Caput I
第I章PL 8, 1019CMagnam tuam intelligentiam quis fascinavit, o generose Candide? De Deo dicere, supra hominem audacia est.
PL 8, 1019C高貴なるカンディドゥスよ、お前の大いなる知性を誰が惑わしたのか。神について語ることは、人間には過ぎた大胆さである。
Sed quoniam inditus est animae nostrae νοῦς ἠθικὸς, et spiritus desuper missus ad figurationes intelligentiarum inscriptas ex aeterno in anima nostra: movet ineffabiles res ad investigabilia mysteria Dei voluntatum atque operationum, quasi mentis elatio animae nostrae.
PL 8, 1019Cしかし我々の魂には、ヌース・エーティコス(倫理的知性)が植え付けられており、また、永遠より我々の魂に刻まれた知解の諸形象へと向けて上から遣わされた霊があるがゆえに、この霊は、あたかも我々の魂における精神の高揚であるかのように〔movet の主語は定かでない。spiritus を主語とし、quasi mentis elatio をその同格と取った〕、言い表しえぬ事柄を、神の意志と働きの探り尽くしがたい奥義へと動かすのである。
Vult enim videre, et etiam nunc in tali sita corpore, quod difficile est intelligere solum, edicere autem impossibile.
PL 8, 1019C魂は見ることを欲する、たとえ今このような肉体のうちに置かれていてもなお。それは知解することさえ難しく、語り述べることは不可能である。
Dicit enim beatus Paulus: O altitudo divitiarum sapientiae et cognoscentiae Dei, quomodo ininvestigabilia sunt judicia Dei, et sine vestigiis ejus viae (Rom. XI, 33) ! Dicit etiam Esaias: Quis cognovit mentem Domini, aut quis fuit ejus consiliator (Isa. XL, 13) ?
PL 8, 1019C祝福されたパウロは言う、「ああ、神の知恵と知識との富の深さよ、その裁きはいかに極めがたく、その道はいかに辿りがたいことか」(ローマ11:33)。イザヤもまた言う、「誰が主の心を知ったか、誰がその助言者であったか」(イザヤ40:13)。
Vides igitur quanti constat cognitio de Deo. Sed quoniam de divina generatione scribis tam audenter: et nos tibi primo quidem de scripturis ostendemus, filii Domini Jesu Christi generationem aeternam. An scripturas quas legimus, vanas opinaris?
PL 8, 1019Cされば、神についての知識がいかに高くつくものであるか、お前にも分かるであろう。しかしお前は神の生まれについてこれほど大胆に書き記すのであるから、我々はまず聖典によって、主イエス・キリストなる子の永遠の生まれをお前に示そう。それとも、我々が読む聖典を空しいものとお前は思っているのか。
Si ut nomine, sic et re Christianus est quispiam; necesse habet venerari scripturas, inclamantes Dominum Jesum Christum.
PL 8, 1019Dもし名において然るごとく事実においてもキリスト教徒である者があるならば、主イエス・キリストを呼び求める聖典を崇敬せざるをえない。
Si igitur necesse tibi est scripturas recipere; est et necessarium ea quae in ipsis de Christo dicuntur, sic quemadmodum dicuntur, accipias et credas.
PL 8, 1019Dしたがって、お前が聖典を受け入れざるをえないのであれば、その中でキリストについて語られていることを、語られているとおりに受け入れ、信じることもまた必要である。
Dicunt autem Jesum Christum Filium Dei esse unigenitum, ut dicit David propheta: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II, 7) . Et Paulus Apostolus: Quia ipse proprio suo filio non pepercit (Rom. VIII, 32) .
PL 8, 1019D聖典は、イエス・キリストが神の独り子であることを語っている。預言者ダビデが言うとおりである、「お前は私の子である、私は今日お前を生んだ」(詩篇2:7)。使徒パウロもまた、「神はご自分の子をも惜しまれなかった」(ローマ8:32)と言う。
Et rursus: Benedictus Deus et pater Domini nostri Jesu Christi (Ephes. I, 3) . Deinde et ipse Jesus Christus frequenter dicit: Ego et pater unum sumus (Joan. X, 30) . Et: Qui videt me, videt et patrem meum (Joan. XIV, 9) .
PL 8, 1020Cさらにまた、「我々の主イエス・キリストの神にして父なる方は祝せられよ」(エフェソ1:3)。次に、イエス・キリスト自身もたびたび言う、「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)。また、「私を見る者は、私の父をも見る」(ヨハネ14:9)。
Et: Ego in patre, et pater in me est (Ibid. 10, 11) . Haec dicens Deus fuit, si mentitus non est: si autem mentitus est, non opus Dei omnimodis perfectum. Saepe et multi et millies dicunt ista: an tibi non apparet dici haec ita ubique?
PL 8, 1020Cまた、「私は父の内におり、父は私の内にいます」(同10、11節)。これを言うとき、もし偽っていなかったのであれば彼は神であった。もし偽っていたのであれば、神の業はあらゆる点で完全なものではないことになる。これらのことは、幾度も、多くの者によって、幾千度も言われている。これがいたるところでこのように言われているとは、お前には見えないのか。
Caput II
第II章PL 8, 1020CAudi de nobis aliud. Nos dicimus esse nobis patrem Deum, et eum quam maxime. Quae causa, et juxta quid? Quoniam, inquam, charitate praedestinavit nos in adoptionem per Christum (Ephes. I, 5) . Numquid et Christum per adoptionem filium Deus habet?
PL 8, 1020C我々についてもう一つ聞くがよい。我々は、神が我々の父であると言う、しかも最も本来的な意味において。その理由は何か、何に基づくのか。それは、神が愛によって、キリストを通して我々を子とすべく予め定めたからである(エフェソ1:5)。しかし神は、キリストをも養子縁組によって子としているのだろうか。
Nullus id ausus est dicere: fortasse nec tu. Videsne, qualis blasphemia ex hoc dicto nascatur?
PL 8, 1020D誰もそのように言う勇気を持たない。おそらくお前もそうであろう。この言葉からどれほどの冒瀆が生まれるか、お前には分かるか。
Dicimus esse nos haeredes Deo patri, et per Christum haeredes, per adoptionem existentes filii: et Christum esse verum filium, per quem nobis efficitur esse filios et cohaeredes esse in ipso Christo.
PL 8, 1020D我々は、父なる神の相続人であり、キリストを通して相続人であって、養子縁組によって子となっている者であると言う。そしてキリストは真の子であり、彼を通して我々が子となり、キリストご自身において共同の相続人となることが可能にされるのである。
Multa dixisti de Christo et vera, et ut se habent: quoniam potentia Dei est, et omnipotens, et universus λόγος, et omnis operatio, et omnis vita et alia plurima. Assecutus ergo est hujusmodi bona, effectus ex iis quae non sunt?
PL 8, 1020Dお前はキリストについて多くのことを語った、それも真実であり、事実そのとおりのことを。すなわち、彼は神の力であり、全能であり、普遍のロゴス(言葉・理)であり、あらゆる働きであり、あらゆる生命であり、その他多くのものである、と。しからば、彼はこれほどの善きものを、存在しないものから成った上で獲得したというのか。
Et beatum est, quod non est ex eo quod vere est? Qui sic concipit intellectus, sine Deo est, sacrilegus et plenus blasphemiae. Dominus ipse est super omnia quae sunt, omniaque quae non sunt.
PL 8, 1020D真に存在するものから出たのでないものが、祝福されているというのか。そのように考える知性は、神を欠いており、瀆聖的であり、冒瀆に満ちている。主ご自身は、存在するもの全ての上にあり、存在しないもの全ての上にある。
Et ipse igitur cum, ut dicis, sit factus ex iis quae non sunt, poterit ipse facere omnia quae sunt ex iis quae non sunt? Attamen Deum, id quod sit et semper sit, non quod aliquando non fuerit, credimus esse.
PL 8, 1021Aされば彼自身も、お前の言うとおり存在しないものから造られたのであれば、存在しないものから存在するもの全てを造ることができるだろうか。しかし我々は、神とは、在り、常に在るものであって、かつて存在しなかったことのないものであると信じている。
Praestat igitur quod est, et praestat per ineffabilem generationem, et praestat exsistentiam, νοῦν, vitam: non qui sit ista, sed super ista et semper omnia.
PL 8, 1021Aそれゆえ神は、存在することを与え、言い表しえぬ生成を通して与え、実在・ヌース(知性)・生命を与える。神はこれらであるのではなく、これらを超え、常にすべてを超えて在る。
Si igitur Deus non est quod non est, est autem supra id quod est, vere ὢν, potentia ipsius τοῦ ὄντος, quae operatione in generationem excitata, ineloquibili motu genuit τὸν ὄντα, omnibus modis perfectum, a toto potentiae totum.
PL 8, 1021Aされば神は、存在しないところのものではなく、存在するところのものを超えて在り、真にオーン(存在する者)であって、オンそのものの可能態である。その可能態が、働きによって生成へと促されるとき、言い表しえぬ運動によって、あらゆる点で完全なトン・オンタ(存在する者)を、可能態の全体から全体として生んだのである。
Deus ergo est totum πρόον: Jesus autem ipsum hoc totum ὂν, sed jam in existentia et vita et intelligentia, universale omnimodis τέλεον ὄν.
PL 8, 1021Aしたがって神は全体としてのプロオン(存在に先立つもの)であり、イエスはこの全体としてのオンそのものであるが、すでに実在と生命と知解とにおいてあり、あらゆる点で普遍的なテレオン・オン(完全なる存在するもの)である。
Hic est finis, hic principium, hic filius, hic πᾶς λόγος, hic qui apud Deum et in Deo λόγος, hic Jesus Christus, ante omnia quae sunt, et quae vere sunt; prima et omnis existentia, prima et omnis intelligentia, primum et omnimodis τέλεον ὂν, ipsum primum ὂν, nomen ante omnia nomina; ab ipso enim omnia nomina, sicut declarabitur.
PL 8, 1021Bこれが終極であり、これが始原であり、これが子であり、これがパース・ロゴス(すべてなるロゴス)であり、これが神のもとにあり神の内にあるロゴスであり、これがイエス・キリストである。彼は存在するもの全て、真に存在するもの全てに先立ち、第一にしてあらゆる実在であり、第一にしてあらゆる知解であり、第一にしてあらゆる点で完全なるオンであり、それ自体第一のオンであり、あらゆる名に先立つ名である。すべての名は彼から出るのであって、それはこれから明らかにされるであろう。
Caput III
第III章PL 8, 1021BVolo autem audire, o mi dulcissime Candide, quid esse aestimas, quod non est. Si enim Deus omnium causa est, et ejus cui est esse, et ejus cui non est esse, causa est Deus. Sed si causa, non est id quod non est.
PL 8, 1021Bされば私は聞きたい、我がいとも親しきカンディドゥスよ、お前は存在しないものをどのようなものと考えているのか。もし神が万物の原因であるならば、存在することがそれにあるところのものの原因も、存在することがそれにないところのものの原因も、神である。しかし原因であるならば、神は存在しないところのものではない。
Causa enim ut ὂν est: quippe unde et a qua sit id, cui futurum est ὄν. Et hoc ipso, causa vere super ὄν. Quod igitur nondum ὄν, id est, quod non est; ad hoc, ὂν causa est.
PL 8, 1021B原因はオン(存在するもの)としてあるからである。すなわち、やがてオンとなるはずのものが、そこから、そしてそれによって在るところのものだからである。まさにこのゆえに、原因は真にオンを超えている。したがって、いまだオンでないもの、すなわち存在しないものに対して、オンは原因である。
Ideo πρόον dicitur: et juxta istam rationem causa est Deus, et eorum quae sunt, et eorum quae non sunt.
PL 8, 1021Cそれゆえ神はプロオン(存在に先立つもの)と呼ばれる。この理によって、神は存在するものの原因であり、存在しないものの原因でもある。
Caput IV
第IV章PL 8, 1021CDefiniendum est ergo id quod non est: quod quidem intelligitur et vocatur quatuor modis: juxta negationem omnino omnimodis, ut privatio sit existentis: juxta alterius naturam ad alterius naturam, ut hoc non est illud: juxta nondum esse, quod futurum est et potest esse: juxta id quod super omnia quae sunt, habet est; ut quia non est aliquid istorum, nec convenit cum aliquo eorum.
PL 8, 1021Cされば、存在しないものを定義しなければならない。それは四つの仕方で理解され、呼ばれる。第一に、あらゆる点での全き否定に即して、すなわち実在するものの欠如としてである。第二に、ある本性が他の本性に対する仕方に即して、すなわち「これはあれではない」という仕方である。第三に、いまだ存在しないもの、すなわちやがて存在するはずであり、存在しうるものに即してである。第四に、存在するもの全てを超えて存在を有するものに即してである。すなわち、それはこれらのいずれでもなく、これらのいずれとも一致しないがゆえにである。
Quid igitur dicimus Deum? τὸ ὂν, ἢ τὸ μὴ ὄν; Sed utique ipsum appellamus ὄν· quoniam eorum quae sunt, pater est. Sed pater eorum quae sunt, non est τὸ ὄν, si nondum sunt ea quorum pater est.
PL 8, 1022Aされば我々は神を何と言うべきか。トー・オン(存在するもの)か、それともトー・メー・オン(存在しないもの)か。しかし我々は当然、神をオンと呼ぶ。存在するものの父だからである。しかし、存在するものの父は、もしその父であるところの者たちがいまだ存在しないのであれば、トー・オンではない。
Hoc non licet dicere, hoc nefas est intelligere, eorum quae sunt, μὴ ὂν causam appellare. Causa enim prior est ab iis quorum causa est.
PL 8, 1022Aこれを言うことは許されず、存在するものの原因をメー・オンと呼ぶことは理解するにも不敬である。原因は、それが原因であるところのものより先に在るからである。
Supremum ὂν igitur Deus est; et juxta quod supremum est, μὴ ὂν Deus dicitur: non per privationem universi ejus quod sit, sed ut aliud ὂν ipsum, quod est μὴ ὂν: juxta ea quae futura sunt, τὸ μὴ ὄν: juxta quod causa est ad generationem eorum quae sunt, τὸ ὄν.
PL 8, 1022Aされば神は至高のオンである。そして至高であるという点において、神はメー・オンと呼ばれる。それは、神が在るところのもの全体の欠如によってではなく、神自身が(通常の意味での)オンとは別のオンであり、それがメー・オンであるという仕方によってである〔ut aliud ὂν ipsum, quod est μὴ ὂν の構文は取りにくく、趣旨を取って解した〕。やがて存在するはずのものとの関わりにおいてはトー・メー・オンであり、存在するものの生成に対する原因であるという点においてはトー・オンである。
Caput V
第V章PL 8, 1022BVerum est igitur dicere Deum patrem τοῦ ὄν, juxta causam eorum quae sunt, et eorum quae non sunt. Voluntate igitur Dei in generationem veniunt et quae sunt, et quae non sunt. Et non aestimes quae non sunt, quasi per privationem eorum quae sunt.
PL 8, 1022Bされば、神をトー・オンの父と言うことは真である、存在するものと存在しないものとの原因という点において。したがって、神の意志によって、存在するものも存在しないものも生成へと至る。存在しないものを、存在するものの欠如であるかのように考えてはならない。
Nihil enim istorum neque existit, neque intelligitur. Si enim mundus et omnia superna subsistunt, omnia et sunt.
PL 8, 1022Bこれらのうち何ものも、実在せず、また知解されもしないからである。もし世界と天上のもの全てが自存するのであれば、それらはすべて存在するのである。
Nullum enim μὴ ὄν, juxta privationem: sed subintelligentia quaedam est, ab iis quae sunt, privationem eorum subintelligere, non subsistentis, ne ipsius quidem subintelligentiae, nec sic existentis, ut eorum quae sunt.
PL 8, 1022B欠如という意味でのメー・オンは何もないからである。むしろ、存在するものから、それらの欠如を副次的に思い浮かべるという、ある種の副次的な思念があるのみであって、それは自存するものでもなく、その副次的思念そのものすら自存するのではなく、存在するものと同じ仕方で実在するのでもない。
Quaedam vero quae non sunt, quodammodo sunt, ut ipsa quae nunc quidem sunt: quae post generationem et sunt et dicuntur, et ante generationem aut in potentia sua aut in idea fuerunt. Sed unde vel ex quo generata sunt?
PL 8, 1022Bしかし、存在しないもののうちのあるものは、ある仕方で存在する。それは、今まさに存在するもの自身についてであり、それらは生成の後には存在しかつそう言われるが、生成の前には、その可能態においてか、あるいはイデアにおいて在った。しからば、それらはどこから、また何から生成されたのか。
Secundum illos modos scilicet; juxta alterius naturam, et juxta id quod nondum est, quod futurum est, et potest esse.
PL 8, 1022Cすなわち、先に述べた仕方に従ってである。すなわち、ある本性が他の本性に対する仕方に即して、また、いまだ存在しないもの、すなわちやがて存在するはずでありまた存在しうるものに即してである。
Caput VI
第VI章PL 8, 1022CPrimo ergo Deus et super quae sunt est, et super quae non sunt: quippe generator ipsorum et pater, juxta quod causa est. Deinde secundum generationem a Deo aut secundum effectionem, quae sunt apparuerunt. Apparuerunt autem et μὴ ὄντα.
PL 8, 1022Cされば第一に、神は存在するもの全ての上にあり、存在しないもの全ての上にもある。神はそれらの生成者であり父であるからであり、原因である限りにおいてそうである。次に、神による生成に従って、あるいは造出に従って、存在するものが現れた。しかし、メー・オンタ(存在しないもの)もまた現れた。
Ipsorum autem quae sunt, alia sunt vere quae sunt, alia quae sunt, alia quae non vere non sunt, alia quae non sunt. At illa quae vere non sunt, non recipit in esse plenitudo Dei. Juxta enim id quod est esse, et id quod est aliquo modo esse, plenitudo Dei.
PL 8, 1023A存在するもののうち、あるものは真に存在するものであり、あるものは存在するものであり、あるものは真には存在しないのではないものであり、あるものは存在しないものである。しかし、神の充溢は、真に存在しないものを存在のうちに受け入れることはない。なぜなら、神の充溢は、存在することそのものに即して、また、ある仕方で存在することに即してあるからである。
Plenitudo enim est τῇ μόνῃ ἐμφάσει existente in intelligentia eorum quae vere non sunt: quae juxta subjectionem, ab his quae non vere quidem sunt. Quodam tamen modo νοῦς cuncta incipiens, imaginata est circa id quod vere non est.
PL 8, 1023A充溢は、真に存在しないものの知解のうちにある、単なる表れ(エンファシス)によってのみあるのであり、それは真には存在しないものからの従属関係に即してのことである〔構文は取りにくく、eorum quae vere non sunt を plenitudo に掛ける読みもありうる〕。しかし、万物を始めるヌースは、ある仕方で、真に存在しないものについて表象した。
Caput VII
第VII章PL 8, 1023AAudi quemadmodum dico. Sunt quaedam ejusmodi, quae sunt natura manifesta, sicut quae sunt et omnia supercoelestia: ut τὸ πνεῦμα, καὶ ὁ νοῦς, ἡ ψυχὴ, τὸ νόημα, ἡ παιδεία, ἡ ἀρετὴ, ὁ λόγος, opinio, perfectio, sententia, vita, intelligentia: et adhuc superius, existentialitas, vitalitas, intelligentitas: et adhuc super omnia ista, ὂν μόνον: et istud ὅ ἐστι ἓν μόνον ὄν.
PL 8, 1023A私がどう言うか聞くがよい。存在するもの、また天上を超えたもの全てのように、その本性が明らかなある種のものがある。すなわち、プネウマ(霊)、ヌース(知性)、プシュケー(魂)、ノエーマ(思念)、パイデイア(教育)、アレテー(徳)、ロゴス(言葉・理)、意見、完成、判断、生命、知解である。さらにこれより上位には、実在性・生命性・知解性がある。そしてこれら全ての上には、ただオン(存在するもの)のみがある。すなわち、ただ一つのオンであるところのものである。
In ista si ἡμῶν νοῦς recte ingreditur, comprehendit ista et ab his formatur: et stat intelligentia, jam non in confusione inquisitionis existens. Sed quoniam intelligentia talis de altero est, comprehensio et definitio quaedam efficitur.
PL 8, 1023Bもし我々のヌースがこれらのうちに正しく入り込むならば、これらを把握し、これらによって形作られる。そして知解は、もはや探究の混乱のうちにはなく、確立する。しかし、そのような知解は他者についてのものであるから、ある種の把握と定義が成立する。
Alia ὄντα solum ὄντα esse intelligimus: quoniam in eo quod quidquid tale est, alterius est et aliud, ut intellectuale ad intellectibile. Ergo intellectibilia sunt ea quae vere sunt: alia quae tantum sunt, intellectualia.
PL 8, 1023B我々は、他のオンタ(存在するもの)は単にオンタであるにすぎないと理解する。なぜなら、そのようなものはすべて、他のものに属し他のものであり、知性的なものが知解対象たるものに対するようなものだからである。したがって、真に存在するものは知解対象的なもの(可知的なもの)であり、単に存在するにすぎない他のものは知性的なものである。
Sunt autem ista omnia, animarum in natura intellectualium, nondum intellectum habentium; quae sunt, sed ad intelligentiam accommodata.
PL 8, 1023Bしかしこれらすべては、知性的な本性を持つ諸々の魂のものであって、いまだ知解を有していないものであり、存在してはいるが知解へと適応させられているものである。
Excitatus enim in anima ὁ νοῦς, intellectualem potentiam animae illustrat et illuminat, et intellectuat ac figurat: et innascitur animae intelligentia atque perfectio. Idcirco et substantia dicitur anima, quoniam omnis substantia subjectum est.
PL 8, 1023B魂のうちで目覚めさせられたヌースは、魂の知性的な可能態を照らし輝かせ、それを知性化し形作る。そして魂には知解と完成とが生じる。それゆえに魂は実体とも呼ばれる、あらゆる実体は基体だからである。
Subjectum autem alteri alicui subjacet: subjacet autem anima τῷ νόει,: et πνεύματι ἁγίῳ ἡ ὕπαρξις τῆς ψυχῆς. Substantia igitur anima.
PL 8, 1023C基体とは、何か他のものの下に置かれているものである。しかるに魂はヌース(知性)の下に置かれており、魂のヒュパルクシス(実在)はプネウマ・ハギオン(聖なる霊)の下に置かれている。したがって魂は実体である。
Caput VIII
第VIII章PL 8, 1023COmnia ergo quae animae sunt, solum ὄντα sunt, non quae vere sunt. Anima igitur comprehendit quae vere sunt: quoniam si ingreditur νοῦς in animam intellectualem, comprehendit item et ὄντα ἀληθῶς: intelligit enim anima quoniam anima est: et sic ab iis ἃ ἀληθῶς ὄντα εἰσὶ, intelligentia efficitur eorum quae sunt.
PL 8, 1023Cされば、魂に属するものはすべて単なるオンタであって、真に存在するものではない。しかるに魂は真に存在するものを把握する。なぜなら、もしヌースが知性的な魂に入り込むならば、オンタ・アレートース(真に存在するもの)をも把握するからである。魂は、自らが魂であるがゆえに知解する。そしてこのようにして、真に存在するものであるところのものから、存在するものについての知解が成立する。
At vero alia quae non vere non sunt, et quae non sunt, ab istis intelligentiam sumunt per conversionem intelligentiae τοῦ ὄντος. Etenim non intelligitur τὸ μὴ ὂν secundum quod non ens: sed juxta τὸ ὂν intelligitur τὸ μὴ ὂν.
PL 8, 1024Aしかし、真には存在しないのではないものと、存在しないものとは、これらから、トゥー・オントスについての知解の転換を通して知解を得る。というのも、トー・メー・オンは、それが非存在であるという点において知解されるのではなく、トー・オンに即して知解されるからである。
Accipitur ergo τὸ μὴ ὂν, quasi quaedam exterminatio τοῦ ὄντος. Exterminatio autem infiguratum quoddam est, et non est ut ὄν. Omne enim τὸ ὂν in existentia vel qualitate figuratum et vultuatum est.
PL 8, 1024Aされば、トー・メー・オンは、いわばトゥー・オントスのある種の消滅(排除)として受け取られる。しかし消滅とは、ある種の無形なるものであり、オンとしては存在しない。すべてのトー・オンは、実在ないし性質において形づけられ、姿を与えられているからである。
Infiguratum autem, quoddam aliquid est: ideo τὸ μὴ ὂν aliquid quodammodo est. Sunt ergo τὰ μὴ ὄντα: et ideo etiam sunt quae vere non sunt: et potiora sunt ad id quod est esse, ea quae non vere non sunt, quam quae μὴ ὄντα sunt. Propter quod efficitur τῶν ὄντων quidam naturalis ordo τοῦ ὄντος, τὰ ὄντα.
PL 8, 1024Aしかし無形なるものも、何らかのものではある。それゆえトー・メー・オンも、ある仕方で何ものかである。したがってタ・メー・オンタ(存在しないもの)は存在する。それゆえ、真に存在しないものも存在する。そして、真には存在しないのではないものは、存在すること自体に対して、メー・オンタであるものよりも優る。これによって、諸々のオンタのうちに、トゥー・オントスに基づいたある種の自然な秩序、すなわちタ・オンタが成り立つのである。
Caput IX
第IX章PL 8, 1024BDiximus ergo quae sunt, et etiam quae vere sunt. Dicamus nunc quae sint quae vere non sunt, et quae sint quae non sunt. Intelligibilis et intellectualis cum sit Dei essentia et potentia, juxta intelligentiam apparuerunt cuncta quae sunt.
PL 8, 1024Bされば我々は、存在するもの、また真に存在するものについて語った。今度は、真に存在しないものとは何か、また存在しないものとは何かを語ろう。神の本質と可能態とは知解対象的かつ知性的なものであるから、知解に即して、存在するもの全てが現れたのである。
Sed intelligentia dupliciter operatur: sua propria potentia intellectuali, et juxta limitationem intelligendi, etiam sensu.
PL 8, 1024Bしかし知解は二通りに働く。それ自体固有の知性的な可能態によって、また、知解することの限界に即して、感覚によってもである。
Rursus autem sensus, simulacrum cum sit intellecti et limitamentum intelligendi, si perfecte percipit operationem intelligentiae quae illum fortificat in operari atque agere, efficitur sensus propinquus atque vicinus purae intelligentiae.
PL 8, 1024Bしかるに感覚は、知解されたものの模像であり、知解の限界であるが、もしそれが、感覚を働きと行為において強化する知解の働きを完全に受け取るならば、純粋な知解に近く隣接する感覚となる。
Et ista est quae coelestia comprehendit, et ea quae in aethere, et ea quae in natura et ea quae in ὕλῃ gignuntur et regignuntur, et alia hujusmodi quorum est potentia in sensuali intelligentia: et est illud esse quodammodo esse et non esse.
PL 8, 1024Cそしてこれが、天上のもの、エーテル(天空)のうちにあるもの、自然のうちにあるもの、またヒュレー(質料)のうちに生まれ再び生まれるもの、その他このような、感覚的知解のうちに可能態を持つものを把握するものである。そしてそれの存在は、ある仕方で存在しかつ存在しないということである。
Coelum etenim, et omnia in eo, et universus mundus ex ὕλῃ consistens et specie, in commixtione est: ergo non est simpliciter. Hujus ergo mundi quae partes sunt, participantes animae intellectualis potentiae et naturae, sunt in natura eorum quae non vere non sunt.
PL 8, 1024Cなぜなら、天も、そのうちにある万物も、ヒュレー(質料)と形相とから成る全世界も、混合のうちにあるからである。それゆえ端的には存在しない。したがって、この世界の諸部分であり、知性的な魂の可能態と本性とに与るものは、真には存在しないのではないものの本性のうちにある。
Utuntur enim intelligentia, sed juxta sensum intelligentia, et sunt juxta sensum versibilia et mutabilia, juxta vero intelligentiam inversibilia et immutabilia. Quomodo autem sensus istud apprehendit?
PL 8, 1025Aそれらは知解を用いるが、感覚に即した知解によってである。そして感覚に即しては転変し可変であるが、知解に即しては転変せず不変である。しかし、感覚はどのようにしてこれを把握するのか。
Sed non apprehendit nisi qualitates; substantiam autem, id est subjectum, nec percipit nec apprehendit: versibiles enim sunt qualitates; substantia vero inversibilis. Cum autem anima sit substantia, tamen est versibilis. Quomodo istud? Sic habeto.
PL 8, 1025A感覚は諸性質しか把握しない。実体、すなわち基体は、感覚がこれを知覚することも把握することもない。性質は転変するものであるが、実体は不変だからである。しかるに魂は実体でありながら、転変する。これはどういうことか。次のように理解せよ。
Caput X
第X章PL 8, 1025ACum suscipit anima et intelligit quae sunt in mundo, si illa intelligit quae sunt animalia et animata; in eo quod est habere animam, sunt quae non vere non sunt.
PL 8, 1025A魂が世界のうちにあるものを受け取り知解するとき、もし魂が、動物であるもの、魂を与えられたものを知解するならば、魂を有するという点において、それらは真には存在しないのではないものである。
Quodam enim modo μὴ ὄντα, juxta quod animam habent: quodam modo μὴ ὄντα juxta id quod conversibilem ὕλην habent et qualitates versibiles: et sunt haec quae diximus μὴ ὄντως μὴ ὄντα.
PL 8, 1025Bすなわち、魂を有するという点においては、ある仕方でメー・オンタ(存在しないもの)である。転変するヒュレー(質料)と転変する性質を有するという点においては、別の仕方でメー・オンタである。そしてこれらが、我々が「真にはメー・オンタではないもの」と呼んだところのものである。
Cum autem intelligimus sub anima ὕλην (in anima dico ὕλην, quidquid sine intellectuali anima est, circumlato sensu) ipsa comprehendit circa qualitates quasi μή ὄντα quae sunt: sunt enim versibiles qualitates; et juxta hoc, μὴ ὄντα.
PL 8, 1025Bしかし我々が、魂の下にあるヒュレー(質料)を知解するとき(魂においてヒュレーと私が言うのは、語の意味を広げて、知性的な魂を欠くものすべてのことである)、魂自身は、性質に関して、いわば存在するメー・オンタとしてそれを把握する。というのも、性質は転変するものだからである。そしてこの点において、それらはメー・オンタである。
Etenim ipsum subjectum quae ὕλη dicitur, indeterminatum est; et ideo sine qualitate dicitur. Si autem determinatur, qualitas dicitur, et non qualis ὕλη.
PL 8, 1025Bなぜなら、ヒュレーと呼ばれる基体そのものは、無規定であり、それゆえ性質を欠くと言われるからである。しかしそれが規定されるならば、性質と呼ばれるのであって、性質を帯びたヒュレーとは呼ばれない。
Sed sunt primae qualitates in corporibus primis, igne, aere, aqua, terra: quae sunt, sed per se, sine commixtione vel alicujus unione. Si enim ista, qualitates; et ista, ὕλη: qualitates igitur ὕλη.
PL 8, 1025Bしかし第一の性質は、第一の物体、すなわち火・空気・水・土のうちにある。これらは、それ自体として、何ものとの混合や結合もなしに存在する。もしこれらが性質であり、またこれらがヒュレーであるならば、性質はヒュレーである。
Non enim ut accidens accidit τῇ ὕλῃ; sed ipsa est qualitas: non potest enim esse qualitas, ipsa per semet, sed eo quod est; hoc ipso ὕλη est. Et semper quidem ὑλικὴ cum sit, nihil aliud quam ὕλη est.
PL 8, 1025C性質は、偶有性としてヒュレーに付帯するのではなく、性質そのものがヒュレーである。というのも、性質はそれ自体だけでは存在しえず、そこに存するところのものによって存在するのであり、まさにそのことによってヒュレーだからである。そして常にヒュリケー(質料的なもの)でありながら、ヒュレー以外の何ものでもない。
Sicut et anima, juxta quod intellectualis est, anima est; et juxta quod semper movetur et a se movetur, non secundum duplicationem neque secundum accidens, ista anima est, sed quod istae qualitates, substantia est anima.
PL 8, 1025C魂もまた同様である。知性的であるという点において魂は魂であり、常に動き、しかも自らによって動くという点において、重複によってでも偶有性によってでもなく、この魂は魂である。むしろ、これらの性質であるという点で、魂は実体である。
Sic etiam ὕλη ipsa qualitas, ipsa substantia ὕλη. Differt autem anima ab ὕλῃ. Dicunt enim quidam, quod anima ὕλη est; quod subjectum et qualitas eadem sit substantia, eademque sit substantia et anima et ὕλη.
PL 8, 1026A同様にヒュレーも、それ自体が性質であり、それ自体が実体であるヒュレーである。しかし魂はヒュレーと異なる。ある者たちは、魂はヒュレーであると言う。すなわち、基体と性質は同一の実体であり、実体と魂とヒュレーとは同一であると言うのである。
Sed differt, ut dixi: quoniam anima intellectualis cum sit, intelligit semetipsam. At vero ὕλη omnimodis intelligens cum sit, neque intelligentiam neque sensum in sensu ullum habet.
PL 8, 1026Aしかし、私が言ったとおり両者は異なる。魂は知性的なものであるから、自らを知解する。しかるにヒュレーは、あらゆる点で知解を欠く〔底本は「知解する」だが、文脈から否定を補って読む〕ものであって、いかなる知解も、感覚におけるいかなる感覚も持たない。
Et idcirco anima ea est quae sunt: cum ipsa sola et pura est, ex iis est quae sunt: mixta vero τῇ ὕλῃ, ex iis est quae non vere non sunt. Sola autem ἡ ὕλη omnium quae non sunt nutrix est.
PL 8, 1026Aそれゆえ魂は、存在するものに属する。魂がそれ自体単独で純粋であるときは、存在するものに属し、ヒュレーと混合されているときは、真には存在しないのではないものに属する。しかるにヒュレーのみが、存在しないもの全ての養い手である。
Anima vero et ἡ ὕλη, omnium nutrix est, sed anima, propria virtute omnium nutrix est et vitae generatrix: ή ὕλη vero sine anima, effeta et densa facta, in aeternum manet, animationem ab anima habens. Sunt igitur et dicuntur ista, μὴ ὄντα. De iis ergo quae non sunt, ita se habet.
PL 8, 1026Aしかるに魂とヒュレーとは、ともに万物の養い手であるが、魂は自らの力によって万物の養い手であり生命の生成者である。しかるにヒュレーは、魂を欠くならば、生殖力を失い凝り固まったものとなって永遠にとどまり、魂から生気を受けるのである。されば、これらはメー・オンタであり、またそう呼ばれる。存在しないものについては、以上のとおりである。
Caput XI
第XI章PL 8, 1026BHabes igitur quatuor: quae vere sunt, quae sunt, quae non vere non sunt, quae non sunt. Per conversionem autem et complexionem horum nominum, adhuc duo modi subaudiuntur: quae non vere sunt, et vere quae non sunt.
PL 8, 1026Bされば、お前は四つを得た。真に存在するもの、存在するもの、真には存在しないのではないもの、存在しないものである。しかし、これらの名称の転換と組み合わせによって、なお二つの様態が含意される。すなわち「真には存在しないもの」と「真に存在しないもの」である。
Sedenim ea quae non vere sunt, ea tantum quae sunt significant: solum enim sunt, quae non vere sunt. At vero quae vere non sunt, ad id ut sint, locum non habent.
PL 8, 1026Bしかし、真には存在しないものは、単に存在するものを意味するにすぎない。真には存在しないものは、ただ存在するにすぎないからである。しかるに真に存在しないものは、存在するに至る余地を持たない。
Deo enim plenis omnibus, nefas et impossibile, quae vere non sint, et dici et esse: quae intelligentia sola, sicut declaravimus, differunt, non ab iis quae non sunt, sed ab iis quae sunt secundum privationem adnascuntur in anima, neque in sua substantia, neque in intelligentia positis quae vere non sunt.
PL 8, 1026B万物は神に満ちているのであるから、真に存在しないものが語られることも存在することも、不敬であり不可能である。それらは、我々が明らかにしたとおり、知解によってのみ、存在しないものからではなく、存在するものから、欠如に即して魂のうちに生じるものとして区別されるのであって〔quae intelligentia sola … differunt 以下は係り先が定かでなく、大意を取って解した〕、真に存在しないものは、それ自体の実体においても知解においても位置を持たない。
Caput XII
第XII章PL 8, 1026CEamus igitur ad videndum, quid sit Deus, et in quibus est. Quae vere prima et honoratiora sunt, numquid in ipsis Deus? Sed et his causa est, et ipsorum dator et pater. Nec est dicere, ipsum esse haec, quibus ipse dedit ut essent.
PL 8, 1026Cされば、神が何であり、いかなるもののうちに在るかを見るために進もう。真に第一にして最も尊いものども、それらのうちに神はいるだろうか。しかし神はそれらの原因でもあり、それらの与え手にして父でもある。神ご自身が、存在するようにと与えたところのそれらのものであると言うことはできない。
Cum enim unus et solus sit, assimilata esse voluit; et non ipsa illum unum: sed illud quod est unum esse, hoc voluit ipsa multa esse.
PL 8, 1026C神は唯一にして単独であるがゆえに、それに似せられたものが存在することを望んだ。しかしそれらのものが、あの唯一なる方であるのではない。むしろ、あの方が単一に存在するというそのことを、これらのものが多として存在することへと望んだのである。
Forsitan dices, o Candide, Meus hic sermo est: et secundum istam rationem dico, ex iis quae non sunt, natum esse Filium Dei, secundum electionem, non secundum generationem. Sed μὴ ὄντα quae esse diximus? numquid ea quae omnino non sunt?
PL 8, 1027Aおそらくお前はこう言うだろう、カンディドゥスよ、「これこそ私の主張である。この理によって私は、神の子は存在しないものから、選びに即して生まれたのであって、生成に即してではないと言うのだ」と。しかし、我々が存在すると言ったメー・オンタとは何であったか。それは全く存在しないものであったろうか。
Sed jam in confesso est, quod non: etiam in confesso est, quod quae non sunt, juxta modos dicuntur quatuor: ex quibus duo juxta nihilum omnino, et juxta super omnia: alii vero juxta alterius naturam, et juxta quod nondum est; et tamen est potentia ad esse, et nondum actione esse.
PL 8, 1027Aしかし、そうではないことはすでに確認済みである。また、存在しないものが四つの様態に即して言われることもすでに確認済みである。そのうち二つは、全き無に即した様態と、万物を超えるものに即した様態であり、他の二つは、ある本性が他の本性に対する様態と、いまだ存在しないが可能態としては存在へと向かい、いまだ現実態としては存在しない様態である。
Caput XIII
第XIII章PL 8, 1027AQuid igitur Deus, si ne unum quidem est neque quae vere sunt, neque quae sunt, neque quae non vere non sunt, neque quae non sunt? Ista enim praestat Deus ut causa, istis omnibus. Eorum autem quae vere non sunt, Deum esse, nefas est suspicari.
PL 8, 1027Aされば神とは何であろうか、もし神が、真に存在するものでも、存在するものでも、真には存在しないのではないものでも、存在しないものでも、そのいずれの一つでもないならば。神はこれらすべてに対して、原因としてこれらを与えるのである。しかし、神が真に存在しないものに属するとみなすことは、不敬である。
Necessario enim Deum per praelationem et eminentiam τῶν ὄντων dicimus, supra omnem existentiam, supra omnem vitam, supra omnem cognoscentiam, super omne ὂν, et πάντων ὄντων ὄντα: quippe inintelligibile, infinitum, invisibile, sine intellectu, insubstantiale, incognoscibile: et quod cum super omnia, nihil tamen de iis quae sunt: et quoniam supra quae sunt, nihil de his quae sunt: μὴ ὂν ergo Deus est.
PL 8, 1027Bそれゆえ我々は必然的に、神を、諸々のオンタ(存在するもの)に対する優越と卓越とに即して語る。すなわち、あらゆる実在を超え、あらゆる生命を超え、あらゆる認識を超え、あらゆるオンを超え、万物のオンタを超えて存在するものである、と。すなわち、不可知解、無限、不可視、知性を欠き、無実体、不可認識なるものであり、万物を超えていながら存在するもののいずれでもなく、存在するものを超えている以上、存在するもののいずれでもない。それゆえ神はメー・オン(存在しないもの)である。
Caput XIV
第XIV章PL 8, 1027BQuid autem istud τὸ μὴ ὂν, super τὸ ὂν est? quod intelligatur ut ὂν, neque ut μὴ ὂν omnino: sed ut in ignoratione intelligibile, quoniam ὂν, et quoniam μὴ ὂν; quod sola sua potentia, τὸ ὂν in manifestationem adduxit et genuit. Est autem λόγος, istud sic se habere.
PL 8, 1027Bしかし、トー・オンを超えるこのトー・メー・オンとは何であろうか。それはオンとしても、全くのメー・オンとしても知解されるものではなく〔底本は前半の否定を欠くが、「オンでもメー・オンでもない」と読む〕、むしろ無知のうちにおいて知解可能なものとして知解されるべきものである。オンであるがゆえに、またメー・オンであるがゆえに。それは、それ自体の可能態のみによって、トー・オンを顕現へともたらし、これを生んだのである。しかるに、事柄がこのようであることは、ロゴス(理)である。
Quid vero Deus qui supra ὂν est, ab eo quod ipse est, sicut ipse est, ὄντα produxit? An ab alio? an a nullo? Ab alio? Sed quo alio? Nihil enim ante Deum fuit. Sed neque ex altero ut Deo, quoniam nihil ei par. A nullo? Sed quomodo?
PL 8, 1027Cしかし、オンを超えている神は、ご自身が在るところのものから、ご自身が在るそのままの仕方で、オンタを生み出したのであろうか。それとも他のものからか。それとも何ものからでもないのか。他のものからか。しかし、いかなる他のものからか。神に先立つものは何もなかったからである。また、神としての他のものからでもない、神に等しいものは何もないからである。何ものからでもないのか。しかし、それはどのようにしてか。
Si enim τὸ ὂν produxit, verum est dicere quoniam a semetipso qui super τὸ ὂν est, τὸ ὂν generaverit potius quam de nihilo. Quod enim super τό ὂν primo est, absconditum ὂν est. Absconditi vero manifestatio, generatio est.
PL 8, 1027Cもし神がトー・オンを生み出したのであれば、トー・オンを超えて在る神ご自身から、無からではなく、むしろトー・オンを生んだと言うのが真実である。なぜなら、そもそもトー・オンを超えて在るものは、隠されたオンだからである。しかるに、隠されたものの顕現こそが、生成である。
Siquidem et potentia ὂν, operatione ὂν generat: nihil enim sine causa in generatione. Et si Deus causa est omnium, causa est et τοῦ ὄντος in generationem: quippe cum super τὸ ὂν sit, vicinius cum sit τῷ ὄντι, et ut pater ejus et genitor.
PL 8, 1028A実に、可能態においてオンであるものが、現実態においてオンであるものを生む。なぜなら、生成において原因なしには何ものもないからである。そして、もし神が万物の原因であるならば、神はトゥー・オントスの生成の原因でもある。なぜなら、神はトー・オンを超えていながら、トー・オンティに最も近く、その父にして生成者だからである。
Etenim gravida occultum habet quod paritura est. Non enim foetus non est ante partum, sed in occulto est: et generatione pervenit in manifestationem ὃν operatione, quod fuit ὃν potentia.
PL 8, 1028Aなぜなら、身ごもった女は、これから産むべきものを隠し持っているからである。胎児は出産の前に存在しないのではなく、隠された中に存在するのであり、生成によって、可能態においてオンであったものが、現実態においてオンとして顕現に至るのである。
Et, ut quod verum est dicam, ὂν operatione τοῦ ὄντος, etenim foris operatione generat. Quid autem generat? quod fuit intus.
PL 8, 1028Aそして、真実を言うならば、現実態におけるオンは、トゥー・オントスの、すなわち外に向けた働きによって生む。しかし、何を生むのか。内にあったものを生むのである。
Sed quid fuit intus in Deo? nihil aliud quam ὂν; verum quippe τὸ ὄν: magis autem πρόον, quod est ὑπεράνω τοῦ παντὸς ὄντος· genus, inquam, quod est ens super entis entia, ὂν jam operante potentia. Hic est Jesus Christus.
PL 8, 1028Aしかし、神の内にあったものとは何であったか。オン以外の何ものでもない、まことのトー・オンである。しかしむしろプロオン、すなわち万有のオンを遥かに超えるものである。それは類であると私は言う。すなわち、存在するものどもの存在するものを超える存在であり、いまや働く可能態におけるオンである。これがイエス・キリストである。
Dixit enim ipse: Si interrogaverit, Quis te misit? dicito, ὁ ὤν (Exod. III, 14) . Solum enim illud ὂν semper ὂν, ὁ ὢν est.
PL 8, 1028B彼ご自身がこう言われたからである、「もし誰がお前を遣わしたのかと尋ねるならば、『ホ・オーン(在りて在る者)』と言え」(出エジプト3:14)。ただ、常に在るあのオンのみが、ホ・オーンだからである。
Caput XV
第XV章PL 8, 1028BFilius ergo Jesus Christus τὰ μὲν ὄντα, et solus natus filius: quia ille πρόων nihil aliud genuit quam ὂν ante omnia et omnimodis perfectum ὂν; quod non potest esse cum altero, et quoniam quod omnimodis perfectum est, altero non eget.
PL 8, 1028Bされば子なるイエス・キリストは、存在するもの(タ・オンタ)であり、また唯一生まれた子である。なぜなら、あのプロオンは、万物に先立ち、あらゆる点で完全なるオン以外の何ものをも生まなかったからであり、それは他のものと共に在ることができず、あらゆる点で完全であるものは他のものを必要としないからである。
Universale enim ὂν, et solum ὄν, et unum et super genus generale ὂν, unum est et solum ὂν. Quoniam vero istud ὂν, non illud ὂν est quod perfectam potentiam habet, potentia natum est illud ὂν, ante omnia quae vere sunt, et quae sunt ἀρχαῖα ὄντα, ἀφ' ὧν πάντα εἰσί.
PL 8, 1028Bなぜなら、普遍的なオン、唯一のオン、一なるもの、あらゆる類を超えた類的なオンは、一なる唯一のオンだからである。しかるにこのオンは、完全な可能態を有するあのオンではないので、このオンは可能態によって生まれたのであり、真に存在するもの全てに先立ち、万物がそこから在るところのアルカイア・オンタ(始原的な存在するもの)に先立つのである。
Ipse est, inquam, a quo sunt omnia quae sunt, et per quem, et in quo. Hujus gratia ὂν quod operatione est, imago est illius τοῦ ὄντος, quod potentia est, secundum nullum progressum semper in semetipso manens.
PL 8, 1028C彼こそは、私が言うように、存在するもの全てがそれより在り、それを通して在り、それにおいて在るところの方である。それゆえ、現実態におけるオンは、可能態におけるトゥー・オントスの像であって、可能態のオンは、いかなる進出もなしに常にそれ自体のうちにとどまっている。
Caput XVI
第XVI章PL 8, 1028CQuid deinde? Dicimus Jesum τὸ ὂν primum, ante omnia ὂν, per quem omnia quae sunt. Hoc est enim nomen super omne nomen: principium enim nominum τὸ ὂν, et principium substantiarum, sicut frequenter et in multis declaravi.
PL 8, 1028C次に何を言うべきか。我々は、イエスを第一のトー・オン、万物に先立つオンであり、彼を通して存在するもの全てが在ると言う。これこそがあらゆる名を超える名である。トー・オンは諸々の名の始原であり、諸実体の始原であるからである。これは私がたびたび、また多くのところで明らかにしたとおりである。
Rursus Jesum Christum τὸ ὂν naturaliter circa Deum esse, et magis et in principio λόγον, et ipsum istum λόγον Deum esse dicimus. Deinde tres per κερουχίδια Joannem, αἰωνίους quae confitemur: et dicimus hoc ita se habere.
PL 8, 1029Aさらに我々は、イエス・キリストなるトー・オンが本性上神の傍らに在り、さらに初めにおいてロゴスであり、このロゴス自身が神であると言う。次に、ヨハネの「ケルーキディア」〔底本の語は意味不明で、本文の毀損が疑われる〕を通して我々が告白する三つのアイオーニウース(永遠なる者)があり、これが然るごとくであると我々は言う。
Dictum est enim quod in principio sit λόγος, et ut tu dicis, non est principium quod praecedit aliud principium: sine principio enim principium, si quidem et est dicitur principium.
PL 8, 1029Aなぜなら、「初めにロゴスがあった」と言われているからであり、お前の言うとおり、始原に先立つ別の始原というものはない。始原は始原を欠くものである、もしそれが始原と呼ばれるのであれば。
Qui igitur in principio fuit, ex αἰῶνος est, sive in Deo sive circa Deum (Joan. I, 1) . Erat enim circa Deum λόγος, et in principio. Ergo semper fuit. Si semper fuit, necesse eum est esse, non cum iis quae non sunt, neque factum esse.
PL 8, 1029Aされば、初めに在った方は、アイオーン(永遠)より在る、神の内にあれ、神の傍らにあれ(ヨハネ1:1)。ロゴスは神の傍らに、また初めに在ったからである。したがって彼は常に在った。もし常に在ったのであれば、彼は必然的に在るのであって、存在しないものと共にあるのでも、造られたものであるのでもない。
Dicit Joannes (Ibid. 18) : Deum nemo vidit umquam. Rursus (Ibid.) : Unigenitus Dei filius qui est in gremio patris, ipse enarravit.
PL 8, 1029Aヨハネは言う(同18節)、「いまだ誰も神を見た者はいない」。さらに(同節)、「父の懐にいます神の独り子、その方が語り示したのである」。
Habemus igitur ista eadem, quoniam Jesus Christus ὂν est, quoniam λόγος est, quoniam in principio fuit, quoniam circa Deum fuit, quoniam in gremio fuit et est.
PL 8, 1029Bされば我々は、まさにこれらのことを保持する。すなわち、イエス・キリストはオンであり、ロゴスであり、初めに在り、神の傍らに在り、懐に在り、また今も在るということである。
Ipsa omnia nonne manifeste et dilucide significant, filium Dei esse cui attribuuntur ista, ὂν et ante omnia ὄν; si pater Deus, antequam est ὂν, esse potentia accipitur ipsius quod ὂν est?
PL 8, 1029Bこれらすべては、これらのことが帰せられる方、すなわちオンであり万物に先立つオンである方が神の子であることを、明白かつ明瞭に示しているのではないか。父なる神が、オンが在る以前に、オンであるところのものの可能態であると受け取られるのであれば。
Quod quidem ὂν a sua potentia in suo patre exsilivit; ipsum τὸ ὂν manifestationem accipiens, quod fuisset occultum: et ista, divina et ineffabilis generatio est. Exterminandum igitur dogma est, ex iis quae non sunt, esse sive prodiisse Jesum.
PL 8, 1029Bこのオンは、その父の内なる可能態から躍り出たのであり、隠されていたトー・オンそのものが顕現を受けたのである。これこそが神的で言い表しえない生成である。されば、イエスが存在しないものから在る、あるいは出たとする教説は、根絶されるべきである。
Caput XVII
第XVII章PL 8, 1029BVideamus rursus aliud. Λόγος est Jesus. Quid igitur est λόγος? Dico; quoniam est patrica quaedam activa potestas, et quae immota sit, et quae se ipsam constituunt, ut sit in actu, non in potentia. Si ergo istud sic est, quare ὁ λόγος circa Deum erat?
PL 8, 1029Bさらに別のことを見よう。イエスはロゴスである。しからばロゴスとは何であるか。私は言う、それは父的なある種の能動的な力であって、不動でありながら、自らを構成し、可能態にではなく現実態にあるものである、と。もしこれがそうであるならば、なぜロゴスは神の傍らに在ったのか。
Necessario circa id ipsum, ut per αὐτὸν λόγον omnia gignerentur, et sine ipso nihil. Operatur ergo Deus per λόγον, et semper operatur λόγος. Est ergo activa potentia immota, et quae semper operetur, et quae constituat, ut sit actione quod fuit potentia.
PL 8, 1029Cそれは必然的に、この方自身の傍らに在るのであり、それはこのロゴス自身を通して万物が生まれ、彼なしには何も生まれないためである。したがって神はロゴスを通して働き、ロゴスは常に働く。それゆえロゴスは、不動でありながら常に働く能動的な可能態であり、可能態であったものが現実態となるように構成する力である。
Istum ergo dicimus, quod in principio fuit. In principio autem esse, non generatum esse significat. Et vere propterea Deus est λόγος, quoniam in principio fuit sicut Deus, et circa Deum fuit.
PL 8, 1029Cされば我々は、彼こそが初めに在った方であると言う。初めに在るということは、生まれたのではないということを意味する。そしてまさにそれゆえに、ロゴスは真に神である。彼は神として初めに在り、神の傍らに在ったからである。
Non genitus est λόγος, cum Deus ipse λόγος sit, sed quiescens et silens λόγος· ut videas necessitatem cognoscendi, non genitum esse λόγον multo magis quam ipsum fieri ex iis quae non sunt.
PL 8, 1029Cロゴスは生まれたのではない。神自身がロゴスであるが、それは静止し沈黙するロゴスである。これによって、ロゴスが存在しないものから成ったなどということよりもはるかに、ロゴスが生まれたのではないことを知る必要性を、お前は見て取るべきである。
Caput XVIII
第XVIII章PL 8, 1030AQuid deinde cognoscentia nostra? quemadmodum fertur? quomodo movetur circa λόγον? Non sic λόγον videt, quasi aut propter aliud est, aut alterius est juxta quod est. Ad hoc est, ut aliud esse constituat, et omnino non aliter.
PL 8, 1030A次に、我々の認識はどうか。それはどのように運ばれるのか。ロゴスをめぐってどのように動くのか。我々はロゴスを、それが他のもののためにあるとか、それが在るところに即して他のものに属するとかいうふうには見ない。ロゴスは、他のものを存在するように構成するためにあるのであって、決してそれ以外のものではない。
Pater ergo et generator omnium λόγος, per quem omnia effecta sunt, et sine quo factum est nihil. Sed αὐτοῦ τοῦ λόγου potentiam, aliud constituendi et faciendi potentiam, sic non oportet intelligere et audire, sicut in omnium causa.
PL 8, 1030Aされば、ロゴスは万物の父にして生成者であり、彼を通して万物が造られ、彼なしには何も造られなかった。しかし、このロゴス自身の可能態、すなわち他のものを構成し造る可能態を、万物の原因における可能態と同じように理解し聞くべきではない。
Ipse enim constitutus est etiam et αὐτοῦ τοῦ λόγου. Si enim prima causa, non solum aliorum omnium causa, sed sui ipsius est causa. Deus ergo a semetipso, et Deus est.
PL 8, 1030Aなぜなら、このロゴス自身もまた、構成されているものだからである〔αὐτοῦ τοῦ λόγου(このロゴス自身の)という属格がどこに係るかは定かでない〕。もし第一原因であるならば、それは他のもの全ての原因であるだけでなく、それ自身の原因でもある。されば、神は自らによって在り、また神である。
Caput XIX
第XIX章PL 8, 1030BSed quoniam esse hoc ipsum, quod est moveri et intelligere, hoc est agere; primum est potentia; et constitutiva potentia, primum, inquam, est. Necessario igitur ipsum esse praecedit. Ergo et intelligere et moveri et agere ab eo est, quod est esse.
PL 8, 1030Bしかし、存在すること自体が、動くこと知解することであり、これが働くことであるからには、可能態こそが第一であり、構成する可能態こそが、私が言うように、第一である。されば、存在することそのものは必然的に先行する。したがって、知解することも、動くことも、働くことも、存在することであるところのものから在るのである。
Est autem secundum quod est, in actu esse: hoc est, filium esse; et magis istud, quam illud ipsum esse quod est pater; quod est esse, hoc est agere et operari. Non enim aliud ibi esse, aliud operari. Simplex enim illud unum, et unum et solum semper. In patre igitur filius, et in filio pater.
PL 8, 1030Bしかるに、それが在るところに即して言えば、現実態における存在がある。すなわちこれが子として在ることであり、これは父たる存在そのものよりも、むしろこちらである。存在することは、行うこと働くことである。そこでは、存在することと働くこととが別のものなのではない。あの一なるものは単純であり、常に一にして唯一だからである。したがって、父の内に子が在り、子の内に父が在る。
Caput XX
第XX章PL 8, 1030BQuomodo igitur effectum est? quomodo filius et pater, si simul? Neque solum simul ambo, sed unum et solum et simplex. Sed hoc non oportet quaerere, sufficit enim credere. Dicamus igitur, cum fas est.
PL 8, 1030Bしからば、それはどのようになされたのか。もし父と子とが同時であるならば、どのようにして父と子であるのか。両者は単に同時であるだけでなく、一にして唯一、単純である。しかしこれを問うべきではなく、信じることで十分である。それゆえ、許される限りにおいて語ろう。
Primum manifestum est; quoniam λόγος neque aliud, neque ab alio, sed circa Deum. Dicit enim Evangelium: In principio erat λόγος, et λόγος erat circa Deum (Joan. I, 1) . Rursus dicit: Unigenitus filius qui est in gremio patris (Ibid. 18) .
PL 8, 1030C第一に明らかなのは、ロゴスが他のものでも他のものから在るのでもなく、神の傍らに在るということである。福音書は言う、「初めにロゴスがあった、そしてロゴスは神の傍らにあった」(ヨハネ1:1)。さらに言う、「父の懐にいます独り子」(同18節)。
Quomodo ista dicta aut accipis aut intelligis? Romani πρὸς τὸν Θεὸν, apud Deum dicunt, quasi ad intus, vel penitus intus, id est in Dei existentia: et hoc verum. In eo enim quod est esse inest et operari. In Deo enim λόγος· et sic in patre filius.
PL 8, 1030Cこれらの言葉を、お前はどのように受け取り、あるいは理解するのか。ローマ人は「プロス・トン・テオン」を「神のもとに」と言うが、それはあたかも「内へ」あるいは「まったく内に」、すなわち神の実在のうちに、という意味であり、これは真である。存在することそのもののうちに、働くこともまた内在するからである。ロゴスは神の内にあり、このようにして子は父の内にある。
Causa enim est, ipsum esse ad actionem: oportet enim esse primum, cui inest operari: et hoc est Deus. Ista ergo duo, duo dico secundum virtutem: secundum autem intelligentiam simplicitatis, dico unum solum.
PL 8, 1030Cなぜなら、存在すること自体が働きに対する原因だからである。働くことが内在するところのものが第一でなければならず、これが神である。したがって、これら二つを、私は力に即しては二つと言うが、単純性の知解に即しては一つのみと言う。
Si igitur principium causa est ipsum esse ad operationem et actionem, generatur agere ab eo quod est esse. Esse autem pater est: operari ergo filius.
PL 8, 1031Aされば、もし始原が、存在すること自体が働きと現実態に対する原因であるならば、働くことは存在することであるところのものから生まれる。しかるに、存在することは父であり、したがって働くことは子である。
Caput XXI
第XXI章PL 8, 1031AQuae igitur generatio est, aut apparentia generationis? Primum autem si oportet istud dicere, ne quis ἔμφασιν temporis accipiat. Primum, secundum intelligentiam dico.
PL 8, 1031Aされば、生成とは何であるか、あるいは生成の現れとは何であるか。しかし、もし「第一」と言わねばならないのであれば、誰もそこに時間のエンファシス(現れ、含意)を受け取ることのないように。「第一」というのは、私は知解に即して言うのである。
Primum igitur dicimus in semetipsum conversum, et moveri et intelligere intus in requie positam beatitudinem, omnimodis perfectam custoditam. Est autem ipsum beatitudinis et magnitudinis Dei, et intus et foris, et moveri et operari.
PL 8, 1031Aされば我々は、第一のものは自らへと向きを変え、内にあって安息のうちに置かれた至福として、動き知解すると言う、それはあらゆる点で完全に保たれたものである。しかるに、内にも外にもあり、動きかつ働くということ自体が、神の至福と偉大さに属する。
Omne enim quod est omne, et intus et foris est. Quomodo istud, et intus et foris, Deo existente et in omni et in toto, postea dicendum.
PL 8, 1031Bなぜなら、全であるところのもの全ては、内においても外においても在るからである。神が全てのうちにあり全体のうちにありながら、いかにして内にも外にもあるのか、これは後で語らねばならない。
Caput XXII
第XXII章PL 8, 1031BNunc autem accipe causas intelligendi, ἔμφασιν temporis penitus abesse, si juxta prius et posterius, omnino sine tempore effectis omnibus. Ex aeterno enim omnia.
PL 8, 1031Bしかし今は、時間のエンファシス(現れ、含意)が全く欠けていることを理解する理由を受け取るがよい。もし先と後とに即して言うならば、万物は全く時間なしに造られたのである。万物は永遠より在るからである。
Deus igitur omnimodis perfectus, et super omnimodis perfecta: is qui omnia creavit, et qui omnium causa est: non illud ipsum solum, quod unum fuit et solum; sed et multa et omnia quae potentia sunt esse, fuit et voluit esse omnia.
PL 8, 1031Bされば神は、あらゆる点で完全であり、あらゆる点で完全なものを超えている。神は万物を創造した方であり、万物の原因である方である。神は、一にして唯一であったところのそれ自体であるだけでなく、可能態において存在するはずの多なるもの、万物でもあり、万物として在ることを欲したのである。
Alia vero, sine actione, quomodo possibile fuit esse? Exsilivit igitur Dei voluntate actio: ipsa autem actio, Dei voluntas fuit: simplex enim omne ibi.
PL 8, 1031Bしかし、現実態なしに、他のものどもが存在することがどうして可能であったろうか。されば、神の意志によって働きが躍り出た。しかるにこの働き自体が、神の意志であった。そこにおいては、すべてが単純だからである。
Λόγος ergo qui est in Deo, ipse Deus est, ipse voluntas, ipse intelligentia, ipse et vita, ipse actio: ex se genito motu, ab eo quod est esse, processit in esse suum proprium: id est, in quo est agere; apparuit ipsum agere, quod quidem effecit omnia.
PL 8, 1031Cされば、神の内にあるロゴスは、それ自体が神であり、それ自体が意志であり、それ自体が知解であり、それ自体が生命であり、それ自体が働きである。彼は、自らから生まれた運動によって、存在することであるところのものから、彼自身に固有の存在へと進み出た。すなわち、それは働くことが内にあるところの存在であって、まさにこの働くこと自体が現れ、それが万物を成し遂げたのである。
Ipsum vero natum est ab eo quod est esse, in id quod est agere; habens in eo quod est agere, et esse. Sicut illud esse, et agere habet et esse: Sic hoc, agere habet et esse. Ipsum autem agere, hoc est esse; ut illud esse, hoc est quod agere. Unum ergo et simplex, ista duo.
PL 8, 1031Cそしてそれ自体は、存在することであるところのものから、働くことであるところのものへと生まれたのであり、働くことのうちに存在することをも有している。あの存在することが、働くことをも存在することをも有するように、こちらもまた、働くことをも存在することをも有するのである。しかるに、働くこと自体が存在することであり、あの存在することが働くことであるのと同様である。されば、これら二つは一にして単純である。
Caput XXIII
第XXIII章PL 8, 1031CId si ita est, neque ex nihilo Jesus, qui ab eo quod est esse, apparuit actio; cum ipsa actio, et hoc fuit quod est esse: neque non est propter ista duo τὸ ὁμοούσιον· quia idem est, quod substantiae unius ejusdem est.
PL 8, 1031Cもしこれがそうであるならば、イエスは無から在るのではない。彼は、存在することであるところのものから、働きとして現れたのであり、その働き自体が、まさに存在することであったからである。またこの二つのゆえに、ホモウシオス(同一実体)であることが妨げられるのでもない。同一であるということは、一なる同じ実体に属するということだからである。
- ホモウシオス(ὁμοούσιος、ラテン語 homousion/unius substantiae)=「同一実体の」。ニカイア信条(325年)が、子は父と「同一実体」であると告白した語。子が父と同じ一つの実体をもつことを言う。聖書に無い語であり、父と子の区別を消す(サベリオス的な)理解を招くとして、東方の多くの司教に警戒された。
Unum utique est una actio: quippe cum ipsum agere et esse sit. Hic est filius, hic a patre, hic circa Deum, hic qui in gremio patris, hic est intus, hic est foris.
PL 8, 1032A一つの働きは、当然、一つである。まさに働くこと自体が存在することだからである。これが子であり、これが父から出る方であり、これが神の傍らに在る方であり、これが父の懐に在る方であり、これが内に在る方であり、これが外に在る方である。
Opere enim foris, in eo quod est esse intus: et in Patre ipse Deus in Deo, qui idem omnino est ei: actione autem qui sit filius. Et ubicumque est, et esse est et actio: et isto modo, et pater est et Deus est, et filius est et λόγος.
PL 8, 1032Aなぜなら、働きにおいては外にありながら、存在することにおいては内にあるからである。父の内において彼自身が神の内なる神であり、彼と全く同一であるが、働きに即しては子である方である。そしてどこに在ろうとも、存在することも働きもある。このようにして、父であり神であり、また子でありロゴスである。
Caput XXIV
第XXIV章PL 8, 1032AUbi igitur est ille nefarius intellectus et blasphemus? Ubi habet locum aliud quid esse, et ab alio habet locum? Ubi est quod amplius dicit, ex nihilo esse Jesum Christum, filium Dei? Ubi est illud, quod nihilum est?
PL 8, 1032Aされば、あの不敬にして冒瀆的な考えはどこにあるのか。何か他のものであること、他のものから位置を得ることが、どこに位置を持つのか。神の子イエス・キリストが無から在ると更に言うことが、どこにあるのか。無であるところのそれは、どこにあるのか。
Quomodo quod nihilum est, potest incidere in Deum aut in cogitationem Dei? Vera enim excogitatio, ex veris est. Porro quod vere non est, falsum est. Non igitur excogitat Deus, quod vere non est.
PL 8, 1032A無であるものが、どうして神の内に、あるいは神の思考の内に入り込むことができようか。真なる思考は、真なるものから成るからである。しかるに、真に存在しないものは、偽である。したがって神は、真に存在しないものを思考しない。
Sed nos fallit, quoniam Dei potentia in isto magis credimus, si ab iis quae vere non sunt, efficiat ea quae vere sunt. Sed in quantum Dei potentia omnia potest, in tantum juxta quod potentia est, nihil aliud generat quam quorum potentia est ut sint. Eorum autem quae vere non sunt omnimodis, omnino nulla potentia est.
PL 8, 1032Bしかし我々は欺かれている、なぜなら、もし神が真に存在しないものから真に存在するものを成すのであれば、そのことにおいて神の可能態をより強く信じられると思うからである。しかし、神の可能態が万物をなしうる限り、それが可能態である限りにおいて、それはそれが存在するための可能態であるところのもの以外の何ものをも生まない。しかるに、あらゆる点で真に存在しないものについては、いかなる可能態も全く存在しない。
Caput XXV
第XXV章PL 8, 1032BQuomodo ergo nulla existente potentia eorum quae vere non sunt, effecta est actio eorum quae sunt? Quippe si est Dei potentia, ut ad esse ducantur ea quae esse non possunt, jam secundum potentiam habent esse, vel sunt ὄντα, illa ipsa quae omnino εἰσὶ μὴ ὄντα.
PL 8, 1032Bされば、真に存在しないものの可能態が全く存在しないのに、どのようにして存在するものの現実態が成し遂げられたのか。もし、存在することができないものを存在へと導く神の可能態があるとすれば、それらは既に可能態に即して存在を有する、すなわち、全く存在しないものであるところのそれ自体が、オンタである。
Et idcirco non esse illa diximus, quae in abscondito posita et in potentia, nondum tamen apparuerunt in actione. Fuerunt enim omnia in Deo. Eorum enim omnium quae sunt, λόγος semen est.
PL 8, 1032Bそれゆえ、隠された中に、また可能態のうちに置かれてはいたが、いまだ現実態において現れていなかったものを、我々は「存在しない」と言ったのである。なぜなら、万物は神の内に在ったからである。存在するもの全ての種は、ロゴスだからである。
Λόγος enim in Deo: in operatione, id est in virtute Dei, qui est filius Dei, apparuerunt omnia quae facta sunt.
PL 8, 1032Cロゴスは神の内に在る。神の働きにおいて、すなわち神の子である神の力において、造られたもの全てが現れたのである。
Caput XXVI
第XXVI章PL 8, 1032CSed dicunt quidam sacrilegi: Si circa Deum fuit λόγος, et supra gremium Dei exsistens filius, non intus in gremio, sed foris intelligitur. Quid vero?
PL 8, 1032Cしかし、ある冒瀆的な者たちは言う。「もしロゴスが神の傍らに在り、子が神の懐を超えて存在するのであれば、懐の内にではなく、外にあると理解される」と。しかし、どうであろうか。
Anima homini inspiravit Deus ex se, ex intus: omnium autem creatorem, liberatorem ac sanctificatorem illius ipsius animae, et totius corporis redemptorem et erectorem, non ex intus? Nonne angelicam naturam ex intus emisit?
PL 8, 1032C神は人間に、ご自身から、内から、魂を吹き込まれた。しかるに、万物の創造者であり、その魂自身の解放者にして聖化者であり、全身体の贖い主にして甦らせる方を、内からではないとするのか。天使の本性を、神は内から送り出されたのではないか。
Quando autem hominem de terra formavit, et altera pecora et quadrupedia, et rursus ex aqua animantia cuncta, et caeterorum in aere ea ex alio in aliud, et illud ex quo primum ex iis quae non sunt: Jesum vero unde dicis? Ante omnia namque filius.
PL 8, 1032C神が人間を土から形づくり、また他の家畜や四足の獣を形づくり、さらに水からあらゆる生き物を、また空にいるその他のものをあるものから他のものへと形づくったとき、そして最初のものを存在しないものから形づくったとき、しかしイエスについては、お前はどこから在ると言うのか。子は万物に先立つからである。
Num ergo ab inani, et omnino de nullo? Deinde corpus ejus formavit: animam vero aut spiritum corpus non habuit, antequam in mundum ingrederetur? Habuitne animam? Eam igitur insufflavit, sive insibilavit: neque enim in eum.
PL 8, 1033Aしからば、空しいものから、全く無から在るというのか。次に、神は彼の肉体を形づくった。しかし、彼が世に入る前、その肉体は魂あるいは霊を持たなかったのか。魂を持っていたか。しからば神はそれを吹き込んだ、あるいは息を吹きかけたのである。それは彼の内へとではない。
Quomodo enim in ipsum, cum nondum haberet corpus? Sed si quod insibilavit, fuit id ipsum filius. Si istud ita est, est ergo a Deo filius: sic et spiritus. Non enim ex nihilo spiritus. Dicit enim Deus (Isa. XLII, 5) : Omnem spiritum ego emisi.
PL 8, 1033Aなぜなら、まだ肉体を持たなかったのに、どうして彼の内へと吹き込むことができようか。しかし、もし神が吹きかけたものが、まさに子自身であったとしよう。もしこれがそうであるなら、子は神から在るのである。霊もまた同様である。霊は無からではない。神は言われる(イザヤ42:5)〔底本の出典表示であるが、文言はイザヤ57:16 に近い〕、「私はあらゆる霊を送り出した」と。
Insufflando ergo, super se insufflavit Deus, et sic natus est filius: non ergo fecit illum Deus. Non ergo circa Deum vel supra gremium foris est, sed intus. Utrumque testificatur David dicens (Zach. XII, 1) : Eructavit cor meum Verbum bonum.
PL 8, 1033Aされば、吹き込むことによって、神は自らから吹き込んだ〔super se は「自らの上に」「自らを超えて」とも読める〕のであり、こうして子は生まれたのである。したがって神は彼を造ったのではない。したがって彼は、神の傍らに、あるいは懐を超えて外に在るのではなく、内に在るのである。ダビデは両方をこう証言している(ザカリヤ12:1)〔底本の出典表示であるが、この句は詩篇44(45):2 である〕、「私の心は善き言葉を吐き出した」と。
Non ergo, quod est filius, factum est, sicut omnia: contra id quod dicit Deus. Nam si factus est; antequam fieret, non erat Verbum Dei.
PL 8, 1033Bしたがって、子であるところのものは、万物のように造られたのではない。それは神の言われることに反する。もし彼が造られたのであれば、造られる前には神の言葉ではなかったことになる。
Caput XXVII
第XXVII章PL 8, 1033BQuid igitur dicimus? Nonne est necessarium confiteri, si Verbum fecit omnia, primum omnium esse Verbum, velut Verbum omnimodis Verbum, Verbum quod nos et prophetae et evangelistae nominamus λόγον et filium?
PL 8, 1033Bされば我々は何を言うべきか。もし言葉が万物を造ったのであれば、万物に先立って言葉が在ること、いわばあらゆる点で言葉である言葉、我々も預言者たちも福音記者たちもロゴス、子と名づけるこの言葉が在ることを、告白する必要があるのではないか。
Moses sic dicit (Gen. I, 1) : In principio fecit Deus coelum et terram. Secundum Aquilam hoc idem sic: In capitulo fecit Deus: ut Hebraei Mosis dictum pronuntiant: sive in principio, sive in capitulo, in Christo eum fecit Deus. Principium ergo et caput, Christus.
PL 8, 1033Bモーセはこう言う(創世記1:1)、「初めに神は天と地とを造られた」。アクィラ訳ではこれと同じことをこう言う、「頭において神は造られた」。ヘブライ人はモーセの言葉をこのように発音するのである。初めにであれ頭においてであれ、神はキリストにおいてこれを造られたのである。されば、初めであり頭であるものは、キリストである。
Et hoc frequenter dicitur: Creavit omnia in Christo. Λόγος enim Christus ut semen est omnium. Primus ergo Christus: ante enim omnem creaturam fuit. Unde igitur Christus?
PL 8, 1033Cまたこう度々言われる、「神はキリストにおいて万物を創造された」と。ロゴスであるキリストは、万物の種のようなものだからである。さればキリストは第一の方である。あらゆる被造物に先立って在ったからである。しからば、キリストはどこから在るのか。
Si Verbum est, a Deo: si voluntas, a Deo: si autem motus aut actio, a Deo: et si ipsum agere et esse est, juxta ipsum esse pater est, filius autem actio est: et quoniam ipsum esse actio est, et agere est esse; idcirco ὁμοούσιον et pater αὐτὸς λόγος.
PL 8, 1033Cもし言葉であるならば、神から。もし意志であるならば、神から。もし運動あるいは働きであるならば、神からである。そして、もし彼が働くこと自体でありまた存在すること自体であるならば、存在すること自体に即しては父であり、子は働きである。そして、存在すること自体が働きであり、働くことが存在することであるがゆえに、それゆえ父とロゴスそのものとはホモウシオスである。
- ホモウシオス(ὁμοούσιος、ラテン語 homousion/unius substantiae)=「同一実体の」。ニカイア信条(325年)が、子は父と「同一実体」であると告白した語。子が父と同じ一つの実体をもつことを言う。聖書に無い語であり、父と子の区別を消す(サベリオス的な)理解を招くとして、東方の多くの司教に警戒された。
Caput XXVIII
第XXVIII章PL 8, 1033CSed quomodo ὁμοούσιον, nondum exsistente substantia? Nomina vero ab iis quae posterius sunt, et ab iis quae post Deum, et inventa et assumpta sunt.
PL 8, 1033Cしかし、実体がいまだ存在していないのに、どうしてホモウシオスであるのか。しかるに諸々の名は、後に存在するものから、また神の後にあるものから、見出され採用されたものである。
- ホモウシオス(ὁμοούσιος、ラテン語 homousion/unius substantiae)=「同一実体の」。ニカイア信条(325年)が、子は父と「同一実体」であると告白した語。子が父と同じ一つの実体をもつことを言う。聖書に無い語であり、父と子の区別を消す(サベリオス的な)理解を招くとして、東方の多くの司教に警戒された。
Et quoniam non est invenire nomen dignum Deo, ab iis quae scimus nominamus Deum; habentes in intellectu, quoniam non proprie nominamus nec appellamus: quemadmodum dicimus, Vivit Deus, intelligit Deus.
PL 8, 1033Cそして、神にふさわしい名を見出すことができないので、我々が知っているものから神に名をつける。それは、我々が本来の意味で名づけたり呼んだりしているのではないことを心得た上でのことである。たとえば、「神は生きる」「神は知解する」と我々が言うようにである。
Proinde a nostris actionibus nominamus actiones Dei, existente tamen illo super omnia; neque tantum existente, sed quasi existente, οὐδὲ ὄντως ὑπάρχοντος, ἀλλὰ ὄντος μικροῦ ὑπάρχοντος, Isto etiam modo substantiam, existentiam, et caetera hujusmodi apponimus Deo, et ejus essentiae οὐσίαν aliter dicimus, aliter se habente substantia creata ad quod inest sibi, et ad suum etiam esse.
PL 8, 1034Aしたがって我々は、我々自身の働きから神の働きに名をつける。しかも神は万物を超えて存在しているのであって、単に存在しているのではなく、いわば存在しているかのように、すなわち「ウーデ・オントース・ヒュパルコントス、アッラ・オントス・ミークルー・ヒュパルコントス」(真に実在するのではなく、わずかな存在として実在する)〔「小さい」(mikrou)は文脈に合わず、本文の崩れが疑われる〕というようにである。この仕方によっても、我々は実体・実在などをこのように神に付与するのであるが、神の本質のウーシア(実体)については別様に語るのであり、造られた実体がそれ自身に内在するものとの関係、また自らの存在との関係において在る仕方とは異なるのである。
Caput XXIX
第XXIX章PL 8, 1034ASimiliter et cum dicimus, quod Deus factus est Christus vel homo: non quod vere factus sit, sed quoniam unus sit, et in omnibus sit, et omnes in ipso: idcircoque dicatur omnibus omnia factus, ut essent: non quod factus sit ut esset, sed quod effectus sit ad ita esse.
PL 8, 1034A同様に、我々が「キリストは神と成った、あるいは人と成った」と言うときも、それは彼が真に造られたということではなく、彼が一であり、万物のうちに在り、万物が彼のうちに在るからである。それゆえ彼は、万物が存在するように、万物に対して万物と成ったと言われるのである。すなわち、彼が存在するために造られたということではなく、そのように在るべく造出されたということである。
Siquidem non dicitur, Filius Dei factus est, sed (Act. II, 36) quod est factus nobis Dominus; sicut Salomon dicit (Prov. VIII, 22) : Et fecisse me supra vias tuas. Nam de aeterna divinaque generatione supponit statim (Ibid. V\. 25) : Ante omnes me genuit Dominus.
PL 8, 1034B実に、「神の子は造られた」とは言われず、むしろ(使徒2:36)「我々のために主として造られた」と言われる。ソロモンが言うように(箴言8:22)、「汝の道々の上に私を造った」のである。しかし、永遠にして神的な生まれについては、すぐ後に(同25節)こう補う、「主はすべてに先立って私を生んだ」と。
Dicitque Joannes (Joan. I, 3, 4) : Quod factum est, in ipso vita erat. Quid deinde? Nonne Deus creaturam fecit, et in creatura primum coelum et terram? Non ergo fecit Christum. Natus est ergo Christus, non factus.
PL 8, 1034Bヨハネもこう言う(ヨハネ1:3-4)、「造られたものは、彼のうちに生命であった」と。次に何を言うべきか。神は被造物を造り、被造物のうちでまず天と地とを造られたのではないか。したがって神はキリストを造られたのではない。それゆえキリストは生まれたのであって、造られたのではない。
Ubicumque enim dicitur factus, post primum et aeternum generari, dicitur post effectus esse.
PL 8, 1034Bなぜなら、「造られた」と言われるところではどこでも、第一にして永遠なる生成の後に、後になって成し遂げられたと言われているからである。
Sicut (Gal. IV, 4) de muliere dicitur factus; et in Actibus Apostolorum (Act. II, 36) : Certissime igitur cognoscat domus Israel, quoniam istum Christum Deus fecit, quem tulistis in ligno crucis.
PL 8, 1034Bたとえば(ガラテヤ4:4)「女から造られた」と言われ、また使徒言行録では(使徒2:36)「それゆえイスラエルの家は確実に知るがよい、汝らが十字架の木にかけたこのキリストを、神は造ったのである」と言われるとおりである。
Ista omnia post generationem, quae una est et sancta et ineffabilis, haec inquam omnia dicuntur. Non ista dicuntur in ejus existentiam, sed in actus et administrationem potentiae et virtutis ejus.
PL 8, 1034Cこれらすべては、唯一にして聖なる、言い表しえない生成の後に、私が言うように、これらすべてが語られるのである。これらは彼の実在について語られるのではなく、彼の可能態と力との働きと執行について語られるのである。
De generatione igitur quae est filius Dei, manifestum est et quod ὁμοούσιον substantia ejus, in majestate, in propria significantia intelligentiaque, intellecta secundum esse existentiae substantiae. Et sic demonstratum, quomodo ὁμοούσιον.
PL 8, 1034Cされば、神の子であるところの生成について、その実体がホモウシオスであることは明白である。それは、威厳において、固有の意味と知解とにおいて、実体の実在の存在に即して知解されたものである。そしてこのようにして、いかにしてホモウシオスであるかが示されたのである。
- ホモウシオス(ὁμοούσιος、ラテン語 homousion/unius substantiae)=「同一実体の」。ニカイア信条(325年)が、子は父と「同一実体」であると告白した語。子が父と同じ一つの実体をもつことを言う。聖書に無い語であり、父と子の区別を消す(サベリオス的な)理解を招くとして、東方の多くの司教に警戒された。
Caput XXX
第XXX章PL 8, 1034CHabes, mi Candide, quod reliquum est dicere. Si filius Dei Jesus, generatione filius. Dicis enim: « Si generatio motus, et motus mutatio; mutationem autem in Deo esse, impossibile est intelligere: ergo nefas dicere necesse est, nonnihil a Deo gignibile: non igitur Jesus Dei generatione filius. » Bono quidem ordine deduxisti: sed quem circumduxisti?
PL 8, 1034C私のカンディドゥスよ、これで残る論点を語ることができる。もしイエスが神の子であるならば、生成による子である。お前はこう言う、「もし生成が運動であり、運動が変化であるならば、しかるに神において変化があるとは理解することが不可能である。したがって、神から何かが生まれうるとは言うべきではない。それゆえ、イエスは生成による神の子ではない」と。お前は確かに順序よく論を運んだ。しかし誰を欺いたのか。
Forte me? sed magis te. Dixisti enim, quod fecit Jesus Deum. Quid deinde? Facere nonne motus est? nihilo minus quam agere. Agere enim, facere est: sicut et facere, agere.
PL 8, 1035Aおそらく私を欺いたと思っているのか。しかし、むしろお前自身を欺いたのだ。お前は、神がイエスを造った〔底本は fecit Jesus Deum で、語形のままでは「イエスが神を造った」となる。文脈から逆に取った〕と言った。しからば何であるか。造ることは運動ではないのか。働くことに劣らずそうである。働くことは造ることであり、造ることもまた働くことだからである。
Ambobus ergo in motu existentibus, necesse est sequi mutationem: quam in Deo constituere, sicut est declaratum, incongruum est. Confitendum igitur aut facere non esse motum, aut non omnem motum esse mutationem.
PL 8, 1035Aされば、両者がともに運動のうちにあるならば、変化が伴うことは必然である。しかしこれを神において立てることは、すでに明らかにされたとおり、不適切である。したがって、造ることが運動ではないか、あるいはあらゆる運動が変化であるのではないかの、いずれかを認めなければならない。
Sed enim facere, motus est: et Deus juxta motum fecit; cui nullo modo mutari contingit, et omnino non congruit quomodolibet accidens recipere. Relinquitur ergo, non omnem motum mutationem esse.
PL 8, 1035Aしかし、造ることは運動であり、神は運動に即して造られたのであって、その神には決して変化することが起こらず、いかなる仕方であれ偶有性を受け入れることは全く適合しない。されば、あらゆる運動が変化であるのではない、ということが残るのである。
Si non omnis motus mutatio est, quid magis eligendum circa Jesum? secundum generationem illum esse, aut secundum effectionem? Juxta divinam intelligentiam, secundum generationem.
PL 8, 1035Aもしあらゆる運動が変化であるのではないなら、イエスについてはどちらをより選ぶべきか。生成に即して在るのか、それとも造出に即して在るのか。神的な知解に即して言えば、生成に即してである。
Etsi enim Deus simul ac dicit, facit quae facit: Sed dicere, motus est, praeexistente silentio: mutatio est igitur, silenti dicere. Si autem per Verbum fecit Deus, ante fuit Verbum quam facere. Si ante fuit Verbum quam facere, juxta generationem ante fuit.
PL 8, 1035Bなぜなら、神は語ると同時に、造るものを造るとはいえ、語ることは運動であり、それに先立って沈黙が存在する。したがって、沈黙していたものが語ることは変化である。しかし、もし神が言葉を通して造られたのであれば、言葉は造ることに先立って在った。もし言葉が造ることに先立って在ったのであれば、生成に即して先に在ったのである。
Generat enim ὁ νοῦς Verbum. Generatio igitur Jesu, qui λόγος est. Quem Jesum gnari rerum dicunt secundum tres modos filium esse, veritate, natura, positione.
PL 8, 1035Bヌース(知性)は言葉を生むからである。したがって、ロゴスであるイエスは生成によるのである。物事に通じた者たちは、このイエスが三つの仕方、すなわち真理により、本性により、定立(位置づけ)により子であると言う。
Secundum veritatem esse filium, hoc ipso quod substantia est: et ipsum idcirco et simul et ejusdem substantiae esse, quomodo et pater et λόγος et filius et Deus. Natura autem filius in animali generatione. Positione vero in adoptione.
PL 8, 1035B真理により子であるとは、まさに実体であることそのものによってである。それゆえ彼は、父であり、ロゴスであり、子であり、神であるのと同様に、同時にまた同一の実体であるのである。しかるに本性による子とは、動物的な生成における子である。定立による子とは、養子縁組における子である。
Sunt et alii modi: ut moribus, aetate, disciplina: ut Apostolus Paulus dicit (I. Cor. IV, 15) : Ego vos genui. Modus igitur secundum veritatem et altior modus est, et omnibus divinior.
PL 8, 1035Cその他の仕方もある。習俗により、年齢により、教えによるものである。使徒パウロが言うように(第一コリント4:15)、「私は汝らを生んだ」と。されば、真理による仕方こそが、より高く、すべての仕方の中で最も神的な仕方である。
Quis autem modus sit generationis sive filietatis ejus, sive juxta significatos, sive alios modos: confiteor ego Deo, cujus hoc potentia factum est.
PL 8, 1036Aしかし、彼の生成あるいは子であることの仕方が、先に示した仕方のいずれであれ、あるいは他の仕方であれ、いずれであるにせよ、私はこれが神の力によって成し遂げられたことを、神に対して告白する。
Caput XXXI
第XXXI章PL 8, 1036ADictum est a nobis sufficienter, ut credo, in aliis libris, a quo sit progressio et descensio; regressioque promissi sancti Spiritus declarata est: et de triplici unitate et unali trinitate.
PL 8, 1036A我々は、他の書物において、私が信じるところ十分に、進出と降下がどこから在るかを語り、また約束された聖なる霊の還帰についても明らかにした。そして三重の一性と一なる三性についても述べた。
Nec suffero audiens dogma vestrum de Spiritu sancto, blasphemia plenum: « Quod iste Spiritus in sanctificationem est, et qui tantummodo sanctificet et doceat: et quod ipse factus sit, sicut omnis creatura. » Cum tamen ipse Spiritus differat propria sua actione a filio, cui tamen semper praesens est: sicut et ipse filius actione differt a patre suo, qui tamen sit pater juxta id quod est esse.
PL 8, 1036A私は、聖なる霊についての諸君の教説を聞くに堪えない、それは冒瀆に満ちている。「この霊は聖化のためにあり、ただ聖化し教えるのみであって、あらゆる被造物と同様に、造られたものである」というのである。しかるに、この霊自身は、その固有の働きにおいて子と異なりながらも、常に子に現在している。それはちょうど、子自身もその働きにおいて父と異なりながら、存在することに即しては父であるのと同様である。
Sicque istorum trium unum et idem existentium, una divinitas et non multifida majestas; sed οὐδὲ ἀντίθεια μήτε ἄθεια· sed tria unum, et unum tria: et ter posita, unum idemque atque solum. Sed de iis tribus alia nobis oratio.
PL 8, 1036Bかくして、この三者は一にして同一のものとして存在し、一つの神性であって、分裂した威厳ではない。しかしそれはウーデ・アンティテイア・メーテ・アテイア(対立する神性でも、無神性でもない)のであって、三が一であり、一が三である。三重に置かれていながら、一にして同一、唯一である。しかし、この三者については、また別に我々の論がある。
Caput XXXII
第XXXII章PL 8, 1036BSalva nunc nos, pater, concede nobis peccata nostra. Et hoc quidem de Deo dicere, quid sit, peccatum est: et quomodo sit dicere, peccatum est: et non una voce venerari, quantum fieri potest sobria, sed enuntiare velle.
PL 8, 1036B父よ、今こそ我々を救い、我々の罪をお赦しください。神が何であるかを語ることそのものが罪であり、いかにあるかを語ることも罪である。可能な限り慎み深く、ただ一つの声をもって崇敬するのではなく、語り述べようと欲することもまた罪である。
Sed quoniam dedisti nobis, Domine sancte pater, Spiritum (I Cor. XII, 11) dividentem nobis prout vult, des nobis et cognoscentiam. Fidem enim habemus, et dicimus: omnigenam tamen de te ignorationem habentes.
PL 8, 1036Bしかし、聖なる父なる主よ、汝は我々に、御旨のままに我々に分け与える霊を与えてくださったのだから(第一コリント12:11)、我々に認識をもお与えください。我々は信仰を持ち、語りはしますが、汝についてはあらゆる種類の無知を持っているのです。
Attamen te patrem Deum, et filium Jesum Christum Dominum nostrum, et Spiritum in omni verbo semper confitentes, qui cum tecum et filio eodem vivit in aeternum. Amen.
PL 8, 1036Bそれでもなお、我々は、父なる神である汝と、我々の主イエス・キリストなる子と、霊とを、あらゆる言葉において常に告白します。この方は、汝と、同じ子とともに、永遠に生きておられます。アーメン。