Documentum I
第I項PL 8, 565B[0565] Nemo, qui divinas Scripturas legit, ignorat, quod in principio nascentis ecclesiae discipuli in unum congregati sunt cum multitudine credentium, in quibus erat cor unum et anima una, quique vendentes praedia et possessiones suas, afferebant pretia, et dividebatur singulis, prout cuique opus erat.
PL 8, 565B神の聖書を読む者は誰も、教会が生まれた初めに、弟子たちが信ずる者たちの群れとともに一つに集められ、彼らのうちには一つの心と一つの魂があったこと、また彼らが自分の地所と財産を売り、その代金を持ち寄り、それが各人に、それぞれの必要に応じて分け与えられていたことを、知らないはずがない。
Futuram namque ecclesiam in gentibus apostoli previdebant, maximeque quia Dominus praedixerat: Euntes in mundum universum, praedicate evangelium.
PL 8, 565B使徒たちは、諸国民のうちに教会が生まれることを予見していた。とりわけ、主が「全世界に行って、福音を宣べ伝えよ」とあらかじめ告げていたからである。
Vel quia expellendos se noverant a Judaea, et in gentibus dispergendos, Ecclesiamque congregandam ex rudi populo; idcirco praedia in Judaea minime sunt adepti, sed pretia tantummodo ad fovendos egentes.
PL 8, 565Bあるいはまた、自分たちがユダヤから追われ、諸国民のうちに散らされること、そして教会が未開の民から集められることを知っていたので、ユダヤでは地所をまったく手に入れず、貧しい者を養うための代金だけを得たのである。
At vero cum inter turbines et adversa mundi succrescret Ecclesia, eo usque pervenit, ut non solum gentes, sed etiam Romani principes, qui pene totius orbis monarchiam tenebant, ad fidem Christi et baptismi sacramenta concurrerent.
PL 8, 565Bしかし教会が世の嵐と逆境のただなかで成長するにつれ〔底本は succrescret。succresceret と読む〕、ついには、諸国民のみならず、ほとんど全世界の統治権を握っていたローマの皇帝たちまでもが、キリストへの信仰と洗礼の秘跡へと集まってくるに至った。
E quibus vir religiosissimus Constantinus, primus fidem veritatis patenter adeptus, licentiam dedit per universum orbem sub suo degentes imperio, non solum fieri Christianos, sed etiam fabricare ecclesias, et praedia tribuere posse constituit.
PL 8, 566B彼らのうち、きわめて敬虔な人コンスタンティヌスは、真理の信仰を最初に公然と受け入れた者であり、自らの帝国の下に暮らす全世界の人々に、キリスト教徒となることのみならず、教会を建てることをも許し、また地所を寄進できると定めた。
Denique idem praefatus princeps donaria immensa contulit, et fabricam templi primae sedis beati Petri principis apostolorum instituit: adeo ut sedem imperialem, quam Romani principes possederant, relinqueret, et beato Petro, suisque praesulibus profuturam concederet.
PL 8, 566Bさらに同じ前述の皇帝は、莫大な寄進を行い、使徒たちの首長である幸いなるペトロの首位の座の聖堂の造営を定めた。それほどに、ローマの皇帝たちが占めていた帝座を去り、それを幸いなるペトロとその司教たちの益となるよう譲ったのである。
Idem vero praesidens in sancta synodo, quae apud Nicaeam congregata erat, cum querelam quorumdam conspiceret coram se delatam, ait: Vos a nemine dijudicari potestis, quia solius Dei judicio reservamini.
PL 8, 566B同じ彼は、ニカイアに召集された聖なる教会会議を主宰し、ある者たちの訴えが自分の前に持ち出されるのを見て、言った。「諸君は誰からも裁かれえない。ただ神の裁きにのみ留保されているからである。
Dii etenim vocati estis, idcirco non potestis ab hominibus judicari. Ab illo etenim tempore, et deinceps, viri religiosissimi non solum possessiones et praedia quae possederant, sed etiam semetipsos domino consecrarunt, aedificantes basilicas in suis fundis in honorem sanctorum martyrum per civitates, ac monasteria innumera, in quibus coetus domino servientium conveniret.
PL 8, 567A諸君は神々と呼ばれている。それゆえ人間に裁かれることはできない。」その時から以後、きわめて敬虔な人々は、所有していた財産と地所のみならず、自分自身をも主に献げ、諸都市で聖なる殉教者たちを称えて自分の所領に聖堂を建て、また、主に仕える者たちの集いが集まるための無数の修道院を建てた。
Denique reges et praesides ac magistratus, non solum hanc licentiam tribuere, sed etiam ipsi propria largiti sunt per universa regna terrarum, unde alerentur egentes, qui nihil in mundo possidebant, ecclesiaeque Dei fabricarentur atque restaurarentur, Deoque et ecclesiae ejus rite famulantibus, servisque illius supplementa (ut absque necessitate essent) tribuerentur: ut haec accipientes possent (secundum monita apostoli) orationes, postulationes, obsecrationes, gratiarumque actiones facere pro omnibus hominibus, pro regibus, et qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam habeant.
PL 8, 567Aさらに王たちも総督たちも役人たちも、この許可を与えたのみならず、自ら私財をも地上のあらゆる王国にわたって惜しみなく与えた。それによって、世に何も持たぬ貧しい者が養われ、神の教会が建てられ修復され、神とその教会に正しく仕える者たち、その僕たちに、(困窮することのないよう)援助が与えられるようにするためである。これらを受けて彼らが、(使徒の教えに従い)すべての人のため、王たちのため、高い地位にある人々のために、祈り、願い、とりなし、感謝をささげ、静かで穏やかな生活を送れるようにするためである。
Et hoc bonum et acceptum esse coram Deo, idem magister gentium protestatur, cui sollicitudo omnium ecclesiarum incumbit, quippe episcopos regere per Spiritum sanctum constituit ecclesiam Dei.
PL 8, 567Bそして、これが神の前に善であり受け入れられるものであることを、諸国民の師が証している。彼にはすべての教会への心配がのしかかっており、実に、司教たちを、聖なる霊によって神の教会を治める者として立てたのである〔constituit の主語は定かでない。諸国民の師と取ったが、聖なる霊と取ることもできる〕。
Quibus ait: Pascite qui in vobis est, gregem Dei providentes non coacte, sed sponte secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie. Quibus et dicebat: Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus.
PL 8, 567B彼は彼らに言った。「汝らのうちにある神の群れを牧せよ。強いられてではなく、神に従って自ら進んで見守りつつ、恥ずべき利得のためではなく、喜んで牧せよ。」また彼らにこうも言っていた。「神に仕えて戦う者は誰も、世の事柄にかかずらわない。」
Quae autem sint negotia saecularia, sancti canones manifestant et inhibent, dum perspicue docent, quod quidam qui in clero videntur electi, propter lucra turpia conductores alienarum possessionum fiant, et saecularia negotia sub cura sua accipiant, domini quidem ministerium parvi pendentes, per saecularium vero domos discurrentes, et propter avaritiam, patrimoniorum sollicitudinem sumentes.
PL 8, 567C世の事柄とは何かを、聖なる規定が明らかにし、また禁じている。それらは、聖職者団に選ばれたと見える者たちの一部が、恥ずべき利得のために他人の所領の借り手となり、世の事柄を自らの管理の下に引き受け、主の務めをほとんど重んじず、俗人の家々を駆け回り、貪欲のゆえに家産の世話を負うことを、はっきりと教えているからである。
Decrevit namque supradicta sancta synodus, nullum deinceps clericum aut possessiones conducere, aut negotiis saecularibus se miscere, nisi propter curam pupillorum et orphanorum ac viduarum, aut si forte episcopus civitatis ecclesiasticarum rerum sollicitudinem habere praecipiat.
PL 8, 568A前述の聖なる教会会議は、以後いかなる聖職者も、被後見の幼い者たち、孤児たち、寡婦たちの世話のため、あるいは都市の司教が教会の事柄の管理を命じる場合を除き、所領を借り受けたり世の事務に関わったりしてはならないと定めたからである。
Ubi liquido patet, quia alia sunt negotia saecularia, alia ecclesiastica. Nonne Moyses in saeculo erat, cum crebro tabernaculum intraret et exiret? qui intus contemplatione raptus, foris infirmantium negotiis urgebatur: intus Dei arcana considerans, foris onera carnalium portabat.
PL 8, 568Aこれによって、世の事柄と教会の事柄が別であることは明らかである。モーセは、しばしば幕屋に出入りしたとき、世にいたのではなかったか。彼は内では観想に引き上げられ、外では弱い者たちの事柄に迫られていた。内では神の秘められた事柄を見つめ、外では肉に属する者たちの重荷を担った。
Cujus typum sacerdotes in ecclesia agere debent, ut dum foras exeunt ad exercenda negotia pro necessitatibus subditorum, intus ad se redeant per contemplationem mandatorum: sicut Paulus, qui coelestibus secretis inseritur, et tamen per condescensionis viscera, carnalium cubile perscrutatur.
PL 8, 568Bその型を、教会の司教たちは実践しなければならない。すなわち、委ねられた者たちの必要のために事務を行おうと外へ出るときには、内では戒めの観想によって自らに立ち返るのである。パウロもそうであって、彼は天の秘められた事柄に組み入れられながら、へりくだって寄り添う憐れみの情ゆえに、肉に属する者たちの寝所までも探り歩く。
Sic et Jacob ascendentes et descendentes angelos vidit, quia videlicet rectores Ecclesiae non solum Deum contemplando superna appetunt, sed deorsum quoque ad membra illius miserando condescendunt.
PL 8, 568Bヤコブもまた、天使たちが上り下りするのを見た。すなわち、教会の指導者たちは、神を観想して天上のものを求めるのみならず、下へも、その肢体である者たちのもとへ、憐れみをもって降り立つからである。
Et Domini sacerdotes horum facta imitantur, et se custodiunt, et subditorum onera portant, et videntur tales esse, quales idem egregius praedicator praecepit: ut qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur; et qui gaudent, tanquam non gaudentes, et qui emunt; tanquam non possidentes.
PL 8, 568B主の司教たちはこれらの者たちの行いに倣い、自らを守り、委ねられた者たちの重荷を担い、あの卓越した説教者が命じたとおりの者と見られる。すなわち、「この世を用いる者は用いない者のように、喜ぶ者は喜ばない者のように、買う者は所有しない者のようであれ」と。
Documentum II
第II項PL 8, 568C[0567] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Patris, scilicet, et Filii, et Spiritus sancti, imperator Caesar Flavius Constantinus, in Christo Jesu, uno ex eadem Trinitate sancta, salvatore Domino Deo nostro, fidelis, mansuetus, beneficus, Alemanicus, Gothicus, Sarmaticus, Germanicus, Britannicus, Hunnicus, pius, felix, victor ac triumphator, semper Augustus, sanctissimo ac beatissimo patri patrum Silvestro urbis Romanae episcopo et papae, atque omnibus ejus successoribus, qui in sede beati Petri usque in finem saeculi sessuri sunt, pontificibus, necnon et omnibus reverendissimis et Deo amabilibus catholicis episcopis, eidem sacrosanctae Romanae Ecclesiae per hanc nostram imperialem constitutionem subjectis in universo orbe terrarum, nunc et in posterum cunctis retro temporibus constitutis, gratia, pax, charitas, gaudium, longanimitas, misericordia a Deo patre omnipotente, et Jesu Christo Filio ejus, et Spiritu sancto cum omnibus vobis (Galat. V; I Tim. I) .
PL 8, 568C聖にして不可分の三位一体、すなわち父と子と聖なる霊の名において、皇帝カエサル・フラウィウス・コンスタンティヌスは、我々の救い主にして主なる神、同じ聖なる三位一体の一なるイエス・キリストにあって、忠実にして温和、慈善に富み、アレマニクス、ゴティクス、サルマティクス、ゲルマニクス、ブリタンニクス、フンニクスと称され、敬虔にして幸いなる、勝利者にして凱旋者、常なるアウグストゥスであり、いとも聖にしていとも幸いなる父の中の父、ローマの都の司教にして教皇であるシルウェステルに、また世の終わりまで幸いなるペトロの座に就くであろうその後継者たる教皇のすべてに、さらに、我々のこの皇帝の勅令によって、全世界においてこの至聖なるローマの教会に服し、今も、また以後も、さかのぼるすべての時にわたって定められている〔retro の意味は定かでない。字義どおり「過去の」と取ったが、「以後」の意とも取れる〕、いとも畏敬すべき、神に愛されるすべての公同の司教たちに、恩寵、平和、愛、喜び、寛容、憐れみが、全能の父なる神から、またその子イエス・キリストから、聖なる霊から、諸君すべてとともにあるように(ガラテヤ5;一テモテ1)。
Ea quae salvator et redemptor noster Dominus Jesus Christus, altissimi Patris Filius, per suos sanctos apostolos Petrum et Paulum, interveniente patre nostro Silvestro summo pontifice et universali papa, mirabiliter dignatus est operari, liquida enarratione per hujus nostrae imperialis institutionis paginam, ad cognitionem omnium populorum in universo orbe terrarum studuit propalare nostra mansuetissima serenitas.
PL 8, 568C我々の救い主にして贖い主である主イエス・キリスト、いと高き父の子が、その聖なる使徒ペトロとパウロを通して、我々の父である最高教皇にして普遍の教皇シルウェステルの仲介によって、驚くべきしかたで行うことを良しとした事柄を、我々のこの皇帝の制定文書の紙面において、明白な叙述によって、全世界のすべての民の知るところとするよう、我々のいとも温和なる晴朗は努めた。
Primum quidem nostram fidem, quam a praelibato beatissimo patre et oratore nostro Silvestro universali pontifice docti sumus, intima cordis confessione ad instruendas omnium vestrum mentes proferentes, et ita demum Dei misericordiam super nos diffusam annuntiantes, nosse vos volumus, sicut per anteriorem nostram sacram pragmaticam jussionem significavimus, nos a culturis idolorum, simulacris mutis et surdis, manufactis, diabolicis compositionibus, atque ab omnibus Satanae pompis recessisse, et ad integram Christianorum fidem, quae est vera lux et vita perpetua, pervenisse; credentes, juxta id quod nos idem almificus et summus pater et doctor noster Silvester pontifex instruxit, in Deum Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium: et in Jesum Christum Filium ejus unigenitum, Dominum nostrum, per quem creata sunt omnia: et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificatorem universae creaturae.
PL 8, 569Aまず、前述の、いとも幸いなる我々の父にして祈り手である普遍の教皇シルウェステルから教えられた我々の信仰を、心の奥底からの告白をもって、諸君すべての心を教え導くために述べ、こうしてはじめて、我々の上に注がれた神の憐れみを告げ知らせつつ、諸君に知ってほしい。先の我々の聖なる詔勅による命令で示したとおり、我々は、偶像の崇拝、すなわち口のきけぬ耳の聞こえぬ手づくりの像、悪魔的な作り物から、またサタンのすべての行列から退き、キリスト教徒の完全な信仰、すなわち真の光と永遠の命に至ったのである。すなわち、同じ養い育てる最高の父にして我々の教師である教皇シルウェステルが我々に教えたところに従い、全能の父なる神、天と地の、すべての見えるものと見えないものの造り主を信じ、またその独り子、我々の主イエス・キリスト、彼によってすべてが造られた方を信じ、また聖なる霊、全被造物の主にして命を与える者を信じている。
Hos, Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum, confitemur ita ut in Trinitate perfecta et plenitudo sit divinitatis, et unitas potestatis. Pater Deus, Filius Deus, et Spiritus Sanctus Deus, et tres unum sunt in Jesu Christo. Tres itaque formae, sed una potestas.
PL 8, 571Aこの父と子と聖なる霊を、我々は、完全な三位一体において神性の充満と権力の一性があるものとして告白する。父は神、子は神、聖なる霊は神であり、この三者はイエス・キリストにおいて一つである。ゆえに形は三つであるが、権力は一つである。
Nam sapiens retro semper Deus edidit ex se, per quod semper erant gignenda saecula, verbum. Et quando eodem solo suae sapientiae verbo universam ex nihilo formavit creaturam, cum eo erat, cuncta suo arcano componens mysterio.
PL 8, 571A賢明な神は、はるか昔から常に、自らのうちから言葉を生み出した。この言葉によって、世々が常に生み出されることになっていた。そして、自らの知恵のこの唯一の言葉によって無から全被造物を形づくったとき、神はその言葉とともにあり、すべてを自らの秘められた神秘によって整えた。
Igitur perfectis coelorum virtutibus, et universis terrae materiis, pio sapientiae suae nutu, ad imaginem et similitudinem suam, primum de limo terrae fingens hominem, hunc in paradiso posuit voluptatis.
PL 8, 571Bこうして、天の力と地のあらゆる材料が完成されると、神は自らの知恵の慈愛ある意向によって、自らの像と似姿に、まず地の土から人を形づくり、これを喜びの楽園に置いた。
Quem antiquus serpens et hostis invidens diabolus, per amarissimum ligni vetiti gustum, exulem ab eisdem fecit gaudiis: eoque expulso, non desivit sua venenosa multis modis protelare jacula, ut a via veritatis humanum abstrahens genus, idolorum culturae, videlicet creaturae, et non Creatori deservire suadeat: quatenus per hoc eos, quos suis valuerit irretire insidiis, secum aeterno efficiat concremandos supplicio.
PL 8, 571Bこの人を、古い蛇にして敵である、妬む悪魔が、禁じられた木の実のいとも苦い味わいによって、その喜びから追放した。人が追い出されると、悪魔は毒の矢をさまざまなしかたで放つことをやめず、人類を真理の道から引き離し、偶像の崇拝、すなわち、創造主にではなく被造物に仕えることへとそそのかそうとした。それによって、自らの罠に絡め取ることのできた者たちを、自分とともに永遠の刑罰で焼き尽くされるものにしようとしたのである。
Sed Deus noster misertus plasmatis sui, dirigens sanctos suos prophetas, per hos lumen futurae vitae, adventum videlicet Filii sui, Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, annuntians, misit eumdem unigenitum Filium suum et sapientiae verbum.
PL 8, 571Bしかし我々の神は、自ら形づくったものを憐れみ、聖なる預言者たちを遣わし、彼らを通して来たるべき命の光、すなわち我々の主にして神、救い主イエス・キリストであるその子の到来を告げ知らせつつ、その独り子、知恵の言葉を遣わした。
Qui descendens de coelis propter nostram salutem, natus de Spiritu Sancto ex Maria virgine, verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Non amisit quod fuerat, sed coepit esse quod non erat.
PL 8, 571C彼は我々の救いのために天から降り、聖なる霊によっておとめマリア〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕から生まれ、言葉は肉となり、我々のうちに住んだ。彼はかつてあったものを失わず、なかったものになり始めた。
Deum perfectum, et hominem perfectum; ut Deus mirabilia perficiens, et ut homo humanas passiones sustinens: ita verbum hominem, et verbum Deum, praedicante patre nostro Silvestro summo pontifice, intelligimus, ut verum Deum, verum hominem fuisse, nullo modo ambigamus.
PL 8, 571C完全な神、完全な人である。神として驚くべきことを成し遂げ、人として人間の苦しみに耐える方として、我々の父である最高教皇シルウェステルが宣べるとおり、我々は、言葉を人として、また言葉を神として理解し、彼が真の神であり真の人であったことを、いささかも疑わない。
Electisque duodecim apostolis, miraculis coram eis et innumerabilis populi multitudine coruscavit.
PL 8, 571C十二人の使徒を選ぶと、彼らの前で、また数えきれない民の群れの前で、奇跡によって輝いた。
Confitemur eumdem dominum Jesum Christum adimplesse legem et prophetas, passum, crucifixum secundum scripturas, tertia die a mortuis resurrexisse, assumptum in coelos, atque sedentem ad dexteram patris, inde venturum judicare vivos et mortuos, cujus imperii non erit finis.
PL 8, 571C我々は、この同じ主イエス・キリストが、律法と預言者を成就し、聖書に従って苦しみ、十字架につけられ、三日目に死者の中から復活し、天に上げられ、父の右に座し、そこから来て生者と死者を裁くこと、その支配に終わりはないことを告白する。
Haec est enim fides nostra catholica orthodoxa, a beatissimo patre nostro Silvestro summo pontifice nobis prolata.
PL 8, 571Dこれこそが、いとも幸いなる我々の父、最高教皇シルウェステルから我々に示された、我々の公同の正統な信仰である。
Exhortamur idcirco omnem populum, et diversas gentium nationes, hanc fidem tenere, colere et praedicare, et in sanctae Trinitatis nomine baptismi gratiam consequi, et dominum nostrum Jesum Christum Salvatorem nostrum, qui cum Patre et Spiritu Sancto per infinita saecula vivit et regnat, quem Silvester beatissimus pater noster universalis praedicat pontifex, corde devoto adorare.
PL 8, 572Aそれゆえ我々は、すべての民、また諸国民の様々な民族に勧める。この信仰を保ち、尊び、宣べ伝え、聖なる三位一体の名において洗礼の恩寵を得、また、父と聖なる霊とともに限りなき世々にわたって生き、統べる我々の主、我々の救い主イエス・キリスト、普遍の教皇である我々のいとも幸いなる父シルウェステルが宣べるその方を、献身の心をもって礼拝することを。
Ipse enim Dominus noster, misertus mihi peccatori, misit sanctos suos apostolos (Hier. in psal. CXXXVIII, et ep. ad Eustochium virginem) , ad visitandum nos, et lumen sui splendoris infulsit nobis, ut abstractum a tenebris, ad veram lucem et agnitionem veritatis me venisse gratularemini.
PL 8, 572Aまさに我々の主自身が、罪人である私を憐れみ、その聖なる使徒たちを(ヒエロニムス『詩篇注解』138、および処女エウストキウムへの書簡)我々を訪れるために遣わし、その輝きの光を我々の上に照らした。それは、闇から引き離された私が真の光と真理の認識に至ったことを、諸君が喜ぶようにするためである。
Nam dum valida squaloris lepra totam mei corporis invasisset carnem, et multorum medicorum convenientium cura adhiberetur, nec ullius quidem cura promeruissemus salutem, ad hoc venerunt sacerdotes Capitolii, dicentes mihi debere fieri fontem in Capitolio, et compleri hunc innocentium sanguine et eo calente loto me, posse mundari.
PL 8, 572Aというのは、恐ろしい汚れの癩病が私の肉体全体を襲い、多くの医者が集まって手当てがなされたが、我々はどの者の手当てによっても健康を得るに至らなかったので、カピトリウムの祭司たちが来て、私にこう言った。カピトリウムに泉を作り、それを罪なき者たちの血で満たし、その血が温かいうちに私がそれで沐浴すれば、清められうる、と。
Et secundum eorum dicta, aggregatis plurimis innocentibus infantibus, dum vellent sacrilegi paganorum sacerdotes eos mactare, et ex eorum sanguine fontem repleri (leg. replere) , cernens serenitas nostra lacrymas matrum eorum, illico exhorrui facinus: miseratusque eas, proprios illis restitui praecipimus filios suos, datisque vehiculis et donis concessis, gaudentes ad propria relaxavimus.
PL 8, 572Bそして彼らの言葉に従って、非常に多くの罪なき幼子たちが集められ、瀆聖的な異教の祭司たちが彼らを屠り、その血で泉を満たそう(「満たす」と読むべし)としたとき、我々の晴朗は彼らの母たちの涙を見て、私はたちまちその所業に身震いした。彼女らを憐れみ、それぞれに自分の子を返すよう我々は命じ、乗り物を与え、贈り物を与えて、喜ぶ彼女らを自分の家へ帰した。
Eadem igitur transacta die, nocturno nobis facto silentio, dum somni tempus advenisset, adsunt apostoli SS. Petrus et Paulus, dicentes mihi: quoniam flagitiis posuisti terminum, et effusionem sanguinis innocentis horruisti, missi sumus a Christo domino Deo nostro, dare tibi sanitatis recuperandae consilium.
PL 8, 572Bこうして、その同じ日が過ぎ、夜の静けさが我々に訪れ、眠りの時が来たとき、聖なる使徒ペトロとパウロが現れ、私に言った。「あなたが悪事に終止符を打ち、罪なき者の血が流されることを恐れたので、我々は、我々の主なる神キリストから、あなたに健康を取り戻すための助言を与えるべく遣わされた。
Audi ergo monita nostra, et fac quodcumque indicamus tibi: Silvester episcopus hujus civitatis ad montem Soracte persecutiones tuas fugiens, in cavernis petrarum cum suis clericis latebram fovet.
PL 8, 572Cそれゆえ、我々の忠告を聞き、我々があなたに示すことを何でも行え。この都市の司教シルウェステルは、あなたの迫害を逃れてソラクテ山にいて、岩の洞窟の中で、自分の聖職者たちとともに身を潜めている。
Hunc ad te cum adduxeris, ipse tibi piscinam pietatis ostendet, in qua dum tertio te merserit, omnis te valetudo ista deseret leprae. Quod dum factum fuerit, hanc vicissitudinem tuo salvatori compensa, ut omnes jussu tuo per totum orbem restaurentur ecclesiae.
PL 8, 572C彼をあなたのもとへ連れてくれば、彼はあなたに敬虔の池を示し、そこにあなたを三度浸すとき、癩病のそのすべての病はあなたから去る。それが成ったなら、あなたの救い主にこの恩に報いよ。あなたの命令によって、全世界の教会が再建されるように。
Te autem ipsum in hac parte purifica ut relicta omni superstitione idolorum, Deum vivum et verum, qui solus est et verus, adores et excolas, ut ad ejus voluntatem attingas.
PL 8, 572Cまたあなた自身も、この点において自らを清めよ。あらゆる偶像の迷信を捨て、生ける真の神、ただ一人の、真である方を礼拝し崇めて、その意志に達するように。」
Exurgens igitur a somno, protinus juxta id quod a sanctis apostolis admonitus sum, peregi: advocatoque eodem praecipuo et magnifico patre et illuminatore nostro Silvestro universali papa omnia a sanctis apostolis mihi praecepta dixi verba: percontatique sumus ab eo, qui isti dii essent Petrus et Paulus.
PL 8, 572D目覚めるとすぐに、私は聖なる使徒たちに諭されたとおりに行った。すぐれて偉大な、我々の父にして啓蒙者である普遍の教皇シルウェステルを呼び、聖なる使徒たちから私に命じられたすべての言葉を語った。そして我々は彼に、これらの神々、ペトロとパウロとは何者かを尋ねた。
Ille vero, non eos deos vere dici, sed apostolos Salvatoris nostri Domini Dei Jesu Christi, respondit.
PL 8, 573A彼は、彼らは真に神々と呼ばれるのではなく、我々の救い主にして主なる神イエス・キリストの使徒たちであると答えた。
Et rursum interrogare coepimus eumdem beatissimum papam, utrum istorum apostolorum imagines expressas haberet, ut ex pictura disceremus hos esse, quos revelatio docuerat.
PL 8, 573Aそして我々は再び、この同じいとも幸いなる教皇に、これらの使徒の像が描かれたものを持っているかと尋ね始めた。啓示が教えた者たちがまさに彼らであることを、絵から知るためである。
Tunc idem venerabilis pater imagines eorumdem apostolorum per diaconum suum exhiberi praecepit: quas dum aspicerem, et eorum quos in somno videram, figuratos in ipsis imaginibus cognovissem vultus, ingenti clamore coram omnibus satrapis meis confessus sum eos esse, quos in somno videram.
PL 8, 573Aそのとき、この尊敬すべき父は、自らの助祭にそれらの使徒たちの像を持って来させるよう命じた。私がそれを見て、その像に描かれた顔が、眠りの中で見た者たちの顔であると分かったとき、私は自分のすべての太守たちの前で大声をあげ、彼らこそ眠りの中で見た者たちであると告白した。
Ad haec beatissimus idem Silvester pater noster, urbis Romae episcopus, indixit nobis poenitentiae tempus intra palatium nostrum.
PL 8, 573Aこれを受けて、我々の父、ローマの都の司教である同じいとも幸いなるシルウェステルは、我々に、我々の宮殿の中で悔悛の期間を課した。
Lateranense, in uno cilicio, ut de omnibus quae a nobis impie peracta, atque injuste disposita fuerant, vigiliis, jejuniis, atque lacrymis et orationibus, apud Dominum Deum nostrum Jesum Christum salvatorem veniam impetraremus.
PL 8, 573Aすなわちラテラノ宮殿で、一枚の粗布のみをまとい、我々が不敬に行い不正に定めたすべてのことについて、徹夜と断食と涙と祈りによって、我々の主なる神、救い主イエス・キリストのもとから赦しを得るためである。
Deinde per manus impositionem clericorum, usque ad ipsum praesulem veni. Ibique renuntians Satanae, pompis et operibus ejus, vel universis idolis manufactis, credere me in Deum Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium, et in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria virgine, spontanea voluntate coram omni populo professus sum.
PL 8, 573Bそれから、聖職者たちに手を置かれて、私は司教その人のもとへ来た。そこで私は、サタンと、その行列と業、また手づくりのすべての偶像を捨て、全能の父なる神、天と地の、すべての見えるものと見えないものの造り主を、またその独り子、我々の主イエス・キリスト、聖なる霊によって宿り、おとめマリアから生まれた方を信じると、全民衆の前で、自らの意志によって宣言した。
Benedictoque fonte, illic me trina mersione unda salutis purificavit. Positoque me in fontis gremio ( baptisterio seu lavacro Constantiniano ), manum de coelo me contingentem propriis oculis vidi.
PL 8, 573B泉が祝福されると、そこで救いの水が三度の浸礼によって私を清めた。私が泉の懐に置かれたとき(洗礼堂、あるいはコンスタンティヌスの沐浴所)、天から手が私に触れるのを、私は自分の目で見た。
De qua mundus exurgens, ab omni me leprae squalore mundatum agnoscite: levatoque me de venerabili fonte, induto vestibus candidis, septiformis gratiae sancti Spiritus consignationem adhibuit beati chrismatis unctione, et vexillum sanctae crucis in mea fronte linivit, dicens: « Signet te Deus sigillo fidei suae, in nomine Patris; et Filii, et Spiritus sancti, in consignatione fidei. » Cunctusque clerus respondit: « Amen. » Et adjecit praesul: « Pax tibi. » Prima itaque die post perceptum sacri baptismatis mysterium, et post curationem corporis mei a leprae squalore, agnovi non esse alium Deum, nisi Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, quem beatus Silvester papa praedicat, trinitatem in unitate, et unitatem in trinitate.
PL 8, 573Cその水から清く上がった私が、癩病のあらゆる汚れから清められたことを、諸君は知れ。尊い泉から引き上げられ、白い衣を着せられた私に、彼は祝福された聖油の塗油によって、聖なる霊の七重の恩寵の印を施し、聖なる十字架の旗印を私の額に塗って言った。「神があなたに、その信仰の印によって印を付けるように。父と子と聖なる霊の名において、信仰の印において。」全聖職者団は答えた。「アーメン。」司教は言い添えた。「あなたに平和があるように。」こうして、聖なる洗礼の神秘を受けた後の最初の日、私の体が癩病の汚れから癒やされた後に、私は、幸いなる教皇シルウェステルが宣べる、一性における三位一体、三位一体における一性である父と子と聖なる霊のほかに、別の神はないことを知った。
Nam omnes dii gentium, quos usque hactenus colui, daemonia, opera hominum manufacta comprobantur.
PL 8, 574A実に、私がこれまで崇めてきた諸国民のすべての神々は、悪霊であり、人の手による造り物であることが証明される。
Etenim quantum potestatem idem Salvator noster suo apostolo B. Petro contulerit in coelo ac terra, lucidissime nobis idem venerabilis pater edixit, dum fidelem eum in sua interrogatione inveniens, ait: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam (Matth. XVI) .
PL 8, 574A実際、我々の同じ救い主が、その使徒である幸いなるペトロに、天と地においてどれほどの権力を授けたかを、この同じ尊敬すべき父は、我々にいとも明らかに述べた。すなわち、救い主は、その問いかけにおいてペトロが忠実であると見いだして、言ったのである。「汝はペトロである。この岩の上に、我が教会を建てる。冥界の門もこれに打ち勝たない」(マタイ16)。
Advertite potentes, et aure cordis intendite, quid bonus magister et dominus suo discipulo adjunxit, inquiens: Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis. (Ibid.) Mirum est hoc valde et gloriosum, in terra ligare et solvere, et in coelo ligatum et solutum esse.
PL 8, 574B気づけ、権力ある者たちよ、心の耳を傾けよ。善き師にして主が、自らの弟子に何を付け加えたかを。すなわち彼は言った。「汝が地上で縛るものは何であれ、天においても縛られているであろう」(マタイ16)。地上で縛り解くことと、天で縛られ解かれていることは、まことに驚くべく栄光に満ちたことである。
Et dum haec, praedicante beato Silvestro, agnoscerem, et beneficiis ipsius beati Petri integerrime sanitati me comperi restitutum.
PL 8, 574Bそして、幸いなるシルウェステルが宣べるこれらのことを私が知ったとき、幸いなるペトロ自身の恩恵によって、私は完全な健康に立ち戻らされたことに気づいた。
Utile judicavimus una cum omnibus nostris satrapis, et universo senatu, optimatibusque meis, etiam et cuncto populo Romanae gloriae imperio subjacenti, ut sicut in terris sanctus Petrus vicarius filii Dei esse videtur constitutus, etiam et pontifices, qui successores sunt ipsius principis apostolorum (al. qui ipsius p. a. gerunt vices), principatus potestatem, amplius quam terrena imperialis nostrae serenitatis mansuetudo habere videtur, concessam a nobis nostroque imperio obtineant, eligentes nobis ipsum principem apostolorum, et ejus successores, firmos apud Deum esse patronos.
PL 8, 574B我々は、我々のすべての太守たち、元老院全体、私の貴顕たち、さらにローマの栄光の帝国の下にあるすべての民とともに、次のことを有益だと判断した。すなわち、地上において聖ペトロが神の子の代理者として立てられていると見えるように、使徒たちの首長自身の後継者である教皇たち(別本では、使徒たちの首長自身の代理を務める者たち)も、我々の皇帝の晴朗の地上の温和が有すると見えるよりも大きな首位の権力を、我々と我々の帝国から与えられて保持するように、また、使徒たちの首長自身とその後継者たちを、我々のために神のもとでの確かな守護者として選ぶように、と。
Et sicut nostram, terrenam imperialem potentiam (al. nost. est terr. i. potentia) , sic ejus sacrosanctam Romanam ecclesiam decrevimus veneranter honorari et amplius quam nostrum imperium et terrenum thronum, sedem sacratissimam beati Petri gloriose exaltari, tribuentes ei potestatem et gloriae dignitatem atque vigorem et honorificentiam imperialem: atque decernentes sancimus, ut principatum teneat tam super quatuor praecipuas sedes, Antiochenam, Alexandrinam, Hierosolymitanam, et Constantinopolitanam, quamque etiam super omnes in universo orbe terrarum Dei ecclesias.
PL 8, 574Cそして、我々の地上の皇帝の権力(別本では、我々の、地上の皇帝の権力である)が尊ばれるのと同じく、そのいとも聖なるローマの教会が畏敬をもって尊ばれ、また我々の帝国と地上の玉座よりも、幸いなるペトロのいとも聖なる座が栄光をもって高められるよう、我々は定めた。その座に、権力と、栄光の尊厳、また力と皇帝の栄誉を与え、そして、定めつつ布告する。この座が、四つの主要な座、すなわちアンティオキア、アレクサンドリア、エルサレム、コンスタンティノポリスの座の上にも、また全世界における神のすべての教会の上にも、首位を保つようにと。
Et pontifex, qui pro tempore ipsius sacrosanctae Romanae ecclesiae extiterit, celsior et princeps cunctis sacerdotibus totius mundi existat, et ejus judicio, quaeque ad cultum Dei, vel fidei Christianorum stabilitatem procuranda fuerint, disponantur.
PL 8, 575Aそして、そのいとも聖なるローマの教会のその時々の教皇は、全世界のすべての司教たちの上に高く立つ首位者であるべきであり、神の礼拝、あるいはキリスト教徒の信仰の確立のために整えられるべきことは何であれ、その裁定によって定められるべきである。
Justum quippe est, ut ibi lex sancta caput teneat principatus, ubi sanctarum legum institutor, Salvator noster, beatum Petrum apostolatus obtinere praecepit cathedram; ubi et crucis patibulum sustinens, beatae mortis sumpsit poculum, suique magistri et domini imitator apparuit.
PL 8, 575Aまことに、聖なる律法の制定者である我々の救い主が、幸いなるペトロに使徒職の座を占めるよう命じたその場所で、聖なる律法が首位の頭を保つのは正しい。その場所で、彼は十字架の刑架を負い、幸いなる死の杯を取り、自らの師にして主に倣う者として現れた。
Et ibi gentes pro Christi nominis confessione colla flectant, ubi eorum doctor beatus Paulus apostolus pro Christo, extenso collo, martyrio coronatus est.
PL 8, 575Bそして、諸国民が、キリストの名の告白のために首を垂れるのは、彼らの教師である幸いなる使徒パウロが、キリストのために首を差し伸べて殉教の冠を受けたその場所においてであるように。
Illic usque in finem quaerant doctorem, ubi sanctum doctoris quiescit corpus: et ibi proni ac humiliati, coelestis regis Dei Salvatoris nostri Jesu Christi famulentur officio, ubi superbi (al. superbo) terreni regis serviebant imperio.
PL 8, 575B世の終わりまで、彼らは教師を求めよ、教師の聖なる体が眠るその場所で。そしてそこで、ひれ伏しへりくだって、天の王、我々の神にして救い主イエス・キリストの務めに仕えよ。かつて高慢な地上の王の支配に仕えていたその場所で(別本では、地上の王の高慢な支配に)。
Interea nosse volumus omnem populum universarum gentium ac nationum per totum orbem terrarum, construxisse nos intra palatium nostrum Lateranense eidem Salvatori nostro Domino Deo Jesu Christo ecclesiam a fundamentis cum baptisterio, et duodecim nos sciatis de ejus fundamentis, secundum numerum duodecim apostolorum, cophinos terrae onustatos propriis asportasse humeris: quam sacrosanctam ecclesiam, caput et verticem omnium ecclesiarum in universo orbe terrarum dici, coli, venerari ac praedicari sancimus, sicut per alia nostra imperialia decreta constituimus.
PL 8, 575Bその間に、我々は、全世界のあらゆる諸国民と民族のすべての民に知ってほしい。我々は、我々のラテラノ宮殿の中に、我々の救い主にして主なる神イエス・キリストのために、洗礼堂とともに教会を基礎から建てた。また諸君は知れ。我々は、十二使徒の数に従い、その基礎から土を積んだ十二の籠を、自らの肩で運び出したのである。この至聖なる教会が、全世界のすべての教会の頭にして頂と呼ばれ、尊ばれ、崇められ、宣べ伝えられることを、我々は、我々の他の皇帝の決定によって定めたとおり、定める。
Construximus quoque ecclesias beatorum Petri et Pauli primorum apostolorum quas auro et argento locupletavimus, ubi et sacratissima eorum corpora cum magno honore recondentes, thecas ipsorum ex electro (cui nulla fortitudo praevalet elementorum) construximus, et crucem ex auro purissimo, et gemmis pretiosissimis per singulas eorum thecas posuimus, et clavis aureis confiximus.
PL 8, 575C我々はまた、第一の使徒である幸いなるペトロとパウロの教会を建て、それを金と銀で豊かにした。そこに彼らのいとも聖なる遺体を大いなる栄誉をもって納め、その櫃を琥珀金で作り(元素のいかなる力もこれには勝たない)、また最も純粋な金の十字架を、最も高価な宝石とともにそれぞれの櫃に置き、金の釘で打ちつけた。
Quibus ecclesiis pro concinnatione luminariorum, possessionum praedia contulimus, et rebus diversis eas ditavimus, et per nostram imperialem jussionem sacram, tam in oriente, quam in occidente, vel etiam septentrionali et meridiana plaga, videlicet in Judaea, Graecia, Asia, Thracia, Africa et Italia, vel diversis insulis, nostra largitate eis libertatem concessimus, ea prorsus ratione, ut per manus beatissimi patris nostri Silvestri pontificis successorumque ejus omnia disponantur.
PL 8, 575Cこれらの教会に対し、灯火の調達のために所領の地所を与え、さまざまな物で豊かにした。そして我々の聖なる皇帝の命令によって、東でも西でも、また北の地でも南の地でも、すなわちユダヤ、ギリシア、アジア、トラキア、アフリカ、イタリア、あるいはさまざまな島々においても、我々の寛大さによって、これらに自由を与えた。ただし、すべてが、いとも幸いなる我々の父である教皇シルウェステルとその後継者たちの手を通して処理されるという条件のもとで、である。
Gaudeat ergo una nobiscum omnis populus, et gentium nationes in universo orbe terrarum; et exhortantes, monemus omnes, ut Deo nostro et salvatori Jesu Christo immensas una nobiscum referant gratias, quoniam ipse Deus in coelis desuper, et in terra deorsum, nos per suos sanctos apostolos visitans, sanctum baptismatis sacramentum percipere et corporis sanitatem dignos effecit.
PL 8, 576Aそれゆえ、全世界の全民衆と諸国民の諸民族は、我々とともに喜べ。そして我々は勧めつつ、すべての人に戒める。我々の神にして救い主イエス・キリストに、我々とともに、限りない感謝をささげよ。天において上に、地において下にある神自身が、その聖なる使徒たちを通して我々を訪れ、我々を、洗礼の聖なる秘跡を受け、体の健康を得るにふさわしい者としたからである。
Pro quo concedimus ipsis sanctis apostolis, dominis meis beatissimis Petro et Paulo, et per eos etiam beato Silvestro patri nostro, summo pontifici, et universalis urbis Romae papae, et omnibus ejus successoribus pontificibus, qui usque in finem mundi in sede beati Petri erunt sessuri, atque de praesenti contradimus palatium imperii nostri Lateranense, quod omnibus in toto orbe terrarum praefertur atque praecellit palatiis: deinde diadema, videlicet coronam capitis nostri, simulque phrygium, id est, mitram, necnon et superhumerale, videlicet lorum quod imperiale circumdare assolet collum: verumetiam et chlamydem purpuream atque tunicam coccineam, et omnia imperialia indumenta, sed et dignitatem imperialium praesidentium equitum; conferentes etiam et imperialia sceptra simulque et cuncta signa, atque banta etiam, et diversa ornamenta imperialia, et omnem processionem imperialis culminis, et gloriam potestatis nostrae.
PL 8, 576Aこのことのゆえに我々は、これら聖なる使徒たち、私の主君であるいとも幸いなるペトロとパウロ自身に、またその二人を通して、我々の父である幸いなるシルウェステル、最高教皇にして普遍の教皇に〔底本は universalis。ミーニュの脚注は universali と読むべきかとする。それに従う〕、また世界の終わりまで幸いなるペトロの座に就くであろう彼のすべての後継の教皇たちに、譲与する。そして、今この場で、全世界のあらゆる宮殿にまさり、抜きん出ている、我々の帝国のラテラノ宮殿を引き渡す。さらに、王冠、すなわち我々の頭の冠、同じくフリュギウム、すなわちミトラ、また肩衣、すなわち皇帝の首を巻くのが常である帯、そればかりか、紫の外套と緋の衣、皇帝の衣服のすべて、さらに、皇帝の騎兵を統べる者たちの位階を。また、皇帝の笏、あわせてすべての標章、そして軍旗〔底本は banta。ミーニュの脚注は別の本の読みとして banda を挙げる。それに従う〕、さまざまな皇帝の飾り、皇帝の最高位の行列の一切、我々の権力の栄光をも与える。
Viris autem reverendissimis clericis in diversis ordinibus eidem sacrosanctae Romanae ecclesiae servientibus, illud culmen singularitate, potentia et praecellentia habere sancimus, cujus amplissimus noster senatus videtur gloria adorari , id est, patricios atque consules effici, necnon et caeteris dignitatibus imperialibus eos promulgamus decorari.
PL 8, 576Cさらに、様々な位階においてこの至聖なるローマの教会に仕えるいとも畏敬すべき聖職者たちが、あの高み、すなわち我々のいとも広大な元老院が栄光によって崇められると見えるあの高みを、特異さと力と卓越において持つことを、我々は定める。すなわち、彼らが貴族と執政官となり、その他の皇帝の位階によっても飾られることを、我々は布告する。
Et sicut imperialis militia ornatur, ita et clerum sanctae Romanae Ecclesiae ornari decernimus.
PL 8, 576Cそして、皇帝の軍勢が飾られるのと同じく、聖なるローマの教会の聖職者団も飾られるよう、我々は定める。
Et quemadmodum imperialis potentia officiis diversis, cubiculariorum nempe et ostiariorum, atque omnium excubitorum, ornatur; ita et sanctam Romanam ecclesiam decorari volumus.
PL 8, 576Cそして、皇帝の権力が、侍従や門衛、またすべての近衛といったさまざまな官職によって飾られるのと同じく、聖なるローマの教会も飾られることを、我々は望む。
Et ut amplissime pontificale decus praefulgeat, decernimus et hoc, clericorum ejusdem sanctae Romanae Ecclesiae manipulis et linteaminibus, id est, candidissimo colore decorari equos, et ita equitare.
PL 8, 576Dそして教皇の栄誉が最も豊かに輝くよう、我々はこのことをも定める。同じ聖なるローマの教会の聖職者たちの馬は、手布と亜麻布、すなわち最も白い色で飾られ、そのように騎乗すること。
Et sicut noster senatus calceamentis utitur cum udonibus, id est, candido linteamine illustratis, sic utantur et clerici; et sic coelestia sicut terrena ad laudem Dei decorentur.
PL 8, 577Aそして、我々の元老院が、白い脚衣、すなわち白い亜麻布で輝かせたものを添えた靴を用いるのと同じく、聖職者たちも用いるように。こうして、天のものも地のものも、神への賛美のために飾られるように。
Prae omnibus autem licentiam tribuimus ipsi sanctissimo patri nostro Silvestro urbis Romae episcopo et papae, et omnibus qui post eum in successum, et perpetuis temporibus advenerint, beatissimis pontificibus, pro honore et gloria Christi Dei nostri, in eadem Dei magna catholica et apostolica Ecclesia, ex nostro indicto, ut quem placatus proprio consilio clericali voluerit, et in numero religiosorum clericorum connumerare, nullum ex omnibus praesumentem superbe agere.
PL 8, 577Aさらに、何にもまさって、我々は、いとも聖なる我々の父、ローマの都の司教にして教皇であるシルウェステル自身に、また彼の後を継いで永久の時代にわたって現れるいとも幸いなる教皇たちのすべてに、我々の神キリストの栄誉と栄光のために、神の同じ大いなる公同にして使徒の教会において、我々の布告により、自らの判断で心穏やかに望む者を聖職者とし、敬虔な聖職者たちの数に加えることを許可する〔底本は clericali。ミーニュの脚注は clericare と読む案を示し、これに従えば二つの不定詞はいずれも voluerit にかかって構文が通る。それに従って訳した。またミーニュの脚注は indicto の後に synclitu を加える読みを挙げる〕。彼らのうちのいかなる者も、高慢に振る舞うことをあえてしてはならない。
Decrevimus itaque et hoc, ut idem venerabilis pater noster Silvester summus pontifex, et omnes ejus successores pontifices, diademate (videlicet corona, quam ex capite nostro illi concessimus) ex auro purissimo et gemmis pretiosis uti debeant, et in capite ad laudem Dei et pro honore beati Petri gestare.
PL 8, 577Aそれゆえ我々はこのことをも定めた。我々の同じ尊敬すべき父、最高教皇シルウェステルと、その後継者である教皇たちのすべては、最も純粋な金と貴い宝石でできた王冠(すなわち、我々の頭から彼に譲った冠)を用い、神への賛美と幸いなるペトロの栄誉のために頭に戴かなければならない。
Ipse vero beatissimus papa, quia super coronam clericatus, quam gerit ad gloriam beati Petri, omnino ipsa ex auro non est passus uti corona: nos phrygium quoque candidi nitoris, splendidam resurrectionem dominicam designans, ejus sacratissimo vertici manibus nostris imposuimus, et tenentes frenum equi illius, pro reverentia beati Petri, stratoris officium illi exhibuimus; statuentes, eodem phrygio omnes ejus successores singulariter uti in processionibus, ad imitationem imperii nostri.
PL 8, 577Bしかし、いとも幸いなる教皇自身は、幸いなるペトロの栄光のために戴いている聖職者の剃髪の冠の上に、金でできたその冠を用いることをまったく許さなかった。そこで我々は、主の復活の輝きを表す、白く輝くフリュギウムを、我々の手で彼のいとも聖なる頭の頂に載せた。そして、彼の馬の轡を取り、幸いなるペトロへの畏敬のゆえに、馬丁の務めを彼に果たした。また、すべての彼の後継者が、我々の帝国に倣って、行列においてこのフリュギウムを専用に用いるよう定めた。
Unde ut pontificalis apex non vilescat, sed amplius etiam quam terreni imperii dignitas, et gloriae potentia decoretur; ecce tam palatium nostrum, ut praedictum est, quamque urbem Romam et omnes totius Italiae et occidentalium regionum provincias, loca et civitates, praefato beatissimo pontifici nostro Silvestro universali papae concedimus atque relinquimus, et successorum ipsius pontificum potestati et ditioni, firma imperiali censura, per hanc divalem nostram et pragmaticum constitutum, decernimus disponendum, atque juri sanctae Romanae ecclesiae concedimus permansurum.
PL 8, 577Bそこで、教皇の頂が貶められず、地上の帝国の尊厳と栄光の力よりもいっそう飾られるように、見よ、我々は、我々の宮殿を、先に述べたとおり、またローマの都と、イタリア全土および西方の諸地域のすべての属州、地、都市を、前述のいとも幸いなる我々の教皇、普遍の教皇シルウェステルに与え、譲る。そして、その後継者たる教皇たちの権力と支配のもとに、確固たる皇帝の裁定をもって、この神聖なる我々の国事の勅定によって処理されるよう定め、聖なるローマの教会の権利にとどまるものとして与える。
Unde congruum prospeximus, nostrum imperium et regni potestatem in orientalibus transferri ac transmutari regionibus, et in Byzantiae provinciae optimo loco, nomini nostro civitatem aedificari, et nostrum illic constitui imperium: quoniam ubi principatus sacerdotum et christianae religionis caput ab imperatore coelesti constitutum est, justum non est ut illic imperator terrenus habeat potestatem.
PL 8, 577Cそこで、我々の帝国と王権の権力を東方の地域に移し、変えること、またビュザンティア属州の最良の場所に、我々の名を冠する都市を建て、そこに我々の帝国を置くことが適切であると、我々は見定めた。司教たちの首位とキリスト教の頭が天の皇帝によって立てられたところに、地上の皇帝が権力を持つのは正しくないからである。
Haec vero omnia, et per alia divalia decreta statuimus atque confirmavimus, usque in finem mundi illibata et inconcussa permanere decernimus.
PL 8, 578Aこれらすべてを、我々は他の神聖な決定によっても定め確認したのであり、世界の終わりまで損なわれず揺るがされずにとどまることを定める。
Unde coram Deo vivo, qui nos regnare praecepit, et coram terribili ejus judicio obtestamur, per hoc nostrum imperiale constitutum, omnes nostros successores imperatores, vel cunctos optimates, satrapas, etiam amplissimum senatum et universum populum, in toto orbe terrarum, nunc et in posterum cunctis retro temporibus imperio nostro subjacentem, nulli eorum quoquo modo licere, haec quae a nobis imperiali sanctione sacrosanctae Romanae ecclesiae, vel ejus omnibus pontificibus concessa sunt, refragari aut confringere, vel in quoquam convellere.
PL 8, 578Aそれゆえ我々は、我々に統治を命じた生ける神の前で、またその恐るべき裁きの前で、我々のこの皇帝の勅定によって、我々の後継の皇帝たちのすべて、また貴顕たちのすべて、太守たち、さらにいとも広大な元老院と、全世界において、今も、また以後も、さかのぼるすべての時にわたって我々の帝国に服している〔retro の意味は定かでない。字義どおり「過去の」と取ったが、「以後」の意とも取れる〕全民衆に対して、誓って言う。彼らのうちの誰にも、我々が皇帝の裁可によって至聖なるローマの教会とその教皇たち全員に与えたこれらのことに、いかなる形でも逆らい、打ち砕き、あるいはいささかでも覆すことは許されない、と。
Si quis autem (quod non credimus) in hoc temerator, aut contemptor extiterit, aeternis condemnationibus subjaceat innodatus, et sanctos Dei principes apostolorum Petrum et Paulum sibi in praesenti et futura vita sentiat contrarios, atque in inferno inferiori concrematus, cum diabolo et omnibus deficiat impiis.
PL 8, 578Bだが、もし誰かが(我々の信じないことだが)この点において違反者となり、あるいは侮る者となるなら、永遠の断罪に縛られて服し、神の聖なる使徒たちの首長ペトロとパウロが、今の命でも来たるべき命でも自分に敵対するのを感じ、いと深い冥界で焼かれ、悪魔とすべての不敬な者たちとともに滅びよ。
Hujus vero imperialis decreti nostri paginam propriis manibus roborantes, super venerandum corpus beati Petri principis apostolorum posuimus, ibi eidem Dei apostolo spondentes, nos cuncta inviolabiliter conservare, et nostris successoribus imperatoribus conservanda in mandatis relinquere, ac beato patri nostro Silvestro summo pontifici et universali papae, ejusque cunctis successoribus pontificibus, Domino Deo et Salvatore nostro Jesu Christo annuente, tradimus perenniter atque feliciter possidenda.
PL 8, 578Bそして、この我々の皇帝の決定の文書を、自らの手で確認し、使徒たちの首長である幸いなるペトロの尊い遺体の上に置き、そこで、神のこの使徒に対して、すべてを侵すことなく守ることを誓い、また我々の後継の皇帝たちに守るべきこととして命じ遺し、幸いなる我々の父、最高教皇にして普遍の教皇シルウェステルと、その後継者である教皇たちのすべてに、我々の主なる神にして救い主イエス・キリストの同意のもとに、永遠に、幸いに所有されるものとして、我々は引き渡す。
Et subscriptio imperialis: Divinitas vos conservet per multos annos sanctissimi ac beatissimi patres. Datum Romae, sub tertio die Kalendarum Aprilium, domino nostro Flavio Constantino Augusto quater et Gallicano viris clarissimis consulibus.
PL 8, 578C皇帝の署名。「神性が、多くの年にわたって諸君を守るように、いとも聖にしていとも幸いなる父たちよ。」発給はローマにて、四月のカレンダエの三日前に、我々の主フラウィウス・コンスタンティヌス・アウグストゥスが四度目に、ガッリカヌスとともに、いとも高貴な執政官であるとき。
Documentum III
第III項PL 8, 579AVoluntate atque potentia consubstantialis Sanctae Trinitatis, patris incomprehensibilis, et unigeniti Filii ejus Domini ac Redemptoris nostri Jesu Christi, et vivificatoris ac liberatoris Spiritus Sancti, nostrum hoc Caesareum in Deo firmum, atque immutabile testamentum litterarum monumentis relictum est potenti ac independenti mandato nostro semper victoris, et gloria Augusti, Constantini magni regis regum, atque Romanorum oecumenici quocumque terrarum orbis extenti, et insuperabilis principatus imperatoris, qui potentia veri Dei et gloriosae crucis Christi virtute, a finibus vasti Oceani usque ad solis ortum victores universo dominamur in orbe; nec non jussu nostro maximi Romanorum pontificis Silvestri Petri et Pauli principum apostolorum successoris, qui clavibus regni coelorum super omnes christianorum nationes ab occasu ad ortum ligandi, atque solvendi in coelo et in terra potestatem habemus, universaeque Christi Ecclesiae praesidemus.
PL 8, 579A同一の実体をもつ聖なる三位一体、すなわち把握され得ない父と、その独り子、我々の主にして贖い主イエス・キリストと、命を与え解放する聖なる霊との意志と力によって、神において堅固にして不変の、我々のこの皇帝の証書は、文書の記念として遺された。それは、常に勝利者にして栄光あるアウグストゥス、王の中の王、大コンスタンティヌス、地の全世界のどこまでも広がるローマ人の普遍の、無敵の首位をもつ皇帝である我々の、強大にして独立の命令によるものである。この我々は、真の神の力と、栄光ある十字架のキリストの力によって、広大な大洋の果てから日の出に至るまで、勝利者として全世界を支配している。またそれは、我々の命令により、ローマ人の最高の教皇、使徒の首長ペトロとパウロの後継者であるシルウェステルの命令によるものでもある。我々は、天の国の鍵によって、西から東まですべてのキリスト教徒の諸国民の上に、天と地において縛り解く権力を持ち、キリストの全教会を統べているのである。
His igitur tabulis testatum apud omnes relinquimus quod a Spiritu Sancto vocati, magnus Armeniorum rex Joannes, qui et Tiridates, atque vivus Christi martyr ac strenuus confessor domnus Gregorius orientalium et septentrionalium illuminator, nostri in Christo fratres dilectissimi, praecipuique sublimis hujus nostri principatus amici et fidelissimi duces, consiliorum nostrorum participes, ad nos huc pervenerunt, visendi studio Urbem hanc occidentis et orientis dominatricem, sanctorumque principum apostolorum haeredem, illorum praeterea successorem, venerabilem papam atque gloriosum christianae recens fidei dicatum imperatorem, magnamque potentissimam imperatricem Helenam.
PL 8, 579Bこの文書によって我々は、すべての人のもとに証言を遺す。聖なる霊に召されて、アルメニア人の大王ヨハネス、またの名ティリダテスと、生けるキリストの殉教者にして勇敢な証聖者、東方と北方の啓蒙者である尊師グレゴリオスという、我々のキリストにおけるいとも愛する兄弟たち、この我々の崇高な首位のとりわけの友、いとも忠実な指導者にして我々の助言の与り手が、ここ我々のもとへ来た。彼らは、西と東を支配するこの〈都〉、聖なる使徒たちの首長の相続者、さらにその後継者である尊敬すべき教皇、新たにキリスト教の信仰に身を献げた栄光ある皇帝、また大いにして強大な皇后ヘレナを、訪ねようとする熱意から来たのである。
Qua de causa toto hoc nostro in Deo confirmato imperio exultante, summaque perfusa laetitia, obviam tantis viris nobilissimo processimus comitatu: atque ultro citroque consalutati et debito nos ipsos honore invicem prosecuti adorationem obtulimus nostro immortali regi Jesu Christo; mox vero Ecclesiam sanctorum apostolorum ingressi, sacras ipsorum reliquias venerati sumus, Christum sanctorum suorum glorificatorem benedicentes. ( Tum post alia perplura haec sequuntur ): Voluntate divina, mediantibus Dei genitrice, sanctis apostolis et omnibus sanctis.
PL 8, 579Cこのために、神において確立された我々のこの帝国全体が喜びに沸き、最高の喜びに満たされて、我々は、このような人々を迎えに、いとも高貴な随行団を伴って進み出た。互いに挨拶を交わし、しかるべき敬意をもって互いを遇したのち、我々は我々の不死の王イエス・キリストに礼拝をささげた。やがて聖なる使徒たちの教会に入り、彼らの聖なる遺物を崇め、その聖なる者たちを栄光あらしめるキリストを称えた。(そのあと、ほかのきわめて多くのことののちに、次のことが続く)。神の意志により、神の母、聖なる使徒たち、およびすべての聖なる者たちの仲介によって。
Nos strenuissimi Latini, et insuperabiles Turcomanni; videlicet uterque rex, uterque pontifex, et utraque Romanorum et Armeniorum natio, in fraternam unionem, concordiamque unanimiter conjuravimus: hoc amicitiae votum, ac foedus inter nos sempiternum coram glorioso crucis Christi vexillo firmavimus; atque in fidem ejusdem foederis nostri firmi et indelebilis hanc utriusque occidentalis et orientalis nationis fraternitatem tremendo ac pretiosissimo Jesu Christi sanguine conscripsimus; quatenus fidem, amorem et concordiam ita nobis ipsis invicem debeamus, quemadmodum et illi, qui frater noster effectus est Christo Deo: alterutros defendentes usque ad mortem, et super alterutros libentissime morientes: alterutrorum amicorum existentes amici, et inimicorum inimici: nullique ex duabus hisce nationibus audeant ensem.
PL 8, 580A我々、いとも勇猛なラテン人と、無敵のトゥルコマンニ人、すなわち双方の王、双方の司教、ローマ人とアルメニア人の双方の民は、兄弟の一致と和合を、全員一致で誓い合った。この友愛の誓願、我々の間の永遠の盟約を、キリストの十字架の栄光ある旗印の前で固め、堅く消えることのない我々のこの盟約の証として、西と東の双方の民のこの兄弟関係を、イエス・キリストの畏るべき最も貴い血によって書き記した。それは、我々が互いに対し、信義と愛と和合を、我々の兄弟となった神キリストに対してと同じように負うためである。互いを死に至るまで守り、互いのために喜んで死に、互いの友の友であり、敵の敵であること。またこの二つの民のいずれの者も、あえて剣を
Adversus alterutrum stringere: quique hoc violabunt, gladius eorum intret in corda ipsorum, et arcus eorum confringatur.
PL 8, 580B互いに向けて抜くことのないように。これを破る者には、その剣が彼ら自身の心に入り、その弓が砕かれるように。
Hoc autem foedus inter has duas initium nationes, firmum usque ad saeculi consummationem permaneat; quicumque vero ab illo se substraxerit, a christiana sit sancta fide discissus, Cainique, Judae, et Christicidarum sacerdotum maledictionem incurrat, dicant angeli et homines fiat. ( Deinde haec iterum habet: ) Nos autem Sylvester supremus Romae et totius mundi pontifex, postquam vidimus quod ornatissimus filius noster Constantinus imperator coronatum Armeniae regem Tiridatem totamque Armeniorum gentem et regionem pro viribus suis magnificavit, summisque affecit honoribus: et ipsi pariter animo lubentissimo inclinavimus ad honorem strenui confessoris Jesu Christi et coepiscopi nostri Gregorii amplificandum. ( Et post alia subdit: ) Unde ipsum in nomine sanctissimae Trinitatis, benediximus imponentes capiti ejus venerando dexteram divi Petri apostoli et sacrum linteum Jesu Christi; atque constituimus eum unaque cum illo suos etiam successores summum Armeniorum omnium patriarcham: volumusque ut in posterum pontifex Armeniae ordinet patriarcham Georgianorum, et potestatem habeat alios instituendi episcopos super illos Armenios, qui inter alias Christianorum nationes ubique dispersi reperiuntur: tumque Albanensium regio sub pecularis patriarchae obedientiam redigatur; qui ex Albanensi rege promotus, ab eodem Armeniorum pontifice consecretur.
PL 8, 580Bこの二つの民の間に結ばれたこの盟約〔底本は initium。initum と読む〕は、世の終わりまで堅固にとどまるように。それから身を引く者は誰であれ、キリスト教の聖なる信仰から切り離され、カインとユダとキリストを殺した祭司たちの呪いを受けるように。天使たちも人々も言え、「そうなれ」と。(次に、また次のことを述べている)。我々、ローマと全世界の最高の教皇シルウェステルは、我々のいとも飾られた息子である皇帝コンスタンティヌスが、戴冠したアルメニアの王ティリダテスと、アルメニア人の全民族と全地域を、その力の限り大いにし、最高の栄誉を授けたのを見たのち、我々自身も同じく、最も喜ばしい心で、イエス・キリストの勇敢な証聖者にして我々の同僚司教であるグレゴリオスの栄誉を高めることに心を向けた。(そして、ほかのことののちに、こう付け加えている)。それゆえ我々は、いとも聖なる三位一体の名において彼を祝福し、その尊い頭に、聖なる使徒ペトロの右手とイエス・キリストの聖なる亜麻布を置いた。そして、彼を、また彼とともにその後継者たちをも、全アルメニア人の最高の総主教に任じた。以後、アルメニアの司教がジョージア人の総主教を叙階し、他のキリスト教徒の諸民族の間にあまねく散らばって見いだされるあのアルメニア人たちの上に、他の司教たちを立てる権力を持つことを、我々は望む。そしてアルバニア人の地は、固有の総主教〔底本は pecularis。peculiaris と読む〕の従順のもとに置かれ、その者はアルバニアの王の中から昇進させられて、同じアルメニア人の司教によって聖別されるように。
Praeterea quando tres patriarchae, nimirum Alexandrinus, Antiochenus et Hierosolymitanus novum patriarcham initiabunt, id fiat voluntate et concursu pontificis Armeniae; fideique professionem, quam noviter electus patriarcha nobis significare deberet, pontifici Armeniorum significet; illum etenim in Asiae media regione illa nostrum vicarium instituimus. ( Post alia tandem his concludit idem sanctus Silvester: ) Quamobrem ex hoc sublimi nostro mandato potestas pontifici Armeniorum tribuitur ligandi, atque solvendi in coelo et in terra quemcumque juxta canones apostolicos ipse voluerit.
PL 8, 581Bさらに、三人の総主教、すなわちアレクサンドリアの、アンティオキアの、エルサレムの総主教が新しい総主教を叙任するときには、それはアルメニアの司教の意志と同意によって行われるように。新たに選ばれた総主教が我々に表明すべき信仰の告白を、彼はアルメニア人の司教に表明するように。まことに、我々は、アジアの中央のその地域において、彼を我々の代理者に任じたからである。(最後に、ほかのことののち、この同じ聖なるシルウェステルはこう結んでいる)。それゆえ、この我々の崇高な命令によって、アルメニア人の司教に、使徒の規定に従って彼が望む者を誰でも、天と地において縛り、また解く権力が与えられる。
Ab eodem igitur Armeniorum pontifice benedicti, sicut etiam a Christo Domino, a sanctis apostolis, caeterisque sanctis et a nobis ipsis benedicti: atque ab illo excommunicati, in eadem retineantur excommunicatione, quousque ad poenitentiam convertantur.
PL 8, 582Aそれゆえ、同じアルメニア人の司教から祝福された者は、主キリスト、聖なる使徒たち、その他の聖なる者たち、そして我々自身からも祝福された者であるように。また、彼によって破門された者は、悔い改めに立ち返るまで、その同じ破門のうちにとどめおかれるように。