Caput I
第I章PL 8, 999CLoqui ei, qui jam olim multa lectione, continui laboris vigiliis indefessis, tenuerit quid ad fidem legis debeat confiteri, errantis est, Justine, sed amantis.
PL 8, 999C多くの読書と、たゆみない徹夜の労苦とによって、律法への信仰〔legis がモーセの律法を指すか、マニ教の教えを指すかは定かでない〕について何を告白すべきかをすでにかねてより把握している者に語ることは、ユスティヌスよ、迷える者のわざであるとしても、愛する者のわざである。
Unde ego malui quanti te habeam pandere, et libenter accepi id me apud te laborasse, uti praeintelligeres adhuc tibi esse requirendum quod Manichaeus, et ut is Andreas actibus eloquitur, atque Thesauro revelavit.
PL 8, 999Cそこで私は、お前をどれほど大切に思っているかを明らかにする方を選び、お前のために労することを喜んで引き受けた。それは、マニが——『アンドレアス行伝』〔底本は Andreas。Andreae の崩れと見て、書名と取った〕で彼自身が語り、また『宝典』で明かしたとおりに——説くことを、お前がなお吟味すべきであるとあらかじめ悟るためである。
Quo ego conventus adtente disquiro vere haec diceres, necne: diversa contrariaque nobis ab uno esse principio, disserendum habens pro voto, eadem non abnui respondere. Volo autem, faxis frater, operae esse pretium hunc laborem.
PL 8, 999Cそのために私はお前と会って、お前が本当にこう語るのか否かを注意深く尋ねた。すなわち、我々にとって異なり相反するものは一つの原理から出ている、と。お前の望みに応じて論ずべきことを持ちながら、私はこれに答えることを拒まなかった。だが私は、兄弟よ、この労苦がその甲斐あるものとなるよう、お前が計らうことを望む。
Libellum frequenter relege destinatum, et ipse volvendo quae dicuntur altioris inquisitionis secreto penetra vel indaga.
PL 8, 999Cお前のために宛てたこの小冊子を繰り返し読み返し、語られていることを自ら思い巡らしながら、より深い探究の秘密へと自ら分け入り、あるいは探り出せ。
Vincit enim verba visus interior, et abditum immensi etiam ipsius mentis suspiciones fastigat et caecat, quibus cum pie et reverenter quaeritur, delectat potius quam terrere intelligitur.
PL 8, 999C内なる眼差しは言葉に勝るからである。そして、量り尽くしえぬものの秘められたところは、心そのものの推測さえも凌ぎ、その目をくらませる。だが、その推測によって敬虔に、うやうやしく求められるとき、それは恐れさせるよりもむしろ喜ばせるものと知られる。
Namque homo uterque victurus, cum unum principium esse sanctae mentis intentio percontatur, caroque haec nostra, quam abditis cum herbis et graminibus quae diligitis, unum eumdemque suum ac totius mundi, prout sibi est agere, veneratur auctorem.
PL 8, 999Dというのも、生きるべき人間のいずれの側も〔homo uterque victurus には主動詞が無く、本文が崩れているらしい。通る意味を取って訳した〕、聖なる心の意向が一つの原理があるかを尋ねるとき、この我々の肉は、諸君が慈しむ隠れた草木とともに、それぞれのなし得るかぎりにおいて、自らの、そして全世界の、同じ一つの創造者を崇めているのだからである。
Admirans autem ego ipse, et obstupescens pertinax tuum consilium, quod carnem oderis, et gramina venereris, nondum scio utrum haec ab uno an diversis fatearis.
PL 8, 999Dしかし私自身は、お前が肉を憎み、草木を崇めるという頑なな考えに驚き呆れながらも、お前がこれらを一つの原理から出るとするのか、それとも複数の原理から出るとするのか、いまだに知らずにいる。
Quod si ab uno dices, quid incidas vides: si ab altero, incautum est alterius propter alia laudare factorem, suum vero propter ea quae in se sunt arguat et objurget.
PL 8, 999Dもし一つの原理から出るというなら、お前がどこに陥るかは明らかである。もし別々の原理から出るというなら、他のものゆえに他者の造り主を称賛しながら、自分自身のうちにあるものゆえに自らの造り主を非難し咎めるとは、不用意なことである。
Sed ne haec dicendo increpem potius quam respondeam, si moverint, post dicentur: modo accipe quae quaesisti.
PL 8, 1000Cだが、こう述べることによって答えるよりもむしろ咎めることにならないよう、これらのことがなお問題を残すなら、それは後で述べることにしよう。今はお前が尋ねたことを受け取るがよい。
Caput II
第II章PL 8, 1000CValere et licere nobis quaerere de his quae ultra nos atque mundum sunt, cum pene ipsi nobis simus incogniti, amens est et insanum, verique periculi ambigere unde et quomodo, vel a quo sis, cum esse te et cum carne haberi non audeas dubitare, videasque perspicue in mundo te degere, et tui conditoris ope, cum ei es tamen obtemperans, liberari: habeasque confessum quod Salvator unus sit, et quod ab uno factore sis paveas confiteri, dividens quidem alterum factorem carnis, animae alterum conditorem.
PL 8, 1000C我々自身についてすらほとんど知らずにいながら、我々と世界とを超えたものについて問うことが我々にとって正当であり許されているとすることは、狂気であり正気を失ったことである。また、お前が存在することと、肉とともにあることとを疑うことをあえてせず、お前が世界に生きていることを明らかに見て取り、お前を造った者の助けによって——なおもそれに従いつつ——解き放たれることを見ながら、お前がどこから、どのようにして、あるいは誰によって在るのかを疑うのは、まことの危険である。しかもお前は、救い主が唯一であることを告白していながら、自らが一人の造り主から出ていることを告白するのを恐れ、肉の造り主を一方とし、魂の創造者を他方として分けているのである。
Dicimus igitur haec imaginantes quod mundo uterque dominantur, et facturam suam in homine custodiunt: insistens pariter ne dispereat quod de suis regnis quisque perfecit.
PL 8, 1000Cそこで我々は、こうしたことを思い描きながら言う。両者はともに世界を支配し、人間のうちにある自らの造ったものを守っている、と。それぞれが、自らの王国から成し遂げたものが滅びないようにと、等しく固執しながら。
Respuit haec sol praeclarus, et casta virginitas atque gloriosus siderum chorus, totiusque mundi omnis haec fabrica refutat atque abjicit, originem sibi a duobus diversis et duobus ingenitis obvenire.
PL 8, 1000D光輝く太陽も、清らかな処女性も、栄光に満ちた星々の合唱も、これを拒む。そして全世界のこの造りの全体も、自らの起源が二つの異なる、二つの生まれざるものから来たとすることを、論駁し斥ける。
Violatur enim profanis sensus nebulis, si tantus splendor fulgoris immensi antiquioribus tenebris atque earum parte consistat. Sic enim contingit ut ex ipsis sol sit, si de duobus principiis omnis mundus ut esset accepit.
PL 8, 1000Dというのは、かくも大きな、計り知れない輝きの光輝が、より古い闇と、その一部とから成り立つとするなら、感覚は俗なる霧によって汚されるからである。全世界が二つの原理から存在を受けたとするなら、太陽もその闇そのものから出ていることになってしまうのである。
Plane quia nostrum non est in his intelligentiam detinere, atque in hac sensus peregrinatione consistere, fugimus et horremus eum, cujus etiam ipsi victores sumus, a se esse confiteri.
PL 8, 1000D明らかに、これらのことに知解をとどめておくことも、この感覚の彷徨のうちに立ち止まることも、我々のなすべきことではない。だからこそ我々は、ほかならぬ我々自身がその勝利者であるところの者が、自らから存在するのだと告白することを避け、身震いするのである。
Denique capias desidero, quale est dicere carnem absque eo esse a quo exordium cuncta sumpserunt: eamque in regnis superioribus habitare, ubi est illa virginitas memorata, gloria, lux praedicata: quae quia in Christum inde descendit, ibi non esse non potest aestimari.
PL 8, 1000D結局のところ、私はお前に理解してほしい。肉が、万物がそこから始まりを得たその方を離れて存在する、と言うことがどのようなことであるか。そしてその肉が、かの語られた処女性があり、栄光があり、告げ知らされた光がある、あの上なる王国に住まう〔eam の先行詞は定かでない。carnem を受けると取った〕、と言うことが。その肉は、そこからキリストのうちへと降ったのだから、そこに無いとは考えられないはずである。
Inde enim est Christo habere carnem, cum de Maria dicere tua non patitur veneratio. Dicemus ergo ab altero esse quod Deum sumpsit? Quid agendum erat sumpturo, si non qui est conditor fabricaret? Ac si composuit, numquid est digna mereri?
PL 8, 1001Aというのは、キリストが肉を持つのはそこから出ているとされるからである。お前の崇敬の念は、それがマリアから出たと言うことを許さないのだから。それでは我々は、神を身に受けたものが別の原理から出ている、と言うのだろうか。もし造り主である方がそれを造ったのでないなら、それを身に受けようとする方は何をなすべきだったのか。そして、もし造り主がそれを組み立てたのなら、それが〔神を受けるに〕値するものでないなどということがあろうか。
Caput III
第III章PL 8, 1001AHic, ut video, laudatur inventor et conditor, si in ea dignata est aeternitas habitare. Si autem alia illa caro quae in Christo, non tamen antiquior, et Deus factor posterior invenitur.
PL 8, 1001Aここでは、私が見るところ、もし永遠がそこに住まうにふさわしいとされたのであれば、その発見者にして造り主が称賛される。だが、もしキリストにあるかの肉が別のものであり、しかもより古いものではないのなら、神は後からの造り主であることになる。
Si antiquior, cur ipsa in mundo non est, et cur in coelo est, ubi carneus nullus est? Et si ipsa in mundo non est quae in Christo, unde in regnis alienis externis oris obvenit creatura? aut unde hic animae copulatur? aut quare valet tam frequenter sibi animas captivare, ut pene plus potens in regnis pareat alienis? et quid laborat auctor interioris hunc interiorem e carne liberare? aut cur unde liberandus erat, eum ut clauderetur admisit?
PL 8, 1001Aもしより古いものであるなら、なぜそれは世界のうちになく、肉なる者が誰もいない天にあるのか。そして、もしキリストにあるものが世界のうちにないのなら、外なる地の異なる王国のうちに、この被造物はどこから来るのか。あるいは、ここで魂に結びつくのはどこからか。あるいは、なぜそれはかくも頻繁に魂を自らのものとして捕らえる力を持ち、異なる王国においてほとんどより強い者として現れるのか。そして、内なる者の造り主は、なぜこの内なる者を肉から解き放とうと労するのか。あるいは、解き放たれるべきであったその者を、なぜ閉じ込められるままに許したのか。
Certe totum hic quod mundus est regnum est veritatis et lucis, et qui factor ejus est dominatur.
PL 8, 1001B確かに、ここで世界であるものすべては、真理と光の王国であり、その造り主である方が支配している。
Si in hoc omni proprio sibi regno unum est alterius quod caro dicitur, haecque sola tantum possit et valeat, ut impulsa ejus anima jactetur fluctuans et fatigata languescat, quantus in suis regnis esse possit qui factor carnis est intuemur.
PL 8, 1001Bもし、この自らに固有な全き王国のうちに、肉と呼ばれる、他者に属する一つのものがあり、しかもこれのみがこれほどの力と強さを持ち、それに駆られて魂が揺れ動きさすらい、疲れ果てて衰えるとするなら、肉の造り主が自らの王国においてどれほどの者でありうるかを、我々は見て取る。
Si enim hoc regnum quod mundus omnis est, ejus esse capiamus, a quo carnem credimus ministram ejus; dicemus solem, et illum chorum, ac virginem singularem, e latebrarum fonte claruisse.
PL 8, 1001Bというのも、もし我々が、この全世界である王国が、我々が肉をその奉仕者と信じるその方に属すると理解するなら、太陽も、かの合唱も、比類なき処女も、隠れた源から光り輝き出たのだと我々は言うことになろう。
Quod ego quidem libens amplector, et elata laetitia gaudeo profiteri, unum his omnibus conditorem, eumque quem lucem esse, et veritatem, atque totum haberi fas sit, piae inquisitionis secreto causa curae penetrantis agnitum venerari.
PL 8, 1001Cこれを私は喜んで受け入れ、高められた喜びをもって、これらすべての唯一の創造者があること、そして彼を光であり、真理であり、全体であるとすることが正しいことを、公言することを喜びとする。すなわち、敬虔な探求の秘密のうちに、深く分け入る配慮の理由によって彼を認め、崇めるのである〔piae inquisitionis secreto causa curae penetrantis は構文が崩れているらしく、語順に近い形で解した〕。
Ita habere exsultantis animae recordatio elevat sensus, et omnes curas spiritus fluctuantis festis rationum causis origo melior consolatur.
PL 8, 1001Cこうして、喜び躍る魂の記憶がこれを保つことは、感覚を高め、揺れ動く霊のあらゆる思い煩いを、より善き根源が、諸々の理の喜ばしい根拠によって慰めるのである。
Quidquid saecula dicuntur, aut regna numerantur, vel mundi habentur, quidquid omni prisco prius antevenit unum esse, existere singularem, quodque immensum haberi eo colligitur, quod totum sit, sed unus dicatur.
PL 8, 1001C世々と呼ばれるものであれ、諸々の王国と数えられるものであれ、もろもろの世界と見なされるものであれ、すべてのいと古きものに先立つものは、一つであり、ただ一つのものとして実在する。そしてそれが全体でありながら、なお一なる者と呼ばれることから、それが量り尽くしえぬものであると結論づけられるのである。
Caput IV
第IV章PL 8, 1001CAliter quidem, Justine, quod ipse est, aliter quae ab ipso. Quod ipse est unum est, totumque est quidquid ipse est: quod vero ab ipso est, innumerum est. Et haec sunt, quibus repletur omne quod uno toto clauditur et ambitur.
PL 8, 1001Cユスティヌスよ、彼自身であるものと、彼から出るものとは別である。彼自身であるものは一であり、また彼であるところのものは何であれ全体である。だが彼から出るものは数えきれない。そしてこれらのものによって、一つの全体によって閉じられ、囲まれているものすべてが満たされているのである。
Verum quod varia sunt quae ab ipso sunt, qui a se est et unum est, variis eum convenit dominari. Et ut omnipotens apparet, contrariorum etiam origo ipse debuit inveniri.
PL 8, 1001Dしかし、彼から出るものが多様である以上、自らから在り、一である彼が、多様なものを支配することがふさわしい。そして彼が全能であると示されるためには、彼自身が相反するものの根源でもあると見出されねばならなかった。
Idque plane jam illius silvae est, quae omne lignum materie discrevit specierum, arborum genere dispar atque dissimile: et tota tamen silva ac penes discreta confusio, in innumeris millium milliorum materie lignum esse conspicitur et videtur, et non tamen natura denotatur.
PL 8, 1001Dそしてこれは明らかに、あの森のごときことである。森は、あらゆる木を種ごとの材によって区別しており、木は樹木の種類において異なり似ていない。だが森全体は、そしてその内に区別を保った混じり合いは、数えきれないほど幾千幾万の材において木であると見なされ、見て取られる。しかも本性において区別されることはない。
Haec similitudinum esse quae decreta sunt, atque quae ab altero ut essent eis contigit provenire, mecum et tu intuens recordaris.
PL 8, 1001D定められたものども、すなわち在るようにと他者から生じるに至ったものどもは〔quae ab altero ut essent eis contigit provenire は構文がやや崩れており、補って解した〕、似姿〔を持ちうるもの〕の類に属する。このことを、お前も私とともに見て取り、思い起こすことだろう。
Illa vero, illa immensa et a semetipsis, ipsa carere similitudine, comparatione viduari, exemplo deficere nemo dubitabit: quo cogitur confiteri, et ad id urgetur artari nostrae intentionis ingressio ad illa excelsi abdita indefessis finibus meantia, ad secretius secretorum penetrare venerandum rerum, sola quidem quantum tamen valet natura, quantum sermo sufficit fari, aggredi, attingere vel tentare. Et ideo immenso quid erit simile jam requiro.
PL 8, 1002Aだが、かの量り尽くしえぬもの、自らから在るものそのものは、似姿を欠き、比較を奪われ、実例に事欠くことを、誰も疑わないであろう。それゆえに告白することが強いられ、我々の意図の歩みは、果てしない境をたゆみなくめぐるかの高みの隠されたところへと迫ることを余儀なくされ、もろもろの畏るべき事柄のうちの秘中の秘に分け入ることを強いられる——ただし、本性の及ぶかぎり、言葉の足りるかぎりにおいて、それに近づき、触れ、あるいは試みるに過ぎない。それゆえに私は今、量り尽くしえぬものに何が似ているのかを問うのである。
Caput V
第V章PL 8, 1002ADicito, si vales, qui compationibus fidem largiens consecutum te credis per imaginum umbras veritatem. Sed ut video deficis non tu, Justine, rebus, quam tibi res.
PL 8, 1002Aできるなら言うがよい、比較に惜しみなく信を置き〔底本は compationibus。4.5 の comparatione との対応から comparationibus と読む〕、像の影を通して真理に達したと信じているお前よ。だが私の見るところ、ユスティヌスよ、お前が事柄に欠けているというより、むしろ事柄の方がお前に欠けているのだ。
Atque si, ut aisse soles et nunc dicis aliud regnum, numquid hoc est aliud nescio quod regnum quod et immensum?
PL 8, 1002Aそして、お前がいつも言い慣れ、今もまた言うように、別の王国があるとするなら、これは何か知らぬ別の王国であって、しかも量り尽くしえぬものだということになるのか。
Sed non video convenire ut immensum dicatur, si esse et alteri non negatur: ubi enim incipit esse alteri, illic deficit finis alterius, et neuter est infinitus. Quod si ita est ut finitum sit, a quoquo ipsorum esse respuo vel abutor.
PL 8, 1002Bしかし、もし他方にも存在することが否定されないなら、それを量り尽くしえぬものと呼ぶことがふさわしいとは私には思われない。なぜなら、他方の存在が始まるところで、一方の限界は尽きるのであり、どちらも無限ではないからである。もしそれが有限であるというのなら、〔万物が〕そのいずれかから出て在るということを、私は斥け、退ける〔底本の abutor は文脈に合わず、本文の崩れが疑われる。respuo と並ぶ拒否の動詞として訳した〕。
Tamen quia ab altero sumus, et mundus a se non est, quique quantusvis sit, est tamen finitus, si non caeteris, utique vel factori: adeo infinitum factorem ejus sacrosanctum est confiteri.
PL 8, 1002Bしかし、我々は他者から出ており、世界も自らからあるのではない以上、世界はどれほど大きくあろうとも有限である。ほかのものに対してでなくとも、少なくともその造り主に対しては当然そうである。かくして、その造り主が無限であると告白することは、この上なく神聖なことである。
Ergo omnia quae in mundo sunt, ea quaeque sunt quod ipse mundus est, ab eo esse principio intueor et cognosco, quod unum et solum a se ipso in se sibi est, quodque immensum totumque infinite porrigitur, et eo meat ut non sit atque deficiat, ubi alteri esse sit vel existere: aut haberi aliud nequit esse quod tamen externum sit vel divisum, fiatque aemulum aut consistat inimicum, quod in suis positum et commanens vinci recipiat, et post captivetur, atque intra victoris regna adsit attractum, translatumque ibi esse desinat, cesset ubi ei esse fuerit ante bellum.
PL 8, 1002Bそれゆえ私は、世界のうちにあるものすべて、そして世界そのものであるものの一つ一つを、かの一つの原理から存在すると見て、知るのである。その原理は、ただ一つのものとして、自らから、自らのうちに、自らのために在り、量り尽くしえず、全体として無限に広がり、他者が存在し、あるいは実在しうる場所がどこにもなく、尽き果ててしまうほどにまで及ぶ。また、それとは別のものが在ると考えることもできない。すなわち、外にあり、あるいは分かたれていて、競争相手となり、あるいは敵として立ち、自らの領域に据えられ留まりながらも打ち負かされることを受け入れ、その後捕らえられ、勝者の王国のうちに引き入れられてそこに在り、そこに移されて存在することをやめ、戦いの前に自らが存在していたところで絶える、というようなものは。
Certe si in eo adhuc est, adhuc superatum non est: ac si est, forte reparetur. Quoto id numero fiet? quantis saeculis pugna ista durabit? quando cessabit? exstinctus aut si jam victus est, in suis non est: et usquam est? quin immo ei esse jam desit et cessat.
PL 8, 1002C確かに、もしそれがなおそこにあるなら、まだ打ち負かされてはいない。そしてもしそれがあるなら、あるいは立ち直るかもしれない。それは幾たび起こるのか。この戦いはいくつの世々にわたって続くのか。いつ終わるのか。だが、もしそれがすでに滅ぼされ、あるいはすでに打ち負かされているなら、それは自らの領域のうちにはない。それでは、どこかに存在するのか。むしろ、それの存在はすでに絶え、止んでいるのである。
Ita et omnia quae ejus erant cum suo fonte perierunt, atque sublata sunt. Si perierunt, nulla ejus unquam sunt: et caro quae est, non ejus est, sed illius qui vicit potius.
PL 8, 1002Cこうして、それに属していたすべてのものも、その源とともに滅び、取り除かれた。もし滅びたのなら、それらはもはや決してそれに属するものではない。そして現に在る肉は、それのものではなく、むしろ勝利した者のものである。
Caput VI
第VI章PL 8, 1002CTu forte malis victorem istum tropaeum sibi ad sua regna vexisse ex his aliqua quae qui victus est possidebat. Esto licet sint haec, non tamen inimica sunt, quae manubias qui vicit abduxit. Inimicam tu vero carnem Deo adhuc hodie confiteris.
PL 8, 1002Cお前はおそらく、あの勝利者が、敗れた者が所有していたもののうちのいくらかを、戦勝記念碑として自らの王国へと運び去ったのだ、と言いたいのだろう。だが、たとえそうであっても、勝者が持ち去った戦利品が、それゆえに敵対するものであるわけではない。それなのにお前は、今なお肉を神に敵対するものだと告白しているのである。
O ignaviam triumphantis! o otium verberati! o laesi torporem! o lacessiti pigras vires! o domini auctoritas conquiescens! Captivis tuis in tuo regno fatigaris; et qui vincere bellando valuisti, adsuescis parcendo superari.
PL 8, 1002Dああ、凱旋する者の意気地なさよ。ああ、打ちたたかれた者の安逸よ。ああ、傷つけられた者の無気力さよ。ああ、挑発された者の鈍い力よ。ああ、休らっている主人の権威よ。お前は自らの王国において、お前の捕虜たちのゆえに疲れ果てている。そして、戦って勝つだけの力を持っていたお前は、容赦することによって打ち負かされることに慣れてしまっている。
Habeantur tali ordine quae prima sunt, et longe retro antequam mundus est errores colligat ista suspicio. Certe a se utrumque ais, quos bello coisse commemoras: par his virtus est, quibus a se origo et una aeternitas reperitur.
PL 8, 1002D第一のものはそのような秩序を保つとし、世界が在る前のはるか昔にさかのぼって、この憶測が数々の誤りを集めるとしよう。お前は確かに、戦いにおいて相まみえたと語る両者が、ともに自らから在るのだと言う。自らに起源を持ち、一つの永遠性を持つとされる者たちにとって、その力は等しいはずである。
Audeam hic ego alterum dicere meliorem, atque majus esse in altero suspicari: nonne incido vel incurro, et aeterno ipsi, quod unum semper est, reus constituor et addicor?
PL 8, 1002Dもし私がここで、一方を他方よりも善いと言い、他方に何かより大きなものがあると推測することをあえてするなら、私は過ちに陥り、あるいはそこへ走り込み、常に一つであるあの永遠なる者に対して有罪とされ、罪に定められるのではないか。
Habendo quod aeternum est superari, et quod a se est unum non esse non paveam profiteri: atque quod omnipotentem fateamur, alicui non aliquando asseram dominatum? Caeca res et omni obscurius tenebroso panditur sacrilegi erroris.
PL 8, 1003A永遠なるものが打ち負かされるとするならば、自らから在るものが唯一ではないと公言することを恐れずにいられようか。そして、我々が全能であると告白する方について、いつか誰かに支配権があった、と私が主張することがあろうか。それは盲目のことであり、あらゆる闇よりも暗い瀆聖的な誤りが露わになることなのである。
Cura dementi fando victum esse quod a se est, ut et victorem qui a se est metus exagitet captivati, quod est ingenitum subjacere. De oppressis ergo regnis se victor auxit omnipotens, et quod ingenitum percontaris, promis abolefieri vel auferri.
PL 8, 1003A自らから在るものが打ち負かされたと語るのは、狂った者の思い込みである。そのようにすれば、捕らえられた者〔の運命〕への恐れ、すなわち生まれざるものも屈服しうるという恐れが、自らから在る勝利者をも揺さぶることになろう。それゆえ、全能なる勝利者は、征服された王国から自らを増し加えたのであり、お前が生まれざるものだと問うているものが、滅ぼされ、あるいは奪い去られると、お前自身が言い表しているのである。
Quin et erit a se esse quem sequitur non futurum, cum victoris succumbens virtuti aut occidet aut ducetur.
PL 8, 1003Aむしろ、自らから在るとされるものであっても、勝利者の力に屈することによって、滅びるか、あるいは引き連れられて行くかするのであれば、もはや在り続けないことになるのは必然である。
Caput VII
第VII章PL 8, 1003ADeinde quem dicemus suis non fuisse contentum, ut pugna quam memoras oriretur? lucem an tenebras? Si lucem, eguit tenebris, et delectata est tetro.
PL 8, 1003Aそれでは、お前が語る戦いが起こったのは、自らのものに満足していなかったのはどちらであると我々は言うべきか。光か、それとも闇か。もし光であるなら、それは闇を必要としたのであり、忌まわしいものを喜んだことになる。
Ubi est quod habetur omnipotentes, quod intelligitur totum, si in eo aliquid non erat, quod extrinsecus erat, et aliis regnis habebatur, et sibi erat veritas qui quidem erat, quod adhuc omnipotentis dominatio non habebat?
PL 8, 1003Bもしそれのうちに無いものがあり、それが外にあって、他の王国に保持されていたとすれば、そしてそれ自体にとって真に在るものでありながら、全能者の支配がいまだそれを持っていなかったとすれば、全能と見なされ、全体と理解されるとは、どこにあるというのか。
At nunc movisse bellum tenebras opinemur, et statuamus umbram fulgoris ingeniti exsistentem suis propriis solidis conspirasse. Si lux illa ignis est, tenebrae ad incendium convenerint, ut earum solidum, quod ipsis erat, ad conflictum veniens extrinsecus ureretur.
PL 8, 1003Bだが今、闇が戦いを起こしたと考え、生まれざる光輝の影として実在するものが、自らに固有の堅固なものどもと結託したと仮定しよう。もしかの光が火であるなら、闇は燃やされるために集まったことになり、闇の堅固なもの、すなわち闇自身に属していたものが、外から戦いに臨んで焼かれることになったであろう。
Sin autem inanes sunt, et ideo non utuntur, ubi rogo est coire solidis cum inani? Haec sentire, atque meando sensu ad tam interna venisse, plane audax est et vesanum.
PL 8, 1003Bだが、もしそれらが空虚なものであり、それゆえに堅固なものを用いないのであれば、堅固なものが空虚なものと結び合うことなど、いったいどこにあるというのか。このように考えること、そして思案をめぐらしてこれほど深い内奥にまで至ったと思うことは、明らかに大胆であり、正気の沙汰ではない。
Imaginari conflictum inani cum solido, profundo cum excelso, finito cum infinito, cum luce tenebris, falso cum vero, et quantillo cum toto?
PL 8, 1003B空虚なものと堅固なものとの、深みと高みとの、有限なものと無限なものとの、闇と光との、偽りと真理との、そしてごくわずかなものと全体との、争いを思い描くというのか。
Non patior, frater, haec dissonantia pari modo exorta condicere, atque ea aeternitate memorare et ita locare, ut utrique his esse sit: sed esse uni ei tribuo, qui a se est, alteri vero asserens non haberi velim.
PL 8, 1003C兄弟よ、私はこれらの不調和なものが等しい仕方で生じたと合意することも、それらに同じ永遠性を認め、両者に存在があるとして位置づけることも、認めない。むしろ私は、自らから在るものにのみ存在を帰し、もう一方については、それに存在があるとは言わないでいたいのである。
Namque ista si respuis, edoceas quae substantia sit inani, quid exterius infinito, quid aeterno antiquius, quid toto tantumdem: ut capiam id esse et re haberi, et duas rebus origines non negabo.
PL 8, 1003Cというのも、もしお前がこれらのことを拒むなら、空虚なものにいかなる実体があるのか、無限なるものの外に何があるのか、永遠なるものより古いものは何か、全体に等しいものは何かを、私に教えるがよい。そうすれば私は、それが存在し、実際に保持されるものであると理解し、事物に二つの起源があることを否定しないであろう。
Haec si aliquis Indus eloquitur, aut Persa commemorat, suae genti praecipiat, suo cardini consenescat. Est enim illic aliter divina sapere, quibus est aliter uti jure.
PL 8, 1003Cもし誰かインド人がこれを説き、あるいはペルシア人がこれを語り伝えるとしても、それは自らの民族に教えるがよく、自らの地に留まって老いるがよい。なぜなら、かの地では、法の用い方が異なる者たちにとって、神的な事柄を異なる仕方で理解することがあるからである。
Tametsi natura homines sint, tamen ut separantur sermone, sint et ratione discreti, nec aliter habeatur de talibus, quorum aliter et corpus alitur, aliter aptatur habitus, aliter species limatur usu sumendi, aliter retinetur, forma altera etiam plerique nascuntur, et quod loquor sint gentes enumeris.
PL 8, 1003C彼らも本性においては人間であるとしても、言語によって分かたれているように、理においても区別されているとしよう。そしてこのような者たちについては、別様に考えるべきではない。彼らは、肉体の養い方も異なり、身なりの整え方も異なり、食する習わしによって容貌の磨かれ方も異なり、その保たれ方も異なり、多くの者は異なる姿形をもって生まれてもいる。そして私が言うように、諸民族は数えきれないのである。
Jam vidisti ne ergo quot Manis, Zoradis, aut Buddas haec docendo deceperint? ad quaerenda revocemur.
PL 8, 1003Dそれでは、マニや、ゾロアスターや、ブッダが、これらのことを教えることによってどれほど多くの者を欺いてきたか、お前はすでに見てきたのではないか。さあ、探求すべきことへと立ち返ろう。
Caput VIII
第VIII章PL 8, 1003DQuod sumus, Justine, ab eo sumus qui omnipotens est, et a se existens constitisse perspicitur; cui, in quod non sit, non esse est. Adeo nec obvenit esse qui et praelium commoveret.
PL 8, 1003Dユスティヌスよ、我々が在るところのものは、全能である方から出て在るのであり、その方は自らから実在するものとして成り立っていることが明らかに見て取られる。その方の在らぬところには、存在することもない。かくして、戦いを起こすような者が存在するに至ることも、そもそもなかったのである。
Verum quod duae habentur species, haeque contrariae vel diversae, boni malive, solidi et inanis, excelsi et profundi, veri et falsi, lucis ac tenebrarum, aeterni et temporalis, vitae et mortis, et omnium contraria, non a duobus esse principiis rerum ordo edocet et revelat.
PL 8, 1004Aしかし、善と悪、堅固なものと空虚なもの、高きものと深きもの、真と偽、光と闇、永遠なるものと時間的なもの、生命と死、そしてあらゆる相反するものといった、相反し、あるいは異なる二種のものが見出されるということ、それが二つの原理から出ているのではないことを、事物の秩序そのものが教え、明らかにするのである。
Nam si duo aeterna intueri, eaque inimica advertere sit sentire, haec tenuisse sub eventus est.
PL 8, 1004Aもし二つの永遠なるものを見て取り、それらを敵対するものと見なすことが理解するということであるなら、これを保持することは、単なる出来事の帰趨に従うことにすぎない。
Ipsa principia collocasse, et formidinis trepidae anxio pavori ingenita tradidisse, cum pugnatura regna tristis cura vexaret Parthis licuerit fortasse, qui eventus bellantium fuerint fabulati.
PL 8, 1004Aもろもろの原理そのものを配置し、生まれざるものを、おののく恐れの不安な戦慄へと引き渡すことは——戦おうとする王国を悲しい思いが悩ませるときに——おそらくパルティア人たちには許されたことであろう〔この節は構文がきわめて崩れており、パルティア人の物語に擬したという大意で訳した〕。彼らは、戦う者たちの成り行きを物語として語り伝えてきたのだから。
Quae conditiones pactaque convenerint, qui finis compresserit bellum, quem dominum constituit e duobus securior casus.
PL 8, 1004Aいかなる条件と協定が結ばれたのか、いかなる終結が戦いを収めたのか、いずれをより確かな偶然が主として立てたのか。
Sed quia utrum tractatur, ingenito et victori, ut video, fit periculum: ergo fratres vincitur quod a se est, et quod sine initio est finietur et non erit, aut jam finitum est.
PL 8, 1004Aだが、いずれについて論じても——生まれざるものについても、勝利者についても——私が見るところ、危険が生じる。それゆえ兄弟たちよ、自らから在るものが打ち負かされ、始まりを持たぬものが終わりを迎えて存在しなくなる、あるいはすでに終わっている、ということになるのである。
Evasi, respiro: non est alter qui meus factor dicatur, aut si adhuc periret et manet, in suis habitat regnis, et ipse meus in hoc mundo non erit factor: isque mihi est conditor, qui et opifex mundo: a quo casta virginitas, gloriosus siderum chorus, sol praeclarus coelo sunt constituta, aut supernis, ut aisse soles, navibus collocata.
PL 8, 1004B私は逃れ出た、安堵の息をつく。私の造り主と呼ばれるべき別の者は存在しない。あるいは、もしそれがなお滅びつつあり、しかもなお留まっているとしても、それは自らの王国のうちに住まうのであって、この世界において私の造り主とはならないであろう。私にとって造り主であるのは、世界の作り手でもあるその方である。その方によって、清らかな処女性も、栄光に満ちた星々の合唱も、光り輝く太陽も天に据えられ、あるいは、お前がいつも言うところの、天の船に置かれたのである。
Itaque exsultemus ovantes, jam non peritura caro gratulare. A tuo enim Christo es salvatore, sive cum in Adam es et Maria, seu cum in superioribus sumpta vasa aeterni esse meruisti.
PL 8, 1004Bだから我々は歓喜して踊り上がろう。肉よ、もはや滅びることのないお前は、喜びを表すがよい。というのも、お前はお前の救い主キリストから出ているのだから。アダムとマリアのうちにあるときも、あるいは上なるところに取り上げられて、永遠なる方の器となるに値したときも。
Jam non spe promissionis desolata, imis detrusa, defluis consenescens: jam crucis pretio restituta, immortalitatis gloria vestieris.
PL 8, 1004Bもはや約束の希望を失い、いと低きところへ突き落とされ、朽ち衰えて流れ去ることはない。今や十字架の代価によって回復され、お前は不死の栄光をまとうことになるであろう。
Caput IX
第IX章PL 8, 1004CEt hoc dignum est ea, quae totum quod aeternitas est et immensum emeat, intrata cepisti. Hic enim jam delectat Babylonis magos ac Ctesiphonticos cantatores secretorum suorum notare mysteriis: quorum posse est carmini nunc suscitare spiritus, nunc vocare.
PL 8, 1004Cそしてこれは、永遠であり量り尽くしえぬものの全体を貫き通す、かの深みに分け入って、お前が捉えたことにふさわしい〔冒頭 ea, quae … emeat, intrata cepisti は構文が崩れており、通る意味を取って訳した〕。まさにここにおいて、バビロンの魔術師たちや、クテシフォンの詠唱者たちは、自らの秘密を秘儀によって書き記すことを喜びとしている。彼らの力は、詠唱によって時に霊を呼び覚まし、時にそれを呼び出すことにある。
Melior vero est, et plane divinum, nostri Salvatoris carnem sepulcris obrutam suscitasse. Non enim ambigit quispiam mortuum fuisse quod potuit sepeliri: et si carni desuper venienti vulneratum mors inhaesit, in Christo caro nostra resurrexit.
PL 8, 1004Cだが、より善いこと、明らかに神的なことは、墓に覆われた我々の救い主の肉を甦らせたことである。というのも、葬られ得たものは死んでいたのだと、誰も疑わないからである。そして、もし上から来たその肉に、傷つけられて死が取りついた〔vulneratum は形が合わないが、carni を受けると取った〕のだとしても、キリストにおいて我々の肉は甦ったのである。
Quid tamen causae erat carnem sumere, si non ipsa levabatur? Sed si alia illa est, mortalis certe est quae recipit occidi. Hoc immensum et inaestimabile, hominis habitasse membris.
PL 8, 1004Cだが、もしそれが甦らされたものでないなら、肉を身に受けたことにいかなる理由があったろうか。だが、もしそれが別のものであるなら、殺されることを受けたそれは確かに可死のものである。量り尽くしえず測り知れないこの者が、人間の肢体のうちに住まったのである。
Nisi ab aeterno esset, non esset omnipotens: hoc eodem in aeterno esse quae contraria dicuntur agnosce. Eidem mori fuit, cui pater ingenitus et aetas et aeternitas invenitur: et ut omnipotens vere noscatur, nasci de virgine non negatur.
PL 8, 1004Cもし永遠なるものから出ているのでなければ、全能ではなかったであろう。この同じ永遠なるもののうちに、相反すると言われることどもが見出されると認めよ。生まれざる父と、齢と、永遠性とが見出されるその同じ方に、死ぬことが起こったのである。そして真に全能であると知られるために、おとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕から生まれたことも否定されないのである。
Quid jam sit quod omnipotens est, aeternum, infinitum, totumque; quid, quod immensum et excelsius cuncto summo sit, et sublimi, a quo omne quod rebus est manet ac veniat, adverto commonitus dicente omnium salvatore, qui se Filium docens Patrem sibi esse dignatus est indicare? quem Deum pandens, omnia ipsum esse etiam admiratus Jesus, quantum mensura mundi meruit, revelavit.
PL 8, 1004D全能であり、永遠であり、無限であり、全体であるものが今や何であるか。量り尽くしえず、いと高きすべてのものよりも、崇高なものよりもなお高く、そこから、事物のうちに在るすべてのものが留まり、また出て来るものが何であるか。これを私は、万物の救い主が語るのに促されて悟るのではないか。救い主は、自らが子であると教えつつ、自らに父があることを示すことをよしとした。イエスは、その方を神として明らかにし、その方が万物であることに感嘆しつつ、世界の尺度が値するかぎりにおいて、その方を啓示したのである。
Ob quod unum et solum principium Deus est, et Deus solus veritas: atque ipsa veritas lux est, et lux semper aeterna: omneque quod verum est solidum est, et semper est, atque perspicuum perseverat et manet.
PL 8, 1004Dそれゆえ、神は唯一にして単独の原理であり、神のみが真理である。そして真理そのものが光であり、光は常に永遠である。真であるものはすべて堅固であり、常に在り、明澄なままに存続し留まるのである。
Quod autem a se verum est numquam vincitur, quod solidum est inane nihil habet, quod lux est tenebras non admittit, atque eas nescit, ac si admittit, et in eam veniunt, sibi esse desistunt. Magis vero aliis non sunt, quae sibi esse cessarunt.
PL 8, 1005Aだが、自らから真であるものは決して打ち負かされることがなく、堅固であるものは空虚なるものを何も持たず、光であるものは闇を受け入れず、それを知ることもない。そしてもし受け入れ、闇がそこに入り来るなら、闇は自らにとって存在することをやめるのである。むしろ、自らにとって存在することをやめたものは、なおさら他のものにとっても存在しないのである。
Sin autem adhuc in suo sunt, extra hunc mundum sunt, et cum his adhuc confligitur, estque incertum an superentur, an vere pereant aliquando.
PL 8, 1005Aだが、もしそれらがなお自らのもとにあるなら、それはこの世界の外にあり、それとの争いはなお続いており、それが打ち負かされるのか、それとも本当にいつか滅びるのかは定かではない、ということになる。
Quod si adhuc ambigitur, etiam mundus, aut caro, in eo non ut ab altero esset accepit: sed de eo illi obvenisse est, a quo et praeclarus sol mundo minister est constitutus.
PL 8, 1005Aもしこのことがなお定かでないとするなら、世界も肉も、それが別の原理から出て在るとされることは受け入れられない。むしろそれは、光り輝く太陽が世界に仕える者として立てられたのと同じその方から出たのである。
Imaginans namque tenebras id esse quod malum dicitur, capies et intelliges: non quidem accipiens ita esse dari tenebris, ut luci esse habetur et lumini; sed ita quod ex actu alterius, qui vere est, efficitur vel apparet.
PL 8, 1005Aというのも、闇こそが悪と呼ばれるものであると思い描くなら、お前は理解し、悟るであろう。ただし、光や輝きに存在が与えられているのと同じ仕方で、闇にも存在が与えられていると解するのではなく、それはむしろ、真に存在する他方のものの働きから生じ、あるいは現れるものだと解するのである。
Est enim in rebus tam supernis, quam aeris, atque ex his ipsis nostris, quod ex actu alterius ut esset invenerit: ut, ex radio solis, calor; ex flatu venti, frigus, quod ligat amnes, quod scindit terram calore. Terra ergo ardore solis aperitur, amnium fluenta ligantur gelu.
PL 8, 1005Bというのも、天にあるものにおいても、大気にあるものにおいても、そして我々自身のもろもろの事柄においても、他方の働きから生じたと見出されるものがあるからである。たとえば、太陽の光線から熱が、風の吹きつけから冷気が生じる。冷気は川を縛り、熱は大地を裂く〔底本は quod scindit terram calore で、冷気の話との結びつきが定かでない。別の作用の例と解した〕。こうして大地は太陽の熱によって裂け開き、川の流れは霜によって凍りつくのである。
Caput X
第X章PL 8, 1005BHaec quidem ita advertenda, alterius actu aliud effici, ut in his quae sunt videre sit, quod in eis qualitate non inest, ex actu alterius inveniat oboriri. Aliter vero est quod e re aeterni quae est, quod totum est alterius se datur evenire.
PL 8, 1005Bこのことはこう理解すべきである。すなわち、他方の働きによって別のものが生じるのであり、事物のうちにあるもので、それらに性質として内在しないものは、他方の働きから生じ出ることが見出される、と。だが、在る永遠なるもの自体から出るもの、すなわち全体であるものから他者へと与えられて生じるものは、事情が異なる〔Aliter vero est 以下は本文の崩れが疑われ、この訳も暫定である〕。
Sunt enim tenebrae non sistentes, non solidae, non penetrantes: sed inane quid quod luce depereat, et esse sibi non habere cum illa resplendet. Contigit enim his non esse lucis actu, quia ipsae substantia non sunt, lucis substantia recipiunt deperire.
PL 8, 1005Bというのも、闇とは、存立するものでも、堅固なものでも、貫き通す力を持つものでもなく、光によって滅び去る空しいものであり、その光が輝くとき、自らにとって存在するということを持たないものだからである。というのも、それらは光の働きによって存在しないことになったのであり、それら自体が実体ではないがゆえに、光の実体によって滅び去ることを受けるのである。
Si ergo est tenebris a lumine deperire, ab eodem illis advenit apparere, eo modo ut profundo obvenit ab excelso, atque nihilo a toto. Nam cum totum aeternum sit, tamen et nihilum est quod nulla substantia usquam est.
PL 8, 1005Cそれゆえ、もし闇にとって光によって滅び去ることがあるのなら、それらが現れることも、その同じ光から来るのであり、それはちょうど、深みが高みから現れ、無が全体から現れるのと同じ仕方によってである。というのも、全体は永遠であるとしても、いかなる実体もどこにも持たない無というものも、また存在するからである。
Excelsum enim est, sed profundum ejus est: nam si excelsum non sit, profundum non potest apparere. Solidum si nescias, inane non perspicis.
PL 8, 1005Cというのは、高みがあり、それに属するものとして深みがあるからである。もし高みがなければ、深みは現れることができない。堅固なものを知らなければ、空虚を見て取ることもできない。
Sunt ergo quae substantia sunt, sunt et quae non sua substantia utentes sunt: quia illa sunt quae substantia sunt, ex his apparere illis obvenit quae substantia non sunt, ut pruinae, ut gelus: quae apparent, sed quia substantia sua non utuntur, ex actu frigoris illis esse obvenit, fluescunt et soluta depereunt.
PL 8, 1005Cそれゆえ、実体であるものがあり、また自らの実体を持たずに在るものもある。実体であるものが在るからこそ、実体でないものがそれらから現れ出ることが起こるのであり、それは霜や氷のようなものである。これらは現れはするが、自らの実体を持たないがゆえに、冷気の働きからその存在を得るのであり、溶けて解け去り、滅び去るのである。
Et glacies tamen ex aqua est, sed aeris rigore constringitur. Duo ergo video aquae esse, liquorem et gelum. Igitur substantia quod est, liquor est: quod autem ei actu obvenit, ejus ipsius fit in glaciem quod gelascit.
PL 8, 1005Cしかし氷は水から出るものでありながら、大気の凍てつく力によって固められる。それゆえ私は、水には液体と氷という二つの在り方があると見る。したがって実体であるものは液体であり、それに働きかけによって生じるもの、すなわち凍って氷となることは、その同じもの自身に起こることなのである。
Sed quia glacies ipsa substantia nulla est, deperit et aufertur, et tamen aquae liquor manens substantia perseverat.
PL 8, 1005Dだが氷そのものにはいかなる実体もないがゆえに、それは滅び去り、取り除かれる。しかし水の液体は、実体として留まりつつ存続するのである。
Caput XI
第XI章PL 8, 1005DEt hac quidem mundana sunt: quae aut a creatore sunt, aut natura. Verum illa superiora postrema, atque sine initio prima, quae similitudine carent, comparatione deficiunt, quae non imaginum exemplo formantur, quibus nihil par est, nihil prius: quibus ultra non potest aestimari, quae eo solo comprehensa sunt, quod incomprehensa noscuntur, non ea causa vel forma actum habent, atque illa quae dicta sunt, quae mundus habet iste compositus.
PL 8, 1005Dそしてこれらのものは、まさしく世界的なものである。それらは創造主から出るか、あるいは自然から出るかのいずれかである。だが、かの上なるものどもは、いと終わりのものでありながら、始まりを持たぬいと初めのものであり〔postrema と prima の対比の意は定かでない〕、似姿を欠き、比較を許さず、もろもろの像を範として形づくられることもない。それらに等しいものは何もなく、それらに先立つものも何もない。それらを超えて推し量ることはできず、それらは、把握され得ないものとして知られることによってのみ、把握されるのである。それらは、この合成された世界が持つ、先に述べたような原因や形相によって働きを持つのではない。
Sed ut eis est valere, quae infecta, quae ingenita, quae infinita, quae totum sunt, ita his esse perspice vel intende: ut sit unum et solum quod omnipotens est, quod totius omnes habetur, quod perspicitur infinitum, hoc est et consistit, suique solido invisibili extans dominatur et regnat, utensque venerationis suae admiranda substantia illo divino actu suo, quo aut motum est, aut immotum.
PL 8, 1006Aだが、造られず、生まれず、無限であり、全体であるものどもに力があるのと同じように、これらのものにおいても存在することを見て取り、あるいは思いをめぐらせよ。すなわち、全能である唯一のものがあり、それは全体のすべて〔底本は totius omnes。totius omne の崩れと見て訳した〕と見なされ、無限であると見て取られ、まさにそのようにあり、そのように成り立っており、自らの見えざる堅固さのうちに立って、支配し、統べ治める。そしてそれは、動くにせよ動かぬにせよ、その神的な働きによって、崇敬すべき自らの驚くべき実体を用いるのである。
Verumtamen id ipsum quod quidem est falso originem praestat ut totum: nihilo enim, cum totum est omnipotens, per eum obvenit ut et nihil appareat. Non enim omnipotens ita erit totum sit, si praeter ipsum aliud quicquam nihil erit.
PL 8, 1006Aしかしながら、まことに存在するそのもの自体は、全体に対してと同じように、偽なるもの〔無〕にもその起源を与える。というのも、全能なるものが全体であるがゆえに、その方を通して無もまた現れることになるからである。というのも、もし彼のほかに他の何ものも存在しないとするなら、全能なるものはそのようにして全体であることにはならないであろうから。
Ergo est quod dicitur nihil, sed substantiam non habet: est et quod dicitur totum, et substantiam habet. Sed ei esse est, illi non esse est. Deus est ergo veritas, qui totum est, et infinitus consistit.
PL 8, 1006Aそれゆえ、無と呼ばれるものは在るには在るが、実体を持たない。全体と呼ばれるものもまた在り、しかも実体を持つ。だが、一方には存在があり、他方には非存在がある。それゆえ神は真理であり、全体であり、無限なるものとして成り立っているのである。
Quia, nihilum extra totum esse potest, recte illud, Justine, quod alocale intelligitur, extra fines habetur, falsum dicitur: si tamen potest ratio aliqua admittere, ut finem ubicumque intelligas ei quem totum esse perspicis, et indagas.
PL 8, 1006B無が全体の外に在りうるのであるから、ユスティヌスよ、場所を持たぬものと理解され、諸々の限界の外にあるとされるものが、偽なるもの〔無〕と呼ばれるのは正しい。ただし、お前が全体であると見て取り、探求するそのものについて、どこかに限界があると理解することを、何らかの理が認めうるならの話である。
Etenim si aeterno totum occupatur, nihilum ubi sit non habet: ac si omnipotens omnia est, nihilo esse eo modo tantum intelligetur quod est quod extra totum est, non aliquid sit habeatur.
PL 8, 1006Bというのも、もし全体が永遠なるものによって占められているなら、無はどこにも在る場所を持たないからである。そして、もし全能なるものが万物であるなら、無が在るとされるのは、ただそれが全体の外にあるものである、という意味においてのみ理解されるべきであり、それが何ものかであると見なされるべきではない。
Denique si omnipotentem ita metiaris, ut sit tibi et alius qui non sit omnipotens, Deo major locus dicetur, atque utroque ingentior: si propriis regnis diversa principia ingenita utentur, atque aemula consistunt.
PL 8, 1006B実に、もしお前が全能なる者を、お前にとって全能でない別の者もまた存在するというように測るなら、神よりも大きな場所が語られることになり、両者よりもさらに広大な場所が語られることになる。もし異なる生まれざる原理が、それぞれの王国を持ち、競い合う者として存在するとするなら〔この条件節が前半とどうつながるかは定かでない〕。
Caput XII
第XII章PL 8, 1006BHoc intelligere vel tenere aeterno omnipotente aliquid esse majus, incautae confusionis barbarus sensus est: atque coaeternum esse quod bellat, et opinari vinci alterum de aeternis, ejus est qui dicat et ipsam lucem quocumque saeculo non futuram; id ipsum tamen si exaudis, jam solem intelliges non futurum.
PL 8, 1006B永遠なる全能者よりも大いなる何かがあると理解し、あるいは保持することは、不用意な混乱の野蛮な考えである。そして、戦う者が永遠なるものと共に永遠であるとし、永遠なるものの一方が打ち負かされると考えることは、光そのものすらもいつかある世においては存在しなくなる、と言う者の考えである。だが、もしお前がこのことを受け入れるなら、太陽もまた存在しなくなると理解することになろう。
Et cum ei esse sit coepisse, si et a se exsistenti quod periturum sit fit periculum, ergo bellat ingenitus, ingenitumque est quod ab ingenito superatur.
PL 8, 1006Cそして、それにとって在るということが始まったことを意味するのであれば、そして自らから在るものにとってもまた滅びるという危険があるとすれば、そのとき生まれざる者が戦い、生まれざるものが生まれざるものによって打ち負かされることになる。
Numquid audes de ingenitis quid prius coeperit aestimare? ac de solo ordine forte dissimules, coepisseque pariter fabuleris? Potesne majus et minus de aeternis ingenitis arbitrari? Si tenebras anteferes, ipsis dabis omne principium, et earum erit esse majores.
PL 8, 1006Cお前は、生まれざるものどものうちどちらが先に始まったかを判断することをあえてするのか。それとも、順序だけについては言葉を濁し、両者が等しく始まったのだと作り話をするのか。お前は永遠なる生まれざるものどもについて、大小を判じることができるのか。もし闇を先に置くなら、お前はそれにあらゆる原理を与えることになり、闇の方がより大いなる存在だということになろう。
Si lumen fateris antiquius, ab eo omnia confiteris. Si utrumque aeque coaevum perspicis, aut vinci neutro erit, aut manebit alteri quod unus exceperit.
PL 8, 1006Cもし光の方がより古いと告白するなら、お前はすべてがそれから出ていると告白することになる。もし両者を等しく同時代のものと見なすなら、どちらも打ち負かされることはないか、あるいは一方が被ったことが、他方にも待ち受けることになろう。
Et ubi hic erit omnipotens vel aeternus? numquid in altero ipsorum victor erit, et in pari existentia fiet causa dissimilis, et ingenitorum bellum reget eventus, aut suscipiet casus?
PL 8, 1006Dそれでは、ここにおいて全能なるもの、あるいは永遠なるものはどこにあるのか。両者のうちのいずれかに勝利者があるというのか。等しい実在のうちに、異なる原因が生じるというのか。そして生まれざるものどもの戦いを、成り行きが支配し、あるいは偶然が引き受けるというのか。
Absit animae sensui advertere hunc errorem, atque tam amentem intelligentiam confiteri abjiciat spes humana. Unus exstat ingenitus, ab uno domino cuncta provenerunt.
PL 8, 1006Dこの誤りに心の思いを向けることなどあってはならない。そして、人間の希望は、これほど狂った知解を告白することを退けるべきである。生まれざる者は唯一であり、万物は唯一の主から出て来たのである。
Verum quod diversa ejusdem sunt causa omnipotens invenitur ab omnibus creaturis, et ante principia et fines.
PL 8, 1006Dしかし、多様なものどもが同じ原因に属するがゆえに、全能なる原因は、あらゆる被造物によって、その始まりの前にも終わりの前にも〔et ante principia et fines の係りは定かでない〕、見出されるのである。
Caput XIII
第XIII章PL 8, 1006DIta ergo ex vero quod est provenit et falso esse, ut et umbrae de solidis. Si enim solidum non sit, neque umbra sit. Et hoc est mysterium veri verum.
PL 8, 1006Dこうして、まことに存在するものから、偽なるものの存在もまた生じるのであり、それは影が堅固なものから生じるのと同じである。というのも、もし堅固なものがなければ、影もないからである。そしてこれこそが、真なるものの真の秘義なのである。
Quae enim verae sunt, ex his apparent et quae non sunt, ut et sibi a se sit, atque aliis ut sint fundat ex se, non sui opera, non labore, non materia, non natura, neque substantia. Si enim est omnipotenti esse totum, quod extra est, ejus est.
PL 8, 1006Dというのも、真であるものどもから、真でないものどもも現れるのであり、それによって真であるものは、自らのゆえに自らにとって在るとともに、他のものどもが在るための根拠を、自らの働きによらず、労苦によらず、質料によらず、自然によらず、実体によらずに、自らから据えるのである。というのも、もし全能なる者にとって全体であることが本来のあり方であるなら、外にあるとされるものも、その方に属するのだから。
Quod si quid sine eo obvenit, est neuter omnipotens, et actu casu principia accedentibus crescunt minuta utique quando addita fecerunt. Umbrae denique quae materia, quae natura est, quae sine altero non apparet, neque habetur in tenebris?
PL 8, 1007Aだが、もし彼によらずして何かが生じるとするなら、いずれも全能ではないことになる。そして実際には、原理と称するものが、何かが付け加えられることによって初めて大きくなるのだとすれば、それはむしろ偶然によって、付け加えられたものが加わったときにこそ、かえって小さきものとして増えているにすぎない〔actu casu principia accedentibus crescunt minuta は本文の崩れが疑われ、通る意味を取って訳した〕。結局のところ、影とは、いかなる質料、いかなる本性を持つものなのか。それは他のものなしには現れず、闇のうちにさえ見出されないものではないか。
Sed quia haec sua substantia non est, neque a seipsa est, evanescit ac deperit, et tamen solidum, e quo interdum umbra est, consistens suo robore perseverat.
PL 8, 1007Aだが、この影は自らの実体を持たず、自らから在るのでもないがゆえに、消え去り、滅び去る。それに対して、影がそこから時に生じるところの堅固なものは、自らの強さによって成り立ち、存続し続けるのである。
Mirare Manis Babylon ista mysteria, et has omnipotentis divitias: confitere nihil esse quod non ejus sit quem aeternum venereris, quem dominum fatearis, cui sit nihil anterius. Et quemadmodum convenit aliquid non ejus vel ab eo esse, ante quem aliud nihil intendas?
PL 8, 1007Aマニのバビロンよ〔Manis Babylon の構文は定かでない。呼格と取った〕、これらの秘義に、そしてこの全能者の豊かさに驚くがよい。お前が永遠なるものとして崇め、主と告白し、それに先立つものは何もないとするその方に属さないものは何もない、と告白せよ。そして、その方の前には他に何もないと解しながら、何かがその方に属さない、あるいはその方から出ていない、ということがどうしてありえようか。
Sed quod turbaris anceps vagi erroris cura sollicitus, immo vani studii labore confusus, deceptus hebeti sensu, auspicantis animae rudimenta majoris inquisitionis amentia sauciasti.
PL 8, 1007Bだが、お前はさすらう誤りの定まらぬ思い煩いに悩まされ、むしろ虚しい研鑽の労苦に混乱させられ、鈍い感覚に欺かれて、芽生えたばかりの魂の初歩を、身に余る探究の狂気によって傷つけてしまったのである。
Revoca in prima vestigia curas indomitas, et cessa credere unam aeternitatem duo regna sumpsisse, et se quidem, ut ais, ipsa tentantia.
PL 8, 1007Bお前の御しがたい思い煩いを、最初の足跡へと呼び戻し、一つの永遠性が二つの王国を身に受け、しかもお前が言うように、それら自身が互いに争っている、と信じることをやめよ。
Caput XIV
第XIV章PL 8, 1007BDe duobus aeternis si vinci uni erit, aeternitas praecisa residebit. Habent ergo lux et tenebrae paria, atque in se diversa, immo contraria: potentia una convenit, sed in altera aliquando cessabit.
PL 8, 1007B二つの永遠なるもののうち、もし一方が打ち負かされることがあるとすれば、切り取られた永遠性が残ることになる。それゆえ、光と闇とは、等しいものを持ちながら、それ自体においては異なり、むしろ相反するものを持つ。一つの力が両者にふさわしいものとされながら、一方においてはいつか止むことになるのである。
Jam non eadem est, si ubicumque speratur, si alter ipsorum ante deficiet, erit, Justine, ut fatearis unum esse principium, si unus victor est de duobus.
PL 8, 1007Bもし、どこに期待されるにせよ、両者のうちの一方が他方より先に尽きるのであれば、それはもはや同一の力ではないことになる。ユスティヌスよ、もし両者のうち一方が勝利者であるなら、お前は一つの原理があると告白することになろう。
Certe quod intelligo in superioribus excelsis, et omni altitudini extremo, nihil habitare quod malum dicatur, quod ultra Angelos et Archangelos humanae devotionis pavens veneratio suspicatur.
PL 8, 1007B確かに、私が理解するところでは、いと高きところ、あらゆる高みの果てには、悪と呼ばれるものは何も住んでいない。それは、人間の献身のおののく崇敬が、天使や大天使を超えたところにあると推し量るところである。
Sacrilegum est eloquium malum in talibus habitare, aut si ei illic est sedes, et ipse creator accipitur, creaturae omni, et ipsi soli diabolus dominatur. Si enim coaeternus est, ibi est, aut si ibi non est, in suo nescio quo regno est.
PL 8, 1007C悪がそのような場にすら住むと語ることは瀆聖的な言説である。あるいは、もしそこにその座があり、それが創造主と見なされ、あらゆる被造物、そして太陽そのものにまで悪魔が支配を及ぼすとするならば。というのも、もし悪魔が共に永遠であるなら、それはそこにいることになり、もしそこにいないのなら、それは自らのどこか知らぬ王国のうちにいることになるからである。
Credo alterum non habet solem, non coelum, non mundum, non lucem, non veritatem. Et si ei ipsi alibi regnum est, nihil commune ejus est nobis: aut si in hoc mundo est, jam victus est, jam sole est, jam non habet vires.
PL 8, 1007C他方は、おそらく、太陽も、天も、世界も、光も、真理も持たない。そしてもし、その者自身に別のところに王国があるのなら、我々にはそれと共通するものは何もない。だが、もしそれがこの世界のうちにあるのなら、それはすでに打ち負かされており、すでに太陽の下にあり、もはや力を持たないのである。
Quod si fateris, intelligis ipse hoc dici non posse principium, quod dominanti perspicis captivatum. Numquid convenit rebus duo esse summa, duo ima, duo infinita?
PL 8, 1007Cもしお前がこれを認めるなら、お前自身、支配する者に捕らえられていると見て取るものを、原理と呼ぶことはできないと理解するであろう。事物にとって、二つの至高点、二つの最下点、二つの無限があるということが、ふさわしいことだろうか。
Infinita duo dici non possunt, quia ubi alter incipit, est finis alterius: summum autem ideo est, si ultra eum nihil est, atque ita imum, si intra eum nihil est totumque tunc habetur, quando aliud non habetur.
PL 8, 1007D二つの無限は語ることができない。なぜなら、一方が始まるところに、他方の終わりがあるからである。至高であるとは、それを超えて何もないからこそそうなのであり、最下であるとは、それより下に何もないからこそそうなのである。そして全体と見なされるのは、他に何も見なされないときにおいてのみである。
Hoc si unus et solus Deus est, summus, infinitus, ac totum, atque omnipotens, atque omnitenens, ipse principium unus et solus est.
PL 8, 1007Dもしこのことが、唯一にして単独の神、すなわち至高であり、無限であり、全体であり、全能であり、万有を保持する方について言えるのであれば、その方こそが唯一にして単独の原理なのである。
Caput XV
第XV章PL 8, 1007DNe perturberis, ne anxius tam venerandi veri admiratione territus obstupescas et caeceris, eo quod de bono auctore malum non potest oboriri.
PL 8, 1007D動揺してはならない。かくも畏るべき真理への驚嘆に恐れをなし、不安のあまり呆然として盲目にならぬように。すなわち、善なる創造者から悪が生じることはできない、ということについて。
Recte in creaturis ista percontor, ut quae creata sunt aliud ex se quam ipsa sunt non emittant, ut amarum de dulce, ex igni aqua, ex umbra inferi partus, ex ligno homo, ex incarneo caro, et alia quaeque omnis mundus enumerat.
PL 8, 1007D私はこれらのことを被造物について正しく問う。すなわち、造られたものは、自らから、自らであるところのものとは別のものを生み出すことはない、と。たとえば、甘いものから苦いものが、火から水が、影から冥界の子が、木から人間が、肉なきものから肉が、生じることがないのと同じであり、全世界が数え上げるほかの事柄もみな同様である。
Verum omnipotenti haec adscribi non possunt. Est disciplina ut lex ei sit quid ex eo esse possit, quid non possit, quid ab ipso, quid per ipsum. Recte ista colligis et astringis, si omnipotentem minime confiteris.
PL 8, 1008Aだが、これらのことは全能なる者には当てはまらない。彼から何が生じうるか、何が生じえないか、何が彼自身から、何が彼を通してであるかについて、彼に対して法があるかのようにすることは、〔被造物にのみふさわしい〕規律である。お前がこれらのことを正しく結びつけ、まとめ上げるのは、お前が彼を全能であるといささかも告白しない場合に限られる。
At si sparsa per totum ejus virtus est et aeternitas, neque ei ut esset ex altero obvenit, utique omnia aut ab eo aut de eo, aut per eum, aut obveniunt, aut creantur. Ideo ergo et malum ab eo ut esset accepit.
PL 8, 1008Aだが、もし彼の力と永遠性とが全体にわたって広がっており、彼にとって存在することが他者から来たのでないなら、当然すべてのものは、彼から、あるいは彼のうちから、あるいは彼を通して、生じるか、あるいは創造されるかのいずれかである。それゆえ、悪もまた、彼から存在することを受けたのである。
Malum tamen hoc quod daemon dicitur; caetera enim si qua sunt quae malum dicas, substantiam non habent, aut naturam. Daemon autem nunc bonus, nunc malus, Angelica creatura consistit, sicuti docet Attici oris expressio, dicentis: ΑΓΑΘΟΣ ΔΑΙΜΩΝ, et ΚΑΚΟΣΔΑΙΜΩΝ.
PL 8, 1008Aしかし、この悪とは、ダイモーンと呼ばれるものである。というのも、お前が悪と呼ぶほかのものがあるとしても、それらは実体も本性も持たないからである。だが、ダイモーンは、時に善く、時に悪しき、天使的な被造物として存在する。それは、アッティカ方言の言い回しが教えるとおりである。すなわち「アガトス・ダイモーン」(善きダイモーン)と「カコダイモーン」(悪しきダイモーン)と言われる。
Et eum ipsum bonum esse, qui κακὸς dicitur post dicemus. Reliqua autem quaeque malum dicis, si errorum vitia conquiescant, nascendi originem non habebunt.
PL 8, 1008Aそして、カコス(悪しき者)と呼ばれる者自身もまた善き者であることを、我々は後で述べよう。だが、お前が悪と呼ぶほかのものはすべて、もし誤りの悪弊が静まるなら、生まれる根源そのものを持たないことになるであろう。
Caput XVI
第XVI章PL 8, 1008BNe sane conteris mali impulsu esse qui in vitia ire praecipitet, quasi existentis alicujus, aut orti factive substantia. Anima est, quae in libertate consistens, dominationem sibi concessam liberi arbitrii licentia violavit.
PL 8, 1008B悪への衝動が、悪徳へと突き進ませるものとして、あたかも実在する何ものか、あるいは生まれ、あるいは造られた実体であるかのようにあると、決して思い込んではならない。それは魂である。魂は、自由のうちに成り立ちながら、自由意志の放縦によって、自らに委ねられた支配権を侵したのである。
Cupiditate et concupiscentia curiosa potius decipitur quam superba. Deinde duarum substantiarum dominum nobis esse dominantem, aut geminae vel potius multiformis naturae humana regna innumeris gentibus dominantur.
PL 8, 1008Bそれは高慢な欲望によってよりも、むしろ貪欲と物見高い欲望によって欺かれるのである。そして次に、〔お前は〕、二つの実体の主が我々を支配していると言うか、あるいは、二重の、というよりむしろ多様な本性を持つ人間の王国が、数えきれない諸民族を支配している、と言う〔後半が誰の言い分かは定かでない。相手の主張の紹介と取った〕。
Ita enim delectaris exemplis, ut diligas aeterna perpetua per mortalia et caduca perspicere. Carnem negas in Christo, et hominem confiteris: natum non vis, et vixisse non abnuis: occisum a Judaeis clamas, et quod vulneratum est aestimas non fuisse.
PL 8, 1008Bというのも、お前は実例をこれほど好み、永遠で不変のものを、可死で儚いものを通して見て取ることを好むからである。お前はキリストにおける肉を否定しながら、彼が人間であることは告白する。生まれたことは望まず、生きたことは否定しない。ユダヤ人によって殺されたと声高に言いながら、傷つけられたものは在らなかったと考える。
Ita mortua membra asseris damnatorum dextra laevaque cruciatorum, ut in ipsius Christi est impletus interitus: et verum hominem carne non vis, ubi veram invenis sepulturam.
PL 8, 1008Cお前は、右と左で十字架に処された断罪者たちの死んだ肢体を、キリスト自身のうちで死が成し遂げられたのと同じように〔真のもの〕と主張しながら、真の埋葬を見出すその方については、肉における真の人間であることを望まないのである。
Ecce, Justine, quod vere est, non fuisse conaris asserere, et quod non est nec fuit, persistere niteris approbare. Sed te ipso commonitus praeceptore constanter eloquor: Mori aeterno possibile fuit; carnem non fuit habere possibile?
PL 8, 1008C見よ、ユスティヌスよ、お前は真に在るものを在らなかったのだと主張しようとし、在らず在ったこともないものを、あくまで在ったのだと証明しようと努めている。だが私は、お前自身を師として教えられたことに基づき、確固として語ろう。永遠なる方が死ぬことは可能であったのに、肉を持つことは可能でなかったというのか。
Possibile ei et firmasse quod non erat; non fuit possibile duas naturas mundo concedere, lucis et tenebrarum? Dominus contrariorum origo virtute non esset, qui sibi ut esset ex se est?
PL 8, 1008C彼にとって、かつて無かったものを確立することさえ可能であったのだ。世界に、光と闇という二つの本性を与えることが、彼にとって可能でなかったなどということがあろうか。自らから、自らのために在るその方が、その力によって相反するものどもの根源でないなどということがあろうか。
Cessa, Justine, cessa istius vanitatis barbariem diligenti cura captare, et Romanus vir a Persico vel Armenorium sacrilegio nitere removeri. Nequaquam enim convenit tenebris, aut diabolo auctoribus Mani in vitae aeternae gloria regnis verae lucis habitare.
PL 8, 1008Cやめよ、ユスティヌスよ、この空しいものの野蛮さを、熱心な気遣いをもって捉えようとすることをやめよ。そしてローマ人としてのお前は、ペルシアの、あるいはアルメニアの瀆聖から離れるよう努めよ。というのも、闇や悪魔を——マニの言うとおり——自らの創造者とする者が、永遠の生命の栄光のうちに、まことの光の王国に住まうことなど、決してふさわしくないからである。
Et cassum nunc usque jugi inedia inimicae, ut ais, carnis membra tenuasti, censens ipse animae officere meritis ac naturae pasti corporis succos, ad pinguedinis distentae grassamina, atque ipsorum abdominum mole praegravari, si post hunc jejuniorum laborem ad creatorem tuum, quem ais aut diabolum, aut exteriores tenebras, reverteris.
PL 8, 1008Dそしてお前は、これまで、お前が敵対するものと呼ぶ肉の肢体を、絶え間ない断食によって痩せ細らせてきたが、それはむなしいことである。お前自身、養われた肉体の液が魂の功徳と本性を損ない、膨れ上がった脂肪の荒廃を招き、腹そのものの重みによって〔魂が〕押しつぶされると考えてのことだが——もし、この断食の労苦の後で、お前が悪魔とも、あるいは外なる闇とも呼ぶところの、お前の造り主のもとへと帰るのであれば。
Melius arbitror ac plane pronuntio, Deum omnipotentem tuum conditorem esse fatearis, ut vere templum Dei sis, sicut Apostolus eloquitur Paulus dicens: Vos templum Dei estis, et spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16) .
PL 8, 1008D私はむしろ、全能なる神をお前の造り主であると告白することの方が善いと考え、明らかにそう宣言する。それは、お前がまことに神の宮となるためである。使徒パウロが「汝らは神の宮である。神の霊は汝らのうちに宿る」(一コリント3:16)と語っているとおりに。
Quod si hoc honore viduaris, ut neque templum Dei sis, neque spiritus ejus habitet in te, Christus non Salvator hominis venit, sed abactor: quod quidem dicere prohibet fas divinum, et majestatis ejus aeternitas non admittit.
PL 8, 1008Dだが、もしお前がこの誉れを奪われ、神の宮でもなく、その霊がお前のうちに宿ることもないとするなら、キリストは人間の救い主として来たのではなく、奪い去る者として来たことになる。だが、そのように言うことは神の定めが禁じ、その方の威厳の永遠性がそれを許さないのである。
Si enim templum ejus non sumus, neque spiritus ejus in nobis est, quid ei et nobis est? Si enim ejus sumus, utroque ejus sumus, et anima et corpore, et est illud verum ac catholicum sancto ore prolatum Omnia in omnibus Deus (I Cor. XV, 28) : qui unus et solus principium est, omnipotens sine initio, et universi totum, infinitus per omnia. Cui est honor et gloria.
PL 8, 1009Aというのも、もし我々が彼の宮でなく、彼の霊が我々のうちにないとするなら、彼と我々との間に何があろうか。だが、もし我々が彼のものであるなら、我々は魂においても肉体においても、その両方において彼のものである。そして、聖なる口によって語られた、かの真なる、普遍的な言葉、「神はすべてにおいてすべてとなる」(一コリント15:28)のとおりである。その方こそ、唯一にして単独の原理であり、始まりなき全能者であり、宇宙の全体であり、あらゆるものを通して無限である。その方に誉れと栄光あれ。