ラクタンティウスc. 240–c. 320

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem › 全文

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 全文

Lactantius · PL 6, 1018C–1094A

Caput I

第I章PL 6, 1018C
1

(Div. Inst. lib. I, c. 3.) De Divina Providentia. Prima incidit quaestio, sitne aliqua providentia, quae aut fecerit, aut regat mundum?

PL 6, 1018C

(神学提要 第一巻第三章)神の摂理について。まず生じる問いは、世界を造り、あるいは統べる何らかの摂理が存在するか、である。

2

Esse, nemini dubium est; siquidem omnium fere philosophorum, praeter scholam Epicuri, una vox, una sententia est, nec fieri sine artifice Deo potuisse mundum, nec sine rectore constare.

PL 6, 1019B

それが存在することは、誰にとっても疑いがない。というのも、エピクロスの学派を除くほとんどすべての哲学者は声を一つにし、学説を一つにしており、世界は造り主なる神なしには成り得ず、統べる者なしには存立し得ない、というのである。

3

Itaque non solum a doctissimis viris, sed et omnium mortalium testimoniis ac sensibus coarguitur Epicurus.

PL 6, 1019B

それゆえエピクロスは、最も学識ある人々によってのみならず、すべての死すべき者たちの証言と感覚によっても論駁される。

4

Quis enim de providentia dubitet, cum videat coelos terramque sic disposita, sic temperata esse universa, ut non modo ad pulchritudinem ornatumque mirabilem, sed ad usum quoque hominum, caeterorumque viventium commoditatem aptissime convenirent?

PL 6, 1019B

天と地とを見て、その一切がこれほど整えられ、これほど調和させられており、驚くべき美しさと飾りのためばかりでなく、人間や他の生き物たちの用と便益のためにも実にふさわしく適合していると知るならば、いったい誰が摂理を疑うだろうか。

5

Non potest igitur, quod ratione constat, sine ratione coepisse, quoniam certum est esse providentiam.

PL 6, 1019B

それゆえ、理に基づいて成り立っているものが、理なしに始まったということはあり得ない。なぜなら、摂理が存在することは確実だからである。

Caput II

第II章PL 6, 1019B
1

(Div. Inst. lib. I, c. 2.) Quod Deus sit unus, nec possint esse plures. Sequitur alia quaestio, utrumne Deus unus, an plures? quae quidem multum habet ambiguitatis. Dissentiunt enim non modo singuli inter se, verum etiam populi atque gentes.

PL 6, 1019B

(神学提要 第一巻第二章)神は唯一であって、複数ではあり得ないということ。次に生じる問いは、神は唯一であるか、それとも複数であるか、である。これには実に多くの曖昧さがある。というのも、個々人の間だけでなく、諸民族・諸国民の間でも意見が分かれているからである。

2

Sed qui rationem sequetur, intelliget nec Dominum esse posse nisi unum, nec patrem nisi unum. Nam si Deus, qui omnia condidit, et idem Dominus, et idem pater est, unus sit necesse est, ut idem sit caput idemque fons rerum.

PL 6, 1020A

しかし理に従う者は、主は唯一でしかあり得ず、父もまた唯一でしかあり得ないと理解するだろう。なぜなら、万物を創造した神が、同時に主であり同時に父であるならば、その神は唯一でなければならず、同一の者が万物の頭であり、また万物の源であることになるからである。

3

Nec potest aliter rerum summa consistere, nisi ad unum cuncta referantur, nisi unus teneat gubernaculum, nisi unus frena moderetur, regatque universa membra, tamquam mens una.

PL 6, 1020A

また、万物の総体は、すべてが唯一者に帰せられるのでなければ、唯一者が舵を握るのでなければ、唯一者が手綱を制し、あたかも一つの精神のようにあらゆる部分を統べるのでなければ、他のしかたでは成り立ち得ない。

4

Si multi sint in examine apum reges, peribunt aut dissipabuntur, dum Regibus incessit magno discordia motu; si plures in armento duces, tamdiu praeliabuntur, donec unus obtineat: si multi in exercitu imperatores, nec pareri poterit a milite, cum diversa jubeantur, nec ab iis ipsis unitas obtineri, cum sibi quisque pro moribus consulat.

PL 6, 1020A

もし蜂の群れに王が多くいれば、王たちの間に大きな騒動を伴う不和が生じ、群れは滅びるか散り散りになるだろう。もし畜群に指導者が複数いれば、一頭が優位を得るまで、いつまでも争い続けるだろう。もし軍隊に司令官が多くいれば、命令がまちまちであるために兵は従いようがなく、司令官たち自身の間でも、それぞれが自分の流儀で事を図るために、一致は得られないだろう。

5

Sic in hac mundi republica nisi unus fuisset moderator, qui et conditor, aut soluta fuisset omnis haec moles, aut nec condi quidem omnino potuisset. Praeterea in multis non posset esse totum, cum singuli sua officia, suas obtineant potestates.

PL 6, 1020B

それと同じく、この世界という国家においても、創造者にして統治者たる者が唯一でなかったならば、この全体はことごとく崩壊するか、そもそもまったく創造されえなかったであろう。さらに、多数の者たちのうちに全体があることはできない。なぜなら各々が自分の職務、自分の権力を保持するにすぎないからである。

6

Nullus igitur eorum poterit omnipotens nuncupari, quod est verum cognomentum Dei: quoniam id solum poterit, quod in ipso est; quod autem in aliis, nec audebit attingere.

PL 6, 1020B

それゆえ彼らのうちの誰ひとりとして、全能と呼ばれることはできない。これこそ神の真の称号である。なぜなら、おのおのは自分自身のうちにあるものしかなし得ず、他の者のうちにあるものには手を出そうともしないからである。

7

Non Vulcanus sibi aquam vindicabit, aut Neptunus ignem; non Ceres artium peritiam, nec Minerva frugum; non arma Mercurius, nec Mars lyram; non Jupiter medicinam, nec Asclepius fulmen; facilius illud ab alio jactum suscipiet, quam ipse torquebit.

PL 6, 1020B

ウルカヌスは水を自分のものと主張せず、ネプトゥヌスも火を主張しない。ケレスは技芸の熟練を、ミネルウァは穀物の実りを主張しない。メルクリウスは武器を、マルスは竪琴を主張しない。ユピテルは医術を、アスクレピオスは雷電を主張しない――それ(雷電)は、自分で放つよりも、他の者が放ったものを受け止めるほうが、まだたやすいであろう。

8

Si ergo singuli non possunt omnia, minus habent virium, minus potestatis: is autem Deus putandus est, qui potest totum, non qui de toto minimum.

PL 6, 1020C

それゆえ、おのおのがすべてをなし得ないならば、彼らは力においても権力においても劣っている。しかし神と見なされるべきは、全体をなし得る者であって、全体のうちのごくわずかしかなし得ない者ではない。

Caput III

第III章PL 6, 1021A
1

(Div. Inst. lib. I, c. 3 et 5.) De Deo uno testimonia poetarum. Unus igitur Deus est, perfectus, aeternus, incorruptibilis, impassibilis, nulli rei potestative subjectus, ipse omnia possidens, omnia regens, quem nec aestimare sensu valeat humana mens, nec eloqui lingua mortalis.

PL 6, 1021A

(神学提要 第一巻第三章および第五章)唯一の神についての詩人たちの証言。かくして神は唯一であり、完全であり、永遠であり、朽ちることなく、苦しみを受けることなく、いかなる事物の権力にも服することなく、みずから万物を所有し、万物を統べる方であって、人間の精神は感覚によってこの方を推し量ることができず、死すべき者の舌はこの方を語り尽くすことができない。

2

Sublimior enim ac major est, quam ut possit aut cogitatione hominis, aut sermone comprehendi; denique, ut taceam de prophetis unius Dei praedicatoribus, poetae quoque, et philosophi, et vates testimonium singulari Deo perhibent.

PL 6, 1021A

というのも、この方は人間の思考によっても言葉によっても捉えられ得ないほど、崇高かつ偉大だからである。実に、唯一の神を宣べ伝えた預言者たちについては措くとしても、詩人たちも、哲学者たちも、また予言者たちも、この唯一なる神について証言しているのである。

3

Orpheus principalem Deum dicit, qui coelum solemque cum caeteris astris, qui terram, qui maria condiderit.

PL 6, 1021A

オルペウスは、天と太陽を他の星々とともに、地を、海を創造した方こそが至高の神であると言う。

4

Item noster Maro summum Deum modo spiritum, modo mentem nuncupat, eamque velut membris infusam totius mundi corpus agitare; item Deum per profunda coeli, per tractus maris terrarumque discurrere, atque ab eo universas animantes trahere vitam.

PL 6, 1021B

同様に、我々がマロ(ウェルギリウス)も、至高の神をあるときは「霊」、あるときは「精神」と呼び、それがあたかも肢体に注ぎ込まれるように、全世界という物体を動かしていると言う。またこの神が天の深みを、海と地の広がりを駆けめぐり、あらゆる生き物がこの神から生命を引き出している、とも言う。

5

Ne Ovidius quidem ignoravit a Deo instructum esse mundum, quem interdum opificem rerum, interdum mundi fabricatorem vocat.

PL 6, 1021B

オウィディウスもまた、世界が神によって秩序立てられたことを知らなかったわけではない。彼はこの神を、あるときは「万物の作り主」、あるときは「世界の造り主」と呼んでいる。

Caput IV

第IV章PL 6, 1021B
1

(Div. Inst. lib. I, c. 5.) Quod Deus sit unus testimonia philosophorum. Sed veniamus ad philosophos, quorum certior habetur auctoritas, quam poetarum. Plato monarchiam asserit, unum Deum dicens, a quo sit mundus instructus et mirabili ratione perfectus.

PL 6, 1021B

(神学提要 第一巻第五章)神が唯一であることについての哲学者たちの証言。さて、哲学者たちに移ろう。彼らの権威は詩人たちのそれよりも確かなものとされている。プラトンは、神は唯一であって、この神によって世界は組み立てられ、驚くべき理法によって完成された、と言い、この唯一者による支配(モナルキア)を主張する。

2

Aristoteles, auditor ejus, unam esse mentem, quae mundo praesideat, confitetur. Antisthenes unum esse dicit naturalem Deum, totius summae gubernatorem.

PL 6, 1021C

プラトンの弟子であったアリストテレスは、世界を統べる精神は唯一であると認める。アンティステネスは、自然の神は唯一であり、万物の総体を統べる者であると言う。

3

Longum est recensere, quae de summo Deo, vel Thales, vel Pythagoras et Anaximenes antea, vel postmodum Stoici, Cleantes, et Chrysippus et Zenon, vel nostrorum Seneca stoicos secutus, et ipse Tullius praedicaverint, cum hi omnes, et quid sit Deus, definire tentaverint, et ab eo solo regi mundum affirmaverint, nec ulli subjectum esse naturae, cum ab ipso sit omnis natura generata.

PL 6, 1021C

かつてタレスやピュタゴラス、アナクシメネスが、のちにはストア派のクレアンテス、クリュシッポス、ゼノンが、また我々のうちではストア派に従ったセネカが、そしてキケロ自身が、至高の神について述べたことをことごとく数え上げるのは長くなりすぎる。彼らはみな、神とは何であるかを定義しようと試み、世界はこの神ただひとりによって統べられており、いかなる自然にも服することはない、なぜなら、あらゆる自然はこの神から生じたのだから、と断言したのである。

4

Hermes, qui ob virtutem multarumque artium scientiam Trismegistus meruit nominari, qui et doctrinae vetustate philosophos antecessit, quique apud Aegyptios ut Deus colitur, majestatem Dei singularis infinitis asserens laudibus, Dominum et Patrem nuncupat; eumque esse sine nomine, quod proprio vocabulo non indigeat, quia solus sit; nec habere ullos parentes, quia ex se et per se ipse sit.

PL 6, 1022A

ヘルメスは、その徳と多くの学芸に通じた知識のゆえに「トリスメギストス」と呼ばれるにふさわしいとされた者であり、教えの古さにおいて哲学者たちに先んじ、エジプト人の間では神として崇拝されている。彼は、唯一なる神の威厳を限りない賛辞をもって述べ、これを「主」また「父」と呼ぶ。そしてこの神は名を持たない、なぜなら唯一であるがゆえに固有の名を必要としないからであり、また両親も持たない、なぜならこの神はみずからから、みずからを通して存在するからである、と言う。

5

Hujus ad filium scribentis exordium tale est: Deum quidem intelligere difficile est, eloqui vero impossibile, etiam cui intelligere possibile est; perfectum enim ab imperfecto, invisibile a visibili non potest comprehendi.

PL 6, 1022A

この人物が息子に宛てて書いた文章の書き出しはこうである。「神を理解することは難しく、語ることは不可能である。たとえ理解することが可能な者にとっても、そうである。なぜなら、完全なものは不完全なものによって、見えないものは見えるものによっては捉えられないからである。」

Caput V

第V章PL 6, 1022A
1

(Div. Inst. lib. I, c. 6.) Quod unum Deum vates, id est Sibyllae praedicant. Superest de vatibus dicere.

PL 6, 1022A

(神学提要 第一巻第六章)予言者たち、すなわちシビュラたちが唯一の神を宣べ伝えていること。残るは予言者たちについて語ることである。

2

Varro decem Sibyllas fuisse tradit; primam de Persis, secundam Libyssam, tertiam Delphida, quartam Cimmeriam, quintam Erythraeam, sextam Samiam, septimam Cumanam, octavam Hellespontiam, nonam Phrygiam, decimam Tiburtem, cui sit nomen Albunea.

PL 6, 1022A

ワッロは、シビュラは十人いたと伝えている。第一はペルシアの、第二はリビュアの、第三はデルポイの、第四はキンメリアの、第五はエリュトライアの、第六はサモスの、第七はクマエの、第八はヘレスポントスの、第九はプリュギアの、第十はティブルのシビュラであり、その名はアルブネアという。

3

Ex his omnibus Cumaeae solius tres esse libros, qui Romanorum fata contineant, et habeantur arcani, caeterarum autem fere omnium singulos extare haberique vulgo, sed eos Sibyllinos velut uno nomine inscribi; nisi quod Erythraea, quae Troici belli temporibus fuisse perhibetur, nomen suum verum posuit in libro, aliarum confusi sunt.

PL 6, 1022A

これらすべてのうち、クマエのシビュラだけがローマ人の運命を含む三巻の書を持ち、それらは秘められたものとされている。他のほとんどすべてのシビュラについては、それぞれ一巻ずつが現存し、世間に知られており、それらは「シビュラの書」というひとつの名で呼ばれている。ただしトロイア戦争の頃にいたと伝えられるエリュトライアだけは、自分の真の名をその書の中に記しており、他の者たちの名は混同されてしまっている。

4

Hac omnes, de quibus dixi, Sibyllae praeter Cumaeam, quam legi nisi a Quindecimviris non licet, unum Deum esse testantur, principem, conditorem, parentem, non ab ullo generatum, sed a seipso satum, qui et fuerit a saeculis, et sit futurus in saecula, et idcirco solus coli debeat, solus timeri, solus a cunctis viventibus honorari.

PL 6, 1022C

以上に述べたすべてのシビュラは、十五人官以外の者が読むことを許されないクマエのシビュラを除いて、神は唯一であり、首長であり、創造者であり、親であって、何者からも生まれることなく、みずからから生じた者であり、永遠の昔から在り、また永遠の未来に至るまで在り続けるがゆえに、この方だけが礼拝され、この方だけが畏れられ、この方だけがすべての生ける者たちから敬われるべきである、と証言している。

5

Quarum testimonia, quia breviare non poteram, praetermisi, quae si desideras, ad ipsos tibi libros revertendum est. Nunc reliqua persequamur.

PL 6, 1022C

彼女たちの証言は、要約することができなかったので省いた。それを望むなら、お前自身がその書物そのものに立ち返らねばならない。さて、残りのことに進もう。

Caput VI

第VI章PL 6, 1022C
1

(Div. Inst. lib. I, c. 8.) Deus, cum sit aeternus et immortalis, sexu et successione non eget. Haec igitur tot ac tanta testimonia liquido perdocent, unum esse regimen in mundo, unam potestatem, cujus nec origo excogitari, nec vis enarrari potest.

PL 6, 1022C

(神学提要 第一巻第八章)神は永遠にして不死であるがゆえに、性も継承も必要としないこと。かくして、これほど多くまた重大な証言の数々は、世界にはただ一つの統治、ただ一つの権力があり、その起源は考え及ばれることも、その力は語り尽くされることもできない、ということを明瞭に教えている。

2

Stulti ergo, qui de concubitu natos putant deos esse, cum ipse sexus et corporum copulatio idcirco mortalibus a Deo data sint, ut per sobolis successionem genus omne servetur.

PL 6, 1022C

それゆえ、性交によって生まれた者たちを神であると考える者たちは愚かである。というのも、性そのものと肉体の交わりは、子孫の継承によってあらゆる種族が保たれるようにと、神が死すべき者たちに与えたものだからである。

3

Immortalibus vero quid opus est aut sexu aut successione, quos nec voluptas nec interitus attingit?

PL 6, 1022C

しかし不死なる者たちに、性であれ継承であれ、いったい何の必要があろうか。快楽も滅びも、彼らには触れることがないのに。

4

Illi ergo, qui dii putantur, quoniam et genitos esse tanquam homines, et procreasse constat, mortales utique fuerunt: sed dii crediti sunt, quod, cum essent reges magni ac potentes, ob ea beneficia, quae in homines contulerant, divinos post obitum honores consequi meruerunt, positisque templis atque simulacris, memoria eorum tanquam immortalium retenta est atque celebrata.

PL 6, 1022C

それゆえ、神と見なされている者たちは、人間と同じように生まれ、また子をもうけたことが明らかである以上、まさしく死すべき者たちであった。しかし彼らが神と信じられたのは、偉大にして強力な王であったがゆえに、人々にもたらした恩恵によって、死後に神としての誉れを受けるにふさわしいとされたからである。そして神殿と像とが建てられ、彼らの記憶は不死なる者たちのそれのように保たれ、祝われたのである。

Caput VII

第VII章PL 6, 1023B
1

(Div. Inst. lib. I, c 9.) De Herculis vita facinorosa et morte. Sed cum sit omnibus fere gentibus persuasum deos esse, res tamen eorum gestae, quas tam poetae quam historici tradiderunt, homines fuisse declarant.

PL 6, 1023B

(神学提要 第一巻第九章)ヘラクレスの凶行に満ちた生涯とその死について。しかし、彼らが神であることはほとんどすべての民族に信じられているとはいえ、詩人たちも歴史家たちも伝えているその行状そのものが、彼らが人間であったことを明らかにしている。

2

Hercules, per quae tempora fuerit, quis ignorat, cum idem et inter Argonautas navigaverit, et, expugnata Troja, Laomedontem, Priami patrem, ob perjurium interfecerit? Ab eo tempore paulo amplius quam mille et quingenti computantur anni.

PL 6, 1023B

ヘラクレスがいつの時代の人であったか、誰が知らずにいようか。彼はアルゴナウタイに加わって船出し、またトロイアを攻め落として、プリアモスの父ラオメドンを、その偽誓のゆえに殺した人物である。その時からおよそ千五百年余りが数えられている。

3

Hic ne natus quidem honeste traditur, sed Alcmenae adulterio genitus, et ipse vitiis genitoris addictus.

PL 6, 1023C

この人物は、生まれからしてすでに立派なものではなかったと伝えられる。アルクメネの姦通によって生まれた者であり、みずからも父の悪徳に染まっていた。

4

Nec foeminis unquam, nec maribus abstinuit, orbemque totum non tam gloriae, quam libidinis causa, nec tantum ad necandas belluas, quantum ad serendos liberos peragravit.

PL 6, 1023C

女性からも男性からも決して身を慎むことなく、栄光のためというよりはむしろ情欲のために、また獣を殺すためというよりはむしろ子をもうけるために、全世界をめぐり歩いた。

5

Cumque esset invictus, ab una tamen Omphale triumphatus est, cui clava et spolio leonis tradito, indutus ipse foeminea veste, atque ad pedes mulieris abjectus, pensa, quae faceret, accepit.

PL 6, 1023C

無敵であったにもかかわらず、ただひとりオムパレーにだけは打ち負かされた。彼女に棍棒と獅子の毛皮を渡し、自分は女の衣をまとって、その女の足もとにひれ伏し、なすべき糸紡ぎの仕事を受け取ったのである。

6

Idem postea instinctu furoris elatus, parvos liberos et uxorem Megaram trucidavit. Postremo sumpta Dejanyrae conjugis veste, cum difflueret ulceribus, doloris impatiens, rogum sibi in Oetaeo monte construxit, eoque se vivum cremavit.

PL 6, 1023C

同じ人物が、のちに狂気の衝動に駆られて、幼い子どもたちと妻メガラを殺害した。そして最後には、妻デイアネイラの衣を身に着けたところ、体が潰瘍で崩れ果て、その痛みに耐えかねて、オイタ山に自分のための薪の山を築き、その上で生きながら自らを焼いた。

7

Sic efficitur, ut etiamsi ob virtutem deus credi potuisset, ob haec tamen homo fuisse credatur.

PL 6, 1024A

かくして、たとえその徳のゆえに神と信じられ得たとしても、以上のことのゆえに、彼は人間であったと信じられることになるのである。

Caput VIII

第VIII章PL 6, 1024A
1

(Div. Inst. lib. I, c. 10.) De Aesculapio, Apolline, Marte, Castore et Polluce, atque de Mercurio et Baccho.

PL 6, 1024A

(神学提要 第一巻第十章)アエスクラピウス、アポロ、マルス、カストルとポルックス、またメルクリウスとバックスについて。

2

Aesculapium Tarquitius tradit ex incertis parentibus natum, et ob id expositum, atque a venatoribus collectum, caninis uberibus educatum, Chironi in disciplinam datum.

PL 6, 1024A

タルクィティウスは、アエスクラピウスは両親の知れぬ子として生まれ、それゆえ捨てられ、猟師たちに拾われ、犬の乳房で育てられ、ケイロンのもとに教育のために委ねられたと伝えている。

3

Hic Epidauri moratus est, Cynosuris, ut Cicero ait, sepultus, cum esset ictu fulminis interemptus. Apollo autem pater ejus non dedignatus est alienum gregem pascere, ut acciperet uxorem; et dilectum puerum cum peremisset imprudens, gemitus suos inscripsit in flore.

PL 6, 1024A

この者はエピダウロスに住み、キケロが言うところによれば、雷に打たれて死に、キュノスラの地に葬られた。ところが彼の父アポロは、妻を得るために他人の家畜の群れを飼うことをも厭わなかった。そして愛した少年を不注意にも死なせてしまったとき、その嘆きを花に刻みつけたのである。

4

Marti, viro fortissimo, adulterii crimen non defuit; siquidem catenis cum adultera vinctus spectaculo fuit. Castor et Pollux alienas sponsas non impune rapuerunt, quos Homerus non poetica, sed simplici fide mortuos sepultosque testatur.

PL 6, 1024B

最も勇猛な男マルスにも姦通の罪状は欠けていなかった。実際、彼は姦通の相手とともに鎖につながれ、見世物にされたのである。カストルとポルックスは、人の許嫁を奪ってただでは済まなかった。ホメロスは、詩的な虚構としてではなく、単純な事実として、二人が死んで葬られたと証言している。

5

Mercurius, qui de stupro Veneris genuit Androgynum, deus esse meruit, quia lyram reperit et palaestram. Liber Pater, debellata India victor, cum Cretam forte venisset, Ariadnem conspexit in littore, quam Theseus et violaverat, et reliquerat.

PL 6, 1024B

メルクリウスは、ウェヌスとの密通からアンドロギュノスをもうけたが、竪琴と格闘技とを発見したがゆえに神とされるにふさわしいとされた。リベル・パテル(バックス)は、インドを征服して勝利者となり、たまたまクレタに来たとき、浜辺でアリアドネを見かけた。彼女はテセウスに凌辱されたあげく、見捨てられていたのである。

6

Tum amore inflammatus, eam sibi in conjugium sociavit, et coronam ejus, ut poetae ferunt, inter astra signavit.

PL 6, 1024B

そのとき彼は恋の炎に燃え、彼女を自分の妻として迎え、詩人たちが伝えるところによれば、彼女の冠を星々の間に留めたのである。

7

Mater ipsa post fugam et obitum viri cum in Phrygia moraretur, vidua et anus formosum adolescentem in deliciis habuit; et quia fidem non praestiterat, ademptis genitalibus, effoeminavit Ideo etiam nunc Gallis sacerdotibus gaudet.

PL 6, 1024C

母神自身は、夫の逃亡と死ののちフリュギアにとどまっていたが、やもめとなり老いてなお、ある美しい若者を寵愛していた。そしてその若者が誠実を守らなかったので、その男根を奪い、女のごとき者に変えてしまった。それゆえ今もなお、彼女はガッリと呼ばれる祭司たちを喜ぶのである。

Caput IX

第IX章PL 6, 1024C
1

(Div. Inst. lib. I, c. 19 et 21.) De deorum turpitudinibus. Ceres unde Proserpinam, nisi de stupro genuit? unde Latona geminos, nisi ex crimine?

PL 6, 1024C

(神学提要 第一巻第十九章および第二十一章)神々の恥ずべき行いについて。ケレスは密通によってでなければ、どうしてプロセルピナを産んだであろうか。ラトナは罪ある交わりによってでなければ、どうして双子を産んだであろうか。

2

Venus deorum et hominum libidinibus exposita, cum regnaret in Cypro, artem meretriciam reperit, ac mulieribus imperavit, ut quaestum facerent, ne sola esset infamis. Ipsae illae virgines Minerva et Diana, num castae? Unde igitur prosilivit Erichthonius?

PL 6, 1024C

ウェヌスは神々と人間との情欲の餌食となり、キプロスを治めていたとき、娼婦の術を発明し、女たちに、自分ひとりだけが不名誉を負わずに済むようにと、その術で稼ぐことを命じた。あの処女たち、ミネルウァとディアナも、はたして貞潔であったろうか。ならばエリクトニオスはどこから飛び出してきたのか。

3

Num in terram Vulcanus semen effudit, et inde homo tanquam fungus enatus est? Aut illa cur Hippolytum, vel ad secretas sedes, vel ad mulierem relegavit, ubi solus inter ignota nemora aetatem ageret, et jam mutato nomine, Virbius vocaretur? Quid haec significant, nisi incestum, quod poetae non audent confiteri?

PL 6, 1025A

ウルカヌスがまさか大地に精を注ぎ、そこから人間がきのこのように生えてきたとでもいうのか。またあの女神は、なぜヒッポリュトスを人里離れた場所に、あるいはある女のもとに移し、そこで彼が見知らぬ森の中でひとり生涯を送り、名を変えられて「ウィルビウス」と呼ばれるようにしたのか。これらのことは、詩人たちがあえて告白しようとしない近親相姦以外の何を意味していようか。

Caput X

第X章PL 6, 1025A
1

(Div. Inst. lib. I, c. 11.) De Jove, ac ejus vita libidinosa. Horum autem omnium rex et pater Jupiter, quem tenere in coelo summam credunt potestatem, quid habuit potestatis, qui Saturnum patrem regno expulit, et armis fugientem persecutus est? quid continentiae, qui omnia libidinum genera exercuit?

PL 6, 1025A

(神学提要 第一巻第十一章)ユピテルとその好色な生涯について。しかしこれらすべての者の王にして父であるユピテル――天において至高の権力を保持していると信じられているこの者――は、父サトゥルヌスを王座から追放し、逃げる父を武器をもって追い立てたのだから、いったいどんな権力を持っていたというのか。またあらゆる種類の情欲を行ったのだから、いったいどんな節制を持っていたというのか。

2

Nam idem Alcmenam Laedamque summis viris nuptas adulterio fecit infames; idem pulchritudine pueri captus, venantem ac virilia meditantem ad foemineos usus violenter abripuit.

PL 6, 1025B

同じ人物が、最も高貴な男たちに嫁いでいたアルクメネとレダとを、姦通によって不名誉な者にした。同じ人物が、ある少年の美しさに囚われ、狩りをして雄々しく振る舞っていたその子を、力ずくで女のごとき用途のためにさらっていった。

3

Quid virginum stupra commemorem, quarum multitudo quanta fuerit, filiorum numerus ostendit? In una tamen Thetide abstinentior fuit. Erat enim praedictum, quod is, quem paritura esset, major patre suo futurus esset.

PL 6, 1025B

処女たちへの凌辱について、いまさら何を語ろうか。それがいかに多かったかは、子どもの数が示すとおりである。しかし、テティスひとりに対しては、いくらか自制的であった。というのも、彼女が産むはずの子は、その父よりも偉大な者になるであろうと予告されていたからである。

4

Pugnavit ergo cum amore, ne quis se major nasceretur. Sciebat ergo, se non esse perfectae virtutis, magnitudinis, potestatis, qui, quod ipse Patri fecerat, timuit.

PL 6, 1025B

それゆえ彼は、自分より偉大な者が生まれないようにと、恋心と戦った。つまり彼は、自分が完全な徳、偉大さ、権力を備えた者ではないことを知っていたのである。なぜなら、自分が父に対して行ったのと同じことを、恐れていたからである。

5

Cur igitur maximus, optimus nominatur, cum se et peccatis contaminaverit, quod est injusti ac mali, et majorem timuerit, quod est imbecillis ac minoris.

PL 6, 1025B

それならばなぜ、彼は「至大なる者」「至善なる者」と呼ばれるのか。彼は自らを数々の罪で汚した――これは不正な者、悪しき者のすることである――そして自分より偉大な者を恐れた――これは弱く劣った者のすることである。

Caput XI

第XI章PL 6, 1025C
1

(Div. Inst. lib. I, c. 11.) Varia emblemata, quibus Jovis turpitudines velarunt poetae. Sed dicet aliquis, ficta haec esse a poetis.

PL 6, 1025C

(神学提要 第一巻第十一章)詩人たちがユピテルの恥ずべき行いを覆い隠すために用いたさまざまな寓意について。だが誰かはこう言うであろう、これらは詩人たちの作り話にすぎない、と。

2

Non est hoc poeticum, sic fingere, ut totum mentiare, sed ea, quae gesta sunt, figura, et quasi velamine aliquo versicolore praetexas. Hunc habet poetica licentia modum, non ut totum fingat, quod est mendacis et inepti, sed ut aliquid cum ratione commutet.

PL 6, 1025C

すべてを偽って語ることは、詩人の作法ではない。むしろ、実際に起きたことを比喩によって、いわば色とりどりの覆いをもって包み隠すことこそがそれである。詩の自由にはこのような限度がある――すべてを作り上げることではない、それは嘘つきで愚かな者のすることだ――むしろ、何かを理にかなったしかたで置き換えることなのである。

3

In imbrem se aureum vertisse dixerunt Jovem, ut Danaen falleret. Quis est imber aureus? Utique aurei nummi, quorum magnam copiam offerens, et in sinum infundens, fragilitatem virginalis animi hac mercede corrupit.

PL 6, 1026A

ユピテルはダナエを欺くために、自らを黄金の雨に変えたと人々は言った。黄金の雨とは何か。それはまさしく金貨のことである。彼はその大量の金貨を差し出し、彼女の懐に流し込むことで、その代償によって、乙女の心の弱さを堕落させたのである。

4

Sic et imbrem ferreum dicunt, cum volunt multitudinem significare telorum. Catamitum in aquila rapuit. Quae est aquila? Legio scilicet, quoniam figura hujus animalis insigne legionis est. Europam transvexit in tauro. Quis est taurus?

PL 6, 1026A

それと同じく、人々は矢の多さを言い表そうとするとき、「鉄の雨」とも言う。彼はカタミトゥス(ガニュメデス)を鷲に乗せてさらった。鷲とは何か。もちろん軍団のことである。というのも、この動物の姿は軍団の標章だからである。彼はエウロペを牡牛に乗せて運んだ。牡牛とは何か。

5

Utique navis, quae tutelam habuit tauri specie figuratam. Sic Inachi filia, non utique bos facta transnavit: sed ejusmodi navigio iram Junonis effugit, quod habebat bovis formam.

PL 6, 1026A

もちろん、牡牛の姿を象った守護神像を持つ船のことである。同様に、イナコスの娘も、牝牛にされて海を渡ったわけではない。むしろ、牝牛の形をした船に乗って、ユノの怒りから逃れたのである。

6

Denique cum in Aegyptum delata esset, Isis est facta, cujus navigium certo quodam die in memoriam fugae celebratur.

PL 6, 1026B

そしてついにエジプトに運ばれ着いたとき、彼女はイシスとなった。その船は、彼女の逃亡を記念して、ある定まった日に祝われるのである。

Caput XII

第XII章PL 6, 1026B
1

Poetae ea, quae ad deos spectant, non omnia fingunt. Vides ergo, non omnia poetas confinxisse, et quaedam praefigurasse, ut cum vera dicerent, aliquid tale numinis adderent iis quos deos esse dicebant; sicut etiam de regnis.

PL 6, 1026B

詩人たちは、神々に関することのすべてを作り話にしているわけではない。かくしてお前にも分かるように、詩人たちはすべてを作り上げたわけではなく、いくらかは前もって象徴的に形づくったのである。真実を語りながらも、彼らが神であると称する者たちに、そうした神威めいたものを付け加えるためである。王国についても同様である。

2

Cum enim dicunt Jovem Coeli regnum sorte tenuisse, aut Olympum montem significant, in quo Saturnum, et Jovem postmodum habitasse veteres historiae produnt, aut partem Orientis, quae sit quasi superior, quod inde lux nascitur; Occidentis autem velut inferior, et ideo Plutonem inferos esse sortitum; mare vero cessisse Neptuno, quod oram maritimam cum omnibus insulis obtinuerit.

PL 6, 1026B

というのも、彼らがユピテルは籤によって天の王国を得たと言うとき、彼らが意味しているのはオリュンポス山のことである。古い歴史書が伝えるところによれば、そこにはサトゥルヌスが、のちにはユピテルが住んでいたという。あるいは、東方の地域を意味しているのであって、そこは光がそこから生まれるがゆえに、いわば上方の地とされ、西方はいわば下方の地とされる。それゆえプルトは冥界を籤によって得た、とされるのである。また海がネプトゥヌスに譲られたというのは、彼が海岸地方をすべての島々とともに領有していたからである。

3

Multa sic poetae colorant; quod qui nesciunt, tanquam mendaces eos arguunt, verbo duntaxat.

PL 6, 1026C

詩人たちは多くのことをこのように彩って語る。それを知らない者たちは、言葉の上でだけ、彼らを嘘つきとして非難する。

4

Nam re quidem credunt; quoniam deorum simulacra sic fingunt, ut cum mares ac foeminas faciant, et alios conjuges, alios parentes, alios liberos fateantur, poetis utique assentiunt: haec enim sine coitu et generatione esse non possunt.

PL 6, 1026C

実際のところ彼らは信じているのである。なぜなら、神々の像を、男女に作り分け、ある者たちを夫婦とし、ある者たちを親、ある者たちを子と認めているのだから、彼らはまさに詩人たちに同意しているからである。そしてこうしたことは、交合と出産なしにはあり得ないのだから。

Caput XIII

第XIII章PL 6, 1027A
1

(Lib. I Div. Instit. cap. 11.) Narrantur facta Jovis ex Euhemero historico. Sed omittamus sane poetas. Ad historiam veniamus, quae simul et rerum fide, et temporum nititur vetustate.

PL 6, 1027A

(神学提要 第一巻第十一章)歴史家エウヘメロスに基づいてユピテルの事績が語られる。しかし詩人たちのことはもうよしとしよう。歴史に移ろう。歴史は事実の信頼性と時代の古さの両方に基づいているのである。

2

Euhemerus fuit Messenius, antiquissimus scriptor, qui de sacris inscriptionibus veterum templorum et originem Jovis, et res gestas omnemque progeniem collegit; item caeterorum deorum parentes, patrias, actus, imperia, obitus, sepulcra etiam persecutus est.

PL 6, 1027A

エウヘメロスはメッセネの人で、きわめて古い著述家であった。彼は古い神殿の聖なる銘文から、ユピテルの出自、事績、その子孫の全体を集めた。同様に、他の神々についても、その両親、故郷、行い、支配、死、さらには墓に至るまで、詳しく調べ上げたのである。

3

Quam historiam vertit Ennius in latinam, cujus haec verba sunt: « Haec ut scripta sunt, Jovis fratrumque ejus stirps atque, cognatio, in hunc modum nobis e sacra scriptione traditum est. » Idem igitur Euhemerus Jovem tradit, cum quinquies orbem circumivisset, et amicis suis atque cognatis distribuisset imperia, legesque hominibus, multaque alia bona fecisset, immortali gloria memoriaque affectum sempiterna in Creta vitam commutasse, atque ad deos abiisse, et sepulcrum ejus esse in Creta, in oppido Gnosso, et in eo scriptum antiquis litteris Graecis ZAN KPONOY; quod est Jupiter Saturni. Constat ergo ex iis, quae retuli, hominem fuisse, in terramque regnasse.

PL 6, 1027A

この歴史書をエンニウスがラテン語に訳した。その言葉はこうである。「書かれているとおりに言えば、ユピテルとその兄弟たちの血統および親族関係は、聖なる文書から我々にこのように伝えられている。」かくして同じエウヘメロスは、ユピテルについてこう伝えている――彼は世界を五度めぐり、自分の友人や親族に諸国の支配をゆだね、人々に法を与え、他にも多くの善きことをなし、不朽の栄光と永遠の記憶とを受けて、クレタで生を終え、神々のもとへ去った。そして彼の墓はクレタの、クノッソスという町にあり、そこには古いギリシア文字で「ザーン・クロヌー」と記されている。これは「サトゥルヌスの子ユピテル」の意である、と。それゆえ、私が述べてきたことから、彼が人間であり、地上を統治していたことは明らかである。

Caput XIV

第XIV章PL 6, 1027B
1

Saturni et Urani gesta ex historicis desumpta. Transeamus ad superiora, ut originem totius erroris deprehendamus. Saturnus Coelo et Terra traditur natus. Hoc utique incredibile est. Sed cur ita traditur, ratio certa est, quam qui ignorat, tanquam fabulam respuit.

PL 6, 1027B

サトゥルヌスとウラヌスの事績は歴史家たちから採られたものである。さらに遡って、あらゆる誤りの根源を突き止めることにしよう。サトゥルヌスはカエルス(天)とテラ(地)から生まれたと伝えられている。これは当然信じ難いことである。しかし、なぜそう伝えられているのかには確かな理由があり、それを知らない者はこれを作り話として斥けるのである。

2

Saturni Patrem Uranum fuisse vocitatum, et Hermes auctor est, et sacra historia docet. Trismegistus paucos admodum fuisse cum diceret perfectae doctrinae viros, in iis cognatos suos enumeravit, Uranum, Saturnum, Mercurium.

PL 6, 1027C

サトゥルヌスの父がウラヌスと呼ばれていたということについては、ヘルメスがその典拠であり、聖なる歴史もそう伝えている。トリスメギストスは、完全な学識を備えた人々はごくわずかしかいなかったと言うにあたり、その中に自分の縁者、すなわちウラヌス、サトゥルヌス、メルクリウスを数え上げた。

3

Euhemerus eumdem Uranum primum in terram regnasse commemorat his verbis: « Initio primus in terris imperium summum Coelus habuit: is id regnum una cum fratribus suis sibi instituit atque paravit. » Hic in Cod. ms. plura deficiunt, duo certe, ut arbitror, folia.

PL 6, 1027C

エウヘメロスは、このウラヌスが地上に君臨した最初の者であったことを、次の言葉で伝えている。「初めに、地上における最高の支配権を得たのはカエルスであった。彼はこの王権を、自分の兄弟たちとともに、自ら打ち立て、整えた。」ここで写本には多くの欠落があり、思うに、少なくとも二葉が失われている。

4

Nec vox paravit tota extat, sed solum para sub finem paginae. Sequitur: Hominum stultam benevolentiam et errorem divinitas attributa sit.

PL 6, 1028A

「paravit」という語も全部が残っているわけではなく、ページの末尾にただ「para」とあるのみである。続いてこうある――「人間の愚かな好意と誤りとによって〔底本は benevolentiam、errorem と対格で、構文が取れない。本文が崩れているらしく、奪格と読んで訳した〕神性が帰せられた」。

Caput XX

第XX章PL 6, 1028A
1

(Lib. I Div. Instit. cap. 11.) De Diis Romanorum propriis. Dixi de religionibus, quae sunt communes omnium gentium. Dicam nunc de diis quos Romani proprios habent.

PL 6, 1028A

(神学提要 第一巻第十一章)ローマ人固有の神々について。私はすべての民族に共通する宗教について語った。今はローマ人が独自に持つ神々について語ろう。

2

Faustuli conjugem Romuli Remique nutricem, cujus honori Larentinalia sunt dicata, vulgati fuisse corporis quis ignorat? Et idcirco Lupa nuncupata est, et in ferae speciem figurata.

PL 6, 1028A

ファウストゥルスの妻であり、ロムルスとレムスの乳母でもあって、その栄誉のためにラレンティナリア祭が捧げられている女――彼女が誰にでも身をひらく女であったことを、誰が知らずにいようか。それゆえ彼女は「ルーパ(牝狼)」と呼ばれ、獣の姿に象られたのである。

3

Faula quoque et Flora meretrices erant, quarum altera Herculis fuit scortum, sicut Verrius tradit; altera cum magnas opes corpore quaesivisset, populum scripsit haeredem, et ideo in honorem ejus ludi Floralia celebrantur.

PL 6, 1028A

ファウラとフローラもまた娼婦であった。ウェッリウスが伝えるところでは、一方はヘルクレスの情婦であり、他方は身を売って大きな富を得たのち、ローマの民を相続人に指定した。それゆえ彼女の名誉のために「フロラリア祭」という競技が催されている。

4

Tatius muliebre simulacrum in cloaca maxima repertum consecravit, et deam Cloacinam nuncupavit.

PL 6, 1028B

タティウスは大下水道(クロアカ・マクシマ)で見つかった女の像を奉献し、これをクロアキナという女神と名づけた。

5

Obsessi a Gallis Romani ex mulierum capillis tormenta fecerunt, et ob id Veneri Calvae aram templumque posuerunt; item Pistori Jovi, quod eos monuerat in quiete, ut ex omni fruge panem facerent, et supra hostes jacerent, quo facto, desperantes Galli posse inopia Romanos subigi, ab obsidione discesserant.

PL 6, 1028B

ガリア人に包囲されたローマ人は、女たちの髪の毛で投石機の綱を作った。それゆえ彼らは「禿げのウェヌス」に祭壇と神殿を建てた。同様に「パン焼きのユピテル」にも建てた。この神が眠りの中で彼らに、あらゆる穀物でパンを作り、それを敵の上に投げ与えるようにと教えたからである。そうしたところ、ガリア人は飢餓によってローマ人を屈服させることはもはやできないと絶望し、包囲を解いて去った。

6

Pavorem ac Pallorem Tullus Hostilius deos fecit. Colitur et Mens, quam, credo, si habuissent, nunquam colendam putassent. Honorem atque Virtutem Marcellus invenit.

PL 6, 1028B

トゥッルス・ホスティリウスは「恐怖」と「蒼白」を神とした。「知性」もまた崇拝されているが、思うに、もし彼らがそれを持っていたなら、崇拝すべきものとは考えなかったであろう。マルケッルスは「名誉」と「勇徳」とを作り出した。

Caput XXI

第XXI章PL 6, 1028C
1

(Div. Instit. lib. I, c. 20.) De sacris deorum Romanorum. Sed et alios ejusmodi commentitios deos senatus instituit, Spem, Fidem, Concordiam, Pacem, Pudicitiam, Pietatem, quae omnia, cum in animis hominum esse vera deberent, intra parietes falsa posuerunt.

PL 6, 1028C

(神学提要 第一巻第二十章)ローマの神々の祭儀について。しかし元老院はこのほかにも、この種の作り事の神々を制定した。「希望」「信義」「協和」「平和」「貞潔」「敬虔」である。これらはすべて、本来人間の心の中にこそ真実として在るべきものであるのに、彼らは壁の内側に偽りのものとして据えたのである。

2

Hos tamen quamvis extra hominem in nulla sint omnino substantia, maliem potius coli, quam Rubiginem, quam Febrem, quae non sacranda sunt, sed execranda; quam Fornacem, cum suis Fornacalibus sacris; quam Stercutum, qui fumo pinguefacere terram primus ostendit: quam deam Mutam, quae Lares genuit; quam Cuninam, quae cunis infantium praeest; quam Cacam, quae ad Herculem de furto boum detulit, ut occideret fratrem.

PL 6, 1028C

とはいえ、これらの神々は人間の外にはまったく実体を持たないにせよ、私としてはむしろこちらの神々を崇めるほうがまだましだと思う――さび病の神ルビゴや、熱病の女神フェブリスを崇めるよりは。これらは奉献されるべきものではなく、呪われるべきものだからである。あるいは竈の女神フォルナクスとその祭儀「フォルナカリア祭」を崇めるよりは。あるいは、煙によって〔底本は fumo。神名は stercus に由来し、fimo(糞で)の誤りの可能性が高い〕土地を肥やす術を最初に示したステルクトゥスを崇めるよりは。あるいは、ラレスを生んだもの言わぬ女神ムータを崇めるよりは。あるいは、嬰児のゆりかごを司るクニナを崇めるよりは。あるいは、牛が盗まれたことをヘルクレスに告げて兄弟を殺させたカカを崇めるよりは。

3

Quam multa sunt alia portenta atque ludibria, de quibus piget dicere? Terminum tamen non libet praeterire, quia ne Jovi quidem Capitolino cessisse traditur, cum lapis esset informis.

PL 6, 1029A

ほかにもどれほど多くの怪物じみたもの、物笑いの種があることか。それらについては語るのも億劫である。しかし「境界の神(テルミヌス)」だけは見過ごすわけにいかない。伝えられるところでは、この神は不定形の石にすぎなかったにもかかわらず、カピトリウムのユピテルにさえ譲らなかったのだという。

4

Hunc finium putant habere custodiam, eique publice supplicatur, ut Capitolii immobile saxum romani imperii fines et conservet et proroget.

PL 6, 1029A

人々はこの神が境界の守護を司ると考えており、公にこの神へ嘆願がなされる。カピトリウムの動かぬこの石が、ローマ帝国の国境を保ち、かつ広げてくれるようにと。

Caput XXII

第XXII章PL 6, 1029A
1

(Div. Instit. lib. I, c. 22.) De sacris introductis a Fauno et Numa. Has omnes ineptias primus in Latio Faunus induxit, qui et Saturno avo cruenta sacra constituit, et Picum patrem tanquam deum coli voluit, et fatuam Faunam conjugem sororemque inter deos collocavit, ac Bonam deam nominavit.

PL 6, 1029A

(神学提要 第一巻第二十二章)ファウヌスとヌマによって導入された祭儀について。これらすべての愚劣な慣わしを、ラティウムに最初に持ち込んだのはファウヌスである。彼は祖父サトゥルヌスのために血なまぐさい祭儀を定め、父ピクスを神として崇めさせようとし、また妻であり妹でもある愚かなファウナ〔fatuam は神名の添え名 Fatua とも読める〕を神々の列に加えて、「善き女神(ボナ・デア)」と名づけた。

2

Deinde Romae Numa, qui agrestes illos ac rudes viros superstitionibus novis oneravit, sacerdotia instituit, et deos familiis gentibusque distribuit, ut animos ferocis populi ab armorum studiis avocaret.

PL 6, 1029B

続いてローマでは、あの粗野で無骨な男たちに新たな迷信を負わせたヌマが、祭司職を制定し、諸々の神を家々や氏族に割り当てた。荒々しい民の心を武事への熱中から逸らせるためである。

3

Ideo Lucilius deridens ineptias istorum qui vanis superstitionibus serviunt, hos versus posuit: Terriculas lamias Fauni, quas Pompiliique Instituere Numae: tremit has; hic omnia ponit.

PL 6, 1029B

それゆえルキリウスは、空しい迷信に仕える者たちの愚劣さを嘲って、次のような詩句を残した。「ファウヌスたちやポンピリウス・ヌマたちが定めた、脅かしのラミアども――これに彼は震え、これにすべてを賭ける〔底本の詩句は語形が乱れ韻律も整っていないが、印刷されている語のまま訳した〕。」

4

Ut pueri infantes credunt signa omnia ahena Vivere, et esse homines, sic isti omnia ficta Vera putant, credunt signis cor inesse in ahenis, Pergula pictorum, veri nihil, omnia picta. ( 1029C)Tullius quoque de Natura deorum commentitios ac fictos deos queritur inductos, et hinc extitisse falsas opiniones, erroresque turbulentos, et superstitiones pene aniles.

PL 6, 1029B

「幼子たちが青銅の像はすべて生きていて人間なのだと信じるように、彼らも作り事をことごとく真であると思い込み、青銅の像に心が宿っていると信じている。これは画家の陳列小屋だ。真なるものは何ひとつなく、すべては描かれたものにすぎない〔底本の詩句は語形が乱れ韻律も整っていないが、印刷されている語のまま訳した〕。」キケロもまた『神々の本性について』の中で、作り事にすぎない偽りの神々が持ち込まれたこと、そしてそこから偽りの臆説や騒がしい誤り、ほとんど老婆じみた迷信が生じたことを嘆いている。

5

Quae sententia eo debet gravior comparari, quod haec disseruit et philosophus et sacerdos.

PL 6, 1029B

この学説は、哲学者であると同時に祭司でもあった人物がこれを論じたという点において、いっそう重んじられねばならない。

Caput XXIII

第XXIII章PL 6, 1030A
1

(Div. Inst. lib. I, c. 21.) De diis et sacris barbarorum. Diximus de diis; nunc de ritibus sacrorum culturisque dicemus. Jovi Cyprio, sicut Teucrus instituerat, humana hostia mactari solebat.

PL 6, 1030A

(神学提要 第一巻第二十一章)異民族の神々と祭儀について。我々は神々について語った。今度は祭儀の儀式と崇拝の仕方について語ろう。テウクロスが定めたとおり、キュプロスのユピテルには人間の犠牲が捧げられる習わしであった。

2

Sic et Tauri Dianae hospites immolabant; Latiaris quoque Jupiter humano sanguine propitiatus est.

PL 6, 1030A

同様に、タウリ人はディアナに客人たちを生贄として捧げていた。またラティウムのユピテルも人間の血によって宥められていた。

3

Etiam ante Saturnum sexagenarii homines ex persona Apollinis de ponte in Tiberim dejiciebantur, et eidem Saturno Carthaginienses non modo infantes prosecrabant, sed et victi a Siculis, ut piaculum solverent, ducentos nobilium filios immolaverunt.

PL 6, 1030A

サトゥルヌスより前の時代にも、六十歳の男たちがアポロを名目に橋からティベリス川へ投げ落とされていた。またカルタゴ人は同じサトゥルヌスに幼児たちを奉献していただけでなく、シキリア人に敗れたときには、罪の償いをするために貴族の子弟二百人を生贄に捧げた。

4

Nec illa his humaniora sunt, quae fiunt etiam nunc Matri magnae, atque Bellonae, in quibus antistites non alieno sanguine, sed suo litant, cum amputatis genitalibus a viris migrant, nec ad foeminas transeunt, aut sectis humeris detestabiles aras proprio cruore respergunt.

PL 6, 1030A

「大いなる母」やベロナに今なお行われている儀式も、これらに劣らず野蛮である。その祭司たちは、他人の血ではなく自分自身の血で神を宥める。生殖器を切り取って男から離れながら、女にもならず、あるいは肩を切り裂いて、忌まわしい祭壇を自分自身の血で濡らすのである。

5

Sed haec crudelia. Veniamus ad mitia. Isidis sacra nihil aliud ostendunt, nisi quemadmodum filium parvum, qui dicitur Osiris, perdiderit et invenerit.

PL 6, 1030B

しかしこれらは残酷な例である。穏やかな例に移ろう。イシスの祭儀が示しているのは、彼女がオシリスと呼ばれる幼い息子を失い、そして見出したという、ただそれだけのことである。

6

Nam primo sacerdotes ac ministri, derasis omnibus membris, tunsisque pectoribus, plangunt, dolent, quaerunt, affectum matris imitantes; postmodum puer per Cynocephalum invenitur. Sic luctuosa sacra laetitia terminantur.

PL 6, 1030B

まず祭司や奉仕者たちは、身体じゅうの毛を剃り、胸を打ちたたきながら、嘆き、悲しみ、探し求める。母の情愛を真似るのである。やがて、少年は「犬頭のキュノケファルス」によって見つけ出される。こうして、悲嘆に満ちた祭儀は歓喜のうちに終わる。

7

His etiam Cereris simile mysterium est, in quo, facibus accensis, per noctem Proserpina inquiritur, et ea inventa, ritus omnis gratulatione ac taedarum jactatione finitur. Lampsaceni asellum Priapo mactant.

PL 6, 1030B

これに似た秘儀がケレスにもある。それは、松明を灯して夜のあいだプロセルピナを探し求め、彼女が見つかると、祭儀全体が祝いの言葉と松明を振りかざすことで締めくくられるというものである。ランプサクスの人々は、プリアプスに小驢馬を生贄として捧げる。

8

Ea enim visa est aptior victima, quae ipsi, cui mactatur, magnitudine virilis obscoeni posset aequari. Lindos est oppidum Rhodi, ubi Herculis sacra maledictis celebrantur.

PL 6, 1030C

というのも、この犠牲獣が、それを捧げられる神自身に、その男根の卑猥な大きさにおいて匹敵しうるがゆえに、より相応しい生贄と見なされたからである。リンドスはロドス島の町で、そこではヘルクレスの祭儀が悪罵をもって執り行われる。

9

Hercules enim cum boves aratori abstulisset, atque immolasset, ille injuriam suam conviciis ultus est, eoque ipso Sacerdote postmodum constituto, sancitum est, ut iisdem maledictis, et ipse, et alii postea sacerdotes sacra celebrarent.

PL 6, 1030C

というのも、ヘルクレスがある耕作者の牛を奪って生贄に捧げたとき、その男は罵声をもって自分の受けた不正に報いた。そしてその同じ男がのちに祭司に任じられると、彼自身も、また後の祭司たちも、同じ悪罵をもって祭儀を執り行うべきことが定められたからである。

10

Cretici autem Jovis mysterium est quomodo infans aut subtractus sit patri, aut educatus. Capella praesto est, cujus uberibus puerum Amalthea nutrivit. Idem etiam matris deum sacra demonstrant.

PL 6, 1031A

一方、クレタのユピテルの秘儀が示すのは、幼子がいかにして父の手から奪い去られ、あるいは養い育てられたかということである。乳山羊がそこに登場する。アマルテイアはその乳房で幼子を育てたのである。同じことを「神々の母」の祭儀もまた示している。

11

Nam quia tum Corybantes galearum tinnitibus et scutorum pulsibus vagitum pueri texerant, nunc imago rei refertur in sacris: sed pro galeis cymbala, pro scutis tympana feruntur, ne puerum vagientem Saturnus exaudiat.

PL 6, 1031A

というのも、その折コリュバンテスたちが兜の鳴る音と盾を打ち鳴らす音とで幼子の泣き声を覆い隠したので、いまもその出来事の模写が祭儀の中で再現されているからである。ただし兜の代わりにシンバルが、盾の代わりに太鼓が用いられる。サトゥルヌスが泣く幼子の声を聞きつけないようにするためである。

Caput XXIV

第XXIV章PL 6, 1031A
1

(Div. Inst. lib. I, c. 22.) De origine sacrorum et religionem. Haec sunt mysteria deorum. Nunc etiam originem religionum requiramus, ut et a quibus, et per quae tempora institutae fuerint, eruamus.

PL 6, 1031A

(神学提要 第一巻第二十二章)祭儀と宗教の起源について。以上が神々の秘儀である。さて今度は宗教の起源についても探ることにしよう。それが誰によって、いつの時代に定められたのかを明らかにするためである。

2

Didymus in iis libris qui inscribuntur Ἐξηγήσεως Πινδαρικῆς, Melissea fuisse tradit Cretensium regem, cujus filiae fuerint Amalthea et Melissa, quae Jovem nutrierint caprino lacte ac melle.

PL 6, 1031B

ディデュモスは『ピンダロス注解』と題された書物の中で、メリッセウスがクレタ人の王であったこと、そしてその娘がアマルテイアとメリッサであり、この二人がユピテルを山羊の乳と蜜で養ったことを伝えている。

3

Hunc novos ritus ac pompas sacrarum introduxisse, et primum diis sacrificasse, id est Vestae, quae dicitur Tellus. Unde Poeta: primamque deorum Tellurem; et postmodum: deum matri.

PL 6, 1031B

この王が新しい儀式と祭儀の行列を導入し、最初に神々に犠牲を捧げたのは、すなわちテルス(大地)と呼ばれるウェスタに対してであったという。それゆえ、かの詩人はこう歌っている。「神々のうち最初なるテルスに」、そしてその後には「神々の母に」と。

4

Euhemerus autem in sacra historia ipsum Jovem dicit, postquam imperium ceperit, sibi multis in locis fana posuisse. Nam « circuiens orbem, ut quemque in locum venerat, principes populorum amicitia sibi et hospitii jure sociabat.

PL 6, 1031B

一方エウヘメロスは『聖なる歴史』の中で、ユピテル自身が、支配権を手に入れた後、多くの土地に自分のための聖所を築かせたと述べている。すなわち、「世界を巡りながら、赴いた先々の土地で、その地の民の指導者たちを友誼と客人としての権利によって自分と結びつけた。

5

Cujus rei ut posset memoria servari, fanum sibi creari jubebat, atque ab hospitibus suis annua festa celebrari. Sic per omnes terras cultum sui nominis seminavit. » Quando autem isti fuerint, facile colligi potest.

PL 6, 1031C

この出来事の記憶が保たれるように、彼は自分のための聖所を建てさせ、客人となった者たちに年ごとの祭りを催させた。こうして彼は、あらゆる土地に自分の名への崇拝を蒔いていったのである」と。ところで、これらの者たちがいつの時代の人物であったかは、容易に知ることができる。

6

Scribit enim Thallus in historia sua, Belum regem Assyriorum, quem Babylonii colunt, quique Saturni fuerit aequalis et amicus, antiquiorem fuisse Troico bello annis CCCXXII, et sunt ab Ilio capto anni MCCCCLXX.

PL 6, 1031C

というのも、タッルスは自らの『歴史』の中で、バビロニア人が崇拝しているアッシリアの王ベルス――サトゥルヌスと同時代の友人であった――が、トロイア戦争より三百二十二年古い時代の人物であったと書いており、そしてイリオン陥落からはすでに千四百七十年が経っているからである。

7

Unde apparet, non amplius quam MDCCC esse annos, ex quo novis deorum cultibus institutis, humanum genus inciderit in errorem.

PL 6, 1032A

したがって明らかなのは、新たな神々の崇拝が定められて人類が誤りに陥ってから、まだ千八百年を越えていないということである。

Caput XXV

第XXV章PL 6, 1032A
1

(Div. Inst. lib. I, c. 22 et 23.) De aureo saeculo; de simulacris ac Prometheo, qui primus hominem effigiavit. Merito igitur poetae commutatum esse aureum seculum memorant, quod fuerit regnante Saturno.

PL 6, 1032A

(神学提要 第一巻第二十二章および第二十三章)黄金の時代について。また、像について、そして人間の姿を初めて象ったプロメテウスについて。それゆえ詩人たちが、サトゥルヌスの治世であった黄金の時代が移り変わったと伝えているのは、もっともなことである。

2

Nulli enim tunc dii colebantur: sed unum et solum Deum noverant. Postquam se terrenis ac fragilibus subjugaverunt, colentes ligna, et aera, et lapides, commutatio saeculi facta est usque ad ferrum.

PL 6, 1032A

というのも、そのころはいかなる神々も崇拝されておらず、ただ唯一の神のみを知っていたからである。人々が地上のもの、脆いものに身を屈し、木や青銅や石を崇拝するようになって以後、時代は鉄の時代にまで移り変わったのである。

3

Amissa enim Dei notitia, et uno illo vinculo humanae societatis abrupto, vastare se invicem, praedari ac debellare coeperunt.

PL 6, 1032A

なぜなら、神についての知識が失われ、人間社会を結んでいたあの唯一の絆が断ち切られると、人々は互いに荒らし合い、略奪し、征服し合い始めたからである。

4

Quod si rursum oculos suos tollerent, ac Deum intuerentur, qui eos ad aspectum coeli suique excitavit, nunquam se curvos et humiles facerent terrena venerando, quorum stultitiam Lucretius graviter incusat, dicens: Et faciunt animos humiles formidine divum Depressosque premunt ad terram, qua reddunt.

PL 6, 1032B

しかし、もし彼らが再び目を上げて、天と御自身とを仰ぎ見るようにと彼らを立ち上がらせた神を見つめるならば、地上のものを崇めて身を屈め、卑しくすることは決してなかったであろう。ルクレティウスはこうした者たちの愚かさを厳しく咎めて、こう言っている。「そして彼らは、神々への恐れによって心を卑しくし、地に押し伏せて低くするのだ〔底本は続けて qua reddunt とあるが、本文が崩れていて意味が取れないので訳さなかった〕。」

5

Nec intelligunt quam vanum sit ea timere quae feceris, aut ab his aliquod sperare praesidium, quae muta et insensibilia, nec vident, nec audiunt supplicantem.

PL 6, 1032B

彼らは、自分が作ったものを恐れることがどれほど空しいことか、あるいは、物言わず感覚も持たず、嘆願する者を見ることも聞くこともできないものから、何らかの助けを期待することがどれほど空しいことかを、理解していない。

6

Quid ergo majestatis aut numinis habere possunt, quae et fuerunt in hominis potestate ne fierent, aut ut aliud fierent, et sunt etiamnunc. Nam et violari et furto sublati possunt, nisi illa et lex saepiat et humana custodia.

PL 6, 1032B

したがって、それらがどうして威厳や神威を持ちうるだろうか。それらは、作られないことも、あるいは別の形に作られることも人間の意のままであり、いまなおそうなのである。そのうえ、法と人間の見張りとがそれらを守っていなければ、汚され、盗み去られることもありうるのだ。

7

Num igitur mentis suae compos videri potest, qui talibus optimas victimas caedit, dona consecrat, pretiosas vestes offert, quasi uti possunt, qui motu carent?

PL 6, 1032C

それゆえ、このようなものに最上の犠牲獣を屠り、供物を捧げ、高価な衣を献じる者が、正気であると見なされうるだろうか。動くこともできないものが、それらを用いることができるかのように。

8

Merito ergo Dionysius Siciliae tyrannus deos Graeciae, cum eam victor occupasset, spoliavit atque derisit, et post sacrilegia quae admiserat, ad Siciliam prospera navigatione remeavit, regnumque tenuit usque ad senectutem. Nec eum dii violati punire potuerunt.

PL 6, 1032C

それゆえ、シキリアの僭主ディオニュシオスが、勝者としてギリシアを占領した際に、その神々を略奪し嘲笑ったのももっともなことである。彼はそれほどの冒瀆を犯しながらも、順調な航海でシキリアへ帰り着き、老齢に至るまで王位を保った。侵された神々も彼を罰することができなかったのである。

9

Quanto satius est, spretis inanibus, ad Deum se convertere, tueri statum quem a Deo acceperis, tueri nomen. Idcirco enim ἄνθρωπος, quia sursum spectat, nominatur.

PL 6, 1032C

空しいものを退けて神へと立ち返り、神から受け取った境遇を守り、その名を守るほうが、はるかに勝っている。それゆえ人間は、上を見上げるがゆえに「アントローポス」と呼ばれるのである。

10

Sursum autem spectat, qui Deum verum et vivum, qui est in coelo, suspicit, qui artificem, qui parentem animae suae non modo sensu ac mente, verum etiam vultu et oculis sublimibus quaerit.

PL 6, 1033A

上を見上げる者とは、天にいます真の生ける神を仰ぎ、自分の魂の造り手であり親である方を、感覚と思考によってのみならず、顔つきと高く上げた目によっても求める者である。

11

Qui autem se terrenis humilibusque substernit, utique illud quod est inferius sibi praefert. Nam, cum ipse opus Dei sit, simulacrum autem opus hominis, non potest humanum opus divino anteponi; et sicut Deus hominis parens est, ita simulacri homo.

PL 6, 1033A

これに対して、地上の卑しいものに自らを投げ出す者は、自分より劣ったものを自分より上に置いているのである。なぜなら、人間自身は神の作品であり、像は人間の作品であるから、人間の作品を神の作品の上に置くことはできないからである。そして、神が人間の親であるように、人間は像の親なのである。

12

Stultus igitur et amens qui adorat quod ipse fabricavit. Cujus artificii detestabilis et inepti auctor fuit Prometheus, patruo Jovis Japeto natus.

PL 6, 1033A

したがって、自分自身が作ったものを拝む者は、愚かで正気を失った者である。この忌まわしく愚劣な技巧の創始者は、プロメテウスであった。彼はユピテルの伯父イアペトゥスから生まれた。

13

Nam cum primum Jupiter, summo potitus imperio, tamquam Deum se constituere vellet, ac templa condere, et quaereret aliquem, qui humanam figuram posset exprimere, tunc Prometheus extitit, qui hominis effigiem de pingui luto figuraret, ita verisimiliter, ut novitas ac subtilitas artis miraculo esset.

PL 6, 1033A

というのも、ユピテルが最高の支配権を手に入れて、自らを神として立てようとし、神殿を築こうとして、人間の姿を表現できる者を探し求めたとき、プロメテウスが現れて、粘り気のある土から人間の姿を象ったからである。それはあまりに真に迫っていたので、その技法の斬新さと精巧さは驚異とされたほどであった。

14

Denique illum et sui temporis homines, et postea poetae, tamquam fictorem veri ac vivi hominis prodiderunt, et nos, quoties fabrefacta signa laudamus, vivere illa et spirare dicimus. Et hic quidem auctor fuit fictilium simulacrorum.

PL 6, 1033B

実に、彼と同時代の人々も、また後の詩人たちも、彼をまことの生きた人間の造り手として語り伝えた。そして我々もまた、精巧に作られた像を讃えるたびに、それが生きている、息をしていると言うのである。そしてこの人物こそ、土で作られた像の創始者であった。

15

Sequentes autem posteri et de marmore sculpserunt, et ex aere fuderunt: deinde processu temporum ex auro et ebore accessit ornatus, ut non modo similitudines oculos hominum, verum etiam fulgor ipse praestringeret.

PL 6, 1033B

その後の子孫たちは、大理石を彫り、青銅を鋳造するようになった。さらに時を経て、金や象牙による装飾が加わり、その似姿だけでなく、その輝き自体が人の目をくらませるまでになった。

16

Sic illecti pulchritudine, ac verae majestatis obliti, insensibilia sentientes, irrationabilia rationabiles, exanima viventes colenda sibi ac veneranda duxerunt.

PL 6, 1033B

このようにして人々は美しさに惑わされ、真の威厳を忘れ、感覚を備えた者でありながら感覚なきものを、理性ある者でありながら理性なきものを、生ける者でありながら命なきものを、自分たちが崇拝し敬うべきものと見なすに至ったのである。

Caput XXVI

第XXVI章PL 6, 1033B
1

(Div. Inst. lib. II, c. 5.) De elementorum et astrorum cultu. Nunc refellamus eos etiam, qui elementa mundi tamquam deos habent, id est coelum, solem atque lunam, quorum artificem non cognoscentes, ipsa opera mirantur et adorant.

PL 6, 1033B

(神学提要 第二巻第五章)元素と星辰の崇拝について。今度は、世界の諸元素、すなわち天と太陽と月を神々として扱う者たちをも論駁しよう。彼らはその作り手を知らないままに、その作品そのものを賛美し崇拝しているのである。

2

Qui error non imperitorum modo, verum etiam philosophorum est; siquidem Stoici universa coelestia in deorum numero habenda censent, qua certos et rationabiles motus habent, quibus succedentium sibi temporum vicissitudines constantissime servant.

PL 6, 1033B

この誤りは無学な者たちだけのものではなく、哲学者たちのものでもある。実際ストア派は、天上のあらゆるものを神々の数に入れるべきだと考えている。それらが確かで理性にかなった運動を持ち、それによって次々に移り変わる時のめぐりを、寸分たがわず保っているからだという。

3

Non est igitur in his voluntarius motus, quia praestitutis legibus serviunt, non proprio utique sensu, sed opificio summi conditoris, qui illa sic ordinavit, ut inenarrabiles cursus et certa spatia conficerent, quibus dierum ac noctium, aestatis et hyemis alterna variarent.

PL 6, 1033B

したがって、それらのうちには意志による運動は存在しない。なぜなら、それらは定められた法則に従っているのであり、それは自分自身の感覚によるものではなく、至高の創造者の御業によるものだからである。この創造者が、それらが語り尽くせぬ軌道と定まった距離を進み、それによって昼と夜、夏と冬とを交互に変化させるように、そう秩序づけたのである。

4

Quod si effectus eorum, si meatus, si claritatem, si constantiam, si pulchritudinem admirantur, intelligere debuerunt, quanto his pulchrior, et praeclarior, et potentior sit ipse conditor, atque artifex eorum Deus.

PL 6, 1033D

もし彼らが、それらの働きや、運行や、輝きや、恒常性や、美しさに驚嘆するのであれば、それらを造り、作り出した神が、それらよりもどれほど美しく、輝かしく、力強いかを理解すべきであった。

5

Sed illi divinitatem humanis visibus aestimaverunt, ignorantes nec aeternum esse posse, quod veniat sub aspectum, nec quod sit aeternum posse oculis mortalibus comprehendi.

PL 6, 1034A

しかし彼らは、神性を人間の視覚によって推し量ってしまった。目に見えるものが永遠でありうるはずはなく、また永遠であるものが死すべき者の目に捉えられうるはずもないことを知らなかったのである。

Caput XXVII

第XXVII章PL 6, 1034A
1

(Div. Inst. lib. II, c. 13.) De hominis creatione, peccato et poena; ac de angelis, tum bonis, tum malis.

PL 6, 1034A

(神学提要 第二巻第十三章)人間の創造、罪、そして罰について。また、善き天使たちと悪しき天使たちについて。

2

Unum et ultimum restat, ut, quoniam plerumque accidit, sicut in historiis legimus, ut majestatem suam dii ostendisse videantur per auguria, per somnia, per oracula, tum etiam poenis eorum, qui sacrilegia commiserant, doceam quae ratio id effecerit, ne quis etiamnunc in eosdem laqueos incidat, in quos illi veteres inciderunt.

PL 6, 1034A

残るはただ一つ、最後の事柄である。すなわち、歴史書に読むとおり、神々が鳥占いや夢や神託を通じて、また冒瀆を犯した者たちへの罰を通じて、自らの威厳を示したと見えることがしばしば起こるので、いかなる理由がそれをもたらしたのかを、私は教えねばならない。今なお誰かが、かつての人々が陥ったのと同じ罠に陥ることのないようにするためである。

3

Cum Deus pro virtute majestatis suae mundum de nihilo condidisset, coelumque luminibus adornasset, terram vero et mare complesset animalibus, tum hominem de limo ad imaginem similitudinis suae figuratum inspiravit ad vitam, posuitque eum in paradiso, quem conseverat omni genere fructiferi ligni, et praecepit ei, ne una ex arbore, in qua posuerat ei scientiam boni malique, gustaret, fore interminatus, ut vitam perderet, si fecisset; si vero mandatum servaret, immortalis permaneret.

PL 6, 1034B

神は、その威厳の力にふさわしく、世界を無から創造し、天を光で飾り、地と海とを生き物で満たされたのち、泥から、自らの姿と似姿とに象って形づくられた人間に息を吹き込んで命を与え、彼をあらゆる種類の実り豊かな木を植えた楽園に置いた。そして、ある一本の木――神はその木に、人のために善悪の知識を置いておられた――からは食べないようにと命じ、もしそれを行うなら命を失うであろうと厳しく告げた。しかしもし戒めを守るならば、不死のままであり続けるであろうと。

4

Tum serpens, qui erat unus ex Dei ministris, invidens homini quod esset immortalis effectus, illexit eum dolo, ut mandatum Dei legemque transcenderet. Et hoc modo scientiam quidem boni ac mali accepit; sed vitam, quam perpetuam Deus tribuerat, amisit.

PL 6, 1034B

そのとき、神に仕える者たちの一人であった蛇が、人間が不死なる者とされたことを妬み、彼をだまして誘い込み、神の戒めと律法とを踏み越えさせた。こうして人間は善悪の知識を得たものの、神が与えていた永遠の命を失ったのである。

5

Ejecit ergo peccatorem de sancto loco, et in hunc orbem relegavit, ut victum quaereret per laborem, ut difficultates et aerumnas pro merito sustineret; ipsumque paradisum vallo igneo circumfudit, ne quis hominum ad diem usque judicii ad locum illum perpetuae beatitudinis conaretur irrepere.

PL 6, 1034C

そこで神は、罪を犯した者を聖なる場所から追い出し、この世に追放した。労苦によって糧を求めさせ、その報いにふさわしく困難と辛苦とを耐えさせるためである。そして楽園そのものを火の垣で取り囲み、審判の日に至るまで、いかなる人間もあの永遠の至福の場所へ忍び込もうと試みることのないようにした。

6

Tum secuta est hominem mors ex Dei sententia; et tamen vita ejus, licet temporalis esse coepisset, in mille annis terminum sumpsit, et id fuit humanae vitae spatium usque ad cataclysmi tempus.

PL 6, 1034C

こうして、神の宣告により、死が人間につきまとうようになった。とはいえ、人間の命は、有限のものとなり始めたとはいえ、千年でその終わりを迎えることとされ、それが大洪水の時代までの人間の寿命の長さであった。

7

Nam post diluvium paulatim vita hominum breviata, et ad annos centum viginti redacta est. Serpens vero ille, qui de factis diabolus, id est, criminator sive delator nomen accepit, non destitit semen hominis, quem a principio deceperat, persequi.

PL 6, 1034C

というのも、洪水の後、人間の寿命は次第に短くなり、百二十年にまで縮められたからである。一方、その行いによって「ディアボルス」すなわち「告発者」あるいは「密告者」という名を得たあの蛇は、初めに欺いた人間の子孫を追い立てることをやめなかった。

8

Denique eum, qui primus in hoc orbe generatus est, inspirato livore, in caedem fratris armavit, ut de duobus primogenitis hominibus alterum extingueret, alterum faceret parricidam.

PL 6, 1034D

そしてついに、この世に最初に生まれた者に妬みを吹き込み、兄弟殺しへと武装させ、最初に生まれた二人の人間のうち、一方を滅ぼし、他方を近親殺しの者としたのである。

9

Nec quievit deinceps, quominus per singulas generationes pectoribus hominum malitiae virus infunderet, eos corrumperet, depravaret, tantis denique sceleribus obrueret, ut justitiae jam rarum esset exemplum, et viverent homines ritu belluarum.

PL 6, 1034D

その後も彼は、代々の人々の胸に悪意という毒を注ぎ込み、彼らを堕落させ、腐敗させ、ついにはこれほど多くの罪によって人々を押し潰し、正義の実例はすでにまれとなり、人間は獣のような有様で生きるようになるまでに至らせることをやめなかった。

10

Quod Deus cum videret, angelos suos misit, ut vitam hominum excolerent, eosque ab omni malo tuerentur. His mandatum dedit, ut se terrenis abstinerent, ne qua labe maculati, honore angelico mulctarentur.

PL 6, 1035A

神はこれをご覧になると、天使たちを遣わし、人間の生活を陶冶し、あらゆる悪から人間を守らせようとした。神は天使たちに、地上のものを慎むようにと命じた。そのようなことで汚され、天使としての栄誉を失うことのないようにするためである。

11

Sed eos quoque idem ille subdolus criminator, dum inter homines commorantur, illexit ad voluptates ut se cum mulieribus inquinarent. Tum damnati sententia Dei, et ob peccata projecti, et nomen angelorum, et substantiam perdiderunt.

PL 6, 1035A

しかし、あの狡猾な告発者は、彼らが人間の間に留まっているあいだに、彼らをも快楽へと誘い込み、女たちとともに身を汚させた。そこで彼らは神の宣告によって断罪され、その罪ゆえに追放されて、天使という名も、その実体も失ってしまった。

12

Ita diaboli satellites facti, ut haberent solatium perditionis suae, ad perdendos homines se converterunt, quos ut tuerentur advenerant.

PL 6, 1035A

こうして彼らは悪魔の手下となり、自らの破滅の慰めを得ようとして、かつて守るために来たはずの人間を滅ぼすことへと転じたのである。

Caput XXVIII

第XXVIII章PL 6, 1035B
1

De daemonibus, ac eorum operationibus malis. Hi sunt daemones, de quibus poetae saepe in carminibus suis loquuntur, quos custodes hominum appellat Hesiodus. Ita enim persuaserunt hominibus illecebris atque fallaciis suis, ut eosdem deos esse crederent.

PL 6, 1035B

悪霊とその悪しき働きについて。これらは、詩人たちがその詩の中でしばしば語る悪霊であり、ヘシオドスは人間の守護者と呼んでいる。彼らはその誘惑と欺瞞によって、人間たちに、自分たちこそ神々であると信じ込ませたのである。

2

Denique Socrates habere se a prima pueritia custodem rectoremque vitae suae daemonem praedicabat, sine cujus notu et imperio nihil agere posset. Adhaerent ergo singulis, et sub nomine Geniorum aut Penatium domos occupant.

PL 6, 1035B

実にソクラテスは、幼少の頃から自分には生涯の守護者・導き手となる悪霊がいて、その承認と命令なしには何一つ行うことができない、と公言していた。こうして悪霊は一人一人に付きまとい、守護霊(ゲニウス)や家の神々(ペナテス)という名のもとに家々を占拠するのである。

3

His sacraria constituuntur, his quotidie libatur ut Laribus, his honos datur tamquam malorum depulsoribus.

PL 6, 1035B

彼らのために聖所が建てられ、彼らには家神(ラレス)にするように毎日献酒がなされ、彼らには災いを払う者であるかのように敬意が捧げられる。

4

Hi a principio, ut averterent homines a Dei veri agnitione, novas religiones et cultus deorum introduxerunt: hi memorias regum mortuorum consecrari, templa constitui, simulacra fieri docuerunt, non ut honorem Dei minuerint; aut suum augerent, quem peccando amiserunt: sed ut vitam hominibus eriperent, spem verae lucis auferrent, ne homines, unde illi exciderunt, ad immortalitatis coeleste praemium pervenirent.

PL 6, 1035B

彼らは初めから、人間を真の神の認識から遠ざけるために、新しい宗教と神々の崇拝を持ち込んだ。彼らは、死せる王たちの記憶を神格化し、神殿を建て、神像を作ることを教えたのであるが、それは神の栄誉を減じ、あるいは自分たちが罪によって失った自分たちの栄誉を増そうとしてのことではなく、人間から命を奪い、真の光への希望を取り去り、彼ら自身がそこから転落したかの不死という天上の報いに、人間が到達することのないようにするためであった。

5

Iidem astrologiam prodiderunt, et auguratum, et aruspicium; quae cum per se falsa sint, tamen ipsi, auctores malorum, sic ea gubernant, sic temperant, ut vera credantur. Ipsi etiam magicae artis praestigias ad circumscribendos oculos repererunt.

PL 6, 1036A

同じ彼らが占星術と占鳥術と腸卜を人間に伝えた。これらはそれ自体としては偽りであるが、悪しき事どもの創始者である彼ら自身がこれを操り調整して、真であると信じられるようにするのである。彼らはまた、人の目を欺くための魔術の幻惑をも編み出した。

6

Illorum adspiratione fit, ut quod sit, non esse, et quod non sit, esse videatur. Ipsi necromantias, ipsi sortes et oracula invenerunt, ut mentes hominum per ambiguos exitus mentita divinatione deludant.

PL 6, 1036A

彼らの息吹によって、あるものはないもののように、ないものはあるもののように見えるようになる。彼ら自身が死者の霊による占い、籤占い、神託を発明し、あいまいな結末をもって偽りの占いで人間の心を欺くのである。

7

In templis vero et sacrificiis omnibus praesentes adsunt, et prodigiis quibusdam fallacibus editis ad miraculum praesentium, sic homines circumveniunt, ut inesse numen simulacris et imaginibus credant.

PL 6, 1036A

彼らはあらゆる神殿と一切の生贄の祭儀に臨在し、そこに居合わせた者たちを驚かせるためにいくつかの偽りの前兆を示すことで、人間たちを欺き、神像や像のうちに神威が宿っていると信じ込ませる。

8

Irrepunt etiam corporibus, ut spiritus tenues, vitiatisque membris, morbos conciunt, quos sacrificiis votisque placati postmodum relaxent: somnia immittunt, aut plane terrores, ut ipsi rogentur, aut quorum exitus respondeant veritati, ut venerationem sui augeant.

PL 6, 1036A

彼らはまた、希薄な霊として人の体にひそかに入り込み、五体を傷つけて病を引き起こし、後に生贄と誓願によってなだめられればそれを緩めてやる。また夢を送り込み、あるいはあからさまな恐怖を与えて自分たちに祈願させ、あるいはその結末が事実と一致するようにして自分たちへの崇敬を高めるのである。

9

Nonnunquam etiam in sacrilegos edunt aliquid ultionis, ut quisquis viderit timidior ac religiosior fiat. Sic fraudibus suis obduxerunt humano generi tenebras, ut, oppressa veritate, summi ac singularis Dei nomen in oblivionem veniret.

PL 6, 1036B

時には冒瀆者たちに対して何らかの報復を下し、それを見た者が誰であれ、いっそう臆病に、いっそう信心深くなるようにする。このようにして彼らはその欺瞞によって人類の上に闇を覆いかぶせ、真理が押し潰されて、至高にして唯一なる神の名が忘却へと沈むようにしたのである。

Caput XXIX

第XXIX章PL 6, 1036B
1

(Div. Inst. lib. II, c. 9 et 18.) De Dei patientia atque providentia. Sed dicit quispiam: « Cur ergo verus ille Deus patitur haec fieri? An potius malos vel summovet, vel extinguit?

PL 6, 1036B

(神学提要 第二巻第九章および第十八章)神の忍耐と摂理について。しかし、ある者はこう言う。「それならば、かの真の神はどうしてこのようなことが起こるのを許すのか。それとも、むしろ悪しき者どもを取り除くなり滅ぼすなりするのであろうか。

2

Cur vero ipsi daemoni ἀρχὴν a principio fecit, ut esset, qui cuncta corrumperet, cuncta disperderet? Dicam breviter, cur hunc talem esse voluerit. Quaero utrumne virtus bonum sit, an malum? Negari non potest, quin bonum.

PL 6, 1036C

そもそも神はなぜ、万物を腐敗させ、万物を滅ぼす者となるように、悪霊自身に初めから存在の端緒(アルケー)を与えたのか。神がなぜこの者をこのようなものにしようとしたのか、手短に述べよう。徳は善であるか、それとも悪であるかを問おう。善であることは否定できない。

3

Si bonum est virtus, malum est igitur e contrario vitium. Si vitium ex eo malum est, quia virtutem impugnat, et virtus ex eo bonum est, quia vitium affligit, ergo non potest virtus sine vitio consistere, et si vitium sustuleris, virtutis merita tollentur.

PL 6, 1036C

徳が善であるならば、逆に悪徳は悪である。悪徳が悪であるのは徳に敵対するからであり、徳が善であるのは悪徳を打ち砕くからである。ならば徳は悪徳なしには成り立たず、悪徳を取り除けば徳の功績も失われる。

4

Nec enim potest ulla fieri sine hoste victoria. Ita fit, ut bonum sine malo esse non possit. » Vidit hoc Chrysippus, vir acris ingenii, de providentia disserens, eosque stultitiae redarguit, qui bonum quidem a Deo factum putant, malum autem negant.

PL 6, 1037A

敵なくして勝利が生まれることはないからである。こうして、善は悪なしにはあり得ないということになる。」クリュシッポスは鋭い才知の人で、摂理について論じつつこのことを見抜き、善は神によって作られたと考えながら悪はそう考えない者たちを愚かと非難した。

5

Hujus sententiam interpretatus est A. Gellius in libris Noctium Atticarum, sic dicens: « Quibus non videtur mundus Dei et hominum causa institutus, neque res humanae providentia gubernari, gravi se argumento uti putant, cum ita dicunt: Si esset Providentia, nulla essent mala.

PL 6, 1037A

彼の学説を解説したのが、アウルス・ゲッリウスの『アッティカの夜』であり、そこにはこうある。「世界が神と人間のために設けられたのではなく、人間の事柄が摂理によって治められているのではないと考える者たちは、こう言うとき、自分たちが重大な論拠を用いていると思い込んでいる。すなわち、もし摂理があるならば、悪は一切存在しないはずだ、と。

6

Nihil enim minus aiunt providentiae congruere, quam in eo mundo, propter quem homines fecisse dicatur Deus, tantam vim esse aerumnarum et malorum.

PL 6, 1037C

というのも、神が人間のために造ったとされるこの世界に、これほど多くの苦難と悪が存在することほど、摂理にふさわしくないものはない、と彼らは言うからである。

7

Ad ea Chrysippus, cum in libro περὶ Προνοίας quarto dissereret: Nihil prorsus, inquit, istis insulsius, qui opinantur bona esse potuisse, si non essent ibidem mala.

PL 6, 1037C

これに対してクリュシッポスは、『摂理について』第四巻で論じつつ、こう言っている。「悪も同時に存在しなければ善もありえたはずだと考える者たちほど、愚かしい者はいない。

8

Nam cum bona malis contraria sint, utraque necesse est opposita esse inter se, et quasi mutuo adversoque fulta nisu consistere. Nullum adeo contrarium est sine contrario altero.

PL 6, 1037C

善と悪とは互いに反対のものであるゆえ、両者は必然的に互いに対立し合い、いわば互いに逆向きの力で支え合うようにして成り立っているのである。それゆえ、いかなる反対のものも、もう一方の反対のものなしには存在しない。

9

Quo enim pacto justitiae sensus esse posset, nisi essent injuriae? aut quid aliud justitia est, quam injustitiae privatio? Quid item fortitudo sit, non intelligi potest, nisi ex ignaviae appositione? quid continentia, nisi ex intemperantia.

PL 6, 1037C

不正がなければ、どうして正義の観念がありえようか。正義とは不正の欠如以外の何であろうか。同様に、勇気とは何であるかも、臆病さと並べて見なければ理解できない。節制もまた、放縦と並べて見なければ理解できない。

10

Quo item modo prudentia esset, nisi foret contraria imprudentia? Proinde, inquit, homines stulti cur non hoc etiam desiderant, ut veritas sit, et non sit mendacium. Namque itidem sunt bona et mala, felicitas et infortunitas, voluptas et dolor.

PL 6, 1037C

同様に、それと反対の無分別がなければ、思慮とはどのようなものでありえようか。したがって、と彼は言う、愚かな人々は、真理があって偽りがないようにと、なぜ望まないのか。なぜなら、善と悪、幸福と不幸、快楽と苦痛もまた、同じ関係にあるからである。

11

Alterum enim ex altero, sicut Plato ait, verticibus inter se contrariis deligatum, si tuleris unum, abstuleris utrumque. » Vides ergo id, quod saepe dixi, bonum et malum ita sibi esse connexa, ut alterum sine altero constare non possit.

PL 6, 1037C

一方は他方から、プラトンが言うように、互いに反対の両端で結び合わされているのであって、一方を取り去れば、両方を取り去ることになる。」このように、私がしばしば言ってきたとおり、善と悪とは互いに結びついていて、一方は他方なしには成り立ちえないことが分かるであろう。

12

Summa igitur prudentia Deus materiam virtutis in malis posuit; quae idcirco fecit, ut nobis constitueret agonem, in quo victores immortalitatis praemio coronaret.

PL 6, 1037C

それゆえ神は、この上ない思慮深さをもって、徳の材料を悪の中に置いたのであり、そうしたのは、我々のために一つの闘技を定め、その勝利者に不死の褒賞をもって冠を与えるためであった。

Caput XXX

第XXX章PL 6, 1038A
1

(Div. Inst. lib. I, c. 18; III, c. 2 et 3.) De falsa sapientia. Docui, ut opinor, cultus deorum non modo impios, sed etiam vanos esse; vel quod homines fuerint, quorum memoria post obitum consecrata sit; vel quod simulacra ipsa insensibilia et surda sint, quia sunt ficta de terra, nec oportere hominem qui debeat spectare coelestia, terrenis se subjugare; vel quod spiritus, qui eas religiones sibi vindicant, incesti et impuri sint, et ideo Dei sententia condemnati ceciderint in terram, nec fas esse in eorum ditionem venire, quibus potior sis, si Deum verum sequi velis.

PL 6, 1038A

(神学提要 第一巻第十八章、第三巻第二章および第三章)偽りの知恵について。私は、思うに、神々の崇拝が不敬虔であるばかりか、空しいものでもあることを示した。すなわち、それらは死後にその記憶が神格化された人間であったからであり、あるいは像そのものが感覚も聴覚も持たぬものであるからである。それは土から造り出されたものであり、天上のものを見つめるべき人間が、地上のものに屈服してはならないからである。あるいはまた、これらの祭儀を自らのものと主張する霊どもが不浄で汚れたものであり、それゆえ神の判決によって断罪されて地に落ちた者たちであるからであり、真の神に従おうとするならばお前の方が勝っているはずのその者たちの、支配下に入ることは許されないからである。

2

Superest ut, quoniam de falsa religione diximus, etiam de falsa sapientia disseramus; quam philosophi profitentur, homines summa quidem doctrina et eloquentia praediti, sed longe a veritate summoti, quia nec Deum, nec sapientiam Dei cognoverunt.

PL 6, 1038B

偽りの宗教について語ったからには、次は偽りの知恵について論じる番である。それは哲学者たちが唱えるものであり、彼らは最高の学識と雄弁とを備えた人々ではあるが、神をも神の知恵をも知らなかったがゆえに、真理から遠く隔たっている。

3

Qui licet sint arguti ac diserti, tamen quia humana est eorum sapientia, etiam cum his congredi non verebor, ut appareat a veritate mendacium, a coelestibus terrena facile posse superari.

PL 6, 1038B

彼らは鋭敏で雄弁ではあるが、その知恵は人間的なものにすぎないので、私は彼らと対決することを恐れない。それによって、偽りが真理に、地上のものが天上のものに、容易に打ち負かされることが明らかになるであろう。

4

Quid sit Philosophia hoc modo definiunt: Philosophia est amor vel studium sapientiae. Non est ergo ipsa sapientia; quia necesse est aliud esse, quod amat, aliud, quod amatur. Si studium est sapientiae, ne sic quidem philosophia sapientia est.

PL 6, 1038B

哲学とは何かを、彼らはこう定義する。哲学とは知恵への愛、あるいは知恵の探求である、と。したがって哲学は知恵そのものではない。愛する者と愛される者とは別のものでなければならないからである。もしそれが知恵の探求であるとしても、それでもなお哲学は知恵ではない。

5

Sapientia enim res est ipsa, quae quaeritur; studium vero, quod quaerit. Ipsa igitur definitio, vel nominis significatio, declarat philosophiam non esse ipsam sapientiam; dicam ne studium quidem esse sapientiae, quo sapientia non comprehenditur.

PL 6, 1038B

というのも、知恵とは求められる当のものであり、探求とは求める働きだからである。したがってこの定義そのもの、あるいはこの名の意味そのものが、哲学が知恵そのものではないことを示している。さらに言えば、知恵を捉えることのないその探求は、知恵の探求ですらないのである。

6

Quis enim studere dicatur ei rei, quam nullo modo possit attingere? Qui medicinae, aut grammaticae, aut oratoriae studet, studiosus ejus artis, quam discit, dici potest: ubi didicit, jam Medicus, jam Grammaticus, jam Orator dicitur.

PL 6, 1038C

およそいかなる仕方でも到達しえないものを、誰が探求していると言えるだろうか。医術、文法学、弁論術を学ぶ者は、その学んでいる技術の探求者と呼ぶことができるが、それを学び終えれば、もはや医師、文法家、弁論家と呼ばれる。

7

Sic oportuit et studiosos sapientiae, postquam didicissent, sapientes nominari. Cum autem studiosi sapientiae, quamdiu vivant, vocentur, apparet illud studium non esse, quod ad ipsam rem, quae studio petitur, non potest perveniri; nisi forte qui ad finem usque vitae, ut sapiant, student, apud inferos sapientes erunt. Omni autem studio subjacet finis. Non est igitur id studium rectum, quod non habet finem.

PL 6, 1039A

同様に、知恵の探求者たちも、学び終えたならば賢者と呼ばれてしかるべきである。ところが彼らは生きている限り知恵の探求者と呼ばれ続けるのであって、そこから、探求によって求められる当のものに到達しえないものは、探求とは呼べないことが明らかになる。もしそうでないなら、生涯の終わりに至るまで賢者になろうと探求し続ける者たちは、冥界においてようやく賢者となるということになろう。しかし、あらゆる探求には目的がある。したがって、目的を持たない探求は正しい探求ではない。

Caput XXXI

第XXXI章PL 6, 1039A
1

(Div. Inst. lib. III, c. 3 et 4.) De scientia et opinatione. Praeterea duo sunt, quae cadere in philosophiam videntur, scientia et opinatio; quae si auferantur, tota philosophia corruit. Atqui utrumque philosophiae ipsi philosophorum principes ademerunt.

PL 6, 1039A

(神学提要 第三巻第三章および第四章)知識と臆見について。さらに、哲学に属すると見なされるものが二つある。知識と臆見である。これらが取り除かれれば、哲学全体が崩れ去る。ところが、この両者を、ほかならぬ哲学者たちの第一人者たち自身が哲学から奪い去ってしまった。

2

Scientiam Socrates, opinationem sustulit Zeno. Videamus an recte sapientia est, ut Cicero definivit, divinarum et humanarum rerum scientia. Quae definitio si vera est, non cadit in hominem sapientia.

PL 6, 1039B

知識を取り去ったのはソクラテスであり、臆見を取り去ったのはゼノンである。では、キケロが定義したように、知恵とは神的事物と人間的事物についての知識であるというのが正しいかどうかを見てみよう。もしこの定義が真であるならば、知恵は人間には当てはまらないことになる。

3

Quis enim mortalium hoc sibi possit assumere, ut divina et humana scire se profiteatur? Humana omitto; quae quamquam cum divinis connexa sunt, tamen quia sunt hominis, concedamus ut homo illa scire possit.

PL 6, 1039B

というのも、いかなる人間が、神的なことと人間的なこととを知っていると公言することを、自分に許しうるだろうか。人間的なことについては措こう。それらは神的なことと結びついてはいるが、人間に属することであるから、人間がそれらを知りうると認めておこう。

4

Divina certe per se scire non potest, quia homo est: qui autem scit illa, divinus sit necesse est, ac propterea Deus. Homo autem nec divinus, nec Deus est. Non potest igitur perscire homo divina. Nemo ergo sapiens, nisi Deus, aut certe is homo, quem Deus docuit.

PL 6, 1039B

しかし神的なことは、人間であるかぎり、それ自体として知ることはできない。神的なことを知る者は、必然的に神的な者、それゆえ神でなければならないからである。しかるに人間は神的な者でも神でもない。したがって人間が神的なことを知り尽くすことはできない。ゆえに、神を別にすれば、賢者は誰一人としていない。あるいは、神に教えられたその人間だけが賢者でありうる。

5

Illi autem, quia nec dii sunt, nec a Deo docti, sapientes ergo, id est, divinarum et humanarum rerum scientes esse non possunt. Recte igitur a Socrate atque Academicis scientia sublata est. Opinatio quoque non congruit sapienti.

PL 6, 1039C

しかし彼ら〔哲学者たち〕は、神でもなければ、神に教えられた者でもないのだから、賢者、すなわち神的事物と人間的事物についての知識を有する者ではありえない。したがって、ソクラテスとアカデメイア派によって知識が取り去られたのは正しいことであった。臆見もまた、賢者にはふさわしくない。

6

Id enim quisque opinatur, quod ignorat. Opinari autem scire te, quod ignores, temeritas ac stultitia est. Recte igitur opinatio a Zenone sublata est. Si ergo scientia in homine nulla est, et opinatio esse non debet, philosophia radicitus amputatur.

PL 6, 1039C

というのも、人が臆見を抱くのは、それを知らないからにほかならない。しかし、知らないことを知っていると思い込むのは、軽率さと愚かさである。したがって、ゼノンによって臆見が取り去られたのも正しいことであった。ゆえに、人間には知識が全く存在せず、臆見もあってはならないものであるならば、哲学はその根底から断ち切られてしまうのである。

Caput XXXII

第XXXII章PL 6, 1039C
1

(Div. Inst. lib. III, c. 4 et 7.) De philosophorum sectis, ac dissentione. Huc accedit, quod non est uniformis: sed divisa in sectas, et in multas discrepantesque sententias dissipata, statum non habet.

PL 6, 1039C

(神学提要 第三巻第四章および第七章)哲学の諸学派とその不一致について。これに加えて、哲学は一様ではなく、諸学派に分裂し、多くの食い違った学説に分散していて、確固たる立場を持たない。

2

Cum enim singulae alias omnes impugnent et affligant, nec sit aliqua ex iis, quae non judicio caeterarum stultitiae condemnetur, utique discordantibus membris, corpus omne philosophiae ad interitum deducitur. Hinc Academia postmodum nata est.

PL 6, 1040A

というのも、それぞれの学派が他のすべての学派を攻撃し打ちのめし合い、他の学派の判断によって愚かさのかどで断罪されない学派は一つもないのであって、四肢が互いに争い合うことによって、哲学という一つの体全体が滅びへと導かれるからである。ここからのちにアカデメイア派が生まれた。

3

Nam cum viderent ejus sectae principes omnem philosophiam, philosophis invicem oppugnantibus, esse subversam, susceperunt adversus omnes bellum, ut omnia omnium dissolverent, nihil ipsi asserentes, nisi unum, nihil sciri posse.

PL 6, 1040A

というのも、その学派の第一人者たちは、哲学者たちが互いに攻撃し合うことによって哲学全体が覆されているのを見て、あらゆる者に対して戦いを挑み、あらゆる者のあらゆる主張を解体しようとしたのであり、彼ら自身は、何一つ知りえないというただ一つのことのほかは、何も主張しなかったからである。

4

Ita sublata scientia, philosophiam veterem subruerunt. Sed ne ipsi quidem philosophorum nomen retinuerunt, qui ignorantiam fatebantur, quia nescire omnia non modo philosophi, sed ne hominis quidem sit.

PL 6, 1040A

こうして知識を取り去ることによって、彼らは古い哲学を根底から覆した。しかし、無知を告白した彼ら自身もまた、哲学者の名を保持しはしなかった。あらゆることを知らずにいるというのは、哲学者にふさわしくないばかりか、人間にすらふさわしくないからである。

5

Ita philosophi, quia nihil munimenti habent, mutuis se vulneribus extinguant, et ipsa tota philosophia suis se armis consumat ac finiat. At enim sola Physica labat. Quid illa Moralis? Num aliqua firmitate subnixa est? Videamus an philosophi in hac saltem parte consentiant, quae ad vitae statum pertinet.

PL 6, 1040A

このように哲学者たちは、身を守るすべを何一つ持たないのだから、互いに傷つけ合って滅び去るがよい。哲学そのものも全体として、自らの武器によって自らを消耗し尽くし、終わりを迎えるがよい。しかし、揺らいでいるのは自然学だけだと言われるかもしれない。では、かの倫理学はどうか。それは何らかの確固たる基盤に支えられているであろうか。少なくとも、生き方に関わるこの部門においては、哲学者たちが一致しているかどうかを見てみよう。

Caput XXXIII

第XXXIII章PL 6, 1040B
1

(Div. Inst. lib. III, c. 7 et 8.) Quod summum bonum sit in vita quaerendum. Quod sit in vita, summum bonum quaeri necesse est, ut ad illud vita omnis et actiones nostrae dirigantur.

PL 6, 1040B

(神学提要 第三巻第七章および第八章)人生における最高善を求めるべきことについて。人生において何が最高善であるか〔底本は Quod sit in vita。構文が取りにくく、quid と読んで訳した〕を問わねばならない。それは、我々の生涯全体とすべての行為とがその最高善に向けて方向づけられるためである。

2

Cum de hominis summo bono quaeritur, tale constitui debet, primum, ut id ad hominem solum pertineat, deinde, ut animi sit proprium, postremo, ut virtute quaeratur.

PL 6, 1040B

人間の最高善が問われるとき、それは次のような性質を持つものとして定められねばならない。第一に、それが人間だけに属するものであること、第二に、それが魂に固有のものであること、第三に、それが徳によって求められるものであることである。

3

Videamus ergo, an summum bonum, quod philosophi determinant, tale sit, ut nec mutum animal, nec corpus attingat, nec possit sine virtute conquiri.

PL 6, 1040C

それでは、哲学者たちが定める最高善が、もの言わぬ動物にも及ばず、肉体にも及ばず、徳なしには得られないようなものであるかどうかを見てみよう。

4

Aristippus, Cyrenaicae sectae conditor, qui summum bonum esse censuit corporis voluptatem, de numero philosophorum, deque coetu hominum propellendus est, quia se pecudi comparavit. Hieronymi summum bonum est nihil dolere; Diodori, dolere desinere.

PL 6, 1040C

キュレネ学派の創始者アリスティッポスは、最高善を肉体の快楽であると考えたが、自らを家畜になぞらえた以上、哲学者の数からも人間の仲間からも締め出されるべきである。ヒエロニュムスの最高善は苦しまないことであり、ディオドロスのそれは苦しみが止むことである。

5

Sed caeterae animantes dolorem fugiunt, et cum non dolent, aut dolere desinunt, gaudent. Quid igitur homini dabitur eximium, si bonum ejus summum commune cum belluis judicatur? Zeno summum bonum putavit, cum natura congruenter vivere.

PL 6, 1040C

しかし、他の動物たちも苦痛を避け、苦しんでいないとき、あるいは苦しみが止んだときには喜ぶ。では、人間の最高善が獣どもと共通のものと判断されるならば、人間に何の卓越したものが与えられるというのか。ゼノンは、自然と調和して生きることを最高善であると考えた。

6

At haec definitio generalis est. Omnes enim animantes cum natura congruenter vivunt, et est sua cuique natura. Epicurus animi asseruit voluptatem. Quid est voluptas animi? nisi gaudium, quo plerumque luxuriat animus, ac relaxatur, vel ad lusum, vel ad risum.

PL 6, 1040C

しかし、この定義は一般的すぎる。あらゆる動物は自然と調和して生きているのであり、それぞれに固有の自然を持つからである。エピクロスは魂の快楽を最高善とした。魂の快楽とは何であろうか。それは喜びにほかならず、その喜びによって魂はしばしば奔放になり、遊びや笑いへと解き放たれるのである。

7

Sed hoc bonum etiam muta contingit, quae cum pabulis saturata sunt, in gaudium et lasciviam resolvuntur.

PL 6, 1041A

しかし、この善もまた、もの言わぬ動物たちにさえ生じるものであって、それらも餌に満腹すれば、喜びと戯れとに解き放たれるのである。

8

Dinomachus et Callipho honestam voluptatem probaverunt: sed aut idem dixerunt, quod Epicurus, ut corporis sit voluptas inhonesta; aut si corporis voluptates, alias turpes, alias honestas putaverunt, jam non est summum bonum, quod corpori adscribitur.

PL 6, 1041A

ディノマコスとカリフォンは高潔な快楽を是としたが、彼らはエピクロスと同じことを言った、すなわち肉体の快楽は高潔ならざるものであるとしたことになるか、あるいは肉体の快楽のうちにも恥ずべきものと高潔なものとがあると考えたのであれば、その場合、最高善はもはや肉体に帰せられるものではなくなる。

9

Peripatetici ex bonis animi et corporis et fortunae summum bonum conflant. Animi bona probari possunt.

PL 6, 1041A

逍遥学派は、魂の善と肉体の善と運命の善とを合わせて最高善を作り上げる。魂の善は是とすることができる。

10

Sed si auxilio indigent ad complendam beatitudinem, utique imbecilla sunt: corporis vero atque fortunae, non sunt in hominis potestate; nec jam summum bonum est, quod aut corpori, aut extra positis assignatur, quia et pecudes attingit hoc duplex bonum, quibus opus est, ut et bene valeant, et victu non indigeant.

PL 6, 1041A

しかし、それが幸福を全うするために援助を必要とするならば、それは弱いものにほかならない。肉体の善と運命の善とは、人間の力の及ぶところにないものであり、また肉体に帰せられるもの、あるいは自分の外にあるものに帰せられるものは、もはや最高善ではありえない。というのも、健康であることと生活の糧に事欠かないこととを必要とする家畜たちにも、この二重の善は及ぶからである。

11

Stoici aliquanto melius sensisse creduntur, qui summum bonum virtutem esse dixerunt. Sed virtus non potest esse summum bonum: quoniam, si malorum laborumque tolerantia est, beata per se non est; sed efficere aut procreare summum bonum debet, quia perveniri ad illud, sine difficultate ac labore maximo, non potest.

PL 6, 1041B

ストア派は、最高善は徳であると述べた点で、いくらかましな考えを持っていたと信じられている。しかし、徳が最高善でありうるはずはない。というのも、もし徳が悪と労苦への忍耐であるならば、それ自体としては幸福なものではなく、むしろ最高善を作り出し、生み出すものでなければならないからである。なぜなら、最高善に到達することは、困難とこの上ない労苦なしには不可能だからである。

12

At vero Aristoteles longe a ratione aberravit, qui honestatem virtuti copulavit; quasi aliquando virtus aut ab honesta secerni, aut turpitudini posset adjungi. Eryllus Pyrrhonius scientiam fecit summum bonum.

PL 6, 1041B

ところが、アリストテレスは理から遠く外れてしまった。彼は高潔さを徳に結びつけたが、それはあたかも、徳が高潔さから切り離されたり、恥辱と結びついたりすることがありうるかのようである。ピュロン派のエリュロスは知識を最高善とした。

13

Haec quidem, et hominis, et animi solius est: sed potest sine virtute contingere. Nec enim beatus putandus est, qui vel auditu aliquid didicerit, vel parva lectione cognoverit; nec est summi boni definitio, quia potest esse aut rerum malarum, aut certe inutilium scientia.

PL 6, 1041B

これは確かに人間だけに、また魂だけに属するものではあるが、徳なしにも生じうるものである。というのも、耳で何かを学んだだけの者、あるいはわずかな読書によって知っただけの者を、幸福と見なすべきではないからである。また、これは最高善の定義たりえない。それは悪しき事柄についての知識、あるいは少なくとも無益な事柄についての知識でありうるからである。

14

Etsi sit bonarum et utilium, quam labore sis assecutus, summum tamen bonum non est, quia non propter se expetitur scientia, sed propter aliud.

PL 6, 1041C

たとえそれが善く有益な事柄についての知識であり、お前が労苦によって得たものであったとしても、それでもなお最高善ではない。というのも、知識はそれ自体のために求められるのではなく、他の何かのために求められるものだからである。

15

Nam idcirco artes discuntur, ut sint nobis aut victui, aut gloriae, aut etiam voluptati: quae utique summa bona esse non possunt.

PL 6, 1041C

というのも、技術が学ばれるのは、それが我々にとって生計のため、あるいは名誉のため、あるいは快楽のためになるようにするためであり、これらのものは決して最高善ではありえないからである。

16

Ergo ne in Ethica quidem philosophi regulam tenent, quandoquidem in ipso cardine, id est, in ea disputatione, qua vita formatur, inter se pugnant.

PL 6, 1041C

したがって、哲学者たちは倫理学においてすら一定の規範を保っていない。まさにその要である議論、すなわち生き方が形づくられるその議論において、互いに争い合っているからである。

17

Nec enim possunt paria esse aut similia praecepta, cum alii forment ad voluptatem, alii ad honestatem, alii vero ad naturam, alii ad scientiam, alii ad quaerendas, alii ad fugiendas opes, alii ad nihil dolendum, alii ad patientiam malorum; in quibus omnibus, sicut superius ostendi, a ratione declinant, quia Deum nesciunt.

PL 6, 1041C

というのも、ある者は快楽に、ある者は高潔さに、またある者は自然に、ある者は知識に、ある者は富を求めることに、ある者は富を避けることに、ある者は苦しまないことに、ある者は悪への忍耐に、それぞれ生き方を形づくっているのであるから、その教えが等しかったり似通ったりすることはありえないからである。そしてこれらすべてにおいて、先に示したとおり、彼らは神を知らないがゆえに理から外れているのである。

Caput XXXIV

第XXXIV章PL 6, 1042A
1

(Div. Inst. lib. III, c. 9.) Quod ad justitiam nati sint homines. Videamus nunc quid sit summum bonum, quod sit propositum sapienti, summum bonum. Ad justitiam nasci homines, non modo litterae sacrae docent, verum etiam idem ipsi philosophi nonnunquam fatentur.

PL 6, 1042A

(神学提要 第三巻第九章)人間は正義のために生まれたことについて。それでは今、賢者に目標として掲げられる最高善〔底本は summum bonum を二度重ねる。誤写の疑いもあり、一度にまとめて訳した〕とは何であるかを見てみよう。人間が正義のために生まれるということは、聖なる文書が教えるだけでなく、ほかならぬ哲学者たち自身も、時にそれを認めている。

2

Cicero sic ait: « Sed omnium, quae in doctorum hominum disputatione versantur, nihil est profecto praestabilius, quam plane intelligi nos ad justitiam esse natos. » Est hoc verissimum. Nec enim ad scelus nascimur, cum simus animal sociale atque commune.

PL 6, 1042A

キケロはこう言っている。「学識ある人々の論争において扱われるすべての事柄のうち、我々が正義のために生まれたことを明らかに理解することほど、まさしく優れたものはない。」これはこの上なく真実である。我々は社会的で共同的な動物であるのだから、罪のために生まれるのではないからである。

3

Ferae ad saevitiam gignuntur. Aliter enim nequeunt quam praeda et sanguine victitare. Easdem tamen etsi ultima fames urgeat, nihilominus generis sui animalibus parcunt. Idem faciunt et aves, quas aliorum visceribus pasci necesse est.

PL 6, 1042B

猛獣は獰猛さのために生まれる。それらは獲物と血によってでなければ生きていけないからである。しかし、それらの猛獣でさえ、極度の飢えに迫られても、同族の動物には手を出さない。他の動物の臓物を食らわなければならない鳥たちも同様である。

4

Quanto magis hominem, qui cum homine, et commercio linguae, et communione sensus copulatus est, parcere homini oportet, eumque diligere! Haec est enim justitia.

PL 6, 1042B

ましてや、言葉のやり取りと感覚の共有によって同じ人間と結ばれている人間においては、なおさら人間を傷つけず、これを愛さねばならない。これこそが正義である。

5

Sed quoniam soli homini sapientia data est, ut Deum intelligat, et haec sola hominis mutorumque distantia est, duobus officiis obstricta est ipsa justitia. Unum Deo debet, ut patri, alterum homini, velut fratri. Ab eodem enim Deo geniti sumus.

PL 6, 1042B

しかし、神を理解するための知恵は人間にだけ与えられており、これこそが人間とものを言わぬ動物との唯一の隔たりであるから、正義そのものは二つの務めに縛られている。一つは、父に対するように神に対して負う務めであり、もう一つは、兄弟に対するように人間に対して負う務めである。我々は同じ神から生まれた者だからである。

6

Merito ergo ac recte dictum est, sapientiam esse divinarum et humanarum rerum scientiam. Oportet enim scire nos quid Deo, quid homini debeamus; Deo scilicet religionem, homini charitatem.

PL 6, 1042C

したがって、知恵とは神的事物と人間的事物についての知識であると言われるのは、当然にして正しいことである。我々は、神に対して何を負い、人間に対して何を負うかを知らねばならないからである。すなわち、神に対しては信仰を、人間に対しては愛を負うのである。

7

Sed illud superius sapientiae, hoc posterius virtutis est; et utrumque justitia comprehendit. Si ergo constat ad justitiam nasci hominem, necesse est justum malis esse subjectum, ut virtutem, qua est praeditus, in usu habeat. Virtus enim malorum sustinentia est.

PL 6, 1042C

しかし前者は知恵に属することであり、後者は徳に属することであって、その両者を正義が包み込んでいる。したがって、人間が正義のために生まれることが確かであるならば、義人は必然的に悪の下に置かれ、自らに備わった徳を働かせなければならない。徳とは、悪への忍耐にほかならないからである。

8

Voluptates fugiet, ut malum; opes contemnet, quia fragiles sunt; et, si habuerit, dilargietur, ut miseros servet; honores non appetet, quia sunt breves et caduci; injuriam nulli faciet; si fuerit passus, non retribuet; et diripientem sua non persequetur.

PL 6, 1042C

義人は快楽を悪として避け、富を、それがはかないものであるがゆえに軽んじ、もし富を持てば、不幸な人々を救うためにこれを気前よく分け与え、名誉を、それが短く儚いものであるがゆえに求めず、誰にも不正を働かず、不正を受けてもそれに報復せず、自分の物を奪う者を追及しない。

9

Nefas enim judicabit (1043a)hominem laedere; et si quis extiterit, qui cogat desciscere a Deo, nec cruciatus, nec mortem recusabit. Ita fiet, ut eum necesse sit, et inopem, et humilem, et in contumeliis, aut etiam cruciatibus vivere.

PL 6, 1043A

義人は人を傷つけることを許されざることと見なすであろう。また、神から離反させようとする者が現れたとしても、責め苦も死も拒まないであろう。こうして義人は、必然的に、貧しく、卑しい者として、また辱めのうちに、あるいは責め苦のうちにさえ生きねばならないことになる。

Caput XXXV

第XXXV章PL 6, 1043A
1

(Divin. Inst. lib. III, c. 13.) Quod immortalitas sit summum bonum. Quis igitur erit fructus justitiae atque virtutis, si nihil habebit in vita nisi malum?

PL 6, 1043A

(神学提要 第三巻第十三章)不死こそが至高の善であること。ならば、人生において悪しかないとすれば、正義と徳の実りとは何であろうか。

2

Quod si virtus, quae bona omnia terrena contemnit, mala universa sapientissime perfert, ipsamque mortem pro officio suscipit, sine praemio esse non potest, quid superest, nisi merces ejus immortalitas sola sit?

PL 6, 1043A

地上のあらゆる善きものを軽んじ、あらゆる悪しきことを最も賢明に耐え忍び、義務のために死そのものをも引き受ける徳が、報いなしにあるはずはないとすれば、その報酬はただ不死のみである、という他に何が残るであろうか。

3

Nam, si cadit in hominem beata vita, ut philosophi volunt, in eo solo non dissidentes, cadit ergo et immortalitas. Id enim solum beatum est, quod incorruptum; id solum incorruptum, quod aeternum.

PL 6, 1043B

というのは、哲学者たちがこの一点でのみ意見を異にせず望むように、幸福な生が人間に生じうるのであれば、不死もまた生じるはずだからである。なぜなら、朽ちないもののみが幸福であり、永遠なるもののみが朽ちないからである。

4

Immortalitas ergo est summum bonum, quia et hominis, et animi, et virtutis est. Tantum ad hanc dirigimur, ad hanc capiendam nati sumus. Idcirco nobis Deus virtutem, justitiamque proponit, ut aeternum illud praemium nostris laboribus assequamur.

PL 6, 1043B

それゆえ不死こそが至高の善である。それは人間のものであり、魂のものであり、徳のものでもあるからである。我々はひとえにこれへと向けられており、これを得るために生まれた。だからこそ神は我々に徳と正義とを示し、それによって我々が自らの労苦によってかの永遠の報酬を得るようにされたのである。

5

De ipsa vero non mortalitate suo loco disseremus. Restat λογικὴ philosophia, quae ad beatam vitam nihil confert. Sapientia enim non in sermonis ornatu, sed in corde atque sensu consistit.

PL 6, 1043B

不死そのもの〔底本は non mortalitate。不死の意に取った〕については、しかるべき箇所で論じることにしよう。残るはロギケー(論理学)の哲学であるが、これは幸福な生には何ら資するところがない。なぜなら知恵は言葉の飾りにではなく、心と思慮のうちにあるからである。

6

Quod si et physica supervacua est, et haec logica; in ethica vero, quae sola necessaria est, philosophi erraverunt, qui summum bonum nullo modo invenire potuerunt.

PL 6, 1043B

自然学も無用であり、この論理学もまた無用であるとすれば、ただ一つ必要な倫理学において、哲学者たちは誤り、至高の善をどうしても見出すことができなかったのである。

7

Inanis igitur et inutilis omnis Philosophia reperitur, quae nec rationem hominis comprehendere, nec officium potuit munusque complere.

PL 6, 1043C

したがって哲学のすべてが空しく無益であることが知られる。人間の理を把握することも、その務めと使命を果たすこともできなかったからである。

Caput XXXVI

第XXXVI章PL 6, 1043C
1

(Div. Inst. lib. III, c. 17 et 18.) De philosophis, scilicet Epicuro et Pythagora. Quoniam de philosophia dixi breviter, nunc etiam de philosophis pauca dicam. Epicuri doctrina haec est, imprimis nullam esse providentiam. Et idem deos esse non abnuit.

PL 6, 1043C

(神学提要 第三巻第十七章および第十八章)哲学者たちについて、すなわちエピクロスとピュタゴラスについて。哲学については手短に述べたので、今度は哲学者たちについても少し述べよう。エピクロスの説はこうである。まず第一に、摂理は存在しないという。しかも彼は神々が存在することは否定しない。

2

Utrumque contra rationem. Nam si sunt dii, est igitur providentia. Aliter enim Deus intelligi non potest, cujus est proprium providere. Nihil, inquit, curat. Ergo non modo humana, sed ne coelestia quidem curat. Quomodo igitur, aut unde esse illum affirmas?

PL 6, 1043C

そのどちらも理に反する。なぜなら、もし神々が存在するなら、摂理も存在するはずだからである。神とは、配慮することを固有の性質とするのでなければ、そもそも理解されえないものだからである。彼は言う、神は何も配慮しないと。それならば人間のことどころか、天の事柄すら配慮しないことになる。それならばお前は、どうして、また何によって神が存在すると主張するのか。

3

Exclusa enim providentia curaque divina, consequens erat ut non esse omnino Deum diceres. Nunc eum verbo reliquisti, re sustulisti. Unde ergo rerum natura est, si Deus nihil curat.

PL 6, 1043C

摂理と神の配慮とを除いてしまえば、神はまったく存在しないと言うのが筋であった。ところがお前は、言葉の上では神を残しながら、実質においては取り去ってしまった。神が何も配慮しないのであれば、万物の本性はいったいどこから生じるのか。

4

Semina, inquit, sunt minuta, quae nec videri, nec tangi possunt, quorum coitu fortuito et orta sunt omnia, et semper oriuntur. Si nec videntur, nec ulla corporis parte sentiuntur, unde esse illa scire potuisti?

PL 6, 1043C

彼は言う、微小な種子があり、それは見ることも触れることもできず、その偶然の結合によって万物が生じたのであり、今も絶えず生じ続けているのだと。だが、それが見えもせず、肉体のいかなる部分によっても感知されないのなら、お前はそれが存在することをどうして知り得たのか。

5

Deinde si sunt, qua mente conveniunt, ut aliquid efficiant? Si sunt laevia, cohaerere non possunt; si hamata et angulata, ergo secabilia sunt. Hami enim et anguli extant et possunt amputari. Sed haec delira et inutilia.

PL 6, 1043C

次に、もしそれが存在するとして、いかなる意図によって結合し、何かを作り出すのか。もし滑らかであれば結びつくことができず、もし鉤や角があるのであれば、それは切断されうるものである。なぜなら鉤も角も突き出ており、切り落とすことができるからである。しかしこれらは狂気じみた無用のことである。

6

Quid quod idem animas extinguibiles facit; quem refellunt non modo philosophi omnes et publica persuasio, verum etiam responsa vatum, carmina Sibyllarum, ipsae denique divinae voces Prophetarum; ut mirum sit extitisse unum Epicurum, qui cum pecoribus ac belluis sortem hominis aequaret.

PL 6, 1044B

さらに彼は魂を消滅しうるものとする。これに対しては哲学者たち全員と世人の一般的確信のみならず、予言者たちの神託、シビュラたちの詩、そして預言者たちの神の御言葉そのものまでもが反論している。それゆえ、人間の運命を家畜や獣のそれと同列に置くようなエピクロスがただ一人現れたということは、驚くべきことである。

7

Quid Pythagoras? qui primus est philosophus nominatus; qui animas quidem immortales esse, in alia tamen corpora, vel pecudum, vel avium, vel bestiarum commeare statuit.

PL 6, 1044B

ピュタゴラスはどうか。彼は最初に哲学者と呼ばれた者であるが、魂は不死であるとしながらも、それが家畜や鳥や獣といった他の肉体へと移り渡ると定めた。

8

Nonne satius fuerat eas cum suis corporibus extingui, quam sic ad aliena damnari; satius omnino non esse, quam post hominis formam, vel suem, vel canem vivere? et homo ineptus, ut fidem dicto adderet, seipsum Trojano bello Euphorbum fuisse dixit, quo occiso, in alias figuras animalium transiisse, postremo Pythagoram factum.

PL 6, 1044B

魂がそのように他の肉体へと断罪されて送られるくらいなら、自分の肉体と共に消え去るほうがましだったのではないか。人間の姿の後に豚や犬として生きるくらいなら、そもそも存在しないほうがずっとましではないか。そしてこの愚かな男は、自分の言葉に信を置かせるために、自分がトロイア戦争のときエウポルボスであったと言い、その死後にほかの動物の姿を経て、最後にピュタゴラスになったのだと語った。

9

O felicem, cui soli tanta memoria concessa est! vel potius infelicem, cui translato in pecudem non licuit nescire quid fuerit! Atque utinam solus delirasset! Invenit etiam qui crederent, et quidem indoctos homines, ad quos stultitiae transiret haereditas.

PL 6, 1044C

ああ、幸いなる者よ、彼だけにこれほどの記憶が許されたとは。いや、むしろ不幸な者と言うべきか。家畜に移されてもなお、自分が何であったかを知らずにいることが許されなかったのだから。せめて彼一人が狂っていたのであれば良かったものを。しかし彼は、それを信じる者たちさえ見出した。しかも無学な人々であり、彼らへと愚かさの相続が受け継がれていったのである。

Caput XXXVII

第XXXVII章PL 6, 1044C
1

(Div. Inst. lib. III, c. 18 et 20.) De Socrate, ac ejus contradictione. Post hunc Socrates philosophiae tenuit principatum, sapientissimus etiam oraculo dictus, quia se fatebatur unum scire, quod nihil sciret.

PL 6, 1044C

(神学提要 第三巻第十八章および第二十章)ソクラテスについて、そして彼の自己矛盾について。この後、ソクラテスが哲学の首座を占めた。彼は神託によっても最も賢い者と言われたが、それは自分が何一つ知らないということだけを知っている、と自ら認めていたからである。

2

Cujus Oraculi auctoritate abstinere se physicos oportebat, ne aut quaererent ea quae scire non poterant, aut scire se putarent quae ignorabant. Videamus tamen an sapientissimus Socrates, sicut Pythius praedicavit.

PL 6, 1044C

この神託の権威によって、自然学者たちは、知りえないことを探求したり、知らないことを知っていると思い込んだりすることを控えるべきであった。しかし、ピュティオスの神すなわちデルポイのアポロが告げたとおりに、ソクラテスが本当に最も賢い者であったかどうかを見てみよう。

3

Usurpabat hoc saepe proverbium, quod supra nos idem et nihil ad nos pertinere. Jam excessit sententiae suae terminos. Nam qui unum se scire dicebat, aliud invenit quod tanquam sciens diceret; sed id frustra.

PL 6, 1045A

彼はしばしば、我々を超えたことは我々には何のかかわりもない、という格言を口にしていた。しかし、これによって彼はすでに自分の見解の限界を踏み越えている。なぜなら、自分はただ一つのことしか知らないと言っていた者が、あたかも知っているかのように語る別の事柄を見出したからである。だがそれは的外れであった。

4

Nam et Deus, qui utique supra nos est, quaerendus est, et religio suscipienda, quae sola nos discernit a belluis: quam quidem Socrates non modo repudiavit, verum etiam derisit, per anserem canemque jurando; quasi vero per Aesculapium non posset, cui voverat gallum?

PL 6, 1045A

なぜなら、たしかに我々を超えている神こそ探求されねばならず、我々を獣から区別する唯一のものである宗教こそ受け入れられねばならないからである。ところがソクラテスは、これを拒んだばかりか、鵞鳥や犬にかけて誓うことで、あざけりさえした。まるで、鶏を捧げると誓っていたアエスクラピウスにかけて誓うことができなかったかのように。

5

En sapientis viri sacrificium. Et quia eum prosecrare ipse non potuit, amicos moriturus oravit, ut post se solverent votum, scilicet ne apud inferos velut debitor teneretur. Hic profecto et pronuntiavit, quod nihil scierit, et probavit.

PL 6, 1045B

見よ、これが賢者の生贄である。そして彼は自分ではその鶏を屠って捧げることができなかったので、死に臨んで友人たちに、自分の死後にその誓いを果たしてくれるよう頼んだ。冥界において、まるで借りのある者のように留め置かれることのないように、というわけである。ここに彼は、自分が何も知らなかったということを、まさしく言明し、また実証したのである。

Caput XXXVIII

第XXXVIII章PL 6, 1045B
1

(Div. Inst. lib. III, c. 21.) De Platone, cujus doctrina ad veritatem propius accedit. Hujus auditor Plato, quem deum philosophorum Tullius nominat, qui solus omnium sic philosophatus est, ut ad veritatem propius accederet; tamen quia Deum ignoravit, in multis ita lapsus est, ut nemo deterius erraverit, imprimis quod in libris civilibus omnia omnibus voluit esse communia.

PL 6, 1045B

(神学提要 第三巻第二十一章)プラトンについて、その説は真理により近く迫っている。この人〔ソクラテス〕の弟子であったプラトンは、キケロが哲学者たちの神と呼ぶ人物であり、あらゆる者の中でただ一人、真理により近く迫るような仕方で哲学を営んだ。しかし、神を知らなかったために、多くの点で誤り、そのひどさにおいて彼に勝る者はいないほどであった。まず第一に、『国家』の書物の中で、あらゆるものをすべての人の共有にしようとしたことである。

2

De patrimoniis tolerabile est, licet sit injustum. Nec enim aut obesse cuiquam debet, si sua industria plus habet, aut prodesse, si sua culpa minus. Sed, ut dixi, potest aliquo modo ferri. Etiamne conjuges, etiamne liberi communes erunt?

PL 6, 1045C

財産についてであれば、不当ではあっても、まだ耐えられる。自分の勤勉によって多く持つ者が損をすべきでもなければ、自分の怠慢によって少ししか持たない者が得をすべきでもないからである。しかし、すでに述べたように、これはある程度は許容されうる。だが、妻までも、子までも共有にするというのか。

3

Non erit sanguinis ulla distinctio, nec genus certum, nec familiae, nec cognationes, nec affinitates; sed sicut in gregibus pecudum confusa et indiscreta omnia, nulla erit in viris continentia, nulla in foeminis pudicitia?

PL 6, 1045C

血統の区別は一切なくなり、確かな家系も、家族も、血縁も、姻戚もなくなり、まるで家畜の群れの中のようにすべてが入り混じって見分けもつかなくなり、男には節制がなく、女には貞潔もなくなるというのか。

4

Quis esse in utrisque amor conjugalis potest, in quibus non est certus aut proprius affectus? Quis erit in patrem pius, ignorans unde sit natus? Quis filium diliget, quem putabit alienum?

PL 6, 1045C

確かな、自分だけの情愛を持たない者たちの間に、いったいどのような夫婦の愛が成り立ちうるのか。自分がどこから生まれたのかも知らない者が、どうして父に対して孝心を持つことができようか。自分の子ではないと思っている息子を、誰が愛するだろうか。

5

Quin etiam foeminis curiam reservavit, militiam, et magistratibus, et imperia permisit. Quanta erit infelicitas urbis illius, in qua virorum officia mulieres occupabunt? Sed haec alias latius.

PL 6, 1045D

それどころか彼は女にも元老院の議場を取り置き、兵役や官職、統帥の権までも許した。男の務めを女が占めるような都市が、どれほど不幸なものになることか。しかし、これについては別の機会にさらに詳しく述べよう。

6

Zeno, Stoicorum magister, qui virtutem laudat, misericordiam, quae summa est virtus, tanquam morbum animi amputandam judicavit, quae et Deo chara est, et hominibus necessaria.

PL 6, 1046A

ストア派の師であるゼノンは、徳を称賛しながらも、あらゆる徳の中で最も高いものである慈しみを、あたかも魂の病であるかのように断ち切るべきものと判じた。だがそれは神に愛され、人間にとって必要なものである。

7

Quis est enim, qui aliquo in malo constitutus nolit esse miserabilis, ac non desideret auxilia succurrentium, quae ad opem ferendam non nisi misericordiae affectu excitantur? Hanc ille licet humanitatem, licet pietatem vocet, non rem, sed nomen immutat.

PL 6, 1046A

何らかの災いのうちにある者で、憐れまれることを望まず、救いの手を差し伸べる者たちの助けを求めない者があるだろうか。しかもその助けは、慈しみの情によってでなければ動かされないものである。彼(ゼノン)はこれを人間性と呼ぼうと、敬虔と呼ぼうと、事柄そのものではなく、ただ名前を変えているに過ぎない。

8

Hic est affectus, qui soli homini datus est, ut imbecillitatem nostram mutuis adjumentis levaremus; quem qui tollit, ad vitam nos redigit belluarum. Nam, quod dicit paria esse peccata, ex eadem immanitate est, qua misericordiam veluti morbum insectatur.

PL 6, 1046A

これは人間にのみ与えられた情であり、それによって我々は互いの助け合いによって自らの弱さを軽くするのである。これを取り去る者は、我々を獣の生へと引き戻す。また、彼が罪はすべて等しいと言うのも、慈しみをあたかも病であるかのように攻撃するのと同じ非情さから出ているのである。

9

Qui enim nullam facit differentiam delictorum, aut levia magnis suppliciis afficienda censet, quod est crudelis judicis, aut gravia parvis, quod est dissoluti, utrumque reipublicae incommodum.

PL 6, 1046B

罪に何の区別も設けない者は、軽い罪に重い刑罰を科すべきだと考えるなら、それは残酷な裁判官のすることであり、重い罪に軽い刑罰しか科さないなら、それはだらしない裁判官のすることである。そのいずれもが国家にとって害である。

10

Si enim summa scelera leviter puniantur, audacia malis crescet ad facinora majora; et si levibus delictis poena gravior irrogetur, multi cives, quoniam nemo esse sine delicto potest, in periculum venient, qui, correpti, possent esse meliores.

PL 6, 1046B

というのも、もし最も重い犯罪が軽く罰せられるなら、悪人たちの大胆さはさらに大きな凶行へと増長するであろうし、もし軽い罪に重すぎる刑罰が科されるなら、罪を犯さずにいられる者などいない以上、叱責されればより良くなりえたであろう多くの市民が、危険にさらされることになるであろう。

Caput XXXIX

第XXXIX章PL 6, 1046B
1

(Div. Inst. lib. III, c. 18, 23, 24.) De variis philosophis, ac de antipodis. Illa vero levia. Sed ex eadem vanitate nascuntur. Xenophanes orbem lunae decem et octo partibus dixit esse majorem, quam haec nostra sit terra.

PL 6, 1046B

(神学提要 第三巻第十八章、第二十三章、第二十四章)さまざまな哲学者たちについて、また対蹠地の人々について。だが、それらは些細なことである。とはいえ、同じ空しさから生じたものである。クセノパネスは、月の球体はこの我々の大地より十八倍大きいと言った。

2

Itaque intra sinum ejus aliam terram contineri, quae ab hominibus et omnis generis animalibus incolatur. De antipodis quoque sine risu nec audiri, nec dici potest.

PL 6, 1046C

それゆえ、その内側の窪みの中には別の大地が包まれており、そこには人間やあらゆる種類の動物が住んでいるのだという。対蹠地についても、笑わずには聞くことも語ることもできない。

3

Asseritur tamen quasi aliquid serium, ut credamus esse homines, qui vestigiis nostris habent adversa vestigia. Tolerabilius Anaxagoras deliravit, qui nigram nivem dixit. Quorumdam non modo dicta, sed etiam facta ridenda sunt.

PL 6, 1046C

それでも、我々の足跡と正反対の足跡を持つ人間がいるのだと信じさせようとして、あたかも何か真面目なことであるかのように主張されている。アナクサゴラスの狂気の方がまだましである。彼は雪は黒いと言った。ある者たちについては、その言葉だけでなく、その行いまでも笑うべきものである。

4

Democritus agrum suum a patre sibi relictum deseruit, et pascua publica fieri passus est. Diogenes cum choro canum suorum, qui virtutem illam summam et exactam rerum omnium contemptum profitetur, mendicare victum maluit, quam honesto labore conquirere, aut habere ullam rem familiarem.

PL 6, 1046C

デモクリトスは父から譲り受けた自分の畑を捨てて、公共の牧地にすることを許した。ディオゲネスは、自分の犬どもの一党を引き連れ、あらゆるものへの徹底した軽蔑こそかの最高の徳であると公言しながら、まっとうな労働によって糧を得ることも、いかなる財産を持つことも望まず、物乞いによって生計を立てる方を選んだ。

5

Certe vita sapientis exemplum esse vivendi caeteris debet. Si horum sapientiam omnes imitentur, quomodo stabunt civitates? Sed forsitan iidem Cynici exemplum verecundiae praebere potuerunt, qui palam cum conjugibus suis cubitaverunt.

PL 6, 1046D

確かに、賢者の生き方は他の人々にとって生きる手本とならねばならない。もし皆が彼らの知恵を真似たなら、都市はどうして成り立つだろうか。しかし、あのキュニコス派の者たちは、恥じらいの手本を示すことができたであろうか。彼らは自分の妻と公然と床を共にしたのである。

6

Nescio quam possent virtutem defendere, qui pudorem sustulerunt. Non melior his Aristippus, qui, credo, ut amiculae suae Laidi placeret, Cyrenaicam instituit disciplinam, qua summi boni finem in voluptate corporis collocavit, ne aut peccatis auctoritas, aut vitiis doctrina deesset.

PL 6, 1047A

恥を取り去ってしまった者たちが、いったいいかなる徳を擁護しえたのか、私にはわからない。アリスティッポスも彼らに勝るものではない。彼はおそらく、愛人ライスの気に入るために、キュレネ派の教えを立て、至高の善の終極を肉体の快楽に置いたのであろう。罪に権威が、悪徳に教説が欠けることのないように、というわけである。

7

An illi fortiores magis sunt probandi, qui ut mortem contempsisse dicerentur, voluntariam necem sibi intulerunt?

PL 6, 1047A

では、死を軽んじたと言われるために、自ら進んで死を選んだ者たちの方が、より剛毅な者として称賛されるべきであろうか。

8

Zeno, Empedocles, Chrysippus, Cleanthes, Democritus, et hos imitatus Cato, nescierunt homicidii crimine teneri secundum jus legemque divinam eum qui se interfecerit.

PL 6, 1047A

ゼノン、エンペドクレス、クリュシッポス、クレアンテス、デモクリトス、そして彼らに倣ったカトーは、自らを殺す者が神の法と律法とに従えば殺人の罪に問われることを知らなかった。

9

Deus enim nos in hoc domicilium carnis induxit; ille nobis temporale corporis habitaculum dedit, ut incolamus quamdiu idem voluerit. Nefas igitur habendum est, sine Dei jussu velle migrare. Non est ergo vis adhibenda naturae.

PL 6, 1047B

神は我々をこの肉という住まいの中に導き入れたのである。神は我々に、この肉体という仮の宿りを、神自身が望むかぎり住み続けるようにと与えたのである。それゆえ、神の命令なしにここから移り去ろうとすることは、忌むべきこととされねばならない。自然に対して力を加えるべきではない。

10

Scit ille quemadmodum opus suum resolvat. Cui operi si quis manus impias adhibuerit, ac divini opificii vincula diruperit, Deum conatur effugere, cujus sententiam nec vivus quisquam, nec mortuus potuerit evadere.

PL 6, 1047B

神は自らの作品をどのように解き解くべきかを知っている。もし誰かがこの作品に不敬な手を加え、神の造りたもうた作品の絆を断ち切るなら、その者は神から逃れようとしているのである。しかし神の判決は、生ける者も死せる者も、誰一人逃れることができない。

11

Scelerati ergo sunt et nefarii, quos superius nominavi, qui etiam docuerunt, quas causas habere debeat mors voluntaria, ut parum sit sceleris, quod homicidae in semetipsos extiterunt, nisi ad hoc nefas et alios erudirent.

PL 6, 1047B

それゆえ、先に名を挙げた者たちは、邪悪で不敬な者たちである。彼らは自ら望んだ死にはいかなる理由が備わるべきかまでも教えたのであり、まるで自分自身に対する殺人者となったことだけでは罪として足りないかのように、この不敬な行いへと他の人々をも教え導いたのである。

Caput XL

第XL章PL 6, 1047B
1

(Div. Inst. lib. III, c. 28.) De philosophorum insipientia. Innumerabilia sunt philosophorum dicta factaque, quibus eorum insipientia redargui possit. Itaque quoniam cuncta enumerare non possumus, pauca suffecerint.

PL 6, 1047B

(神学提要 第三巻第二十八章)哲学者たちの愚かさについて。哲学者たちの言葉や行いの中には、その愚かさを論駁しうるものが数え切れないほどある。すべてを数え上げることはできないので、少しの例で十分であろう。

2

Satis est intelligi, philosophos neque justitiae, quam ignorabant, neque virtutis, quam mentiuntur, esse doctores. Quid enim doceant, qui suam saepe ignorantiam confitentur? Mitto Socratem, cujus est nota sententia.

PL 6, 1047B

哲学者たちが、知らなかった正義についても、偽り称する徳についても、教師たりえないことがわかれば十分である。しばしば自分の無知を認める者たちが、いったい何を教えられるというのか。ソクラテスについては措く。彼の学説はすでによく知られているからである。

3

Anaxagoras omnia circumfusa tenebris esse pronuntiat. Empedocles angustas ad inveniendam veritatem sensuum semitas esse.

PL 6, 1047B

アナクサゴラスは、あらゆるものが闇に包まれていると言明する。エンペドクレスは、真理を見出すための感覚の道は狭いという。

4

Democritus in profundo quodam puteo demersam veritatem jacere testatur, quam quia nusquam reperiunt, idcirco adfirmant neminem adhuc extitisse sapientem.

PL 6, 1047B

デモクリトスは、真理はある深い井戸の底に沈んでいると証言する。彼らはどこにもそれを見出せないために、これまで賢者など一人も現れたことがないと主張するのである。

5

Quoniam igitur nulla est (apud Platonem Socrates dicit) humana sapientia, sequamur ergo divinam, Deoque gratias agamus, qui eam nobis, et revelavit, et tradidit, ac nobis gratulemur quod veritatem ac sapientiam coelesti beneficio tenemus, quam tot ingeniis, tot aetatibus requisitam philosophiam nemo potuit invenire.

PL 6, 1048A

それゆえ、(プラトンの著作の中でソクラテスが言うように)人間の知恵など存在しないのであるから、我々は神的な知恵に従おう。そして、それを我々に啓示し、伝えてくださった神に感謝しよう。かくも多くの才知によって、かくも多くの時代にわたって求められながら、誰も見出すことのできなかった哲学を、我々は天よりの恩恵によって真理と知恵として保持しているのだと、自ら喜び祝おう。

Caput XLI

第XLI章PL 6, 1048A
1

De vera religione ac sapientia. Nunc quoniam falsam religionem, quae est in deorum cultibus, et falsam sapientiam, quae est in philosophis, refutavimus, ad veram religionem sapientiamque veniamus. Et quidem conjuncte, quia cohaerent, de utraque dicendum est.

PL 6, 1048A

真の宗教と知恵について。さて、神々への崇拝のうちにある偽りの宗教と、哲学者たちのうちにある偽りの知恵とを論駁したので、今度は真の宗教と知恵とに移ろう。しかもこの二つは互いに結びついているのであるから、両者を一つに合わせて論じなければならない。

2

Nam Deum verum colere, id est, nec aliud quidquam, quam sapientiam. Ille enim summus et conditor rerum Deus est, qui hominem velut simulacrum suum fecit.

PL 6, 1048B

というのも、真の神を礼拝することは、知恵そのものにほかならないからである。かの至高にして万物の創造者である神が、人間を自らの像として造ったのである。

3

Idcirco utique soli ex omnibus animalibus rationem dedit, ut honorem sibi tanquam patri, et tanquam domino referret, et hac pietate atque obsequio immortalitatis praemium mereretur. Hoc est verum divinumque mysterium.

PL 6, 1048B

だからこそ神は、あらゆる生き物のうちただ人間にのみ理性を与え、それによって人間が、父に対するように、また主人に対するようにして神に敬意を捧げ、この敬虔と従順とによって不死の報いを受けるに値する者となるようにされたのである。これこそ真にして神的な秘義である。

4

Illis autem, quia vera non sunt, nulla concordia. Neque in philosophia sacra celebrantur, neque in sacris philosophia tractatur: et ideo falsa religio est, quia non habet sapientiam; ideo falsa sapientia, quia non habet religionem.

PL 6, 1048B

しかし彼ら〔哲学者と異教の祭儀〕のものには、真ではないゆえに、何の調和もない。哲学のうちで祭儀が執り行われることもなければ、祭儀のうちで哲学が論じられることもない。それゆえ、知恵を持たないがゆえに偽りの宗教であり、宗教を持たないがゆえに偽りの知恵なのである。

5

Ubi autem utraque conjuncta sunt, ibi esse veritatem necesse est, ut si quaeratur ipsa veritas quid sit, recte dici possit: aut sapiens religio, aut religiosa sapientia.

PL 6, 1048B

だが、この両者が結び合わされているところには、必ず真理があるはずである。それゆえ、真理そのものとは何かと問われるならば、正しくこう言うことができる。すなわち、知恵ある宗教、あるいは宗教的な知恵である、と。

Caput XLII

第XLII章PL 6, 1048C
1

(Div. Inst. lib. IV, c. 3 et 7.) De sapientia religiosa; Christi nomen nulli notum, nisi ipsi et Patri. Dicam nunc, quid sit vel sapiens religio, vel sapientia religiosa.

PL 6, 1048C

(神学提要 第四巻第三章および第七章)宗教的な知恵について。キリストの名は、御自身と父のほかは誰にも知られていないこと。さて、知恵ある宗教とは何か、あるいは宗教的な知恵とは何かを、今から述べよう。

2

Deus in principio, antequam mundum institueret, de aeternitatis suae fonte, deque divino ac perenni spiritu suo Filium sibi ipse progenuit, incorruptum, fidelem, virtuti ac majestati patriae respondentem. Hic est virtus, hic ratio, hic sermo Dei, hic sapientia.

PL 6, 1048C

神は初めに、世界を打ち立てる前に、御自身の永遠性の泉から、また御自身の神的にして絶えることなき霊から、朽ちることなく、誠実であり、父なる方の力と威厳とにふさわしい子を、御自身のために生み出された。この方こそ力であり、この方こそ理性であり、この方こそ神の言葉であり、この方こそ知恵である。

3

Hoc opifice, ut Hermes ait, et consiliatore, ut Sibylla, et praeclaram et mirabilem hujus mundi fabricam machinatus est.

PL 6, 1049A

この方を作り手として——ヘルメスが言うように——また助言者として——シビュラが言うように——神は、この世界の輝かしく驚くべき造りを組み立てられたのである。

4

Denique ex omnibus angelis, quos idem Deus de suis spiritibus figuravit, solus in consortium summae potestatis adscitus est, solus Deus nuncupatus. Omnia enim per ipsum, et sine ipso nihil.

PL 6, 1049A

そして、同じ神が御自身の諸霊から形づくられたすべての天使たちのうちで、この方だけが至高の権力の座に迎え入れられ、この方だけが神と呼ばれたのである。なぜなら、万物はこの方を通して成り、この方なしには何も成らなかったからである。

5

Denique Plato de primo ac secundo Deo non plane ut philosophus, sed ut vates locutus est, fortasse in hoc Trismegistum secutus, cujus verba de Graecis conversa subjeci: « Dominus et factor universorum, quem Deum vocari existimavimus, secundum fecit Deum visibilem et sensibilem.

PL 6, 1049A

さらにプラトンは、第一の神と第二の神について、哲学者としてというよりはむしろ予言者として語った。おそらくこの点でトリスメギストスに倣ったのであろう。その言葉をギリシア語から訳して、以下に付す。「万物の主にして造り主であり、我々が神と呼ぶべきだと考えたその方は、第二の、目に見え感覚されうる神を造った。

6

Sensibilem autem dico, non quod ipse sensum accipiat, sed quod in sensum mittat et visum. Cum ergo hunc fecisset primum, et solum, et unum, optimus ei apparuit, et plenissimus omnium bonorum.

PL 6, 1049A

私が『感覚されうる』というのは、この神自身が感覚を受けるという意味ではなく、感覚と視覚とへ働きかけるという意味である。さて、かの方〔万物の主〕がこの神を、最初にして、唯一にして、ただ一つのものとして造られたとき、この神は造り主の目に〔ei は造られた神自身を指すとも取れるが、造り主と取った〕、最も善きものと、あらゆる善に満ち満ちたものと映ったのである。

7

Sibylla quoque Deum dicit ducem omnium a Deo factum; et alia, Deum Dei filium esse noscendum, » sicut ea, quae in libris posui, exempla declarant.

PL 6, 1049B

シビュラもまた、万物の導き手である神は神によって造られたと言い、またほかの箇所では、神は神の子として知られるべきであると言っている。」これは、私が先の書物の中に置いた実例が示すとおりである。

8

Hunc prophetae divino spiritu pleni praedicaverunt; quorum praecipue Salomon in libro Sapientiae, item pater ejus, coelestium scriptor hymnorum, ambo clarissimi reges, qui Trojani belli tempora CLXXX annis antecesserunt, hunc ex Deo natum esse testantur.

PL 6, 1049B

この方について、神的な霊に満たされた預言者たちが予告した。中でも特に、『知恵の書』におけるソロモン、また彼の父であり天の讃歌の作者である者、この二人の最も高名な王たちは、トロイア戦争の時代より百八十年前の人であるが、この方が神から生まれたことを証しているのである。

9

Hujus nomen nulli esse notum, nisi ipsi et Patri, sicut docet Joannes in Revelatione. Hermes ait non posse nomen ejus mortali ore proferri. Ab hominibus tamen duobus vocabulis nuncupatur, Jesus, quod est Salvator, et Christus, quod est Rex.

PL 6, 1049B

この方の名は、御自身と父のほかには誰にも知られていない。これはヨハネが黙示録において教えるとおりである。ヘルメスは、この方の名を死すべき口で言い表すことはできないと言う。しかし人間たちからは二つの呼び名で呼ばれている。イエス、すなわち救い主という意味であり、キリスト、すなわち王という意味である。

10

Salvator ideo, quia est sanatio et salus omnium qui per eum credunt in Deum; Christus ideo, quia ipse de coelo in saeculi hujus consummatione venturus est, ut judicet mundum, et, resurrectione mortuorum facta, regnum sibi constituat aeternum.

PL 6, 1049B

救い主と呼ばれるのは、この方を通して神を信じるすべての人々の癒しと救いだからである。キリストと呼ばれるのは、この方が、この世の終わりに天から来て、世界を裁き、死者たちの復活が成し遂げられた後に、御自身のために永遠の王国を打ち立てられるからである。

Caput XLIII

第XLIII章PL 6, 1049C
1

(Div. Inst. lib. I, c. 8; IV, c. 10 et 11.) De Jesu Christi nomine, et duplici nativitate.

PL 6, 1049C

(神学提要 第一巻第八章、第四巻第十章および第十一章。)イエス・キリストの名前と、二重の誕生について。

2

Sed ne qua forte sit apud te haesitatio, cur eum, qui ante mundum ex Deo natus sit, Jesum Christum appellemus, qui ante annos CCC. natus ex homine est, rationem tibi breviter exponam. Idem est Dei et hominis filius. Bis enim natus est.

PL 6, 1049C

しかし、世界に先立って神から生まれた方を、三百年ほど前に人間から生まれたイエス・キリストという名で呼ぶことについて、お前のうちに何かためらいが生じることのないよう、その理由をお前に手短に述べよう。同じ方が神の子であり、また人間の子でもある。というのも、彼は二度生まれたのである。

3

Primum de Deo in spiritu ante ortum mundi, postmodum in carne ex homine, Augusto imperante; cujus rei praeclarum et grande mysterium est, in quo et salus hominum, et religio summi Dei, et omnis veritas continetur.

PL 6, 1050A

第一の誕生は世界の起こる前に、霊において神から。第二の誕生はのちに、アウグストゥスの治世に、肉において人間から。この事柄には輝かしく偉大な秘義があり、そこには人間の救いと、至高の神の宗教と、あらゆる真理とが含まれている。

4

Nam cum primum scelerati atque impii deorum cultus per insidias daemonum irrepserunt, tum penes solos Hebraeos religio Dei mansit, qui tamen non lege aliqua, sed traditum sibi per successionem cultum patrio more tenuerunt usque ad id tempus, quo de Aegypto exierunt, Moyse duce, primo omnium prophetarum, per quem illis lex est a Deo imposita, qui Judaei sunt postmodum nominati.

PL 6, 1050A

というのも、悪霊たちの策略によって凶悪にして不敬な神々への崇拝がはじめて忍び込んできたとき、神の宗教はヘブライ人たちのもとにのみ残っていたからである。もっとも彼らは、何らかの法によってではなく、代々受け継がれてきた礼拝を父祖の慣習として守っていたにすぎず、それはエジプトを出るときまで続いた。その際、あらゆる預言者のうち最初の者であるモーセに率いられ、彼を通して神から法が課せられ、彼らはのちにユダヤ人と呼ばれるようになったのである。

5

Servierunt igitur Deo vinculis legis obstricti. Sed iidem, paulatim ad profanos ritus aberrantes, alienos deos susceperunt, et derelicto patrio cultu, insensilibus simulacris immolaverunt.

PL 6, 1050A

かくして彼らは法の絆に縛られて神に仕えた。しかし同じ彼らは、しだいに俗なる祭儀へと逸れてゆき、異なる神々を受け入れ、父祖の礼拝を捨てて、感覚を持たぬ像に生贄を捧げたのである。

6

Propterea Deus prophetas ad eos misit divino Spiritu adimpletos, qui illis peccata exprobrarent, et poenitentiam indicerent, qui secuturam ultionem minarentur, ac denuntiarent futurum, si in iisdem delictis perseverassent, ut alium mitteret novae legis latorem, et ingrato populo ab haereditate summoto, aliam sibi plebem fideliorem de exteris gentibus congregaret.

PL 6, 1050B

そのために神は、神的な霊に満たされた預言者たちを彼らのもとに遣わし、彼らの罪を責め、悔い改めを命じ、続いて下るべき報復を警告させ、もし同じ罪にとどまり続けるならば、神は新たな法をもたらす別の者を遣わし、恩を忘れた民衆をその相続分から退けて、異国の諸国民のうちからより忠実な別の民を自らのために集めるであろう、と予告させた。

7

Illi autem non modo perseverarunt, verum etiam eos ipsos, qui mittebantur, interfecerunt. Itaque damnavit eos ob haec facinora, nec adjecit ulterius prophetas mittere ad populum contumacem; sed Filium suum misit, ut gentes universas ad gratiam Dei convocaret.

PL 6, 1050B

しかし彼らはそのままの状態にとどまり続けたばかりか、遣わされた者たち自身を殺しさえした。そこで神はこれらの凶行のゆえに彼らを断罪し、もはや頑なな民衆のもとへ預言者を遣わすことをせず、代わりに御子を遣わして、あらゆる諸国民を神の恩寵へと呼び集めさせたのである。

8

Nec illos tamen, licet impios et ingratos, ab spe salutis exclusit: sed ad ipsos potissimum misit, ut si forte paruissent, non amitterent quod acceperant; si autem Deum suum non suscepissent, tum haeredibus abdicatis, gentes in adoptionem venirent.

PL 6, 1050B

とはいえ神は、彼らが不敬虔で恩知らずであったにもかかわらず、救いの希望から締め出したわけではなかった。むしろ何よりもまず彼らのもとへ御子を遣わし、もし彼らが従うならば、すでに受け取っていたものを失わないようにと望んだのである。しかしもし彼らが自分たちの神を受け入れないならば、そのときは相続人たる地位を廃されて、諸国民が養子として迎え入れられることになる。

9

Jussit igitur eum summus Pater descendere in terram et humanum corpus induere, ut subjectus passionibus carnis, virtutem ac patientiam non solum verbis, sed etiam factis doceret.

PL 6, 1050C

こうして至高の父は、御子に地上へ降り人間の肉体をまとうよう命じた。それは、肉の受難に服することによって、徳と忍耐とを言葉によってだけでなく行いによっても教えさせるためである。

10

Renatus est ergo ex virgine sine patre tanquam homo; ut quemadmodum in prima nativitate spirituali creatus ex solo Deo sanctus Spiritus factus est, sic in secunda carnali ex sola matre genitus, caro sancta fieret, ut per eum caro quae subjecta peccato fuerat ab interitu liberaretur.

PL 6, 1050C

かくして彼は、人間としては父なくしておとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕から生まれ直した。第一の霊的な誕生において、ただ神のみから創られて聖なる霊となったのと同じように、第二の肉的な誕生においては、ただ母のみから生まれて聖なる肉となり、それによって罪に服していた肉が滅びから解き放たれるためであった。

Caput XLIV

第XLIV章PL 6, 1051A
1

(Div. Inst. lib. IV, c. 12 et 13.) Duplex Christi nativitas ex prophetis probatur. Haec sic futura, ut exposui, prophetae ante praedixerant.

PL 6, 1051A

(神学提要 第四巻第十二章および第十三章。)キリストの二重の誕生が預言者たちによって証明される。これらのことが、私が述べたとおりに将来起こるであろうことを、預言者たちはあらかじめ予告していた。

2

Apud Salomonem ita scriptum est: Infirmatus est uterus virginis, et accepit foetum, et gravata est, et facta est in multa miseratione mater virgo.

PL 6, 1051A

ソロモンのもとにはこう書かれている。「おとめの胎は弱くされ、胎児を受け、身重となり、大いなる憐れみのうちにおとめのまま母となった」。

3

Apud Esaiam sic: Ecce virgo accipiet in uterum, et pariet filium, et vocabitis nomen ejus Emmanuel, quod significat Nobiscum Deus. Fuit enim nobiscum in terra, cum induit carnem; et nihilhominus Deus fuit in homine, et homo in Deo.

PL 6, 1051A

イザヤのもとにはこうある。「見よ、おとめが胎に宿し、男の子を産むであろう。汝らはその名をインマヌエルと呼ぶであろう」。これは「神は我々と共にいます」という意味である。実に彼は、肉をまとったとき地上で我々と共にいたのであり、それでいて神は人間のうちに、人間は神のうちにあったのである。

4

Utrumque autem eum fuisse a prophetis ante praedictum est. Quod Deus fuerit, Esaias ita dicit: Adorabunt te, et in te precabuntur, quoniam in te Deus est, et nos nesciebamus, Deus Israel.

PL 6, 1051A

しかし彼が両方であったことは、預言者たちによってあらかじめ予告されていた。彼が神であったことについては、イザヤがこう言う。「彼らはあなたを礼拝し、あなたのうちに祈るであろう。あなたのうちに神がいますからである。それを我々は知らなかった、イスラエルの神よ」。

5

Confundentur et reverebuntur omnes, qui adversantur tibi, et cadent in confusionem. Item Jeremias: Hic Deus noster est, et non deputabitur alius absque illo, qui invenit omnem viam prudentiae, et dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto sibi: Posthaec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.

PL 6, 1051B

「あなたに逆らう者どもは皆、恥じ入り、畏れ、恥辱のうちに倒れるであろう」。またエレミヤはこう言う。「これぞ我々の神である。彼のほかに、他の者は数えられることがない。彼はあらゆる知恵の道を見いだし、それをその僕ヤコブに、また彼に愛されたイスラエルに与えた。そしてそののち、地上に姿を現し、人々と共に住んだ」。

6

Item, quod homo fuerit, idem Jeremias dicit: Et homo est, et quis cognovit eum? Esaias quoque sic tradit: Et mittet eis Dominus hominem qui salvabit eos, et judicans sanabit eos. Item Moyses ipse in Numeris: Orietur stella ex Jacob, et exurget homo ex Israel.

PL 6, 1051B

また、彼が人間であったことについて、同じエレミヤはこう言う。「彼は人間である。だが誰が彼を知っただろうか」。イザヤもまたこう伝える。「主は彼らに、彼らを救う人間を遣わし、裁きつつ彼らを癒すであろう」。またモーセ自身も『民数記』でこう言う。「ヤコブより星が昇り、イスラエルより人が起こるであろう」。

7

Idcirco igitur cum Deus esset, suscepit carnem, ut inter Deum et hominem medius factus, hominem ad Deum magisterio suo, superata morte, perduceret.

PL 6, 1051B

こうして神でありながら、彼は肉を受け取った。それは神と人間との間に立つ仲介者となり、死に打ち勝って、自らの教えによって人間を神へと導くためであった。

Caput XLV

第XLV章PL 6, 1051C
1

(Div. Inst. lib. IV, c. 14.) Christi virtus et opera probantur ex Scripturis. Diximus de nativitate; nunc de virtute operibusque dicamus: quae cum magna inter homines ac mirabilia faceret, videntes illa Judaei, magica potentia fieri putabant, ignorantes ea omnia, quae fiebant ab eo, praedicta esse a prophetis.

PL 6, 1051C

(神学提要 第四巻第十四章。)キリストの力と業とが聖典によって証明される。誕生については述べた。今度は力と業について語ろう。彼が人々のあいだで偉大かつ驚くべき業を行ったとき、それを見たユダヤ人たちは、それが魔術の力によってなされたのだと考えた。彼らは、彼によってなされたそれらすべてが預言者たちによってあらかじめ予告されていたことを知らなかったのである。

2

Aegros et vario morborum genere languentes non medela aliqua, sed vi ac potestate verbi sui protinus roborabat, debiles resanabat, claudos ad gressum erigebat, caecis visum restituebat, mutis eloquium dabat, surdos inauribat, pollutos maculatosque purgabat, furiatis daemonum incursu mentem propriam reponebat, mortuos aut jam sepultos ad vitam lucemque revocabat.

PL 6, 1052A

病める者たちや、さまざまな病に苦しみ弱っていた者たちを、何らかの薬によってではなく、自らの言葉の力と権力とによって、たちどころに力づけた。弱った者たちを癒し、足の萎えた者たちを立って歩けるようにし、盲人には視力を取り戻させ、口のきけない者には言葉を与え、耳の聞こえない者には聴力を与え、汚れ穢れた者たちを清め、悪霊の襲来によって狂乱していた者たちにはその本来の心を取り戻させ、死んだ者、あるいはすでに葬られた者たちを命と光へと呼び戻した。

3

Idem quinque millia hominum quinque panibus et duobus piscibus saturavit. Idem supra mare ambulavit.

PL 6, 1052A

同じ方は五千人の人々を五つのパンと二匹の魚で満腹させた。同じ方は海の上を歩いた。

4

Idem in tempestate praecepit vento, ut conquiesceret, statimque tranquillitas facta est: quae omnia, et in prophetarum libris, et in carminibus Sibyllinis praedicta invenimus.

PL 6, 1052A

同じ方は嵐のなかで風に静まるよう命じ、たちまち凪となった。これらすべてのことは、預言者たちの書のうちにも、シビュラの歌のうちにも、あらかじめ予告されていたことがわかる。

5

Ob haec miracula cum ad eum magna concurreret multitudo, et, ut erat, Dei filium, et a Deo missum crederet, repleti invidia sacerdotes ac principes Judaeorum, simul ira concitati, quod eorum peccata et injustitiam coarguebat, coierunt ut eum occiderent.

PL 6, 1052A

これらの奇蹟のゆえに、大群衆が彼のもとに集まり、まさにそうであったとおり、彼を神の子、神から遣わされた者と信じるようになると、ユダヤ人の祭司たちと指導者たちは妬みに満たされ、また彼が自分たちの罪と不正とを暴いたことに怒りをかき立てられて、共謀して彼を殺そうとした。

6

Quod futurum ante annos mille paulo amplius Salomon in Sapientia pronuntiaverat his verbis: Circumveniamus justum, quoniam insuavis est nobis, et exprobrat nobis peccata legis. Promittit scientiam Dei se habere, et filium Dei se nominat.

PL 6, 1052B

このことが起こるであろうことを、その千年余りも前に、ソロモンは『知恵の書』のなかで次の言葉をもって告げていた。「我々は正しき者を陥れよう。彼は我々にとって不快な者であり、我々に律法に背く罪を責め立てるからである。彼は神の知識を自らが持つと言い張り、自らを神の子と名乗っている」。

7

Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum; gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et mutatae sunt vioe illius. Tanquam nugaces aestimati sumus ab illo.

PL 6, 1052B

彼は我々にとって、我々の思いを暴き立てる者となった。彼を見ることさえ我々には耐えがたい。彼の生き方は他の者たちと異なり、その道は変わっている〔底本は vioe。viae と読む〕からである。我々は彼によって、あたかも軽薄な者であるかのように見なされている。

8

Continet se a viis nostris, quasi ab immunditiis, et praefert novissima justorum, et gloriatur patrem Dominum. Videamus ergo si sermones illius veri sunt, et tentemus quae eventura sunt illi.

PL 6, 1052B

彼は我々の道から、あたかも汚れからのように身を遠ざけ、正しき者たちの最期を誇り、父なる主を誇りとしている。それゆえ、彼の言葉が真実であるかどうかを見極め、彼に何が起こるかを試してみよう。

9

Contumeliis et tormentis interrogemus eum, ut sciamus reverentiam illius, et probemus patientiam illius. Morte turpissima condemnemus eum. Haec cogitaverunt, et erraverunt. Excaecavit enim illos stultitia eorum, et nescierunt sacramenta Dei.

PL 6, 1052B

侮辱と拷問とをもって彼を試みよう。それによって彼の敬虔さを見極め、彼の忍耐を試そう。最も恥ずべき死をもって彼を断罪しよう。彼らはこう考え、そして誤った。彼らの愚かさが彼らの目を眩ませ、彼らは神の秘義を知らなかったのである。

10

Harum igitur litterarum immemores, quas legebant, incitaverunt populum tanquam adversus impium, ut eum comprehensum ad judicium ducerent, mortemque ejus impiis vocibus flagitarent.

PL 6, 1052C

こうして彼らは、自分たちが読んでいたこれらの文書を忘れ、あたかも不敬虔な者に対するかのように民衆を扇動し、彼を捕らえて裁判に引き出させ、不敬虔な叫び声をもって彼の死を要求させたのである。

11

Intentabant autem pro crimine id ipsum, quod se Dei filium diceret, et quod legem solveret, curando homines in Sabbato, quam ille se non solvere, sed implere dicebat.

PL 6, 1052C

彼らが罪状として告発したのは、まさに彼が自らを神の子と称したこと、そして安息日に人々を癒すことによって律法を破っているとされたこと、それであった。しかし彼自身は、律法を破るのではなく成就するのだと言っていた。

12

Cumque Pontius Pilatus, qui tum legatus in Syria judicabat, perspiceret causam illam ad officium romani judicis non pertinere, misit eum ad Herodem Tetrarcham, permisitque Judaeis, ut ipsi legis suae disceptatores essent: qui, accepta sceleris potestate, addixerunt eum cruci, sed prius flagellis et palmis verberaverunt, spinis coronarunt, faciem conspuerunt, in cibum et potum dederunt ei fel et acetum; et inter haec nulla vox ejus audita est.

PL 6, 1053A

そのときシリアの総督として裁判を行っていたポンティウス・ピラトゥスは、この事件がローマの裁判官の職務に属さないことを見て取り、彼を国主ヘロデのもとへ送り、ユダヤ人たち自身に自分たちの律法の裁定者となることを許した。彼らは、罪を犯す権限を得ると、彼を十字架に引き渡した。だがその前に、鞭と平手で打ち、茨の冠を被せ、顔に唾を吐きかけ、食べ物と飲み物として胆汁と酢とを与えた。そしてこの間、彼の声はいっさい聞かれなかった。

13

Tunc carnifices sortiti de tunica ejus et pallio, suspenderunt eum patibulo atque affixerunt, cum postridie Pascha, id est, festum diem suum celebraturi essent. Quod facinus prodigia secuta sunt, ut intelligerent nefas quod admiserant.

PL 6, 1053A

それから処刑人たちは彼の下着と上衣についてくじを引き、彼を処刑台に吊るして釘づけにした。その翌日、彼らは過越、すなわち自分たちの祝日を祝おうとしていたのである。この凶行には様々な前兆が続いて起こり、彼らが犯した罪業を悟らせようとした。

14

Eodem namque momento, quo spiritum posuit, et terrae motus magnus, et deliquium solis fuit, ut in noctem dies verteretur.

PL 6, 1053B

実に彼が息を引き取ったのと同じ瞬間に、大きな地震が起こり、太陽が欠けて、昼が夜へと変わったのである。

Caput XLVI

第XLVI章PL 6, 1053B
1

(Div. Inst. lib. IV, c. 18.) Probatur ex prophetis passionem ac mortem Christi praenuntiatam fuisse. Quae omnia prophetae sic futura esse praedixerant.

PL 6, 1053B

(神学提要 第四巻第十八章。)キリストの受難と死とがあらかじめ預言者たちによって予告されていたことが証明される。これらすべてのことが起こるであろうことを、預言者たちはこのように予告していた。

2

Esaias ita dicit: Non sum contumax, neque contradico: dorsum meum posui ad flagella, et maxillas meas ad palmas; faciem autem meam non averti a foeditate sputorum.

PL 6, 1053B

イザヤはこう言う。「私は逆らわず、抗いもしない。私は自らの背を鞭に、頬を平手に差し出した。そして自らの顔を、唾の汚れから背けなかった」。

3

Idem de silentio: Sicut ovis ad immolandum adductus sum, et sicut agnus coram tondentibus sine voce, sic non aperuit os suum.

PL 6, 1053C

同じ者は沈黙についてこう言う。「私は屠るために連れて来られる羊のように、また毛を刈る者の前で声を立てぬ子羊のように、彼は口を開かなかった〔底本は一人称の adductus sum から三人称の non aperuit へ人称が転じている〕」。

4

Item David in Psalmo XXXIV: Congregata sunt in me flagella, et ignoraverunt: dissoluti sunt, nec compuncti sunt; tentaverunt me, et striderunt super me dentibus suis.

PL 6, 1053C

また、ダビデは詩篇第三十四篇でこう言う。「鞭が私に向かって集められたが、彼らは知らなかった。彼らは節度を失い、心を痛めることもなく、私を試み、私に向かって歯ぎしりをした」。

5

Idem de cibo et potu, Psalmo LXVIII: Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potum mihi dederunt acetum.

PL 6, 1054A

同じ者は食べ物と飲み物について、詩篇第六十八篇でこう言う。「彼らは私の食べ物として胆汁を与え、私の渇きに対して酢を飲み物として与えた」。

6

Item de cruce Christi: Et foderunt manus meas et pedes meos. dinumeraverunt omnia ossa mea: ipsi autem contemplati sunt, et viderunt me; diviserunt vestimenta mea sibi, et super vestem meam sortem miserunt.

PL 6, 1054A

また、キリストの十字架についてはこう言う。「彼らは私の手と足とを刺し貫いた。私の骨をことごとく数え上げた。しかし彼ら自身は私を見つめ、私を見た。彼らは私の衣を分け合い、私の着物についてくじを引いた」。

7

Moyses in Deuteronomio:: Et erit pendens vita tua ante oculos tuos, et timebis die et nocte, et non credes vitae tuae. Item in Numeris: Non quasi homo Dominus suspenditur, neque quasi filius hominis minas patitur.

PL 6, 1054A

モーセは『申命記』でこう言う。「汝の命は、汝の目の前に懸かったものとなり、汝は昼も夜も恐れ、自分の命を信じられなくなるであろう」。また『民数記』ではこう言う。「主は人間のようには吊るされず、人の子のようには脅しを被らない」。

8

Item Zacharias: Et intuebuntur in me, quem transfixerunt. De solis obscuratione Amos ita dicit: In illo die, dicit Dominus, occidet sol meridie, et obtenebrabitur dies lucis; et convertam dies festos vestros in luctum, et cantica vestra in lamentationem.

PL 6, 1054A

またゼカリヤはこう言う。「彼らは、自分たちが刺し貫いた私を見つめるであろう」。太陽が暗くなることについて、アモスはこう言う。「その日には、と主は言われる、真昼に太陽は沈み、光の日は暗くなるであろう。そして私は汝らの祝いの日を嘆きに、汝らの歌を哀歌に変えるであろう」。

9

Item Jeremias de civitate Hierosolyma in qua passus est: Et subivit sol ei, cum adhuc dies medius esset, confusa est et maledicta, reliquos eorum in gladium dabo. Nec frustra haec dicta sunt.

PL 6, 1054B

また、彼が受難した都市エルサレムについて、エレミヤはこう言う。「まだ真昼であったのに、彼女のために太陽は沈んだ。彼女は辱められ、呪われた。私は彼らの残りの者を剣に渡すであろう」。これらの言葉は空しく語られたのではなかった。

10

Siquidem post breve tempus imperator Vespasianus Judaeos debellavit, et terras eorum ferro ignique depopulatus est, obsessos fame subegit, Hierosolymam evertit, captivos triumphavit, caeteris, qui reliqui fuerunt, terris suis interdixit, nequando iis ad solum patrium reverti liceret.

PL 6, 1054B

実に、それからほどなくして皇帝ウェスパシアヌスがユダヤ人を征服し、彼らの土地を剣と火とで荒廃させ、包囲によって飢えさせて屈服させ、エルサレムを打ち壊し、捕虜たちを凱旋式に引き立て、生き残った他の者たちには自分たちの土地への立ち入りを禁じて、二度と父祖の地に帰ることが許されないようにした。

11

Quae a Deo propter illam Christi crucem facta sunt, ut hoc in Scripturis eorum Salomon ante testatus sit dicens: Et erit Israel in perditionem, et in improperium populo, et domus haec erit deserta, et omnis qui transiet per illam, admirabitur et dicet: Propter quam rem Deus fecit terrae huic et huic domui haec mala? et dicent, quia dereliquerunt Dominum Deum suum, et persecuti sunt Regem suum dilectissimum Deo, et cruciaverunt illum in humilitate magna: pro hoc importavit illis Deus mala haec. Quid enim non mererentur, qui Dominum, qui ad salutem ipsorum venerat, peremerunt.

PL 6, 1054B

これらのことは、かのキリストの十字架のゆえに神によってなされたのであり、それは彼らの聖典のうちで、すでにソロモンがこう証言していたとおりである。「イスラエルは滅びとなり、民の間の恥辱となるであろう。この家は見捨てられ、そこを通り過ぎる者は皆、驚いてこう言うであろう。『神はなぜこの地とこの家にこのような災いをもたらしたのか』。そして人々はこう言うであろう。『彼らが自分たちの神である主を見捨て、神に最も愛された自分たちの王を迫害し、大いなる卑しめのうちに彼を苦しめたからである。そのために神は彼らにこれらの災いをもたらしたのだ』。」実に、自分たちの救いのために来られた主を殺害した者たちが、何を受けずに済むというのか。

Caput XLVII

第XLVII章PL 6, 1054C
1

(Div. Inst. lib. IV, c. 19 et 21.) De Jesu Christi resurrectione, apostolorum missione, Servatorisque in coelum ascensione. Post haec detractum patibulo corpus monumento condiderunt.

PL 6, 1054C

(神学提要 第四巻第十九章および第二十一章。)イエス・キリストの復活、使徒たちの派遣、そして救い主の昇天について。その後、彼らは処刑台から降ろされた遺体を墓に納めた。

2

Verum tertio die ante lucem, terrae motu facto, ac revoluto lapide, quo sepulcrum clauserant, resurrexit. In sepulcro autem nihil, nisi exuviae corporis sunt repertae. Ipsum vero resurrecturum die tertio jam olim prophetae fuerant praelocuti.

PL 6, 1054C

しかし三日目に、夜明け前、地震が起こり、墓を閉ざしていた石が転がされると、彼はよみがえった。ところが墓の中には、遺体を包んでいた布のほかには何も見いだされなかった。彼が三日目によみがえるであろうことは、すでにはるか昔から預言者たちが予告していたことであった。

3

David in psalmo XV: Non derelinques animam meam ad inferos, nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem. Item Osee: Hic est Filius meus sapiens: propter quod nunc non resistet in contribulatione filiorum suorum, et de manu inferorum eruam eum.

PL 6, 1054C

ダビデは詩篇第十五篇でこう言う。「あなたは私の魂を冥界に見捨てることなく、あなたの聖なる者に朽ち果てるのを見させることはないであろう」。またホセアはこう言う。「これは私の賢き子である。それゆえ、彼は今、自分の子らの苦難のなかにあっても抗うことなく、私は彼を冥界の手から救い出すであろう」。

4

Ubi est judicium tuum, mors, ubi est aculeus tuus? Idem rursus: Vivificabit nos post biduum die tertio.

PL 6, 1055A

「死よ、お前の裁きはどこにあるのか、お前の棘はどこにあるのか」。同じ者はまたこう言う。「彼は二日ののち、三日目に我々を生かしてくださるであろう」。

5

Profectus igitur in Galilaeam post resurrectionem, discipulos suos rursus, quos metus in fugam verterat, congregavit: datisque mandatis quae observari vellet, et ordinata Evangelii praedicatione per totum orbem, inspiravit in eos Spiritum sanctum, ac dedit eis potestatem mirabilia faciendi, ut in salutem hominum, tam factis quam verbis operarentur; ac tum demum quadragesimo die remeavit ad Patrem, sublatus in nubem.

PL 6, 1055B

そこで彼は復活ののちガリラヤへ赴き、恐れによって逃げ去っていた弟子たちを再び集めた。そして守るべき戒めを与え、福音の宣教を全世界にわたって定めたのち、彼らに聖なる霊を吹き込み、奇蹟を行う力を与えて、人々の救いのために行いによっても言葉によっても働くことができるようにした。そしてついに四十日目に、雲に乗せられて父のもとへ帰って行った。

6

Hoc Daniel propheta jampridem ostenderat, dicens: Videbam in visu noctis: et ecce in nubibus coeli ut filius hominis veniens usque ad antiquum dierum pervenit; et qui assistebant, obtulerunt eum; et datum est ei regnum, et honor, et imperium; et omnes populi, tribus.

PL 6, 1055B

このことは、預言者ダニエルがすでにはるか昔にこう示していた。「私は夜の幻のうちに見た。見よ、人の子のような者が天の雲に乗って来て、日の老いたる者のもとに至った。傍らに立つ者たちが彼を差し出し、彼には王国と栄誉と支配とが与えられた。そしてあらゆる民、部族——」

7

Et linguae servient ei, et potestas ejus aeterna, quae nunquam transibit, et regnum ejus non corrumpetur. Item David in psalmo CIX: Dixit Dominus Domino meo: Sede ad dextram meam, donec ponam inimicos tuos subpedaneum pedum tuorum.

PL 6, 1055B

——あらゆる言語の民が彼に仕えるであろう。彼の権力は永遠であって決して過ぎ去ることなく、彼の王国は滅びることがない」。また、ダビデは詩篇第百九篇でこう言う。「主は私の主にこう言われた。『私の右に座せ、私が汝の敵を汝の足台とするまで』」。

Caput XLVIII

第XLVIII章PL 6, 1055C
1

(Div. Inst. lib. IV, cap. 20.) De Judaeorum exhaeredatione, et Gentilium adoptione. Cum igitur ad dexteram Dei sedeat, calcaturus inimicos suos, qui eum cruciaverunt, quando ad judicandum orbem venerit, apparet nullam spem reliquam esse Judaeis, nisi conversi ad poenitentiam, et a sanguine quo se polluerunt, abluti, sperare in eum coeperint, quem negaverunt.

PL 6, 1055C

(神学提要 第四巻第二十章。)ユダヤ人の相続権剥奪と、諸国民の養子縁組について。かくして彼は神の右に座しており、世界を裁くために来るとき、自らを苦しめた敵どもを踏みつけることになる以上、ユダヤ人にはもはや何の希望も残されていないことは明らかである。ただし、悔い改めに立ち返り、自らを汚した血から洗い清められて、かつて否んだその方に望みを置くようになるのでない限りは。

2

Ideo sic dicit Hesdra: Hoc Pascha Salvator noster est, et refugium nostrum. Cogitate, et ascendat in cor vestrum, quoniam habemus humiliare eum in signo, et post haec speravimus in eum.

PL 6, 1055D

それゆえエスラはこう言う。「この過越は我々の救い主、我々の避け所である。よく考え、心に留めよ。我々は彼をしるしのうちに辱めることになるが、そののち、我々は彼に望みを置いたのである」。

3

Exhaeredatos autem esse Judaeos, quia Christum reprobaverunt, et nos, qui sumus ex gentibus, in eorum locum adoptatos, Scripturis approbatur. Jeremias ita dicit: Dereliqui domum meam: dimisi hoereditatem meam in manus inimicorum ejus.

PL 6, 1056A

ユダヤ人がキリストを拒んだために相続権を奪われ、諸国民から出た我々がその代わりに養子として迎え入れられたことは、聖典によって裏づけられる。エレミヤはこう言う。「私は自分の家を見捨てた。自分の相続財産をその敵どもの手に渡した」。

4

Facta est haereditas mea mihi sicut leo in sylva: dedit ipsa super me vocem suam; idcirco odivi eam.

PL 6, 1056A

「私の相続財産は、私にとって森のなかの獅子のようになった。それは私に向かってその声をあげた。それゆえ私はそれを憎んだ」。

5

Item Malachias: Non est mihi voluntas circa vos, dicit Dominus, et sacrificium acceptum non habebo ex manibus vestris, quia a solis ortu usque ad occasum clarificabitur nomen meum apud gentes.

PL 6, 1056A

またマラキはこう言う。「私は汝らに対して何の意志も持たない、と主は言われる。私は汝らの手からの生贄を受け入れない。日の出から日の入りまで、私の名は諸国民の間で輝かしいものとされるであろうから」。

6

Esaias quoque sic: Venio colligere omnes gentes et linguas; et venient, et videbunt claritatem meam.

PL 6, 1056A

イザヤもまたこう言う。「私はあらゆる諸国民とあらゆる言語の民を集めるために来る。彼らは来て、私の栄光を見るであろう」。

7

Idem alio loco ex persona Patris ad Filium: Ego Dominus Deus vocavi te in justitiam, et tenebo manum tuam, et confirmabo te: dedi te in testamentum generis mei, in lucem gentium, aperire oculos caecorum, producere ex vinculis alligatos, et de domo carceris sedentes in tenebris.

PL 6, 1056B

同じ者は、別の箇所で父の立場から御子に向けてこう言う。「私、主なる神は、義のために汝を召した。私は汝の手を取り、汝を強めるであろう。私は汝を、我が民への契約として、諸国民への光として与えた。それは、盲人の目を開き、縛られた者たちを鎖から解き放ち、闇のなかに座す囚われ人たちを牢獄から連れ出すためである」。

Caput XLIX

第XLIX章PL 6, 1056B
1

(Div. Inst. lib. IV, cap. 29.) Quod Deus non est nisi unus. Si ergo Judaei a Deo rejecti sunt, sicut sacrarum Scripturarum fides indicat, gentes autem, sicut videmus, adscitae, ac de tenebris hujus vitae secularis deque vinculis daemonum liberatae; nulla igitur alia spes homini proposita est, nisi veram religionem veramque sapientiam, quae in Christo est, fuerit secutus: quem qui ignorat, a veritate ac Deo semper alienus est.

PL 6, 1056B

(神学提要 第四巻第二十九章。)神はただ一つであることについて。かくして、聖なる聖典の信頼性が示すとおり、ユダヤ人が神によって退けられ、他方で我々が見るとおり、諸国民が迎え入れられ、この現世の闇と悪霊たちの鎖とから解き放たれたのであるとすれば、人間に残された希望はただ一つ、キリストのうちにある真の宗教と真の知恵とに従うことのほかにはない。この方を知らぬ者は、真理からも神からも常に遠ざかっている。

2

Nec sibi de summo Deo, vel Judaei, vel philosophi blandiantur. Qui Filium non agnovit, nec Patrem potuit agnoscere. Haec est sapientia, et hoc mysterium summi Dei. Per illum se Deus et agnosci, et coli voluit.

PL 6, 1056C

ユダヤ人も哲学者も、至高の神について自惚れてはならない。御子を認めなかった者は、父をも認めることができなかったのである。これこそが知恵であり、至高の神の秘義である。神はこの方を通して、自らが知られ、また礼拝されることを望んだのである。

3

Ideo prophetas ante praemisit, qui de adventu ejus praedicarent, ut cum facta essent in eo quaecumque praedicata sunt, tunc ab hominibus, et Dei Filius, et Deus crederetur. Nec tamen sic habendum est, tanquam duo sint Dii. Pater enim ac Filius unum sunt.

PL 6, 1056C

それゆえ神は、あらかじめ預言者たちを先立てて遣わし、御子の到来について予告させた。それは、予告されたすべてのことが彼において成就したとき、人々によって彼が神の子であり、かつ神であると信じられるためであった。とはいえ、あたかも二つの神があるかのように考えてはならない。父と子とは一つだからである。

4

Cum enim pater Filium diligat, omniaque ei tribuat, et Filius Patri fideliter obsequatur, nec velit quidquam, nisi quod Pater, non potest utique necessitudo tanta divelli, ut duo esse dicantur, in quibus, et substantia, et voluntas, et fides una est.

PL 6, 1056C

父が御子を愛し、すべてを彼に与え、また御子が父に忠実に従い、父が望むこと以外は何も望まないのであるから、これほど大きな結びつきが引き裂かれて、実体も御旨も誠実さもひとつである両者が、二つであると言われることは決してあり得ない。

5

Ergo et Filius per Patrem, et Pater per Filium. Unus est honos utrique tribuendus, tanquam uni Deo, et ita dividendus est per duos cultus, ut divisio ipsa compage inseparabili vinciatur. Neutrum sibi relinquet, qui aut Patrem a Filio, aut Filium a Patre secernit.

PL 6, 1057A

したがって、子は父を通して在り、父は子を通して在る。両者には、あたかも一つの神であるかのように、一つの栄誉が捧げられるべきであり、それは二つの礼拝へと分けられながらも、その分割自体が分かちがたい結びつきによって結ばれていなければならない。父を子から、あるいは子を父から切り離す者は、そのどちらをも自分のものとしては残さないであろう。

Caput L

第L章PL 6, 1057A
1

(Div. Inst. lib. IV, c. 25.) Cur Deus humanum corpus assumpsit, ac mortem passus fuit. Superest respondere etiam iis, qui putant inconveniens fuisse, nec habere rationem, ut Deus mortali corpore indueretur, ut hominibus subjectus esset, ut contumelias sustineret, cruciatus etiam mortemque pateretur.

PL 6, 1057A

(神学提要 第四巻第二十五章。)神が人間の肉体を取り、死を被った理由について。次に、神が死すべき肉体をまとい、人間に服し、侮辱に耐え、さらに責め苦と死とを被ったことは相応しくなく、理に適わないと考える者たちにも答えねばならない。

2

Dicam quod sentio, et rem immensam paucis, ut potero, substringam. Qui aliquid docet, debet, ut opinor, facere ipse quae docet, ut cogat homines obtemperare. Nam si non fecerit, praeceptis suis fidem derogabit.

PL 6, 1057B

私は自分の考えるところを述べ、この計り知れぬ事柄をできる限り手短にまとめよう。何かを教える者は、思うに、人々に従わせるために、自ら教えることを行わねばならない。もしそうしなければ、自らの教えの信頼性を損なうことになる。

3

Exemplis igitur opus est, ut ea, quae praecipiuntur, habeant firmitatem, et si quis contumax extiterit, ac dixerit non posse fieri, praeceptor illum praesenti opere convincat.

PL 6, 1057B

それゆえ、命じられたことが確かさを持つためには実例が必要である。そしてもし誰かが頑なにそれはできないと言い張るならば、教師は現に行って見せることによって彼を説き伏せねばならない。

4

Non potest ergo perfecta esse doctrina, cum verbis tantum traditur: sed tum perfecta est, cum factis adimpletur. Christus itaque cum doctor virtutis ad homines mitteretur, utique ut doctrina ejus perfecta esset, et docere, et facere debuerat.

PL 6, 1057B

したがって、教えはただ言葉によって伝えられるだけでは完全ではあり得ない。行いによって満たされてこそ、それは完全となる。それゆえ、徳の教師として人間のもとに遣わされたキリストは、自らの教えが完全であるために、教えることと行うことの両方をなさねばならなかった。

5

Sed, si corpus hominis non induisset, non potuisset facere quae docebat; id est, non irasci, non cupere divitias, non libidine inflammari, dolorem non timere, mortem contemnere. Haec sunt utique virtutes: sed fieri sine carne non possunt.

PL 6, 1057B

しかし、もし人間の肉体をまとわなかったならば、自らが教えたことを行うことはできなかったであろう。すなわち、怒らないこと、富を欲しないこと、情欲に燃え上がらないこと、苦痛を恐れないこと、死を蔑むこと、である。これらは当然ながら徳である。しかし肉なくしては行うことができない。

6

Ergo ideo corporatus est, ut cum vincenda esse carnis desideria doceret, ipse faceret prior, ne quis excusationem de carnis fragilitate praetenderet.

PL 6, 1057C

それゆえ彼は肉体を得たのであり、肉の欲望が克服されねばならないと教えるにあたって、自らが先んじてそれを行うためであった。誰も肉の弱さを言い訳として掲げることのないように。

Caput LI

第LI章PL 6, 1057C
1

(Div. Inst. lib. IV, c. 26.) De Christi morte in cruce. Dicam nunc de sacramento crucis, ne quis forte dicat: Si suscipienda illi mors fuerat, non utique infamis ac turpis, sed quae haberet aliquid honestatis.

PL 6, 1057C

(神学提要 第四巻第二十六章)キリストの十字架上の死について。さて、十字架の秘義について語ろう。誰かがこう言うことのないためである——もし彼が死を引き受けねばならなかったのなら、それは決して不名誉で恥ずべきものではなく、いくらかの品位を備えたものであるべきだった、と。

2

Scio equidem multos, dum abhorrent nomen crucis, refugere a veritate, cum in ea, et ratio magna sit et potestas. Nam cum ad hoc missus esset, ut humillimis quibusque viam panderet ad salutem, se ipse humilem fecit, ut eos liberaret.

PL 6, 1058A

私は実に多くの者が、十字架という名を忌み嫌うあまり、真理から逃げ去っていることを知っている。しかし十字架には大いなる理と力とがある。なぜなら彼は、最も卑しい者たちにも救いへの道を開くために遣わされたのであり、それゆえ彼らを解放するために、自らを卑しい者としたからである。

3

Suscepit ergo id genus mortis, quod solet humilibus irrogari, ut omnibus facultas daretur imitandi. Praeterea cum esset resurrecturus, amputari partem corporis ejus fas non erat, nec os infringi, quod accidit iis qui capite plectuntur.

PL 6, 1058A

そこで彼は、卑しい者たちに科されるのが常であったあの種の死を引き受けた。それは、すべての人にこれを模範として倣う機会が与えられるためである。さらに、彼はよみがえるはずであったので、その体の一部が切り取られることも、骨が折られることも許されなかった。斬首される者たちに起こるようなことである。

4

Crux ergo potior fuit, quae resurrectioni corpus integris ossibus reservavit. His etiam illud accedit, quod passione ac morte suscepta, sublimem fieri oportebat.

PL 6, 1058A

それゆえ十字架のほうがまさっていた。それは骨を損なわぬまま体をよみがえりのために保ったからである。これにさらに次のことが加わる——受難と死を引き受けた上で、彼は高く上げられねばならなかった、ということである。

5

Adeo illum crux, et re et significatione exaltavit, ut omnibus majestas ejus ac virtus cum ipsa passione notuerit.

PL 6, 1058A

十字架は事実においても意味においても、これほどまでに彼を高く上げた。それゆえ、彼の威厳と力とは、まさにその受難とともにすべての人に知られるところとなったのである。

6

Nam quod extendit in patibulo manus, utique alas suas in Orientem Occidentemque porrexit, sub quas universae nationes ab utraque mundi parte ad requiem convenirent.

PL 6, 1058B

彼が処刑台の上で両手を広げたのは、まさに東と西とに向けて自らの翼を差し伸べたことにほかならない。その翼の下に、世界の両側からあらゆる民族が安らぎを求めて集うためである。

7

Quantum autem valeat hoc signum, et quid habeat potestatis, in promptu est, cum omnis daemonum cohors hoc signo expellitur ac fugatur.

PL 6, 1058B

この徴がどれほどの力を持ち、いかなる権力を備えているかは明らかである。悪霊のあらゆる軍勢が、この徴によって追い払われ、逃げ去るからである。

8

Et sicut ipse ante passionem daemonas verbo et imperio proturbabat, sic nunc nomine ac signo passionis ejusdem spiritus immundi, quando in corpora hominum irrepserunt, exiguntur, cum extorti et excruciati, ac se daemonas confitentes, verberanti se Deo cedunt.

PL 6, 1058B

そして彼自身、受難の前には言葉と命令とをもって悪霊を追い払っていたのと同じように、いまや同じ受難の名と徴とによって、汚れた霊どもは、人間の体に忍び込んだ場合、追い出される。すなわち、責め苛まれ、苦しめられ、自ら悪霊であることを告白しつつ、自分たちを打ち据える神に屈するのである。

9

Quid ergo speraverint de suis religionibus cumque sua sapientia Graeci, cum videant, deos suos, quos eosdem daemonas esse non negant, per crucem ab hominibus triumphari.

PL 6, 1058B

それゆえ、ギリシア人はその知恵をもってしても、自分たちの宗教について何を期待し得たであろうか。彼らの神々——それが悪霊にほかならないことを彼ら自身否定しない神々——が、十字架によって人間たちに打ち破られ、凱旋の獲物とされるのを目にしているというのに。

Caput LII

第LII章PL 6, 1058C
1

(Div. Inst. lib. V, c. 9.) Spes salutis hominum in veri Dei agnitione, et de odio ethnicorum in christianos.

PL 6, 1058C

(神学提要 第五巻第九章)人間の救いの希望は真の神を認識することにあり、また異教徒がキリスト教徒に対して抱く憎しみについて。

2

Una igitur spes hominibus vita est, unus portus salutis, unum refugium libertatis, si abjectis, quibus tenebantur, erroribus, aperiant oculos mentis suae, Deumque cognoscant, in quo solo domicilium veritatis est, terrena et de terra ficta contemnant, philosophiam, quae apud Deum stultitia est, pro nihilo computent, et vera sapientia, id est, religione suscepta, fiant immortalitatis haeredes.

PL 6, 1058C

したがって、人間にとって、命のただ一つの希望、救いのただ一つの港、自由のただ一つの避難所がある。すなわち、自分たちを捉えていた誤りを捨て去り、心の目を開いて、真理の住まいがそこにのみある神を認識し、地上のものと、土から形づくられたものを軽んじ、神のもとにあっては愚かさにほかならぬ哲学を無に等しいものと見なし、真の知恵、すなわち宗教を受け入れて、不死の相続人となることである。

3

Atenim repugnant, non tam veritati, quam propriae saluti; cumque haec audiunt, velut aliquod inexpiabile nefas detestantur.

PL 6, 1059A

しかし彼らは、真理にというよりもむしろ自分自身の救いに逆らっている。そして彼らはこれを聞くと、あたかも贖いようのない大罪であるかのように忌み嫌う。

4

Sed ne audire quidem patiuntur; violari aures suas sacrilegio putant si audierint, nec jam maledictis abstinent, sed quantis possunt, verborum contumeliis insectantur: iidemque si potestatem nacti fuerint, velut hostes publicos persequuntur, immo etiam plus quam hostes, quorum, cum bello victi fuerint, aut mors, aut servitus poena est; nec ullus post arma deposita cruciatus, quamvis omnia pati meruerint, qui facere voluerunt, ut inter mucrones locum pietas haberet.

PL 6, 1059A

しかも彼らは聞くことにすら耐えられない。もし耳にすれば、それだけで自分の耳が冒瀆によって汚されると思い込み、もはや呪詛の言葉を慎まず、できる限りの言葉の侮辱をもって攻め立てる。そして彼らは権力を手にすれば、キリスト教徒を公共の敵であるかのように迫害する。いや、それどころか敵以上の扱いをする。敵は、戦いに敗れれば死か隷属かの刑罰を受けるにすぎず、武器を捨てたのちには、もはやいかなる拷問も加えられない——刃のあいだにさえ敬虔の居場所を持たせようとした者たちであれば、あらゆる仕打ちを受けて当然であったとしても〔qui facere voluerunt 以下の係りは定かでない。敗れた敵の側にかかると取った〕、である。

5

Inaudita est crudelitas cum innocentia, nec victorum hostium conditionem meretur. Quae tanta hujus furoris est causa?

PL 6, 1059B

無垢な者に対するこれほどの残虐は前代未聞であり、無垢は、打ち負かされた敵の境遇にすら値しないものとされている。これほどの狂乱の原因は何であろうか。

6

Scilicet, quia ratione congredi non queunt, violentia premunt, et incognita causa tanquam nocentissimos damnant, qui constare de ipsa innocentia noluerunt.

PL 6, 1059B

つまり、理をもって対決することができないために、彼らは暴力によって押さえつけ、事件を調べもせずに、あたかも最も凶悪な犯罪者であるかのように断罪する。しかも彼ら自身、その無垢を確かめようとはしなかったのである。

7

Nec satis putant, si celeri ac simplici morte moriantur, quos irrationabiliter oderunt: sed eos exquisitis cruciatibus lacerant, ut expleant odium, quod non peccatum aliquod, sed veritas parit, quae idcirco male viventibus odiosa est, quia aegre ferunt esse aliquos, quibus facta eorum placere non possunt. Hos omni modo cupiunt extinguere, ut possint libere sine teste peccare.

PL 6, 1059B

彼らは、理由もなく憎む者たちを、迅速で単純な死によって死なせるだけでは満足せず、入念に工夫された責め苦によって彼らを引き裂き、憎しみを満たそうとする。この憎しみを生むのは何らかの罪ではなく真理であり、真理が悪しく生きる者たちに憎まれるのは、自分たちの行いを喜ばない者がいることに彼らが耐えられないからである。彼らはあらゆる手段をもってこの者たちを根絶やしにしようと望む。それは、証人なしに自由に罪を犯すことができるようにするためである。

Caput LIII

第LIII章PL 6, 1059B
1

(Div. Inst. lib. V, c. 21.) Rationes odii in christianos expenduntur, et refelluntur. Sed haec facere se dicunt, ut deos suos defendant.

PL 6, 1059B

(神学提要 第五巻第二十一章)キリスト教徒に対する憎しみの理由が吟味され、論駁される。しかし彼らは、自分たちの神々を守るためにこうしたことを行うのだと言う。

2

Primum si dii sunt, et habent aliquid potestatis ac numinis, defensione hominis patrocinioque non indigent, sed seipsos utique defendunt. Aut quomodo ab iis homo sperare auxilium potest, si ne suas quidem injurias possunt vindicare?

PL 6, 1059B

第一に、もし彼らが神であり、何らかの権力と神威とを備えているのなら、人間の擁護や弁護を必要とせず、むしろ自分自身で自分を守るはずである。あるいは、自分自身に加えられた不正すら報復できないような者たちから、人間はどうして助けを期待できようか。

3

Stultum igitur et vanum deorum esse vindices velle; nisi quod ex eo magis apparet diffidentia.

PL 6, 1059B

したがって、神々の弁護者たろうと欲することは愚かで空しい。むしろそのことによって、かえって不信の念が露わになるにすぎない。

4

Qui enim patrocinium Dei quem colit, suscipit, illum esse nihil confitetur: si autem ideo colit, quia potentem arbitratur, non debet eum velle defendere, a quo ipse est defendendus. Nos igitur recte.

PL 6, 1059B

自分が崇拝する神の弁護を引き受ける者は、その神が無であることを認めているに等しい。もし彼が、その神を有力な者と考えて崇拝しているのなら、自分こそその神によって守られるべき者でありながら、その神を守ろうと欲するべきではない。それゆえ我々は正しいのである。

5

Nam cum isti defensores falsorum deorum adversus verum Deum rebelles, nomen ejus in nobis persequuntur, nec re, nec verbo repugnamus; sed mites, et taciti, et patientes perferimus omnia quaecumque adversus nos potest crudelitas machinari.

PL 6, 1060A

なぜなら、真の神に逆らう偽りの神々のこの弁護者たちが、我々のうちにあるその名を迫害するとき、我々は行動によっても言葉によっても逆らわず、柔和に、沈黙のうちに、忍耐をもって、残虐が我々に対して企てうるすべてのことに耐え忍ぶからである。

6

Habemus enim fiduciam in Deo, a quo expectamus secuturam protinus ultionem. Nec est inanis ista fiducia: siquidem eorum omnium, qui hoc facinus ausi sunt, miserabiles exitus partim cognovimus, partim videmus.

PL 6, 1060A

我々は神への確信を持っており、その方からただちに続く報復を待ち望んでいる。そしてこの確信は空しいものではない。この凶行をあえて行った者たちすべての悲惨な最期を、我々は一部はすでに知り、一部はいま目にしているからである。

7

Nec ullus habuit impune, quod Deum laesit; et qui sit verus Deus, qui verbo discere noluit, supplicio suo didicit. Vellem scire, cum invitos adigunt ad sacrificium, quid secum habeant rationis, aut cui praestent, quod faciunt.

PL 6, 1060A

神を害した者で罰を免れた者は一人もいない。そして、言葉によって知ろうとしなかった者は、自らが受けた刑罰によって、いかなる方こそ真の神であるかを学んだのである。私が知りたいのは、彼らが心ならぬ者たちを生贄の儀式へと強いるとき、いったいどのような理屈を胸に抱いているのか、また自分たちの行っていることを、いったい誰のために行っているのか、ということである。

8

Si diis, non est ille cultus, nec acceptabile sacrificium, quod fit ingratis, quod extorquetur per injuriam, quod eruitur per dolorem. Si autem ipsis, quos cogunt, non est utique beneficium, quod quis ne accipiat, etiam mori mavult.

PL 6, 1060A

もし神々のためだと言うなら、心ならず行われ、不正によって強要され、苦痛によって引き出されるものは、崇拝でもなければ、受け入れられる生贄でもない。もし強制される当人たちのためだと言うなら、それは決して恩恵ではない。人がそれを受け入れるよりもむしろ死を選ぶようなものだからである。

9

Si bonum non est, ad quod me vocas? cur malo invitas? cur non verbis, sed verberibus; cur non ratione, sed cruciatibus corporis? Unde apparet malum esse illud, ad quod non illicis volentem, sed trahis recusantem. Quae stultitia est consulere velle nolenti?

PL 6, 1060B

もしそれが善いものでないなら、お前は私を何へと招いているのか。なぜ悪をもって誘うのか。なぜ言葉によらず、鞭打ちによってなのか。なぜ理によらず、肉体への責め苦によってなのか。そこから明らかになるのは、お前が進んで応じる者を誘っているのではなく、拒む者を引きずっているのだから、それが悪であるということである。欲しない者に善かれと思って強いようとするとは、何という愚かさであろうか。

10

An si aliquis, prementibus malis, ad mortem confugere conatur, num potes, si aut gladium extorseris, aut laqueum ruperis, aut praecipitio retraxeris, aut venenum effuderis, conservatorem te hominis gloriari, cum ille, quem servasse te putas, nec gratias agat, et te male secum arbitretur egisse, quod mortem sibi prohibueris optatam, quod ad finem, quod ad requiem malorum pervenire non sinueris?

PL 6, 1060B

あるいは、もし誰かが苦難に押しつぶされて死へと逃れようとしているとき、お前がその剣を奪い取り、あるいは縄を断ち切り、あるいは崖から引き戻し、あるいは毒を捨てさせたとして、お前はその人間を救った者として誇ることができるだろうか。お前が救ったと思っているその当人は、感謝するどころか、望んでいた死を妨げられ、苦難の終わりに、苦難からの安らぎに至ることを許されなかったことを、自分に対する仕打ちだと思うであろうに。

11

Beneficium enim non ex qualitate rei debet, sed ex animo ejus, qui accipit, ponderari. Cur pro beneficio imputes, quod mihi maleficium est? Vis me deos tuos colere, quod ego mihi mortiferum duco. Si bonum est, non invideo. Fruere solus bono tuo.

PL 6, 1060C

というのも恩恵は、事柄そのものの性質によってではなく、それを受け取る者の心によって量られるべきだからである。私にとっては害悪でしかないものを、なぜ恩恵として私に負わせようとするのか。お前は私に、お前の神々を崇拝させようとするが、私はそれを自分にとって命取りだと思っている。それが善いものであるなら、私は妬みはしない。お前一人でその善きものを享受するがよい。

12

Non est quod velis errori meo succurrere, quem judicio ac voluntate suscepi. Si malum, quid me ad consortium mali rapis? Utere sorte tua. Ego malo in bono mori quam in malo vivere.

PL 6, 1060C

私が判断と意志とをもって引き受けたこの誤りに、お前が救いの手を差し伸べようとする理由はない。もしそれが悪であるなら、なぜお前は私をその悪の仲間に引き込もうとするのか。お前は自分の定めを生きるがよい。私は悪のうちに生きるよりも、善のうちに死ぬほうを選ぶ。

Caput LIV

第LIV章PL 6, 1060C
1

De religionis libertate in adorando Deo. Haec quidem juste dici possunt. Sed quis audiet, cum homines furiosi et impotentes minui dominationem suam putent, si fit (1061)aliquid in rebus humanis liberum? Atqui religio sola est, in qua libertas domicilium collocavit.

PL 6, 1060C

神を礼拝することにおける宗教の自由について。たしかにこうしたことは正当に言われうる。しかし、常軌を逸し自制を失った人間たちが、人間の営みのうちに何か自由なものがあれば自分の支配が損なわれると考えているとき、誰がこれに耳を貸すだろうか。ところが、自由がその住まいを定めたのは、ひとえに宗教においてなのである。

2

Res est enim praeter caeteras voluntaria, nec imponi cuiquam necessitas potest, ut colat, quod non vult. Potest aliquis forsitan simulare; non potest velle.

PL 6, 1061A

宗教は他のあらゆる事柄にもまして意志にかかわるものであり、誰かに対して、欲しないものを崇拝せよという必然性を課すことはできない。人はおそらく装うことはできても、欲することはできない。

3

Denique cum metu tormentorum aliqui, aut cruciatibus victi, ad execranda sacrificia consenserint, nunquam ultro faciunt quod necessitate fecerunt: sed data rursus facultate, ac reddita libertate, referunt se ad Deum, eumque precibus et lacrymis placant, agentes non voluntatis, quam non habuerunt, sed necessitatis, quam pertulerunt, poenitentiam; et venia satisfacientibus non negatur.

PL 6, 1061A

実に、拷問への恐れから、あるいは責め苦に屈して、忌むべき生贄の儀式に同意した者があったとしても、彼らは必然によって行ったことを、決して自ら進んで行うことはない。むしろ再び機会が与えられ、自由が取り戻されるや、彼らは神のもとへ立ち返り、祈りと涙とをもって神を宥める。彼らが悔いるのは、自分たちが持たなかった意志についてではなく、耐え忍ばされた必然についてである。そして、償おうとする者に赦しが拒まれることはない。

4

Quid ergo promovet, qui corpus inquinat, quando immutare non potest voluntatem? Atenim homines inanis cerebri, si quem fortem adegerint libare diis suis, incredibili alacritate insolenter exultant, et quasi hostem sub jugum miserint, gaudent.

PL 6, 1061A

してみると、意志を変えることができないのに、肉体を汚す者は、いったい何を成し遂げたことになるのか。しかし、頭の空っぽな人間たちは、もし誰か強い者を強いて自分たちの神々に献酒させることに成功すれば、信じがたいほどの意気込みをもって傲慢に喜び踊り、まるで敵を軛の下に屈服させたかのように喜ぶ。

5

Si vero aliquis, nec minis, nec tormentis territus, fidem vitae anteferre maluerit, in hunc ingenium suum crudelitas exerit, infanda et intolerabilia molitur; et quia sciunt gloriosam esse pro Deo mortem, et hanc nobis esse victoriam, si superatis tortoribus, animam pro fide ac religione ponamus, et ipsi enituntur ut vincant.

PL 6, 1061B

しかし、もし誰かが脅しにも拷問にも脅かされず、命よりも信仰を選び取るなら、彼らの残虐はその者に対してあらん限りの才知を働かせ、言語に絶する、耐え難い所業を企てる。彼らは、神のために死ぬことが栄光であり、拷問者たちに打ち勝って信仰と宗教のために命を捧げることが我々にとっての勝利であることを知っているからこそ、自分たちのほうこそ勝とうと躍起になるのである。

6

Non afficiunt morte: sed excogitant novos inauditosque cruciatus, ut fragilitas viscerum doloribus cedat; et si non cesserit, differunt, adhibentque vulneribus curam diligentem, ut crudis adhuc cicatricibus, repetita tormenta plus doloris immittant: et hanc adversus innocentes carnificinam exercentes, pios utique se, et justos, et religiosos putant (talibus enim sacris deorum delectantur), illos vero impios et desperatos nuncupant.

PL 6, 1061B

彼らは死をもって害することはせず、新奇な、前代未聞の責め苦を考え出し、肉体の弱さが苦痛に屈するようにする。もし屈しなければ、時を置き、傷に入念な手当てを施す。それは、まだ生々しい傷跡に責め苦を繰り返し加えて、いっそう大きな苦痛を送り込むためである。そして、無垢な者たちに対してこのような拷問の業を行いながら、自分たちのほうこそ敬虔で、正しく、信心深い者であると考える——彼らはこうした神々への供犠に喜びを覚えるのである——のに対して、あの者たち〔キリスト教徒〕を不敬虔で絶望した者と呼ぶ。

7

Quae ista est perversitas, ut qui torquetur innocens, desperatus atque impius nominetur, carnifex autem justus piusque dicatur?

PL 6, 1061C

拷問される無垢な者が絶望した不敬虔な者と呼ばれ、処刑人のほうが正しく敬虔な者と言われるとは、何という倒錯であろうか。

Caput LV

第LV章PL 6, 1061C
1

Ethnici justitiam in sequendo Deo crimine impietatis infamant. Sed recte ac merito puniri eos aiunt, qui publicas religiones a majoribus traditas execrantur.

PL 6, 1061C

異教徒たちは、神に従う正義を不敬の罪状によって誹謗する。しかし彼らは、祖先から伝えられた公の宗教を忌み嫌う者たちは正当かつ当然に罰せられるのだと言う。

2

Quid si majores illi stulti fuerunt in suscipiendis religionibus vanis, sicut jam supra ostendimus, praescribetur nobis quominus vera et meliora sectemur? Cur nobis auferimus libertatem, sed quasi addicti alienis servimus erroribus?

PL 6, 1061C

もし、すでに上で示したとおり、あの祖先たちが空しい宗教を受け入れる点で愚かであったとしたら、我々がより真実でよりよきものに従うことを妨げる抗弁が、我々に対して成り立つというのか。なぜ我々は自らの自由を奪い、あたかも他人の誤りに売り渡された者のようにこれに仕えるのか。

3

Liceat sapere, liceat inquirere veritatem. Sed tamen, si libet majorum defendere (stultitiam) cur impune habent Aegyptii, qui pecudes, et omnis generis bestias pro diis colunt? Cur de diis ipsis aguntur, et qui eos facetius deriserit, honoratur?

PL 6, 1061C

知ることは許されよ、真理を探求することは許されよ。それでも、もし祖先たちの〔愚かさを〕弁護したいと思うのなら、なぜ家畜やあらゆる種類の獣を神として崇拝するエジプト人が咎めを免れているのか。なぜ神々自身を題材に〔劇が〕演じられ〔Cur de diis ipsis aguntur は主語を欠く。劇が演じられる意と解した〕、これをより巧みに嘲った者のほうが称えられるのか。

4

Cur audiuntur philosophi, qui aut nullos deos esse aiunt, aut si sunt, nihil curare, nec humana respicere, aut nullam esse omnino, quae regat mundum, providentiam disserunt? Sed soli ex omnibus impii judicantur, qui Deum, qui veritatem sequuntur.

PL 6, 1062B

なぜ、神々など存在しないと言い、あるいは、たとえ存在するとしても何も気にかけず人間の事柄を顧みないと言い、あるいはこの世界を治める摂理などまったく存在しないと論じる哲学者たちが、耳を傾けられているのか。それなのに、神に従い、真理に従う者たちだけが、あらゆる者のうちで唯一、不敬虔な者と判定されるのである。

5

Quae cum sit eadem justitia, eadem sapientia, hanc isti vel impietatis, vel stultitiae crimine infamant; nec perspiciunt, quid sit, quod eos fallat, cum et malo vocabulum boni, et bono mali nomen imponunt.

PL 6, 1062B

それは同じ正義であり、同じ知恵であるのに、彼らはこれを不敬の罪状、あるいは愚かさの罪状によって誹謗する。そして、悪に善の呼び名を、善に悪の名を与えていながら、何が自分たちを欺いているのかを見抜いていないのである。

6

Primuli quidem philosophorum, sed maxime Plato et Aristoteles, de justitia multa dixerunt, asserentes et extollentes eam summa laude virtutem, quod suum cuique tribuat, quod aequitatem in omnibus servet; et cum caeterae virtutes quasi tacitae sint, et intus inclusae, solam esse justitiam, quae nec sibi tantum conciliata sit, nec occulta, sed foras tota promineat, et ad bene faciendum prona sit, ut quamplurimis prosit: quasi vero in judicibus solis, atque in potestate aliqua constitutis justitia esse debeat, et non in omnibus.

PL 6, 1062B

たしかに哲学者たちの初期の者たち〔底本は Primuli。語形として異例だが、初期の者たちと読んだ〕、とりわけプラトンとアリストテレスは、正義について多くを語り、これを最高の称賛に値する徳であると主張し、称揚した。すなわち、正義とはおのおのに彼のものを与え、あらゆることにおいて公正さを守るものである、と。そして、他の徳がいわば沈黙し、内に閉じ込められているのに対し、正義だけは、自分自身のためだけに結ばれたものでも、隠されたものでもなく、すべてが外に向けて突き出し、善を行うことに傾いて、できる限り多くの人の益となるものである、と〔彼らは言った〕。しかしそれではまるで、正義とは裁判官だけに、あるいは何らかの権力ある地位にある者たちだけに存すべきものであって、すべての人にあるべきものではないかのようである。

7

Atqui nullus est hominum, ne infimorum quidem ac mendicorum, in quem justitia cadere non possit.

PL 6, 1062C

しかし、人間のうちで、たとえ最も卑しい者や物乞いであろうとも、正義がその身に及びえない者は一人もいない。

8

Sed quia ignorabant quid esset, unde proflueret, quid operis haberet, summam illam virtutem, id est, commune omnium bonum paucis tribuerunt, eamque nullas utilitates proprias aucupari, sed alienis tantum commodis studere dixerunt.

PL 6, 1063A

しかし彼らは、正義とは何であるか、それがどこから流れ出るものか、いかなる働きを持つものかを知らなかったために、あの最高の徳、すなわち万人に共通する善を、わずかな者にのみ帰し、正義は自分自身の利益をいっさい求めず、ただ他人の益にのみ努めるものだと言ったのである。

9

Nec immerito extitit Carneades, homo summo ingenio et acumine, qui refelleret istorum orationem, et justitiam, quae fundamentum stabile non habebat, everteret; non quia vituperandam esse justitiam sentiebat, sed ut illos defensores ejus ostenderet nihil certi, nihil firmi de justitia disputare.

PL 6, 1063A

それゆえ、この上ない才知と鋭さを備えた人物カルネアデスが現れ、彼らの論を論駁し、堅固な基盤を持たなかった正義を覆したのも、理由のないことではなかった。それは彼が正義そのものを非難すべきだと考えたからではなく、正義のあの擁護者たちが、正義について確かなこと、堅固なことを何一つ論じてはいないことを示すためであった。

Caput LVI

第LVI章PL 6, 1063A
1

( olim I.) (Div. Inst. lib. V, c. 16 et 17.) De justitia, quae est veri Dei cultus. Nam si justitia est veri Dei cultus (quid enim tam justum ad aequitatem, tam pium ad honorem, tam necessarium ad salutem, quam Deum agnoscere ut parentem, venerari ut dominum, ejusque legi praeceptis obtemperare?), nescierunt ergo justitiam philosophi, quia nec ipsum Deum agnoverunt, nec cultum ejus legemque tenuerunt; et ideo refelli potuerunt a Carneade, cujus haec fuit disputatio, nullum esse jus naturale, itaque omnes animantes, ipsa ducente natura, commoda sua defendere, et ideo justitiam, si alienis utilitatibus consulit, suas negligit, stultitiam esse dicendam.

PL 6, 1063A

(かつては第一章)(神学提要 第五巻第十六章および第十七章)正義について——それは真の神への礼拝である。もし正義が真の神への礼拝であるとすれば(というのも、神を親として認め、主として崇敬し、その律法の命令に従うことほど、公正にとって正しく、名誉にとって敬虔で、救いにとって必要なことがほかにあろうか)、哲学者たちは正義を知らなかったことになる。なぜなら彼らは神ご自身を認めることも、その礼拝と律法とを保つこともしなかったからである。それゆえ彼らは、次のような論を立てたカルネアデスによって論駁されえたのである。すなわち、自然の法などというものは存在せず、あらゆる生き物は、自然そのものに導かれて自らの利益を守るものであり、したがって、もし正義が他人の利益に配慮して自分の利益をなおざりにするのなら、それは愚かさと呼ばれるべきである、と。

2

Quod si omnes populi, penes quos sit imperium, ipsique Romani, qui orbem totum possederint, justitiam sequi velint, ac suum cuique restituere, quod vi et armis occupaverunt, ad casas et egestatem revertentur.

PL 6, 1063A

もし、支配権を握るすべての民族、そしてまさに全世界を手中に収めたローマ人自身が、正義に従い、力と武力によって奪い取ったものをおのおのの持ち主に返そうとするならば、彼らは掘っ立て小屋と貧窮へと逆戻りするであろう。

3

Quod si fecerint, justos quidem, sed tamen stultos judicari necesse est, qui ut aliis prosint, sibi nocere contendant.

PL 6, 1064A

もし彼らがそうしたなら、正しい者ではあっても、なお愚かな者と判断されざるをえない。他人の益のために自分を害することに努める者だからである。

4

Deinde, si reperiat aliquis hominem, qui aut aurum pro aurichalco, aut argentum pro plumbo vendat per errorem, atque id emere necessitas cogat, utrum dissimulabit, et emet parvo, an potius indicabit?

PL 6, 1064A

さらに、もし誰かが、過って真鍮を金として、あるいは鉛を銀として売ろうとしている人間を見つけ、しかもそれを買わねばならない必要に迫られたとしたら、彼はそれを知らぬふりをして安く買うだろうか、それともむしろそれを告げるだろうか。

5

Si indicabit, justus utique dicetur, quia non fefellit; sed idem stultus, qui alteri fecerit lucrum, sibi damnum. Sed facile de damno est. Quid, si vita ejus in periculum veniet, ut eum necesse sit, aut occidere, aut mori, quid faciet?

PL 6, 1064A

もし告げるなら、彼は欺かなかったのだから、まさしく正しい者と言われるであろう。しかし同時に、他人に利益をもたらし、自分には損失をもたらした愚かな者とも言われるであろう。だが損失についてはまだ容易な話である。もし彼自身の命が危険にさらされ、殺すか死ぬかのいずれかを迫られるとしたら、彼はどうするだろうか。

6

Potest hoc evenire, ut, naufragio facto, inveniat aliquem imbecillem tabulae inhaerentem; aut victo exercitu fugiens, reperiat aliquem vulneratum equo insidentem: utrumne aut illum tabula, aut hunc equo deturbabit, ut ipse possit evadere?

PL 6, 1064A

たとえば、難破にあって、板にすがりつく力の弱った者を見つけたり、敗れた軍から逃げる際に、馬に乗った負傷者を見つけたりすることがありうる。彼は、自分が逃げおおせるために、その者を板から、あるいは馬から突き落とすだろうか。

7

Si volet justus esse, non faciet: sed idem stultus judicabitur, qui dum alterius vitae parcit, suam prodit. Si faciet, sapiens quidem videbitur, quia sibi consulet; sed idem malus, quia nocebit.

PL 6, 1064B

もし正しくあろうとするなら、彼はそうしないであろう。しかし、他人の命を惜しみながら自分の命を危うくするその者は、愚かな者と判断されるであろう。もしそうするなら、自分の身を図っているのだから賢い者と見えるであろうが、しかし他人を害するのだから悪しき者ともなるであろう。

Caput LVII

第LVII章PL 6, 1064B
1

(Div. Inst. lib. III, c. 17 et 18; V, 15 17 18 et 19.) De sapientia et stultitia. Acuta ista sane: sed respondere ad ea facillime possumus. Imitatio enim nominum facit, ut sic esse videatur.

PL 6, 1064B

(神学提要 第三巻第十七章および第十八章、第五巻第十五・十七・十八・十九章)知恵と愚かさについて。これらの議論はたしかに鋭い。しかし我々はこれにきわめて容易に答えることができる。名のうえでの模倣が、そのように見えさせているにすぎないからである。

2

Nam et justitia imaginem habet stultitiae, non tamen est stultitia; et malitia imaginem sapientiae, non tamen sapientia est.

PL 6, 1064B

というのも、正義は愚かさの見せかけを持ってはいても、愚かさそのものではなく、悪意は知恵の見せかけを持ってはいても、知恵そのものではないからである。

3

Sed sicut malitia ista in conservandis utilitatibus suis intelligens et arguta, non sapientia, sed calliditas et astutia est; ita et justitia non debet stultitia, sed innocentia nominari: quia necesse est, et justum esse sapientem, et eum qui sit stultus, injustum.

PL 6, 1064B

しかしながら、自分自身の利益を守ることにかけては聡く鋭いあの悪意は、知恵ではなく、狡猾さと悪知恵であるにすぎない。それと同じく、正義もまた愚かさではなく無垢と呼ばれるべきである。なぜなら、正しい者は必ず知恵ある者であり、愚かな者は必ず不正な者だからである。

4

Nam neque ratio, neque natura ipsa permittit, ut is qui justus est, sapiens non sit; quoniam justus nihil utique facit, nisi quod rectum et bonum est, pravum et malum semper fugit.

PL 6, 1065A

というのも、理も自然そのものも、正しい者が知恵のない者であることを許さないからである。正しい者は、正しく善いことのほかは何も行わず、曲がったことと悪いことを常に避けるのである。

5

Quis autem discernere bonum et malum, pravum et rectum potest, nisi qui sapiens fuerit? Stultus autem male facit, quia bonum et malum quid sit, ignorat. Ideo peccat, quia non potest prava et recta discernere.

PL 6, 1065A

しかし、知恵ある者でなければ、誰が善と悪、曲がったことと正しいこととを見分けることができようか。愚かな者が悪を行うのは、善悪が何であるかを知らないからである。彼が罪を犯すのは、曲がったことと正しいこととを見分けることができないからにほかならない。

6

Non potest ergo, neque stulto justitia, neque injusto sapientia convenire. Stultus igitur non est, qui nec tabula naufragum, nec equo saucium dejecerit, quia se abstinuit a nocendo, quod est peccatum; peccatum autem vitare sapientis est.

PL 6, 1065A

したがって、愚かな者に正義が備わることも、不正な者に知恵が備わることもありえない。それゆえ、板から難破者を、馬から負傷者を突き落とさなかった者は、愚かな者ではない。害を加えること——それこそが罪である——を彼は控えたのであり、罪を避けることは知恵ある者のすることだからである。

7

Sed ut stultus prima facie videatur, illa res efficit, quod extingui animam cum corpore existimant: idcirco omne commodum ad hanc vitam referunt.

PL 6, 1065B

しかし、一見して彼が愚か者に見えるのは、彼らが魂は肉体とともに消え失せると考えているからにほかならない。それゆえ彼らは、あらゆる利益をこの世の生に結びつけて考えるのである。

8

Si enim post mortem nihil est, utique stulte facit, qui alterius animae parcit cum dispendio suae, aut qui alterius lucro magis quam suo consulit.

PL 6, 1065B

もし死後に何もないのであれば、自分の命を失ってまで他人の命を惜しむ者、あるいは自分の利益よりも他人の利益をこそ図る者は、まさしく愚かなことをしていることになる。

9

Si mors animam delet, danda est opera, quo diutius commodiusque vivamus: si autem vita post mortem superest aeterna et beata, hanc utique corporalem cum omnibus terrae bonis justus et sapiens contemnet, quia sciet, quale a Deo sit praemium recepturus.

PL 6, 1065B

もし死が魂を消し去るのであれば、我々はより長く、より快適に生きられるよう努めねばならない。しかし、もし死後に永遠で幸いな生が残っているのであれば、正しく知恵ある者は、この肉体の生を、地上のあらゆる善きものとともに、当然のこととして軽んじるであろう。神からどのような報いを受け取ることになるかを知っているからである。

10

Teneamus igitur innocentiam, teneamus justitiam; subeamus imaginem stultitiae, ut veram sapientiam tenere possimus.

PL 6, 1065C

それゆえ、我々は無垢を保ち、正義を保とう。真の知恵を保つことができるように、愚かさという見せかけを甘んじて受けよう。

11

Etsi hominibus ineptum videtur ac stultum, torqueri et mori malle, quam libare diis, et abire sine noxa, nos tamen omni virtute omnique patientia fidem Deo exhibere nitamur.

PL 6, 1066A

たとえ、神々に献酒して害を受けずに立ち去るよりも、拷問を受け死ぬほうを選ぶことが、人々の目には見苦しく愚かしいことと映ろうとも、我々はあらゆる徳とあらゆる忍耐とをもって、神に対する信仰を示すよう努めよう。

12

Non mors terreat, non dolor frangat, quominus vigor animi, et constantia inconcussa servetur.

PL 6, 1066A

死が脅かすことも、苦痛が打ち砕くこともあってはならない。心の気力と揺るぎない不動の心とが保たれなくなるようなことがあってはならない。

13

Stultos vocent, dummodo ipsi sint stultissimi, et coeci, et hebetes, et pecudibus aequales; qui non intelligunt esse mortiferum, relicto Deo vivo, prosternere se atque adorare terrena; qui nesciunt, et illos aeternam poenam manere, qui figmenta insensibilia fuerint venerati, et eos, qui nec tormenta, nec mortem pro cultu et honore veri Dei recusaverint, vitam perpetuam consecuturos.

PL 6, 1066A

彼らは我々を愚かと呼ぶがよい。彼ら自身こそ、この上なく愚かで、盲目で、鈍く、家畜にも等しい者たちである。彼らは、生ける神を捨てて地上のものにひれ伏し、これを崇拝することがいかに命取りであるかを理解していない。感覚のない作り物に崇敬を払った者たちには永遠の刑罰が待ち受けており、真の神への礼拝と尊崇のために拷問も死も拒まなかった者たちには、永遠の生命が得られることを、彼らは知らないのである。

14

Haec est fides summa, haec vera sapientia, haec perfecta justitia. Nihil ad nos attinet, quid judicent stulti, quid homunculi sentiant. Nos judicium Dei expectare debemus, ut eos postmodum, qui de nobis judicaverint, judicemus.

PL 6, 1066A

これこそが最高の信仰であり、これこそが真の知恵であり、これこそが完全な正義である。愚かな者たちが何を判断しようと、取るに足らぬ人間たちが何を考えようと、我々には何の関わりもない。我々は神の裁きを待たねばならない。そうすれば後に、我々について裁いたその者たちを、我々が裁くことになるであろう。

Caput LVIII

第LVIII章PL 6, 1066B
1

, alias II. (Div. Inst. lib. VI, c. 1 et 2.) De vero cultu Dei et sacrificio. Dixi de justitia, quid esset.

PL 6, 1066B

──異本ではII。(神学提要 第六巻第一章および第二章)真の神礼拝と犠牲について。正義とは何であるかについては、すでに述べた。

2

Sequitur ut ostendam, quod sit verum sacrificium Dei, qui sit justissimus ritus colendi, ne quis arbitretur, aut victimas, aut odores, aut dona pretiosa desiderari a Deo, a quo si fames, si sitis, si algor, si rerum omnium terrenarum cupiditas abest, non ergo utitur his omnibus, quae templis diisque fictilibus inferuntur: sed sicut corporalibus corporalia, sic utique incorporali incorporale sacrificium necessarium est.

PL 6, 1066B

続いて示すべきは、神への真の犠牲とは何か、神を礼拝する最も正しい儀礼とは何か、ということである。誰も、犠牲獣であれ、香であれ、高価な捧げ物であれ、神がそれを求めていると考えてはならない。神には飢えも渇きも寒さもなく、地上のあらゆる事物への欲望もないのだから、神殿や土の神々に捧げられるこれらすべてのものを用いることはない。むしろ、物体的なものには物体的なものが相応しいように、非物体的な方には非物体的な犠牲こそが必要なのである。

3

Illis autem, quae in usum tribuit homini Deus, ipse non indiget, cum omnis terra in ipsius sit potestate: non indiget templo, cujus domicilium mundus est; non indiget simulacro, qui est et oculis, et mente incomprehensibilis; non indiget terrenis luminibus, qui solem cum caeteris astris in usum hominis potuit accendere.

PL 6, 1067A

神が人間の用のために与えたもの、それを神自身が必要とすることはない。全地は神の権力のもとにあるからである。神は神殿を必要としない、世界そのものがその住まいだからである。神は像を必要としない、神は目にも心にも把握され得ない方だからである。神は地上の光を必要としない、太陽をはじめもろもろの星を人間の用のために灯すことができた方だからである。

4

Quid igitur ab homine desiderat Deus, nisi cultum mentis, qui est purus et sanctus? Nam illa, quae aut digitis fiunt, aut extra hominem sunt, inepta, fragilia, ingrata sunt.

PL 6, 1067A

それでは神が人間に求めるものは、清く聖なる心の礼拝のほかに何があろうか。指先で作られるもの、あるいは人間の外にあるものは、不適切で、脆く、喜ばれないものだからである。

5

Hoc est sacrificium verum, non quod ex arca, sed quod ex corde profertur, non quod manu, sed quod mente libatur. Haec acceptabilis victima est, quam de seipso animus immolat.

PL 6, 1067A

これこそ真の犠牲である。それは箱から差し出されるものではなく、心から差し出されるものであり、手によって注がれるものではなく、心によって捧げられるものである。これこそ受け入れられる犠牲であり、心が自分自身のうちから生贄として捧げるものである。

6

Nam quid hostiae? quid thura? quid vestes? quid argentum? quid aurum? quid pretiosi lapides conferunt, si colentis pura mens non est? Sola ergo justitia est, quam Deus expetit.

PL 6, 1067A

犠牲獣が何になろうか。乳香が、衣が、銀が、金が、宝石が何になろうか、礼拝する者の心が清くなければ。ゆえに神が求めるのはただ正義のみである。

7

In hac sacrificium, in hac Dei cultus est, de quo nunc mihi disserendum est, docendumque in quibus operibus justitiam necesse sit contineri.

PL 6, 1067B

この正義のうちにこそ犠牲があり、この正義のうちにこそ神への礼拝がある。今私が論じ、いかなる行いのうちに正義が含まれねばならないかを教えるべきなのは、まさにこの正義についてである。

Caput LIX

第LIX章PL 6, 1067B
1

, olim III, al. II. (Div. Inst. lib. V, c. 5 et sq. et 19; VI, c. 3, 4, 9, 10.) De viis vitae, et primis mundi temporibus. Duas esse humanae vitae vias, nec philosophis ignotum fuit, nec poetis: sed eas utrique diverso modo induxerunt.

PL 6, 1067B

──かつてはIII、異本ではII。(神学提要 第五巻第五章以下および第十九章、第六巻第三、四、九、十章)人生の道、および世界の最初の時代について。人間の生には二つの道があるということは、哲学者たちにも詩人たちにも知られていなかったわけではない。ただ両者はそれぞれ異なる仕方でこれを説いた。

2

Philosophi alteram industriae, alteram inertiae esse voluerunt: sed hoc minus recte, quod eas ad sola vitae hujus commoda retulerunt. Melius poetae, qui alteram justorum, alteram impiorum esse dixerunt.

PL 6, 1068A

哲学者たちは、一方を勤勉の道、他方を怠惰の道としようとした。しかしこれはあまり正しくない。彼らはこれらの道を、ただこの世の生の利益にのみ関わらせたからである。詩人たちの方がより正しく、一方を義人たちの道、他方を不敬虔な者たちの道であると言った。

3

Sed in eo peccant, quod eas non in hac vita, sed apud inferos esse aiunt. Nos utique rectius, qui alteram vitae, alteram mortis, et hic tamen esse has vias dicimus. Sed illa dexterior, qua justi gradiuntur, non in Elysium fert, sed in coelum. Immortales enim fiunt.

PL 6, 1068A

しかし詩人たちは、これらの道がこの生においてではなく冥界にあると言う点で誤っている。我々はより正しく、一方を生命の道、他方を死の道と言い、しかもこれらの道はこの世にこそあるのだと言う。義人たちが歩むあの右手の道は、エリュシオンにではなく天に至る。義人たちは不死となるからである。

4

Sinisterior ad tartarum; aeternis enim cruciatibus addicuntur injusti. Tenenda est igitur nobis justitiae via, quae ducit ad vitam. Primum autem justitiae officium est, Deum agnoscere ut parentem, eumque metuere ut dominum, diligere ut patrem.

PL 6, 1068A

左手の道はタルタルスに至る。不義の者たちは永遠の責め苦へと定められるからである。それゆえ我々は、生命へと導く正義の道を守らねばならない。正義の第一の務めは、神を親として認め、主として畏れ、父として愛することである。

5

Idem enim nos genuit, qui vitali spiritu animavit, qui alit, qui salvos facit. Habet in nos non modo ut pater, verum etiam ut dominus licentiam verberandi, et vitae ac necis potestatem; unde illi ab homine duplex honos, id est, amor cum timore debetur.

PL 6, 1068B

我々を生んだのはこの同じ方であり、命を与える霊によって我々に生気を吹き込み、我々を養い、我々を救う方もまたこの同じ方である。神は我々に対して、父としてだけでなく主として、鞭打つことの許しを持ち、生殺与奪の権力を持つ。それゆえ人間から神に対しては二重の敬い、すなわち恐れを伴う愛が負われるべきである。

6

Secundum justitiae officium est, hominem agnoscere velut fratrem. Si enim nos idem Deus fecit, et universos ad justitiam vitamque aeternam pari conditione generavit, fraterna utique necessitudine cohaeremus, quam qui non agnoscit, injustus est.

PL 6, 1068B

正義の第二の務めは、人間を兄弟として認めることである。同じ神が我々を造り、すべての者を正義と永遠の生命へと等しい条件のもとに生み出したのであるから、我々は兄弟としての絆によって結ばれているのであり、これを認めない者は不義の者である。

7

Sed origo hujus mali, quo societas inter se hominum, quo necessitudinis vinculum dissolutum (1069)est, ab ignoratione veri Dei nascitur. Qui enim fontem illum benignitatis ignorat, bonus esse nullo pacto potest.

PL 6, 1068B

だが人間相互の結びつきが、その絆が解かれてしまったこの悪の起源は、真の神を知らないことから生まれる。慈愛のかの源を知らない者は、いかなる仕方によっても善き者ではあり得ないからである。

8

Inde est, quod ex eo tempore, quo dii multi consecrari ab hominibus colique coeperunt, fugata est, sicut poetae ferunt, justitia: sic diremptum est omne foedus, dirempta societas juris humani.

PL 6, 1069A

こうして、多くの神々が人間たちによって神格化され崇拝され始めたその時から、詩人たちの伝えるとおり、正義は追い払われ、あらゆる盟約は断ち切られ、人間の法にもとづく結びつきも断ち切られたのである。

9

Tum sibi quisque consulere, jus in viribus computare, nocere invicem, fraudibus aggredi, dolis circumscribere, commoda sua aliorum incommodis adaugere; non cognatis, non liberis, non parentibus parcere; ad necem hominum pocula temperare, obsidere cum ferro vias, maria infestare; libidini autem, quo furor duxerit, fraena laxare; nihil denique sancti habere, quod non cupiditas infanda violaret.

PL 6, 1069A

こうして各人は自分のことばかりを考え、権利を力の強さで測り、互いに害を加え合い、欺きをもって襲いかかり、策謀によって陥れ、他人の不利益によって自分の利益を増やすようになった。血縁の者にも、子にも、親にも容赦せず、人を殺すために毒杯を調合し、剣を手に道々に待ち伏せし、海を荒らし、狂気の導くところに情欲の手綱を緩め、ついには、忌まわしい欲望が汚さない聖なるものを何一つ持たなくなった。

10

Cum haec fierent, tum leges sibi homines condiderunt pro utilitate communi, ut se interim tutos ab injuriis facerent. Sed metus legum non scelera comprimebat, sed licentiam submovebat. Poterant enim leges delicta punire, conscientiam munire non poterant.

PL 6, 1069A

こうしたことが行われるようになると、人間たちは共通の利益のために自分たちで法を定め、さしあたり不正な仕打ちから身を守ろうとした。しかし法への恐れは罪を抑えたのではなく、放縦を退けたにすぎない。法は罪を罰することはできても、良心を堅固にすることはできなかったからである。

11

Ita quae ante palam fiebant, clam fieri coeperunt. Circumscribi etiam jura, siquidem ipsi praesides legum praemiis muneribusque corrupti, vel in remissionem malorum, vel in perniciem bonorum sententias venditabant.

PL 6, 1069B

こうして、以前は公然と行われていたことが、密かに行われるようになった。法までもが歪められた。というのも、法の番人たる者たち自身が報酬と贈り物によって買収され、悪人を放免するため、あるいは善人を破滅させるために、判決を売り渡していたからである。

12

His accedebant dissensiones, et bella, et mutuae depraedationes, et oppressis legibus saeviendi potestas licenter assumpta.

PL 6, 1069B

これに加えて、対立や戦争、互いの略奪が生じ、法が踏みにじられると、思うがままに暴虐をふるう権力が恣意的に握られるようになった。

Caput LX

第LX章PL 6, 1069B
1

(Div. Inst. lib. VI, c. 3.) De justitiae officiis. In hoc statu cum essent humanae res, misertus est nostri Deus, revelavit se nobis et ostendit; ut in ipso religionem, fidem, castitatem, misericordiam disceremus; ut, errore vitae prioris abjecto, simul cum ipso Deo nosmetipsos, quos impietas dissociaverat, nosceremus, legemque divinam, quae humana cum coelestibus copulat, tradente ipso Domino, sumeremus: qua lege universi quibus irretiti fuimus, errores cum vanis et impiis superstitionibus tollerentur.

PL 6, 1069B

(神学提要 第六巻第三章)正義の務めについて。人間の事柄がこのような状態にあったとき、神は我々を憐れみ、自らを我々に啓示し示し給うた。それは、神のうちにあって、我々が信仰と信義と貞潔と慈しみとを学ぶためであり、また、以前の生の誤りを捨て、不敬によって互いに切り離されていた我々自身を、神ご自身とともに認め合うためであり、人間的なものを天的なものと結びつける神の律法を、主ご自身から授けられて受け取るためであった。この律法によって、我々を絡めとっていたあらゆる誤りが、空しく不敬な迷信とともに取り除かれるためであった。

2

Quid igitur homini debeamus, eadem illa lex divina praescribit, quae docet quidquid homini praestiteris, Deo praestari. Sed radix justitiae, et omne fundamentum aequitatis est illud, ut ne facias ulli quod pati nolis; sed alterius animum de tuo metiaris.

PL 6, 1070A

それゆえ、我々が人間に対して何を負うているかは、まさにあの神の法が定めている。それは、人間に対してなすことはすべて神になすことになる、と教える律法である。しかし正義の根であり、公正さのあらゆる土台であるのは、自分が耐えたくないことを誰に対してもなさないということ、すなわち他人の心を自分の心によって測るということである。

3

Si acerbum est injuriam ferre, et qui eam fecerit, videtur injustus, transfer in alterius personam, quod de te sentis, et in tuam, quod de altero judicas; et intelliges tam te injuste facere, si alteri noceas, quam alterum, si tibi.

PL 6, 1070A

もし不正な仕打ちを受けることがつらく、それをなした者が不義の者と見えるならば、自分について感じることを他人の身に移し替え、他人について判断することを自分の身に移し替えてみよ。そうすれば、お前が他人を害するならば、他人がお前を害する場合と同じく不正をなしているのだと分かるだろう。

4

Haec si mente volvamus, innocentiam tenebimus, in qua justitia velut primo gradu insistit.

PL 6, 1070B

このことを心に思いめぐらすならば、我々は無垢を保つことになる。正義はいわばこの無垢という第一の段に足を置いているのである。

5

Primum est enim non nocere; proximum, prodesse; et sicut in rudibus agris priusquam serere incipias, evulsis sentibus, et omnibus stirpium radicibus amputatis, arva purganda sunt: sic de nostris animis prius vitia detrahenda, et tunc demum virtutes inserendae, de quibus seminatae per verbum Dei fruges immortalitatis oriantur.

PL 6, 1070B

第一のことは害を加えないことであり、それに次ぐのは益を与えることである。ちょうど、未耕の畑に種を蒔き始める前に、茨を引き抜き、あらゆる草木の根を切り除いて畑を清めねばならないように、我々の魂についても、まず悪徳を取り除き、しかる後にはじめて徳を植え込まねばならない。そうしてこそ、神の言葉によって蒔かれた徳から不死の実りが生じるのである。

Caput LXI

第LXI章PL 6, 1070B
1

(Div. Inst. lib. VI, c. 15, 16, 19, 24.) De affectibus. Tres affectus, vel, ut ita dicam, tres furiae sunt, quae in animis hominum tantas perturbationes cient, et interdum cogunt ita delinquere, ut nec famae, nec periculi sui respectum habere permittant: ira, quae vindictam cupit; avaritia, quae desiderat opes; libido, quae appetit voluptates.

PL 6, 1070B

(神学提要 第六巻第十五、十六、十九、二十四章)情念について。人間の心にこれほど大きな動揺を引き起こし、時には自分の評判にも危険にも顧みる余地を与えぬほどに罪を犯すよう強いる情念が三つ、いわば三柱の復讐の女神がある。すなわち、報復を求める怒り、富を欲する貪欲、快楽を渇望する情欲である。

2

His vitiis ante omnia resistendum est; hae stirpes eruendae, ut virtutes inseri possint. Hos affectus Stoici amputandos, Peripatetici temperandos putant.

PL 6, 1071A

これらの悪徳には何よりもまず抗わねばならない。徳を植え込むことができるように、これらの根は掘り起こされねばならない。この情念について、ストア派は切り捨てるべきものと考え、逍遥学派は抑制すべきものと考える。

3

Neutri eorum recte: quia neque in totum detrahi possunt, siquidem natura insiti certam habent magnamque rationem; neque diminui, quoniam si mala sunt, carendum est etiam temperatis et mediocribus, si bona, integris abutendum est.

PL 6, 1071A

だがそのどちらも正しくない。というのも、情念は完全に取り除くことなどできない。それらは本性によって植え付けられており、確固たる重大な理由を持つからである。また、減らすこともできない。なぜなら、もしそれが悪であるならば、節度あるもの、ほどほどのものであっても持つべきではないはずであり、もし善であるならば、損なうことなく用いるべきだからである。

4

Nos vero, neque detrahendos, neque minuendos esse dicimus. Non enim per se mala sunt, quae Deus homini rationabiliter insevit: sed cum sint utique natura bona, quoniam ad tuendam vitam sunt attributa, male utendo fiunt mala; et sicut fortitudo, si pro patria dimices, bonum est, si contra patriam, malum: sic et affectus, si ad usus bonos habeas, virtutes erunt, si ad malos, vitia dicentur.

PL 6, 1071A

しかし我々は、情念を取り除くべきでも、減らすべきでもないと言う。神が理にかなうかたちで人間に植え付けたものが、それ自体で悪であるはずはないからである。むしろそれらは本性上は善なるものであり、生を守るために与えられたものであるが、悪しく用いることによって悪となるのである。ちょうど、勇気も祖国のために戦うならば善であり、祖国に逆らって戦うならば悪であるように、情念もまた、善き用途に用いるならば徳となり、悪しき用途に用いるならば悪徳と呼ばれるのである。

5

Ira igitur ad coercitionem peccatorum, id est, ad regendam subjectorum disciplinam data est a Deo, ut metus licentiam comprimat, et compescat audaciam. Sed qui terminos ejus ignorant, irascuntur paribus, aut etiam potioribus.

PL 6, 1071B

したがって怒りは、罪を抑えるため、すなわち従う者たちの規律を治めるために神から与えられたものであり、恐れによって放縦を抑え、大胆さを制するためのものである。しかし怒りの限界を知らない者たちは、対等な者に対しても、あるいは自分より優れた者に対してさえも怒るのである。

6

Inde ad immania facinora prosilitur: inde ad caedes, inde ad bella consurgitur. Cupiditas quoque ad desideranda et conquirenda vitae necessaria tributa est. Sed qui nesciunt fines ejus, insatiabiliter opes congerere nituntur.

PL 6, 1071B

そこから恐るべき凶行へと飛び出し、殺戮へ、戦争へと立ち上がることになる。貪欲もまた、生活に必要なものを求め手に入れるために与えられたものである。しかしその限界を知らない者たちは、飽くことなく富をかき集めようと努めるのである。

7

Hinc venena, hinc circumscriptiones; hinc falsa testamenta, hinc omnia fraudum genera eruperunt. Libidinis autem affectus ad procreandos liberos insitus et innatus est: sed qui limites ejus in animo non tenent, utuntur eo ad solam voluptatem.

PL 6, 1071B

ここから毒殺が、詐欺が、偽りの遺言が、あらゆる種類の欺きが噴き出した。他方、情欲という情念は子をもうけるために植え付けられ、生まれつき備わったものである。しかしその限界を心のうちに保たない者たちは、ただ快楽のためにのみこれを用いるのである。

8

Inde illiciti amores, inde adulteria et stupra, inde omnes corruptelae oriuntur. Redigendi sunt ergo isti affectus intra fines suos, et in viam rectam dirigendi, in qua etiamsi sint vehementes, culpam tamen habere non possunt.

PL 6, 1072A

そこから不義の恋が、姦通と淫行が、あらゆる腐敗が生じるのである。したがってこれらの情念は、その限界のうちに引き戻され、正しい道へと向け直されねばならない。その道にあるならば、たとえ激しいものであっても、咎を負うことはあり得ない。

Caput LXII

第LXII章PL 6, 1072A
1

, alias V. (Lib. VI Inst., c. 12, 18, 20, 23.) De voluptatibus sensuum coercendis. Cohibenda est ira, cum patimur injuriam, ut et malum comprimatur, quod ex certamine impendet, et ut duas maximas virtutes, innocentiam patientiamque teneamus.

PL 6, 1072A

──異本ではV。(神学提要 第六巻第十二、十八、二十、二十三章)諸感覚の快楽を抑制することについて。我々が不正な仕打ちを受けるとき、怒りは抑えられねばならない。それは、争いから生じかねない害悪を抑え、また無垢と忍耐という二つの最大の徳を保つためである。

2

Avaritia frangatur, cum habemus, quod satis est. Quis enim furor est, in his coacervandis laborare, quae aut latrocinio, aut proscriptione, aut morte ad alios necesse sit pervenire? Libido extra legitimum torum non evagetur, sed creandis liberis serviat.

PL 6, 1072A

十分なものを持っているならば、貪欲は打ち砕かれねばならない。強盗によるか、財産の公売告示によるか、あるいは死によるかして、いずれにせよ他人の手に渡らざるを得ないようなものを積み上げるために労苦するとは、いかなる狂気であろうか。情欲は正当な床の外へさまよい出ることなく、子をもうけることに仕えるべきである。

3

Appetentia enim nimia voluptatis, et periculum parit, et infamiam generat, et (quod est maxime cavendum) mortem acquirit aeternam. Nihil est tam invisum Deo, quam meus incesta et animus impurus.

PL 6, 1072B

快楽への過度な欲求は危険を生み、不名誉をもたらし、そして(何より警戒すべきことに)永遠の死を招き寄せる。汚れた思い〔底本は meus。mens と読む〕と不浄な心ほど、神に忌み嫌われるものはない。

4

Nec hac sola voluptate abstinendum sibi quis putet, quae capitur ex foeminei corporis copulatione, sed et caeteris voluptatibus sensuum reliquorum; quia et ipsae sunt vitiosae, et ejusdem virtutis est eas contemnere.

PL 6, 1072B

女の肉体との交わりから得られるこの快楽だけを慎むべきだと考えてはならない。他の諸感覚の快楽についても同様である。それらもまた悪徳を孕んでおり、それらを軽んじることは同じ一つの徳に属することだからである。

5

Oculorum voluptas percipitur ex rerum pulchritudine, aurium de vocibus canoris et suavibus, narium de odore jucundo, saporis de cibis dulcibus: quibus omnibus virtus repugnare fortiter debet, ne his illecebris irretitus animus, a coelestibus ad terrena, ab aeternis ad temporalia, a vita immortali ad poenam perpetuam deprimatur.

PL 6, 1072B

目の快楽は事物の美しさから、耳の快楽は朗らかで甘美な声から、鼻の快楽は快い香りから、味覚の快楽は甘い食物から得られる。これらすべてに対して、徳は強く抗わねばならない。それは、こうした誘惑に絡めとられた心が、天的なものから地上的なものへ、永遠のものから一時的なものへ、不死の生命から永遠の刑罰へと引き下ろされることのないようにである。

6

In saporis et odoris voluptatibus hoc periculum est, quod trahere ad luxuriam possunt. Qui enim fuerit his deditus, aut non habebit ullam rem familiarem, aut, si habuerit, absumet, et aget postmodum vitam detestabilem.

PL 6, 1073A

味覚と嗅覚の快楽には、贅沢へと人を引きずり込みかねないという危険がある。これらに耽溺する者は、家産をまったく持たなくなるか、あるいは持っていてもそれを使い尽くし、その後は忌まわしい生活を送ることになる。

7

Qui autem rapitur auditu (ut taceam de cantibus, qui sensus intimos ita saepe deliniunt, ut etiam statum mentis furore perturbent, compositis certis orationibus numerosisque carminibus, aut argutis disputationibus) ad impios cultus facile traducitur.

PL 6, 1073A

聴覚に心を奪われる者は――内奥の感覚をしばしばこれほどまでに惑わし、心の状態を狂気にまで乱してしまう歌については語らないでおくとしても――巧みに組み立てられた演説や、韻律の整った詩、あるいは巧妙な議論によって、容易に不敬虔な崇拝へと導かれてしまう。

8

Inde est, quod scriptis coelestibus, quia videntur incompta, non facile credunt, qui aut ipsi sunt diserti, aut diserta legere malunt: non quaerunt vera, sed dulcia; immo illis haec videntur esse verissima, quae auribus blandiuntur.

PL 6, 1073B

それゆえ、自ら雄弁である者、あるいは雄弁な文章を読むことを好む者たちは、神の文書が飾り気のないものに見えるために、たやすくは信じない。彼らが求めるのは真理ではなく、甘美さである。それどころか、耳に心地よく響くものこそが、彼らには最も真実らしく見えるのである。

9

Ita respuunt veritatem, dum sermonis suavitate, capiuntur. Voluptas vero, quae spectat ad visum, multiformis est.

PL 6, 1073B

こうして彼らは、言葉の甘美さに捕らえられているうちに、真理を退けてしまう。他方、視覚にかかわる快楽は、多様な形をとる。

10

Nam quae percipitur ex rerum pretiosarum pulchritudine, avaritiam concitat, quae aliena esse debet a sapiente atque justo: quae autem capitur de specie mulierum, in alteram rapit voluptatem, de qua jam superius locuti sumus.

PL 6, 1073B

高価な事物の美しさから得られる快楽は貪欲をかき立てるが、これは賢者や正しい者からは無縁でなければならない。他方、女の容姿から得られる快楽は、我々がすでに上で語ったもう一つの快楽へと人を引き込む。

Caput LXIII

第LXIII章PL 6, 1074A
1

, olim VI. (Div. Inst. lib. VI, c. 18 et 20.) Spectacula esse potentissima ad corrumpendos animos.

PL 6, 1074A

──かつてはVI。(神学提要 第六巻第十八章および第二十章)見世物が心を堕落させる最も強力なものであること。

2

Superest de spectaculis dicere; quae, quoniam potentiora sunt ad corrumpendos animos, vitanda sapientibus, et cavenda sunt totaliter, quod ad celebrandos deorum honores inventa memorantur. Nam munerum editiones Saturni festa sunt. Scena Liberi patris est.

PL 6, 1074A

残るは見世物について語ることである。見世物は心を堕落させる力がより強いがゆえに、賢者たちは避けるべきであり、全面的に警戒すべきである。伝えられるところによれば、見世物は神々の栄誉を祝うために考案されたものだからである。剣闘士興行はサトゥルヌスの祭りであり、演劇はリベル・パテルの祭りである。

3

Ludi vero Circenses Neptuno dicati putantur, ut jam qui spectaculis interest, relicto Dei cultu, ad profanos ritus transiisse videatur. Sed ego de re malo dicere quam de origine. Quid tam horribile, tam tetrum, quam hominis trucidatio?

PL 6, 1074A

そしてキルクスの競技はネプトゥヌスに捧げられたものと考えられている。したがって見世物に参加する者は、神への礼拝を捨てて俗なる祭儀へと移ってしまったことになる。だが私は、その起源よりも、その事柄そのものについて語りたい。人間を殺すことほど恐ろしく、忌まわしいことがあろうか。

4

Ideo severissimis legibus vita nostra munitur; ideo bella execrabilia sunt. Invenit tamen consuetudo quatenus homicidium sine bello ac sine legibus faciat, et hoc sibi voluptas, quod scelus vindicavit.

PL 6, 1074B

それゆえ我々の生は最も厳格な法によって守られており、それゆえ戦争は忌むべきものとされる。それにもかかわらず、慣習は戦争もなく法によらずに殺人をなす手立てを見出し、罪であるところのものを、快楽が自分のものとして要求したのである。

5

Quod si interesse homicidio, sceleris conscientia est, et eidem facinori spectator obstrictus est, cui et admissor, ergo et in his gladiatorum caedibus non minus cruore profunditur, qui spectat, quam ille qui facit: nec potest esse immunis a sanguine, qui voluit effundi, aut videri non interfecisse, qui interfectori et favit, et praemium postulavit.

PL 6, 1074B

もし殺人に立ち会うことが罪の共犯であるならば、そしてその凶行に対しては、行う者と同じく見る者もまた縛られているのであれば、これらの剣闘士の殺し合いにおいても、見る者は行う者に劣らず血を流しているのである。血が流されることを望んだ者は、その血から無縁ではあり得ないし、殺す者に味方し、褒賞を求めた者は、殺していないと見なされることもできない。

6

Quid scena? num sanctior? in qua comoedia de stupris et amoribus, tragoedia de incestis et parricidiis fabulatur. Histrionum etiam impudici gestus, quibus infames foeminas imitantur, libidines, quas saltando exprimunt, docent.

PL 6, 1075A

演劇はどうか。それはより清らかであろうか。喜劇は淫行と恋愛について、悲劇は近親相姦と近親殺しについて語る。役者たちのふしだらな身振りも、彼らが恥知らずな女を演じるにあたって、踊りながら表す情欲を教えるものである。

7

Nam mimus corruptelarum disciplina est, in quo fiunt per imaginem, quae pudenda sunt, ut fiant sine pudore, quae vera sunt. Spectant haec adolescentes, quorum lubrica aetas, quae fraenari ac regi debet, ad vitia et peccata his imaginibus eruditur.

PL 6, 1075A

道化芝居は腐敗の教習にほかならない。そこでは恥ずべきことが仮の姿で演じられ、それによって現実の恥ずべきことが恥じることなく行われるようになる。これを見るのは若者たちであり、抑制され導かれるべきその移ろいやすい年齢は、これらの仮の姿によって悪徳と罪へと教え込まれるのである。

8

Circus vero innocentior existimatur: sed major hic furor est; siquidem mentes spectantium tanta efferuntur insania, ut non modo in convitia, sed etiam in rixas, et praelia, et contentiones saepe consurgant.

PL 6, 1075A

キルクスの競技はより罪のないものと見なされている。しかし実際にはここにこそより大きな狂乱がある。観客の心はこれほどの狂気に駆り立てられ、罵り合いだけでなく、しばしば喧嘩や殴り合い、争いにまで発展するからである。

9

Fugienda igitur omnia spectacula, ut tranquillum mentis statum tenere possimus. Renuntiandum noxiis voluptatibus, ne deliniti suavitate pestifera, in mortis laqueos incidamus.

PL 6, 1075A

それゆえあらゆる見世物は避けられねばならない。それは我々が心の平静な状態を保つことができるようにするためである。有害な快楽は捨て去られねばならない。それは、有毒な甘美さに惑わされて、死の罠に陥ることのないようにである。

Caput LXIV

第LXIV章PL 6, 1075B
1

(Lib. VI Inst., c. 18.) Affectus sunt domandi, et a vetitis abstinendum. Placeat sola virtus, cujus merces immortalis est, cum vicerit voluptatem.

PL 6, 1075B

(神学提要 第六巻第十八章)情念は制御されねばならず、禁じられたことは慎まねばならない。快楽に打ち勝ったとき、その報いが不死である徳のみを喜ぶべきである。

2

Superatis autem affectibus et perdomitis voluptatibus, facilis in comprimendis caeteris labor est ei, qui sit Dei veritatisque sectator: non maledicet unquam, qui speravit a Deo benedictionem.

PL 6, 1075B

情念を克服し、快楽を完全に手なずけたならば、神と真理の従者たる者にとって、他の悪徳を抑える労苦はたやすいものとなる。神からの祝福を望んだ者は、決して悪態をつくことはないであろう。

3

Non pejerabit, sed ne jurabit quidem, ne quando vel necessitate, vel consuetudine in perjurium cadat.

PL 6, 1076A

彼は偽誓をすることはないが、そもそも誓うことすらしないであろう。必要にせよ習慣にせよ、いつか偽誓に陥ることのないようにである。

4

Nihil subdole, nihil dissimulanter loquetur; neque abnegabit, quod spoponderit, neque promittet, quod facere non possit: non invidebit cuiquam, qui se suoque contentus sit; nec detrahet, aut male alteri volet, in quem forsitan beneficia Dei proniora sunt.

PL 6, 1076A

彼は何ひとつ狡猾に語ることも、隠し立てして語ることもない。約束したことを否むこともなければ、できないことを約束することもない。自分自身とその持ち物とに満ち足りている者は、誰に対しても妬むことがない。神の恩恵がおそらくより豊かに向けられている者に対してさえ、悪口を言ったり悪意を抱いたりすることもない。

5

Non furabitur, nec omnino quidquam concupiscet alienum; non dabit in usuram pecuniam (hoc est enim de alienis malis lucra captare), nec tamen negabit, si quem necessitas cogit mutuari.

PL 6, 1076A

彼は盗むこともなく、他人のものを欲しがることも一切ない。利息をつけて金を貸すこともない(それは他人の不幸から利益を得ることにほかならないからである)。しかしながら、必要に迫られて借りざるを得ない者があれば、貸すことを拒みはしないであろう。

6

Non sit asper in filium, neque in servum: meminerit, quod et ipse patrem habeat et dominum. Ita cum his aget, quemadmodum secum agi volet. Munera superabundantia non accipiet a tenuioribus; nec enim justum est augeri patrimonia locupletum per damna miserorum.

PL 6, 1076A

彼は息子に対しても、僕に対しても厳しくあってはならない。自分自身にもまた父があり、主があることを覚えているべきだからである。こうして彼らに対しては、自分がそうされたいと望むように接するであろう。彼は貧しい者たちから過分な贈り物を受け取ることはない。富める者たちの財産が、哀れな者たちの損失によって増やされるのは正しいことではないからである。

7

Vetus praeceptum est, non occidere, quod non sic accipi debet, tamquam jubeamur ab homicidio tantum, quod etiam legibus publicis vindicatur, manus abstinere.

PL 6, 1076B

「殺すなかれ」というのは古くからの戒めである。しかしこれは、公の法によっても罰せられる殺人からだけ手を控えるよう命じられている、という意味に解してはならない。

8

Sed hac jussione interposita, nec verbo licebit periculum inferre, nec infantem necare aut exponere, nec seipsum voluntaria morte damnare.

PL 6, 1076B

この戒めが差し挟まれることによって、言葉によって人に危害を加えることも、幼児を殺すことも遺棄することも、自ら望んだ死によって自分自身を断罪することも許されなくなるのである。

9

Item non adulterare: sed hoc praecepto, non solum corrumpere alienum matrimonium prohibemur, quod etiam communi gentium jure damnatur, verum etiam prostitutis corporibus abstinere.

PL 6, 1077A

また「姦淫するなかれ」というのも同様である。この戒めによって、諸国民に共通の法によっても断罪される他人の婚姻を汚すことだけが禁じられているのではなく、遊女の身体をも慎むことが命じられているのである。

10

Supra leges enim Dei lex est; ea quoque, quae pro licitis habentur, vetat, ut justitiam consummet. Ejusdem legis est falsum testimonium non dicere, quod et ipsum latius patet.

PL 6, 1077A

というのも、神の律法はもろもろの法の上にあり、正義を完成させるために、許されていると見なされていることさえも禁じるからである。偽りの証言をしないということも同じ律法に属することであり、これもまたより広い意味を持つ。

11

Nam si falsum testimonium mendacio nocet ei, contra quem dicitur, et fallit eum apud quem dicitur, nunquam igitur mentiendum est, quia mendacium semper aut fallit, aut nocet. Non est ergo vir justus, qui etiam sine noxa in otioso sermone mentitur.

PL 6, 1077A

というのも、もし偽りの証言がその偽りによって、それが向けられる相手を害し、それが述べられる相手を欺くのであれば、決して偽りを語ってはならないことになる。偽りは常に、欺くか害するかのいずれかだからである。それゆえ、たとえ害のない何気ない話の中であっても偽りを語る者は、正しい人ではない。

12

Huic vero nec adulari licet, perniciosa est enim ac deceptrix adulatio: sed ubique custodiet veritatem.

PL 6, 1077A

しかしこの者には、阿諛することも許されない。阿諛は有害であり、人を欺くものだからである。彼はいたるところで真理を守るであろう。

13

Quae licet sit ad praesens insuavis, tamen, cum fructus ejus atque utilitas apparuerit, non odium pariet, ut ait poeta (Terent. Andr., act. I, scen. 1), sed gratiam .

PL 6, 1077B

真理はたとえ差し当たっては快くなくとも、その実りと益とが現れたならば、詩人(テレンティウス『アンドリア』第一幕第一場)の言うような憎しみではなく、好意をもたらすのである。

Caput LXV

第LXV章PL 6, 1077B
1

; alias VII. (Lib. VI Inst., cap. 10 et seq.) Praecepta eorum quae jubentur et de misericordia. Dixi de iis, quae vetantur: dicam nunc breviter, quae jubentur. Innocentiae proxima est misericordia.

PL 6, 1077B

(異本では第七章。神学提要 第六巻第十章以下。)命じられていることがらの教えと慈しみについて。禁じられていることについては既に述べた。今は命じられていることを手短に述べよう。無垢に次ぐものは慈しみである。

2

Illa enim malum non facit, haec bonum operatur; illa inchoat justitiam, haec complet. Nam, cum imbecillior sit hominum natura quam caeterarum animantium, quas Deus et instructas ad inferendam, et munitas ad vim repellendam figuravit, affectum nobis misericordiae dedit, ut omne praesidium vitae nostrae in mutuis auxiliis poneremus.

PL 6, 1077B

なぜなら、前者は悪を行わず、後者は善を行うからである。前者は正義を始め、後者はこれを完成する。というのも、人間の本性は他の動物たちよりも脆弱だからである。神は他の動物たちを、攻撃を加えるための備えと、力を撃退するための武装とをもって形づくり給うたが、我々には憐れみの情を与え給うた。それは、我々の生の守りのすべてを、互いの助け合いのうちに置くためである。

3

Si enim ficti ab uno Deo, et orti ab uno homine, consanguinitatis jure sociamur, omnem igitur hominem diligere debemus. Itaque non tantum inferre injuriam non oportet, sed ne illatam quidem vindicare, ut sit in nobis perfecta innocentia.

PL 6, 1078A

なぜなら、我々は一なる神によって形づくられ、一人の人間から生まれ出た者として、血縁の理によって結び合わされているのであるから、あらゆる人を愛さねばならない。それゆえ、不正を加えてはならないというだけでなく、加えられた不正に対して復讐することさえしてはならない。それによって我々のうちに完全な無垢が備わるのである。

4

Et ideo jubet nos Deus etiam pro inimicis precem facere semper. Ergo animal commune atque consors esse debemus, ut nos invicem praestandis et accipiendis auxiliis muniamus. Multis enim casibus et incommodis fragilitas nostra subjecta est.

PL 6, 1078A

それゆえ神は、敵のためにさえ常に祈りを捧げるよう我々に命じ給う。かくして我々は、互いに助けを与え、また受けることによって身を守り合うため、共同にして分かち合う生き物とならねばならない。というのも、我々の脆さは多くの災いと不都合とにさらされているからである。

5

Spera et tibi accidere posse, quod alteri videas accidisse. Ita demum excitaberis ad opem ferendam, si sumpseris ejus animum, qui opem tuam in malis constitutus implorat.

PL 6, 1078A

他人の身に起きたとお前が見たことが、お前自身にも起こりうると思うがよい。そのように、災いの中にあってお前に助けを乞う者の心をお前自身のものとするならば、その時こそ、助けを差し伸べようとする思いが呼び起こされるのである。

6

Si quis victu indiget, impertiamur; et si quis nudus occurrerit, vestiamus; si quis a potentiore injuriam sustinet, eruamus. Pateat domicilium nostrum peregrinis vel indigentibus tecto. Pupillis defensio, viduis tutela nostra non desit.

PL 6, 1078B

もし食に事欠く者があれば、分け与えよう。もし裸の者に出会えば、着せかけよう。もし力ある者から不正を被る者があれば、そこから救い出そう。我々の住まいは、旅人や困窮する者に、屋根を貸すべく開かれているべきである。孤児には我々の擁護を、寡婦には我々の後見を欠かしてはならない。

7

Redimere ab hoste captivos magnum misericordiae opus est, aegros pauperes visere atque refovere. Inopes aut advenas, si obierint, non patiamur insepultos jacere.

PL 6, 1078B

敵の手から捕虜を贖い出すことは、慈しみの大いなる業である。病める貧者を見舞い、労わることもまた然り。困窮する者や異邦人が世を去ったならば、埋葬されぬまま横たわることを我々は許してはならない。

8

Haec sunt opera, haec officia misericordiae, quae si quis obierit, verum et acceptum sacrificium Deo immolabit.

PL 6, 1079A

これらこそ慈しみの業であり、慈しみの務めである。これを果たす者は、まことの、神に受け入れられる生贄を神に捧げることになるのである。

9

Haec litabilior victima est apud Deum, qui non pecudis sanguine, sed hominis pietate placatur: quem Deus, quia justus est, sua et ipsum lege, sua et conditione prosequitur; miseretur ejus, quem viderit misericordem, inexorabilis est ei, quem precantibus cernit immitem.

PL 6, 1079A

これは、家畜の血によってではなく人の敬虔によって宥められる神のもとにあって、より受け入れられる犠牲である。神は正しき方であるがゆえに、その人自身の法、その人自身の定めによって、その人をも遇し給う。すなわち、慈しみ深いと見た者には慈しみをかけ、嘆願する者たちに対して無慈悲であると見た者には、容赦なき方となり給うのである。

10

Ergo, ut haec omnia, quae Deo placent, facere possimus, contemnenda est pecunia, et ad coelestes transferenda thesauros, ubi nec fur effodiat, nec rubigo consumat, nec tyrannus eripiat; sed nobis ad aeternam opulentiam, Deo custode, servetur.

PL 6, 1079A

それゆえ、神に喜ばれるこれらすべてを行いうるためには、金銭を軽んじ、天の宝へと移さねばならない。そこでは盗人が掘り出すことも、錆が損なうことも、僭主が奪い去ることもなく、神を守り手として、我々のために永遠の富として保たれるのである。

Caput LXVI

第LXVI章PL 6, 1079A
1

, alias VIII. (Lib. VI Inst., cap. 23.) De fide in religione, et de fortitudine. Fides quoque magna justitiae pars est: quae maxime a nobis, qui nomen fidei gerimus, conservanda est, praecipue in religione, quia Deus prior est et potior quam homo.

PL 6, 1079A

(異本では第八章。神学提要 第六巻第二十三章。)宗教における信仰と剛毅について。信仰もまた正義の大いなる部分である。それは、信仰という名を担う我々によって、とりわけ堅く守られねばならない。ことに宗教においてはそうである。なぜなら、神は人間に優って第一なる、より力ある方だからである。

2

Et si est gloriosum pro amicis, pro parentibus, pro liberis, id est, pro homine suscipere mortem, et qui hoc fecerit, diuturnam memoriam laudemque consequitur; quanto magis pro Deo, qui potest aeternam vitam pro temporali morte praestare!

PL 6, 1079A

友のため、親のため、子のため、すなわち人のために死を引き受けることが誉れであり、それをなした者が長く記憶され称賛を得るのであれば、まして神のためにはどれほどであろうか。神は、束の間の死と引き換えに永遠の命を与えることがおできになるのだから。

3

Itaque cum inciderit ejusmodi necessitas, ut desciscere a Deo, atque ad ritus gentium transire cogamur, nullus nos metus, nullus terror inflectat, quominus traditam nobis fidem custodiamus.

PL 6, 1079A

それゆえ、神から離れて異教徒の祭儀へと移ることを強いられるような、そうした必要が生じたときには、いかなる恐れも、いかなる脅しも、我々に伝えられた信仰を守り抜くことから我々を屈させてはならない。

4

Deus sit ante oculos, sit in corde, cujus interno auxilio dolorem viscerum, et adhibita corpori tormenta superemus. Nihil tunc aliud quam vitae immortalis praemia cogitemus.

PL 6, 1079A

神が我々の目の前にあり、心のうちにあらんことを。その内なる助けによって、臓腑の痛みと、肉体に加えられる拷問とに打ち勝とう。その時には、不死の命の報いのほかには何一つ思うまい。

5

Ita facile, etsi dissipandi aut urendi artus fuerint, tolerabimus universa, quae in nos tyrannicae crudelitatis amentia molietur.

PL 6, 1080A

こうしてこそ、たとえ手足が切り裂かれ、あるいは焼かれることになろうとも、僭主的な残虐さの狂気が我々に対して企てるすべてのことを、我々は容易く耐え忍ぶであろう。

6

Postremo ipsam mortem non inviti, aut timidi, sed libentes et interriti subire nitamur, cum sciamus quali apud Deum gloria simus functuri, triumphato saeculo ad promissa venientes; quibus bonis, quanta beatitudine brevia haec poenarum mala, et hujus vitae damna pensemus.

PL 6, 1080A

最後には、死そのものをも、いやいやながらでも臆病にでもなく、進んで、また恐れることなく引き受けるよう努めよう。我々は、この世に打ち勝って凱旋し、約束されたものへと至るとき、神のもとでいかなる栄光にあずかることになるかを知っているのだから。いかなる善きもの、いかなる至福によって、これらの刑罰という束の間の悪と、この生における損失とが償われることであろうか。

7

Quod si facultas hujus gloriae deerit, habebit fides etiam in pace mercedem. Teneatur ergo in omnibus vitae officiis, teneatur in matrimonio. Non enim satis est, si aut alieno toro, aut lupanari abstineas.

PL 6, 1080A

だが、もしこの栄光を得る機会がないならば、信仰は平時においてもまた報いを得るであろう。それゆえ信仰は生のあらゆる務めにおいて守られねばならず、婚姻においても守られねばならない。お前が他人の閨から、また娼家から身を慎むだけでは十分ではないのである。

8

Qui habet conjugem nihil quaerat extrinsecus: sed contentus ea sola, casti et inviolati cubilis sacramenta custodiat. Adulter enim Deo est perinde atque incestus, qui, abjecto jugo, vel in liberam, vel in servam peregrina voluptate luxuriat.

PL 6, 1080A

妻を持つ者は、外に何も求めてはならない。ただその者のみに満足し、貞潔にして汚されざる閨の誓約を守るべきである。というのも、軛を投げ捨てて、自由の身の女であれ奴隷の女であれ、よそでの快楽にふける者は、神の前では近親相姦を犯す者と等しく姦淫する者だからである。

9

Sed sicut foemina castitatis vinculis obligata est, ne alium concupiscat: ita vir eadem lege teneatur, quoniam Deus virum et uxorem unius corporis compage solidavit.

PL 6, 1080B

しかし、女が他の男を欲することのないよう貞潔の絆に縛られているのと同じように、男もまた同じ法に縛られるべきである。なぜなら、神は夫と妻とを一つの肉体の結合によって固く結び合わせ給うたからである。

10

Ideo praecepit non dimitti uxorem, nisi crimine adulterii revictam, ut nunquam conjugalis foederis vinculum, nisi quod perfidia ruperit, resolvatur. Illud quoque ad consummandam pudicitiam jungitur, ut non modo peccatum absit, verum etiam cogitatio.

PL 6, 1080B

それゆえ神は、姦淫の罪において有罪と定められた場合を除いては、妻を離縁してはならないと命じ給うた。それは、背信によって断たれる場合を除いては、婚姻の契りの絆が決して解かれることのないようにするためである。さらに、貞潔を完成させるためには、行為としての罪がないだけでなく、思いにおいてもそれがあってはならないということが加えられる。

11

Pollui enim mentem quamvis inani cupiditate manifestum est; itaque justum hominem, quod sit secus, nec facere oportere, nec velle. Purganda est igitur conscientia, quam Deus pervidet, qui falli non potest.

PL 6, 1080B

たとえ空しい欲望によってであっても、心が汚されることは明らかである。それゆえ正しき人は、それと異なることを行うべきでも欲すべきでもない。それゆえ良心は清められねばならない。神はその良心を見通し給い、欺かれることがないからである。

12

Emaculetur omni labe pectus, ut templum Dei esse possit, quod non auri, nec eboris nitor, sed fidei et castitatis fulgor illustrat.

PL 6, 1081A

胸はあらゆる汚れから清められねばならない。それによって神の神殿となりうるためである。その神殿を輝かせるのは、金や象牙の光輝ではなく、信仰と貞潔の輝きなのである。

Caput LXVII

第LXVII章PL 6, 1081A
1

, alias IX. (Lib. VI Inst., c. 24 et 25; VII, c. 2 et 3.) De poenitentia, animae immortalitate, et de Providentia. Sed haec enim omnia difficilia sunt homini, nec patitur conditio fragilitatis naturae, esse quemquam sine macula.

PL 6, 1081A

(異本では第九章。神学提要 第六巻第二十四章、第二十五章、および第七巻第二章、第三章。)悔い改め、魂の不死、そして摂理について。しかし、これらすべてのことは人間にとって難しく、本性の脆さという境遇は、誰であれ汚れなき者であることを許さない。

2

Ultimum ergo remedium illud est, ut confugiamus ad poenitentiam, quae non minimum locum inter virtutes habet, quia sui correctio est; ut cum forte aut re, aut verbo lapsi fuerimus, statim resipiscamus, ac nos deliquisse fateamur, oremusque a Deo veniam, quam pro sua misericordia non negabit, nisi perseverantibus in errore.

PL 6, 1081A

それゆえ、最後の救済策は、悔い改めへと逃れることである。悔い改めは、諸徳の中で決して小さからぬ位置を占めている。なぜなら、それは自らを正すことだからである。すなわち、たまたま行いにおいてであれ言葉においてであれ過ちを犯したときには、直ちに立ち返り、自らが罪を犯したことを認め、神に赦しを乞い願うべきである。神はご自身の慈しみのゆえに、誤りのうちに固執し続ける者でない限り、赦しを拒み給うことはない。

3

Magnum est poenitentiae auxilium, magnum solatium. Illa est vulnerum peccatorumque sanatio; illa spes, illa portus salutis: quam qui tollit, viam vitae sibi amputat, quia nemo esse tam justus potest, ut nunquam sit ei poenitentia necessaria.

PL 6, 1081B

悔い改めの助けは大きく、その慰めも大きい。それは傷と罪との癒しであり、それは希望であり、それは救いの港である。これを取り除く者は、自ら命への道を断つことになる。なぜなら、悔い改めを決して必要としないほど正しくありうる者は、誰一人としていないからである。

4

Nos vero, etiamsi nullum sit peccatum, confiteri tamen debemus Deo, et pro delictis nostris identidem deprecari, gratias agere etiam in malis. Hoc semper obsequium Domino deferamus.

PL 6, 1081B

しかし我々は、たとえ罪がなくとも、なお神に告白すべきであり、我々の過ちのために繰り返し嘆願し、災いのうちにあってさえ感謝を捧げるべきである。この務めを、我々は常に主に対して果たすべきである。

5

Humilitas enim chara et amabilis Deo est: qui cum magis suscipiat peccatorem confitentem, quam justum superbum, quanto magis justum suscipiet confitentem eumque in regnis coelestibus faciet pro humilitate sublimem.

PL 6, 1081B

謙虚さは神にとって親しく、愛すべきものである。神は、傲慢な正しき者よりも、告白する罪人をより喜んで受け入れ給うのであるから、まして告白する正しき者をどれほど受け入れ給い、その謙虚さのゆえに天の王国において高められることになるであろうか。

6

Haec sunt quae debeat cultor Dei exhibere; hae sunt victimae, hoc sacrificium placabile; hic verus est cultus, cum homo mentis suae pignora in aram Dei confert.

PL 6, 1081B

これらこそ、神の礼拝者が示すべきことがらである。これらこそ犠牲であり、これこそ神の心を和らげる生贄である。人が自らの心の証しを神の祭壇にささげるとき、これこそがまことの礼拝なのである。

7

Summa illa majestas hoc cultore laetatur: hunc ut filium suscipit, eique donum immortalitatis impartitur; de qua nunc mihi disserendum est, et arguenda persuasio eorum, qui extingui animas cum corporibus arbitrantur.

PL 6, 1082A

かの至高の威厳は、このような礼拝者を喜び給う。この者を子として迎え入れ、不死の賜物を分かち与え給うのである。この不死について、私は今論じねばならず、また魂は肉体とともに消え去ると考える者たちの思い込みを論駁せねばならない。

8

Qui quia nec Deum sciebant, nec arcanum mundi prospicere poterant, ne hominis quidem animaeque rationem comprehenderunt. Quomodo enim possent sequentia pervidere, qui summam non habebant?

PL 6, 1082A

彼らは神を知らず、世界の秘められた理も見通すことができなかったのであるから、人間と魂の理法さえも理解することができなかった。なぜなら、根本を持たない者たちが、どうしてそれに続くことがらを見通すことができようか。

9

Negantes igitur esse ullam providentiam, utique Deum, qui fons et caput rerum est, negaverunt. Sequebatur ut ea quae sunt, aut semper fuisse dicerent, aut sua sponte esse nata, aut minutorum seminum conglobatione concreta.

PL 6, 1082A

それゆえ、いかなる摂理も存在しないと否定する者たちは、当然のことながら、万物の源であり頭である神を否定したのである。そこから帰結したのは、存在するものは常に存在していたと言うか、あるいは自然発生的に生まれたと言うか、あるいは微小な種子が集まり凝り固まってできたと言うか、いずれかであった。

10

Semper fuisse dici non potest, quod et est, et visui subjacet; ipsum enim esse sine aliquo initio non potest. Sua sponte autem nihil nasci potest, quia nulla est sine generante natura.

PL 6, 1082B

現に存在し、目に見えるものについて、常に存在していたと言うことはできない。なぜなら、存在すること自体、何らかの始まりなしにはありえないからである。また、自然発生的に生まれうるものは何一つない。なぜなら、生み出す者なしに生まれる本性は存在しないからである。

11

Semina vero principalia quomodo esse potuerunt, cum et semina ex rebus oriantur, et vicissim res ex seminibus? Nullum igitur semen est, quod originem non habet.

PL 6, 1082B

しかし、根源的な種子というものが、どうして存在しえたであろうか。種子は事物から生じ、事物はまた種子から生じるのであるから。それゆえ、起源を持たない種子など存在しないのである。

12

Sic factum est, ut cum putarent mundum nulla providentia factum, ne hominem quidem putarint aliqua ratione generatum. Quod si nulla esset in fingendo homine ratio versata, immortalem igitur animam esse non posse.

PL 6, 1082B

こうして、世界がいかなる摂理によっても造られなかったと考えた者たちは、人間もまた何らかの理によって生み出されたとは考えなかったのである。もし人間を形づくるにあたって何ら理が働いていなかったのだとすれば、それゆえ魂が不死でありうるはずもない、ということになる。

13

Alii vero ex adverso, et Deum esse unum, et ab eo mundum factum, et hominum causa esse factum, et animas esse immortales existimaverunt.

PL 6, 1082B

他方、これとは反対に、神は唯一であり、世界はその神によって造られ、人間のために造られたのであり、魂は不死であると考えた者たちもいた。

14

Sed cum ea senserint, hujus tamen divini operis atque consilii nec causas, nec rationes, nec exitus perspexerunt, ut omne veritatis arcanum consummarent, atque aliquo veluti fine concluderent.

PL 6, 1083A

しかし、彼らはそのように考えながらも、この神的な業とご計画の原因も、理法も、帰結も見通すことはできず、真理の秘められたところを余すところなく極め、いわば何らかの結論をもって締めくくることはできなかった。

15

Sed quod illi facere non potuerunt, quia veritatem perpetuo non tenebant, nobis faciendum est, qui eam cognovimus, Deo annuntiante.

PL 6, 1083A

しかし、彼らが真理を絶えず保持してはいなかったがゆえになしえなかったことを、神より告げ知らされてこれを知った我々こそが、なさねばならないのである。

Caput LXVIII

第LXVIII章PL 6, 1083A
1

(Lib. VI div. Inst., cap. 4.) De mundo, homine et Dei providentia. Consideremus igitur quae ratio fuerit hujus tanti tamque immensi operis fabricandi. Fecit Deus mundum, sicut Plato existimavit: sed cur fecerit, non ostendit.

PL 6, 1083A

(神学提要 第六巻第四章。)世界と人間、そして神の摂理について。それでは、これほど大いなる、これほど広大な業を造り上げるにあたって、いかなる理があったのかを考えてみよう。神は世界を造り給うたと、プラトンも考えた。しかし、なぜ造り給うたのかを、彼は示していない。

2

Quia bonus, inquit, et invidens nulli, fecit quae bona sunt. Atqui videmus in rerum natura, et bona esse et mala. Potest ergo existere perversus aliquis, qualis fuerit ἄθεος ille Theodorus, et Platoni respondere: Imo quia malus est, fecit quae mala sunt.

PL 6, 1083A

彼は言う、神は善き方であり、誰をも妬むことがないゆえに、善きものを造り給うたのだ、と。しかし我々は、事物の本性のうちに善きものも悪しきものもあることを見る。ゆえに、かの「無神論者」と呼ばれたテオドロスのようなひねくれた者が現れて、プラトンにこう答えることもありえよう——いや、神は悪しき方であるからこそ、悪しきものを造ったのだ、と。

3

Quomodo illum redarguet? Si quae bona sunt, Deus fecit, unde igitur tanta mala eruperunt, quae plerumque etiam praevalent bonis? In materia, inquit, continebantur. Bona igitur et mala, aut nihil, fecit Deus.

PL 6, 1083B

彼はどのようにしてこれに反駁するのであろうか。もし神が善きものを造り給うたのなら、しばしば善きものにさえ勝るこれほど多くの悪はどこから噴き出てきたのか。それは質料のうちに含まれていたのだ、と彼は言う。ならば神は、善きものと悪しきものとの両方を造ったか、あるいは何も造らなかったかのいずれかである。

4

Si bona tantum fecit, aeterniora sunt mala, quae facta non sunt, quam bona, quae habuerunt exordium. Finem igitur habebunt, quae aliquando coeperunt, et permanebunt, quae semper fuerunt. Mala ergo potiora sunt.

PL 6, 1083B

もし神が善きものだけを造ったのだとすれば、造られることのなかった悪しきものは、始まりを持った善きものよりも、より永遠なるものであるということになる。すると、いつか始まったものは終わりを持ち、常に存在していたものは存続することになる。ゆえに悪しきものの方が優っていることになる。

5

Si autem potiora esse non possunt, ne aeterniora quidem possunt. Ergo aut utraque semper fuerunt, et Deus otiosus, aut utraque ex uno fonte fluxerunt. Est enim convenientius, ut Deus omnia fecerit potius quam nihil.

PL 6, 1083C

しかし、もし悪しきものが優っていることがありえないのなら、より永遠であることもまたありえない。それゆえ、両者はともに常に存在していて神は何もなさらなかったか、あるいは両者はともに一つの源から流れ出たか、そのいずれかである。というのも、神が何も造らなかったよりも、すべてを造り給うたと考える方が、より道理にかなっているからである。

6

Ergo secundum sententiam Platonis, idem Deus et bonus est, quia bona fecit, et malus, quia mala. Quod si fieri non potest, apparet non ideo factum esse a Deo mundum, quia bonum est mundus.

PL 6, 1084A

したがって、プラトンの学説によれば、同じ神が、善きものを造ったがゆえに善き方であり、悪しきものを造ったがゆえに悪しき方でもあるということになる。もしこれがありえないのであれば、世界が善きものであるからという理由で、神が世界を造ったのではないことは明らかである。

7

Omnia enim complexus est bona et mala, nec fecit propter se quidquam, sed propter aliud. Domus enim aedificatur, non ad hoc solum ut sit domus, sed ut suscipiat et tueatur habitantem.

PL 6, 1084A

というのも、世界は善きものと悪しきものとをともに含んでおり、神は何ものをも、それ自体のために造り給うたのではなく、他のもののために造り給うたのだからである。家が建てられるのは、単に家であるためだけではなく、住まう者を受け入れ、これを守るためである。

8

Item navis fabricatur, non ad hoc ut navis videatur tantum, sed ut in ea possint homines navigare. Vasa item fiunt, non ut vasa sint solum, sed ut capiant quae sunt usui necessaria. Sic et mundum Deus ad usum aliquem fecerit necesse est.

PL 6, 1084A

同様に、船が造られるのも、ただ船に見えるためだけではなく、その中で人が航海できるためである。器もまた、単に器であるためだけでなく、生活に必要なものを収めるために造られる。それと同じく、神も世界を何らかの用のために造り給うたに違いない。

9

Stoici aiunt causa hominum factum esse, et recte. Homines enim fruuntur his omnibus bonis, quae mundus in se continet. Sed ipsi homines cur facti sint, aut quid in illis utilitatis habeat illa rerum fabricatrix providentia, non explicant.

PL 6, 1084B

ストア派の人々は、世界は人間のために造られたのだと言うが、それは正しい。人間は、世界がそのうちに含むこれらすべての善きものを享受しているからである。しかし、人間自身がなぜ造られたのか、また事物を造り出す摂理が人間のうちにどのような益を見出しているのかについては、彼らは説明していない。

10

Immortales esse animas idem Plato affirmat ( Plato in Phaed., Phaedon., Gorg., de Leg. ): sed cur, aut quomodo, aut quando, aut per quem immortalitatem assequantur, aut quodnam sit omnino tantum illud mysterium; cur ii, qui sunt immortales futuri, prius mortales nascantur, deinde decurso temporalis vitae spatio, atque abjectis fragilium corporum exuviis, ad aeternam illam beatitudinem transferantur, non comprehendit.

PL 6, 1084B

同じプラトンは、魂が不死であることを主張している(『パイドロス』『パイドン』『ゴルギアス』『法律』において)。しかし、なぜ、どのようにして、いつ、誰によって不死性を得るのか、そもそもそれほど大いなる秘義とは何であるのか、また、やがて不死となるべき者たちがなぜまず死すべき者として生まれ、しかるのち束の間の生の時を過ごし終え、脆い肉体という抜け殻を脱ぎ捨てたのち、かの永遠の至福へと移されるのか、彼はこれを理解してはいない。

11

Denique nec judicium Dei, nec discrimen justi et injusti explicavit: sed animas, quae se sceleribus immerserint, hactenus condemnari putavit, ut in pecudibus renascantur, et ita peccatorum suorum luere poenas, donec rursus ad figuras hominum revertantur; et hoc fieri semper, nec esse finem transmeandi.

PL 6, 1085A

結局のところ、彼は神の裁きも、正しき者と不正なる者との区別も説明しなかった。むしろ、悪行に身を沈めた魂は、家畜のうちに生まれ変わることによって断罪されるものと考え、そうして自らの罪の罰を償い、再び人間の姿へと戻るまでそれが続くとした。そしてこれは常に繰り返され、この転生には終わりがないとしたのである。

12

Ludum mihi nescio quem inducit, somnio similem, cui nec ratio ulla, nec Dei gubernatio, nec consilium aliquod inesse videatur.

PL 6, 1085A

彼は私に、何やら得体の知れない遊戯を持ち出してくる。それは夢に似たもので、そこにはいかなる理も、神の統治も、いかなる計らいも存在しないように見えるのである。

Caput LXIX

第LXIX章PL 6, 1085A
1

, alias X. (Lib. VII Inst., c. 5, 8 et seq.) Mundum propter hominem, et hominem propter Deum esse factum. Dicam nunc quae sit illa summa, quam ne ii quidem, qui vera dixerunt, collatis in unum causis atque rationibus, connectere potuerunt.

PL 6, 1085A

(異本では第十章。神学提要 第七巻第五章、第八章以下。)世界は人間のために、人間は神のために造られたということについて。さて私は今から、真実を語った者たちでさえ、もろもろの原因と理法とを一つに集めても結びつけることができなかった、あの要諦がいかなるものであるかを語ろう。

2

Factus a Deo mundus, ut homines nascerentur: nascuntur autem homines, ut Deum patrem agnoscant, in quo est sapientia; agnoscunt, ut colant, in quo est justitia; colunt, ut mercedem immortalitatis accipiant; accipiunt immortalitatem, ut in aeternum Deo serviant.

PL 6, 1085B

世界は神によって、人間が生まれるために造られた。そして人間が生まれるのは、父なる神を知るためであり、そこに知恵がある。人間が神を知るのは、神を礼拝するためであり、そこに正義がある。人間が神を礼拝するのは、不死という報いを受けるためである。人間が不死を受けるのは、永遠に神に仕えるためである。

3

Videsne, quemadmodum sibi connexa sint et prima cum mediis, et media cum extremis? Inspiciamus singula, et videamus utrumne illis ratio quoque subsistat. Fecit ergo Deus mundum propter hominem. Hoc qui non videt, non multum distat a pecude.

PL 6, 1085B

お前には見えるであろうか、いかにして最初のことがらが中間のことがらと、中間のことがらが最後のことがらと、互いに結びついているかが。個々のことがらを検討し、そこにもまた理が成り立っているかどうかを見てみよう。さて、神は人間のために世界を造り給うた。これを見ない者は、家畜とさして変わらない。

4

Quis coelum suspicit, nisi homo? quis solem, quis astra, quis omnia Dei opera miratur, nisi homo? Quis colit terram? quis ex ea fructum capit? Quis navigat mare? Quis pisces, quis volatilia, quis quadrupedes habet in potestate, nisi homo?

PL 6, 1085B

人間のほかに、誰が天を仰ぎ見るであろうか。人間のほかに、誰が太陽を、星々を、神のすべての御業を驚嘆して眺めるであろうか。誰が大地を耕すのか。誰がそこから実りを得るのか。誰が海を渡るのか。人間のほかに、誰が魚を、鳥を、四足の獣をその支配下に置いているであろうか。

5

Cuncta igitur propter hominem Deus fecit, quia usui hominis cuncta cessere. Viderunt hoc philosophi: sed illud quod sequitur non viderunt, quod ipsum hominem propter se fecerit.

PL 6, 1085C

それゆえ、神はすべてを人間のために造り給うた。すべてが人間の用に供されているからである。哲学者たちはこのことを見て取った。しかし、それに続くこと——神は人間自身をご自身のために造り給うたということ——を彼らは見なかった。

6

Erat enim consequens, et pium, et necessarium, ut cum hominis causa tanta opera molitus sit, cum tantum illi honoris, tantum dederit potestatis, ut dominetur in mundo, et homo agnosceret Deum tantorum beneficiorum auctorem, qui et ipsum fecit mundum propter ipsum, eique cultum et honorem debitum redderet.

PL 6, 1085C

というのも、神が人間のためにこれほど大いなる業を成し遂げ、これほどの誉れ、これほどの権能を人間に与えて世界を支配させ給うたからには、人間もまた、これほど多くの恩恵の創始者である神を——人間のためにこそ世界そのものを造り給うたその神を——知り、神に対して当然払うべき礼拝と誉れとを返すことは、理の当然であり、敬虔なことであり、また必要なことだったからである。

7

Hic Plato aberravit; hic perdidit quam primum arripuerat, veritatem, cum de cultu ejus Dei, quem conditorem rerum ac parentem fatebatur, obticuit, nec intellexit hominem Deo pietatis vinculis esse religatum, unde ipsa religio nominatur, et hoc esse solum, propter quod animae immortales fiant.

PL 6, 1086A

ここでプラトンは道を誤った。ここで彼は、最初につかみ取っていた真理を失ってしまったのである。すなわち、事物の創造主にして親であると認めていたその神への礼拝については沈黙し、人間が敬虔の絆によって神に結びつけられていること——それゆえにこそ「宗教」という名がつけられているのだが——、そしてただこのことのみが、魂が不死となる理由であることを理解しなかったからである。

8

Sensit tamen aeternas esse: sed non per gradus ad eam sententiam descendit. Amputatis enim mediis, incidit potius in veritatem, quasi per abruptum aliquod praecipitium; nec ulterius progressus est, quoniam casu, non ratione, verum invenerat.

PL 6, 1086A

とはいえ、彼は魂が永遠であることを感じ取ってはいた。しかし、段階を踏んでその見解に至ったのではない。中間の段階を切り落として、いわば断崖を転げ落ちるようにして、真理に行き当たったにすぎなかったのである。それ以上先へ進むことはなかった。というのも、彼は理によってではなく、偶然によって真理を見出していたからである。

9

Colendus est igitur Deus, ut per religionem, quae eadem justitia est, accipiat homo a Deo immortalitatem, nec est ullum aliud praemium piae mentis: quae si est invisibilis, non potest ab invisibili Deo, nisi invisibili mercede donari.

PL 6, 1086B

したがって、神は礼拝されねばならない。それは、正義と同じものである宗教を通じて、人間が神から不死を受けるためである。そして敬虔な心には、これ以外のいかなる報いもない。その心が目に見えぬものである以上、目に見えぬ神から、目に見えぬ報いによってでなければ、与えられることはありえないのである。

Caput LXX

第LXX章PL 6, 1086B
1

(Lib. VII Inst., c. 12, 13, 20, 21.) Animae immortalitas confirmatur. Plurimis vero argumentis colligi potest aeternas esse animas.

PL 6, 1086B

(神学提要 第七巻第十二・十三・二十・二十一章)魂の不死性が確証される。魂が永遠であることは、実に数多くの論拠から結論づけることができる。

2

Plato ait, quod per seipsum semper movetur, neque principium motus habet, etiam finem non habere: animum autem hominis per se semper moveri, qui quia sit ad cogitandum mobilis, ad inveniendum solers, ad percipiendum facilis, ad discendum capax, et quia praeterita teneat, praesentia comprehendat, futura prospiciat, multarumque rerum et artium scientiam complectatur immortalem esse; siquidem nihil habeat in se terreni ponderis labe concretum.

PL 6, 1086B

プラトンは言う——おのずから常に動くものは運動の始まりを持たず、その終わりも持たない。しかるに人間の心はおのずから常に動くものである。なぜなら、これは思考において機敏であり、発見において巧みであり、知覚において容易であり、学習において有能であり、また過去を保持し、現在を把握し、未来を見通し、多くの事物と技芸の知識を包摂するからであり、それゆえに不死である。というのも、この心には地上の重みの汚れと結びついたものが何一つ含まれていないからである。

3

Praeterea ex virtute ac voluptate intelligitur aeternitas animae. Voluptas omnibus est communis animalibus; virtus solius est hominis: illa vitiosa est, haec honesta; illa secundum naturam, haec adversa naturae, nisi anima immortalis est.

PL 6, 1086C

さらに、徳と快楽とから魂の永遠性が理解される。快楽はすべての動物に共通するものであるが、徳は人間にのみ属するものである。快楽は悪徳的であり、徳は高潔である。快楽は自然本性に従うものであるが、徳は自然本性に反するものである——もし魂が不死でないならば。

4

Virtus enim pro fide et pro justitia nec egestatem timet, nec exilium metuit, nec carcerem perhorrescit, nec dolorem reformidat, nec mortem recusat: quae quia naturae contraria sunt, aut stultitia est virtus, si et commoda impedit, et vitae nocet; aut si stultitia non est, ergo anima immortalis est, et ideo praesentia bona contemnit, quia sunt alia potiora, quae post dissolutionem corporis sui assequatur.

PL 6, 1087A

すなわち徳は、信仰と正義のために、貧窮を恐れず、追放を怖れず、投獄を厭わず、苦痛にたじろがず、死を拒まない。これらのことは自然本性に反するものであるから、もし徳が利益を妨げ、生命を損なうものであるならば、徳は愚かさにほかならない。だが、もしそれが愚かさでないならば、魂は不死である。それゆえにこそ徳は現在の善きものを軽んじるのである——なぜなら、肉体の解体ののちに得られる、いっそう優れた別の善きものがあるからである。

5

Illud etiam maximum argumentum immortalitatis, quod Deum solus homo agnoscit. In mutis nulla suspicio religionis est, quia terrena sunt, in terramque prostrata. Homo ideo rectus aspicit coelum, ut Deum quaerat.

PL 6, 1087A

不死性のもう一つの最大の論拠は、神を認識するのが人間だけであるということである。物言わぬ動物には信仰の兆しすらない。彼らは地に属し、地に伏しているからである。人間が直立して天を仰ぐのは、それゆえ神を求めるためである。

6

Non potest igitur non esse immortalis, qui immortalem desiderat. Non potest esse solubilis, qui cum Deo et vultu, et mente communis est. Denique coelesti elemento, quod est ignis, homo solus utitur.

PL 6, 1087B

したがって、不死なるものを求める者が不死でないことはあり得ない。神と顔においても精神においても共通するものが、朽ち果てることはあり得ない。そしてまた、天上の元素である火を用いるのは人間だけである。

7

Si enim lux per ignem, vita per lucem, apparet eum, qui usum ignis habet, non esse mortalem, quoniam id illi proximum, id familiare est, sine quo non potest, nec lux, nec vita constare.

PL 6, 1087B

もし光が火によってあり、生命が光によってあるとすれば、火を用いる者が死すべきものでないことは明らかである。なぜなら、それは彼にとって最も近しく、親しいものであり、それなくしては光も生命も成り立たないからである。

8

Sed quid argumentis colligimus aeternas esse animas, cum habeamus testimonia divina? Id enim sacrae litterae ac voces prophetarum docent.

PL 6, 1087B

しかし、神の証言を持っているのに、なぜ論拠によって魂が永遠であることを結論づける必要があろうか。実にそのことは、聖なる文書と預言者たちの声とが教えているのである。

9

Quod si cui parum videtur, legat carmina Sibyllarum, Apollinis quoque Milesii responsa consideret; ut intelligat delirasse Democritum, et Epicurum, et Dicaearchum, qui soli omnium mortalium, quod est evidens, negaverunt.

PL 6, 1087B

もしこれで足りないと思う者があれば、シビュラたちの歌を読み、またミレトスのアポロの神託をも考察するがよい。そうすれば、デモクリトスとエピクロスとディカイアルコス——あらゆる死すべき者のうちでただ彼らだけが、明白なことを否定したのである——が正気を失っていたことを理解するであろう。

10

Confirmata immortalitate, superest docere, a quo, et quibus, et quomodo, et quando tribuatur? Cum certa et constituta divinitus tempora compleri coeperint, interitum et consummationem rerum fieri necesse est, ut innovetur a Deo mundus.

PL 6, 1087C

不死性が確証されたところで、残るは、それが誰によって、誰に、どのように、いつ与えられるかを教えることである。神によって定められた確かな時が満ちるとき、万物の滅びと完成とが起こらねばならない。それは、世界が神によって新たにされるためである。

11

Id vero tempus in proximo est, quantum de numero annorum, deque signis, quae praedicta sunt a prophetis, colligi potest.

PL 6, 1088A

その時はまさに間近に迫っている。年数について、また預言者たちによって予告されたしるしについて推し量りうる限りにおいては。

12

Sed cum sint innumerabilia, quae de fine saeculi, et conclusione temporum dicta sunt, ea ipsa quae dicuntur, nuda ponenda sunt, quoniam ut testimoniis utamur immensum est.

PL 6, 1088A

しかし、世の終わりと時の終結について語られたことは数え切れないほどあるので、語られている事柄そのものを、飾りなく述べるにとどめねばならない。なぜなら、それらすべてを証言として用いるのは、あまりに膨大だからである。

13

Si quis illa desiderat, aut nobis minus credit, adeat ad ipsum sacrarium coelestium litterarum, quarum fide instructior errasse philosophos sentiat, qui aut aeternum esse hunc mundum, aut infinita esse annorum millia putaverunt, ex quo fuerit instructus.

PL 6, 1088A

もしこれらのことを望む者、あるいは我々をあまり信じない者があれば、天上の文書というその至聖所に赴くがよい。その文書の信頼性によっていっそう深く教えられて、この世界は永遠であるとか、この世界が成って以来すでに無限の幾千年が経っているとか考えた哲学者たちが誤っていたことを悟るであろう。

14

Nondum enim sex millia completa sunt, quo numero consummato, tunc demum malum omne tolletur, ut regnet sola justitia. Quod quatenus eventurum sit, paucis explicabo.

PL 6, 1088A

実に、六千年はまだ満ちていない。この数が満ちたとき、そのときついにあらゆる悪が取り除かれ、正義のみが統治するであろう。このことがどのようにして起こるかを、私は手短に説明しよう。

Caput LXXI

第LXXI章PL 6, 1088B
1

, alias XI. (Lib. VII Inst., c. 15, 16, 17, 19.) De postremis temporibus. Haec a prophetis, sed ut vatibus, futura dicuntur.

PL 6, 1088B

(あるいは第十一章。神学提要 第七巻第十五・十六・十七・十九章)終末の時代について。これらのことは預言者たちによって——ただし予言者としてであるが——来たるべきこととして語られている。

2

Cum coeperit mundo finis ultimus propinquare, malitia invalescet, omnia vitiorum et fraudum genera crebrescent, justitia interibit; fides, pax, misericordia, pudor, veritas non erit; vis et audacia praevalebit; nemo quidquam habebit, nisi male partum, manuque defensum.

PL 6, 1088B

世界に最後の終わりが近づき始めると、悪意は強まり、あらゆる種類の悪徳と欺瞞が増え広がり、正義は滅び去るであろう。信義も、平和も、慈しみも、慎みも、真理も存在しなくなるであろう。暴力と厚かましさが勝ちを占め、誰であれ、不正に得て腕づくで守ったもの以外には何一つ持たなくなるであろう。

3

Si qui erunt boni, praedae ac ludibrio habebuntur. Nemo pietatem parentibus exhibebit, nemo infantis aut senis miserebitur; avaritia et libido universa corrumpet. Erunt caedes et sanguinis effusiones.

PL 6, 1088B

善き人々があったとしても、彼らは略奪の餌食となり、嘲りの的とされるであろう。誰も親に対して敬虔を示さず、誰も幼児や老人を憐れまなくなるであろう。貪欲と情欲とがあらゆるものを腐敗させるであろう。殺戮と流血とが起こるであろう。

4

Erunt bella, non modo externa et finitima, verum etiam intestina. Civitates inter se belligerabunt: omnis sexus et omnis aetas arma tractabunt. Non imperii dignitas conservabitur, non militiae disciplina: sed more latrocinii depraedatio et vastitas fiet.

PL 6, 1088C

戦争が起こるであろう。それは外敵や隣国とのものだけでなく、内乱としても起こるであろう。もろもろの都市は互いに戦い合い、あらゆる性、あらゆる年齢の者が武器を取るであろう。帝国の威厳は保たれず、軍隊の規律も保たれず、盗賊のならわしのままに略奪と荒廃とが行われるであろう。

5

Regnum multiplicabitur, et decem viri occupabunt orbem, et partientur, et vorabunt; et existet alius longe potentior ac nequior, qui tribus ex eo numero deletis, Asiam possidebit, et caeteris in potestatem suam redactis et adscitis, vexabit omnem terram.

PL 6, 1088C

王国は数多く分裂し、十人の者たちが世界を占領してこれを分け合い、貪り食らうであろう。そしてそのうちからさらに強大で邪悪な者が一人現れ、十人のうち三人を滅ぼしてアジアを手中に収め、残りの者たちを自らの権力に服させて味方に引き入れ、全地を苦しめるであろう。

6

Novas leges statuet, veteres abrogabit; rempublicam suam faciet, nomen imperii sedemque mutabit. Tunc erit tempus infandum et execrabile, quo nemini libeat vivere. Denique in eum statum res cadet, ut vivos lamentatio, mortuos gratulatio sequatur.

PL 6, 1089A

彼は新しい法律を定め、古い法律を廃するであろう。国家を自分のものとし、帝国の名と所在地とを変えるであろう。そのとき、口にするのもはばかられる呪わしい時代が訪れ、誰もが生きることを望まなくなるであろう。ついには事態がこのような状態に陥り、生きる者には嘆きが、死せる者には祝いが向けられるようになるであろう。

7

Civitates et oppida interibunt, modo ferro, modo igni, modo terrae motibus crebris, modo aquarum inundatione, modo pestilentia et fame. Terra nihil feret, aut frigoribus nimiis, aut caloribus sterilis.

PL 6, 1089A

もろもろの都市や町は、ある時は剣によって、ある時は火によって、ある時は頻発する地震によって、ある時は洪水によって、ある時は疫病と飢饉によって滅びるであろう。大地は過度の寒さのために、あるいは過度の暑さのために不毛となり、何一つ実らせなくなるであろう。

8

Aqua omnis partim mutabitur in cruorem, partim amaritudine vitiabitur; ut nihil sit nec ad cibos utile, nec ad potum salubre. His malis accedent etiam prodigia de coelo, ne quid desit hominibus ad timorem. Cometae crebro apparebunt.

PL 6, 1089A

あらゆる水は、あるものは血に変わり、あるものは苦さによって損なわれ、食物にも役立たず、飲用にも適さなくなるであろう。これらの災いに加えて、天からのさまざまな凶兆も起こるであろう——人間たちの恐怖に何一つ欠けることがないように。彗星が頻繁に現れるであろう。

9

Sol perpetuo squalore fuscabitur. Luna sanguine inficietur, nec amissae lucis damna reparabit. Stellae omnes decident; nec temporibus sua ratio constabit, hyeme atque aestate confusis. Tunc et annus, et mensis, et dies breviabitur.

PL 6, 1089B

太陽は絶え間ない曇りによって暗くされるであろう。月は血に染まり、失われた光を取り戻すことがないであろう。星々はことごとく落ち、季節はその理法を失い、冬と夏とが入り混じるであろう。そのとき、年も月も日も短くなるであろう。

10

Et hanc esse mundi senectutem ac defectionem Trismegistus elocutus est. Quae cum venerit, adesse tempus sciendum est, quo Deus ad commutandum saeculum revertatur. Inter haec autem mala surget rex impius, non modo generi hominum, sed etiam Deo inimicus.

PL 6, 1089B

そしてこれこそが世界の老いであり衰退であると、トリスメギストスは語った。これが到来したなら、神が世を変えるために戻られる時が近づいていると知るべきである。これらの災いのただ中で、人類にとってだけでなく神にとっても敵である、不敬虔な王が興るであろう。

11

Hic reliquias illius prioris tyranni conteret, cruciabit, vexabit, interimet. Et tunc erunt lacrymae juges, luctus et gemitus perpetes, et ad Deum cassae preces: nulla requies a formidine, nec somnus ad quietem. Dies cladem, nox metum semper augebit.

PL 6, 1090A

この者は、かの先の僭主の残党を打ち砕き、責め苛み、苦しめ、殺すであろう。そのとき、涙は絶えることなく流れ、嘆きと呻きは尽きることなく続き、神への祈りもむなしいものとなるであろう。恐怖からの安らぎはなく、休息のための眠りもないであろう。昼は災いを、夜は恐怖を、絶えず増し加えるであろう。

12

Sic orbis terrarum pene ad solitudinem, certe ad raritatem hominum redigetur. Tunc et impius justos homines ac dicatos Deo persequetur, et se coli jubebit ut Deum. Se enim dicet esse Christum cujus erit adversarius.

PL 6, 1090A

こうして世界はほとんど荒涼とした無人の地と化し、少なくとも人の数はまばらなものとなるであろう。そのとき、かの不敬虔な者は、正しい人々、神に献げられた人々を迫害し、自らを神として崇拝するよう命じるであろう。彼は自ら、まさにその敵対者であるはずのキリストであると称するのである。

13

Ut credi ea possint, accipiet potestatem mirabilia faciendi: ut ignis descendat a coelo; ut sol desistat a cursu suo; ut imago, quam posuerit, loquatur. Quibus prodigiis illiciet multos, ut adorent eum, signumque ejus in manu aut fronte suscipiant.

PL 6, 1090A

これらのことが信じられるようにするため、彼は不思議を行う力を与えられるであろう——火を天から降らせ、太陽をその運行から止まらせ、自ら立てた像を語らせる力を。これらの凶兆によって、多くの者を誘い込み、自分を崇拝させ、その徴を手あるいは額に受けさせるであろう。

14

Et qui non adoraverit, signumque susceperit, exquisitis cruciatibus morietur. Ita fere duas partes exterminabit, tertia in desertas solitudines fugiet. Sed ille vecors, ira implacabili furens, adducet exercitum, et obsidebit montem, quo justi confugerint.

PL 6, 1090B

彼を崇拝せず、その徴も受けなかった者は、手の込んだ責め苦によって死ぬであろう。こうして彼はおよそ三分の二の者を滅ぼし、三分の一の者は人けのない荒野へと逃れるであろう。しかしかの狂気の者は、抑えがたい怒りに猛り狂って軍勢を進め、正しい人々が逃げ込んだ山を包囲するであろう。

15

Qui cum se viderint circumsessos, implorabunt auxilium Dei voce magna, et exaudiet eos, et mittet eis liberatorem.

PL 6, 1090B

彼らは自分たちが包囲されているのを見ると、大声をあげて神の助けを乞い求めるであろう。すると神は彼らの声を聞き入れ、彼らに解放者を遣わされるであろう。

Caput LXXII

第LXXII章PL 6, 1090B
1

(Lib. VII Inst., c. 20, 24, 26.) De Christo e coelo descendente ad universale judicium, et de regno millenario.

PL 6, 1090B

(神学提要 第七巻第二十・二十四・二十六章)普遍の裁きのために天よりキリストが降ることと、千年の王国について。

2

Tunc coelum in tempestate patefiet, et descendet Christus in virtute magna; et anteibit eum claritas ignea, et vis inaestimabilis angelorum; et extinguetur omnis illa multitudo impiorum, et torrentes sanguinis current; et ipse ductor effugiet, atque exercitu saepe reparato, quartum praelium faciet, quo captus cum caeteris omnibus tyrannis, tradetur exustioni.

PL 6, 1090B

そのとき天は嵐の中に開かれ、キリストが大いなる力をもって降りて来られるであろう。その御前には火のごとき輝きと、天使たちの測り知れない力とが先立つであろう。そして、かの不敬虔な者どもの群れはことごとく滅ぼされ、血の奔流が流れるであろう。かの指導者自身は逃げ去り、幾度も軍を立て直しては、四度目の戦いを交えるが、そこで捕らえられ、他のすべての僭主たちと共に、焼き尽くされるために引き渡されるであろう。

3

Sed et ipse daemonum princeps, auctor et machinator malorum, catenis igneis alligatus, custodiae dabitur, ut pacem mundus accipiat, et ut vexata tot saeculis terra requiescat.

PL 6, 1091A

しかし、悪霊たちの首領であり、もろもろの悪の創始者にして企てる者でもある彼自身もまた、火の鎖でつながれ、監禁に引き渡されるであろう。それは世界が平和を受け、幾多の世にわたって苦しめられてきた大地が安らぐためである。

4

Pace igitur parta, compressoque omni malo, Rex ille justus et victor judicium magnum de vivis et mortuis faciet super terram: et viventibus quidem justis tradet in servitium gentes universas; mortuos autem ad aeternam vitam suscitabit, et in terra cum iis ipse regnabit, et condet sanctam civitatem, et erit hoc regnum justorum mille annis.

PL 6, 1091A

こうして平和が得られ、あらゆる悪が抑えられたのち、かの正しく勝利せる王は、地上において生ける者と死せる者とについて大いなる裁きを行うであろう。生きている正しい人々には、あらゆる諸国民を奴隷として引き渡し、死せる者たちを永遠の生命へとよみがえらせ、彼自身は地上で彼らと共に統治し、聖なる都市を建てるであろう。そしてこの正しい人々の王国は千年間続くであろう。

5

Per idem tempus, et stellae candidiores erunt, et claritas solis augebitur, et luna non patietur diminutionem. Tunc descendet a Deo pluvia benedictionis matutina et vespertina, et omnem frugem terra sine labore hominum procreabit.

PL 6, 1091B

同じ時に、星々はより明るく輝き、太陽の輝きは増し、月は欠けることがなくなるであろう。そのとき、神のもとから朝夕の祝福の雨が降り、大地は人間の労苦なしにあらゆる実りを生み出すであろう。

6

Stillabunt mella de rupibus: lactis et vini fontes exuberabunt. Bestiae, deposita feritate, mansuescent, lupus inter pecudes errabit innoxius, vitulus cum leone pascetur, columba cum accipitre congregabitur, serpens virus non habebit, nullum animal vivet ex sanguine.

PL 6, 1091B

岩々からは蜜が滴り落ち、乳と葡萄酒の泉があふれ出るであろう。獣たちは獰猛さを捨てて穏やかになり、狼は家畜の群れの中を害なく歩き回り、子牛は獅子と共に草を食み、鳩は鷹と共に群れ、蛇は毒を持たず、いかなる動物も血によって生きることがなくなるであろう。

7

Omnibus enim Deus copiosum atque innocentem victum ministrabit. Peractis vero mille annis, ac resoluto daemonum principe, rebellabunt gentes adversus justos, et veniet innumerabilis multitudo ad expugnandam sanctorum civitatem.

PL 6, 1092A

神がすべての者に豊かで害のない食物を与えられるからである。しかし千年が過ぎ、悪霊たちの首領が解き放たれると、諸国民は正しい人々に対して反乱を起こし、聖徒たちの都市を攻め落とすべく、数えきれぬ大軍が押し寄せるであろう。

8

Tunc fiet ultimum judicium Dei adversus gentes. Concutiet enim a fundamentis suis terram, et corruent civitates, et pluet super impios ignem cum sulphure et grandine, et ardebunt, et se invicem trucidabunt.

PL 6, 1092A

そのとき、諸国民に対する神の最後の裁きが行われるであろう。神は大地をその基から揺るがされ、もろもろの都市は崩れ落ち、不敬虔な者どもの上に火と硫黄と雹とを降らせられるであろう。彼らは燃え上がり、互いに殺し合うであろう。

9

Justi vero sub terra paulisper latebunt, donec perditio gentium fiat, et exibunt post diem tertium, et videbunt campos cadaveribus opertos.

PL 6, 1092A

しかし正しい人々は、諸国民の滅びが成し遂げられるまで、しばらく地下に身を隠しているであろう。そして三日目ののちに出て来て、死体に覆われた野を目にするであろう。

10

Tunc fiet terrae motus, et scindentur montes, et subsident valles in altitudinem profundam, et congerentur in eam corpora mortuorum, et vocabitur nomen ejus Πολυάνδριον.

PL 6, 1092A

そのとき地震が起こり、山々は裂け、谷々は深く沈み込み、そこに死者たちの亡骸が積み重ねられるであろう。そしてその場所はポリュアンドリオン(衆人の墓所、の意)と呼ばれるであろう。

11

Post haec renovabit Deus mundum, et transformabit justos in figuras angelorum, ut immortalitatis veste donati, serviant Deo in sempiternum. Tunc etiam impii resurgent, non ad vitam, sed ad poenam.

PL 6, 1092B

これらのことの後、神は世界を新たにされ、正しい人々を天使の姿へと変えられるであろう。それは彼らが不死という衣を与えられ、永遠に神に仕えるためである。そのとき、不敬虔な者どもも甦るが、それは生命へではなく、刑罰へと甦るのである。

12

Eos quoque, secunda resurrectione facta, Deus excitabit, ut ad perpetua tormenta damnati, et aeternis ignibus traditi, merita pro sceleribus suis supplicia persolvant.

PL 6, 1092B

神は彼らをも、第二の復活が行われたのちに、目覚めさせられるであろう。それは、永遠の責め苦へと断罪され、永遠の火に引き渡された彼らが、自らの罪にふさわしい刑罰を償い果たすためである。

Caput LXXIII

第LXXIII章PL 6, 1092B
1

, alias XII. (Lib. VII Inst., c. ult.) Spes salutis in Dei religione et cultu. Quare cum haec omnia vera et certa sint, prophetarum omnium consona annuntiatione praedicta, cum eadem Trismegistus, eadem Hystaspes, eadem sibyllae cecinerint, dubitari non potest quin spes omnis vitae ac salutis in sola Dei religione sit posita.

PL 6, 1092B

(あるいは第十二章。神学提要 第七巻最終章)神への宗教と礼拝における救いの希望について。以上のことがすべて真実にして確実であり、あらゆる預言者たちの一致した告知によって予告されたものであり、トリスメギストスも、ヒュスタスペスも、シビュラたちも同じことを歌ったのであるから、あらゆる生命と救いの希望が、ただ神への宗教のうちにのみ置かれていることを疑うことはできない。

2

Itaque nisi homo Christum susceperit, quem Deus ad liberationem misit atque missurus est, nisi summum Deum per eum cognoverit, nisi mandata ejus legemque servaverit, in eas incidet poenas de quibus locuti sumus.

PL 6, 1093A

したがって、人が、神が解放のために遣わし、また遣わされるであろうところのキリストを受け入れず、彼を通して至高の神を知らず、その命令と律法とを守らないならば、その者は、我々がすでに語った刑罰に陥ることになるであろう。

3

Proinde fragilia contemnenda sunt, ut solida consequamur; spernenda terrena, ut coelestibus honoremur; temporalia fugienda, ut ad aeterna veniamus.

PL 6, 1093A

それゆえ、堅固なものを得るために、脆いものは軽んじられねばならない。天上のものによって誉れを受けるために、地上のものは退けられねばならない。永遠のものへと至るために、束の間のものは避けられねばならない。

4

Erudiat se quisque ad justitiam, formet ad continentiam, praeparet ad agonem, instruat ad virtutem; ut si forte adversarius indixerit bellum, nulla vi, nullo terrore, nullis cruciatibus a recto et bono divellatur, non se substernat insensibilibus figmentis, sed verum et solum Deum rectus agnoscat: abjiciat voluptates, quarum illecebris anima sublimis deprimitur ad terram: teneat innocentiam, prosit quamplurimis, incorruptibiles sibi thesauros bonis operibus acquirat, ut possit, Deo judice, pro virtutis suae meritis, vel coronam fidei, vel praemium immortalitatis adipisci.

PL 6, 1093A

各人は正義に向けて自らを鍛え、節制へと自らを形づくり、戦いに備え、徳へと自らを訓練せよ。そうすれば、たとえ敵対者が戦いを挑んできても、いかなる暴力によっても、いかなる恐怖によっても、いかなる責め苦によっても、正しくよきものから引き離されることなく、感覚を持たぬ作り物にひれ伏すことなく、身を起こしたまま、真実にしてただ一つの神を認めるであろう。快楽を退けよ——その誘惑によって、高みにある魂が地へと引き下ろされるのだから。無垢を保ち、できる限り多くの人々の益となり、善き行いによって朽ちることのない宝を自らのために積め。そうすれば、神を審判者として、自らの徳の功績に応じて、信仰の冠、あるいは不死の報いを得ることができるであろう。