Documentum I, Caput I
第I項 第I章PL 8, 925A[0929] Miror cum nonnullos audio Dominum confiteri quidem Deum incarnatum, at in eam divisionem impingere, quam perverse Paulianistae invexerunt.
PL 8, 925A私は驚いている。主が受肉した神であると告白しながらも、パウロス派が邪に持ち込んだあの分割に突き当たっている者たちがいると聞くからである。
Ii enim, qui Paulo Samosateno addicti sunt, alium aiunt qui e coelo est ipsum fatentes Deum, alium vero qui est e terra hominem eum affirmantes; et illum quidem increatum, hunc creatum; illum aeternum, hunc hesternum; illum Dominum, hunc servum: impie agentes, sive adorent, quem servum dicunt et creatum; sive eum non adorent, qui proprio nos sanguine redemit.
PL 8, 935Bというのも、サモサタのパウロスに帰依する者たちは、天から来る方を神と告白しつつ一人とし、地から来る方を人と断言しつつ別の一人とし、前者は創造されざる者、後者は被造の者、前者は永遠の者、後者は昨日の者、前者は主、後者は僕であると言うからである。彼らは、僕であり被造の者と呼ぶ方を礼拝するにせよ、自らの血によって我々を贖った方を礼拝しないにせよ、不敬に振る舞っている。
Qui vero Deum qui e coelo est, confitentur ex Virgine carnem sumpsisse, unumque esse cum carne, frustra turbas conciunt, ea effutientes quae illorum impietatem sapiunt.
PL 8, 935Bしかし、天から来る神がおとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕から肉を取り、肉とともに一つであると告白する者たちは、彼らの不敬の匂いがすることを口走って、いたずらに騒ぎを起こしている。
Documentum I, Caput II
第I項 第II章PL 8, 935BDicunt enim et ipsi, ut audio, duas naturas, etsi Johannes aperte unum demonstret Dominum dicens, Verbum caro factum est, et Paulus, cum ait. Unus Dominus Jesus Christus per quem omnia.
PL 8, 935Bというのも、彼ら自身も、聞くところでは、二つの本性を言うからである。ヨハネは「言葉は肉となった」と言って、一なる主を明らかに示し、パウロも「唯一の主イエス・キリスト、彼を通してすべてのものがある」と語っているというのに。
Si ergo qui ex sancta Virgine natus est, vocatus est unus, idemque ipse est per quem facta sunt omnia; una natura est: siquidem personam habens unam in duo non dividitur, quia propria natura non est corpus, sicut propria natura est deitas per incarnationem; sed quemadmodum homo una est natura, ita et Christus in similitudinem hominum factus.
PL 8, 935Bそれゆえ、聖なるおとめから生まれた方が一と呼ばれ、しかも彼がすべてのものがそれを通して造られた方その人であるならば、本性は一つである。というのも、一つの位格を有する者は二つに分けられないからであり、また肉体は、神性が受肉を通じて固有の本性であるような仕方で、固有の本性であるのではないからである〔quia 以下は文意が取りにくく、「神性が固有の本性でないのと同じく、肉体も固有の本性でない」とも読める〕。むしろ、人間が一つの本性であるように、人々の似姿となったキリストもまた一つの本性である。
Quod si illud minime agnoscunt quod secundum unitionem unum est, possunt et illum qui unus est, in multa partiri, multasque dicere naturas; corpus enim multiforme est cum ex ossibus, et nervis, et venis, et carne, et cute, unguibusque, et pilis, sanguineque, et spiritu constet, quae omnia inter se differunt quidem, at una tamen est hominis natura.
PL 8, 935Bもし彼らが、結合によって一であるものを少しも認めないならば、一であるものをも多くに分け、多くの本性を語ることができてしまう。実際、肉体は骨、筋、血管、肉、皮膚、爪、毛、血、息から成るゆえ多様であり、これらはすべて互いに異なるが、それでも人間の本性は一つである。
Quare et deitatis veritas cum corpore est, et in duas naturas minime dividitur. Neque enim fas esset totum illud vocare filium hominis qui de coelo descendit, et Filium Dei qui natus est de muliere, si naturarum duarum divisionem susciperet: id vero quod descendit de coelo, vocaretur Filius Dei, et non filius hominis: quod autem natum est ex muliere, vocaretur filius hominis, non Filius Dei. Et hoc divisioni Paulianae consentaneum est.
PL 8, 935Bそれゆえ、神性の真理も肉体とともにあり、二つの本性に分けられることは決してない。もし二つの本性の分割を受け入れるのであれば、天から降った人の子、また女から生まれた神の子と、その全体を呼ぶことは許されないであろう。天から降ったものは神の子と呼ばれて人の子とは呼ばれず、女から生まれたものは人の子と呼ばれて神の子とは呼ばれないことになろう。しかもこれはパウロス派の分割に適合している。
Documentum I, Caput III
第I項 第III章PL 8, 935BNos vero divinae Scripturae docent, et cum e coelo descensum, et cum ex muliere in terra nativitatem audimus, utrumque de uno Domino esse intelligendum.
PL 8, 935B一方、我々には神の聖典が教えている。天からの降下を聞くときも、地で女から生まれたことを聞くときも、そのどちらも一なる主について理解すべきである、と。
Qui igitur ita intelligunt, ne ad id excedant ut verbis utantur eorum qui contra sentiunt, ne animo recta sentientes ore perversa loquantur.
PL 8, 935Bそれゆえ、このように理解する者たちは、反対の考えを抱く者たちの語句を用いるところまで踏み出してはならない。心では正しく考えながら、口では曲がったことを語ることのないように。
Eos enim qui duas dicunt naturas, unam adorare, et alteram non adorare; in divinam baptizari, et in humanam non baptizari necesse est.
PL 8, 935B二つの本性を言う者たちは、一方を礼拝し他方を礼拝しないこと、神的な本性へは洗礼を受け、人間的な本性へは洗礼を受けないことになるほかないからである。
Si vero in mortem Domini baptizamur, unam confitemur naturam impatibilis deitatis et patibilis carnis, ut sic in Deum et in mortem Domini baptisma nostrum conficiatur.
PL 8, 935Bしかし我々が主の死へと洗礼を受けるのであれば、我々は、受苦しえない神性と受苦しうる肉との一つの本性を告白しているのであり、こうして我々の洗礼が神へと、また主の死へと成し遂げられるのである。
Documentum I, Caput IV
第I項 第IV章PL 8, 935BEtenim calumniatores non veremur in duas personas Dominum partientes, si nobis unionem evangelicam et apostolicam asserentibus, maledicant, tamquam carnem de coelo dicentibus.
PL 8, 935B実際、主を二つの位格に分ける中傷者たちを、我々は恐れない。福音書的かつ使徒的な結合を我々が主張しているのに、我々が肉は天から来ると言っているかのように彼らが罵るとしても。
Neque enim, cum Filium Dei de muliere natum dicimus, culpari possumus, quasi Verbum de terra, non autem de coelo dicamus.
PL 8, 935B我々が神の子は女から生まれたと言うとき、あたかも言葉が地から来て天から来たのではないと言っているかのように、我々が非難されるいわれはないからである。
Dicimus autem utrumque, et de coelo totum propter deitatem, et de muliere totum propter carnem, nescientes divisionem unius personae neque dissecantes a coelesti terrenum, aut a terreno coeleste; impia quippe dissectio haec foret.
PL 8, 935B我々は両方を言う。すなわち、神性のゆえに全体が天から、肉のゆえに全体が女から来ると言うのであり、一つの位格の分割を知らず、天的なものから地的なものを、地的なものから天的なものを切り離すこともない。そのような切断は不敬なものとなろうからである。
Nullam igitur dissecantibus causam et occasionem praebeant qui duas dicunt naturas: non enim corpus secundum se ipsum natura est in uno Christo, quia non est vivificum per semetipsum, neque dissecari potest atque sejungi a vivifico Verbo; neque rursus Verbum secundum se ipsum in propriam naturam dividitur, quam habet secundum id quod carnis est expers; quoniam in carne Dominus, et non expers carnis in mundo versatus est; neque conditum corpus separat a non condita deitate, ut separet quis naturam conditam; neque enim increatum Verbum absque corpore peregrinatum est inter nos, ut partiatur quis increati naturam.
PL 8, 935Bそれゆえ、二つの本性を言う者たちは、切り離す者たちに何の口実も機会も与えてはならない。実際、唯一のキリストにおいて、肉体はそれ自体としては本性ではない。それ自体によっては命を与えるものではなく、命を与える言葉から切断され引き離されることもできないからである。また逆に、言葉もそれ自体としては、肉を欠くという点で有する固有の本性へと分けられることはない。主は肉において、肉を欠くことなく世界に暮らしたからである。また、造られた肉体が造られざる神性から離れることもなく、そのために誰かが造られた本性を切り離すことにはならない。実際、創造されざる言葉が肉体なしに我々のあいだを旅したのではないから、誰かが創造されざるものの本性を分けることにはならない。
Quod si unum utrumque est secundum unionem, et conjunctionem, et compositionem humana forma praeditam, unum etiam nomen composito convenit, quod quidem a deitate habeat ut passionis expers, a corpore vero ut passioni obnoxium sit.
PL 8, 935Bもし両者が、人の形を備えた結合と連結と合成に従って〔humana forma praeditam の係りは定かでない。結合・連結・合成の全体にかかると取った〕一つであるならば、合成されたものには一つの名もまたふさわしい。合成されたものは、神性からは受苦を免れていることを、肉体からは受苦にさらされていることを得ているのである。
Et quemadmodum audientes Paulum, qui Christum patibilem dicit, non divisim accepimus, neque deitatem patibilem existimavimus; ita et τὸ creatum et servum neque divisim dicitur, neque deitatem facit creatam aut servilis naturae.
PL 8, 935Bそして、キリストが受苦しうると語るパウロを聞いて、我々がそれを分けて受け取らず、神性が受苦しうるとも考えなかったように、「被造の者」「僕」ということも、分けて語られるのではなく、神性を被造のものとも僕の本性のものともするのではない。
Et rursus increatum neque carnem increatam facit, neque separatim de deitate sola dicitur.
PL 8, 935Bまた逆に、「創造されざる者」ということも、肉を創造されざるものとするのではなく、神性のみについて切り離して語られるのでもない。
Documentum I, Caput V
第I項 第V章PL 8, 935BHaec ita sentientes quieti maneant, supervacaneas declinantes quaestiones; ne vocum causa sententiis discordemus.
PL 8, 935Bこのように考える者たちは、余計な問いを避けて、静かにとどまるがよい。語句のために我々の意見が食い違うことのないように。
Communi igitur consensu convenit et in confesso est, corpus esse de Virgine, deitatem vero de coelo; corpus efformatum in utero, deitatem vero increatam esse aeternam, ut unito Verbo corpori, indivisa maneat deitas.
PL 8, 935Bそれゆえ、共通の合意によって、次のことが一致し、認められている。すなわち、肉体はおとめから、神性は天からであること、肉体は胎内で形づくられたが、神性は創造されざる永遠のものであること。それは、言葉が肉体と結合されても、神性が分割されないままとどまるためである。
Si vero Scripturae familiare sit et totum vocare Deum, totumque etiam appellare hominem, sequamur et nos divinas voces, neque indivisa dividamus; neque deitatem separantes a corpore, perinde quasi tunc melius loquentes, quando corpus effictum dicatur ex utero; neque corpus dividentes a deitate, quasi confitentes praesentiam, quando deitas increata glorificatur.
PL 8, 936A聖典にとって、全体を神と呼び、また全体を人とも呼ぶことが慣れ親しんだことであるならば、我々もまた神的な語句に従い、分かたれていないものを分けることはしないようにしよう。すなわち、肉体が胎内から形づくられたと言うときにこそ、あたかもより善く語っているかのように、神性を肉体から切り離すことも、創造されざる神性が栄光を受けると言うときに、あたかも臨在を告白しているかのように、肉体を神性から分けることもしない。
Documentum I, Caput VI
第I項 第VI章PL 8, 936AQuomodo ergo dolendum non est, eos, qui haec ita recte confitentur aut sentiunt, uti etiam a majoribus traditum acceperunt, invicem propter voces discrepare? quando hi quidem corporis nomine utuntur cum de Verbo loquuntur, sicuti Johannes (Johan. 1, 14) carnem dicens factum fuisse Verbum; illi vero deitatis nomen assumunt cum de toto servo eis sermo est, ut Paulus: Dico autem, novissimus Adam in spiritum vivificantem (I Cor. VIII, 6) .
PL 8, 936Aでは、これらのことをこのように正しく告白し、また祖先から伝えられて受けたとおりに考えている者たちが、語句のために互いに不一致であることを、どうして嘆かずにいられようか。一方の者たちは言葉について語るとき肉体という名を用いる。たとえばヨハネは、「言葉は肉となった」(ヨハネ1:14)と言っている。他方の者たちは、全き僕について語るとき神性という名を用いる。パウロが「しかし私は言う、最後のアダムは命を与える霊へと」(一コリント8:6)と言うとおりである。
Secundum carnem Christus se Patrem adorare fatetur, dicens: Nos adoramus quod scimus (Joan. IV, 22) , et non dividitur deitas. Adoratur secundum deitatem, et non sejungitur corpus cum adoramus deitatem.
PL 8, 936Bキリストは、肉に即して自分が父を礼拝すると告白し、「我々は知っているものを礼拝している」(ヨハネ4:22)と言うが、それによって神性が分けられるのではない。神性に即して礼拝を受けるが、我々が神性を礼拝するとき、肉体が切り離されるのではない。
Neque sejungimus a deitate corpus (non enim fieri potest), quando illud mortem passum adoramus; neque separatur deitas, unita enim est, siquidem oportebatvinci mortem a Deo, et victa est.
PL 8, 936B死を受けたその肉体を礼拝するとき、我々は肉体を神性から切り離すのではない(それはできないことだからである)。神性もまた分離されない。結合されているからであり、死が神によって打ち負かされるべきであった〔底本は oportebatvinci。oportebat vinci と読む〕以上そうであり、そして死は打ち負かされた。
Documentum I, Caput VII
第I項 第VII章PL 8, 936BMonete autem illos, qui frustra in his quaestionibus discordant, et servetur in dogmate consensus, ne ob verba dissideamus.
PL 8, 936Bあなたは、これらの問いをめぐっていたずらに不一致に陥っている者たちに、勧告せよ。教義においては合意が保たれるように、語のために我々が分裂することのないように。
Doctrina enim discrepare et verbis concordiam simulare impium est; eos autem, qui doctrina concordant, propter voces dissidere, vanum et fatuum.
PL 8, 936C教えにおいて不一致でありながら語では一致を装うことは不敬であり、教えにおいて一致している者たちが語のために分裂することは、空しく愚かなことである。
Hoc porro concorditer tenentes, nempe Deum incarnatum Christum, et e coelo et e terra, eumdem esse forma servum, ac virtute Deum, maneant in concordia, et frustra ne dissideant, neque in verborum pugnam haereticis familiarem incidant sed Ecclesiae simplicitatem potius aemulentur. Vale.
PL 8, 936Cさらに、キリストは受肉した神であり、天からでもあり地からでもあり、同じ方が姿においては僕、力においては神であることを、一致して保持しつつ、彼らは一致にとどまり、いたずらに分裂することなく、異端者に馴染みの語の争いに陥ることなく、むしろ教会の単純さを見習うがよい。さらば。
Documentum II, Caput I
第II項 第I章PL 8, 936C[0937] Miror audiens quosdam confitentes quidem in carne Dominum nostrum, incurrentes vero divisionem male a Paulianistis introductam.
PL 8, 936C私は、我々の主が肉においてあると告白しながらも、パウロス派によって悪しく持ち込まれた分割に陥る者たちがいると聞いて、驚いている。
Illi enim Paulum Samosatenum sequentes, alium quidem intelligunt eum qui ex coelo descendit, Deum confitententes; alium vero terrenum hominem esse dicunt; et illum quidem infabricabilem (alium fabricatum; hunc aeternum, alium hesternum), hunc dominum, alium servum: impium (leg. impii) , seu venerentur eum quem servum appellant et fabricatum, seu non colant eum qui nos sanguine suo redemit.
PL 8, 937Bというのも、彼らはサモサタのパウロスに従い、天から降った方を一人と解して彼を神と告白し〔底本は confitententes。confitentes と読む〕、もう一人は地の人であると言い、前者は造られえざる者(別の者は造られた者、この者は永遠の者、別の者は昨日の者)、この者は主、別の者は僕であるとする。不敬な(あるいは複数形で「不敬な者たち」と読む)ことに、彼らは、僕であり造られたものと呼ぶ方を崇敬するにせよ、自らの血で我々を贖った方を礼拝しないにせよ、そうしている。
Hi vero, qui Deum descendisse de coelo confitentur, et carnem factam (leg. factum) ex virgine, et unum esse cum carne, frustra conturbantur (conturbant), excedentes in verba impietatis illorum.
PL 8, 937Bしかし、神が天から降ったと告白し、肉がおとめから造られた(「肉となった」と読むべし)と告白し、肉とともに一つであると告白する者たちは、いたずらに動揺している(あるいは、混乱を招いている)。彼らの不敬の語へと踏み出しているからである。
Documentum II, Caput II
第II項 第II章PL 8, 937BDicunt enim et ipsi, sicut odio, duas naturas. Ad quod et Joannes evidenter probat (unum) Dominum nostrum, cum dicat, Verbum caro factum est (Joan., I, 14) , et Paulus apostolus, cum dicat, Unus Dominus Jesus Christus per quem omnia (I Cor., VIII, 6) .
PL 8, 937Bというのも、彼ら自身も、聞くところでは〔底本は sicut odio。sicut audio と読む〕、二つの本性を言うからである。これに対し、ヨハネは「言葉は肉となった」(ヨハネ1:14)と言って、我々の主が(一つ)であることを明白に証明し、使徒パウロも「唯一の主イエス・キリスト、彼を通してすべてのものがある」(一コリント8:6)と言っている。
Si enim natus ex sancta virgine Jesus nominatur, et ipse est per quem universa facta sunt; una scilicet natura facta est (dele facta), quoniam et una persona, non in duo divisa (unam personam habens in duo non dividitur); cum nec propria natura corporis est, et propria natura deitas sit secundum carnem.
PL 8, 937Bなぜなら、聖なるおとめから生まれた方がイエスと呼ばれ、しかも万物がそれを通して造られた方その人であるならば、すなわち本性は一つになった(「なった」は削れ)ということになる。位格もまた一つであり、二つに分けられていない(一つの位格を有する者は二つに分けられない)からである。肉体は固有の本性ではなく、神性は肉に即して固有の本性であるのだから〔nec と et の対応が崩れており、意味が定まらない。字義どおりに訳した〕。
Sed sicut homo una natura est, ita et is qui ad similitudinem hominis factus est Christus.
PL 8, 937Bむしろ、人間が一つの本性であるように、人の似姿として成ったキリストもまた一つの本性である。
Quod si non agnoscunt id quod per adunationem unum est, possunt et unum in plura partiri, et plurimas dicere naturas: quoniam multiplex corpus, quod ex ossibus, nervis et venis, carne et cute, unguibus et capillis, sanguine et spiritu constet; quae omnia diversa quidem inter se sunt, una tamen est hominis natura (Baluz. est eorum natura) .
PL 8, 937Bもし彼らが、結合によって一であるものを認めないのなら、一であるものをも多くに分け、きわめて多くの本性を語ることができる。肉体は多重的であり、それは骨、筋、血管、肉、皮膚、爪、髪、血、息から成るからである。これらはすべて互いに異なっているが、それでも人間の本性は一つである(バルーズ版では「人間の」ではなく「それらの」本性である)。
Unde et deitatis natura cum corpore unum est: et nec in duas naturas dividitur. Nec enim poterat totum filius hominis appellari qui descendisset e coelis, et rursus Filius Dei qui natus ex foemina est, si duarum naturarum caperet divisionem; sed id quidem, quod descendisset e coelis, vocaretur Filius Dei, non Filius hominis; et quod natum esset ex muliere, vocaretur filius hominis, non Filius Dei. Et hoc Paulianae divisionis est.
PL 8, 937Cそれゆえ、神性の本性も肉体とともに一つであり、二つの本性に分けられることはない。もし二つの本性の分割を容れるのであれば、天から降った方が全体として人の子と呼ばれ、また女から生まれた方が神の子と呼ばれることは、できなかったであろう。むしろ、天から降ったものは神の子と呼ばれて人の子とは呼ばれず、女から生まれたものは人の子と呼ばれて神の子とは呼ばれないことになろう。これはパウロス派の分割に属することである。
Documentum II, Caput III
第II項 第III章PL 8, 937CNos autem divinae Scripturae docent tamquam de uno Domino nostro sentire, et cum descendisset e coelis, et cum in terra natus est.
PL 8, 937C我々には、神の聖典が、天から降ったときも地で生まれたときも、我々の唯一の主について考えるように教えている。
Qui igitur sic sentiunt, non excedunt ab inconsona contraria sentientibus, ut cum mente divinis praeceptis consentiant, sermonibus discrepent.
PL 8, 938Aそれゆえ、このように考える者たちは、反対の考えを抱く者たちと調子の合わないところにまで踏み出して〔ab inconsona の前置詞は崩れているらしく、方向を示すものと取った〕、心では神の命令に一致しながら言葉では食い違う、ということはない。
Necesse est enim eos, cum duas naturas intelligant (al. dicant) , alteram colere, alteram non adorare; et in divinam quidem baptizari, in humanam vero non baptizari.
PL 8, 938A二つの本性を理解する(別本では「言う」)ならば、彼らは一方を礼拝し、他方を礼拝しないことになり、また神的な本性へは洗礼を受けるが、人間的な本性へは洗礼を受けないことになるほかないからである。
Si autem in mortem baptizamur Domini, unam profitemur naturam et impassionabilis deitatis, et passionabilis carnis; ut perhoc sit baptisma nostrum et in Deum et in mortem Domini perceptum.
PL 8, 938Aしかし我々が主の死へと洗礼を受けるのであれば、我々は、受苦しえない神性と受苦しうる肉との一つの本性を宣言している。これによって〔底本は perhoc。per hoc と読む〕、我々の洗礼が、神へと、また主の死へと受けられたものとなるためである。
Documentum II, Caput IV
第II項 第IV章PL 8, 938ANec enim veremur calumniatores, qui dividunt in duas personas Dominum. Nec, cum nos unitatem evangelicam atque apostolicam praedicemus, lacerent nos tanquam dicentes carnem esse coelestem, cum e contra divinas scripturas legamus dicentes Filium esse non ex coelo.
PL 8, 938A我々は、主を二つの位格に分ける中傷者たちを恐れない。また、我々が福音書的かつ使徒的な一性を宣べ伝えているのに、彼らが、我々が肉は天的であると言っているかのように我々を引き裂いても、恐れない。これに反して、我々は、子は天からのものではないと言う神の聖典を読んでいる〔字義どおりには聖典が「子は天からではない」と言うことになり文意が落ち着かない。本文の崩れの可能性もある〕。
Nec enim, cum dicimus Filium Dei creatum ex muliere, possumus reprehendi tamquam Verbum ex terra dicentes, et non ex coelo. Dicimus enim utrumque, et ex coelo totum propter deitatem, et ex muliere totum propter carnem, ignorantes divisionem unius personae.
PL 8, 938B我々が神の子は女から創造されたと言うとき、あたかも言葉が地からであって天からではないと言っているかのように、我々が咎められるいわれはないからである。我々は両方を言う。すなわち、神性のゆえに全体が天から、肉のゆえに全体が女から来ると言うのであり、一つの位格の分割を知らない。
Documentum III, Prooemium
第III項 冒頭PL 8, 938Bいとも慕わしき我が君プロスドキオスへ、ユリウスが主にあって挨拶を送る。
Documentum III, Caput I
第III項 第I章PL 8, 954CSententia nostra secundum apostolicam traditionem haec est: Patris et Filii et Spiritus sancti una est vera divinitas: una adoratio et glorificatio Filii ad Patrem in adoratione Spiritus sancti. Qui autem alteram inducit deitatem, anathema sit.
PL 8, 954C使徒の伝承に従う我々の意見はこうである。父と子と聖なる霊の神性は一つの真の神性であり、父と並ぶ子への一つの礼拝と栄光化が、聖なる霊の礼拝のうちにある。別の神性を持ち込む者は、アナテマであれ。
Item si quis confessionem ac laudem addiderit aliam ab iis vocibus, quibus Seraphim canentes: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth, plena est omnis terra gloria ejus (Isai. VI, 3.) , divinam Trinitatem laudarunt, sicut Joannes et Paulus testantur: Joannes quidem (Joan. XII, 41) ubi Filii gloriam ac majestatem, quae seraphico hymno celebrata est, Prophetae visam esse dixit: Paulus vero ubi eamdem esse Spiritus sancti gloriam ac majestatem significat (Act. XXVIII, 25) , Spiritus sancti veras esse docens voces illas, quas protulit is qui visus atque glorificatus est.
PL 8, 959A同様に、セラフィムが「聖なるかな、聖なるかな、聖なるかな、万軍の主なる神、その栄光は全地に満ちている」(イザヤ6:3)と歌って神的な三位一体を賛美した、その言葉とは別の告白や賛美を付け加える者があるならば――ヨハネとパウロが証言するとおり。ヨハネは(ヨハネ12:41)、セラフィムの賛歌で讃えられた子の栄光と威厳が預言者に見られたと語り、パウロは、それが聖なる霊の栄光と威厳と同じであると示して(使徒言行録28:25)、見られ栄光を帰された方が発したあの言葉は聖なる霊の真実の言葉であると教えている。
Quia Spiritus gloria, gloria est Filii, et Filii gloria item Patris gloria est: idcirco una Trinitatis substantia a conciliis per orbem terrae praedicatur.
PL 8, 959A霊の栄光は子の栄光であり、子の栄光は同じく父の栄光であるので、それゆえ三位一体の実体は一つであると、全地にわたる教会会議によって宣べ伝えられている。
Quicumque igitur a Dei unici substantia Filium separat et Spiritum, quasi ex voluntate sint quemadmodum et nos, ac non eadem e substantia, sed ad ejusdem substantiae similitudinem, anathema sit.
PL 8, 959Aそれゆえ、唯一の神の実体から子と霊を切り離し、あたかも彼らが我々と同じように意志に由来するのであって、同じ実体から成るのではなく、同じ実体の似像に従うにすぎないと言う者は、誰であれ、アナテマであれ。
Documentum III, Caput II
第III項 第II章PL 8, 959APraedicatur autem (Ephes. concil. act. I, Cyrillus apolog. adv. Orient.) ad plenitudinem fidei incarnatus esse de virgine Maria Dei Filius, et inhabitasse in hominibus, non in homine operatus; hoc enim in prophetis juxta et apostolis locum habet.
PL 8, 959Aさらに、信仰の充満のために、神の子がおとめマリアから受肉したこと、人々のうちに住み、一人の人のうちで働いたのではないことが宣べ伝えられている(エフェソス公会議 第一議事、キュリロス『東方人に対する弁明』)。これは預言者たちにも使徒たちにも同じくあてはまるからである。
Perfectus Deus in carne et perfectus homo in Spiritu, non duo filii, unus videlicet proprius filius qui assumpserit hominem, alter vero mortalis homo qui assumptus sit a Deo: sed unus unigenitus in coelo, unigenitus in terra.
PL 8, 959A肉において完全な神であり、霊において完全な人であって、二人の子ではない。すなわち、人を取った固有の子が一人、神に取られた死すべき人が別の一人、というのではなく、天における独り子、地における独り子は、ただ一人である。
Deus in veritate, homo ratione carnis, quam ad ipsius (Dei) similitudinem formavit, salvum faciens mundum, communicatione proprii Spiritus, qui per inspirationem donatur.
PL 8, 959A真理において神、肉のゆえに人であり、その肉を、彼(神)の似像に従って形づくり、自らの霊を分け与えることによって世界を救う。その霊は吹き入れによって授けられる。
Qui ut homo in specie humana coelestibus, terrestribus et infernis regnat, ab omnibus ut unus ac solus Dominus glorificatur in gloriam Patris (Philip. II, 10 et 11) . Amen.
PL 8, 959A彼は人として、人の姿において、天上のもの、地上のもの、冥界のものを王として治め、すべての者から唯一の主として、父の栄光のために栄光を帰される(フィリピ2:10, 11)。アーメン。
Documentum III, Caput III
第III項 第III章PL 8, 959ASi quis autem filium ex Maria natum dicat hominem a Deo assumptum, unitasque personas duas; a divina spe alienum se sciat.
PL 8, 959Aもし誰かが、マリアから生まれた子を、神に取られた人であり、結合された二つの位格であると言うならば、自分が神的な希望から疎外されていることを知るがよい。
Est enim Deus Verbum per quem omnia, sicut Joannes et Paulus docuerunt, non dicentes verbum assumpsisse Jesum ex Maria genitum, sed ipsum venisse in mundum (f. factum. Gal. IV, 4) , natum ex muliere.
PL 8, 959Aなぜなら、ヨハネとパウロが教えたとおり、神なる言葉こそ、それを通してすべてがある方だからである。彼らは、言葉がマリアから生まれたイエスを取ったとは言わず、彼自身が世に来た(あるいは「成った」か。ガラテヤ4:4)、女から生まれた、と言ったのである。
Neque dixerunt eum qui de coelo est, habitasse in homine de terra terreno (I Cor. XV, 47) , sed ipsum secundum Adam coelestem esse: quandoquidem coelestis est sermo qui carnem habet ex Maria, ac nos quidem, qui terreni vere sumus, per id quo coelestis est, coelestes secundum similitudinem facit.
PL 8, 959Aまた彼らは、天から来た方が、「地から出た、地的な人」(一コリント15:47)のうちに住んだとは言わず、彼自身が第二のアダムであって天的であると言った。マリアから肉を得た言葉は天的であり、真に地的である我々を、自らが天的であることによって、似姿に従い天的なものとするからである。
Vocati enim sumus in communionem Filii Dei (Heb. II, 14) , qui et ipse communem sibi fecit mortem nostram et homini debitam crucem, cum esset Dominus gloriae; non detentus a morte quemadmodum quivis homo, sed ipsam destruens mortem, ac lucem et vitam et incorruptionem propriamque victoriam nobis impertiens.
PL 8, 959A実際、「我々は神の子との交わりへと召された」(ヘブライ2:14)。この方自身、栄光の主でありながら、我々の死と、人に負わされるべき十字架を、自らと共通のものとした。あらゆる人と同じように死に捕らえられたのではなく、死そのものを滅ぼし、光と命と不朽、そして自らの勝利を我々に分け与えた。
4. Quapropter anathema sit, quibus filium ex Maria natum non confitetur incarnatum Deum Verbum, consubstantialem Patri, et a principio existentem, immutabilem in Incarnatione, et in passionibus impatibilem.
PL 8, 959Aそれゆえ、マリアから生まれた子を、父と同一実体であり、始めから存在し、受肉において不変であり、受難において受苦しえない、受肉した神なる言葉と告白しない者は、アナテマであれ〔底本は quibus。ミーニュが並べて刷るギリシア語本文は単数の関係代名詞(「告白しない者は誰でも」)であり、qui と読む〕。
Similiter anathema sit et qui carnem Salvatoris non ex Maria, sed e coelo dicit; aut eum, qui increatus est natura, rem creatam et ex non exstantibus asserit.
PL 8, 960A同様に、救い主の肉はマリアからではなく天から来たと言う者も、また、本性において創造されざる方を、被造物であり存在しないものから成ったと主張する者も、アナテマであれ。
Qui autem propter unitionem cum increato Deo divinum corpus praedicat, et secundum compositionem qua simul utrumque est, tanquam unum increatum Deum adorat, beatus erit.
PL 8, 960Aしかし、創造されざる神との結合のゆえに神的な肉体を宣べ伝え、両方が同時にある合成に従って、一つの創造されざる神として礼拝する者は、幸いとなるであろう。
Ne offensioni tibi sint caro et passiones ejus, sed eum qui una cum proprio corpore adoratur, incorporeo modo adora, ut unum ac solum Filium Dei a saeculo et in saecula. Praeterea secundum ejus adventum confiteri e doctrina sacri baptismatis didicimus. Amen.
PL 8, 960A肉と彼の受難が汝のつまずきとならぬように。むしろ、自らの肉体とともに礼拝される方を、非物体的な仕方で、世より世々へと唯一の神の子として礼拝せよ。さらに我々は、聖なる洗礼の教えから、彼の到来に従って告白することを学んだ。アーメン。
Documentum IV
第IV項PL 8, 961A[0961] Praedicatur autem, ad plenitudinem fidei, et incarnatus de virgine Maria Dei Filius, et inhabitasse in hominibus, non in homine operatus; hoc enim in Prophetis et apostolis. Perfectus Deus in carne et homo perfectus in spiritu non duo filii.
PL 8, 961Aさらに、信仰の充満のために、神の子がおとめマリアから受肉したこと、また人々のうちに住み、一人の人のうちで働いたのではないことが宣べ伝えられている。これは預言者たちと使徒たちにおいてそうだからである。肉において完全な神であり、霊において完全な人であって、二人の子ではない。
Unus quidem proprie filius assumens hominem, alter autem mortalis assumptus a Deo; sed unus unigenitus in coelo, unigenitus in terra Deus.
PL 8, 961A一人は固有の意味で子であって人を取る者、もう一人は神に取られた死すべき者、というのではない。そうではなく、天における独り子であり、地における独り子である神は、ただ一人である。
Documentum V
第V項PL 8, 961BPraedicatur autem ad consummationem fidei et incarnatus ex virgine Maria Dei filius: qui habitavit in hominibus, non in homine operatus; hoc enim de Prophetis est et Apostolis.
PL 8, 961Bさらに、信仰の完成のために、神の子がおとめマリアから受肉したことが宣べ伝えられている。この方は人々のうちに住んだのであり、一人の人のうちで働いたのではない。これは預言者たちと使徒たちに属することだからである。
Perfectus Deus in carne et homo perfectus in spiritu non duo filii, unus quidem naturalis filius qui assumpsit hominem, alter vero homo mortalis assumptus a Deo; sed unus unigenitus in coelo, unigenitus in terra Deus.
PL 8, 961B肉において完全な神であり、霊において完全な人であって、二人の子ではない。一人は人を取った本性による子、もう一人は神に取られた死すべき人、というのではない。そうではなく、天における独り子であり、地における独り子である神は、ただ一人である。
Documentum VI
第VI項PL 8, 961CPraedicatur vero ad supplementum fidei et incarnatus ex Maria virgine filius, et habitans in hominibus, non in homine operatus; hoc enim in Prophetis fuerat et Apostolis.
PL 8, 961Cさらに、信仰の補完のために、子がおとめマリアから受肉したこと、また人々のうちに住み、一人の人のうちで働いたのではないことが宣べ伝えられている。これは預言者たちと使徒たちにおいてあったことだからである。
Perfectus Deus in carne et homo perfectus in spiritu non duo filii, unus quidem proprius filius assumens hominem, alter vero mortalis susceptus a Deo; sed unus unigenitus in coelo, unigenitus Deus in terra.
PL 8, 961C肉において完全な神であり、霊において完全な人であって、二人の子ではない。一人は固有の子として人を取る者、もう一人は神に受け入れられた死すべき者、というのではない。そうではなく、天における独り子であり、地における独り子なる神は、ただ一人である。
Documentum VII
第VII項PL 8, 961C[0961] Unde necesse est et corporeum de toto et divinum de toto dici. Et qui non potest in unitis differentibus cognoscere quid proprium utriusque sit, in absonas repugnantias incidet.
PL 8, 961Cそれゆえ、全体について、物体的なものも神的なものも語られなければならない。結合された異なるものたちにおいて、そのそれぞれに固有のものが何であるかを認識しえない者は、不協和な矛盾に陥るであろう。
Qui vero propria cognoscit, et unionem servat, neque naturas mentietur, nec unionem ignorabit.
PL 8, 964Aしかし、固有のものを認識し、結合を保つ者は、本性について偽ることもなく、結合を知らずにいることもないであろう。
Documentum VIII
第VIII項PL 8, 964ACum ipse Deus appellatur, nemo humanitatem ejus, quae cum divinitate conjuncta est, inficietur: cum vero humanitatis suae nomine appellatur ob corpus quod assumpsit, nemo dignitatem ac dominium ejus vocet in dubium.
PL 8, 964A彼が神と呼ばれるとき、神性と連結している彼の人性を、誰も否定しないであろう。しかし彼が、取った肉体のゆえに自らの人性の名で呼ばれるとき、彼の品位と支配を、誰も疑ってはならない。
Post unionem nemo illum dividat tanquam duarum naturarum principium (cod. Reg. dividat in duas naturas) . Ut enim homo constans ex duabus perfectis partibus natura distinctis (cod.
PL 8, 964A結合ののち、誰も彼を、二つの本性の始源であるかのように分けてはならない(王立写本では「彼を二つの本性へと分けてはならない」)。実際、本性において区別される二つの完全な部分から成る人間は(写本
Reg. ex duabus rebus singulis quae natura diversae sunt) , anima scilicet et corpore, post unionem tamen est unius naturae, et uno nomine designatur.
PL 8, 964A王立では、本性を異にする二つの個々のものから)、すなわち魂と肉体とから成りながら、結合ののちにはなお一つの本性のものであり、一つの名で示される。
Cum vocatur corporeus, non ab eo anima excluditur: ut cum vocatur animatus, seu spiritalis, non ab eo corpus excluditur.
PL 8, 964A彼が物体的と呼ばれるときにも、それによって魂が排除されるのではない。魂を得たものと呼ばれ、あるいは霊的と呼ばれるときにも、それによって肉体が排除されないのと同じである。
Documentum IX
第IX項PL 8, 964ANon invenitur in sacris litteris distinctionem fieri inter Verbum Filium et corpus quod Christus assumpsit: sed ipse est una natura, una persona, suppositum unum, totus Deus et totus homo, et ipse est qui operatur.
PL 8, 964A聖なる文書には、子である言葉と、キリストが取った肉体とのあいだに区別がなされているとは見いだされない。むしろ彼自身が一つの本性、一つの位格、一つの基体であり、全き神、全き人であり、働くのは彼自身である。
Documentum X
第X項PL 8, 964A[0965] « Magnus labor ac dispendium magnis ac praeclaris festivitatibus contingit, quod una die celebrantur. Nam ambarum festivitatum lectiones et ordo (officii) imperfecta manent, eo quod nativitas et baptisma Domini (simul) celebrari nequeant.
PL 8, 964A「大きく輝かしい祝祭が一日に祝われることから、大きな労苦と損失が生じる。というのも、二つの祝祭の朗読と(務めの)順序が未完のままとどまるからである。主の降誕と洗礼を、(同時に)祝うことができないのである。
Quoniam itaque non possumus in una die (in Bethleem, et) in locum baptismatis occurrere; si quidem Bethleem tribus millibus ad meridiem ab Jerusalem distat, et Jordanis quindecim millibus ad Orientem, jubeat sanctitas tua omnia Judaeorum commentaria investigari, quae praedatus Caesar Titus Romam Jerosolymis avexit.
PL 8, 965Aそれゆえ、我々は一日のうちに(ベツレヘムに、そして)洗礼の場所に赴くことができない。ベツレヘムはエルサレムから南へ三マイル、ヨルダンは東へ十五マイル離れているのだから、皇帝ティトゥスが略奪してエルサレムからローマへ持ち去ったユダヤ人の記録をすべて調べさせるよう、汝の聖性が命じてほしい。
Fortassis certo reperies diem nativitatis Christi et Dei nostri. » II. Alius autem scriptor, cujus opus Ἀναγκαία διήγησις, « Necessaria narratio, » inscribitur, in memorato codice Regio 2428, pag.
PL 8, 965Aおそらく汝は、キリストにして我々の神の降誕の日を確かに見いだすであろう。」 II. ところで、別の著者は、その著作が「必要な叙述」と題され、上述の王立写本2428、頁
120, asservatum, idem fragmentum aliter citat in hunc modum: « Scripsit autem ea de re patriarcha Jerosolymitanus Juvenalis ad Julium patriarcham Romanum: » illudque deinde sic refert, ut non tantum verbis, sed et rebus a Joanne Nicaeno dissentiat. Ita porro ab illo exhibetur.
PL 8, 966A120に保存されているが、同じ断片を次のように別の形で引用している。「この件について、エルサレムの総主教ユウェナリスが、ローマの総主教ユリウスに書き送った」と。そして彼はそれを、言葉においてだけでなく事柄においてもニカイアのヨハネと食い違う形で伝えている。それは、さらに彼によって次のように示されている。
Documentum XI
第XI項PL 8, 966B[0965] Non possum una die conferre me ad Bethleem, et ad Jordanem. Etenim Jordanis distat ab urbe Jerusalem ad Orientem millibus 25, sancta vero Bethleem ad Austrum civitatis millibus sex; nec possum una die ambo festa peragere.
PL 8, 966B私は一日のうちにベツレヘムとヨルダンへ赴くことができない。実際、ヨルダンはエルサレムの都から東へ25マイル、聖なるベツレヘムは都の南へ6マイル離れており、私は一日のうちに両方の祝祭を執り行うことができない。
Rogo itaque sanctitatem tuam, pater, ut scruteris commentaria et accurata inquisitione facta, tuo scripto, venerande, nobis notum facias qua die natus sit Christus Dominus, et qua die baptizatus fuerit.
PL 8, 966Bそれゆえ、父よ、私は汝の聖性に願う。記録を調べ、綿密な探索を行ったうえで、尊ぶべき方よ、汝の書き物によって、主キリストがどの日に生まれ、どの日に洗礼を受けたかを我々に知らせてほしい。
Probe enim scimus commentarios ab initio Jerosolymis Romam delatos fuisse per Titum et Vespasianum. III. Verum advertit quisque, duos illos scriptores et verbis et rebus inter se dissentire.
PL 8, 966B我々は、記録が初めにティトゥスとウェスパシアヌスによってエルサレムからローマへ運ばれたことを、よく知っているからである。III. しかし誰しも、あの二人の著者が言葉においても事柄においても互いに食い違っていることに気づく。
Deinde ut observavit sodalis noster, qui novissimam Cyrilli Jerosolymitani editionem adornavit, manifesta est anonymi hujus scriptoris hallucinatio: cum a Julii aevo Juvenalis centum prope annis distet.
PL 8, 966Cさらに、エルサレムのキュリロスの最新の版を整えた我々の同僚が指摘したように、この無名の著者の錯誤は明白である。ユウェナリスはユリウスの時代からおよそ百年も隔たっているからである。
Nec melius cum hujus papae temporibus componi potest Cyrillus ille, cui Joannes Nicaenus idem scriptum attribuit.
PL 8, 966Cまた、ニカイアのヨハネが同じ文書を帰しているあのキュリロスも、この教皇の時代と、よりよく両立させることはできない。
Cyrillo enim qui ad Constantium scripsit, hoc est celebris illius epistolae de cruce, quae Jerosolymis in Pentecoste visa est, scriptori nullus excogitari potest successisse, qui Julio superstite Jerosolymitanam sedem obtinuerit. Epiphanius quidem haer.
PL 8, 966Cというのも、コンスタンティウスに宛てて書いたキュリロス、すなわち、エルサレムでペンテコステに現れた十字架についてのあの名高い書簡の著者の後継者として、ユリウスの存命中にエルサレムの座を得た者は、考えつくことができないからである。エピファニオスは、異端
66, n. 20, inter Jerosolymitanos antistites, duos recenset Cyrillos, unum Maximi successorem, qui mox dictam de cruce visa epistolam scripsit, et alterum Hilarionis filium qui Valentis anno 13, hoc est Christi 375, Jerosolymitanae ecclesiae praeerat.
PL 8, 966C66、第20項で、エルサレムの司教たちのうちに二人のキュリロスを数えている。一人はマクシモスの後継者で、先に述べた十字架出現の書簡を書いた者、もう一人はヒラリオンの子で、ウァレンスの第13年、すなわちキリスト紀元375年にエルサレムの教会を治めていた者である。
Sed valde verendum est, ne unum eumdemque Cyrillum ab exsilio ad Ecclesiam redeuntem, Epiphanius alterum juniorem existimarit.
PL 8, 966Cしかし、追放から教会へ戻る同一のキュリロスを、エピファニオスが別の年少者と見なしたのではないかと、大いに危惧される。
Sive autem uni eidemque Cyrillo post exsilium ad ecclesiam suam regresso, sive alteri in hujus locum subrogato tribuatur memorata epistola, falso haec Julio inscribitur, cum is papa quatuor saltem annis ante obierit, quam Cyrillus e sede sua primum exturbaretur.
PL 8, 966Cしかし、前述の書簡が、追放ののち自らの教会に戻った同一のキュリロスに帰されるにせよ、その後任として立てられた別の者に帰されるにせよ、これは誤ってユリウスに宛てて記されている。この教皇は、キュリロスが最初に自らの座から追い出されるより少なくとも四年前に世を去っているからである。
IV. Falsum est igitur, quod Joannes Nicaenus et Anonymus Julium Cyrillo tum rescripsisse narrant, Joannes quidem his verbis: « Tunc Julius Romanus studiose unde huic (Cyrilli) petitioni satisfaceret quaesivit.
PL 8, 966CIV. それゆえ、ニカイアのヨハネと無名氏が、ユリウスがそのときキュリロスに返書したと語っているのは偽りである。ヨハネは次のような言葉で語る。「そのときローマのユリウスは、この(キュリロスの)願いにどこから応えるかを熱心に探し求めた。
Cumque omnia collegisset Judaeorum scripta quae capta et Romam deportata fuerant, Josephi chronographi quemdam nactus est commentarium, ab ipso conscriptum, in quo habebatur, mense septimo in festo tabernaculorum, expiationis die, angelum Dei apparuisse, sacerdotemque mutum sinc voce mansisse ad illud tempus, quo Elisabeth ejus uxor in senectute peperit. » Anonymus vero rem ita refert: « His litteris acceptis, Julius Romae patriarcha investigavit commentarios, invenitque quod 25 Decembris die natus est Dominus noster Jesus Christus, et post annos 30 a nativitate sua baptizatus est a Joanne in Jordane fluvio sexta mensis Januarii die.
PL 8, 966Cそして、捕らえられてローマへ運ばれたユダヤ人の文書をすべて集めたとき、年代記作者ヨセフスの、彼自身が書いたある記録に行き当たった。そこには、第七の月の仮庵の祭り、贖罪の日に、神の天使が現れたこと、祭司が、その妻エリサベトが老年で子を産んだ時まで、口がきけず、声も〔底本は sinc。sine と読む〕なく黙したままであったことが記されていた。」 無名氏はこの件を次のように語る。「この書簡を受け取って、ローマの総主教ユリウスは記録を調べ、我々の主イエス・キリストが12月25日に生まれ、その誕生から30年後に、ヨルダン川でヨハネによって、1月6日に洗礼を受けたことを見いだした。
Cum ergo Patres investigationi huic morem gerentes festum divisissent, inter multos ortum est murmur, etc. » V. Praeterea narrationis hujus falsitatem pluribus evincere licet.
PL 8, 966Dそこで父たちが、この探究に従って祝祭を分けたところ、多くの人々のあいだにざわめきが起こった、云々。」 V. さらに、この叙述の偽りを、いくつもの論拠で立証することができる。
Primo quidem prope certum est natalis ac baptismi Domini festivitates nunquam a Cyrillo fuisse separatas.
PL 8, 966D第一に、主の降誕と洗礼の祝祭が、キュリロスによって分けられたことは一度もなかったことは、ほぼ確実である。
Quod probari putat novissimus ejus editor verbis Basilii Seleuciensis in homilia de S. Stephano, in qua laudatur Juvenalis, « quod gloriosum ac salutarem Domini natalem celebrare coeperit. » Ibi enim notari censet, natalis Domini 25 Decembris die celebrandi morem primum a Juvenale in Jerosolymitanam ecclesiam inductum esse.
PL 8, 967A彼〔キュリロス〕の最新の編者は、これが、セレウキアのバシレイオスの『聖ステファノについての説教』の言葉、すなわちユウェナリスが「主の栄光ある救いの降誕を祝い始めた」と称えられている箇所によって立証されると考える。実際、彼はそこに、主の降誕を12月25日に祝う習慣が、ユウェナリスによって初めてエルサレムの教会に導入されたことが記されていると見なしている。
Si tamen antiquo scriptori Cosmae nomine, qui Justiniano imperante florebat, fidem habeamus, Jerosolymitani morem illum ipsius aevo, hoc est saeculo V, nondum susceperant. Sic enim in novissima Chrysostomi editione t. II, p.
PL 8, 967Aもっとも、ユスティニアヌスが皇帝であった時代に活動した、コスマスという名の古い著述家を信用するなら、エルサレムの人々はその習慣を、彼自身の時代、すなわち五世紀には〔ユスティニアヌスの時代なら六世紀に当たり、V は VI の誤りの可能性がある〕、まだ受け入れていなかった。実際、クリュソストモスの最新の版、第II巻、頁
353, citatus loquitur: « Soli Jerosolymitani ex conjectura probabili, non tamen ex accurata ratione, in Epiphaniis natale agunt. » Deinde quod de invento Josephi commentario apud Joannem Nicaenum dicitur, post Chrysostomi atque mox dicti Cosmae tempora excogitatum esse, colligere est ex iis quae ambo de natali Domini die disserunt.
PL 8, 967A353に引かれる彼は、次のように語る。「エルサレムの人々だけが、もっともらしい推測によって、しかし正確な理由によってではなく、公現祭に降誕を祝っている。」 次に、ニカイアのヨハネにおいてヨセフスの記録の発見について言われていることが、クリュソストモスと、いま挙げたコスマスの時代よりのちに考え出されたものであることは、この二人が主の降誕の日について論じている事柄から推察できる。
Pro certo enim ponentes, quamvis praeter veritatem, Zachariam fuisse summum sacerdotem, eique cum in sancta sanctorum introisset, angelum Domini visum esse, ac Joannis ortum spopondisse, hinc consequi putaverunt, ut decima septembris die, qua una per totum annum summo sacerdoti in sancta sanctorum ingredi licebat, contigerit illa promissio; adeoque Christus post sex menses conceptus, mense decembri, non januario natus sit.
PL 8, 967Bというのも、彼らは、真理に反してではあるが、ザカリアが大祭司であったこと、彼が至聖所に入ったとき、主の天使が彼に現れ、ヨハネの誕生を約束したことを確実と置き、そこから、一年を通じて大祭司が至聖所に入ることを許される唯一の日である九月十日に、あの約束が起こったことになり、したがってキリストは六か月後に宿り、一月ではなく十二月に生まれたことになる、と考えたからである。
Quod quidem Chrysostomus cum dedita opera ac multo labore persuadere nitatur, istud non veluti rem a Josepho jam traditam, sed veluti novum argumentum, quod ipse primus e Scripturis eliciat, proponit.
PL 8, 967Bクリュソストモスは、これを意図的に、多大な労力をかけて説得しようと努めるとき、それをすでにヨセフスによって伝えられた事柄としてではなく、自らが聖典から初めて引き出す新しい論拠として提示している。
Cosmam quoque, cum eodem argumento utitur, illud non e pseudo Julii epistola, sed e Chrysostomi potius homilia sumpsisse inde manifestum est, non modo quod nullam Josephi faciat mentionem, sed et Jerosolymitanos natale Domini in Epiphaniis agendi more nondum abstitisse conceptis verbis tradat.
PL 8, 967Cコスマスもまた、同じ論拠を用いるとき、それを偽ユリウスの書簡からではなく、むしろクリュソストモスの説教から取ったことは、そこから明らかである。ヨセフスへの言及を一切しないからだけでなく、エルサレムの人々が主の降誕を公現祭に祝う習慣をまだやめていないことを、はっきりした言葉で伝えているからである。
Ignotae igitur ipsi erant commentitiae illae Cyrilli Juliique epistolae, quas idcirco post saeculum V, confictas non immerito suspicemur. VI.
PL 8, 967Cそれゆえ、キュリロスとユリウスの、あの作り事の書簡は、彼自身には知られていなかった。したがって我々は、それらが五世紀ののちに〔底本は saeculum V。ユスティニアヌス帝の時代とは合わないように見えるが、ミーニュの本文は先にもユスティニアヌス帝のもとで栄えたコスマスについて「すなわち五世紀に」と言っており、編者の数え方は一貫している。刷られたとおりに訳した〕捏造されたものと疑ってもよいであろう。VI.
Sane, ut taceamus Josephum non eum fuisse, qui Zachariam simplicem sacerdotem « in ordine vicis suae » sacerdotio fungentem, et « sorte » ingressum in templum Domini, inter summos sacerdotes computaret, si Cyrillus verum natalis Domini diem edoceri, ac duas festivitates uno die celebrandi labore levari cupiens Julium consuluisset, illius consultationi non satisfecisset is papa ex ignoto antea, nec nunc magis noto Josephi commentario, ex quo ad summum dies quo Joannes promissus, non quo conceptus, aut quo Christus natus est, certo ediscitur.
PL 8, 967C実に、ヨセフスが、「自分の組の順番で」祭司の務めを果たし、「くじによって」主の神殿に入った単なる祭司ザカリアを、大祭司の数に入れるような人ではなかったことは措くとしても、もしキュリロスが、主の降誕の真の日を教えられ、二つの祝祭を一日で祝う労苦から解放されることを望んでユリウスに諮ったのであれば、この教皇は、それまで知られておらず今なお知られていないヨセフスの記録によっては、その諮問に応えなかったであろう。そこから確実に知られるのは、せいぜい、ヨハネが約束された日であり、彼が宿った日でも、キリストが生まれた日でもないからである。
Si vero auctoritatem aliquam petiisset Cyrillus, in promptu erat Julio, ut Chrysostomus observavit, ex Romanae urbis archivo proferre scripturam census, cujus occasione Maria cum sponso suo Bethleem se conferens, ibi Christum peperit.
PL 8, 967Dしかしキュリロスが何らかの権威を求めたのであれば、クリュソストモスが指摘したとおり、ユリウスには、ローマの都の文書庫から人口調査の文書を持ち出すことが容易であった。その機会にマリアは許婚とともにベツレヘムへ赴き、そこでキリストを産んだのである。
Sed inquisitionibus his relictis, dubitari vix potest quin potius auctor ei fuisset, ut morem sequeretur, quem tota Ecclesia latina ex traditione servabat.
PL 8, 967Dだがこうした探索をさておけば、彼が、ラテンの教会全体が伝承に基づいて守っていた慣習に従うよう、むしろ勧めたであろうことは、ほとんど疑いえない。
Traditionis hujus meminere cum Januarius, ubi ab Augustino quaesivit: « Cur anniversarius dies celebrandae Dominicae passionis non ad eumdem redeat anni diem, sicut dies qua TRADITUR NATUS, » tum Augustinus ubi respondet (August. epist. an. 119, nunc 65, n. 2) : « Oportet noveris diem natalem Domini non in sacramento celebrari, sed tantum in memoriam revocari quod natus sit, ac per hoc nil opus erat, nisi revolutum anni diem, QUO IPSA RES ACTA EST, festa devotione signari. » Hujus autem traditionis vi cessere tandem orientales.
PL 8, 968Aこの伝承には、ヤヌアリウスも、アウグスティヌスに「なぜ主の受難を祝うべき年ごとの日は、彼が生まれたと伝えられる日のように、年の同じ日に戻ってこないのか」と尋ねたところで言及しており、アウグスティヌスもまた、答えるところで(アウグスティヌス『書簡』旧119、現65〔底本の番号のまま。通行の番号では55である〕、第2節)、「汝は知っておくべきである。主の降誕の日は秘跡において祝われるのではなく、ただ生まれたことが思い起こされるだけであり、それゆえ、巡り来た年の日、すなわちその出来事そのものが行われた日を、祝いの献身をもって記念する以外に必要なことはなかったのである」と言って言及している。ついに東方の人々は、この伝承の力に屈した。
Quocirca Chrysostomus primo anno, quo presbyter est inauguratus, adeoque anno Christi 386, Antiochiae in die natali Domini concionem habens n. 1, ita loquitur: « Nondum decimus annus est, ex quo hic ipse dies manifeste nobis innotuit, ab exordio iis qui in Occidente habitant cognitus. » Et n. 2: « Romani multo ante et EX ANTIQUA TRADITIONE ipsum celebrantes, ad nos usque notitiam illius transmiserunt. » Unde conficitur, ut Antiochena ecclesia natale Domini 25 decembris die celebrare tantum anno 376, aut 377, coeperit.
PL 8, 968Aそれゆえクリュソストモスは、司祭に叙階された最初の年、したがってキリスト紀元386年に、アンティオキアで主の降誕の日に説教を行い、第1項でこう語っている。「この日そのものが我々にはっきり知られるようになってから、まだ十年にならない。この日は、初めから西方に住む人々には知られていた。」 また第2項でこう語る。「ローマ人は、はるか以前から、しかも古い伝承に基づいてこの日を祝い、その知識を我々にまで伝えた。」 ここから、アンティオキアの教会が主の降誕を12月25日に祝い始めたのは、ようやく376年か377年であったことが導かれる。
Item ex concione, quam Alexandriae Paulus Emesenus episcopus 25 decembris die anni 432, habuit, morem eumdem in illa civitate tum receptum fuisse liquet. Gregorius vero Nyssenus homil. de Nat.
PL 8, 968B同様に、エメサの司教パウロスが432年12月25日にアレクサンドリアで行った説教から、同じ慣習がそのときその都市で受け入れられていたことは明らかである。ニュッサのグレゴリオスは、説教『主の降誕
Dom. ait: « Nunc per totum orbem habitatum diem festum » (natalis Domini) « celebrantium concors sonus auditur. » Cui favere videtur et Chrysostomus in homilia laudata.
PL 8, 968Bについて』で、こう言う。「今や、人の住む全世界にわたって、祝日を」(主の降誕の)「祝う人々の一致した響きが聞こえる。」 クリュソストモスも、先に挙げた説教において、これを支持しているように見える。
Gregorii quoque Nazianzeni orationem 38 habemus de Nativitate Domini Constantinopoli editam, qua hoc festum in illa urbe 25 decembris die actum esse nobis persuadetur.
PL 8, 968Bナジアンゾスのグレゴリオスの第38講話も我々の手にあり、それはコンスタンティノポリスで行われた主の降誕についてのもので、これによってこの祝祭が同市で12月25日に営まれたと我々は確信させられる。
Certe sub ejus finem de ortu Christi praelocutus, subdit: « Ac quidem paulo post et Jesum purgatione mea in Jordane purgari videbis.
PL 8, 968C確かに、その末尾近くで、キリストの誕生について先に語ってのち、彼はこう付け加える。「そして、まもなくのち、汝はイエスが、私の清めのゆえにヨルダンで清められるのをも見るであろう。
Documentum XII
第XII項PL 8, 968C[0968] Quicumque tempore messis vel vindemiae non necessitate, sed propter cupiditatem comparat annonam vel vinum, verbi gratia, de duobus nummis comparat modium unum, et servat usquedum venumdetur denariis quatuor aut sex, aut amplius, hoc turpe lucrum dicimus.
PL 8, 968C刈り入れあるいは葡萄の収穫の時期に、必要のためではなく貪欲のゆえに穀物や葡萄酒を買い入れ、たとえば二ヌンムスで一モディウスを買い、それが四デナリウス、六デナリウス、あるいはそれ以上で売れるようになるまで貯えておく者、これを我々は恥ずべき利得と呼ぶ。
Documentum XIII
第XIII項PL 8, 968DSi presbyter poenitentiam morientibus abnegaverit, reus erit animarum, quia Dominus dicit: Quacumque die conversus fuerit peccator ad poenitentiam, vita vivet, et non morietur (Ezech. 18; Luc. 23) .
PL 8, 968Dもし司祭が死にゆく者たちに悔い改めを拒んだなら、その司祭は魂たちについて責めを負う者となる。主が言うからである。「罪人が悔い改めへと立ち返るなら、その日がいつであれ、彼は生きて、死ぬことはない」(エゼキエル18;ルカ23)。
Vera enim confessio ultimo tempore esse potest, quia Dominus non solum temporis, sed etiam cordis inspector est: sicut latro, unius momenti poenitentia, meruit esse in paradiso in hora ultimae confessionis.
PL 8, 968D実に、まことの告白は最後の時にもありうる。主は時のみならず、心をも見極める方だからである。盗賊は、ただ一瞬の悔い改めによって、最後の告白の時に楽園にいることに値した。
Documentum XIV
第XIV項PL 8, 969ASi quis desponsaverit uxorem, vel subarraverit, et sive praeveniente die mortis, sive irruentibus aliis causis, minime eam cognoverit, neque ejus superstes frater, neque ullus de consanguinitate ejus, eamdem sibi tollat in uxorem ullo unquam tempore.
PL 8, 969Aもし誰かが妻と婚約し、あるいは婚約の贈り物を渡して結び、死の日が先に来たにせよ、ほかの事情が降りかかったにせよ、彼女と交わるに至らなかったなら、生き残った兄弟も、その血縁の誰も、いかなる時にも、彼女を自分の妻として娶ってはならない。
Documentum XV
第XV項PL 8, 969AOmnibus nobis unus est Pater in coelis (Matth. XXIII) et unusquisque dives pauper, servus, et liber, aequaliter pro se, et pro animabus eorum rationem reddituri sumus.
PL 8, 969A「我々すべてにとって、天にいる父はただ一人である」(マタイ23)。金持ちも貧しい者も、奴隷も自由人も、我々は一人一人が等しく、自分自身について、また彼らの魂について、申し開きをすることになる。
Quapropter omnes cujuscumque conditionis sint, unam legem (quantum pertinet ad Deum) habere non dubitamus. Si autem omnes unam legem habent, ergo sicut ingenuus dimitti non potest, sic nec servus semel conjugio copulatus ulterius dimitti poterit.
PL 8, 969Aそれゆえ我々は、いかなる境遇の者であれ、すべての者が(神に関わるかぎり)一つの律法を持つことを疑わない。もしすべての者が一つの律法を持つのなら、自由人が離縁されえないのと同じく、一度婚姻によって結ばれた奴隷も、それ以後は離縁されえない。
Documentum XVI
第XVI項PL 8, 969BNullum in utroque sexu permittimus ex propinquitate sui sanguinis vel uxoris, usque septimum generis gradum, uxorem ducere vel incesti macula copulari.
PL 8, 969B我々は、男女いずれにおいても、自らの血縁、あるいは妻の縁戚から、第七の親等に至るまで、妻を娶ること、あるいは近親相姦の汚れによって結ばれることを、誰にも許さない〔「男女いずれにおいても」と uxorem ducere(妻を娶る)とは噛み合わないが、底本のまま訳した〕。
Praeterea quoque illud adjecimus, quoniam sicut non licet cuiquam Christiano de sua consanguinitate, sic etiam nec licet de consanguinitate uxoris suae conjugem ducere propter carnis unitatem.
PL 8, 969Bさらにまた、我々は次のことを付け加えた。いかなるキリスト教徒も自分の血縁から配偶者を娶ってはならないのと同様に、自分の妻の血縁から配偶者を娶ってもならない。肉の一体性のゆえである。
Documentum XVII
第XVII項PL 8, 969CDe fabrica vero cujuslibet ecclesiae, si diruta fuerit, instauranda, et si in eo loco consecrationis solemnitas debeat iterari, in quo sanctuaria non fuerint, nihil judicamus officere, si per eam minime jactetur aqua exorcizata, quia in consecratione cujuslibet ecclesiae, in qua Spiritus sancti arra non ponitur, celebritatem scimus tantum esse missarum.
PL 8, 969C崩れ落ちたいずれかの教会の建物の再建について、また、聖遺物が置かれていなかったその場所で聖別の式を繰り返すべきかどうかについては、その教会に祓魔の水が全く振りまかれなくても、何の妨げにもならないと我々は判断する。聖なる霊の保証が置かれることのないいずれかの教会の聖別においては、ミサの祝式があるだけであると我々は知っているからである。
Et ideo, si qua sanctorum basilica a fundamentis fuerit innovata sine altaris motione, sine aliqua dubitatione, cum in ea fuerit missarum solemnitas celebrata, totius consecratio sanctificationis implebitur.
PL 8, 969Cそれゆえ、もし聖徒たちのバシリカが、祭壇を動かすことなく土台から新たにされたなら、疑いなく、そこでミサの祝式が行われたとき、聖化のすべての聖別が成就する。
Si vero sanctuaria quae habebant ablata sunt, rursus eorum depositione, et missarum solemnitate, reverentiam sanctificationis accipiat.
PL 8, 969Cしかしもし、そこにあった聖遺物が取り去られたなら、それらをふたたび安置し、ミサの祝式を行うことによって、聖化の尊厳を受けるべきである。
Documentum XVIII
第XVIII項PL 8, 969DCum omne crimen atque peccatum oblatis Deo sacrificiis deleatur, quid de caetero pro expiatione delictorum Domino dabitur, quando in ipsa sacrificii oblatione erratur?
PL 8, 969Dあらゆる犯罪も罪も、神に捧げられた犠牲によって消し去られるというのに、犠牲の奉献そのものにおいて誤りが犯されるなら、そのうえ罪の贖いのために主に何が捧げられようか。
Audivimus enim quosdam schismatica ambitione detentos, contra divinos ordines et apostolicas institutiones lac pro vino in divinis sacrificiis dedicare; alios quoque intinctam eucharistiam populis pro complemento communionis porrigere; quosdam etiam expressum vinum in sacramento Domini calicis offerre; alios vero pannum lineum musto intinctum per totum annum reservare, et in tempore sacrificii partem ejus aqua lavare, et sic offerre; quod quam sit evangelicae et apostolicae doctrinae contrarium, et consuetudini ecclesiasticae adversum, non difficile ab ipso fonte veritatis probatur, a quo ordinata ipsa sacramentorum mysteria processerunt.
PL 8, 969D実に我々は、分派的な野心にとらえられた者たちが、神の定めと使徒の制度に反して、神の犠牲において葡萄酒の代わりに乳を奉献していると聞いた。また別の者たちは、交わりの完成のために、浸した聖体を民衆に差し出し、ある者たちは、主の杯の秘跡において、絞り出した葡萄酒を捧げ、さらに別の者たちは、亜麻布を新酒に浸したものを一年じゅう保存し、犠牲の時にその一部を水で洗って、そのようにして捧げていると。これが福音と使徒の教えにいかに反し、教会の慣習にいかに背くものであるかは、秘跡の神秘そのものがそこから定められて発した、真理の源そのものから、難なく証明される。
Cum enim magister veritatis verum salutis nostrae sacrificium suis commendaret discipulis, nulli lac (al. non illis) , sed panem tantum et calicem sub hoc sacramento cognoscimus dedisse.
PL 8, 970A真理の師が、我々の救いのまことの犠牲を自らの弟子たちに委ねたとき、彼が誰にも(別本では「彼らに」)乳を与えたのではなく、この秘跡のもとでただパンと杯のみを与えたと、我々は知っている。
Legitur enim in evangelica veritate: Accepit Jesus panem et calicem, et benedicens dedit discipulis suis (Matth. XXVI) .
PL 8, 970A実に福音の真理には、「イエスはパンと杯を取り、祝福して、自分の弟子たちに与えた」(マタイ26)と読まれる。
Cesset ergo lac sacrificando (al. in sacrificio) offerri. quia manifestum et evidens exemplum veritatis evangelicae illuxit, quod praeter panem et vinum aliud offerri non liceat.
PL 8, 970Aそれゆえ、犠牲を捧げるにあたって(別本では犠牲において)乳が捧げられることは、やめられねばならない。パンと葡萄酒のほかに別のものを捧げてはならないという、福音の真理の明白で疑いようのない実例が輝き出たからである。
Illud vero, quod pro complemento communionis intinctam tradunt eucharistiam populis, nec hoc prolatum ex Evangelio testimonium receperunt, ubi apostolis corpus suum commendavit et sanguinem. Seorsum enim panis, et seorsum calicis commendatio memoratur.
PL 8, 970Aまた、交わりの完成のために浸した聖体を民衆に手渡すことについても、彼らは、福音から持ち出された証言、すなわち主が使徒たちに自分の肉体と血を委ねた箇所の証言を受け入れなかった。実際、パンの委託と杯の委託とは別々に記されているからである。
Nam intinctum panem aliis Christum praebuisse non legimus, exepto illo tantum discipulo, quem intincta buccella magistri proditorem ostenderet, non quae sacramenti hujus institutionem signaret.
PL 8, 970B我々は、キリストが浸したパンを他の者たちに与えたとは読まない。ただあの弟子を除いては〔底本は exepto。excepto と読む〕そうである。師の浸した一口が、その弟子を裏切り者として示したのであって、この秘跡の制定を示すものではなかった。
Nam quod de expresso botro, id est, de uvarum granis populis communicatur, valde est omnino confusum; sed, si necesse sit, botrus in calice comprimatur, et aqua misceatur: quia calix dominicus juxta canonum praecepta, vino et aqua permixtus debet offerri, quia videmus populum in aqua intelligi, in vino vero ostendi sanguinem Christi.
PL 8, 970B絞った葡萄の房、すなわち葡萄の粒から民衆に交わりが授けられることは、まったくの混乱である。むしろ、必要ならば、葡萄の房を杯の中で絞り、水を混ぜよ。主の杯は、規定の命令に従い、葡萄酒と水を混ぜ合わせて捧げられねばならないからである。我々は、水において民衆が意味され、葡萄酒においてキリストの血が示されると見る。
Ergo cum in calice vino aqua miscetur, Christo populus adunatur, et credentium plebs ei in quem credit copulatur et jungitur; quae copulatio et conjunctio aquae et vini sic miscetur in calice Domini, ut mixtio illa non possit separari.
PL 8, 970Bそれゆえ、杯の中で葡萄酒に水が混ぜられるとき、民衆はキリストと一つにされ、信ずる者たちの民は、自らが信ずるその方に結び合わされ、つなぎ合わされる。水と葡萄酒のこの結合とつながりは、主の杯の中で、その混合が分けられえないほどに混ぜられる。
Nam si vinum tantum quis offerat, sanguis Christi incipit esse sine nobis; si vero aqua sit sola, plebs incipit esse sine Christo.
PL 8, 970C実際、もし人が葡萄酒だけを捧げるなら、キリストの血は我々なしに存在し始め、水だけであるなら、民がキリストなしに存在し始める。
Ergo quando botrus solus offertur, in quo vini efficacia (al. efficientia) tantum designatur, salutis nostrae sacramentum negligitur, quod aqua significatur. Non enim potest calix Domini esse aqua sola, aut vinum solum, nisi utrumque misceatur.
PL 8, 970Cそれゆえ、葡萄の房だけが捧げられるとき、そこでは葡萄酒の効力(別本では作用)のみが示されており、水によって意味されている我々の救いの秘跡がなおざりにされる。主の杯は、両方が混ぜられなければ、水だけでも葡萄酒だけでもありえないからである。
Et ideo, quia jam ex hoc plurima et multiplex majorum manavit sententia, omnis deinceps talis error atque praesumptio cessare debet, ne perversorum et inordinata compago statum veritatis enervet.
PL 8, 970Cそれゆえ、すでにこのことから先人たちの多くの様々な判断が流れ出た以上、今後このような誤りと思い込みはすべてやめられねばならない。邪な者たちの、また無秩序な結合〔perversorum et inordinata compago は et の位置が不自然で、本文が乱れているらしい。底本のまま訳した〕が、真理の状態を骨抜きにしないためである。
Et ideo nulli deinceps erit licitum aliud in sacrificiis divinis offerre, nisi juxta antiquorum sententiam conciliorum, panem tantum et calicem vino et aqua permixtum.
PL 8, 970Dそれゆえ今後は、古い教会会議の判断に従い、パンと、葡萄酒と水を混ぜた杯のほかに、神の犠牲において別のものを捧げることは、誰にも許されない。
De caetero aliter quam praeceptum est faciens, tamdiu a sacrificando cessabit, quamdiu legitima poenitentiae satisfactione correctus, ad gradus sui officium redeat quod amisit.
PL 8, 970D今後、命じられたのと異なる仕方で行う者は、正当な悔悛の償いによって矯正され、失った自らの位階の務めに戻るまでのあいだ、犠牲を捧げることから離れるものとする。
Documentum XIX
第XIX項PL 8, 970DEcclesia graecum nomen est quod in latinum vertitur convocatio, propter quod (al. propterea quod) ad se omnes vocet. Catholica (id est universalis) ideo dicitur, quia per universum mundum est constituta. Vel quoniam catholica, hoc est generalis, in eadem doctrina est ad instructionem.
PL 8, 970D教会という語はギリシア語の名であり、ラテン語に訳せば「招集」となる。それは、すべての者を自らのもとに呼ぶがゆえである(別本では「呼ぶからである」)。「公同の」(すなわち普遍の)と言われるのは、全世界にわたって設けられているからである。あるいは、公同の、すなわち全般的であるのは、教導のために同一の教えのうちにあるからである。
Documentum XX
第XX項PL 8, 971ASi quis ecclesiam comburit, quindecim annos poeniteat, et eam sedule restituat, et pretium pauperibus distribuat.
PL 8, 971Aもし誰かが教会を焼いたなら、十五年間悔悛し、熱心にそれを再建し、その代価を貧しい者たちに分配せよ。
Documentum XXI
第XXI項PL 8, 971ASi quis ancillam suam libertate donaverit, et in matrimonio sibi sociaverit, dubitabatur apud quosdam, utrum hujusmodi nuptiae legitimae esse videantur, an non. Nos itaque vetustam ambiguitatem decidentes, talia connubia legitima esse censuimus.
PL 8, 971Aもし誰かが自分の女奴隷に自由を与え、婚姻によって自分と結びつけたなら、そのような結婚が正当と見なされるのかどうか、ある者たちのあいだでは疑いがあった。そこで我々は、古い曖昧さに決着をつけ、そのような婚姻は正当であると判断した。
Si enim ex affectu fiunt omnes nuptiae, et nihil impium et legibus contrarium in tali copulatione fieri potest, quare praedictas nuptias inhibendas existimaremus?
PL 8, 971Bもしすべての結婚が愛情から成り立つのであり、そのような結合において不敬なことや法律に反することが何も生じえないのなら、なぜ我々は、前述の結婚を禁じるべきだと考えるであろうか。
Documentum XXII, Prooemium
第XXII項 冒頭PL 8, 971BVenerabilibus fratribus universis orientalibus episcopis Julius. Decuerat vos, fratres, alios ecclesiasticis instruere disciplinis, et non talibus arguere machinamentis, dicente Joanne Baptista: Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis (Luc. III) , et reliqua.
PL 8, 971Bユリウスより、東方の全司教である尊敬すべき兄弟たちへ。兄弟たちよ、諸君は他の者たちを教会の規律によって教え導くべきであったのであり、このような企みで責めるべきではなかった。洗礼者ヨハネが言う。「誰をも脅かすな、また誰をも中傷するな」(ルカ3)、云々。
De qua re et apostolus Paulus nos instruit, dicens: Fratres, etsi praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris (Gal. VI) , et reliqua.
PL 8, 971Bこのことについて使徒パウロも我々を教えて、言う。「兄弟たちよ、たとえ人が何らかの罪に不意に陥ったとしても、汝ら霊の人は、柔和の霊をもってそのような者を教え導け。汝自身を省みて、汝もまた試みに遭わぬようにせよ」(ガラテヤ6)、云々。
Et alibi Petrus apostolus ait (I Pet. III) : Omnes unanimes in oratione estote, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles, non reddentes malum pro malo, vel maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes, quia in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditate possideatis.
PL 8, 971Dまたほかの箇所で、使徒ペトロは言う(一ペトロ3)。「汝らすべて、祈りにおいて心を一つにし、共に苦しみ、兄弟の絆を愛する者、慈しみ深い者、慎み深い者、へりくだる者であれ。悪に悪を、呪いに呪いを返さず、逆に祝福せよ。祝福を受け継ぐために、汝らはこのことへと召されたからである。」
Qui enim vult vitam diligere, et videre dies bonos, coerceat linguam suam a malo, et labia sua ne loquantur dolum.
PL 8, 972A「実に、命を愛し、幸いな日々を見ようと望む者は、自らの舌を悪から抑え、その唇が偽りを語らぬようにせよ。」
Declinet a malo, et faciat bonum: inquirat pacem, et sequatur (al. persequatur) eam: quia oculi domini super justos, et aures ejus in preces eorum, vultus autem Domini super facientes mala (Psal. XXXIII) .
PL 8, 972A「悪から離れ、善を行え。平和を尋ね求め、それを追え(別本では追い求めよ)。主の目は義人たちの上にあり、その耳は彼らの祈りに向けられ、主の顔は悪を行う者たちの上にあるからである」(詩篇33)。
Quid pejus est, fratres, quam ut sacerdotes Domini, qui ab omni mala coinquinatione, et a nocumento omnium Christianorum, quanto magis a fratrum et coepiscorum, alieni debent existere, quos tueri et sublevare ab insidiis debent, et quos fovere et diligere summopere oportet, persequantur eos, et communione privare decertent?
PL 8, 972A兄弟たちよ、主の司教たちが、あらゆる悪しき汚れから、またすべてのキリスト教徒への害から、まして兄弟や同僚司教への害からはなおさら、無縁でなければならず、謀略から守り支えねばならず、何よりも慈しみ愛さねばならないその者たちを、迫害し、交わりから除こうと躍起になる、これ以上に悪いことがあろうか。
Nec recordamini Sapientiam, quae ait: Perversae enim cogitationes separant homines a Deo (Sap. I) ? Si perversae cogitationes separant homines a Deo, quanto magis opera iniqua?
PL 8, 972B諸君は、「邪な思いは人を神から引き離す」(知恵の書1)と語る知恵を思い起こさないのか。もし邪な思いが人を神から引き離すのなら、不正な行いはなおさらである。
Quid enim nequius est, quam ut illos, de quibus Dominus ait, Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei (Zach. II) , quisquam avertere, persequi, destruere nitatur? Probata autem virtus portat, protegit et consolatur oppressos, et docet insipientes.
PL 8, 972B主が「汝らに触れる者は、我が目の瞳に触れる」(ゼカリヤ2)と言う、まさにその者たちを、誰かが背かせ、迫害し、滅ぼそうと努めるとは、これ以上に邪悪なことがあろうか。試された力は、抑圧された者を担い、守り、慰め、愚かな者を教える。
Est enim Deus testis cordis hominis (al. humani) , scrutatorque verus singularum conscientiarum, et linguarum singularum auditor: quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis (Psal. XVII) .
PL 8, 972B実に神は人の(別本では人間の)心の証人であり、一つ一つの良心を調べるまことの者、一つ一つの舌を聞く者である。「主の霊は世界を満たし、万物を包むものは声の知識を持つ」(詩篇17)からである。
Et alias idem ipse ait (I Joan. IV) : Deus charitas est. In hoc apparuit charitas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum.
PL 8, 972Bまたほかの箇所で、同じ者自身〔idem ipse が誰を指すかは定かでない〕が言う(一ヨハネ4)。「神は愛である。このことにおいて、神の愛が我々のうちに現れた。神がその独り子を世界に遣わしたのは、我々が彼によって生きるためである。」
In hoc est charitas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris. Charissimi, si sic Deus dilexit nos, et nos debemus invicem diligere.
PL 8, 972C「このことに愛はある。我々が神を愛したのではなく、神自身が先に我々を愛し、その子を、我々の罪のための宥めの供え物として遣わしたのである。いとも愛する者たちよ、神がこのように我々を愛したのなら、我々もまた互いに愛し合わねばならない。」
Deum nemo vidit unquam: si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et charitas ejus in nobis perfecta est. In hoc intelligimus, quoniam in eo manemus, et ipse in nobis: quoniam de Spiritu suo dedit nobis.
PL 8, 972C「神を見た者はこれまで一人もいない。もし我々が互いに愛し合うなら、神は我々のうちにとどまり、その愛は我々のうちで完全になっている。このことによって我々は、我々が神のうちにとどまり、神が我々のうちにとどまっていることを悟る。神が自らの霊を我々に与えたからである。」
Et nos vidimus, et testificamur, quoniam Pater misit Filium suum, Salvatorem mundi. Quisquis confessus fuerit, quoniam Jesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo, et nos cognovimus, et credidimus charitati, quam habet Deus in nobis.
PL 8, 972C「また我々は見て、証しする。父がその子を、世界の救い主として遣わしたことを。イエスが神の子であると告白する者は誰であれ、神はその者のうちにとどまり、その者は神のうちにとどまる。我々は、神が我々に対して抱く愛を知り、信じた。」
Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. In hoc perfecta est charitas Dei nobiscum, ut fiduciam habeamus in die judicii: quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo.
PL 8, 972D「神は愛であり、愛のうちにとどまる者は神のうちにとどまり、神はその者のうちにとどまる。このことにおいて、神の愛は我々とともに完全になった。すなわち、我々が審判の日に確信を持つためである。あの方がそうであるように、我々もこの世界においてそうであるからである。」
Timor non est in charitate; sed perfecta charitas foras mittit timorem, quoniam paenam timor habet. Qui autem timet, non est perfectus in charitate. Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos.
PL 8, 972D「愛のうちに恐れはない。完全な愛は恐れを外へ追い出す。恐れは刑罰を伴うからである。恐れる者は、愛において完全ではない。それゆえ我々は神を愛そう。神が先に我々を愛したからである。」
Si quis dixerit, quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere? Et hoc mandatum habemus a Deo: ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum.
PL 8, 973A「もし誰かが、私は神を愛すると言いながら、その兄弟を憎むなら、その者は偽り者である。実に、目に見える自分の兄弟を愛さない者が、見えない神をどうして愛しえようか。我々は神からこの命令を受けている。神を愛する者は、その兄弟をも愛せよ、と。」
Nam et ipsa sapientia ait (Prov. XV) : Lingua sapientium ornat scientiam, os fatuorum ebullit stultitiam. In omni loco oculi Domini contemplantur bonos et malos. Lingua placabilis, lignum vitae: quae autem immoderata est, conteret spiritum.
PL 8, 973A実に、知恵そのものも言う(箴言15)。「賢者の舌は知識を飾り、愚か者の口は愚かさを煮えたぎらせる。あらゆる所で主の目は善人と悪人を見つめる。穏やかな舌は命の木であり、節度なき舌は霊を砕く。」
Domus justi plurima fortitudo: et in fructibus impii conturbatio. Labia sapientium disseminabunt scientiam: cor stultorum dissimile erit. Victimae impiorum abominabiles erunt Domino: vota justorum placabilia. Qui sequitur justitiam diligitur a Domino.
PL 8, 973A「義人の家には大いなる強さがあり、不敬な者の実りには混乱がある。賢者の唇は知識を撒き散らし、愚か者の心は異なるであろう。不敬な者の犠牲獣は主にとって忌まわしく、義人の誓願は好ましい。義を追う者は主に愛される。」
Item alibi (Prov. X) : Labia justi considerant placita, et os impiorum perversa. Simplicitas justorum diriget eos; et supplantatio perversorum vastabit eos, justitia rectorum liberabit eos, et in insidiis suis capientur iniqui.
PL 8, 973B同じくほかの箇所にいう(箴言10)。「義人の唇は好ましいことを考え、不敬な者の口は邪なことを語る。義人の率直さは彼らを導き、邪な者たちの足払いは彼らを荒らし、正しい者たちの義は彼らを救い出し、不正な者たちは自らの罠に捕らえられる。」
Justus de angustia liberabitur, et tradetur impius pro eo. Simulator ore decipit amicum suum, justi autem liberabuntur scientia. In bonis justorum exaltabitur (al. exultabit) civitas, et in perditione impiorum erit laudatio.
PL 8, 973B「義人は苦難から救い出され、その代わりに不敬な者が渡される。偽り者は口で友を欺くが、義人たちは知識によって救い出される。義人たちの富によって都市は高められ(別本では歓喜し)、不敬な者たちの滅びには賛美がある。」
Benedictione justorum exaltabitur civitas. Nec consideratis, qui fratres persequi non cessatis, qualia Job patientissimus, inter caetera exorsus, loquitur (Job. XXIX) : Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi, eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum, cui non esset adjutor.
PL 8, 973B「義人たちの祝福によって、都市は高められる。」兄弟たちを迫害することをやめない諸君は、最も忍耐強いヨブが、ほかの言葉のうちでも冒頭に語ったこと〔inter caetera exorsus は「ほかの言葉のうちで語り出して」とも読める〕を、考えようともしない(ヨブ記29)。「聞く耳は私を幸いだと言い、見る目は私に証しを返した。叫ぶ貧しい者と、助け手のない孤児とを、私が救い出したからである。」
Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum. Justitia indutus sum: et vestivi me sicut vestimento et diademate judicio meo. Oculus fui caeco, et pes claudo. Pater eram pauperum: et causam quam nesciebam diligentissime investigabam.
PL 8, 973C「滅びゆく者の祝福が私の上に来た。私は寡婦の心を慰めた。私は義を身にまとい、私の裁きを衣のように、また王冠のようにまとった。私は盲人の目、足萎えの足であった。私は貧しい者たちの父であり、知らなかった訴訟を、細心の注意をもって調べた。」
Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam. Et paulo post: Si negavi, inquit, quod volebant, pauperibus, et oculos viduae expectare feci.
PL 8, 973C「私は不正な者の臼歯を砕き、その歯のあいだから獲物を奪い取った。」またその少しあとに、「もし私が、貧しい者たちが望んだものを拒んだなら」と彼は言う、「また寡婦の目を待ち焦がれさせたなら〔条件節の帰結は底本でも引かれない。引用は次の節のもう一つの条件節に続き、帰結のないまま終わる〕」。
Si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea: quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meae egressa est mecum.
PL 8, 973C「もし私が自分の一口の食物を一人で食べ、孤児がそこから食べなかったのなら。憐れみは幼いときから私とともに育ち、母の胎から私とともに出てきたからである。」
Nam si quis haec recto omnia consideraverit oculo, nequaquam fratres (al. fratribus) nocere, sed liberare festinabit, quia nihil deterius est, quam cives civibus invidere, et fratres fratribus insidiari, aut calumnias facere.
PL 8, 973C実際、もし誰かがこれらすべてを正しい目で考えるなら、兄弟たちを害する(別本では兄弟たちに害を及ぼす)のではなく、むしろ救い出すことを急ぐであろう。市民が市民を妬み、兄弟が兄弟に対して謀り、あるいは中傷を行うことほど悪いことはないからである。
Talibus enim refragari volentes insidiis patres sancti, synodum congregaverunt generalem in Nicaea, vitam corrigere hominum cupientes in Ecclesia commorantium.
PL 8, 973C聖なる父たちは、このような謀略に抗しようとして、ニカイアに全体教会会議を招集し、教会に住まう人々の生活を正そうと望んだ。
Licet dudum instituta sanctorum multa Patrum essent conscripta, posuerunt leges, quas sacros canones appellamus, quibus multa pernecessaria ad statum Ecclesiae sanctae Dei, et supplementum columnarum ejus, id est episcoporum, qui eam propriis humeris gestant, sunt decreta, et nocumenta eorum prohibita, ita ut qui talia agere tentaverint, aut eis nocere praesumpserint, si quidem clerici fuerint, a proprio gradu decidant, si vero monachi aut laici fuerint, anathematizentur.
PL 8, 973Dすでに以前から聖なる父たちの多くの制度が書き記されていたとはいえ、彼らは法を定め、それを我々は聖なる規定と呼んでいる。それらによって、神の聖なる教会の状態にとってきわめて必要な多くのこと、およびその柱、すなわち自らの肩でそれを担う司教たちを補強することが定められ、彼らへの害が禁じられた。その結果、このようなことを行おうと企てた者、あるいは彼らを害することを敢えてした者は、聖職者であるなら自らの位階から失墜し、修道士あるいは信徒であるならアナテマに付されることとなった。
Quibus armati exemplis, oportere arbitrati sumus, ab omnipotente Deo inspirati, ut hanc accensam discordiae flammam extinguere apostolica debeamus auctoritate, et non concedere eam ulterius animas depasci humanas.
PL 8, 973Dこれらの実例で武装し、全能の神に霊感を受けて、我々は、燃え上がったこの不和の炎を使徒の権威によって消し止めねばならず、それが人間の魂をこれ以上食い荒らすのを許してはならないと判断した。
Quapropter una cum omnibus apostolicae subjectionis regulae sancimus, ne quisquam deinceps Christianorum talia perpetrare, aut episcopis temere nocere praesumat, cum et doctor gentium idipsum prohibeat, dicens: Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem (I Tim. V) , et reliqua.
PL 8, 974Aそれゆえ我々は、使徒への服従の規範に属するすべての者〔底本は regulae。語形が崩れているが、属格と見てこのように解した〕とともに、今後キリスト教徒の誰一人として、このようなことを行い、あるいは司教たちを軽率に害することを敢えてしてはならないと定める。諸国民の教師も、同じことを禁じて言うからである。「長老を叱責するな、むしろ父としてこれに懇願せよ」(一テモテ5)、云々。
Bonum est namque procul dubio, et omnibus timentibus Deum desiderabile, cohibere dissensiones et altercationes, fratribusque subvenire, et invicem non invidere, sed adjuvare.
PL 8, 974A実に、疑いなく善いことであり、神を畏れるすべての者にとって望ましいのは、不和と論争を抑え、兄弟たちを助け、互いに妬まず、むしろ支え合うことである。
Audite, inquam, jam factam in Nicaena civitate synodum, cui et ipse conscientiae meae cultum decenter exhibui, nihil aliud volens quam concordiam omnibus fabricare, et prae cunctis arguere et removere hanc insidiantium altercationem: quas praevidentes sancti Patres insidias et illicitas altercationes, unanimiter in praedicta Nicaena statuerunt synodo, ut nullus episcopus, nisi in legitima synodo, et suo tempore apostolica auctoritate convocata, super quibusdam criminationibus pulsatus audiatur, id est, judicetur vel damnetur.
PL 8, 974A聞け、と私は言う、すでにニカイアの都市で開かれた教会会議のことを。私自身もそれに、自らの良心にふさわしい敬意を尽くした。すべての人に和合をつくり出すことのほかは何も望まず、何にもまして、謀る者たちのこの論争を咎めて取り除くことを望んだのである。聖なる父たちは、こうした謀略と許されざる論争を予見して、前述のニカイアの教会会議で、満場一致で次のように定めた。すなわち、いかなる司教も、正当な教会会議において、しかも適切な時に使徒の権威によって招集されたのでなければ、何らかの告発を受けて訴えられ審理される、すなわち裁かれ、あるいは断罪されてはならない、と。
Sin aliter praesumptum a quibusdam fuerit, in vanum deducatur (al. deducetur) quod egerint, nec inter ecclesiastica ullo modo reputabitur.
PL 8, 974Bもし誰かによってこれと異なることが企てられたなら、その者たちの行ったことは無効とせよ(別本では無効とされるであろう)。それは教会の事柄の数には決して数えられない。
Documentum XXII, Caput I
第XXII項 第I章PL 8, 974BIpsi vero primae sedis Ecclesiae convocandarum generalium synodorum jura et judicia episcoporum singulari privilegio evangelicis et apostolicis atque canonicis concessa sunt institutis, quia semper majores causae ad sedem apostolicam multis auctoritatibus referri praeceptae sunt.
PL 8, 974Bほかならぬ第一の座の教会には、全体教会会議を招集する権利と、司教たちの裁きが、福音と使徒と規定の制度によって、独自の特権として与えられている。より大きな訴訟は、つねに使徒の座に付託されるよう、多くの権威によって命じられてきたからである。
Nec ullo modo potest major a minore judicari. Ipsa namque omnibus major et praelata est ecclesiis, quae non solummodo canonum et sanctorum Patrum decretis, sed Domini Salvatoris nostri voce singularem obtinuit principatum.
PL 8, 974C大いなる者が小さき者によって裁かれることは、決してありえない。実に、その座は、すべての教会にまさり、上に置かれており、規定と聖なる父たちの決定によってのみならず、我々の救い主である主の声によって、独自の首位を得たのである。
Tu es, inquit, Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI) , et reliqua. Et quaecumque ligaveris super terram et solveris, erunt ligata et soluta in coelo et in terra.
PL 8, 974C「汝はペトロである」と彼は言う、「そして、私はこの岩の上に私の教会を建てる」(マタイ16)、云々。「また、汝が地上で縛り、また解くものは何であれ、天においても地においても縛られ、また解かれる。」
Documentum XXII, Caput II
第XXII項 第II章PL 8, 974CPorro dudum a sanctis apostolis successoribusque eorum, in praefatis antiquis decretum fuerat statutis, quae hactenus sancta et universalis apostolica tenet ecclesia, non oportere praeter sententiam Romani pontificis concilia celebrari (Socr. II, 8 et 17) , nec episcopum damnari, quoniam sanctam Romanam ecclesiam primatem (al. primaria) omnium ecclesiarum esse voluerunt.
PL 8, 974Cさらに、はるか以前から、聖なる使徒たちとその後継者たちによって、前述の古い制定において、ローマ教皇の判断なしに教会会議が開かれてはならず(Socr. II, 8 et 17)、また司教が断罪されてもならないと定められていた。それを、聖なる普遍の使徒の教会が今日まで守っている。彼らは、聖なるローマの教会がすべての教会の首位(別本では第一のもの)であることを望んだからである。
Et sicut B. Petrus apostolus primus fuit omnium apostolorum, ita et haec ecclesia ipsius nomine consecrata, Domino instituente, prima et caput fit caeterarum, et ad eam, quasi ad matrem atque apicem, omnes majores Ecclesiae causae, et judicia episcoporum recurrant, ejusque justa sententia (al. et juxta ejus sententiam) terminum sumant, nec extra Romanum quidquam ex his debere decerni pontificem, quatenus non ita proterve, et pro libitu cujuspiam, suo proprio arbitrio, quibusque metropolitanis, sicut agere solebant, liceat, inconsulto Romano pontifice, aut majores Ecclesiae causas deturbare, aut episcopos damnare, sed communi sanctae Romanae sedis episcopi consilio et concordi actione quaeque sunt Christi zelo agenda disponant unanimiter, recteque sentiant, et ea quae senserint, non sibimet discrepando, sed Deo placita perficiant.
PL 8, 974Dそして、祝福された使徒ペトロがすべての使徒たちのうちの第一であったように、その名によって聖別されたこの教会もまた、主の制定によって、ほかの諸教会の第一にして頭となる。この教会には、いわば母と頂に向かうように、教会のあらゆるより大きな訴訟と司教たちの裁きが立ち返り、その正当な判決(別本ではその判決に従って)によって決着を得るのであり、ローマ教皇を離れてこれらのうちの何一つ決定されてはならない。それは、かつて彼らが行いがちであったように、いかなる首都司教も、そのようにふてぶてしく、誰かの気ままな自分自身の裁量によって、ローマ教皇に諮ることなく、教会のより大きな訴訟をひっくり返したり、司教たちを断罪したりすることが許されないためであり、そうではなく、聖なるローマの座の司教との共通の協議と一致した行動によって、キリストへの熱意によってなされるべきことをすべて、心を一つにして定め、正しく判断し、その判断したことを、互いに食い違うことなく、神に喜ばれるものとして成し遂げるためである。
Documentum XXII, Caput III
第XXII項 第III章PL 8, 975AEst etiam in jam fata Nicaena concorditer statutum synodo, accusatores et accusationes, quas saeculi leges non admittunt, a sacerdotali funditus averti nocumento. Ecce, inquit Propheta, quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum (Psal. CXXXII) .
PL 8, 975Aまた、すでに述べたニカイアの教会会議において、世の法律が認めない告発者と告発は、司教に対する害悪として根こそぎ退けられることが、満場一致で定められている。「見よ、兄弟たちが一つになって住むことは、いかに善く、いかに快いことか」と預言者は言う(詩篇132)。
Illi vero non in unum habitant, qui a fratrum se solatio subtrahunt, aut fratribus insidias praeparant.
PL 8, 975Bしかし、兄弟たちの慰めから身を引く者、あるいは兄弟たちに対して謀略をめぐらす者は、一つになって住んでいるのではない。
Non alieno vos, fratres, patiamini peccato gravari (S. Leo, ep. 25) , quia quod necesse est, nos dicere veremur, id est, ne cujus religio dissipatur, indignatio provocetur.
PL 8, 975B兄弟たちよ、諸君が他人の罪に押しつぶされることのないようにせよ(S. Leo, ep. 25)。言わねばならないことを言えば、我々が恐れているのは、その方への信仰が引き裂かれている、その方の憤りが呼び起こされはしないか〔ne cujus religio dissipatur の構文は整っていない。cujus を先行詞の省かれた関係詞と取り、神を指すと解した〕、ということだからである。
Prae oculis habete, et tota mentis acie reverenter aspicite beati Petri gloriam, et cum ipso communes omnium apostolorum coronas, cunctorumque martyrum palmas, qui pro fratrum non destructione, sed confirmatione et veritate in Christo passi sunt.
PL 8, 975B祝福されたペトロの栄光を目の前に置き、心の目を尽くして敬意をもってそれを仰ぎ見よ。またペトロとともに、すべての使徒たちの共通の冠と、すべての殉教者たちの勝利の棕櫚を仰ぎ見よ。彼らは、兄弟たちの破壊のためではなく、確立のために、そして真理のために、キリストにあって苦しみを受けたのである。
Documentum XXII, Caput IV
第XXII項 第IV章PL 8, 975BNos ergo, qui Domini discipuli et dici et esse volumus, portare crucem Christi, et compati fratribus debemus, et non persequi.
PL 8, 975Bそれゆえ我々は、主の弟子と呼ばれ、またそうであることを望む者として、キリストの十字架を担い、兄弟たちとともに苦しまねばならず、迫害してはならない。
Subtrahite (rogamus) actus cogitationesque a talibus nocumentis, si non vultis ipsam in vos suscipere ultionem: quoniam talionem meretur qui fratri foveam praeparat.
PL 8, 975B諸君の行いと思いを、このような害悪から引き離せ(我々は願う)。その報復を自ら諸君の上に招きたくないのなら。兄弟のために穴を用意する者は、同害の報復に値するからである。
Et nos scitote hunc (Africani P P. in. ep. ad Bonifacium) typhum deinceps non esse passuros, ut ea quae ad hanc specialiter sanctam pertinent sedem, sicut judicia episcoporum et majores Ecclesiae causae, ut paulo superius praelibatum est, vos patiamur nobis inconsultis invadere absque vestri status periculo.
PL 8, 975Cまた、諸君は知れ、我々は今後、この思い上がり(Africani P P. in. ep. ad Bonifacium)を許さないことを。すなわち、この聖なる座にとりわけ属する事柄、たとえば司教たちの裁きや教会のより大きな訴訟を、先に少し述べたように、我々に諮ることなく、諸君が侵すのを、諸君の地位が危うくなることなしに我々が許すことはない。
Sed si quis ab hodierna die et deinceps episcopum praeter hujus sanctae sedis sententiam damnare, aut propria pellere sede praesumpserit, sciat se irrecuperabiliter esse damnatum, et proprio carere perpetim honore, eosque qui absque hujus sedis sunt ejecti sententia vel damnati, hujus sanctae sedis auctoritate scitote pristinam recipere communionem, et in propriis restitui sedibus: quoniam et prius, a tempore scilicet apostolorum, haec huic sedi sanctae concessa sunt, et postea in memorata Nicaena synodo, propter pravorum hominum infestationes, atque haereticorum persecutiones, et insidiantium molimina fratrum, sunt concorditer ab omnibus corroborata, ut magis singuli provideant (al. praevideant) , ne talia audeant perpetrare, et caveant, si non propter Deum et amorem fratrum (al. fraternum) , tamen propter opprobrium hominum, ruborem suum atque canonicam ultionem, saltem haec timore et verecundia compressa, silentioque comprimantur, amputato scilicet totius (S. Leo, ep. 84) usurpationis excessu, quia nullus debet praesumere quae sibi non videntur esse concessa.
PL 8, 975Cしかし、もし誰かが、今日以後、この聖なる座の判断によらずに司教を断罪し、あるいはその固有の座から追い出すことを敢えてするなら、その者は取り返しのつかぬ形で断罪され、永久に自らの名誉を失うことを知るがよい。また諸君は、この座の判断によらずに追放され、あるいは断罪された者たちが、この聖なる座の権威によってかつての交わりを回復し、それぞれの座に復位されることを知れ。これらのことは、以前から、すなわち使徒たちの時代から、この聖なる座に与えられており、その後、前述のニカイアの教会会議で、邪な人々の攻撃と異端者たちの迫害、謀る兄弟たちの企てのゆえに、すべての者によって満場一致で確認されたのである。それは、個々の者が、こうしたことを敢えて行わぬよう、よりいっそう先を見て(別本では前もって見て)用心するためである。もし神と兄弟への愛(別本では兄弟の愛)のゆえにでないとしても、少なくとも人々の非難、自らの恥、規定に基づく報復のゆえに、せめてこれらが恐れと恥じらいによって抑えられ、沈黙のうちに抑えられるように。すなわち、あらゆる(S. Leo, ep. 84)越権の行き過ぎを断ち切って、である。自らに与えられていないと見えるものを、誰も敢えて我がものとしてはならないからである。
Quam culpam nullo modo potuissetis incidere (S. Leo, ep. 4, cap 7) , si unde consecrationem honoris accipitis, inde legem totius observantiae sumeretis: et beati apostoli Petri sedes, quae vobis sacerdotalis mater est dignitatis, esset ecclesiasticae magistra rationis.
PL 8, 976Aもし諸君が、名誉の聖別を受けるまさにその所から、全き遵守の法をも受け取っていたなら、そして、諸君にとって司教の尊厳の母である祝福された使徒ペトロの座が、教会の道理の教師でもあったなら、諸君は決してこの過ちに陥りえなかったであろう(S. Leo, ep. 4, cap 7)。
Unde sicut multum nos ea quae a vobis pie recteque sunt acta laetificant, ita nimium ea quae sunt perperam gesta contristant, quoniam necesse est post multarum talium experimenta causarum haec in posterum sollicitius prospici, et diligentius praecaveri, quatenus ea, quae sunt ab apostolis eorumque successoribus statuta, nulla desidia negligantur, nulla dissentione violentur, nulla concertatione turbentur.
PL 8, 976Aそれゆえ、諸君が敬虔に正しく行ったことが我々を大いに喜ばせるのと同じく、誤って行われたことは我々をひどく悲しませる。このような多くの訴訟を経験した以上、今後これがより注意深く見通され、より入念に防がれる必要があるからである。それは、使徒たちとその後継者たちによって定められたことが、いかなる怠慢によっても無視されず、いかなる不和によっても侵されず、いかなる争いによっても乱されないためである。
Nam sicut in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent: ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. (Rom. XII) Connexio totius corporis unam sanitatem, unam pulchritudinem facit; et haec quidem connexio totius corporis unanimitatem requirit, sed praecipue exigit concordiam sacerdotum, quibus etsi dignitas communis non est, tamen ordo generalis est, quoniam et inter beatissimos apostolos in similitudine honoris fuit quaedam discretio potestatis, et cum omnium par esset electio, uni tamen datum est ut caeteris praeemineret.
PL 8, 976B実に、「我々は一つの肉体に多くの肢を持ち、しかしすべての肢が同じ働きを持つわけではない。そのように、我々は多くいて、キリストにあって一つの肉体であり、個々にはたがいに肢である」(ローマ12)。全肉体の結びつきは、一つの健やかさ、一つの美しさをつくる。そしてこの全肉体の結びつきは一致を求めるが、とりわけ司教たちの和合を要求する。彼らには尊厳は共通でなくとも、位階は全般的である。祝福された使徒たちのあいだにも、栄誉が等しいなかに、権力の一定の区別があり、選びはすべての者に等しかったにもかかわらず、一人にだけ、ほかの者たちにまさることが与えられたからである。
De qua forma episcoporum quaedam orta est distinctio, et magna ordinatione provisum, ne omnes sibi omnia vindicarent, sed essent in singulis provinciis singuli, quorum inter fratres haberetur prima sententia, et rursum quidam in majoribus urbibus constituti sollicitudinem ejus susciperent ampliorem, per quos ad unam beati Petri sedem universalis Ecclesiae cura conflueret, et nihil usquam a suo capite dissideret.
PL 8, 976Bこの範型から、司教たちのあいだにある種の区別が生じ、すべての者がすべてを我がものとしないよう、大いなる配慮によって備えられた。すなわち、それぞれの属州に一人ずつが置かれ、兄弟たちのあいだでその者の意見が第一とされること、また、さらにより大きな都市に置かれたある者たちが、そのより広い配慮〔ejus は各属州の第一の者とも教会とも取れる〕を引き受けること、そして彼らを通じて、普遍の教会の配慮が、祝福されたペトロのただ一つの座に流れ込み、何ものもその頭から離れることがないようにされた。
Qui ergo scit se quibusdam praepositum, non moleste ferat aliquem sibi esse praelatum, sed obedientiam quam exigit etiam ipse dependat. Nolite itaque errare, fratres mei dilectissimi. Doctrinis variis et extraneis nolite abduci (Hebr. XIII) .
PL 8, 976Cそれゆえ、自分が何人かの者の上に立てられていることを知る者は、誰かが自分の上に置かれることを不快に思ってはならない。むしろ、自らが求める服従を、自らもまた果たすべきである。誤るな、いとも愛する我が兄弟たちよ。「多様で異質な教えに、汝ら引き回されるな」(ヘブライ13)。
En instituta apostolorum et apostolicorum virorum canonesque habetis (Dist. II, Nolite errare) , his fruimini, his circumdamini, his delectamini, his armamini, ut his freti, circumdati, delectati, armati, contra cuncta inimicorum jacula persistere valeatis.
PL 8, 976C見よ、諸君は、使徒たちと使徒的な人々の制度と規定を持っている(Dist. II, Nolite errare)。これらを享受せよ、これらに囲まれよ、これらを喜べ、これらで武装せよ。そうしてこれらに拠り、囲まれ、喜び、武装して、敵たちのあらゆる投げ槍に対して持ちこたえられるようにせよ。
Satis enim indignum (Gelasius, ep. 9, c. 10) est quemquam vel pontificum, vel ordinum subsequentium, hanc regulam refutare, quam beati Petri sedem et sequi videat et docere.
PL 8, 976D実に、司教たち、あるいは後に続く位階の者たちの誰かが、祝福されたペトロの座が従い、かつ教えているのを自ら見ているこの規範を拒むことは、まったくもってふさわしくない(Gelasius, ep. 9, c. 10)。
Multum enim convenit, ut totum corpus Ecclesiae in hac sibimet observatione concordet, quae inde auctoritatem habet, ubi Dominus Ecclesiae totius posuit principatum, dicente Scriptura: Ordinate in me charitatem (Cant. II) .
PL 8, 976D教会全体の団体が、この遵守において互いに一致することは、大いにふさわしい。この遵守は、主が教会全体の首位を置いたその所から権威を得ているからである。聖書が言うとおりである。「私のうちに愛を整えよ」(雅歌2)。
Et iterum: Omnia cum ordine fiant (I Cor. XIV) . Iterumque Psalmista praedicante: Circumdate Sion, et complectimini eam, narrate in turribus ejus.
PL 8, 976Dまた、「すべては秩序をもってなされよ」(一コリント14)。また詩篇作者も宣べ伝えて言う。「シオンを巡り、これを抱き囲め。その塔の上で語れ。」
Ponite corda vestra, in virtute ejus, ut enarretis in progenies alteras, quoniam hic est Deus, Dominus (al. Deus) noster in aeternum, et ipse reget nos in saecula (Psalm. XLVII) .
PL 8, 977A「汝らの心を、その力のうちに置け。他の世代に語り伝えるためである。この方は神、永遠に我々の主(別本では神)であり、自ら我々を世々にわたって治めるからである」(詩篇47)。
Officii enim nostri consideratione non est nobis dissimulare, non est tacere libertas (al. liberum) , quibus major cunctis christianae religionis zelus incumbit, nec per taciturnitatem aut favere aut consentire videamur fratrum nocumentis.
PL 8, 977A我々の職務を顧みるとき、我々には見て見ぬふりをすることも、黙っている自由(別本では黙っていることは自由である)もない。キリスト教という宗教への熱意が、誰にもまして我々に課されているからである。沈黙によって、兄弟たちへの害を是認し、あるいは同意していると見られてはならない。
Data Kalendis Octobris, Feliciano et Maximiano (fort. Titianio) viris clarissimis consulibus (anno 337).
PL 8, 977A十月朔日に発せられた。いとも高名な人物であるフェリキアヌスとマクシミアヌス(あるいはティティアニウスか)が執政官であった年(337年)。
Documentum XXIII
第XXIII項PL 8, 977BDomino beatissimo et honorabili patri Julio, apostolicae sedis venerabili episcopo; Eusebius, Theognius, Theodorus, et Berinthus una cum reliquis fratribus et coepiscopis nostris, in Antiochia congregatis.
PL 8, 977Bいとも祝福された尊敬すべき父にして主君、使徒の座の尊ぶべき司教ユリウスへ。アンティオキアに集まった、エウセビオス、テオグニオス、テオドロス、ベリントス、および我々の残りの兄弟にして同僚司教たちより。
Licet circa omnes Romanam ecclesiam sciamus esse munificam, et apostolicam habere curam, et semper matrem existere pietatis, quamquam ab Oriente ad eam praedicatores (Hist. Trip. IV, 16, et Soz. III, 7) pietatis advenissent, tamen optaremus vos nobiscum concordare, et quos a communione suspendimus, a vobis esse suspensos: et quos in ordine confirmamus episcoporum, a vobis esse confirmandos: nec nos secundo loco habendos; cum ex his partibus ad vos usque dogmatizantes apostoli pervenerint.
PL 8, 977Bたとえ我々が、ローマの教会はすべての者に対して寛大であり、使徒的な配慮を抱き、つねに敬虔の母であることを知っており、また敬虔を宣べ伝える者たち(Hist. Trip. IV, 16, et Soz. III, 7)が東方からその教会に到来したのだとしても、それでも我々は、あなたが我々と一致し、我々が交わりから停止した者たちをあなたも停止し、我々が司教の位に確認する者たちをあなたも確認し、我々を二番目に置かないことを望むであろう。これらの地方から、教義を説く使徒たちがあなたの所にまで至ったのであるから。
Nec enim nos vestris resultavimus quamvis hoc agere potuissemus, quando Novatianus a Romana pulsus est ecclesia, quoniam (ut juxta vulgarem consuetudinem loquamur) inimicitias quaerit omnis qui vult recedere ab amico (Prov. XXVIII) .
PL 8, 977C我々は、そうすることもできたのに、ノウァティアヌスがローマの教会から追われたとき、あなたの側に反発しなかった。世の慣わしに従って言えば、「友から離れようとする者は誰でも、敵意を求める」(箴言28)からである。
Nec crimine carere potest, qui alterius excommunicatum, absque ejus licentia, a quo communione est privatus, in communionem susceperit, canonibus scilicet jubentibus, ut excommunicatus ab aliis, ab aliis non suscipiatur, viventibus illis a quibus communione privatus esse dignoscitur.
PL 8, 977C他の者が破門した者を、その者から交わりを奪った当人の許しなしに交わりに受け入れる者は、犯罪を免れえない。すなわち規定は、ある者たちによって破門された者は他の者たちに受け入れられてはならず、しかも彼を交わりから奪った者たちが存命のあいだはそうである、と命じているからである。
Nec solum in his nobis contumeliam irrogatis, sed etiam in his, quod concilia nostra dissolvitis, neque ea rata sinitis esse.
PL 8, 977Cあなたは、これらの点においてだけでなく、我々の教会会議を解消し、それを有効であるとしないことにおいても、我々に侮辱を加えている。
Sunt namque a nobis, et maxime a totius Orientis episcopis damnati, Athanasius Alexandrinus, Paulus Constantinopolitanus, Marcellus Ancyrae, Asclepius Gazae, Lucianusque Hadrianopolites, pro certis criminibus, quibus adversarii sunt apud nos inscripti, quae per praesentes hujus epistolae latores omnia sub certa relatione vestrae innotescere non omittimus sanctitati.
PL 8, 977C実際、アレクサンドリアのアタナシオス、コンスタンティノポリスのパウロス、アンキュラのマルケロス、ガザのアスクレピオス、ハドリアノポリスのルキアノスは、我々によって、とりわけ全東方の司教たちによって、確かな罪状のゆえに断罪された。その罪状によって、敵対者たちは我々のもとで告発されている。これらすべてを、この書簡の運び手たちを通じ、確かな報告のもとに、あなたの聖性にお知らせすることを、我々は怠らない。
Quibus agnitis; si nostris placitis magis quam eorum machinationibus assentire, et ordinatos episcopos (Hist. Trip. IV, 16) in damnatorum loco firmare eligitis, pacem vobiscum et communionem habere volumus: si vero aliter egeritis, et eis amplius, quam nobis assentire judicaveritis, contraria celebrabimus, et vobiscum deinceps nec congregari, nec vobis obedire, nec vobis vestrisque favere volumus, sed per nos, quidquid melius elegerimus, agere conabimur.
PL 8, 978Aこれらを知った上で、もしあなたが、彼らの策謀よりも我々の決定に同意し、断罪された者たちの代わりに叙階された司教たち(Hist. Trip. IV, 16)を確認することを選ぶなら、我々はあなたと平和と交わりを保つことを望む。しかしもしあなたがそうせず、我々よりも彼らに同意すべきだと判断するなら、我々は反対のことを行い、今後はあなたとともに集まることも、あなたに従うことも、あなたとあなたの側の者たちを支持することも望まず、我々自身の力で、より良いと選ぶことを何であれ行おうと努めるであろう。
Nam nullus est in hac parte terrarum aetatem habens, qui ignoret praedictorum molimina seductorum, propter eos enim multa sunt mala peracta, multa concilia diversis et asperis temporibus celebrata, multae seditiones, multae machinationes (seductiones), multa nobis opprobria illata, et alia multa quae enumerare perlongum est.
PL 8, 978B実際、この地方には、年齢に達した者で、前述の惑わす者たちの策動を知らぬ者はいない。彼らのゆえに多くの悪が行われ、さまざまな厳しい時代に多くの教会会議が開かれ、多くの騒擾、多くの策謀(惑わし)、我々に加えられた多くの恥辱、そのほか数え上げるには長すぎる多くのことがあった。
Nam si his consentire eligitis, tunc liquet quod nos perdere vultis, et non, ut pater filios, fovere.
PL 8, 978Bもしあなたがこの者たちに同意することを選ぶなら、あなたが我々を滅ぼそうと望んでおり、父が子らを慈しむようには慈しもうとしていないことは明白である。
Dicunt enim et affirmant tam cives istorum, quam etiam sacerdotes eorum, hos fovere vos velle homicidas (Athan. apol. II, et ad solit. Hil. in fragm.) , sacrorum templorum eversores, virginum stupratores, sacrorum librorum incensores, sacrorumque vasorum, ac caeterorum sacrorum ministeriorum fraudatores, officiorum neglectores, imperatorum infidos, gentis et patriae proditores, et inter sacerdotes maximam generantes discordiam, eo quod consubstantialitatis vocem, quae scripta non invenitur, in fidei doctrina posuissent.
PL 8, 978B実に、あの者たちの市民も、その司教たちも、あなたがこれらの者たちを庇護しようとしていると、言い、断言している。すなわち、殺人者(Athan. apol. II, et ad solit. Hil. in fragm.)、聖なる神殿の破壊者、童貞者たちの凌辱者、聖なる書物の焼却者、聖なる器やその他の聖なる奉仕の用具の詐取者、務めの怠り者、皇帝たちに不忠な者、民族と祖国の裏切り者、そして司教たちのあいだに最大の不和を生じさせる者たちを、である。それは、書かれているのが見出されない「同一実体」という語を、彼らが信仰の教えのうちに据えたからだという。
Quid plura enumerare necesse est, cum propter eos nobis et cunctis hujus regionis habitatoribus scientibus, tanta caedes hominum sit perpetrata, ut amplius quam mille homines sint prostrati?
PL 8, 978Cこれ以上何を数え上げる必要があろうか。彼らのゆえに、我々とこの地域のすべての住民が知るとおり、千人を超える人々が打ち倒されるほどの殺戮が行われたのであるから。
Talibus autem favere quid aliud est, quam sceleribus eorum consentire, cum sacra scriptura haec prohibeat, dicens: Non solum qui faciunt culpabiles existunt, sed etiam qui consentiunt facientibus (Rom. I) .
PL 8, 978Cこのような者たちを庇護することは、彼らの悪事に同意することでなくて何であろうか。聖書はこれを禁じて言う。「行う者たちだけが咎ある者となるのではなく、行う者たちに同意する者たちもまたそうである」(ローマ1)。
Talibus enim vos obsistere totis viribus oportet, ne involvamini in peccatis eorum, et excommunicationem eorum ne suscipiatis.
PL 8, 978C実に、あなたはこのような者たちに全力で立ち向かわねばならない。彼らの罪に巻き込まれぬように、また彼らの破門〔excommunicationem eorum は、彼らに科された破門とも、彼らが科す破門とも取れる〕を受け入れぬように。
Tales enim a vobis procul abjicite, ne propter animositatem talium hominum, infirmae animae et ignari populi, sacrilega dissentione dispereant. Itaque oportet (Martinus I, cons. 2 conc. Later.) vos improbis probe resistere.
PL 8, 978C実に、このような者たちをあなたから遠くへ投げ捨てよ。このような人々の敵意のゆえに、弱い魂と無知な民が、瀆聖的な不和によって滅びることのないように。それゆえ、(Martinus I, cons. 2 conc. Later.)あなたは邪な者たちに正しく抵抗せねばならない。
Quapropter si neglexeritis deturbare perversos, liquet quod eorum protegatis errorem. Nec vero caret scrupulo societatis occultae, qui manifeste (al. manifestis) facinoribus desinit obviare (Felix III, in ep. ad Acacium) .
PL 8, 979Aそれゆえ、もしあなたが邪な者たちを退けることを怠るなら、あなたが彼らの誤りを庇っていることは明白である。実際、悪行に明白に(別本では「明白な悪行に」)立ち向かうことをやめる者は、隠れた結託の疑念を免れない(Felix III, in ep. ad Acacium)。
Decet enim vos ad arguendam proterviam eorum linguam vestram exacuere, et velut venenosos a vobis repellere, ne eorum veneno vos vestrique in aliquo sauciemini.
PL 8, 979A実に、あなたにはふさわしいことである。彼らの横柄さを咎めるために自らの舌を研ぎ澄まし、彼らを毒をもつ者のようにあなたから退けることが。彼らの毒によって、あなたもあなたの側の者たちも、いかなる点でも傷つけられることのないように。
Igitur (Idem Martinus) sufficiunt nobis querimoniae contra eos delatae, quoniam derelinquet nos tempus, secundum quod ait Apostolus, si voluerimus omnium obloquentium oblatas contra eos producere querelas: maxime cum haec nobis sufficiant quae superius dicta sunt.
PL 8, 979Aかくして(Idem Martinus)、彼らに対して寄せられた訴えは、我々にとって十分である。使徒が言うとおり、彼らに対して差し出された、非難する者たちすべての訴えを持ち出そうとするなら、時間が我々を見捨てるであろうからであり、とりわけ、上に述べたことが我々には十分であるからである。
Nec nobis necesse est iterum eorum divulgare mala, cum ipsa per se prodeant, et maxime omnes orientales testes super eorum malis existant.
PL 8, 979Bまた、彼らの悪事をもう一度公にする必要も我々にはない。それらは自ずから明らかになり、とりわけ東方の者たちがみな、彼らの悪事についての証人として立っているからである。
In ore enim (juxta quod scriptum est) duorum vel trium testium stabit omne verbum (Matth. XVIII) : quanto magis in multitudine tantorum sacerdotum et populorum, abbatum vel monachorum, in scripto et sine scripto contra horum pravitatem nos quotidie vox acclamantium?
PL 8, 979B実に、(書かれているとおり)「二人か三人の証人の口によって、すべての言葉は確定される」(マタイ18)。まして、これほど多くの司教たちと民、修道院長たちや修道士たちの群れにおいて、書面によっても書面なしにも、これらの者の邪悪に対して日々我々に叫びかける声は、なおさら〔確かなこと〕ではないか。
Nos vero diu expectavimus eos per multam patientiam, ut crearent uvas, sed illi e contrario fecerunt labruscas.
PL 8, 979B我々は大いなる忍耐をもって長く彼らを待ち、彼らがぶどうを実らせるのを望んだが、彼らは逆に野ぶどうを実らせた。
Vos ergo non oportet de caetero negligere et differre tales, ne (quod absit) memoratis criminibus eorum submittamini (subdamini), irrationabiliter eos episcopos ponentes.
PL 8, 979Bそれゆえ、あなたは今後、このような者たちを放置し、先延ばしにしてはならない。(そうなってはならないが)あなたが、彼らを理由なく司教に据えて、前述の彼らの罪状に服する(従属する)ことのないようにするためである。
Ipsi enim, nisi cito corrigantur, juxta quod beatus apostolus protestatur, secundum duritiam eorum, et cor impoenitens, thesaurizant sibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera ejus (Rom. II) .
PL 8, 979B実に彼ら自身は、速やかに矯正されないなら、祝福された使徒が宣言するとおり、「彼らの頑なさと悔い改めない心のままに、怒りの日、神の正しい裁きが啓示される日に、自らのために怒りを積み上げる。神は各人に、その行いに従って報いる」(ローマ2)。
Qui corrigendi sunt, ne per temporalem delectationem (S. Greg.) , et per mendacia atque figmenta sua vobis assensum praebentibus, aeterna perdant praemia, quae per veram poenitentiam consequi potuerunt, Nec haec, quae praedicta sunt, solummodo Athanasio et sequacibus ejus irrogamus, sed etiam quod contra regulam egerit, quam nos decreveramus, quia non decreto communis concilii (Trip. hist. IV, 9 et 16, X, 17, ex Socr. et Soz.) episcoporum recepit sacerdotium, sed sibimet arrogando ecclesiam fuisset ingressus, et in sede resedisset, cum dudum decretum fuisset, nullum a pauciore numero restitui debere, quam depositum fuisse constaret.
PL 8, 979C彼らは矯正されねばならない。それは、あなたが彼らに同意を与えているあいだに〔qui の先行詞と与格 vobis の関係は定かでない。意味に従って訳した〕、一時の快楽(S. Greg.)と、彼ら自身の偽りと作り話によって、まことの悔い改めによって得られたはずの永遠の報いを失うことのないためである。以上に述べたことを、我々はアタナシオスとその追随者にのみ帰するのではない。彼がまた、我々が定めていた規範に反して行動したことをも帰する。すなわち、彼は司教たちの共通の教会会議の決定(Trip. hist. IV, 9 et 16, X, 17, ex Socr. et Soz.)によって司教職を受けたのではなく、自ら僭越にも教会に入り込み、その座に再び就いたのであり、しかも、廃位されたと確認された者を、その廃位を行った者たちより少ない数の者〔a pauciore numero quam depositum fuisse constaret は語が脱落しているらしく、「廃位を行った者たちより」と補った〕が復位してはならないと、かねてより決定されていたのである。
Deinde, quoniam ejus adventu sit turba generata, plurimique seditione sint mortui, et non solum haec per eum et propter eum sunt peracta, sed etiam quidam jam a dicto Athanasio caesi, judicibus dicuntur esse contraditi.
PL 8, 980A次に、彼の到来によって騒乱が生じ、多くの者が暴動で死んだことがある。しかもこれらのことが彼によって、彼のゆえに行われたのみならず、すでに一部の者は、前述のアタナシオスに打たれたうえで、裁き手たちに引き渡されたと言われている。
Haec et alia innumerabilia sunt ab eo suisque sequacibus impudenter perpetrata, quos excommunicatos, communioni (ut audivimus) contra regulam in contumeliam omnium orientalium sociastis.
PL 8, 980Aこれらと、ほかの数え切れぬことが、彼とその追随者たちによって恥知らずにも行われた。その破門された者たちを、あなたは、聞いたところでは、規範に反して、東方の者たちすべてへの侮辱として、交わりに加えたのである。
Praefato itaque debitae salutationis (Ep. Africanorum ad Coelestinum I papam) officio propter beati Petri honorem impenso, postulamus, ut deinceps ad vestras hinc venientes aures non tam facile admittatis, neque a nobis excommunicatos ultra velitis excipere, ne canonum transgressores inveniamini, sed magis salva fraterna charitate, erratum hoc in posterum minime patiamini.
PL 8, 980Aそこで、祝福されたペトロの栄誉のゆえに、なすべき前述の挨拶の務め(Ep. Africanorum ad Coelestinum I papam)を果たしたうえで、我々は願う。今後、ここからあなたの耳に届く者たちを、それほど容易に受け入れないこと、我々に破門された者たちをこれ以上受け入れようとしないこと。あなたが規定の違反者と見なされぬように、むしろ兄弟の愛を損なわぬまま、この誤りを今後は決して許さぬように。
Et subscriptio: Orantem (Ep. Tarracon, ad Hilarum papam) pro nobis apostolatum vestrum Dominus aevo custodiat longiore, beatissime pater. Amen.
PL 8, 980Bまた署名にいう。(Ep. Tarracon, ad Hilarum papam)我々のために祈っているあなたの使徒職を、主がより長い寿命のあいだ守るように。いとも祝福された父よ。アーメン。
Documentum XXIV, Prooemium
第XXIV項 冒頭PL 8, 980BJulius sanctae Romanae et apostolicae ecclesiae episcopus Eusebio, Theognio, Theodoro, Berintho (Leg. Theodoro Perinthio), et caeteris orientalibus episcopis.
PL 8, 980Bユリウス、聖なるローマの使徒の教会の司教より、エウセビオス、テオグニオス、テオドロス、ベリントス(「ペリントスのテオドロス」と読め)、その他の東方の司教たちへ。
Decuerat vos adversus sanctam romanam ecclesiam et apostolicam limate, et non ironice loqui (Hist. Trip. III, 7) quoniam et ipse Dominus noster Jesus Christus eam decenter allocutus ait: Tu es, inquit, Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam, et tibi dabo claves regni coelorum (Matth. XVI) .
PL 8, 981D諸君は、聖なるローマの使徒の教会に対して、洗練された言い方で、皮肉を交えずに語るべきであった(Hist. Trip. III, 7)。我々の主イエス・キリスト自身も、この教会にふさわしく語りかけて、こう言ったからである。「汝はペトロである」と彼は言う、「私はこの岩の上に私の教会を建てる。冥界の門もこれに打ち勝つことはない。そして、汝に天の王国の鍵を与える」(マタイ16)。
Habet enim potestatem, singulari privilegio sibi concessam, aperire et claudere januas regni coelestis, quibus voluerit.
PL 8, 981D実際、この教会は、特別の特権によって自らに与えられた権力により、望む者たちに対して天の王国の門を開き、また閉ざすことができる。
Nam si ei detrahere (quae Domini ore sacrata atque desuper exaltata est) non renuistis (al. timuistis) , nec mirum si fratribus injurias irrogare minime cessatis. Unde jam silentio non reguntur quae vestro in concilio turbulenter atque cum tempestate decreta sunt.
PL 8, 981Dもし諸君が、この教会(主の口によって聖別され、上から高められた教会)を誹ることを拒まなかった(別本では、恐れなかった)のなら、兄弟たちに不正を加えることをやめないのも、何の不思議もない。それゆえ、諸君の教会会議で騒然と、嵐のように決められたことは、もはや沈黙によって収めておくことはできない。
Apparet enim quoniam tumultuosa quadam indisciplinatione veritas est oppressa: vobis quippe inconsiderantibus quae placent Deo, propter jurgia quae contra proximos vestros habetis, et vota nostra inevincibilia esse contenditis.
PL 8, 982A実際、ある種の騒然とした無規律によって真理が抑えつけられたことは明らかである。諸君は、神に喜ばれることを少しも考えず、隣人に対して抱いている争いのために、我々の願いまでも叶わぬもの〔inevincibilia は稀な語形で、読みは定かでない。evincere の否定と見て「叶わぬ」と取った〕にしようと争っているのだから。
Sed erit opus divinae providentiae, quatenus e contrario aperte deprehensa possint (al. et haec contentio aperte deprehensa possit) evacuari, et quidquid illic convenientes, sine qualibet gratia, odio aut inimicitiarum causa gessistis, funditus repelli.
PL 8, 982Aしかし、神の摂理のはたらきによって、これに反して明白に暴かれたことが(別本では、この争いが明白に暴かれて)無効にされ、また、諸君がそこに集まって、いかなる好意もなく、憎しみと敵意のゆえに行ったことが、根底から退けられることになるであろう。
Quapropter cum omni festinatione vos omnes ad hujus sanctae sedis reverentiam volo concurrere, quatenus gestorum apud vos integritatem per vosipsos possitis ostendere.
PL 8, 982Aそれゆえ私は、諸君すべてが、この聖なる座への敬意のもとに、急いで集まることを望む。諸君のもとで行われたことの全き正しさを、諸君自身によって示せるようにするためである。
Nam nec dubitare vos credo Athanasium sacrae legis doctorem non solum a nobis, sed etiam a Nicaena synodo verae fidei cultorem esse comprobatum, qui defuncto Alexandro mirabili sene, qui Arii prostraverat blasphemias post quinque menses Nicaeni concilii Alexandrinorum ecclesiae suscepit praesulatum: adversus quem ejusque sectatores multa mendacia texentes, et nudas valde calumnias quasi veras accusationes componentes, nobis multorum malorum eum causam et caput esse perhibuistis, et non solum apud Aegyptum, sed etiam apud Palaestinam et Phoenicen, vicinasque gentes, scriptis vestris illum perturbatorem esse significastis.
PL 8, 982A実際、聖なる律法の教師アタナシオスが、我々によってのみならず、ニカイア教会会議によっても、真の信仰を奉じる者であると認められたことを、諸君も疑ってはいないと私は思う。彼は、アレイオスの冒瀆の言を打ち倒した驚嘆すべき老人アレクサンドロスが亡くなったのち、ニカイア教会会議から五か月後に、アレクサンドリアの教会の司教職を引き継いだ。この者とその追随者に対して、諸君は多くの偽りを織り上げ、あからさまな中傷を真の告発であるかのように仕立て、彼が多くの悪の原因であり首謀者であると我々に申し立て、エジプトのみならず、パレスティナとフェニキア、近隣の諸国民にも、諸君の書簡によって、彼が撹乱者であると知らせた。
Qua de re ecclesiasticam sequentes regulam, vos et illos Romae regulariter ad judicium die statuta, non sub Augusto temporis spatio (ut excusatio locum non inveniat) litteris et apocrisiariis evocavimus: illique, vocatione suscepta, ad diem praestitutum venere, sed vos, ne vestris mendaciis caperemini, vestraque calumnia enudaretur, venire distulistis.
PL 8, 982Bそのため、教会の規範に従い、我々は諸君と彼らを、定めた日に、規範に従ってローマで裁きを受けるよう、書簡と使節によって召喚した。その期間は短くなかった〔底本は Augusto。angusto と読む〕(言い逃れの余地がないようにするためである)。彼らは召喚を受けて、指定された日に来たが、諸君は、自らの偽りに捕らえられぬよう、また自らの中傷が暴かれぬよう、来ることを引き延ばした。
Nec his machinationibus solummodo contenti estis, sed etiam videntes oves pastoribus desolatas, lupos pro pastoribus super eas posuistis.
PL 8, 982C諸君はこれらの企てで満足することなく、羊たちが牧者を失っているのを見て、牧者の代わりに狼たちをその上に据えた。
Decuerat ergo, ut ad regularem veniretis convocationem, qualiter de his et de aliis vestris praesumptionibus veram redderetis rationem, quoniam occurreret veritas (Coel. ep. 1 ad Gallos) , si falsitas displiceret et nullus dubitat quod ita judicium (Bonif. ep. 2 ad Gallos) , nocens subterfugit, quemadmodum qui est innocens ut absolvatur requirit.
PL 8, 982Cそれゆえ諸君は、これらのことと諸君の他の僭越について真の弁明をするために、規範に従う召集に来るべきであった。偽りが気に入らないのであれば、真理が進み出たはずだからである(Coel. ep. 1 ad Gallos)。また、無実の者が無罪放免されるために裁きを求めるのと同じように、犯罪者は裁きを逃れるものであることを、疑う者はいない(Bonif. ep. 2 ad Gallos)。
Nec suspicione caret qui alium calumniis derogat falsa dixisse, cum ipse ad judicium, ut probet quae intulit, evocatus venire distulerit.
PL 8, 982C他人を中傷して貶める者が、自分の申し立てたことを証明するために裁きに召喚されながら、来ることを引き延ばしたのであれば、その者は偽りを言ったという疑いを免れない。
Vellem enim vos magis ad jam dictam canonicam convenire vocationem, ut coram universali concilio redderetis rationem, cur synodum ad statum ecclesiarum et fratrum in (Trip. IV 9, et Socr. II, 8) Anthiochia subvertendum, et Nicaeni magni concilii destructionem fecistis, aut cur nobis inconsultis episcopos in eam convocastis, ad quam nec Maximus Hierosolymitanus venit, nec nostra interfuit legatio, canonibus quippe in (Ejusdem IV, 19) Nicaena synodo jubentibus, non debere praeter sententiam Romani pontificis ullo modo concilia celebrari, nec episcopos damnari: aut cur in praedictorum loco fratrum alios adulteros posuistis, antequam penes nos aut apocrisiarios nostros eorum causa canonice esset examinata, finemque perciperet rectum.
PL 8, 982D私はむしろ、諸君が、すでに述べた規定に沿った召喚に応じて来て、全体教会会議の前で弁明することを望んだ。すなわち、諸教会と兄弟たちの状態を覆すために、アンティオキアで(Trip. IV 9, et Socr. II, 8)教会会議を開き、偉大なニカイア教会会議の破壊を行ったのはなぜか。あるいは、我々に諮ることなく、司教たちをそこに召集したのはなぜか。その教会会議にはエルサレムのマクシモスも来ず、我々の使節団も同席しなかった。ニカイア教会会議で(Ejusdem IV, 19)、規定は、ローマ教皇の判断なしには、いかなる仕方でも教会会議を開いてはならず、司教たちを断罪してもならないと命じているのである。あるいはまた、先述の兄弟たちの代わりに、別の姦通者たちを据えたのはなぜか。彼らの訴訟が、我々または我々の使節たちのもとで規定に従って審理され、正しい終結に至る前にである。
Isti enim qui ad memoratam regulariter venere vocationem, videntes vos a praedictis subtrahere calumniis, multa adversus vos lacrymabilia et doloribus plena referunt, accusantes vos, et dicentes, multa se importabilia (intolerabilia) a vobis esse passos.
PL 8, 983A実際、規範に従って先述の召喚に来た者たちは、諸君が先述の中傷から身を引こうとするのを見て、諸君に対する、涙を誘う、苦痛に満ちた多くのことを報告している。彼らは諸君を告発し、諸君から多くの担いきれぬ(耐えがたい)ことを蒙ったと言っている。
Vobis ergo refugientibus venire, illisque perseverantibus in vera ratione, suasque calumnias reclamantibus, super quibus et Aegyptiorum episcopi (Trip. IV, 19; et Socr. II, 17) litteris nobis missis protestantur suis, falsa esse quae contra Athanasium suosque sectatores machinantur, cunctaque Arianorum machinata (fort. machinamenta) blasphemiis et talibus plena figmentis, liquet eos esse (Trip. IV, 15, ex Soz. III, 7) , inculpabiles vosque culpabiles: quia si de vera confideretis innocentia, nullo modo a jam dicta vos canonica subtraheretis evocatione, quae non subito, sed spatiose denuntiata est: sed omni subducta apologia, absque tardatione venire, et causas reddere festinaretis.
PL 8, 983A諸君が来ることを避け、彼らが真の理にとどまって自らに対する中傷に異議を唱え続けており、これらの点について、エジプトの司教たちも(Trip. IV, 19; et Socr. II, 17)、自らの書簡を我々に送って、アタナシオスとその追随者に対して企てられていることは偽りであり、アレイオス派のあらゆる企み(あるいは「企みごと」か)は冒瀆とそのような作り事に満ちていると証言しているのであるから、彼らが咎なき者であり(Trip. IV, 15, ex Soz. III, 7)、諸君が咎ある者であることは明らかである。なぜなら、諸君が真の無実に自信があるなら、既述の規定に沿った召喚から決して身を引かなかったはずだからである。この召喚は突然ではなく、余裕をもって通告された。むしろ諸君は、いっさいの弁解を取り去り、遅滞なく来て、訴訟について釈明することを急いだはずである。
Quibus ita gestis, scripsi (Trip. IV, 9) vobis, et omnibus qui in Antiochiam contra apostolicam canonicamque regulam, nobis inconsultis, fueratis congregati, arguens vos primum de injuriis litterarum, deinde cur Athanasium suosque consectatores ad vestrum concilium convocassetis, canonibus scilicet praecipientibus, nihil extra Romanum decerni pontificem, cui haec et majora ecclesiarum negotia, tam ab ipso Domino, quam ab omnibus universorum conciliorum fratribus, speciali (ut jam dictum est) privilegio contradita sunt.
PL 8, 983Bこうしたことが行われたのち、私は(Trip. IV, 9)、諸君と、我々に諮ることなく、使徒の規範と規定に反してアンティオキアに集まっていたすべての者に書き送った。第一に書簡による不正を咎め、次に、なぜアタナシオスとその追随者たちを諸君の教会会議に召喚したのかを咎めた。規定が、ローマ教皇を除いて何ごとも決められてはならないと命じているからである。この教皇には、これらの事柄も、それ以上の諸教会の事柄も、主自身により、またあらゆる教会会議のすべての兄弟たちにより、(すでに述べたとおり)特別の特権によって委ねられている。
Vobis vero refugientibus, et, ad concilium toties convocatis, adeste nolentibus, illis quoque in sua reclamatione et justa ratione persistentibus, vestraque cognoscentes crimina, et illorum justam examinantes rationem, omnesque eos Nicaeno concilio comperientes et nostris apostolicis jussionibus obtemperantes, visum est nobis ac universo concilio, ut nos divinis praeceptis et apostolicis monitis (S. Leo, ep. 4) informati, qui pro omnium ecclesiarum statu impigro vigilare debemus affectu, si quidquam reprehensioni usquam invenitur obnoxium celeri sollicitudine ab ignorantiae imperitia aut a praesumptionis usurpatione revocemus.
PL 8, 983Cしかるに、諸君は逃げ、幾度も教会会議に召集されながら出席しようとせず、彼らのほうは自らの異議と正しい理にとどまっていた。そこで我々は、諸君の犯罪を知り、彼らの正しい理を吟味し、彼らがみなニカイア教会会議に適い、我々の使徒的な命令に従っていることを確かめたので、我々と全体教会会議に、次のことが良しとされた。すなわち、神の教えと使徒の勧告(S. Leo, ep. 4)に導かれ、すべての教会の状態のために倦まざる情熱をもって見張らねばならない我々は、咎めに値するものがどこかに見いだされるなら、速やかな配慮をもって、無知による未熟さから、あるいは僭越による横取りから、連れ戻す、ということである。
Documentum XXIV, Caput I
第XXIV項 第I章PL 8, 983DHis taliter consideratis atque discretis, tamquam (Trip. IV, 15) omnium curam gerentes, propter sedis propriae dignitatem, suscepimus eos in communionem singulisque cum suis, auctoritate hujus sanctae sedi, rebus, proprias reddidimus ecclesias, quoniam huic sanctae sedi propter pravorum hominum insidias, ipso Domino instituente, et sanctis apostolis, eorumque successoribus per singula concilia roborantibus, hoc semper licuit, licebitque, Domino auxiliante, in perpetuum.
PL 8, 983Dこれらのことをこのように考察し、見分けたうえで、我々は、すべての者への配慮を担う者として(Trip. IV, 15)、自らの座の尊厳のゆえに、彼らを交わりに迎え入れ、それぞれの者に、この聖なる座の権威によって、それぞれの持ち物とともに、それぞれの教会を返した。なぜなら、悪しき者たちの謀略に対して、主自身の制定により、また聖なる使徒たちとその後継者たちが諸教会会議ごとに強めてきたことにより、この聖なる座には、これがつねに許されてきたし、主の助けにより、永遠に許されるであろうからである。
Unde, qui se scit aliis esse (S. Leo, ep. 84) praepositum, non moleste ferat aliquem sibi esse praelatum: sed obtemperantiam, quam ab aliis requirit, gratis et ipse dependat.
PL 8, 984Aそれゆえ、自分が他の者たちの上に立てられていることを知る者は、誰かが自分の上に置かれることを不快に思ってはならない。むしろ、他の者たちに求める服従を、自らもまた進んで果たすべきである(S. Leo, ep. 84)。
Quapropter increpando vobis scribo (Eadem Trip., ibid.) , quia non recte tractastis viros inculpatos, et a nobis minime examinatos, de suis ecclesiis communione privatos pellentes, et ecclesiasticae disciplinae injuriam irrogantes constitutumque Nicaeni concilii minime servantes, talia indisciplinate agere non formidastis.
PL 8, 984Aそれゆえ私は諸君を咎めて書き送る(Eadem Trip., ibid.)。諸君は、咎なき者たち、しかも我々によって全く審理されていない者たちを、正しく扱わなかった。彼らを交わりから除いて自らの教会から追い出し、教会の規律に不正を加え、ニカイア教会会議の定めをまったく守らず、そのような無規律を行うことを恐れなかった。
Idcirco quoniam dudum venire vocati renuistis, modo ad certum diem, id est quinto decimo kalendas Novembris, vos iterum regulariter literis missisque evocamus, ut coram vostis ostendamus nos justam in eos protulisse sententiam, et de caetero non talia esse passuros.
PL 8, 984Bそれゆえ、諸君は以前に召喚されて来ることを拒んだのであるから、今や定めた日、すなわち十一月朔日の前の十五日目に、諸君を再び規範に従って、書簡と使者によって召喚する。それは、諸君の面前で〔底本は vostis。vobis と読む〕、我々が彼らについて正しい判決を下したこと、また我々が今後このようなことを許さないであろうことを示すためである。
Est etenim in antiquis Ecclesiae statutis decretum, ut aliena qui invadit, non exeat impunitus, sed cum multiplicatione restituat. Unde et in Evangelio scriptum est: Quod si aliquid (Vulg. quid aliquem) de fraudavi, reddo quadruplum (Luc, XIX) .
PL 8, 984B実際、教会の古い定めに、他人のものを侵す者は罰を免れず、何倍にもして返さなければならないと決められている。それゆえ福音書にもこう書かれている。「もし私が何か(ウルガタでは、誰かから何か)をだまし取った〔底本は de fraudavi。defraudavi と読む〕なら、私は四倍にして返す」(ルカ19)。
In lege quoque cautum est: Maledictus omnis qui transfert terminos proximi sui. Et dicet omnis populus: Amen (Deut., XXVII) . Quare miror vos tam audaces esse, et tam impudenter egisse, et terminos ac jura beati Petri apostolorum principis invasisse.
PL 8, 984B律法にもこう定められている。「己の隣人の境界を移す者はみな呪われる。すべての民は言うであろう、アーメンと」(申命記27)。それゆえ私は、諸君がこれほど大胆で、これほど恥知らずにふるまい、使徒たちの長である祝福されたペトロの境界と権利を侵したことに驚く。
Sui enim (ut paulo superius comprobatum est) juris erat, ut absque ejus sanctae sedis auctoritate, nullus deberet aut concilia (Socr. et Soz. alias citati) celebrare aut episcopos ad synodum convocare, vel damnare eos, aut propriis pellere sedibus, aut alios in eorum loco ordinare, quae omnia vos temerare non timuistis.
PL 8, 984C実際、(少し前に証明されたとおり)この聖なる座の権威なしには、誰も、教会会議を開いたり(Socr. et Soz. alias citati)、司教たちを教会会議に召集したり、彼らを断罪したり、自らの座から追い出したり、彼らの代わりに他の者を叙階したりしてはならないというのは、この座に固有の権利であった。諸君は、これらすべてを冒すことを恐れなかった。
Quid ergo est aliud talis praesumptio, nisi quod apostolorum eorumque successorum decreta transgredi, et maledictionem superius comprehensam, in lege scilicet cautam, quam omnis populus uno ore consonaque responsione per Amen, id est, fiat, confirmavit, suscipere non timuistis?
PL 8, 984Cでは、そのような僭越とは、使徒たちとその後継者たちの教令を踏み越え、また、先に述べた呪い——律法に定められ、すべての民が一つの口で唱和した応答によって「アーメン」すなわち「そうなれ」と確認した呪い——を身に招くことを恐れなかった、ということ以外の何であろうか。
Nam (ut reor) talibus transgressionum funiculis constricti, nostrum, ne vestra proderentur flagitia, examen declinastis, et ad supradictam vocationem venire distulistis.
PL 8, 984C実際、思うに、諸君は、そのような違反の綱に縛られており、諸君の恥ずべき行いが露見しないよう、我々の審理を避け、既述の召喚に来ることを引き延ばしたのである。
Sane manifestum est suum eos confiteri (Bonf., ep. 2) crimen, qui toties evocati, absque inevitabili causa venire distulerunt, et purgandi se voluntate non utuntur. Nam si de vestris dictis confideretis, etiam in faciem (Trip.
PL 8, 984D幾度も召喚されながら、避けがたい理由もなく来ることを引き延ばし、身の潔白を晴らす意志を用いない者たちが、自らの犯罪を自白していることは明白である(Bonf., ep. 2)。実際、諸君が自らの言い分に自信があるなら、面と向かってでさえ(Trip.
IV, 24, ex Theod., II, 8, referente synodicam conc. Sard.) probare non distulissetis. Tales insidiatores spiritu praevidentes sancti Patres in Nicaea congregati, leges statuerunt (Eadem IV, 14, ex Socr. I, 22) , quas nos canones appellamus, ne facile probi ab improbis damnarentur, ex quibus nonnullas sententias his inseri judicavimus, ut tantorum Patrum auctoritate nostra roboraretur epistola, atque omnes orientales, sive reliquarum partium episcopi haec audientes, in tantam foveam non incidant, ne damnationem a patribus decretam percipiant.
PL 8, 984DIV, 24, ex Theod., II, 8, referente synodicam conc. Sard.)、証明することを引き延ばさなかったはずである。ニカイアに集まった聖なる父たちは、そのような謀略者たちを霊によって予見し、法を定めた(Eadem IV, 14, ex Socr. I, 22)。それを我々は規定と呼ぶ。それは、善良な者たちが悪しき者たちによって安易に断罪されないためである。我々は、それらのうちからいくつかの条項をここに挿入することにした。これほど多くの父たちの権威によって我々の書簡が強められ、東方のすべての司教も、その他の地域の司教も、これを聞いて、これほど深い穴に落ちず、父たちによって定められた断罪を受けないためである。
Sequuntur enim haec ex praedicto concilio Nicaeno capitula, id est, 18, 19, 21, 23, 26, 27, 28, 33, 41, 45 et 47 et 49 (al. 48) ac 51, 52, 53, 54, 55, 57, 58, 59, 60, 61, 63, 66 (al. 67) .
PL 8, 985A実際、先述のニカイア教会会議からの次の条が続く。すなわち、18、19、21、23、26、27、28、33、41、45、47、49(別本では48)、51、52、53、54、55、57、58、59、60、61、63、66(別本では67)である。
Documentum XXIV, Caput II
第XXIV項 第II章PL 8, 985AUt omnes episcopi (2, qu. 6, Omnes episcopi) qui in quibusdam gravioribus pulsantur vel criminantur causis, quoties necesse fuerit, libere apostolicam appellent sedem (Conc. Sard. c. 7) , atque ad eam quasi ad matrem confugiant, ut ab ea (sicut semper fuit) pie fulciantur, defendantur, et liberentur.
PL 8, 985Aすべての司教は(2, qu. 6, Omnes episcopi)、何らかのより重い訴訟で告訴され、または罪状を言い立てられるなら、必要なときはいつでも、自由に使徒の座へ上訴してよい(Conc. Sard. c. 7)。そして、母のもとへ逃れるようにその座へ逃れ、(つねにそうであったように)その座によって敬虔に支えられ、守られ、解放されてよい。
Cujus dispositioni omnes majores ecclesiasticas causas, et episcoporum judicia, antiqua apostolorum eorumque successorum atque canonum auctoritas reservavit. Quoniam culpantur episcopi qui aliter erga fratres egerint, quam ejusdem sedis papae fieri placuerit.
PL 8, 985A使徒たちとその後継者たち、また規定の古い権威は、すべてのより大きな教会の訴訟と司教たちの裁きを、その座の取り計らいに留保した。同じ座の教皇が行うよう定めたのと異なる仕方で兄弟たちに対して行った司教たちは、責められる。
Documentum XXIV, Caput III
第XXIV項 第III章PL 8, 985BPlacuit (3 qu. 6, Accusatus Conc.) , ut accusatus vel judicatus a comprovincialibus in aliqua causa episcopus licenter (Sard., c. 4, 5 et 17) appellet, et adeat apostolicae sedis pontificem, qui aut per se, aut per vicarios suos, ejus retractari negotium procuret.
PL 8, 985B定められた(3 qu. 6, Accusatus Conc.)。同じ属州の司教たちによって、何らかの訴訟において告発され、または裁かれた司教は、自由に上訴し(Sard., c. 4, 5 et 17)、使徒の座の教皇のもとへ赴いてよい。その教皇は、自ら、または自らの代理人たちを通じて、その件が再審理されるよう取り計らう。
Et dum iterato judicio pontifex causam suam audit, nullus alius in ejus loco ponatur aut ordinetur episcopus, quoniam quamquam a comprovincialibus episcopis accusati causam pontificis scrutari liceat, non tamen definiri, inconsulto Romano pontifice, permissum est, cum beato Petro apostolo, et non ab alio quam ab ipso dictum sit Domino: Quaecumque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelis: et quaecumque solveris super terram, erunt soluta et in coelis (Matth., XVI) .
PL 8, 985Bそして、再度の裁きにおいてその司教が自らの訴訟の審理を受けている間は、その者の代わりに他の司教が立てられたり叙階されたりしてはならない。というのは、同じ属州の司教たちが、告発された司教の訴訟を調べることは許されるにしても、ローマ教皇に諮らずに決着をつけることは許されていないからである。祝福された使徒ペトロに、ほかならぬ主自身によって、こう言われているのである。「汝が地上で縛るものは何であれ、天でも縛られる。汝が地上で解くものは何であれ、天でも解かれる」(マタイ16)。
Documentum XXIV, Caput IV
第XXIV項 第IV章PL 8, 985CSi quis putaverit (2 qu. 6: Si quis putaverit) se a proprio metropolitano (conc. Calch., 9 et 17; Hadr., col. 6, 18, 26) gravari, apud primatem dioeceseos, aut penes universalis apostolicae ecclesiae papam, judicetur.
PL 8, 985Cもし誰かが、自らの首都司教によって不当に圧迫されていると考えるなら(2 qu. 6: Si quis putaverit)(conc. Calch., 9 et 17; Hadr., col. 6, 18, 26)、その者は、教区の首位司教のもと、または普遍の使徒の教会の教皇のもとで裁かれるべきである。
Documentum XXIV, Caput V
第XXIV項 第V章PL 8, 985CAccusatores et accusationes (3 qu. 5: Accusatores) , quas leges saeculi non adiciscunt (Hadr., II ex c. 2 conc. VII Carth.), et nos unanimiter submovemus.
PL 8, 985C告発者と告発は(3 qu. 5: Accusatores)、世の法律が認めないものであり〔底本は adiciscunt。adsciscunt と読む〕(Hadr., II ex c. 2 conc. VII Carth.)、我々もまた一致して退ける。
Nec fiat in districta probatione impietas, cum recta sit judicii in electione sententia (Ennodius, ep. 18, lib. I) .
PL 8, 985D厳しい立証において不敬が生じてはならない。裁きの選択における判断〔in districta probatione impietas と in electione sententia は意味が取りにくく、ほぼ逐語的に訳した〕は正しくなければならないからである(Ennodius, ep. 18, lib. I)。
Documentum XXIV, Caput VI
第XXIV項 第VI章PL 8, 985DNullus episcopus alterius parochianum praesumat retinere, aut ordinare absque ejus episcopi voluntate, vel judicare (Hadr. 16) , salva tamen in omnibus apostolica auctoritate: quia sicut irrita erit ejus ordinatio, ita et dijudicatio: quoniam censemus nullum (Annianus, in const. unicam tit. 16, lib. IV cod.
PL 8, 985Dいかなる司教も、他の司教の教区民を、その司教の意志なしに、引き留めたり、叙階したり、裁いたりしてはならない(Hadr. 16)。ただし、あらゆる点で使徒の権威は損なわれない。その者の叙階が無効であるのと同様に、その者の裁定もまた無効だからである。なぜなら、我々は、誰も(Annianus, in const. unicam tit. 16, lib. IV cod.
Theod.) alterius judicis nisi sui sententia teneri. Nam qui eum ordinare non potuit, nec judicare ullatenus poterit.
PL 8, 985DTheod.)、自らの裁き手の判決以外の、他の裁き手の判決によっては拘束されないと定めるからである。実際、その者を叙階することができなかった者は、裁くこともまったくできないであろう。
Documentum XXIV, Caput VII
第XXIV項 第VII章PL 8, 986ASi quis erga episcopum (2, qu. 7: Si quis erga, et in decret. Alex pap.) , vel actores ecclesiae, se proprium habere crediderit negotium, non prius adeat judices, quam ad eos recurrat charitatis studio (Hadr. II, ex c. 17 conc. V Aurel.) , ut familiari colloquio commoniti, ea sanare debeant quae in querimoniam deducuntur. Quod si aliter egerit, communione privetur.
PL 8, 986Aもし誰かが、司教または教会の管理人たちに対して、自らに固有の訴えがあると考えるなら(2, qu. 7: Si quis erga, et in decret. Alex pap.)、愛の熱意をもって彼らのもとにまず赴いてからでなければ、裁き手のもとへ行ってはならない(Hadr. II, ex c. 17 conc. V Aurel.)。それは、親しい語らいによって諭された彼らが、苦情の対象とされていることを正すべきだからである。そうしなければ、その者は交わりから除かれる。
Documentum XXIV, Caput VIII
第XXIV項 第VIII章PL 8, 986ANemo (2, q. 2: Nullus potest convocari) pontificum deinceps aliquem episcopum suis expoliatum rebus, aut a sede pulsum, excommunicare aut judicare praesumat; quia non est privilegium quo possit spoliari jam nudatus (Ex syn. V Rom., sub Symmacho) .
PL 8, 986A今後、司教たちの誰も(2, q. 2: Nullus potest convocari)、財産を奪われた司教、または座から追われた司教を、破門したり裁いたりしてはならない。すでに裸にされた者から奪いうるような特権はないからである(Ex syn. V Rom., sub Symmacho)。
Documentum XXIV, Caput IX
第XXIV項 第IX章PL 8, 986BPari tenore decernimus, non credi accusatori (Anianus in const. IX, et XIII, tit. 39, lib. XI, cod. Theod.) , qui absente adversario causam suggerit ante utriusque partis discussionem. Nec accusatores vel testes suscipi, qui non sunt idonei.
PL 8, 986B同じ趣旨で我々は、相手方が不在のうちに、双方の審理に先立って訴訟を申し立てる告発者は、信用されてはならないと定める(Anianus in const. IX, et XIII, tit. 39, lib. XI, cod. Theod.)。また、適格でない告発者や証人が受け入れられてはならない。
Documentum XXIV, Caput X
第XXIV項 第X章PL 8, 986BPlacuit (6, qu. 1: Sacer. qui) , ut si accusatus vel damnatus episcopus appellaverit Romanum pontificem (Hadr., 21, ex c. 7 Sardicensi) , id statuendum, quod ipse juste censuerit.
PL 8, 986B定められた(6, qu. 1: Sacer. qui)。告発された、または断罪された司教がローマ教皇に上訴した場合(Hadr., 21, ex c. 7 Sardicensi)、教皇自身が正当に判断したところが決定されなければならない。
Et omnes qui adversus (Ex Proclo ad Domnum) patres armantur, infames esse censemus: neque eos, qui cum inimicis morantur (sent. 1 tit. 15 libri V Pauli) , ad accusationem vel ad testimonium recipiendos.
PL 8, 986Bまた、父たちに対して(Ex Proclo ad Domnum)武装する者はみな、汚名ある者であると我々は定める。敵のもとに身を寄せている者たちも(sent. 1 tit. 15 libri V Pauli)、告発にも証言にも受け入れられてはならない。
Documentum XXIV, Caput XI
第XXIV項 第XI章PL 8, 986CPlacuit, ut semper in accusatione clericorum, primo persona, fides, vita et conversatio blasphemantium perscrutetur (Hadr., 4) . Nam fides omnes actus hominis praecedere debet, quia dubius in fide infidelis est (Sixti sent. 5 et 156) .
PL 8, 986C定められた。聖職者の告発においては、つねに、まず、誹謗する者たちの人物、信仰、生活、ふるまいが調べられなければならない(Hadr., 4)。実際、信仰は人のあらゆる行いに先立たなければならない。信仰において疑う者は不信仰者だからである(Sixti sent. 5 et 156)。
Nec eis omnino est credendum, quia veritatis fidem ignorant, nec rectae conversationis vitam ducunt: quoniam tales et facile et indifferenter lacerant et criminantur recte et pie viventes.
PL 8, 986C彼らは、真理の信仰を知らず、正しいふるまいの生を送ってもいないのだから、まったく信用されてはならない。そのような者は、正しく敬虔に生きている者たちを、たやすく見境なく引き裂き、罪をなすりつけるからである。
Ideo suspicio eorum discutienda est primo et corrigenda, neque accusatoribus suspectis, et de inimicorum (sent. 1 tit. 15 lib. V ejusdem Pauli) domo prodeuntibus est credendum.
PL 8, 986Cそれゆえ、まず彼らへの疑いが審理され、正されなければならず、疑わしい告発者や、敵の家(sent. 1 tit. 15 lib. V ejusdem Pauli)から出てくる者たちを信用してはならない。
Documentum XXIV, Caput XII
第XXIV項 第XII章PL 8, 986DQuod non aliae metropolitanae ecclesiae, vel primates sint, nisi illae, quae prius primates erant, et post Christi adventum, auctoritate apostolica et synodali primatum habere meruerunt.
PL 8, 986D首都司教の教会、あるいは首位司教座は、以前に首位司教座であり、キリストの降臨ののち、使徒の権威と教会会議の権威によって首位司教の地位を得るにふさわしいとされたもののほかには、あってはならない、ということ。
Reliquae vero non primates, sed metropoles vocentur, eorumque episcopi, non primatum (Hadr., 23) , sed aut metropolitanorum, aut archiepiscoporum nomine fruantur.
PL 8, 986Dその他のものは、首位司教座ではなく、首都と呼ばれるべきであり、その司教たちも、首位司教の名ではなく(Hadr., 23)、首都司教または大司教の名を用いるべきである。
Documentum XXIV, Caput XIII
第XXIV項 第XIII章PL 8, 986DInfames esse censemus omnes, qui suam aut christianam praevaricantur legem, aut canonicam postponunt auctoritatem.
PL 8, 986D自らの法、あるいはキリスト教の法に背く者、または規定の権威を軽んじる者は、みな汚名ある者であると我々は定める。
Documentum XXIV, Caput XIV
第XXIV項 第XIV章PL 8, 986DSalvo in omnibus Romanae ecclesiae privilegio, nullus (Hadr, 34, ex can. 35 Apost., interprete Dionysio Exiguo) metropolitanus absque caeterorum omnium comprovincialium episcoporum instantia, aliquorum audiat causas eorum, quia irritae erunt, imo et causam in synodo pro facto dabit.
PL 8, 986Dあらゆる点でローマの教会の特権を損なわずに、いかなる首都司教も(Hadr, 34, ex can. 35 Apost., interprete Dionysio Exiguo)、同じ属州の他のすべての司教たちの要請なしに、誰かの訴訟を聴取してはならない。それらは無効となるからであり、それどころか、その行いについて教会会議で申し開きをしなければならなくなる。
Documentum XXIV, Caput XV
第XXIV項 第XV章PL 8, 987AAlienis erroribus (3, qu. 4: Alienis erroribus) sociatum, vel a sui propositi tramite recedentem, aut sacris canonibus inobedientem, suscipere non possumus, nec impetere recte credentes, vel sanctorum Patrum sanctionibus obtemperantes, permittimus.
PL 8, 987A他人の誤りに与している者、あるいは自らの決意の道から離れる者、あるいは聖なる規定に従わない者を、我々は受け入れることができない(3, qu. 4: Alienis erroribus)。また、正しく信じている者や、聖なる父たちの制定に従っている者を攻撃することも、我々は許さない。
Documentum XXIV, Caput XVI
第XXIV項 第XVI章PL 8, 987APeregrina judicia (3, q. 7: Peregrina judicia) generali sanctione prohibemus, quia indignum est, ut ab exteris judicentur, qui comprovinciales et a se electos (Had., 17, ex cod. Theod.) debent habere judices.
PL 8, 987Aよその裁きを(3, q. 7: Peregrina judicia)、我々は一般的な制定によって禁じる。同じ属州の者を、しかも自ら選んだ者を裁き手として持たなければならない者が、外部の者たちに裁かれるのは、ふさわしくないからである(Had., 17, ex cod. Theod.)。
Documentum XXIV, Caput XVII
第XXIV項 第XVII章PL 8, 987BSalva apostolicae Ecclesiae auctoritate (Hadr., 18) , nullus episcopus extra suam provinciam ad judicium devocetur: sed evocatus (fort. vocato eo) ipse canonice, in loco omnibus congruo, tempore synodali, ab omnibus comprovincialibus episcopis audiatur, qui concordem super eum canonicamque proferre debent sententiam; quoniam si hoc minoribus, tam clericis quam laicis concessum est, quanto magis de episcopis servari convenit?
PL 8, 987B使徒の教会の権威を損なわずに(Hadr., 18)、いかなる司教も、自らの属州の外で裁きに召喚されてはならない。むしろ、その者自身が規定に従って召喚されたうえで(あるいは「その者が召喚されたうえで」か)、すべての者にふさわしい場所で、教会会議の時期に、同じ属州のすべての司教たちによって聴かれなければならない。彼らは、その者について、一致した、規定に適った判決を下さなければならない。もしこれが下位の者たち、聖職者にも信徒にも認められているのなら、司教たちについて守られるのは、いっそうふさわしいではないか。
Nam si ipse metropolitanum aut judices suspectos habuerit, aut infensos senserit, apud primates dioeceseos, aut apud Romanae sedis pontifices judicetur.
PL 8, 987B実際、その者が、首都司教や裁き手たちを疑わしいと考え、あるいは敵意を抱いていると感じるなら、教区の首位司教たちのもと、またはローマの座の教皇たちのもとで裁かれるべきである。
Documentum XXIV, Caput XVIII
第XXIV項 第XVIII章PL 8, 987CNemini (15, qu. 3, Nemini) de se confesso credi potest super crimen alienum (Ennodius, ep. 4, lib. I) , quoniam ejus atque omnis rei professio periculosa est (Hadr. 64, ex Aniano. In decr. Sixti papae 2) , et admitti adversus quemlibet non debet.
PL 8, 987C自らについて自白した者は(15, qu. 3, Nemini)、他人の犯罪については信用されえない(Ennodius, ep. 4, lib. I)。その者の、またあらゆる被告の申し立ては危険であり(Hadr. 64, ex Aniano. In decr. Sixti papae 2)、誰に対しても受け入れられてはならない。
Documentum XXIV, Caput XIX
第XXIV項 第XIX章PL 8, 987CIncerta nemo unquam pontificum judicare praesumat, quia quamvis vera sint (Isid. II, syn. 16) , non tamen credenda, nisi quae manifestis indiciis comprobantur, nisi quae manifesto judicio convincuntur, nisi quae judiciario ordine publicantur.
PL 8, 987C不確かなことを、司教たちの誰も、決して裁こうとしてはならない。たとえ真実であっても(Isid. II, syn. 16)、明白な証拠によって証明されたもの、明白な裁きによって確定されたもの、裁判の手続きによって公にされたもののほかは、信じられてはならないからである。
Documentum XXIV, Caput XX
第XXIV項 第XX章PL 8, 987CCriminationes majorum (2, qu. 7, Criminationes) natu per alios ne fiant nisi per ipsos qui crimina intendunt (Conc. II Carth. c. 6) , si tamen ipsi digni et irreprehensibiles apparuerint, et actis publicis docuerint, omni se carere suspicione (Conc. I Arelatens. c. 13) , atque inimicitia, et irreprehensibilem fidem atque conversationem ducere.
PL 8, 987C年長者に対する罪状の告発は(2, qu. 7, Criminationes)、他の者を通してではなく、罪状を提起する者自身によらなければ、なされてはならない(Conc. II Carth. c. 6)。ただし、その者たち自身が、ふさわしく非難の余地のない者と認められ、また公の記録によって、自らがあらゆる疑いと(Conc. I Arelatens. c. 13)敵意から免れており、非難の余地のない信仰とふるまいを保っていることを示した場合に限る。
Documentum XXIV, Caput XXI
第XXIV項 第XXI章PL 8, 987DEt provincialis (Hadr. 39) synodus retractetur per vicarios urbis Romae episcopi, si ipse decreverit.
PL 8, 987Dまた、属州の教会会議(Hadr. 39)は、都市ローマの司教が自ら決めるなら、その代理人たちによって再審理されるべきである。
Documentum XXIV, Caput XXII
第XXIV項 第XXII章PL 8, 987DPlacuit, ut a quibuscumque judicibus ecclesiasticis ad alios judices ecclesiasticos (ubi est auctoritas major) fuerit provocatum, audientia non negetur (Et in concil. Carth. III, cap. 10, 2, q. 6, Placuit, ut a quibuscumque) .
PL 8, 987D定められた。いかなる教会の裁き手からであれ、他の教会の裁き手(より大きな権威のある者)へ上訴がなされた場合、聴取が拒まれてはならない(Et in concil. Carth. III, cap. 10, 2, q. 6, Placuit, ut a quibuscumque)。
Documentum XXIV, Caput XXIII
第XXIV項 第XXIII章PL 8, 988ASi quis metropolitanus episcopus (nisi quod ad suam solummodo propriam pertinet parochiam) sine consilio et voluntate omnium comprovincialium episcoporum, aliquid agere tentaverit (Hadr. 43, ex can. apost. 35) , gradus sui periculo subjacebit, et quod egerit irritum habeatur et vacuum.
PL 8, 988Aもしある首都司教が、(自らの教区にのみ属する事柄を除いて)同じ属州のすべての司教たちの協議と同意なしに、何かを行おうとするなら(Hadr. 43, ex can. apost. 35)、その者は自らの位階を危うくするであろうし、行ったことは無効かつ空しいものとみなされる。
Sed quidquid de comprovincialium episcoporum causis, suarumque ecclesiarum et clericorum atque saecularium necessitatibus agere aut disponere necesse fuerit, hoc cum omni consensu comprovincialium agatur pontificum, non aliquo dominationis fastu, sed humillima et concordi administratione, sicut Dominus ait: Non veni ministrari, sed ministrare (Matth. XX) .
PL 8, 988Aむしろ、同じ属州の司教たちの訴訟、その教会と聖職者たち、また世俗の者たちの必要について、行い、処置する必要のあるすべてのことは、同じ属州の司教たちすべての同意をもって行われなければならない。何らかの支配の驕りによってではなく、きわめて謙遜で和合した奉仕によってである。主が言うとおり、「私は仕えられるためではなく、仕えるために来た」(マタイ20)。
Et alibi: Qui major est vestrum, erit minister vester (Marc. X) , et reliqua. Similiter et ipsi comprovinciales (Antioch. 9, Ephes. act. 6, Calch. c. 12) episcopi, cum ejus consilio (nisi quantum ad proprias pertinet parochias) agant, juxta sanctorum constituta Patrum, ut uno ore, uno animo concorditer sancta glorificetur trinitas in saecula.
PL 8, 988Aまた別の箇所では、「汝らのうちで大いなる者は、汝らの下僕となるであろう」(マルコ10)、以下同様。同様に、同じ属州の司教たち自身も(Antioch. 9, Ephes. act. 6, Calch. c. 12)、(自らの教区に属する事柄を除いて)その者の協議のもとに事を行うべきである。聖なる父たちの定めに従い、一つの口、一つの心で、聖なる三位一体が世々にわたって和合して栄光を受けるためである。
Documentum XXIV, Caput XXIV
第XXIV項 第XXIV章PL 8, 988BCaveant judices Ecclesiae (3, q. 9, Caveant judices) , ne absente eo, cujus causa ventilatur, sententiam proferant (Hadr. 49, ex conc. IV Carth. c. 10) , quia: irrita erit; quippe et rationem pro actione reddent in synodo, et, ut proditoris calumnia, nec eorum postea vox (ex Aniano et cod. Theod.) audiatur.
PL 8, 988B教会の裁き手たちは(3, q. 9, Caveant judices)、訴訟が審議されている当人が不在のうちに、判決を下すことのないよう、警戒せよ(Hadr. 49, ex conc. IV Carth. c. 10)。それは無効となるからである。そればかりか、彼らはその行為について教会会議で申し開きをしなければならず、裏切り者の中傷のように、その後は彼らの声も聞き入れられない(ex Aniano et cod. Theod.)。
Nemo enim debitorem amplius potest cognoscere, quam ille, qui injuriam ejusque sustinet nequitiam.
PL 8, 988B実際、不正と、その者の悪意とを耐え忍んでいる者以上に、負い目ある者を見極めることのできる者はいない。
Documentum XXIV, Caput XXV
第XXIV項 第XXV章PL 8, 988CSi quis super quibuslibet criminibus clericum pulsandum crediderit (3, qu. 6, Si quis cler.) , in provincia, in qua ille consistit (Hadr. 8) qui pulsatur, suas exerceat actiones. Nec aestimet eum accusator suus alibi, aut longius pertrahendum ad judicium. Illi vero qui pulsatus fuerit, si judices suspectos habuerit, liceat appellare.
PL 8, 988Cもし誰かが、いかなる罪状であれ、ある聖職者を告訴すべきだと考えるなら(3, qu. 6, Si quis cler.)、告訴される者のいる属州で(Hadr. 8)、自らの訴えを起こすべきである。告発者は、その者を他の場所や、より遠くの裁きへ引き出すべきだと考えてはならない。だが、告訴された者は、裁き手を疑わしいと見なすなら、上訴することが許される。
Documentum XXIV, Caput XXVI
第XXIV項 第XXVI章PL 8, 988CPrimates accusatum discutientes episcopum non ante sententiam proferant (Hadr. 55) damnationis, quam apostolica freti auctoritate, aut reum se ipse confiteatur, aut per innocentes et canonice examinatos regulariter testes convincatur.
PL 8, 988C首位司教たちは、告発された司教を審理するにあたり、使徒の権威に依拠して、その者が自ら有罪を認めるか、あるいは咎なく規定に従って審査された、規範に適う証人たちによって有罪を立証されるかしなければ、断罪の判決を下してはならない(Hadr. 55)。
Documentum XXIV, Caput XXVII
第XXIV項 第XXVII章PL 8, 988DIrritam (3, q. 6, Irritam) esse injustam episcoporum damnationem decernimus ( censemus ), et idcirco a synodo retractandam (Hadr. 54) , ita ut oppressis ab omnibus in cunctis subveniatur causis.
PL 8, 988D司教たちの不当な断罪は無効であると(3, q. 6, Irritam)我々は定める(あるいは、判じる)。それゆえ、それは教会会議によって再審理されなければならない(Hadr. 54)。それは、虐げられた者たちが、あらゆる訴訟において、すべての者に助けられるためである。
Documentum XXIV, Caput XXVIII
第XXIV項 第XXVIII章PL 8, 988DDetractores (3, q. 4, Detractores quoque; 2, q. 7, Majorum quispiam) qui divina autoritate eradicandi sunt, et fautores inimicorum, ab episcopali submovemus accusatione.
PL 8, 988D中傷者たち(3, q. 4, Detractores quoque; 2, q. 7, Majorum quispiam)は、神の権威によって根絶されるべきものである。我々は、彼らを、敵の後押しをする者たちとともに、司教に対する告発から除く。
Similiter, ne summorum quispiam minorum accusationibus impetatur aut dispereat; neque in re dubia detur sententia (S. Greg. ep. 30, lib. VIII, et 52, lib. XI) , nec ullum judicium, nisi ordinabiliter habitum, teneatur.
PL 8, 988D同様に、最高位の者の誰かが、下位の者たちの告発によって攻撃されたり、滅ぼされたりしてはならない。また、疑わしい件で判決が下されてはならず(S. Greg. ep. 30, lib. VIII, et 52, lib. XI)、いかなる裁きも、秩序に従って行われたものでなければ、有効としてはならない。
Documentum XXIV, Caput XXIX
第XXIV項 第XXIX章PL 8, 989APlura de his ideo hic non inserimus (vide Hincmar, lib. LV, c. 20) , ne vacuare vilemve praedictam facere synodum videremur, aut fastidium legentibus audientibusque prolixa faceret epistola.
PL 8, 989Aこれらについて多くをここに挿入しないのは(vide Hincmar, lib. LV, c. 20)、先述の教会会議を空しい、価値なきものとしているように見えたり、書簡が長すぎて読み手・聞き手に倦怠を与えたりしないためである。
Si quis autem de his ampliora atque abundantiora scire voluerit, in sacro nostrae ecclesiae sedis scrinio et ea quae praediximus invenire poterit. Verum me (Ennod, lib. I, ep. 20) dixisse testis est divinitas.
PL 8, 989Aだが、これらについてより広く豊かに知りたい者は、我々の教会の座の聖なる文書箱に、先に述べたことも見いだすことができる。私が真実を語ったことについては(Ennod, lib. I, ep. 20)、神性が証人である。
De receptione vero sedis, et sacerdotii, atque honoris, quae dixistis Athanasium absque concilii decreto suscipere, non ita invenimus sicut calumniati estis: sed quorumdam episcoporum consilio atque decreto recepit suum quod injuste perdiderat sacerdotium, ac resedit in sede (Trip. X, 17, ex Socr., Soz., etc.) .
PL 8, 989A座と司教職と名誉の回復について、諸君はアタナシオスが教会会議の決定なしに受け取ったと言ったが、我々が見いだしたところ、諸君が中傷したようにはなっていない。彼は、何人かの司教たちの協議と決定によって、不当に失っていた自らの司教職を回復し、座に復した(Trip. X, 17, ex Socr., Soz., etc.)。
Quod enim scripsistis, non eum posse a pauciore numero episcoporum restitui, quam depositus fuerat, non ita est; nec haec regula orthodoxorum sanctae ecclesiae est episcoporum; sed Arianorum, sociorum videlicet vestrorum, haec adinventio ad perditionem orthodoxorum episcoporum contexta est.
PL 8, 989A彼が、解任されたときよりも少ない数の司教によって復職させられることはできない、と諸君は書いたが、そうではない。これは、正統な聖なる教会の司教たちの規範でもない。アレイオス派、すなわち諸君の仲間たちのこの考案が、正統な司教たちを滅ぼすために組み立てられたのである。
Nam, ut nobis a veracibus est testibus relatum, quando Antiochiae pro damnatione fidei de consubstantialitate prolata fuistis congregati, odio praedicti Athanasii hanc regulam protulistis, quae nullas habet vires, nec habere poterit; quoniam nec ab orthodoxis episcopis hoc concilium actum est, nec Romanae ecclesiae legatio interfuit, canonibus praecipientibus sine ejus auctoritate concilia fieri non debere (Trip. IV, 9 et 19) . Nec ullum ratum est aut erit unquam concilium, quod non fultum fuerit ejus auctoritate.
PL 8, 989B実際、我々が真実を語る証人たちから聞いたところでは、アンティオキアで、同一実体性に関して宣言された信仰を断罪するために諸君が集まったとき、諸君は先述のアタナシオスへの憎しみから、この規範を持ち出した。しかしそれは何の力も持たず、持つこともありえない。この教会会議は正統な司教たちによって行われたものではなく、ローマの教会の使節団も同席しなかったのであり、規定は、その権威なしに教会会議が行われてはならないと命じているからである(Trip. IV, 9 et 19)。またその権威に支えられていない教会会議は、有効でもなく、これからもありえない。
Documentum XXIV, Caput XXX
第XXIV項 第XXX章PL 8, 989CIgitur de fuga, super qua Athanasium reprehenditis, non bene (al. recte) , agitis cum ipse Dominus mandatum hoc nobis dederit.
PL 8, 989Cさて、逃亡についてであるが、諸君がアタナシオスを咎めるのは、よくない(別本では、正しくない)。主自身がこの命令を我々に与えたのだから。
Cum persecuti vos fuerint in una civitate, fugite in aliam (Matth. X) , Et ipse Dominus, per semetipsum exemplum nobis demonstrans (al. demonstravit) , quando Pharisaei concilium fecerunt adversus eum, ut eum occiderent: Sciens autem Jesus, discessit inde (Matth. XII) , Et alibi: Tulerunt lapides Judaei, ut jacerent in eum.
PL 8, 989C「汝らを一つの都市で迫害するときは、別の都市へ逃げよ」(マタイ10)。また主自身も、自ら我々に模範を示して(別本では、示した)、ファリサイ派の人々が彼を殺すために彼に対して会議を開いたとき、「イエスはそれを知って、そこから去った」(マタイ12)。また別の箇所では、「ユダヤ人たちは石を取って、彼に投げつけようとした」。
Jesus autem abscondit se, et exivit de templo (Joan. VIII) , Et transiens per medium eorum, abivit, et ita discessit (Luc. IV) . Nam et discipuli propter metum Judaeorum recesserunt, celantes semetipsos.
PL 8, 989C「イエスは身を隠し、神殿から出て行った」(ヨハネ8)。また、「彼らの真ん中を通り抜けて、去って行き、こうして立ち去った」(ルカ4)。実際、弟子たちもまた、ユダヤ人への恐れのゆえに、身を隠して退いた。
Et Paulus (II Cor. XI) in Damasco a principe gentis quaesitus, de muro in sporta depositus est, et manus quaerentis effugit. Et alii quamplurimi et innumerabiles sancti, tam in Veteri Testamento, quam in Novo, fugisse leguntur.
PL 8, 989Cまたパウロも(二コリント11)、ダマスコで民の長に捜し求められたとき、城壁から籠に入れて降ろされ、捜す者の手を逃れた。ほかにも、旧約においても新約においても、きわめて多くの数えきれない聖徒たちが逃げたと読まれる。
Si ergo fugam improperatis fugientibus, erubescite potius persequi, et quiescite insidiari, quiescentque continuo fugientes.
PL 8, 989Dそれゆえ、諸君が逃げる者たちに逃亡を非難するのなら、むしろ迫害することを恥じ、謀ることをやめよ。そうすれば、逃げる者たちもただちに静まるであろう。
Nam sive perimatis eos, mors semper contra vos exclamat: sive rursus exilia superponatis, ubique in vos mali memoriam destinare noscimini, et illi patiendo sibi proficiunt.
PL 8, 989D実際、諸君が彼らを殺すなら、死がつねに諸君に対して叫び、あるいはさらに流刑を課すなら、諸君は至るところで、自らに対する悪の記憶を定めている者と知られ、彼らは苦難を受けることで自らを益するのである。
Unde et Dominus ait: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Sed potius cum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam (Matth. X) .
PL 8, 989Dそれゆえ主も言う。「肉体を殺しても、魂を殺すことのできない者どもを恐れるな。むしろ、魂も肉体もゲヘナで滅ぼすことのできる方を〔底本は cum。eum と読む〕恐れよ」(マタイ10)。
Multos enim cognovimus pessimis machinationibus injuste depositos: ideo summopere a me (al. mihi) , cui vice apostolorum principis universalis Ecclesiae cura commissa est, providendum est, auxiliante ipso summo apostolo, ne deinceps talia fiant: quoniam ideo huic sanctae sedi (2, qu. 6, Ideo huic sanctae sedi) praefata privilegia specialiter sunt concessa, tam de congregandis conciliis et judiciis ac restitutionibus episcoporum, quam et de summis ecclesiarum negotiis, ut ab ea omnes oppressi auxilium et injuste damnati restitutionem sumant, et talia (concil. Rom. III, sub Symmacho) ab improbis ne praesumantur absque ultione, nec exerceantur absque (al. sua) damnatione.
PL 8, 990A実際、我々は、多くの者が最悪の謀略によって不当に解任されたことを知っている。それゆえ、使徒たちの長の代わりに全教会への配慮を委ねられた私によって(別本では、私にとって)、この最高の使徒自身の助けを得て、今後そのようなことが起こらないよう、何よりも心を配らなければならない。なぜなら、この聖なる座に(2, qu. 6, Ideo huic sanctae sedi)先述の特権が特別に与えられたのは、教会会議の招集と裁き、司教たちの復職についても、また諸教会の最高の事柄についても、虐げられたすべての者がそこから助けを受け、不当に断罪された者たちが復職を得るためであり、またこのようなことが(concil. Rom. III, sub Symmacho)悪しき者たちによって罰を受けずに敢えてなされず、断罪を受けずに(別本では、自らの断罪を受けずに)行われないためだからである。
Non ergo recte egistis, quod praedictos fratres calumniati estis, dicente Domino: Non facies calumniam proximo tuo, nec vi opprimes eum (Levit. XIX) .
PL 8, 990Bそれゆえ、諸君は先述の兄弟たちを中傷したのだから、正しく行わなかった。主が言うとおり、「汝の隣人に中傷を加えてはならない。力によって彼を虐げてはならない」(レビ記19)。
Nec recte egistis, quod nobis inconsultis concilium celebrastis, eosque ad concilium vocastis, et damnare praesumpsistis, canonibus (ut praemissum est) jubentibus (Trip. IV, 9) nihil ex his absque hujus sanctae sedis auctoritate fieri debere.
PL 8, 990Bまた諸君は、我々に諮らずに教会会議を開き、彼らをその教会会議に召喚し、断罪することを敢えてしたのだから、正しく行わなかった。規定は(先に述べたとおり)(Trip. IV, 9)、これらのことは何ひとつ、この聖なる座の権威なしに行われてはならないと命じているのである。
Non recte egistis quod regulariter a nobis ad concilium vocati venire distulistis. Non recte egistis quod contra eos rationem reddere, ut vestra erga eos aut probaretur recta sententia aut improbaretur, non venistis, nec rationalem mandastis causam, ut quid haec renuistis.
PL 8, 990B規範に従って我々に教会会議へ召喚されたのに、来ることを引き延ばしたのは、正しくなかった。彼らに対して弁明をし、彼らに対する諸君の判決が正しいと認められるか、退けられるかするために、諸君が来なかったこと、また筋の通った理由を伝えもしなかったことは、正しくなかった。なぜ諸君はこれらを拒んだのか。
His ergo omnibus perpensis, manifestum est vos reos existere, et illos innocentes remanere: et vos recte excommunicatos, illosque juste liberari.
PL 8, 990Bこれらのすべてを勘案すれば、諸君が有罪であり、彼らが無実のままであることが明らかである。また、諸君が正しく破門され、彼らが正しく解放されることも明らかである。
Noluit itaque Dominus tam leviter suos tractari ministros, sicut facitis; aut a vobis damnari, sed (sicut memoratum est) aut ab hac sancta sede, cui commissi sunt, aut suo reservari judicio. Ait enim: Qui vos contristabit, me contristabit (Luc. X) .
PL 8, 990Cそれゆえ主は、自らに仕える者たちが、諸君のしているように軽々しく扱われることも、諸君によって断罪されることも望まなかった。(先に述べたとおり)彼らが委ねられているこの聖なる座か、あるいは主自身の裁きに留保されるようにしたのである。実際、こう言っている。「汝らを悲しませる者は、私を悲しませる」(ルカ10)。
Qui fecerit injuriam vobis, recipiet id quod inique gessit (Coloss. III) . Et quanta poena expectet eos qui Domini scandalizant discipulos. Evangelium sufficienter exponit, ubi de scandalizantibus discipulos loquitur.
PL 8, 990C「汝らに不正を加える者は、自らが不当に行ったことを受けるであろう」(コロサイ3)。そして、主の弟子たちをつまずかせる者たちをどれほどの刑罰が待ち受けるかについては、福音書が、弟子たちをつまずかせる者について語る箇所で、十分に説明している。
Nam quod a vobis non sint damnandi, sed aut ab hac sancta (ut praefatum est) sede, aut sibi reservandi, ipse manifeste dat exemplum, quando peccantes sacerdotes, quorum locum modo in sancta ecclesia tenent episcopi, non per alium, sed per semetipsum vendentes et ementes ejecit de templo, et mensas nummulariorum proprio evertit flagello, et ejecit de templo (Matth. XXI; Marc. II; Luc. XIX; Joan. II) .
PL 8, 990C実際、彼らが諸君によって断罪されるべきではなく、この聖なる座(先述のとおり)か、あるいは主自身に留保されるべきであることは、主自身が明らかな模範を示している。すなわち、罪を犯している祭司たち——その地位を今は聖なる教会において司教たちが占めている——を、他人を通してではなく自ら、売り買いしている者として神殿から追い出し、両替商たちの台を自らの鞭でひっくり返し、神殿から追い出したのである(マタイ21; マルコ2; ルカ19; ヨハネ2)。
Et ipse alibi ait: Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos discernit (Psal. LXXXI) , et reliqua talia et his similia. Et alibi idem ipse ait: Nolite judicare, ut non judicemini, nolite condemnare, ut non condemnemini (Matth. VII) . In quo enim judicio judicaveritis judicabimini (Luc. VI) .
PL 8, 990Dまた主自身が別の箇所で言う。「神は神々の集会の中に立ち、神々の中で裁きを分かつ」(詩篇81)、以下同様、またこれに類するさまざまなこと。また別の箇所で、同じ主が言う。「裁くな。汝らが裁かれないためである。断罪するな。汝らが断罪されないためである」(マタイ7)。「汝らが裁くのと同じ裁きで、汝らも裁かれる」(ルカ6)。
Documentum XXIV, Caput XXXI
第XXIV項 第XXXI章PL 8, 990DQuapropter (30, qu. 5, Jud. opus: et in decret. Eleutherii) non tam temere (ut vos facitis) quispiam suam praesumat evomere iniquitatem, sed judicantem cuncta oportet rimari, et ordinem rerum plena inquisitione discutere, nec de illis, quae ei inconcessa sunt, ullo modo judicium praesumere interrogandi ac proponendi adjiciendique, patientia praebita ab eo, ut ibi actio partium limitata sit pleniter.
PL 8, 990Dそれゆえ(30, qu. 5, Jud. opus: et in decret. Eleutherii)、誰も、諸君がしているように軽率に、自らの不正を吐き出そうとしてはならない。むしろ裁く者は、すべてを調べ尽くし、事の順序を十分な審問によって吟味しなければならない。また、自らに許されていない事柄について裁きを下そうとすることは、決してあってはならない。問いただし、申し立て、付け加えるための忍耐をその者が与え〔judicium praesumere interrogandi ac proponendi adjiciendique 以下は構文が取りにくく、大意で訳した〕、当事者双方の訴えがそこで十分に画定されるようにすべきである。
Nec prius litigantibus (al. prius judex) sua velit sententia obviare, nisi quando illi, peractis omnibus, jam nihil amplius habuerint in quaestione quod proponant.
PL 8, 991Aまた、当事者たちがすべてを終え、争点についてもはや申し立てるべきことを何も持たなくなったときでなければ、先に当事者たちに(別本では、先に裁き手が)自らの判決で立ち向かおうとしてはならない。
Nec oportet quemquam judicari aut damnari, antequam suos accusatores praesentes habeat, locumque defendi accipiat spatiosum ad abluenda crimina (Hadr. XX) .
PL 8, 991A誰も、自らの告発者たちを目の前にするまでは、また罪状を洗い清めるために十分な弁明の場を与えられるまでは、裁かれたり断罪されたりするべきではない(Hadr. XX)。
Documentum XXIV, Caput XXXII
第XXIV項 第XXXII章PL 8, 991ASimiliter in jam fata synodo statutum est (2, q. 6, Ultra provinciarum) , ut ultra provinciae terminos accusandi licentia non (Hadr. X, ex cod. Theod.) progrediatur, nisi ad hanc apostolicam fuerit sedem provocatum, ad quam omnes qui voluerint libere, et absque ullo impedimento a quibusdam agendo, confluere debent.
PL 8, 991A同様に、すでに言及された教会会議において(2, q. 6, Ultra provinciarum)、告発する自由は、属州の境界を越えては(Hadr. X, ex cod. Theod.)進んではならず、この使徒の座に上訴がなされた場合を除くと定められた。この座には、望むすべての者が、誰かに妨げられることなく、自由に集まれるのでなければならない。
Documentum XXIV, Caput XXXIII
第XXIV項 第XXXIII章PL 8, 991BSimiliter in jam (3, qu. 5, Similiter in praefato) praefixa (al. praefata) synodo est decretum, ne suspecti, aut infames (Hadr. XV) , aut criminosi, aut gratiosi, vel calumniatores, vel affines, aut facile litigantes suspiciantur accusatores, sed tales, qui omni careant suspicione, quia columnas suas Dominus firmiter stare voluit, nec a quibuscumque agitari.
PL 8, 991B同様に、すでに(3, qu. 5, Similiter in praefato)先に定められた(別本では、先述の)教会会議において、疑わしい者、汚名ある者(Hadr. XV)、犯罪にまみれた者、恩顧に与る者、中傷者、姻戚、あるいはすぐに訴訟を起こす者が、告発者として受け入れられてはならず〔底本は suspiciantur。suscipiantur と読む〕、あらゆる疑いを欠く者でなければならないと決められた。主は、自らの柱がしっかりと立つことを望み、誰に揺さぶられることも望まなかったからである。
Documentum XXIV, Caput XXXIV
第XXIV項 第XXXIV章PL 8, 991BSimiliter statuit praefata synodus, ut nullum sententia, nisi a suo judice dicta, constringat.
PL 8, 991B同様に、先述の教会会議は、誰も、自らの裁き手が言い渡したものでない判決によっては拘束されないと定めた。
Judices autem alii (1, quaest. 1, Judices autem alii) esse non debent, quam quos ipse qui impetitur elegerit, aut quos suo cum consensu haec sancta sedes, aut ejus primates auctoritate hujus sanctae sedis delegaverint.
PL 8, 991B裁き手は(1, quaest. 1, Judices autem alii)、訴えられた者自身が選んだ者、あるいはこの聖なる座が、その者の同意を得て、またはこの聖なる座の首位司教たちが、この聖なる座の権威によって委任した者以外であってはならない。
Ex his enim et aliis quae tam in hac sancta sede quam et ab apostolis eorumque successoribus sunt statuta, nihil praefatis episcopis concessistis, sed vim eis inferentes, injusteque (ut superius commemoratum est) eos damnantes, aliquos absentes expulistis, quod omni christianae religioni est inimicum.
PL 8, 991C実際、諸君は、この聖なる座においても、使徒たちとその後継者たちによっても定められたこれらのことやその他のことから、先述の司教たちに何ひとつ認めなかった。むしろ彼らに暴力を加え、不当にも(先に述べたとおり)彼らを断罪して、ある者たちを不在のまま追放した。これは、キリスト教の宗教全体に敵対することである。
In quibus apparet, quod nec Domino sua servastis jura, nec huic sanctae matri et apostolicae Ecclesiae, quae (ut praescriptum est) eos suo judicio, aut huic sedi voluit reservari, ne a tam pravis (sicut estis) hominibus damnarentur aut ejicerentur, in his omnibus vos stultos et praevaricatores Evangeliorum et canonum esse, nulli sane sapientium est absconditum.
PL 8, 991Cこれらのことにおいて、諸君は、主に対してその権利を守らなかったし、また、この聖なる母である使徒の教会に対しても、その権利を守らなかったことが明らかである。この教会は、(先に述べたとおり)彼らを自らの裁きに、あるいはこの座に留保することを望んだのであり、それは、諸君のようなこれほど邪な者たちによって彼らが断罪されたり追い出されたりしないためであった。これらすべてにおいて、諸君が愚かな者であり、福音書と規定に背く者であることは、賢者たちの誰にも隠れていない。
Documentum XXIV, Caput XXXV
第XXIV項 第XXXV章PL 8, 991DNec his contenti in vestra estis praevaricatione (2, q. 2, Nullus potest convocari) , sed etiam, quod prius expulsos eos, et suis expoliatos rebus, quasi vocastis atque damnastis, cum nullus regulariter aut vocari aut judicari possit, antequam sit regulariter restitutus, et sua omnia ei legibus (conc. Rom. III, sub Symmacho) sint integerrime reformata.
PL 8, 991D諸君は、自らの背反において(2, q. 2, Nullus potest convocari)これらのことで満足せず、さらに、すでに追放され財産を奪われた者たちを、いわば召喚し、断罪した。誰も、規範に従って復位させられ、その持ち物がすべて法に従って(conc. Rom. III, sub Symmacho)完全に回復されるまでは、規範に従って召喚されることも裁かれることもできないのに、である。
Est namque in saepe jam dicta sancta synodo ab omnibus unanimiter decretum et apostolica auctoritate roboratum, ut si quis episcoporum (2, qu. 2, Si episcopus suis fuerit; et in decr.
PL 8, 992A実際、しばしば言及された聖なる教会会議において、すべての者によって一致して決定され、使徒の権威によって強められたことがある。すなわち、もし司教のうちの誰かが(2, qu. 2, Si episcopus suis fuerit; et in decr.
Eusebii papae sententialiter) suis fuerit rebus expoliatus, et in accusatione pulsatus, ordinatione pontificum oportet et decet sanctum propositum prima fronte cedere, ut omnia quae per suggestiones inimicorum suorum amiserat, legaliter primo potestati ejus ab honorabili concilio redintegrentur, et praesul regulariter prius statui pristino reddatur, et ipse, dispositis ordinatisque suis, tunc ad tempus veniat ad causam, et si ita juste (al. justum) videtur, accusantium propositionibus respondeat.
PL 8, 992AEusebii papae sententialiter)自らの財産を奪われ、告発によって追及されたなら、司教たちの定めにより、聖なる決意がまず真っ先に譲ることが必要であり、ふさわしい。すなわち、その者が敵の教唆によって失ったすべてのものが、まず法に従って彼の権限のもとへ、尊敬すべき教会会議によって回復され、司教が規範に従って先に以前の状態に戻され、その者自身が自らの事柄を整え、処理したうえで、その時になって、訴訟に臨み、もしそう正しく(別本では、正しいと)思われるなら、告発する者たちの申し立てに答えるべきである。
Quare ergo transgressi estis terminos Patrum, judicantes et damnantes eos quos non debuistis? Quare judicastis eos quos non regulariter approbastis?
PL 8, 992Aそれでは、なぜ諸君は、父たちの境界を越え、裁くべきでなかった者たちを裁き、断罪したのか。なぜ、規範に従って認めてもいない者たちを裁いたのか。
Non observastis (Anast. II papa, in ep. ad Anast. Aug., c. 2) quod in Regnorum libro scriptum est: Non, quomodo videt homo, videt Deus: quia homo videt in facie, Deus autem in corde videt (I Reg. XVI) .
PL 8, 992B諸君は、列王記に書かれていることを守らなかった(Anast. II papa, in ep. ad Anast. Aug., c. 2)。「人の見るようには、神は見ない。人は顔を見るが、神は心を見る」(列王記一16)。
Et in Paralipomenon: Omnia corda scrutatur Deus, et omnem cogitationem novit (II Par. XXVIII) . Et alibi scriptum est: Non potest humano condemnari examine quem Deus suo reservavit judicio (Hadr. c. 55) .
PL 8, 992Bまた歴代誌には、「神はすべての心を探り、すべての思いを知る」(歴代誌下28)。また別の箇所に、「人の吟味によっては、神が自らの裁きに留保した者を断罪することはできない」(Hadr. c. 55)と書かれている。
Haec omnia summopere praecavenda sunt, nec accusatio episcoporum facile est recipienda, dicente Domino: Non suscipias vocem mendacii (Exod. XXIII) .
PL 8, 992Bこれらのすべては何よりも用心しなければならず、司教への告発も安易に受け入れてはならない。主が言うとおり、「偽りの声を受け入れてはならない」(出エジプト記23)。
Et Apostolus inquit: Adversus presbyterum inscriptionem non recipiendam, absque duobus vel tribus idoneis testibus (I Timoth. V) . Si haec de presbyteris vel caeteris fidelibus sunt praecavenda, quanto magis de episcopis?
PL 8, 992Bまた使徒は言う。「司祭に対する告発は、二人か三人の適格な証人なしには受け入れてはならない」(一テモテ5)。これらのことが司祭やその他の信者について用心されなければならないのなら、司教についてはなおさらではないか。
Quibus cognitis, magis (S. Leo, ep. 84, c. I) vos dominari velle manifestum est, quam consulere fratribus, aut sustentare eos, quia honor inflat ad superbiam: et quod provisum est ad concordiam, tendit ad noxam.
PL 8, 992Cこれらのことが知られた以上、諸君は、兄弟たちのことを気遣い、彼らを支えるよりも、むしろ支配したがっていることが明らかである(S. Leo, ep. 84, c. I)。名誉は人を驕りへと膨らませ、和合のために備えられたものが害へと向かうからである。
Decuerat namque vos juxta praefatas regulas, si aliquid egissent contra suum ordinem, mandare nobis, et expectare quid ad vestra consulta rescriberemus, intantum ut, si etiam quidquam grave intolerandumque committerent, nostra praestolaretur censura.
PL 8, 992C実際、諸君は、先述の規範に従って、もし彼らが自らの秩序に反して何かを行ったなら、我々に知らせ、我々が諸君の諮問に何と回答するかを待つべきであった。たとえ彼らが何か重大で耐えがたいことを犯したとしても、我々の譴責が待たれなければならないほどにである。
Et nihil prius aut aliud decerneretis, quam quod nobis placere cognovissetis, ita ut a regulis praestitutis nulla aut negligentia, aut praesumptione recederetis.
PL 8, 992Cそして、我々の意に適うと知ったこと以外は、何も先に決めたり、他のことを決めたりせず、定められた規範から、怠慢によっても僭越によってもまったく離れることのないようにすべきであった。
Cesset (Bonifacius, ep. 3) hujusmodi pressa nostra auctoritate praesumptio, vitentur hujusmodi nocumenta; quia nequaquam talia patienter ferre possumus machinamenta quoniam convenit nos paternarum sanctionum diligentes esse custodes. Merito (S. Coelest., ep. 1) namque nos causa respicit, si silentio faveamus errori.
PL 8, 992Cこの種の僭越は、我々の権威に押さえられて止むべきであり(Bonifacius, ep. 3)、この種の害は避けられなければならない。我々は、そのような企みを断じて忍耐して耐えることはできない。父たちの制定を熱心に守る番人であることが、我々にふさわしいからである。実際、我々が沈黙によって誤りに肩入れするなら(S. Coelest., ep. 1)、この事は当然にも我々に関わってくる。
Documentum XXIV, Caput XXXVI
第XXIV項 第XXXVI章PL 8, 992DEst insuper in praedicta sancta Nicaena synodo (1, qu. 7, In sancta Nicaena) statutum, ut nemo anathema in nostra suscipiatur accusatione: nec illi qui nos in sua nolunt recipere querela vel accusatione, cum nos super illos sciamus a Domino constitutos, non illos super nos.
PL 8, 992Dさらに、先述の聖なるニカイア教会会議において(1, qu. 7, In sancta Nicaena)、アナテマを受けた者は誰も我々に対する告発に受け入れられてはならず、また、自らの訴えや告発において我々を受け入れようとしない者も受け入れられてはならないと定められている。我々は、彼らの上に主によって立てられたのであって、彼らが我々の上に立てられたのではないと知っているからである。
Et sicut (Gelas. de vinculo anathematis) major non potest a minori judicari, ita nec colligari: quia rarum (Zos. cap. 1, ep. 1) est omne, quod magnum est.
PL 8, 992Dそして(Gelas. de vinculo anathematis)、大いなる者が小さき者によって裁かれえないように、縛られることもできない。大いなるものはすべて稀だからである(Zos. cap. 1, ep. 1)。
Portamus onera omnium (Siricius ep. 1) qui gravantur, quinimo haec portat in nobis beatus apostolus Petrus, cujus vice fungimur legatione, et cujus regula informamur, quatenus ejus fulti auxilio ab omnibus nunc et in perpetuum tueamur adversis. Data Kalendis Novembris, Feliciano et Maximiano viris clarissimis consulibus.
PL 8, 993A我々は、重荷を負うすべての者の荷を担う(Siricius ep. 1)。それどころか、祝福された使徒ペトロが我々のうちにそれを担っているのである。我々は彼の代理として使節の務めを果たし、彼の規範によって形づくられており、彼の助けに支えられて、今も永遠にも、あらゆる逆境から守られるためである。十一月朔日に発せられた。いとも高名な人物であるフェリキアヌスとマクシミアヌスが執政官であった年。