Epistola XLII

第XLII通PL 8, 564B
1

[0563] Hoc ubi rescriptum (inquit Athanasius, Apol. cont. Ar.) Ischyras dedisset, nihilo tamen minus eam denuo ubique pervulgant criminationem, ad ipsumque detulerunt imperatorem Constantinum, qui jam pridem accusationem de contracto calice Psammathiae nobis praesentibus audierat et inimicorum deprehenderat calumniam.

PL 8, 564B

イスキュラスがこの返答書を出したとき(とアタナシオスは『アレイオス派に対する弁明』の中で言う)、それでもなお彼らはこの告発を至るところで再び広め、皇帝コンスタンティヌス自身のもとへ持ち込んだ。皇帝はすでに以前、プサマティアでの聖杯損壊の告発を、我々が居合わせるところで聞いており、敵対者たちの中傷を見抜いていたのである。

2

Tum vero litteras Antiochiam ad Dalmatium censorem misit, cui homicidii causam audiendam committebat.

PL 8, 564C

そこで皇帝は、アンティオキアの監察官ダルマティウスへ書簡を送り、殺人の件の審理を彼に委ねたのである。

Epistola XLIII

第XLIII通PL 8, 564C
1

[0563] Religiosissimo sanctissimoque domino inostro imperatori Constantino Arius et Euzoius.

PL 8, 564C

この上なく敬虔にしていと聖なる我々の主、皇帝コンスタンティヌスへ、アレイオスとエウゾイオスより。

2

Nos quidem, sicut singularis tua erga Deum pietas, domine imperator, in mandatis dedit, fidem nostram scriptis prodidimus, et de Deo cum ipsi, tum caeteri qui nobiscum sunt, ita credere confitemur, ut sequitur: Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, et in Dominum Jesum Christum filium ejus, ex ipso ante omnia saecula genitum Deum Verbum, per quem omnia facta sunt, tum quae in coelis, tum quae in terris: qui descendit, et incarnatus est, et passus est, et resurrexit, et ascendit ad coelos, et iterum venturus est judicare vivos et mortuos.

PL 8, 564C

我々は、主なる皇帝よ、あなたの神への並外れた敬虔が命じたとおりに、我々の信仰を文書によって明らかにし、神について、我々自身も、また我々とともにいる他の者たちも、次のように信じることを告白する。我々は、全能の父なる唯一の神を信じ、その子である主イエス・キリスト――万世の前に父から生まれた神なる言葉であり、この方によって天にあるものも地にあるものもすべて造られた――を信じる。この方は降り、受肉し、苦しみを受け、甦り、天に昇り、再び生ける者と死せる者とを裁くために来るであろう。

3

Et in Spiritum sanctum. In carnis resurrectionem. In vitam venturi saeculi. In regnum coelorum. In unam catholicam Ecclesiam Dei, ab una orbis terrarum ora ad alteram usque se porrigentem.

PL 8, 564D

また聖なる霊を信じる。肉の復活を、来るべき世の命を、天の国を、そして全世界の一方の果てから他方の果てにまで及ぶ、唯一の公同なる神の教会を信じる。

4

Hanc fidem a sacrosanctis Evangeliis accepimus, ipso Domino suis discipulis dicente: Euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti.

PL 8, 564D

我々はこの信仰を、この上なく聖なる福音書から受け取った。主自らがその弟子たちにこう言ったのである。「行って、すべての国民に教えよ。父と子と聖なる霊との名において彼らに洗礼を授けつつ」。

5

Si vero ista non credimus, sicut universa catholica Ecclesia et scripturae docent, quibus quidem omnino fidem adhibemus; judex noster Deus sit in praesentia, et in futuro judicio.

PL 8, 565A

しかし、もし我々がこれらのことを、公同の教会全体と、我々がまったく信を置いている聖典とが教えるとおりに信じていないのであれば、神が現在においても、来るべき裁きにおいても、我々の審判者であるように。

6

Quapropter tuam pietatem obsecramus, imperator sanctissime, ut quoniam viri ecclesiastici sumus, et sensum tum ecclesiae, tum sacrarum litterarum tenemus, nos pro tua sanctimonia, quae et pacem conciliat, et Deum auguste veneratur, controversiis omnibus et inanibus argutiis sublatis, matri nostrae Ecclesiae scilicet adjungas: uti et nos et ecclesia tranquille vitam degentes, inter nos mutuo pro pacato et pio regni tui statu, et pro universo hominum genere omnes communiter consuetas preces peragamus.

PL 8, 565A

それゆえ、あなたの敬虔に懇願する、いと聖なる皇帝よ。我々は教会に仕える者であり、教会の心も、聖なる文書の心も保っているのであるから、平和をもたらし、神を厳かに崇敬するあなたの聖性により、あらゆる論争と空しい詭弁とを取り除いて、我々を我々の母なる教会に加えるように、と。それは、我々も教会も静かな生活を送りながら、あなたの王国の平穏で敬虔な状態のために、また全人類のために、互いに、そしてともに、常のとおりの祈りを捧げることができるようにするためである。