マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Liber de physicis › 全文

Liber de physicis 全文

Marius Victorinus · PL 8, 1295D–1310C

Caput I

第I章PL 8, 1295D
1

Rerum omnium conditorem Deum sensus hominum judicio naturali motuque cognoscit. Sed physici res ipsas admirantes, immo stupidi, vi miraculi caecati, totius creaturae conditorem ipsum obliti sunt.

PL 8, 1295D

万物の創造者である神を、人間の感覚は自然な判断と動きによって知る。しかし自然学者たちは、事物そのものに驚嘆し、いやそれどころか呆然として、驚異の力に目を眩まされ、あらゆる被造物の創造者そのものを忘れてしまった。

2

Quidam enim non esse Deum, sed natura a se generari omnia sine Deo, motu audacissimo contendunt.

PL 8, 1295D

というのも、ある者たちは、神は存在せず、万物は神なしに自然自身から生み出されると、きわめて向こう見ずな勢いで主張するからである。

3

Alii et Deum et naturam confitentes, aequalem rerum naturam Deo constituunt: quem quidem vim aiunt fecisse naturae, eo quod ab ipsa usurpando fabricasse docetur: rursus autem violentiam pati, ex eo quod ea quae ipse instituit, natura resolvit.

PL 8, 1296A

他の者たちは神も自然も認めながら、事物の自然を神と対等なものとして立てる。すなわち、神は自然から奪い取って造ったのだと教えられる点では、神が自然に暴力を加えたのだと言い、他方、神が定めたものを自然が解き崩すという点では、逆に神が暴力を被るのだと言う。

4

His duobus generibus adversantibus sibi, utrisque autem blasphemantibus, respondendum est: et primis his, puto, qui magis sunt audaciores, quosque diximus negare Deum, qui ex omni creatura sua manifestatur.

PL 8, 1296A

互いに相反するこの二つの部類には、いずれも冒瀆する者たちである以上、答えなければならない。まず、より大胆であると私が思う前者、すなわち、あらゆる被造物によって自らを顕す神を否定すると我々が述べた者たちに答えよう。

5

Quis enim ambigit ordinem, qui in rerum natura est, ab aliquo esse positum, non a se? cum tempora mensuras et cessionem sibi invicem tribuant: et sol quidem,licet clarior et efficacior sit, et virtutem maximam habens, minoribus sibi lunae choroque stellarum concedat noctu, nec diem ipsam in eodem spatio possit semper conservare: sidera et luna id ipsum quod habuerunt spatium potestatis admittant: ver, autumnus, hyems, et aestas praefinito spatio ordinati sperentur et veniant.

PL 8, 1296A

実に、事物の自然のうちにある秩序が、自らによってではなく、何者かによって据えられたことを、誰が疑うだろうか。もろもろの時は互いに尺度と譲歩を与え合っている。すなわち太陽は、より明るく、より力強く、最大の力を持ちながらも、夜には自分より劣る月と星々の群れに場を譲り、同じ長さで昼をつねに保つことができない。星々と月もまた、自分たちが持っていたのと同じだけの権力の範囲を受け入れる。春、秋、冬、夏は、あらかじめ定められた期間にしたがって秩序づけられ、期待され、到来する。

6

Et ipsis tamen temporibus aliquotiens vis infertur, ut non id agant semper quod speratur; sed prohibente aliquo, modum excedant. Quid oportet de mari, de fluviis, de terra, montibus caeterisque elementis, aut quae ex his nascuntur frugibus, sermonem protrahere? Accedamus nunc ad ea quae promissa sunt.

PL 8, 1296B

しかし、そのもろもろの時そのものにさえ、時に力が加えられ、期待されたことをつねに行うわけではなく、何かに妨げられて限度を超えることがある。海について、川について、大地、山々、その他の元素について、あるいはそこから生まれる産物について、これ以上語を連ねる必要があろうか。さて、約束したことに進もう。

Caput II

第II章PL 8, 1296B
1

Ipsa creatura aliquem fabricatorem sui enuntiat: nec enim ipsa, sibi generando, se rursus absumit; cum aliud sit propositum faciendi, aliud absumendi: et si rerum natura a se totum semper proferebat, totum quoque conservasset; maxime cum aeternam naturam dantes et sine initio, aeternam quoque illi virtutem dare cogantur: quae virtus cum in his quae generat invenitur, et ea quae generantur aeterna, et sine initio esse necesse est: quod quotidiana rerum natio falsum esse comprobat.

PL 8, 1296B

被造物そのものが、自らの造り手が誰かいることを告げている。なぜなら、被造物自身は、自らを生み出すことによって、自らを再び消し去りはしないからである。造ることの目的と、消し去ることの目的とは別のものである。また、もし事物の自然が常にそれ自身からすべてを生み出していたのであれば、すべてを保持してもいたはずである。とりわけ、自然を永遠であり無始のものとする者たちは、それに永遠の力をも与えざるをえなくなる。その力が、自然が生み出すものの内に見出されるのであれば、生み出されるものもまた永遠であり無始でなければならないことになるが、日々の事物の生成はそれが偽りであることを証している。

2

Et si dicatur semper esse res ipsas, ideo quia sibi invicem succedunt; tamen in singulis definitio nationis et resolutionis ostendit, singulis quoque in hoc vitio coartatis, per ipsam singularitatem omnibus vitium coaptari.

PL 8, 1296C

そして、事物そのものが互いに継起するがゆえに常に存在すると言われるとしても、個々のものにおける生成と解体の限界が示すのは、個々のものがこの欠陥に締めつけられている以上、まさにその個別性によって、すべてのものにこの欠陥が当てはまるということである。

3

Ita omnia nec sine definitione esse possunt, quae facta sunt: incipiunt enim et consummantur, crescunt et decrescunt. Ex quibus omnibus invenitur aliquis, qui vim infert naturae, ut semper id ipsum vitium patiatur.

PL 8, 1296C

こうして、造られたものはすべて限界なしには存在しえない。それらは始まり、終わりに至り、増大し、減少するからである。これらすべてのことから、自然に対して力を及ぼし、それがつねに同じ欠陥を被るようにしている何者かがいることが知られる。

Caput III

第III章PL 8, 1296C
1

Cognito itaque de rationibus ipsis physicis, quibus etiam sensus humanus semper confitebatur; nunc ad eos respondendum est, qui talem conditorem ponunt ita indigentem, ut non de suo fabricaret, sed alienum usurpando; ut non tantum indigens, sed etiam injustus inveniatur.

PL 8, 1296C

こうして、人間の感覚もつねに認めてきた自然の理そのものについて知られたところで、今度は、そのような創造者を、自分自身のものからではなく他人のものを奪い取って造るほどに欠乏した者として立て、その結果、創造者が欠乏しているばかりか不正でもあることになってしまう者たちに答えなければならない。

2

Quid enim illi cum aliena materie, si suam potuit habere? Ita coacti videntur confiteri Deum; non tamen intelligere Dei virtutem, neque mirari eum, qui tamquam homo ex materie proposita fabricaret.

PL 8, 1296D

実に、もし自分自身の質料を持つことができたのなら、彼に他人の質料が何の関わりがあろうか。こうして彼らは神を認めることを強いられているように見えるが、それでいて神の力を知解せず、あたかも人間のように差し出された質料から造る者として、神に驚嘆してもいない。

3

In tantum dignitatem ejus, ut putant, deponunt, ut ipsi materiam aequalem Deo per nativitatem efficiant, quae vim patiatur ab eo et faciat. Patitur enim, quando generat; facit, quando dissolvit; et uterque in irritum ducuntur.

PL 8, 1297A

彼らは、自分たちの考えでは、神の尊厳をこれほどまでに引き下げ、質料が生まれによって神と対等なものとなり、神から力を被りもすれば及ぼしもすると考えるに至る。というのも、質料は生み出すときには被り、解体するときには及ぼすからであり、そのいずれもが無に帰せられる。

4

Deinde ab his postulandum est, si nativitatis suae uterque proprietatem conservant? Nam si vincitur Deus, suam propriam in nativitate virtutem perdidit. Rursus materia si a Deo reformatur, nativitatis formam amisit.

PL 8, 1297A

次いで彼らに問わねばならない、両者はそれぞれの生まれの固有性を保っているのか、と。なぜなら、もし神が打ち負かされるのであれば、神はその生まれにおける固有の力を失ったことになり、逆に質料が神によって作り直されるのであれば、質料はその生まれの形相を失ったことになるからである。

5

Postea cum coepto opere id egit quod numquam, ita ut coacta a fabricatore generet; ad tempus virtutem aliquam accepit ab eo in proferendo. Quod si accepit quod non habuit, jam aeternitatis potentia excluditur per virtutem quam accepit.

PL 8, 1297A

その後、業に着手すると、質料はそれまで一度もしたことのないことを行った、すなわち造り手によって強いられて生み出すようになったのであるから、生み出すにあたって何らかの力を一時的に造り手から受け取ったのである。そして、もし持っていなかったものを受け取ったのだとすれば、受け取ったその力によって、もはや永遠であることの力は排除される。

6

Propter quod rogo unde probatur innata quae in forma nativitatis suae non permansit? Nec in virtute nec in eadem potest esse substantia, quae mutatur virtute, calore, forma, qualitate, viribus omnibus: innata esse non potest, quae tot vitiis et necessitatibus succumbit.

PL 8, 1297A

それゆえに私は問う、自らの生まれの形相のうちにとどまらなかったものが、どうして生まれざるものであると証されようか。力、熱、形相、性質、あらゆる力によって変化するものは、同一の力のうちにも、同一の実体のうちにもとどまりえない。これほど多くの欠陥と必然性に屈するものが、生まれざるものでありうるはずがない。

7

Quae cum est et probatur non innata, reliquum est ut, id quod est, nata factaque cognoscatur.

PL 8, 1297B

それが存在し、生まれざるものではないと証される以上、残るところは、それがまさにあるがままに、生まれかつ造られたものと知られることである。

Caput IV

第IV章PL 8, 1297B
1

Quam quidem nec plurimi dii, sed unus fecisse dinoscitur. Non enim propter diversitatem rerum aut virtutum plurimos esse ratio permittit deos; cum in una terra diversa genera herbarum, frugum, arborum, gignuntur diversis corporibus procreata, diversis coloribus ornata, diversis virtutibus roborata.

PL 8, 1297B

そしてこの質料を造ったのは、複数の神々ではなく、唯一の神であると知られる。事物や力の多様性のゆえに神々が複数であってよいとは、理は許さない。なぜなら、一つの大地のうちに、草木、穀物、樹木のさまざまな種類が生じ、さまざまな物体をもって生み出され、さまざまな色に彩られ、さまざまな力によって強められているからである。

2

Nempe et anima nostra cum una sit, diversas artium machinationes, disciplinarum doctrinas, formas institutorum, numerum mensurarum, sonorum elationes, rerum effectus, cogitationes, judicia rationum, constituit.

PL 8, 1297B

実に、我々の魂は一つでありながら、技術のさまざまな仕組み、学問のさまざまな教え、制度のさまざまな形、数量の尺度、音の高低、事物の作用、思考、理の判断を打ち立てる。

3

Quod si in tam minimis rebus uni substantiae tot rerum effectus conceditur; quanto magis illa divinitas harum ipsarum rerum genitrix una esse cognoscitur, quando tantae majestati diversitas rerum neque vim inferre, nec auferre potestatem potuerit?

PL 8, 1297C

もしこれほどわずかな事柄においてさえ、一つの実体にこれほど多くの事物の作用が許されるのであれば、まして、これらの事物を生み出したかの神性が唯一のものであると知られるのは、なおさらのことではないか。事物の多様性が、これほどの威厳に対して力を及ぼすことも、権力を奪うこともできないのだから。

4

Deinde interrogandum quibus generibus plurimos inducunt deos utrum ne omnium omnes creatores, an singularum rerum? Conditores omnium esse non possunt quia sufficit unus, ut dictum est.

PL 8, 1297C

次に問わねばならない、彼らはどのような部類において複数の神々を持ち出すのか、あらゆるものについてすべての神々が創造者であるのか、それとも個々の事物についてなのか、と。あらゆるものの創造者であることはできない、なぜならすでに述べたように一なる神で足りるからである。

5

Quod si plurimi dii hoc agere existimentur, omnis inferre necesse est singulis rebus quod donant. Unde imperfectum est quod ab uno infertur; deestque materiae caeterorum illatio, quia non sufficit id quod accepit ab uno. Et jam materia melior, quae omnium virtutes sola in se susceperit.

PL 8, 1297C

しかし、もし複数の神々がこれを行うと考えられるならば、すべての神が個々の事物にそれぞれ自分の与えるものをもたらすことが必要になる。そこから、一つの神からもたらされるものは不完全なものとなり、質料には他の神々のもたらすものが欠けることになる、なぜなら一つの神から受け取ったものだけでは十分でないからである。そしてそうなると、あらゆる神々の力を単独で自らのうちに受け取った質料の方が、むしろ優れたものとなってしまう。

Caput V

第V章PL 8, 1297D
1

Deinde non singulae res ab omnibus constitutae probantur: non ex iisdem subsistit lapis, quibus et arbor; neque arbor, ex quibus pecus; nec piscis genus, ex quibus ferae; nec serpentes, aut belluae, ex quibus homo: sed necesse est minus et amplius habere confiteri.

PL 8, 1297D

次に、個々の事物がすべての神々によって立てられたのではないことが証される。石は木と同じものから成り立ってはいないし、木は家畜と同じものから、魚の類は野獣と同じものから、蛇や獣は人間と同じものから成り立ってはいない。むしろ、少ないものと多いものとがあることを認めざるをえない。

2

Unde non singulorum omnes conditores esse noscuntur, neque in omnibus regnare. Cum non omnibus contulerint; nec non diversis generibus illatis, neque omnibus aequalibus (alterum enim ab alio differt). necesse est eos minus et amplius inferre, cognosci.

PL 8, 1297D

そこから、すべての神々が個々のものの創造者であるのではなく、すべてのものを統治しているのでもないと知られる。彼らはすべてのものに与えたのではなく、もたらされた種類も異なり、すべてが等しくもない(あるものは他のものと異なるからである)。それゆえ彼らが少なく、あるいは多くもたらすことが知られねばならない。

3

Ex qua illatione major minorque per potestatem suam invenitur: quae distantia divinitatem nativitatis unam constitutam omnibus esse non concedit: ex quo ad unum iterum innativitas pertinet, caeteris exclusis ab innativitate: unde natos esse necesse est.

PL 8, 1298A

このもたらしの多寡から、それぞれの権力によって大なるものと小なるものが見出される。この隔たりは、生まれの神性がすべてのものに等しく一なるものとして立てられることを許さない。そこから、生まれざることは再び唯一のものにのみ属し、他のものは生まれざることから除外される。ゆえに、それらは生まれたものであることが必要である。

4

Jam quoque nati, non a se, id quod sunt, habentes; nec a se virtutem habere, sed datam, comprobatur. Quod si a se non sunt, data quoque potestate utuntur; quemadmodum omnia fecisse dicentur, ipsi creaturae esse manifestati?

PL 8, 1298A

さらに、生まれたものは、自らがそうであるところのものを自分自身からは持っておらず、力もまた自分自身からではなく与えられたものとして持っていることが証される。もし彼らが自分自身によって存在するのでないならば、彼らは与えられた権力を用いているにすぎない。それなのに、どうして彼ら自身が被造物であることが明らかでありながら、すべてを造ったと言われえようか。

5

Et haec quidem omnia attingunt, si in singulis omnes conferant. Quod si non omnes, sed singuli singula regant, neque utatur alter alterius creatura, sed concidatur totum saeculum, singulis singula opera sua ad se trahentibus ac defendentibus, nec nos ipsi alterius creatura uti permittamus, et quemadmodum animantia vivere possunt discreta singula a caeteris?

PL 8, 1298A

そしてこれらのことすべては、もしすべての神々が個々のものに与っているのであれば、まさに当てはまることになる。しかし、もしすべての神々によってではなく、個々の神がそれぞれ個々のものを統べるのであれば、ある神が他の神の被造物を用いることもなく、それどころか、それぞれが自分の業をそれぞれ自分の方に引き寄せ、守り抜くことによって、世の全体が崩れ去ってしまうことになり、我々自身も他の被造物を用いることを許されなくなるだろう。そうなれば、生き物たちはどうして、互いから切り離された個々のものとして生きることができようか。

6

Quod si ob concordiam bonitatis suae permittunt ipsi quidem imbecillos, qui nisi per alterius creaturam stare suum facere non potuerint; nec ipsi suum regunt, sed usus. Quod si usus detinet, ille non regit; ex quo non esse cognoscitur.

PL 8, 1298B

しかし、もし彼ら自身がその善性の一致のゆえにこれを許すのだとすれば、彼らはまさに無力な者たちであり、他の被造物によらなければ自分のものを保つことすらできなかったことになる。そして自分のものを統べているのは彼ら自身ではなく、使用である。もし使用がそれを握っているのであれば、その者は統べてなどいないのであり、そこから、その者は存在しないと知られる。

Caput VI

第VI章PL 8, 1298B
1

Ac mundus ipse horum hominum insaniam comprimit, creatorem, rectorem, gubernatorem, dispensatorem suum ostendens. Quis enim pluvias alienis immittens, suae operationis aliena enutrit?

PL 8, 1298B

そして世界そのものが、自らの創造者、統治者、統率者、分与者を示すことによって、こうした人々の狂気を抑え込む。実に、誰が、他人のものへ雨を注ぎ入れながら、自分の働きとはかかわりのない他人のものを養うだろうか。

2

Quis temporum nocivas contrarietates, temperie interposita, ad utilitatem omnes sociavit? ventorum flatus, animationis causa, nascentium creationibus subministrat?

PL 8, 1298B

誰が、季節の有害な対立を、程よい調和を差し挟むことによって、すべてを益となるように結び合わせたのか。誰が、風の吹きつけを、生命を吹き込むために、生まれ来るものたちの創造のために供給するのか。

3

Deus quidem ex omni creatura dinoscitur, sicut scriptum est: Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum.

PL 8, 1298C

まことに神は、あらゆる被造物によって知られる。「もろもろの天は神の栄光を語り、大空はその手の業を告げる」と記されているとおりである。

4

Hic rerum omnium conditor, rector, gubernator, dispensatorque reperitur: quo cognito, prava contentione quidam, infirmitate animi sui ordinem rerum non comprehendentes, nec hoc ipsum intelligentes, quod nesciunt, calliditate animi causas ingerunt Deo; aut non ita fieri debuisse dicentes, ut caderent; aut ex eo quod cadunt, ignorantiam ei vel malitiam adscribendam.

PL 8, 1298C

この方こそ、万物の創造者、統治者、統率者、分与者であると見出される。この方が知られているのに、ある者たちは邪な論争によって、自分の心の弱さのゆえに事物の秩序を理解せず、自分が知らないというまさにそのことすら悟らず、心の狡猾さによって神に責めを負わせようとする。あるいは、それらが滅びるように造られるべきではなかったと言い、あるいは、それらが滅びるという事実から、神に無知や悪意を帰すべきだと言う。

5

Fecit enim ut sint: quod si evenit, ut non sint; aut ignoravit faciendo quod evenit; aut sciendo, volens liberare non potuit; aut cum possit, tradidit per malitiam.

PL 8, 1298C

実に神は、それらが存在するように造った。もし、それらが存在しなくなるという事態が生じたのであれば、神は造るにあたって起こることを知らなかったのか、あるいは知っていながら、救い出そうと欲しても果たせなかったのか、あるいはそれができたにもかかわらず、悪意によって引き渡したのか、のいずれかである。

6

Quorum neutrum ad divinitatem admittitur: nec enim fas est nescisse futura divinitatem, nec volentem liberare non potuisse, nec malitiam adscribi: qui voluit et fecit, ex eo quia voluntas faciendi, excludit malitiam negligendi.

PL 8, 1298D

このいずれもが神性に当てはめられることは許されない。なぜなら、神性が未来のことを知らなかったということも、救い出そうと欲しながら果たせなかったということも、悪意を帰されることも、許されないからである。欲して造った者においては、造ろうとする意志そのものが、放置するという悪意を排除するのである。

7

Quibus sublatis, tertium crimen iniciunt impossibilitatis Deo Quae omnia explicanda sunt. Nec enim malus est, qui voluit et fecit, et quia volens fecit. Qui potest omnia, aut potest quae vult, non erit imbecillus. Ita nec ignorantiae subjectus: qui cum semper sit, sine eo futura fieri non possunt.

PL 8, 1298D

これらが取り除かれると、彼らは第三の罪状として、神に無能を負わせる。これらすべてを説き明かさねばならない。すなわち、欲して造った者は悪しき者ではない。欲して造ったのだからである。すべてをなしうる者、あるいは自分が欲することをなしうる者は、無力ではありえない。同様に、無知に服してもいない。常に存在する者なくしては、未来の事柄は生じえないからである。

Caput VII

第VII章PL 8, 1299A
1

Jam ergo causam rerum requiramus, ne diu protrahendo sermonem, locum erroris seductoribus permittamus. Fecit omnia ut sint: sine dubio profitemur. Evenit ut non sint: nec hoc negare possumus.

PL 8, 1299A

さて、これ以上長く論を引き延ばして惑わす者たちに誤りの余地を与えぬよう、事の原因を今こそ探ろう。神はすべてを存在するように造った。これを我々は疑いなく告白する。それらは存在しなくなるという事態が生じた。これを我々は否定することができない。

2

Sed in eodem contraria esse non possunt, ut simul esse et non esse voluntati ejus contingat. Quia si fecit ut sint, semper vult ut sint: et si vult ut non sint, desinit id velle, quod volebat: quod quidem vitium in Deum cadere non potest.

PL 8, 1299A

しかし、同一のものにおいて相反することがらは成り立ちえない。存在することと存在しないことが同時に神の意志に帰することはできない。なぜなら、もし神がそれらが存在するように造ったのであれば、神はつねにそれらが存在することを欲しているのであり、もし神がそれらが存在しないことを欲するのであれば、神はかつて欲していたことを欲することをやめたことになる。このような欠陥は神に生じえない。

3

Duabus vero personis in causa constitutis, conditore et condito, cum conditor est alienus a crimine, superest ut id, quod conditum est, suae laesionis ipse sit causa, nec potuisse sine aliqua culpa ad id cecidisse ut non sit.

PL 8, 1299A

この事案には創造者と造られたものという二人の当事者が立てられているが、創造者がこの罪状と無縁である以上、残るのは、造られたもの自身が自らの損傷の原因であるということである。すなわち、何らかの咎なしには、存在しなくなるというその事態に陥りえなかったのである。

4

Rursus si culpa conditi voluntatem Dei evacuavit, fortior ipsa culpa quam conditor: ideoque renasci necesse est, ut ad ipsum venientes quod fuimus, id quod evenit per culpam, evacuemus; et vincat Dei voluntas, quae fuit ut simus.

PL 8, 1299B

また逆に、もし造られたものの咎が神の意志を無に帰したのだとすれば、その咎そのものが創造者よりも強いことになる。それゆえ、我々は生まれ直すことが必要である。すなわち、かつて我々であったところのものへと立ち帰ることによって、咎によって生じた事態を無に帰し、我々が存在するようにという神の意志が勝利するためである。

5

Inde ob culpam damnati revocamur, justitia Dei permanente eadem et virtute: justitia, in quo judicat; virtute, in quo revocat: non prohibitus salvare, qui potens est ut ex eo quod cecidit, possit revocare id quod ipse fecerat ex nihilo: et qui fecit ex nihilo, multo magis revocabit ex aliquo: et cum judicio justo damnatum dicto Dei caderet, item misericordiae ejus dicto resurgat: nec excluditur revocare, qui semper est; et potentia ejus obtemperans voluntati, justitia potentiae: at potentia perficiente, id agit quod velit, tempore quo vult, immo tempore competenti.

PL 8, 1299B

そこから、咎のゆえに断罪された我々は呼び戻される。神の正義と力とは同じままにとどまっている。正義とは神が裁く点においてであり、力とは神が呼び戻す点においてである。神は救うことを妨げられてはいない。無から自ら造ったものを、その堕落したところから呼び戻すことができる力を持つ者だからである。無から造った者は、何かあるものから呼び戻すことは、なおのことたやすいはずである。そして、正しい裁きによって神の宣告のもとに堕落して断罪されたのと同様に、神の憐れみの宣告のもとによみがえるのである。常に存在する者が呼び戻すことを妨げられることはない。神の力は意志に従うものであり、力の正義である。そして力が成就させるとき、神は欲することを、欲する時に、それどころか、ふさわしい時に行う。

6

Nec oberit ejus potentiae mors damnationis; nec damnatio vincit propositum voluntatis; sed misericordia ejus non inanis; nec sine ratione gratia renovandi; his enim datur qui petunt, sicut damnati sunt non petentes.

PL 8, 1299C

断罪の死が神の力を妨げることはない。断罪が神の意志の決意に勝ることもない。神の憐れみは空しいものではなく、新たにする恩寵も理由なきものではない。求める者たちにはこの恩寵が与えられるのであり、求めなかった者たちが断罪されたのと同様である。

Caput VIII

第VIII章PL 8, 1299C
1

Ea causa fuit non indulgendi primis peccantibus, quos cum interrogatione sua ad poenitentiam provocans, suam salutem vidit repellentes, damnavit. Eos autem, qui ex his nati sunt, quique ad ipsum confugerunt, miseratus est.

PL 8, 1299C

これが、最初に罪を犯した者たちを容赦しなかった理由であった。神は自らの問いかけによって彼らを悔い改めへと促したが、彼らが自らの救いを拒むのを見て、断罪した。しかし、彼らから生まれた者たち、および神のもとに逃れて来た者たちを、神は憐れんだ。

2

Etenim justum est volentes et poenitentes, ad eum qui potest praestare, confugientes impetrare: ingratos, renitentes, facti sui culpam ingerentes Deo, damnationis causam sibi constitutos, dimittere.

PL 8, 1299C

実に、望みつつ悔い改め、施すことのできる方のもとに逃れて来る者たちが、望むところを得るのは正しいことであり、恩知らずで、抗い、自らの行いの咎を神に負わせ、自ら断罪の原因となった者たちを、見捨てるのも正しいことである。

3

Ea justitia dari gratiam istam protoplastis non permisit: non ipse noluit praestare qui damnat.

PL 8, 1299D

まさにその正義が、最初に造られた者たちにこの恩寵が与えられることを許さなかったのである。断罪する者が、施すことを欲しなかったわけではない。

4

Ipse fuit et ante, qui modo est, et erit: qui nunc bonus, et ante bonus: qui nunc misericors, et ante misericors: in eo semper permanens, qui est immutabilis: quem cum damnavit ob culpam, culpam ipsam dinoscere necesse est, quam de physicis rationibus iterum inquiramus.

PL 8, 1299D

神は、今あるとおりに、以前にも存在し、これからも存在するであろう方である。今善である方は、以前も善であった。今憐れみ深い方は、以前も憐れみ深かった。変わることのない方として、常に同じ状態にとどまっている。神が咎のゆえに断罪したのであるから、その咎そのものを見極める必要があり、それを再び自然の理から探求しよう。

5

Homo factus non ut aliquid conditori suo praestaret, sed ut ipse saeculo potiatur, ex melioribus constitutus, merito rationabilis est effectus: et hoc ipsum creaturae ratio expetebat, ita ut diversis in saeculo conditis, et ex omnium elementorum conversione constructis, hic qui melior est omnibus, caeterorum habeat potestatem: non tum immemor sui creatoris; sed subjectus dominio per mandatum, caetera subjecta sibi teneat.

PL 8, 1299D

人間は、自らの創造者に何かを施すために造られたのではなく、自ら世を我がものとするために、より優れたものから成るように立てられ、当然にも理性的な者として造られた。そしてまさにこのことを被造物の理は求めていた。すなわち、世にさまざまなものが造られ、あらゆる元素の転化から組み立てられている以上、それらすべてよりも優れたこの者が、他のものに対する権力を持つようにということである。そのとき彼は自らの創造者を忘れず、命令によって支配に服しながら、他のものを自らに服させて保つのである。

6

Subjectio autem istius, qui rationabilis est, legem requirit, ne sit ipse omnium deus liber a lege: quam legem postulante ratione, in quibus danda esset, oportet pervidere. In his dandam esse legem ratio edocet, quibus positus fruebatur.

PL 8, 1300A

しかし、理性的な者であるこの者の服従は、法を必要とする。そうでなければ、彼自身が法から自由な、万物の神となってしまうからである。理がその法を求める以上、どのようなものについてそれが与えられるべきかを見極めねばならない。理は、彼が置かれてそれを享受していたそれらのもののうちに、法が与えられるべきであることを教える。

7

Quod cum cibus tunc datus maxime inveniatur, in hunc datam esse legem ratio poposcit, in hunc peccasse declaratur.

PL 8, 1300A

そのとき与えられたものは何よりも食物であったと分かる以上、理はこれについて法が与えられたことを要求し、これについて罪を犯したことが明らかにされる。

Caput IX

第IX章PL 8, 1300A
1

Nunc nobis investigantibus causam, huc usque ratio deduxit. Caetera cujus cibi, cui usui, in quem modum lex data sit, nobis requirentibus, historia necessaria est quae conveniat his physicis rationibus jam a nobis investigatis: quae cum nulla sit alia praeter quam didicimus in divinis scripturis, ipsis physicis rationibus in eamdem nos ipsam inducentibus, requiramus si consonat legem positam esse homini abstinere se ab una arbore, caeteris largiter fruentem.

PL 8, 1300A

さて、我々が原因を探求するにあたり、理はここまで我々を導いてきた。その他のこと、すなわちどの食物について、どのような用途のために、どのような仕方で法が与えられたのかを我々が探るには、我々がすでに探求してきたこの自然の理に合致する歴史が必要である。それは、我々が神の聖典のうちに学んだもの以外にはなく、自然の理そのものが我々をまさにその同じものへと導く以上、人間には、他のものを豊かに享受しながら、一本の木からのみ離れているようにと法が定められたことが、これと調和するかどうかを探ろう。

2

Edocet scriptura hunc, transgresso mandato, morte esse multatum: quod quidem graviter quidam accusant, legem dicentes datam quae non potuit custodiri; ipsum praescium futurorum hoc dedisse mandatum, quod sciret eos non conservaturos; hujus abstinentiam cibi mandasse, cujus desiderium superaret mandatum.

PL 8, 1300B

聖典は、この者が命令に背いたことで死をもって罰せられたと教える。これについて、ある者たちは厳しく非難し、守ることのできない法が与えられたのだと言う。すなわち、未来を予知する神が、彼らがそれを守らないであろうと知りながらこの命令を与えたのであり、その欲望が命令を凌ぐような食物についての節制を命じたのだ、と。

3

Multa quoque alia causae esse contraria: aut enim debuit non dedisse, aiunt, hoc mandatum, quod dedit sciens non observaturos: aut hanc arborem non interposuisset, tamquam offensionem mandati.

PL 8, 1300B

さらに他にも多くの点で事の理に反すると言う。すなわち、彼らが守らないであろうと知りながらこの命令を与えたのだから、神はこの命令を与えるべきではなかったか、あるいは、命令の躓きとなるようなこの木を置くべきではなかった、と彼らは言う。

4

Licebat enim in caeteris jubere, in quibus desiderium non cadebat, aut hoc dare praeceptum, quod posset homo conservare. Quod si non poterat auxilio suo tueri ne peccaret, invalidus: vel non permitteret tentantem accedere, cujus persuasione incidit in culpam.

PL 8, 1300C

なぜなら、欲望の及ばない他のものについて命じることもできたはずであり、あるいは、人間が守ることのできるような戒めを与えることもできたはずだからである。もし神が自らの助けによって罪を犯させないように守ることができなかったのなら、神は無力であったことになる。あるいは、その説得によって咎に陥ることになった誘惑する者が近づくことを、許すべきではなかった。

5

Nunc vero simul omnia contraria: et faciendo talem, operatus est eum vincendum; et arborem plantavit nocivam; et in hac dedit mandatum, quod non observaturos esse sciebat; et sua praescientia providens peccaturum, dimisit, et adversarium accedentem ad evertendum hominem non prohibuit; et iracundia motus, quem ad vitam posuit, ipse damnavit ad mortem.

PL 8, 1300C

だが実際には、すべてが一度に理に反している。すなわち、彼をそのような者に造ることによって、神は彼が打ち負かされるように仕向けたのであり、有害な木を植えたのであり、それについて、彼らが守らないであろうと知っていた命令を与えたのであり、自らの予知によって罪を犯すことを見通しながら、それを見過ごしたのであり、人間を覆そうと近づいて来る敵対者を妨げなかったのであり、そして怒りに動かされて、自らが命へと置いた者を、死へと断罪したのである。

6

Nunc vero liberaturum dicitis venisse, passurum pro eo, qui tunc temporis noluit indulgere. Hujusmodi verba inania suae mentis inertia proponunt; quibus omnibus respondendum est.

PL 8, 1300C

そして今度は、諸君は、かつては容赦しようとしなかった方が解放する者として来て、その者のために苦しむことになったのだと言う。このような空しい言葉は、彼らの心の怠惰から出てくるものであり、これらすべてに答えなければならない。

Caput X

第X章PL 8, 1300D
1

Et legem quidem dari oportuisse jam probavimus recte: illum Deo per legem esse subjectum, cui fuerant tanta subjecta. Hanc legem non gravem, ut aiunt, immo levem et facile custodiendam docemus. Cum enim omnibus frueretur, ab uno jussus est abstinere.

PL 8, 1300D

さて、法が与えられるべきであったことは、すでに正しく証明した。すなわち、これほど多くのものが服させられていたその者が、法によって神に服するべきであった、と。我々は、この法が、彼らの言うように重いものではなく、それどころか軽く、容易に守ることのできるものであったと教える。なぜなら、彼はすべてのものを享受しながら、ただ一つのものからのみ離れるように命じられたにすぎないからである。

2

Quod si uno tantum uti, caeteris interdictis, jussus fuisset, nonne justum vobis videretur, custodire mandatum ejus, qui dedit licentiam fruendi? Hoc tamen non fecit ipse qui dedit: quod etiam ipsum esse possibile declaratur.

PL 8, 1300D

もし彼が、他のものすべてを禁じられて、ただ一つのものだけを用いるように命じられていたとしても、享受する自由を与えた方の命令を守ることは、諸君にも正しいことと思われないだろうか。しかし、与えた方はそのようなことをしなかった。もっとも、そのことでさえ可能であったことは明らかにされる。

3

An non etiam in hoc mundo, propter laesionem mortis aut morbi, a plurimis abstinemus? Ita possibile mandatum ostenditur. Quod si hoc possibile, quanto possibilius fruentem omnibus, ab uno se custodire?

PL 8, 1301A

この世界においてもまた、死や病の害のゆえに、我々は多くのものから身を慎んでいるではないか。こうして、その命令が可能であったことが示される。もしこれが可能であるなら、すべてのものを享受しながら、ただ一つのものから自らを慎むことは、なおのこと容易であろう。

4

Et quomodo lex dari potuisset, si non vel in uno conceditur imperare? Quia ergo debuit lex dari, debuit autem in his quibus fruebatur dari, in his ipsis data esse recte dinoscitur.

PL 8, 1301A

そもそも、たとえ一つのものについてであれ命じることが許されないのであれば、どうして法が与えられえたであろうか。ゆえに、法は与えられるべきであり、しかも彼が享受していたもののうちに与えられるべきであった以上、まさにそれらのもののうちに与えられたのだと正しく知られる。

5

Non tamen offensio fuit arbor, nec in alteram magis quam in istam debuit mandatum transire: quoniam in quacumque fuisset positum mandatum, etiam in eadem ipsa desiderium sequebatur. Et non arbor occasio fuit desiderii, sed ipse sibi auctor, qui voluit desiderare.

PL 8, 1301A

とはいえ、木そのものが躓きであったのではなく、命令はこの木よりも他の木に向けられるべきであったわけでもない。なぜなら、命令がどの木に置かれたとしても、まさにその木において欲望が続いたはずだからである。木が欲望の機会であったのではなく、欲することを望んだ彼自身が、自らにとってその創始者であった。

6

Nec querela nunc existat cur voluit, cum habuerit sui potestatem rationabilis constitutus.

PL 8, 1301B

理性的な者として自らに対する権力を持っていたのであるから、なぜ彼が欲したのかという不平は、今や成り立たない。

7

Ipsa quoque lex expetit hanc potestatem sui habere, cui ponitur: non habenti enim agendi potestatem, lex vacat illi: et si ab aliquo naturaliter conclusus, ab eodem ipso lege posita videatur arceri, non prohibito magis lex datur quam sibi qui regit conclusum.

PL 8, 1301B

法そのものもまた、それが課される者がこの自らに対する権力を持っていることを求める。なぜなら、行為する権力を持たない者には、法は空しいものだからである。また、もしある者が本性上何者かに閉じ込められていて、法が定められたことで、まさにその同じ者によって妨げられているように見えるとしても、その法は、妨げられている当人に与えられているというよりも、むしろ閉じ込められた者を制している当の者自身に与えられているのである。

8

Ergo competenter data est sui potestas: qua competenter data usus homo in quo non habuit potestatem, merito damnatur.

PL 8, 1301B

ゆえに、自らに対する権力はふさわしく与えられたのである。そのふさわしく与えられた権力を、自らに権力の及ばないもの〔in quo non habuit potestatem は禁じられた木を指すと取った〕に対して用いた人間は、当然にも断罪される。

Caput XI

第XI章PL 8, 1301B
1

Jam praedicta a Domino sententia transgressionis, etiam auxilium illi fuerat datum ut sciret et quid deberet cavere, et quid passurus esset ex negligentia, si non cavisset. Nec invalidum fuisse natura.

PL 8, 1301B

すでに主によって背きに対する宣告が予告されていた上に、彼には、何を警戒すべきか、また警戒しなければ怠りによってどのような目に遭うことになるかを知るための助けも与えられていた。本性が無力であったのでもない。

2

Serpente enim ad persuasionem mulieris aggrediente, ubi voluit vicit mulier; et in exordio verborum mendacem eum intellexit et repulit, sicut ait Scriptura: Et dixit serpens mulieri: quid utique dixit Deus ab omni ligno non edetis, quod est in paradiso? mendacio fallere credens; etiam oblitam divini mandati existimans.

PL 8, 1301B

蛇が女を言葉巧みに説き伏せようと迫って来たとき、女は、そう欲したときには打ち勝った。彼女は、言葉の初めから蛇が偽りを言う者であることを見抜き、退けた。聖典が言うとおりである。「蛇は女に言った、神は本当に、楽園にあるすべての木から食べてはならないと言ったのか」。蛇は偽りによって欺こうと思い、また彼女が神の命令を忘れていると考えていた。

3

Cui statim respondens expulit ita. Et dixit mulier serpenti: Ab omni ligno, quod est in paradiso edemus; de fructu autem ligni, quod est in medio paradisi, dixit Deus: Non edetis ex eo neque attingetis eum ne moriamini.

PL 8, 1301C

彼女はただちに答え、こう言って蛇を退けた。「女は蛇に言った、楽園にあるすべての木から我々は食べるであろう。しかし楽園の中央にある木の実については、神は言った、汝らはそれを食べてはならない、それに触れてもならない、汝らが死ぬことのないように」。

4

Judicio maximo divinam jussionem praeferens: quo convictus, ad aliam machinam se transtulit, non morte moriemini, dicens: sciebat enim Deus, quo die manducaveritis de eo, adaperientur vobis oculi, et eritis tamquam dii, scientes bonum et malum.

PL 8, 1301C

彼女は最大の判断力をもって神の命令を上に置いた。これに論破されて、蛇は別の策略へと移り、こう言った。「汝らは決して死ぬことはない。神は、汝らがそれを食べるその日、汝らの目が開かれ、神々のように善悪を知る者となることを知っていたのだ」。

5

Unde cupiditate deitatis habita, id quod ante providebat, jactavit ; jam aliud videns ex concupiscentia, quam quod videbat.

PL 8, 1301C

そこから、神性への欲望を抱いたことにより、彼女は以前見通していたことを投げ捨て、欲望によって、それまで見ていたのとは違うものを見るようになった。

6

Tunc enim ait mulier, quia bonum est lignum in esca, et quia placet oculis; ex desiderio videns, non judicio mentis; ita ut antequam manducaret, bonum in esca esse pronuntiaret: et non naturalis aspectus arboris nec usus attraxit, quam prius videndo, abstinebat; sed desiderium deitatis illexit.

PL 8, 1301D

そのとき女は、「その木は食べるによく、目には麗しい」と言った。これは心の判断によってではなく、欲望によって見ていたのであり、それゆえ食べる前から、それが食べるによいと宣言したのである。彼女を引き寄せたのは、以前見ながらも慎んでいた木の自然な見た目や用途ではなく、神性への欲望であった。

Caput XII

第XII章PL 8, 1301D
1

Nec requirendum est quare permisit tentari, quem futuri scientia praedita auxilio suo tutatus erat ne falleretur. At ille oblitus salutis suae, atque immemor dictorum Dei, mulieris persuasiones praeponendo, deceptus est.

PL 8, 1301D

未来の知識を備えた助けによって欺かれないよう守っていた者を、なぜ神が誘惑されるままにしたのかを問う必要はない。しかし彼は、自らの救いを忘れ、神の言葉を思い出さず、女の説得を優先させたことによって欺かれた。

2

Haec participem utique peccati virum suum effecit. Ad haec vir suus sine interrogatione accepit et sumpsit. Et ipsa enim comedit, ait scriptura, et dedit viro suo, et manducaverunt.

PL 8, 1302A

彼女はこうして自分の夫を罪の共犯者とした。これに対して夫は、問い糺すこともなく受け取り、食べた。「彼女自身も食べた」と聖典は言う、「そして自分の夫にも与え、彼らは食べた」。

3

Inde damnatio justior, et judicium mortis accessit; ut admonitus, non observaverit; et vocatus ad poenitentiam, non solum repulit, sed etiam facti sui culpam Deo imputavit, dicens: mulier quam dedisti mihi, haec mihi dedit, et manducavi; rerum esse Dominum peccati, quod dedit mulierem, adscribendo: cum maxime portionem exiguam corporis sui sciens, cui et nomen dederat, non debuisset subjacere, undique sibi subjectam sciens; se quoque auctorem corporis, ortus, procreationis, etiam nominis ipsius, agnoscens: quam cum sibi praeferre non deberet, multo minus domino Deo qui mandavit.

PL 8, 1302A

そこから、より正当な断罪と死の裁きが加わった。彼は訓戒されながら守らず、悔い改めへと召されながら、それを拒んだだけでなく、自らの行いの咎を神に負わせて、「汝が私に与えたあの女が、私にこれをくれたので、私は食べたのです」と言い、女を与えたことを理由に、万物の主こそ罪の元なのだと帰したのである。彼は、自らの肉体のごく一部にすぎず、自ら名も与えた者に、しかもあらゆる点で自分に服するものであると知っていながら、これほどまでにそれに屈するべきではなかった。彼自身が、その肉体、その生まれ、その生成、さらにその名そのものの創始者であることを知っていながら、それを自分より上に置くべきではなかったのであるから、命じた主なる神より上に置くのはなおのことあってはならなかった。

4

Tot criminibus una sententia data est. Non tamen motus iracundia judicavit, ut dicunt: nec enim hoc vitium in Deum cadere potest, ut passibilis videatur, ut excitatus iracundia conditionem mortis inferret.

PL 8, 1302B

これほど多くの罪状に対して、一つの判決が下された。しかし、彼らが言うように、神が怒りに動かされて裁いたのではない。神が受苦しうる者と見えるような、すなわち怒りに駆り立てられて死の定めを科したかのような、そのような欠陥が神に生じることはありえないからである。

5

Is enim iracundia provocatur, qui ex peccato motus sententiam dicit: at qui ante delictum facti judicium promulgavit, non potest dici iratus fuisse, qui monuit; cum admonitio non iracundia sit, sed defensio.

PL 8, 1302B

実に、罪によって動かされて判決を下す者こそが、怒りに駆り立てられているのである。しかし、罪に先立ってその行いに対する裁きを告げていた者、訓戒を与えていた者は、怒っていたと言うことはできない。訓戒は怒りではなく、守りだからである。

Caput XIII

第XIII章PL 8, 1302B
1

Deinde in ipso eventu qualem sententiam dederit videamus. Eum qui manducavit, ut sit aeternus, ut Deus id ipsum judicavit damnando; ne fieret, quod quidem homo futurum existimavit: et cum omnis esca ad roborandam substantiam pertinet, hoc utique alimentum ad dissolvendam substantiam profuit.

PL 8, 1302B

次に、事の成り行きそのものにおいて、神がどのような判決を下したかを見よう。神のように永遠であろうとして食べた者を、神はまさにその点について断罪によって裁き、人間が起こるだろうと考えていたことが起こらないようにした。そして、すべての食物は実体を強めることに関わるものであるのに、この食物はまさに実体を解体することに役立ったのである。

2

Ita nec tunc infensus praedixit, qui monuit, nec postea damnavit iratus, quod homo praesumpserat, dissolvendo.

PL 8, 1302C

こうして、訓戒した者は敵意をもって予告したのでもなく、また、人間が思い込んでいたことを解体することによって、その後怒って断罪したのでもなかった。

3

Nec tamen invidia prohibuit manducare, nec invidia abstulit deitatem, vetando quidem cibum, qui laedebat: nec enim oportuit scire malitiam, qui se ab ea non posset observare.

PL 8, 1302C

しかし、神が妬みによって食べることを禁じたのでもなく、妬みによって神性を奪ったのでもない。神は害をなす食物を禁じたのである。なぜなら、悪から自らを守ることのできない者が、悪を知る必要はなかったからである。

4

Mali autem cognitio ex praevaricatione mandati; in quod non ceciderat, si non manducare voluisset. Sequendo enim Dominum sine discretione, bonum ipsum reperiebat: praetereundo mandatum, sibi conscius, malum cognoscebat.

PL 8, 1302C

しかし、悪の知識は命令への違反から生じた。食べることを欲しなかったならば、その知識に陥ることはなかったであろう。実に、識別することなく主に従うことによって、彼は善そのものを見出していたのであり、命令を踏み越えることによって、自ら気づきつつ、悪を知ったのである。

5

Igitur mandatum sequi simpliciter, bonum est: amplius desiderando praeterire, malum ostenditur. Diffidendo enim dominicis dictis, praeceptum praeteribat. Jam quoque boni et mali notitia esse coepit, cogitando quod fecerat. Hac implicatione eum liberabat mandatum.

PL 8, 1302C

それゆえ、単純に命令に従うことが善であり、さらに欲望を抱いて踏み越えることが悪であることが示される。実に、主の言葉を信じないことによって、彼は戒めを踏み越えたのである。こうして、自らが行ったことを思うことによって、善悪の知識が生じ始めた。この絡みつきから、命令は彼を解き放とうとしていたのである。

6

Igitur rationibus indicantibus, sui mali conscius fugit; et a summa sapientia in tantam stultitiam redactus est, ut putaret se celando sub arbore Deum omnium conditorem posse latere, cui et arborum omnium frondes et herbarum comae numeratae sunt; quique de nobis dixit etiam capillos nostros esse numeratos.

PL 8, 1302D

こうして、諸々の理が示すところにより、彼は自らの悪に気づいて逃げた。そして、この上ない知恵から、これほどの愚かさへと落とされ、木の下に身を隠すことによって、万物の創造者である神から逃れられると考えるに至った。神にとっては、あらゆる木の葉、あらゆる草の穂までも数えられているのであり、我々についても、髪の毛さえも数えられていると言った方なのに。

7

In tantum malum incurrit is qui coepit habere scientiam mali et boni! Tanto malo Deus liberabat eo tempore quo prohibebat!

PL 8, 1303A

善悪の知識を持ち始めた者は、これほどまでの悪に陥ったのだ。神は、禁じていたそのときに、これほどの悪から彼を解き放とうとしていたのだ。

Caput XIV

第XIV章PL 8, 1303A
1

Nunc patefacto quod non invidia prohibuit manducare, superest ostendere quod non invidia abstulit deitatem: quod tamen facile comprobatur eo quod redditam demonstramus. Nam ab initio creationis usque ad damnationem mortis, recte omnia Deum fecisse cognovimus.

PL 8, 1303A

さて、神が妬みによって食べることを禁じたのではないことが明らかにされた以上、残るは、妬みによって神性を奪ったのでもないことを示すことである。しかし、これは、神性が返されたことを我々が示すことによって、容易に証されるものである。なぜなら、創造の初めから死の断罪に至るまで、神がすべてを正しく行ったことを我々は知っているからである。

2

Videtur tamen Dei propositum factum hominis exclusisse; cum ipse fecit ut sint; evenit autem non ut sint, ob culpam. Quod si in tantum res steterit ut non sint, victum est ejus propositum qui fecit.

PL 8, 1303A

しかし、神の決意が人間の行いによって排除されたように見える。すなわち、神は彼らが存在するように造ったのに、咎のゆえに彼らが存在しないという事態が生じたのである。もし事態がそのまま彼らが存在しないところにとどまるのであれば、造った方の決意は打ち負かされたことになる。

3

Adquin si revertitur, concitur peccatum ex revocatione, et in id ipsum restituitur res, ad quod facta est; ut vincat Dominus facta hominis, et non vincatur. Et possibilitas ejus etiam hoc requirit ut omnipotens ostenderetur.

PL 8, 1303B

しかし、もしその事態が立ち戻るのであれば、罪は呼び戻しによって取り除かれ、事態はそれが造られたその当のものへと回復される。こうして主が人間の行いに勝利し、打ち負かされることがないようにするのである。そして、神のなしうる力そのものもまた、神が全能であると示されることを求めている。

4

Si enim est aliquid quod non potuit, possibilitas ejus diminuta excludit omnipotentiam: omnipotentia autem omnia praevalet: et cum omnia praevalet, etiam in hoc ipso praevalere necesse est, ut qui fecit ex nihilo, revocet ex morte.

PL 8, 1303B

もし神にできないことが何かあるのなら、そのなしうる力は損なわれ、全能性を排除することになる。しかし全能性はすべてに勝るものである。そしてすべてに勝る以上、まさにこの点においても勝ることが必要である。すなわち、無から造った方が、死から呼び戻すことである。

Caput XV

第XV章PL 8, 1303B
1

Oportebat itaque reverti nos ad id quod fuimus. Sed quemadmodum, requiramus. Damnatus est ille primus ingratus, qui vocatus ad poenitentiam, non obaudivit.

PL 8, 1303B

それゆえ、我々はかつてあったところのものへと立ち戻るべきであった。しかし、どのようにしてか、それを探ろう。かの最初の恩知らずの者は、悔い改めへと召されながら従わなかったので、断罪された。

2

Vixit tamen postea tempus aliquod post sententiam, eo quod praesentia sua Deus providebat ex his ipsis justos esse procreandos: neque justum erat mox solvi, quod spem justos habuit generandi: et qui justi generantur, non naturam peccasse, sed voluntatem, ostendunt; cum isdem parentibus constituti servent ipsi mandata: nec naturalis substantiae pars voluntas, sed motus; motus tamen tamquam index cogitationum aliquo sociando.

PL 8, 1303B

しかし彼は、判決の後もしばらくの間生き続けた。神は、その予知〔底本は praesentia。praescientia と読む〕によって、まさにこの者たちから義しい者たちが生み出されることを見通していたからである。義しい者たちを生む望みを持っていた以上、ただちに命が解かれるのは正しくなかった。そして、義しく生まれる者たちは、罪を犯したのが本性ではなく意志であったことを示す。同じ親から生まれながら、彼ら自身は命令を守るからである。意志は自然な実体の一部ではなく、運動である。しかし運動は、何らかのものと結びつくことで、思考の指標であるかのようなものである。

3

Hi vero justi, de quibus diximus, isdem parentibus in natura; moribus eis dissimiles, poenitendo. Ac justitia deposcit non poenitentem, praeterire; donare poenitenti.

PL 8, 1303C

さて、我々が述べたこれらの義しい者たちは、本性においては同じ親から出ながら、悔い改めることによって、彼らの親と行いを異にしている。そして正義は、悔い改めない者を見過ごすこと、悔い改める者には与えることを求める。

4

Poenitentiae ordo ita procedit, ut habeat effectum, per quem placendo Deo, de possibilitate ejus sperando, gratiam petat. Petitio in absolutionem suum creatorem vocat; nec alium sequitur donare revocando, nisi eum qui fecit.

PL 8, 1303C

悔い改めの順序はこのように進む。すなわち、それは一つの効果を持つに至り、それによって神を喜ばせつつ、神のなしうる力に望みをかけて、恩寵を求めるのである。無罪放免を求める願いは、自らの創造者を呼び求める。そして願いは、呼び戻すことによって与える者として、造った方以外の誰をも求めない。

5

Si enim ipse fecit ut sint, evenit autem ut non sint, melior erit qui reparat in aeternitatem, quam ille qui fecit quod cecidit. Ergo ipsum renovare, expetit Deo creatori; quique fecit ex nihilo revocat etiam ex mortuo.

PL 8, 1303D

もし神が彼らが存在するように造ったのに、彼らが存在しないという事態が生じたのであれば、堕落したものを造った方よりも、それを永遠へと回復する方の方が優れているであろう。ゆえに、彼ら自身を新しくすることは、創造主なる神にこそふさわしい。無から造った方は、死者からも呼び戻すのである。

6

Hic invocatur ut praestet docturus, quemadmodum gratia praestanda conservetur, ne tam magnum donum amittatur: iterum sic ut sentiens homo se liberatum sententia praesentis, sicut ante damnatum, distet conversatione, qua usus, imitando Deum, veniat ad deitatem; et quam ante sibi usurpatam per arborem esse putavit deitatem sine Deo, hanc ipsam accipere possit a Deo.

PL 8, 1303D

この方は、与えられるべき恩寵がどのように保たれるべきかを教えるために、施す方として呼び求められる。それは、これほど大きな賜物が失われないようにするためである。また、こうして、人間が今この宣告によって解放されたことを、以前に断罪されたのと同じように自覚し、その生き方によって以前とは異なる者となり、その生き方を用いて神に倣うことによって神性へと至り、そして以前、木によって神なしに自分のものとしようとしたあの神性そのものを、今度は神からこそ受け取ることができるようになるためである。

7

Quia et ego dixi, dii estis et filii excelsi omnes; vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.

PL 8, 1304A

「なぜなら、私もまた言った、汝らは神々である、汝らはみな、いと高き方の子らである。しかし汝らは人間のように死に、支配者たちの一人のように堕ちるであろう」。

8

Hic qui queritur amisisse eos, quod dixit; nec ante livore abstulisse deitatem comprobatur: et qui questus est, id ipsum donare venit, quod amisimus, rogatus; ostendendo se, alloquendo, donando, revocando.

PL 8, 1304A

自らが言ったものを彼らが失ったと嘆いているこの方こそ、以前に妬みによって神性を奪ったのではないことを証しているのである。そして嘆いた方が、まさにその、我々が失ったものを与えるために、求められて来たのである。自らを示し、語りかけ、与え、呼び戻すことによって。

Caput XVI

第XVI章PL 8, 1304A
1

offendit tamen aliquos, quod in corpore: cum non aliter visus esset hominibus, nisi corpore; neque sui conservationem videre possent, nisi corpore: imo nec aliter a damnatione mortis liberare debuit, quam corpore; ut istud ipsum liberatum ostenderet, quod perierat.

PL 8, 1304A

しかし、それが肉体においてなされたということが、ある者たちを躓かせている。神は肉体によらなければ人間たちに見られることがなかったであろうし、人間たちも肉体によらなければ自らが保たれるのを見ることができなかったであろう。それどころか、死の断罪から解放するのも、肉体によるほかにはありえなかった。滅んだまさにそのものが解放されたことを示すためである。

2

Sed quemadmodum, videamus. Mulier prima peccavit: peccavit autem cum esset virgo. Haec causa fecit postea natos omnes esse mortales. Virgo enim excepit sententiam, qua cum mortalis esset effecta, mortales caeteros procreavit. Per hanc virginem mors dominata est.

PL 8, 1304B

しかし、どのようにしてか、見てみよう。最初に罪を犯したのは女であった。しかも彼女は処女であるときに罪を犯した。この原因が、その後生まれるすべての者を死すべき者とした。すなわち処女は宣告を受け、それによって自らが死すべき者となったことで、他の者たちも死すべき者として生んだのである。この処女を通して死は支配した。

3

Propter quod per virginem debuit venire qui vitam donaret. Mortis occasio ingressa per lignum, sed mulier ex latere viri. Ideo ligno latus Domini percutitur, ut et pro muliere patiatur.

PL 8, 1304B

それゆえ、命を与える方はおとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕を通して来るべきであった。死の機会は木を通して入り込んだが、女は男の脇腹から出た。それゆえ、主の脇腹は木によって刺し貫かれる。女のためにも主が苦しみを受けるためである。

4

Et non totum latus mulier, sed portio lateris: una enim ex costis sumpta, aedificata est. Ideo non omne latus aperitur, sed locus ipse lateris stimulatur, unde accepta est.

PL 8, 1304B

そして、女は脇腹の全体ではなく、脇腹の一部であった。すなわち、肋骨の一本が取られて、それから造り上げられたのである。それゆえ、脇腹の全体が開かれるのではなく、まさに彼女が取られたその脇腹の場所が突き刺される。

5

Spinas et tribulos sententia damnationis terra produxit: ideo spinis et tribulis coronatur: spinarum substantia, maledictum. Erat corona forma victoriae: itaque per quae coepit esse peccatum, per haec transeundo Dominus triumphavit.

PL 8, 1304B

断罪の宣告によって、大地はいばらとあざみを生み出した。それゆえ、主はいばらとあざみで冠をかぶせられる。いばらという実体は呪いである。冠は勝利のしるしであった。こうして、罪がそれによって始まったものを通り抜けることによって、主は凱旋したのである。

Caput XVII

第XVII章PL 8, 1304C
1

Humana inspicientibus impossibile videtur esse quod dicitur, ut qui nasci debuit, contra naturam nasci praedicetur ex virgine; cum hoc in humanam rationem non cadat, ut praeter caeteros ita nasceretur, et sit ex matre filius sine patre: cum tamen maxime hoc ei conveniat, ne terrenum patrem habeat qui habet patrem coelestem.

PL 8, 1304C

人間的な事柄だけを見る者たちには、語られていることが不可能であるように思われる。すなわち、生まれるべき方が、自然に反しておとめから生まれると告げられるということである。他の者たちと違ってそのように生まれ、母からでありながら父なしに子であるということは、人間の理には収まらないからである。しかし、天の父を持つ方が地上の父を持たないということは、この方にこそこの上なくふさわしいことなのである。

2

Nec negare patrem suum venerat, ut ex alio nasceretur; sed quod deerat in natura gignentis, mater ei sit virgo. Nec sub ista conditione nostrae generationis teneri debebat omnium procreator; cum etiam primi auctores non ex coitu sint generati.

PL 8, 1304C

彼は、自らの父を否定するために別の父から生まれに来たのではない。むしろ、生む方の本性に欠けていたもの、すなわち母として、おとめが彼の母となったのである。万物を生み出す方が、我々の生まれのこの境遇に縛られるべきではなかった。最初の創始者たちでさえ、交わりから生まれたのではなかったのだから。

3

Multa quoque genera sunt in saeculo gignentium quae sine conjugio clam multis modis generantur. Conceptus vero ratio, caste inspicienti, possibilis. Ex spiritu sancto praedicatur natus esse qui sanctus est; nihil incredibile.

PL 8, 1304C

また、世には交わりなしに、人知れず様々な仕方で生まれる生き物の多くの種類がある。しかも、清らかに見つめる者にとって、懐妊の理は十分にありうることである。聖なる霊から、聖なる方が生まれたと告げられていることに、何も信じがたいことはない。

4

Sed inquinari sanctitas ejus videtur ex permixtione; cum non sit permixtio. Interroganti enim virgini et causas conceptionis requirenti, angelus Gabriel ait: spiritus sanctus superveniet super te, et virtus altissimi obumbrabit te: nec utroque commixtionem nominans; sed superventu spiritus, virtute altissimi, coagulatur natura; ut quod in aliis semen efficit, adjungendo sanctius, ut decet Deo, per incontaminatum corpus virginis nasceretur.

PL 8, 1304D

しかし、混淆によってその聖性が汚されるように見えるかもしれないが、そこには混淆はない。実に、おとめが問いかけ、懐妊の理由を尋ねたとき、天使ガブリエルはこう言った。「聖なる霊があなたの上に降り、いと高き方の力があなたを覆うであろう」。彼はどちらの言葉によっても混淆を名指してはおらず、霊の降臨によって、いと高き方の力によって、自然は凝り固まるのである。それは、他の者たちにおいては種が果たすことを、より聖なるものを加えることによって、神にふさわしい仕方で、おとめの汚れなき肉体を通して生まれるためである。

Caput XVIII

第XVIII章PL 8, 1305A
1

Nec incredibile hoc cognoscitur, cum in ipso saeculo sic constringi plurima cognoscimus; cum mare transeuntibus Judaeis virga percussum, violenter quidem mare dividitur; undas vero ventus, spiritus mundialis, constrinxit, ut Scriptura demonstrat, quae sic dicit: Extendit Moyses manum super mare: et induxit Dominus mare in vento austro valido tota nocte: et fecit mare siccum; non utique evacuatum aqua sed constrictum.

PL 8, 1305A

これが信じがたいことではないと知られるのは、この世においてもまた、多くのものがこのように凝り固められるのを我々が知っているからである。ユダヤ人たちが渡るとき、海は杖で打たれて激しく分けられたが、その波を、世界の霊である風が凝り固めたのである。聖典が示すとおりである。すなわちこう言う。「モーセは手を海の上に差し伸べた。主は激しい南風によって夜通し海を押し戻し、海を乾いた地とした」。海は水を空にされたのではなく、まさに凝り固められたのである。

2

Dicit enim: et divisa est aqua; et intraverunt filii Israel per medium mare per siccum; et aqua illi murus erat dextra atque sinistra. Ita constrictum docetur quod per austrum effectum est.

PL 8, 1305A

すなわちこう言う。「そして水は分かたれた。イスラエルの子らは、乾いた地を通って海の中央を進んだ。水は彼らの右にも左にも壁となった」。こうして、南風によってなされたことが、凝り固められたことであると教えられる。

3

Nec non et propheta psalmographus David de hoc ipso signo interpretando ait: disrupit mare, et trajecit eos; statuit aquas sicut utrem.

PL 8, 1305A

また、詩篇作者である預言者ダビデも、まさにこのしるしを解釈してこう言っている。「彼は海を切り裂き、彼らを渡らせた。水を皮袋のように立たせた」。

4

Ac siquis per infirmitatem animi sui, duritiam cordis sibi parando, probamentis istis non credit, vim ventorum inspiciat, et auras mundiales hoc ipsum operantes intelligat, quae pluvias decurrentes in still cidiis ita constringunt, ut in ipsis lapsibus glacientur.

PL 8, 1305B

もし誰かが、自らの心の弱さのゆえに、心の頑なさを自らに用意して、これらの証拠を信じないのであれば、風の力に目を向け、まさにこれと同じことを行っている世界の大気に注意を向けるべきである。それは、滴となって流れ落ちる雨〔底本は still cidiis。stillicidiis と読む〕を凝り固め、まさにその落下のうちに凍らせるほどのものである。

5

Quid oportet enumerare caetera quae ex uvido constituta, supradicta vi assolidantur? Nec diu morari necesse est, cum plus adsertionibus nostris rerum clament effecta, quae cum Deo instituente eveniunt in natura, quanto magis in adventu suo tam necessario, in conformationem adsumendi corporis per spiritum sanctum stringi potuit corpus virginis, de quo fluere sperabatur?

PL 8, 1305B

湿ったものから成り、上述の力によって固められる他のものを数え上げる必要があろうか。長く立ち止まる必要はない。事物の結果そのものが、我々の主張以上に雄弁に語っているのだから。これらのことが神の定めによって自然のうちに起こるのであれば、まして、これほど必要なその到来において、受け取られるべき肉体を形づくるために、そこから〔この方が〕流れ出ると望まれていたおとめの肉体が、聖なる霊によって凝り固められえたのは、なおのことではないか。

Caput XIX

第XIX章PL 8, 1305B
1

Quod quidem aliquibus immundum esse videtur, recte autem inspicientibus ita mundum probatur. Ante corporis fluxum pars adhuc corporis constituta, totoque commixta atque concreta, nomen immundi non recipit cum vivit.

PL 8, 1305B

これは、ある者たちには汚れたものと見えるが、正しく見つめる者たちには、まさに清いものであると証される。肉体から流れ出る前は、まだ肉体の一部として組み立てられ、全体と混じり合い凝り固まっているのであるから、生きている限り、汚れたものという名を受けることはない。

2

At cum defluxerit, et ex illo mortuum effectum fuerit, tunc immundum et mortuum; quod jam alienum est a natura, neque vivificari potest: quod dum in natura est, concretum et coagulatum generat, non immundum. Ita nec immundum illud fuisse, veritas invenit.

PL 8, 1305C

しかしそれが流れ出て、そこから死んだものとなったとき、そのとき初めて汚れたもの、死んだものとなる。それはもはや本性から離れたものであり、生かされることもできない。それが本性のうちにある限り、凝り固まり凝結して生み出すのであり、汚れたものではない。こうして、真理は、それが汚れたものではなかったことを見出す。

3

Quod si et immundum dicentes patiamur, nec sic tamen contaminari sanctitatem ab immundo potuisse declaratur: cum solem, quem creaturam ejus negare non possumus, sic immunda sordium, sentinas paludium, putredines coeni, astringere videamus, ut cum vim suam per radios super haec emittat, non tamen pol luatur.

PL 8, 1305C

しかし、もし彼らが汚れたものと言うのを認めるとしても、それでも聖性が汚れたものによって汚されえたのではないことが示される。我々は、神の被造物であることを否定できない太陽が、汚物の汚れ、沼地の汚水、泥の腐敗をこのように凝り固めているのを見る。太陽はその光線を通してその力をこれらのものの上に注ぎながらも、汚されることはないのである。

4

Quod si in his sordibus non polluitur creatura, multo minus in vivo sancto, quia corpore divinitas ipsa non polluitur.

PL 8, 1305D

もしこれらの汚れのうちで被造物が汚されないのであれば、まして生ける聖なる者においてはなおのこと汚されない。神性そのものは肉体によって汚されないからである。

Caput XX

第XX章PL 8, 1305D
1

Nunc manifestata necessario sancta et incontaminata nativitate per corporis formam, in qua adesse salutis nostrae ratio poscebat, superest ut probetur cur ad similitudinem nostram parvulus natus creverit, esurierit, manducaverit, sitierit, caeteraque officia corporis susceperit, ita ut et mortem, et tam turpem mortem, pateretur: post quam mortem (quod incredibile est repugnantibus) sepultus, resurrexisse dicatur.

PL 8, 1305D

さて、我々の救いの理がそこに宿ることを求めていた肉体の形によって、聖なる汚れなき生まれが必要な仕方で明らかにされた以上、残るは、なぜ幼子として生まれた方が、我々に似た仕方で成長し、飢え、食べ、渇き、その他の肉体の務めを引き受け、ついには死を、それもこれほど恥ずべき死をも被ったのかを証することである。その死の後に(反対する者たちには信じがたいことだが)葬られ、よみがえったと言われるのである。

2

Et quidem qui in carne veniebat salvator carnis, quod nostram debuit suscipere non alienam, manifestum est: aliena enim suscepta, salus ad nos non pertinebat.

PL 8, 1306A

そして、肉において来た肉の救い主は、我々のものを引き受けるべきであって、他人のものを引き受けるべきではなかったことは明らかである。もし他人のものが引き受けられていたなら、救いは我々には関わらなかったであろう。

3

Nostra quoque suscepta carne nasci parvulus debuit ex virgine: nec enim virum consummatum per virginem nasci oportebat, quod sic docetur.

PL 8, 1306A

また、我々の肉を引き受けて、幼子はおとめから生まれるべきであった。すなわち、成人した男がおとめから生まれることはふさわしくなかったのであり、それはこのように示される。

4

Dicebatur natus, natus tamen non probabatur: quomodo enim vir consummatus nasci per virginem poterat? ut quem parvulum non creditis natum, multo magis virum editum non crederetis.

PL 8, 1306A

生まれたと言われても、生まれたことは証されなかったであろう。なぜなら、成人した男がどうしておとめから生まれることができようか。諸君が、幼子として生まれたことすら信じないというのなら、成人として生み出されたことは、なおのこと信じなかったであろう。

Caput XXI

第XXI章PL 8, 1306A
1

Parvitas tamen ejus quam divina sit, agnoscamus. Conceptus est homo, sed sine origine humani seminis. Natus est sicut homo, sed ex virgine, quod est sanctum.

PL 8, 1306A

しかし、彼の幼さがいかに神的であるかを認めよう。人間として身ごもられたが、人間の種の起源によらなかった。人間のように生まれたが、おとめから生まれた。これは聖なることである。

2

Ignobilis et deformis, sed gloriosus: in natura infans positus in cunis, sed rex ab angelis, et filius Dei nuntiatus: salvator humani generis, coeli terraeque sociator gloriae, et pacis effector. Hoc apertissime pastores edocentur.

PL 8, 1306B

卑しく見苦しい姿でありながら、栄光に満ちている。本性においては幼子として揺りかごに置かれながら、天使たちによって王と告げられ、神の子と告げられた。人類の救い主、天と地の栄光を結び合わせる者、平和をもたらす者である。これは羊飼いたちにこの上なく明白に教えられた。

3

Scriptum est enim ita: Factum est autem cum essent illic (dicit autem in Bethleem) impleti sunt illi (id est, Mariae) dies ut pareret; et peperit filium suum primogenitum, et obvolverunt eum et collocaverunt illum in praesepio, quoniam non erat locus in stabulo.

PL 8, 1306B

すなわち、こう記されている。「さて、彼らがそこに(すなわちベツレヘムに)いる間に、彼女(すなわちマリア)の産む日が満ちた。そして彼女は初子を産み、彼を布にくるみ、飼い葉桶に置いた。宿には場所がなかったからである」。

4

Pastores autem erant in regione illa pernoctantes et custodientes nocturnas vigilias super greges suos.

PL 8, 1306B

「さて、その地方に、羊の群れの上に夜通し寝ずの番をしていた羊飼いたちがいた」。

5

Angelus autem Domini stetit, et claritas circumfulsit illos, et timuerunt timore magno: et dixit illis angelus, ne timueritis; ecce enim annuntio vobis gaudium magnum, quod est omni populo; quoniam natus est vobis hodie salvator, qui est Christus Jesus in civitate David.

PL 8, 1306B

「主の天使が現れ、その輝きが彼らの周りを照らし、彼らは非常な恐れに恐れた。天使は彼らに言った、恐れてはならない、見よ、私は汝らに、すべての民のための大きな喜びを告げる。今日、ダビデの町に、汝らのために救い主が生まれた、この方はキリスト・イエスである」。

6

Et hoc vobis signum: invenietis infantem involutum pannis et positum in praesepio. Et subito facta est autem cum angelo multitudo exercitus coelestium laudantium Deum et dicentium gloria in excelsis Deo, et pax in terra hominibus boni decreti.

PL 8, 1306C

「そして、これが汝らへのしるしである。汝らは、布にくるまれ、飼い葉桶に置かれている幼子を見出すであろう。すると突然、天使とともに、天の大軍勢が現れ、神を賛美して言った、いと高きところには栄光、神にあれ、地には善い意志の人々に平和あれ」。

7

Unus angelus enuntiat nativitatem, quod hic, qui parvulus erat ante saeculum natus est nobis hodie, quia hominibus esse tunc coepit.

PL 8, 1306C

一人の天使が誕生を告げる。幼子であったこの方、世の前に生まれた方が、今日我々のために生まれたのだと。それは、そのとき人間たちにとって存在し始めたからである。

8

Ac ne eorum rex tantum annuntiatus videatur, quibus dictum est natus est vobis hodie angelorum exercitus concurrit, et dicit gloria in excelsis Deo, et pax in terra hominibus boni decreti.

PL 8, 1306C

そして、「今日汝らのために生まれた」と告げられた者たちだけの王として告げられたように見えないよう、天使たちの大軍勢が馳せ集まり、「いと高きところには栄光、神にあれ、地には善い意志の人々に平和あれ」と言う。

9

Apparuit haec ejus gloria in coelo, et pax in terra hominibus boni decreti ab angelis nuntiatur. Utrum nostrae infantiae similis videatur, advertitis an non?

PL 8, 1306C

この方の栄光は天に現れ、地における善い意志の人々への平和が、天使たちによって告げられる。これが我々の幼子期に似たものと見えるかどうか、諸君は気づいているであろうか、そうでないだろうか。

Caput XXII

第XXII章PL 8, 1306D
1

An mirum est angelos regem enuntiasse, quem sciunt Magi quoque in terra longinqua positi? Cum signum illis apparuisset e coelo, et intellexerunt natum, et diu quaesitum adinvenerunt, inventum adoraverunt.

PL 8, 1306D

天使たちが王を告げたことが不思議であろうか。遠い地にいた博士たち〔magi。マタイ2章で東方から来た者たちを本サイトでは「博士たち」と訳す〕でさえ、この方を知っていたのだから。天からしるしが彼らに現れたとき、彼らはこの方が生まれたことを悟り、長く探し求めた末に見出し、見出すと礼拝した。

2

Cujus stellae signum caetera stellarum praeibat insignia: stella enim quae nativitatis dominicae index fuit, non ut caeterae lucebat in tenebris, sed per diem refulgebat in sole; et sole et die in splendore superato; non quasi quae fixa esset in coelo, sed praecedens specie mira magis ad inquisitionem Domini pergentibus viam in itinere demonstrabat.

PL 8, 1306D

その星のしるしは、他の星々のしるしに勝っていた。すなわち、主の誕生のしるしとなったその星は、他の星々のように闇の中で輝くのではなく、昼間、太陽の中で光り輝き、太陽をも昼をも輝きにおいて凌駕していた。それは天に固定された星のようにではなく、驚くべき姿で先立って進み、主を尋ね求めて進む博士たちに、行く道を示していた。

3

Denique ibi supra domum constitit, ubi esse quem annuntiabat, ostendit. Quod scriptura testatur: Nato autem Jesu in Bethleem Judae in diebus Herodis regis, ecce Magi venerunt ab oriente Hierusalem dicentes, ubi est qui natus est rex Judaeorum?

PL 8, 1306D

そしてついに、それが告げ知らせていた方がいる家の上に止まり、その場所を示した。聖典が証しするとおりである。「さて、ヘロデ王の時代に、ユダヤのベツレヘムでイエスが生まれたとき、見よ、博士たちが東方からエルサレムに来てこう言った、ユダヤ人の王として生まれた者はどこにいるのか」。

4

Vidimus enim stellam ejus ad orientem, et venimus adorare eum. Quem parvulum Magi cum vidissent adoraverunt ut regem, ut hominem, ut Deum; et munera obtulerunt, e quibus muneribus etiam passurus denuntiabatur.

PL 8, 1307A

「我々は東方でその方の星を見たので、礼拝しに来たのだ」。博士たちは、その幼子を見ると、王として、人として、神として礼拝し、贈り物を捧げた。その贈り物によって、この方が苦しみを受けることになる方であることも告げ知らされていた。

5

Thus enim obtulerunt ut Deo, aurum ut regi, myrrham passuro. Talis infantia divina cognoscitur, nutritur, et educatur! Sed sine doctore omnia sciens.

PL 8, 1307A

すなわち、彼らは神に対するように乳香を捧げ、王に対するように黄金を、苦しみを受けるはずの者に対するように没薬を捧げたのである。このような幼子期が神的なものと知られ、養われ、育てられるのだ。しかも師なくしてすべてを知る者として。

6

Mirantur hoc Judaei cum viderent litteras scientem sine doctrina; dicentes: Quomodo iste litteras scit, qui non dedicit? Quod sciret, confitentes; et quod non didicerit, non negantes: unde tamen hoc haberet, non comprehendentes.

PL 8, 1307A

ユダヤ人たちは、この方が教えを受けることなく学問を知っているのを見て驚き、こう言った。「学んだこともない〔底本は dedicit。didicit と読む〕この者が、どうして学問を知っているのか」。彼が知っていることは認めながら、学んでいないことも否定せず、しかしそれをどこから得たのかは理解しなかった。

7

Judaeorum doctoribus cum loquitur, doctor doctorum invenitur. Qui cum adhuc parvulus fere annorum XII sederet in medio magistrorum, doctrinam ejus cum stupore mirabantur doctores.

PL 8, 1307B

ユダヤ人の教師たちに語るとき、この方は教師たちの教師であることが分かる。まだほぼ十二歳の幼子でありながら、教師たちの真ん中に座っていたとき、教師たちはその教えに驚嘆した。

8

Ita enim Scriptura dicit: Et omnes, qui audiebant eum, admirabantur prudentiam ejus et responsa. Haec scripturis probantur, physicis vero rationibus amplius invenitur: Deus enim in homine natus, talia insignia infantiae suae debuit demonstrare.

PL 8, 1307B

聖典はこう言っているからである。「彼の話を聞いていたすべての者たちは、その知恵と答えに驚嘆した」。これらのことは聖典によって証されているが、自然の理によってはさらに深く見出される。すなわち、人間のうちに生まれた神は、その幼子期にこのようなしるしを示すべきであったのである。

Caput XXIII

第XXIII章PL 8, 1307B
1

At vero causam adventus ejus si requiras, hominem iterum apparere oportebat. Latere debuit tanta divinitas non eos qui credebant, sed principem mundi, in cujus oppressionem descenderat, sed nostrae causa liberationis.

PL 8, 1307B

しかし、もし彼の到来の理由を尋ねるならば、人間として再び現れる必要があった。これほどの神性は、信じる者たちに対してではなく、この世界の支配者に対して隠されるべきであった。その支配者を打ち倒すために、しかし我々の解放のために、この方は降ってきたのである。

2

Is enim non ex auctoritate sua, sed ex sententia dominica tenebat, quia jusserat peccatorem, qui non poenituit, mori. At vero poenitentem liberare debuit misericors.

PL 8, 1307B

なぜなら、その支配者は自らの権威によってではなく、主の判決によって人間を捕らえていたのであり、それは主が、悔い改めなかった罪人は死ぬようにと命じていたからである。しかし、憐れみ深い方は、悔い改める者を解放すべきであった。

3

Hoc justitia, hoc possibilitas divina poscebat, ut qui ex sententia tenebat reum, si non reum caperet, praetereundo sententiam, amitteret potestatem. Nemo autem non reus, cum et origine et natione sint ex mortalibus.

PL 8, 1307C

これを正義が、これを神のなしうる力が求めていた。すなわち、判決によって被告を捕らえていた者が、もし被告でない者を捕らえるならば、判決を踏み越えることによって、その権力を失うということである。しかし、起源においても生まれにおいても死すべき者から出ている以上、誰も被告でない者はいない。

4

At is qui natus est, ipse dedisse sententiam probatus est; qua sententia ipse reus non tenetur, qui cum susceperit carnem, sine peccato inter homines conversatus est. Sicut scriptum est: Hic Deus noster, et non deputabitur alius absque eo.

PL 8, 1307C

しかし、生まれたこの方こそ、その判決を下した当人であることが証される。その判決によって、この方自身は被告として捕らえられることはない。肉を引き受けながら、人々のあいだで罪なく歩んだからである。こう記されているとおりである。「この方こそ我々の神であり、この方のほかに他の者は数えられない」。

5

Invenit omnem viam prudentiae, et dedit eam Jacob puero suo. Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Hic est, qui conversatus est sine peccato, ut iterum scriptum est: Qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus.

PL 8, 1307C

「この方は知恵のすべての道を見出し、それをその僕ヤコブに与えた。その後、地上に姿を現し、人々とともに歩んだ」。この方こそ、罪なく歩んだ方である。再びこう記されているとおりである。「彼は罪を犯さず、その口に欺きも見出されなかった」。

6

Hanc carnem sine peccato produxit: quam mundi hujus princeps adversantem sibi praevidens, neque suis voluntatibus inclinatam, hominem tantum aestimans, invadere ausus est permittentem.

PL 8, 1307D

この方は、罪なきこの肉を世に送り出した。この世界の支配者は、それが自分に敵対し、自分の意志にも屈しないことを見通していながら、ただの人間にすぎないと見なして、攻めることを許すその肉に、あえて攻め入った。

7

Permisit autem Dominus, ut ipse sibi princeps causa sit amittendi; qui cum reos ex sententia sibi vindicasset, usurpando hunc qui reus non erat, contra sententiam veniens quam tenebat, amitteret potestatem.

PL 8, 1307D

主はこれを許した。それは、まさにその支配者自身が、自らの権力を失う原因となるためである。すなわち、判決によって被告たちを自分のものとして要求していた者が、被告でないこの方を奪い取ることによって、自らが保持していた判決に反することになり、権力を失うのである。

8

Ita rationis fuit officia corporis agere, ut ipse quidem eamdem esse carnem ostenderet, quam susceperat, eam quae ante damnata est: ille vero carnis officia videndo, non intelligeret deitatem, ac sic contra sententiam Dei veniens, perderet potestatem; quia appetere ausus est, quem sine crimine pervidebat.

PL 8, 1308A

それゆえ、肉体の務めを行うことは理にかなったことであった。すなわち、この方自身は、自らが引き受けたのが、以前断罪されたのと同じ肉であることを示すためであり、他方、あの支配者は、その肉の務めを見て神性を悟らず、こうして神の判決に反することになり、権力を失うためであった。なぜなら、彼は、罪状のない者と見て取っていたにもかかわらず、それを襲おうとあえてしたからである。

Caput XXIV

第XXIV章PL 8, 1308A
1

Hac ergo causa factum est, officia quidem carnis ostendere, non tamen ipsis officiis esse subjectum. Ut carnem veram probaret, esuriit; non ut victus jejunio manducaret.

PL 8, 1308A

それゆえ、こういう理由で、肉の務めを示しながらも、その務め自体には服していないということが起こったのである。真の肉であることを証するために、この方は飢えたのであり、断食に負けて食べるためではなかった。

2

Denique cum ad probationem nostrae carnis ultra possibilitatem naturae 40 dierum et noctium spatio jejunasset, invenitur quidem esurisse, non etiam manducasse; ita scriptura dicente: Et consummatis 40 diebus et 40 noctibus, postea esurivit.

PL 8, 1308A

そしてついに、我々の肉であることを証するために、自然のなしうる限りを超えて四十日四十夜のあいだ断食したとき、この方は飢えはしたが、食べはしなかったことが分かる。聖典がこう言うとおりである。「そして四十日四十夜が満ちると、その後で飢えた」。

3

Non tamen manducavit; esurivit autem. Quod ob hanc causam manifesto factum est, ut quia 40 diebus, quibus continuis in eremo adversum Dominum tentationibus suis diabolus pugnans superatus fuerat, non esset; et ut ne, intellegendo Deum, diffugeret; ne perirent tam necessaria beneficia passionis suae, esurivit.

PL 8, 1308B

しかし食べはせず、飢えを覚えたのであった。これは明らかに次の理由による。すなわち、悪魔が荒れ野で四十日間、絶え間なく主に対してその誘惑をもって戦い、打ち負かされていたその日々のあいだ、〔主は〕食べていなかったからであり〔non esset について、ミーニュの脚注は「すなわち食物を取っていなかった」と注する。それに従って訳した。またミーニュの脚注は、写本が ob hanc causam を ad hanc causam と読むことを示す〕、また、〔悪魔が〕神であると悟って逃げ去ることのないようにするためであった。その受難のこれほど必要な恩恵が失われないように、この方は飢えたのである。

4

Quem mox infirmum putans, iterum ut hominem aggressus est, dicendo ei, ut vel propter necessitatem sui corporis lapides in panes converteret: quique nec fecit nec manducavit. Ita esurivit ob causam; non tamen subjectus est causae.

PL 8, 1308B

悪魔はまもなく、この方が弱っていると思い、再び人間に対するように攻めかかり、せめて自らの肉体の必要のために石をパンに変えるようにと言った。しかしこの方はそれをせず、また食べもしなかった。こうして、この方は理由あって飢えたが、その理由に服してはいなかったのである。

5

Et non tantum in hoc loco, sed etiam discipulis offerentibus esurienti panes, ac dicentibus, Rabi, manduca; respondit: Ego cibum habeo manducare quem vos nescitis. Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui me misit, ut perficiam opus ejus.

PL 8, 1308B

そしてこの箇所だけでなく、弟子たちが、飢えているこの方にパンを差し出し、「ラビ、食べよ」と言ったときにも、この方はこう答えた。「私には、汝らの知らない食べるべき食物がある。私の食物とは、私を遣わした方の意志を行い、その業を成し遂げることである」。

Caput XXV

第XXV章PL 8, 1308C
1

Sitivit, ut per sitim naturam corporis demonstraret; non quod poculis indigeret, cum ipse sit fons aquae vivae.

PL 8, 1308C

この方は渇いた。渇きによって肉体の本性を示すためであり、飲み物を必要としていたからではない。この方自身が生ける水の泉であるのだから。

2

Denique Samaritanam, ubi sitisse invenitur, cum aquam postulasset, atque illa judaeum aestimans non dedisset, obtulit mulieri aquam per quam sitim perpetuo satiaret, sicut scriptum est: Jesus sedebat super puteum; et fuit hora quasi sexta; et venit quaedam mulier Samaritana haurire aquam.

PL 8, 1308C

そして、この方が渇いたとされる箇所において、サマリアの女に水を求めたところ、彼女がユダヤ人だと思って与えなかったとき、この方は、渇きを永遠に満たす水をその女に差し出した。こう記されているとおりである。「イエスは井戸の傍らに座っていた。時はおよそ六時であった。一人のサマリアの女が水を汲みに来た」。

3

Et Jesus sedebat; et Jesus dixit ad eam: Da mihi bibere. Abierant enim discipuli ejus in civitatem ut emerent escas. Mulier tamen respondit ad Jesum, dicens: Tu, cum sis judaeus, quomodo petis a me bibere, cum sim mulier samaritana?

PL 8, 1308C

「そしてイエスは座っていた。イエスは彼女に言った、私に飲ませよ。弟子たちは食物を買いに町へ行っていたのである。しかし女はイエスに答えて言った、汝はユダヤ人でありながら、どうしてサマリアの女である私に飲ませてくれと頼むのか」。

4

Et Jesus respondit illi: si scires donum Dei, et quis est qui tibi dixit: da mihi bibere; tu magis petiisses eum, et dedisset tibi aquam vivam. Et dixit illi mulier: Domine, neque urceum habes, et puteus altus est; unde habes aquam vivam mihi dare?

PL 8, 1308D

「イエスは彼女に答えた、もし汝が神の賜物を知り、また私に飲ませよと言うのが誰であるかを知っていたなら、汝の方からその方に求め、その方は汝に生ける水を与えたであろう。女は彼に言った、主よ、汝は汲む物を持たず、井戸は深い。どこから生ける水を私に与えるのか」。

5

Ne tu major sis patre nostro Jacob, quoniam ipse dedit nobis puteum de quo bibat cum filiis suis et cum pecoribus suis.

PL 8, 1308D

「まさか汝は、我々の父ヤコブより偉大なのか。ヤコブは我々にこの井戸を与え、自ら子らや家畜とともにそこから飲んだのだ」。

6

Et Jesus respondit ad illam: Omnis qui ex aqua ista biberit, sitiet iterum: qui autem biberit ex aqua, quam ego dedero illi, non sitiet in aeternum; sed erit fons aquae salientis in vitam aeternam.

PL 8, 1308D

「イエスは彼女に答えた、この水を飲む者は誰でも再び渇くであろう。しかし私が与える水を飲む者は、永遠に渇くことがなく、それは永遠の命に至る水が湧き出る泉となるであろう」。

7

Ergo non sitierat accipere, sed dare, qui divinam promittendo dedit. Ita ut relicta hydria sua mulier, oblita sitis veteris, Samariae caeteris Samaritanis adventum ipsius praedicaret.

PL 8, 1309A

それゆえ、この方は受けるためにではなく、与えるために渇いたのであり、神的なものを約束して与えた。こうして、女は自分の水がめを置いたまま、以前の渇きを忘れて、サマリアの他のサマリア人たちに、この方の到来を告げ知らせたのである。

8

Hoc sitiebat Dominus docere mulierem, quam jam sciebat esse paratam: non aquam terrenam petens, sed ex petitione dans aquam vivam, quae fontem fecit salientem in vitam aeternam.

PL 8, 1309A

主は、すでに用意ができていると知っていたこの女に、これを教えることを渇望していたのである。地上の水を求めていたのではなく、求めることを通して生ける水を与え、その水が永遠の命に至って湧き出る泉となったのである。

Caput XXVI

第XXVI章PL 8, 1309A
1

Sitivit iterum in cruce Jesus, et exclamavit: Sitio. Sed causa sitis ejus haec fuit. Crucifixerant eum, nec tamen sic erant satiati: adhuc habebant peccare: et cum in poena positis etiam malis hominibus communis naturae affectus misericordia debeatur; huic, cujus in curandis infirmitatibus beneficia senserant, quemque sine crimine appetissent, contra naturalem misericordiae motum etiam post crucem insultabant; in tantum impleti spiritu furoris, ut sitientem potarent aceto.

PL 8, 1309A

イエスは十字架の上で再び渇き、「渇く」と叫んだ。しかし、この渇きの理由はこうであった。彼らはこの方を十字架にかけたが、それでも満たされてはおらず、なお罪を犯そうとしていた。刑罰に処せられた悪しき人間に対してすら、共通の本性の情によって憐れみが向けられるべきであるのに、病の癒しにおいてその恩恵を受けていたこの方、しかも何の罪状もないのに襲いかかった相手であるこの方に対して、彼らは自然な憐れみの動きに反して、十字架の後にすらなお嘲った。あまりにも激しい怒りの霊に満たされていたため、渇いているこの方に酢を飲ませたのである。

2

Et qui prompto animo passionem suscepit, nec hoc invitus accepit: et quantum illi audaciores ad inferenda supplicia, tantum ille ad suscipiendam injuriam mitis: quorum malitiae opera aspiciens necdum esse completa, exclamavit: Sitio.

PL 8, 1309B

そして、進んで受難を引き受けたこの方は、これをも嫌々受け入れたのではなかった。彼らが刑罰を加えることにより大胆であればあるほど、この方は不正を受け入れることにより穏やかであった。彼らの悪意の業がまだ完成していないのを見て、この方は「渇く」と叫んだのである。

3

Qui ad cumulationem injuriae, acetum dederunt: non tamen ipse ut acetum ingererent, provocavit; sed quod illi ei dederunt, sponte suscepit. Talis Domini sitis. Denique accepto exclamavit: Consummatum est. Et continuo reddidit spiritum.

PL 8, 1309B

彼らは不正を積み重ねるために酢を与えた。しかし、この方自らが彼らに酢を注ぐよう仕向けたのではなく、彼らが与えたものを自ら進んで受けたのである。主の渇きとはこのようなものであった。そしてついに、それを受けると、「成し遂げられた」と叫び、ただちに霊を渡した。

4

Dormivit etiam Jesus, non somno victus ut videretur, sed ut esset ordo virtutis faciendae.

PL 8, 1309B

イエスはまた眠ったが、それは眠りに屈したかのように見えるためではなく、力ある業を行うための順序があったためである。

5

Dormivit enim ut incitaretur mare, ut discipuli timentes postularent auxilium, ut impleretur prophetia David quae in centesimo et sexto psalmo pronuntiabat dicens: Annuntientur opera ejus in exultatione.

PL 8, 1309C

すなわち、海が荒れ狂うように、弟子たちが恐れて助けを求めるように、そしてダビデの預言が満たされるように、この方は眠ったのである。その預言は第百六篇の詩篇〔ウルガタの数え方による。現行の数え方では第百七篇にあたる〕でこう告げていた。「その業が喜びのうちに告げられるように」。

6

Qui descendunt mare in navibus, qui faciunt questum in aquis multis, ipsi viderunt opera Domini et mirabilia ejus in profundo. Dixit et stetit spiritus potestatis, et exaltati sunt fluctus ejus.

PL 8, 1309C

「舟に乗って海に下り、大水の上で商いをする者たちは、深みにおいて主の業と奇跡を見た。主が命じると、力の風が起こり、その波は高く上がった」。

7

Quod autem is dispensationem omnem, ita gerendo, compleverit per mortem, ascensurusque esset ad coelos, illico subjunxit dicens: Ascendit usque ad coelos, et descendit usque ad abyssos.

PL 8, 1310A

そして、この方がこのように行うことによって、死を通してすべての経綸を成し遂げ、天に昇ろうとしていたことについては、詩篇作者はすぐさま続けてこう言った。「天にまで昇り、深淵にまで降った」。

Caput XXVII

第XXVII章PL 8, 1310A
1

Et hoc tamen licet a divino spiritu dictum credendum est; tamen, ut caetera, etiam hoc physicis rationibus paucis comprobemus.

PL 8, 1310A

しかし、これもまた神的な霊によって語られたこととして信じるべきであるとはいえ、他のことと同じく、これもまた自然の理によって、少しばかり証してみよう。

2

Liberatos a morte passione dominica nos iterum ad immortalitatis statum perduxit; ac nos prius coelesti impares, nunc coelestibus sociavit.

PL 8, 1310A

主の受難によって死から解放された我々を、この方は再び不死の状態へと導いた。そして、以前は天のものに及ばなかった我々を、今や天のものと結び合わせたのである。

3

Quibusdam tamen hoc videtur injustum; non quia non potest Deus, sed quia justitiae suae non convenire videatur, cum protoplastum culpa adhuc vacuum et a crimine alienum, paradisi tantum dominum praestitisset, hoc donum Dei competens judicando; nunc post peccatum offensionemque revocato, cum non esset parum ad id rediisse quod fuerat, et coelestia regna concesserit.

PL 8, 1310A

しかし、ある者たちには、これが不正であるように見える。それは神ができないからではなく、神の正義にふさわしくないように見えるからである。すなわち、神はまだ咎から自由で罪から無縁であった最初に造られた者に対しては、楽園の主人であることだけを与え、それをこそふさわしい賜物と判断していたのに、今や罪と背きの後に呼び戻された者に対して、かつてあったところに立ち戻るだけでも十分すぎるほどであったのに、天の王国までも与えたというのである。

4

Quod tamen justissimum comprobatur. Si enim prius gratia sua, nullis devotionis officiis promerenti, paradisi sedem homini concesserat; utique nunc contra impatientiam carnis ac desideria iniquitatis jam mota, contra mundi principem et potestates ejus repugnantem, saeculo calcato; coeleste praemium oportuit repensare; ut et is qui, imitando Deum, vitam divinam in terris habuit constitutus in corpore, cum eodem corpore jam immortali facto coelos habitaret, jam terrenis sublatis.

PL 8, 1310B

しかし、これはこの上なく正しいことであると証される。もし以前、神が自らの恩寵によって、何の献身の務めも果たしていない人間に楽園の座を与えていたのであれば、今や、すでに動き出した肉の耐え難さと不義の欲望に抗い、この世界の支配者とその諸権力に抵抗して、世を踏みにじった者に対しては、当然、天の褒賞をもって報いるべきであった。それは、神に倣って地上にありながら肉体に宿って神的な生を保っていた者が、今やその同じ肉体が不死のものとなった上で、地上のものをすでに脱ぎ捨てて、天に住まうことができるようにするためである。

5

Deinde ad hujus muneris causam illud accedit, quod dignum est carnem hominis coelis inferre, cujus habitator Deus esse dignatus est: nec potest videri hominem contra meritum factum esse incolam coeli, cujus vaginam non dedignatus sit spiritus ipse Deus: justumque fuit corpus, in quo Deus habitando, terram visitare dignatus est, per quod particeps nostri ad immortalitatem genus nostrum perduxit, etiam in coelestibus collocare.

PL 8, 1310B

さらに、この賜物の理由には、次のことも加わる。すなわち、神自身がその住まい手となることを良しとした人間の肉を、天へと運び入れるにふさわしいということである。神自身である霊が、その鞘となることを卑しまなかった以上、人間が功績に反して天の住人とされたと見ることはできない。神が宿ることによって地を訪れることを良しとしたその肉体を、この方が我々にあずかることで我々の類を不死へと導いた当のその肉体を、天にも置くことは正当であった。

6

Ubi namque Dei habitatio esse debet, nisi in regno Dei? Ubi autem regnum ejus nisi in coelis?

PL 8, 1310C

なぜなら、神の住まいは、神の王国のうちにあるのでなければ、どこにあるべきだろうか。そして、神の王国は、天にあるのでなければ、どこにあるだろうか。