Caput I
第I章PL 7, 79CDe sapientia divina et humana. Animadverti saepe, Donate, plurimos id existimare (quod etiam nonnulli philosophorum putaverunt), non irasci Deum; quoniam vel benefica sit tantummodo natura divina, nec cuiquam nocere, praestantissimae atque optimae congruat potestati; vel certe nil curet omnino, ut neque ex beneficentia eius quidquam boni perveniat ad nos, neque ex maleficentia quidquam mali.
PL 7, 79C神の知恵と人の知恵について。ドナトゥスよ、私はしばしば気づいてきた。多くの者たちが——哲学者たちの幾人かもまたそう考えたように——神は怒らないと考えていることに。それは、神的な本性はただ恵み深いだけであって、誰にも害を加えないことこそ、最も優れた最善の権力にふさわしいと考えるからであるか、あるいは神はまったく何ものにも関わらないのであって、その恵み深さから何ら善いことも、その害意から何ら悪いことも我々には及ばないと考えるからである。
Quorum error, quia maximus est, et ad evertendum vitae humanae statum spectat, coarguendus est a nobis, ne et ipse fallaris, impulsus auctoritate hominum, qui se putant esse sapientes.
PL 7, 79C彼らの誤りは、最大のものであり、人の生の在り方を覆すことに向かうがゆえに、我々によって論駁されねばならない。それは、自らを賢者だと思い込んでいる人々の権威に動かされて、お前自身もまた欺かれることのないためである。
Nec tamen nos tam arrogantes sumus, ut comprehensam nostro ingenio veritatem gloriemur: sed doctrinam Dei sequimur, qui scire solus potest, et revelare secreta. Cuius doctrinae philosophi expertes existimaverunt, naturam rerum coniectura posse deprehendi.
PL 7, 79Cとはいえ我々は、自らの才知によって真理を把握したと誇るほど傲慢ではない。むしろ我々は、ただ独り知ることができ、秘められたことを啓示することのできる神の教えに従う。哲学者たちはこの教えに与ることなく、事物の本性は推測によって把握しうると考えた。
Quod nequaquam fieri potest, quia mens hominis, tenebroso corporis domicilio circumsepta, longe a veri perspectione summota est; et hoc differt ab humanitate divinitas, quod humanitatis est ignoratio, divinitatis scientia.
PL 7, 79Cだがそれは決して起こりえない。人の心は、肉体という暗い住まいに取り囲まれており、真理を見通すことから遠く隔てられているからである。そして神性は人間性からこの点で異なる——人間性には無知があり、神性には知があるという点においてである。
Unde nobis aliquo lumine opus est ad depellendas tenebras, quibus offusa est hominis cogitatio, quoniam in carne mortali agentes, nostris sensibus divinare non possumus.
PL 7, 79Cそれゆえ我々には、人の思考を覆う闇を払いのけるための、何らかの光が必要である。死すべき肉のうちに働く我々は、自らの感覚によっては見通すことができないからである。
Lumen autem mentis humanae Deus est, quem qui cognoverit, et in pectus admiserit, illuminato corde mysterium veritatis agnoscet: remoto autem Deo coelestique doctrina, omnia erroribus plena sunt.
PL 7, 80C人の心の光とは神である。この方を知り、胸のうちに迎え入れた者は、心を照らされて真理の秘義を悟るであろう。だが神と天なる教えとが取り除かれれば、すべては誤りに満ちる。
Recteque Socrates, cum esset omnium philosophorum doctissimus, tamen ut caeterorum argueret inscitiam, qui se aliquid tenere arbitrabantur, ait se nihil scire, nisi unum, quod nihil sciret.
PL 7, 80Cそしてソクラテスは正しくも、あらゆる哲学者のうちで最も博識でありながら、何ごとかを知っていると思い込んでいた他の者たちの無知を暴くために、自分は何も知らない、ただ何も知らないということだけを知っている、と言ったのである。
Intellexit enim, doctrinam illam nihil habere in se certi, nihil veri; nec, ut putant quidam, simulavit ipse doctrinam, ut alios refelleret; sed vidit ex parte aliqua veritatem.
PL 7, 80Cというのも彼は、あの学説がそれ自体のうちに確かなものも真なるものも何一つ持たないことを見抜いていたからである。また、ある者たちが思うように、他人を論駁するために自らの学識について見せかけを装った〔simulavit を dissimulavit(隠した)と読む校訂もある〕のでもなく、むしろ彼はある部分において真理を見ていたのである。
Testatusque est etiam in iudicio (sicut traditur a Platone) quod nulla esset humana sapientia: adeo doctrinam, qua tum philosophi gloriabantur, contempsit, derisit, abiecit, ut id ipsum pro summa doctrina profiteretur, quod nihil scire didicisset.
PL 7, 80C彼はまた、法廷においても(プラトンが伝えるところによれば)、人の知恵など存在しないと証言した。当時の哲学者たちが誇っていた学説を、彼はそれほどまでに軽んじ、あざけり、投げ捨てたので、何も知らないということを学んだという、まさにそのことを最高の学識として公言したのである。
Si ergo nulla est sapientia humana, ut Socrates docuit, ut Plato tradidit, apparet esse divinam, nec ulli alii, quam Deo veritatis notitiam subiacere. Deus igitur noscendus est, in quo solo veritas est.
PL 7, 81Bしたがって、ソクラテスが教え、プラトンが伝えたように、人の知恵など存在しないのであれば、知恵は神のものであることが明らかになる。真理の知識は、神以外の何ものにも属さないのである。それゆえ、真理がその方のうちにのみある神が、知られなければならない。
Ille mundi parens, et conditor rerum, qui oculis non videtur, mente vix cernitur. Cuius religio multis modis impugnari solet ab iis, qui neque veram sapientiam tenere potuerunt, neque magni et coelestis arcani comprehendere rationem.
PL 7, 81Bこの方は世界の父であり、万物の創造者であって、目には見えず、心によってもかろうじて捉えられるのみである。この方への信仰は、真の知恵を得ることも、この大いなる天の秘義の理を把握することもできなかった人々によって、多くのしかたで攻撃されるのが常である。
Caput II
第II章PL 7, 81BDe veritate, deque eius gradibus, atque de Deo. Nam cum sint gradus multi, per quos ad domicilium veritatis ascenditur, non est facile cuilibet evehi ad summum.
PL 7, 81B真理について、またその諸段階について、そして神について。真理の住処へと登ってゆく段階は数多くあるので、誰であれ容易く頂へと運び上げられるわけではない。
Caligantibus enim veritatis fulgore luminibus, qui stabilem gressum tenere non possunt, revolvuntur in planum. Primus autem gradus est, intelligere falsas religiones, et abiicere impios cultus deorum humana manu fabricatorum.
PL 7, 81Bというのも、真理の輝きに目をくらまされ、確かな歩みを保つことのできない者たちは、平地へと転げ落ちてしまうからである。第一の段階は、偽りの宗教を悟り、人の手で作られた神々への不敬な崇拝を投げ捨てることである。
Secundus vero, perspicere animo, quod unus sit Deus summus, cuius potestas ac providentia effecerit a principio mundum, et gubernet in posterum.
PL 7, 81B第二の段階は、至高なる神はただ一人であり、その権力と摂理とが世界を初めに造り、その後も治めていることを、心をもって見て取ることである。
Tertius, cognoscere ministrum eius ac nuntium, quem legavit in terram; quo docente, liberati ab errore, quo implicati tenebamur, formatique ad veri Dei cultum, iustitiam disceremus.
PL 7, 81B第三の段階は、神がこの地に遣わした、その従者であり使者である方を知ることである。神がこの方を遣わしたのは、その教えによって我々が、捕えられていた誤りから解き放たれ、真の神への礼拝へと形づくられて、正義を学ぶためであった。
Ex quibus omnibus gradibus, ut dixi, pronus est lapsus et facilis ad ruinam, nisi pedes inconcussa stabilitate figantur.
PL 7, 81Bこれらすべての段階から、すでに述べたように、足を揺るぎない安定のうちに据えないかぎり、転落しやすく、崩れ落ちるのはたやすい。
De primo gradu eos excuti videmus, qui, cum falsa intelligant, tamen verum non inveniunt, contemptisque terrenis fragilibusque simulacris, non ad colendum se Deum conferunt, quem ignorant: sed mundi elementa mirantes, coelum, terram, mare, solem, lunam, caeteraque astra venerantur.
PL 7, 82B第一の段階から振り落とされる者たちを、我々は見る。彼らは偽りを悟りながらも真実を見出さず、地上のもろい像を軽んじながらも、自分たちが知らない神を礼拝することへは向かわず、世界の諸元素に驚嘆して、天、地、海、太陽、月、その他の星々を崇めるのである。
Sed horum imperitiam iam coarguimus in secundo Divinarum Institutionum libro. De secundo vero gradu eos dicimus cadere, qui cum sentiant, unum esse summum Deum, iidem tamen a philosophis irretiti, et falsis argumentationibus capti, aliter de unica illa maiestate sentiunt, quam veritas habet; qui aut figuram negant habere ullam Deum, aut nullo affectu commoveri putant, quia sit omnis affectus imbecillitatis, quae in Deo nulla est.
PL 7, 82Bだが、彼らの無知については、我々はすでに『神学提要』の第二巻において論駁した。第二の段階から落ちる者たちについて言えば、彼らは至高の神がただ一人であることを感じ取りながらも、哲学者たちに絡め取られ、偽りの論法に捕えられて、真理が持つのとは異なるしかたで、あの唯一の威厳について考えるのである。彼らは、神が何らかの形姿を持つことを否定するか、あるいは神は何の感情によっても動かされないと考える。あらゆる感情は弱さに属するものであり、神のうちにはその弱さが無いから、というのである。
De tertio vero ii praecipitantur, qui cum sciant legatum Dei, eumdemque divini et immortalis templi conditorem, tamen aut non accipiunt eum, aut aliter accipiunt, quam fides poscit: quos ex parte iam refutavimus in quarto supradicti operis libro, et refutabimus postea diligentius, cum respondere ad omnes sectas coeperimus, quae veritatem, dum disputant, perdiderunt.
PL 7, 83A第三の段階から真っ逆さまに落ちる者たちについて言えば、彼らは神の使者であり、同時に神的で不朽なる神殿の創建者でもあるその方を知っていながら、この方を受け入れないか、あるいは信仰が求めるのとは異なるしかたで受け入れるのである。この点については、先に挙げた著作の第四巻において、我々はすでに部分的に論駁した。また、論じるうちに真理を見失ったあらゆる学派に応答し始めるとき、後にさらに丁寧に論駁するであろう。
Nunc vero contra eos disseremus, qui de secundo gradu lapsi, prava de summo Deo sentiunt. Aiunt enim quidam, nec gratificari eum cuiquam, nec irasci; sed securum, et quietum, immortalitatis suae bonis perfrui.
PL 7, 83Aだが今は、第二の段階から落ち、至高の神について誤ったことを考える者たちに対して論じよう。ある者たちは、神は誰に対しても恩恵を施すこともなく、怒ることもなく、ただ安らかに、静かに、自らの不死の善きものを享受するのみだと言う。
Alii vero iram tollunt, gratiam relinquunt Deo; naturam enim summa virtute praestantem ut non maleficam, sic beneficam esse debere. Ita omnes philosophi de ira consentiunt; de gratia discrepant.
PL 7, 83Aまた別の者たちは、神から怒りを取り去り、恩寵を残す。至高の徳に秀でた本性は、害をなすものではないのと同じく、恵み深いものであるべきだ、というのである。かくして哲学者たちは皆、怒りについては一致しているが、恩寵については意見を異にする。
Sed ut ad propositam materiam per ordinem descendat oratio, huiusmodi facienda nobis, et sequenda partitio est, cum diversa et repugnantia sint, ira, et gratia. Aut ira tribuenda est Deo, et gratia detrahenda; aut utrumque pariter detrahendum.
PL 7, 83Bだが、提示された主題へと論述が順を追って降りてゆくために、我々はこのような区分を立て、これに従わねばならない。怒りと恩寵とは相異なり、相反するものだからである。すなわち、神に怒りを与えて恩寵を取り去るか、あるいは両者をともに取り去るか、である。
Aut ira demenda est, et gratia tribuenda, aut utrumque tribuendum. Aliud amplius, praeter haec, nihil potest capere natura, ut necesse sit in uno istorum aliquo verum, quod quaeritur, inveniri. Consideremus singula, ut nos ad latebras veritatis, et ratio et ordo deducat.
PL 7, 84Aあるいは怒りを取り去って恩寵を与えるか、あるいは両者をともに与えるか、である。事柄の本性は、これ以外のいかなる場合をも許さない。したがって、求められている真理は、これらのうちのいずれか一つに必ず見出されるはずである。それぞれを検討しよう。理と順序とが我々を真理の隠れ処へと導いてくれるように。
Caput III
第III章PL 7, 84ADe bonis et malis in rebus humanis, eorumque auctore. Primum illud nemo de Deo dixit unquam, irasci eum tantummodo, et gratia non moveri. Est enim disconveniens Deo, ut eiusmodi potestate sit praeditus, qua noceat, et obsit, prodesse vero, ac benefacere nequeat.
PL 7, 84A人間界における善きことと悪しきこと、そしてその創始者について。誰ひとりとして、神について、神はただ怒るだけであって恩寵によって動かされることはない、とはこれまで言わなかった。というのも、害を加え妨げることのできる権力を備えていながら、益を施し善を行うことができない、というようなことは、神にふさわしくないからである。
Quae igitur ratio, quae spes salutis hominibus proposita est, si malorum tantummodo auctor est Deus? Quod si sit, iam maiestas illa venerabilis, non ad iudicis potestatem, cui licet servare ac liberare, sed ad tortoris et carnificis officium deducetur.
PL 7, 84Bしたがって、もし神が悪しきことのみの創始者であるならば、人間に差し出される救いの理も、望みも、いったい何であろうか。もしそうであるならば、あの畏るべき威厳は、救い解き放つことのできる裁判官の権力にではなく、拷問者や処刑人の務めへと引き下げられてしまうであろう。
Cum autem videamus, non modo mala esse in rebus humanis, sed etiam bona, utique si Deus est auctor malorum, esse alterum necesse est, qui contraria Deo faciat, et det nobis bona.
PL 7, 85Aしかし、我々は人間界のうちに悪しきことのみならず善きことも存在するのを見るのだから、もし神が悪しきことの創始者であるならば、当然、神に反することを為し、我々に善きことを与える別の者が存在するはずである。
Si est, quo nomine appellandus est? aut cur nobis, qui male faciat, notior est, quam ille, qui bene? Si autem nihil potest esse praeter Deum, absurdum est et vanum, divinam putare potestatem, qua nihil est maius, nihil melius, nocere posse, prodesse non posse.
PL 7, 85Aもしそのような者がいるならば、何という名で呼ぶべきであろうか。あるいはなぜ、悪を為す者の方が、善を為す者よりも我々によく知られているのか。だがもし神のほかに何ものも存在しえないのならば、これより大いなるものも、これより善いものもない神的な権力が、害を加えることはできても益を施すことはできないと考えるのは、不合理でむなしいことである。
Et ideo nemo extitit, qui auderet id dicere; quia nec rationem habet, nec ullo modo potest credi. Quod quia convenit, transeamus et veritatem alibi requiramus.
PL 7, 85Aそれゆえ、あえてそのようなことを言おうとする者は、これまで誰もいなかった。それには理もなく、いかなる意味でも信じることができないからである。この点については意見が一致するのだから、これを措いて、真理を他のところに求めよう。
Caput IV
第IV章PL 7, 85ADe Deo, deque eius affectibus, Epicurique reprehensione. Quod sequitur, de schola Epicuri est; sicut iram in Deo non esse, ita nec gratiam quidem.
PL 7, 85A神について、その感情について、そしてエピクロスへの論難について。続く見解は、エピクロスの学派のものである。神のうちに怒りが無いのと同様に、恩寵もまた無い、というのである。
Nam cum putaret Epicurus, alienum esse a Deo malefacere atque nocere, quod ex affectu iracundiae plerumque nascitur, ademit ei etiam beneficentiam, quoniam videbat consequens esse, ut si habeat iram Deus, habeat et gratiam.
PL 7, 86Aというのも、エピクロスは、害を加え悪を為すことは、しばしば怒りっぽさという感情から生まれるものであって、神には無縁のことだと考えたため、神から恵み深さもまた奪ったからである。彼は、もし神が怒りを持つならば恩寵をも持つことになる、というのが必然の帰結だと見て取ったのである。
Itaque ne illi vitium concederet, etiam virtutis fecit expertem. Ex hoc, inquit, beatus et incorruptus est, quia nihil curat, neque habet ipse negotium, neque alteri exhibet.
PL 7, 86Aこうして彼は、神に悪徳を認めまいとして、徳をも欠いた者としてしまった。「これゆえに」と彼は言う、「神は幸いであり不朽である。なぜなら何ものも意に介さず、自らも面倒事を持たず、他者にも及ぼさないからである」と。
Deus igitur non est, si nec movetur, quod est proprium viventis: nec facit aliquid impossibile homini, quod est proprium Dei, si omnino nullam habet voluntatem, nullum actum, nullam denique administrationem, quae Deo digna sit.
PL 7, 86Aしたがって神は存在しないことになる。もし動かされることがないなら――動かされることは生けるものに固有のことだからである――、また人間にはなし得ないことを何もなさないなら――それは神に固有のことだからである――、すなわち、神が全く御旨を持たず、何の行為も持たず、ついには神にふさわしい務めを何ひとつ持たないとすれば。
Et quae maior, quae dignior administratio Deo assignari potest, quam mundi gubernatio, maximeque generis humani, cui omnia terrena subiecta sunt.
PL 7, 86Aそして、世界の統治、とりわけ、地上のすべてがそれに服している人類の統治にもまして、より大きく、より神にふさわしい務めが、他に何が神に帰せられうるであろうか。
Quae igitur in Deo potest esse beatitudo, si semper quietus, et immobilis torpet? si precantibus surdus, si colentibus caecus? Quid tam dignum, tam proprium Deo, quam providentia? Sed si nihil curat, nihil providet, amisit omnem divinitatem.
PL 7, 86A神のうちに、いったいどのような至福がありうるであろうか。もし神が常に静まりかえり、動かず、無感覚のままであるならば。もし祈る者たちに対して耳を閉ざし、礼拝する者たちに対して目を閉ざしているならば。摂理ほど神にふさわしく、神に固有なものが他にあろうか。だがもし神が何ものをも意に介さず、何をも摂理しないならば、あらゆる神性を失ったことになる。
Qui ergo totam vim, totam Deo substantiam tollit, quid aliud dicit, nisi Deum omnino non esse?
PL 7, 86Bしたがって、神からそのすべての力、そのすべての実体を取り去る者は、神は全く存在しないと言っているのと、いったい何が違うであろうか。
Denique Marcus Tullius a Posidonio dictum refert, id Epicurum sensisse, nullos deos esse, sed ea, quae de diis locutus sit, depellendae invidiae causa dixisse: itaque verbis illum deos relinquere, re autem ipsa tollere, quibus nullum motum, nullum tribuit officium.
PL 7, 87A実に、キケロは、ポセイドニオスの言として次のことを伝えている。すなわち、エピクロスは、神々など存在しないと考えていたが、神々について語ったことは、憎悪を避けるために言ったのであり、かくして彼は、言葉のうえでは神々を残しながら、事実においてはこれを取り除いている。何の動きも、何の務めも与えていないのだから、というのである。
Quod si ita est: quid eo fallacius? quod a sapiente et gravi viro debet esse alienum. Hic vero si aliud sensit, et aliud locutus est, quid aliud appellandus est, quam deceptor, bilinguis, malus, et propterea stultus?
PL 7, 87Aもしそうであるならば、これほど欺瞞に満ちたことがあろうか。それは、賢明で重厚な人物には無縁であるべきことである。だが、もし彼が思っていたことと語ったこととが異なるのならば、彼は欺く者、二枚舌の者、悪しき者、それゆえに愚か者と呼ばれる以外に何であろうか。
Sed non erat tam versutus Epicurus, ut fallendi studio ista loqueretur, cum haec etiam scriptis ad aeternam memoriam consignaret: sed ignorantia veritatis erravit.
PL 7, 87Aだがエピクロスは、これほどのことを、永遠の記憶にとどめるべく書物にまで記しながら、欺こうとする意図でこれらを語るほど狡猾ではなかった。むしろ彼は、真理を知らなかったがゆえに誤ったのである。
Inductus enim a principio verisimilitudine unius sententiae, necessario in ea, quae sequebantur, incurrit. Prima enim sententia fuit, iram in Deum non convenire.
PL 7, 87Aというのも彼は、最初にひとつの学説の真実らしさに導かれ、そこから必然的に、それに続く諸帰結へと入り込んでいったからである。その第一の学説とは、怒りは神にふさわしくない、というものであった。
Quod cum illi verum et inexpugnabile videretur, non poterat consequentia recusare, quia uno affectu amputato, etiam caeteros affectus adimere Deo necessitas ipsa cogebat.
PL 7, 87Bこの学説が彼には真実で反駁しがたいものと見えたので、彼はその帰結を拒むことができなかった。なぜなら、一つの感情を断ち切ってしまえば、必然そのものが、神から他の感情をも奪うことを強いたからである。
Ita qui non irascitur, utique nec gratia movetur, quod est irae contrarium: iam si nec ira in eo, nec gratia est, utique nec metus, nec laetitia, nec moeror, nec misericordia. Una est enim ratio cunctis affectibus, una commotio, quae in Deum cadere non potest.
PL 7, 87Bかくして、怒らない者は、当然、怒りの反対である恩寵によっても動かされることがない。すでに彼のうちに怒りも恩寵も無いのなら、当然、恐れも、喜びも、悲しみも、慈しみも無いことになる。あらゆる感情には一つの理があり、一つの動きがあるのであって、それは神に生じることはできないからである。
Quod si nullus affectus in Deo est, quia quidquid afficitur, imbecillum est; ergo nec cura ullius rei, nec providentia est in eo.
PL 7, 88Aもし神のうちに何の感情も無いのだとすれば――感情を持つものは何であれ弱いものだから――、したがって神のうちには、何ものへの気遣いも、摂理も無いことになる。
Hucusque pervenit sapientis hominis disputatio; caetera, quae sequuntur; obticuit: scilicet, quia nec cura sit in eo, nec providentia; ergo nec cogitationem aliquam, nec sensum in eo esse ullum: quo efficitur, ut non sit omnino.
PL 7, 88Aこの賢明な人物の論述はここまで至った。だがそれに続くべきことについては、彼は沈黙してしまった。すなわち、神のうちに気遣いも摂理も無いのならば、何らの思考も、何らの感覚も神のうちには無いことになり、そこから、神は全く存在しないという帰結が生じるのである。
Ita cum gradatim descendisset, in extremo gradu restitit, quia iam praecipitium videbat. Sed quid prodest reticuisse, ac periculum dissimulasse? Necessitas illum vel invitum cadere coegit.
PL 7, 88Aかくして彼は段階を追って降りてゆきながら、最後の段階でとどまった。すでに断崖を目にしていたからである。だが、黙り込み、危険を見て見ぬふりをしたところで、何の益があろうか。必然は、彼を望まぬままに転落させたのである。
Dixit enim quod noluit, quia argumentum sic ordinavit, ut ad illud, quod evitabat, necessario deveniret. Vides igitur quo perveniat, ira sublata, et Deo adempta.
PL 7, 88Aというのも彼は、望まなかったことを語ってしまったのである。なぜなら、彼は自分の論を、避けようとしていたその結論へと必然的に至るように組み立ててしまったからである。したがって、怒りが取り除かれ、神から奪われるとき、それがどこへ行き着くか、お前にはわかるであろう。
Denique aut nullus id credit, aut admodum pauci, et quidem scelerati, ac mali, qui sperant peccatis suis impunitatem. Quod si et hoc falsum invenitur, nec iram in Deo esse, nec gratiam, veniamus ad illud, quod tertio loco positum est.
PL 7, 88A結局のところ、これを信じる者は誰もいないか、あるいはごくわずかである。しかもそれは、自らの罪への免責を望む、邪悪で悪しき者たちである。もし、神のうちに怒りも無く、恩寵も無いというこの見解もまた偽りだと判明するならば、第三の位置に置かれたあの見解へと進もう。
Caput V
第V章PL 7, 88BDe Deo stoicorum sententia; de Ira et gratia. Existimantur stoici, et alii nonnulli, aliquanto melius de Divinitate sensisse, qui aiunt, gratiam in Deo esse, iram non esse.
PL 7, 88B神についてのストア派の説について。怒りと恩寵について。ストア派の人々や、ほかにも幾人かの者たちは、神には恩寵はあるが怒りはないと言うのであって、神性について幾分ましな考えを持っていたと見なされている。
Favorabilis admodum, ac popularis oratio, non cadere in Deum hanc animi pusillitatem, ut ab ullo se laesum putet, qui laedi non potest; ut quieta illa, et sancta maiestas concitetur, perturbetur, insaniat, quod est terrenae fragilitatis.
PL 7, 88B非常に人受けがよく、通俗的な言い分はこうである——傷つけられることのありえない方が、何者かに傷つけられたと思い込むというこの心の弱さは、神には当てはまらない。また、あの静穏にして聖なる威厳が搔き立てられ、乱され、狂乱するというのは、地上の脆さに属することだ、と。
Iram enim, commotionem mentis esse ac perturbationem, quae sit a Deo aliena. Quod si hominem quoque, qui modo sit sapiens et gravis, ira non deceat (si quidem, cum in animum cuiusquam incidit, velut saeva tempestas tantos excitet fluctus, ut statum mentis immutet, ardescant oculi, os tremat, lingua titubet, dentes concrepent, alternis vultum maculet nunc suffusus rubor, nunc pallor albescens): quanto magis Deum non deceat tam foeda mutatio?
PL 7, 88B怒りとは心の動揺であり乱れであって、神からは縁遠いものだからである。賢明で重々しい人間にさえ怒りはふさわしくないとすれば——というのも、怒りが誰かの心に入り込むと、荒れ狂う嵐さながらに激しい波を立て、心の状態を一変させ、目は燃え、口は震え、舌はもつれ、歯は鳴り、あるときは差し上る赤み、あるときは白んでゆく蒼白が、代わる代わる顔を汚すのだから——まして神には、これほど醜い変貌がどうしてふさわしかろうか。
Et si homo, qui habet imperium ac potestatem, late noceat per iram, sanguinem fundat, urbes subvertat, populos deleat, provincias ad solitudinem redigat; quanto magis Deum, qui habeat totius generis humani, et ipsius mundi potestatem, perditurum fuisse universa credibile sit, si irasceretur?
PL 7, 89B支配権と権力を持つ人間が怒りによって広く害をなし、血を流させ、都市を覆し、諸国民を滅ぼし、属州を荒廃に帰せしめるとすれば、まして、人類全体とこの世界そのものの権力を持つ神が、もし怒ったならば、あらゆるものを滅ぼし尽くしたであろうと考えるのは、なおのこと当然ではないか。
Abesse igitur ab eo tam magnum, tam perniciosum malum oportere. Et si absit ab eo ira, et concitatio, quia et deformis, et noxia est, nec cuiquam malefaciat, nihil aliud superesse, nisi ut sit lenis, tranquillus, propitius, beneficus, conservator.
PL 7, 89Bしたがって、これほど大きく、これほど破滅的な悪は、神から離れていなければならない。そして、怒りと激情とが醜くまた害をなすものであるがゆえに神からそれが離れているとすれば、また神が誰にも害をなさないとすれば、あとに残るのはただ、神が柔和で、平静で、恵み深く、恩恵を施す方、守護者であるということだけである。
Ita enim demum et communis omnium pater, et optimus maximus dici poterit, quod expetit divina coelestisque natura.
PL 7, 89Bそうしてはじめて、神は万人共通の父、また最善最高の方と呼ばれうるのであり、それこそ神的にして天的な本性が求めるところなのである。
Nam si inter homines laudabile videtur prodesse potius quam nocere, vivificare quam occidere, salvare, quam perdere, nec immerito innocentia inter virtutes numeratur et qui haec fecerit, diligitur, praefertur, ornatur, benedictis omnibus votisque celebratur, denique ob merita et beneficia Deo simillimus iudicatur; quanto magis ipsum Deum par est, divinis perfectisque virtutibus praecellentem, atque ab omni terrena labe summotum, divinis et coelestibus beneficiis omne genus hominum promereri?
PL 7, 90A人間の間でも、害をなすよりも益をなし、殺すよりも生かし、滅ぼすよりも救うことのほうが称賛に値すると見なされ、無垢が徳の一つに数えられるのは理由のないことではない。そしてそれをなした者は愛され、重んじられ、飾られ、あらゆる祝福と祈りとをもって称えられ、ついにはその功績と恩恵のゆえに神に最も似た者と判じられる。とすれば、神的にして完全な徳において優れ、およそ地上の汚れから遠く離れた神自身が、神的にして天的な恩恵によって全人類から慕われるにふさわしいことは、なおさらではないか。
Speciose ista, populariterque dicuntur, et multos illiciunt ad credendum: sed qui haec sentiunt, ad veritatem quidem propius accedunt; sed in parte labuntur, naturam rei parum considerantes.
PL 7, 90Aこれらのことは、いかにも見栄えよく、通俗的な調子で語られており、多くの人をそう信じ込むよう誘い込む。だが、こう考える者たちは、真理には確かに一歩近づいてはいるものの、事柄の本性をよく考えないために、一部で誤りに陥っている。
Nam si Deus non irascitur impiis et iniustis, nec pios utique iustosque diligit. Ergo constantior est error illorum, qui et iram simul, et gratiam tollunt. In rebus enim diversis, aut in utramque partem moveri necesse est, aut in neutram.
PL 7, 90Aなぜなら、もし神が不敬虔な者や不義な者に怒らないのなら、敬虔な者や義しい者を愛することもないはずだからである。したがって、怒りと恩寵とを同時に取り去る者たちの誤りのほうが、なお一貫している。相反する事柄については、両方に対して動かされるか、どちらに対しても動かされないか、そのいずれかでなければならないからである。
Ita qui bonos diligit, et malos odit, et qui malos non odit, nec bonos diligit: quia et diligere bonos, ex odio malorum venit; et malos odisse, ex bonorum charitate descendit. Nemo est qui amet vitam sine odio mortis, nec appetat lucem, nisi qui tenebras fugit.
PL 7, 90Bこうして、善人を愛する者は悪人を憎み、悪人を憎まない者は善人を愛することもない。善人を愛することは悪人への憎しみから生じ、悪人を憎むことは善人への愛から発するからである。死を憎むことなしに生を愛する者はなく、闇を逃れる者でなければ光を求めることもない。
Adeo natura ista connexa sunt, ut alterum sine altero fieri nequeat. Si quis Dominus habens in familia servos, bonum ac malum, non utique aut ambos odit, aut ambos beneficiis et honore prosequitur; quod si faciet, et iniquus et stultus est: sed bonum et alloquitur amice, et ornat, et domi ac familiae suisque omnibus rebus praeficit; malum vero maledictis, verberibus, nuditate, fame, siti, compedibus punit, ut et hic exemplo caeteris sit ad non peccandum, et ille ad promerendum, ut alios metus coerceat, alios honor provocet.
PL 7, 90Bこれほどまで、この両者は本性上結びついていて、片方だけが他方なしに成り立つことはない。ある主人が家に善き奴隷と悪しき奴隷とを持っているとしよう。主人は両方を憎むことも、両方に恩恵と栄誉とを与え続けることもしないはずである。もしそうするなら、その主人は不公正でもあり愚かでもある。むしろ善き奴隷には親しく語りかけ、褒め、家と家の者たちと自分の財産一切とを任せるだろう。悪しき奴隷は、罵り、鞭打ち、裸にすること、飢え、渇き、足かせによって罰するだろう。それは、悪しき奴隷が他の者たちにとって罪を犯さぬための見せしめとなり、善き奴隷が功を立てるための手本となって、ある者たちを恐れが抑え、ある者たちを栄誉が促すようにするためである。
Qui ergo diligit, et odit; qui odit, et diligit; sunt enim, qui diligi debeant, sunt qui odio haberi.
PL 7, 91Aしたがって、愛する者は憎みもし、憎む者は愛しもする。というのも、愛されるべき者たちもいれば、憎まれるべき者たちもいるからである。
Et sicut is, qui diligit, confert bona in eos, quos diligit: ita qui odit, irrogat mala iis, quos odio habet; quod argumentum, quia verum est, dissolvi nullo pacto potest.
PL 7, 91Aそして、愛する者が自分の愛する者たちに善きものを与えるように、憎む者は自分の憎む者たちに悪しきものを課す。この論証は真であるがゆえに、どのようにしても崩すことができない。
Vano ergo et falsa est sententia eorum, qui cum alterum Deo tribuant, alterum detrahunt, non minus, quam illorum qui utrumque detrahunt. Sed illi, ut ostendimus, ex parte non errant, sed id quod melius est ex duobus retinent.
PL 7, 91Aそれゆえ、片方を神に帰しながら他方を取り去る者たちの説は、両方をともに取り去る者たちの説に劣らず、空しく誤っている。しかし前者は、すでに示したとおり、部分的には誤っていない。二つのもののうち、よりよいほうを保っているのである。
Ii vero, quos ratio et veritas argumenti huius inducit, falsa omnino sententia suscepta, in maximum errorem cadunt. Non enim sic oportebat eos argumentari: Quia Deus non irascitur, ergo nec gratia commovetur; sed ita, Quia Deus gratia movetur, ergo et irascitur.
PL 7, 91Bだが、この論証の理と真理に導かれながら、全く誤った説を採ってしまった者たちは、最大の誤りに陥っている。彼らはこう論じるべきではなかった、「神は怒らない、それゆえ恩寵によっても動かされない」とは。むしろこう論じるべきであった、「神は恩寵によって動かされる、それゆえ怒りもする」と。
Si enim certum et indubitatum fuisset, non irasci Deum, tunc ad illud alterum veniri esset necesse. Cum autem magis sit ambiguum de ira, pene manifestum de gratia; absurdum est, ex incerto certum velle subvertere, cum sit promptius, de certis incerta firmare.
PL 7, 91Bなぜなら、もし神が怒らないということが確実で疑いのないことであったなら、そのときはもう一方の結論に至る必要があっただろう。しかし、怒りについてはむしろ曖昧であり、恩寵についてはほとんど明白であるからには、不確かなことから確かなことを覆そうとするのは不合理であって、確かなことから不確かなことを確定するほうが、はるかに容易なのである。
Caput VI
第VI章PL 7, 92AQuod Deus irascatur. Hae sunt de Deo philosophorum sententiae. Aliud praeterea nihil quisquam dixit.
PL 7, 92A神が怒ることについて。神についての哲学者たちの説は以上である。これ以外のことを言った者は誰もいない。
Quod si haec, quae dicta sunt, falsa esse deprehendimus, unum illud extremum superest, in quo solo possit veritas inveniri, quod a philosophis nec susceptum est unquam, nec aliquando defensum; consequens esse, ut irascatur Deus, quoniam gratia commovetur.
PL 7, 92Aしかし、これまで言われてきたことが偽りであると我々が見出すならば、あとに残るのはただ一つ、最後のものであり、それにおいてのみ真理が見出されうる。哲学者たちはこれをかつて取り上げたことも、擁護したこともなかった。すなわち、神は恩寵によって動かされるのだから、当然また怒りもする、ということである。
Haec tuenda nobis et asserenda sententia est. In eo enim summa omnis, et cardo religionis pietatisque versatur. Nam neque honos ullus deberi potest Deo, si nihil praestat colenti, nec ullus metus, si non irascitur non colenti.
PL 7, 92Aこの説こそ、我々が守り、主張しなければならないものである。なぜなら、宗教と敬虔の全体、その要はまさにここにかかっているからである。すなわち、もし神が礼拝する者に何も与えないのなら、神に何らの敬意も負うことはできず、もし神が礼拝しない者に怒らないのなら、いかなる畏れも生じないのである。
Caput VII
第VII章PL 7, 92ADe Homine et Brutis, ac Religione. Cum saepe philosophi per ignorantiam veritatis a ratione desciverint, atque in errores inciderint inextricabiles (id enim solet his evenire, quod viatori viam nescienti et non fatenti se ignorare, ut vagetur, dum percontari obvios erubescit) illud tamen nullus philosophus asseruit unquam, nihil inter hominem et pecudem interesse; nec omnino quisquam, modo qui sapiens videri vellet, rationale animal cum mutis et irrationabilibus coaequavit: quod faciunt quidam imperiti, atque ipsis pecudibus similes, qui cum ventri ac voluptati se velint tradere; aiunt, eadem ratione se natos, qua universa quae spirant; quod dici ab homine nefas est.
PL 7, 92A人間と獣、そして宗教について。哲学者たちは、しばしば真理を知らないがゆえに理性から逸れ、抜け出しがたい誤りに陥ってきた(道を知らぬ旅人が、自分が知らないと認めもせず、出会う人に尋ねるのを恥じて、さまよい歩くのと同じことが、彼らにも常に起こるのである)。それでも、いかなる哲学者も、人間と家畜とのあいだに何の違いもないと主張したことは、かつて一度もなかった。理性を備えた動物を、口をきかず理性を欠く動物と同列に置いた者も、賢明に見られたいと少しでも願う者のうちには全くいなかった。そうするのは、腹と快楽とに身を委ねようとする、無学で家畜そのものにも似たある種の者たちであり、彼らは、およそ息をするものすべてと同じ理によって自分たちも生まれたのだと言う。だが、それは人間の口にすべきことではない。
Quis enim tam indoctus est, ut nesciat, quis tam imprudens, ut non sentiat, aliquid inesse in homine divini? Nondum venio ad virtutes animi et ingenii, quibus homini cum Deo manifesta cognatio est.
PL 7, 92A実際、人間のうちに神的な何かが宿っていることを知らぬほど無学な者、それを感じ取れぬほど思慮のない者がいるだろうか。私はまだ、それによって人間と神とのあいだに明白な近縁性がある、あの心と才知の徳にまでは論を進めていない。
Nonne ipsius corporis status et oris figura declarat, non esse nos cum mutis pecudibus aequales? Illarum natura in humum pabulumque prostrata est; nec habet quidquam commune cum coelo, quod non intuetur.
PL 7, 92A人体そのものの姿勢と顔つきの形とが、我々が物言わぬ家畜と対等でないことを示しているではないか。家畜の本性は地面と餌とに向かって伏せられており、天を見上げることもないゆえ、天と何ら共通するところを持たない。
Homo autem recto statu, ore sublimi, ad contemplationem mundi excitatus, confert cum Deo vultum; et rationem ratio cognoscit. Propterea nullum est animal, ut ait Cicero (I de Legibus) praeter hominem, quod habeat aliquam notitiam Dei.
PL 7, 92Aしかし人間は、まっすぐな姿勢と高く上げた顔とをもって、世界を観照するために立てられ、神と顔を合わせるのであり、理性は理性を認識する。それゆえキケロが『法律について』第一巻で言うとおり、人間のほかに、神についていくばくかの認識を持つ動物は一つもいないのである。
Solus enim sapientia instructus est, ut religionem solus intelligat; et haec est hominis atque mutorum, vel praecipua, vel sola distantia. Nam caetera, quae videntur hominis esse propria, et si non sint talia in mutis, tamen similia videri possunt.
PL 7, 93B人間だけが知恵を備えており、それゆえ人間だけが宗教を理解する。これこそ、人間と物言わぬ動物とのあいだの、主要な、あるいは唯一の隔たりである。というのも、人間に固有と見られるほかの事柄は、たとえ物言わぬ動物においてそれと全く同じではないにせよ、似たものと見えることがありうるからである。
Proprius homini sermo est: tamen et in illis quaedam similitudo sermonis. Nam et dignoscunt invicem se vocibus; et, cum irascuntur, edunt sonum iurgio similem; et, cum se ex intervallo vident, gratulandi officium voce declarant.
PL 7, 93B言葉は人間に固有のものである。とはいえ、動物たちのうちにも言葉に似たものはある。彼らも声によって互いを識別し、怒るときには言い争いに似た声を発し、離れていた仲間を見つけたときには声によって喜びの挨拶を示すのである。
Nobis quidem voces eorum videntur inconditae, sicut illis fortasse nostrae: sed ipsis, quae se intelligunt, verba sunt; denique in omni affectu certas vocis notas exprimunt, quibus habitum mentis ostendant.
PL 7, 94A我々には彼らの声が調子の整わないものと見えるが、それはおそらく彼らにとっての我々の声も同様であろう。しかし当の彼らにとっては、互いに通じ合う言葉なのである。実に、あらゆる感情において、彼らは一定の声の徴を発し、それによって心の有り様を示すのである。
Risus quoque est homini proprius; et tamen videmus in aliis animalibus quaedam signa laetitiae, cum ad lusum gestiunt, aures demulcent, rictum contrahunt, frontem serenant, oculos in lasciviam resolvunt. Quid tam proprium homini, quam ratio, et providentia futuri?
PL 7, 94A笑いもまた人間に固有のものである。それでも我々は、ほかの動物たちが戯れに浮かれるとき、耳をなびかせ、口もとを引き締め、額を晴れやかにし、目を戯れに緩ませるといった、喜びのしるしをいくつか見て取る。理性と、未来を見越す配慮ほど、人間に固有のものがほかにあろうか。
Atqui sunt animalia, quae latibulis suis diversos et plures exitus pandant, ut si quod periculum inciderit, fuga pateat obsessis; quod non facerent, nisi inesset illis intelligentia et cogitatio.
PL 7, 94Aところが、自分の巣に幾つもの異なる出口を開けておく動物たちがいる。もし危険が生じたなら、追い詰められても逃げ道が開かれているようにするためである。もし彼らのうちに理解力と思考力が宿っていなければ、そのようなことはしなかったであろう。
Alia provident in futurum; ut Ingentem formicae farris acervum Cum populant, hyemis memores, tectoque reponunt; ut apes, quae Patriam solae, et certos novere penates. Venturaeque hyemis memores, aestate laborem Experiuntur, et in medium quaesita reponunt.
PL 7, 94Bほかの動物たちは未来に備える。たとえば蟻がそうであるように—— 「蟻は冬を思って 莫大な穀物の山を運び去っては、屋根の下に納める」 また蜂がそうであるように—— 「蜂だけが祖国と定まった住みかを知り、 来たるべき冬を思って、夏のうちに 労苦を重ね、集めたものを共同の蓄えに納める」
Longum est, si exequi velim, quae a singulis generibus animalium fieri soleant humanae solertiae simillima.
PL 7, 95Aもし個々の動物の種族に見られる、人間の巧智に酷似したもろもろの行いを一つ一つ辿ろうとするなら、際限がないだろう。
Quod si horum omnium, quae adscribi homini solent, in mutis quoque deprehenditur similitudo, apparet solam esse religionem, cuius in mutis nec vestigium aliquod, nec ulla suspicio inveniri potest.
PL 7, 95Aさて、人間に帰せられるのが常であるこれらすべてのことについて、物言わぬ動物のうちにもそれに似たものが見出されるとすれば、そこから明らかになるのは、ただ宗教だけが、物言わぬ動物のうちにその痕跡も気配も全く見出しえないものだということである。
Religionis enim est propria iustitia, quam nullum aliud animal attingit. Homo enim solus imperat; caetera sibi conciliata sunt. Iustitiae autem Dei cultus adscribitur; quem qui non suscipit, hic a natura hominis alienus, vitam pecudum sub humana specie vivet.
PL 7, 95Aなぜなら、正義は宗教に固有のものであり、ほかのいかなる動物もそれに達しないからである。人間だけが命令するのであり、ほかの動物どうしは互いに調和せしめられているにすぎない。しかも神への礼拝は正義に帰せられる。それを受け入れない者は、人間の本性から疎外され、人間の姿をとりながら家畜の生を生きることになる。
Cum vero a caeteris animalibus hoc pene solo differamus, quod soli omnium divinam vim potestatemque sentimus, in illis autem nullus sit intellectus Dei: certe illud fieri non potest, ut in hoc vel muta plus sapiant, vel humana natura desipiat; cum homini ob sapientiam et cuncta quae spirant, et omnis rerum natura subiecta sit.
PL 7, 95Aところで、我々がほかの動物たちと異なるのはほとんどこの一点においてであり、すなわち我々だけがあらゆるもののうちで神的な力と権力とを感じ取り、動物たちのうちには神への理解が全く存在しないという点である。とすれば、この一事において物言わぬ動物のほうが賢く、人間の本性のほうが愚かであるということは、断じてありえない。というのも、人間にはその知恵ゆえに、およそ息をするものすべても、あらゆる事物の本性も従わせられているからである。
Quare si ratio, si vis hominis hoc praecellit et superat caeteras animantes, quod solus notitiam Dei capit, apparet religionem nullo modo posse dissolvi.
PL 7, 95Bしたがって、人間の理性と力とがほかの生き物すべてに卓越し優る点が、人間だけが神についての認識を得るということにあるのなら、宗教はいかなる仕方によっても取り除きえないことが明らかである。
Caput VIII
第VIII章PL 7, 95BDe religione. Dissolvitur autem religio, si credamus Epicuro illa dicenti: Omnis enim per se divum natura necesse est, Immortali aevo summa cum pace fruatur, Semota a nostris rebus, seiunctaque longe.
PL 7, 95B宗教について。もし我々が、エピクロスが語るこの言葉を信じるならば、宗教は崩れ去る—— 「およそ神々の本性は、それ自体として、 必ずや不死の齢を、この上ない平安のうちに享受し、 我々の事柄から遠く離れ、切り離されている」
Nam privata dolore omni, privata periclis, Ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri, Nec bene pro meritis capitur, nec tangitur ira. Quae cum dicit, utrum aliquem cultum Deo putat esse tribuendum, an evertit omnem religionem?
PL 7, 95B「あらゆる苦しみを免れ、あらゆる危険を免れ、 みずからの力のみによって強く、我々を何一つ必要とせず、 善行によっても心を動かされることなく、怒りに触れられることもない」 彼はこう語りながら、神に何らかの礼拝を捧げるべきだと考えているのか、それとも宗教のすべてを覆しているのか。
Si enim Deus nihil cuiquam boni tribuit, si colentis obsequio nullam gratiam refert, quid tam vanum, tam stultum, quam templa aedificare, sacrificia facere, dona conferre, rem familiarem minuere, ut nihil assequamur? Atenim naturam excellentem honorari oportet.
PL 7, 95Bもし神が誰にも何ら善きものを与えず、礼拝する者の崇拝の行為に対して何の恩寵も返さないのなら、神殿を建て、生贄を捧げ、供物を捧げ、家産を減らして、それで何一つ得るものがないというのは、これほど空しく愚かなことがほかにあろうか。しかし、それでも卓越した本性には敬意を払うべきである、と言うのだろう。
Quis honos deberi potest nihil curanti et ingrato? An aliqua ratione obstricti esse possumus ei, qui nihil habeat commune nobiscum? « Deus, inquit Cicero, si talis est, ut nulla gratia, nulla hominum charitate teneatur, valeat.
PL 7, 96B何も気にかけず、恩を知らぬ者に、いかなる敬意を負う義務があろうか。我々と何一つ共通するところのない者に、我々が何らかの理由で義務を負うということがありえようか。キケロは言う、「もし神がそのようなものであって、いかなる恩寵にも、人間への愛にもとらわれないというのなら、そんな神は消え失せるがいい」。
Quid enim dicam, propitius sit? esse enim propitius potest nemini. » Quid contemptius dici potuit in Deum? Valeat, inquit; id est, abeat et recedat, quando prodesse nulli potest.
PL 7, 96B「神が恵み深くあってほしいなどと、どうして言えようか。誰に対しても恵み深くあることなど、できはしないのだから」と。神についてこれ以上に軽蔑した物言いがありえただろうか。「消え失せるがいい」と彼は言う。すなわち、去って退け、ということである。誰の益にもなりえないのだから、というわけである。
Quod si negotium Deus nec habet, nec exhibet, cur non ergo delinquamus, quoties hominum conscientiam fallere licebit, ac leges publicas circumscribere?
PL 7, 96Bもし神が自ら煩いを持つこともなく、他に煩いを及ぼすこともないのなら、人々の認識を欺き、公けの法律の目を逃れることができるたびに、なぜ我々は過ちを犯してはならないのか。
Ubicumque nobis latendi occasio arriserit, consulamus rei, auferamus aliena, vel sine cruore, vel etiam cum sanguine si praeter leges nihil est amplius quod colendum sit.
PL 7, 97A人目を逃れる機会がどこであれ巡ってくるならば、我々は自分の利益をはかり、他人のものを奪えばよい——法律のほかに顧みるべきものが何もないのならば、血を流さずにでも、あるいは血を流してでも。
Haec dum sentit Epicurus, religionem funditus delet; qua sublata, confusio ac perturbatio vitae sequetur.
PL 7, 97Aエピクロスはこう考えることによって、宗教を根底から破壊している。宗教が取り除かれれば、生の混乱と動揺とが後に続くであろう。
Quod si religio tolli non potest, ut et sapientiam, qua distamus a belluis, et iustitiam retineamus, qua communis vita sit tutior; quomodo Religio ipsa sine metu teneri aut custodiri potest? Quod enim non metuitur, contemnitur: quod contemnitur, utique non colitur.
PL 7, 97Aしかし、獣から我々を隔てる知恵と、共同の生をより安全にする正義とを保つためには、宗教は取り除かれえないとすれば、宗教そのものは、畏れなしにどうして保たれ、守られえようか。畏れられないものは軽んじられ、軽んじられるものは、当然、礼拝もされないのである。
Ita fit, ut religio, et maiestas, et honor metu constet: metus autem non est, ubi nullus irascitur. Sive igitur gratiam Deo, sive iram, sive utrumque detraxeris, religionem tolli necesse est, sine qua vita hominum stultitia, scelere, immanitate completur.
PL 7, 97Aこうして、宗教も、威厳も、敬意も、畏れによって成り立つことになる。そして、誰も怒らないところには、畏れは存在しない。したがって、神から恩寵を取り去るにせよ、怒りを取り去るにせよ、あるいはその両方を取り去るにせよ、宗教は必ず取り除かれることになり、宗教なしには人間の生は愚劣と、罪と、非道とで満たされるのである。
Multum enim refraenat homines conscientia, si credamus nos in conspectu Dei vivere; si non tantum quae gerimus, videri desuper, sed etiam quae cogitamus, aut loquimur, audiri a Deo putemus.
PL 7, 97Bというのも、もし我々が神の御前で生きていると信じ、我々の行うことが上から見られているだけでなく、我々の考えることや語ることまでもが神に聞かれていると思うなら、良心は人間を大いに引き締めるからである。
Atenim prodest id credere, ut quidam putant, non veritatis gratia, sed utilitatis; quoniam leges conscientiam punire non possunt, nisi aliquis desuper terror impendeat ad cohibenda peccata. Falsa est igitur omnis religio et divinitas nulla est.
PL 7, 97Bしかし、ある人々が考えるように、それを信じることが益をなすのは真理のゆえではなく、有用性のゆえだ、と言うのだろう。法律は良心を罰することができず、罪を抑えるためには上から迫る何らかの恐れがなければならないから、というわけである。それゆえ、あらゆる宗教は偽りであり、神性なるものは存在しない、と〔彼らは言う〕。
Sed a viris prudentibus universa conficta sunt, quo rectius innocentiusque vivatur. Magna haec, et a materia quam proposuimus aliena quaestio est: sed quia necessario incidit, debet quamvis breviter attingi.
PL 7, 97Bしかし、そのすべては、より正しく、より無垢に生きられるようにと、思慮ある人々によって作り上げられたものである、と〔彼らは言う〕。これは大きな問題であり、我々が掲げた主題からは外れたものである。しかし必然的に持ち上がったことなので、たとえ手短にでも触れておかねばならない。
Caput IX
第IX章PL 7, 98ADe providentia Dei, deque sententiis illi repugnantibus. Cum sententiae philosophorum prioris temporis de providentia consensissent, nec ulla esset dubitatio, quin mundus a Deo, et ratione esset instructus, et ratione regeretur: primus omnium Protagoras extitit temporibus Socratis, qui sibi diceret non liquere, utrum esset aliqua divinitas, necne.
PL 7, 98A神の摂理について、またそれに反する諸説について。以前の時代の哲学者たちの説は摂理について一致しており、世界が神によって理をもって形づくられ、理をもって治められているということに、いかなる疑いもなかった。ところが、ソクラテスの時代に至って初めて、プロタゴラスが、何らかの神性が存在するのかどうかは自分には明らかでない、と述べたのである。
Quae disputatio eius adeo impia, et contra veritatem et religionem iudicata est, ut et ipsum Athenienses expulerint suis finibus, et libros eius in concione, quibus haec continebantur, exusserint.
PL 7, 98A彼のこの議論は、真理と宗教とに反する不敬なものと判じられたため、アテナイ人たちは彼をその領土から追放し、この説を含む彼の書物を、民会において焼き払ったほどであった。
De cuius sententia non est opus disputare, quia nihil certi pronuntiavit. Post haec Socrates, et auditor eius Plato, et qui de schola Platonis, tanquam rivuli diversas in partes profluxerunt; stoici et peripatetici, in eadem fuere sententia, qua priores.
PL 7, 98B彼の説について論ずる必要はない。彼は何ら確かなことを言明しなかったからである。その後、ソクラテスと、その弟子プラトンと、プラトンの学派からあたかも支流のようにさまざまな方向へ分かれ出た者たち——ストア派と逍遙学派——は、それ以前の人々と同じ説にとどまった。
Postea vero Epicurus Deum quidem esse dixit, quia necesse sit esse aliquid in mundo praestans, et eximium, et beatum; providentiam tamen nullam: itaque mundum ipsum nec ratione ulla, nec arte, nec fabrica instructum, sed naturam rerum quibusdam minutis seminibus et insecabilibus conglobatam.
PL 7, 98Bところが後になって、エピクロスは、世界のうちには何か卓越し、優れ、至福なものが存在せねばならないという理由から、神が存在することは認めたが、しかし摂理は全く存在しないとした。それゆえ、世界そのものは、いかなる理によっても、技によっても、構造によっても形づくられたのではなく、事物の本性はある種の微小で不可分な種が寄り集まってできたのだ、とした。
Quo quid repugnantius dici possit, non video. Etenim si est Deus, utique providens est, ut Deus; nec aliter ei potest divinitas attribui, nisi et praeterita teneat, et praesentia sciat, et futura prospiciat.
PL 7, 98Bこれより矛盾したことが言われうるとは、私には思えない。なぜなら、もし神が存在するなら、神である以上、当然摂理を持つはずだからである。過去のことを保持し、現在のことを知り、未来のことを見通すのでなければ、神性を神に帰することはできない。
Cum igitur providentiam sustulit, etiam Deum negavit esse. Cum autem Deum esse professus est, et providentiam simul esse concessit. Alterum enim sine altero nec esse prorsus, nec intelligi potest.
PL 7, 98Cしたがって、エピクロスは摂理を取り去ることによって、神が存在することをも否定したことになる。だが、神が存在すると認めた以上、同時に摂理も存在すると認めたことになる。この両者は、一方なしには他方も全く存在しえず、理解することもできないからである。
Verum iis postea temporibus, quibus iam philosophia defloruerat, extitit Melius quidam Diagoras, qui nullum esse omnino Deum diceret, ob eamque sententiam nominatus est ἄθεος; item Cyrenaeus Theodorus: ambo quia nihil novi poterant reperire, omnibus iam dictis et inventis, maluerunt vel contra veritatem id negare, in quo priores universi sine ambiguitate consenserant.
PL 7, 98Cしかし、哲学がすでに衰えていたそれよりのちの時代に、メロス島のディアゴラスという者が現れ、神は全く存在しないと言い、その説のゆえに「アテオス」と呼ばれた。同じくキュレネのテオドロスも同様であった。この二人は、すでに言われ尽くし、見出され尽くしていたために何ら新しいことを見出せず、それ以前の人々が皆一致して疑いなく認めていたことを、真理に反してでも否定するほうを選んだのである。
Ii sunt, qui tot saeculis, tot ingeniis assertam atque defensam providentiam calumniati sunt. Quid ergo? utrumne istos minutos et inertes philosophos ratione, an vero auctoritate praestantium virorum refellemus? an potius utroque? Sed properandum est, ne longius a materia divagetur oratio.
PL 7, 98C彼らこそ、幾多の世にわたり、幾多の才知によって主張され擁護されてきた摂理を、いわれなく非難した者たちである。それでは、これらの取るに足りぬ怠惰な哲学者たちを、理をもって論駁すべきか、それとも優れた人々の権威をもってすべきか。あるいはむしろ両方によってすべきか。しかし先を急がねばならない。議論が主題からあまり遠くへ逸れないように。
Caput X
第X章PL 7, 99BDe Mundi ortu et rerum natura, et Dei providentia. Qui nolunt divina providentia factum esse mundum, aut principiis inter se temere coeuntibus dicunt esse concretum, aut repente natura extitisse; naturam vero (ut Straton) habere in se vim gignendi et minuendi: sed eam nec sensum habere ullum, nec figuram, ut intelligamus, omnia quasi sua sponte esse generata, nullo artifice, nec auctore.
PL 7, 99B世界の起源と事物の本性、そして神の摂理について。世界が神的な摂理によって造られたことを認めようとしない者たちは、世界は諸々の原基がでたらめに寄り集まって凝り固まったのだと言うか、あるいは自然によって忽然と生じたのだと言う。そして自然そのものは――ストラトンが言うように――自らのうちに生み出し減じる力を持つが、感覚も形も持たない、とする。それによって我々に、万物はいわばひとりでに、いかなる作り手も創造者もなく生じたのだと理解させようとするのである。
Utrumque vanum et impossibile. Sed hoc evenit ignorantibus veritatem, ut quidvis potius excogitent, quam id sentiant quod ratio deposcit. Primum minuta illa semina, quorum concursu fortuito totum coiisse mundum loquuntur, ubi aut unde sint, quaero.
PL 7, 99Bどちらも虚しく、あり得ないことである。しかし、真理を知らない者たちにはこういうことが起こる。理性が要求するところを悟るよりも、むしろ何でもよいから考え出そうとするのである。まず私が問うのは、彼らが偶然の出会いによって世界全体が凝り固まったのだと語る、あの微小な種が、いったいどこにあり、どこから存在するのか、ということである。
Quis illa vidit unquam? quis sensit? quis audivit? An solus Leucippus oculos habuit? solus mentem? qui profecto solus omnium caecus et excors fuit, qui ea loqueretur, quae nec aeger quisquam delirare, nec dormiens posset somniare.
PL 7, 99Bいったい誰がそれを見たことがあるのか。誰が感じ、誰が聞いたのか。レウキッポスひとりだけが目を持っていたのか。ひとりだけが精神を持っていたのか。まことに、彼こそはすべての人間の中で唯一、盲目で分別を欠いた者であった。病人がうわ言に言うことも、眠る者が夢に見ることもできぬようなことを、語ったのだから。
Quatuor elementis constare omnia philosophi veteres disserebant: ille noluit, ne alienis vestigiis videretur insistere. Sed ipsorum elementorum alia voluit esse primordia, quae nec videri possint, nec tangi, nec ulla corporis parte sentiri.
PL 7, 101A古い哲学者たちは、万物は四つの元素から成ると論じていた。だが彼はそれを望まず、他人の足跡を踏襲していると見られることを嫌った。そこで彼は、それら元素にもまた別の原基があるとし、それは見ることも触れることも、肉体のいかなる部分によっても感じることもできないものだとした。
Tam minuta sunt, inquit, ut nulla sit acies ferri tam subtilis, qua secari ac dividi possint, unde illis nomen imposuit atomorum.
PL 7, 101Aそれらはあまりに微小なので、どれほど鋭い鉄の刃をもってしても、切断し分割することはできない、と彼は言う。そしてそれゆえに、彼はそれらに「原子」、すなわち切り分けえぬもの、という名を与えた。
Sed occurrebat ei, quod si una esset omnibus eademque natura, non possent res efficere diversas, tanta varietate, quantam videmus inesse mundo. Dixit ergo, laevia esse, et aspera, et rotunda, et angulata, et hamata.
PL 7, 101Aしかし彼には、もしすべてが同一の本性を持つならば、世界に見られるほど多様な事物を作り出すことはできまい、という難点が生じた。そこで彼は、原子には滑らかなものも、粗いものも、丸いものも、角ばったものも、鉤のあるものもある、と言った。
Quanto melius fuerat tacere, quam in usus tam miserabiles, tam inanes, habere linguam: et quidem vereor, ne non minus delirare videatur, qui haec putet refellenda. Respondeamus tamen velut aliquid dicenti.
PL 7, 101Aかくも哀れで空しい用途のために舌を持つよりは、黙っていたほうがどれほどましであったことか。実のところ、こうしたことを論駁するに値すると考える者もまた、劣らず正気を失っているように見えはしまいかと、私は恐れる。とはいえ、何か意味あることを言っているものとして、答えることにしよう。
Si lenia sunt et rotunda, utique non possunt invicem se apprehendere, ut aliquod corpus efficiant; ut si quis milium velit in unam coagmentationem constringere, lenitudo ipsa granorum in massam coire non sinat.
PL 7, 101Bもし原子が滑らかで丸いならば、互いに捉え合って一つの物体を作り出すことなどできぬはずである。ちょうど、誰かが黍粒を一つに固めようとしても、粒そのものの滑らかさが、それらの塊への凝集を許さないのと同じである。
Si aspera et angulata sunt, et hamata, ut possint cohaerere; dividua ergo et secabilia sunt: hamos enim necesse est et angulos eminere, ut possint amputari.
PL 7, 101Bもし原子が粗く角ばり鉤形をしていて、それゆえ互いに結びつくことができるとするならば、それらは分割可能であり、切断可能なものだということになる。というのも、鉤や角が突き出ているからには、それらは切り落とされうるはずだからである。
Itaque quod amputari ac divelli potest, et videri poterit et teneri. « Haec, inquit, per inane irrequietis motibus volitant, et huc, atque illuc feruntur, sicut pulveris minutias videmus in sole, cum per fenestram radios ac lumen immiserit.
PL 7, 101Bしたがって、切り落とし引き裂くことができるものは、見ることも捉えることもできるはずである。「これらの原子は」と彼は言う、「虚空の中を絶え間ない運動で飛び交い、あちこちへと運ばれる。ちょうど、窓から光と光線が差し込むとき、我々が太陽の光の中に見る塵の微粒のようなものである。」
Ex his arbores et herbae, et fruges omnes oriuntur: ex his animalia et aqua, ignis et universa gignuntur, et rursus in eadem resolvuntur. » Ferri hoc potest, quam diu de rebus parvis agitur. Ex his etiam mundus ipse concretus est.
PL 7, 102A「これらから木々や草、あらゆる作物が生じ、これらから動物や水、火、そして万物が生まれ、またこれらへと再び分解される」と。これくらいのことなら、小さな事柄について語られているうちは、まだ聞き流すこともできよう。これらから、世界そのものもまた凝り固まったのだ、と彼は言う。
Implevit numerum perfectae insaniae; nihil videtur ulterius dici posse: sed invenit tamen ille quod adderet. « Quoniam est omne, inquit, infinitum, nec potest quidquam vacare; necesse est ergo innumerabiles esse mundos. » Quae tanta vis fuerat atomorum, ut moles tam inaestimabiles ex tam minutis conglobarentur?
PL 7, 102A彼は完全な狂気の数をも満たした。これ以上言えることは何もないように思われる。しかし彼はなお、付け加えるべきことを見つけたのである。「全体は無限であり」と彼は言う、「何ものも空いたままではあり得ない。ゆえに世界は数え切れぬほど多くあるはずである」と。原子にいったいどれほどの力があったというのか、あれほど微小なものから、あれほど測り知れない巨大な塊が寄り集まって塊をなすとは。
Ac primum requiro, quae sit istorum seminum, vel ratio, vel origo. Si enim ex illis sunt omnia, ipsa igitur unde esse dicemus? quae natura tantam copiam ad efficiendos innumerabiles mundos subministrabit?
PL 7, 102Bまず私が問いたいのは、これらの種の理法とは、あるいはその起源とは何かということである。もし万物がそれらから成るのだとすれば、それら自身はどこから存在すると言うべきなのか。いかなる自然が、数え切れぬ世界を作り出すほどの豊富さを供給するというのか。
Sed concedamus, ut impune de mundis deliraverit: de hoc loquamur, in quo sumus, et quem videmus. Ait, omnia ex individuis corpusculis fieri. Si hoc ita esset, nulla res unquam sui generis semine indigeret.
PL 7, 102Bだが、彼が諸世界について語り狂ったことは咎めずに済ませておこう。ここでは、我々がその中にあり、目にしているこの世界について語ろう。彼は、万物は分割し得ぬ微小体から生じると言う。もしそうであるならば、いかなるものも、自らの種族の種を必要とすることは決してなかったはずである。
Sine ovis alites nascerentur, ac ova sine partu, item caetera viventia sine coitu: arbores, et quae gignuntur e terra, propria semina non haberent, quae nos quotidie tractamus, et serimus. Cur ex frumento seges nascitur, et rursus ex segete frumentum?
PL 7, 102B鳥は卵なしに生まれ、卵は産みの営みなしに生じ、他の生き物もまた交わりなしに生まれることになろう。木々や、地から生じるものたちは、我々が日々手にし、蒔いているような、それ固有の種を持たないことになろう。なぜ小麦から穀畑が生じ、また穀畑から小麦が生じるのか。
Denique si atomorum coitio et conglobatio efficeret omnia, in aere universa concrescerent; si quidem per inane atomi volitant: cur sine terra, sine radicibus, sine humore, sine semine, non herba, non arbor, non fruges oriri augerique possunt?
PL 7, 103A実に、もし原子の結合と凝集が万物を作り出すのであれば、あらゆるものは空気の中で凝り固まるはずである。原子は虚空の中を飛び交うのだから。だが、なぜ土もなく、根もなく、湿り気もなく、種もないところでは、草も木も作物も、生じることも育つこともできないのか。
Unde apparet, nihil ex atomis fieri; quandoquidem unaquaeque res habet propriam certamque naturam, suum semen, suam legem ab exordio datam.
PL 7, 103Aこのことから、いかなるものも原子から生じるのではないことが明らかである。おのおのの事物は固有の確かな本性を持ち、自らの種を持ち、初めから与えられた自らの法を持っているのだから。
Denique Lucretius, quasi oblitus atomorum, quas asserebat, ut redargueret eos, qui dicunt ex nihilo fieri omnia, his argumentis usus est, quae contra ipsum valerent.
PL 7, 103A実にルクレティウスは、自ら主張していた原子をまるで忘れたかのように、万物は無から生じると言う者たちを論駁しようとして、かえって自分自身に不利に働く論拠を用いてしまった。
Sic enim dixit: Nam si de nihilo fierent, ex omnibu rebus Omne genus nasci posset nil semine egeret. Item postea, Nil igitur fieri de nilo posse fatendum est Semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae Aeris in teneras possint proferrier auras.
PL 7, 103B彼はこう述べている。 「もし物が無から生じるのであれば、あらゆる事物から あらゆる種類のものが生まれえて、何ものも種を必要としなかったであろう。」 また後にはこうも述べる。 「かくして、無からは何ものも生じ得ぬと認めねばならぬ。 物には種が必要だからである。それによっておのおのの物は生み出され、 柔らかな大気の中へと現れ出ることができるのだ。」
Quis hunc putet habuisse cerebrum, cum haec diceret, nec videret sibi esse contraria? Nihil enim per atomos fieri exinde apparet, quod semen cuiusque rei certum est; nisi forte et ignis, et aquae naturam ex atomis esse credemus.
PL 7, 103Bこう述べながら、自分自身と矛盾していることに気づかなかったとは、いったい誰が、彼に脳があったと考えるであろうか。おのおのの事物に確かな種があるということから、何ものも原子によって生じるのではないことが明らかである。もっとも、火や水の本性さえも原子から成ると、我々が信じるのでない限りは。
Quid, quod durissimi rigoris materiae, si ictu vehementiore collidantur, ignis excutitur? Num in ferro aut silice atomi latent? Quis inclusit? aut cur sua sponte non emicant; aut quomodo semina ignis in materia frigidissima permanere potuerunt?
PL 7, 103Bでは、きわめて硬く強靭な材が、激しく打ち合わされると火花が飛び散るのはどうしたことか。鉄や火打石の中に、原子が潜んでいるとでもいうのか。誰がそれを閉じ込めたのか。あるいは、なぜひとりでに飛び出してこないのか。あるいはまた、火の種が、あれほど冷たい材の中に、いかにして留まっていられたのか。
Omitto silicem ac ferrum. Orbem vitreum plenum aquae si tenueris in sole, de lumine, quod ab aqua refulget, ignis accenditur etiam in durissimo frigore. Num etiam in aqua ignem esse credendum est? atqui de sole ignis ne aestate quidem accendi potest.
PL 7, 103C火打石や鉄のことは措くとしよう。水を満たしたガラス玉を太陽にかざせば、水から照り返る光によって、たとえ極寒のさなかでも火が点る。では、水の中にさえ火があると信じるべきなのか。だが太陽そのものからは、真夏であっても火を点けることはできないのに。
Si cerae inhalaveris, vel si vapor levis aliquid attigerit, aut crustam marmoris, aut laminam, paulatim per minutissimos rores aqua concrescit.
PL 7, 104A蝋に息を吹きかけるか、あるいは軽い水蒸気が大理石の板や薄板に触れるならば、極めて細かな露を通して、少しずつ水が凝り固まってゆく。
Item de halitu terrae aut maris nebula existit: quae aut dispersa humefacit quidquid texerit; aut collecta, in arduos montes in sublime vento rapta, stipatur in nubem, atque imbres maximos deiicit. Ubi ergo dicimus liquores natos esse? Num in vapore? Num in halitu?
PL 7, 104A同様に、地や海の蒸気から霧が生じる。それは、拡散すれば覆うものすべてを湿らせ、あるいは集まって、風によって険しい山々の上空高く運ばれれば、雲へと凝集し、はげしい雨を降らせる。それでは、液体はいったいどこに生じると我々は言うのか。水蒸気の中にか。蒸気の中にか。
Num in vento? Atqui nihil potest consistere in eo, quod nec tangitur, nec videtur. Quid ego de animalibus loquar, in quorum corporibus nihil sine ratione, sine ordine, sine utilitate, sine specie figuratum videmus; adeo ut solertissima, et diligentissima omnium partium membrorumque descriptio, casum ac fortunam repellat.
PL 7, 104A風の中にか。しかし、触れることも見ることもできないものの中には、何ものも存在し続けることはできない。動物たちについては何を言おうか。その肉体のうちには、理なく、秩序なく、効用なく、美しさなくかたちづくられたものは何一つ見られない。そのため、あらゆる部分と器官についての、この上なく巧みで綿密な構成は、偶然や運によるものであることを退けているのである。
Sed putemus artus et ossa et nervos et sanguinem de atomis posse concrescere. Quid sensus, cogitatio, memoria, mens, ingenium, quibus seminibus coagmentari possunt? minutissimis, inquit. Sunt ergo alia maiora. Quomodo igitur insecabilia?
PL 7, 104Bだが、四肢や骨、腱や血が原子から凝り固まりうるとしておこう。では、感覚や思考、記憶、精神、才知は、いかなる種から組み立てられうるのか。「極めて微小な種からだ」と彼は言う。だとすれば、それより大きな種もあることになる。ならば、それらはどうして分割不可能なのか。
Deinde, si ex invisibilibus sunt, quae non videntur, consequens est, ut ex visibilibus sint, quae videntur; cur igitur nemo videt?
PL 7, 104B次に、もし見えないものが不可視のものから成るならば、見えるものは可視のものから成るはずである。ならば、なぜ誰も見ないのか。
Sed sive invisibilia quae sunt in homine consideret, sive tractabilia, quae veniunt sub aspectum, ratione utraque constare quis non videt? Quomodo ergo sine ratione coeuntia possunt aliquid efficere rationale?
PL 7, 104Bだが、人間のうちにある不可視のものにせよ、視覚のもとに現れる触れうるものにせよ、そのいずれもが理によって成り立っていることを、誰が見て取らないであろうか。ならば、理なくして寄り集まるものが、どうして理を備えたものを作り出しうるのか。
Videmus enim nihil esse in omni mundo, quod non habeat in se maximam mirabilemque rationem. Quae, quia supra hominis sensum et ingenium est, cui rectius, quam divinae providentiae tribuenda est?
PL 7, 104C実に我々は、この世界全体において、その内に最大かつ驚嘆すべき理を持たぬものは何一つないのを見る。それは人間の感覚と才知を超えているのだから、神的な摂理以外の何に、より正しく帰せられるべきであろうか。
An simulacrum hominis et statuam ratio et ars fingit; ipsum hominem de frustis temere concurrentibus fieri putabimus? Et quid simile veritatis in ficto, cum summum et excellens artificium nihil aliud, nisi umbram et extrema corporis lineamenta possit imitari?
PL 7, 105A人の像や彫像は理と技芸によって形づくられるのに、人間そのものは、でたらめに寄り集まった破片から生じると我々は考えるのであろうか。そして、最も優れた卓越した技巧をもってしても、影と肉体の外形の輪郭以外の何ものも似せることができないのだとすれば、作り物のうちに、いったい真実に似た何があるというのか。
Num potuit humana solertia dare operi suo aut motum aliquem, aut sensum? Omitto usum videndi, audiendi, odorandi, caeterorumque membrorum, vel apparentium, vel latentium, mirabiles utilitates.
PL 7, 105A人間の技巧は、自らの作品に何らかの運動や感覚を与えることができたであろうか。見ること、聞くこと、嗅ぐこと、そのほか、表に現れた器官であれ隠れた器官であれ、その驚嘆すべき効用については、ここでは措いておく。
Quis artifex potuit, aut cor hominis, aut vocem, aut ipsam fabricare sapientiam? Quisquamne igitur sanus existimat, quod homo ratione et consilio facere non possit, id concursu atomorum passim cohaerentium perfici potuisse?
PL 7, 105Aいったいどのような作り手が、人間の心臓を、声を、あるいは知恵そのものを作り上げることができたであろうか。それゆえ、人間が理性と思慮によって成しえないことを、勝手にあちこちで結びつく原子の偶然の出会いによって成し遂げられえた、などと正気の者が考えるであろうか。
Vides in quae deliramenta inciderint, dum nolunt effectionem curamque rerum Deo dare. Concedamus tamen his, ut ex atomis fiant quae terrena sunt: num etiam coelestia?
PL 7, 105Bお前も見るとおり、彼らは事物の造作と配慮とを神に帰そうとしないばかりに、いかなる狂気に陥ったことか。とはいえ、地上のものが原子から生じるということは、彼らのために譲っておこう。だが、天上のものまでもそうだというのか。
Deos aiunt incorruptos, aeternos, beatos esse; solisque dant immunitatem, ne concursu atomorum concreti esse videantur. Si enim dii quoque ex illis constitissent, dissipabiles fierent, seminibus aliquando resolutis, atque in naturam suam revertentibus.
PL 7, 105B彼らは、神々は朽ちることなく、永遠であり、至福であると言い、神々にのみ、原子の偶然の出会いによって凝り固まったものと見られないようにと、免除を与える。だが、もし神々もまたそれらから成り立っているのであれば、いつか種がほどけて、それぞれの本性へと戻ってゆくとき、神々もまた分解してしまうことになろう。
Ergo si est aliquid, quod atomi non effecerint, cur non caetera eodem modo intelligamus? Sed, quaero, antequam mundum primordia ista generarent, cur sibi dii habitaculum non aedificaverint?
PL 7, 105Bならば、もし原子が作り出さなかったものが何かあるのだとすれば、なぜ他のものについても同じように理解しないのか。だが私は問いたい。それら原基が世界を生み出す以前に、なぜ神々は自分たちのために住まいを築いておかなかったのか。
Videlicet nisi atomi coiissent, coelumque fecissent, adhuc dii per medium inane penderent.
PL 7, 105Bすなわち、原子が結合して天を作り出しさえしなければ、神々は今なお虚空のただ中に宙づりになっていたであろう、というわけである。
Quo igitur consilio, qua ratione de confuso acervo se atomi congregaverunt, ut ex aliis inferius terra conglobaretur, coelum desuper tenderetur, tanta siderum varietate distinctum, ut nihil unquam excogitari possit ornatius?
PL 7, 105Cそれでは、いかなる思慮、いかなる理由によって、原子は混沌とした山積みの中から自ら集まり、あるものからは下方に地が凝り固まり、上方には天が張りめぐらされ、これ以上美しく飾り立てることなど考えられぬほどの、あれほど多様な星々によって彩られたのであろうか。
Tanta ergo qui videat et talia, potest existimare nullo effecta esse consilio, nulla providentia, nulla ratione divina; sed ex atomis subtilibus, exiguis concreta esse tanta miracula?
PL 7, 106Aかくも大いなる、かくも見事なものを目にしながら、いかなる思慮によっても、いかなる摂理によっても、いかなる神的な理法によっても作り出されたのではなく、微細でちっぽけな原子から、これほどの驚異が凝り固まったのだ、などと考えることができるであろうか。
Nonne prodigio simile est aut natum esse hominem, qui haec diceret, aut extitisse, qui crederet? ut Democritum, qui auditor eius fuit, vel Epicurum, in quem vanitas omnis de Leucippi fonte profluxit.
PL 7, 106Aこうしたことを語る人間が生まれたことも、それを信じる人間が現れたことも、まさに怪異に等しいのではなかろうか。彼の弟子であったデモクリトスや、あるいはレウキッポスの泉からあらゆる虚妄が流れ込んだエピクロスのようにである。
At enim (sicut alii dicunt) natura mundus effectus est, quae sensu et figura caret. Hoc vero multo est absurdius. Si natura mundum fecit, consilio et ratione fecerit, necesse est; is enim facit aliquid, qui aut voluntatem faciendi habet, aut scientiam.
PL 7, 106Aしかし、他の人々が言うように、世界は感覚も形も持たない自然によって作られたのだ、というのであれば。これはさらにはるかに不合理である。もし自然が世界を作ったのなら、必然的に思慮と理性とをもって作ったはずである。何かを作る者は、作ろうとする意志か、あるいは知識のいずれかを持っているものだからである。
Si caret sensu ac figura, quomodo potest ab ea fieri, quod et sensum habeat et figuram? nisi forte quis arbitretur, animalium fabricam tam subtilem a non sentiente formari animarique potuisse; aut istam coeli speciem, tam providenter ad utilitates viventium temperatam, nescio quo casu, sine conditore, sine artifice, subito extitisse. « Si quid est, inquit Chrysippus, quod efficiat ea; quae homo, licet ratione sit praeditus, facere non possit, id profecto est maius, et fortius, et sapientius homine. » Homo autem non potest facere coelestia; ergo illud, quod haec efficiet vel effecerit, superat hominem arte, consilio, prudentia, potestate.
PL 7, 106Bもし自然が感覚も形も持たないのなら、感覚も形も持つものが、その自然からどうして生じえようか。よもや、動物たちのあれほど精緻な構造が、感覚を持たぬものによって形づくられ、生命を吹き込まれえたなどと、あるいはまた、生き物の効用のためにあれほど摂理深く整えられた天のこの様相が、いかなる偶然によってか知らないが、創造者もなく、作り手もなく、たちどころに出現したなどと、誰かが考えるのでない限りは。「もし」とクリュシッポスは言う、「人間が理性を備えていながらなお成し得ないことを成し遂げる何かがあるとすれば、それは間違いなく、人間より偉大で、より力強く、より知恵あるものである」と。しかるに人間は天上のことを成すことができない。したがって、それを成す、あるいは成した者は、技芸においても、思慮においても、知恵においても、権力においても、人間を凌駕しているのである。
Quis igitur potest esse, nisi Deus? Natura vero, quam veluti matrem esse rerum putant, si mentem non habet, nihil efficiet unquam, nihil molietur. Ubi enim non est cogitatio, nec motus est ullus, nec efficacia.
PL 7, 106Bそれでは、神でなくして、いったい誰がそうでありうるのか。他方、彼らが万物の母であるかのように考えている自然そのものは、もし精神を持たないのであれば、何ものも決して作り出さず、何ものも企てることはないであろう。思考のないところには、いかなる運動も、いかなる働きもないのだから。
Si autem consilio utitur ad incipiendum aliquid, ratione ad disponendum, arte ad efficiendum, virtute ad consummandum, potestate ad regendum et continendum; cur natura potius quam Deus nominetur?
PL 7, 107Aだが、もし自然が、何かを始めるのに思慮を用い、整えるのに理性を用い、作り出すのに技芸を用い、完成させるのに力を用い、治め保つのに権力を用いるのであれば、なぜそれは自然と呼ばれ、神と呼ばれないのか。
Aut si concursus atomorum, vel carens mente natura, ea, quae videmus, effecit, quaero cur facere coelum potuerit, urbem aut domum non potuerit? cur montes marmoris fecerit, columnas et simulacra non fecerit?
PL 7, 107Aあるいは、原子の偶然の出会いか、精神を欠いた自然かが、我々の目にするものを作り出したのだとすれば、私は問いたい。なぜそれは天を作ることができて、都市や家を作ることができなかったのか。なぜ大理石の山を作りながら、円柱や像を作らなかったのか。
Atqui non debuerant atomi etiam ad haec efficienda concurrere; siquidem nullam positionem relinquunt, quam non experiantur. Nam de natura, quae mentem non habeat, non est mirandum, quod haec facere oblita sit. Quid ergo est?
PL 7, 107Aそれにしても、原子はこうしたものを作り出すためにも寄り集まってしかるべきであったろう。試みない配置など何一つ残さないのだから。もっとも、精神を持たない自然については、こうしたものを作ることを忘れたとしても、驚くには当たらない。それでは、いったい何であるのか。
Utique Deus, cum inchoaret hoc opus mundi, quo nihil potest esse nec dispositius ad ordinem, nec aptius ad utilitatem, nec ornatius ad pulchritudinem, nec maius ad molem, quae fieri ab homine non poterant, fecit ipse; in quibus etiam hominem ipsum, cui particulam de sua sapientia dedit; et instruxit eum ratione, quantum fragilitas terrena capiebat, ut ipse sibi efficeret, quae ad usus suos essent necessaria.
PL 7, 107A当然、神である。神は、この世界という業を始めるにあたって、秩序において比類なく整い、効用において比類なく適い、美において比類なく飾られ、質量において比類なく大きい、そうした人間には作り得ないものを、自ら作ったのである。そのうちには人間そのものも含まれており、神は人間に自らの知恵の一部を分け与え、地上の脆さが許す限りの理性を人間に授けて、自分自身の用に必要なものを、自ら作り出せるようにしたのである。
Si vero in huius mundi (ut ita dixerim) republica nulla providentia est, quae regat, nullus Deus, qui administret, nec omnino sensus ullus in hac rerum natura pollet; unde igitur mens humana tam solers, tam intelligens orta esse credetur?
PL 7, 107Bだが、もしこの世界という、いわば国家のうちに、これを治める摂理も存在せず、これを司る神もおらず、この事物の本性においておよそいかなる感覚も働いていないのだとすれば、それでは、あれほど巧みで、あれほど聡明な人間の精神は、いったいどこから生じたと信じられるであろうか。
Si enim corpus hominis ex humo fictum est, unde homo nomen accepit; animus ergo qui sapit, qui rector est corporis, cui membra obsequuntur tanquam regi et imperatori, qui nec aspici, nec comprehendi potest, non potuit ad hominem nisi a sapiente natura pervenire.
PL 7, 108Aすなわち、人間の肉体が土(フムス)から形づくられ、そこから「人間(ホモ)」という名を得たのだとすれば、思慮する心、肉体の統治者であり、四肢があたかも王や司令官にするように従う心、それは見ることも捉えることもできぬものであるが、それは知恵ある自然からでなければ、人間のもとに至り得なかったはずである。
Sed sicut omne corpus mens et animus gubernat: ita et mundum Deus. Nec enim verisimile est, ut minora et humilia regimen habeant, maiora et summa non habeant.
PL 7, 108Aあたかも、あらゆる肉体を精神と心が統治するように、世界もまた神が統治するのである。小さく卑しいものが統治を持ちながら、大きく至高のものがそれを持たないというのは、ありそうにないことだからである。
Denique M. Cicero in Tusculanis, et in Consolatione: « Animorum (inquit) nulla in terris origo inveniri potest.
PL 7, 108A実に、マルクス・キケロは『トゥスクルム荘対談集』と『慰めについて』のうちで、こう言っている。「魂の起源は、地上のいかなるところにも見出すことができない。」
Nihil est enim, inquit, in animis mistum atque concretum, aut quod ex terra natum atque fictum esse videatur; nihilne aut humidum quidem, aut flabile, aut igneum.
PL 7, 108B「魂のうちには」と彼は言う、「混合され凝結したものは何もなく、地から生じ形づくられたと見えるものも何もない。湿ったものも、風のごときものも、火のごときものも、何一つないのである。」
His enim naturis nihil inest, quod vim memoriae, mentis, cogitationis habeat, quod et praeterita teneat, et futura praevideat, et complecti possit praesentia, quae sola divina sunt.
PL 7, 108B「なぜなら、これらの本性のうちには、記憶や精神、思考の力を持ち、過去を保持し、未来を予見し、現在を把握しうるもの――それはひとり神的なものにのみ属する――は、何一つ含まれていないからである。」
Nec enim inveniuntur unquam, unde ad hominem venire possint, nisi a Deo. » Exceptis igitur duobus tribusve calumniatoribus vanis, cum constet, divina providentia mundum regi, sicut et factus est, nec sit quisquam, qui Diagorae Theodorique sententiam, vel Leucippi inane commentum, vel Democriti Epicurique levitatem praeferre audeat auctoritati, vel illorum septem priorum, qui sunt appellati sapientes, vel Pythagorae, vel Socratis, vel Platonis, caeterorumque philosophorum, qui esse Providentiam iudicaverunt; falsa igitur est et illa sententia, qua putant terroris ac metus gratia Religionem a sapientibus institutam, quo se homines imperiti a peccatis abstinerent.
PL 7, 108B「それが人間のもとに至りうる道は、神からでなければ、決して見出されはしないのである」と。かくして、二、三の空しい誹謗者たちを除けば、世界が神的な摂理によって治められていること――現にそのように作られたのと同様に――は明らかであって、ディアゴラスやテオドロスの学説、あるいはレウキッポスの空虚な作り話、あるいはデモクリトスやエピクロスの軽薄さを、かの最初の七賢人と呼ばれる者たちの権威よりも、あるいはピュタゴラス、ソクラテス、プラトン、そのほか摂理の存在を判じたすべての哲学者たちの権威よりも、あえて上に置こうとする者は誰もいない。したがって、恐怖と怯えのゆえに、宗教が賢者たちによって、無知な人々を罪から遠ざけるために制定されたのだ、とする学説もまた偽りである。
Quod si verum sit, ergo derisi ab antiquis sapientibus sumus. Quod si fallendi nostri, atque adeo totius generis humani causa commenti sunt Religionem; sapientes igitur non fuerunt, quia in sapientem non cadit mendacium.
PL 7, 109Aもしこれが真実であるならば、我々は古の賢者たちに嘲られていることになる。もし彼らが、我々を、いや人類全体を欺くために宗教をでっち上げたのだとすれば、彼らは賢者ではなかったことになる。偽りは賢者には起こりえないことだからである。
Sed fuerint sapientes; quae tanta felicitas mentiendi, ut non tantummodo indoctos, sed Platonem quoque ac Socratem fallerent, et Pythagoram, Zenonem, Aristotelem, maximarum sectarum principes, tam facile deluderent?
PL 7, 109Bだが、彼らが賢者であったとしよう。だとすれば、無学な者たちだけでなく、プラトンやソクラテスさえも欺き、ピュタゴラス、ゼノン、アリストテレスといった最大の学派の第一人者たちをも、これほどたやすく欺くとは、いったいどれほどの巧みな虚言の才があったというのか。
Est igitur divina providentia, ut senserunt ii homines, quos nominavi; cuius vi ac potestate omnia, quae videmus et facta sunt, et reguntur.
PL 7, 109Bかくして、私が名を挙げたこれらの人々が考えたとおり、神的な摂理は存在する。その力と権力によって、我々が目にするすべてのものは作られ、また治められているのである。
Nec enim tanta rerum magnitudo, tanta dispositio, tanta in servandis ordinibus temporibusque constantia, aut olim potuit sine provido artifice oriri, aut constare tot saeculis sine incola potenti, aut in perpetuum gubernari sine perito ac sentiente rectore: quod ratio ipsa declarat.
PL 7, 109B事物のかくも大いなる規模、かくも大いなる配剤、秩序と時とを保つかくも大いなる恒常性は、かつて先見ある作り手なくして生じることはできなかったであろうし、幾多の世にわたって力ある住まう者なくして存立することもできなかったであろうし、永遠に、熟練した感覚ある統治者なくして治められることもできなかったであろう。このことは理性そのものが明らかにするところである。
Quidquid est enim, quod habet rationem, ratione sit ortum necesse est. Ratio autem sentientis sapientisque naturae est: sapiens vero sentiensque natura nihil aliud potest esse, quam Deus.
PL 7, 109C理を持つものは、理から生じたのでなければならない。理とは、感覚し知恵ある本性に属するものであり、感覚し知恵ある本性とは、神以外の何ものでもありえない。
Mundus autem, quoniam rationem habet, qua et regitur, et constat; ergo a Deo factus est. Quod si est conditor rectorque mundi Deus, recte igitur ac vere Religio constituta est; auctori enim rerum parentique communi honos veneratioque debetur.
PL 7, 109Cしかるに世界は、それによって治められ成り立つところの理を持っている。ゆえに世界は神によって作られたのである。そして、もし神が世界の創造者であり統治者であるならば、宗教は正しく、真実に基づいて制定されたことになる。万物の創造者であり、共通の親である者には、栄誉と崇敬とが当然払われるべきだからである。
Caput XI
第XI章PL 7, 109CDe Deo, eoque uno, cuiusque providentia mundus regatur et constat. Quoniam constitit de providentia, sequitur ut doceamus, utrumne multorum esse credenda sit, an potius unius.
PL 7, 109C神について、また神が唯一であり、その摂理によって世界が治められ成り立っていることについて。摂理についてはすでに定まったので、次には、摂理が多数の者に属すると信ずべきか、それともむしろ唯一の者に属すると信ずべきかを、我々は教えねばならない。
Satis (ut opinor) ostendimus in nostris Institutionibus, deos multos esse non posse; quod divina vis ac potestas si distribuatur in plures, diminui eam necesse sit: quod autem minuitur, utique et mortale est; si vero mortalis non est, nec minui, nec dividi potest.
PL 7, 109C我々は、思うに、我々の『神学提要』のうちに、神々が多数存在することはあり得ないと十分に示しておいた。というのも、神的な力と権力が複数に分割されるならば、それは必然的に減じるからである。そして減じるものは、当然、死すべきものでもある。しかし死すべきものでないならば、減じることも分割されることもできない。
Deus igitur unus est, in quo vis et potestas consummata, nec minui potest, nec augeri. Si autem sunt multi, dum habent singuli potestatis aliquid ac numinis, summa ipsa decrescit: nec poterunt singuli habere totum, quod est commune cum pluribus: unicuique tantum deerit, quantum caeteri possidebunt.
PL 7, 109Cかくして神は唯一である。神においては力と権力とが完成されており、減じることも増すこともできない。だが、もし神々が多数あるならば、おのおのが権力と神威の幾らかを持つ間に、総体そのものが減じてしまう。おのおのは、複数のあいだで分かち合われるものの全体を持つことができず、他の者たちが所有するだけの分だけ、各自に欠けることになるであろう。
Non possunt igitur in hoc mundo multi esse rectores: nec in una domo multi domini, nec in navi una multi gubernatores, nec in armento aut grege duces multi, nec in uno examine multi reges.
PL 7, 110Cかくしてこの世界には多数の統治者があり得ない。一つの家に多数の主人があり得ず、一艘の船に多数の舵取りがあり得ず、牛群や羊群に多数の指導者があり得ず、一つの蜂群に多数の王があり得ないのと同じである。
Sed nec in coelo quidem multi soles esse potuerunt, sicut nec animae plures in uno corpore: adeo in unitate natura universa consentit.
PL 7, 110Cそれだけでなく、天にも多数の太陽はあり得なかったであろうし、一つの肉体に複数の魂もあり得ない。かくのごとく、自然全体は一性において調和しているのである。
Quod si mundum Spiritus intus alit totamque infusa per artus Mens agitat molem, et magno se corpore miscet, apparet testimonio poetae, unum esse mundi habitatorem Deum; siquidem corpus omne nisi ab una mente incoli regique non potest.
PL 7, 111Aもし、 「霊がその内側から世界を養い、四肢に染み渡った 精神がこの全体を動かし、みずからを巨大な物体に混じらせる」 のだとすれば、詩人の証言によって、世界に住まう者は唯一神であることが明らかになる。なぜなら、いかなる物体も、ただ一つの精神によってでなければ、宿られ治められることはできないからである。
Omnem igitur divinam potestatem necesse est in uno esse, cuius nutu et imperio regantur omnia; et ideo tantus est, ut ab homine non possit, aut verbis enarrari, aut sensibus aestimari. Unde igitur ad homines opinio multorum deorum persuasione pervenit?
PL 7, 111Aかくして、あらゆる神的な権力は必然的に唯一者のうちにあるのであって、その意向と命令によって万物は治められる。それゆえ神はかくも偉大であり、人間には言葉で語り尽くすことも、感覚で推し量ることもできない。それでは、多数の神々があるという思い込みは、どこから人間たちのもとに、説得力をもって届いたのであろうか。
Nimirum ii omnes, qui coluntur ut dii, homines fuerunt, et iidem primi, ac maximi reges: sed eos, aut ob virtutem, qua profuerant hominum generi, divinis honoribus affectos esse post mortem; aut ob beneficia et inventa, quibus humanam vitam excoluerant, immortalem memoriam consecutos, quis ignorat? nec tantum mares, sed et foeminas.
PL 7, 111Aすなわち、神として崇拝されている者たちは皆もともと人間であり、しかも最初の、また最も偉大な王たちであった。彼らが、人類を益した徳のゆえに死後に神的な栄誉を受けたこと、あるいは人間の生活を豊かにした恩恵と発明のゆえに不朽の記憶を得たことを、誰が知らずにいようか。しかもそれは男だけでなく、女もまた同様であった。
Quod cum vetustissimi Graeciae scriptores, quos illi θεολόγους nuncupant, tum etiam Romani, Graecos secuti et imitati, docent; quorum praecipue Euhemerus, ac noster Ennius, qui eorum omnium natales, coniugia, progenies, imperia, res gestas, obitus, sepulcra demonstrant.
PL 7, 111Bこのことは、ギリシアの最も古い著述家たち――ギリシア人たちは彼らを「テオロゴイ」(神学者たち)と呼ぶ――のみならず、ギリシア人に倣いこれを模したローマ人たちも教えるところである。とりわけエウヘメロスと、我々のエンニウスとがそうであって、彼らは神々すべての生誕、結婚、子孫、統治、事績、死、墓所を明らかにしている。
Et secutus eos Tullius tertio de Natura deorum libro dissolvit publicas religiones: sed tamen veram, quam ignorabat, nec ipse, nec alius quisquam potuit inducere. Adeo et ipse testatus est, falsum quidem apparere, veritatem tamen latere.
PL 7, 112Aそして彼らに倣ったキケロは、『神々の本性について』第三巻で、国家の公けの諸宗教を突き崩した。だが、彼自身の知らなかった真の宗教を、彼もほかの誰も打ち立てることはできなかった。かくして彼自身も、偽りのものは明らかになるが、真理は隠れたままである、と証言しているのである。
Utinam (inquit) tam facile vera invenire possem, quam falsa convincere! Quod quidem non dissimulanter, ut Academicus, sed vere atque ex animi sententia proclamavit: quia veritas humanis sensibus erui nunquam potest, quod assequi valuit humana providentia, id assecutus est, ut falsa detegeret.
PL 7, 112A「願わくは」と彼は言う、「偽りを論駁するのと同じくらいたやすく、真理を見出すことができればよいのだが」と。そしてこれを、アカデメイア派の常として韜晦しつつではなく、真実に、心底からの見解として彼は言い放った。すなわち、真理は人間の感覚によっては決して掘り出され得ないのだから、人間の先見の及び得た限りのことを彼は成し遂げ、偽りを暴くに至ったのである。
Quidquid enim fictum et commentitium, quia nulla ratione subnixum est, facile dissolvitur.
PL 7, 112A作り話や虚構はすべて、いかなる理由にも支えられていないがゆえに、たやすく崩れ去るものだからである。
Unus est igitur princeps, et origo rerum Deus, sicut Plato in Timaeo et sensit et docuit; cuius maiestatem tantam esse declarat, ut nec mente comprehendi, nec lingua exprimi possit.
PL 7, 112Aかくして神は唯一の首長であり、万物の根源である。プラトンも『ティマイオス』においてそう考え、そう教えた。彼は、神の威厳があまりに大きいので、精神によって捉えることも、言葉によって言い表すこともできない、と述べている。
Idem testatur Hermes, quem Cicero ait in numero deorum apud Aegyptios haberi, eum scilicet, qui ob virtutem multarumque artium scientiam Trismegistus nominatus, et erat non modo Platone, verum etiam Pythagora septemque illis sapientibus longe antiquior.
PL 7, 112B同じことをヘルメスも証言している。キケロによれば、彼はエジプト人のもとで神々の数に数えられていたという。すなわち、その徳と数々の技芸の知識ゆえに「トリスメギストス」と名づけられ、プラトンのみならずピュタゴラスや、かの七賢人たちよりもはるかに古い人物である。
Apud Xenophontem Socrates disputans ait, « formam Dei non oportere conquiri; » et Plato in Legum libris: « Quid omnino sit Deus, non esse quaerendum: quia nec inveniri possit, nec enarrari. ; » Pythagoras quoque unum Deum confitetur dicens, incorporalem esse mentem, quae per omnem rerum naturam diffusa et intenta, vitalem sensum cunctis animantibus tribuat.
PL 7, 112Bクセノフォンのもとで論じるソクラテスは、「神の姿を探し求めるべきではない」と言い、プラトンは『法律』の書のうちで、「神がそもそも何であるかを問うべきではない。なぜなら、見出すこともできず、言い表すこともできないからである」と言う。ピュタゴラスもまた、神は唯一であると認め、それは非物体的な精神であって、万物の自然のうちに行き渡り張りめぐらされ、あらゆる生き物に生命の感覚を与えるものである、と言っている。
Antisthenes autem in Physico unum esse naturalem Deum dixit, quamvis gentes et urbes suos habeant populares. Eadem fere et Aristoteles cum suis peripateticis, et Zeno cum suis stoicis.
PL 7, 113A他方、アンティステネスは『自然学』の中で、自然の神は唯一であると述べた。もっとも、諸国民や都市はそれぞれ民衆の神々を持っているとした。ほぼ同じことを、ペリパトス派を率いるアリストテレスも、ストア派を率いるゼノンも述べている。
Longum est enim singulorum sententias exequi, qui licet diversis nominibus sint abusi, ad unam tamen potestatem, quae mundum regeret, concurrerunt.
PL 7, 113A個々の学説を一つ一つ辿るのは長くなりすぎよう。彼らは互いに異なる名を用いはしたが、世界を治める唯一の権力へと収斂していったのである。
Sed tamen summum Deum, cum et philosophi, et poetae, et ipsi denique qui deos colunt, saepe fateantur; de cultu tamen et honoribus eius nemo unquam requisivit nemo disseruit; ea scilicet persuasione, qua semper beneficum incorruptumque credentes, nec irasci eum cuiquam, nec ullo cultu indigere arbitrantur. Adeo religio esse non potest, ubi metus nullus est.
PL 7, 113Aしかしながら、哲学者たちも、詩人たちも、そして神々を崇拝する当の者たちさえもが、至高神の存在をしばしば認めながらも、その崇拝と栄誉については、誰も問うたことがなく、誰も論じたことがない。というのも、神はつねに恵み深く朽ちることのない者であると信じ込み、それゆえ神は誰に対しても怒ることがなく、いかなる崇拝も必要としない、と考えているからである。かくのごとく、恐れがまったく存在しないところには、宗教もまたあり得ないのである。
Caput XII
第XII章PL 7, 113BDe religione et Dei timore. Nunc quoniam respondimus impiae quorumdam detestabilique prudentiae, vel potius amentiae, redeamus ad propositum.
PL 7, 113B宗教と神への畏れについて。さて、ある者たちの不敬虔で忌まわしい知恵、いやむしろ狂気に対して我々は応えたのであるから、本題に立ち返ろう。
Diximus, religione sublata, nec sapientiam teneri posse, nec iustitiam; quia sapientia divinitatis intellectus est, quo differimus a belluis: in homine solo reperiri iustitiam, qua nisi cupiditates nostras Deus, qui falli non potest, coercuerit, scelerate impieque vivemus.
PL 7, 113B我々はこう述べた——宗教が取り除かれれば、知恵も正義も保たれえない。なぜなら知恵とは神性の理解であり、それによって我々は獣どもと異なるのであり、正義は人間にのみ見出されるものであって、欺かれることのない神が我々の欲望を抑えなければ、我々は罪深く不敬虔に生きることになるからである、と。
Spectari ergo actus nostros a Deo, non modo ad utilitatem communis vitae attinet, sed etiam ad veritatem; quia religione iustitiaque detracta, vel ad stultitiam pecudum amissa ratione devolvimur, vel ad bestiarum immanitatem: imo vero amplius; siquidem bestiae sui generis animalibus parcunt.
PL 7, 114Bしたがって、我々の行いが神によって見られているということは、共同生活の益にかかわるだけでなく、真理にもかかわる。なぜなら宗教と正義が取り去られれば、我々は理性を失って家畜の愚かさに転落するか、あるいは猛獣の獰猛さにまで落ちるからである。それどころか、なおひどいことになろう。猛獣でさえ、同族の動物には手加減するのだから。
Quid erit homine truculentius, quid immitius, si dempto metu superiore, vim legum aut fallere potuerit, aut contemnere? Timor igitur Dei solus est, qui custodit hominum inter se societatem, per quem vita ipsa sustinetur, munitur, gubernatur.
PL 7, 114B上なる畏れが取り去られ、法の力を欺くか蔑ろにできるようになったなら、人間ほど残忍で無慈悲なものがあろうか。したがって、神への畏れこそが唯一、人間相互の共同体を守り、それによって生そのものが支えられ、守られ、治められるのである。
Is autem timor auferetur, si fuerit homini persuasum, quod irae sit expers Deus; quem moveri et indignari, cum iniusta fiunt, non modo communis utilitas, sed etiam ratio ipsa nobis et veritas persuadet.
PL 7, 115Aしかし、神は怒りを持たぬものだと人が信じ込まされるなら、この畏れは取り去られてしまう。不正なことがなされるとき神が動かされ憤るということは、共同の利益だけでなく、理そのものと真理とが我々に確信させることなのである。
Rursus nobis ad superiora redeundum est, ut quia docuimus a Deo factum esse mundum, doceamus quare sit effectus.
PL 7, 115A我々は再び前段に立ち返らねばならない。世界が神によって造られたことを我々はすでに説いたのだから、次にそれが何のために造られたのかを説くためである。
Caput XIII
第XIII章PL 7, 115ADe mundi et temporum commodo et usu. Si consideret aliquis universam mundi administrationem, intelliget profecto, quam vera sit sententia Stoicorum, qui aiunt nostra causa mundum esse constructum.
PL 7, 115A世界と季節の便益と用途について。誰であれ世界全体の営みをよく考えるならば、世界は我々のために造られたと言うストア派の説がいかに真実であるかを、必ずや理解するであろう。
Omnia enim, quibus constat, quaeque generat ex se mundus, ad utilitatem hominis accommodata sunt.
PL 7, 115B世界を成り立たせているものすべて、世界がおのずから生み出すものすべてが、人間の益にかなうよう仕組まれているのである。
Homo utitur igni ad usum calefaciendi et luminis, et molliendorum ciborum, ferrique fabricandi: utitur fontibus ad potum et ad lavacra; fluminibus ad agros irrigandos terminandasque regiones: utitur terra ad percipiendam frugum varietatem; collibus ad conserenda vineta; montibus ad usum arborum atque lignorum; planis ad segetem; utitur mari, non solum ad commercia et copias ex longinquis regionibus ferendas, verum etiam ad ubertatem omnis generis piscium.
PL 7, 115B人間は火を、暖と灯りのため、食物を柔らかくするため、鉄を鍛えるために用いる。泉を飲用と湯浴みのために用い、川を田畑の灌漑と地域の境界のために用いる。大地を様々な穀物を得るために用い、丘を葡萄畑を作るために、山を樹木と材木の用のために、平地を穀作のために用いる。海を、遠方から商品や物資を運ぶためだけでなく、あらゆる種類の魚の豊かさのためにも用いるのである。
Quod si his elementis utitur, quibus est proximus, non est dubium, quin et coelo, quoniam et coelestium rerum officia ad fertilitatem terrae, ex qua vivimus, temperata sunt.
PL 7, 116Aもし人間が身近なこれらの元素をこのように用いているとすれば、天についても同様であることは疑いない。天にあるものの働きもまた、我々がそこから生きる糧を得る大地の豊かさのために調えられているからである。
Sol irrequietis cursibus et spatiis inaequalibus orbes annuos conficit, et aut oriens diem promit ad laborem, aut occidens noctem superducit ad requiem: et tum abscessu longius ad meridiem, tum accessu propius ad septentrionem, hyemis et aestatis vicissitudines facit, ut et hybernis humoribus ac pruinis in ubertatem terra pinguescat, et aestivis caloribus, vel herbidae fruges maturitate durentur, vel quae sunt in humidis, incocta et fervefacta mitescant.
PL 7, 116A太陽は休むことのない運行と不等な間隔とをもって一年の周期を完成させ、あるときは昇って労働のための昼をもたらし、あるときは沈んで休息のための夜を覆う。そして南へ遠く退くときも北へ近く寄るときも、冬と夏の移り変わりを生じさせ、冬の湿りと霜とによって大地が肥沃さを増して肥え、夏の暑さによって草木の実りが熟して固くなり、あるいは水気を含んだもののうち未熟なものが熱せられて柔らかく熟すようにするのである。
Luna quoque nocturni temporis gubernatrix, et amissi ac recepti luminis vicibus menstrua spatia moderatur, et caecas tenebris horrentibus noctes fulgore suae claritatis illustrat; ut aestiva itinera, et expeditiones, et opera sine labore ac molestia confici possint.
PL 7, 116A月もまた夜の時を統べる女主人として、光を失いまた取り戻すその交替によって月々の期間を計り、身の毛もよだつ闇に閉ざされた夜を己の輝きの光でもって照らす。それは夏の旅も、遠征も、諸々の仕事も、労苦なく難儀なく成し遂げられるようにするためである。
Siquidem: Nocte leves stipulae melius, nocte arida prata Tondentur. Astra etiam caetera, vel ortu, vel occasu suo, certis stationibus opportunitates temporum subministrant.
PL 7, 116B実に、こうある——「夜のうちに軽い藁はよりよく刈られ、夜のうちに乾いた草地も刈り取られる。」他の星々もまた、その昇りや沈みによって、定まった位置から季節ごとの好機をもたらすのである。
Sed et navigiis, quominus errabundo cursu per immensum vagentur, regimen praebent, cum ea rite gubernator observans, ad portum destinati littoris pervehatur.
PL 7, 117Aまた星々は船にも導きを与え、船が果てしない海を当てもなくさまようことのないようにする。舵取りがそれらを正しく観測することで、目指す岸の港へと運ばれるのである。
Ventorum spiritu attrahuntur nubes, ut sata imbribus irrigentur, ut vites foetibus, arbusta pomis exuberent. Et haec per orbem vicibus exhibentur, ne desit aliquando, quo vita hominum sustineatur.
PL 7, 117A風の息吹によって雲が引き寄せられ、それによって作物は雨に潤され、葡萄の木は実りに、果樹は果実に満ちあふれる。これらのことは世界のうちで順繰りに与えられ、人間の生を支えるものが絶えて欠けることのないようにされているのである。
At enim caeteras animantes eadem terra nutrit, et eiusdem foetu etiam muta pascuntur. Num etiam mutorum causa Deus laboravit? Minime, quia sunt rationis expertia.
PL 7, 117Aしかし、他の生き物たちも同じ大地によって養われ、物言わぬ獣たちもその産するものによって糧を得ている、と言われるかもしれない。それでは神は物言わぬ獣たちのためにも働かれたのか。断じてそうではない。彼らは理性を欠いているからである。
Sed intelligimus, et ipsa eodem modo in usum hominis a Deo facta, partim ad cibos, partim ad vestitum, partim ad operis auxilia; ut clarum sit, divinam providentiam rerum et copiarum abundantia hominum vitam instruere atque ornare voluisse, ob eamque causam, et aerem volucribus, et mare piscibus, et terram quadrupedibus implevit.
PL 7, 117Aむしろ我々は、それらの獣もまた同じように人間の用のために神によって造られたと理解する。あるものは食物のため、あるものは衣服のため、あるものは仕事の助けのためである。かくして、神の摂理が物と資源の豊かさによって人間の生を整え飾ろうと欲したことは明らかであり、そのゆえに神は大気を鳥で、海を魚で、大地を四足の獣で満たしたのである。
Sed Academici contra Stoicos disserentes solent quaerere, cur, si Deus omnia hominum causa fecerit, etiam multa contraria, et inimica, et pestifera nobis reperiantur, tam in mari, quam in terra. Quod Stoici veritatem non respicientes ineptissime repulerunt.
PL 7, 117Bしかしアカデメイア派はストア派に反論して、次のように問うのを常とする。もし神がすべてを人間のために造ったのなら、なぜ海にも陸にも、我々に敵対し、害をなし、疫をもたらす多くのものが見出されるのか、と。この問いに対し、ストア派は真理を顧みず、まことに拙く退けたのであった。
Aiunt enim, multa esse in gignentibus, et in numero animalium, quorum adhuc lateat utilitas: sed eam processu temporum inveniri; sicut iam plura prioribus saeculis incognita necessitas et usus invenerit.
PL 7, 117B彼らは言う——植物にも動物の種類にも、その効用がいまだ隠されたままのものが多くあるが、それは時が経つにつれて見出されるのだ、以前の世代には知られなかった多くのものを、必要と用途とがすでに見出してきたのと同じように、と。
Quae tandem utilitas potest in muribus, in blattis, in serpentibus reperiri, quae homini molesta et perniciosa sunt? An medicina in his aliqua latet? Quae si est, invenietur aliquando, nempe adversus mala, cum id illi querantur esse omnino malum.
PL 7, 117Bしかし、人間に厄介で害をなすネズミやゴキブリや蛇に、いったいどのような効用が見出されうるというのか。それらのうちに何らかの薬効が隠れているとでもいうのか。もしそうであれば、いつか見出されるであろう——それはまさに害悪に対抗するための薬効だが、彼ら自身がそれをまったくの害悪だと訴えているのである。
Viperam ferunt exustam in cineremque dilapsam, mederi eiusdem bestiae morsui. Quanto melius fuerat eam prorsus non esse, quam remedium contra se ab ea ipsa desiderari? Brevius igitur, ac verius respondere potuerunt in hunc modum.
PL 7, 119A毒蛇は焼かれて灰と化したものが、その同じ獣の咬み傷を治すと言われている。しかし、その毒蛇自身に対する治療薬をその毒蛇自身に求めねばならないくらいなら、そもそもそれが存在しないほうが、はるかによかったのではないか。したがって、彼らはもっと簡潔に、もっと真実に、次のように答えることができたはずである。
Deus cum formasset hominem veluti simulacrum suum, quod erat divini opificii summum, inspiravit ei sapientiam soli, ut omnia imperio ac ditioni suae subiugaret omnibusque mundi commodis uteretur.
PL 7, 119A神は人間を、あたかも自らの像であるかのように形づくり——それは神の作品の中でも最高のものであった——、人間にだけ知恵を吹き込んだ。それは、人間がすべてを己の命令と支配のもとに従わせ、世界のあらゆる便益を用いることができるようにするためであった。
Proposuit tamen ei et bona et mala; quia sapientiam dedit; cuius omnis ratio in discernendis malis ac bonis sita est. Non potest enim quisquam eligere meliora et scire quid bonum sit, nisi sciat simul reiicere ac vitare quae mala sunt.
PL 7, 119Aしかし神は人間に善と悪の両方を差し出した。知恵を与えたからである。知恵の理はすべて、善悪を識別することに存する。悪であるものを退け避けることを知らずしては、誰も、よりよいものを選び、何が善であるかを知ることはできないからである。
Invicem sibi alterutra connexa sunt; ut sublato alterutro, utrumque tolli sit necesse. Propositis igitur bonis malisque, tum demum opus suum peragit sapientia; et quidem bonum appetit ad utilitatem, malum reiicit ad salutem.
PL 7, 119A善と悪とは互いに結びついており、一方が取り除かれれば必然的に両方とも取り除かれることになる。かくして善と悪の両方が差し出されて、そこで初めて知恵はその働きを果たす。すなわち、益のために善を求め、安全のために悪を退けるのである。
Ergo sicut bona innumerabilia data sunt homini, quibus frui posset; sic etiam mala, quae caveret. Nam si malum nullum sit, nullum periculum, nihil denique, quod loedere hominem possit, tollitur omnis materia sapientiae, nec erit homini necessaria.
PL 7, 119Bしたがって、人間が享受しうる無数の善が与えられたのと同じように、人間が用心すべき悪もまた与えられたのである。もし悪が何もなく、危険も何もなく、要するに人間を害しうるものが何もないとしたら、知恵の材料はすべて取り去られ、知恵は人間に必要でなくなってしまうであろう。
Positis enim tantummodo in conspectu bonis, quid opus est cogitatione, intellectu, scientia, ratione? cum quocumque porrexerit manum, id naturae aptum et accommodatum sit: ut si quis velit apparatissimam coenam infantibus, qui nondum sapiant, apponere, utique id appetent singuli, quo unumquemque aut impetus, aut fames, aut etiam casus attraxerit, et quidquid sumpserint, id illis erit vitale ac salubre.
PL 7, 120A善だけが目の前に置かれているとすれば、思考も、理解も、知識も、理性も、何のために必要であろうか。手を伸ばすものがどれであれ、それは本性に適い、かなったものであろうから。たとえば、まだ分別のつかない幼子たちの前に、この上なく整った食事を並べたいと思う者があるとしよう。各々の子は、衝動であれ空腹であれ、あるいは偶然であれ、それに引かれるままに、思い思いにそれを求めるであろうし、何を手にしようとも、それは彼らにとって生を保ち、健やかなものとなるであろう。
Quid igitur nocebit, eos sicuti sunt, permanere et semper infantes ac nescios esse rerum? Si autem admisceas vel amara, vel inutilia, vel etiam venenata, decipiuntur utique per ignorantiam boni ac mali, nisi accedat his sapientia, per quam habeant malorum reiectionem bonorumque delectum.
PL 7, 120Aそれならば、彼らがそのままの姿でとどまり続け、いつまでも幼子のまま物事を知らずにいたとして、何の害があろうか。しかし、もし苦いもの、役に立たないもの、あるいは毒のあるものまでも混ぜるならば、彼らは善悪についての無知のゆえに当然欺かれる。ただし、そこに知恵が加わって、それによって悪を退け善を選び取ることができれば別である。
Vides ergo, magis propter mala opus nobis esse sapientia: quae nisi fuissent proposita, rationale animal non essemus. Quod si haec ratio vera est, quam stoici nullo modo videre potuerunt, dissolvitur etiam argumentum illud Epicuri.
PL 7, 120Bしたがってお前は、悪があってこそ我々には知恵が必要であることが分かるであろう。もし悪が差し出されていなかったなら、我々は理性的な生き物ではなかったであろう。そして、もしこの理が真実であるならば——ストア派にはどうしても見て取ることのできなかったことだが——、かのエピクロスの論法もまた崩れ去るのである。
Deus, inquit, aut vult tollere mala et non potest; aut potest et non vult; aut neque vult, neque potest; aut et vult et potest. Si vult et non potest, imbecillis est; quod in Deum non cadit. Si potest et non vult, invidus; quod aeque alienum a Deo.
PL 7, 121A彼は言う。「神は悪を取り除くことを欲するが、それができないか。あるいは、できるが欲しないか。あるいは、欲することもできることもないか。あるいは、欲しもし、できもするか、のいずれかである。もし欲してもできないなら、神は無力である。それは神にふさわしくない。もしできるのに欲しないなら、神は妬み深い。それもまた等しく神には無縁である。」
Si neque vult, neque potest, et invidus et imbecillis est; ideoque neque Deus. Si vult et potest, quod solum Deo convenit, unde ergo sunt mala? aut cur illa non tollit?
PL 7, 121A「もし欲することもできることもないなら、神は妬み深くもあり無力でもあることになり、それゆえ神でもない。もし欲しもし、できもするなら——これだけが神にふさわしいのだが——、それでは悪はどこから来るのか。あるいは、なぜ神は悪を取り除かないのか。」
Scio plerosque philosophorum, qui providentiam defendunt, hoc argumento perturbari solere et invitos pene adigi, ut Deum nihil curare fateantur, quod maxime quaerit Epicurus. Sed nos ratione perspecta, formidolosum hoc argumentum facile dissolvimus.
PL 7, 121A摂理を擁護する哲学者たちの多くが、この論法によって常に困惑させられ、心ならずも、神は何も顧みないと認めさせられそうになることを、私は知っている。それこそまさにエピクロスの求めるところである。しかし我々は、理をよく見極めた上で、この恐るべき論法を容易く崩すことができる。
Deus enim potest quidquid velit, et imbecillitas, vel invidia in Deo nulla est; potest igitur mala tollere: sed non vult; nec ideo tamen invidus est.
PL 7, 121Aなぜなら神は欲することは何でもなしうるのであり、神には無力も妬みもまったくないのだから、悪を取り除くことができるのである。しかし神はそれを欲しない。だからといって神が妬み深いということにはならない。
Idcirco enim non tollit, quia sapientiam (sicut edocui) simul tribuit, et plus est boni ac iucunditatis in sapientia, quam in malis molestiae. Sapientia enim facit, ut etiam Deum cognoscamus et per eam cognitionem immortalitatem assequamur; quod est summum bonum.
PL 7, 121B神が悪を取り除かないのは、(すでに教えたとおり)悪と共に知恵をも与えたからであり、悪のうちにある苦しみよりも、知恵のうちにある善と喜びのほうが大きいからである。知恵は我々をして神をも知らしめ、その認識を通して不死性に至らせるものであり、それこそが最高善だからである。
Itaque nisi prius malum agnoverimus, nec bonum poterimus agnoscere. Sed hoc non vidit Epicurus, nec alius quisquam; si tollantur mala, tolli pariter sapientiam, nec ulla in homine virtutis remanere vestigia, cuius ratio in sustinenda et superanda malorum acerbitate consistit.
PL 7, 121Bしたがって、まず悪を知らなければ、善を知ることもできないのである。しかしエピクロスも、他の誰も、次のことを見て取らなかった——悪が取り除かれれば、知恵も同時に取り除かれ、人間のうちに徳の痕跡は何ひとつ残らなくなるということを。徳の理は、悪の辛苦に耐え、それに打ち勝つことに存するのだから。
Itaque propter exiguum compendium sublatorum malorum maximo et vero et proprio nobis bono careremus. Constat igitur omnia propter hominem proposita, tam mala, quam etiam bona.
PL 7, 121Bしたがって、悪を取り除くというわずかな利得のために、我々は最大の、真実の、我々自身に固有の善を失うことになったであろう。かくして、悪も善も等しく、すべては人間のために差し出されたのだということが明らかである。
Caput XIV
第XIV章PL 7, 121CCur Deus fecerit hominem. Sequitur ut ostendam cur fecerit hominem ipsum Deus. Sicut mundum propter hominem machinatus est, ita ipsum propter se, tamquam divini templi antistitem, spectatorem operum rerumque coelestium.
PL 7, 121C神はなぜ人間を造ったのか。次に、神がなぜ人間そのものを造ったのかを示さねばならない。神が世界を人間のために造り上げたように、人間そのものは神自身のために、いわば神の神殿の祭司として、また神の業と天なるものの観照者として造られたのである。
Solus est enim, qui sentiens, capaxque rationis, intelligere possit Deum, qui opera eius admirari, virtutem potestatemque perspicere; idcirco enim consilio, mente, prudentia instructus est.
PL 7, 121Cというのも、感覚を持ち理性を備えて、神を理解し、神の業に驚嘆し、その力と権力とを見極めることができるのは、人間のみだからである。それゆえに人間は思慮と知性と知恵とを備えて造られたのである。
Ideo solus praeter caeteras animantes recto corpore ac statu factus est, ut ad contemplationem parentis sui excitatus esse videatur. Ideo sermonem solus accepit, ac linguam cogitationis interpretem, ut enarrare maiestatem domini sui possit.
PL 7, 121Cそれゆえ人間だけが、他の生き物とは異なり、直立した体と姿勢をもって造られた。それは、自らの親なる方を観照するために促されている者と見えるためである。それゆえ人間だけが言葉を受け、思考の通訳としての舌を受けた。それは、自らの主の威厳を語り告げることができるためである。
Postremo idcirco ei cuncta subiecta sunt, ut factori atque artifici Deo esset ipse subiectus.
PL 7, 122B最後に、万物が人間に従わせられているのも、人間自身が造り主にして工匠である神に従うためなのである。
Si ergo Deus hominem suum voluit esse cultorem, ideoque illi tantum honoris attribuit, ut rerum omnium dominaretur; utique iustissimum est et eum qui tanta praestiterit, amare et hominem, qui sit nobiscum divini iuris societate coniunctus.
PL 7, 122Bしたがって、神が人間を自らの礼拝者たらしめようと欲し、それゆえ万物を支配するほどの栄誉を人間に与えたのであれば、これほどのものを与えた方を愛し、また神の法における交わりによって我々と結ばれている人間を愛することは、この上なく正しいことである。
Nec enim fas est cultorem Dei a Dei cultore violari. Unde intelligitur religionis ac iustitiae causa esse hominem figuratum.
PL 7, 122B神の礼拝者が、神の礼拝者によって害されることは許されないのである。ここから、人間は宗教と正義のために形づくられたのだということが理解される。
Cuius rei testis est Marcus Tullius in libris de Legibus, ita dicens: « Sed omnium, quae in doctorum hominum disputatione versantur, nihil est profecto praestabilius, quam plane intelligi, nos ad iustitiam esse natos. » Quod si est verissimum, Deus ergo vult omnes homines esse iustos, id est, Deum et hominem caros habere: Deum scilicet honorare tamquam patrem, hominem diligere velut fratrem; in his enim duobus tota iustitia consistit.
PL 7, 122Bこの事実の証人は、『法律について』の書のなかで次のように述べるキケロである。「されど、学識ある人々の論議のうちにあるものすべての中で、我々が正義のために生まれたのだと明らかに理解すること以上に優れたものは、まことにない。」もしこれがこの上なく真実であるならば、神はすべての人間が正しくあることを、すなわち神と人間とを大切にすることを欲しているのである。神を父として敬い、人間を兄弟として愛すること、この二つのうちに正義のすべてが存するのである。
Qui ergo aut Deum non agnoscit, aut homini nocet, iniuste et contra naturam suam vivit, et hoc modo rumpit institutum legemque divinam.
PL 7, 122Cしたがって、神を認めない者も、人間を害する者も、不正に、自らの本性に反して生きているのであり、そのようにして神の定めと律法とを破っているのである。
Caput XV
第XV章PL 7, 122CUnde ad hominem peccata pervenerint. Hic fortasse quaerat aliquis, unde ad hominem peccata pervenerint, aut quae pravitas divini instituti regulam ad peiora detorserit, ut cum sit ad iustitiam genitus, opera tamen efficiat iniusta.
PL 7, 122C罪はどこから人間に及んだのか。ここでおそらく誰かがこう問うであろう——罪はどこから人間に及んだのか、あるいは、いかなる悪しき歪みが、神の定めの規範をより悪いほうへとねじ曲げ、人間は正義のために生まれながらも不正な行いをなすに至ったのか、と。
Iam superius explanavi, simul Deum proposuisse bonum ac malum; et bonum quidem diligere, malum autem, quod huic repugnat, odisse: sed ideo malum permisisse, ut et bonum emicaret, quod alterum sine altero (sicut saepe docui) intelligimus constare non posse: denique ipsum mundum ex duobus elementis repugnantibus et invicem copulatis esse concretum, igneo et humido, nec potuisse lucem fieri, nisi et tenebrae fuissent; quia nec superum potest esse sine infero, nec oriens sine occidente, nec calidum sine frigido, nec molle sine duro.
PL 7, 123B私はすでに前に説明した。神は善と悪とを同時に差し出したのであり、善を愛し、それに逆らう悪を憎むのであるが、しかし悪を許容したのは、善が輝き出るためであった。というのも、(しばしば教えてきたように)一方は他方なしには成り立たないと我々は理解しているからである。すなわち、この世界そのものが、互いに逆らい合いながら結び合わされた二つの元素、火と水気とから成り立っており、闇がなければ光も生じえなかったであろう。なぜなら、下がなければ上もなく、西がなければ東もなく、冷たさなければ熱さもなく、堅さなければ柔らかさもないからである。
Sic et nos ex duobus aeque repugnantibus compacti sumus, anima et corpore: quorum alterum coelo ascribitur, quia tenue est et intractabile; alterum terrae, quia comprehensibile est: alterum solidum et aeternum est, alterum fragile atque mortale.
PL 7, 123B同様に我々もまた、等しく相反する二つのもの、すなわち魂と肉体とから組み立てられている。そのうち一方は、繊細で捉えがたいがゆえに天に属し、もう一方は、捉えうるものであるがゆえに地に属する。一方は堅固で永遠であり、もう一方は脆く死すべきものである。
Ergo alteri bonum adhaeret, alteri malum: alteri lux, vita, iustitia; alteri tenebrae, mors, iniustitia. Hinc extitit in hominibus naturae suae depravatio; ut esset necesse constitui legem, qua possent et vitia prohiberi, et virtutis officia imperari.
PL 7, 123Bしたがって一方には善が、他方には悪が付き従う。一方には光と生命と正義が、他方には闇と死と不正義が付き従うのである。ここから人間のうちに、自らの本性の堕落が生じた。それゆえ、悪徳を禁じ、徳の務めを命じることができる法を定める必要が生じたのである。
Cum igitur sint in rebus humanis bona et mala, quorum rationem declaravi, necesse est in utramque partem moveri Deum, et ad gratiam, cum iusta fieri videt; et ad iram, cum cernit iniusta.
PL 7, 123Cこのように、人間の事柄には善も悪もあり、そのことの理はすでに述べたとおりであるからには、神が両方の方向へ動かされるのは必然である。正しいことがなされるのを見れば恩寵へと、不正なことを見れば怒りへと動かされるのである。
Sed occurrit nobis Epicurus, ac dicit: « Si est in Deo laetitiae affectus ad gratiam, et odii ad iram, necesse est habeat, et timorem, et libidinem, et cupiditatem, caeterosque affectus, qui sunt imbecillitatis humanae. » Non est necesse ut timeat, qui irascitur; aut moereat, qui gaudet: denique iracundi, minus timidi sunt; et natura laeti, minus moerent.
PL 7, 123Cしかしここでエピクロスが我々に立ちはだかり、こう言う。「もし神のうちに、恩寵へ向かう喜びという感情と、怒りへ向かう憎しみという感情とがあるならば、神は必ず恐れも、欲情も、欲望も、その他もろもろの、人間の弱さに属する感情をも持たねばならない。」しかし、怒る者が必ずしも恐れるとは限らず、喜ぶ者が必ずしも悲しむとは限らない。実に、怒りっぽい者はそれだけ臆病でなく、生まれつき快活な者はそれだけ悲しむことが少ないのである。
Quid opus est de humanis affectibus dicere, quibus fragilitas nostra succumbit? Consideremus divinam necessitatem; nolo enim naturam dicere, quia Deus noster nunquam creditur natus. Timoris affectus habet in homine materiam, in Deo non habet.
PL 7, 124Aしかし、我々の脆さがそれに屈するような人間の感情について、なぜ論じる必要があろうか。むしろ神的な必然性を考えてみよう——「本性」とは言いたくない。なぜなら、我々の神は生まれた方とは決して信じられていないからである。恐れという感情は、人間のうちにはその材料を持つが、神のうちには持たない。
Homo, quia multis casibus periculisque subiectus est, metuit, ne qua vis maior existat, quae illum verberet, spoliet, laceret, affligat, interimat.
PL 7, 124A人間は、多くの偶発事と危険にさらされているがゆえに、自分を打ちのめし、奪い、引き裂き、苦しめ、滅ぼすような、より大きな力が現れることを恐れるのである。
Deus autem, in quem nec egestas, nec iniuria, nec dolor, nec mors cadit, timere nullo pacto potest; quia nihil est, quod ei vim possit inferre. Item libidinis ratio et causa in homine manifesta est.
PL 7, 124Aしかし神には、欠乏も、不正な扱いも、苦痛も、死も及ぶことがないのだから、決して恐れることはできない。神に力を及ぼしうるものは何もないからである。同様に、欲情の理由と原因も、人間においては明らかである。
Nam quia fragilis et mortalis effectus est, necesse fuit alterum sexum diversumque constitui, cuius permistione soboles effici posset ad continuandam generis perpetuitatem.
PL 7, 124Bというのも、人間は脆く死すべきものとして造られたがゆえに、もう一つの異なる性を定める必要があった。その交わりによって子孫が生み出され、種族の永続が続けられるようにするためである。
Haec autem libido in Deo locum non habet; quia et fragilitas et interitus ab eo alienus est, nec ulla est apud eum foemina, cuius possit copulatione gaudere, nec successione indiget, qui semper futurus est.
PL 7, 124Bしかし、この欲情は神のうちには居場所を持たない。脆さも滅びも神には無縁であり、神のもとには、その交わりを喜びうる女性もいなければ、常に存在し続ける方である以上、後継を必要としないからである。
Eadem de invidia et cupiditate dici possunt; quae certis manifestisque de causis in hominem cadunt, in Deum nullo modo. At vero, et gratia, et ira, et miseratio habent in Deo materiam; recteque illis utitur summa illa et singularis potestas ad rerum conservationem.
PL 7, 124B同じことは妬みと欲望についても言える。それらは、明確かつ明らかな理由によって人間には及ぶが、神にはまったく及ばない。しかし、恩寵と怒りと憐れみとは、神のうちにその材料を持っており、あの至高にして比類なき権力は、それらを万物の保持のために正しく用いるのである。
Caput XVI
第XVI章PL 7, 124BDe Deo eiusque ira et affectibus. Quaeret quispiam, quae sit ista materia? Primum accidentibus malis afflicti homines ad Deum plerumque confugiunt, mitigant, obsecrant, credentes eum posse ab his iniurias propulsare.
PL 7, 124B神とその怒りと感情について。誰かがこう問うであろう——その材料とは何であるのか、と。まず、偶発の災いに苦しめられた人間たちは、たいてい神のもとへ逃れ、なだめ、懇願する。神が彼らから不正な扱いを払いのけることができると信じているからである。
Habet igitur causam miserandi; nec enim tam immitis est hominumque contemptor, ut auxilium laborantibus deneget.
PL 7, 125Aしたがって神は憐れむべき理由を持つのである。神は苦しむ者への助けを拒むほど無慈悲で、人間を蔑む方ではないからである。
Item plurimi, quibus persuasum est Deo placere iustitiam, eumque qui sit dominus ac parens omnium, venerantur, et precibus assiduis ac frequentibus votis, dona et sacrificia offerunt, nomen eius laudibus prosequuntur, iustis ac bonis operibus demereri eum laborantes.
PL 7, 125A同様に、神が正義を喜ばれると確信している多くの者たちは、万物の主にして親である神を崇め、絶え間ない祈りと度重なる誓願とをもって、贈り物と生贄とを捧げ、その名を賛美をもって讃え、正しく善い行いによって神の心を得ようと努めるのである。
Ergo est, propter quod Deus et possit, et debeat gratificari. Nam si nihil est tam conveniens Deo, quam beneficentia, nihil autem tam alienum, quam ut sit ingratus: necesse est ut officiis optimorum sancteque viventium praestet aliquid, ac vicem reddat, ne subeat ingrati culpam, quae est etiam homini criminosa.
PL 7, 125Aしたがって、神が恩恵を施すことができ、また施すべき理由が存在するのである。神にとって恵み深さほどふさわしいものはなく、恩知らずであることほど神に無縁なものはないのだから、最善の者たち、聖なる生き方をする者たちの務めに対して、神は何かを与え返し、報いを返さねばならない。さもなくば、人間にさえ罪となる恩知らずの咎めを負うことになろう。
Contra autem sunt alii facinorosi et nefarii, qui libidinibus omnia polluant, caedibus vexent, fraudent, rapiant, periurent; nec consanguineis, nec parentibus parcant; leges et ipsum etiam Deum negligant. Habet igitur ira in Deo materiam.
PL 7, 125Aこれに対して他方には、凶行に走る不埒な者たちがいる。彼らは欲情によってすべてを汚し、殺戮によって苦しめ、欺き、奪い、偽誓をなし、血縁の者にも親にも容赦せず、法律をも、神自身さえも顧みない。したがって、神のうちに怒りの材料があるのである。
Non est enim fas eum, cum talia fieri videat, non moveri, et insurgere ad ultionem sceleratorum, et pestiferos nocentesque delere, ut bonis omnibus consulat: adeo et in ipsa ira inest et gratificatio.
PL 7, 125Bそのようなことがなされるのを見て、神が動かされず、悪者どもへの報復に立ち上がらず、有害な者、害をなす者どもを滅ぼして善き者すべてを顧みることをしないというのは、許されないことである。かくして、怒りそのもののうちにも、恩恵を施すことが含まれているのである。
Inania ergo et falsa reperiuntur argumenta, vel eorum, qui, cum irasci Deum nolunt, gratificari volunt, quia ne hoc quidem fieri sine ira potest; vel eorum, qui nullum animi motum esse in Deo putant.
PL 7, 125Bしたがって、神が怒ることを望まずに恩恵を施すことを望む者たちの論法も、これすら怒りなしにはなされえないのであるから、空しく偽りであることが分かる。また、神のうちにはいかなる心の動きもないと考える者たちの論法も、同じく空しく偽りである。
Et quia sunt aliqui affectus, qui non cadunt in Deum, ut libido, timor, avaritia, moeror, invidia, omni prorsus affectu eum vacare dixerunt.
PL 7, 125Bそして、欲情、恐れ、貪欲、悲しみ、妬みのように、神には及ばない感情があることから、彼らは神がおよそあらゆる感情を欠いていると言ったのである。
His enim vacat, quia vitiorum affectus sunt: eos autem, qui sunt virtutis, id est, ira in malos, caritas in bonos, miseratio in afflictos, quoniam divina potestate sunt digna, proprios, et iustos, et veros habet.
PL 7, 126Aなるほど神は、これらの感情——悪徳に属する感情であるから——を欠いている。しかし、徳に属する感情、すなわち悪しき者への怒り、善き者への愛、苦しむ者への憐れみは、神の権力にふさわしいものであるから、神はそれらを自らに固有の、正しい、真実な感情として持っているのである。
Quae profecto nisi habeat, humana vita turbabitur; atque ad tantam confusionem deveniet status rerum, ut contemptis superatisque legibus, sola regnet audacia, ut nemo denique tutus esse possit, nisi qui viribus praevaleat.
PL 7, 126Aもし神がこれらを持たなければ、人間の生活はかき乱され、事態はこれほどの混乱に陥るであろう。すなわち、法律が蔑まれ乗り越えられて、ただ厚顔さのみが支配し、結局のところ力に勝る者でなければ、誰一人安全でいられなくなるであろう。
Ita quasi communi latrocinio terra omnis depopulabitur. Nunc vero quoniam et mali poenam, et boni gratiam, et afflicti opem sperant; et virtutibus locus est, et scelera rariora sunt.
PL 7, 126Aこうして、あたかも共同の強盗行為によって、全地は荒廃させられるであろう。しかし実際には、悪しき者は刑罰を、善き者は恩寵を、苦しむ者は助けを期待しているからこそ、もろもろの徳にも居場所があり、罪はより稀なものとなっているのである。
Atenim plerumque et scelerati feliciores sunt, et boni miseriores, et iusti ab iniustis impune vexantur. Considerabimus postea, cur ista fiant. Interim de ira explicemus, an sit aliqua in Deo; utrum nihil curet omnino, nec moveatur ad ea quae impie geruntur.
PL 7, 126Aしかし、たいていは悪人のほうが幸福で、善人のほうが不幸であり、正しい者が不正な者によって罰も受けずに苦しめられている、と言われるかもしれない。なぜそのようなことが起こるのかは、後で考察することにしよう。さしあたり、神のうちに何らかの怒りがあるのかどうか、あるいは神はまったく何も顧みず、不敬虔になされることに対して動かされることがないのかどうか、怒りについて論じることにしよう。
Caput XVII
第XVII章PL 7, 126BDe Deo, cura et ira. Deus, inquit Epicurus, nihil curat; nullam igitur habet potestatem. Curare enim necesse est eum, qui habet potestatem; vel si habet, et non utitur, quae tanta causa est, ut ei, non dicam nostrum genus, sed etiam mundus ipse sit vilis?
PL 7, 126B神、その配慮と怒りについて。エピクロスは言う、「神は何も顧みない」と。それならば、神は何の権力も持たないことになる。というのも、権力を持つ者は必ず顧みるものだからである。あるいは、もし権力を持ちながらそれを用いないのだとしたら、我々人類はおろか、世界そのものさえも神にとって取るに足らないものだとする、これほどの理由がどこにあろうか。
Ideo, inquit, incorruptus est ac beatus, quia semper quietus. Cui ergo administratio tantarum rerum cessit, si haec a Deo negligantur, quae videmus ratione summa gubernari? aut quietus esse quomodo potest, qui vivit et sentit?
PL 7, 127A彼は言う、「神は常に静穏であるからこそ、朽ちることなく至福なのだ」と。しかし、もしこれほど大きな事柄が神によって顧みられないのだとしたら、我々が至高の理性によって治められているのを見るこの営みは、いったい誰に委ねられているというのか。あるいは、生きて感覚を持つ者が、どうして静穏でいられようか。
Nam quies aut somni res est, aut mortis. Sed nec somnus habet quietem. Nam cum soporati sumus, corpus quidem quiescit, animus tamen irrequietus agitatur: imagines sibi, quas cernat effingit, ut naturalem suum motum exerceat varietate visorum; avocatque se a falsis, dum membra saturentur, ac vigorem capiant de quiete.
PL 7, 127Aそもそも静穏とは、眠りに属することか、死に属することのいずれかである。しかし眠りでさえ静穏を持たない。我々が眠りに落ちるとき、体は確かに休むが、心はなお休むことなく動かされ、自ら見るべき像を形づくり、様々な幻を通して自然な自らの動きを働かせる。そして、手足が満ち足り、休息から活力を得る間、心は偽りのものから己を引き離すのである。
Quies igitur sempiterna solius mortis est. Si autem mors Deum non attingit, Deus igitur nunquam quietus est. Dei vero actio quae potest esse, nisi mundi administratio?
PL 7, 127Aしたがって、永遠の静穏は死のみに属するものである。しかし死が神に及ばないのであれば、神は決して静穏であることがない。神の働きとは、世界の統治以外に何がありうるであろうか。
Si vero mundi curam gerit, curat igitur hominum vitam Deus, ac singulorum actus animadvertit, eosque sapientes ac bonos esse desiderat. Haec est voluntas Dei, haec divina lex; quam qui sequitur, qui observat, Deo carus est.
PL 7, 127Aもし神が世界を顧みるのであれば、神は人間の生をも顧み、各人の行いに注意を払い、彼らが賢く善くあることを望んでいるのである。これが神の御旨であり、これが神の法である。これに従い、これを守る者は、神に愛される者である。
Necesse est igitur, ut ira moveatur adversus eum, qui hanc aeternam divinamque legem, aut violaverit, aut spreverit. Si nocet, inquit, alicui Deus, iam bonus non est.
PL 7, 127Bしたがって、この永遠にして神的な法を破った者、あるいは蔑ろにした者に対して、神が怒りに動かされるのは必然である。しかし彼は言う、「もし神が誰かを害するのであれば、神はもはや善ではない」と。
Non exiguo falluntur errore, qui censuram sive humanam, sive divinam, acerbitatis et malitiae nomine infamant, putantes nocentem dici oportere, qui nocentes afficit poena.
PL 7, 127B人間の処罰であれ神の処罰であれ、それを苛烈さや悪意の名でもって誹る者たちは、少なからぬ誤りに欺かれている。彼らは、害をなす者に刑罰を科す者もまた、害をなす者と呼ばれねばならないと考えているのである。
Quod si est, nocentes igitur leges habemus, quae peccantibus supplicia sanxerunt; nocentes iudices, qui scelere convictos poena capitis afficiunt.
PL 7, 128Aもしそうであるならば、我々は害をなす法律を持っていることになる。罪を犯した者に刑罰を定めた法律であるから。また害をなす裁判官を持っていることになる。罪を証明された者に死刑を科すからである。
Quod si et lex iusta est, quae et nocenti tribuit quod meretur, et iudex integer ac bonus dicitur, cum male facta vindicat (bonorum enim salutem custodit, qui malos punit), ergo et Deus, cum malis obest, nocens non est; ipse autem est nocens, qui aut innocenti nocet, aut nocenti parcit, ut pluribus noceat.
PL 7, 128Aもし、害をなす者にその値するものを与える法が正しいとされ、悪しき行いを罰する裁判官が清廉で善い者と言われるのであれば(悪しき者を罰する者は、善き者たちの安全を守るのだから)、それならば神もまた、悪しき者たちに害を及ぼすとき、害をなす者ではないことになる。むしろ害をなす者とは、無実の者を害する者、あるいは、害をなす者を見逃し、その結果その者がより多くの者を害するに至らせる者のことなのである。
Libet quaerere ab iis, qui Deum faciunt immobilem, si quis habeat rem, domum, familiam, servique eius contemnentes patientiam domini, omnia invaserint, ipsi bonis eius fruantur, ipsos familia eius honoret, dominus autem contemnatur ab omnibus, derideatur, relinquatur: utrumne sapiens esse possit, qui contumelias non vindicet, suisque rebus eos perfrui patiatur, in quos habeat potestatem?
PL 7, 128A神を動かされることのない方だとする者たちに、こう問うてみたい——ある人が財産と家と家の者たちを持っており、その召使たちが主人の忍耐を侮って、すべてを奪い取り、自らその人の財産を享受し、その人の家の者たちまでも自分たちを敬うようにさせ、しかし主人自身はすべての者から蔑まれ、嘲られ、見捨てられるとしたら、侮辱に報復せず、自らが権力を持つはずの者たちにその財産を享受させたままにしておく者を、賢者と呼べるであろうか。
Quae tanta in quoquam potest patientia reperiri? si tamen patientia nominanda est, et non stupor quidam insensibilis. Sed facile est ferre contemptum.
PL 7, 128Bこれほどの忍耐が、いったい誰のうちに見出されうるであろうか。もっとも、それが忍耐と呼ばれるべきものであって、ある種の感覚を欠いた無感覚でないならばの話である。とはいえ、軽蔑に耐えるのはたやすいことだと言われるかもしれない。
Quid si fiant illa, quae a Cicerone dicuntur? « Etenim quaero, si quis paterfamilias liberis suis a servo interfectis, uxore occisa, incensa domo, supplicium de servo non quam acerrimum sumpserit; utrum is clemens ac misericors, an inhumanus et crudelissimus esse videatur? » Quod si eiusmodi facinoribus ignoscere crudelitatis est potius quam pietatis; non est ergo virtutis in Deo, ad ea, quae iniuste fiunt, non commoveri.
PL 7, 128Bしかしもし、キケロの語るあの事態が起こったとしたらどうであろうか。「そこで私は問う。もしある家長が、子らを奴隷に殺され、妻を殺され、家を焼かれながら、その奴隷に対してこの上なく厳しい刑罰を科さなかったとしたら、その者は温和で慈悲深いと見えるであろうか、それとも非情で残酷きわまりないと見えるであろうか。」もし、この種の凶行を見逃すことが、情愛よりもむしろ残酷さに属するのであれば、不正になされることに対して神が動かされないというのは、徳に属することではないのである。
Nam mundus tanquam Dei domus est, et homines tanquam servi: quibus si ludibrio sit nomen eius, qualis aut quanta patientia est, ut honoribus suis cedat, prava et iniqua fieri videat, et non indignetur, quod proprium et naturale est ei, cui peccata non placeant?
PL 7, 129Aというのも、世界はいわば神の家であり、人間たちはいわばその召使いである。その召使いたちにとって神の名が嘲りの種となっているとしたら、自らの誉れを譲り渡し、よこしまで不正なことがなされるのを見ながら、罪を喜ばない者にとって当然で自然なはずの憤りすら覚えないというのは、いったいどれほどの、どのような忍耐だというのか。
Irasci ergo rationis est; auferuntur enim delicta, et refraenatur licentia, quod utique iuste sapienterque fit. Sed Stoici non viderunt esse discrimen recti et pravi; esse iram iustam et iniustam: et quia medelam rei non inveniebant, voluerunt eam penitus excidere.
PL 7, 129Aしたがって、怒ることは理にかなったことである。怒りによって罪が取り除かれ、放縦が抑えられるのであり、それは当然、正しく賢明になされることだからである。しかしストア派は、正と不正の区別があること、すなわち正しい怒りと不正な怒りとがあることを見て取らなかった。そして、この事柄への手当てを見出せなかったために、怒りをまるごと根絶しようとしたのである。
Peripatetici vero non excidendam, sed temperandam esse dixerunt: quibus in sexto libro Institutionum satis respondimus.
PL 7, 129B他方、ペリパトス派は、怒りは根絶すべきではなく、抑制すべきものだと言った。彼らに対しては、『神学提要』第六巻において十分に答えておいた。
Nescisse autem philosophos, quae ratio esset irae, apparet ex definitionibus eorum, quas Seneca enumeravit in libris, quos de Ira composuit. « Ira est, inquit, cupiditas ulciscendae iniuriae.
PL 7, 129Bしかし哲学者たちが怒りの理を知らなかったことは、セネカが『怒りについて』という書のうちに挙げた彼らの定義から明らかである。「怒りとは、」と彼は言う、「不正への報復を求める欲望である。」
Alii, ut ait Posidonius, cupiditas puniendi eius, a quo te inique putes laesum. » Quidam ita definierunt: « Ira est incitatio animi ad nocendum ei qui, aut nocuit, aut nocere voluit. » Aristotelis definitio non multum a nostra abest.
PL 7, 130A「他の者たちは、ポシドニオスの言うところによれば、自分を不当に害したと思う相手を罰することを求める欲望である、とした。」ある者たちはこう定義した。「怒りとは、害を与えた者、あるいは害を与えようとした者に、害を加えようとする心の駆り立てである。」アリストテレスの定義は、我々の定義〔底本の引用符は laesum の後で閉じるのでラクタンティウスの言葉として訳した。セネカの引用の続きと取れば「我々」はストア派を指す〕とさほど懸け離れていない。
Ait enim iram esse cupiditatem doloris rependendi. Haec est ira, de qua superius diximus, iniusta; quae etiam mutis inest: in homine vero cohibenda est, ne ad aliquod maximum malum prosiliat per furorem.
PL 7, 130A彼は、怒りとは苦痛を報い返すことを求める欲望であると言っているのである。これこそ、先に我々が述べた不正な怒りであり、物言わぬ獣にさえ備わっているものである。人間においては、これは狂乱によって何か最大の悪へと突き進まぬよう、抑えられねばならない。
Haec in Deo esse non potest, quia illaesibilis est; in homine autem, quia fragilis est, invenitur. Inurit enim laesio dolorem; et dolor facit ultionis cupiditatem.
PL 7, 130Aこの怒りは神のうちにはありえない。神は害されえない方だからである。しかし人間においては、脆い者であるがゆえに見出される。害を受けることは苦痛を刻みつけ、その苦痛が報復を求める欲望を生むのである。
Ubi est ergo illa ira iusta adversus delinquentes? quae utique non est cupiditas ultionis, quia non praecedit iniuria.
PL 7, 130Aでは、罪を犯す者たちに対するあの正しい怒りは、いったいどこにあるのか。それは決して報復を求める欲望ではない。なぜなら、それに先立つ不正な扱いというものがないからである。
Non dico de iis qui adversus leges peccant, quibus etsi iudex sine crimine irasci postest, fingamus tamen, eum sedato animo esse debere, cum subiicit poenae nocentem, quia legum sit minister, non animi, aut potestatis suae; sic enim volunt, qui iram conantur evellere.
PL 7, 130A私が言っているのは、法律に背いて罪を犯す者たちについてではない。彼らに対しては、裁判官が咎めを受けることなく怒ることができる〔底本は postest。potest と読む〕としても、害をなす者に刑罰を科すときには、裁判官は落ち着いた心でいるべきだと、ひとまず認めておこう。裁判官は自らの心や権力に仕える者ではなく、法律に仕える者だからである。怒りを取り除こうとする者たちは、まさにこのように考えたいのである。
Sed de iis potissimum dico, qui sunt nostrae potestatis, ut servi, liberi, coniuges et discipuli: quos cum delinquere videmus, incitamur ad coercendum. Necesse est enim bono ac iusto displicere, quae prava sunt; et cui malum displicet, moveri, cum id fieri videt.
PL 7, 130B私がとりわけ言っているのは、召使い、子ら、妻、弟子たちのように、我々の権力のもとにある者たちについてである。彼らが罪を犯すのを見るとき、我々は懲らしめようという気持ちに駆り立てられる。善く正しい者にとって、よこしまなことは不快でなければならないのは必然であり、悪を不快に思う者は、それがなされるのを見れば動かされるのが必然だからである。
Ergo surgimus ad vindictam; non quia laesi sumus, sed ut disciplina servetur, mores corrigantur, licentia comprimatur. Haec est ira iusta, quae sicut in homine necessaria est ad pravitatis correctionem, sic utique in Deo, a quo ad hominem pervenit exemplum.
PL 7, 131Aしたがって我々は報復に立ち上がるが、それは自分が害されたからではなく、規律が守られ、風紀が正され、放縦が抑えられるためである。これこそが正しい怒りであり、それは人間において悪を正すために必要であるのと同じく、神においても必要なのである。人間はこの実例を神から受け継いだのだから。
Nam sicuti nos potestati nostrae subiectos coercere debemus, ita etiam peccata universorum Deus coercere debet. Quod ut faciat, irascatur necesse est; quia naturale est bono ad alterius peccatum moveri et incitari.
PL 7, 131Aというのも、我々が自らの権力のもとにある者たちを懲らしめなければならないのと同じように、神もまた万人の罪を懲らしめなければならないからである。そしてそれをなすためには、神が怒ることが必然である。善き者が他者の罪によって動かされ駆り立てられるのは、自然なことだからである。
Ergo definire debuerunt: Ira est motus animi ad coercenda peccata insurgentis. Nam definitio Ciceronis « Ira est libido ulciscendi, » non multum a superioribus distat.
PL 7, 131Aしたがって、彼らは次のように定義すべきであった。怒りとは、罪を懲らしめるために立ち上がる心の動きである、と。キケロの定義「怒りとは報復への欲望である」は、先に挙げたものとさほど違わない。
Ira autem, quam possumus vel furorem, vel iracundiam nominare, haec ne in homine quidem debet esse, quia tota vitiosa est. Ira vero, quae ad correctionem vitiorum pertinet, nec homini adimi debet, nec Deo potest, quia et utilis est rebus humanis, et necessaria.
PL 7, 131Aしかし、狂乱とも怒りっぽさとも呼びうるあの怒りは、人間においてすらあってはならない。それはまるごと悪徳だからである。これに対して、悪徳の矯正にかかわる怒りは、人間から取り去られてはならないし、神から取り去ることもできない。それは人間の事柄にとって有益であり、必要なものだからである。
Caput XVIII
第XVIII章PL 7, 131BDe peccatis vindicandis, sine ira fieri non posse. Quid opus est, inquiunt, ira, cum sine hoc affectu peccata corrigi possint?
PL 7, 131B罪を罰するには、怒りなしには行われえないことについて。彼らは言う、この感情なしに罪を正すことができるのなら、怒りにいったい何の必要があろうか、と。
Atqui nullus est, qui peccantem possit videre tranquille: possit fortasse, qui legibus praesidet, quia facinus non sub oculis eius admittitur, sed defertur aliunde tanquam dubium, nec unquam potest esse scelus tam clarum, ut defensioni locus non sit; et ideo potest iudex non moveri adversus eum, qui potest innocens inveniri.
PL 7, 132Aしかし、罪を犯す者を平然と見ていられる者などいない。もっとも、法を司る者だけはあるいはそうしうるかもしれない。凶行が彼の目の前で行われるのではなく、疑わしいものとして外から報告されるからであり、また弁明の余地がまったくないほど明白な罪もありえないからである。それゆえ裁判官は、無実と分かるかもしれない者に対して、心を動かされずにいることができるのである。
Cumque detectum facinus in lucem venerit, iam non sua, sed legum sententia utitur. Potest concedi, ut sine ira faciat, quod facit; habet enim quod sequatur.
PL 7, 132Aだが露見した凶行が明るみに出たならば、もはや彼自身の判決ではなく、法律の判決に従うのである。彼が為すことを怒りなしに為しうると認めてもよかろう。彼には従うべきもの〔法律〕があるからである。
Nos certe, cum domi peccatur a nostris, sive id cernimus, sive sentimus, indignari necesse est; ipse enim peccati aspectus indignus est.
PL 7, 132A我々についていえば、家の内で身内の者が罪を犯すとき、それを目撃するにせよ、それと知るにせよ、憤らずにはいられない。罪の光景そのものが恥ずべきものだからである。
Nam qui non movetur omnino, aut probat delicta, quod est turpius et iniustius, aut molestiam castigandi fugit, quam sedatus animus et quieta mens aspernatur ac renuit, nisi stimulaverit ira et incitaverit.
PL 7, 132Aというのも、まったく心を動かされない者は、あるいは過ちを是認しているのであり、これはいっそう恥ずべく不正なことであり、あるいは懲らしめる煩わしさから逃れているのであって、怒りが刺激し駆り立てるのでなければ、平静な心と静まった精神はこの煩わしさを嫌い拒むものだからである。
Qui autem cum moveatur, tamen intempestiva lenitate, vel saepius quam necesse est, vel etiam semper ignoscit, is plane et illorum vitam perdit, quorum audaciam nutrit ad facinora maiora, et sibi ipsi aeternam molestiarum materiam subministrat.
PL 7, 132Aこれに対して、心を動かされながらも、時宜を得ぬ柔和さゆえに、必要以上にしばしば、あるいは常に許してしまう者は、明らかに、許されている者たち自身の生を損なっているのであり、その大胆さをいっそう大きな凶行へと養い育て、自らには尽きることのない煩いの種を絶えず供給しているのである。
Vitiosa est ergo in peccatis irae suae cohibitio. Laudatur Archytas Tarentinus, qui cum in agro corrupta esse omnia comperisset, villici sui culpam redarguens, Miserum te, inquit, quem iam verberibus necassem, nisi iratus essem.
PL 7, 132Bそれゆえ、罪に対して自らの怒りを抑えることは悪徳である。タレントゥムのアルキュタスは称賛されている。彼は農地のすべてが荒らされているのを知ったとき、下僕頭の落ち度を咎めて、「哀れな奴め、もし私が怒っていなかったなら、お前をとうに鞭打ち殺していたところだ」と言った。
Unicum hoc exemplum temperantiae putant: sed auctoritate ducti non vident quam inepta et locutus fuerit, et fecerit. Nam si (ut ait Plato) nemo prudens punit, quia peccatum est, sed ne peccetur, apparet quam malum vir sapiens proposuerit exemplum.
PL 7, 132B人々はこれを節制の比類なき実例だと考えている。しかし彼らはその権威に引かれて、彼の言ったことも行ったこともいかに愚かであったかを見て取らない。というのも、もし(プラトンが言うように)思慮ある者は誰も、罪が犯されたからという理由で罰するのではなく、罪が犯されぬようにするために罰するのだとすれば、この賢者と目される人物がいかに悪しき実例を示したかが明らかになるからである。
Si enim senserint servi dominum suum saevire cum non irascitur, tum parcere cum irascitur, non peccabunt utique leviter, ne verberentur; sed quantum poterunt gravissime, ut stomachum eius incitent atque impune discedant.
PL 7, 133Aもし奴隷たちが、主人は怒っていないときに厳しくし、怒っているときには容赦すると気づいたなら、鞭打たれまいとして軽い罪しか犯さぬどころか、できる限り重い罪を犯し、主人の怒りを煽り立てておいて、罰を免れて立ち去ろうとするであろう。
Ego vero laudarem, si cum fuisset iratus, dedisset irae suae spatium, ut residente per intervallum temporis animi tumore, haberet modum castigatio.
PL 7, 133A私ならむしろ称賛したであろう、もし彼が怒ったときに、自らの怒りに時を与え、時間の隔たりによって心の高ぶりが鎮まって、懲罰が節度を持つようにしていたならば。
Non ergo propter irae magnitudinem donanda erat poena, sed differenda, ne aut peccanti maiorem iusto dolorem inureret, aut castiganti furorem.
PL 7, 133Aそれゆえ、怒りが激しかったからといって刑罰を免じるべきであったのではなく、先に延ばすべきであった。そうすれば、罪を犯した者に正当な度合いを超える苦痛を刻みつけることも、懲らしめる者に狂乱を刻みつけることもなかったであろう。
Nunc vero quae tandem aequitas, aut quae sapientia est, ut aliquis ob exiguum delictum puniatur, ob maximum non puniatur? quod si naturam rerum causasque didicisset, nunquam tam importunam continentiam profiteretur, ut nequam servus iratum sibi fuisse dominum gratularetur.
PL 7, 133Aしかし実際のところ、些細な過ちのゆえに罰せられ、この上なく重い過ちのゆえには罰せられないというのは、いったいいかなる公正さ、いかなる知恵であろうか。もし彼が事の本性と原因とを学んでいたなら、性悪の奴隷が主人が自分に対して怒ったことを喜ぶような、あれほど不都合な自制を公言することは決してなかったであろう。
Nam sicut corpus humanum Deus multis et variis sensibus ad usum vitae necessariis instruxit, sic et animo varios attribuit affectus, quibus vitae ratio constaret, ut libidinem prodendae sobolis gratia dedit, sic iram cohibendorum causa delictorum.
PL 7, 133Aというのも、神が人間の肉体に、生活の用に必要な多くの様々な感覚を備えたのと同様に、心にも生の営みが成り立つよう様々な感情を与えたのであり、子孫を生み出すための欲望を与えたのと同じく、過ちを抑えるための怒りをも与えたからである。
Verum ii qui nesciunt fines bonorum ac malorum, sicut libidine utuntur ad corruptelas et ad voluptates, sic ira et affectu ad nocendum, dum iis quos odio habent irascuntur. Ergo etiam non peccantibus irascuntur, etiam paribus aut etiam superioribus.
PL 7, 133Bしかし、善悪の限度を知らぬ者たちは、欲望を堕落と快楽のために用いるのと同じく、怒りとこの感情とを害を加えるために用い、憎んでいる者に対して怒るのである。それゆえ彼らは、罪を犯していない者に対してさえ、対等の者に対してさえ、あるいは上位の者に対してさえ怒るのである。
Hinc quotidie ad immania facinora prosilitur: hinc tragoediae saepe nascuntur. Esset igitur laudandus Archytas, si, cum alicui civi et pari facienti sibi iniuriam fuisset iratus, repressisset se tamen et patientia furoris impetum mitigasset.
PL 7, 133Bここから日々おぞましい凶行へと突き進むことになり、ここから悲劇がしばしば生まれるのである。それゆえアルキュタスが称賛に値したであろうのは、もし彼が自分に不正を働いた同市民、対等の者に対して怒ったときに、それでも自らを抑え、忍耐によって狂乱の激しさを和らげていたならば、であった。
Haec sui cohibitio gloriosa est, qua compescitur aliquod imminens magnum malum. Servorum autem filiorumque peccata non coercere, peccatum est; evadent enim ad maius malum per impunitatem. Hic non cohibenda ira, sed etiam, si iacet, excitanda est.
PL 7, 133Bこの自制こそ栄えあるものであり、これによって差し迫った大きな悪が抑えられるのである。しかし奴隷や子らの罪を抑えつけないことは、それ自体が罪である。免責によって彼らはより大きな悪へと進んでいくからである。この場合には怒りを抑えるべきではなく、むしろ、もしそれが眠っているのであれば、呼び覚ますべきである。
Quod autem de homine dicimus, id etiam de Deo, qui hominem similem sui fecit. Omitto de figura Dei dicere, quia stoici negant habere ullam formam Deum; et ingens alia materia nascetur, si eos coarguere velimus: de animo tantum loquor.
PL 7, 134Bさて、我々が人間について述べたことは、人間を自らに似せて造った神についても言えることである。神の姿について語ることは差し控えよう。ストア派の者たちは神がいかなる形をも持たないと言うのであり、彼らを論駁しようとすれば、また別の膨大な議論が生じることになるからである。私はただ心についてのみ語る。
Si Deo subiacet cogitare, sapere, intelligere, providere, praestare, ex omnibus autem animalibus homo solus haec habet; ergo ad Dei similitudinem factus est: sed ideo procedit in vitium, quia de terrena fragilitate permistus, non potest id quod a Deo sumpsit, incorruptum purumque servare, nisi ab eodem Deo iustitiae praeceptis imbuatur.
PL 7, 135Aもし考え、知り、理解し、先を見通し、事を成し遂げることが神に属することであり、あらゆる生き物のうちで人間だけがこれらを持つのだとすれば、人間は神の似姿として造られたのである。しかし人間が悪徳へと進むのは、地上のもろさと混じり合っているために、神から受け取ったものを損なわず清らかなままに保つことができないからであり、それができるのはただ、神自身によって正義の教えを吹き込まれる場合に限られる。
Caput XIX
第XIX章PL 7, 135ADe anima et corpore, deque Providentia. Sed quoniam compactus est, ut diximus, e duobus, animo et corpore, in altero virtutes, in altero vitia continentur, et impugnant se invicem.
PL 7, 135A魂と肉体について、また摂理について。さて、既に述べたとおり、人間は心と肉体という二つのものから組み立てられており、一方には徳が、他方には悪徳が宿っていて、互いに争い合っている。
Animi enim bona, quae sunt in continendis libidinibus, contraria sunt corpori; et corporis bona, quae sunt in omni genere voluptatum, inimica sunt animo. Sed si virtus animi repugnaverit cupiditatibus, easque compresserit, erit vere Deo similis.
PL 7, 135Bすなわち、欲望を抑えることにある心の善さは肉体に反するものであり、あらゆる種類の快楽にある肉体の善さは心に敵対するものだからである。しかし、心の徳が欲望に逆らい、これを抑えつけたならば、その心はまことに神に似たものとなるであろう。
Unde apparet animam hominis, quae virtutem divinam capit, non esse mortalem. Sed discrimen illud est, quod cum virtus habeat amaritudinem, et sit dulcis illecebra voluptatis, vincuntur plurimi, et abstrahuntur ad suavitatem.
PL 7, 135Bここから、神の徳を受け取る人間の魂は死すべきものではないことが明らかになる。しかし違いはここにある。徳には苦みがあり、快楽の誘惑は甘美であるために、多くの者が打ち負かされ、快さのほうへと引きずられていくのである。
Ii vero, qui se corpori rebusque terrenis addixerunt, premuntur in terram, nec assequi possunt divini muneris gratiam, quia se vitiorum labibus inquinaverunt.
PL 7, 136A肉体と地上の事物とに身を委ねた者たちは、地に押しつけられ、神の賜物の恩寵に与ることができない。悪徳の汚れによって自らを穢したからである。
Qui autem Deum secuti, eique parentes, corporis desideria contempserint, et virtutem praeferentes voluptatibus, innocentiam iustitiamque servaverint: hos Deus ut sui similes recognoscit.
PL 7, 136Aこれに対して、神に従い、神に服し、肉体の欲望を軽んじ、徳を快楽よりも重んじて、無垢と正義とを守った者たち、こうした者たちを神は自らに似た者として認める。
Cum igitur sanctissimam legem posuerit, velitque universos, innocentes ac beneficos esse; potestne non irasci, cum videt contemni legem suam, abiici virtututem, appeti voluptatem?
PL 7, 136Aそれゆえ神は、いとも聖なる律法を定め、すべての人が無垢で恵み深い者であることを望んでいるのに、自らの律法が軽んじられ、徳が捨てられ、快楽が追い求められるのを見て、怒らずにいられるであろうか。
Quod si est mundi administrator, sicut esse debet, non utique contemnit id quod est in omni mundo vel maximum. Si est providus, ut oportet Deum, consulit utique generi humano, quo sit vita nostra et copiosior, et melior, et tutior.
PL 7, 136Aもし神が、当然そうあるべきように世界の統治者であるならば、世界全体の中でも最も重大なこの事柄を、決して軽んじることはないであろう。もし神が、神にふさわしく先を見通す方であるならば、我々の生がより豊かに、より善く、より安全になるよう、当然人類を顧みるであろう。
Si est pater ac Deus universorum, certe virtutibus hominum delectatur, et vitiis commovetur; ergo et iustos diligit, et impios odit. Odio (inquit) opus non est; semel enim statuit bonis praemium, et malis poenam.
PL 7, 136Bもし神が万物の父であり神であるならば、人間の徳を喜び、悪徳に心を動かされるに違いない。それゆえ正しい者を愛し、不敬な者を憎むのである。憎しみなど必要ない、と彼は言う。神は善人には報いを、悪人には刑罰を、一度で定めてしまったのだから、と。
Quod si aliquis iuste innocenterque vivat, et idem Deum nec colat, nec curet omnino, ut Aristides, ut Aristides et Timon, caeterique philosophorum, cedetne huic impune, quod cum legi Dei obtemperarit, ipsum tamen spreverit?
PL 7, 136Bでは、もし誰かが正しく無垢に生きながら、しかも神をまったく崇めず顧みもしないとすれば——たとえばアリステイデスやティモン〔底本は ut Aristides を二度重ねる。欄の変わり目での重複と見て一度だけ訳した〕、その他の哲学者たちのように——彼が神の律法には従いながら、神自身を蔑ろにしたということは、罰を受けずに済まされるであろうか。
Est igitur aliquid, propter quod Deus possit irasci, tanquam fiducia integritatis adversus eum rebellanti. Si huic potest irasci propter superbiam, cur non magis peccatori, qui legem cum ipso pariter latore contempserit?
PL 7, 137Aかくして、神が怒りうる理由となるものが確かにあるのであり、それは、自らの無垢に対する確信ゆえに神に対して反逆する者に向けられる怒りである。もし神がこの高慢のゆえにこの者に対して怒りうるのなら、律法をその立法者と共に軽んじた罪人に対しては、なおのこと怒らないはずがあろうか。
Iudex peccatis veniam dare non potest, quia voluntati servit alienae. Deus autem potest, quia est legis suae ipse disceptator et iudex: quam cum poneret, non utique ademit sibi omnem potestatem, sed habet ignoscendi licentiam.
PL 7, 137A人間の裁判官は罪に赦しを与えることができない。他人の意志に仕える身だからである。しかし神はそれができる。神は自らの律法の判定者であり審判者でもあるからである。律法を定めたとき、神はすべての権力を自らから奪い去ったわけではなく、赦す自由を保持しているのである。
Caput XX
第XX章PL 7, 137ADe peccatis et Dei misericordia. Si potest ignoscere, potest igitur et irasci. Cur ergo, inquiet aliquis, et qui peccant, saepe felices sunt, et qui pie vivunt, saepe miseri?
PL 7, 137A罪と神の慈しみについて。神が赦すことができるのなら、怒ることもできるはずである。ならばなぜ、罪を犯す者たちがしばしば幸福であり、敬虔に生きる者たちがしばしば不幸であるのか、と誰かが言うであろう。
Quia fugitivi et abdicati libere vivunt, et qui sub disciplina patris, aut domini sunt, strictius et frugalius. Virtus enim per mala et probatur, et constat; vitia per voluptatem.
PL 7, 137Bそれは、逃亡した者や勘当された者が自由気ままに生きるのに対し、父や主人の規律のもとにある者たちはより厳しく質素に生きるのと同じことである。徳は苦難によって試され、確かなものとなるが、悪徳は快楽によって確かなものとなるからである。
Nec tamen ille qui peccat, sperare debet perpetuam impunitatem, quia nulla est perpetua felicitas: Sed scilicet ultima semper Expectanda dies homini; dicique beatus Aute obitum nemo supremaque funera debet. (OVID., Metam., lib. III, vers. 135.) ut ait poeta non insuavis.
PL 7, 137Bとはいえ、罪を犯す者が永遠に罰を免れると期待すべきではない。永遠の幸福などないからである。 「しかし人は、つねに最後の 日を待たねばならぬ。誰一人として、死と最期の葬いを迎える前に〔底本は Aute。Ante と読む〕、 幸いな者と呼ばれてはならぬのだ」(オウィディウス『変身物語』第3巻135行) と、なかなかに味わいのある詩人も言うとおりである。
Exitus est, qui arguit felicitatem; et nemo iudicium Dei potest, nec vivus effugere, nec mortuus. Habet enim potestatem, et vivos praecipitare de summo, et mortuos aeternis afficere cruciatibus.
PL 7, 137B人の最期こそが、その者の幸福であったかどうかを証するものである。そして誰も、神の裁きを、生きているうちにも死んでからも逃れることはできない。神は、生きている者を高みから突き落とす権力も、死せる者に永遠の責め苦を与える権力も持っているからである。
Imo, inquit, si irascitur Deus, statim debuit vindicare, et pro merito quemque punire. Atenim si id faceret, nemo superesset. Nullus est enim, qui nihil peccet; et multa sunt, quae ad peccandum irritent; aetas, vinolentia, egestas, occasio, praemium.
PL 7, 137C「それどころか」と彼らは言う、「もし神が怒るのなら、直ちに報復し、各人をその値に応じて罰するべきであった」と。しかし、もしそうしていたなら、誰も生き残らなかったであろう。まったく罪を犯さぬ者などいないからであり、罪を犯すよう誘うものは数多い。年齢、酒、貧しさ、機会、褒賞である。
Adeo subiecta est peccato fragilitas carnis, qua induti sumus, ut nisi huic necessitati Deus parceret, nimium fortasse pauci viverent: propter hanc causam patientissimus est, et iram suam continet.
PL 7, 138A我々がまとっている肉の弱さは、これほどまでに罪に服しているので、神がこの必然性を大目に見なければ、おそらくあまりに少ない者しか生き残らなかったであろう。この理由のゆえに、神はこの上なく忍耐強く、自らの怒りを抑えているのである。
Nam quia perfecta est in eo virtus, necesse est patientiam quoque eius esse perfectam, quae et ipsa virtus est.
PL 7, 138Aというのも、神のうちに徳が完全であるがゆえに、神の忍耐もまた完全であるほかなく、忍耐それ自体もまた徳だからである。
Quam multi ex peccatoribus iusti posterius effecti sunt, ex malis boni, ex improbis continentes! quam multi in prima aetate turpes, et omnium iudicio damnati, postmodum tamen laudabiles extiterunt! Quod utique non fieret, si omne peccatum poena sequeretur.
PL 7, 138A罪人であった者のうちどれほど多くが、のちに正しい者となったことであろうか。悪しき者から善き者へ、放埓な者から節制ある者へと。若い頃には恥ずべき者であり、万人の評価によって断罪されていた者が、のちに称賛に値する者となった例が、どれほど多いことであろうか。もしすべての罪に刑罰が伴うのであれば、こうしたことは決して起こらなかったであろう。
Leges publicae manifestos reos damnant: sed plurimi sunt, quorum peccata occuluntur; plurimi, qui delatorem comprimunt, aut precibus, aut praemio; plurimi, qui iudicia eludunt per gratiam, vel potentiam.
PL 7, 138A公の法律は明白な被告を断罪する。しかし、罪が隠されている者は数多くおり、嘆願によってであれ褒賞によってであれ告発者を封じ込める者も数多く、縁故によってであれ権力によってであれ裁判を逃れる者も数多くいる。
Quod si eos omnes, qui humanam poenam effugiunt, censura divina damnaret, esset homo aut rarus, aut etiam nullus in terra.
PL 7, 138Bもし人間の刑罰を逃れるすべての者を神の譴責が断罪するとしたら、地上に人間はほとんど、あるいはまったくいなくなってしまうだろう。
Denique vel una illa causa delendi generis humani iusta esse potuisset, quod homines, contempto Deo vivo, terrenis fragilibusque figmentis honorem divinum tanquam coelestibus deferunt, adorantes opera humanis digitis laborata.
PL 7, 138B実に、人類を滅ぼす理由としては、次の一事だけでも正当なものでありえたであろう。すなわち、人間が、生ける神を蔑ろにしながら、地上のもろい造り物に対して、あたかも天上のものであるかのように神的な栄誉を捧げ、人の指で作られた作品を拝んでいることである。
Cumque illos Deus artifex, ore sublimi, statu recto figuratos, ad contemplationem coeli et notitiam Dei excitaverit, curvare se ad terram maluerunt pecudum modo.
PL 7, 138B造り主なる神は、彼らを高く上げた顔と真っすぐな姿とに形づくり、天を見つめ神を知るようにと促したのに、彼らはあえて獣のように身をかがめて地に向かうことを選んだのである。
Humilis enim, et curvus, et pronus est, qui ab aspectu coeli Deique patris aversus, terrena, quae calcare debuerat, id est, de terra ficta et formata, veneratur.
PL 7, 138Cというのも、天と父なる神を見ることから顔を背け、本来踏みつけるべき地上のもの——すなわち土から捏ねられ形づくられたもの——を崇める者は、卑しく、かがみ、うつむいた者だからである。
In tanta igitur impietate hominum tantisque peccatis id assequitur patientia Dei, ut se ipsi homines damnatis vitae prioris erroribus corrigant. Denique, et boni sunt iustique multi, et abiectis terrenis cultibus, maiestatem Dei singularis agnoscunt.
PL 7, 139Aかくも大きな人間の不敬と、かくも多くの罪の中にあって、神の忍耐がもたらすのは、人間が自ら以前の生の誤りを断罪し、自らを正すということである。実に、善良で正しい者も多く、地上の祭儀を捨てて、唯一の神の威厳を認めるのである。
Sed cum maxima et utilissima sit Dei patientia, tamen, quamvis sero, noxios punit, nec patitur longius procedere, cum eos inemendabiles esse perviderit.
PL 7, 139Aしかし、神の忍耐は最も大きくまた最も益あるものであるとはいえ、たとえ遅くとも、神は罪ある者たちを罰し、彼らが矯正しがたい者であると見て取ったときには、それ以上先へ進むことを許さないのである。
Caput XXI
第XXI章PL 7, 139ADe ira Dei et hominis. Superest una et extrema quaestio. Nam dixerit fortasse quispiam, adeo non irasci Deum, ut etiam in praeceptis hominem irasci vetet.
PL 7, 139A神の怒りと人間の怒りについて。残るは一つ、最後の問いである。というのも、あるいは誰かがこう言うかもしれない。神は怒らないというのはこれほどまでに徹底しているので、その教えの中でさえ人間が怒ることを禁じているのだ、と。
Possem dicere, quod ira hominis refraenanda fuerit, quia iniuste saepe irascitur; et praesentem habet motum, quia temporalis est.
PL 7, 139B私はこう言うこともできよう。人間の怒りは抑制されるべきものであった、なぜなら人間はしばしば不当に怒り、また一時的なものであるがゆえに、差し迫った動きを有するからである、と。
Itaque ne fierent ea, quae faciunt per iram et humiles, et mediocres, et magni reges, temperari debuit furor eius, et comprimi, ne mentis impos aliquod inexpiabile facinus admitteret.
PL 7, 139Bそれゆえ、卑しい者も、中位の者も、偉大な王たちも怒りによって行うようなことが起こらぬよう、その狂乱は和らげられ抑えられるべきであった。正気を失った者が、償いえぬ凶行を犯すことのないようにするためである。
Deus autem non ad praesens irascitur, quia aeternus est perfectaeque virtutis; et nunquam nisi merito irascitur. Sed tamen non ita res se habet.
PL 7, 139Bしかし神は、一時の感情として怒るのではない。神は永遠であり、完全な徳を備えているからである。そして神は、当然の理由による場合を除いては決して怒らない。だが実のところ、事はそのようなものではない。
Nam si omnino prohiberet irasci, ipse quodammodo reprehensor opificii sui fuisset, qui a principio iram iecori hominis indidisset: siquidem creditur, causam huius commotionis in humore fellis contineri.
PL 7, 139Bというのも、もし神が怒ることをまったく禁じたのであれば、神自身が、いわば自らの作品を非難する者となってしまったであろう。神は初めから怒りを人間の肝臓に据え置いたのだからである。というのも、この感情の動きの原因は、胆汁の液の中に含まれていると信じられているからである。
Non igitur in totum prohibet irasci, quia is affectus necessario datus est: sed prohibet in ira permanere. Ira enim mortalium debet esse mortalis; nam si maneat, confirmantur inimicitiae ad perniciem sempiternam.
PL 7, 140Aそれゆえ神は、怒ること自体を全面的に禁じているのではない。この感情は必然的に与えられたものだからである。神が禁じているのは、怒りのうちに留まり続けることである。死すべき者の怒りは死すべきものでなければならない。もしそれが留まり続けるならば、敵意が確固たるものとなり、永遠の破滅へと至るからである。
Deinde rursus cum irasci quidem, sed tamen non peccare praecepit, non utique evellit iram radicitus, sed temperavit: ut in omni castigatione modum ac iustitiam teneremus.
PL 7, 140Aさらにまた、怒ることは怒るにしても罪を犯すなと命じたとき、神は怒りを根こそぎ取り除いたのではなく、それを和らげたのである。あらゆる懲罰において、我々が節度と正義とを保つようにするためである。
Qui ergo irasci nos iubet, ipse utique irascitur: qui placari celerius praecipit, est utique ipse placabilis; ea enim praecepit, quae sunt iusta, et rebus utilia communibus.
PL 7, 140Aそれゆえ、我々に怒ることを命じる方は、当然自らも怒る。速やかに和らぐことを命じる方は、当然自らも和らぎうる方である。神が命じるのは、正しく、共通の益にかなうことだからである。
Sed quia dixeram non esse iram Dei temporalem, sicut hominis, qui praesentanea commotione fervescit, nec facile regere se potest propter fragilitatem; intelligere debemus, quia sit aeternus Deus, iram quoque eius in aeternum manere: sed rursum, quia virtute sit maxima praeditus, in potestate habere iram suam; nec ab ea regi, sed ipsum illam, quemadmodum velit, moderari: quod utique non repugnat superiori.
PL 7, 140Aしかし私は、神の怒りは、差し迫った感情の動きによって激して、もろさのゆえに自らを制しがたい人間の怒りのようには、一時的なものではないと述べた。我々は次のことを理解しなければならない。神は永遠であるから、神の怒りもまた永遠に留まる。しかし他方で、神は最大の徳を備えているから、自らの怒りを支配下に置き、怒りに支配されるのではなく、自らの望むままに怒りを制御しているのである。このことは、先に述べたこととは決して矛盾しない。
Nam si prorsus immortalis fuisset ira eius, non esset satisfactioni aut gratiae post delictum locus; cum ipse homines ante solis occasum reconciliari iubeat. Sed ira divina in aeternum manet adversus eos, qui peccant in aeternum.
PL 7, 140Bというのも、もし神の怒りが完全に不滅のものであったなら、過ちの後に償いや恩寵の入り込む余地はなかったであろう。神自身が、日没前に和解することを人間に命じているのだから。しかし神的な怒りは、永遠に罪を犯し続ける者たちに対しては、永遠に留まるのである。
Itaque Deus non thure, non hostia, non pretiosis muneribus, quae omnia sunt corruptibilia, sed morum emendatione placatur; et qui peccare desinit, iram Dei mortalem facit.
PL 7, 140Bそれゆえ神は、乳香によっても、犠牲によっても、高価な捧げ物によっても——これらはみな朽ちゆくものであるが——宥められるのではなく、生き方の改めによって宥められるのである。そして罪を犯すことをやめる者は、神の怒りを死すべきものとするのである。
Idcirco enim non ad praesens noxium quemque punit, ut habeat homo resipiscendi et corrigendi sui facultatem.
PL 7, 141Aそれゆえ神は、罪ある者を直ちに罰することをしない。人間に、我に返り自らを正す機会を持たせるためである。
Caput XXII
第XXII章PL 7, 141ADe peccatis, deque iis recitati versus Sibyllae. Haec habui, quae de ira Dei dicerem, Donate charissime; ut scires quemadmodum refelleres eos qui Deum faciunt immobilem. Restat, ut more Ciceronis utamur epilogo ad perorandum.
PL 7, 141A罪について、またそれについて引かれるシビュラの詩句について。最愛なるドナトゥスよ、私が神の怒りについて語るべきことは以上である。神を微動だにしない方とする者たちを、いかにして論駁すべきかをお前が知るためである。残るは、キケロの流儀にならって、締めくくりのために結びの言葉を用いることである。
Sicut ille in Tusculanis de morte disserens fecit: ita nos in hoc opere testimonia divina, quibus credi possit, adhibere debemus, ut illorum persuasionem revincamus, qui sine ira Deum esse credentes, dissolvunt omnem religionem: sine qua, ut ostendimus, aut immanitate belluis, aut stultitia pecudibus adaequamur; in sola enim religione, id est, in Dei summi notione sapientia est.
PL 7, 141B彼が『トゥスクルム荘対談集』において死について論じたときにしたように、我々もこの書物において、信じるに足る神的な証言を用いなければならない。それによって、怒りなき神を信じることで、あらゆる宗教を崩壊させる者たちの思い込みを打ち破るためである。既に示したとおり、宗教がなければ、我々は残虐さにおいて猛獣に、あるいは愚かさにおいて家畜に等しくなってしまう。というのも、知恵はただ宗教のうちに、すなわち至高の神を知ることのうちにのみ存するからである。
Prophetae universi divino Spiritu repleti nihil aliud, quam de gratia Dei erga iustos, et de ira eius adversus impios loquuntur.
PL 7, 141B預言者たちはみな、神の霊に満たされて、正しい者に対する神の恩寵と、不敬な者に対する神の怒りについてのほかは、何も語らない。
Quorum testimonia nobis quidem satis sunt: verum iis quoniam non credunt isti, qui sapientiam capillis et habitu iactant, ratione quoque et argumentis fuerant a nobis refellendi.
PL 7, 142A彼らの証言は、我々にとってはそれで十分である。しかし、髪型と身なりで知恵を誇示するあの者たちはこれを信じないのだから、我々は理性と論拠によっても彼らを論駁せねばならなかったのである。
Sic enim praepostere agitur, ut humana divinis tribuant auctoritatem, cum potius humanis divina debuerint. Quae nunc sane omittamus ne nihil apud istos agamus, et in infinitum materia procedat.
PL 7, 142Aというのも、彼らは事を転倒させて、人間的なものが神的なものに権威を与えることにしているのであり、むしろ神的なものが人間的なものに権威を与えるべきなのである。だがこの点は今はさしあたり措いておこう。あの者たちに対して何の効果もないままに、議論が際限なく続いていくことのないようにするためである。
Ea igitur quaeramus testimonia, quibus illi possint aut credere aut certe non repugnare. Sibyllas plurimi et maximi auctores tradiderunt; Graecorum, Aristo Chius et Apollodorus Erythraeus; nostrorum, Varro et Fenestella.
PL 7, 142Aそこで我々は、彼らが信じることができ、あるいは少なくとも異を唱えられない証言を求めよう。シビュラについては、多くの、しかも最も権威ある著述家たちが伝えている。ギリシア人ではキオスのアリストンとエリュトライのアポロドロス、我々ローマ人の側ではワッロとフェネステラである。
Hi omnes praecipuam, et nobilem praeter caeteras Erythraeam fuisse commemorant. Apollodorus quidem ut de civi ac populari sua gloriatur.
PL 7, 142A彼らはみな、エリュトライのシビュラがほかのどのシビュラにも増して卓越し高名であったと伝えている。アポロドロスに至っては、自らの同郷人であり同市民であることを誇りとしている。
Fenestella vero etiam legatos Erythras a senatu esse missos refert, ut huius Sibyllae carmina Romam deportarentur, et ea consules Curio et Octavius in Capitolio, quod tunc erat curante Quinto Catulo restitutum, ponenda curarent.
PL 7, 142Bフェネステラはさらに、このシビュラの詩歌をローマへ運ばせるために、元老院からエリュトライへ使節が遣わされたこと、そしてその詩歌を、当時クイントゥス・カトゥルスの手で再建されていたカピトリウムに納めるよう、執政官クリオとオクタウィウスが取り計らったことを伝えている。
Apud hanc de summo et conditore rerum Deo huiusmodi versus reperiuntur: Ἄφθαρτος κτίστης αἰώνιος αἰθέρα ναίων, Τοῖς ἀγαθοῖς ἀγαθὸν προφέρων, πολὺ μείζονα μισθὸν; Τοῖς δὲ κακοῖς ἀδίκοις τὲ χόλον καὶ θυμὸν ἐγείρων.
PL 7, 143A至高にして万物の創造者である神について、次のような詩句が彼女のもとに見出される。 「朽ちることなき創造者、永遠なる方、大空に住まいて、 善き者らには善きものを、はるかに大いなる報いを与え、 悪しき者、不義なる者らには、憤りと激情とをかき立てる」
Rursù alio loco enumerans, quibus maxime facinoribus incitetur Deus, haec intulit: Φεῦγε δὲ λατρείας ἀνόμους, Θεῷ ζῶντι λάτρευε. Μοιχείας τε φύλασσε, καὶ ἄρσενος ἄκριτον εὐνὴν, Ἰδίαν γενεὰν παίδων τρέφε, μήδε φόνευε· Καὶ γὰρ ὁ ἀθάνατος κεχολώσεται, ὅσκεν ἁμὰρτῃ. Indignatur ergo adversus peccatores.
PL 7, 143Aさらに別の箇所で、いかなる凶行によって神が最もかき立てられるかを数え上げて、次のように述べた。 「不法な祭儀から逃れ、生ける神に仕えよ。 姦淫を慎み、男との無分別な交わりを慎め。 おのが子らを自らの子として育てよ、殺してはならない。 罪を犯す者には、不死なる方が憤りを発せられるのだから」 かくして神は罪人たちに対して憤るのである。
Caput XXIII
第XXIII章PL 7, 143ADe ira Dei, et peccatorum punitione, deque ea Sibyllarum carmina recitata: castigatio praeterea et adhortatio.
PL 7, 143A神の怒りについて、また罪人の処罰について、そしてそれについて引かれるシビュラたちの詩歌について。加えてまた、戒めと勧めについて。
Verum quia plures, ut ostendi, Sibyllae a doctissimis auctoribus fuisse traduntur, unius testimonium satis non sit ad confirmandam, sicut intendimus, veritatem.
PL 7, 143Aしかし、既に示したとおり、最も博識な著述家たちによって複数のシビュラが存在したと伝えられている以上、我々が意図するように真理を確証するには、一人の証言だけでは十分ではない。
Cumeae quidem volumina, quibus Romanorum fata conscripta sunt, in arcanis habentur: caeterarum tamen fere omnium libelli, quominus in usu sint omnibus, non vetantur; ex quibus alia de nuntians universis gentibus iram Dei ob impietatem hominum, hoc modo exorsa est: Ἐρχομένης ὀργῆς μεγάλης ἐπὶ κόσμον ἀπειθῆ, Ἔσχατον εἰς αἰῶνα θεοῦ μηνύματα φαίνω, Πᾶσι προφητεύσασα κατὰ πόλιν ἀνθρώποισι.
PL 7, 143Aクマエの書物、すなわちローマ人の運命が記された巻は、秘められたものとされている。しかし、それ以外のほぼすべての書は、万人が用いることを禁じられてはいない。それらのうちのある一書は、人間の不敬のゆえの神の怒りをあらゆる諸国民に告げ知らせるものであり、次のように歌い始めている。 「従わぬ世界に大いなる怒りが臨もうとする今、 世の終わりに至るまで、私は神の告げ知らせを示す、 都市ごとにすべての人々に予言しながら」
Alia quoque per indignationem Dei adversus iniustos cataclysmum priore saeculo factum esse dixit, ut malitia generis humani extingueretur. Ἐξ οὗ μηνίσαντος ἐπουρανίοιο θεοῖο Αὐταῖσι πολίεσσι καὶ ἀνθρώποισιν ἅπασιν. Γῆν ἐκάλυψε θάλασσα κατακλυσμοῖο ῥαγέντος.
PL 7, 143Cまた別のシビュラは、不義なる者たちに対する神の憤りによって、先の世に大洪水が起こり、人類の悪意が絶やされたと語った。 「天なる神が、もろもろの都市そのものと すべての人間とに対して憤怒を発せられたときより、 大洪水がほとばしり出て、海が地を覆った」
Simili modo deflagrationem postea futuram vaticinata est, qua rursus impietas hominum deleatur. Καί ποτε τὴν ὀργὴν θεὸν οὐκ ἔτι πραΰνοντα, Ἀλλ' ἐξεμβρίθοντα, καὶ ἐξολύοντά τε γένναν Ἀνθρώπων, ἅπασαν ὑπ' ἑμπρησμοῦ πέρθοντα.
PL 7, 143C同様に、のちに人類の不敬が再び滅ぼされるための大火が将来起こるであろうことも予言した。 「そしていつか、神はもはやその怒りを和らげることなく、 むしろ激しく圧しかかり、人間の種族を ことごとく火災によって滅ぼし尽くすであろう」
Unde apud Nasonem de Iove ita dicitur: Esse quoque in fatis reminiscitur, affore tempus, Quo mare, quo tellus, correptaque regia coeli Ardeat, et mundi moles operosa laboret. Quod tunc fiat necesse est, cum honor, et cultus Dei summi apud homines interierit.
PL 7, 143Cそれゆえ、オウィディウスにおいてもユピテルについてこう言われている。 「彼はまた思い出す、運命のうちに定められて、いつか時が来ることを、 海も、大地も、とらえられた天の宮居も 燃え上がり、精巧に築かれた世界という巨大な構築物が苦しむ時が」 その時が来るのは、人々の間で至高の神への崇敬と礼拝とが滅び失せたときであるに違いない。
Eadem tamen, placari eum poenitentia factorum et sui emendatione contestans, haec addidit: Ἀλλ' ἐλέει μετάθεσθε βροτοὶ νῦν, μὴ δὲ πρὸς ὀργήν Παντοίην ἀγάγητε θεὸν μέγαν.
PL 7, 143Cしかし同じシビュラは、神が行いの後悔と自らを正すことによって宥められると証しつつ、こう付け加えた。 「されど今、死すべき者らよ、慈しみをもって心を改めよ、 大いなる神をあらゆる怒りへと駆り立ててはならない」
Item paulo post: Οὐκ ὁλέσει, παύσει δὲ πάλιν χόλον, εὔτ' ἁν ἄπαντες Εὐσεβέειν ἐρίτιμον ἑνὶ φρεσὶν ἀσκήσητε.
PL 7, 144Bまた少し後にはこうも言う。 「神は滅ぼし尽くすことはせず、再びその憤りを鎮めるであろう、もし汝らがみな、 心を一つにして尊き敬虔を修めるならば」
Deinde alia Sibylla coelestium terrenorumque genitorem diligi oportere denuntiat, ne ad perdendos homines indignatio eius insurgat: Μήποτε θυμωθεὶς θεὸς ἄφθιτος ἐξαπολέσσῃ Πᾶν γένος ἀνθρώπων, βιότον καὶ φῦλον ἀναιδὲς, Δεῖ στέργειν γενετῆρα Θεὸν σοφὸν αἰὲν ἐόντα.
PL 7, 144Bさらに別のシビュラは、天と地の生みの親である神を愛さねばならないと告げ知らせる。人間を滅ぼそうとして神の憤りが立ち上がることのないように、と。 「朽ちることなき神が激情に駆られて滅ぼし尽くすことのないように、 人間のすべての種族を、その命と恥知らずな一族もろとも。 常に在す知恵深き父なる神を愛さねばならない」
Ex his apparet vanas esse rationes philosophorum, qui Deum putant sine ira; et inter caeteras laudes eius id ponunt, quod est inutilissimum, detrahentes ei, quod est rebus humanis maxime salutare, per quod constat ipsa maiestas.
PL 7, 144Bこれらのことから、神を怒りなき方だと考える哲学者たちの議論がいかに空虚であるかが明らかになる。彼らは、神に対するほかの称賛の中に、最も無益なこの点を数え入れ、人間の事柄にとって最も有益であり、まさにそれによって威厳そのものが確かなものとなるところのものを、神から取り除いているのである。
Regnum hoc imperiumque terrenum nisi metus custodiat, solvitur. Aufer iram regi, non modo nemo parebit, sed etiam de fastigio praecipitabitur. Imo vero cuilibet humili eripe hunc affectum, quis eum non spoliabit? quis non deridebit? quis non afficiet iniuria?
PL 7, 144Cこの地上の王国も支配も、恐れが守るのでなければ、崩れ去ってしまう。王から怒りを取り去ってみよ、誰も従わないばかりか、その高みから引きずり落とされさえするであろう。それどころか、卑しい者からこの感情を奪い取ってみるがよい。誰がその者から奪わずにいるであろうか。誰がその者を嘲らずにいるであろうか。誰がその者に不正を加えずにいるであろうか。
Ita nec indumenta, nec sedem, nec victum poterit habere, aliis quidquid habuerit diripientibus; nedum putemus coelestis imperii maiestatem sine ira et metu posse consistere.
PL 7, 144Cかくして彼は、衣服も、住まいも、食べ物も持つことができず、彼が持っているものは何であれ他人に奪われてしまうであろう。まして、天の支配の威厳が、怒りと恐れなしに保たれうると考えるべきではない。
Apollo Milesius, de Iudaeorum religione consultus, responso hoc indidit: Ἠδὲ Θεὸν βασιλῆα καὶ γεννητῆρα πρὸ πάντων, Ὃν τρέμεται καὶ γαῖα, καὶ οὐρανὸς, ἠδἐ θάλασσα, Ταρτάρεοί τε μυχοὶ, καὶ δαίμονες ἐκφρίττουσιν.
PL 7, 144Cミレトスのアポロは、ユダヤ人の宗教について尋ねられたとき、この神託にこう述べた。 「万物に先立つ王にして生みの親なる神、 この方の前には大地も、天も、海も、 タルタルスの深みも、悪霊たちも震え慄く」
Si tam lenis est, quam philosophi volunt, quomodo ad nutum eius non modo daemones, et ministri tantae potestatis, sed etiam coelum, et terra, et rerum natura omnis contremiscit?
PL 7, 145Bもし神が哲学者たちの望むとおりにこれほど柔和であるならば、なぜその頷き一つに、悪霊たちや、これほど大きな権力の下僕たちだけでなく、天も、地も、あらゆる自然もことごとく震え慄くのであろうか。
Si enim nullus alteri servit nisi coactus, omne igitur imperium metu constat: metus autem per iram: nam si non moveatur quis adversus parere nolentem, nec cogi poterit ad obsequium.
PL 7, 145Bというのも、誰も強いられなければ他人に仕えることはないのだから、あらゆる支配は恐れによって成り立つのである。そして恐れは怒りによって生じる。もし従おうとしない者に対して誰も心を動かされることがなければ、その者を服従へと強いることはできないからである。
Consulat unusquisque affectus suos: iam intelliget neminem posse sine ira et castigatione imperio subiugari. Ubi ergo ira non fuerit, imperium quoque non erit. Deus autem habet imperium; ergo et iram, qua constat imperium, habeat necesse est.
PL 7, 145B各人が自らの感情に問うてみるがよい。そうすれば、怒りと懲罰なしには誰も支配に服従させられないと分かるであろう。それゆえ、怒りのないところには支配もない。しかるに神は支配を持っている。ゆえに、支配が成り立つよりどころである怒りもまた、必ず持っているはずである。
Quapropter nemo vaniloquentia philosophorum inductus ad contemptum se Dei erudiat; quod est maximum nefas.
PL 7, 146Aそれゆえ誰も、哲学者たちの空しい弁舌に導かれて、自らを神を蔑ろにするよう教え込むべきではない。それは最大の不敬な行いだからである。
Debemus hunc omnes et amare, quod pater est; et vereri, quod dominus; et honorificare, quod beneficus; et metuere, quod severus: utraque persona in eo venerabilis.
PL 7, 146A我々はみな、この方を、父であるがゆえに愛し、主であるがゆえに畏れ、恵み深い方であるがゆえに敬い、厳格な方であるがゆえに恐れなければならない。この方においては、双方の面が共に崇敬に値するのである。
Quis salva pietate non diligat animae suae parentem? aut quis impune contemnat eum, qui rerum dominator, habeat in omnes veram et aeternam potestatem?
PL 7, 146A敬虔を保ちながら、自らの魂の親を愛さない者があろうか。あるいは、万物の支配者であり、すべてのものに対して真実で永遠の権力を持つ方を、罰を受けずに蔑ろにできる者があろうか。
Si patrem consideres, ortum nobis ad lucem, qua fruimur, subministrat: per illum vivimus, per illum in hospitium huius mundi intravimus.
PL 7, 146Aもし神を父として考えるならば、神は我々が享受するこの光へと至る誕生を我々に授ける方である。この方によって我々は生き、この方によって我々はこの世界という宿りへと入ったのである。
Si Deum cogites, ille nos innumerabilibus copiis alit, ille sustentat, in huius domo habitamus, huius familia sumus; et si minus obsequens, quam decebat, minusque officiosa, quam domini et parentis immortalia merita poscebant: tamen plurimum proficit ad veniam consequendam, si cultum eius notionemque teneamus; si abiectis humilibus terrenisque tam rebus, quam bonis, coelestia et divina sempiterna meditemur.
PL 7, 146Aもし神として考えるならば、この方は数え切れぬ豊かさをもって我々を養い、支える。我々はこの方の家に住み、この方の家族なのである。そして、たとえ我々が、ふさわしくあるべきほどには従順でなく、主にして親である方が我々に尽くした不滅の功に見合うほどには務めを果たしていないとしても、この方への礼拝とこの方を知ることとを保ち続けるならば、また卑しく地上的な事物や善きものを退けて、天上的で神的な永遠のものを思うならば、それは赦しを得るために大いに益するのである。
Quod ut facere possimus, Deus nobis sequendus est, Deus adorandus et diligendus est; quoniam in eo est materia rerum, et ratio virtutum, et fons bonorum. Quid enim Deo aut potentia maius est, aut ratione perfectius, aut claritate luculentius?
PL 7, 146B我々がそれを行いうるために、神に従わねばならず、神を礼拝し愛さねばならない。神のうちにこそ、万物の質料があり、もろもろの徳の理があり、善き事柄の源泉があるからである。神よりも力において大いなる方、理性において完全な方、輝きにおいて明るい方があろうか。
Qui quoniam nos ad sapientiam genuit, ad iustitiam procreavit; non est fas hominem, relicto Deo sensus, ac vitae datore, terrenis fragilibusque famulari, aut quaerendis temporalibus bonis inhaerentem, ab innocentia et pietate desciscere.
PL 7, 146B神は我々を知恵へと生み、正義へと産み出した方であるから、人間が、感覚と生命の与え主なる神を捨てて、地上のもろい事物に仕え、一時的な善きものを求めることに執着して、無垢と敬虔とから離れ去ることは許されない。
Non faciunt beatum vitiosae ac mortiferae voluptates, non opulentia libidinum incitatrix, non inanis ambitio, non caduci honores, quibus illaqueatus animus humanus, et corpori mancipatus, aeterna morte damnatur: sed innocentia sola, sola iustitia, cuius legitima et digna merces est immortalitas, quam statuit a principio Deus sanctis et incorruptis mentibus, quae se a vitiis et ab omni labe terrena integras inviolatasque conservant.
PL 7, 147A人を幸いにするのは、悪徳に満ち死をもたらす快楽ではなく、欲望を煽り立てる富でもなく、空しい野心でもなく、はかない栄誉でもない。これらに絡め取られ、肉体に売り渡された人間の心は、永遠の死へと断罪されるのである。人を幸いにするのはただ無垢のみ、ただ正義のみであり、その正当かつふさわしい報いは不死である。神は初めから、悪徳とあらゆる地上の汚れから自らを清く犯されぬままに保つ聖なる不朽の心にこれを定めたのである。
Huius praemii coelestis ac sempiterni participes esse non possunt, qui facinoribus, fraudibus, rapinis, circumscriptionibus conscientiam polluerunt, quique iniuriis hominum, nefariis commissis, ineluibiles sibi maculas inusserunt.
PL 7, 147Aこの天上的で永遠なる報いに与ることができないのは、凶行や欺瞞、略奪、詐取によって自らの良心を穢した者たち、また人々への不正や、忌まわしい所業によって、消し去りえぬ汚点を自らに刻みつけた者たちである。
Proinde universos oportet, qui sapientes, qui homines merito dici volunt, fragilia contemnere, terrena calcare, humilia despicere, ut possint cum Deo beatissima necessitudine copulari.
PL 7, 147Aしたがって、賢者と、そして人間の名にふさわしいと呼ばれることを望む者はみな、もろきものを軽んじ、地上のものを踏みつけ、卑しいものを蔑まなければならない。それは、この上なく幸いな結びつきによって神と結ばれうるためである。
Auferatur impietas, discordiae; dissensionesque turbulentae ac pestiferae sopiantur, quibus humanae societates, et publici foederis divina coniunctio rumpitur, dirimitur, dissipatur: quantum possumus, boni ac benefici esse meditemur; si quid nobis opum, si quid suppetit copiarum, id non voluptati unius, sed multorum saluti impartiatur.
PL 7, 147B不敬と不和は取り除かれるべきであり、人間の交わりと、公共の絆という神的な結合とを断ち、引き裂き、粉々にする、荒々しく害をなす対立は鎮められるべきである。我々はできる限り、善良で恵み深い者であろうと心がけよう。もし我々に富があり、蓄えがあるならば、それは一人の快楽のためではなく、多くの者の安寧のために分かち与えられるべきである。
Voluptas enim tam mortalis est, quam corpus, cui exhibet ministerium. Iustitia vero et beneficentia tam immortales, quam mens et anima, quae bonis operibus similitudinem Dei assequitur. Sit nobis Deus non in templis, sed in corde nostro consecratus.
PL 7, 148A快楽は、それが奉仕する肉体と同じく、死すべきものである。しかし正義と恵み深さは、善き行いによって神の似姿に達する心と魂と同じく、不死なるものである。神は、神殿にではなく、我々の心のうちに奉じられるべきである。
Destructilia sunt omnia, quae manu fiunt. Mundemus hoc templum, quod non fumo, non pulvere, sed malis cogitationibus sorditatur; quod non cereis ardentibus, sed claritate ac luce sapientiae illuminatur.
PL 7, 148A手によって作られたものはすべて、破壊されうるものである。この神殿を清めようではないか。それは煙や埃によってではなく、悪しき思いによって汚されるものであり、燃える蝋燭によってではなく、知恵の輝きと光とによって照らされるものである。
In quo si Deum semper crediderimus esse praesentem, cuius divinitati secreta mentis patent, ita vivemus, ut et propitium semper habeamus, et nunquam vereamur iratum.
PL 7, 148Aもしこの神殿のうちに、神が常に臨在していると信じるならば——その神性には心の秘められたことすら露わなのだから——我々はこう生きることになるであろう。すなわち、神を常に恵み深い方として持ち、怒れる神を決して恐れることのないように。