Liber I, Caput I
第I巻 第I章PL 6, 111ADe religione et sapientia. De religione itaque nobis rebusque divinis instituitur disputatio.
PL 6, 111A宗教と知恵について。それゆえ我々は、宗教と神的事象についての論述に着手する。
Nam si quidam maximi oratores professionis suae quasi veterani, decursis operibus actionum suarum, postremo se philosophiae tradiderunt, eamque sibi requiem laborum justissimam putaverunt; si animos suos in earum rerum, quae inveniri non poterant, inquisitione torquerent, ut non tam otium sibi, quam negotium quaesisse videantur, et quidem multo molestius, quam in quo fuerant ante versati: quanto justius ego me ad illam piam, veram, divinamque sapientiam, quasi ad portum aliquem tutissimum conferam, in qua omnia dictu prona sunt, auditu suavia, facilia intellectu, honesta susceptu?
PL 6, 111A実に、雄弁家の中でも最高峰にある者たちが、いわば古参兵のように自らの職務の働きをなし終えたのち、ついに哲学に身を委ね、それを労苦からの最も正当な休息とみなしたとしよう。また、彼らが、見出しえない事柄の探求に心を苦しめ、その結果、閑暇を求めたというより、むしろ労苦を——それも以前携わっていたものよりはるかに厄介な労苦を——求めたと見えるほどであったとしよう。だとすれば、私が、あの敬虔にして真実、かつ神的な知恵へと、いわば最も安全な港へと向かうように身を寄せることは、それに比べてどれほど正当であろうか。その知恵にあっては、すべてが語るに平明で、聞くに快く、理解するに易しく、身に受けるにふさわしいのである。
Et si quidam prudentes, et arbitri aequitatis, Institutiones civilis juris compositas ediderunt, quibus civium dissidentium lites contentionesque sopirent: quanto melius nos et rectius divinas Institutiones litteris persequemur; in quibus non de stillicidiis, aut aquis arcendis, aut de manu conserenda, sed de spe, de vita, de salute, de immortalitate, de Deo loquemur, ut superstitiones mortiferas, erroresque turpissimos sopiamus?
PL 6, 116Aまた、思慮ある者たち、公正の裁定者たちが、市民法の提要を編んで公にし、それによって争い合う市民たちの訴訟と論争とを鎮めたとするならば、我々が、文書をもって神の提要を著すことは、それに比べてどれほど良く、どれほど正しいことであろうか。そこで我々が語るのは、雨だれについてでも、水を堰き止めることについてでも、手を組み合わせて行う所有権の主張についてでもなく、希望について、生について、救いについて、不死について、神について——それは死をもたらす迷信と、最も恥ずべき誤りとを鎮めるためである。
Quod opus nunc nominis tui auspicio inchoamus, Constantine, Imperator Maxime, qui primus Romanorum principum, repudiatis erroribus, majestatem Dei singularis ac veri et cognovisti et honorasti.
PL 6, 116Aこの事業を、我々は今、あなたの御名を吉兆として始める、コンスタンティヌスよ、至高の皇帝よ。あなたは、ローマの皇帝たちのうち最初に、誤りを退けて、唯一にして真なる神の威厳を知り、かつ敬われた方である。
Nam cum ille dies felicissimus orbi terrarum illuxisset, quo te Deus summus ad beatum imperii culmen evexit, salutarem universis et optabilem principatum praeclaro initio auspicatus es, cum eversam sublatamque justitiam reducens, teterrimum aliorum facinus expiasti: pro quo facto dabit tibi Deus felicitatem, virtutem, diuturnitatem: ut eadem justitia, qua juvenis exorsus es, gubernaculum reipublicae etiam senex teneas, tuisque liberis, ut ipse a patre accepisti, tutelam Romani nominis tradas.
PL 6, 117Aというのも、かの最も幸いなる日が全世界に輝きわたり、その日に至高の神があなたを帝国の至福の頂へと引き上げたもうたとき、あなたは、万人に安泰をもたらす、望ましい治世を、輝かしい始まりのもとに開始されたからである。すなわち、覆され失われていた正義を取り戻し、他の者たちの最も忌まわしい凶行を贖われたのである。この行いのゆえに、神はあなたに幸福と、力と、長き齢とを与えるであろう。それは、あなたが若くして始められたのと同じ正義をもって、老いてなお国家の舵を取り、あなた自身が父から受け継いだように、あなたの子らにローマの名の守護を伝えられるためである。
Nam malis, qui adhuc adversus justos in aliis terrarum partibus saeviunt, quanto serius, tanto vehementius idem omnipotens mercedem sceleris exsolvet: quia ut est erga pios indulgentissimus pater, sic adversus impios rectissimus judex.
PL 6, 117Aというのも、いまなお他の地域で正しき者たちに対して猛威をふるっている悪しき者たちに対しては、その全能なる神が、報いを遅らせるほど、いっそう激しくその罪の代償を払わせられるであろう。神は、敬虔な者たちに対しては最も寛大な父であるように、不敬虔な者たちに対しては最も公正な審判者であるからである。
Cujus religionem cultumque divinum cupiens defendere, quem potius appellem, quem alloquar, nisi eum per quem rebus humanis justitia et sapientia restituta est?
PL 6, 117B神の宗教とその礼拝とを弁護せんと欲する私は、人間の事柄に正義と知恵とを回復させたその人〔eum per quem は神とも、正義を回復した皇帝とも取れる〕をおいて、ほかの誰に呼びかけ、誰に語りかけるべきであろうか。
Omissis ergo hujusce terrenae philosophiae auctoribus nihil certi afferentibus, aggrediamur viam rectam: quos equidem, si putarem satis idoneos ad bene vivendum duces esse, et ipse sequerer, et alios, ut sequerentur, hortarer.
PL 6, 117Bそれゆえ、何ら確かなことをもたらさぬこの地上の哲学の創始者たちを措いて、我々は正しき道へと進もう。もっとも、もし彼らが善く生きるための案内者として十分にふさわしいと私が考えるならば、私自身も彼らに従い、他の者たちにも従うよう勧めたであろう。
Sed cum inter se magna concertatione dissideant, secumque ipsi plerumque discordent, apparet eorum iter nequaquam esse directum: siquidem sibi quique, ut est libitum, proprias vias impresserunt, confusionemque magnam inquirentibus veritatem reliquerunt.
PL 6, 117Bだが、彼らは互いに激しい争いをもって相反し、しばしば自分自身とすら矛盾しているのだから、彼らの歩む道はおよそまっすぐではないことが明らかである。すなわち、各人が思うがままに己の道を刻みつけ、真理を探し求める者たちに大いなる混乱を残したのである。
Nobis autem, qui sacramentum verae religionis accepimus, cum sit veritas revelata divinitus, cum doctorem sapientiae ducemque veritatis Deum sequamur, universos sine ullo discrimine vel sexus vel aetatis ad coeleste pabulum convocamus.
PL 6, 117Cしかし我々は、真の宗教の秘義を受けた者として、真理が神より啓示されている以上、また知恵の師にして真理の導き手である神に従う以上、性の別も齢の別も問わず、すべての人を天の糧へと招くのである。
Nullus enim suavior animo cibus est, quam cognitio veritatis, cui asserendae atque illustrandae septem volumina destinavimus, quamvis ea res infiniti pene sit operis et immensi: ut si quis haec dilatare atque exequi plenissime velit, tanta illi rerum copia exuberet, ut nec libri modum nec finem reperiat oratio.
PL 6, 118A心にとって、真理の認識ほど快い糧はない。この真理を主張し明らかにするために、我々は七巻の書物をこれにあてた。とはいえ、この事柄はほとんど無限にして計り知れぬ仕事である。もし誰かがこれを余すところなく展開し遂行しようとするならば、材料があまりに豊富に溢れて、その言説は書物の限度も終わりも見出せないであろう。
Sed nos idcirco breviter omnia colligemus; quod ea quae allaturi sumus, tam clara sunt et lucida, ut magis mirum esse videatur tam obscuram videri hominibus veritatem, et iis praecipue, qui sapientes vulgo putantur, vel quod tantummodo instituendi nobis homines erunt, hoc est, ab errore quo sunt implicati, ad rectiorem viam revocandi.
PL 6, 118Aしかし我々は、それゆえすべてを簡潔にまとめるであろう。というのも、我々がこれからもたらそうとしていることがらは、かくも明瞭かつ明白であるから、人間にとって——ことに世間で賢者と目される人々にとって——真理がこれほど不明瞭に見えるということのほうが、むしろ不思議に思われるはずだからである。あるいはまた、我々にとってはただ人々を教え導くこと、すなわち彼らが絡めとられている誤りから、より正しき道へと呼び戻すことだけが必要となるであろう。
Quod si fuerimus, ut spero, assecuti, mittemus eos ad ipsum doctrinae uberrimum ac plenissimum fontem, cujus haustu atque potu conceptam visceribus sitim sedent, ardoremque restinguant.
PL 6, 118Bもし、私が望むごとくこれを成し遂げたならば、我々は彼らを、教えの最も豊かにして満ち溢れる泉そのものへと送り届けるであろう。その泉を汲み、飲むことによって、彼らは内奥に生じた渇きを鎮め、その灼けつく熱を消すことになろう。
Eruntque illis omnia facilia, prona, manifesta: modo ne pigeat ad percipiendam sapientiae disciplinam, legendi, vel audiendi patientiam commodare.
PL 6, 118Bそうすれば、彼らにとってすべてが容易く、たやすく、明白なものとなるであろう。ただし、知恵の教えを受け取るために、読むこと、あるいは聞くことの忍耐を惜しまなければのことである。
Multi enim superstitionibus vanis pertinaciter inhaerentes, obdurant se contra manifestam veritatem, non tam de suis religionibus, quas prave asserunt, bene meriti, quam de se male: qui cum habeant iter rectum, devios sequuntur anfractus; planum deserunt, ut per praecipitium labantur; lucem relinquunt, ut in tenebris caeci ac debiles jaceant.
PL 6, 118B多くの者は、空しい迷信に頑なにしがみつき、明白な真理に対して己を頑迷にしている。彼らは、誤って主張する自分たちの宗教に功があるというよりは、むしろ自分自身に対して害をなしているのである。彼らは正しい道を持ちながら、逸れた回り道を辿り、平らな道を捨てて断崖を通って転落し、光を捨てて暗闇のうちに盲いて力なく横たわるのである。
His consulendum est ne contra se pugnent, velintque se tandem ab inveteratis erroribus liberari: quod utique facient, si, quare sint nati, aliquando perviderint.
PL 6, 119A彼らのためには、彼らが自分自身に逆らって戦うことのないよう、そしてついには根深い誤りから自らを解き放とうと欲するよう、配慮せねばならない。彼らがいつか、何のために生まれたのかを見極めるならば、彼らは必ずやそうするであろう。
Haec enim pravitatis est causa, ignoratio sui; quam si quis, cognita veritate, discusserit, sciet quo referenda, et quemadmodum sibi vita degenda sit.
PL 6, 119A実に、これこそが堕落の原因である、すなわち自己についての無知である。もし誰かが、真理を知ることによってこの無知を打ち払うならば、彼は何を目指すべきか、そしていかに生を営むべきかを知るであろう。
Cujus scientiae summam breviter circumscribo: ut neque religio ulla sine sapientia suscipienda sit, nec ulla sine religione probanda sapientia.
PL 6, 119Aこの知の要諦を、私は簡潔にこう定める。すなわち、いかなる宗教も知恵なしに受け入れられるべきではなく、いかなる知恵も宗教なしには是認されるべきではない、と。
Liber I, Caput II
第I巻 第II章PL 6, 119AQuod providentia sit in rebus humanis. Suscepto igitur illustrandae veritatis officio, non putavi adeo necessarium ab illa quaestione principium sumere, quae videtur prima esse natura: sitne providentia, quae rebus omnibus consulat; an fortuitu vel facta sint omnia vel regantur.
PL 6, 119A人間の事柄に摂理があることについて。それゆえ、真理を明らかにする務めを引き受けた私は、本性上第一のものと見えるあの問い——万物に心を配る摂理が存在するのか、それとも万物は偶然によって生じ、あるいは支配されているのか——から始めることを、それほど必要とは考えなかった。
Cujus sententiae auctor est Democritus, confirmator Epicurus. Sed et antea Protagoras, qui deos in dubium vocavit; et postea Diagoras, qui exclusit; et alii nonnulli qui non putaverunt deos esse; quid aliud effecerunt, nisi ut nulla esse providentia putaretur? quos tamen et caeteri philosophi, ac maxime Stoici acerrime retuderunt, docentes, nec fieri mundum sine divina ratione potuisse, nec constare, nisi summa ratione regeretur.
PL 6, 119Aこの見解の創始者はデモクリトスであり、それを裏付けたのはエピクロスである。だがそれ以前にも、神々の存在を疑わしめたプロタゴラスがおり、その後には神々を斥けたディアゴラスが、また神々の存在を認めなかった他の幾人かがいた。彼らが成し遂げたことといえば、摂理など存在しないと思わせたこと以外の何であろうか。だが彼らは、他の哲学者たち、とりわけストア派の人々によって、最も激しく論駁された。ストア派は、世界が神的な理性なしに生じることはできなかったし、最高の理性によって統べられているのでなければ存立しえない、と説いたのである。
Sed et M. Tullius, quamvis Academicae disciplinae defensor esset, de providentia gubernatrice rerum et multa et saepe disseruit, Stoicorum argumenta confirmans, et nova ipse afferens plurima: quod facit tum in omnibus philosophiae suae libris, tum maxime in iis qui sunt de Natura deorum.
PL 6, 121Aだがまた、マルクス・トゥッリウス(キケロ)は、アカデメイア派の教えの擁護者でありながらも、事物を統べる摂理について、多くをかつ度々論じ、ストア派の論拠を裏付けつつ、自らも多くの新しい論拠をもたらした。これを彼は、その哲学のすべての著作において行っているが、とりわけ『神々の本性について』においてそうしている。
Nec difficile sane fuit paucorum hominum prave sentientium redarguere mendacia testimonio populorum atque gentium in hac una re non dissidentium.
PL 6, 121A実に、この一事についてだけは意見を違えることのない、もろもろの民と諸国民との証言によって、誤った考えを抱くごく少数の人々の偽りを論駁することは、さして難しくはなかった。
Nemo est enim tam rudis, tam feris moribus, qui oculos suos in coelum tollens, tametsi nesciat cujus Dei providentia regatur hoc omne quod cernitur, non aliquam tamen esse intelligat ex ipsa rerum magnitudine, motu, dispositione, constantia, utilitate, pulchritudine, temperatione: nec posse fieri quin id, quod mirabili ratione constat, consilio majori aliquo sit instructum.
PL 6, 121A実に、天へと目を上げながら、たとえこの見えるものすべてがいかなる神の摂理によって統べられているかを知らぬとしても、事物そのものの大きさ、運動、配置、恒常性、有用性、美しさ、調和から、何らかの摂理が存在することを悟らぬほど粗野で、荒々しい風儀の者はいない。驚くべき理法によって成り立っているものが、より大いなる何らかの思慮によって整えられていないなどということはあり得ない、とも悟るのである。
Et nobis utique facillimum est exequi hanc partem quamlibet copiose. Sed quia multum inter philosophos agitata res est, et providentiam tollentibus satis responsum videtur ab hominibus argutis et eloquentibus, et de solertia divinae providentiae per totum hoc opus, quod suscepimus, sparsim dicere necesse est; omittamus in praesenti hanc quaestionem, quae cum caeteris sic cohaeret, ut nihil a nobis disseri posse videatur, ut non simul de providentia disseratur.
PL 6, 121Bこの部分を、望むだけ豊かに展開することは、我々にとって至って容易いことである。しかし、この事柄は哲学者たちの間で大いに論じ尽くされており、摂理を否定する者たちに対しては、聡明にして雄弁な人々によって十分な答えが与えられたと見える。また、神の摂理の巧みな働きについては、我々が引き受けたこの全巻を通じて、随所で語らねばならない。それゆえ、いまはこの問いを措いておこう。この問いは他のすべてと分かちがたく結びついているため、摂理について同時に論じることなしには、我々が何かを論じることさえできぬように見えるほどである。
Liber I, Caput III
第I巻 第III章PL 6, 122AUniusne potestate Dei mundus regatur, an multorum? Sit ergo nostri operis exordium quaestio illa consequens ac secunda: utrum potestate unius Dei mundus regatur, anne multorum?
PL 6, 122A世界は唯一の神の権力によって統べられるのか、それとも多くの神々の権力によってか。さればこの、次に来る第二の問いを、我々の仕事の初めとしよう。すなわち、世界は唯一の神の権力によって統べられるのか、それとも多くの神々の権力によってなのか、という問いである。
Nemo est qui quidem sapiat, rationemque secum putet, non unum esse intelligat, qui et condiderit omnia, et eadem, qua condidit, virtute moderetur.
PL 6, 122A思慮深く、心のうちに理を弁える者であれば、万物を創造し、かつ創造したのと同じ力をもってそれを治める者が唯一であることを悟らぬ者はいない。
Quid enim multis opus est ad mundi regimen sustinendum? nisi forte arbitremur, si plures sint, minus habere singulos nervorum atque virium.
PL 6, 122A実に、世界の統治を支えるのに、多くの者を必要とする理由がどこにあろうか。もっとも、複数の神があるならば各々が持つ筋力と力はそれだけ少ない、とでも我々が考えるのなら話は別だが。
Quod quidem faciunt ii, qui multos esse volunt; quia necesse est imbecilles esse: siquidem singuli, sine auxilio reliquorum, tantae molis gubernaculum sustinere non possent.
PL 6, 122Bそして、神々が多数であることを望む者たちは、まさにそう考えているのである。というのも、その神々は弱いものでなければならないからだ。各々は他の神々の助けなしには、これほどの巨大な塊の舵取りを支えることができないであろうから。
Deus autem, qui est aeterna mens, ex omni utique parte perfectae consummataeque virtutis est. Quod si verum est, unus sit necesse est. Potestas enim, vel virtus absoluta, relinet suam propriam firmitatem.
PL 6, 122Bしかし神は、永遠なる知性であって、あらゆる点において完全かつ極まった力を有する。もしこれが真であるならば、神は唯一でなければならない。なぜなら、権力、すなわち絶対的な力は、おのれに固有の堅固さを保持するからである〔底本は relinet。retinet と読む〕。
Id autem solidum existimandum est, cui nihil decedere; id perfectum, cui nihil possit accedere.
PL 6, 123Aそして、何ものも欠けることのないものこそ堅固と見なされるべきであり、何ものも加わりえないものこそ完全と見なされるべきである。
Quis dubitet potentissimum esse regem, qui totius orbis habeat imperium? neque immerito: cum illius sint, quae ubique sunt omnia; cum ad eum solum omnes undique copiae congerantur.
PL 6, 123A全世界の支配権を有する王こそ、最も強大であることを、誰が疑うであろうか。しかもそれは理由のないことではない。あらゆる所にあるものはすべて彼のものであり、あらゆる方面からのあらゆる資力がひとり彼のもとに集められるのだから。
At si plures partiantur orbem, minus certe opum, minus virium singuli habebunt, cum intra praescriptam portionem se quisque contineat. Eodem etiam modo dii, si plures sint, minus valebunt, aliis tantumdem in se habentibus.
PL 6, 123Aしかし、もし複数の者たちが世界を分け合うならば、各々は定められた領分の内に留まる以上、確かに、より少ない富、より少ない力しか持たぬことになろう。同じように、神々もまた、もし複数あるならば、他の神々も同じだけのものをおのれのうちに持っている以上、それだけ力弱いことになろう。
Virtutis autem perfectior natura potest esse in eo, in quo totum est, quam in eo, in quo pars exigua de toto est. Deus vero, si perfectus est (quia perfectus est) ut esse debet, non potest esse nisi unus, ut in eo sint omnia.
PL 6, 123A力のより完全な本性は、全体がその内にあるものにおいてこそ在りうるのであって、全体のうちのわずかな部分しかない者においてよりも、そうである。しかるに神は、もし完全であるなら——そして当然そうあるべきように完全なのだから——、すべてがその内にあるためには、唯一でしかありえない。
Deorum igitur virtutes ac potestates infirmiores sint necesse est: quia tantum singulis deerit quantum in caeteris fuerit; ita quanto plures, tanto minores erunt. Quid, quod summa illa rerum potestas ac divina vis ne semel quidem dividi potest?
PL 6, 123Bしたがって、神々の力と権力はより弱いものとならざるをえない。なぜなら、他の者たちのうちにあるだけのものが、各々には欠けることになるからである。かくして、神々の数が多ければ多いほど、それだけ小さいものとなろう。さらに言えば、事物を統べるあの至高の権力、神的な力は、そもそも分割されえないものではないか。
Quidquid enim capit divisionem, et interitum capiat necesse est. Si autem interitus procul est a Deo, quia incorruptibilis est et aeternus, consequens est ut dividi potestas divina non possit.
PL 6, 123B実に、分割を受け入れうるものは、必然的に滅びをも受け入れうる。しかるに、もし神から滅びが遠く隔たっているのであれば——神は不朽にして永遠であるから——、神的な権力が分割されえないという結論が導かれる。
Deus ergo unus est, si nihil esse aliud potest, quod tantumdem capiat potestatis; et ii tamen, qui multos esse arbitrantur, officia inter se dicunt esse partitos: de quibus omnibus suo loco disputabimus. Illud interim, quod ad praesentem locum pertinet, teneo.
PL 6, 123Bそれゆえ、もし他の何ものも同じだけの権力を受け入れることができないのならば、神は唯一である。しかしながら、神々が多数あると考える者たちは、神々が互いの間で職掌を分け合っていると言う。これらすべてについては、しかるべき箇所で論じるであろう。さしあたり、いま私はこの場に関わる点だけを保持しておく。
Si partiti sunt inter se officia, eodem revolvitur res, ut ex iis quilibet sufficere, omnibus nequeat. Perfectus igitur jam non erit, qui, cessantibus caeteris, non potest omnia gubernare.
PL 6, 123Bもし彼らが互いに職掌を分け合っているのであれば、事は同じところに帰着する。すなわち、彼らのうちの誰であれ、単独ではすべてに事足りることができない、ということである。したがって、他の者たちが働きを止めたときにすべてを治めることができない者は、もはや完全ではないことになろう。
Ita fit ut ad regendum mundum unius perfecta virtute magis opus sit, quam imbecillitate multorum. Qui autem putat hanc tantam magnitudinem non posse ab uno regi, fallitur.
PL 6, 124Aかくして、世界を統治するには、多数の者の弱さよりも、唯一の者の完全な力の方がふさわしいということになる。しかし、これほど大いなる規模のものが唯一の者によって統治されえないと考える者は、誤っている。
Nec enim quanta sit vis potestasque divinae majestatis intelligit, si existimat singularem Deum, qui facere mundum potuit, eumdem regere non posse quem fecit.
PL 6, 124Aなぜなら、もし唯一なる神が——世界を造ることができたその神が——自らが造ったものを治めることができないと考えるならば、神的な威厳の力と権力とがいかに大いなるものであるかを、彼は理解していないからである。
At si concipiat animo, quanta sit divini hujus operis immensitas cum antea nihil esset, tamen virtute atque consilio Dei ex nihilo esse conflatam; quod opus nisi ab uno inchoari perficique non potuit: jam intelliget, multo facilius esse ab uno regi, quod est ab uno constitutum.
PL 6, 124Aしかし、もし彼が心に思い描くならば——以前には何もなかったにもかかわらず、神の力と思慮とによって無からつくり出された、この神的な業がいかに計り知れぬものであるか、そしてこの業が唯一の者によってでなければ始められることも成し遂げられることもできなかったということを——、彼はただちに、唯一の者によって据えられたものは、唯一の者によって治められる方がはるかに容易いということを理解するであろう。
Dicat fortasse aliquis, ne fabricari quidem tam immensum opus mundi, nisi a pluribus potuisse: quamlibet multos, quamlibet magnos faciat, quidquid in multis magnitudinis, potestatis, virtutis, majestatisque posuerit, id totum in unum confero, et in uno esse dico; ut tantum in eo sit istarum rerum, quantum nec cogitari nec dici potest.
PL 6, 124Aあるいは誰かがこう言うかもしれない。これほど計り知れぬ世界という業は、複数の者によってでなければ造られえなかったのだ、と。彼が望むだけ多くの、望むだけ偉大な神々を立てるがよい。彼が複数の神々のうちに置いた大きさ、権力、力、威厳のすべてを、私はまとめて唯一の者のうちに集め、それが唯一の者のうちにあると言おう。そうすれば、その者のうちには、考えることも語ることもできぬほどの、それだけのものがあることになる。
Qua in re quoniam et sensu deficimus et verbis; quia neque tantae intelligentiae lucem pectus humanum, neque explanationem tantarum rerum capit lingua mortalis: idipsum intelligere nos oportet ac dicere.
PL 6, 124Bこの事柄については、我々は感覚においても言葉においても及ばない。人間の胸はこれほど大いなる知解の光を受けることができず、死すべき者の舌はこれほど大いなる事柄の説明を担うことができないからである。ゆえに我々は、まさにこのこと自体を悟り、かつそのように語らねばならない。
Video rursus quid e contrario dici possit: tales esse illos plures, qualem nos volumus unum. At hoc fieri nullo pacto potest, quod singulorum potestas progredi longius non valebit, occurrentibus sibi postestatibus caeterorum.
PL 6, 124B私はまた、これに対して何が言われうるかも見て取っている。すなわち、彼ら複数の神々もまた、我々が唯一の神について望むのと同じようなものである、と言われうるのである。しかし、これはいかなる仕方によっても成り立ちえない。なぜなら、各々の権力は、他の者たちの権力〔底本は postestatibus。potestatibus と読む〕が行く手に立ちはだかるために、それ以上遠くへは進みえないからである。
Necesse est enim ut suos quisque limites aut transgredi nequeat, aut si transgressus fuerit, suis alterum finibus pellat.
PL 6, 124B実に、各々は自らの境を越えることができないか、あるいは、もし越えたならば、他の者をその者自身の領分から追い出すか、そのいずれかでなければならない。
Non vident, qui deos multos esse credunt, fieri posse ut aliqui diversum velint; ex qua re disceptatio inter eos et certamen oriatur: sicut Homerus bellantes inter se deos finxit; cum alii Trojam capi vellent, alii repugnarent.
PL 6, 124C神々が多数存在すると信じる者たちは、幾柱かの神が別のことを望むということが起こりうる、ということに気づいていない。そして、そこから彼らの間に論争と争いが生じるのである。ちょうどホメロスが、神々が互いに戦うさまをこしらえたように。ある神々はトロイアの陥落を望み、他の神々はそれに抗ったのである。
Unius igitur arbitrio mundum regi necesse est. Nisi enim singularum partium potestas ad unam providentiam referatur, non poterit summa ipsa constare; unoquoque nihil curante amplius, quam quod ad eum proprie pertinet: sicut ne res quidem militaris, nisi unum habeat ducem atque rectorem.
PL 6, 125Aそれゆえ、世界は唯一の者の意志によって統べられねばならない。もし個々の部分の権力が唯一の摂理へと帰せられないならば、全体そのものは成り立ちえないであろう。各々は、自分に固有に関わること以上には何も配慮しないのだから。ちょうど、軍事にかかわる事柄でさえ、唯一の指揮官にして統率者を持たなければ成り立たないのと同じである。
Quod si in uno exercitu tot fuerint imperatores, quot legiones, quot cohortes, quot cunei, quot alae, primum nec instrui poterit acies, unoquoque periculum recusante; nec regi facile, aut temperari, quod suis propriis consiliis utantur omnes, quorum diversitate plus noceant, quam prosint: sic in hoc rerum naturae imperio, nisi unus fuerit, ad quem totius summae cura referatur, universa solventur et corruent.
PL 6, 125Aもし、一つの軍隊のうちに、軍団の数だけ、大隊の数だけ、部隊の数だけ、騎兵隊の数だけ司令官(インペラトル)がいたとすれば、まず、各々が危険を避けようとして、戦列を整えることすらできないであろう。また、皆がおのおの自分自身の判断に従うために、統治することも制御することも容易ではなく、その意見の相違によって益するよりも害する方が大きいであろう。それと同じように、この自然の万物を統べる支配においても、もし全体の配慮が帰せられるべき唯一の者がいないならば、すべては解体し、崩れ去るであろう。
Dicere autem, multorum arbitrio regi mundum, tale est, quale si quis affirmet in uno corpore multas esse mentes: quoniam multa et varia sunt ministeria membrorum; ut singulos corporis sensus singulae mentes regere credantur, item multi affectus, quibus commoveri solemus vel ad iram, vel ad cupiditatem, vel ad laetitiam, vel ad metum, vel ad miserationem; ut in his omnibus totidem mentes putentur operari: quod si quis profecto dicat, ne ipsam quidem, quae una est, habere videatur.
PL 6, 125Bさて、世界が多数の者たちの意志によって統べられると言うのは、あたかも誰かが、一つの肉体のうちに多くの精神があると主張するようなものである。すなわち、肢体の働きは多様であるから、肉体の個々の感覚を、それぞれ別々の精神が支配していると信じられ、また同様に、我々が怒りへ、欲望へ、喜びへ、恐れへ、あるいは憐れみへと動かされるもとになる多くの情念についても、それらすべてにおいて同数の精神が働いていると考えられることになろう。しかし、もし本当に誰かがそのように言うならば、その者は、ただ一つであるはずのその精神すら持ち合わせていないと見えるであろう。
Quod si in uno corpore tantarum rerum gubernationem mens una possidet, et universis simul intenta est; cur aliquis existimet mundum non posse ab uno regi, a pluribus posse?
PL 6, 126Aしかし、もし一つの肉体において、これほど多くの事柄の統治を、ただ一つの精神が担い、同時にそのすべてに意を注いでいるのであれば、世界は唯一の者によっては治められず、複数の者によってなら治められると、いったい誰が考えるであろうか。
Quod quia intelligunt isti assertores deorum, ita eos praeesse singulis rebus ac partibus dicunt, ut tamen unus sit rector eximius.
PL 6, 126A神々の存在を主張するこの者たちは、このことを理解しているがゆえに、神々が個々の事物や部分をそれぞれ司っているとしながらも、なお唯一の傑出した統治者があると言うのである。
Jam ergo caeteri dii non erunt sed satellites ac ministri, quos ille unus maximus et polens omnium his officiis praefecerit; et ipsi ejus imperio ac nutibus servient. Si universi pares non sunt, non igitur dii omnes sunt.
PL 6, 126Aしたがって、もはや他の神々は神々ではなく、あの唯一にして最も偉大かつ強力な者〔底本は polens。pollens と読む〕が、これらの職務に任じた従者や下僕にすぎないことになる。そして彼らは、その者の命令と意のままに仕えるのである。もしすべての者が対等でないならば、すべてが神であるわけではない。
Nec enim potest hoc idem esse, quod servit, et quod dominatur. Nam si Deus est nomen summae potestatis, incorruptibilis esse debet, perfectus, impassibilis, nulli rei subjectus. Ergo dii non sunt, quos parere uni maximo Deo necessitas cogit.
PL 6, 127Aなぜなら、仕えるものと支配するものとが、同一のものであることはできないからである。もし「神」ということが至高の権力の名であるならば、神は不朽であり、完全であり、受苦することなく、いかなるものにも従属しないものでなければならない。したがって、唯一にして最も偉大な神に従うことを必然によって強いられる者たちは、神ではない。
Sed quia non frustra falluntur ii qui hoc ita putant, causam hujus erroris paulo post aperiemus. Nunc unitatem divinae potestatis testimoniis comprobemus.
PL 6, 127Aしかし、このように考える者たちが理由もなく誤っているわけではないので、この誤りの原因は、しばらくのちに明らかにするであろう。いまは、神的な権力の唯一性を、諸々の証言によって確証しよう。
Liber I, Caput IV
第I巻 第IV章PL 6, 127AQuod unus vere sit Deus a prophetis etiam praenuntiatus. Prophetae, qui fuerunt admodum multi, unum Deum praedicant, unum loquuntur: quippe qui unius Dei spiritu pleni, quae futura essent, pari et consona voce praedixerunt.
PL 6, 127A真に唯一の神が存在することは、預言者たちによってもあらかじめ予告されていた、ということ。預言者たちは、まことに数多くいたにもかかわらず、唯一の神を宣べ伝え、口を揃えて語る。彼らは唯一の神の霊に満たされていたがゆえに、将来起こるべきことを、等しく調和した声で予告したのである。
At enim veritatis expertes non putant his esse credendum. Illas enim non divinas, sed humanas voces fuisse aiunt. Videlicet quia de uno Deo praeconium faciunt, aut insani, aut fallaces fuerunt.
PL 6, 127Bしかし真理に与らぬ者たちは、彼らを信ずべきではないと考える。彼らの声は神的なものではなく、人間的な声にすぎなかったと言うのである。すなわち、唯一の神について言い広めているのだから、彼らは狂人であったか、あるいは欺く者であったのだ、というわけである。
At quin impleta esse implerique quotidie illorum vaticinia videmus; et in unam sententiam congruens divinatio docet non fuisse furiosos. Quis enim mentis emotae, non modo futura praecinere, sed etiam cohaerentia loqui possit?
PL 6, 127Bしかし、彼らの予言が成就し、また日々成就しつつあるのを我々は見ている。そして一つの結論へと一致する予言は、彼らが狂った者ではなかったことを教える。実際、心を乱した者に、未来を予告するばかりか、筋の通ったことを語ることなど、どうしてできようか。
Num ergo fallaces erant, qui talia loquebantur? quid ab his tam longe alienum quam ratio fallendi, cum caeteros ab omni fraude cohiberent? Idcirco enim a Deo mittebantur, ut et praecones essent majestatis ejus, et correctores pravitatis humanae.
PL 6, 128Aそれでは、そのようなことを語った者たちが、欺く者であったなどということがあろうか。他の者たちをあらゆる欺瞞から遠ざけていたというのに、欺く手立てほど彼らからかけ離れたものがほかにあろうか。彼らが神から遣わされたのは、まさに神の威厳を告げ知らせる者、また人間の悪しき性向を正す者となるためであった。
Praeterea voluntas fingendi ac mentiendi eorum est qui opes appetunt, qui lucra desiderant; quae res procul ab illis sanctis viris abfuit.
PL 6, 128Aさらに、作り事を語り偽ろうとする意志は、富を求め利得を欲する者たちに属するものであるが、そうしたことは、かの聖なる人々からは程遠いものであった。
Ita enim delegato sibi officio functi sunt, ut, derelictis omnibus ad tutelam vitae necessariis, non modo in futurum, sed ne in diem quidem laborarent, contenti extemporali cibo, quem Deus subministrasset: et hi non modo quaestum nullum habuerunt, sed etiam cruciatus atque mortem.
PL 6, 128A彼らは自らに委ねられた務めを果たすにあたり、生活を支えるために必要なものをことごとく打ち捨て、将来のためにはもとより、その日のためにさえ働くことをせず、神が与えたもうその場限りの糧に満足していた。しかも彼らは、何の利得も得なかったばかりか、責め苦と死とを得たのである。
Amara sunt enim vitiosis ac male viventibus praecepta justitiae. Itaque ii, quorum peccata et arguebantur et prohibebantur, excruciatos eos acerbissime necaverunt. Ergo a quibus abfuit studium lucri, abfuit etiam voluntas et causa fallendi.
PL 6, 128Bなぜなら、悪徳にふけり悪しく生きる者たちにとって、正義の教えは苦いものだからである。それゆえ、自分たちの罪を咎められ、禁じられた者たちは、預言者たちを最も過酷に苦しめて殺したのであった。したがって、利得への欲求を持たなかった者たちには、欺こうとする意志もその動機もなかったのである。
Quid, quod aliqui eorum principes aut etiam reges fuerunt, in quos cadere non posset suspicio cupiditatis ac fraudis, et tamen praeconium Dei singularis eadem, qua caeteri, divinatione fecerunt?
PL 6, 128Bさらに言えば、彼らのうちのある者たちは、統治者、あるいは王でさえあり、貪欲や欺瞞の疑いなどかけようもない身であったにもかかわらず、それでも他の者たちと同じ予言によって、唯一なる神を宣べ伝えたのではなかったか。
Liber I, Caput V
第I巻 第V章PL 6, 129ADe testimoniis poetarum et philosophorum. Sed omittamus sane testimonia prophetarum, ne minus idonea probatio videatur esse de his, quibus omnino non creditur.
PL 6, 129A詩人と哲学者の証言について。さて、預言者たちの証言はひとまず措くことにしよう。およそ信を置かれていない者たちに基づく証明では、証拠として十分でないと見えかねないからである。
Veniamus ad auctores; et eos ipsos ad veri probationem testes citemus, quibus contra nos uti solent, poetas dico ac philosophus.
PL 6, 129A著作家たちのもとへ移ろう。そして、彼らが我々に対抗して常々用いている当の者たち、すなわち詩人や哲学者たち〔底本は philosophus。philosophos と読む〕を、真理を証明するための証人として引き合いに出そう。
Ex his unum Deum probemus necesse est: non quod illi habuerint cognitam veritatem; sed quod veritatis ipsius tanta vis est, ut nemo possit esse tam caecus, qui non videat ingerentem se oculis divinam claritatem.
PL 6, 129A彼らによって唯一の神を証明することは必然である。それは、彼らが真理を認識していたからではなく、真理そのものの力があまりに大きいために、目に迫り来る神的な明るさを見ないほど盲目な者などありえないからである。
Poetae igitur, quamvis deos carminibus ornaverint, et eorum res gestas amplificaverint summis laudibus, saepissime tamen confitentur spiritu vel mente una contineri regique omnia.
PL 6, 130Aされば詩人たちは、たとえ神々を詩歌によって飾り立て、その事跡を最大級の賛辞で誇張したとしても、それでもきわめてしばしば、万物が一つの霊、あるいは一つの精神によって包含され、統べられていることを認めているのである。
Orpheus, qui est vetustissimus poetarum, et aequalis ipsorum deorum (siquidem traditur inter Argonautas cum Tyndaridis et Hercule navigasse), Deum verum et magnum, πρωτόγονον, id est primogenitum, appellat; quod ante ipsum nihil sit genitum, sed ab ipso sint cuncta generata: eumdem etiam φάνητα nominat; quod cum adhuc nihil esset, primus ex infinito apparuerit et extiterit.
PL 6, 130A詩人のうちで最も古く、神々自身と同時代の者とされるオルペウス(伝えられるところでは、彼はテュンダレオスの子らやヘラクレスとともにアルゴナウタイの一員として航海したという)は、真にして偉大なる神を「プロートゴノス」、すなわち「最初に生まれた者」と呼ぶ。それは、彼より前には何ものも生まれておらず、万物が彼から生み出されたからである。また彼は同じ神を「パネス」とも名づける。それは、いまだ何ものも存在しなかったとき、彼が無限のうちから最初に現れ出て、存在するに至ったからである。
Cujus originem atque naturam quia concipere animo non poterat, ex aere immenso natum esse dixit: Πρωτόγονος φαέθων περὶ μήκεος ἠέρος υἱός. Aliud enim amplius quod diceret non habebat.
PL 6, 131Aオルペウスは、この神の起源と本性とを心に思い描くことができなかったため、彼が広大な大気から生まれたと語った。「〈最初に生まれし、光り輝く者、広大な大気の子〉」と。それ以上に言うべき言葉を、彼は持たなかったのである。
Hunc ait esse omnium deorum parentem, quorum causa coelum condiderit, liberisque prospexerit ut haberent habitaculum, sedemque communem: ἔκτισεν ἀθανάτοις δόμον ἄφθιτον.
PL 6, 131Aオルペウスは、この神こそがすべての神々の父祖であり、その子らのために天を創り、彼らが住まいと共通の座とを持てるよう配慮したのだと言う。「〈彼は不死なる者たちのために朽ちざる家を築いた〉」と。
Natura igitur et ratione ducente, intellexit esse praestantissimam potestatem coeli ac terrae conditricem.
PL 6, 131Aこうして、自然と理性とに導かれ、彼は、天と地とを創ったこの上なく優れた力があることを理解したのである。
Non poterat enim dicere Jovem esse principem rerum, qui erat Saturno genitus; neque Saturnum ipsum, qui coelo natus ferebatur: coelum autem tamquam Deum primum constituere non audebat, quod videbat elementum esse mundi, quod ipsum eguerit auctore.
PL 6, 131Aなぜなら彼は、ユピテルが万物の始原であるとは言えなかったからである。ユピテルはサトゥルヌスから生まれた者だったからだ。かといってサトゥルヌス自身をそうとも言えなかった。彼は天から生まれたと伝えられていたからである。しかし天そのものを第一の神と定めることも、彼はあえてしなかった。天が世界の一元素にすぎず、それ自身に創り主を必要とすることを、彼は見て取っていたからである。
Haec eum ratio perduxit ad illum Deum primogenitum, cui assignat et tribuit principatum. Homerus nihil nobis dare potuit, quod pertineat ad veritatem, qui humana potius quam divina conscripsit.
PL 6, 131Aこの筋道こそが、彼をかの「最初に生まれた神」へと導き、彼はこの神に第一位を割り当て、これに帰したのである。ホメロスは、神的な事柄よりもむしろ人間的な事柄を書き記した者であり、真理に関わるいかなるものも我々に与えることができなかった。
Potuit Hesiodus, qui deorum generationem unius libri opere complexus est. Sed tamen nihil dedit, non a Deo conditore sumens exordium, sed a chao, quod est rudis inordinataeque materiae confusa congeries: cum explanare ante debuerit, chaos ipsum unde, quando, quomodo esse, aut constare coepisset.
PL 6, 131Bヘシオドスならば与えることができたはずである。彼は神々の系譜を一巻の書物にまとめ上げたのだから。しかし彼もまた、何も与えることはなかった。彼は創り主なる神から説き起こすのではなく、混沌(カオス)から説き起こしたからである。混沌とは、粗雑で秩序を欠いた質料が入り混じった塊にほかならない。彼はまず、その混沌自体がどこから、いつ、どのようにして存在し、あるいは成り立つに至ったのかを説明すべきであった。
Nimirum sicut ab aliquo artifice disposita, ordinata, effecta sunt omnia: sic ipsam materiam fictam esse ab aliquo necesse est. Quis igitur hanc, nisi Deus, fecit, cujus potestati subjacent omnia? sed refugit hoc ille dum horret incognitam, veritatem.
PL 6, 132Aなるほど、万物が何らかの造り主によって配置され、秩序づけられ、造り上げられたのと同じように、その質料自体もまた何らかの者によって形づくられたのでなければならない。ならば、万物がその権能に服するかの神をおいて、いったい誰がこれを造ったというのか。しかしヘシオドスは、見知らぬ真理を前に怖じ気づき、これを避けて通ったのである。
Non enim Musarum instinctu, sicut videri volebat, in Helicone carmen illud effudit; sed meditatus venerat et paratus.
PL 6, 132Aというのも、彼は自分ではそう見せたがっていたようにムーサたちの霊感によってヘリコン山であの詩を口ずさみ出したのではなく、あらかじめ思案を重ね、用意を整えたうえで、そこへ来ていたからである。
Nostrorum primus Maro non longe fuit a veritate; cujus de summo Deo, quem mentem ac spiritum nominavit, haec verba sunt: Principio coelum, ac terras, camposque liquentes, Lucentemque globum lunae, Titaniaque astra, Spiritus intus alit; totamque infusa per artus Meus agitat molem, et magno se corpore miscet.
PL 6, 132A我々の詩人たちのうちで最初に挙げるべきウェルギリウスは、真理から遠く隔たってはいなかった。彼は至高の神を「精神」また「霊」と名づけ、次のように語っている。 「〈初めに天と、大地と、水流れる野原と、 月の輝く球体と、ティタンの星々とを、 内なる霊が養う。そして満ち渡る精神〔底本は Meus。意味が通らないので、ウェルギリウスの詩句どおり Mens と読む〕が 肢体の隅々にまで注がれ、この巨大な塊を動かし、その広大な身体と混じり合う。〉」
Ac ne quis forte ignoret quisnam esset ille spiritus, qui tantum haberet potestatis, declaravit alio loco, dicens: Deum namque ire per omnes Terrasque, tractusque maris, coelumque profundum.
PL 6, 132Aそして、これほどの力を持つその霊とはいったい何者であるのかを、誰も知らずにいることのないようにと、彼は別の箇所で明らかにして言う。「〈神はすべての地と、海の広がりと、深い天とを貫き行きたもう〉」と。
Hinc pecudes, armenta, viros, genus omne ferarum, Quemque sibi tenues nascentem arcessere vitas. Ovidius quoque in principio praeclari operis, sine ulla nominis dissimulatione, a Deo, quem fabricatorem mundi, quem rerum opificem vocat, mundum fatetur instructum.
PL 6, 132B「〈ここから家畜も、牛の群れも、人間も、あらゆる種類の獣も、生まれ出づるおのおのの者は、その儚い命を汲み取るのだ〉」と。オウィディウスもまた、あの名高い作品の冒頭で、名を隠すことなく、神を「世界の造り主」、「万物の製作者」と呼び、世界がその神によって整えられたと告白している。
Quod si vel Orpheus, vel hi nostri, quae natura ducente senserunt, in perpetuum defendissent, eamdem quam nos sequimur, doctrinam comprehensa veritate tenuissent. Sed hactenus de poetis.
PL 6, 133Aもしオルペウスにせよ、我々のこの詩人たちにせよ、自然に導かれて感じ取ったところを最後まで貫いて守り抜いていたなら、彼らは真理を捉え、我々が奉じているのと同じ教えを保っていたことであろう。しかし詩人については、ここまでにしておこう。
Ad philosophos veniamus, quorum gravior est auctoritas, certiusque judicium; quia non rebus commentitiis, sed investigandae veritati studuisse creduntur.
PL 6, 133A哲学者たちに移ろう。彼らの権威はより重く、その判断はより確かなものである。というのも、彼らは作り事にではなく、真理を探究することに努めたと信じられているからである。
Thales Milesius, qui unus e septem sapientium numero fuit, quique primus omnium quaesisse de causis naturalibus traditur, aquam esse dixit, ex qua nata sint omnia; Deum autem esse mentem, quae ex aqua cuncta formaverit.
PL 6, 133A七賢人の一人に数えられ、自然の原因について探究した最初の者と伝えられるミレトスのタレスは、万物がそこから生まれた元素は水であると語り、神とは、水から万物を形づくった精神であると語った。
Ita materiam rerum posuit in humore; principium causamque nascendi constituit in Deo. Pythagoras ita definivit quid esset Deus: « Animus, qui per universas mundi partes, omnemque naturam commeans atque diffusus; ex quo omnia, quae nascuntur animalia, vitam capiunt. » Anaxagoras Deum esse dixit infinitam mentem, quae per seipsam moveatur, Antisthenes multos quidem esse populares deos, unum tamen naturalem, summae totius artificem.
PL 6, 133Aこのようにして彼は、事物の質料を水分のうちに置き、生成の始原と原因とを神のうちに定めたのである。ピュタゴラスは、神とは何であるかを次のように定義した。「〈世界のあらゆる部分、あらゆる自然を通って行き渡り広がる精神。生まれ出るすべての生き物は、これより命を受け取る〉」と。アナクサゴラスは、神とは自ら動く無限の精神であると語り、アンティステネスは、民衆の神々は数多くあるとしても、自然本性の神はただ一つであり、それは万有の総体を造り上げた者であると語った。
Cleanthes et Anaximenes aethera dicunt esse summum Deum; cui opinioni poeta noster assensit: Tum pater omnipotens foecundis imbribus aether Conjugis in gremium laetae descendit, et omnes Magnus alit magno permixtus corpore foetus.
PL 6, 134Aクレアンテスとアナクシメネスは、アイテル(天空の元素)こそが至高の神であると言う。この見解に、我々の詩人〔ウェルギリウス〕も同意している。「〈そのとき全能の父アイテルは、豊かな雨をもって、喜べる配偶者〔大地〕の懐へと降り、その大いなる姿を、彼女の大いなる身体と混じり合わせて、生まれ出るものすべてを養う〉」と。
Chrysippus naturalem vim divina ratione praeditam, interdum divinam necessitatem Deum nuncupat. Item Zeno divinam naturalemque legem. Horum omnium sententia, quamvis sit incerta, eodem tamen spectat, ut providentiam unam esse consentiant.
PL 6, 134Aクリュシッポスは、神的な理法を備えた自然の力を神と呼び、時には神的な必然性を神と呼ぶ。同様にゼノンは、神的にして自然本性的な法を神と呼ぶ。これらすべての者の見解は、たとえ定まらぬものであるとしても、結局は同じところに帰着する。すなわち、彼らは摂理がただ一つであることに一致しているのである。
Sive enim natura, sive aether, sive ratio, sive mens, sive fatalis necessitas, sive divina lex, sive quid aliud dixeris; idem est, quod a nobis dicitur Deus. Nec obstat appellationum diversitas, cum ipsa significatione ad unum omnia revolvantur.
PL 6, 135Aなぜなら、それを自然と呼ぼうと、アイテルと呼ぼうと、理性と呼ぼうと、精神と呼ぼうと、運命の必然性と呼ぼうと、神的な法と呼ぼうと、あるいはほかの何と呼ぼうと、それは我々が神と呼ぶものと同一だからである。呼び名の違いは何の妨げにもならない。その意味するところにおいて、すべては一つのものへと帰着するからである。
Aristoteles, quamvis secum ipse dissideat, ac repugnantia sibi et dicat et sentiat, in summum tamen unam mentem mundo praeesse testatur.
PL 6, 135Aアリストテレスは、自分自身のうちで意見が食い違い、矛盾したことを語りもし考えもするが、それでも結局は、ただ一つの精神が世界を統べていることを証言している。
Plato, qui omnium sapientissimus judicatur, monarchiam plane aperteque defendit; nec aethera, aut rationem, aut naturam, sed, ut est, Deum nominat; ab eo mundum hunc perfectum atque mirabilem esse fabricatum.
PL 6, 135A万人のうちで最も賢明であると判じられるプラトンは、神が唯一にして統べたもうことを明白かつ公然と擁護する。彼はこれをアイテルとも理性とも自然とも呼ばず、そのままに「神」と名づける。そしてこの完全にして驚嘆すべき世界は、この神によって造り上げられたのだと言う。
Quem Cicero secutus atque imitatus in plurimis, Deum frequenter confitetur, ac supremum vocat in iis libris, quos de Legibus scripsit; ab eoque regi mundum argumentatur, cum disputat de Natura deorum, hoc modo: « Nihil est praestantius Deo; ab eo igitur mundum regi necesse est.
PL 6, 135Bこのプラトンに多くの点で従い、これに倣ったキケロは、しばしば神を認め、『法律について』の書のなかでは神を「至高の者」と呼ぶ。そして『神々の本性について』を論じる際には、世界がこの神によって統べられていると次のように論証する。「〈神より優れたものは何一つない。それゆえ世界は神によって統べられているのでなければならない。〉」
Nulli igitur est naturae obediens aut subjectus Deus; omnem ergo regit ipse naturam. » Quid autem sit Deus, in Consolatione definit: « Nec vero Deus ipse, qui intelligitur a nobis, alio modo intelligi potest, nisi mens soluta quaedam et libera, segregata ab omni concretione mortali, omnia sentiens ac movens. » Annaeus quoque Seneca, qui ex Romanis vel acerrimus Stoicus fuit, quam saepe summum Deum merita laude prosequitur!
PL 6, 136A「〈それゆえ神は、いかなる自然にも従属せず、これに服することもない。むしろ神自らが、自然のすべてを統べているのである。〉」さらに神とは何であるかを、キケロは『慰めについて』のなかで次のように定義する。「〈我々によって理解される神そのものは、いかなる死すべき物質との結合からも切り離された、ある解き放たれた自由な精神であって、あらゆるものを感じ、あらゆるものを動かすもの——そのようにしてしか理解されえない。〉」ローマ人のうちで最も熱烈なストア派であったアンナエウス・セネカもまた、至高の神をいかに頻繁に、しかるべき称賛をもって称えたことであろうか。
Nam cum de immatura morte dissereret: « Non intelligis, inquit, auctoritatem ac majestatem judicis tui, rectorem orbis terrarum, coelique et deorum omnium Deum, a quo ista numina, quae singula adoramus, et colimus, suspensa sunt. » Item in Exhortationibus: « Hic, cum prima fundamenta molis pulcherrimae jaceret, et hoc ordiretur, quo neque majus quidquam novit natura, nec melius; ut omnia sub ducibus suis irent, quamvis ipse per totum se corpus intenderat, tamen ministros regni sui deos genuit. » Et quam multa alia de Deo nostris similia locutus est: quae nunc differo, quod aliis locis opportuniora sunt.
PL 6, 136Aすなわち彼は、早すぎる死について論じてこう言う。「〈お前は理解していない、お前を裁く方の権威と威厳とを——世界の統治者にして、天の、そしてすべての神々の神、その方から、我々がそれぞれに崇め、崇拝しているかの神々の力が懸かっているのだということを。〉」また『勧告録』のなかではこうも言う。「〈この方は、この上なく美しい大いなる構造物の最初の礎を据え、自然がこれより大いなるもの、これより優れたものを知らぬこの事業に着手されたとき——万物がそれぞれの支配者のもとに整然と進みゆくよう、御自らその全身をもって隅々にまで行き渡らせつつも——なお、御自らの王国に仕える者として神々を生みたもうた。〉」神についてこれに類することを、セネカはこのほかにも数多く語っているが、それは別の箇所でこそふさわしいので、ここでは扱うのを控えておく。
Nunc satis est demonstrare, summo ingenio viros attigisse veritatem, ac pene tenuisse; nisi eos retrorsum infatuata pravis opinionibus consuetudo rapuisset, qua et deos alios esse opinabantur, et ea, quae in usum hominis Deus fecit, tamquam sensu praedita essent, pro diis habenda, et colenda credebant.
PL 6, 137A今はただ、この上ない才知を備えた人々が真理に触れ、ほとんどこれを捉えかけていたことを示せば十分である——もし悪しき臆説によって愚かにされた習わしが、彼らを後方へと引き戻してしまわなかったならば。その習わしのゆえに、彼らはほかにも神々がいると思い込み、また神が人間の用に供するために造ったものを、あたかも感覚を備えているかのように、神々とみなし崇拝すべきだと信じ込んでいたのである。
Liber I, Caput VI
第I巻 第VI章PL 6, 137ADe divinis testimoniis et de Sibyllis et earum carminibus. Nunc ad divina testimonia transeamus: sed prius unum proferam, quod est simile divino, et ob nimiam vetustatem, et quod is, quem nominabo, ex hominibus in deos relatus est.
PL 6, 137A神的な証言について、またシビュラたちとその歌について。さて、神的な証言へと移ろう。しかしその前に、一つの証言を差し出しておきたい。それは、その並外れた古さゆえに、また、これから名を挙げる者が人間から神々の列に加えられた者であるがゆえに、神的な証言に似たものである。
Apud Ciceronem C. Cotta pontifex disputans contra Stoicos de religionibus, et de varietate opinionum, quae solent esse de diis, ut more academicorum omnia faceret incerta, quinque fuisse Mercurios ait; et enumeratis per ordinem quatuor, quintum fuisse eum, a quo occisus sit Argus, ob eamque causam in Aegyptum profugisse, atque Aegyptiis leges ac litteras tradidisse.
PL 6, 137Aキケロの著作のなかで、大神官ガイウス・コッタは、ストア派に対して宗教について、また神々をめぐって常に生じる見解の多様性について論じ、アカデメイア派の流儀に倣ってあらゆる事柄を不確かなものにしようとしつつ、メルクリウスは五人いたと語る。そして順に四人を数え上げたのち、第五のメルクリウスこそが、アルゴスを殺した者であり、そのゆえにエジプトへ逃れ、エジプト人に法律と文字とを伝えたのだと言う。
Hunc Aegyptii Thoyth appellant, a quo apud eos primus anni sui mensis, id est september, nomen accepit. Idem oppidum condidit, quod etiam nunc Graece vocatur Ἑρμόπολις; et Phenatae colunt eum religiose.
PL 6, 137Aエジプト人はこの神をトートと呼び、彼らの一年の最初の月、すなわち九月は、この神から名を受けたのだという。同じ神はまた、いまなおギリシア語で「ヘルモポリス」と呼ばれる都市を建設した。そしてフェナタエ人〔底本の綴りは Phenatae。アルカディアのフェネオスの住民を指すと取った〕は、この神を篤く崇拝している。
Qui tametsi homo, fuit tamen antiquissimus, et instructissimus omni genere doctrinae: adeo ut ei multarum rerum et artium scientia Trismegisto cognomen imponeret.
PL 6, 139Aこの者は人間ではあったが、それでもきわめて古い時代の者であり、あらゆる種類の学識に通じていた。それゆえ、数多くの事柄や技芸に関する知識ゆえに、彼には「トリスメギストス」という添え名が与えられたほどである。
Hic scripsit libros, et quidem multos, ad cognitionem divinarum rerum pertinentes, in quibus majestatem summi ac singularis Dei asserit, iisdemque nominibus appellat, quibus nos, Deum et patrem.
PL 6, 139Aこの者は、神的な事柄の認識に関わる書物を、それも数多く著した。そのなかで彼は、至高にして唯一なる神の威厳を主張し、我々と同じ呼び名、すなわち「神」また「父」と呼んでいる。
Ac ne quis nomen ejus requireret, ἀνώνυμον esse dixit; eo quod nominis proprietate non egeat, ob ipsam scilicet unitatem. Ipsius haec verba sunt: Ὁ δὲ Θεὸς εἷς, ὁ δὲ εἷς ὀνόματος οὐ προσδέεται· ἔστι γὰρ ὁ ὢν ἀνωνυμος.
PL 6, 139Aそして、誰もその神の名を尋ね求めることのないようにと、彼はこの神を「名を持たぬ者」であると語った。まさにその一なることのゆえに、固有の名を必要としないからである。彼自身の言葉はこうである。「〈神は唯一である。唯一なる者は名を必要としない。在る者は名を持たぬからである。〉」
Deo igitur nomen non est, quia solus est; nec opus est proprio vocabulo, nisi cum discrimen exigit multitudo, ut unamquamque personam sua nota et appellatione designes. Deo autem, quia semper unus est, proprium nomen est Deus.
PL 6, 140Aそれゆえ神には名がない。神はただひとりだからである。固有の呼び名が必要となるのは、数多くあるもののうちから一つ一つの人格をそれぞれの印と呼び名によって区別しなければならない場合に限られる。だが神は、常にただひとりであるがゆえに、「神」という語そのものが、神の固有名なのである。
Superest de responsis carminibusque sacris testimonia, quae sunt multo certiora, proferre. Nam fortasse ii, contra quos agimus, nec poëtis putent esse credendum, tamquam vana fingentibus; nec philosophis, quod errare potuerint, quia et ipsi homines fuerint.
PL 6, 140A残るは、神託と聖なる歌とに関する証言、すなわちはるかに確かなものを差し出すことである。というのも、我々が対決している者たちは、おそらく詩人たちのことも、空しい作り事をする者として信ずべきではないと考え、また哲学者たちのことも、彼ら自身が人間であった以上は誤りうる者として信ずべきではないと考えるかもしれないからである。
M. Varro, quo nemo umquam doctior, ne apud graecos quidem nedum apud latinos vixit, in libris rerum divinarum, quos ad C. Caesarem pontificem maximum scripsit, cum de quindecim viris loqueretur, Sibyllinos libros ait non fuisse unius Sibyllae; sed appellari uno nomine Sibyllinos quod omnes foeminae vates Sibyllae, sint a veteribus nuncupatae, vel ab unius Delphidis nomine, vel a consiliis deorum enuntiandis. σιοὺς enim deos, non θεοὺς, et consilium non βουλὴν, sed βυλὴν appellabant Aeolico genere sermonis: itaque Sibyllam dictam esse quasi σιοβολὴν; caeterum Sibyllas decem numero fuisse; easque omnes enumeravit sub auctoribus, qui de singulis scriptitaverint: primam fuisse de Persis, cujus mentionem fecerit Nicanor, qui res gestas Alexandri Macedonis scripsit: secundam Lybissam, cujus meminit Euripides in Lamiae prologo: tertiam Delphida, de qua Chrysippus loquitur in eo libro, quem de divinatione composuit: quartam Cimmeriam in Italia, quam Naevius in libris belli Punici, Piso in annalibus nominat: quintam Erythraeam, quam Apollodorus Erythraeus affirmat suam fuisse civem, eamque Graiis Ilium petentibus vaticinatam, et perituram esse Trojam, et Homerum mendacia scripturum: sextam Samiam de qua scribit Eratosthenes in antiquis annalibus Samiorum repeisse se scriptum: septimam Cumanam nomine Amaltheam, quae ab aliis Demophile vel Herophile nominatur; eamque novem libros attulisse ad regem Tarquinium Priscum, ac pro eis trecentos Philippeos postulasse; regemque aspernatum pretii magnitudinem, derisisse mulieris insaniam: illam in conspectu Regis tres combussisse, ac pro reliquis idem pretium postulasse: Tarquinium multo magis mulierem insanire putasse.
PL 6, 140Aギリシア人のもとにさえ、ましてやラテン人のもとには、これほど博識な者はかつて一人も生きたことがない——そのマルクス・ワッロは、大神官長ガイウス・カエサルに宛てて著した『神事論』のなかで、十五人官について語りつつ、シビュラの書はただ一人のシビュラのものではなかったと述べている。それが一つの名で「シビュラの書」と呼ばれているのは、予言する女性がすべて、昔の人々によって「シビュラ」と呼ばれていたからである。その名は、唯一の人物デルピスの名に由来するとも、あるいは神々の決議を告げることに由来するともいう。というのも、アイオリス方言では、神々を「テオイ」ではなく「シオイ」と呼び、「決議」を「ブーレー」ではなく「ビュレー」と呼んだからであり、それゆえ「シビュラ」とは、いわば「シオボレー」というべきものとして名づけられたのだという。さて、シビュラは全部で十人いたとワッロは言い、それぞれについて書き残した典拠とともに、その全員を数え上げている。第一はペルシアのシビュラであり、アレクサンドロス大王の事跡を書いたニカノルがこれに言及している。第二はリビュッサであり、エウリピデスが『ラミア』の序で触れている。第三はデルピスであり、クリュシッポスがその著した『占いについて』のなかで語っている。第四はイタリアのキンメリアのシビュラであり、ナエウィウスが『ポエニ戦争の書』で、ピソが『年代記』のなかで名を挙げている。第五はエリュトライアのシビュラであり、エリュトライ出身のアポロドロスは、彼女が自分と同郷の市民であったと明言し、彼女はイリオンへ向かうギリシア人たちに向けて、トロイアが滅びること、そしてホメロスが偽りを書くであろうことを予言したのだという。第六はサミアのシビュラであり、エラトステネスは『サモス人の古年代記』のなかにそのことが書き記されているのを見出したと書いている。第七はクマエのシビュラであり、名をアマルテイアといい、他の者たちからはデモピレ、あるいはヘロピレとも呼ばれる。彼女は九巻の書をタルクィニウス・プリスクス王のもとへ持参し、その代金として三百ピリッポス金貨を要求した。王はその法外な代価を退け、女の狂気を嘲笑った。すると彼女は、王の面前でそのうち三巻を焼き捨て、残りの巻についても同じ代金を要求した。タルクィニウスは、この女はますます正気を失っていると考えた。
Quae denuo tribus aliis exustis, cum in eodem pretio perseveraret, motum esse regem, ac residuos trecentis aureis emisse: quorum postea numerus sit auctus, Capitolio refecto, quod ex omnibus civitatibus et Italicis, et Graecis, et praecipue Erythraeis coacti, allatique sunt Romam, cujuscumque Sibyllae nomine fuerint: octavam Hellespontiam in agro Trojano natam; vico Marpesso, circa oppidum Gergithium; quam scribit Heraclides Ponticus Solonis et Cyri fuisse temporibus: nonam Phrygiam, quae vaticinata sit Ancyrae: decimam Tiburtem, nomine Albuneam, quae Tiburi colitur ut dea, juxta ripas amnis Anienis, cujus in gurgite simulacrum ejus inventum esse dicitur, tenens in manu librum: cujus sortes Senatus in Capitolium transtulerit.
PL 6, 143Aしかし彼女がさらに別の三巻を焼き捨てながら、なおも同じ代金を求め続けたので、王もついに心を動かされ、残った書物を三百アウレウス金貨で買い取った。その後、カピトリウムが再建された際に、イタリアやギリシアのあらゆる都市から、とりわけエリュトライから集められ持ち込まれた書物によって、その数はさらに増えた。それがいかなるシビュラの名によるものであれ、である。第八はヘレスポントスのシビュラであり、トロイアの地、ゲルギトゥム市近郊のマルペッソス村で生まれた。ヘラクレイデス・ポンティクスは、彼女がソロンとキュロスの時代の人であったと書いている。第九はプリュギアのシビュラであり、アンキュラで予言を行った。第十はティブルのシビュラであり、名をアルブネアといい、アニエヌス川の岸辺、ティブルの地で女神として崇められている。伝えるところでは、その像は同じ川の渦のなかから見つかったといい、手には一巻の書を携えていたという。その託宣は元老院によってカピトリウムへ移された。
Harum omnium Sibyllarum carmina et feruntur et habentur, praeterquam Cumaeae, cujus libri a Romanis occuluntur, nec eos ab ullo, nisi a quindecim viris inspici fas habent.
PL 6, 144Aこれらすべてのシビュラの歌は、伝えられ、また現に保管されている。ただしクマエのシビュラの書だけは別である。その書はローマ人によって秘匿されており、十五人官のほかは、誰であれこれを閲覧することは許されていない。
Et sunt singularum singuli libri: qui quia Sibyllae nomine inscribuntur, unius esse creduntur; suntque confusi, nec discerni ac suum cuique assignari potest: nisi Eruthraeae, quae et nomen suum verum carmini inseruit, et Erythraeam se nominatum iri praelocuta est, cum esset orta Babylone: sed et nos confuse Sibyllam dicemus, sicubi testimoniis earum fuerit abutendum.
PL 6, 144Aそれぞれのシビュラには、それぞれ一巻ずつの書がある。だがそれらはみな「シビュラ」の名で記されているため、ただ一人のものであると信じられており、混同されて、どれが誰のものであるかを見分け、割り当てることはできない。ただしエリュトライアのシビュラだけは別である。彼女は自分の真の名を歌のなかに書き込み、自らはバビュロンに生まれながら、後に「エリュトライア」と呼ばれるであろうと予告していたからである。しかし我々もまた、彼女たちの証言を用いる際には、混同したまま単に「シビュラ」と呼ぶことにしよう。
Omnes igitur hae Sibyllae unum Deum praedicant; maxime tamen Erythraea, quae celebrior inter caeteras ac nobilior habetur: siquidem Fenestella, diligentissimus Scriptor de quindecim viris dicens, ait, restituto Capitolio, retulisse ad Senatum C. Curionem Cos. ut legati Erythras mitterentur, qui carmina Sibyllae conquisita Romam deportarent; itaque missos esse P. Gabinium, M. Otacilium, L. Valerium, qui descriptos a privatis versus circa mille Romam deportarunt.
PL 6, 145Aこれらのシビュラは皆、唯一の神を宣べ伝えている。とりわけエリュトライアのシビュラがそうであり、彼女は他のシビュラたちに比べて、より名高く、より高貴な者とされている。というのも、十五人官について語った、この上なく綿密な著述家フェネステラは、次のように伝えているからである。カピトリウムが再建された際、執政官ガイウス・クリオがこれを元老院に報告し、シビュラの歌を捜し集めてローマへ持ち帰らせるために、エリュトライへ使節を派遣すべきことを提案した。そこでプブリウス・ガビニウス、マルクス・オタキリウス、ルキウス・ワレリウスが遣わされ、彼らは私人の手元にあった詩句を書き写し、およそ千行をローマへ持ち帰ったという。
Idem supra ostendimus dixisse Varronem. In iis ergo versibus, quos legati Romam attulerunt, de uno Deo haec sunt testimonia: Εἶς θεὸς ὃς μόνος ἐστὶν ὑπερμεγεθὴς, ἀγένητος· Hunc esse solum Deum summum, qui coelum fecerit, luminibusque distinxerit.
PL 6, 147A同じことをワッロも語っていたことは、すでに上で示したとおりである。さて、使節たちがローマへ持ち帰ったその詩句のなかに、唯一の神についての証言として、次のようなものがある。「〈唯一の神、ただひとり計り知れぬほど偉大にして、生まれざる者〉」。この神こそが、天を造り、これを光によって彩った唯一の至高の神である、というのである。
Ἀλλὰ θεὸς μόνος εἶς, πανυπέρτατος, ὃς πεποίηκεν Οὐρανὸν, ἡέλιὸν τε καὶ ἀστέρας, ἠδέ σελήνην, Καρποφόρον γαῖαν τε, καὶ ὕδατος οἴδματα πόντου.
PL 6, 147A「〈されど神はただひとり、いと高き方にして、天と、太陽と星々と、また月と、実り豊かな大地と、海の逆巻く波とを造りたもうた。〉」
Qui quoniam solus sit aedificator mundi, et artifex rerum, vel quibus constat, vel quae in eo sunt, solum coli oportere testatur: Αὐτὸν τὸν μόνον ὄντα σέβεσθ' ἡγήτορα κόσμου. Ὃς μόνος εἰς αἰῶνα καὶ ἐξ αἰῶνος ἐτύχθη.
PL 6, 147Aそしてこの神は、世界の唯一の建造者であり、世界を成り立たせるものも、世界のうちにあるものも、そのすべての造り主であるがゆえに、ただ神のみが崇拝されるべきであると証言する。「〈ただひとり在す方、世界を統べる主を崇めよ。彼はただひとり、永遠より永遠へと在る方である。〉」
Item alia Sibylla, quaecumque est, cum perferre se ad homines Dei vocem diceret, sic ait: Εἶς μόνος εἰμὶ θεὸς· καὶ οὐκ ἔστι θεὸς ἄλλος. Exequerer nunc testimonia caeterarum, nisi et haec sufficerent, et illa opportunioribus locis reservarem.
PL 6, 147A同様に、いずれとも知れぬまた別のシビュラも、自らは神の声を人々のもとへ運ぶ者であると称して、こう語る。「〈われはただひとりの神である。ほかに神はいない。〉」もしこれらの証言だけで十分でなく、また残りの証言をよりふさわしい箇所のために取っておくのでなければ、今ここで、他のシビュラたちの証言をも述べ尽くしていたことであろう。
Sed cum defendamus causam veritatis apud eos, qui aberrantes a veritate falsis religionibus serviunt, quod genus probationis adversus eos magis adhibere debemus, quam ut eos deorum suorum testimoniis revincamus?
PL 6, 148Aしかし、我々は真理から迷い出て偽りの宗教に仕える者たちを相手に真理の大義を弁護しているのであるから、彼ら自身の神々の証言によって彼らを論駁すること以上に、彼らに対して用いるべき証明の仕方が、ほかにあるだろうか。
Liber I, Caput VII
第I巻 第VII章PL 6, 148ADe testimoniis Apollinis et deorum. Apollo enim, quem praeter caeteros divinum maximeque fatidicum existimant, Colophone respondens, quod Delphis (credo) migraverat, Asiae ductus amoenitate; quaerenti cuidam, quis esset, aut quid esset omnino Deus, respondit viginti et uno versibus, quorum hoc principium est: Αὐτοφυὴς, ἀδίδακτος, ἀμήτωρ, ἀστυφέλικτος, Οὔνομα μηδὲ λόγῳ χωρούμενόν, ἐν πυρὶ ναίων· Τουτὶ θεὸς, μικρὰ δὲ θεοῦ μερὶς ἄγγελοι ἥμεῖς, Num quis potest suspicari de Jove esse dictum, qui et matrem habuit, et nomen?
PL 6, 148Aアポロおよび神々の証言について。アポロは、他の神々にもまして神々しく、また最も予言に優れると考えられている神であるが、コロポンで神託を下した——おそらくデルフォイから、アシアの心地よさに引かれて移り住んだのであろう。ある者が彼に、神とはそもそも何者であるのか、また一体何であるのかと尋ねたとき、彼は二十一行の詩をもって答えた。その冒頭はこうである。「自ずから生まれし者、教えられざる者、母なき者、揺るがぬ者、言葉にも収まらぬ名を持ち、火の中に住まう者——これぞ神なり。されど我々天使は神のわずかな分身にすぎぬ」。この言葉が、母もあれば名もあるユピテルについて言われたなどと、いったい誰が思いつきえようか。
Quid quod, Mercurius ille ter maximus, cujus supra mentionem feci, non modo ἀμήτορα, ut Apollo, sed ἀπάτορα quoque appellat Deum; quod origo illi non sit aliunde? Nec enim potest ab ullo esse generatus, qui ipse universa generavit.
PL 6, 149Aさらに言えば、先に触れたかの三重に偉大なるメルクリウスは、アポロと同じく神を「母なき者」と呼ぶだけでなく、「父なき者」とも呼んでいる。神の起源が他のいずれにも由来しないからである。万物を生み出した当の者が、誰かによって生み出されるということはありえない。
Satis (ut opinor) et argumentis docui, et testibus confirmavi, quod per se satis clarum est Unum esse regem mundi, unum patrem, unum Deum.
PL 6, 149A私は思うに、世界の王はただ一人、父はただ一人、神はただ一人であるということ——それ自体すでに十分明らかなことであるが——を、論拠によって十分に説き、証人によって十分に確かめてきた。
Sed fortasse quaerat aliquis a nobis idem illud, quod apud Ciceronem quaerit Hortensius: Si Deus unus est, quae esse beata solitudo queat? Tamquam nos, qui unum esse dicimus, desertum ac solitarium esse dicamus; habet enim ministros, quos vocamus nuntios.
PL 6, 149Aしかしおそらく誰かが我々に、キケロの著作の中でホルテンシウスが問うたのと同じ問いを向けるだろう——神が唯一であるならば、いかなる孤独が幸いでありえようか、と。あたかも我々が、神は唯一であると言うことで、神が見捨てられ孤独であると言っているかのようだが、そうではない。神には従者たちがおり、我々はこれを使者と呼ぶのである。
Et est illud verum, quod dixisse in Exhortationibus Senecam supra retuli, ministros genuisse regni sui Deum. Verum hi neque dii sunt, neque deos se vocari, aut coli volunt: quippe qui nihil praeter jussum ac voluntatem Dei faciant.
PL 6, 150Aまた、先にセネカが『勧告集』で述べたと紹介した、あの言葉も真実である——神はご自身の王国の従者たちを生み出した、と。しかしこの者たちは神々ではなく、自らを神々と呼ばれることも、崇拝されることも望まない。彼らは神の命令と意志のほかは何もなさないからである。
Nec tamen illi sunt, qui vulgo coluntur, quorum et exiguus et certus est numerus. Quod si cultores deorum eos ipsos se colere putant, quos summi Dei ministros appellamus, nihil est quod nobis faciant invidiam, qui unum Deum dicamus, multos negemus.
PL 6, 150Aとはいえ、彼らは世間で崇拝されているあの神々でもない。世間の神々の数はごくわずかであり、一定に定まっている。もし神々の崇拝者たちが、自分たちが崇拝しているのは、我々が至高の神の従者と呼んでいるまさにその者たちなのだと考えるならば、神は唯一であると言い、多くの神々を否定する我々に対して、憎しみをかき立てる理由など彼らには何もないことになる。
Si eos multitudo delectat, non duodecim dicimus, aut trecentos sexaginta quinque (ut Orpheus), sed innumerabiles esse arguimus errores eorum in diversum, qui tam paucos putant.
PL 6, 150Aもし彼らが数の多さに喜びを覚えるのならば、我々は彼らの数を十二だとも、オルペウスの言うように三百六十五だとも言わない。むしろ我々は、彼らをそのように少ない数だと考える者たちの誤りこそが、逆方向に無数であること〔errores eorum in diversum の取り方は定かでない。少数と考える者たちの誤りが逆方向に無数である、と取った〕を論証しよう。
Sciant tamen, quo nomine appellari debeant: ne Deum verum violent, cujus nomen exponunt, dum pluribus tribuunt. Credant Apollini suo, qui eodem illo responso, ut Jovi principatum, sic etiam caeteris diis abstulit nomen.
PL 6, 150Aとはいえ、彼らはその者たちが何と呼ばれるべきかを知るがよい。さもなければ、その名を多くの者に振り分けることによって、真の神の名を汚すことになるからである。彼ら自身のアポロを信じるがよい——かのアポロは、あの同じ神託において、ユピテルから首位を奪ったのと同じく、他の神々からも「神」という名を奪ったのである。
Tertius enim versus ostendit, Dei ministros, non deos, verum angelos appellari oportere. De se quidem ille mentitus est, qui cum sit e numero daemonum, angelis se Dei aggregavit: denique in aliis responsis daemonem se esse confessus est.
PL 6, 151Aというのも、あの神託の第三行は、神の従者たちは神々ではなく、まさしく天使と呼ばれるべきであることを示しているからである。もっとも、アポロ自身については彼は偽りを述べている。彼は悪霊の一員でありながら、自らを神の天使たちの仲間に加えたのである。実際、他の神託においては、彼は自らが悪霊であることを告白している。
Nam cum interrogaretur, quomodo sibi supplicari vellet, ita respondit: Πάνσοφε, παντοδίδακτ' αἰολόστροφε, κέκλυθι, δαῖμον. Item rursus cum precem in Apollinem Smynthium rogatus expromeret, ab hoc versu exorsus est: Ἁρμονίη κόσμοιο, φαεσφόρε καὶ σοφὲ δαῖμον.
PL 6, 151Aというのも、彼がどのように自分に祈願されることを望むかと問われたとき、彼はこう答えたからである。「全知なる者よ、あらゆることを教えられた者よ、変幻自在なる者よ、聞き給え、ダイモーンよ」。また同様に、アポロ・スミンテウスに捧げる祈りを求められたときにも、彼はこの一行から始めた。「宇宙の調和よ、光をもたらし知恵あるダイモーンよ」。
Quid ergo superest, nisi ut sua confessione verberibus veri Dei ac poenae subjaceat sempiternae? Nam et in alio responso ita dixit: Δαίμονες οἳ φοιτῶσι περὶ χθόνα καὶ περὶ πόντον Ἀκὰματοι δάμανται ὑπαὶ μάστιγι θεοῖο.
PL 6, 151Aしてみれば、彼が自らの告白によって、真の神の鞭と永遠の刑罰とに服することになる、ということ以外に何が残っていようか。というのも、彼は別の神託でもこう言っているからである。「地と海のあたりをさまよう、倦むことを知らぬダイモーンどもは、神の鞭のもとに屈服させられる」。
De utrisque generibus in secundo libro disserimus (scilicet cap. 15). Interim nobis sat est, quod, dum honorare se vult, et in coelo collocare, confessus est, id quod res habet, quomodo sint appellandi qui Deo semper assistunt.
PL 6, 151Bこの両方の類については、第二巻(すなわち第十五章)で論じることにする。さしあたり我々にとっては、彼が自らに栄誉を帰し、天に位置づけようとしながら、事実そのままに——常に神に付き従う者たちが何と呼ばれるべきかを——告白してしまったということで十分である。
Retrahant ergo se homines ab erroribus et abjectis religionibus pravis, parentem suum dominumque cognoscant: cujus nec virtus aestimari potest, nec magnitudo perspici, nec principium comprehendi.
PL 6, 152Aそれゆえ、人々は誤りと卑しむべき邪な信心とから身を引き離し、自分たちの親であり主である方を知るがよい。その力は測り知れず、その偉大さは見極めがたく、その始まりは把握しえない。
Cum ad illum mentis humanae intentio et acumen et memoria pervenerit, quasi subductis et consummatis omnibus viis, subsistit, haeret, deficit; nec est aliquid ulterius quo progredi possit.
PL 6, 152A人間の精神の集中力も、鋭さも、記憶力も、彼のもとに至るとき、あたかもすべての道が尽き果てたかのように、立ち止まり、行き詰まり、力尽きる。もはやそれ以上進みうる何ものもないのである。
Verum quia fieri non potest, quin id quod sit, aliquando esse coeperit, consequens est, ut quando nihil ante illum fuit, ipse ante omnia ex se ipso sit procreatus. Ideoque ab Apolline αὐτοφυὴς, a Sibylla αὐτογενὴς, et ἀγέννητος, et ἀποίητος nominatur.
PL 6, 152Aしかし、存在するものは必ずいつか存在し始めたはずである、ということは避けられない以上、彼より前には何ものも存在しなかったのだから、彼自身が万物に先立って自らのうちから生み出されたのだ、という結論になる。それゆえ彼は、アポロによって「アウトフュエース(自ずから生まれし者)」と呼ばれ、シビュラによって「アウトゲネース(自ら生まれし者)」「アゲンネートス(生まれざる者)」「アポイエートス(造られざる者)」と呼ばれるのである。
Quod Seneca, homo acutus, in Exhortationibus vidit: « Nos, inquit, aliunde pendemus. Itaque ad aliquem respicimus, cui, quod est optimum in nobis debeamus. Alius nos edidit; alius instruxit: Deus ipse se fecit. »
PL 6, 152Bこれを、あの鋭敏な人セネカは『勧告集』の中で見て取っていた。彼はこう言う。「我々は他のものに依存している。それゆえ我々は、自分のうちにある最善のものを負うべき何ものかへと目を向ける。ある者が我々を生み、ある者が我々を教え導いた。しかし神はご自身をご自身で造られたのである」。
Liber I, Caput VIII
第I巻 第VIII章PL 6, 153AQuod Deus sine corpori sit, nec sexu ad procreandum egeat. His igitur tot et tantis testibus comprobatur unius Dei potestate ac providentia mundum gubernari; cujus vim majestatemque tantam esse dicit in Timaeo Plato, ut eam neque mente concipere, neque verbis enarrare quisquam possit, ob nimiam ejus et inaestimabilem potestatem.
PL 6, 153A神は肉体を持たず、産むための性を必要としないことについて。かくして、これほど多くの、これほど偉大な証人たちによって、世界がただ一なる神の権力と摂理によって治められていることが証明される。プラトンは『ティマイオス』の中で、神の力と威厳はあまりに大きく、その並外れた、測り知れぬ権力ゆえに、誰もそれを心に思い描くことも、言葉で語り尽くすこともできないと言っている。
Dubitet vero aliquis, an quidquam difficile aut impossibile sit Deo, qui tanta tamque mirifica opera providentia excogitavit, virtute constituit, ratione perfecit; nunc autem spiritu sustentet, potestate moderetur, inexcogitabilis, ineffabilis, et nulli alii satis notus quam sibi?
PL 6, 153Aはたして誰が、神にとって何かが困難であり、あるいは不可能であるなどと疑いえようか。神は、これほど大きく、これほど驚くべき数々の業を、摂理によって考案し、力によって打ち立て、理性によって完成させた方であり、いまなお霊によってこれを支え、権力によってこれを統べている方であって、思い量ることもできず、言い表すこともできず、ご自身のほかには誰にも十分には知られていない方なのである。
Unde mihi de tanta majestate saepius cogitanti, qui deos colunt, interdum videri solent tam caeci, tam incogitabiles, tam excordes, tam non multum a mutis animalibus differentes, qui credant eos, qui geniti sunt maris ac foeminae coïtu, aliquid majestatis divinaeque virtutis habere potuisse; cum Sibylla Erythraea dicat: . . . . . . . . . . . .
PL 6, 153Bそれゆえ、これほどの威厳についてしばしば思いを巡らせる私には、神々を崇拝する者たちが時に、これほど盲目で、これほど分別を欠き、これほど心なく、もの言わぬ獣とさして変わらないように見えることがある。なぜなら彼らは、男と女の交わりによって生まれた者どもが、何らかの威厳と神的な力とを持ちえたなどと信じているからである。エリュトライのシビュラはこう言っている。……〔底本ではシビュラの引用が欠けており、点線のみが印刷されている〕
Οὐ δύνατ' ἀνδρὸς Ἐκ μηρῶν μήτράς τε θεὸς τετυ πωμένος εἶναι. Quod si est verum, sicuti est, apparet Herculem, Apollinem, Liberum, Mercurium, Jovemque ipsum cum caeteris homines fuisse; quando sunt ex duobus sexibus nati.
PL 6, 154A「男の腿から、また母の胎内から形づくられた者が、神でありうるはずはない」。もしこれが真実であるなら——実際そうであるが——ヘラクレス、アポロ、リベル、メルクリウス、そしてユピテル自身もその他の者たちとともに、人間であったことになる。彼らは両性の交わりから生まれたのだから。
Quid est autem tam remotum a Deo, quam id opus quod ipse ad propagandam sobolem mortalibus tribuit, et quod sine substantia corporali nullum potest esse?
PL 6, 154Aそもそも、神ご自身が死すべき者たちに子孫を増やすために与えたその働き——肉体という実体なしには決してありえないもの——ほど、神から遠く隔たったものが他にあろうか。
Dii ergo si sunt immortales et aeterni, quid opus est altero sexu; cum successione non egeant, qui semper sunt futuri?
PL 6, 154Aしたがって、神々が不死にして永遠であるならば、なぜもう一方の性が必要であろうか。常に存在し続ける者たちに、後継ぎなど必要ないのだから。
Nam profecto in hominibus caeterisque animantibus diversitas sexus, et coïtio, et generatio nullam habet aliam rationem, nisi ut omnia genera viventium, quando sunt conditione mortalitatis obitura, mutua possint successione servari.
PL 6, 154Bというのも、人間をはじめ他の生き物における性の区別、交わり、そして生殖は、ただ一つの理由しか持たないからである。すなわち、あらゆる種の生き物が、死すべき定めゆえにいずれ滅びる以上、互いの継承によって保たれうるようにするためである。
Deo autem, qui est sempiternus, neque alter sexus, neque successio necessaria est. Dicet aliquis, ut habeat vel ministros, vel in quos ipse possit dominari.
PL 6, 155Aしかるに、永遠なる神には、もう一方の性も、後継ぎも必要ない。誰かは言うだろう、従者を持つため、あるいは自らが支配しうる相手を持つためだ、と。
Quid igitur opus est sexu foemineo, cum Deus, qui est ommipotens, sine usu et opera foeminae possit filios procreare?
PL 6, 155Aしかし、全能なる神が、女の関与や働きなしに子らを生むことができるのであれば、なぜ女の性が必要であろうか。
Nam si quibusdam minutis animalibus id praestitit, ut sibi E foliis natos et suavibus herbis Ore legant: cur existimet aliquis ipsum Deum, nisi ex permixtione sexus alterius non posse generare?
PL 6, 155A神はある種の小さな生き物には、次のような力を与えられた。すなわち、「木の葉や甘い草から生まれた子らを、口でついばみ集める」というように。だとすれば、いったい誰が、神ご自身については、両性の交わりによらねば子を生み出せないなどと考えるだろうか。
Illos igitur, quos imperiti et insipientes tanquam deos et nuncupant et adorant, nemo est tam inconsideratus, qui non intelligat fuisse mortales. Quomodo ergo, inquiet aliquis, dii crediti sunt?
PL 6, 155Aしたがって、無知で愚かな者たちが神々と呼び、崇拝しているあの者たちについて、彼らが死すべき者であったことを理解しないほど分別を欠く者は誰もいない。ではどうして神と信じられるに至ったのか、と誰かは問うであろう。
Nimirum quia reges maximi ac potentissimi fuerint: ob merita virtutum suarum, aut munerum, aut artium repertarum, cum cari fuissent iis quibus imperitaverant, in memoriam sunt consecrati.
PL 6, 156Aそれはひとえに、彼らが最も偉大で最も力ある王であったからである。自らの勇徳の功績によって、あるいは施した恩恵や発見した技芸によって、自分たちが統治していた者たちに愛されていたがゆえに、記念として神格化されたのである。
Quod is quis dubitet, res eorum gestas, et facta consideret, quae universa tam poetae quam historici veteres prodiderunt.
PL 6, 156Aもしこれを疑う者があるならば、彼らの行なった事績、その所業を考えてみるがよい。それらはすべて、詩人たちも古の歴史家たちもひとしく伝えているのである。
Liber I, Caput IX
第I巻 第IX章PL 6, 156ADe Hercule et ejus vita et morte. Hercules, qui ob virtutem clarissimus, et quasi Africanus inter deos habetur, nonne orbem terrae, quem peragrasse ac expurgasse narratur, stupris, libidinibus, adulteriis inquinavit? nec mirum, cum esset adulterio genitus Alcmenae.
PL 6, 156Aヘラクレスとその生涯および死について。ヘラクレスは、その武勇のゆえに最も名高く、神々の中でいわば〔スキピオ〕アフリカヌスのような扱いを受けているが、彼が遍歴し清めたと語られるこの地上を、姦淫と欲情と不義密通とで汚したのではなかったか。彼がアルクメネとの姦通によって生まれたことを思えば、驚くには当たらない。
Quid tandem potuit in eo esse divini, quis suis ipse vitiis mancipatus, et mares et foeminas contra omnes leges infamia, dedecore, flagitio affecit? Sed ne illa quidem, quae magna et mirabilia gessit, talia judicanda sunt; ut virtutibus divinis tribuenda videantur.
PL 6, 157Aそもそも、自らの悪徳の奴隷となり、あらゆる掟に反して男にも女にも恥辱と汚名と破廉恥な行いを及ぼした者に、いったい何の神性がありえたであろうか。しかも、彼が成し遂げた偉大で驚くべき業でさえも、神的な力に帰せられるべきものと見なせるようなものではない。
Quid enim tam magnificum, si leonem aprumque superavit, si aves sagittis dejecit, si regium stabulum egessit, si viraginem vicit, cingulumque detraxit, si equos feroces cum domino interemit? Opera sunt ista fortis viri, hominis tamen.
PL 6, 157A獅子や猪を打ち負かしたとして、矢で鳥を射落としたとして、王の厩を掃除したとして、女丈夫を打ち負かし、その帯を奪ったとして、荒々しい馬をその主とともに殺したとして、いったいそれのどこがこれほど大したことであろうか。それらは勇敢な男の業ではあるが、あくまで人間の業にすぎない。
Illa enim, quae vicit, fragilia et mortalia fuerunt. Nulla enim est (quod ait Orator) tanta vis, quae non ferro ac viribus debilitari frangique possit. At animum vincere, iracundiam cohibere, fortissimi est: quae ille nec fecit unquam, nec potuit.
PL 6, 157A彼が打ち負かしたものは、いずれも脆く死すべきものであった。というのも、(かの雄弁家〔キケロ〕が言うように)武器と力によって弱められ打ち砕かれえないほどの力は存在しないからである。しかし自らの心に打ち勝ち、怒りを抑えることこそ、最も勇敢な者のなすことである。ところが彼は、それを一度としてなしたことがなく、なしえもしなかった。
Haec qui faciat, non ego eum cum summis viris comparo; sed simillimum Deo judico. Vellem adjecisset de libidine, luxuria, cupiditate, insolentia; ut virtutem ejus impleret, quem similem Deo judicabat.
PL 6, 158Aキケロはこう続ける。「これらを成し遂げる者を、私は最も優れた人々と比べるのではなく、神に最もよく似た者と判ずる」。欲情や放埓、貪欲、傲慢についても付け加えていてくれたなら、と私は思う。そうすれば、彼が神に似ていると判じた人物の徳を、余すところなく満たしていたであろうに。
Non enim fortior putandus est, qui leonem, quam qui violentam in seipso inclusam feram superat, iracundiam; aut qui rapacissimas volucres dejecit, quam qui cupiditates avidissimas coercet; aut qui Amazonem bellatricem, quam qui libidinem vincit, pudoris ac famae debellatricem; aut qui fimum de stabulo, quam qui vitia de corde suo egerit, quae magis sunt perniciosa, quia domestica et propria mala sunt, quam illa, quae et vitari poterant et caveri.
PL 6, 158A獅子に、あるいは獰猛な猛禽に、あるいは好戦的なアマゾーンに、あるいは厩の糞に打ち勝った者は、それぞれ、自らの内に閉じ込められた獣たる怒りに打ち勝つ者、貪欲きわまりない欲望を抑える者、恥と評判を打ち破る欲情に打ち勝つ者、そして心のうちから悪徳を掃い出す者よりも、勇敢だと見なされるべきではない——しかもその悪徳は、避け用心することもできた外なる害悪よりも、内にあり自分自身に固有のものであるだけに、いっそう有害なのである。
Ex quo fit, ut ille solus vir fortis debeat judicari, qui temperans, moderatus et justus est. Quod si cogitet aliquis, quae sint Dei opera: jam haec omnia, quae mirantur homines ineptissimi, ridicula judicabit.
PL 6, 159Aしたがって、節制し、慎み深く、正しい者のみが、真に勇敢な人間と判断されるべきである、ということになる。もし誰かが、神の業とは何であるかを考えるならば、愚かしい人々が驚嘆するこれらすべてのことを、もはや滑稽なものと判断するであろう。
Illa enim non divinis virtutibus, quas ignorant, sed infirmitate suarum virium metiuntur. Nam illud quidem nemo negabit, Herculem non Eurystheo tantum servisse regi, quod aliquatenus honestum videri potest; sed etiam impudicae mulieri Omphalae, quae illum vestibus suis indutum sedere ad pedes suos jubebat pensa facientem: detestabilis turpitudo! sed tanti erat voluptas.
PL 6, 159A彼らはそれらの業を、自分たちの知らない神の力によってではなく、自らの力の弱さによって測っているからである。実際、ヘラクレスが王エウリュステウスに仕えただけでなく——これはある程度は立派なことと見なされうるが——恥知らずな女オンパレーにも仕え、彼女の衣をまとって彼女の足もとに座り、課せられた羊毛の仕事をさせられていたことを、誰も否定はしないであろう。忌まわしい恥辱である。しかし快楽にはそれだけの値打ちがあったのだ。
Quid tu, inquiet aliquis, poetisne credendum putas? Quidni putem? Non enim ista Lucilius narrat, aut Lucianus, qui diis et hominibus non pepercit; sed hi potissimum, qui deorum laudes canebant. Quibus igitur credemus, si fidem laudantibus non habemus?
PL 6, 159A「お前は、詩人たちを信ずべきだと思うのか」と誰かは言うだろう。なぜ信じてはいけないことがあろうか。これを語っているのは、神々にも人間にも容赦しなかったルキリウスやルキアヌスではなく、むしろ何よりも、神々を称える歌をうたっていた者たちなのだから。ならば、称賛する者たちを信じないのなら、いったい誰を信じようというのか。
Qui hos mentiri putat, proferat alios quibus credamus auctores, qui nos doceant, qui sint isti dii, quomodo, unde orti; quae sit vis eorum, qui numerus, quae potestas, quid in his admirabile, quid cultu dignum, quod denique certius veriusque mysterium: nullos dabit.
PL 6, 159Bこの者たちが偽りを述べていると考える者があれば、我々が信じるに足る別の典拠となる著作家を差し出すがよい。この神々が何者であるか、どのように、どこから生まれたのか、その力はいかほどか、その数は、その権能は、その中の何が驚嘆に値し、何が崇拝に値するのか、そして結局のところ、より確かでより真なる秘儀とは何であるかを、我々に教える者を。だが、そのような者を彼は誰一人として示せまい。
Credamus igitur istis, qui non ut reprehenderent sunt locuti; sed ut praedicarent. Navigavit ergo cum Argonautis, expugnavitque Trojam, iratus Laomedonti ob negatam sibi pro filiae salute mercedem: unde, quo tempore fuerit, apparet.
PL 6, 160Aそれゆえ、我々は非難するためではなく、称賛するために語ったこれらの者たちを信じるとしよう。さて、彼〔ヘラクレス〕はアルゴナウタイとともに航海し、娘の命を救った報酬を拒まれたことに怒って、ラオメドンのトロイアを攻め落とした。このことから、彼がいつの時代の人物であったかが明らかになる。
Idem furore atque insania percitus, uxorem suam cum liberis interemit. Hunc homines deum putant? sed Philocteta ejus haeres non putavit, qui facem supposuit arsuro, qui artus ejus et nervos cremari ac diffluere vidit, qui ossa ejus ac cineres in Oeteo monte sepelivit, pro quo munere sagittas ejus accepit.
PL 6, 160A同じ彼は、狂乱と精神の錯乱に駆られて、自分の妻を子供たちとともに殺した。人々はこの者を神だと思っているのか。だが彼の後継者フィロクテテスは、そうは思わなかった。彼は、燃え上がる彼〔ヘラクレス〕のもとに松明を差し入れ、その手足と筋が焼けただれて溶け崩れるのを見、その骨と灰をオイテ山に葬った者であり、その務めの報酬として彼の矢を受け取ったのである。
Liber I, Caput X
第I巻 第X章PL 6, 160ADe Aesculapii, Apollinis, Neptuni, Martis, Castoris et Pollucis, Mercurii atque Liberi vita et gestis.
PL 6, 160Aアエスクラピウス、アポロ、ネプトゥヌス、マルス、カストルとポルックス、メルクリウス、そしてリベルの生涯と事績について。
Aesculapius et ipse non sine flagitio Apollinis natus, quid fecit aliud divinis honoribus dignum, nisi quod sanavit Hippolytum? mortem sane habuit clariorem, quod a Deo meruit fulminari.
PL 6, 160Bアエスクラピウス自身もまた、アポロの破廉恥な行いなしには生まれなかった者であるが、彼はヒッポリュトスを癒やしたということ以外に、神的な栄誉に値することを何かなしたであろうか。もっとも彼の死は、神によって雷に撃たれるに値したという点で、いっそう名高いものとなった。
Hunc Tarquitius de illustribus viris disserens, ait incertis parentibus natum, expositum, et a venatoribus inventum, canino lacte nutritum, Chironi traditum, didicisse medicinam: fuisse autem Messenium, sed Epidauri moratum. Tullius etiam Cynosuris ait sepultum.
PL 6, 160Bタルクィティウスは『名高き人々について』論じる中で、彼が出自の知れぬ両親のもとに生まれ、捨てられ、猟師たちに見つけられ、犬の乳で育てられ、ケイロンに預けられて医術を学んだと述べている。またメッセニア出身でありながら、エピダウロスに住んでいたとも言う。トゥッリウス〔キケロ〕も、彼はキュノスラにて葬られたと言っている。
Quid Apollo pater ejus? Nonne ob amorem, quo flagrabat, turpissime gregem pavit alienum, et muros Laomedonti exstruxit, cum Neptuno mercede conductus, quae illi negari potuit impune, ab eoque primo Rex perfidus, quidquid cum diis pepigisset, didicit abnegare.
PL 6, 160Bその父アポロはどうであったか。彼は燃え上がる恋ゆえに、いとも恥ずべきことに他人の家畜の群れを飼い、また報酬と引き換えにネプトゥヌスとともにラオメドンのために城壁を築いたが、その報酬はアポロに対して、何の罰を受けることもなく拒みえたのではなかったか。そしてこの不実な王は、まさにこのことによって初めて、神々と交わした約束を何であれ反故にすることを学んだのである。
Idem formosum puerum et dum amat, violavit; et dum ludit, occidit. Homicida Mars, et per gratiam caedis crimine ab Atheniensibus liberatus, ne videretur nimis ferus et immanis, adulterium cum Venere commisit.
PL 6, 161A同じ彼は、美しい少年を愛しながらこれを凌辱し、遊びながらこれを死なせた。人殺しのマルスは、殺人の罪をアテナイ人たちから恩情によって免れたが、あまりに凶暴で残忍と見られないようにと、ウェヌスと姦通を犯した。
Castor et Pollux, dum alienas sponsas rapiunt, esse gemini desierunt. Nam livore injuriae concitatus Idas, alterum gladio transverberavit; et eosdem poetae alternis vivere alternis mori narrant: ut jam sint non deorum tantum, sed omnium mortalium miserrimi, quibus semmel mori non licet.
PL 6, 161Aカストルとポルックスは、他人の許嫁を奪ったことで、双子であることをやめてしまった。すなわち、加えられた害への妬みに駆り立てられたイダスが、剣で一方を刺し貫いたのである。そして詩人たちは、この二人が代わる代わる生き、代わる代わる死ぬと語っている。かくして彼らはもはや神々の中でどころか、すべての死すべき者たちの中で最も哀れな者となっている。一度だけ死ぬことすら許されないのだから。
Hos tamen Homerus ambos simpliciter (non ut poetae solent) mortuos esse testatur. Nam cum faceret in muris assidentem Priamo Helenam, cunctos Graeciae principes recognoscere, solos autem se fratres suos requirere, subjeccit orationi ejus hujusmodi versum: Ὡς φάτο, τοὺς δ' ἤδη κάτεχεν φυνίζοος αἶα.
PL 6, 162Aしかしホメロスは、この二人がともに(他の詩人たちの常とは違って)単純に死んだのだと証言している。すなわち、城壁の上でプリアモスのかたわらに座るヘレネが、ギリシアの将たちをことごとく見分けながら、ただ自分の兄弟たちだけを捜し求めているという場面を描いたとき、彼はその言葉のあとにこのような一行を続けたのである。「そう彼女は言ったが、二人をすでに、命を育む大地がその内に抱いていた」。
Fur ac nebulo Mercurius, quid ad famam sui reliquit nisi memoriam fraudum suarum? Coelo scilicet dignus, quia palaestram docuit, et lyram primus invenit.
PL 6, 162A盗人にして食わせ者のメルクリウスは、自らの詐術の記憶のほかに、いったい何を自らの名声として残したというのか。なるほど、彼は角力の技を教え、竪琴を初めて発明したのだから、天にふさわしいというわけである。
Liberum patrem in senatu deorum summae auctoritatis primaeque esse sententiae necesse est; quia praeter Jovem solus omnium triumphavit, exercitum duxit, Indos deballavit. Sed invictus ille Imperator Indicus, maximus ab amore ac libidine turpissime victus est.
PL 6, 163Aリベル・パテルは、神々の元老院において、最高の権威を持ち、第一の発言権を有していたに違いない。ユピテルを除けば、彼だけがひとり凱旋式を挙げ、軍を率い、インド人を征服したのだから。しかし、あの無敵のインド征服の司令官(インペラトル)、かの最も偉大な者は、恋と欲情によって、いとも恥ずべきかたちで打ち負かされてしまった。
Delatus enim Cretam cum semiviro comitatu, nactus est impudicam mulierem in littore ac fiducia victoriae Indicae vir esse, voluit, ne nimium mollis videretur atque illam patris proditricem, fratris inte remptricem, ab alio relictam et repudiatam, in conjugium sibi vendicavit, et Liberam fecit, et cum ea pariter ascendit in coelum.
PL 6, 163A女まがいの供回りを連れてクレタに運ばれた彼は、浜辺で恥知らずな女に出会い、インド征服の勝利を頼みに男らしくあろうとして——あまりに軟弱に見られまいとしたのである——父を裏切り、兄弟を死に至らしめ〔底本は inte remptricem。interemptricem と読む〕、他の男に見捨てられ離縁されたその女を、自分の妻として奪い取り、彼女をリベラとし、彼女とともにひとしく天に昇った。
Quid horum omnium pater Jupiter, qui in solemni precatione Optimus, Maximus nominatur? nonne a prima sua pueritia impius ac pene parricida deprehenditur? cum patrem regno expulit ac fugavit, nec expectavit mortem decrepiti senis, cupiditate regnandi: et cum paternum solium per vim, per arma cepisset, bello est a Titanibus lacessitus; quod humano generi principium fuit malorum: quibus victis, et pace in perpetuum comparata, reliquam suam vitam in stupris adulteriisque consumpsit.
PL 6, 164Aこれらすべての父であるユピテルは、荘重な祈願において「最善最大の神」と呼ばれるが、どうであったか。幼少の頃からすでに、不敬虔な、ほとんど父殺しに等しい者として明らかにされてはいなかったか。彼は統治への欲望から、老いさらばえた父の死を待つことなく、父を王位から追い出し、逃亡させた。そして父の王座を力ずくで、武力によって奪い取ると、ティタンたちによって戦をしかけられた。これが人類にとって諸悪の始まりとなったのである。彼らを打ち負かし、永続的な平和を築いたのちは、残りの生涯を姦淫と不義密通のうちに費やした。
Omitto virgines, quas imminuit. Id enim tolerabile judicari solet. Amphitryonem ac Tyndarum praeterire non possum, quorum domos dedecore atque infamia plenissimas reddidit. Illud vero summae impietatis ac sceleris, quod regium puerum rapuit ad stuprum.
PL 6, 165A彼が汚した処女たちについては措くとしよう。それは通常、まだ許容しうることと見なされているのだから。だが、アンピトリュオンとテュンダレオスについては見過ごすことができない。彼は彼らの家を恥辱と汚名でいっぱいにしたのである。しかし何より最悪の不敬虔と凶行は、彼が王家の少年を凌辱のために奪い去ったことである。
Parum enim videbatur, si in expugnanda foeminarum pudicitia maculosus esset ac turpis, nisi etiam sexui suo injuriam faceret: hoc est verum adulterium, quod fit contra naturam.
PL 6, 165A女たちの貞潔を打ち破ることにおいて汚れ恥ずべき者であるだけでは、彼には十分ではないように思われたのであろう、自分自身の性にまで不正を働かなければ気が済まなかったのだから。これこそまさに、自然に反してなされる、真の姦通である。
Haec qui fecit viderimus, an maximus; certe optimus non est: quod nomen a corruptoribus, ab adulteris, ab incestis abest; nisi forte nos erramus homines, qui talia facientes sceleratos vocamus, ac perditos, omnibusque poenis dignissimos judicamus.
PL 6, 165Aこれらのことをなした者が、はたして「最大」であるかどうかは措くとしよう。しかし確かに「最善」ではない。この呼び名は、婦女を誘惑する者、姦通者、近親相姦者には無縁のものだからである——もっとも、そのようなことをなす者たちを凶悪な者、破滅した者と呼び、あらゆる刑罰に最もふさわしいと判断する我々人間が、間違っているのでない限りは。
Stultus autem Marcus Tullius, qui C. Verri adulteria objecit: eadem enim Jupiter, quem colebat, admisit; qui P. Clodio sororis incestum: at illi Optimo Maximo eadem fuit et soror et conjnx.
PL 6, 165Bだが、マルクス・トゥッリウス〔キケロ〕は愚かであった。彼はガイウス・ウェルレスに対して姦通を咎めたが、彼が崇拝していたそのユピテル自身も同じことをなしていたのである。またプブリウス・クロディウスに対しては妹との近親相姦を咎めたが、あの「最善最大の神」にとっては、妹がそのまま妻でもあったのだ。
Liber I, Caput XI
第I巻 第XI章PL 6, 165BDe Jovis ortu, vita, regno, nomine et morte, et de Saturno et Urano. Quis est igitur tam excors, qui hunc in coelo regnare putet, qui ne in terra quidem debuit?
PL 6, 165Bユピテルの出生、生涯、統治、名、死について、またサトゥルヌスとウラノスについて。それゆえ、地上にすら君臨すべきでなかった者が天において統治していると考えるほど、愚かな者がいったい誰であろうか。
Non insulse quidam poeta triumphum Cupidinis scripsit: quo in libro non modo potentissimum deorum Cupidinem, sed etiam victorem facit.
PL 6, 165Bある詩人は、なかなか気の利いたやり方でクピドの凱旋を書いた。その書物において彼は、クピドを神々のうちで最も強力な者とするばかりか、勝利者ともしている。
Enumeratis enim amoribus singulorum, quibus in potestatem Cupidinis ditionemque venissent, instruit pompam, in qua Jupiter cum caeteris diis ante currum triumphantis ducitur catenatus. Eleganter id quidem a poeta figuratum: sed tamen non multum distat a vero.
PL 6, 166Aすなわち、クピドの権力と支配のもとに落ちた者たち一人一人の恋を数え上げたのち、彼は行列を仕立て、その中でユピテルは他の神々とともに、凱旋する者の車の前を鎖に繋がれて引かれてゆくのである。これは確かに詩人によって優雅に形象化されたものであるが、しかし真実からそれほど遠くはない。
Qui enim virtutis est expers, qui a cupiditate ac libidinibus malis vincitur, non Cupidini (ut ille finxit), sed morti subjectus est sempiternae. Sed omittamus de moribus dicere: rem confideremus; ut intelligant homines, in quibus miseri versentur erroribus.
PL 6, 166A徳を欠き、欲望と悪しき情欲に打ち負かされる者は、詩人が作り話にしたようにクピドに服するのではなく、永遠の死に服するのである。だが道徳について論じることはやめ、事の次第そのものを検討しよう〔底本は confideremus。rem を目的語に取れないので consideremus と読む〕。人々が、いかなる誤りのうちに惨めにさまよっているかを理解できるように。
Regnare in coelo Jovem vulgus existimat: id et doctis pariter et indoctis persuasum est. Quod et Religio ipsa, et precationes, et hymni, et delubra, et simulacra demonstrant. Eumdem tamen Saturno et Rhea genitum confitentur.
PL 6, 166A民衆はユピテルが天において統治していると考えている。この考えは学識ある者にも無学な者にも等しく信じ込まれている。そのことは、宗教そのものも、祈りも、讃歌も、神殿も、神像も示している。しかし人々は、その同じユピテルがサトゥルヌスとレアから生まれたことも認めている。
Quomodo potest Deus videri, aut credi (ut ait poeta): . . . . . . . Hominum rerumque repertor, ante cujus ortum infinita hominum millia fuerunt? eorum scilicet, qui Saturno regnante vixerunt; ac priores luce, quam Jupiter, sunt potiti.
PL 6, 166B詩人の言うように〔……〕「人間と万物の創始者」とされる者を、どうして神と見なし、あるいは信じることができようか――その者の生まれる前に、すでに無数の人間たちが存在していたというのに。すなわち、サトゥルヌスが統治していた間に生きた者たち、ユピテルよりも先に光を享受していた者たちのことである。
Video alium Deum regem fuisse primis temporibus, alium consequentibus. Potest ergo fieri, ut alius sit postea futurus. Si enim regnum prius mutatum est: cur desperemus etiam posterius posse mutari? nisi forte Saturnus generare potuit fortiorem: Jupiter non potest.
PL 6, 166B私が見るところ、最初の時代には別の神が王であり、後の時代には別の神が王であった。したがって、後にはまた別の神が現れることもありうるはずである。もし統治が以前にすでに交替したのであれば、なぜ後にもまた交替しうることを疑うべきであろうか。もしかすると、サトゥルヌスはより強い者を生むことができたが、ユピテルにはそれができない、というのでもない限りは。
Atqui divinum imperium aut semper immutabile est: aut, si est mutabile, quod fieri non potest, semper utique mutabile est. Potest ergo Jupiter regnum amittere, sicut pater ejus amisit? Ita plane.
PL 6, 167Aところで、神的な支配権は常に不変であるか、あるいは、もし可変であるならば――そのようなことはありえないが――常に必ず可変であるかのいずれかである。それゆえ、ユピテルもまた、その父が統治を失ったように、統治を失いうるのであろうか。まさにその通りである。
Nam cum idem neque virginibus, neque maritatis unquam pepercisset, abstinuit se tamen una Thetide, quod responsum fuit, majorem patre suo futurum, quisquis ex illa natus esset. Et primum imprudentia in eo non Dei, cui nisi Themis futura dixisset, ipse nesciret.
PL 6, 167Aというのも、この同じユピテルは処女にも人妻にも決して容赦したことがなかったにもかかわらず、テティスひとりだけには身を慎んだからである。それは、彼女から生まれる者は誰であれ、その父よりも偉大な者となるであろう、との神託があったためである。そしてまず第一に、この無思慮ぶりは神にふさわしいものではない。というのも、もしテミスが未来のことを告げていなかったならば、彼自身はそれを知らなかったであろうから。
Si autem divinus non sit, ne Deus quidem sit; unde ipsa divinitas nominatur, ut ab homine humanitas. Deinde conscientia imbecillitatis, qui timuit utique majorem: quod qui facit, scit profecto non esse se maximum: quondoquidem potest aliquid majus existere.
PL 6, 167Aしかし、もし彼が神的でないならば、神でさえもないことになる。神性という語自体は、まさに人間から人間性という語が導かれるように、〔神から〕導かれるのだから。次に、自分より偉大な者を恐れたという事実そのものが、弱さの認識を示している。そしてそのように恐れる者は、自分が最大の者ではないことを確かに知っているのである。なぜなら、より偉大な何かが存在しうるのだから。
Idem per Stygiam paludem sanctissime jurat. Vana superstitio, superis quae reddita divis. Quae est ista superstitio? aut a quo reddita?
PL 6, 167Bこの同じユピテルは、ステュクスの沼にかけて最も厳粛に誓う。「空しい迷信、天上の神々に課せられたもの」。この迷信とは何であろうか。また誰によって課せられたものであろうか。
Est ergo aliqua potestas maxima, quae pejerantes deos puniat? quae tanta formido est paludis infernae, si sunt immortales? quid metuunt eam, quam visuri non sunt, nisi quos mori necesse est?
PL 6, 168Aそれでは、偽誓する神々を罰するような、何か最大の権力が存在するのであろうか。もし神々が不死であるならば、冥界の沼をこれほどまでに恐れる理由が何かあろうか。死ぬことが定められた者たちでなければ、決して目にすることのないその沼を、なぜ彼らは恐れるのであろうか。
Quid igitur homines oculos suos in coelum tollunt? quid per superos dejerant, cum ipsi superi ad inferos revolvantur, ibique habeant quod venerentur et adorent? Illud vero quale est? esse fata, quibus dii omnes, et ipse Jupiter pareat.
PL 6, 168Aそれでは、人間たちはなぜ自分の目を天に向けるのであろうか。なぜ天上の神々にかけて誓うのであろうか、その天上の神々自身が冥界へと立ち返り、そこに自分たちが崇め礼拝すべきものを持っているというのに。さらにまた、あの言い分はどのようなものであろうか――すなわち、すべての神々、そしてユピテル自身までもが従うところの、運命というものが存在するという言い分である。
Si Parcarum tanta vis est, ut plus possint quam coelestes universi, quamque ipse rector ac dominus, cur non illae potius regnare dicantur, quarum legibus ac statutis parere omnes deos necessitas cogit?
PL 6, 168Aもしパルカエ〔運命の女神たち〕の力がこれほど大きく、天上のすべての神々よりも、また統治者にして主自身よりも力があるのだとすれば、なぜむしろ彼女たちこそが統治していると言われないのであろうか。彼女たちの法と定めに、すべての神々が必然によって従わされているというのに。
Nunc cui dubium est, quin is, qui alicui rei obsequitur, maximus non sit? nam si sit, non accipiat fata, sed faciat. Nunc ad aliud, quod omiseram, redeo. In una itaque sola fuit continentior, cum eam deperiret; non virtute aliqua, sed metu successoris.
PL 6, 168Aさて、何らかのものに服従する者が最大の者ではないということを、いったい誰が疑うであろうか。もし彼が最大の者であるならば、運命を受け取るのではなく、それを作り出すはずだからである。さて、私が省いていた別の点に立ち返ろう。それゆえ彼は、テティスという一人の女性に対してのみ自制心を保った。彼女に恋い焦がれていたにもかかわらずである。それは何らかの徳によるものではなく、後継者への恐れによるものであった。
Quae formido utique ejus est, qui sit et mortalis, et imbecillus, et nihili: quippe qui potuit et tunc, cum nasceretur, extingui, sicut frater ejus ante genitus, extinctus est: qui si vivere potuisset, nunquam minori concessisset imperium.
PL 6, 169Aこの恐れは、まさに死すべき者、弱い者、取るに足りない者にふさわしいものである。というのも、彼自身も生まれたときに滅ぼされえたはずだからである。彼より先に生まれた兄が滅ぼされたのと同様に。もしその兄が生き延びることができていたならば、決して弟に統治権を譲ることはなかったであろう。
Ipse autem furto servatus, furtimque nutritus, ζεὺς sive ζῆν appellatus est; non, ut isti putant, a fervore coelestis ignis, vel quod vitae sit dator, vel quod animantibus inspiret animas, quae virtus solius Dei est (quam enim possit inspirare animam, qui ipse accepit aliunde?), sed quod primus ex liberis Saturni maribus vixerit.
PL 6, 169Aさて彼自身は、盗みによって救われ、密かに育てられたがゆえに、「ゼウス」すなわち「生きる(ゼーン)」と呼ばれるようになった。それは彼らが考えるように、天の火の熱のゆえでも、命を与える者であるがゆえでも、生き物に魂を吹き込むがゆえでもない――そのような力は神のみに属するものである(そもそも自分自身が他から〔魂を〕受け取った者が、どうして魂を吹き込むことができようか)。そうではなく、サトゥルヌスの息子たちのうち、男子として最初に生き延びた者であったからである。
Potuerunt igitur homines alium deum habere rectorem, si Saturnus non fuisset ab uxore delusus. At enim poetae ista finxerunt. Errat quisquis hoc putat.
PL 6, 169Aそれゆえ、もしサトゥルヌスが妻に欺かれていなかったならば、人間たちは別の神を統治者として持ちえたはずである。しかし〔ここでこう言われよう〕、これらは詩人が作り話にしたものだと。だが、そう考える者は誤っている。
Illi enim de hominibus loquebantur; sed ut eos ornarent, quorum memoriam laudibus celebrabant, deos esse dixerunt. Itaque illa potius ficta sunt, quae tamquam de diis, non illa quae tamquam de hominibus locuti sunt: quod clarum fiet exemplo, quod inferemus.
PL 6, 169Bというのも、詩人たちは人間について語っていたのだが、自分たちが賞賛によってその名声を讃えていた者たちを飾り立てるために、彼らを神であると言ったからである。それゆえ、作り話とされるべきなのはむしろ、神について語っているかのような部分であって、人間について語っているかのような部分ではない。このことは、これから示す実例によって明らかになるであろう。
Danaen violaturus, aureos nummos largiter in sinum ejus infudit. Haec stupri merces fuit. At poetae, qui quasi de Deo loquebantur, ne auctoritatem creditae majestatis infringerent, finxerunt ipsum in aureo imbre delapsum, eadem figura, qua imbres ferreos dicunt, cum multitudinem telorum sagittarumque describunt.
PL 6, 170A彼はダナエを凌辱しようとして、彼女の懐に金貨を惜しみなく注ぎ込んだ。これが姦淫の代価であった。しかし、あたかも神について語るかのようであった詩人たちは、信じられている威厳の権威を損なわぬよう、彼が黄金の雨となって降り注いだと作り話にした。それは、槍や矢の大群を描写するときに「鉄の雨」と言うのと同じ比喩によるものである。
Rapuisse dicitur in aquila Catamitum: poeticus color est. Sed aut per legionem rapuit, cujus insigne aquila est; aut navis, in qua est impositus, tutelam habuit in aquila figuratam, sicut taurum, cum rapuit et transvexit Europam.
PL 6, 170A彼は鷲となってカタミトゥスを攫ったと言われている。これは詩的な彩りである。しかし実際には、鷲を紋章とする軍団によって彼を攫ったか、あるいは彼を乗せた船が、鷲の形をした守護の像を持っていたか、そのいずれかであろう。ちょうど、エウロパを攫って運んだときに雄牛〔の像を用いた〕のと同じように。
Eodem modo convertisse in bovem traditur Io Inachi filiam, quae, ut iram Junonis effugeret, ut erat jam setis obsita, jam bos tranasse dicitur mare, in Aegyptumque venisse, atque ibi, recepta pristina specie, dea facta quae nunc Isis vocatur.
PL 6, 170B同じように、彼はイナクスの娘イオを雌牛に変えたと伝えられている。彼女は、ユノの怒りを逃れるために、すでに剛毛に覆われ、すでに雌牛の姿となって海を泳ぎ渡り、エジプトに至ったと言われ、そこで元の姿を取り戻して、女神とされ、いまイシスと呼ばれている者となった。
Quo igitur argumento probari potest, nec Europam in Tauro sedisse, nec Io factam bovem? Quod certus dies habetur in Fastis, quo Isidis navigium celebratur: quae res docet non tranasse illam, sed navigasse.
PL 6, 171Aそれでは、エウロパが雄牛に乗ったのでもなく、イオが雌牛にされたのでもないということは、いかなる論拠によって証明されうるであろうか。それは、祭暦の中にイシスの船の祭りが祝われる特定の日が定められているという事実である。この事実は、彼女が泳ぎ渡ったのではなく、船で渡ったのだということを示している。
Igitur qui sapere sibi videntur, quia intelligunt vivum terrenumque corpus in coelo esse non posse, totam Ganymedeam fabulam pro falso repudiant; ac sentiunt in terra id esse factum, quia res ac libido ipsa terrena est.
PL 6, 171Aそれゆえ、自分を賢いと思っている者たちは、生きた地上的な肉体が天にあることはできないと理解しているがゆえに、ガニュメデスの話全体を虚偽として斥ける。そして、事の次第もその情欲そのものも地上的なものであるがゆえに、それは地上で起こったのだと考えている。
Non ergo ipsas res gestas finxerunt poetae; quod si facerent, essent vanissimi: sed rebus gestis addiderunt quemdam colorem. Non enim obtrectantes illa dicebant, sed ornare cupientes.
PL 6, 171Aしたがって、詩人たちは出来事そのものを作り話にしたのではない。もしそうしていたならば、この上なく空虚な者たちであったろう。そうではなく、実際の出来事に、ある種の彩りを加えたのである。というのも、彼らはそれらを貶めるために語ったのではなく、飾り立てようと望んで語ったのだからである。
Hinc homines decipiuntur: maxime quod, dum haec omnia ficta esse arbitrantur a poetis, colunt quod ignorant.
PL 6, 171Aここから人間たちは欺かれる。とりわけ、これらすべてが詩人によって作り話にされたものだと思い込んでいる間に、自分が知らないものを崇拝しているからである。
Nesciunt enim, qui sit poeticae licentiae modus; quousque progredi fingendo liceat: cum officium poetae sit in eo, ut ea, quae gesta sunt vere, in alias species obliquis figurationibus cum decore aliquo conversa traducat.
PL 6, 171Bというのも、彼らは詩的許容の限度がどこにあるか、作り話としてどこまで進むことが許されているかを知らないからである。詩人の務めとは、実際に起こった出来事を、婉曲な形象化によってある種の美を添えつつ、別の姿へと転じて伝えることにあるのだが。
Totum autem, quod referas, fingere, id est ineptum esse, et mendacem potius quam poetam. Sed finxerint ista, quae fabulosa creduntur; num etiam illa, quae de diis foeminis, deorumque connubiis dicta sunt?
PL 6, 171Bしかし、語ることの全体を作り話にすることは、愚かなことであり、詩人であるよりもむしろ嘘つきであることを意味する。だが、作り話と信じられているこれらのことは、彼らが作り話にしたのだとしよう。しかし、女神たちについて、また神々の婚姻について語られたことまでも、はたしてそうであろうか。
Cur igitur sic figurantur, sic coluntur? nisi forte non tantum poetae, sed pictores etiam fictoresque imaginum mentiuntur.
PL 6, 172Aそれでは、なぜそのように形象化され、そのように崇拝されているのであろうか。詩人たちだけでなく、画家や像の彫刻家たちまでもが偽りを語っているというのでない限りは。
Si enim hic est Jupiter, qui a vobis dicitur deus, si non is est, qui ex Saturno et Ope natus est, non oportuit nisi solius simulacrum in templis omnibus collocari.
PL 6, 172Aもし諸君が神と呼んでいるこのユピテルが、サトゥルヌスとオプスから生まれたあの者ではないのだとすれば、あらゆる神殿には彼一人だけの像を安置すればよかったはずである。
Quid sibi mulierum effigies volunt? quid sexus infirmus? in quem si cecidit hic Jupiter, eum vero ipsi lapides hominem fatebuntur.
PL 6, 172A女性たちの像はいったい何を意味しているのであろうか。弱い性〔女性〕とは何を意味するのか。もしこのユピテルがその性に堕したというのであれば、まさに石そのものが、彼が人間であったことを認めることになろう。
Mentitos aiunt esse poetas, et his tamen credunt; immo vero non esse mentitos, re ipsa probant, ita enim deorum simulacra confingunt, ut ex ipsa diversitate sexus appareat, vera esse quae dicunt poetae.
PL 6, 172A彼らは詩人たちが嘘をついたと言いながら、それでもなお詩人たちを信じている。いや、それどころか、詩人たちが嘘をついていないことを、事実そのものによって彼らは証明しているのである。というのも、彼らは神々の像を、まさにその性の違いそのものから、詩人たちの語ることが真実であると分かるように作り上げているからである。
Nam quod aliud argumentum habet imago Catamiti, et effigies aquilae, cum ante pedes Jovis ponuntur in templis, et cum ipso pariter adorantur: nisi ut nefandi sceleris ac stupri memoria maneat in aeternum?
PL 6, 172Bというのも、カタミトゥスの像や鷲の像が、神殿においてユピテルの足もとに置かれ、彼自身と等しく崇拝されているということは、いったい他にどのような論拠を持ちうるであろうか――忌まわしい罪と姦淫の記憶が永遠に留まるように、という以外に。
Nihil igitur a poetis in totum fictum est: aliquid fortasse traductum, et obliqua figuratione obscuratum, quo veritas involuta tegeretur; sicut illud de sortitione regnorum. Aiunt enim Jovi coelum obtigisse, Neptuno mare, inferna Plutoni.
PL 6, 172Bしたがって、詩人たちによって全く作り話にされたものは何もない。あるものはおそらく転じられ、婉曲な形象化によって曖昧にされ、それによって真理が覆い隠されたのである。王国のくじ引きについての話がそうである。すなわち、天はユピテルに、海はネプトゥヌスに、冥界はプルトに当たったと彼らは言う。
Cur non terra potius in sortem tertiam venit; nisi quod in terra gesta res est. Ergo illud in vero est, quod regnum orbis ita partiti sortitique sunt, ut Orientis imperium Jovi cederet; Plutoni, cui cognomen Agesilao fuit, pars Occidentis obtingeret: eo quod plaga Orientis, ex qua lux mortalibus datur, superior; Occidentis autem inferior esse videatur.
PL 6, 173Aなぜ地はむしろ第三のくじに入らなかったのであろうか。それは、まさに事の次第が地上で起こったからに他ならない。したがって、真実であるのはこうである――彼らは世界の支配を分割し、くじを引いて、東方の支配権がユピテルに帰し、アゲシラオスという別名を持つプルトに西方の部分が当たるようにした。それは、死すべき者たちに光が与えられる東方の地域が上方にあり、西方は下方にあると見なされていたためである。
Sic veritatem mendacio velaverunt, ut veritas ipsa persuasioni publicae nihil derogaret. De Neptunii sorte manifestum est, cujus regnum tale fuisse dicimus, quale Marci Antonii fuit infinitum illud imperium; cui totius orae maritimae potestatem Senatus decreverat, ut praedones persequeretur, ac mare omne pacaret.
PL 6, 173Aこのように彼らは真理を偽りによって覆い隠したので、真理そのものが世間一般の思い込みを損なうことがなかった。ネプトゥヌスのくじについては明らかである。彼の支配は、マルクス・アントニウスが持っていたあの限りない権限のようなものであったと我々は言う。すなわち元老院は、海賊を追討させ、海全体を平定させるために、全沿岸地帯にわたる権力を彼に定めたのであった。
Sic Neptuno maritima omnia cum insulis obvenerunt. Quomodo id probari potest? Nimirum veteres historiae docent.
PL 6, 174Aこのようにして、島々を含む沿岸の地すべてがネプトゥヌスに帰したのである。このことはどのように証明されうるであろうか。それは疑いなく、古い歴史書が教えているところである。
Antiquus auctor Euhemerus, qui fuit ex civitate Messene, res gestas Jovis, et caeterorum qui dii putantur, collegit, historiamque contexuit ex titulis, et inscriptionibus sacris, quae in antiquissimis templis habebantur, maximeque in fano Jovis Triphylii; ubi auream columnam positam esse ab ipso Jove titulus indicabat, in qua columna gesta sua perscripsit, ut monumentum esset posteris rerum suarum.
PL 6, 174Aメッセネの都市出身の古い著述家エウヘメロスは、ユピテルおよびその他の神とされている者たちの事績を集め、最古の神殿にあった銘や神聖な碑文――とりわけトリピュリオスのユピテルの神殿にあったもの――から歴史を編み上げた。そこでは、ユピテル自身によって黄金の柱が建てられたことを碑文が示しており、彼はその柱に自分の事績を書き記し、後世の人々に自分の事跡の記念とした。
Hanc historiam et intepretatus est Ennius, et secutus; cujus haec verba sunt: « Ubi Jupiter Neptuno imperium dat maris, ut in insulis omnibus et quae secundum mare loca essent, omnibus regnaret. » Vera sunt ergo quae loquuntur poetae, sed obtentu aliquo specieque velata.
PL 6, 174Aエンニウスはこの歴史をラテン語に訳し、かつそれに従った。彼の言葉はこうである。「そのときユピテルはネプトゥヌスに海の支配権を与え、すべての島々と、海に沿ったすべての地において統治するようにした」。したがって、詩人たちの語ることは真実であるが、何らかの覆いと見せかけによって覆い隠されているのである。
Potest et mons Olympus figuram poetis dedisse, ut Jovem dicerent coeli regnum esse sortitum; quod Olympus ambiguum nomen est et montis, et coeli.
PL 6, 175Aまた、オリュンポス山が、詩人たちに、ユピテルがくじで天の支配を得たと言わせる比喩の元となった可能性もある。というのも、オリュンポスという名は、山を指すのか天を指すのか曖昧だからである。
In Olympo autem Jovem habitasse docet historia eadem, quae dicit: « Ea tempestate Jupiter in monte Olympo maximam partem vitae colebat, et eo ad eum in jus veniebant, si quae res in controversia erant.
PL 6, 175Aしかしオリュンポスにユピテルが住んでいたということは、同じ歴史書が教えている。それはこう述べている。「その頃、ユピテルは生涯の大部分をオリュンポス山で過ごしており、何か論争になる事柄があれば、人々はそこへ彼のもとに訴え出た。
Item, si quis quid novi invenerat, quod ad vitam humanam utile esset, eo veniebat, atque Jovi ostendebat. » Multa in hunc modum poetae transferunt, non ut in eos mentiantur quos colunt, sed ut figuris versicoloribus venustatem ac leporem carminibus suis addant.
PL 6, 175A同様に、もし誰かが人間の生活に役立つ何か新しいものを発見したならば、その者もそこへ赴き、ユピテルに示したのであった」。詩人たちは、このようなやり方で多くのことを転義的に語るが、それは自分たちが崇拝する者たちについて偽りを語るためではなく、色とりどりの比喩によって自分たちの詩に優美さと趣を添えるためである。
Qui autem non intelligunt, quomodo aut quare quidque figuretur, poetas velut mendaces et sacrilegos insequuntur.
PL 6, 175Bしかし、何がどのように、またなぜ形象化されているのかを理解しない者たちは、詩人たちをあたかも嘘つきであり冒瀆者であるかのように非難する。
Hoc errore decepti etiam philosophi, quod ea, quae de Jove feruntur, minime in Deum convenire videbantur, duos Joves fecerunt, unum naturalem, alterum fabulosum.
PL 6, 175B哲学者たちもまた、この誤りに欺かれた。すなわち、ユピテルについて伝えられていることが神にはおよそふさわしくないと思われたために、彼らは二人のユピテルを立てたのである。一人は自然的なユピテル、もう一人は作り話のユピテルである。
Viderunt ex parte, quod erat verum, eum scilicet, de quo poetae loquuntur hominem fuisse: in illo autem naturali Jove, vulgari consuetudine religionis inducti, erraverunt, quod in Deum nomen hominis transtulerunt; qui (ut supra diximus) quia solus est, non indiget nomine.
PL 6, 176A彼らは部分的には真実を見て取っていた。すなわち、詩人たちが語っているその者は人間であったということである。しかし、あの自然的なユピテルについては、宗教の世間一般の慣習に導かれて誤りを犯した。すなわち、人間の名を神に転用したのである。しかし神は(すでに述べたように)ただ一つのものであるがゆえに、名を必要としない。
Jovem autem illum esse, qui sit ex Ope Saturnoque natus, negari non potest. Vana igitur persuasio est eorum, qui nomen Jovis summo Deo tribuunt.
PL 6, 176Aしかし、ユピテルという者が、オプスとサトゥルヌスから生まれた者であることは否定できない。したがって、ユピテルという名を至高の神に帰する者たちの思い込みは空しいものである。
Solent enim quidam errores suos hac excusatione defendere; qui convicti de uno Deo, cum id negare non possunt, ipsum se colere affirmant, verum hoc sibi placere, ut Jupiter nominetur: quo quid absurdius?
PL 6, 176Aというのも、ある者たちは、次のような弁明によって自分たちの誤りを弁護するのが常だからである。すなわち、唯一の神について論破され、それを否定できなくなると、自分たちはまさにその神を崇拝しているのだと主張し、ただそれをユピテルと呼ぶことが自分たちの気に入っているだけなのだ、と言うのである。これほど不合理なことがあろうか。
Jupiter enim sine contubernio conjugis filiaeque coli non solet. Unde quid sit, apparet: nec fas est id nomen eo transferri, ubi nec Minerva est ulla, nec Juno. Quid? quod hujus nominis proprietas non divinam vim exprimit, sed humanam?
PL 6, 176Aというのも、ユピテルは、その妻と娘を伴わずに崇拝されるのが常ではないからである。そこから、それが何であるかは明らかである。ミネルウァもユノもいないところに、その名が転用されるのは許されることではない。さらに言えば、この名の本来の意味は、神的な力ではなく人間的な力を表すのではないか。
Jovem enim, Junonemque a juvando esse dictos, Cicero interpretatur. Et Jupiter, quasi Juvans pater dicitur; quod nomen in Deum minime congruit; quia juvare hominis est, opis aliquid conferentis in eum, qui sit alienus, et exigui beneficii.
PL 6, 176Bというのも、キケロは、ユピテルとユノという名は「助ける(juvare)」から来ていると解釈しているからである。すなわちユピテルは、いわば「助ける父(Juvans pater)」と呼ばれているのである。しかし、この名は神にはおよそふさわしくない。というのも、助けるということは人間のすることであり、他人である者に何らかの援助をもたらす、わずかな恩恵にすぎないからである。
Nemo sic Deum precatur, ut se adjuvet; sed ut servet, ut vitam salutemque tribuat: quod multo plus ac majus est quam juvare. Et quoniam de patre loquimur, nullus pater dicitur filios juvare, cum eos generat, aut educat.
PL 6, 177A誰も、神が自分を「助ける」ようにと祈るのではなく、自分を「救う」ように、命と救いとを与えるようにと祈るのである。それは「助ける」よりもはるかに大きく、優れたことである。そして、父について語っているのだから言うが、いかなる父も、子を生み育てるにあたって子を「助ける」とは言われない。
Illud enim levius est, quam ut eo verbo magnitudo paterni beneficii exprimatur. Quanto id magis inconveniens est Deo, qui verus est pater; per quem sumus, et cujus toti sumus, a quo fingimur, animamur, illuminamur; qui nobis vitam impertit, salutem tribuit, victum multiplicem subministrat.
PL 6, 177Aというのも、その言葉は、父の恩恵の大きさを表すにはあまりに軽すぎるからである。まして、真の父である神にとって、それはどれほどふさわしくないことであろうか。我々はその神によって存在し、その全体をその神に属する者であり、その神によって形づくられ、命を吹き込まれ、光を与えられ、その神が我々に命を分け与え、救いを与え、さまざまな糧を供給してくださっているのである。
Non intelligit beneficia divina, qui se juvari tantummodo a Deo putat. Ergo non imperitus modo, sed etiam impius est, qui nomine Jovis virtutem summae potestatis imminuit.
PL 6, 177A自分がただ神によって「助けられている」だけだと考える者は、神的な恩恵を理解していないのである。したがって、ユピテルという名によって至高の権力の力を貶める者は、無知であるばかりか不敬虔でもある。
Quare si Jovem et ex rebus gestis et ex moribus hominem fuisse, in terraque regnasse deprehendimus, superest ut mortem quoque ejus investigemus.
PL 6, 177Bしたがって、もし我々が、その事績からもその性格からもユピテルが人間であり、地上において統治していたということを見出したのであれば、残るはその死についても調べることである。
Ennius in sacra Historia, descriptis omnibus quae in vita sua gessit, ad ultimum sic ait: Deinde Jupiter, postquam quinquies terras circuivit, omnibusque amicis atque cognatis suis imperia divisit, reliquitque hominibus leges, mores frumentaque paravit, multaque alia bona fecit, immortali gloria, memoriaque affectus, sempiterna monimenta suis reliquit: aetate pessum acta, in Creta vitam commutavit, et ad deos abiit, eumque Curetes filii sui curaverunt, decoraveruntque eum; et sepulcrum ejus est in Creta et in oppido Cnosso, et dicitur Vesta hanc urbem creavisse; inque sepulcro ejus est inscriptum antiquis litteris graecis, ΖΑΝ ΚΡΟΝΟΥ, id est latine, Jupiter Saturni.
PL 6, 178Aエンニウスは『聖なる歴史』の中で、ユピテルが生涯において行ったすべてのことを記したのち、最後にこう述べている。「それからユピテルは、五度にわたって諸国を巡り、自分のすべての友人と親族に統治権を分け与え、人間たちに法と習わしを残し、穀物を用意し、その他多くの善いことをなした。そして不滅の栄光と記憶とを受け、自分の一族に永遠の記念碑を残した。年老いて衰えたのち、クレタで生を終え、神々のもとへ去った。彼の息子であるクレテスたちが彼の世話をし、彼を飾った。彼の墓はクレタのクノッソスという町にあり、この都市はウェスタが建てたと言われている。彼の墓には、古いギリシア文字でΖΑΝ ΚΡΟΝΟΥ、すなわちラテン語で言えば『サトゥルヌスの子ユピテル』と刻まれている」。
Hoc certe non poetae tradunt, sed antiquarum rerum scriptores: quae adeo vera sunt, ut ea sybillinis versibus confirmentur; qui sunt tales: Δαίμονας ἀψύχους, νεκύων εἴδωλα καμόντων, Ὧν Χρήτη καύχημα τάφους ἡ δύσμορος ἴσχει.
PL 6, 178Aこれは確かに詩人たちが伝えていることではなく、古代史家たちが伝えていることである。そしてそれはあまりにも真実であるため、シビュラの詩句によっても確認されている。その詩句とはこのようなものである。「魂なきダイモーンたち、すでに力尽きた死者たちの幻影――それらの誇らしい墓を〔ギリシア語の詩句は格の係りが定かでない。καύχημα を墓に係ると取った〕、不運なるクレタは擁している」。
Cicero de Natura deorum, cum tres Joves a theologis enumerari diceret, ait tertium fuisse Cretensem, Saturni filium, cujus in illa insula sepulcrum ostenditur. Quomodo igitur potest deus alibi esse vivus alibi mortuus, alibi habere templum, alibi sepulcrum?
PL 6, 179Aキケロは『神々の本性について』の中で、神学者たちによって三人のユピテルが数え上げられていると述べ、その第三のものはクレタのユピテルであり、サトゥルヌスの子であって、その島に彼の墓が示されている、と言っている。それでは、神がある場所では生きており、別の場所では死んでおり、ある場所では神殿を持ち、別の場所では墓を持つ、などということがどうしてありえようか。
Sciant ergo Romani, Capitolium suum, id est summum caput religionum publicarum, nihil esse aliud quam inane monimentum. Veniamus nunc ad ejus patrem, qui ante regnavit, et qui fortasse plus habebat in se, quod ex coitu tantorum elementorum genitus esse dicatur.
PL 6, 179Aしたがって、ローマ人たちは、自分たちのカピトリウム、すなわち公の宗教の最高峰であるものが、空しい記念碑にほかならないことを知るべきである。さて、我々は今、彼より先に統治していたその父のことに移ろう。彼は、これほど大いなる諸元素の結合から生まれたと言われている点で、おそらくより多くのものを自分のうちに持っていたのであろう。
Videamus quid in eo fuerit deo dignum: in primis illud, quod aureum saeculum narratur habuisse; quod justitia sub eo fuerit in terra. Teneo aliquid in hoc, quod in ejus filio non fuit. Quid enim tam conveniens deo, quam justum regimen, ac pium saeculum?
PL 6, 179A彼のうちに神にふさわしい何があったかを見てみよう。まず第一に、彼が黄金時代を持っていたと語られていること、彼のもとで地上に正義があったということである。私はここに、彼の息子にはなかった何かを見出す。というのも、正しい統治と敬虔な時代ほど、神にふさわしいものが他にあろうか。
Sed cum eadem ratione natum esse cogito, non possum putare Deum summum, quo videam esse aliquid antiquius, coelum scilicet atque terram. At ego Deum quaero, ultra quem nihil sit omnino, qui fons, et origo sit rerum.
PL 6, 179Bしかし、彼もまた同じ仕方で生まれた者であると考えるとき、私は彼を至高の神とみなすことができない。というのも、私は彼よりも古い何か――すなわち天と地――が存在するのを見るからである。しかし私が求めているのは、その彼方には全く何も存在せず、万物の源であり起源であるような神である。
Hic sit necesse est, qui coelum ipsum condidit, terramque fundavit. Saturnus autem si ex his natus est (ut putatur) quemadmodum potest Deus esse principalis, qui aliis ortum suum debet? aut quis praefuit mundo, priusquam Saturnus gigneretur?
PL 6, 180Aそれは必然的に、天そのものを創り、地を据えた者でなければならない。しかし、もしサトゥルヌスがこれらのものから生まれたのだとすれば(そう考えられているように)、自らの出生を他のものに負うている者が、どうして第一原理たる神でありうるであろうか。あるいは、サトゥルヌスが生まれる前には、誰が世界を統べていたのであろうか。
Sed hoc poeticum est (ut dicebam paulo ante) figmentum. Nec enim fieri poterat, ut elementa insensibilia, tantoque intervallo separata, in unum coirent ac filium procrearent: aut is, qui natus esset, non potissimum genitoribus similis existeret; sed eam formam gereret, quam parentes sui non habebant.
PL 6, 180Aしかし、これは(先ほど述べたように)詩的な作り話である。というのも、感覚を持たず、これほど隔たった諸元素が一つに結びついて子を生むということも、また、生まれた者が親たちに少しも似ず、親たちが持っていなかった姿かたちを備えるということも、ありえなかったはずだからである。
Quaeramus ergo quid veritatis sub hac figura lateat. Minucius Felix in eo libro, qui Octavius inscribitur, sic argumentatus est: « Saturnum, cum fugatus esset a filio in Italiamque venisset, Coeli filium dictum, quod soleamus eos quorum virtutem miremur, aut qui repentino advenerint, de coelo cecidisse dicere; terrae autem, quod ignotis parentibus natos, terrae filios nominemus. » Sunt haec quidem similia veri, non tamen vera: quia constat etiam tunc cum regnaret ita esse habitum.
PL 6, 180Aそれでは、この形象の下にいかなる真理が隠れているのかを探ってみよう。ミヌキウス・フェリクスは『オクタウィウス』という表題の書物の中で、次のように論じている。「サトゥルヌスは、息子に追われてイタリアへやって来たとき、天の子と呼ばれた。それは、我々がその力量に驚嘆する者や、突然にやって来た者について、天から落ちてきたと言い慣わしているからである。また地の子と呼ばれたのは、両親の知れぬ者たちを、我々が地の子と名づけるからである」。これらのことは真実らしくはあるが、真実ではない。なぜなら、サトゥルヌスがまだ統治していた当時にも、すでにそのように見なされていたことが確かだからである。
Potuit et sic argumentari: Saturnum, cum potentissimus rex esset, ad retinendam parentum suorum memoriam, nomina eorum coelo terraeque indidisse, cum haec prius aliis vocabulis appellarentur; qua ratione et montibus et fluminibus nomina scimus imposita.
PL 6, 181Aまた、次のようにも論じることができたであろう。すなわち、サトゥルヌスは、この上なく強力な王であったので、自分の両親の記憶を留めるために、その名を天と地に与えたのであり、それらは以前は別の名で呼ばれていたのだ、と。同じ理屈によって、山々や川々にも名が与えられたことを我々は知っている。
Neque enim cum dicunt poetae de progenie Atlantis, aut Inachi fluminis, id potissimum dicunt, homines ex rebus sensu carentibus potuisse generari; sed eos utique significant, qui nati sunt ex his hominibus, qui vel vivi, vel mortui, nomina montibus aut fluminibus indiderunt.
PL 6, 181Aというのも、詩人たちがアトラスの、あるいはイナクス川の子孫について語るとき、彼らが第一に言おうとしているのは、感覚を持たぬものから人間が生まれることができた、ということではないからである。そうではなく、生きているか死んでいるかを問わず、山や川にその名を与えた人間たちから生まれた者たちのことを、彼らは指しているのである。
Nam id apud veteres, maximeque Graecos, fuit usitatum. Sic maria eorum traxisse nomina accepimus, qui deciderant in ea, ut Aegeum, Icarium, Hellesponticum: et in Latio Aventinus, vocabulum monti dedit, in quo sepultus est; Tiberinus vel Tiberis, amni in quo mersus est.
PL 6, 181Aというのも、そのようなことは古代の人々、とりわけギリシア人たちの間で普通に行われていたからである。こうして、海がその中に落ちて死んだ者たちからその名を得たことを我々は知っている。エーゲ海、イカリア海、ヘレスポントスの海がそうである。また、ラティウムでは、アウェンティヌスが、自分の葬られた山にその名を与え、ティベリヌスすなわちティベリスが、自分の身を沈めた川にその名を与えたのである。
Non ergo mirandum, si nomina eorum coelo terraeque attributa essent, qui reges genuerant potentissimos. Apparet ergo non ex coelo natum esse; quod fieri non potest: sed ex eo homine, cui nomen Urano fuit.
PL 6, 182Aしたがって、天と地に、この上なく強力な王たちを生んだ者たちの名が付されたとしても、驚くには当たらない。それゆえ明らかなのは、〔サトゥルヌスが〕天から生まれたのではないということである――そのようなことはありえないからだ――むしろ、ウラノスという名を持っていたあの人間から生まれたのだ、ということである。
Quod esse verum Trismegistus auctor est: qui cum diceret admodum paucos extitisse in quibus esset perfecta doctrina, in his Uranum, Saturnum, Mercurium cognatos suos nominavit.
PL 6, 182Aこのことが真実であることは、トリスメギストスが証している。彼は、完全な学識を備えた者はごくわずかしかいなかったと述べたとき、その中に自分の親族であるウラノス、サトゥルヌス、メルクリウスを挙げたのである。
Haec ille quia ignoravit, alio traduxit historiam; qui quomodo potuerit argumentari, ostendi: nunc dicam, quomodo, ubi, a quo sit hoc factum; non enim Saturnus hoc, sed Jupiter fecit.
PL 6, 182Aかの人〔ミヌキウス・フェリクス〕は、これらのことを知らなかったがゆえに、歴史を別の方向へと転じたのであった。彼がどのように論じえたかは、私はすでに示した。今度は、これがどのように、どこで、誰によってなされたかを述べよう。というのも、これを行ったのはサトゥルヌスではなく、ユピテルだったからである。
In sacra Historia sic Ennius tradit: « Deinde Pan eum deducit in montem, qui vocatur coeli stela.
PL 6, 182A『聖なる歴史』の中で、エンニウスはこう伝えている。「それからパンは彼を、『天の柱』と呼ばれる山へと連れて行った。
Postquam eo ascendit, contemplatus est late terras, ibique eo in monte aram creat coelo; primusque in ea ara Jupiter sacrificavit: in eo loco suspexit in coelum quod nunc nos nominamus, idque quod supra mundum erat, quod aether vocabatur, de sui avi nomine coelo nomen indidit: idque Jupiter, quod aether vocatur, precans, primum coelum nominavit; eamque hostiam, quam ibi sacravit, totam adolevit. » Nec hic tantum sacrificasse Jupiter invenitur.
PL 6, 182Bそこに登ったのち、彼は広く大地を見渡し、その山の上に天のための祭壇を築いた。ユピテルはその祭壇において最初に生贄を捧げた。その場所で彼は、我々がいま呼んでいるところの天を見上げ、世界の上にあってアイテール(天空)と呼ばれていたその場所に、自分の祖父の名にちなんで『天(コエルム)』という名を与えた。そしてユピテルは、アイテールと呼ばれるそれに祈りを捧げながら、初めて『天』と名づけたのであった。そして彼はそこで捧げた生贄を丸ごと焼き尽くした」。ユピテルが生贄を捧げたのは、ここだけではないことが分かっている。
Caesar quoque in Arato refert Aglaosthenem dicere, Jovem cum ex insula Naxo adversus Titanas proficisceretur, et sacrificium faceret in littore, aquilam ei in auspicium advolasse; quam victor bono omine acceptam tutelae suae subjugarit.
PL 6, 183Aカエサルもまた、『アラトス』の中で、アグラオステネスがこう語っていると伝えている――ユピテルがナクソス島からティタンたちに向けて出発しようとし、浜辺で生贄を捧げていたとき、一羽の鷲が前兆として彼のもとに飛来した。そして勝利したのち、彼はその良き前兆をもって受け入れられたその鷲を、自分の守護のしるしとして従えたのだ、と。
Sacra vero Historia ( scilicet Ennii ) etiam ante consedisse illi aquilam in capite, atque illi regnum portendisse, testatur. Cui ergo sacrificare Jupiter potuit, nisi coelo avo? quem dicit Euhemerus in Oceania mortuum, et in oppido Aulacia sepultum.
PL 6, 183Aしかし『聖なる歴史』(すなわちエンニウスの書)は、それよりも前に、その鷲が彼の頭に止まり、彼に統治を予告していたことをも証言している。それでは、ユピテルはいったい誰に生贄を捧げることができたであろうか。自分の祖父である天(コエルス)以外に。エウヘメロスによれば、その天はオケアニアで死に、アウラキアという町に葬られたという。
Liber I, Caput XII
第I巻 第XII章PL 6, 184AQuod stoici figmenta poetarum ad philosophicam tranferunt rationem. Quoniam revelavimus mysteria poetarum, et Saturni parentes invenimus, ad virtutes ejus et facta redeamus. Justus in regno fuit.
PL 6, 184Aストア派が詩人たちの作り事を哲学の理に移し替えていること。我々はすでに詩人たちの秘儀を明らかにし、サトゥルヌスの両親を突き止めたのであるから、彼の徳と行いへと立ち返ろう。彼は治世において正しかった。
Primum ex hoc ipso jam Deus non est, quod fuit: Deinde quod ne justus quidem fuit; sed impius, non modo in filios quos necavit, verum etiam in patrem, cujus dicitur abscidisse genitalia; quod forsitan vere acciderit.
PL 6, 184A第一に、まさにこの一点から、彼はもはや神ではない。なぜなら彼は『かつてあった』者だからである。第二に、彼は正しくすらなかった。むしろ不敬虔であった。殺した息子たちに対してだけでなく、生殖器を切り取ったと言われる父に対しても。そしてそれはおそらく本当に起こったことであろう。
Sed homines respectu elementi, quod dicitur coelum, totam fabulam explodunt tamquam ineptissime fictam: quam tamen stoici (ut solent) ad rationem physicam conantur traducere; quorum sententiam Cicero, de Natura deorum (lib. II, cap. 24) disserens, posuit: « Coelestem, inquit, altissimam aetheriamque naturam, id est igneam, quae per sese omnia gigneret, vacare voluerunt ea parte corporis, quae conjunctione alterius egeret ad procreandum: quae ratio in Vestam potuit convenire, si mas diceretur.
PL 6, 184Bしかし人々は、天と呼ばれる元素との関わりゆえに、この話全体を、この上なく愚かしい作り話として斥ける。それでもストア派は、いつものように、これを自然学の理に移し替えようと試みる。その学説をキケロは『神々の本性について』第二巻第24章で論じ、次のように述べている。『彼らは、天上にして最高、かつ天空的な本性、すなわち火の本性は、それ自体によってあらゆるものを生み出すのであるから、生殖のために他のものとの結合を必要とする肉体の部分を持たないことを欲した、と言う。この理は、もしウェスタが男であると言われるのであれば、ウェスタに当てはまり得たであろう。
Idcirco enim virginem putant Vestam, quia ignis inviolabile sit elementum, nihilque nasci possit ex eo, quippe qui omnia quae arripuerit absumat. » Ovidius in Fastis (Lib. VI, v. 291 sqq.): Nec tu aliud Vestam, quam vivam intellige flammam; Nataque de flamma corpora nulla vides.
PL 6, 185Aというのも、彼らはウェスタを処女と考えるからである。火は不可侵の元素であり、そこから何ものも生まれ得ない。なぜなら、火はつかんだものすべてを焼き尽くしてしまうものだからである。』オウィディウスは『祭暦』第六巻(291行以下)でこう述べている。『ウェスタを、生きた炎にほかならぬものと理解せよ。/炎から生まれた物体を、お前は一つも見はしない。』
Jure igitur virgo est, quae semina nulla remittit, Nec capit, et comites virginitatis amat. Vulcano quoque id potuit adscribi, qui quidem putatur ignis; et tamen eum poetae non absciderunt.
PL 6, 185A『それゆえ当然にも彼女は処女なのである。種を何一つ放つことなく、/また受け入れることもなく、処女性の伴侶たちを愛するのだから。』ウルカヌスにもまた同じ理屈を当てはめることができたであろう。彼もまた火であると考えられているからである。それでも詩人たちは彼を去勢しなかった。
Potuit et Soli, in quo est natura et causa gignentium; nam sine Solis igneo calore neque nasci quidquam, neque augeri potest: ut nulli alii elemento magis opus sit genitalibus, quam calori, cujus fotu concipiuntur, nascuntur, sustentantur omnia.
PL 6, 185Bまた太陽にも当てはめ得たであろう。太陽のうちには生み出す働きの本性と原因があるからである。なぜなら、太陽の火の熱がなければ、何ものも生まれることも育つこともできないからである。したがって、いかなる元素も、あらゆるものがその温もりによって身ごもられ、生まれ、養われるところの熱ほど、生殖器を必要とするものはないはずである。
Postremo etiamsi ita sit (ut volunt) qui magis abscissum esse Coelum putemus, quam omnino sine genitalibus natum? Nam si per se gignit, non indigebat utique genitalibus, cum Saturnum ipsum procrearet.
PL 6, 185B最後に、たとえ彼らの望むとおりであったとしても、我々はなぜ、カエルス(天)がそもそも生殖器なしに生まれたと考えるよりも、去勢されたのだと考えなければならないのか。もし彼が自らのみによって生み出すのであれば、サトゥルヌス自身を生み出したときにも、生殖器を必要としなかったはずだからである。
Si vero habuit, et a filio abscissa sunt, ortus rerum, et natura omnis interisset. Quid, quod ipsi Saturno non divinum modo sensum, sed humanum quoque adimunt, cum affirmant eum esse Saturnum, qui cursum et conversionem spatiorum et temporum continet; eumque graece id ipsum nomen habere.
PL 6, 186Aしかしもし彼が生殖器を持っていて、それが息子によって切り取られたのであれば、万物の生成も、自然全体も滅びてしまったはずである。さらに言えば、彼らはサトゥルヌス自身から、神的な分別だけでなく、人間的な分別さえも奪い去っているのではないか。彼らは、サトゥルヌスとは空間と時間の推移と循環を保持する者であると主張し、ギリシア語でも彼がまさにその名を持つとするからである。
Κρόνος enim dicitur, quod est idem, quod χρόνος, id est spatium temporis. Saturnus autem est appellatus, quod saturetur annis.
PL 6, 186Aというのも、彼はギリシア語で『クロノス』(Κρόνος)と呼ばれ、これは時間を意味する『クロノス』(χρόνος)と同じ語だからである。他方、サトゥルヌス(Saturnus)という名は、彼が歳月によって満たされる(saturetur)ことに由来するという。
Haec Ciceronis verba sunt exponentis sententiam stoicorum (Lib. II de Nat. deor, c. 64): « Quae quam vana sit, cuivis intelligere promptissimum est.
PL 6, 186Aこれはストア派の説を敷衍するキケロの言葉である(『神々の本性について』第二巻第64章)。『これがいかに空虚であるかは、誰にとってもきわめて容易に理解できることである。
Si enim Saturnus Coeli est filius, quomodo potuit aut tempus a Coelo gigni, aut Coelum a tempore abscidi, aut postea tempus imperio spoliari a filio Jove? Aut quomodo Jupiter natus est ex tempore? Aut quibus annis saturari possit aeternitas, cui nullus est finis? »
PL 6, 186Aもしサトゥルヌスがカエルス(天)の子であるとすれば、いったいどうして、時間がカエルスから生まれたり、カエルスが時間によって去勢されたり、あるいは後に時間が息子ユピテルによってその支配権を奪われたりすることがあり得ようか。あるいは、ユピテルはどうして時間から生まれたのか。あるいは、終わりを持たない永遠が、いかなる歳月によって満たされ得るというのか。』
Liber I, Caput XIII
第I巻 第XIII章PL 6, 186BQuam vanae sint et inanes stoicorum interpretationes de diis; et ibi de Jovis ortu, Saturno et Ope.
PL 6, 186Bストア派の神々についての解釈がいかに空虚で中身のないものであるか。そこではユピテルの誕生、サトゥルヌスとオプスについても論じる。
Si ergo vanae sunt istae rationes philosophorum, quid superest, nisi ut vere factum esse credamus, id est hominem ab homine abscissum? nisi forte aliquis existimet deum fuisse, qui timuit cohaeredem: cum, si quid divinitatis habuisset, non patris genitalia debuerit amputare, sed propria, ne Jupiter nasceretur, qui eum regni possessione privavit.
PL 6, 186Bそれゆえ、もし哲学者たちのこれらの理屈が空虚であるとすれば、あとに何が残るであろうか。実際にそのとおりのことが起こった、すなわち一人の人間が別の人間によって去勢されたのだ、と我々が信じるほかにはないのではないか。ただし、誰かが、共同相続人を恐れた者が神であったと考えるのでない限りは、である。だが、もし彼が何らかの神性を持っていたのであれば、彼は父の生殖器を切り取るべきではなく、自分自身のそれを切り取るべきであった。そうすれば、彼から王国の所有権を奪うことになるユピテルが生まれずに済んだはずだからである。
Idem sororem suam Rheam, quam latine Opem dicimus, cum haberet uxorem, responso vetitus esse dicitur, mares liberos educare; quod futurum esset, ut a filio pelleretur: quam rem metuens, natos sibi filios non utique devorabat (ut ferunt fabulae) sed necabat; quamquam scriptum sit in Historia sacra ( scilicet Ennii) Saturnum, et Opem, caeterosque tunc homines humanam carnem solitos esitare: verum primum Jovem, leges hominibus moresque condentem, edicto prohibuisse ne liceret eo cibo vesci.
PL 6, 187A同じ彼は、自分の姉妹であり、ラテン語でオプスと呼ばれるレアを妻としていたが、神託によって男子の子を育てることを禁じられていたと言われる。息子によって追放されることになっていたからである。彼はこの事態を恐れて、生まれた息子たちを、作り話が伝えるようにむさぼり食ったのではなく、殺したのである。もっとも『聖なる歴史』(すなわちエンニウスの著作)には、サトゥルヌスとオプス、そして当時の他の人々も人肉を食べる習慣があったが、最初に人々に法と習わしを定めたユピテルが、その食物を口にすることを禁じる布告を出した、と記されている。
Quod si verum est, quae potest in eo fuisse justitia? Sed fictum sane putemus, Saturnum filios devorasse, modo quum aliqua ratione: num idcirco, quod ait vulgus comedisse filios suos eum qui extulerit, sepulturaeque mandaverit?
PL 6, 187Aもしこれが本当であるなら、彼のうちに正義などいったいどうしてあり得たであろうか。しかし、サトゥルヌスが息子たちをむさぼり食ったというのは作り話であると考えるとしても、それには何らかの根拠があってのことであろう。それはまさに、民衆が、亡骸を運び出して埋葬した者を『その子を食べた』と言う、あの言い方に由来するのではなかろうか〔この民間の言い回しが何を指すかは定かでない。文意の通るように解した〕。
Ops autem cum Jovem peperisset, subtraxit infantem, eumque nutriendum furtim misit in Cretam. Rursum imprudentiam reprehendam necesse est. Cur enim responsum ab alio potius accepit? Cur in coelo constitutus, quae gerebantur in terra, non videbat?
PL 6, 187A他方オプスは、ユピテルを産むと、その赤子をひそかに取り上げ、養育のためにこっそりクレタ島へ送った。ここでもまた、その浅慮を指摘せざるを得ない。なぜ彼は、他の者から神託を受け取らねばならなかったのか。なぜ天に座を占めていながら、地上で起こっていることを見ることができなかったのか。
Cur eum Corybantes cymbalis fefellerunt? Postremo cur extitit aliqua vis major, quae illius vinceret potestatem? Nimirum senex a juvene facile victus est, ac spoliatus imperio.
PL 6, 187Bなぜコリュバンテスたちはシンバルの音で彼を欺くことができたのか。そして最後になぜ、彼の力を上回るより大きな力が現れたのか。まさしく、その老いた者は若者にたやすく打ち負かされ、支配権を奪われたのである。
Fugit igitur, et in Italiam navigio venit, cum errasset diu; sicut expulsus Ovidius in Fastorum libris ( libro primo ) refert: Causa ratis superest. Thuscum rate venit ad amnem Ante pererrato falcifer orbe Deus. Hunc errantem atque inopem Janus excepit.
PL 6, 188Aそこで彼は逃げ、長く彷徨った末に船でイタリアへとやって来た。追放された彼について、オウィディウスは『祭暦』(第一巻)でこう伝えている。『船の由来がなお残っている。鎌を持つ神は、世界をあまねく彷徨い歩いたのち、船でトゥスキアの川へとやって来た。』彷徨い、貧しくなったこの神を、ヤヌスは迎え入れた。
Cujus rei argumenta sunt nummi veteres, in quibus est cum duplici fronte Janus, et in altera parte navis; sicut idem poeta (ibidem) subjecit: At bona posteritas puppim formavit in aere, Hospitis adventum testificata dei.
PL 6, 188Aその事の証拠となるのが古い貨幣であって、そこには二つの顔を持つヤヌスが刻まれ、その裏面には船が描かれている。同じ詩人が同じ箇所でこう続けているとおりである。『しかし善良な後の世の人々は、青銅にその船尾の形を刻み、客人として訪れた神の到来を証しした。』
Omnes ergo non tantum poetae, sed historiarum quoque ac rerum antiquarum scriptores, hominem fuisse consentiunt, qui res ejus in Italia gestas memoriae prodiderunt: Graeci, Diodorus et Thallus; Latini, Nepos et Cassius et Varro.
PL 6, 188Aしたがって、詩人たちだけでなく、歴史や古代の事跡を書き記した者たちも皆、彼が一人の人間であったことで一致している。イタリアにおける彼の事跡を書き留めたのは、ギリシア人ではディオドロスとタッルス、ラテン人ではネポスとカッシウスとワッロである。
Nam cum agresti quodam more in Italia viveretur, Is genus indocile, ac dispersum montibus altis Composuit; legesque dedit, Latiumque vocari Maluit, his quoniam latuisset tutus in oris. Censet ne aliquis deum esse, qui pulsus est, qui fugit, qui latuit?
PL 6, 188Bというのも、イタリアで人々がある種の粗野な暮らしを送っていたとき――『彼は、高い山々に散らばり、教えを受けぬこの民をまとめ、法を授けた。そして、この岸辺に安全に身を隠していたがゆえに、この地がラティウムと呼ばれることを望んだ。』はたして誰が、追われ、逃げ、身を隠した者を神だと考えるであろうか。
Nemo tam stultus est. Qui enim fugit aut latet, et vim et mortem timeat necesse est. Orpheus, qui temporibus ejus recentior fuit, aperte Saturnum in terra et apud homines regnasse commemorat: Πρώτιστος μὲν ἄνασσεν ἐπιχθονίων Κρόνος ἀνδρῶν, Ἐκ δὲ Κρόνου γένετ' αὐτὸς ἄναξ, μέγας, εὐρυόπα Ζεὺς.
PL 6, 189Aそこまで愚かな者は誰もいない。逃げる者、あるいは身を隠す者は、暴力と死とを恐れているに違いないからである。サトゥルヌスの時代よりのちの人であるオルペウスは、サトゥルヌスが地上において人々のもとで統治したことを、明らかにこう伝えている。『まず最初に地の人々を統べたのはクロノスであり、そのクロノスから、遠く轟く声を持つ偉大な王ゼウスが生まれた。』
Item Maro noster: Aureus hanc vitam in terris Saturnus agebat; Et alio loco: Aureaque (ut perhibent) illo sub rege fuere Saecula: sic placida populos in pace regebat.
PL 6, 189A同様に、われらがマロ(ウェルギリウス)もこう言っている。『黄金のサトゥルヌスは、地上でこの生を送っていた。』また別の箇所ではこうも言う。『そして、伝えられるところによれば、その王の治世のもとには黄金の世があった。かくも穏やかに、彼は民を平和のうちに統治していたのである。』
Neque superius dixit in coelo egisse vitam, neque inferius superos in pace rexisse: unde apparet illum regem fuisse terrenum; quod alibi apertius declarat: Aurea condet Saecula; qui rursus Latio, regnata per arva Saturno quondam.
PL 6, 189A彼(ウェルギリウス)は、先の一行では彼が天においてこの生を送ったとも言わず、後の一行では天上の神々を平和のうちに統治したとも言っていない。このことから、彼が地上の王であったことは明らかである。このことは別の箇所でいっそう明確に語られている。『彼は黄金の世を再びもたらすであろう。かつてサトゥルヌスによって統治された、あのラティウムの野に。』
Ennius quidem in Euhemero non primum dicit regnasse Saturnum, sed Uranum patrem. Initio, inquit, primus in terris imperium summum Coelus habuit; is id regnum una cum fratribus suis instituit atque paravit.
PL 6, 189B他方エンニウスは『エウヘメロス』のうちで、最初に統治したのはサトゥルヌスではなく、その父ウラヌスであったと言う。『初めに』と彼は言う。『地上における最高の統治権を最初に持ったのはカエルス(天)であった。彼はこの王国を、自分の兄弟たちとともに打ち立て、整えたのである。』
Non magna dissensio, siquidem maximorum auctorum de filio ac patre dubitatio est. Sed tamen utrumque fieri potest: ut et primus Uranus eminere inter caeteros potentia coeperit, et principatum habere, non regnum; postea Saturnus majores sibi opes comparaverit, ac regium nomen asciverit.
PL 6, 189Bこれは大きな食い違いではない。というのも、最も権威ある著者たちの間でも、息子と父親のいずれであったかについて、意見が分かれているからである。とはいえ、両方とも起こり得たことである。すなわち、まずウラヌスが他の者たちの中で権勢によって傑出しはじめ、王権ではなく首位の地位を得た。その後サトゥルヌスがより大きな力を自分のために蓄え、王という名を我がものとした、ということである。
Liber I, Caput XIV
第I巻 第XIV章PL 6, 190AQuid de diis Euhemeri et Ennii doceat sacra historia. Nunc quoniam ab iis, quae retulimus, aliquantulum sacra Historia dissentit, aperiamus ea quae veris litteris continentur, ne poetarum ineptias in accusandis religionibus sequi ac probare videamur.
PL 6, 190Aエウヘメロスとエンニウスの『聖なる歴史』が神々について何を教えているか。さて、我々がすでに述べたことと、聖なる歴史とはいくらか食い違っているので、真正な文書に含まれている事柄を明らかにしよう。それは、宗教を告発するにあたって、詩人たちの愚かしい話に従い、それを是認しているように見られないためである。
Haec Ennii verba sunt: « Exin Saturnus uxorem duxit Opem. Titan, qui major natu erat, postulat ut ipse regnaret. Ibi Vesta mater eorum, et sorores Ceres atque Ops, suadent Saturno, ut de regno non concedat fratri.
PL 6, 190Aこれはエンニウスの言葉である。『そのあとサトゥルヌスはオプスを妻とした。年長であったティタンは、自分こそが統治すべきだと要求した。そこで彼らの母ウェスタと、姉妹であるケレスおよびオプスは、サトゥルヌスに、王国を兄に譲らぬようにと説いた。
Ibi Titan, qui facie deterior esset, quam Saturnus, idcirco et quod videbat matrem atque sorores suas operam dare ut Saturnus regnaret, concessit ei ut is regnaret. Itaque pactus est cum Saturno, uti si quid liberum virilis sexus ei natum esset, ne educaret.
PL 6, 190Aそこでティタンは、サトゥルヌスよりも容姿に劣っていたこともあり、また母と姉妹たちがサトゥルヌスを統治させようと骨折っているのを見ていたこともあって、サトゥルヌスに統治を譲った。そしてサトゥルヌスとの間で、もし男子の子が生まれても育てないという約束を結んだ。
Id ejus rei causa fecit, uti ad suos gnatos regnum rediret. Tum Saturno filius qui primus natus est, eum necaverunt. Deinde posterius nati sunt gemini, Jupiter atque Juno.
PL 6, 190B彼がそうしたのは、王国がいずれ自分の子らのもとへ戻るようにするためであった。こうしてサトゥルヌスに最初に生まれた息子を、彼らは殺した〔necaverunt の主語は原文に明示されていない〕。それから後になって双子が生まれた。ユピテルとユノである。
Tum Junonem Saturno in conspectum dedere, atque Jovem clam abscondunt, dantque eum Vestae educandum, celantes Saturnum. Item Neptunum clam Saturno Ops parit, eumque clanculum abscondit. Ad eumdem modum tertio partu Ops parit geminos, Plutonem et Glaucam.
PL 6, 190Bそこで彼らはユノをサトゥルヌスの目に触れさせる一方、ユピテルはひそかに隠し、サトゥルヌスに知られぬよう、養育のためウェスタに委ねた。同様にオプスは、サトゥルヌスに知られぬようひそかにネプトゥヌスを産み、こっそりと隠した。同じようにして、三度目の出産でオプスは双子、プルートーとグラウカを産んだ。
Pluto Latine est Dispater: alii Orcum vocant. Ibi Glaucam filiam Saturno ostendunt, ac filium Plutonem celant atque abscondunt.
PL 6, 190Bプルートーはラテン語ではディースパテルのことであり、他の者たちはこれをオルクスと呼ぶ。そこで彼らは娘グラウカをサトゥルヌスに見せ、息子プルートーは隠して見せなかった。
Deinde Glauca parva emoritur. » Haec (ut scripta sunt) Jovis fratrumque ejus stirps, atque cognatio in hunc modum nobis ex sacra scriptione tradita est.
PL 6, 190Cその後グラウカは幼くして亡くなった。』これが(書かれているとおりの)ユピテルとその兄弟たちの血統であり、その親族関係は、この形で聖なる文書から我々に伝えられているのである。
Item paulo post haec infert: « Deinde Titan, postquam rescivit Saturno filios procreatos, atque educatos esse clam, seducit secum filios suos qui Titani vocantur, fratremque suum Saturnum, atque Opem comprehendit, eosque muro circumegit, et custodiam his apponit. » Haec historia quam vera sit, docet Sibylla Erythraea, eadem fere dicens; nisi quod in paucis, quae ad rem non pertinent, discrepat.
PL 6, 191A同様に彼(エンニウス)は少し後にこう付け加えている。『それからティタンは、サトゥルヌスに子らが生まれ、ひそかに育てられていたことを知ると、自分の子ら、すなわちティタンたちと呼ばれる者どもを引き連れ、自分の兄弟サトゥルヌスとオプスを捕らえ、彼らの周りに城壁を築き、番人を配した。』この歴史がいかに真実であるかは、エリュトライアのシビュラがほぼ同じことを語っていることによって示される。ただし、本筋に関わらない細かな点でいくらか異なっている。
Jupiter ergo liberatur summi sceleris crimine, quod patrem vinxisse compedibus perhibetur: id enim Titan patruus fecit quod ille contra pactionem jusque jurandum mares liberos sustulisset.
PL 6, 191Aしたがってユピテルは、父を足枷で縛ったと言われる最大の罪の咎から免れることになる。というのも、それを行ったのは伯父のティタンであって、サトゥルヌスが約定と誓いに背いて男子を育てたからであった。
Reliqua historia sic contexitur: Jovem adultum, cum audisset patrem atque matrem custodiis circumseptos, atque in vincula conjectos, venisse cum magna Cretensium multitudine, Titanumque ac filios ejus pugnando vicisse, parentes vinculis exemisse, patri regnum reddidisse, atque ita in Cretam remeasse: Post haec deinde Saturno datam sortem, ut caveret ne filius eum regno expelleret: illum elevandae sortis atque effugiendi periculi gratia, insidiatum Jovi, ut eum necaret: Jovem, cognitis insidiis, regnum sibi denuo vindicasse, ac fugasse Saturnum, qui, cum jactatus esset per omnes terras, persequentibus armatis, quos ad eum comprehendendum vel necandum Jupiter miserat, vix in Italia locum, in quo lateret, invenit.
PL 6, 191A残りの歴史はこう綴られている。成人したユピテルは、両親が監視兵に囲まれ、鎖につながれたと聞くと、クレタ人の大軍を率いてやって来て、ティタンとその子らを戦いで打ち破り、両親を鎖から解き放ち、王国を父に返し、そのままクレタへと戻った。その後、サトゥルヌスに『息子によって王国から追放されないよう警戒せよ』という神託が下された。彼はその神託を無効にし、危険を逃れようとして、ユピテルを殺そうと謀った。ユピテルはその陰謀を知ると、あらためて王国を自分のものとし、サトゥルヌスを追い落とした。サトゥルヌスは、ユピテルが彼を捕らえるか殺すために送った武装した追っ手に、あらゆる土地を追われ流浪した末に、ようやくイタリアに身を隠す場所を見出した。
Liber I, Caput XV
第I巻 第XV章PL 6, 192AQuomodo, cum fuerint illi homines, dii fuerint nominati Quibus ex rebus, cum constet illos homines fuisse, non est obscurum qua ratione dii coeperint nominari.
PL 6, 192A彼らが人間であったのに、いかにして神と呼ばれるようになったか。これらのことから、彼らが人間であったことは明らかであるから、いかなる理由で彼らが神と呼ばれ始めたかは、もはや不明瞭ではない。
Si enim nulli reges ante Saturnum vel Uranum fuerunt propter hominum raritatem, qui agrestem vitam sine ullo rectore vivebant: non est dubium quin illis temporibus homines regem ipsum totamque gentem summis laudibus ac novis honoribus jactare coeperint, ut etiam deos appellarent, sive ob miraculum virtutis (hoc vere putabant rudes adhuc et simplices), sive (ut fieri solet) in adulationem praesentis potentiae, sive ob beneficia quibus erant ad humanitatem compositi.
PL 6, 192Aというのも、もしサトゥルヌスやウラヌス以前には、人間がまばらであったために、何の統治者もなく粗野な生活を送っており、王というものが一人もいなかったのであれば、その時代の人々が、王その人とその一族全体とを、最高の賛辞と新奇な栄誉とをもって称え始め、ついには彼らを神とさえ呼ぶようになったことに疑いはない。それは、あるいは徳の驚異ゆえに(まだ粗野で単純であった当時の人々は本当にそう信じていた)、あるいは(よくあることだが)現に持つ権力への阿諛からであり、あるいは、自分たちが人間らしい生活へと整えられたことへの恩恵ゆえであった。
Deinde ipsi reges, cum chari fuissent iis, quorum vitam composuerant, magnum sui desiderium mortui reliquerunt.
PL 6, 192Bそしてその王たち自身は、自分が生活を整えてやった者たちに愛されていたので、死んだのちに、自分への大きな思慕の情を人々のうちに残した。
Itaque homines eorum simulacra finxerunt, ut haberent aliquod ex imaginum contemplatione solatium; progressique longius per amorem meriti, memoriam defunctorum colere coeperunt; ut et gratiam referre bene meritis viderentur, et successores eorum allicerent ad bene imperandi cupiditatem.
PL 6, 192Bそこで人々は彼らの像を作った。像を見つめることから何らかの慰めを得るためである。そしてその功績への愛ゆえにさらに進み、死者の記憶を崇拝するようになった。それは、功績ある者たちに恩を返しているように見えるためであり、またその後継者たちを、善く統治しようとする意欲へと誘い込むためであった。
Quod Cicero de Natura deorum (l. II, c. 14) docet, dicens: « Suscepit autem vita hominum consuetudoque communis, ut beneficiis excellentes viros in coelum fama ac voluntate tollerent.
PL 6, 193Aこれはキケロが『神々の本性について』第二巻第14章で述べているとおりである。『人間の生活と共通の習わしは、恩恵によって傑出した人々を、評判と好意とによって天へと引き上げるということを受け入れてきた。
Hinc Hercules, hinc Castor, hinc Pollux, hinc Aesculapius, hinc Liber. » Et alio loco: « Atque in plerisque civitatibus intelligi potest, acuendae virtutis gratia, aut quo libentius reipublicae causa periculum adiret optimus quisque virorum fortium, memoriam honore deorum immortalium consecratam. » Hac scilicet ratione Romani Caesares suos consecraverunt, et Mauri reges suos.
PL 6, 193Aこうしてヘラクレスが、こうしてカストルが、こうしてポルックスが、こうしてアエスクラピウスが、こうしてリベルが(神とされた)。』また別の箇所ではこう言う。『そして多くの都市において、次のことが見て取れる。すなわち、徳を研ぎ澄まさせるため、あるいは、勇者たちの中でもとりわけ優れた者が、より進んで国家のために危険に身を投じるようにするために、その記憶が不死なる神々の栄誉によって神格化されたのである。』まさにこのような理由によって、ローマ人は自分たちの皇帝を神格化し、マウリ人は自分たちの王を神格化したのである。
Sic paulatim religiones esse coeperunt, dum illi primi, qui eos noverant, eo ritu suos liberos ac nepotes, deinde omnes posteros imbuerunt. Et hi tamen summi reges ob celebritatem nominis in provinciis omnibus colebantur.
PL 6, 194Aこうして次第に宗教というものが始まった。彼らを実際に知っていた最初の世代の人々が、自分の子や孫たちを、そしてやがてすべての子孫たちを、この祭儀に染め上げていったからである。しかもこれらの至高の王たちは、その名の高さゆえに、あらゆる属州において崇拝された。
Privatim vero singuli populi gentis aut urbis suae conditores, seu viri fortitudine insignes erant, seu foeminae castitate mirabiles, summa veneratione coluerunt; ut Aegyptii Isidem, Mauri Jubam, Macedones Cabirum, Poeni Uranum, Latini Faunum, Sabini Sancum, Romani Quirinum.
PL 6, 194A他方、私的なところでは、それぞれの民族や都市の人々が、自分たちの民族あるいは都市の創建者を、それが勇気に秀でた男であれ、貞潔さゆえに驚嘆すべき女であれ、最高の崇敬をもって崇拝した。たとえばエジプト人はイシスを、マウリ人はユバを、マケドニア人はカビルスを、カルタゴ人はウラヌスを、ラテン人はファウヌスを、サビニ人はサンクスを、ローマ人はクィリヌスを崇拝したのである。
Eodem utique modo Athenae Minervam, Samos Junonem, Paphos Venerem, Lemnos Vulcanum, Naxos Liberum, Apollinem Delphi.
PL 6, 195A同じようにアテナイはミネルウァを、サモスはユノを、パフォスはウェヌスを、レムノスはウルカヌスを、ナクソスはリベルを、デルフォイはアポロを、それぞれ崇拝した。
Sic per populos atque regiones varia sacra suscepta sunt, dum grati homines esse in suos principes cupiunt, et quod alios honores, quos vita carentibus deferant, invenire non possunt.
PL 6, 195Aこうして諸民族と諸地方を通じて、さまざまな祭儀が受け入れられていった。人々は自分たちの首長に対して感謝の念を示そうと望みながら、命を失った者に捧げるべき他の栄誉を見出すことができなかったからである。
Praeterea pietas eorum, qui successerant, plurimum contulit ad errorem; qui (ut divina stirpe nati viderentur) divinos honores parentibus detulerunt, deferrique jusserunt.
PL 6, 195Aさらに、後を継いだ者たちの敬虔さも、この誤りを助長するのに大いに寄与した。彼らは(自分たちが神的な血筋から生まれた者と見られるために)父祖に神的な栄誉を捧げ、また捧げるよう命じたのである。
An potest aliquis dubitare, quomodo religiones deorum sint institutae, cum apud Maronem legat Aeneae verba sociis imperantis: Nunc pateras libate Jovi, precibusque vocate Anchisem genitorem.
PL 6, 195Aはたして誰か、神々の宗教がどのようにして定められたか疑うことができるであろうか。マロ(ウェルギリウス)のもとに、アエネアスが仲間たちに命じる言葉を読むというのに。『さあ、盃をユピテルに献じ、祈りをもって父アンキセスを呼び求めよ。』
Cui non tantum immortalitatem, verum etiam ventorum tribuit potestatem: Poscamus ventos, atque haec me sacra quotannis Urbe velit posita templis sibi ferre dicatis.
PL 6, 195A彼(ウェルギリウス)は彼(アンキセス)に、不死性だけでなく、風を支配する権力さえも与えている。『われらは風を願い求めよう。そして、都市が建てられたのちは、彼に捧げられた神殿で、私が毎年この祭儀を彼に捧げることを、彼が望んでくれるように。』
Idem scilicet de Jove Liber, et Pan, et Mercurius, et Apollo fecerunt; ac postea de his ipsis successores eorum.
PL 6, 195Bユピテルについても、リベル、パン、メルクリウス、アポロが同じこと(神格化)を行った。そしてその後、彼らの後継者たちも、まさにこの者たち自身について同じことを行ったのである。
Accesserunt etiam poetae, et compositis ad voluptatem carminibus, in coelum eos sustulerunt: sicut faciunt qui apud reges, etiam malos, panegyricis mendacibus adulantur.
PL 6, 196Aさらに詩人たちも加わり、快楽のために作られた詩によって、彼らを天へと持ち上げた。ちょうど、たとえ悪しき王であっても、その王のもとで偽りの頌辞によって阿諛する者たちがするのと同じように。
Quod malum a Graecis ortum est: quorum levitas, instructa dicendi facultate et copia, incredibile est quantas mendaciorum nebulas excitaverit. Itaque admirati eos, et susceperunt primi sacra illorum, et universis gentibus tradiderunt.
PL 6, 196Aこの悪弊はギリシア人に発する。彼らの軽薄さは、雄弁の才と豊かさとを備えていたために、いかに夥しい偽りの霧を巻き起こしたか、信じ難いほどである。そこで人々は彼らに感嘆し、まず最初に彼らの祭儀を受け入れ、それをあらゆる諸国民へと伝えたのである。
Ob hanc vanitatem Sibylla sic eos increpat: Ἑλλὰς δὴ τί πέποιθας ἐπ' ἀνδράσιν ἡγεμόνεσσι; Πρὸς τί δὲ δῶρα μάταια καταφθιμένοις ἀνατίθης; Θύεις εἰδώλοις· τίς σοι πλάνον ἐν φρεσὶ θῆκε, Ταῦτα τελεῖν προλιπόντα θεοῦ μεγάλοιο πρόσωπον.
PL 6, 196Aこの空しさゆえに、シビュラは彼らをこう叱責する。『おお、ギリシアよ、なぜお前は指導者である人間どもを頼みとするのか。なぜ死せる者たちに空しい捧げ物を献じるのか。お前は偶像に生贄を捧げている。誰がお前の心に、偉大な神の御顔を捨て去ってこのようなことを行うという迷いを植えつけたのか。』
M. Tullius, qui non tantum perfectus orator, sed etiam philosophus fuit; siquidem solus extitit Platonis imitator, in eo libro, quo se ipse de morte filiae consolatus est, non dubitavit dicere, deos, qui publice colerentur, homines fuisse.
PL 6, 196Aキケロは、完成された弁論家であっただけでなく、哲学者でもあった。というのも、彼はただひとりプラトンの模倣者として立ったからである。彼は、娘の死について自らを慰めるために著したあの書物のうちで、公に崇拝されている神々が人間であったことを述べるのをためらわなかった。
Quod ipsius testimonium eo debet gravissimum judicari, quod et augurale habuit sacerdotium, et eosdem se colere venerarique testatur. Itaque intra paucos versiculos duas res nobis dedit.
PL 6, 196B彼自身のこの証言が、なおいっそう重く見なされるべきなのは、彼が鳥占官の神官職を保持していながら、まさにそれらの神々を自らも崇拝し、崇敬していると証言しているからである。こうして彼はわずか数行のうちに、我々に二つのことを与えてくれたのである。
Nam dum imaginem filiae eodem modo se consecraturum esse profiteretur, quo illi a veteribus sunt consecrati, et illos mortuos esse docuit, et originem vanae superstitionis ostendit. « Cum vero, inquit, et mares et foeminas complures ex hominibus in deorum numero esse videamus, et eorum in urbibus atque agris augustissima delubra veneremur, assentiamur eorum sapientiae, quorum ingeniis et inventis omnem vitam legibus et institutis excultam constitutamque habemus.
PL 6, 197Aすなわち、彼は、娘の像を、あの神々が古人たちによって神格化されたのと同じ仕方で自分も神格化するつもりであると宣言することによって、一方で彼らが死せる人間であったことを教え、他方で空しい迷信の起源を示したのである。『我々は』と彼は言う。『男女を問わず、人間から出て神々の数に加えられた者が多数あるのを見るのであるから、そして都市や田野にある彼らの最も荘厳な神殿を敬うのであるから、彼らの知恵に同意しようではないか。我々の生活全体が、彼らの才知と発明によって、法と制度とをもって整えられ、確立されているのだから。』
Quod si ullum unquam animal consecrandum fuit, illud profecto fuit. Si Cadmi progenies, aut Amphytrionis, aut Tyndari in coelum tollenda fama fuit, huic idem honos certe dicandus est.
PL 6, 197Aもしこれまでにいかなる生き物であれ神格化されるべきものがあったとすれば、それはまさにこの子であった。もしカドモスの子孫や、アンフィトリュオンの子孫や、テュンダレオスの子孫が、その評判によって天へと持ち上げられるべきであったなら、この子にも確かに同じ栄誉が捧げられるべきである。
Quod quidem faciam, teque omnium optimam doctissimamque, approbantibus diis immortalibus ipsis, in eorum coetu locatam, ad opinionem omnium mortalium consecrabo. » Fortasse dicat aliquis, prae nimio luctu delirasse Ciceronem.
PL 6, 197Aそしてまさにそうすることで、私はお前を、あらゆる女性の中で最も優れ、最も学識ある者として、不死なる神々自身の是認のもとに彼らの仲間の座に据え、あらゆる死すべき者たちの心のうちに、そのように思われるものとして神格化するであろう。』おそらく誰かは、キケロが度を越した嘆きのあまり正気を失っていたのだ、と言うであろう。
Atqui omnis illa oratio, et doctrina, et exemplis, et ipso loquendi genere perfecta, non aegri, sed constantis animi ac judicii fuit; et haec ipsa sententia nullum praefert indicium doloris.
PL 6, 198Aしかし、あの弁論全体は、学識においても、実例においても、語り口そのものにおいても完成されたものであって、病んだ心からではなく、確固たる精神と判断力から出たものであった。そしてこの見解そのものも、悲嘆の徴を少しも示してはいない。
Neque enim puto illum tam varie, tam copiose, tam ornate scribere potuisse, nisi luctum ejus et ratio ipsa, et consolatio amicorum, et temporis longitudo mitigasset. Quid, quod idem dicit in libris de Republica? idem de Gloria?
PL 6, 198A実際、彼の嘆きが、理性そのものによっても、友人たちの慰めによっても、そして時の長さによっても和らげられていなかったならば、彼がこれほど多彩に、これほど豊かに、これほど美しく書き得たとは、私には思われない。さらに言えば、彼は『国家論』の中でも同じことを述べており、『栄光について』の中でも同じことを述べているのではないか。
Nam de Legibus, quo in opere Platonem secutus, leges voluit ponere, quibus putaret usuram esse justam et sapienetm civitatem, de Religione ita sanxit: « Divos, et eos qui coelestes semper habiti sunt, colunto; et illos, quos in coelo merita locaverunt, Herculem, Liberum, Aesculapium, Pollucem, Castorem, Quirinum. » Item in Tusculanis, cum diceret totum pene coelum humano genere completum: « Si vero, inquit, scrutari vetera, et ex illis ea quae scriptores Graeciae prodiderunt, eruere coner, ipsi illi majorum gentium dii qui habentur, hinc a nobis profecti in coelum reperientur.
PL 6, 198Aさらに『法律について』では、プラトンに倣ってこの書のうちに、正しく知恵ある都市が用いるべきだと考える法を定めようとして、宗教についてこう定めている。『神々、および常に天上のものとされてきた者たちを崇拝すべし。また、その功績によって天に置かれた者たち、すなわちヘラクレス、リベル、アエスクラピウス、ポルックス、カストル、クィリヌスを崇拝すべし。』同様に『トゥスクルム荘対談集』の中では、天のほとんどが人間の種族で満たされていると述べて、こう言っている。『もし私が、古きものを探り、ギリシアの著述家たちが伝えたところからそれを掘り出そうと試みるならば、いわゆる大いなる氏族の神々自身も、もとは我々のもとから出て天へと去った者たちであることが見出されるであろう。
Quaere, quorum demonstrantur sepulcra in Graecia; reminiscere, quoniam es initiatus, quae traduntur mysteriis: tum denique quam hoc late pateat intelliges. » Testatus est videlicet Attici conscientiam, ex ipsis mysteriis intelligi posse, quod omnes illi homines fuerunt, qui coluntur: et cum de Hercule, Libero, Aesculapio, Castore, Polluce incunctanter fateretur; de Apolline ac Jove, patribus eorum, item de Neptuno, Vulcano, Marte, Mercurio, quos majorum gentium deos appellavit, timuit aperte confiteri.
PL 6, 199A探ってみよ、ギリシアにおいて誰の墓が示されているかを。思い起こせ、お前は秘儀に与った者なのだから、秘儀において伝えられていることを。そうしてはじめて、このことがいかに広く行き渡っているかを悟るであろう。』彼(キケロ)はこうして、アッティクスの認識を証人として立てたのである。すなわち、崇拝されているそれらの神々がみな人間であったことは、まさにその秘儀そのものから理解され得るということを。そして彼は、ヘラクレス、リベル、アエスクラピウス、カストル、ポルックスについては躊躇なくそう認めながら、彼らの父であるアポロやユピテル、また大いなる氏族の神々と呼んだネプトゥヌス、ウルカヌス、マルス、メルクリウスについては、あからさまに認めることを恐れたのである。
Et idcirco ait late hoc patere, ut idem de Jove caeterisque antiquioribus diis intelligamus, quorum memoriam si eadem ratione veteres consecraverunt, qua se imaginem nomenque filiae consecraturum esse dicit, ignosci moerentibus potest, credentibus non potest.
PL 6, 200Aそしてそれゆえに彼は、このことが広く及ぶと言うのである。ユピテルやその他のより古い神々についても同じことを我々が理解するように、というわけである。もし古人たちが、彼が娘の像と名を神格化しようと言うのと同じ理屈によって彼らの記憶を神格化したのだとすれば、嘆き悲しむ者たちには許されようが、それを信じる者たちには許されない。
Quis enim tam demens, qui consensu et placito innumerabilium stultorum aperiri coelum mortuis arbitretur? aut aliquem, quod ipse non habeat, dare alteri posse?
PL 6, 200Aいったい誰がそれほど狂った者であって、数えきれぬ愚者たちの合意と決定によって、死者に天が開かれると考えるであろうか。あるいは、自分自身が持たないものを、他人に与えることができると考えるであろうか。
Apud Romanos deus Julius, quia hoc scelerato homini placuit Antonio; deus Quirinus, quia hoc pastoribus visum est: cum alter gemini fratris extiterit, alter patriae parricida.
PL 6, 200Aローマ人のもとで、ユリウス(カエサル)が神とされたのは、それが凶悪な人間アントニウスの意にかなったからであり、クィリヌス(ロムルス)が神とされたのは、それが羊飼いたちにそう見えたからである。だが一方(クィリヌス)は双子の兄弟を手にかけた者であり、他方(ユリウス)は祖国を弑した者であった。
Quod si consul non fuisset Antonius, C. Caesar pro suis in rempublicam meritis etiam defuncti hominis honore caruisset, et quidem consilio Pisonis soceri, et L. Caesaris propinqui, qui vetabant funus fieri, et Dolabellae consulis, qui columnam in foro, id est, tumulum ejus evertit, ac forum expiavit.
PL 6, 200Aもしアントニウスが執政官でなかったなら、ガイウス・カエサルは、国家に対するその功績に報いて、死んだ一人の人間としての栄誉すら受けられなかったであろう。実際、彼の岳父ピソと縁者ルキウス・カエサルは葬儀が行われることを禁じようとし、執政官ドラベラは、広場に立てられた柱、すなわち彼の墓を取り壊し、広場を祓い清めたのである。
Nam Romulum desiderio suis fuisse declarat Ennius, apud quem populus amissum regem dolens, haec loquitur: O Romule, Romule dic, o, Qualem te patriae custodem dii genuerunt? Tu produxisti nos intra luminis oras. O pater, o genitor, o sanguen diis oriundum!
PL 6, 201Aロムルスが自分の民にとってどれほど惜しまれる存在であったかは、エンニウスが示すとおりである。彼のもとで、失った王を嘆く民衆はこう語る。『おお、ロムルスよ、ロムルスよ、言いたまえ。神々はいかなる祖国の守り手としてあなたをお生みになったのか。あなたはわれらを光の岸辺へと導き出してくださった。おお父よ、おお生みの父よ、おお神々より出でし血筋よ。』
Ob hoc desiderium facilius creditum est Julio Proculo mentienti, qui subornatus a patribus est, ut nuntiaret plebi vidisse se regem humano habitu augustiorem, eumque mandasse ad populum, ut sibi delubrum fieret, se deum esse, et Quirinum vocari.
PL 6, 201Aこの思慕の情ゆえに、嘘をついたユリウス・プロクルスの言葉は、より容易く信じられた。彼は元老院議員たちに唆されて、自分は人間の姿よりもいっそう威厳ある姿の王を見た、その王は自分に神殿を建てるよう、また自分は神であり、クィリヌスと呼ばれるようにと民に伝えよと命じた、と民衆に告げたのである。
Quo facto, et ipsi populo persuasit Romulum ad deos abiisse, et senatum suspicione caedis regiae liberavit.
PL 6, 201Aこうすることによって、彼は民衆自身に、ロムルスが神々のもとへ去ったのだと信じ込ませ、また元老院を、王殺しの嫌疑から解放したのである。
Liber I, Caput XVI
第I巻 第XVI章PL 6, 201BQua ratione dii esse non possint, quos sexus differentia discernit; et quod in naturam Dei non cadit officium generandi. Poteram iis, quae retuli, esse contentus; sed supersunt adhuc multa suscepto operi necessaria.
PL 6, 201B性の違いによって区別される者どもが、いかなる理由によって神であり得ないか、また子をなす務めが神の本性には属さないということ。私はこれまで述べたことで満足していてもよかったのだが、しかし引き受けた仕事にはなお多くの必要なことが残っている。
Nam quam vis ipso religionum capite destructo, universa sustulerim, libet tamen prosequi caetera, et redarguere plenius inveteratam persuasionem, ut tandem homines suorum pudeat ac poeniteat errorum. Magnum hoc opus, et homine dignum.
PL 6, 201Bというのも、たとえ宗教そのものの根本を破壊することによってすべてを取り除いたとしても、なお残りのことを続けて論じ、古くからの妄信をより十分に論駁し、ついに人々が自らの誤りを恥じ、悔いるに至るようにしたいからである。これは大いなる仕事であり、人間にふさわしいものである。
Relligionum animos nodis exsolvere pergo, ut ait Lucretius, qui quidem hoc efficere non poterat, quia nihil veri afferebat. Nostrum est hoc officium, qui et verum Deum asserimus, et falsos refutamus.
PL 6, 201Cルクレティウスが言うように、私は「宗教の結び目から人々の心を解き放つ」ことに取りかかっている。もっとも彼自身はそれを成し遂げることができなかった、真なることを何一つもたらさなかったからである。この務めはむしろ我々のものである。我々こそ真の神を主張し、偽りの神々を論駁する者だからである。
Illi ergo, qui poetas finxisse de diis fabulas opinantur, et deas feminas et esse credunt et colunt, revolvuntur imprudentes ad id quod negaverant, coire illos, ac parere. Nec enim fieri potest, quin duo sexus generandi causa sint instituti.
PL 6, 202Aそれゆえ、詩人たちが神々について作り話をでっち上げたのだと考える者たちも、女神たちが存在すると信じてこれを崇拝している以上、気づかぬままに、自分たちが否定していたはずのこと――すなわち神々が交わり子をなすということ――へと立ち戻ってしまうのである。なぜなら、二つの性が子をなすために定められたのでなければ、あり得ないことだからである。
Recepta vero sexuum diversitate, non intelligunt consequens esse, ut concipiant: quod in Deum cadere non potest. Sed sit ut isti putant; nam et Jovis esse filios dicunt, et caeterorum deorum.
PL 6, 202Aしかし彼らは、両性の相違を受け入れながらも、そこから懐胎するという帰結が生じることに気づいていない。だが、それは神には起こり得ないことである。とはいえ、彼らの考えるとおりだとしておこう。実に彼らは、ユピテルにも、また他の神々にも子があると言っているのだから。
Nascuntur ergo et quotidie quidem dii novi, nec enim vincuntur ab hominibus fecunditate. Igitur deorum innumerabilium plena sunt omnia, nullo scilicet moriente.
PL 6, 202Aそれゆえ、新しい神々が日々生まれていることになる。人間に多産さで負けるはずがないからである。したがって、あらゆるものが数えきれぬ神々で満ちていることになる。しかも誰一人死なないのだから。
Nam cum hominum vis incredibilis, numerus sit inaestimabilis, quos tamen, sicuti nascuntur, mori necesse est; quid deorum esse tandem putemus, qui tot saeculis nati sunt, immortalesque manserunt?
PL 6, 202Aというのも、人間の群れは信じがたいほどであり、その数は測り知れないが、それでも人間は生まれるのと同じように死なねばならないのだとすれば、これほど多くの世代にわたって生まれ、しかも不死のままであり続けた神々は、いったいどれほどの数になると考えればよいのか。
Cur ergo tam pauci coluntur? nisi forte arbitramur, non generandi causa, sed tantummodo capiendae voluptatis duos esse sexus deorum; et ea exercere, quae homunculos et facere et pati pudet.
PL 6, 202Bそれならばなぜ、これほど少数の神々しか崇拝されないのか。もしや我々は、神々に二つの性があるのは子をなすためではなく、ただ快楽を得るためだけであり、しかも卑小な人間ですら行うことも受けることも恥じるようなことを神々が行っている、とでも考えているのだろうか。
Cum vero dicantur aliqui ex aliquibus nati, consequens est, ut semper nascantur; siquidem aliquando sunt nati: vel, si aliquando nasci desierunt, scire nos convenit, cur aut quando desierint.
PL 6, 202Bだが、ある神々が別の神々から生まれたと言われる以上、彼らが常に生まれ続けているということになる。いったん生まれたことがあるのだから。あるいは、もしいつか生まれることをやめたのであれば、我々はその理由と時期を知っておくべきである。
Non illepide Seneca in libris moralis Philosophiae: « Quid ergo est, inquit, quare apud poetas salacissimus Jupiter desierit liberos tollere?
PL 6, 202Bセネカは道徳哲学の書の中で、気の利いた仕方でこう言っている。「それでは、詩人たちのもとであれほど好色であったユピテルが、子をもうけることをやめたのはなぜか。
Utrum sexagenarius factus est, et illi lex Papia fibulam imposuit? an impetravit jus trium liberorum? an tandem illi venit in mentem: Ab alio expectes, alteri quod feceris, et timet, ne quis sibi faciat, quod ipse Saturno? » At isti, qui deos asserunt, videant quomodo respondeant huic argumento quod inferemus: Si duo sunt sexus deorum, sequitur concubitus; et si coeunt, et domos habeant necesse est, nec enim carent virtute ac pudore, ut hoc promiscue aut in propatulo faciant, sicut muta videmus facere animalia.
PL 6, 202C六十歳になって、パピア法が彼に締め金をかけたのか。それとも三児の特権を得たのか。それとも、ついに『人にしたことは、人からもされると思え』ということが思い浮かび、自分がサトゥルヌスに対して行ったのと同じことを誰かが自分にするのではないかと恐れているのか。」しかし、神々の存在を主張する者たちは、我々がこれから提示するこの論法にどう答えるか、自分たちで考えるがよい。もし神々に二つの性があるのなら、交わりが伴うことになる。そして、もし彼らが交わるのなら、必ず住まいを持つはずである。なぜなら、彼らも徳と恥じらいを欠いてはいないのだから、もの言わぬ獣たちがするように、それを無差別に、あるいは公然と行うことはないはずだからである。
Si domos habent, consequens est ut et urbes habeant, et quidem auctore Nasone qui ait: Plebs habitat diversa locis; hac fronte potentes Coelicolae clarique suos posuere penates. Si habent urbes, et agros igitur habebunt.
PL 6, 203Aもし住まいを持つのなら、都市も持つということになる。しかもそれは、詩人ナソ(オウィディウス)が語るとおりである。
『民草はさまざまな場所に住む。 この正面に、権勢ある輝かしき天上の神々は、 おのが家神たちを据えた。』
もし彼らが都市を持つのなら、田畑もまた持つことになる。
Jam, quis non videat quae sequantur? arare illos, et colere: quod quidem victus causa fit. Ergo mortales sunt. Quod argumentum retroversum idem valet. Si enim agros non habent, ne urbes quidem: si urbes non habent, ne domos quidem.
PL 6, 203Aさて、そこから何が導かれるかは誰の目にも明らかであろう。彼らは耕作し、田畑を耕すことになる。それは食料を得るためになされることである。したがって彼らは死すべき者どもである。この論法は逆にたどっても同じ効力を持つ。すなわち、もし田畑を持たないのなら都市も持たず、都市を持たないのなら住まいも持たない。
Si domibus carent, ergo et concubitu. Si concubitus ab his abest, et sexus igitur femineus: in diis autem videmus et feminas esse; ergo dii non sunt. Dissolvat hoc argumentum, si quis potest. Ita enim res rem sequitur, ut haec ultima necesse sit confiteri.
PL 6, 203Bもし住まいを欠くなら、交わりも欠く。もし彼らに交わりがないなら、女性という性もまた存在しないはずである。ところが我々は、神々のうちに女神たちがいるのを見る。それゆえ、彼らは神ではない。この論法を論破できるものなら、してみるがよい。というのも、事柄が事柄へと続いていく仕方はこの通りであって、この最後の結論を認めざるを得ないからである。
Sed ne illud quidem dissolvet aliquis. Ex duobus sexibus alter fortior, alter infirmior est. Robustiores enim mares sunt, feminae imbecilliores. Imbecillitas autem non cadit in deum; ergo nec femineus sexus.
PL 6, 204Aしかし、次のこともまた誰にも論破できないであろう。二つの性のうち、一方は強く、他方は弱い。すなわち男は頑健であり、女はより弱い。ところが弱さは神には属し得ない。それゆえ、女性という性も神には属し得ない。
Huic additur superioris argumenti extrema illa conclusio, ut dii non sint, quoniam in diis et feminae sunt.
PL 6, 204Aこれに加えて、先の論法の末尾のあの結論、すなわち神々のうちに女神たちもいる以上、彼らは神ではないという結論が付け加わる。
Liber I, Caput XVII
第I巻 第XVII章PL 6, 204ADe Stoicorum eadem sententia; et ibi de deorum aerumnis et turpitudinibus. Ob has rationes Stoici alioversus deos interpretantur; et quia non pervident, quid sit in vero, conantur eos cum rerum naturalium ratione conjungere.
PL 6, 204Aストア派も同様の見解を持つこと。またそこで、神々の苦難と恥辱について論じること。これらの理由により、ストア派は神々を別様に解釈し、何が真であるかを見通せないために、神々を自然の事物の理法と結びつけようと試みる。
Quos Cicero secutus, de diis, ac religionibus eorum hanc sententiam tulit: Videtisne igitur, ut a physicis rebus bene atque utiliter inventis tracta ratio sit ad commentitios ac fictos deos? quae res genuit falsas opiniones, erroresque turbulentos, et superstitiones pene aniles.
PL 6, 204Bキケロは彼らに従い、神々とその宗教について次のような見解を述べている。「諸君は分かるであろうか、うまく有益に発見された自然学上の事柄から、いかにして作り話やでっち上げの神々へと理屈が引き延ばされてしまったかを。この事態が、偽りの臆説と、混乱した誤りと、ほとんど老婆じみた迷信とを生み出したのである。
Et formae enim deorum nobis, et aetates, et vestitus, ornatusque noti sunt: genera praeterea, conjugia, cognationes omnes, omniaque traducta ad similitudinem imbecillitatis humanae. Quid planius, quid verius dici potest?
PL 6, 205A実に、神々の姿も、年齢も、衣装も、装飾も我々には知られている。そのうえ、種族も、婚姻も、あらゆる血縁関係も、すべてが人間の弱さに似せて作り出されているのだ。これ以上に明白な、これ以上に真実な言葉があり得ようか。」
Romanae philosophiae princeps, et amplissimo sacerdotio praeditus, commentitios ac fictos deos arguit; quorum cultus superstitiones pene aniles esse testatur: falsis opinionibus, erroribusque turbulentis implicatos esse homines queritur.
PL 6, 205Aローマ哲学の第一人者であり、最も高い祭司職を帯びていたキケロは、作り話やでっち上げの神々を論難し、それらへの崇拝がほとんど老婆じみた迷信であることを証言し、人間が偽りの臆説と混乱した誤りに絡めとられていることを嘆いている。
Nam totus liber tertius de Natura deorum omnes funditus religiones evertit ac delet. Quid ergo a nobis expectatur amplius?
PL 6, 205A実に『神々の本性について』の第三巻全体が、あらゆる宗教を根底から覆し、消し去っているのである。それならば、我々にこれ以上何を求めることができようか。
Num eloquentia superare possumus Ciceronem? minime id quidem; sed fiducia illi defuit ignoranti veritatem, quod ipse simpliciter in eodem opere confitetur. Ait enim facilius se posse dicere, quid non sit, quam quid sit; hoc est, falsa se intelligere, vera nescire.
PL 6, 205A果たして我々は雄弁においてキケロに勝ることができるだろうか。断じてできはしない。しかし彼には、真理を知らなかったがゆえに確信が欠けていた。彼自身がそのことを同じ著作の中で率直に告白している。すなわち、彼は、何であるかを言うよりも何でないかを言う方が容易であると述べているのであり、これは、偽りは理解できても真なることは知らないということにほかならない。
Clarum est igitur homines fuisse illos, qui dii putantur, et eorum memoriam post mortem consecratam esse.
PL 6, 205Bしたがって、神々と見なされている者たちがもともとは人間であったこと、そして彼らの記憶が死後に神格化されたことは明らかである。
Ideo etiam aetates diversae sunt, et certae imagines singulorum, quod in eo habitu, et aetate simulacra eorum configurata sunt, in qua quemque mors deprehendit. Consideremus, si placet, aerumnas infelicium deorum.
PL 6, 206Aそれゆえにこそ、年齢もまちまちであり、一人一人に定まった姿があるのである。というのも、彼らの像は、それぞれが死に見舞われたときの姿と年齢のままに形作られているからである。よろしければ、不幸な神々の苦難について考えてみよう。
Isis filium perdidit; Ceres filiam; expulsa et per orbem terrae jactata, Latona vix insulam parvam ( Delon ), in qua pareret, invenit.
PL 6, 206Aイシスは息子を失い、ケレスは娘を失った。そしてラトナは追われ、世界中をさまよったあげく、ようやく小さな島(デロス)を、そこで出産するための場所として見つけたのである。
Deum mater et amavit formosum adolescentem, et eumdem cum pellice deprehensum exsectis virilibus semivirum reddidit; et ideo nunc sacra ejus a Gallis sacerdotibus celebrantur. Juno pellices acerrime persecuta est, quia parere ipsa non potuit ex fratre.
PL 6, 206A神々の母(キュベレ)は美しい若者を愛したが、その若者が愛人と共にいるのを見つけると、男根を切り取って半男にしてしまった。それゆえ今でも、彼女の祭儀はガリ(去勢神官)たちによって執り行われている。ユノは、自分自身は兄(夫)によって子をもうけることができなかったために、夫の愛人たちを激しく迫害した。
Insulam Samum scribit Varro prius Partheniam nominatam, quod ibi Juno adoleverit, ibique etiam Jovi nupserit.
PL 6, 206Aワッロは、サモス島がかつてはパルテニアと呼ばれていたと記している。それは、そこでユノが成長し、そこでユピテルに嫁いだからである。
Itaque nobilissimum et antiquissimum templum ejus est Sami, et simulacrum in habitu nubentis figuratum, et sacra ejus anniversaria nuptiarum ritu celebrantur.
PL 6, 206Bそれゆえ、彼女の最も高名で最も古い神殿はサモスにあり、その像は花嫁の姿に形作られ、彼女の祭儀は毎年、婚礼の儀式にのっとって執り行われている。
Si ergo adolevit, si virgo fuit primo, postea mulier, hominem fuisse, qui non intelligit, pecudem se fatetur. Quid loquar obscoenitatem Veneris omnium libidinibus prostitutae, non deorum tantum, sed et hominum?
PL 6, 206Bもし彼女が成長したのであれば、もし初めは処女であり、その後に女になったのであれば、彼女が人間であったことを理解しない者は、自分が家畜であると白状しているようなものである。神々のみならず人間のあらゆる情欲にも身をゆだねたウェヌスの淫らさについては、何を語ればよいだろうか。
Haec enim ex famoso Martis stupro genuit Harmoniam; ex Mercurio Hermaphroditum, qui est natus Androgynus; ex Jove Cupidinem; ex Anchise Aeneam; ex Bute Erycen; ex Adonio quidem nullum potuit, quod etiamtum puer ab apro ictus occisus est: quae prima, ut in Historia Sacra continetur, artem meretriciam instituit, auctorque mulieribus in Cypro fuit, uti vulgato corpore quaestum facerent: quod idcirco imperavit, ne sola praeter alias mulieres impudica, et virorum appetens videretur.
PL 6, 207Aすなわち、彼女はマルスとの名高い姦通によってハルモニアを生み、メルクリウスとの間には両性具有児として生まれたヘルマプロディトゥスを生み、ユピテルとの間にはクピドを、アンキセスとの間にはアエネアスを、ブテスとの間にはエリュクスを生んだ。だがアドニスとの間には子をもうけることができなかった。というのも、彼はまだ少年のうちに猪に突かれて死んでしまったからである。彼女は、『聖史』に伝えられているところによれば、最初に娼婦の技を打ち立て、キプロスの女たちが自分の体を衆人に委ねて稼ぎを得るようにした創始者であった。彼女がそう命じたのは、ほかの女たちに比べて自分一人だけが淫らで男を求めているように見えないためであった。
Etiamne habet haec aliquid numinis? cujus plura numerantur adulteria, quam partus. Sed ne illae quidem virgines illibatam castitatem servare potuerunt. Unde enim putemus Erichthonium esse natum? an ex terra, ut poetae videri volunt? At res ipsa clamat.
PL 6, 207Aこのような女に、いったい何か神威と呼べるものがあるだろうか。彼女については、出産よりも姦通の数のほうが多く数え上げられているのである。しかも、あの処女たちでさえ、穢れなき貞潔を保つことができなかった。いったい我々は、エリクトニウスがどこから生まれたと考えればよいのか。詩人たちが望むように、大地から生まれたとでもいうのか。だが事実そのものが叫んでいる。
Nam cum Vulcanus diis arma fecisset, eique Jupiter optionem dedisset praemii quod vellet postulandi, jurassetque, ut solebat, per infernam paludem se nihil negaturum, tum faber claudus Minervae nuptias postulavit. Hic Jupiter Opt.
PL 6, 208Aウルカヌスが神々のために武具を作った折、ユピテルは彼に、望むものを褒美として求めてよいという選択権を与え、いつものように冥界の沼にかけて拒みはしないと誓っていた。そこで足萎えの鍛冶神は、ミネルウァとの婚姻を求めた。ここにおいて、かのユピテル、最善至高なる者は、
Max. tanta religione constrictus abnuere non potuit: Minervam tamen monuit repugnare, pudicitiamque defendere.
PL 6, 208A――これほど重い誓いに縛られていたために、拒むことができなかった。しかしミネルウァには、抵抗して貞潔を守るようにと忠告した。
Tum in illa colluctatione Vulcanum in terram profudisse aiunt semen, unde sit Erichthonius natus; idque illi nomen impositum ἀπὸ τῆς ἔριδος, καὶ χθονὸς, id est, ex certamine atque humo.
PL 6, 208Aそのとき、あの取っ組み合いの最中に、ウルカヌスが大地に精を漏らし、そこからエリクトニウスが生まれたのだと言われている。そしてこの子には、ἀπὸ τῆς ἔριδος καὶ χθονός(争いと大地とから)という名が付けられた。すなわち、争いと土とに由来する名である。
Cur igitur virgo eum puerum cum dracone conclusum et obsignatum tribus virginibus Cecropidis commendavit? evidens, ut opinor, incestum, quod nullo modo possit colorari.
PL 6, 208Aでは、なぜあの処女神は、竜と共に閉じ込め封印したこの子を、ケクロプスの三人の娘たちに預けたのか。思うに、これはどうにも取り繕いようのない、明白な近親相姦である。
Altera cum pene amatorem suum perdidisset, qui erat Turbatis distractus equis, praestantissimum medicum Asclepium curando juveni advocavit; eumque sanatum: Secretis alma recondit Sedibus, et nymphae Egeriae, nemorique relegat: Solus ubi in silvis Italis ignobilis aevum Exigeret, versoque ubi nomine Virbius esset.
PL 6, 209Aまた別の女神(ディアナ)は、荒れ狂う馬に引き裂かれた恋人を危うく失いかけたとき、若者を治療するために、最も優れた医師アスクレピウスを呼び寄せた。そして彼が癒やされると――
『慈しみ深い女神は彼を人目を避けた住まいに隠し、 ニンフのエゲリアと森とに委ねる。 ひとり、イタリアの森の中で、名も知られぬ生涯を 送るように――名を変えて、ウィルビウスとなるように。』
Quid sibi vult haec tam diligens, tam sollicita curatio? quid secretae sedes? quid relegatio vel tam longe, vel ad mulierem, vel in solitudinem? quid deinde nominis commutatio?
PL 6, 209Aこれほど念入りで、これほど気を配った治療とは、いったい何を意味するのか。人目を避けた住まいとは何なのか。あれほど遠くへ、女のもとへ、あるいは人里離れた地へと追いやることには何の意味があるのか。さらに、名を変えることには何の意味があるのか。
Postremo, quid equorum tam pertinax abominatio? quid significant haec omnia, nisi conscientiam stupri, et amorem minime virginalem? Erat plane cur tantum laborem pro tam fideli juvene susciperet, qui amanti novercae obsequium pernegarat.
PL 6, 209A最後に、馬たちに対するあれほど執拗な忌避には何の意味があるのか。これらすべては、姦通の疚しさと、およそ処女らしからぬ恋心を示している以外の何を意味しえようか。あれほど忠実な若者のために、これほどの労苦を引き受けたのには、明白な理由があったのである――彼は、恋する継母の求めを拒みとおしていたのだから。
Liber I, Caput XVIII
第I巻 第XVIII章PL 6, 209BDe deorum consecratione propter collata in homines beneficia. Hoc loco refellendi sunt etiam ii, qui deos ex hominibus esse factos, non tantum fatentur, sed ut eos laudent etiam gloriantur, aut virtutis gratia, ut Herculem; aut munerum, ut Cererem ac Liberum; aut artium repertarum, ut Aesculapium ac Minervam.
PL 6, 209B人間にもたらされた恩恵のゆえに神々が神格化されたこと。この箇所では、神々が人間から作られたことを認めるだけでなく、それを称賛しようとして誇りとさえする者たち――あるいは徳のゆえに(ヘラクレスの場合のように)、あるいは恩恵のゆえに(ケレスやリベルの場合のように)、あるいは技芸の発見のゆえに(アスクレピウスやミネルウァの場合のように)――もまた論駁されなければならない。
Haec vero quam inepta sint, quamque non digna propter quae homines inexpiabili se scelere contaminent, hostesque Deo vero fiant, quo contempto, mortuorum sacra suscipiunt, ex singulis rebus ostendam.
PL 6, 210Aだが、これらがいかに愚かしく、また人間がそのために贖いえぬ罪で身を汚し、真の神を蔑ろにして死者たちの祭儀を受け入れることによって真の神の敵となるほどには値しないものであるかを、私は一つ一つの事柄について示していこう。
Virtutem esse dicunt, quae hominem tollat in coelum: non illam, de qua philosophi disserunt, quae posita est in bonis animi; sed hanc corporalem, quae dicitur fortitudo: quae quoniam praecipua in Hercule fuit, immortalitatem meruisse creditur.
PL 6, 210A彼らは、人を天へと引き上げる徳があると言う。それは哲学者たちが論じるような、魂の善に基づく徳ではなく、剛勇と呼ばれるあの肉体的な徳である。この徳がヘラクレスにおいて卓越していたがゆえに、彼は不死を得るに値すると信じられているのである。
Quis tam stulte ineptus est, ut corporis vires divinum vel etiam humanum bonum judicet; cum sint et majores pecudibus attributae, et uno morbo saepe frangantur, vel ipsa senectute minuantur et corruant?
PL 6, 210A肉体の力を神的な善、あるいは人間的な善とさえ見なすほど、愚かしくおろかな者がいるだろうか。家畜にすら、それより大きな力が与えられているというのに。しかもその力は、たった一つの病でしばしば挫かれ、あるいは老いそのものによって衰え崩れ去るのである。
Itaque idem ille, cum deformari ulceribus toros suos cerneret, nec sanari se voluit, nec senem fieri, ne quando seipso minor aut deformior videretur.
PL 6, 210Aそれゆえ、かのヘラクレス自身も、自分の筋骨が潰瘍によって醜くなっていくのを見たとき、治癒することも、老いることも望まなかった――かつての自分より劣り、醜く見えることを恐れたためである。
Hunc e rogo quo vivum se ipse combusserat, ascendisse in coelum putaverunt: eaque ipsa, quae stultissime admirati sunt, simulacris et imaginibus expressa et consecrata posuerunt, ut in perpetuum vanitatis eorum monimenta perstarent, qui ob necem bestiarum deos fieri credidissent.
PL 6, 210B人々は、彼が生きたまま自ら焼身した火葬の薪から天へと昇っていったと考えた。そして、彼らがこれほど愚かにも称賛したまさにそのことを、神像や像に表して奉献し、据え置いた――それは、猛獣を殺したことによって神になれると信じたような者たちの虚しさの記念碑が、永久に残るためであった。
Sed haec Graecorum fortasse culpa sit, qui res levissimas pro maximis semper habuerunt. Quid nostri, num sapientiores? qui athleticam quidem virtutem contemnunt, quia nihil obest: sed regiam, quia late solet nocere, sic admirantur, ut fortes et bellicosos duces in deorum coetu locari arbitrentur; nec esse ullam aliam ad immortalitatem viam, quam exercitus ducere, aliena vastare, urbes delere, oppida excidere, liberos populos aut trucidare, aut subjicere servituti: videlicet quo plures homines afflixerint, spoliaverint, occiderint, eo se nobiliores, et clariores putant, et inanis gloriae specie capti, sceleribus suis nomen virtutis imponunt.
PL 6, 211Aしかしこれはおそらくギリシア人の罪であろう、彼らは常に、この上なく軽薄なことを、この上なく重大なことのように扱ってきたからである。では我々の同胞はどうか。彼らのほうが賢いとでもいうのか。彼らは、害を及ぼさないがゆえに競技者の徳は蔑むが、広く害をもたらすがゆえに王者の徳については、勇敢で好戦的な指導者たちが神々の仲間に列せられるべきだと考えるほどに、これを称賛している。すなわち、軍を率い、他国を荒らし、都市を破壊し、町々を滅ぼし、自由な民を虐殺するか隷従させるかする以外に、不死へ至る道はないと考えているのである。つまり彼らは、より多くの人間を苦しめ、略奪し、殺害するほど、自分たちがいっそう高貴で、いっそう名高いと考え、空しい栄光の外見に捕らわれて、自分たちの犯した罪に徳という名を与えるのである。
Jam mallem, ut a ferarum caedibus deos sibi fingerent, quam immortalitatem tam cruentam probarent. Si quis unum hominem jugulaverit, pro contaminato ac nefario habetur, nec ad terrenum hoc domicilium deorum admitti eum fas putant.
PL 6, 211Aむしろ私としては、彼らが猛獣殺しによって自分たちの神々を作り上げるほうがまだましだと思う、これほど血まみれの不死を是とするよりは。もし誰かが一人の人間の喉を切れば、汚れた者、邪悪な者と見なされ、この地上にある神々の住まいにさえ、彼を入れることは許されないと人々は考える。
Ille autem, qui infinita hominum millia trucidaverit, cruore campos inundaverit, flumina infecerit, non modo in templum, sed etiam in coelum admittitur.
PL 6, 211Bところが、幾千幾万という人間を虐殺し、血で野原を溢れさせ、川を汚した者は、神殿に入れられるどころか、天にまで入れられるのである。
Apud Ennium sic loquitur Africanus; Si fas endo plagas coelestum ascendere cuiquam est, Mi soli coeli maxima porta patet. Scilicet quia magnam partem generis humani extinxit ac perdidit.
PL 6, 211Bエンニウスの中で、アフリカヌスはこう語る。
『もし誰かに天の領域へ昇ることが許されるのならば、 天のいと大いなる門は、私一人にこそ開かれている。』
なるほど、それは彼が人類の大部分を滅ぼし、消し去ったからである。
O quantis in tenebris, Africane, versatus es! vel potius, o poeta, qui per caedes et sanguinem patere hominibus in coelum ascensum putaveris! Cui vanitati et Cicero assensit: Est vero, inquit, Africane: nam et Herculi eadem ista porta patuit.
PL 6, 212Aああ、アフリカヌスよ、お前はいかに深い闇の中にあったことか。いや、むしろこう言うべきだろう――ああ詩人よ、殺戮と血によって人間に天への上昇の道が開かれるとお前が考えたとは。この虚しさに、キケロもまた賛同している。「まことにそのとおりだ、アフリカヌスよ」と彼は言う。「実に、ヘラクレスにもまさにその同じ門が開かれたのだから」と。
Tamquam ipse plane, cum id fieret, janitor fuerit in coelo. Equidem statuere non possum, dolendumne potius, an ridendum putem; cum videam graves et doctos, et, ut sibi videntur, sapientes viros, in tam miserandis errorum fluctibus volutari.
PL 6, 212Aまるで、まさにそのとき、彼自身が天の門番であったかのように。私自身は、これを嘆くべきか、それとも笑うべきかを決めかねている――重々しく、学識があり、自分では賢者だと思い込んでいる人々が、これほど哀れな誤りの波間にもてあそばれているのを見るにつけて。
Si haec est virtus, quae nos immortales facit, mori quidem malim, quam exitio esse quamplurimis. Si aliter immortalitas parari non potest, nisi per sanguinent, quid fiet, si omnes in concordiam consenserint?
PL 6, 212Aもし、これが我々を不死にする徳だというのなら、私はむしろ、これほど多くの人々を滅ぼす者となるよりも、死ぬことを選びたい。もし血を流すことによってでなければ不死を得ることができないのだとすれば、もし人々がみな和合することに同意したなら、どうなるのだろうか。
Quod certe fieri poterit, si pernicioso et impio furore projecto, innocentes esse ac justi velint. Num igitur nemo erit coelo dignus? num peribit virtus, quia hominibus in homines saevire non dabitur?
PL 6, 212Aこれはもちろん、破滅的で不敬な狂気を捨て去り、人々が無垢で正しくあろうと欲するなら、実現しうることである。それならば、天に値する者は誰もいなくなってしまうのだろうか。人間が人間に対して残虐な振る舞いをすることが許されなくなったからといって、徳そのものが滅びてしまうのだろうか。
Sed isti, qui eversiones urbium populorumque summam gloriam computant, otium publicum non ferent; rapient, saevient, et injuriis insolenter illatis, humanae societatis foedus irrumpent, ut habere hostem possint, quem sceleratius deleant, quam lacessierint.
PL 6, 212Bしかし、都市や民族の破壊を最高の栄光と見なす者たちは、公共の平和に耐えることができないであろう。彼らは略奪し、暴虐を働き、傲慢に不正を加えることによって人間社会の絆を破り、敵を作り出そうとする――挑発した以上に凶悪な仕方で、その敵を滅ぼすことができるように。
Nunc ad reliqua pergamus. Nomen deorum Cereri ac Libero traditio munerum fecit. Possum divinis docere litteris, vinum atque fruges ante progeniem Coeli atque Saturni fuisse in usu hominum: sed ab his sane inventa esse fingamus.
PL 6, 212Bさて、残りのことに移ろう。ケレスとリベルに神の名を与えたのは、彼らが人間に恩恵を授け渡したことであった。私は神の文書によって、ワインや穀物がカエルスとサトゥルヌスの子孫が現れる以前から、すでに人間に用いられていたことを示すことができる。しかし、これらが彼らによって発見されたのだと、ひとまず認めておこう。
Num potest plus aut majus videri, collegisse fruges, hisque fractis, panem facere docuisse, aut uvas de vitibus lectas expressisse, vinumque fecisse, quam fruges ipsas, aut vites generasse, ac protulisse de terra?
PL 6, 213A穀物を集め、それを砕いてパンを作ることを教えたこと、あるいは葡萄の木から摘んだ葡萄を搾ってワインを造ったことが、穀物そのもの、あるいは葡萄の木そのものを生み出し、大地から出現させたことより大きく、あるいは優れたことに見えるだろうか。
Reliquerit haec sane Deus humanis ingeniis eruenda: tamen fieri non potest, quin ipsius sint omnia, qui et sapientiam tribuit homini, ut inveniret, et illa ipsa, quae possent inveniri.
PL 6, 213Aたとえ神がこれらのことを人間の才知によって掘り出されるべきものとして残しておいたのだとしても、それでもなお、すべては神のものであることに変わりはない――発見するための知恵を人間に与えたのも、発見され得るその当のものを与えたのも、神にほかならないからである。
Artes quoque suis inventoribus immortalitatem peperisse dicuntur, ut Aesculapio medicina, Vulcano fabrica. Colamus igitur et illos, qui fullonicam sutrinamque docuerunt. Cur autem figulinae repertori honos non habetur? an quia isti divites vas Samia contemnunt?
PL 6, 213A技芸もまた、それを発見した者に不死をもたらしたと言われる。たとえば医術がアスクレピウスに、鍛冶術がウルカヌスに、というように。それならば、洗濯業や靴作りを教えた者たちをも、我々は崇拝すべきではないか。ところがなぜ、陶器術の発見者には栄誉が与えられないのか。それは、あの富める者たちがサモス産の器を蔑んでいるからだろうか。
Sunt et aliae artes, quarum repertores humanae vitae plurimum profuerunt. Cur non et illis attributa sunt templa? sed nimirum Minerva est, quae omnes reperit: ideoque illi opifices supplicant. Ergo ab his sordibus Minerva ascendit in coelum.
PL 6, 213B人間の生活に大いに役立った発見者を持つ、他の技芸もまた存在する。なぜそれらの発見者にも神殿が捧げられないのか。だが、なるほどミネルウァこそがすべてを発見したのだとされているのだ。それゆえ、あの職人たちは彼女に祈りを捧げる。かくしてミネルウァは、これらの卑しい仕事のゆえに天へと昇ったのである。
Est vero cur quisquam derelinquat eum, qui terram cum animantibus, coelum cum astris et luminibus exorsus est, ut eam veneretur, quae telam docuit ordiri?
PL 6, 214Aはたして、大地を生き物と共に、天を星々と光と共に織り始めた方を捨てて、機の糸を張り始めることを教えたにすぎない女神を敬うべき理由が、いったいどこにあるだろうか。
Quid ille, qui vulnera in corporibus sanare docuit? num potest esse praestantior, quam qui corpora ipsa formavit, sentiendi ac vivendi rationem dedit? herbas denique ipsas, et caetera quibus medendi ars constat, excogitavit ac protulit?
PL 6, 214Aでは、肉体の傷を癒やすことを教えたあの者(アスクレピウス)についてはどうか。肉体そのものを形作り、感覚し生きる仕組みを与え、さらには薬草そのものや、医術を成り立たせるその他のものを考案し生み出した方よりも、彼が優れていることなどあり得ようか。
Liber I, Caput XIX
第I巻 第XIX章PL 6, 214AQuod Deum verum simul cum diis vanis nemo possit colere. At enim dicet aliquis, et huic summo qui fecit omnia, et illis partim profuerunt, suam venerationem esse tribuendam.
PL 6, 214A誰も、真の神を空しい神々と同時に礼拝することはできないこと。だが、誰かはこう言うであろう――万物を造ったこの至高の方にも、また部分的に恩恵をもたらしたあの神々にも〔底本は関係代名詞を欠く。illis qui partim profuerunt の意に取った〕、それぞれ相応の崇敬を捧げるべきである、と。
Primum nec factum est unquam, ut qui hos coluit, etiam Deum coluerit: neque fieri potest; quoniam si honos idem tribuitur aliis, ipse omnino non colitur, cujus religio est, illum esse unum ac solum Deum credere.
PL 6, 215Aまず第一に、これらの神々を崇拝した者が、同時に神をも礼拝したという例は、これまで一度もない。そしてそれはあり得ないことでもある。なぜなら、もし同じ栄誉が他の者たちにも与えられるなら、その方――ただ独り唯一の神であると信じることこそがその信仰の本質であるところの方――は、まったく礼拝されていないことになるからである。
Clamat summus poeta, eos omnes, Qui inventas vitam excoluere per artes, apud inferos esse, ipsumque illum repertorem medicinae talis et artis ad Stygias undas fulmine esse detrusum: ut intelligamus, quantum valeat pater omnipotens, qui et deos fulminibus extinguat.
PL 6, 215Aかの最高の詩人(ウェルギリウス)は声高らかに歌う――『技芸によって生活を磨き上げた者たち』は皆、冥界にいるのだと。そして、あのような医術と技の発見者その人が、雷によってステュクスの流れへと突き落とされたのだと。それは、神々をさえ雷によって滅ぼすことのできる全能の父〔ウェルギリウスの詩句の語で、ユピテルを指す。ラクタンティウスはそれを皮肉って引いている〕が、いかに大いなる力を持つかを我々に理解させるためである。
Sed homines ingeniosi hanc secum habebant fortasse rationem: quia Deus fulminari non potest, apparet non esse factum; immo vero, quia factum est, apparet hominem fuisse, non deum. Mendacium enim poetarum non in facto est, sed in nomine.
PL 6, 215Aしかし、才知に長けた者たちはおそらく、心中でこう考えていたのだろう――神は雷に撃たれることなどあり得ないのだから、それが起こらなかったのは明らかだ、と。それどころか、それが実際に起こったのであるからこそ、彼が神ではなく人間であったことが明らかなのである。詩人たちの偽りは、その出来事そのものにあるのではなく、その名にあるのだ。
Metuebant enim malum, si contra publicam persuasionem faterentur, quod erat verum. Quod si hoc constat inter ipsos, ex hominibus deos factos, cur ergo non credunt poetis, si quando illorum fugas, et vulnera, et mortes, et bella, et adulteria describunt?
PL 6, 216Aというのも、もし彼らが世間一般の妄信に反して、真であることを認めれば、それが災いを招くことを恐れていたからである。もし、神々が人間から作られたということが、彼ら自身の間でも一致した見解であるならば、なぜ彼らは、詩人たちが神々の逃走や、傷や、死や、戦いや、姦通を描くときに、その詩人たちを信じようとしないのか。
Quibus de rebus intelligi datur, non potuisse ullo pacto fieri deos: quia ne homines quidem probi fuerunt, eaque in vita sua gesserunt, quae mortem pariunt sempiternam.
PL 6, 216Aこれらの事柄から理解されるのは、彼らが決して神になどなり得なかったということである。なぜなら、彼らは善き人間でさえなかったのであり、その生涯において、永遠の死をもたらすような行いをなしていたからである。
Liber I, Caput XX
第I巻 第XX章PL 6, 216ADe diis Romanorum propriis et eorum sacris. Venio nunc ad proprias Romanorum religiones, quoniam de communibus dixi. Romuli nutrix lupa honoribus est affecta divinis. Et ferrem si animal ipsum fuisset, cujus figuram gerit.
PL 6, 216Aローマ人固有の神々とその祭儀について。共通の神々についてはすでに述べたので、今はローマ人固有の宗教に話を移そう。ロムルスの乳母であった牝狼は神としての栄誉にあずかった。もしその像が表す当の動物自体がその乳母であったなら、私はまだ我慢できたであろう。
Auctor est Livius, Larentinae esse simulacrum, et quidem non corporis, sed mentis ac morum. Fuit enim Faustuli uxor, et propter vulgati corporis vilitatem, lupa inter pastores, id est, meretrix nuncupata est; unde etiam lupanar dicitur.
PL 6, 216Bリウィウスの伝えるところでは、これはラレンティナの像であり、しかもそれは肉体の像ではなく、その心と生き方の像であるという。というのも彼女はファウストゥルスの妻であったが、身をひさぐ肉体の卑しさゆえに、牧人たちの間では「牝狼」、すなわち娼婦と呼ばれたからである。それゆえ娼家もまた「ルパナル(牝狼の家)」と呼ばれるのである。
Exemplum scilicet Atheniensium in ea figuranda Romani secuti sunt; apud quos meretrix quaedam nomine Leaena, cum tyrannum occidisset, quia nefas erat simulacrum constitui meretricis in templo, animalis effigiem posuerunt, cujus nomen gerebat.
PL 6, 217Aこの像を作るにあたり、ローマ人はアテナイ人の先例に倣ったのである。アテナイでは、レアイナという名の娼婦が僭主を殺害した際、娼婦の像を神殿に建てるのは許されぬこととされたため、彼女が名として負っていた動物の形像を建てたのであった。
Itaque ut illi monimentum ex nomine, sic isti ex professione fecerunt. Hujus nomini etiam dies festus dicatus est, et Larentinalia constituta. Nec hanc solam Romani meretricem colunt, sed Faulam quoque, quam Herculis scortum fuisse Verrius scribit.
PL 6, 218Aこうして、かのアテナイ人たちが名にちなんで記念碑を作ったように、ローマ人たちは職業にちなんで作ったのである。この女の名には祝日も捧げられ、ラレンティナリア祭が定められた。ローマ人が崇拝する娼婦はこの女ひとりにとどまらない。ファウラもまたそうであり、ウェッリウスの伝えるところでは、彼女はヘルクレスの情婦であったという。
Jam quanta ista immortalitas putanda est quam etiam meretrices assequuntur? Flora, cum magnas opes ex arte meretricia quaesivisset, populum scripsit haeredem, certamque pecuniam reliquit, cujus ex annuo foenore suus natalis dies celebraretur editione ludorum, quos appelant Floralia.
PL 6, 218Aさて、娼婦たちさえも手に入れるこの不死性とは、いったいどれほどの値打ちのものと見なすべきであろうか。フロラは娼婦の技によって莫大な富を得ると、ローマの民を相続人と定め、一定の金額を遺した。その金の年々の利息によって、彼女の誕生日には見世物を催して祝われることになり、これをフロラリア祭と呼ぶのである。
Quod quia senatui flagitiosum videbatur, ab ipso nomine argumentum sumi placuit, ut pudendae rei quaedam dignitas adderetur. Deam finxerunt esse, quae floribus praesit, eamque oportere placari, ut fruges cum arboribus aut vitibus bene prospereque florescerent.
PL 6, 219A元老院にはこれが恥ずべきことと見えたため、その名そのものから論拠を引き出すことが良しとされ、恥ずべき事柄に幾らかの品位を添えようとした。彼らは、花を司る女神がいるという作り話をこしらえ、穀物が樹木や葡萄とともによく順調に花咲くようにするためには、この女神を宥めねばならないとしたのである。
Eum colorem secutus in Fastis poeta, non ignobilem nympham fuisse narravit, quae sit Chloris vocitata, eamque Zephyro nuptam, quasi dotis loco id accepisse muneris a marito, ut haberet omnium florum potestatem.
PL 6, 219Aこの言い繕いに倣って、『祭暦』の詩人は、これは卑しからぬニンフであり、クロリスと呼ばれていたと語り、彼女はゼピュロスに嫁ぎ、いわば持参金の代わりとして、あらゆる花に対する権能という贈り物を夫から得たのだと物語った。
Honeste quidem ista dicuntur; sed inhoneste turpiterque creduntur. Nec debent (cum veritas quaeritur) hujusmodi nos velamenta decipere. Celebrantur ergo illi ludi cum omni lascivia, convenienter memoriae meretricis.
PL 6, 219Aこれらのことは体裁よく語られてはいるが、実際には恥ずべき、汚らわしい仕方で信じられているのである。真理を求める我々は、この種の覆いに欺かれてはならない。それゆえ、かの見世物は、娼婦の記憶にふさわしく、あらゆる淫らさをもって祝われるのである。
Nam praeter verborum licentiam, quibus obscoenitas omnis effunditur, exuuntur etiam vestibus populo flagitante meretrices, quae tunc mimarum funguntur officio, et in conspectu populi usque ad satietatem impudicorum luminum cum pudendis motibus detinentur.
PL 6, 220A実に、あらゆる猥雑な言葉が浴びせかけられる放埓に加えて、民衆の要求に応じて娼婦たちは衣を脱がされ、この時は道化女の役を務めるのであり、恥ずべき仕草とともに、民衆の目の前で、みだらな視線が満ち足りるまで引き留められるのである。
Cloacinae simulacrum in cloaca maxima repertum Tatius consecravit, et quia cujus esset effigies ignorabat, ex loco illi nomen imposuit. Pavorem, Palloremque Tullus Hostilius figuravit et coluit.
PL 6, 220Aタティウスは、大下水道(クロアカ・マクシマ)で見つかったクロアキナの像を奉献したが、それが誰の形像であるか分からなかったため、その場所にちなんで名を与えた。トゥッルス・ホスティリウスは「恐怖」と「蒼白」とを神として形づくり、崇拝した。
Quid de hoc dicam, nisi dignum fuisse, qui semper deos suos (sicut optari solet) praesentes haberet? Ab hoc illud M. Marcelli de consecratione Honoris atque Virtutis, honestate nominum differt, re congruit.
PL 6, 220Aこれについて私に何を言えというのか。ただ、彼は、人が常々願うとおりに、自分の神々をいつも身近に持つにふさわしい者であった、と言うほかない。マルクス・マルケッルスによる「名誉」と「徳」の神格化は、これとは名の立派さにおいて異なるが、事の実質においては一致している。
Eadem vanitate Mentem quoque inter deos collocavit senatus: quam profecto si habuisset, ejusmodi sacra nunquam suscepisset.
PL 6, 221A同じ愚かさから、元老院は「知性」もまた神々の列に加えた。だが元老院がもし本当にそれを持っていたなら、このような祭儀を決して始めはしなかったであろう。
Magnum Cicero audaxque consilium suscepisse Graeciam dicit, quod Cupidinum et Amorum simulacra in gymnasiis consecrasset; adulatus est videlicet Attico, et irrisit hominem familiarem.
PL 6, 221Aキケロは、ギリシアが偉大にして大胆な企てを行ったと言う、体育場にクピドたちやアモルたちの像を奉献したことについてである。彼はこうしてアッティクスに阿っているのであって、その実、親しい友を嘲っているのである。
Non enim illud magnum, aut omnino consilium dicendum fuit, sed impudicorum hominum perdita et deplorata nequitia, qui liberos suos, quos erudire ad honesta deberent, prostituerunt libidini juventutis; a quibus flagitiorum deos, et in illis potissimum locis ubi nuda corpora corruptorum luminibus patent, et in illa coli aetate voluerunt, quae simplex et improvida prius irretiri, et in laqueos potest cadere, quam cavere.
PL 6, 221Aなぜなら、それは偉大な企てとも、そもそも「企て」とすら呼ばれるべきものではなく、恥知らずな者たちの、救いようのない、嘆かわしい邪悪さにほかならないからである。彼らは、正しく教育すべき自分の子らを、若者の欲情の餌食として差し出したのである。しかもこの淫行の神々を、まさに裸の肉体が堕落した者どもの目に晒される、その同じ場所において、しかも用心するよりも先にわなにかかってしまう、無邪気で無防備なあの年頃において、崇拝させようとしたのである。
Quid mirum si ab hac gente universa flagitia manarunt? apud quam ipsa vitia religiosa sunt, eaque non modo non vitantur, verum etiam coluntur. Et ideo huic sententiae, tanquam Graecos prudentia vinceret, adjecit: « Virtutes enim oportere, non vitia consecrari.
PL 6, 222Aこの民族からあらゆる恥ずべき行いが流れ出たとしても、何の不思議があろうか。彼らのもとでは悪徳そのものが信心の対象とされ、それらは避けられるどころか、かえって崇拝さえされているのである。それゆえ〔キケロは〕、あたかも思慮においてギリシア人を凌ぐかのように、この見解にこう付け加えている。「徳こそ神格化されるべきであり、悪徳ではない。
Quod si recipis, o Marce Tulli, non vides fore ut irrumpant vitia cum virtutibus, quia mala bonis adhaerent, et in animis hominum potentiora sunt; quae si vetas consecrari, respondebit tibi illa eadem Graecia, se alios deos colere, ut prosint, alios, ne noceant. » Haec enim semper excusatio est eorum, qui mala sua pro diis habent, ut Romani Rubiginem ac Febrem.
PL 6, 222Aもしお前がこれを認めるなら、おお、マルクス・トゥッリウスよ、お前には分かっていないのだ、悪徳が徳とともに紛れ込んでくることになると。なぜなら悪は善にへばりつき、人間の心においてはより強い力を持つからである。もしお前がそれらを神格化することを禁じるなら、かのギリシアはお前にこう答えるであろう、自分たちは、益をもたらす神々と、害を及ぼさぬための神々とを、それぞれ別に崇拝しているのだ、と。」実に、これは自分の悪しきものを神として崇拝する者たちの、いつもながらの言い逃れである。ローマ人が「さび病の女神ロビゴ」や「熱病の女神フェブリス」を崇拝するのも、まさにこれと同じことである。
Si ergo vitia consecranda non sunt, in quo tibi assentior, ne virtutes quidem. Non enim per se sapiunt, aut sentiunt, neque intra parietes, aut aediculas luto factas, sed intra pectus collocandae sunt, et interius comprehendendae, ne sint falsae, si extra hominem fuerint collocatae.
PL 6, 222Aそれゆえ、もし悪徳が神格化されるべきでないのなら――この点ではお前に同意する――徳もまた神格化されるべきではない。徳は、それ自体で思考したり感じたりするものではなく、壁の内側や、泥で作った小さな祠の中にではなく、人の胸の内に据えられ、内面において把握されるべきものだからである。そうしなければ、人間の外に据えられたなら、それは偽りのものとなってしまう。
Itaque praeclaram illam legem tuam derideo, quam ponis his verbis: « Ast illa, propter quae datur homini ascensus in coelum, mentem, virtutem, pietatem, fidem, earumque laudum delubra sunto. » Atqui haec separari ab homine non possunt.
PL 6, 223Aそれゆえ私は、お前があの見事な法をこう定めていることを嘲笑うのである、すなわち、「人間に天への昇りが与えられるもの、すなわち知性、徳、敬虔、信義については、これらの誉れのための神殿があるべし」と。しかし、これらのものは人間から切り離すことなどできないのである。
Si enim colenda sunt, in homine ipso sint necesse est. Si autem sunt extra hominem, quid opus est ea colere quibus careas?
PL 6, 223Aもしそれらが崇拝されるべきものであるなら、それは人間自身の内になければならない。しかしもしそれらが人間の外にあるのなら、お前が欠いているものを崇拝して何になろうか。
Virtus enim colenda est, non imago virtutis: et colenda est non sacrificio aliquo, aut thure, aut precatione solemni, sed voluntate sola atque proposito.
PL 6, 223Aなぜなら、崇拝されるべきは徳そのものであって、徳の像ではないからである。そしてそれは、いかなる犠牲によっても、乳香によっても、荘重な祈願によってもではなく、ただ意志と決意によってのみ崇拝されるべきものである。
Nam quid est aliud colere virtutem, nisi eam comprehendere animo, et tenere? quod unusquisque simul ac coepit velle, consequitur. Hic solus virtutis est cultus; nam religio et veneratio nulla alia, nisi unius Dei tenenda est.
PL 6, 223A実に、徳を崇拝するとは、それを心のうちに把握し、保ち続けること以外の何であろうか。それは各人が、それを望みさえすれば、望んだ端から手に入れられるものである。徳への崇拝はこれのみである。信仰も崇敬も、唯一の神以外の何ものに対しても保たれるべきではないからである。
Quid igitur opus est, o vir sapientissime, supervacuis extructionibus loca occupare, quae possint humanis usibus cedere? quid sacerdotes constituere vana et insensibilia culturos? quid immolare victimas? quid tantos sumptus vel fingendis, vel colendis imaginibus impendere?
PL 6, 223Bそれゆえ、おお、この上なく賢い御仁よ、人間の用に役立ちうる土地を、無用の建造物で占めて何になろうか。むなしく感覚もないものを崇拝することになる祭司を立てて何になろうか。犠牲獣を屠って何になろうか。像を造り、あるいは崇拝するために、これほど多くの費用を注ぎ込んで何になろうか。
Firmius et incorruptius templum est pectus humanum: hoc potius ornetur, hoc veris illis nominibus impleatur. Has ergo falsas consecrationes sequitur, quod necesse est.
PL 6, 224A人間の胸こそ、より堅固で朽ちることのない神殿である。むしろこちらを飾るべきであり、これをこそ、かの真実の名で満たすべきなのである。それゆえ、これらの偽りの神格化には、必然の帰結が続くことになる。
Qui enim virtutes sic colunt, id est qui umbras atque imagines virtutum consectantur, ea ipsa, quae vera sunt, tenere non possunt.
PL 6, 224Aなぜなら、このようにして徳を崇拝する者、すなわち徳の影や模像を追い求める者たちは、真実である当のものそのものを保持することができないからである。
Itaque nulla in quoquam virtus est, vitiis ubique dominantibus; nulla fides, omnia pro se unoquoque rapiente; nulla pietas, nec consanguineis nec parentibus parcente avaritia, et cupiditate in venena et in ferrum ruente; nulla pax, nulla concordia, publice bellis saevientibus, privatim vero inimicitiis usque ad sanguinem furentibus; nulla pudicitia, libidinibus effrenatis omnem sexum et omnes corporis partes contaminantibus: nec tamen desinunt ea colere, quae fugiunt et oderunt.
PL 6, 224Aこうして、誰の内にも徳は存在しない、至るところで悪徳が支配しているからである。信義もどこにもない、誰もが我先にとすべてを奪い合っているからである。敬虔もどこにもない、貪欲は血縁にも親にも容赦せず、欲望は毒薬や剣へと突き進むからである。平和もどこにもなく、和合もどこにもない、公には戦争が荒れ狂い、私には血を見るまで憎悪が猛り狂っているからである。貞潔もどこにもない、抑えの効かぬ情欲があらゆる性、あらゆる肉体の部位を汚しているからである。それでいて彼らは、自らが忌み嫌い憎むものを崇拝することをやめないのである。
Colunt enim thure ac summis digitis, quae sensibus intimis horrere debuerunt: qui error omnis ex illius principalis ac summi boni ignoratione descendit.
PL 6, 224B実に彼らは、指先だけで乳香を捧げて崇拝しているが、それは本来、心の奥底の感覚において忌み嫌うべきものなのである。この誤りはすべて、かの根源にして至高の善を知らぬことから生じている。
Urbe a Gallis occupata, obsessi in Capitolio Romani, cum ex mulierum capillis tormenta fecissent, aedem Veneri Calvae consecrarunt. Non igitur intelligunt, quam vanae sint religiones, vel ex eo ipso, quod eas his ineptiis cavillantur.
PL 6, 224B都市がガリア人に占拠された際、カピトリウムに立てこもったローマ人たちは、女たちの髪の毛で投石機の綱を作ると、「禿頭のウェヌス」のために神殿を奉献した。彼らは、まさにこのような滑稽な仕方で自分たちの宗教をからかっているという、その事実自体からしても、自分たちの宗教がいかに空しいものであるかを理解していないのである。
A Lacedaemoniis fortasse didicerant, deos sibi ex eventis fingere, qui cum Messenios obsiderent, et illi furtim deceptis obsessoribus egressi, ad diripiendam Lacedaemonem cucurrissent, a Spartanis mulieribus fusi fugatique sunt.
PL 6, 225A彼らは、出来事に応じて自分たちのために神々をこしらえるということを、おそらくラケダイモン人から学んだのであろう。ラケダイモン人がメッセニア人を包囲していたとき、メッセニア人は包囲する者たちの目を欺いてひそかに脱出し、ラケダイモンを略奪しようと駆けつけたが、スパルタの女たちによって打ち破られ、敗走させられたのである。
Cognitis autem dolis hostium, Lacedaemonii sequebantur. His armatae mulieres obviam longius exierunt; quae cum viros suos cernerent parare se ad pugnam, quod putarent Messenios esse, corpora sua nudaverunt.
PL 6, 225Aしかし敵の策略を知ったラケダイモン人たちは、後を追った。武装した女たちは、この者たちを迎えようと遠くまで出ていった。すると彼女たちは、夫たちが自分らをメッセニア人だと思い込んで戦の構えをするのを見て、自分の体をあらわにしたのである。
At illi uxoribus cognitis, et aspectu in libidinem concitati, sicuti erant armati, permisti sunt utique promiscue; nec enim vacabat discernere.
PL 6, 225Aところが彼らは、自分の妻たちだと分かると、その姿を見て情欲に駆り立てられ、武装したままの姿で、見境なく入り乱れて交わったのである。見分けている暇などなかったからである。
Sic juvenes ab iisdem antea missi, misti cum virginibus, ex quibus sunt Partheniae nati, propter hujus facti memoriam aedem Veneri armatae, simulacrumque posuerunt: quod tametsi ex causa turpi venit, tamen honestius videtur armatam Venerem consecrasse, quam calvam.
PL 6, 225Aこうして、それより前に同じラケダイモン人たち〔iisdem の指示対象は定かでない。ラケダイモン人を受けると取った〕によって遣わされていた若者たちは、乙女たちと交わり、これによってパルテニアイ〔処女らの子の意〕が生まれたのであった。この出来事を記念して、彼らは「武装したウェヌス」に神殿と像を建てたのである。この由来は恥ずべきものであるとはいえ、禿頭のウェヌスを神格化するよりは、武装したウェヌスを神格化するほうが、なお体裁がよいと思われる。
Eodem tempore Jovi quoque Pistori ara posita est, quod eos in quiete monuisset, ut ex omni frumento, quod habebant, panem facerent, et in hostium castra jactarent; eoque facto soluta esset obsidio, desperantibus Gallis inopia subigi posse Romanos.
PL 6, 225B同じ頃、ユピテル・ピストル〔パン焼きのユピテル〕にも祭壇が建てられた。というのも、彼は眠りの中で彼らに、持っているすべての穀物でパンを作り、敵の陣営に投げ入れるようにと告げたからであり、そうすることで包囲は解かれた。ガリア人が、飢えによってローマ人を屈服させられると見込めなくなり、絶望したのである。
Quae ista religionum derisio est? Si earum defensor essem, quid tam graviter queri possem, quam deorum nomen in tantum venisse contemptum, ut turpissimis nominibus ludibrio habeatur?
PL 6, 226Aこれはいったい何という宗教の嘲弄であろうか。もし私がこれらの宗教の擁護者であったなら、神々の名がこれほどまでに軽蔑の的となり、この上なく卑しい名によって物笑いの種にされているということほど、重く嘆きうることがあろうか。
Quis non rideat Fornacem deam, vel potius doctos viros celebrandis Fornacalibus operari? Quis, cum audiat deam Mutam, tenere risum queat? Hanc esse dicunt, ex qua sint nati Lares, et ipsam Laram nominant, vel Larundam.
PL 6, 226A炉の女神フォルナクス、いや、むしろフォルナカリア祭を祝うことに勤しむ学識ある人々を、笑わずにいられる者があろうか。「黙(だんまり)の女神ムタ」と聞いて、笑いをこらえられる者があろうか。この女神からラレスたちが生まれたと言われ、彼女自身はララ、あるいはラルンダと呼ばれている。
Quid praestare colenti potest, quae loqui non potest? Colitur et Caca, quae Herculi fecit indicium de furto boum, divinitatem consecuta, quia prodidit fratrem; et Cunina, quae infantes in cunis tuetur, ac fascinum submovet; et Stercutus, qui stercorandi agri rationem primus induxit; et Tutinus, in cujus sinu pudendo nubentes praesident, ut illarum pudicitiam prior deus delibasse videatur: et mille alia portenta, ut jam vaniores qui haec colenda susceperint, quam Aegyptios esse dicamus, qui monstruosa et ridicula quaedam simulacra venerantur.
PL 6, 226A言葉を発することもできない女神が、崇拝する者に何を与えられようか。カカもまた崇拝されている。彼女はヘルクレスに牛の盗みを密告し、兄弟を裏切ったことによって神性を得たのである。ゆりかごの中の幼児を守り、邪眼の呪いを退けるクニナも、農地に糞肥を施す方法を最初にもたらしたステルクトゥスも、その恥ずべき懐において花嫁たちが座に着き、それによってこの神が彼女たちの貞潔を先に味わったかに見えるトゥティヌスも、崇拝されている。そのほか無数の怪物じみた神々があり、これらを崇拝の対象として引き受けた者たちは、怪異でこっけいな像を崇拝するエジプト人よりも、いまや一段と愚かであると言わねばならない。
Et haec tamen habent aliquam imaginem. Quid? qui lapidem colunt informem atque rudem, cui nomen est Terminus? Hic est, quem pro Jove Saturnus dicitur devorasse; nec immerito illi honos tribuitur.
PL 6, 227Aとはいえ、これらの神々にはまだ何らかの姿かたちがある。それではどうか、無定形で粗野な石を崇拝する者たちは。その石には「テルミヌス」という名がついている。これは、サトゥルヌスがユピテルの代わりに呑み込んだと言われるあの石であり、この石に栄誉が与えられているのも理由なきことではない。
Nam cum Tarquinius Capitolium facere vellet, atque in eo loco multorum deorum sacella essent, consuluit eos per auguria, utrum Jovi cederent; et cedentibus caeteris, solus Terminus mansit. Unde illum poeta Capitoli immobile saxum vocat.
PL 6, 228Aというのも、タルクィニウスがカピトリウムを築こうとしたとき、その場所には多くの神々の小神殿があったため、彼は鳥占いによって、これらの神々がユピテルに場を譲るかどうかを尋ねたからである。そして他の神々はみな場を譲ったが、テルミヌスだけは留まったのである。それゆえ詩人は、これを「カピトリウムの動かぬ岩」と呼んでいる。
Jam ex hoc ipso quam magnus Jupiter invenitur, cui non cessit lapis, ea fortasse fiducia, quod illum de paternis faucibus liberaverat.
PL 6, 228Aさて、まさにこのことからして、ユピテルがいかに偉大であるかが知れよう。一個の石でさえ彼に道を譲らなかったのだから。それはおそらく、自分が父の顎から彼を救い出してやったという自負によるものであろう。
Facto itaque Capitolio, supra ipsum Terminum foramen est in tecto relictum: ut quia non cesserat, libero coelo frueretur; quo ne ipsi quidem fruebantur, qui lapidem frui putaverunt.
PL 6, 229Aこうしてカピトリウムが築かれると、テルミヌスの真上にあたる屋根には穴が残された。これは、彼が場を譲らなかったのだから、開けた空を享受できるようにするためであった。だが、その石が享受していると思い込んでいた当人たちでさえ、その空を享受してはいなかったのである。
Et huic ergo publice supplicacatur, quasi custodi finium deo: qui non tantum lapis, sed etiam stipes interdum est. Quid de iis dicam, qui colunt talia? nisi ipsos potissimum lapides ac stipites esse?
PL 6, 229Aそれゆえこの石にも、国境を守る神であるかのように、公に祈願がなされている〔底本は supplicacatur。supplicatur と読む〕。この神は、単なる石であるばかりか、時には木の杭でもある。このようなものを崇拝する者たちについて、私に何が言えようか。彼ら自身こそが、まさに石や杭にほかならない、と言う以外に。
Liber I, Caput XXI
第I巻 第XXI章PL 6, 229ADe diis Barbarorum quibusdam propriis, et eorum sacris, ac itidem de Romanis. Diximus de diis ipsis, qui coluntur: nunc de sacris ac mysteriis eorum pauca dicenda sunt.
PL 6, 229A蛮族に固有ないくつかの神々、彼らの祭儀、そして同じくローマ人についても述べる。我々はすでに、崇拝されている神々そのものについて語った。今はその祭儀と密儀について少し述べなければならない。
Apud Cyprios humanam hostiam Jovi Teucrus immolavit; idque sacrificium posteris tradidit, quod est nuper Hadriano imperante sublatum.
PL 6, 229Aキプロス人のもとで、テウクロスは人間を生贄としてユピテルに捧げた。そして彼はこの生贄の儀式を後の世代に伝えたが、それはつい先ごろ、ハドリアヌスの治世に廃止された。
Erat lex apud Tauros, inhumanam et feram gentem, uti Dianae hospites immolarentur; et id sacrificium multis temporibus celebratum est. Galli Hesum atque Teutatem humano cruore placabant.
PL 6, 229Aタウロイ人という非人間的で野蛮な民族のもとには、客人をディアナに生贄として捧げるという掟があった。そしてこの生贄の儀式は長きにわたって行われた。ガリア人はヘススとテウタテスとを人間の血をもって宥めていた。
Nec Latini quidem hujus immanitatis expertes fuerunt, siquidem Latialis Jupiter etiamnunc sanguine colitur humano. Quid a diis boni precantur, qui sic sacrificant? Aut quid tales dii hominibus praestare possunt, quorum poenis propitiantur?
PL 6, 229Aラテン人もまたこの残虐さと無縁ではなかった。ラティアリスのユピテルは今なお人間の血をもって崇拝されているからである。このように生贄を捧げる者たちは、神々にいかなる善きことを祈り求めているのか。あるいは、人間の受ける苦しみによって宥められるような神々が、人間に何をもたらしうるだろうか。
Sed de Barbaris non est adeo mirandum, quorum religio cum moribus congruit. Nostri vero, qui semper mansuetudinis et humanitatis gloriam sibi vindicarunt, nonne sacrilegis his sacris immaniores reperiuntur?
PL 6, 231Aしかし蛮族について、それほど驚くには当たらない。彼らの宗教は彼らの習わしと符合しているからである。ところが、つねに柔和と人間性の誉れを自らのものと誇ってきた我々の側の者たちは、これらの瀆聖的な祭儀よりもさらに残虐な者と見出されるのではないか。
Hi enim potius scelerati sunt habendi, qui, cum sint liberalium disciplinarum studiis expoliti, ab humanitate desciscunt, quam qui rudes et imperiti ad mala facinora bonorum ignoratione labuntur.
PL 6, 231Aというのも、自由学芸の研鑽によって洗練されていながら人間性から離れ去る者たちのほうが、粗野で無知なるがゆえに善を知らずに悪行へと陥る者たちよりも、むしろ罪深い者と見なされねばならないからである。
Apparet tamen antiquum esse hunc immolandorum hominum ritum: siquidem Saturnus in Latio eodem genere sacrificii cultus est, non quidem ut homo ad aram immolaretur, sed uti in Tiberim de ponte Milvio mitteretur.
PL 6, 231Aとはいえ、この人身供犠の儀礼が古くからのものであることは明らかである。ラティウムにおいてサトゥルヌスは同種の生贄によって崇拝されていたからであり、それは祭壇の上で人が屠られるのではなく、ミルウィウス橋からティベリス河へ投げ込まれるという形であった。
Quod ex responso quodam factitatum Varro auctor est; cujus responsi ultimus versus est talis: Καὶ κεφαλὰς Ἀΐδῃ καὶ τῷ πατρὶ πέμπετε φωτα. Quod quia videtur ambiguum et fax illi, et homo jaci solet.
PL 6, 231Aこれはある神託に基づいて行われるようになったとワッロは伝えている。その神託の最後の一行はこうである、「頭をハーデースに、父には人を送れ」。この最後の語は「人」とも「光すなわち松明」とも読めて両義的であるため、松明も人間も、ともにかの神に投げ込まれるのが慣わしとなっている。
Verum id genus sacrificii ab Hercule, cum ex Hispania rediret, dicitur esse sublatum, ritu tamen permanente, ut pro veris hominibus imagines jacerentur ex scirpo; ut Ovidius in Fastis docet: Donec in haec venit Tirynthius arva, quotannis Tristia Leucadio sacra peracta modo.
PL 6, 232Aしかし、この種の生贄の儀式は、ヘラクレスがヒスパニアから帰る途上で廃止したと伝えられている。ただし儀礼そのものは存続し、生身の人間の代わりにイグサで編んだ人形が投げ込まれるようになった。オウィディウスが『祭暦』の中でこう教えている。 「ティリュンスの英雄がこの野にやって来るまで、 毎年、レウカスの仕方に則って悲しい祭儀が執り行われていた。」
Illum stramineos in aquam misisse Quirites: Herculis exemplo corpora falsa jace. Haec sacra Vestales virgines faciunt, ut ait idem! Tum quoque priscorum virgo simulacra virorum Mittere roboreo scirpea ponte solet.
PL 6, 232A藁で作ったクイリテスたちを水に投げ入れたのは彼であった、と。「ヘラクレスに倣い、偽りの肉体を投げ入れよ。」この祭儀は、同じ詩人が言うように、ウェスタの処女たちが執り行うのである。「そのときもまた、乙女は、樫の橋から、イグサで作った昔の男たちの似姿を投げ入れるのを習わしとする。」
Nam de infantibus, qui eidem Saturno immolabantur propter odium Jovis quid dicam, non invenio; tam barbaros, tam immanes fuisse homines, ut parricidium suum, id est tetrum atque execrabile humano generi facinus, sacrificium vocarent: cum teneras atque innocentes animas, quae maxime est aetas parentibus dulcior, sine ullo respectu pietatis extinguerent, immanitatemque omnium bestiarum, quae tamen foetus suos amant, feritate superarent!
PL 6, 232Aさて、ユピテルへの憎しみゆえに同じサトゥルヌスに捧げられた幼児たちについて、私には言うべき言葉が見つからない。人間があれほど野蛮で、あれほど残虐であったために、自らの肉親殺し――すなわち人類にとって忌まわしく呪うべき凶行――を「生贄」と呼んだとは。彼らは、親にとって何よりも愛おしいはずの年齢にある柔らかく無垢な魂を、いかなる敬愛の念もなく消し去り、自らの子を愛するあらゆる獣の残忍さすらも、その凶暴さにおいて凌駕したのである。
O dementiam insanabilem! Quid illis isti dii amplius facere possent, si essent iratissimi, quam faciunt propitii? cum suos cultores parricidiis inquinant, orbitatibus mactant, humanis sensibus spoliant? Quid potest esse his hominibus sancti?
PL 6, 233Aああ、癒しがたき狂気よ。もしこれらの神々が激しく怒っていたとしても、今、彼らが好意的であるときになしている以上のことを、彼らに対してなしえたであろうか。彼らは自らを崇拝する者たちを肉親殺しの罪で汚し、子を失う嘆きによって打ちのめし、人間らしい感覚を奪い去っているのだから。これらの人間たちに、いったい何が神聖なものでありえようか。
Aut quid in profanis locis facient, qui inter aras deorum summa scelera committunt? Pescennius Festus in libris Historiarum per Satyram refert, Carthaginenses Saturno humanas hostias solitos immolare: et cum victi essent ab Agathocle, rege Siculorum, iratum sibi Deum putavisse; itaque ut diligentius piaculum solverent, ducentos nobilium filios immolasse.
PL 6, 233Aあるいは、神々の祭壇のただ中で最悪の罪を犯す者たちが、俗なる場所において何をなすというのか。ペスケンニウス・フェストゥスは『歴史』の中で、風刺的な調子でこう伝えている。カルタゴ人はかつてサトゥルヌスに人間を生贄として捧げるのを常としていたが、シケリア王アガトクレスに敗れたとき、神が自分たちに対して怒っていると考え、その罪をより念入りに贖おうとして、貴族の子弟二百人を生贄に捧げた、と。
Tantum relligio potuit suadere malorum, Quae peperit saepe scelerosa, atque impia facta. Cui ergo dementissimi homines illo sacrificio consulebant? cum tantam partem civitatis occiderent, quantam fortasse ne Agathocles quidem victor occiderat.
PL 6, 233A「宗教はこれほど多くの悪しきことを勧めることができた。それはしばしば凶悪で不敬な行いを生み出してきたのだ。」それでは、あの狂気じみた人間たちは、あの生贄によっていったい誰のためを図っていたのか。彼らは、勝利者アガトクレスでさえおそらく殺さなかったであろうほど多くの都市の民を殺したのだから。
Ab isto genere sacrorum non minoris insaniae judicanda sunt publica illa sacra: quorum alia sunt matris deum, in quibus homines suis ipsi virilibus litant; amputato enim sexu, nec viros se, nec foeminas faciunt: alia Virtutis, quam eamdem Bellonam vocant, in quibus ipsi sacerdotes non alieno, sed suo cruore sacrificant.
PL 6, 234Aこの種の祭儀に劣らぬ狂気と判ぜられるべきは、あの公の祭儀である。その一つは神々の母の祭儀であって、そこでは人間が自らの男根をもって供犠を行う。すなわち性を切り去ることによって、彼らは男でも女でもない者となるのである。もう一つはウィルトゥス――同じ神をベロナとも呼ぶ――の祭儀であって、そこでは祭司自身が他人の血ではなく自らの血をもって生贄を捧げるのである。
Sectis namque humeris, et utraque manu districtos gladios exerentes, currunt, efferuntur, insaniunt. Optime igitur Quintilianus in Fanatico; « Istud, inquit, si Deus cogit, iratus est. » Etiamne haec sacra sunt?
PL 6, 234A肩を切り裂き、両手に抜き身の剣を振りかざしながら、彼らは走り、我を忘れ、狂乱する。それゆえクィンティリアヌスは『狂信者について』の中で、実に見事にこう言っている。「もしこれを神が強いるのだとすれば、その神は怒っているのだ」と。これでもなお、祭儀と呼べるのだろうか。
Nonne satius est pecudum more vivere, quam deos tam impios, tam profanos, tam sanguinarios colere?
PL 6, 234Aこれほど不敬虔で、これほど瀆聖的で、これほど血に飢えた神々を崇拝するくらいなら、家畜のように生きるほうがまだましではないか。
Sed unde isti errores et haec tanta flagitia manaverint, suo loco disseremus: interim videamus et caetera, quae carent scelere, ne studio insectandi videamur eligere pejora. Isidis Aegyptia sacra sunt, quatenus filium parvulum vel perdiderit, vel invenerit.
PL 6, 234Aしかし、これらの誤りとこれほど甚だしい悪行がどこから流れ出たのかについては、しかるべき箇所で論じることにしよう。さしあたり、我々が悪しきものばかりを選び出して非難に熱を上げていると見られぬよう、罪科を伴わないその他の祭儀にも目を向けることにしよう。イシスのエジプトの祭儀は、彼女がその幼い息子を失い、また見出したことに由来するものである。
Nam primo sacerdotes ejus, deglabrato corpore, pectora sua tundunt; lamentantur, sicut ipsa, cum perdidit, fecerat. Deinde puer producitur quasi inventus, et in laetitiam luctus ille mutatur: ideo Lucanus: . . . . Nunquamque satis quaesitus Osiris.
PL 6, 235Aまず、彼女の祭司たちは体の毛を剃り、自らの胸を打ち叩く。彼らは、彼女自身がかつて息子を失ったときにしたのと同じように、嘆き悲しむのである。それから、あたかも見出されたかのように少年が連れ出され、その嘆きは喜びへと変わる。それゆえルカヌスは言う、〔……〕「オシリスは決して十分に探し求められることがない」と。
Semper enim perdunt, et semper inveniunt. Refertur ergo in sacris imago rei, quae vere gesta est, quae profecto, si quid sapimus, declarat mortalem mulierem fuisse, ac pene orbam, nisi unicum reperisset.
PL 6, 235A彼らは常に息子を失い、常に見出すのである。したがって、この祭儀のうちには、実際に起こった出来事の似姿が再現されているのであって、それは、我々に多少なりとも分別があるならば、彼女が死すべき女であり、もしその一人息子を見出さなければ、まさに子を失った女となっていたことを明らかにするものである。
Quod illum ipsum poetam minime fugit, apud quem Pompeius adolescens, morte patris audita, haec loquitur: Evolvam busto jam numen gentibus Isim; Et tectum ligno spargam per vulgus Osirim. Hic est Osiris, quem Serapim vel Serapidem vulgus appellat.
PL 6, 235Aこのことは、かの詩人自身にも見逃されなかった。その詩の中で、若きポンペイウスは父の死を聞き、こう語る。 「私は、諸国民にとって神威であるイシスを、その墓から掘り出そう。 そして木で覆われたオシリスを、民衆の中へと撒き散らそう。」 このオシリスこそ、民衆がセラピスあるいはセラピデスと呼ぶ者である。
Solent enim mortuis consecratis nomina immutari; credo, ne quis putet eos homines fuisse. Nam et Romulus post mortem Quirinus factus est; et Leda, Nemesis; et Circe, Marica; et Ino, postquam se praecipitavit, Leucothea, materque Matuta; et Melicertes filius ejus, Palaemon, atque Portumnus.
PL 6, 236A神格化された死者は、名前を変えられるのが常である。おそらくそれは、誰にも彼らがかつて人間であったと思われないためであろう。事実、ロムルスは死後クィリヌスとなり、レダはネメシスと、キルケはマリカとなった。またイノは身を投げた後レウコテア、また母神マトゥタとなり、その子メリケルテスはパライモン、またポルトゥヌスとなった。
Sacra vero Cereris Eleusinae non sunt his dissimilia. Nam sicut ibi Osiris puer planctu matris inquiritur; ita hic ad incestum patrui matrimonium rapta Proserpina: quam quia facibus ex Aetnae vertice accensis quaesisse in Sicilia Ceres dicitur, idcirco sacra ejus ardentium taedarum jactatione celebrantur.
PL 6, 236Aエレウシスのケレスの祭儀も、これらと似たものである。あちらでは少年オシリスが母の嘆きの中で探し求められるように、こちらでは、伯父との近親相姦的な婚姻へと連れ去られたプロセルピナが探し求められる。ケレスは、エトナ山の頂で灯した松明をもって、シケリアで彼女を探し求めたと言われており、それゆえその祭儀は燃え盛る松明を投げ交わすことによって執り行われるのである。
Apud Lampsacum Priapo litabilis victima est asellus: cujus sacrificii ratio in Fastis haec redditur: Cum dii omnes ad festum matris magnae convenissent, epulisque satiati noctem lusibus ducerent, quievisse humi Vestam, somnumque cepisse: ibi Priapum somno ejus ac pudicitiae insidiatum; sed illam intempestivo clamore aselli, quo Silenus vehebatur excitatam, libidinem vero insidiatoris esse deceptam; hac de causa Lampsacenos asellum Priapo, quasi in ultionem, mactare consuevisse; apud Romanos vero eumdem Vestalibus sacris in honorem pudicitiae conservatae panibus coronari.
PL 6, 237Aランプサコスでは、プリアポスに捧げるにふさわしい犠牲獣はロバである。この生贄の由来は『祭暦』の中でこう語られている。大いなる母神の祭りに神々がみな集ったとき、彼らは饗宴に満ち足りて夜を戯れに過ごしていたが、ウェスタは地に伏して眠りに落ちた。そのとき、プリアポスが彼女の眠りとその貞潔を狙って忍び寄った。ところが、シレノスが乗っていたロバの折悪しき鳴き声によって彼女は目を覚まし、狙う者の欲望は挫かれてしまった。それゆえランプサコスの人々は、いわば復讐として、ロバをプリアポスに屠るのを常としている。他方ローマ人のもとでは、同じロバは、保たれた貞潔を讃えるウェスタの祭儀において、パンで冠を飾られるのである。
Quid turpius? quid flagitiosius? quam si Vesta beneficio asini virgo est? At poeta fabulam finxit.
PL 6, 237Bこれより恥ずべきことがあろうか。これより恥辱に満ちたことがあろうか、ウェスタがロバの功徳によって処女のままであるとは。しかし、これは詩人が作り話をこしらえたにすぎない。
Num ergo illud est verius, quod referunt ii, qui Φαινόμενα conscripserunt, cum de duabus Cancri stellis loquuntur, quas Graeci ὄνους vocant? asellos fuisse, qui Liberum patrem transvexerint, cum amnem transire non posset; quorum alteri hoc praemium dederit, ut humana voce loqueretur: itaque inter eum, Priapumque ortum esse certamen de obscoeni magnitudine; Priapum victum et iratum, interemisse victorem.
PL 6, 237Bそれでは、『パイノメナ(天象)』を著した者たちが、蟹座の――ギリシア人が「ロバたち(オノイ)」と呼ぶ――二つの星について語りながら伝えていることのほうが、より真実だとでもいうのか。すなわち、リベル・パテルが川を渡れずにいたとき、彼を渡してやったのはこの二頭のロバであり、その一頭には褒美として人間の声で話す力が与えられた。そこでそのロバとプリアポスとの間に、卑猥な部分の大きさをめぐる争いが起こり、プリアポスは敗れて怒り、その勝者を殺してしまった、という話である。
Hoc vero multo magis ineptum est; sed poetis licet quidquid velint: non excutio tam deforme mysterium, nec Priapum denudo, ne quid appareat risu dignum. Finxerunt haec sane poetae; sed necesse est alicujus majoris turpitudinis tegendae gratia ficta sint.
PL 6, 238Aしかし、これはさらにはるかに愚劣な話である。とはいえ、詩人には欲するところは何でも許されている。私はこれほど醜悪な秘儀をあえて暴き立てはしないし、プリアポスの裸身を晒しもしない。それは、笑うに値するものが露わになるのを避けるためである。たしかにこれらは詩人が作り出した作り話である。しかし、それは何かより大きな恥辱を覆い隠すために作られたに違いない。
Quae sit ergo quaeramus. At ea profecto manifesta est. Nam sicut Lunae taurus mactatur, quia similiter habet cornua, et Placat equo Persis radiis Hyperiona cinctum, Ne detur celeri victima tarda Deo.
PL 6, 238Aそれでは、その恥辱とは何かを尋ねてみよう。それは、実のところ明白である。というのも、牡牛が月の女神に屠られるのは、それが月と同様に角を持つからであり、また「ペルシア人は、光条を戴くヒュペリオンを馬によって宥める。俊足なる神に、鈍重な犠牲獣が捧げられることのないように」とも言われるからである。
Ita in hoc quia magnitudo membri virilis enormis est, non potuit ei monstro aptior victima reperiri, quam quae ipsum, cui mactatur, posset imitari.
PL 6, 238A同じように、この神の場合、その男根の大きさが並外れているために、屠られる相手であるその怪物自身を模しうるもの以上に、ふさわしい犠牲獣は見出しえなかったのである。
Apud Lindum, quod est oppidum Rhodi, Herculis sacra sunt, quorum a caeteris longe diversus est ritus: siquidem non εὐφημίᾳ (ut Graeci appellant), sed maledictis, et execratione celebrantur; eaque pro violatis habent, si quando inter solemnes ritus vel imprudenti alicui exciderit bonum verbum.
PL 6, 238Bロドス島の町リンドスでは、ヘラクレスの祭儀が行われているが、その儀礼は他のものとは大きく異なっている。それは、ギリシア人の言う「エウフェミア(忌み言葉を避けること)」によってではなく、罵倒と呪詛とをもって執り行われるのである。そして、もし荘重な祭儀の最中に、うっかりとであれ誰かの口から良い言葉が漏れ出れば、彼らはその祭儀を汚されたものと見なす。
Cujus rei haec ratio redditur, si tamen ulla esse in rebus vanissimis potest: Hercules, cum eo delatus esset, famemque pateretur, aratorem quemdam aspexit operantem, ab eoque petere coepit, ut sibi unum bovem venderet.
PL 6, 239Aこの事の由来は、こう語られている。もっとも、これほど無意味な事柄に由来などというものがありうるとしての話であるが。ヘラクレスはこの地に流れ着き、飢えに苦しんでいたとき、働いているある農夫を見かけ、彼に牛を一頭売ってくれるよう頼み始めた。
Enimvero ille negavit fieri posse, quia spes sua omnis colendae terrae duobus illis juvencis niteretur. Hercules, solita violentia usus, quia unum accipere non potuit, utrumque sustulit.
PL 6, 239Aところが農夫は、耕作へのすべての望みがその二頭の若牛にかかっているといって、それはできないと断った。ヘラクレスは、いつもの乱暴さを発揮して、一頭を得ることができなかったので、両方とも奪い取ってしまった。
At ille infelix, cum boves suos mactari videret, injuriam suam maledictis ultus est. Quod homini eleganti et urbano gratissimum fuit.
PL 6, 239Aその哀れな農夫は、自分の牛が屠られるのを見て、罵声によって己の受けた不正の仕返しをした。そしてこのことが、洗練された都会風の男であるヘラクレスにとって、この上なく気に入るところとなった。
Nam dum comitibus suis epulas apparat, dumque alienos boves devorat, illum sibi amarissime conviciantem, cum risu et cachinnis audiebat.
PL 6, 239Aというのも、彼は自分の連れのために宴の支度をしながら、また他人の牛を食らいながら、その農夫が自分に対して激しく罵るのを、笑い声と大笑いをもって聞いていたからである。
Sed postquam Herculi divinos honores ob admirationem virtutis deferri placuit, a civibus ei ara posita est, quam de facto βούζυγον nominavit, ad quam duo juncti boves immolarentur, sicut illi quos abstulerat aratori; eumque ipsum sibi constituit sacerdotem, ac praecepit, ut iisdem maledictis semper in celebrandis sacrificiis uteretur, quod negaret se unquam epulatum esse jucundius.
PL 6, 239Aしかし、その武勇への称賛ゆえにヘラクレスに神としての栄誉を捧げることが決まると、市民たちによって彼のために祭壇が築かれ、彼はその出来事にちなんでこれを「ブーズュゴン(牛を軛につなぐ者)」と名づけた。その祭壇には、かつて彼が農夫から奪い取ったあの二頭と同じく、軛につながれた二頭の牛が生贄として捧げられることとなった。そしてヘラクレスは、あの農夫その人を自らの祭司に任じ、生贄を捧げるたびに常に同じ罵倒の言葉を用いるよう命じた。かつてこれほど楽しく宴をしたことはなかったと言って。
Haec jam non sacra sunt, sed sacrilegia, in quibus id sanctum dicitur, quod in aliis, si fiat, etiam severissime vindicatur. Ipsius autem Cretici Jovis sacra quid aliud quam quomodo sit aut subtractus patri, aut nutritus ostendunt?
PL 6, 239Bこれらはもはや祭儀ではなく、冒瀆にほかならない。他の場合であれば厳罰をもって罰せられるはずのことが、ここでは聖なることと呼ばれているのだから。ところで、クレタのユピテルその人の祭儀は、彼がいかにして父から隠され、あるいはいかにして育てられたか、その次第を示すもの以外の何であろうか。
Capella est Amaltheae nymphae, quae uberibus suis aluit infantem; de qua Germanicus Caesar in Arataeo carmine sic ait: . . . . .
PL 6, 240Aアマルテイアという妖精には一頭の雌山羊がいて、その乳房をもって幼子を育てた。この山羊について、ゲルマニクス・カエサルは『アラトス風の詩』の中でこう述べている。〔……〕
Illa putatur Nutrix esse Jovis; si vere Juppiter infans Ubera Cretaeae mulsit fidissima caprae, Sidere quae claro gratum testatur alumnum. Hujus capellae corio usum esse pro scuto Jovem contra Titanas dimicantem Musaeus auctor est: unde a poetis ἀιγίοχος nominatur.
PL 6, 240A「彼女はユピテルの乳母であったと思われる。もし幼子ユピテルが、まことにクレタの山羊の頼もしい乳房を吸ったのであれば、その山羊は輝く星座となって、愛しい養い子への証しを立てているのだ。」ムーサイオスは、この山羊の皮を、ユピテルがティタンたちと戦う際に盾として用いたと伝えている。そこから詩人たちは彼を「アイギオコス(山羊皮の楯を持つ者)」と呼ぶのである。
Ita quidquid est gestum in abscondendo puero, id ipsum per imaginem geritur in sacris. Sed et matris ejus mysterium idem continet, quod Ovidius exponit in Fastis, lib. IV, v. 207): Ardua jamdudum resonat tinnitibus Ide; Tutus ut infanti vagiat ore puer.
PL 6, 240Aこのように、幼子を隠す際になされたことはすべて、その祭儀のうちで似姿として再演されるのである。また彼の母の秘儀もこれと同じ内容を含んでおり、オウィディウスはそれを『祭暦』第四巻二〇七行でこう述べている。 「険しいイデ山は、すでに久しく鳴り響く音でこだましている、 幼子が安全に、幼子の口で泣き叫べるように。」
Pars clypeos sudibus, galeas pars tundit inanes: Hoc Curetes habent, hoc Corybantes opus. Res latuit, priscique manent imitamina facti; Aera deae comites raucaque terga movent, Cymbala pro galeis, pro scutis tympana pulsant: Tibia dat Phrygios, ut dedit ante, modos.
PL 6, 240B「ある者らは棒で楯を、ある者らは中身のない兜を打ち鳴らす。 これがクレテスの、これがコリュバンテスのなす業である。 出来事は隠されたが、かつての所業を模す振る舞いは今も残る。 女神の従者たちは青銅と、皮を張った太鼓とを打ち鳴らし、 兜の代わりにシンバルを、楯の代わりに太鼓を打つ。 そして笛は、かつてと同じく、フリュギア風の調べを奏でる。」
Hanc totam opinionem, quasi a poetis fictam, Salustius respuit, voluitque ingeniose interpretari, cur altores Jovis dicantur Curetes fuisse; et sic ait: Quia principes intelligendi divini fuerunt, vetustatem ut caetera in majus componentem, altores Jovis celebravisse.
PL 6, 240Bサルスティウスは、この見解全体を、あたかも詩人たちの作り話であるかのように退け、なぜクレテスがユピテルの養育者であったと言われるのかを、巧みに解釈しようと試みた。そして彼はこう言う。「彼らは神的なものを理解する第一人者であったので、他のすべてを誇張して伝える古伝が、彼らをユピテルの養育者として讃えたのである」と。
Quantum erraverit homo eruditus, jam res ipsa declarat. Si enim princeps est Jupiter, et deorum et religionum; si ante illum dii nulli colebantur vulgo, quia nondum nati fuerant, qui coluntur; apparet Curetes ex diverso principes fuisse divini non intelligendi, per quos error omnis inductus est, et Dei veri memoria sublata.
PL 6, 240Bこの博識な人物がいかに大きく誤ったかは、まさに事の次第そのものが明らかにしている。もしユピテルが神々の、そして宗教の第一人者であるとすれば、また彼以前には、崇拝される神々がまだ生まれていなかったがゆえに、民衆によって崇拝される神は一柱もなかったとすれば、クレテスはむしろそれとは反対に、神的なるものを理解しない第一人者であったことが明らかになる。彼らを通してあらゆる誤りが持ち込まれ、真の神の記憶が失われたのである。
Ex ipsis itaque mysteriis et ceremoniis intelligere debuerunt, hominibus se mortuis supplicare. Non igitur exigo, ut aliquis poetarum fictionibus credat.
PL 6, 241Aしたがって彼らは、まさにその密儀と儀礼そのものから、自分たちが死んだ人間に対して嘆願しているのだということを理解すべきであった。それゆえ私は、誰かが詩人たちの作り話を信じるべきだとは要求しない。
Qui hos mentiri putat, Pontificum ipsorum scripta consideret, et quidquid est litterarum ad sacra pertinentium revolvat: plura fortasse, quam nos afferimus, inveniet, ex quibus intelligat, inania inepta, commentitia esse omnia, quae pro sanctis habentur.
PL 6, 241A詩人たちが偽りを語っていると考える者は、大神官団自身の著作をこそ検討し、祭儀に関わる文書という文書を繙くがよい。そうすれば、おそらく我々が挙げている以上に多くのことを見出し、それによって、聖なるものと見なされているものすべてが、空しく愚かで、作り事にすぎないと理解するであろう。
Si quis autem, percepta sapientia, deposuerit errorem, profecto ridebit ineptias hominum pene dementium; illos dico, qui vel inhonesto saltatu tripudiant, vel qui nudi, uncti, coronati, personati, aut luto obliti currunt.
PL 6, 241Aしかし、もし誰かが知恵を身につけて誤りを捨て去るならば、その者はきっと、ほとんど狂気に近い人間たちの愚行を笑うことであろう。すなわち、恥ずべき踊りをもって跳ね回る者たち、あるいは裸で、油を塗り、冠をかぶり、仮面をつけ、あるいは泥にまみれて走り回る者たちのことである。
Quid de scutis jam vetustate putridis dicam? quae cum portant, deos ipsos se gestare humeris suis arbitrantur.
PL 6, 241Bすでに古びて朽ちた楯について、私は何を言うべきだろうか。人々はそれを担ぐとき、まさに神々そのものを自分の肩に担っているのだと思い込んでいる。
Nam Furius Bibaculus inter praecipua pietatis exempla numeratur, qui cum praetor esset, tamen lictoribus praeeuntibus, ancile portavit, cum haberet, magistratus beneficio, muneris ejus vacationem.
PL 6, 241B実に、フリウス・ビバクルスは、篤い敬虔の際立った実例の一人に数えられている。彼は法務官でありながら、その官職の恩恵によってこの務めを免除されていたにもかかわらず、先導する束桿吏を従えつつ、聖楯(アンキーレ)を自ら担いだのである。
Non ergo ille Furius, sed plane furiosus fuit, qui praeturam hoc ministerio se putavit ornare. Merito igitur, cum haec a viris non imperitis ac rudibus fiant, Lucretius exclamat: O stultas hominum mentes, o pectora caeca!
PL 6, 242Aしたがって彼は、その名の示す「フリウス」ではなく、まさしく(その名をもじって言えば)「狂える者(フリオースス)」であった。自分がこの奉仕によって法務官の職を飾ることができると思い込んでいたのだから。それゆえ、こうしたことが無知で粗野な者たちならぬ人々によってなされている以上、ルクレティウスが次のように叫んだのももっともである。「ああ、人間たちの愚かな心よ、ああ、盲いたる胸よ!」
Qualibus in tenebris vitae, quantisque periclis Degitur hoc aevi, quodcumque est! Quis haec ludibria non rideat, qui habeat aliquid sanitatis? cum videat homines velut mente captos ea serio facere, quae si quis faciat in lusu, nimis lascivus et ineptus esse videatur.
PL 6, 242A「人生のいかなる闇のうちで、いかに大きな危険のうちに、 この一生は、それがいかほどのものであれ、過ごされていることか!」 いくらかでも正気を持つ者ならば、誰がこの茶番を笑わずにいられようか。人々が、あたかも正気を失ったかのように真剣に行っていることを見るならば――それは、もし誰かが遊びの中でそれをしたなら、あまりにふしだらで愚かしいと見なされるであろうことなのだから。
Liber I, Caput XXII
第I巻 第XXII章PL 6, 242AQuid auctor praedictarum vanitatum in Italia apud Romanos fuerit, et quis apud alias gentes.
PL 6, 242A前述の虚妄の創始者が、イタリアのローマ人のもとでは誰であったか、また他の民族のもとでは誰であったか。
Harum vanitatum apud Romanos auctor et constitutor Sabinus ille rex fuit, qui maxime animos hominum rudes atque imperitos novis superstitionibus implicavit: quod ut faceret aliqua cum auctoritate, simulavit cum dea Egeria nocturnos se habere congressus.
PL 6, 242Aこれらの虚妄のローマ人における創始者・制定者は、かのサビニ人の王であり、彼は未開で無知な人々の心を新奇な迷信でことのほか絡めとった。彼はこれをいくばくかの権威をもって行うために、女神エゲリアと夜ごと逢瀬を交わしていると偽った。
Erat quaedam spelunca peropaca in nemore Aricino, unde rivus perenni fonte manabat; huc, remotis arbitris, se inferre consueverat, ut mentiri posset, monitu deae conjugis ea sacra populo se tradere quae acceptissima diis essent: videlicet astutiam Minois voluit imitari: qui se in antrum Jovis recondebat, et ibi diu moratus, leges tamquam sibi a Jove traditas afferebat, ut homines ad parendum non modo imperio, sed etiam religione constringeret.
PL 6, 243Aアリキアの森には、常に絶えぬ泉から川が流れ出す、深く暗いある洞窟があった。彼は人目を避けてそこに入るのを常とし、妻である女神の教えによって、神々に最も喜ばれる祭儀を民に伝えているのだと偽ることができるようにした。すなわち彼は、ミノスの奸智に倣おうとしたのである。ミノスはユピテルの洞窟に身を隠し、長くそこに留まったのち、あたかもユピテルから授けられたかのような法を持ち帰り、人々を命令によってのみならず宗教によっても服従へと縛りつけたのであった。
Nec difficile sane fuit persuadere pastoribus. Itaque pontifices, flamines, salios, augures creavit, deos per familias descripsit. Sic novi populi feroces animos mitigavit, et ad studia pacis a rebus bellicis avocavit.
PL 6, 243A牧人たちを説き伏せるのは、まことにたやすいことであった。こうして彼は大神官、フラーメン、サリイ祭司、鳥占官を任命し、神々を氏族ごとに割り当てた。かくして彼は、新しい民の荒々しい心を和らげ、戦の営みから平和の営みへと向け変えたのである。
Sed cum alios falleret, seipsum tamen non fefellit; nam post annos plurimos, Cornelio et Bebio coss., in agro scribae Petilii sub janiculo arcae duae lapideae sunt repertae a fossoribus, quarum in altera corpus Numae fuit, in altera septem latini libri de jure pontificio, item graeci totidem de disciplina sapientiae scripti, quibus religiones, non eas modo, quas ipse instituerat, sed omnes praeterea dissolvit.
PL 6, 243Bしかし彼は他人を欺いたとはいえ、自分自身までは欺かなかった。というのも、それから幾年も経てコルネリウスとベビウスが執政官であった年、書記ペティリウスの畑のヤニクルムの丘のふもとで、掘り手たちによって二つの石の櫃が発見されたからである。その一方にはヌマの遺骸が納められ、もう一方には祭司法に関するラテン語の書七巻と、同じ数のギリシア語で書かれた知恵の教えに関する書とが納められていた。それらの書物によって彼は、自らが定めた宗教だけでなく、その他のあらゆる宗教をも崩してしまったのである。
Qua re ad senatum delata, decretum est, ut hi libri abolerentur: ita eos Q. Petilius Praetor urbanus in concione populi concremavit, insipienter id quidem.
PL 6, 244Aこの事が元老院に報告されると、これらの書物を廃棄すべしとの決議がなされた。かくして市法務官クィントゥス・ペティリウスは、民衆の集会でこれを焼き払った――もっとも、それは愚かしいことであった。
Quid enim profuit, libros esse combustos? cum hoc ipsum, quod sunt ideo combusti, quia religionibus derogabant, memoriae sit traditum? Nemo ergo tunc in senatu non stultissimus. Potuerunt enim et libri aboleri, et res tamen in memoriam non exire.
PL 6, 244A書物が焼かれたところで、いったい何の益があったろうか。それらが宗教を貶めるがゆえに焼かれたのだ、というまさにその事実が記録に残されているのだから。ゆえに当時の元老院には、この上なく愚かでない者はひとりもいなかった。というのも、書物を廃棄したうえで、なおその出来事を記録に残さずにおくこともできたはずだからである。
Ita dum volunt etiam posteris approbare quanta pietate defenderint religiones, auctoritatem religionum ipsarum testando minuerunt.
PL 6, 244Aかくして彼らは、自分たちがいかに敬虔をもって宗教を守ったかを後世にまで示そうとするあまり、証言することによって、宗教そのものの権威を損なってしまったのである。
Sed ut Pompilius apud Romanos institutor ineptarum religionum fuit: sic ante Pompilium Faunus in Latio, quin et Saturno avo nefaria sacra constituit, et Picum patrem inter deos honoravit, et sororem suam Fatuam Faunam, eamdemque conjugem consecravit; quam Gabius Bassus Fatuam nominatam tradit, quod mulieribus fata canere consuevisset, ut Faunus viris.
PL 6, 244Aしかし、ポンピリウスがローマ人のもとで愚劣な宗教の創始者であったように、ポンピリウスより前には、ラティウムでファウヌスがそうであった。彼は祖父サトゥルヌスのために不敬な祭儀を定めたばかりか、父ピクスを神々の列に加えて敬い、また自分の妹ファトゥア・ファウナを、これもまた自分の妻として神に列した。ガビウス・バッススの伝えるところでは、彼女がファトゥアと呼ばれたのは、ファウヌスが男たちに運命を語ったように、彼女が女たちに運命を語るのを常としていたからだという。
Eamdem Varro scribit tantae pudicitiae fuisse, ut nemo eam, quoad vixerit, praeter virum suum mas viderit, nec nomen ejus audierit. Idcirco illi mulieres in operto sacrificant, et bonam deam nominant.
PL 6, 245Aワロは、彼女がこの上ない貞潔であったので、生きている間、夫のほかどんな男も彼女を見た者はなく、その名を耳にした者もなかったと記している。それゆえ女たちは秘密の場所で彼女に犠牲を捧げ、彼女を「善き女神」と呼ぶのである。
Et Sextus Clodius in eo libro, quem graece scripsit, refert Fauni hanc uxorem fuisse, quae quia contra morem decusque regium clam vini ollam ebiberat, et ebria facta erat, virgis myrteis a viro usque ad mortem caesa.
PL 6, 245Aまた、セクストゥス・クロディウスはギリシア語で書いた書物の中で、これがファウヌスの妻であったこと、そして彼女が王家の慣習と品位に反してひそかに酒壺を飲み干し酔ってしまったために、夫によってミルトの枝で死に至るまで打たれたことを伝えている。
Postea vero cum eum facti sui poeniteret, et desiderium ejus ferre non posset, divinum illi honorem detulisse; idcirco in sacris ejus obvolutam vini amphoram poni. Reliquit ergo posteris Faunus quoque non parum erroris, quem tamen prudentes quique perspiciunt.
PL 6, 245Aしかしその後、彼は自分の行いを悔い、彼女を恋しく思う気持ちに耐えられなくなり、彼女に神としての栄誉を捧げたのだという。それゆえ彼女の祭儀には、覆いをかけた酒の甕が置かれるのである。かくしてファウヌスもまた、後世に少なからぬ誤りを残したが、それは思慮ある者ならば誰でも見抜くところである。
Nam Lucilius eorum stultitiam, qui simulacra deos putant esse, deridet his versibus: Terricolas Lamias Fauni, quas Pompiliique Instituere Numae, tremit has; hic omnia ponit.
PL 6, 246Aルキリウスは、彫像を神だと思い込む者たちの愚かさを、次のような詩句で嘲っている。「大地に住まうラミアという、ファウヌスやヌマ・ポンピリウスが作り出した怪物どもを、この者は恐れている。この者はいっさいをそれらに懸けているのだ。」
Ut pueri infantes credunt signa omnia ahena Vivere, et esse homines: sic isti omnia ficta Vera putant; credunt signis cor inesse in ahenis. Pergula pictorum; veri nihil: omnia ficta Poeta quidem stultos homines infantibus comparavit.
PL 6, 246A「幼子たちが青銅の像はすべて生きていて人間であると信じ込むように、この者たちも作り事をすべて真実だと思い込み、青銅の像に心があると信じている。絵師の掛け小屋よ――そこには真実など何もなく、すべては作り事である。」詩人はこうして、愚かな者たちを幼子になぞらえたのである。
At ego multo imprudentiores esse dico. Illi enim simulacra homines putant esse, hi deos. Illos aetas facit putare quod non est, hos stultitia. Illi utique brevi desinunt falli, horum vanitas et durat, et semper crescit.
PL 6, 247Aだが私は、この者たちのほうがはるかに思慮を欠いていると言おう。なぜなら、幼子たちは彫像を人間だと思い込むのに対し、この者たちは神だと思い込むからである。幼子たちが実在しないものを実在すると思い込むのは幼さゆえであるが、この者たちがそう思い込むのは愚かさゆえである。しかも幼子たちの思い違いはほどなく終わるが、この者たちの空しい思い込みは続き、絶えず増していくのである。
Sacra Liberi Patris primus Orpheus induxit in Graeciam, primusque celebravit in monte Boeotiae Thebis, ubi Liber natus est, proximo, qui cum frequenter citharae cantu personaret, Citeron appellatus est.
PL 6, 247Aリベル・パテルの祭儀を最初にギリシアへ持ち込んだのはオルペウスであり、彼はまた、リベルが生まれたボイオティアのテーバイに近い山で最初にこれを祝った。その山は、竪琴の調べがしばしば響き渡ったことから、キタイロンと呼ばれるようになった。
Ea sacra etiamnunc Orphica nominantur, in quibus ipse postea dilaceratus, et carptus est, et fuit per eadem fere tempora, quibus Faunus.
PL 6, 247Aその祭儀は今なお「オルペウスの祭儀」と呼ばれているが、彼自身は後にその祭儀の中でずたずたに引き裂かれ、八つ裂きにされたのであり、ほぼファウヌスと同じ時代の人であった。
Sed quis aetate praecesserit, dubitari potest: siquidem per eosdem annos Latinus Priamusque regnaverunt; item patres eorum Faunus et Laomedon, quo regnante, Orpheus cum Argonautis ad Iliensium littus accessit.
PL 6, 247Aしかし、どちらが年代的に先んじていたかは疑いうる。というのも、ラティヌスとプリアモスは同じ年代に王位にあり、その父であるファウヌスとラオメドンもまた同様であって、ラオメドンの治世に、オルペウスはアルゴナウタイとともにイリオンの浜へ到着したからである。
Procedamus igitur ulterius, et quaeramus, quis omnino colendorum deorum primus auctor extiterit. Didymus in libris ἐξηγήσεος Πινδαρικῆς ait, Melissea Cretensium regem primum diis sacrificasse, ac ritus novos sacrorumque pompas introduxisse.
PL 6, 247Bでは次に進んで、そもそも神々を崇拝することを初めて創始した者は誰であったかを尋ねよう。ディデュモスは『ピンダロス釈義』の中で、クレタ人の王メリッセウスが最初に神々に生贄を捧げ、新たな儀礼と祭儀の行列を導入したと述べている。
Hujus duas fuisse filias, Amalthaeam et Melissam, quae Jovem puerum caprino lacte ac melle nutrierunt. Unde poetica illa fabula originem sumpsit, advolasse apes, atque os pueri melle complesse.
PL 6, 248A彼には二人の娘、アマルテイアとメリッサがおり、彼女たちは幼いユピテルを山羊の乳と蜂蜜で育てた。ここから、蜜蜂が飛んできてこの幼子の口を蜜で満たしたという、あの詩的な作り話が生まれたのである。
Melissam vero a patre primam sacerdotem Matri magnae constitutam, unde adhuc ejusdem Matris antistites Melissae nuncupantur.
PL 6, 248Aメリッサは父によって大いなる母神の最初の祭司として立てられ、それゆえ今もなおこの母神に仕える祭司たちは「メリッサ」と呼ばれている。
Historia vero sacra testatur ipsum Jovem, postquam rerum potitus est, in tantam insolentiam venisse, ut ipse sibi fana multis in locis constitueret.
PL 6, 248Aしかし『聖史』〔Historia sacra は一般名詞「聖なる歴史」とも読める。エウヘメロスの書名と取った〕は、ユピテル自身が権力を手中に収めた後、はなはだしい傲慢に陥り、みずから多くの土地に自分のための神殿を建てるに至ったことを証言している。
Nam cum terras circuiret, ut in quamcumque regionem venerat, reges principesve populorum hospitio sibi et amicitia copulabat, et cum a quoque digrederetur, jubebat sibi fanum creari hospitis sui nomine, quasi ita posset amicitiae et foederis memoria conservari.
PL 6, 248Aというのも、彼が諸国を巡っていたとき、赴いたどの地方でも、その地の王や首長たちを客礼と友誼によって自分に結びつけ、それぞれのもとを去るにあたっては、あたかもそうすれば友誼と条約の記憶を保つことができるかのように、その客人の名を冠した神殿を自分のために建てさせたからである。
Sic constituta sunt templa Jovi Atabyrio, Jovi Labrandio. Atabyrius enim et Labrandius hospites ejus, atque adjutores in bello fuerunt. Item Jovi Laprio, Jovi Molioni, Jovi Casio, et quae sunt in eumdem modum.
PL 6, 248Bこうして「アタビュリオスのユピテル」「ラブランディオスのユピテル」の神殿が建てられたのである。アタビュリオスとラブランディオスは、彼の客人であり、また戦における助力者でもあったからである。同様に「ラプリオスのユピテル」「モリオンのユピテル」「カシオスのユピテル」など、これと同じ類のものがある。
Quod ille astutissime excogitavit, ut et sibi honorem divinum, et hospitibus suis perpetuum nomen acquireret cum religione conjunctum. Gaudebant ergo illi, et hinc imperio ejus libenter obsequebantur, et nominis sui gratia ritus annuos et festa celebrabant.
PL 6, 249Aこれを彼は、自分には神としての栄誉を、客人たちには宗教と結びついた不朽の名声を得させようと、この上なく狡猾に考え出したのであった。それゆえ彼らは喜び、これによって彼の命令に喜んで従い、自分の名のために毎年の祭儀と祝祭を執り行ったのである。
Simile quiddam in Sicilia fecit Aeneas (Vid. Aeneid., V), cum conditae urbi Acestae hospitis nomen imposuit, ut eam postmodum laetus ac libens Acestes diligeret, augeret, ornaret.
PL 6, 249Aこれと似たことを、シケリアでアエネアスも行った(『アエネイス』第五巻を見よ)。彼は建設した都市に客人アケステスの名を冠し、その後アケステスが喜んで進んでこの都市を愛し、これを発展させ、飾り立てるようにしたのである。
Hoc modo religionem cultus sui per orbem terrae Jupiter seminavit, et exemplum caeteris ad imitandum dedit.
PL 6, 249Aこのようにしてユピテルは、自分を崇拝する宗教を全世界にまき散らし、他の者たちが見習うべき先例を与えたのである。
Sive igitur a Melisseo, sicut Didymus tradidit, colendorum deorum ritus effluxit; sive ab ipso quoque Jove, ut Euhemerus; de tempore tamen constat quando dii coli coeperint. Melisseus quidem multum antecessit aetate, quippe qui educaverit Jovem nepotem.
PL 6, 249Aそれゆえ、ディデュモスが伝えるようにメリッセウスから神々を崇拝する慣行が生じたにせよ、あるいはエウヘメロスが言うようにユピテル自身からそれが生じたにせよ、神々が崇拝され始めた時期については確かなことがわかる。メリッセウスは年代においてはるかに先んじていたことは確かである。というのも、彼こそが孫であるユピテルを養育したからである。
Et idcirco fieri potest, vel ut ante, vel adhuc puero Jove deos colere instituerit, id est alumni sui matrem; et aviam Tellurem, quae fuit Urani conjux, et patrem Saturnum: et ipse hoc exemplo atque instituto Jovem ad tantam superbiam provexerit, ut postea sibi divinos honores auderet assumere.
PL 6, 250Aそれゆえ、ユピテルがまだ幼子であった時、あるいはそれ以前に、彼が神々――すなわち自分の養い子の母、そしてウラヌスの妻であった祖母テルス、さらに父サトゥルヌス――を崇拝するよう定めた、ということもありうる。そして彼自身が、この先例と慣行によってユピテルをこれほどの傲慢へと導いたので、ユピテルは後に自ら神としての栄誉を僭称するまでになったのである。
Liber I, Caput XXIII
第I巻 第XXIII章PL 6, 250ADe vanarum superstitionum aetatibus, et quibus coeperint temporibus. Nunc quoniam vanarum superstitionum originem deprehendimus, superest ut etiam tempora colligamus, per quae fuerint illi quorum memoria colitur.
PL 6, 250A空しい迷信の時代について、またそれらがいつの時代に始まったかについて。さて、我々は空しい迷信の起源をすでに突き止めたので、残るは、その記憶が崇拝されている者たちがいつの時代の人物であったかを、年代についてもまとめることである。
Theophilus in libro de Temporibus ad Autolicum scripto ait, in historia sua Thallum dicere, quod Belus, quem Babylonii et Assyrii colunt, antiquior trojano bello fuisse invenitur trecentis viginti duobus annis: Belum autem Saturno aequalem fuisse, et utrumque uno tempore adolevisse.
PL 6, 250Aテオフィロスは、アウトリュコスに宛てて書かれた『時代論』の中で、自分の著した歴史書の中でタッルスがこう述べていると言う。すなわち、バビュロニア人とアッシリア人が崇拝するベルスは、トロイア戦争より三百二十二年前であることが判明しており、ベルスはサトゥルヌスと同時代であって、両者は同じ時期に成人したのだ、と。
Quod adeo verum est, ut ratione ipsa colligi possit. Nam et Agamemnon, qui gessit bellum Troicum, Jovis abnepos fuit, et Achilles Ajaxque pronepotes, et Ulysses eodem gradu proximus fuit; Priamus quidem longa serie.
PL 6, 251Aそれが真実であることは、理をもってしても推し量ることができるほどである。というのも、トロイア戦争を戦ったアガメムノンはユピテルの玄孫であり、アキレウスとアイアスは曾孫であり、ウリクセスも同じ世代に近く、他方プリアモスは長い血統の末であったからである。
Sed auctores quidam tradunt, Dardanum et Jasium Coriti filios fuisse, non Jovis. Nec enim, si ita fuisset, ad usus impudicos Ganymedem pronepotem suum habere potuisset.
PL 6, 251Aしかし一部の著述家たちは、ダルダヌスとイアシオスはユピテルの子ではなく、コリュトスの子であったと伝えている。というのも、もしそうでなかったなら、彼が自分の曾孫であるガニュメデスを、恥ずべき用に供させることなどできなかったはずだからである。
Itaque parentibus illorum, quos supra nominavi, si congruentes annos dividas, numerus consentiet. Ab excidio autem Trojanae urbis colliguntur anni MCCCCLXX.
PL 6, 251Aしたがって、私が上に挙げた者たちの父祖について、対応する年数を割り振ってみるならば、数はぴたりと一致する。トロイアの都の滅亡からは、千四百七十年が数えられる。
Ex hac temporum ratione manifestum est, ante annos non amplius quam MDCCC natum esse Saturnum, qui et sator omnium deorum fuit. Non ergo isti glorientur sacrorum vetustate, quorum et origo, et ratio, et tempora deprehensa sunt.
PL 6, 251Aこの年代の計算から明らかなのは、あらゆる神々の父であるサトゥルヌスが生まれたのは、今から千八百年より前ではないということである。それゆえ彼らは、その起源も、道理も、時代も突き止められてしまった祭儀の古さを誇るべきではない。
Restant adhuc aliqua, quae ad arguendas religiones falsas plurimum valent. Sed jam finem facere libro decrevi, ne modum excedat.
PL 6, 252A偽りの宗教を論駁するのに大いに役立つことがらは、まだいくつか残っている。しかし私は、本書がその分量を越えないよう、ここで筆を置くことに決めた。
Ea enim plenius sunt exequenda, ut omnibus refutatis, quae veritati videntur obstare, homines, qui bonorum ignorantia vagantur incerti, ad religionem veram possimus imbuere. Primus autem sapientiae gradus est, falsa intelligere; secundus, vera cognoscere.
PL 6, 252Aそれらのことがらは、真理を妨げているように見えるすべてのものを論駁し尽くして、善きものを知らぬがゆえに不確かなまま彷徨っている人々を、真の宗教へと導き入れることができるように、より十分に論じ尽くされねばならないからである。ところで、知恵の第一の段階は偽りを理解することであり、第二の段階は真実を知ることである。
Ergo apud quem haec prima institutio nostra profecerit, qua falsa deteximus, excitabitur ad veri cognitionem, qua nulla est homini jucundior voluptas; et erit jam sapientia coelestis disciplinae dignus, qui ad cognoscenda caetera libens ac paratus accesserit.
PL 6, 252Aそれゆえ、我々が偽りを暴いたこの最初の教えが功を奏した者は、真理の認識へと目覚めさせられるであろう。そしてこの認識にまさる喜びは人間にとって他にない。かくして、残りのことがらを知ろうと、進んで、また心構えをもって近づく者は、すでに天上の教えの知恵にふさわしい者となるであろう。
Liber II, Caput I
第II巻 第I章PL 6, 252AQuod rationis oblivio faciat homines ignorantes veri Dei, qui colitur in adversis, et in prosperis contemnitur.
PL 6, 252A理性を忘れることが人間を真の神について無知にする。この神は、逆境においては礼拝されるが、順境においては蔑ろにされる。
Quamquam primo libro religiones deorum falsas esse monstraverim; quod ii, quorum varios dissimilesque cultus per universam terram consensus hominum stulta persuasione suscepit, mortales fuerint, functique vita, divinae necessitati morte concesserint; tamen ne qua dubitatio relinquatur, hic secundus liber fontem ipsum patefaciet errorum, causasque omnes explicabit, quibus decepti homines, et primitus deos esse crediderint, et postmodum inveterata persuasione in susceptis pravissime Religionibus perseveraverint.
PL 6, 252A第一巻において私は、神々をめぐる諸宗教が虚偽であることを示した。すなわち、全地にわたって人々がさまざまに異なる崇拝を、愚かな思い込みの合意によって受け入れてきたその当の者たちは、もともと死すべき人間であって、生を終えたのち、死によって神の定めた必然に屈したのである。だが、いかなる疑いも残らぬよう、この第二巻は誤りそのものの源泉を明らかにし、あらゆる原因を説き明かす——人間はいかにして欺かれ、初めは彼らを神々だと信じ、その後は根強い思い込みによって、このうえなく邪悪な仕方で受け入れた宗教にとどまり続けたのか、という原因を。
Gestio enim, Constantine Imperator, convictis inanibus, et hominum impia vanitate detecta, singularis Dei asserere majestatem, suscipiens utilius et majus officium revocandi homines a pravis itineribus, et in gratiam secum ipsos reducendi, ne se (ut quidam philosophi faciunt) tantopere despiciant, neve se infirmos, et supervacuos, et nihil, et frustra omnino natos putent.
PL 6, 254Bというのも、コンスタンティヌス帝よ、私は、空虚な神々を論駁し、人間たちの不敬な虚偽を暴いたうえで、唯一なる神の威厳を主張することを願っているからである。人間たちを邪悪な道から呼び戻し、彼らを彼ら自身と和解させるという、いっそう有益で大きな務めを引き受けつつ——それは、彼らが(ある種の哲学者たちがするように)自分自身をあまりに卑しめたり、自分を弱く、無用で、無に等しく、まったく空しく生まれた者だと考えたりすることのないようにするためである。
Quae opinio plerosque ad vitia compellit. Nam dum existimant, nulli Deo nos esse curae, aut post mortem nihil futuros, totos se libidinibus addicunt, et dum licere sibi putant, hauriendis voluptatibus sitienter incumbunt, per quas imprudentes in laqueos mortis incurrunt; ignorant enim quae sit hominis ratio.
PL 6, 254Cこの考えは多くの者を悪徳へと駆り立てる。すなわち、自分たちがいかなる神の配慮も受けていないとか、死後には何も残らないとか思い込むことで、彼らはまるごと情欲に身を委ね、それが許されていると考えるままに、渇いたように快楽をむさぼることに没頭し、それゆえ知らぬ間に死の罠へと駆け込んでいく。人間の理性がいかなるものかを知らないからである。
Quam si tenere vellent, in primis Dominum suum agnoscerent, virtutem justitiamque sequerentur, terrenis figmentis animas suas non substernerent, mortiferas libidinum suavitates non appeterent: denique seipsos magni aestimarent, atque intelligerent plus esse in homine, quam videtur, cujus vim conditionemque non aliter possent retinere, nisi cultum veri parentis sui, deposita pravitate, susceperint.
PL 6, 255Aもしそれ(人間の理性)を保とうと欲するなら、彼らはまず何よりも自らの主を認め、徳と正義とに従い、地上の作りごとに自分の魂を委ねず、死をもたらす情欲の甘美を求めないであろう。そしてついには自分自身を高く評価し、人間には見かけよりも多くのものが宿っていることを悟るであろう——その力と境遇とは、邪悪を捨てて真の親なる方への礼拝を受け入れるのでなければ、保つことができないものである。
Equidem, sicut oportet, de summa rerum saepenumero cogitans, admirari soleo majestatem Dei singularis, quae continet regitque omnia, in tantam venisse oblivionem, ut quae sola coli debeat, sola potissimum negligatur; homines autem ipsos ad tantam caecitatem esse deductos ut vero ac vivo Deo mortuos praeferant, terrenos autem sepultosque in terra ei qui fundator ipsius terrae fuit.
PL 6, 255A実に私は、当然そうすべきように、事の全体についてしばしば考えるとき、万物を包み込み統べる唯一なる神の威厳が、これほどまでの忘却に陥り——本来ただひとりのみ礼拝されるべきものが、まさにひとり無視されるに至った——ということを、常々怪しまずにはいられない。そして人間たちが、生ける真の神よりも死者たちを、この地の創立者であられる方よりも地に埋もれた地上の者たちを、選び取るほどの、これほどの盲目へと導かれてしまったことも。
Et tamen huic impietati hominum posset venia concedi, si omnino ab ignorantia divini nominis veniret hic error.
PL 6, 255Bそれでもなお、人間のこの不敬に対しては、もしこの誤りがまったく神の御名についての無知から生じたのであれば、赦しが与えられ得たであろう。
Cum vero ipsos deorum cultores saepe videamus Deum summum et confiteri et praedicare, quam sibi veniam sperare possunt impietatis suae? qui non agnoscunt cultum ejus, quem prorsus ignorari ab homine fas non est.
PL 6, 255Bだが実際には、まさにその神々の崇拝者たち自身が、しばしば至高の神を告白し、また宣べ伝えるのを我々は目にしている。とすれば、彼らは自分たちの不敬に対して、いったいどのような赦しを望みうるであろうか。彼らは、人間がまったく知らずにいることが許されるはずのない方——その方への礼拝を、認めていないのである。
Nam et cum jurant, et cum optant, et cum gratias agunt, non Jovem aut deos multos, sed Deum nominant: adeo ipsa veritas, cogente natura, etiam ab invitis pectoribus erumpit; quod quidem non faciunt in prosperis rebus.
PL 6, 255Bというのも、誓うときも、願うときも、感謝を捧げるときも、彼らはユピテルや多くの神々ではなく、〈神〉の名を口にするのである。それほどまでに、真理そのものは、自然に強いられて、いやいやながらの胸からさえほとばしり出る。もっとも、これは彼らが順境にあるときには起こらないことである。
Nam tum maxime Deus ex memoria hominum elabitur, cum beneficiis ejus fruentes, honorem dare divinae indulgentiae debent. At vero si qua necessitas gravis presserit, tunc Deum recordantur.
PL 6, 256Aというのも、神がもっとも人間の記憶から滑り落ちるのは、まさに神の恩恵を享受しながら、その神の寛大さに敬意を捧げるべきときだからである。だが、何か重大な必要が彼らを圧するときには、そのときにこそ彼らは神を思い出す。
Si belli terror infremuerit, si morborum pestifera vis incubuerit, si alimenta frugibus longa siccitas denegaverit, si saeva tempestas, si grando ingruerit, ad Deum confugitur, a Deo petitur auxilium, Deus, ut subveniat, oratur.
PL 6, 256A戦争の恐怖が轟くとき、疫病の害をなす力が襲いかかるとき、長い日照りが穀物による糧食を拒むとき、荒々しい嵐が、あるいは雹が襲うとき——人は神のもとへ逃げ込み、神に助けを求め、神が救援するようにと祈る。
Si quis in mari, vento saeviente, jactatur, hunc invocat. Si quis aliqua vi afflictatur, hunc potius implorat.
PL 6, 256Aもし誰かが海上で、荒れ狂う風にもてあそばれるならば、その者はこの神を呼び求める。もし誰かが何らかの力によって苦しめられるならば、その者はむしろこの神に懇願する。
Si quis ad extremam mendicandi necessitatem deductus, victum precibus exposcit, Deum solum obtestatur, et per ejus divinum atque unicum nomen hominum sibi misericordiam quaerit. Numquam igitur Dei meminerunt, nisi dum in malis sunt.
PL 6, 256Aもし誰かが物乞いという極限の窮乏に追い込まれ、祈りによって生きる糧を求めるならば、その者は神のみを証人として呼び、神のこの唯一無二なる御名によって、人々の慈しみを我が身に求める。かくして人間は、災いのうちにあるときでなければ、決して神を思い出さない。
Postquam metus deseruit et pericula recesserunt, tum vero alacres ad deorum templa concurrunt; his libant, his sacrificant, hos coronant.
PL 6, 256B恐れが去り、危難が引いたのちには、人々は勇み立って神々の神殿へと駆けつける。これらの神々に献酒し、これらの神々に犠牲を捧げ、これらの神々に冠を捧げる。
Deo autem, quem in ipsa necessitate imploraverant, ne verbo quidem gratias agunt: adeo ex rerum prosperitate luxuria, ex luxuria vero, ut vitia omnia, sic impietas adversus Deum nascitur.
PL 6, 256Bだが、まさにその窮地において懇願していたはずの神には、一言の感謝すら捧げない。かくも、順境から放埒が、放埒から——あらゆる悪徳がそうであるように——神に対する不敬が生まれるのである。
Quanam istud ex causa fieri putemus? nisi esse aliquam perversam potestatem, quae veritatis sit semper inimica, quae humanis erroribus gaudeat, cui unicum ac perpetuum sit opus offundere tenebras, et hominum caecare mentes, ne lucem videant, ne denique in coelum aspiciant, ac naturam corporis sui servent, cujus originem suo loco narrabimus; nunc fallacias arguamus.
PL 6, 256Bこれはいったいいかなる原因から起こると我々は考えるべきか。ある邪悪な力が存在し、それは常に真理の敵であって、人間の誤りを喜び、闇を注ぎかけて人間の心を盲目にし、光を見させず、ついには天を仰がせず、自らの肉体の本性を守らせないことを、唯一にして絶えることのない仕事としている——そう考えるほかにない。その起源についてはしかるべき箇所で語ることとし、いまは欺瞞を暴こう。
Nam cum caeterae animantes pronis corporibus in humum spectent, quia rationem ac sapientiam non acceperunt, nobis autem status rectus, sublimis vultus ab artifice Deo datus sit, apparet istas religiones deorum non esse rationis humanae, quia curvant coeleste animal ad veneranda terrena.
PL 6, 257Aというのも、他の動物たちは、理性と知恵とを与えられなかったがゆえに、うつむいた体で地面を見つめているのに対し、我々には、造り主なる神によって、まっすぐな姿勢と高く上げた顔とが与えられているのだから、神々へのこれらの宗教が人間の理性にかなうものでないことは明らかである。なぜなら、それらは天に属する生き物を、地上のものに崇敬を払うようにと屈めさせるからである。
Parens enim noster ille unus et solus, et cum fingeret hominem, id est animal intelligens et rationis capax, eum vero ex humo sublevatum ad contemplationem sui artificis erexit.
PL 6, 257A我々の親、唯一にしてただ独りなるその方は、人間を——すなわち知性を備え理性を受け入れうる生き物を——形づくるにあたり、土から起こしたこの人間を、おのれの造り主を観想させるべく、まっすぐに立たせたのである。
Quod optime ingeniosus poeta (Ovid. I Metam.) signavit: Pronaque cum spectent animalia caetera terram; Os homini sublime dedit, coelumque tueri Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus. Hinc utique ἀνθρωπον Graeci appellarunt, quod sursum spectet.
PL 6, 257Aこのことを、きわめて巧みなる詩人(オウィディウス『変身物語』第一巻)はみごとに言い表した。 「他の生き物はみな、うつむいて地を見つめるのに、 人間には高く上げた顔を与え、天を仰ぎ見よと、 また星々へとまっすぐに面を上げよと命じた。」 まさにこれゆえに、ギリシア人は人間を「アントローポス」(ἄνθρωπος)と呼んだ——上を見る者、という意味において。
Ipsi ergo sibi renuntiant, seque hominum nomine abdicant, qui non sursum aspiciunt, sed deorsum: nisi forte id ipsum, quod recti sumus, sine causa homini attributum putant. Spectare nos coelum Deus voluit, utique non frustra.
PL 6, 257Bそれゆえ、上ではなく下を見つめる者たちは、自分自身に対して背を向け、人間という名を自ら放棄しているのである——ただし、我々がまっすぐに立っているというまさにこの事実が、理由もなく人間に与えられたのだと彼らが考えているのでない限りは。神は我々に天を仰がせようとお望みになったのであり、それは決していわれのないことではない。
Nam et aves, et ex mutis pene omnia coelum vident; sed nobis proprie datum est, coelum rigidis ac stantibus intueri, ut religionem ibi quaeramus, ut Deum, cujus sedes illa, quoniam oculis non possumus, animo contemplemur: quod profecto non facit, qui aes, aut lapidem, quae sunt terrena, veneratur.
PL 6, 257Bというのも、鳥たちも、また物言わぬ生き物のほとんどすべても、天を見る。だが、まっすぐに、立ったままで天を見つめることは、我々にこそ固有に与えられている。それは、そこに信仰を求めるため、また、天がその御座であられる神を、目によっては見ることができぬゆえに、心によって観想するためである。青銅や石といった地上のものに崇敬を払う者は、決してこのようなことをしていない。
Est autem pravissimum, cum ratio corporis recta sit, quod est temporale, ipsum vero animum, qui sit aeternus, humilem fieri; cum figura et status nihil aliud significent, nisi mentem hominis eo spectare oportere, quo vultum et animum tam rectum esse debere, quam corpus, ut id, cui dominari debet, imitetur.
PL 6, 258Aしかるに、まことに邪悪なことは、時間的なものにすぎない肉体の姿勢はまっすぐでありながら、永遠なるはずの精神そのものが卑しいものとなっていることである。姿かたちと立ち姿とが意味するのはほかでもない。人間の心は、顔が向いているその方角を見つめるべきであり、魂もまた肉体と同じくまっすぐであるべきだということ——みずからが支配すべきその肉体に倣うためである。
Verum homines, et nominis sui, et rationis obliti, oculos suos ab alto dejiciunt, soloque defigunt, atque timent opera digitorum suorum, quasi vero quidquam esse possit artifice suo majus.
PL 6, 258Aだが実際には、人間たちは自分の名も理性も忘れ、目を高みから引き下ろして地面に釘づけにし、自分の指先の作品を恐れている——あたかも、造った当人よりも作られたものの方が大きくありうるかのように。
Liber II, Caput II
第II巻 第II章PL 6, 258AQuae fuerit prima causa fingendi simulacra; de vera Dei imagine, et ejus vero cultu. Quae igitur amentia est, aut ea fingere quae ipsi postmodum timeant, aut timere quae finxerint?
PL 6, 258A像を造ることの最初の原因が何であったか。また、神の真の像と、神への真の礼拝について。それゆえ、みずからのちに恐れることになるものを造ることも、みずから造ったものを恐れることも、いったいいかなる狂気であろうか。
Non ipsa, inquiunt, timemus, sed eos, ad quorum imaginem ficta, et quorum nominibus consecrata sunt. Nempe ideo timetis, quod eos esse in coelo arbitramini: neque enim, si dii sunt, aliter fieri potest.
PL 6, 258A「我々が恐れているのは像そのものではなく、その像がかたどられ、その名によって奉献されている当の神々である」と彼らは言う。なるほど、諸君がそれを恐れるのは、その神々が天にいると諸君が考えているからである。事実、もし彼らが神であるなら、そうでないわけにはいかないのだから。
Cur igitur oculos in coelum non tollitis; et advocatis eorum nominibus, in aperto sacrificia celebratis? Cur ad parietes, et ligna, et lapides potissimum, quam illo spectatis, ubi eos esse creditis?
PL 6, 258Aでは諸君は、なぜ目を天に上げないのか。なぜその名を呼びながら、屋外で公然と犠牲を捧げないのか。なぜよりによって壁や木や石を見つめて、彼らがいると信じているその場所を見つめないのか。
Quid sibi templa? quid arae volunt? quid denique ipsa simulacra, quae aut mortuorum aut absentium monimenta sunt?
PL 6, 258A神殿とは何のためにあるのか。祭壇は何のためにあるのか。そして、死者の、あるいは不在者の記念碑にすぎない像そのものは、いったい何のためにあるのか。
Nam omnino fingendarum similitudinum ratio idcirco ab hominibus inventa est, ut posset eorum memoria retineri, qui vel morte subtracti, vel absentia fuerant separati. Deos igitur in quorum numero reponemus? Si in mortuorum, quis tam stultus ut colat?
PL 6, 259Aというのも、そもそも似姿を造るという工夫は、死によって奪い去られた者、あるいは不在によって隔てられた者の記憶を留めておくために、人間によって考案されたものだからである。それでは、神々をいったいどちらの部類に入れるべきか。もし死者の部類に入れるのであれば、それを崇拝するほど愚かな者がどこにいようか。
Si in absentium, colendi ergo non sunt, si nec vident quae facimus, nec audiunt quae precamur.
PL 6, 259Aもし不在者の部類に入れるのなら、彼らは崇拝されるべきではない——我々のなすことを見ることもなく、我々の祈ることを聞くこともないのだから。
Si autem dii absentes esse non possunt, qui quoniam divini sunt, in quacumque mundi parte fuerint, vident et audiunt universa; supervacua ergo sunt simulacra, illis ubique praesentibus, cum satis sit audientium nomina precibus advocare.
PL 6, 259Aだが、もし神々が不在ではありえないのであれば——彼らは神的な存在であるがゆえに、世界のどの部分にあろうとも、あらゆることを見聞きするのであれば——彼らがどこにでも現在している以上、像は無用である。聞く者たちの名を祈りにおいて呼べば、それで十分だからである。
At enim praesentes non nisi ad imagines suas adsunt. Ita plane; quemadmodum vulgus existimat, mortuorum animas circa tumulos et corporum suorum reliquias oberrare. Sed tamen postquam deus ille praesto esse coepit, jam simulacro ejus opus non est.
PL 6, 259A「いや、彼らが現在するのは、自分の像のもとにおいてのみである」と言うのか。確かに、そのとおりである——ちょうど民衆が、死者の魂は墓のまわりや自分の亡骸の残りのまわりをさまよっていると考えるのと同じことである。しかし、その神がひとたび現在するようになったなら、もはやその像は不要となるはずである。
Quaero enim, si quis imaginem hominis peraegre constituti contempletur saepius, ut ex ea solatium capiat absentis, num idem sanus esse videatur, si, eo reverso atque praesente, in contemplanda imagine perseveret, eaque potius, quam ipsius hominis aspectu frui velit?
PL 6, 259B私は問いたい。もし誰かが、遠くにいる人の像をたびたび見つめ、それによって不在者への慰めを得るとして、その人が戻って現に居合わせているときにもなお、その像を見つめ続け、当人の姿を見て喜ぶよりも像の方をむしろ好むとしたら、その者はなお正気だと見なされるだろうか。
Minime profecto. Etenim hominis imago necessaria tum videtur, cum procul abest; supervacua futura, cum praesto est: Dei autem, cujus spiritus ac numen ubique diffusum, abesse numquam potest, semper utique imago supervacua est.
PL 6, 259B断じてそうではない。人間の像が必要と思われるのは、その人が遠く離れているときだけであり、当人が居合わせるときには無用となるはずのものである。だが神は、その霊と神威とがあまねく行き渡っているがゆえに、決して不在ではありえない。したがって神の像は、常に無用なのである。
Sed verentur, ne omnis eorum religio inanis sit et vana, si nihil in praesenti videant quod adorent, et ideo simulacra constituunt, quae quia mortuorum sunt imagines, similia mortuis sunt; omni enim sensu carent.
PL 6, 260Aだが彼らは、崇拝すべき何かを目の前に見なければ、自分たちの信心がすべて空しく無益なものになるのではないかと恐れる。そのために像を立てるのであるが、それは死者の似姿である以上、死者に似たものとなる。すなわち、あらゆる感覚を欠いているのである。
Dei autem in aeternum viventis vivum et sensibile debet esse simulacrum. Quod si a similitudine in nomen accepit, quomodo possunt ista simulacra Deo similia judicari, quae nec sentiunt, nec moventur?
PL 6, 260Aだが、永遠に生きる神の像は、生きた、感覚を備えたものでなければならないはずである。もし像(simulacrum)という名が、その〈似ている〉ということから得られたものであるならば、感じることも動くこともないこれらの像が、どうして神に似ていると判断されうるだろうか。
Itaque simulacrum Dei non illud est, quod digitis hominis ex lapide, aut aere, aliave materia fabricatur; sed ipse homo, quoniam et sentit, et movetur, et multas magnasque actiones habet.
PL 6, 260Aしたがって、神の像とは、人間の指によって石や青銅やその他の材料から作り出されるものではなく、人間自身にほかならない。人間は感じ、動き、多くの大きな働きを持つからである。
Nec intelligunt homines ineptissimi, quod, si sentire simulacra et moveri possent, ultro adoratura hominem fuissent, a quo sunt expolita, quae essent aut incultus et horridus lapis, aut materia informis ac rudis, nisi fuissent ab homine formata.
PL 6, 260Aきわめて愚かな人間たちは分かっていない。もし像が感じ、動くことができるならば、それらはむしろ自分を磨き上げてくれた人間の方を進んで崇拝したはずである、ということを。もし人間によって形づくられていなかったなら、それらは荒れた粗野な石か、あるいは形をなさない未加工の材料にすぎなかったはずなのだから。
Homo igitur illorum quasi parens putandus est, per cujus manus nata sunt, per quem speciem, figuram, pulchritudinem habere coeperunt. Et ideo melior est qui fecit, quam illa quae facta sunt.
PL 6, 260Bそれゆえ、人間はいわば像たちの親と見なされるべきである。人間の手によって像は生まれ、人間によって姿とかたちと美しさを持ち始めたのだから。それゆえ、作った者の方が、作られたものよりも優れているのである。
Et tamen factorem ipsum nemo suspicit, aut veretur: quae fecit, timet, tamquam plus possit esse in opere, quam in opifice.
PL 6, 260Bそれにもかかわらず、その作った当人を仰ぎ見る者も、畏れる者もいない。人は自分が作ったものを恐れる——あたかも、作られたものの方が作った者よりも大きな力を持ちうるかのように。
Recte igitur Seneca in libris moralibus: Simulacra, inquit, deorum venerantur, illis supplicant genu posito, illa adorant, illis per totum assident diem, aut astant, illis stipem jaciunt, victimas caedunt; et cum haec tantopere suspiciant, fabros, qui illa fecere, contemnunt.
PL 6, 260Bそれゆえセネカは、その道徳論の著作の中で正しくこう言っている。「彼らは神々の像に敬意を払い、膝をついてそれに嘆願し、それを崇拝し、一日中それに付き添って座るか、あるいは立ち尽くし、それに小銭を投げ入れ、犠牲獣を屠る。だが、これほどまでにこれらのものを仰ぎ見ながら、それを作った職人たちを軽んじるのである。」
Quid inter se tam contrarium, quam statuarium despicere, statuam adorare, et eum ne in convictum quidem admittere, qui tibi deos faciat? Quam ergo vim, quam potestatem habere possunt, cum ipse, qui fecit illa, non habeat?
PL 6, 261A「彫刻家を見下し、彫像を崇拝し、お前のために神々を作ってくれる当人を食卓の仲間にすら入れない——これほど互いに矛盾したことがほかにあろうか。」作った当人自身が力も権力も持たないというのに、いったいどうしてそれら(彫像)が力や権力を持ちえようか。
Sed ne haec quidem dare his potuit, quae habebat, videre, audire, loqui, moveri. Quisquamne igitur tam ineptus est, ut putet aliquid esse in simulacro dei, in quo ne hominis quidem quidquam est praeter umbram?
PL 6, 261Aしかも彼(彫刻家)は、自分が持っているもの——見ること、聞くこと、話すこと、動くこと——さえも、それら(彫像)に与えることができなかった。それゆえ、神の像の中に何かがあると考えるほど愚かな者が、いったいどこにいようか。その像には、人間の影のほかには何ひとつないというのに。
Sed haec nemo considerat; infecti sunt enim persuasione, ac mentes eorum penitus fucum stultitiae perbiberunt. Adorant ergo insensibilia, qui sentiunt; irrationabilia, qui sapiunt; exanima, qui vivunt; terrena, qui oriuntur e coelo.
PL 6, 261Aだが、これを考える者は誰もいない。彼らは思い込みに深く染まり、その心は愚かさの染料をすっかり吸い込んでしまったからである。かくして、感覚を持つ者たちが感覚なきものを崇拝し、知恵ある者たちが理性なきものを崇拝し、生きている者たちが命なきものを崇拝し、天から生まれ出た者たちが地上のものを崇拝しているのである。
Juvat ergo, velut in aliqua sublimi specula constitutum, unde universi exaudire possint, Persianum illud proclamare, O curvae in terras animae, et coelestium inanes! Coelum potius intuemini, ad cujus spectaculum vos excitavit ille artifex vester Deus.
PL 6, 261Aそれゆえ、あたかも高い物見台に立って、すべての者に聞こえるところから、あのペルシウスの言葉を叫ぶことは意義深い。「おお、地に屈み込む魂どもよ、天上のものを何も持たぬ者どもよ!」むしろ天を見よ。諸君をその眺めへと目覚めさせたのは、かの、諸君の造り主なる神なのだから。
Ille vobis sublimem vultum dedit; vos in terram curvamini: vos altas mentes, et ad parentem suum cum corporibus suis erectas, ad inferiora deprimitis, tamquam vos poeniteat non quadrupedes esse natos.
PL 6, 261Bかの方は諸君に高く上げた顔を与えたのに、諸君は地へと身を屈めている。諸君は、自分の肉体とともにその親(なる神)へとまっすぐに向けられているはずの高い精神を、より低いものへと押し下げている——あたかも、四足の獣として生まれなかったことを諸君が悔いてでもいるかのように。
Fas non est coeleste animal cum terrenis, in terramque vergentibus coaequari. Quid vos beneficiis coelestibus orbatis, pronique in humum vestra sponte procumbitis? Humi enim miseri volutamini, cum deorsum quaeritis quod in sublimi quaerere debuistis.
PL 6, 261B天に属する生き物が、地上のもの、地へと傾くものと同列に置かれることは、道理として許されない。なぜ諸君は、天の恩恵を自ら奪い、進んでうつぶせに地面へと倒れ伏すのか。諸君は哀れにも地べたを転げまわっている——本来高みに求めるべきものを、地の底に求めているのだから。
Nam ista mortalium digitorum ludicra et fragilia figmenta, ex quolibet materiae genere formata, quid aliud sunt, nisi terra, ex qua nata sunt? Quid ergo rebus inferioribus subjacetis? quid capitibus vestris terram superponitis?
PL 6, 262Aというのも、死すべき者の指がもてあそぶこれらの脆い作りものは、いかなる材料から形づくられていようと、その生まれ出た大地にほかならないではないか。ならばなぜ諸君は、より劣ったものの下に身を置くのか。なぜ諸君は自分の頭の上に土を載せるのか。
Cum enim vos terrae submittitis, humilioresque facitis, ipsi vos ultro ad inferos mergitis, ad mortemque damnatis, quia nihil terra inferius et humilius, nisi mors et inferi.
PL 6, 262A諸君が自分を大地の下に服させ、自らをより低いものとするとき、諸君は進んでみずからを冥界へと沈め、死へと定めているのである。地よりも下で低いものは、死と冥界のほかにないのだから。
Quae si effugere velletis, subjectam pedibus vestris terram contemneretis, corporis statu salvo: quod idcirco rectum accepistis, quo oculos atque mentem cum eo, qui fecit, conferre possitis.
PL 6, 262Aもし諸君がこれを逃れようと望むのであれば、肉体の姿勢はそのままに、自分の足の下にある大地を蔑むはずである。諸君がまっすぐな姿を受けたのは、まさに、目と心とを、それを造った当の方と結び合わせることができるようにするためだったのだから。
Contemnere autem et calcare terram, nihil aliud est quam simulacra non adorare, quia de terra ficta sunt, item divitias non concupiscere, voluptates corporis spernere, quia opes et corpus ipsum, cujus hospitio utimur, terra est.
PL 6, 262B大地を蔑み踏みにじるとは、ほかでもない——像を崇拝しないことである。像は大地から作られているのだから。それは同じく、富を欲しないこと、肉体の快楽を退けることでもある。なぜなら、富も、我々がその宿りを借りているこの肉体そのものも、大地にほかならないからである。
Vivum colite, ut vivatis; moriatur enim necesse est, qui se suamque animam mortuis adjudicavit.
PL 6, 262B生ける方を礼拝せよ。さすれば諸君も生きるであろう。おのれとおのれの魂とを死者に引き渡した者は、必ず死なねばならないのだから。
Liber II, Caput III
第II巻 第III章PL 6, 263AQuod Cicero aliique doctiores peccaverunt, non avertendo populos ab errore. Sed quid prodest ad vulgus et ad homines imperitos hoc modo concionari? cum videamus etiam doctos et prudentes viros, cum religionum intelligant vanitatem, nihilominus tamen in iis ipsis, quae damnant, colendis nescio qua pravitate perstare.
PL 6, 263Aキケロや他のより学識ある者たちは、民衆を誤りから引き離さなかった点で過ちを犯した。だが、民衆や無学な人々に向かってこのように説いたところで、何の益があろうか。学識ある思慮深い人々でさえ、諸々の宗教の空しさを理解していながら、それでもなお、いかなる邪曲によるものか、自ら非難するまさにそのものを崇拝することにとどまり続けているのを、我々は見るのだから。
Intelligebat Cicero falsa esse, quae homines adorarent. Nam cum multa dixisset quae ad eversionem religionum valerent, ait tamen non esse illa vulgo disputanda, ne susceptas publice religiones disputatio talis extinguat.
PL 6, 263Aキケロは、人々が崇拝しているものが偽りであることを理解していた。実際、彼は諸々の宗教を覆すに足る多くのことを述べておきながら、それでも、そうした議論を民衆の前ですべきではないと言う。公に受け入れられた宗教が、そのような議論によって消し去られてしまわぬようにというのである。
Quid de eo facias, qui, cum errare se sentiat, ultro ipse in lapides impingat, ut populus omnis offendat? ipse sibi oculos eruat, ut omnes caeci sint? qui nec de aliis bene mereatur, quos patitur errare; nec de se ipso, qui alienis accedit erroribus, nec utitur tandem sapientiae suae bono, ut factis impleat, quod mente percepit, sed prudens et sciens pedem laqueo inserit, ut simul cum caeteris, quos liberare ut prudentior debuit, et ipse capiatur?
PL 6, 263A自分が誤っていると感じながら、なお自ら進んで石につまずき、民衆すべてをもつまずかせる者を、いったいどう扱えばよいのか。自ら自分の両目をえぐり出し、すべての者を盲目にしてしまう者を、どう扱えばよいのか。そのような者は、誤るにまかせている他人のためにもならず、他人の誤りに自ら加わる自分自身のためにもならない。心で悟ったことを行いで満たすという、自らの知恵の益をついに用いることもせず、思慮深い者としてこそ他の人々を解き放つべきであったのに、承知の上でわざと自分の足を罠に差し入れ、他の人々もろとも自分自身までも捕らえられてしまうのである。
Quin potius, si quid tibi, Cicero, virtutis est, experire populum facere sapientem: digna res est, ubi omnes eloquentiae tuae vires exerceas. Non enim verendum est ne te in tam bona causa deficiat oratio, qui saepe etiam malas copiose ac fortiter defendisti.
PL 6, 263Bむしろ、キケロよ、お前に何がしかの力量があるならば、民衆を賢くすることを試みるがよい。それはお前の弁舌のあらゆる力を尽くすに値する仕事である。これほど良い訴えにおいて、お前の言葉が尽きるのではないかと恐れる必要はない。お前は悪しき訴えでさえ、しばしば豊かに、力強く弁護してきたのだから。
Sed nimirum Socratis carcerem times, ideoque patrocinium veritatis suscipere non audes. At mortem ut sapiens contemnere debuisti. Et erat quidem multo pulchrius, ut ob bene dicta potius, quam ob maledicta morereris.
PL 6, 264Aだが察するに、お前はソクラテスの牢獄を恐れ、それゆえ真理の弁護を引き受ける勇気がないのだろう。しかし賢者であるならば、死を軽んじるべきであった。悪しき言葉のゆえにではなく、善き言葉のゆえに死ぬことのほうが、はるかに美しいことであったはずだ。
Nec plus tibi laudes Philippicae afferre potuerunt, quam discussus error humani generis, et mentes hominum ad sanitatem tua disputatione revocatae. Sed concedamus timiditati, quae in sapiente esse non debet. Quid ergo ipse in eodem versaris errore?
PL 6, 264A『ピリッピカ』の弁論がお前にもたらし得た栄誉も、人類の誤りを打ち払い、お前の議論によって人々の心を健全へと呼び戻すことがもたらすであろう栄誉には及ばなかったはずだ。だが、賢者にあってはならぬはずのその臆病さを、ひとまず許すとしよう。それにしても、お前自身はなぜ同じ誤りの中にとどまっているのか。
Video te terrena et manufacta venerari: vana esse intelligis, et tamen eadem facis quae faciunt ipsi, quos ipse stultissimos confiteris. Quid igitur profuit vidisse te veritatem, quam nec defensurus esses, nec secuturus?
PL 6, 264Aお前が地上のもの、人の手で作られたものに崇敬を払っているのを、私は見る。それが空しいものであることを理解していながら、お前自身がこの上なく愚かだと認める当のその者たちと、同じことをしているのだ。それでは、弁護するのでも従うのでもない真理を見たことが、お前にいったい何の益があったのか。
Si libenter errant etiam ii qui errare se sentiunt, quanto magis vulgus indoctum, quod pompis inanibus gaudet, animisque puerilibus spectat omnia? oblectatur frivolis, et specie simulacrorum capitur, nec ponderare secum unamquamque rem potest, ut intelligat nihil colendum esse quod oculis mortalibus cernitur, quia mortale sit necesse est.
PL 6, 264B自分が誤っていると感じている者たちでさえ、好んで誤り続けるのならば、空しい行列を喜び、子供じみた心であらゆるものを眺める無学な民衆は、なおいっそうそうであろう。彼らはつまらぬものに心を慰め、像の見かけに心を奪われ、一つ一つの事柄を自ら考量することができない。それゆえ、死すべき目に映るものは、必ず死すべきものであるがゆえに、崇拝するに値するものは何一つないと悟ることができないのである。
Nec mirandum est, si Deum non videant, cum ipsi ne hominem quidem videant, quem videre se credunt.
PL 6, 264B彼らが神を見ないとしても、驚くには当たらない。自分が見ていると信じているまさにその人間さえ、彼らは見ていないのだから。
Hoc enim quod oculis subjectum est, non homo, sed hominis receptaculum est; cujus qualitas et figura, non ex lineamentis vasculi quo continetur, sed ex factis et moribus pervidetur.
PL 6, 264Bというのも、目に映るこのものは、人間ではなく、人間を容れる器にすぎないからである。その人の性質と姿は、彼を容れている器の輪郭からではなく、行いと人柄とによってこそ、見て取られるのである。
Qui ergo colunt simulacra, corpora sunt hominibus carentia, quia se corporalibus dediderunt, nec vident plus aliquid mente quam corpore; cum sit animi officium ea subtilius cernere, quae acies corporalis non potest intueri.
PL 6, 265Aそれゆえ、像を崇拝する者たちは、人間を欠いた肉体にすぎない。彼らは肉体的なものに身を委ねてしまい、肉体で見る以上のものを心で見ることもないのである。肉眼では見通せぬものをより繊細に見て取ることこそ、心のつとめであるはずなのに。
Quos homines idem ille philosophus ac poeta graviter accusat, tamquam humiles et abjectos, qui contra naturae suae rationem ad veneranda terrena se prosternant: ait enim (Lucret., lib. VI de Natura rerum, v. 51): Et faciunt animos humiles formidine divum, Depressosque premunt ad terram.
PL 6, 265Aかの同じ哲学者にして詩人〔ルクレティウス〕は、そうした人間たちを、自らの本性の理に反して地上のものを崇めひれ伏す、卑しく卑屈な者たちであるとして厳しく咎める。彼はこう言っている(ルクレティウス『物の本質について』第六巻51行)—— 「かくして神々への恐れは心を卑しくし、 人をうずくまらせて地へと押し伏せる。」
Aliud quidem ille, cum haec diceret, sentiebat; nihil utique esse colendum, quia dii humana non curent.
PL 6, 265Aもっとも、彼がこう述べたとき、その真意は別のところにあった。すなわち、神々は人間のことなど意に介さないのだから、そもそも何一つ崇拝すべきではない、というのである。
Denique alio loco religiones deorum et cultus inane esse officium confitetur (Idem, lib. V, ad finem): Nec pietas ulla est, velatum saepe videri Vertere se ad lapidem, atque omnes accedere ad aras, Et procumbere humi prostratum, et pandere palmas Ante deum delubra, nec aras sanguine multo Spargere quadrupedum, nec votis nectere vota.
PL 6, 265Bさらに彼は他の箇所で、神々への宗教とその崇拝とが空しいつとめであることを認めている(同書第五巻末尾)—— 「頭を覆って幾度も石へと向き直る姿を見せること、 すべての祭壇へと近づくこと、 神々の社の前に地に身を投げ伏し、両手を差し伸べること、 獣の血を多量に祭壇へ注ぐこと、 誓いに誓いを重ねて結ぶこと、 これらのうちに、いかなる敬虔もありはしない。」
Quae profecto si cassa sunt, non oportet sublimes et excelsos animos avocari, atque in terram premi, sed nihil aliud quam coelestia cogitare.
PL 6, 265Bもしこれらのことが実に空しいのだとすれば、高く崇高な心を〔天上のものから〕引き離して地へ押し伏せるべきではなく、ただ天上のことのみを思うべきである。
Impugnatae sunt ergo a prudentioribus falsae religiones, quia sentiebant esse falsas: sed non est inducta vera, quia qualis, aut ubi esset, ignorabant. Itaque sic habuerunt, tanquam nulla esset omnino, quia veram non poterant invenire.
PL 6, 266Aかくして、より思慮深い者たちは、偽りの宗教が偽りであると感じ取っていたがゆえに、それを攻撃した。しかし真の宗教はもたらされなかった。それがいかなるものか、どこにあるのかを彼らは知らなかったからである。そこで彼らは、真の宗教を見出せなかったために、あたかも宗教というものがまったく存在しないかのように考えたのである。
Et eo modo inciderunt in errorem multo majorem quam illi qui falsam tenebant. Nam isti fragilium cultores, quamvis sint inepti, quia coelestia constituunt in rebus corruptibilibus atque terrenis, aliquid tamen sapientiae retinent, et habere veniam possunt, quia summum hominis officium, etsi non reipsa, tamen proposito tenent: siquidem hominum atque mutorum, vel solum, vel certe maximum in religione discrimen est.
PL 6, 266Aこうして彼らは、偽りの宗教を奉じていた者たちよりもはるかに大きな誤りに陥ったのである。というのも、はかないものを崇拝する者たちは、天上のことを朽ちゆく地上のものの中に据えるという点で愚かではあるが、それでもなお何がしかの知恵を保っており、赦されうる。彼らは、実際にはそうでなくとも、少なくとも意図としては人間の最高のつとめを保っているからである。宗教を持つか持たぬかということこそ、人間と物言わぬ獣とを分かつ、唯一の、あるいは少なくとも最大の違いなのだから。
Hi vero quanto fuerunt sapientiores, quod intellexerunt falsae religionis errorem, tanto facti sunt stultiores, quod esse aliquam veram non putaverunt.
PL 6, 266Aだが彼らは、偽りの宗教の誤りを見抜いた点でより賢明であったのと同じだけ、何らかの真の宗教が存在するとは考えなかった点で、いっそう愚かになったのである。
Itaque quoniam facilius est de alienis judicare, quam de suis; dum aliorum praecipitium vident, non prospexerunt quid ante suos pedes esset.
PL 6, 266B自分のことよりも他人のことを判じるほうがたやすいものであるから、彼らは他人の転落を見ながら、自分の足もとに何があるかを見通すことがなかったのである。
In utraque igitur parte, et summa stultitia invenitur, et odor quidam sapientiae: ut possis dubitare, quos dicas potissimum stultiores, illosne qui falsam religionem suscipiunt, an eos qui nullam.
PL 6, 266Bしたがって、どちらの側にも、この上ない愚かさと、いくばくかの知恵の香りとが見出される。それゆえ、偽りの宗教を受け入れる者たちと、いかなる宗教も持たない者たちと、いったいどちらをよりいっそう愚かと呼ぶべきか、迷うほどである。
Sed (ut dixi) venia concedi potest imperitis, et qui se sapientes non esse fateantur: his vero non potest qui, sapientiam professi, stultitiam potius exhibent.
PL 6, 267Aだが(すでに述べたとおり)無学な者たち、自分を賢者でないと認める者たちには、赦しが与えられうる。しかし、知恵を公言しながら、かえって愚かさをさらけ出す者たちには、赦しは与えられない。
Non sum equidem tam iniquus, ut eos putem divinare potuisse, ut veritatem per seipsos invenirent; quod fieri ego non posse confiteor. Sed hoc ab his exigo, quod ratione ipsa praestare potuerunt.
PL 6, 267A私とて、彼らが自分自身の力だけで真理を見出し当てることができたはずだと考えるほど不当な者ではない。そのようなことが起こり得ないことは、私自身も認めるところである。しかし私は、彼らが理性そのものによって果たし得たはずのことを、彼らに求めるのである。
Facerent enim prudentius, si et intelligerent esse aliquam veram religionem, et falsis impugnatis, aperte pronuntiarent, eam, quae vera esset, ab hominibus non teneri.
PL 6, 267Aというのも、もし彼らが何らかの真の宗教が存在することを理解し、偽りの宗教を攻撃したうえで、真の宗教は人間たちのもとに保たれていないのだと公然と言明していたなら、彼らはいっそう賢明にふるまったことになるからである。
Sed moverit eos fortasse illud, quod si qua vera esset religio, exereret se ac vindicaret, nec pateretur esse aliud quidquam.
PL 6, 267Aだが、おそらく彼らを動かしたのは次のような考えであろう——もし真の宗教があるならば、それは自ら現れ出て自らを主張し、それ以外のいかなるものの存在も許さないはずだ、と。
Videre enim nullo modo poterant, quare, aut a quo, et quemadmodum Religio vera opprimeretur; quod est divini sacramenti, et coelestis arcani. Id vero, nisi doceatur, aliquis scire nullo pacto potest.
PL 6, 267Aというのも、真の宗教がなぜ、誰によって、どのようにして抑え込まれているのかを、彼らには決して見て取ることができなかったからである。それは神の秘義であり、天上の秘め事だからである。そしてこれは、教えられるのでなければ、誰も知り得るものではない。
Summa rei haec est: imperiti et insipientes falsas religiones pro veris habent, quia neque veram sciunt, neque falsam intelligunt.
PL 6, 267B事の要点はこうである。無学で愚かな者たちは、偽りの宗教を真のものとして扱う。真の宗教を知らず、偽りの宗教を見抜くこともできないからである。
Prudentiores vero, quia veram nesciunt, aut in iis, quas falsas esse intelligunt, perseverant, ut aliquid tenere videantur, aut omnino nihil colunt, ne incidant in errorem, cum id ipsum maximi sit erroris vitam pecudum sub figura hominis imitari.
PL 6, 267Bだが、より思慮深い者たちは、真の宗教を知らないがゆえに、何かを保っているように見せかけようとして、自ら偽りと見抜いている宗教にとどまり続けるか、あるいは誤りに陥るまいとして一切何も崇拝しない。しかし、人間の姿をしながら家畜の生き方を真似ることこそ、この上ない誤りにほかならないのである。
Falsum vero intelligere, est quidem sapientiae, sed humanae. Ultra hunc gradum procedi ab homine non potest; itaque multi philosophorum religiones (ut docui) sustulerunt: verum autem scire divinae est sapientiae.
PL 6, 267Bだが、偽りを見抜くことは、知恵には違いないが、人間の知恵にすぎない。人間はこの段階より先へは進めない。それゆえ、(すでに示したとおり)多くの哲学者は宗教そのものを廃してしまった。真理を知ることは、これに対して神の知恵に属する。
Homo autem per seipsum pervenire ad hanc scientiam non potest, nisi doceatur a Deo. Ita philosophi quod summum fuit humanae sapientiae assecuti sunt, ut intelligerent quid non sit: illud assequi nequiverunt, ut dicerent quid sit.
PL 6, 267Bしかし人間は、神によって教えられるのでなければ、自分自身の力でこの知識に至ることはできない。こうして哲学者たちは、人間の知恵の最高のものを手にした——すなわち、何が真理でないかを理解することである。だが、何が真理であるかを言い当てるには至らなかった。
Nota Ciceronis vox est (Lib. I de Natura deorum): « Utinam tam facile vera invenire possem, quam falsa convincere. » Quod quia vires humanae conditionis excedit, ejus officii facultas nobis est attributa, quibus tradidit Deus scientiam veritatis; cui explicandae quatuor posteriores libri servient. Nunc interim falsa, ut coepimus, detegamus.
PL 6, 268Aキケロのよく知られた言葉がある(『神々の本性について』第一巻)——「偽りを論駁するのと同じくらいたやすく、真実を見出すことができればよいのだが。」だが、これは人間という境遇の力を超えることであるから、その務めを果たす力は、神が真理の知識を授けてくださった我々に与えられているのである。この真理を説き明かすことに、後の四巻は充てられるであろう。今はさしあたって、始めたとおりに偽りを暴いていこう。
Liber II, Caput IV
第II巻 第IV章PL 6, 268ADe Simulacris, ornamentisque templorum, et eorum contemptu, etiam ab ipsis Gentilibus. Quid igitur majestatis possunt habere simulacra, quae fuerunt in homunculi potestate, vel ut aliud fierent, vel ut omnino non fierent?
PL 6, 268A像について、また神殿の装飾について、そしてそれらが異教徒自身によってさえ蔑まれていることについて。それゆえ、取るに足らぬ一人の人間の意のままに、別のものに作られることも、まったく作られずに終わることもあり得たような像に、いったいどんな威厳があり得ようか。
Idcirco apud Horatium Priapus ita loquitur: Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum; Cum faber incertus, scamnum faceretne Priapum, Maluit esse deum. Deus inde ego, furum aviumque Maxima formido. Quis non sit tanto hoc custode securus?
PL 6, 268Bそれゆえ、ホラティウスのもとでプリアポスはこう語る—— 「かつて私はいちじくの幹、役に立たぬ木材であった。 腰掛けにするかプリアポスにするか迷った職人は、 神にすることを選んだ。そこで私は神となり、盗人と鳥どもの この上ない恐怖となった。」 これほどの守り手がいれば、誰が安心せずにいられよう。
Fures enim tam stulti sunt, ut Priapi tentiginem timeant; cum aves ipsae, quas terrore falcis aut inguinis abigi existimant, simulacris fabrefactis, id est, hominum plane similibus, insidant, nidificent, inquinent.
PL 6, 268Bというのも、盗人どもはプリアポスの猥褻な姿を恐れるほど愚かであるが、鎌や陰部の恐怖によって追い払われると彼らが思っているまさにその鳥たちは、細工されたその像に——すなわち、人間そっくりのその像に——とまり、巣をかけ、汚しているのである。
Sed Flaccus, ut satyrici carminis scriptor, derisit hominum vanitatem. Verum ii qui faciunt, seriam se facere rem opinantur.
PL 6, 268Bだがフラックス〔ホラティウス〕は、風刺詩の作者として、人間の愚かさを嘲笑したにすぎない。ところが、実際にこうした像を作る者たちは、自分たちが真剣なことをしていると思い込んでいるのである。
Denique poeta maximus, homo in caeteris prudens, in hoc solo non poetice, sed aniliter desipuit; cum in illis emendatissimis libris etiam fieri hoc jubet: Et custos furum atque avium, cum falce saligna, Hellespontiaci servet tutela Priapi.
PL 6, 268Bさらに、この上なく偉大な詩人〔ウェルギリウス〕は、他の点では思慮深い人でありながら、この一点においてのみ、詩人らしくではなく老婆のように愚かなことを口にした。あの推敲を極めた書物の中で、次のようにさえ命じているのである—— 「そして柳の鎌を手にしたヘレスポントスのプリアポスの守りが、 盗人と鳥どもの見張りとしてつとめよ。」
Adorant ergo mortalia, ut a mortalibus facta. Frangi enim, cremari, perire possunt. Nam et tectis vetustate labentibus saepe comminui solent, et consumpta incendio dilabuntur in cinerem, et plerumque (nisi sua illis magnitudo subvenerit, aut custodia diligens sepserit) in praedam furibus cedunt.
PL 6, 269Aかくして人々は、死すべき人間によって作られたがゆえに、死すべきものを崇拝しているのである。それらは砕かれ、焼かれ、滅びることができる。屋根が古びて崩れ落ちるとき、しばしば打ち砕かれ、火に焼かれれば灰と化して崩れ去り、たいていは(その巨大さが救いとならぬ限り、あるいは念入りな見張りが囲い守らぬ限り)盗人どもの餌食となるのである。
Quae igitur insania est, ea timere, pro quibus aut ruinae, aut ignes, aut furta timeantur? Quae vanitas, aliquam ab his sperare tutelam, quae tueri semetipsa non possunt?
PL 6, 269Aそれゆえ、崩落や火事や盗難のほうを恐れてやらねばならぬようなものを恐れることは、何という狂気であろうか。自分自身さえ守ることのできないものから、何らかの守りを期待することは、何という愚かさであろうか。
Quae perversitas, ad eorum praesidia decurrere, quae ipsa, cum violantur, inulta sunt, nisi a colentibus vindicentur? Ubi ergo veritas est? ubi nulla vis adhiberi potest Religioni; ubi nihil, quod violari possit, apparet; ubi sacrilegium fieri non potest.
PL 6, 269Aそれら自身、汚されたときに、崇拝する者たちによって仇を討たれるのでなければ報復もされないというのに、その守護を頼みとして駆け込むとは、何という倒錯であろうか。それでは真理はいったいどこにあるのか。それは、宗教に対していかなる暴力も加えることができぬところ、汚され得るものが何一つ見当たらぬところ、瀆聖ということが起こり得ないところにこそあるのである。
Quidquid autem oculis manibusque subjectum est, id vero, quia fragile est, ab omni ratione immortalitatis est alienum. Frustra igitur homines auro, ebore, gemnis deos excolunt et exornant; quasi vero ex his rebus ullam possint capere voluptatem.
PL 6, 270A目に見え、手に触れられるものはすべて、もろいものであるがゆえに、不死の理とはまったく無縁である。それゆえ、人々が金や象牙や宝石で神々を飾り立て、着飾らせるのは無駄なことである。まるでこれらの神々が、そうしたものから何らかの快楽を受け取れるかのように。
Quis usus est pretiosorum munerum nihil sentientibus? an ille qui mortuis? Pari enim ratione defunctorum corpora, odoribus ac pretiosis vestibus illita et convoluta, humi condunt, qua deos honorant, qui neque cum fierent, sentiebant, neque cum coluntur, sciunt; nec enim sensum consecratione sumpserunt.
PL 6, 270A何も感じ得ない者たちに、貴重な贈り物が何の役に立つというのか。それとも、死者に対してと同じであろうか。実際、人々は同じ理屈で、死者の亡骸に香油と高価な衣をまとわせ包んで地に葬るが、それと同じやり方で、神々を敬っているのである。神々は、作られたときには何も感じず、崇拝されているときにも何も知らない。神格化されたからといって、感覚を得たわけではないのだから。
Non placebat Persio, quod aurea vasa templis inferantur, supervacuum putanti esse inter religiones, quod non sanctitatis, sed avaritiae sit instrumentum. Illa enim satius est Deo, quem recte colas, inferre pro munere.
PL 6, 271Aペルシウスは、金の器が神殿に持ち込まれることを快しとしなかった。彼は、それが聖性の道具ではなく貪欲の道具にすぎない以上、宗教の中では無用なものだと考えたのである。正しく礼拝すべき神には、むしろ次のようなものを供物として捧げるほうがよい。
Compositum jus, fasque animi, sanctosque recessus Mentis, et incoctum generoso pectus honesto. Egregie, sapienterque sensit.
PL 6, 271A「正しく整えられた法と、心に宿る神の掟と、 精神の聖なる奥処と、 気高い高潔さの染み込んだ胸とを。」 彼は見事に、そして賢明にこれを感じ取っていた。
Verum illud ridicule subdidit: hoc esse aurum in templis, quod sint, Veneri donatae a virgine pupae: quas ille ob minutiem fortasse contempserit.
PL 6, 271Aだが彼は、こんな滑稽なことを付け加えた——神殿にある黄金とは、乙女がウェヌスに捧げた人形のようなものだ、と。おそらく彼は、その小ささゆえに人形を軽んじたのであろう。
Non videbat enim, simulacra ipsa et effigies deorum, Polycleti, et Euphranoris, et Phidiae manu ex auro atque ebore perfectas, nihil aliud esse quam grandes pupas, non a virginibus, quarum lusibus venia dari potest, sed a barbatis hominibus consecratas.
PL 6, 271A彼は見えていなかったのである。ポリュクレイトス、エウフラノル、フェイディアスの手によって金と象牙から仕上げられた神々の像や形像そのものが、大きな人形にほかならないことを。しかもそれは、その遊びを大目に見てもらえる乙女たちによってではなく、髭を蓄えた大人の男たちによって奉献されたものなのだ。
Merito igitur etiam senum stultitiam Seneca deridet. Non, inquit, bis pueri sumus (ut vulgo dicitur); sed semper. Verum hoc interest, quod majora nos ludimus.
PL 6, 272Aそれゆえセネカが、老人たちの愚かさをも当然のごとく嘲笑うのである。彼は言う——「我々は、俗に言われるように二度子供になるのではない。常に子供なのだ。ただ違うのは、我々がより大きなもので遊ぶという点だけだ」と。
Ergo his ludicris, et ornatis, et grandibus pupis et unguenta, et thura, et odores inferunt: his opimas et pingues hostias immolant, quibus est quidem os, sed carens officio dentium: his peplos et indumenta pretiosa, quibus usus velaminis nullus est: his aurum et argentum consecrant, quae tam non habent qui accipiunt, quam qui illa donarunt.
PL 6, 272Aかくして人々は、この遊び道具のような、飾り立てられた大きな人形どもに、香油と乳香と香料とを捧げ、これらに肥え太った犠牲獣を生贄として捧げる——ただしその口には歯としてのつとめがない。これらに高価な衣や覆いを捧げる——ただし覆いとしての用をなすことはない。これらに金銀を奉献する——それを受け取る側がそれを持たぬことは、それを贈った側が持たぬのと変わらないのである。
Nec immerito Dionysius, Siciliae tyrannus, post victoriam Graecia potitus, deos tales contempsit, spoliavit, illusit: siquidem sacrilegia sua jocularibus etiam dictis prosequebatur.
PL 6, 272Aそれゆえ、シチリアの僭主ディオニュシオスが、ギリシアに勝利してその地を手中にした後、そうした神々を蔑み、剥ぎ取り、嘲弄したのも、理由のないことではない。彼は自らの瀆聖の行いに、戯れの言葉まで添えていたのである。
Nam cum Jovi Olympio aureum amiculum detraxisset, laneum jussit imponi, dicens, aestate grave esse aureum, hyeme frigidum, laneum vero utrique tempori aptum.
PL 6, 273Aすなわち、彼はオリュンピアのユピテルから黄金の外套を剥ぎ取ると、代わりに羊毛の外套を着せるよう命じ、黄金は夏には重く、冬には冷たいが、羊毛はどちらの季節にも適していると言ったのである。
Idem auream barbam detrahens Aesculapio, incongruens et iniquum esse ait, cum Apollo pater ejus imberbis esset adhuc, ac laevis, priorem filium quam patrem barbatum videri.
PL 6, 273A同じ彼は、アエスクラピウスから黄金の顎鬚を剥ぎ取りながら、その父アポロがいまだ鬚もなく滑らかな顔つきであるのに、父よりも先に息子のほうが鬚をたくわえているように見えるのは、不釣り合いで理に合わないことだと言った。
Item pateras, et exuvias, et parva quaedam sigilla, quae simulacrorum protentis manibus tenebantur, detrahebat: et accipere se illa, non auferre dicebat; perquam enim stultum esse et ingratum, nolle accipere ab his ultro porrigentibus, a quibus bona sibi homines precarentur.
PL 6, 273Aまた彼は、像が差し伸べた手に持たされていた供物皿や戦利品、小さな像などを取り去りながら、それは奪っているのではなく受け取っているのだと言った。というのも、人々が良きことを祈り求めているその当の相手が、自ら進んで差し出しているものを受け取らないのは、この上なく愚かで恩知らずなことだからだ、というのである。
Haec ille fecit impune, quia rex et victor fuit. Quin etiam secuta est eum solita felicitas: vixit enim usque ad senectutem, regnumque per manus filio tradidit. In eo igitur, quia homines sacrilegia vindicare non poterant, oportuit deos ipsos sui vindices esse.
PL 6, 273A彼がこうしたことを罰せられずに行い得たのは、王であり勝者であったからである。それどころか、いつもの幸運が彼にはついて回った。彼は老年に至るまで生き長らえ、王国を自らの手で息子に譲り渡したのである。したがって、この件については、人間が瀆聖の罪を報復することができなかった以上、神々自身が自らの仇を討たねばならなかったはずである。
At si humilis quispiam tale quid commiserit, huic praesto sunt flagella, ignes, equulei, cruces, et quidquid excogitare iratis et furentibus licet. Sed cum puniunt deprehensos in sacrilegio, ipsi de deorum suorum potestate diffidunt.
PL 6, 273Bだが、もし卑しい身分の者が同じようなことをしでかしたなら、鞭、火、拷問台、十字架、そのほか怒り狂う者たちが考え出せるかぎりのものが、たちどころに用意される。しかし、瀆聖の罪で捕らえられた者を人間が罰するとき、彼ら自身が、自分たちの神々の力を信じていないことを露呈しているのである。
Cur enim illis potissimum non relinquant ulciscendi sui locum, si eos posse aliquid arbitrantur?
PL 6, 273Bというのも、もし神々に何らかの力があると考えているのであれば、なぜ何よりもまず神々自身に、自らの仇を討つ機会を残しておかないのか。
Quin etiam putant illorum numine accidisse, ut praedones rerum sacrarum deprehensi tenerentur; et saeviunt non tam ira, quam metu, ne si deorum injuriam non vindicaverint, ipsos expetant poenae; incredibili scilicet vanitate, qui nocituros sibi deos putent ob aliena scelera, qui ipsis, a quibus violati spoliatique sunt, per seipsos nihil nocere potuerunt.
PL 6, 274Aそれどころか、彼らは聖なるものを盗んだ者たちが捕らえられたのは神々の神威によるものだと考えており、怒りからというより、むしろ恐れから激しく罰する。神々が受けた不正の仇を討たなければ、自分たち自身に刑罰が降りかかるのではないかというのである。信じがたいほどの愚かさというべきであろう——自分を汚し略奪した当の者たちに対してさえ自らの力で何一つ害を加えられなかった神々が、他人の罪のゆえに自分たちに害を加えるだろうと考えるとは。
At enim saepe ipsi quoque in sacrilegos vindicaverunt: potest id vel casu accidisse, quod aliquando, non semper. Sed tamen paulo post, quomodo id acciderit, ostendam.
PL 6, 274Aしかし、神々自身もまた、しばしば瀆聖の罪を犯した者たちに報復してきたではないか、と言われるかもしれない。それは、常にではなく時にそうであった以上、たまたま起こったことでもあり得る。だが、それがどのようにして起こったのかは、少し後で示すことにしよう。
Nunc interim quaero, cur illi tot et tanta sacrilegia in Dionysio non vindicaverunt, qui non furtim, sed palam deos ludibrio habuit? Cur hunc tam potentem sacrilegum a templis, a ceremoniis, ab imaginibus suis non arcuerunt?
PL 6, 274A今はさしあたって、次のことを問いたい——神々を、こっそりとではなく公然と嘲弄したディオニュシオスの、あれほど数多く、あれほど重大な瀆聖の行いを、なぜ神々は報復しなかったのか。これほど有力な瀆聖者を、なぜ神殿から、祭儀から、自分たちの像から締め出さなかったのか。
Cur etiam sacris rebus ablatis, prospere navigavit? quod joco ipse testatus est (ut solebat). Videtisne (inquit comitibus suis naufragium timentibus) quam prospera sacrilegis navigatio ab ipsis diis immortalibus tribuatur?
PL 6, 274Bまた、聖なるものを奪い取った後も、なぜ彼は無事に船を進めることができたのか。彼自身が、いつものように戯れてこう証言している。難破を恐れる供の者たちに向かって彼は言った——「見えるかね、不死なる神々ご自身が、瀆聖者にどれほど順調な航海を授けてくださるかを」と。
Sed hic fortasse a Platone didicerat, deos nihil esse. Quid Caius Verres? quem Tullius, accusator ejus, eidem Dionysio, et Phalaridi, et tyrannis, omnibus comparat. Nonne omnem Siciliam compilavit, sublatis deorum simulacris, ornamentisque fanorum?
PL 6, 274Bだが、おそらく彼はプラトンから、神々など無に等しいということを学んでいたのであろう。ではガイウス・ウェルレスはどうか。彼を告発したキケロは、彼を件のディオニュシオス、ファラリス、そしてあらゆる僭主たちに比している。彼は、神々の像を奪い、神殿の装飾を剥ぎ取って、シチリア全土を略奪し尽くしたのではなかったか。
Otiosum est persequi singula. Unum libet commemorare (Vid. Verrin. IV) in quo accusator omnibus eloquentiae viribus, omni denique conatu vocis et corporis deploravit, de Cerere Catinensi, vel Ennensi; quarum alterius tanta fuit religio, ut adire templi ejus secreta penetralia viris nefas esset; alterius antiquitas tanta, ut omnes historiae loquantur ipsam deam fruges in Ennae solo primum reperisse, filiamque ejus virginem ex eodem loco raptam.
PL 6, 275A一つ一つを追っていくのは無用であろう。ここでは一つだけを述べておきたい(『ウェルレス弾劾』第四演説を見よ)。そこで告発者〔キケロ〕は、弁舌のあらゆる力を、そして声と身振りのあらゆる力を尽くして、カティナのケレスあるいはエンナのケレスについて嘆いている。その一方は、神殿の奥深い聖域に男が立ち入ることが冒瀆とされるほどの篤い信心を集めており、もう一方は、女神自身がエンナの地で初めて穀物を見出し、その処女の娘が同じ場所からさらわれたと、あらゆる史書が語るほどの古さを誇っていた。
Denique Gracchanis temporibus, turbata republica et seditionibus et ostentis, cum repertum esset in carminibus Sibyllinis antiquissimam Cererem debere placari, legati sunt Ennam missi.
PL 6, 275Aさらに、グラックス兄弟の時代、国家が内紛と凶兆によって騒乱に陥ったとき、シビュラの歌の中に、最古のケレスを鎮めねばならぬと見出されたので、使節がエンナへと遣わされたのである。
Haec igitur Ceres vel religiosissima, quam videre maribus ne adorandi quidem gratia licebat, vel antiquissima, quam Senatus Populusque Romanus sacrificiis donisque placaverat, ex arcanis et vetustis penetralibus, a Caio Verre, immissis latronibus servis, impune sublata est.
PL 6, 275Bかくして、男が崇拝するためにさえ目にすることを許されなかったほどこの上なく篤く敬われ、元老院とローマ民衆とが生贄と献げ物とをもって鎮めてきたほどこの上なく古いこのケレスは、隠された古の聖域から、ガイウス・ウェルレスによって、盗賊まがいの奴隷どもを差し向けられて、罰せられることもなく奪い去られたのである。
Idem vero cum affirmaret se a Siculis, ut causam provinciae susciperet, oratum, his verbis usus est: « Sese jam ne deos quidem in suis urbibus, ad quos confugerent, habere; quod eorum simulacra sanctissima C. Verres ex delubris religiosissimis sustulisset: » quasi vero si Verres ex urbibus delubrisque sustulerat, de coelo quoque sustulerat.
PL 6, 275B同じ彼〔キケロ〕は、シチリア人たちが属州の訴えを引き受けてくれるよう自分に懇願したのだと主張しつつ、次のような言葉を用いた——「彼らはもはや、逃げ込むべき神々さえ自分たちの都市に持たない。というのも、ガイウス・ウェルレスが、その神々のこの上なく神聖な像を、この上なく篤く敬われた社から持ち去ってしまったからだ」と。だが、まるでウェルレスが都市と社から持ち去ったのなら、天からも持ち去ったかのような言い草である。
Unde apparet istos deos nihil habere in se amplius quam materiam de qua sunt fabricati. Nec immerito ad te, Marce Tulli, hoc est, ad hominem, Siculi confugerunt; quoniam triennio sunt experti deos illos nihil valere.
PL 6, 275Bここから明らかなのは、これらの神々が、自分たちを作っている材料以上のものを何一つ自身のうちに持たないということである。マルクス・トゥッリウスよ、お前のもとへ、すなわち一人の人間のもとへ、シチリア人たちが逃げ込んだのも、理由のないことではない。彼らは三年ものあいだ、あの神々が何の役にも立たないことを経験してきたのだから。
Essent enim stultissimi, si ad eos ob defendendas injurias hominum confugissent, qui Caio Verri nec pro seipsis irati esse potuerunt. At enim Verres ob haec facinora damnatus est.
PL 6, 276Aというのも、自分自身のためにさえガイウス・ウェルレスに怒ることのできなかった神々のもとへ、人間の受けた不正を弁護してもらうために逃げ込んだのだとしたら、彼らはこの上なく愚かであったことになるからだ。だが、ウェルレスはこうした凶行のゆえに断罪されたではないか、と言われるかもしれない。
Non ergo dii vindicaverunt, sed Ciceronis industria, qua vel defensores ejus oppressit, vel gratiae restitit.
PL 6, 276Aしかし、それは神々が報復したのではなく、キケロの精励によるものである。彼はその精励によって、ウェルレスの弁護人たちを圧倒し、あるいは彼に寄せられた好意に抗したのである。
Quid, quod apud ipsum Verrem non fuit illa damnatio, sed vacatio? ut quemadmodum Dionysio deorum spolia gestanti dii immortales bonam dederant navigationem, sic etiam Verri bonam quietem tribuisse videantur, in qua sacrilegiis suis tranquille frui posset.
PL 6, 276Aさらに言えば、あのウェルレスにとって、あの断罪はむしろ免除であったのではないか。ちょうど不死なる神々が、神々から剥ぎ取った品を身に着けたディオニュシオスに順調な航海を授けたように、ウェルレスにも、自らの瀆聖の行いを心穏やかに享受できるような、穏やかな余生を与えたように見えるのである。
Nam frementibus postea civilibus bellis, sub obtentu damnationis ab omni periculo et metu remotus, aliorum graves casus et miserabiles exitus audiebat, et qui cecidisse solus universis stantibus videbatur, is vero universis cadentibus solus stetit, donec illum et opibus sacrilegio partis et vita satiatum, ac senectute confectum, proscriptio triumviralis auferret, eadem scilicet quae Tullium violatae deorum majestatis ultorem.
PL 6, 276Aというのも、その後、内乱が荒れ狂う中で、彼は断罪されたという名目のもとに、あらゆる危険と恐怖から遠ざけられ、他の人々の重い災難や悲惨な最期を耳にするばかりであった。誰もが立っている中でただ一人倒れたと見えた彼は、実は誰もが倒れる中でただ一人立ち続けたのである——瀆聖によって得た富にも生にも満ち足り、老齢に疲れ果てたところで、三頭政治の追放令が彼を連れ去るまでは。そしてその追放令は、神々の威厳を侵した者への報復者であったキケロをも連れ去った、まさにあの同じ追放令であった。
Quin etiam felix in eo ipso fuit, quod ante suam mortem crudelissimum exitum sui accusatoris audivit; diis videlicet providentibus, ut sacrilegus ac praedo ille religionum suarum, non ante moreretur quam solatium de ultione cepisset.
PL 6, 276Bそれどころか、彼は、自分の告発者〔キケロ〕のこの上なく残酷な最期を、自分が死ぬ前に耳にすることができたという、まさにその一点において幸運であった。神々が配慮して、あの瀆聖者にして自分たちの宗教の略奪者が、報復による慰めを得るまでは死なぬようにしてやった、というわけである。
Liber II, Caput V
第II巻 第V章PL 6, 276BQuod solus omnium creator Deus est colendus, non vero elementa, nec corpora coelestia: Refelliturque Stoicorum sententia, qui stellas et astra deos putant.
PL 6, 276B礼拝すべきは万物の唯一の創造主である神のみであり、元素でも天体でもない。ここに、星々や星辰を神々と見なすストア派の学説が論駁される。
Quanto igitur rectius est, omissis insensibilibus et vanis, oculos eo tendere, ubi sedes, ubi habitatio est Dei veri; qui terram stabili firmitate suspendit; qui coelum distinxit astris fulgentibus; qui solem rebus humanis clarissimum, ac singulare lumen, in argumentum suae unicae majestatis accendit: terris autem maria circumfudit, flumina sempiterno lapsu fluere praecepit.
PL 6, 276Cそれゆえ、感覚を持たぬ空しいものどもを措いて、まことの神の座、まことの神の住まいがあるところへと目を向けるほうが、いかに正しいことであろうか。この神こそ、大地を揺るがぬ堅固さによって支え、天を輝く星々で彩り、人間の営みにとって最も明るく類なき光として太陽を灯し、おのれの唯一なる威厳の証としたのであり、また陸には海をめぐらし、川には尽きることのない流れで流れるよう命じた方である。
Jussit et extendi campos, subsidere valles, Fronde tegi silvas, lapidosos surgere montes. Quae utique omnia non Jupiter fecit, qui ante annos mille septingentos natus; sed idem: Ille opifex rerum, mundi melioris origo, qui vocatur Deus, cujus principium, quoniam non potest comprehendi, ne quaeri quidem debet.
PL 6, 277Aまた、こう命じたのである。 「野は広がり、谷は沈み、 森は葉に覆われ、石多き山々は聳え立て」と。 これらのことをことごとく成したのは、千七百年前に生まれたユピテルではなく、同じ方——万物の匠、より善き世界の起源であり、神と呼ばれる方——である。この方の始まりは把握し得ぬがゆえに、そもそも問うてはならない。
Satis est homini ad plenam perfectamque prudentiam, si Deum esse intelligat: cujus intelligentiae vis et summa haec est, ut suspiciat et honorificet communem parentem generis humani, et rerum mirabilium fabricatorem.
PL 6, 277A人間にとって完全な知恵に至るには、神が在すと悟るだけで十分である。その悟りの力と要諦とは、人類共通の父にして驚くべき事物の造り主を、仰ぎ敬うことに他ならない。
Unde quidam hebetis obtusique cordis, elementa, quae et facta sunt et carent sensu, tamquam deos adorant.
PL 6, 277Bそれゆえ、心の鈍く愚かなある者たちは、造られたものであり感覚を欠く元素を、あたかも神であるかのように崇拝している。
Qui cum Dei opera mirarentur, id est coelum cum variis luminibus, terram cum campis et montibus, maria cum fluminibus et stagnis et fontibus, earum rerum admiratione obstupefacti, et ipsius artificis obliti, quem videre non poterant, ejus opera venerari et colere coeperunt; nec umquam intelligere quiverunt, quanto major quantoque mirabilior sit, qui illa fecit ex nihilo.
PL 6, 277B彼らは神の御業に驚嘆した——すなわち様々な光をたたえる天、野と山を持つ大地、川と沼と泉を持つ海に。だがその驚異に打たれるあまり、目には見えぬ造り主そのものを忘れ、代わりにその作品を崇敬し、崇拝し始めたのである。そして、無から万物を造ったこの方が、いかに偉大でいかに驚くべき方であるかを、ついぞ悟ることができなかった。
Quae cum videant divinis legibus obsequentia commodis atque usibus hominis perpetua necessitate famulari, tamen illa deos existimant esse; ingrati adversus beneficia divina, qui Deo et patri indulgentissimo sua sibi opera praetulerunt.
PL 6, 277B彼らは、それらが神の法に従い、人間の益と用のために絶えず奉仕していることを見ていながら、なおそれらを神々だと見なしている。神の恵みに対して恩知らずであり、この上なく慈しみ深い父なる神に対して、神御自身の作品のほうを上に置いてしまっているのである。
Sed quid mirum, si aut barbari, aut imperiti homines errant? cum etiam philosophi Stoicae disciplinae in eadem sint opinione, ut omnia coelestia, quae moventur, in deorum numero habenda esse censeant; siquidem Lucilius Stoicus apud Ciceronem sic loquitur: « Hanc igitur in stellis constantiam, hanc tantam in tam variis cursibus in omni aeternitate convenientiam temporum, non possum intelligere sine mente, ratione, consilio; quae cum in sideribus esse videamus, non possumus ea ipsa non in deorum numero reponere. » Item paulo superius: « Restat, inquit, ut motus astrorum sit voluntarius; quae qui videat, non indocte solum, verum etiam impie faciat, si deos esse neget. » Nos vero et quidem constanter negamus, ac vos, o philosophi, non solum indoctos et impios, verum etiam caecos, ineptos delirosque probamus, qui ignorantiam imperitorum vanitate vicistis.
PL 6, 278Aだが、蛮族や無知な人間が誤るのが何の不思議であろうか。ストア派の哲学者たちでさえ同じ見解に立ち、動く天のものはすべて神々の数に入れるべきだと考えているのである。ストア派のルキリウスはキケロの書物の中でこう語っている。「星々におけるこの恒常性、かくも多様な運行における、永遠にわたるこの時の一致を、私は精神・理性・思慮なしには理解できない。星々のうちにそれがあると見る以上、我々はそれを神々の数に加えないわけにはいかない」。また少し前でこうも言う。「残るところ、星辰の運動は意志によるものだということになる。それを見ながら、なお神々の存在を否定するならば、無知であるだけでなく不敬でもあろう」。だが我々は、確固としてこれを否定する。そして、おお哲学者諸君、諸君を無知で不敬であるばかりか、盲目で愚劣で正気を失った者だと断じる。諸君はその空しさによって、無知な者たちの無知を凌駕したのだから。
Illi enim solem et lunam, vos etiam sidera deos putatis. Tradite igitur nobis stellarum mysteria, ut aras et templa singulis erigamus; ut sciamus quo quamque ritu, quo die colamus, quibus nominibus, quibus precibus advocemus; nisi forte nullo discrimine tam innumerabiles, tam minutos deos acervatim colere debemus.
PL 6, 278B彼ら〔無知な者たち〕は太陽と月を、諸君はそのうえ星辰までも神だと考えている。ならば、星々の秘儀を我々に伝えてもらいたい——それぞれに祭壇と神殿を建て、いかなる儀式で、いつの日に崇拝すべきか、いかなる名で、いかなる祈りで呼びかけるべきかを知るために。さもなくば、まさかこれほど無数の、これほど些細な神々を、区別もなく一山まとめて崇拝せねばならぬ、というわけでもあるまい。
Quid quod argumentum illud, quo colligunt universa coelestia deos esse, in contrarium valet. Nam si deos esse idcirco opinantur, quia certos et rationabiles cursus habent, errant.
PL 6, 278Bさらに言えば、天にあるものすべてが神々であると結論づけるあの論法自体が、むしろ逆の結論に働くではないか。すなわち、天体が定まった理にかなった運行を持つがゆえに神々であると彼らが考えるのなら、それは誤りである。
Ex hoc enim apparet deos non esse, quod exorbitare illis a praestitutis itineribus non licet.
PL 6, 279A定められた軌道から外れることが許されていない、まさにそのことから、それらが神でないことは明らかだからである。
Caeterum si dii essent, huc atque illuc passim sine ulla necessitate ferrentur, sicut animantes in terra, quarum quia liberae sunt voluntates, huc atque illuc vagantur, ut libuit, et quo quamque mens duxerit, eo fertur.
PL 6, 279Aさもなければ——もし神々であるならば、何の必然性もなく、あちこちと思うがままに動くはずである。地上の生き物たちがそうであるように。彼らの意志は自由であるがゆえに、あちらこちらとほしいままに彷徨い、それぞれの心の赴くところへと運ばれていくのだから。
Non est igitur astrorum motus voluntarius, sed necessarius, quia praestitutis legibus officiisque deserviunt.
PL 6, 279Aしたがって星辰の運動は意志によるものではなく、必然によるものである。定められた法と務めに従っているのだから。
Sed cum disputaret de cursibus siderum, quos ex ipsa rerum ac temporum congruentia intelligebat non esse fortuitos, existimavit voluntarios esse, tamquam non possent tam disposite, tam ordinate moveri, nisi sensus illis inesset officii sui sciens.
PL 6, 279Aところが彼〔ストア派の論者〕は、星々の運行について論じる際、事物と時の一致そのものから、それが偶然によるものではないと悟りながらも、それを意志によるものだと考えた。あたかも、みずからの務めを弁える感覚が備わっていなければ、これほど整然と、これほど秩序立って動くことはできないかのように。
O quam difficilis est ignorantibus veritas, et quam facilis scientibus! Si motus, inquit, astrorum fortuiti non sunt, nihil aliud restat, nisi ut voluntarii sint; immo vero, ut non esse fortuitos manifestum est, ita nec voluntarios.
PL 6, 279Aああ、無知な者にとって真理はいかに難しく、知る者にとってはいかに容易であることか。彼は言う——星辰の運動が偶然によるものでないなら、あとに残るのは意志によるものだということしかない、と。だが実のところ、それが偶然によるものでないことが明らかであるのと同様に、意志によるものでもないのである。
Quomodo igitur in conficiendis itineribus constantiam suam servant? Nimirum Deus, universi artifex, sic illa disposuit, sic machinatus est, ut per spatia coeli divina et admirabili ratione decurrerent, ad efficiendas succedentium sibi temporum varietates.
PL 6, 279Bそれでは、星々はいかにしてその軌道を辿るにあたり、恒常性を保っているのか。それはまさしく、宇宙の造り主である神が、これらを然るべく配置し、然るべく仕組んだからにほかならない——天の空間を、神々しく驚くべき理をもって運行させ、次々と移りゆく時の多様な様相を成し遂げさせるために。
An Archimedes Siculus concavo aere similitudinem mundi ac figuram potuit machinari, in quo ita solem ac lunam composuit, ut inaequales motus, et coelestibus similes conversionibus, singulis quasi diebus efficerent, et non modo accessus solis et recessus, vel incrementa diminutionesque lunae, verum etiam stellarum, vel inerrantium, vel vagarum, dispares cursus orbis ille, dum vertitur, exhiberet?
PL 6, 279Bシチリアのアルキメデスは、中空の青銅で世界の似姿とその形とを作り上げることができたではないか。その中に太陽と月とを配し、それぞれがほぼ一日ごとに、天の運行に似た不揃いな動きをなすようにし、太陽の近づき遠ざかりのみならず、月の満ち欠け、さらには恒星と惑星との不揃いな運行までも、その球体が回転するにつれて示すようにしたのである。
Deus ergo illa vera non potuit machinari et efficere quae potuit solertia hominis imitatione simulare? Utrumne igitur stoïcus, si astrorum figuras in illo aere pictas effictasque vidisset, suo illa consilio moveri diceret, ac non potius artificis ingenio?
PL 6, 279Cそれならば神は、人間の技巧が模倣によって似せて作り得たものを、真実のものとして仕組み、成し遂げることができなかったというのか。ストア派の論者は、あの青銅の中に描かれ象られた星々の形を見たなら、それが自分自身の思案によって動いていると言うだろうか。それとも、むしろ職人の技量によるものだと言うであろうか。
Inest ergo sideribus ratio ad peragendos meatus suos apta: sed Dei est illa ratio, qui et fecit, et regit omnia, non ipsorum siderum, quae moventur. Nam si solem stare voluisset, perpetuus utique dies esset.
PL 6, 280Aしたがって、星々にはその運行を成し遂げるにふさわしい理が備わっている。だがその理は、万物を造り、万物を治める神のものであって、動かされる星々自身のものではない。もし神が太陽を静止させることを望んだなら、昼はとこしえに続いたはずである。
Item, si motus astra non haberent, quis dubitet sempiternam noctem fuisse futuram? Sed ut diei ac noctis vices essent, moveri ea voluit: et tam varie moveri, ut non modo lucis ac tenebrarum mutuae vicissitudines fierent, quibus laboris et quietis alterna spatia constarent; sed etiam frigoris et caloris, ut diversorum temporum vis ac potestas, vel generandis, vel maturandis frugibus conveniret.
PL 6, 280A同様に、もし星々が運動を持たなければ、夜がとこしえに続いたであろうことを、誰が疑うであろうか。だが神は、昼と夜とが交替するように、星々を動かすことを望んだ。しかもそれほど多様に動かすことを望んだので、光と闇との交替が生じて労働と休息とが交互に定まるのみならず、寒さと暑さもまた生じ、様々な季節の力と働きが、穀物を生じさせるにも実らせるにも適うようにしたのである。
Quam solertiam divinae potestatis in machinandis itineribus astrorum, quia philosophi non videbant, animalia esse sidera putaverunt; tamquam pedibus, et sponte, non divina ratione procederent. Cur autem illa excogitaverit Deus, quis non intelligit?
PL 6, 280A星々の軌道を仕組むにあたっての、この神の力の巧みさを、哲学者たちは見て取ることができなかったために、星々を生き物だと考えた。あたかも、神の理によってではなく、みずからの足で、みずからの意のままに進んでいるかのように。だが、神がなぜそれらを考案したのかを、悟らぬ者があろうか。
Scilicet ne solis lumine decedente, nimium caeca nox tetris atque horrentibus tenebris ingravesceret, noceretque viventibus. Itaque et coelum simul mira varietate distinxit, et tenebras ipsas multis minutisque luminibus temperavit.
PL 6, 280Bすなわち、太陽の光が去るとき、あまりにも暗い夜が忌まわしく恐ろしい闇によって重く垂れ込め、生きるものを害することのないようにするためである。それゆえ神は、天を驚くべき多様さで彩ると同時に、闇そのものを数多の小さな光によって和らげたのである。
Quanto igitur Naso prudentius, quam illi, qui sapientiae studere se putant, qui sentit a Deo lumina illa, ut honorem tenebrarum depellerent, instituta!
PL 6, 280Bそれゆえ、みずから知恵を求めていると自負するあの者たち〔哲学者たち〕よりも、ナソ〔オウィディウス〕のほうがいかに賢明であることか。彼は、あの光が、闇の恐ろしさ〔底本は honorem。文脈から horrorem の意に取った〕を退けるために神によって定められたのだと悟っているのである。
Is eum librum, quo Φαινόμενα breviter comprehendit, his tribus versibus terminavit: Tot numero, talique Deus simulacra figura Imposuit coelo, perque atras sparsa tenebras Clara pruinosae jussit dare lumina nocti.
PL 6, 280B彼は、『天象』を簡潔にまとめたその書を、次の三行の詩句で結んでいる。 「かくも数多く、かくのごとき形の像を、神は 天に置き、暗い闇の中に散りばめて、 霜置く夜に清らかな光を与えるよう命じた」と。
Quod si fieri non potest, ut stellae dii sint; ergo nec sol quidem, nec luna dii esse possunt, quoniam luminibus astrorum, non ratione differunt, sed magnitudine. Quod si hi dii non sunt; ergo nec coelum quidem, in quo illa omnia continentur.
PL 6, 280Bそして、星々が神であることがあり得ないのであれば、太陽も月も神ではあり得ない。なぜなら、それらは星々の光と、理においてではなく、ただ大きさにおいて異なるにすぎないからである。そして、これらが神でないのならば、それらすべてを包む天もまた、神ではあり得ない。
Liber II, Caput VI
第II巻 第VI章PL 6, 280CQuod nec mundus totus, nec elementa sint Deus, nec animata. Simili modo si terra, quam calcamus, quam subigimus et colimus ad victum, deus non est, nec campi quidem ac montes dii erunt: sed si hi non sunt, ergo ne tellus quidem universa Deus videri potest.
PL 6, 280C世界全体も元素も、神でもなければ生きたものでもない。同様に、我々が踏みしめ、耕し、糧のために働きかけるこの大地が神でないならば、野や山もまた神ではあり得ない。そしてこれらが神でないならば、大地全体もまた神とは見なされ得ないのである。
Item si aqua, quae servit animantibus ad usum bibendi aut lavandi, deus non est, nec fontes quidem, ex quibus aqua profluit. Si fontes non sunt, nec flumina quidem, quae de fontibus colliguntur.
PL 6, 281A同じく、生き物が飲むため洗うために用いる水が神でないならば、水の湧き出るその泉もまた神ではない。泉が神でないならば、泉から集まる川もまた神ではない。
Si flumina quoque dii non sunt, ergo et mare, quod ex fluminibus constat, Deus haberi non potest.
PL 6, 281A川もまた神でないならば、川から成る海もまた、神と見なされ得ない。
Quod si neque coelum, neque terra, neque mare, quae mundi partes sunt, dii esse possunt; ergo ne mundus quidem totus Deus est, quem iidem ipsi stoïci, et animantem, et sapientem esse contendunt, et propterea Deum: in quo tam inconstantes fuerunt, ut nihil dictum sit ab his quod non ab iisdem fuerit eversum.
PL 6, 281Aそして、世界の部分である天も地も海も神ではあり得ないのなら、世界全体もまた神ではないことになる。しかるに、まさにそのストア派の者たちは、世界を生きたもの、知恵あるものと主張し、それゆえに神であるとも言う。彼らはこの点でひどく一貫性を欠いており、彼ら自身が言ったことで、彼ら自身によって覆されなかったものは一つもないほどである。
Sic enim argumentantur: Fieri non posse, ut sensu careat, quod sensibilia ex se generat. Mundus autem generat hominem, qui est sensu praeditus; ergo et ipsum sensibilem esse.
PL 6, 281B彼らはこう論じる。感覚を備えたものをおのれから生み出すものが、感覚を欠くということはあり得ない。しかるに世界は感覚を備えた人間を生み出す。ゆえに世界自身も感覚あるものである、と。
Item: Sine sensu esse non posse, cujus pars habeat sensum; igitur quia homo sensibilis est, etiam mundo, cujus pars homo est, inesse sensum.
PL 6, 281Bまた、こうも言う。おのれの部分が感覚を有するものが、感覚を欠くことはあり得ない。ゆえに人間は感覚あるものであるから、その部分である人間を持つ世界にも感覚が備わっている、と。
Propositiones quidem verae sunt, et sensibile esse, quod sensu praeditum gignat, et habere sensum, cujus pars sensu aucta sit: sed assumptiones falsae, quibus argumenta concludunt, quia neque mundus generat hominem, neque homo mundi pars est.
PL 6, 282Aなるほど大前提は真である——感覚を備えたものを生むものは感覚あるものであり、感覚を具えた部分を持つものは感覚を有する、と。だが、彼らが論を結ぶ際の小前提は偽である。なぜなら、世界が人間を生むのでもなければ、人間が世界の部分であるのでもないからである。
Nam hominem a principio idem Deus fecit, qui et mundum: et non est mundi pars homo, sicut corporis membrum; potest enim mundus esse sine homine, sicut urbs, et domus.
PL 6, 282Aなぜなら、人間もまた、世界を造ったのと同じ神が、はじめから造ったからである。人間は、肉体の一部としての手足のように、世界の部分なのではない。世界は人間なしにも存在し得る——都市や家がそうであるように。
Atqui ut domus unius hominis habitaculum est, et urbs unius populi; sic et mundus domicilium totius generis humani. Et aliud est, quod incolitur, aliud quod incolit.
PL 6, 282Aむしろ、家が一人の人間の住まいであり、都市が一つの民の住まいであるように、世界もまた人類全体の住まいなのである。住まわれるものと、住まうものとは、別のものである。
Sed illi, dum student id, quod falso susceperant, confirmare, et sensibilem esse mundum, et Deum, argumentorum suorum consequentia non viderunt.
PL 6, 282Aだが彼らは、誤って前提したこと——世界が感覚あるものであり、かつ神である、ということ——を確かめようと躍起になるあまり、自分たちの論の帰結を見て取ることができなかった。
Nam si mundi pars est homo, et sensibilis est mundus, quia homo sentit: ergo quia mortalis est homo, mortalis sit et mundus necesse est; nec tantum mortalis, sed et omnibus morbis et passionibus subjectus.
PL 6, 282Aなぜなら、もし人間が世界の部分であり、人間が感覚を持つがゆえに世界も感覚あるものであるならば、人間が死すべきものであるがゆえに、世界もまた必然的に死すべきものとなるからである。しかも死すべきものであるだけでなく、あらゆる病と苦しみに服するものともなろう。
Et e contrario: Si Deus est mundus, et partes ejus utique immortales sunt; ergo et homo Deus est, quia pars est (ut dicitis) mundi.
PL 6, 282Bそして逆に、もし世界が神であるなら、その部分もまた不死であるはずである。それゆえ、諸君の言うところに従えば、人間もまた世界の部分であるがゆえに、神であることになろう。
Si homo; ergo et jumenta, et pecudes, et caetera genera bestiarum, et avium, et piscium; quoniam et illa eodem modo sentiunt, et mundi partes sunt. At hoc tolerabile est: nam et haec colunt Aegyptii.
PL 6, 282B人間がそうであるなら、役畜も、家畜も、その他あらゆる種類の獣も、鳥も、魚もまた神であることになる。それらも同じように感覚を持ち、世界の部分であるからだ。もっとも、これはまだ我慢できることではある——なにしろこれらをエジプト人は現に崇拝しているのだから。
Sed res eo pervenit, ut et ranae, et culices, et formicae dii esse videantur, quia et ipsis inest sensus, et partes mundi sunt. Ita semper argumenta ex falso petita ineptos et absurdos exitus habent.
PL 6, 282Bだが事はついに、蛙も蚊も蟻までも神であるかのように見なされるところまで行き着く。これらにも感覚が備わり、世界の部分であるからだ。かくして、偽りから引き出された議論は、常に愚劣で不条理な結末を迎えるのである。
Quid, quod iidem ipsi aiunt, deorum et hominum causa mundum esse constructum, quasi communem domum: ergo nec mundus Deus est, nec animans, si constructus est; animans enim non construitur, sed nascitur.
PL 6, 283Aさらに言えば、まさにその彼らが、世界は神々と人間のために、いわば共通の家として建てられたのだと言っている。だとすれば、建てられたものである以上、世界は神でもなければ生きたものでもない。生きたものは建てられるのではなく、生まれるものだからである。
Et si est aedificatus sic utique tamquam domus, tamquam navis; est ergo aliquis artifex mundi Deus; et seorsum erit mundus, qui factus est, seorsum ille, qui fecit.
PL 6, 283Aそして、もし世界が家のように、あるいは船のように建てられたものであるならば、世界を造った何らかの造り主である神が存在することになる。そして、造られた世界と、それを造った方とは、別々のものであることになる。
Jam illud quam repugnans et absurdum, quod cum coelestes ignes caeteraque mundi elementa deos affirment, item ipsum deum mundum dicunt. Quomodo potest ex deorum multorum acervo unus Deus confici? Si astra dii sunt, mundus ergo non Deus, sed domicilium deorum est.
PL 6, 283Aさらに、天の火やその他の世界の元素を神々だと主張しながら、同時に世界そのものをも神だと言うのは、いかに矛盾し不条理なことか。多くの神々の寄せ集めから、いかにして一つの神が成り立つというのか。星々が神であるならば、世界は神ではなく、神々の住まいなのである。
Si vero Deus mundus est; ergo omnia illa quae sunt in eo dii non sunt, sed Dei membra, quae utique sola Dei nomen accipere non possunt. Nec enim recte quis dixerit, membra hominis unius multos homines esse: sed tamen non est similis comparatio animalis et mundi.
PL 6, 283Bだが、もし世界が神であるならば、その中にあるものはすべて神々ではなく、神の肢体であることになる。ところがそれらだけでは神という名を受けることはできない。一人の人間の手足を指して、それが多くの人間であると正しく言う者はいないであろう。とはいえ、生き物と世界とを同列に置く比較は成り立たない。
Animal enim, quia sensu praeditum est, etiam membra ejus habent sensum, nec, nisi a corpore divulsa, brutescunt. Cujus igitur rei similitudinem gerit mundus? Nimirum ipsi docent, cum factum esse non diffitentur, ut esset diis et hominibus quasi communis domus.
PL 6, 283Bなぜなら、生き物は感覚を備えているがゆえに、その手足もまた感覚を持ち、肉体から切り離されない限り、感覚を失うことはないからである。それでは、世界は何になぞらえられるのか。ほかでもない、彼ら自身が教えているとおりである——世界が造られたことを否定しない以上、それは神々と人間にとって、いわば共通の家として存在するのである。
Si ergo est constructus, ut domus, nec ipse Deus est, nec elementa, quae sunt partes ejus; quia neque domus habere dominium sui potest, neque illa de quibus domus constat. Non tantum igitur veritate, sed etiam verbis suis revincuntur.
PL 6, 283Bしたがって、もし世界が家のように建てられたものであるならば、世界そのものも、その部分である元素も、神ではあり得ない。家がおのれ自身の主人であることはできず、家を成す材料もまた同様だからである。かくして彼らは、真理によってのみならず、みずからの言葉によっても論破されるのである。
Sicut enim domus, in usum habitandi facta, per se nihil sentit, dominoque subjecta est, qui eam fecit, aut incolit: ita mundus, per se nihil sentiens, factori Deo subjacet, qui eum in usum sui fecit.
PL 6, 284A住まいとしての用のために建てられた家が、それ自体としては何も感じず、それを建てあるいは住む主人に服するように、世界もまた、それ自体としては何も感じることなく、おのれの用のためにこれを造った創造者なる神に服しているのである。
Liber II, Caput VII
第II巻 第VII章PL 6, 284ADe Deo, et religionibus insipientium; de avaritia et majorum auctoritate. Duplici ergo ratione peccatur ab insipientibus: primum, quod elementa, id est Dei opera Deo praeferunt; deinde, quod elementorum ipsorum figuras humana specie comprehensas colunt.
PL 6, 284A神について、また愚かな者たちの宗教について——強欲と祖先の権威について。愚かな者たちが過ちを犯すのは二つの理由による。第一に、彼らは元素、すなわち神の御業を、神よりも優先するからである。第二に、その元素そのものの形姿を人間の姿に写し取って崇拝するからである。
Nam solis lunaeque simulacra humanum in modum formant; item ignis, et terrae, et maris, quae illi Vulcanum, Vestam, Neptunum vocant; nec elementis ipsis in aperto litant.
PL 6, 284Aというのも、彼らは太陽と月の像を人間の姿に形づくり、火・大地・海についても同様であって、それらをウルカヌス、ウェスタ、ネプトゥヌスと呼んでいるからである。しかも彼らは、元素そのものに対しては野外で犠牲を捧げることをしない。
Tanta homines imaginum cupiditas tenet, ut jam viliora ducantur illa quae vera sunt: auro scilicet, gemmis, et ebore delectantur. Horum pulchritudo ac nitor praestringit oculos: nec ullam religionem putant ubicumque illa non fulserint.
PL 6, 284B人間を捉える像への欲望はあまりに大きく、真実であるものの方がかえって卑しいものと見なされるほどである。すなわち彼らを喜ばせるのは、黄金であり、宝石であり、象牙である。これらの美しさと輝きが人の目をくらませ、それらが輝いていない所には、いかなる宗教も無いと彼らは思っている。
Itaque sub obtentu deorum avaritia et cupiditas colitur. Credunt enim deos amare quidquid ipsi concupiscunt; quiquid est, propter quod furta, et latrocinia, et homicidia quotidie saeviunt; propter quod bella per totum orbem populos urbesque subvertunt.
PL 6, 284Bこうして、神々という口実のもとで崇拝されているのは、強欲と欲望にほかならない。というのも彼らは、自分たちが欲しがるものは何であれ、神々もまた愛していると信じているからである。それが何であれ、そのために日々盗みや強盗や殺人が猛威をふるい、そのために戦争が全世界にわたって諸民族と諸都市を覆す、そういうものを神々も愛している、と。
Consecrant ergo diis manubias et rapinas suas, quos certe necesse est imbecilles esse, ac summae virtutis expertes, si subjecti sunt cupiditatibus.
PL 6, 284Bそこで彼らは、自分たちの戦利品や略奪品を神々に奉献する。しかし、もし神々が欲望に服しているのなら、彼らは無力であり、最高の力を欠く者であるに違いない。
Cur enim coelestes eos putemus, si desiderant aliquid de terra? vel beatos, si aliqua re indigent? vel incorruptos, si voluptati habent ea in quibus appetendis cupiditas hominum non immerito damnatur?
PL 6, 284Bなぜなら、地上のものを何か欲しがるのなら、どうして彼らを天上の者と考えられよう。何かを必要とするのなら、どうして幸福な者と考えられよう。人間がそれを求める欲望を当然にも咎められるようなものを、喜びとしているのなら、どうして不朽の者と考えられよう。
Veniunt igitur ad deos, non tam religionis gratia, quae nulla potest esse in rebus male partis et corruptibilibus, quam ut aurum oculis hauriant, nitorem levigati marmoris, aut eboris aspiciant; ut insignes lapillis et coloribus vestes, vel distincta gemmis fulgentibus pocula insatiabili contemplatione contrectent.
PL 6, 285Aそれゆえ人々が神々のもとへ赴くのは、宗教のためというよりも——不正に得られた朽ちるものの中に宗教などありえないのだから——むしろ、黄金を目で貪り、磨かれた大理石や象牙の輝きを眺め、宝石や色とりどりの飾りで際立つ衣、あるいは輝く宝石をちりばめた杯を、飽くことなき眺めをもって手でまさぐるためなのである。
Et quanto fuerint ornatiora templa, et pulchriora simulacra, tanto plus majestatis habere creduntur: adeo religio eorum nihil aliud est, quam quod cupiditas humana miratur.
PL 6, 285Aそして神殿が飾り立てられ、像が美しければ美しいほど、それだけ大きな威厳を備えていると信じられている。かくも、彼らの宗教とは、人間の欲望が驚嘆するもの以外の何ものでもないのである。
Hae sunt religiones, quas sibi a majoribus suis traditas pertinacissime tueri ac defendere perseverant: nec considerant quales sint; sed ex hoc probatas atque veras esse confidunt, quod eas veteres tradiderunt, tantaque est auctoritas vetustatis, ut inquirere in eam scelus esse dicatur.
PL 6, 285Aこれが、彼らが自分たちの祖先から伝えられたものとして、あくまでも執拗に守り抜こうとする宗教である。彼らはそれがどのようなものかを吟味しようとはせず、古人がそれを伝えたという、ただそれだけの理由でそれが正しく真実であると確信している。そして古さの権威はあまりに大きいために、それを問いただすことは罪であるとさえ言われるほどである。
Itaque creditur ei passim, tamquam cognitae veritati. Denique apud Ciceronem sic dicit Cotta Lucilio: « Habes, Balbe, quid Cotta, quid pontifex sentiat.
PL 6, 285Bこうして、あたかも既に知られた真理であるかのように、それはどこでも信じられている。実に、キケロの中で、コッタはルキリウス(バルブス)にこう語っている。「バルブスよ、コッタが、すなわち神祇官たる者が、何を考えているか、お前はもう聞いた。
Fac nunc ego intelligam, quid tu sentias; a te enim philosopho rationem religionis accipere debeo, majoribus autem nostris, etiam nulla ratione reddita, rationis est credere. » Si credis, cur ergo rationem requiris, quae potest efficere ne credas?
PL 6, 285Bさあ今度は、お前が何を考えているか、私に分からせてくれ。なぜなら、哲学者であるお前から、宗教についての理由を受け取らねばならぬのに対して、我々の祖先については、何の理由も示されずとも、信じることこそが理に適っているのだから。」もし信じるのなら、では何ゆえに、信じることを妨げかねない理由を求めるのか。
Si vero rationem requiris, et quaerendam putas, ergo non credis. Ideo enim quaeris, ut eam sequaris, cum inveneris. Docet ecce te ratio non esse veras religiones deorum.
PL 6, 285Bもし理由を求め、それを探求すべきだと考えるなら、お前は信じてはいないのだ。なぜなら、お前が探求するのは、見出した暁にはそれに従うためだからである。見よ、理性はお前に、神々の宗教が真実ではないことを教えている。
Quid facies? majoresne potius, an rationem sequeris? quae quidem tibi non ab alio insinuata, sed a te ipso inventa et electa est, cum omnes religiones radicitus eruisti.
PL 6, 286Aお前はどうするのか。祖先に従うのか、それとも理性に従うのか。その理性は、他の誰かからお前に吹き込まれたものではなく、お前自身が見出し選び取ったものである。お前はそれによって、あらゆる宗教を根こそぎにしてしまったのだから。
Si rationem mavis, discedere te necesse est ab institutis et auctoritate majorum; quoniam id solum rectum est quod ratio praescribit.
PL 6, 286Aもし理性の方を選ぶなら、お前は祖先の制度と権威から離れざるをえない。なぜなら、理性が定めることのみが正しいのだから。
Sin autem pietas majores sequi suadet, fatere igitur, et stultos illos fuisse, qui excogitatis contra rationem religionibus servierunt, et te ineptum qui id colas, quod falsum esse convinceris.
PL 6, 286Aだが、もし敬虔の情が祖先に従えと勧めるのであれば、お前は認めるべきである。理性に反して考え出された宗教に仕えた彼らが愚かであったこと、そして、偽りであると論証されたものを崇拝するお前自身が愚か者であることを。
Sed tamen quoniam nobis tantopere majorum nomen opponitur, videamus tandem qui fuerint majores illi, a quorum auctoritate discedi nefas ducitur.
PL 6, 286Aしかしそれでも、祖先の名がこれほどまでに我々に対して持ち出される以上、その権威から離れることが罪であるとされる、かの祖先とはいったい何者であったのかを、いよいよ見てみようではないか。
Romulus urbem conditurus, pastores inter quos adoleverat convocavit, cumque is numerus condendae urbi parum idoneus videretur, constituit asylum. Eo passim confugerunt ex finitimis locis pessimi quique, sine ullo conditionis discrimine.
PL 6, 286Aロムルスは都市を建設しようとして、自分がその中で育った牧人たちを呼び集めた。しかし、その人数が都市を建設するには十分でないと思われたので、彼は避難所(アシュルム)を設けた。そこへは、近隣の各地からあらゆる身分の別なく、最も悪しき者たちが至る所から逃げ込んだ。
Ita conflavit ex his omnibus populum; legitque in senatum, eos qui aetate anteibant, et Patres appellavit, quorum consilio gereret omnia.
PL 6, 286Bこうして彼は、これらすべての者から一つの民を鋳造した。そして年齢において先んじる者たちを元老院に選び入れ、彼らを「父たち」と呼んで、その助言によってすべてを行うことにした。
De quo senatu Propertius Elegiarum scriptor haec loquitur: Buccina cogebat priscos ad verba Quirites: Centum illi in prato saepe Senatus erat. Curia, praetexto quae nunc nitet alta Senatu, Pellitos habuit rustica corda Patres.
PL 6, 286Bこの元老院について、『エレゲイア』の作者プロペルティウスはこう語る。 角笛が、古のクィリテスたちを演説の場へと呼び集めた。 かの百人からなる元老院は、しばしば野原の中にあった。 クリアは、今でこそ紫の縁取りの元老院に輝く高き建物であるが、 かつては毛皮をまとった、田舎びた心の「父たち」を宿していた。
Hi sunt Patres, quorum decretis eruditi ac prudentes viri devotissime serviunt, idque verum ac immutabile omnis posteritas judicet, quod centum pelliti senes statutum esse voluerunt, quos tamen, ut in primo libro dictum est, cap. 22, Pompilius illexit, ut vera crederent esse sacra quae ipse tradebat.
PL 6, 287Aこれが、その決定に学識ある思慮深い人々が最も敬虔に仕えているところの「父たち」である。そして、毛皮をまとった百人の老人たちが定めようとしたことを、あらゆる後世の人々は真実にして不変のものと判断すべきだというのである。しかも、その彼らを、第一巻第22章で述べたとおり、ポンピリウスは欺いて、自分が伝えた祭儀が本当のものだと信じ込ませたのであった。
Est vero, cur illorum auctoritas tanti habeatur a posteris, quos nemo, cum viverent, neque summus, neque infimus affinitate dignos judicavit?
PL 6, 287Aはたして、彼らの権威が後世の人々からこれほど重んじられるべき理由があるだろうか——彼らが生きていたときには、身分の高い者も低い者も、誰一人として姻戚関係を結ぶに値するとは判断しなかったというのに。
Liber II, Caput VIII
第II巻 第VIII章PL 6, 287ADe rationis usu in religione; deque somniis, auguriis, oraculis, talibusque portentis. Quare oportet, in ea re maxime in qua vitae ratio versatur, sibi quemque confidere, suoque judicio ac propriis sensibus magis niti ad investigandam et perpendendam veritatem; quam credentem alienis erroribus decipi tamquam ipsum rationis expertem.
PL 6, 287A宗教における理性の用い方について、また夢、鳥占い、神託、その他このような前兆について。それゆえ、とりわけ人生の理法が関わるこの事柄においては、各人が自分自身を信頼し、真理を探求し吟味するにあたっては、自分自身の判断と固有の感覚とに、より頼るべきである。他人の誤りを信じ込んで、自らは理性を欠いた者であるかのように欺かれるよりは。
Dedit omnibus Deus pro virili portione sapientiam, ut et inaudita investigare possent, et audita perpendere. Nec quia nos illi temporibus antecesserunt, sapientia quoque antecesserunt; quae si omnibus aequaliter datur, occupari ab antecedentibus non potest.
PL 6, 287B神はすべての人に、おのおのの分に応じて知恵を与え、まだ聞いたことのないことを探求し、既に聞いたことを吟味できるようにされた。彼らが時において我々に先んじたからといって、知恵においても先んじたわけではない。もし知恵がすべての人に等しく与えられているのなら、先んじた者たちによって独占されることはありえないからである。
Illibabilis est tamquam lux et claritas solis, quia ut sol oculorum, sic sapientia lumen est cordis humani.
PL 6, 287Bそれは太陽の光と輝きのように、損なわれることがない。なぜなら、太陽が目にとってそうであるように、知恵は人間の心にとっての光だからである。
Quare cum sapere, id est, veritatem quaerere, omnibus sit innatum, sapientiam sibi adimunt, qui sine ullo judicio inventa majorum probant, et ab aliis pecudum more ducuntur.
PL 6, 288Aしたがって、知恵を持つこと、すなわち真理を求めることが、すべての人に生まれつき備わっている以上、何の判断も下さずに祖先の発見したものを是認し、家畜のように他人によって導かれる者たちは、自ら知恵を奪っているのである。
Sed hoc eos fallit, quod majorum nomine posito, non putant fieri posse, ut aut ipsi plus sapiant, quia minores vocantur, aut illi desipuerint, quia majores nominantur.
PL 6, 288Aしかし彼らを欺いているのは次のことである。すなわち、祖先という名を持ち出されると、自分たちは「後の者」と呼ばれるがゆえに彼らより賢くありうるはずがなく、また彼らは「祖先」と呼ばれるがゆえに愚かであったはずがない、と思い込んでしまうのである。
Quid ergo impedit, quin ab ipsis sumamus exemplum; ut quomodo illi, quae falsa invenerant, posteris tradiderunt, sic nos, qui verum invenimus, posteris meliora tradamus?
PL 6, 288Aそれならば、彼ら自身から手本を取ることを妨げるものが何かあろうか。彼らが見出した偽りのものを後世に伝えたように、真実を見出した我々もまた、後世により良きものを伝えようではないか。
Superest ingens quaestio, cujus disputatio non ab ingenio, sed a scientia venit, quae pluribus explicanda erit, ne quid omnino dubium relinquatur.
PL 6, 288Aここに一つの大きな問題が残っている。その論述は才知からではなく知識から生まれるものであり、いかなる疑いも残されぬよう、多くの点にわたって説き明かさねばならない。
Nam fortasse aliquis ad illa confugiat, quae a multis et non dubiis traduntur auctoribus; eos ipsos, quos docuimus deos non esse, majestatem suam persaepe ostendisse, et prodigiis, et somniis, et auguriis, et oraculis.
PL 6, 288Aというのも、恐らく誰かが、次のような、多くの疑いなき著作家たちによって伝えられていることに逃げ込むかもしれないからである。すなわち、我々が神ではないと教えたまさにその者たちが、前兆によって、夢によって、鳥占いによって、神託によって、しばしば自らの威厳を示してきた、ということに。
Et sane multa enumerari possunt digna miraculo: in primis illud, quod Accius Navius summus Augur, cum Tarquinium Priscum commoneret, ut nihil novi facere inciperet, nisi prius esset inauguratus, eique rex artis ejus elevans fidem diceret, ut consultis avibus renuntiaret sibi, utrumne fieri posset id quod ipse animo concepisset, affirmaretque Navius posse: Cape igitur hanc, inquit, cotem, eamque novacula dissice.
PL 6, 288B実際、驚異に値する多くの事例を数え上げることができる。まず第一に、こういうことがあった。最高位の鳥占官アッキウス・ナウィウスが、タルクィニウス・プリスクスに対し、まず鳥占いによる聖別を受けぬうちは何ら新しいことに着手してはならぬと注意したところ、王はその技芸の信頼性を軽んじて、鳥に問うたうえで、自分が心に思い描いたことが実現可能かどうか自分に報告するようにと言い、ナウィウスは可能であると請け合った。すると王は言った。「では、この砥石を取り、それを剃刀で切ってみせよ。」
At ille incunctanter accepit ac secuit. Deinde illud, quod Castor et Pollux, bello latino, apud Lacum Juturnae visi sunt equorum sudorem abluentes, cum aedes eorum, quae juncta fonti erat, sua sponte patuisset: iidem bello macedonico equis albis insidentes, Publio Vatieno Romam nocte venienti se obtulisse dicuntur, nuntiantes eo die regem Persen victum atque captum, quod paucis post diebus litterae Pauli verum fuisse docuerunt.
PL 6, 288Bすると彼は、ためらうことなくそれを受け取り、切ってみせた。次に、こういうことがあった。ラテン戦争のとき、カストルとポルックスが、ユトゥルナの泉のほとりで、馬の汗を洗い流している姿を目撃された。彼らの神殿は泉に隣接していたが、それがひとりでに開いたのである。同じ二人は、マケドニア戦争のとき、白い馬にまたがって、夜にローマへ向かっていたプブリウス・ワティエヌスの前に姿を現し、その日ペルセウス王が敗れて捕らえられたことを告げたと伝えられる。そしてそのことが真実であったことは、数日後にパウルスからの書簡が明らかにした。
Illud etiam mirabile, quod simulacrum Fortunae muliebre non semel locutum esse traditur; item Junonis Monetae, cum, captis Veiis, unus ex militibus ad eam transferendam missus, jocabundus ac ludens interrogavit, utrumne Romam migrare vellet, respondit velle.
PL 6, 289Aまた、こういうことも驚くべきこととして伝えられている。「婦人のフォルトゥーナ」の像が一度ならず言葉を発したというのである。同じく、ユノ・モネタの像についても言われる。ウェイイが陥落したとき、その像をローマに移すために遣わされた兵士の一人が、冗談まじりにふざけて、ローマへ移りたいかと尋ねたところ、像は移りたいと答えたという。
Claudia quoque proponitur in exemplum miraculi. Nam cum ex libris Sibyllinis Idaea mater esset accita, et in vado Tiberini fluminis navis qua vehebatur haesisset, nec ulla vi commoveretur, Claudiam ferunt, quae semper impudica esset habita ob nimios corporis cultus, deam submissis genibus orasse, ut, si se castam judiearet, suum cingulum sequeretur, ita navim, quae ab omni juventute non valuit commoveri, ab una muliere esse commotam.
PL 6, 289Aクラウディアもまた奇跡の実例として挙げられる。シビュラの書にもとづいてイダの母神が呼び迎えられたとき、その乗せられた船がティベリス河の浅瀬で動かなくなり、いかなる力をもってしても動かすことができなかった。そこで、身なりを過度に飾ることのために常に淫らな女と見なされていたクラウディアが、膝をついて女神に祈り、もし自分を貞潔な女と判断するのならば、自分の帯に従って動いてほしいと願ったところ、あらゆる若者たちの力でも動かせなかった船が、たった一人の女によって動かされた、と伝えられている。
Illud aeque mirum, quod lue saeviente, Aesculapius, Epidauro accitus, urbem Romam diuturna pestilentia liberasse perhibetur. Sacrilegi quoque numerari possunt, quorum praesentibus poenis injuriam suam dii vindicasse creduntur.
PL 6, 290A疫病が猛威をふるったとき、エピダウロスから招かれたアエスクラピウスが、長期にわたる疫病からローマの都を解放したと伝えられているのも、同じく驚くべきことである。また、冒瀆者たちについても数え上げることができる。彼らに即座に下された刑罰によって、神々が自分たちの受けた不正に報復したと信じられているのである。
Appius Claudius Censor, cum adversus responsum ad servos publicos sacra Herculis transtulisset, luminibus orbatus est, et Potitiorum gens, quae prodidit, intra unius anni tempus extincta est.
PL 6, 290A監察官アッピウス・クラウディウスは、神託の答えに反してヘルクレスの祭儀を公有の奴隷たちに移したために、視力を奪われた。そして、その祭儀を明け渡したポティティウス家は、一年のうちに絶えてしまった。
Item Censor Fulvius, cum ex Junonis Laciniae templo marmoreas tegulas abstulisset, quibus aedem Fortunae equestris, quam Romae fecerat, tegeret, et mente captus est, et amissis duobus filiis in Illyrico militantibus, summo animi moerore consumptus est.
PL 6, 290A同じく監察官フルウィウスは、ラキニウムのユノの神殿から大理石の屋根瓦を持ち去り、自分がローマに建てた騎馬フォルトゥーナの神殿を覆おうとしたために、正気を失い、さらにイリュリクムで従軍していた二人の息子を失って、深い悲しみのうちに衰え果てて世を去った。
Praefectus etiam M. Antonii Turullius, cum apud Coos everso Aesculapii luco classem fecisset, eodem postea loco a militibus Caesaris est interfectus.
PL 6, 291Aまた、マルクス・アントニウスの副官トゥルッリウスは、コス島でアエスクラピウスの聖林を切り倒して艦隊を建造したために、後にまさにその場所で、カエサルの兵士たちによって殺された。
His exemplis adjungitur Pyrrhus, qui sublata ex thesauro Proserpinae Locrensis pecunia, naufragium fecit, ac vicinis deae littoribus illisus est, ut nihil, praeter eam pecuniam, incolume reperiretur.
PL 6, 291Aこれらの実例に、ピュルロスも加えられる。彼はロクリのプロセルピナの宝物庫から金を持ち去ったために、難破し、女神の岸辺近くに打ち上げられた。そしてその金以外には、無事なものは何一つ見出されなかったという。
Ceres quoque Milesia multum sibi apud homines venerationis adjecit. Nam cum ab Alexandro capta civitas esset, ac milites ad eam spoliandam irrupissent, omnium oculos repente objectus fulgor ignis extinxit.
PL 6, 291Aミレトスのケレスもまた、人々の間で自らへの崇敬を大いに高めることになった。アレクサンドロスによってその都市が陥落し、兵士たちがその神殿を略奪しようと押し入ったとき、突如として彼らの眼前に投げかけられた火の閃光が、全員の視力を奪ったのである。
Reperiuntur etiam somnia, quae vim deorum videantur ostendere. Tiberio Namque Attinio, homini plebeio, per quietem obversatus esse Jupiter dicitur, et praecepisse, ut Consulibus et Senatui nuntiaret, ludis Circensibus proximis praesultorem sibi displicuisse, quod Antonius Maximus quidam diverberatum servum sub furca medio circo ad supplicium duxerat, ideoque ludos instaurari oportere; quod cum ille neglexisset, eodem die filium perdidisse, ipse autem gravi morbo esse correptus: et cum rursus eamdem imaginem cerneret quaerentem, satisne poenarum pro neglecto imperio pependisset, lectica delatus ad Consules, et omni re in Senatu exposita, recepisse corporis firmitatem, suisque pedibus domum rediisse.
PL 6, 291A神々の力を示すと思われる夢もまた見出される。すなわち、平民のティベリウス・アッティニウスに、眠っている間にユピテルが現れ、先日の競技会において、先導の踊り手が自分の気に入らなかったと執政官たちと元老院に告げるようにと命じたと言われる。というのは、あるアントニウス・マクシムスという者が、鞭打たれた奴隷を処刑のために競技場の真ん中で首枷をつけたまま引き回したためであり、それゆえ競技会をやり直さねばならない、というのである。ところが彼がこれを怠ったところ、その同じ日に息子を失い、自分自身も重い病に冒された。そして再び同じ姿を目にし、その神が、命令を怠った刑罰を十分に払ったかと尋ねるのを見たとき、彼は担架で執政官たちのもとへ運ばれ、事の次第をすべて元老院で明らかにしたところ、体の力を取り戻し、自分の足で家に帰ったのであった。
Illud quoque somnium non minoris fuit admirationis, quo Caesar Augustus dicitur esse servatus.
PL 6, 292Aまた、カエサル・アウグストゥスが救われたと言われる、あの夢も劣らず驚くべきものであった。
Nam cum bello civili Brutiano, implicitus gravi morbo, abstinere praelio statuisset, medico ejus Artorio Minervae species obversata est, monens ne propter corporis imbecillitatem castris se contineret Caesar.
PL 6, 292Aというのは、ブルトゥスとの内乱のとき、重い病に冒されて戦闘に加わらないことを決めていたところ、彼の医師アルトリウスのもとにミネルウァの姿が現れ、カエサルが体の弱さゆえに陣営にとどまることのないようにと戒めたからである。
Itaque in aciem lectica perlatus est, et eodem die a Bruto castra capta sunt. Multa praeterea exempla similia possunt proferri: sed vereor ne, si fuero in propositione rerum contrariarum diutius immoratus, aut oblitus esse propositi videar, aut crimen loquacitatis incurram.
PL 6, 292Aそこで彼は担架に乗せられて戦列へと運ばれ、まさにその同じ日に、ブルトゥスによって陣営が奪われた。このほかにも同様の実例は数多く挙げることができる。しかし私は、反対の事柄を並べ立てることにこれ以上長く立ち止まるならば、当初の目的を忘れたと見られるか、あるいは饒舌の罪に問われることになりはしないかと恐れる。
Liber II, Caput IX
第II巻 第IX章PL 6, 292BDe Diabolo, Mundo, Deo, Providentia, Homine et ejus sapientia. Exponam igitur omnium istorum rationem, quo facilius res difficiles et obscurae intelligantur, et has omnes simulati numinis praestigias revelabo, quibus inducti homines, a veritatis via longius recesserunt.
PL 6, 292B悪魔について、世界について、神について、摂理について、人間とその知恵について。さればこれらすべての事柄の理を説き明かし、それによって難解で不分明な事柄がより容易に理解されるようにしよう。そして、これに欺かれて人々が真理の道からいっそう遠くへ逸れてしまった、あの見せかけの神威によるもろもろの幻惑をことごとく暴露しよう。
Sed repetam longe altius; ut si quis ad legendum veri expers et ignarus accesserit, instruatur, atque intelligat, quod tandem sit Caput horum et causa malorum; et, lumine accepto, suos ac totius generis humani perspiciat errores.
PL 6, 293Aしかし私は遥かに遡って始めよう。真理を知らず無知なままこれを読み始める者があっても、教え導かれ、これらの事柄の根源にして諸悪の原因が何であるかを理解し、光を受けて、自分自身と人類全体の誤りを見て取ることができるように。
Cum esset Deus ad excogitandum providentis simus, ad faciendum solertissimus, antequam ordiretur hoc opus mundi (quoniam pleni et consummati boni fons in ipso erat, sicut est semper), ut ab eo bonum tamquam rivus oriretur, longeque proflueret, produxit similem sui spiritum, qui esset virtutibus Dei Patris praeditus.
PL 6, 294A神は、思案においては最も深い先見を備え、実行においては最も巧みな方であったので、この世界という業を始める前に(なぜなら、満ち足りた完全な善の泉は、常にそうであるように、神自身のうちにあったからである)、そこから善がさながら川のように湧き出て遠くまで流れ広がるようにと、父なる神の力を備えた、御自身に似た霊を生み出した。
Quomodo autem id voluerit, in quarto libro docere conabimur (scilicet cap. 6). Deinde fecit alterum, in quo indoles divinae stirpis non permansit.
PL 6, 294A神がどのようにしてこれを望まれたかについては、第四巻(すなわち第六章)で説き明かすよう努めるであろう。次に神はもう一つの者を造られたが、この者においては神的な血統の性質が保たれなかった。
Itaque suapte invidia tamquam veneno infectus est, et ex bono ad malum transcendit; suoque arbitrio, quod a Deo illi liberum datum fuerat, contrarium sibi nomen adscivit. Unde apparet cunctorum malorum fontem esse livorem.
PL 6, 294Aかくしてこの者は、おのれの妬みという毒に冒されたかのようになり、善から悪へと移り変わった。そして神から与えられた自由な意志によって、自分自身に反する名を身に負うことになった。ここから、あらゆる悪の源が妬みであることが明らかになる。
Invidit enim illi antecessori suo, qui Deo Patri perseverando, cum probatus, tum etiam charus est. Hunc ergo ex bono per se malum effectum Graeci διάβολον appelant; nos criminatorem vocamus, quod crimina, in quae ipse illicit, ad Deum deferat.
PL 6, 295Aすなわちこの者は、御父なる神にとどまり続けることによって、嘉されると同時に愛されてもいる、おのれに先立つ者を妬んだのである。それゆえ、善なるものから自らによって悪となったこの者を、ギリシア人は「ディアボロス」(διάβολος)と呼び、我々は「告発者」と呼ぶ。なぜなら彼は、自分がそそのかして犯させた犯罪を、神のもとへ訴え出るからである。
Exorsus igitur Deus fabricam mundi, illum primum et maximum Filium praefecit operi universo, eoque simul et consiliatore usus est, et artifice in excogitandis, ornandis, perficiendisque rebus, quoniam is et providentia, et ratione, et potestate perfectus est: de quo nunc parcius, quod alio loco (scilicet lib. IV, cap. 6 et seqq.) et virtus, et nomen ejus, et ratio enarranda nobis erit.
PL 6, 296Aかくして神は世界という業を始めるにあたり、かの最初にして最も偉大なる子を、業の全体の長として立て、これを助言者として、また事を考案し、飾り、成し遂げるための造り手として用いた。なぜならこの子は摂理においても、理性においても、権力においても完全な者だからである。この方については、いま少しに留めよう。というのも、その力、その名、そしてその理をいかに語るべきかは、別の箇所(すなわち第四巻第六章以下)で説き述べることになるからである。
Nemo quaerat, ex quibus ista materiis tam magna, tam mirifica opera Deus fecerit; omnia enim fecit ex nihilo.
PL 6, 297A誰も、神がこれほど大きく、これほど驚くべき業を、いかなる質料から造ったのかと問うてはならない。神はすべてを無から造ったのである。
Nec audiendi sunt poetae, qui aiunt chaos in principio fuisse, id est, confusionem rerum, atque elementorum; postea vero Deum diremisse omnem illam congeriem, singulisque rebus ex confuso acervo separatis, in ordinemque descriptis, instruxisse mundum pariter et ornasse.
PL 6, 297Aまた、初めにカオス、すなわち事物と元素の混沌があり、その後神がこの塊全体を切り分け、混沌の山からめいめいの事物を分かち、秩序のうちに配置して、世界を建て整え、これを飾ったのだと言う詩人たちに耳を貸してはならない。
Quibus facile est respondere potestatem Dei non intelligentibus, quem credant nihil efficere posse, nisi ex materia subjacente ac parata; in quo errore etiam philosophi fuerunt.
PL 6, 297A神の力を理解せず、神が下敷きとなり用意された質料からでなければ何も作り得ないと信じている者たちに答えるのはたやすい。この誤りには哲学者たちさえも陥っていた。
Nam Cicero de Natura deorum disputans, sic ait: « Primum igitur non est probabile, eam materiam rerum, unde orta sunt omnia, esse divina providentia effectam; sed habere, et habuisse vim et naturam suam.
PL 6, 297Aすなわちキケロは『神々の本性について』を論じてこう言っている。「まず、万物がそこから生まれた事物の質料が、神の摂理によって作られたということはありそうにない。そうではなく、質料はそれ自身の力と本性を持ち、また持っていたのである。
Ut igitur faber, cum quid aedificaturus est, non ipse facit materiam, sed ea utitur quae sit parata, fictorque item cera: sic isti providentiae divinae materiam praesto esse oportuit, non quam ipse faceret, sed quam haberet paratam.
PL 6, 297Bそれゆえ、あたかも大工が何かを建てようとするとき、質料そのものを作るのではなく、用意されているものを用いるように、また塑像を作る者が蝋についても同じであるように、かの神の摂理にとっても、質料は自ら作るものとしてではなく、あらかじめ用意されたものとして手元にあらねばならなかったのである。
Quod si non est a Deo materia facta, ne terra quidem, et aqua, et aer, et ignis a Deo factus est. » O quam multa sunt vitia in his decem versibus!
PL 6, 297Bもし質料が神によって作られたのでないならば、地も、水も、空気も、火も、神によって作られたのではないことになる。」ああ、この十行のうちに、なんと多くの誤りがあることか。
Primum, quod is, qui in aliis disputationibus, et libris fere omnibus providentiae fuerit assertor, et qui acerrimis argumentis impugnaverit eos, qui providentiam non esse dixerunt, i dem nunc quasi proditor aliquis, aut transfuga, providentiam conatus est tollere: in quo si contradicere velis, nec cogitatione opus est, nec labore; sua illi dicta recitanda sunt.
PL 6, 297B第一に、他の議論やほとんどすべての書物において摂理の擁護者であり、摂理は存在しないと言う者たちを最も鋭い論拠をもって攻撃した当の本人が、いまや裏切り者か脱走兵ででもあるかのように、摂理そのものを取り除こうと試みている点である。これに反論しようとするなら、思案も労も要らない。彼自身の言葉を引いて読み聞かせれば足りるのである。
Nec enim ab ullo poterit Cicero, quam a Cicerone vehementius refutari. Sed concedamus hoc mori et instituto Academicorum; ut liceat hominibus valde liberis dicere, ac sentire quae velint. Sententias ipsas consideremus.
PL 6, 298A実にキケロを、キケロ自身以上に激しく論駁できる者は誰もいないのである。しかしこの点は、アカデメイア派の慣わしと流儀に免じておこう。きわめて自由な人々には、望むことを語り、思うことが許されていてよいのだから。さればその学説そのものを検討しよう。
Non est, inquit, probabile, materiam rerum a Deo factam. Quibus hoc argumentis doces? Nihil enim dixisti, quare hoc non sit probabile.
PL 6, 298A「事物の質料が神によって作られたということはありそうにない」と彼は言う。だがお前はこれをいかなる論拠によって示すのか。お前は、なぜそれがありそうにないのか、何一つ述べていないではないか。
Itaque mihi e contrario vel maxime probabile videtur: nec tamen temere videtur, cogitanti plus esse aliquid in Deo, quem profecto ad imbecillitatem hominis redigis; cui nihil aliud, quam opificium concedis.
PL 6, 298Aそれゆえ私には、むしろ逆に、きわめてありそうなことと思われる。しかも、それは軽々しくそう思われるのではない。神のうちには何かそれ以上のものがあると考える者にはそう思われるのであって、お前は神を、まさしく人間の弱さにまで引き下げ、ただ制作の技のほかは何一つ神に認めていないのだから。
Quo igitur ab homine divina illa vis differet, si ut homo, sic etiam Deus ope indiget aliena? Indiget autem, si nihil moliri potest, nisi ab altero illi materia ministretur.
PL 6, 298Aそれでは、もし神もまた人間と同じく他人の助けを必要とするならば、あの神的な力は人間といったい何が違うというのか。そして、他者から質料を供給されなければ何一つ企てることができないのなら、神は助けを必要とすることになる。
Quod si fit, imperfectae utique virtutis est, et erit jam potentior judicandus materiae institutor. Quo igitur nomine appellabitur, qui potentia Deum vincit? Siquidem majus est, propria facere, quam aliena disponere.
PL 6, 298Bもしそうであるなら、それは不完全な力の証しであり、質料を定めた者の方こそ、いっそう力ある者と判ぜられねばならなくなる。それならば、力において神を凌ぐ者は、いったい何と呼ばれるべきなのか。おのれ自身のものを作ることは、他人のものを取り計らうことよりも、より大きなことなのだから。
Si autem fieri non potest, ut sit potentius Deo quidquam, quem necesse est perfectae esse virtutis, potestatis, rationis: idem igitur materiae fictor est, qui et rerum ex materia constantium.
PL 6, 298Bしかし、必ず完全な力と権力と理性を備えているはずの神よりも力あるものが存在することはあり得ないのだから、質料の造り手も、質料から成る事物の造り手も、同じ一人なのである。
Neque enim Deo non faciente, et invito, esse aliquid aut potuit, aut debuit. Sed probabile est, inquit, materiam rerum habere, et habuisse semper vim et naturam suam. Quam vim potuit habere, nullo dante? quam naturam, nullo generante?
PL 6, 298B神が作らず、また神の意に反して何かが存在することは、できもしなければ、あってもならぬことである。しかし彼は言う、「事物の質料はそれ自身の力と本性を持ち、また常に持っていたということはありそうなことだ」と。だが誰も与える者がいないのに、質料はいかにしてその力を持ち得たのか。誰も生む者がいないのに、いかにしてその本性を持ち得たのか。
Si habuit vim, ab aliquo eam sumpsit. A quo autem sumere, nisi a Deo potuit? Porro si habuit naturam, quae utique a nascendo dicitur, nata est. A quo autem, nisi a Deo potuit procreari?
PL 6, 298Bもし質料が力を持っていたのなら、それは何者かから受け取ったのである。だが神以外の何者から受け取ることができたであろうか。さらに、もし質料が本性を持っていたのなら、それはまさしく「生まれる」ことに由来して言われるのだから、質料は生まれたことになる。だが神以外の何者によって生み出され得たであろうか。
Natura enim, qua dicitis orta esse omnia, si consilium non habet, efficere nihil potest. Si autem generandi et faciendi potens est, habet ergo consilium et propterea Deus sit necesse est.
PL 6, 299Aというのも、諸君が万物はそこから生じたと言うところの自然は、もし思慮を持たないのであれば、何一つ作り出すことができないからである。だがもし生み出し作り出す力を持つのであれば、それは思慮を持つのであり、それゆえ神でなければならない。
Nec alio nomine appellari potest ea vis, in qua inest, et providentia excogitandi, et solertia potestasque faciendi. Melius igitur Seneca omnium stoicorum acutissimus, qui vidit « nil aliud esse naturam, quam Deum.
PL 6, 299A考案する摂理と、作り出す巧みさと能力とがそのうちに宿るその力は、それ以外の名で呼ばれることはできない。それゆえ、すべてのストア派の中でも最も鋭敏なセネカの方が、より正しく見て取っていた。彼は言う、「自然とは神にほかならない。
Ergo, inquit, Deum non laudabimus, cui naturalis est virtus? » nec enim illam didicit ex ullo. Immo laudabimus: quamvis enim naturalis illi sit, illa sibi illam dedit; quoniam Deus ipse natura est.
PL 6, 299A「それゆえ、その力を本性として持つ神を、我々は称えないというのであろうか」と。神はその力を誰からも学び取ったのではないのだから。それどころか、我々は神を称えるのである。その力が神にとって本性のものであるとはいえ、神はそれをおのれ自身に与えたのであり、なぜなら神ご自身が自然にほかならないからである。
Cum igitur ortum rerum tribuis naturae, ac detrahis Deo, in eodem luto haesitas; versuram solvis, Geta. A quo enim fieri negas, ab eodem plane fieri mutato nomine confiteris.
PL 6, 299Aかくして、お前は事物の起源を自然に帰し、神からはそれを奪い取るのだが、それは同じ泥の中でもがいているにすぎない。お前は借金を借金で返しているのだ、ゲタよ〔versuram solvere は借金を借金で返す意の成句で、ゲタは喜劇の奴隷の名と取った〕。お前は、それが誰によって作られたのかを否定しながら、名を変えただけで、まさしく同じ者によって作られたことを認めているのである。
Sequitur ineptissima comparatio. « Ut faber, inquit, cum quid aedificaturus est, non ipse facit materiam, sed utitur ea quae sit parata, fictorque item cera: sic isti providentiae divinae materiam esse praesto oportuit, non quam ipse faceret, sed quam haberet paratam. » Immo vero non oportuit; erit enim Deus minoris potestatis, si ex parato facit, quod est hominis.
PL 6, 299B次に、まことに拙劣極まりない比較が続く。「大工が何かを建てようとするとき」と彼は言う、「質料そのものを自ら作るのではなく、用意されているものを用いるように、また塑像を作る者が蝋についても同じであるように、かの神の摂理にとっても質料は、自ら作るものとしてではなく、あらかじめ用意されたものとして、手元にあらねばならなかったのである。」それどころか、そうである必要はなかったのである。用意されたものから作るというのは人間のすることであって、もし神がそのようにするならば、神はより小さな力しか持たないことになるからである。
Faber sine ligno nihil aedificabit, quia lignum ipsum facere non potest; non posse autem, imbecillitatis est humanae: Deus vero facit sibi ipse materiam, quia potest. Posse enim, Dei est: nam si non potest, Deus non est.
PL 6, 299B大工は木材なしには何も建てられない。なぜなら木材そのものを作ることができないからである。しかし、できないということは人間の弱さのしるしである。これに対して神は、質料そのものをご自身で作られる。なぜなら神にはそれができるからである。できるということこそ神たることのしるしであり、もしできないのであれば、神ではないのである。
Homo facit ex eo, quod est; quia per mortalitatem imbecillis est, per imbecillitatem, definitae ac modicae potestatis: Deus autem facit ex eo, quod non est; quia per aeternitatem fortis est, per fortitudinem, potestatis immensae, quae fine ac modo caret, sicut vita factoris.
PL 6, 300A人間は、既に在るものから作る。なぜなら死すべきことによって弱く、その弱さによって限られたわずかな力しか持たないからである。これに対して神は、無いものから作られる。なぜなら永遠であることによって強く、その強さによって、造り主のいのちと同じく限りも際限もない無限の力を持つからである。
Quid ergo mirum, si facturus mundum Deus, prius materiam de qua faceret praeparavit, et praeparavit ex eo quod non erat? quia nefas est Deum aliunde aliquid mutuari, cum in ipso vel ex ipso sint omnia.
PL 6, 300Aそれゆえ、世界を造ろうとした神が、まずそこから造るための質料を用意し、しかも無いものからそれを用意されたとしても、何の不思議があろうか。なぜなら、万物が神のうちに、あるいは神から出ているのだから、神が他所から何かを借りるということはあってはならないことだからである。
Nam si est aliquid ante illum, et si factum est quidquam non ab ipso, jam et potestatem Dei, et nomen amittet. At enim materia nunquam facta est, sicut Deus, qui ex materia fecit hunc mundum.
PL 6, 300Aもし神に先立って何かが存在し、また神自身によらずして何かが作られたのだとすれば、神はすでにその権力をも、その名をも失うことになる。しかし彼は言う、質料は決して作られたものではない、あたかも、この世界を質料から造った神のように、と。
Duo igitur constituuntur aeterna, et quidem inter se contraria; quod fieri sine discordia et pernicie non potest. Collidant enim necesse est ea quorum vis et ratio diversa est: sic utraque aeterna esse non poterunt, si repugnant, quia superare alterum necesse est.
PL 6, 300Aかくして二つの永遠なるものが立てられることになるが、しかもそれらは互いに相反するのである。だがそのようなことは、不和と破滅なしには起こり得ない。力と理を異にするものは、必ず衝突するはずだからである。それゆえ、両者が互いに相争うならば、両者ともに永遠であることはできない。なぜなら、いずれか一方が他方に打ち勝つのは必然だからである。
Ergo fieri non potest, quin aeterni natura sit simplex, ut inde omnia, velut ex fonte, descenderint. Itaque aut Deus ex materia ortus est, aut materia ex Deo. Quid horum sit verius, facile est intelligi.
PL 6, 300Bそれゆえ、永遠なるものの本性は単一でなければならず、そこから万物があたかも泉から流れ出るように生じたのでなければならない。かくして、神が質料から生じたのか、それとも質料が神から生じたのか、そのいずれかである。このいずれがより真であるかを理解するのはたやすい。
Ex his enim duobus alterum sensibile est, alterum caret sensu. Potestas faciendi aliquid non potest esse, nisi in eo quod sentit, quod sapit, quod cogitat, quod movetur.
PL 6, 300Bというのも、この二つのうち、一方は感覚を持ち、他方は感覚を欠くからである。何かを作り出す力は、感じ、知り、考え、動くものにしか宿り得ない。
Nec incipi, aut fieri, aut consummari quidquam potest, nisi fuerit ratione provisum; et quemadmodum fiat, antequam est, et quemadmodum constet, postquam fuerit effectum.
PL 6, 300Bまた、事の起こる前にいかにしてそれが起こるかを、そして事が成し遂げられた後にいかにしてそれが成り立つかを、理性によってあらかじめ見通していなければ、何ものも始まることも、成ることも、成し遂げられることもできない。
Denique is facit aliquid, qui habet voluntatem ad faciendum et manus ad id quod voluit implendum. Quod autem insensibile est, iners et torpidum semper jacet, et nihil inde oriri potest, ubi nullus est motus voluntarius.
PL 6, 301Aつまり、何かを作る者とは、作ろうとする意志と、望んだことを成し遂げる手とを持つ者である。これに対して、感覚を欠くものは、常に無気力で無感覚なままに横たわっており、意志による動きが全く無いところからは、何ものも生まれ出ることができない。
Nam si omne animal ratione constat, certe nasci ex eo non potest, quod ratione praeditum non est; nec aliunde accipi potest id, quod ibi, unde petitur, non est. Nec tamen commoveat aliquem, quod animalia quaedam de terra nasci videntur.
PL 6, 301Aというのも、もしすべての生き物が理性によって成り立っているのなら、理性を備えていないものから生まれることは確かにできないからである。またあるところから求められるものが、その求められる場所に無いのであれば、他から受け取ることもできない。だが、ある種の生き物が地から生まれるように見えるからといって、誰も心を動かされてはならない。
Haec enim non terra per se gignit, sed spiritus Dei, sine quo nihil gignitur. Non ergo Deus ex materia, quia sensu praeditum ex insensibili, sapiens ex bruto, impatibile de patibili, expers corporis de corporali numquam potest oriri: sed materia potius ex Deo est.
PL 6, 301Aというのも、これらを生み出すのは地それ自体ではなく、神の霊であり、この霊なくしては何も生まれないからである。それゆえ神が質料から生じたのではない。なぜなら、感覚あるものが感覚のないものから、知恵あるものが分別なきものから、苦しみを受けぬものが苦しみを受けるものから、物体を持たぬものが物体的なものから生じるということは、決してあり得ないからである。むしろ質料の方こそ神から生じたのである。
Quidquid enim est solido et contrectabili corpore, accipit externam vim. Quod accipit vim, dissolubile est. Quod dissolvitur, interit. Quod interit, ortum sit necesse est.
PL 6, 301Bなぜなら、固く手で触れうる物体を持つものはすべて、外からの力を受けるからである。力を受けるものは分解されうる。分解されるものは滅びる。滅びるものは、必ず生じたものでなければならない。
Quod ortum est, habuit fontem unde oriretur, id est factorem aliquem sentientem, providum, peritumque faciendi. Is est profecto, nec ullus alius quam Deus.
PL 6, 301B生じたものは、それがそこから生じるところの源、すなわち感覚を持ち、先を見通し、作ることに巧みなある造り手を持たねばならなかった。それは確かに神以外の何者でもない。
Qui quoniam sensu, ratione, providentia, potestate, virtute praeditus est, et animantia, et inanima creare et efficere potest, quia tenet quomodo quidque sit faciendum. Materia vero semper fuisse non potest, quia mutationem non caperet, si fuisset.
PL 6, 301B神は感覚、理性、摂理、権力、力を備えているがゆえに、生き物をも、生命なきものをも、創造し作り出すことができる。なぜなら、いかにそれぞれを作るべきかを知っているからである。しかし質料の方は、常に存在していたということはあり得ない。もしそうであったなら、変化を被ることができなかったはずだからである。
Quod enim semper fuit, semper esse non desinit; et unde abfuit principium, abesse hinc etiam finem necesse est. Quin etiam facilius est, ut id quod habuit initium, fine careat, quam ut habeat finem, quod initio caruit.
PL 6, 301Bというのも、常に存在していたものは、存在することを止めないからである。そして始まりが無かったところには、終わりもまた無いのが必然である。それどころか、始まりを持ったものが終わりを持たないでいることの方が、始まりを持たなかったものが終わりを持つことよりも、むしろたやすいのである。
Materia ergo si facta non est, ne fieri ex ea quidquam potest. Si fieri ex ea non potest, nec materia quidem erit. Materia enim est, ex qua fit aliquid. Omne autem ex quo fit, quia recepit opificis manum, destruitur, et aliud esse incipit.
PL 6, 301Cそれゆえ、もし質料が作られたものでないならば、それから何ものも作られ得ないことになる。それから何も作られ得ないのであれば、それはそもそも質料ですらないことになる。というのも、質料とは、そこから何かが作られるところのものだからである。そして、そこから何かが作られるすべてのものは、作り手の手を受けることによって、壊されて、別のものになり始めるのである。
Ergo quoniam finem habuit materia, tum cum factus est ex ea mundus, et initium quoque habuit. Nam quod destruitur, aedificatum est; quod solvitur, alligatum; quod finitur, incoeptum est.
PL 6, 302Aそれゆえ、質料は、それから世界が作られたとき終わりを迎えたのであるから、始まりをも持っていたことになる。というのも、壊されるものは建てられたものであり、解かれるものは結ばれたものであり、終えられるものは始められたものだからである。
Si ergo ex commutatione ac fine materia colligitur habuisse principium, a quo alio fieri nisi a Deo potuit? Solus igitur Deus, qui factus non est, et idcirco destruere alia potest, ipse destrui non potest.
PL 6, 302Aそれゆえ、もし質料がその変化と終わりから、始まりを持っていたと結論されるのであれば、神以外の何者によってそれが作られ得たであろうか。かくして、作られたのではない神のみが、他のものを滅ぼすことができ、しかも自らは滅ぼされ得ないのである。
Permanebit semper in eo quod fuit, quia non est aliunde generatus, nec ortus, nec nativitas ejus ex aliqua alia re pendet, quae illum mutata dissolvat.
PL 6, 302A神は常に、もとあったところの姿にとどまり続けるであろう。なぜなら神は他から生み出されたのでも、生じたのでもなく、その生まれは他の何かに依存してはおらず、その何かが変化して神を分解させるということもないからである。
Ex seipso est, ut in primo diximus libro (scilicet, c. 3 et 7); et ideo talis est, qualem se esse voluit, impassibilis, immutabilis, incorruptus, beatus, aeternus.
PL 6, 302A神は第一巻(すなわち第三章および第七章)で述べたとおり、おのれ自身から在る。それゆえ神は、みずから在ろうと欲したとおりの者、すなわち苦しみを受けず、変わることなく、朽ちることなく、幸いにして永遠なる者である。
Jam vero illa conclusio, qua sententiam terminavit Tullius, multo absurdior. « Quod si materia, inquit, a Deo non est facta, nec terra quidem, et aqua, et aer, et ignis a Deo factus est. » Quam callide periculum praetervolavit.
PL 6, 302Bしかし、キケロがその主張を締めくくったあの結論は、はるかに不合理である。「もし質料が神によって作られたのでないなら」と彼は言う、「地も、水も、空気も、火も、神によって作られたのではないことになる。」なんと巧妙に、彼は危険を飛び越えて通り過ぎたことか。
Sic enim superius illud assumpsit, tanquam probatione non indigeret; cum id multo esset incertius quam illud propter quod assumptum est. Si non est, inquit, a Deo facta materia, nec mundus a Deo factus est.
PL 6, 302Bすなわち彼は、先の前提を、あたかも証明を要しないかのように立てたのだが、その前提こそ、それが立てられた目的である結論よりも、はるかに不確かなものだったのである。「もし質料が神によって作られたのでないなら」と彼は言う、「世界もまた神によって作られたのではない」と。
Ex falso maluit colligere, quod falsum est, quam ex vero, quod verum. Et cum debeant incerta de certis probari, hic probationem sumpsit ex incerto, ad evertendum quod erat certum.
PL 6, 302B彼は、真なることを真なることから結論するよりも、むしろ偽なることを偽なることから結論する方を選んだのである。そして本来、不確かなことは確かなことから証明されねばならないのに、ここでは彼は、確かであったことを覆すために、不確かなことから証明を引き出したのである。
Nam divina Providentia effectum esse mundum (ut taceam de Trismegisto, qui hoc praedicat, taceam de carminibus Sibyllarum, quae idem nuntiant; taceam de prophetis, qui opus mundi, ac opificium Dei uno spiritu ac pari voce testantur) etiam inter philosophos pene universos convenit; id enim Pythagoraei, Stoici, Peripatetici, qui sunt principes omnis disciplinae.
PL 6, 302Bというのも、世界が神の摂理によって作り成されたということは(これを説くトリスメギストスについては措くとしよう、同じことを告げるシビュラの詩についても措くとしよう、世界の業、すなわち神の制作を、一つの霊によって、等しい声をもって証しする預言者たちについても措くとしよう)、ほとんどすべての哲学者たちの間でも一致していることだからである。すなわち、あらゆる学問の首位に立つピュタゴラス派、ストア派、逍遥学派がそうである〔底本は定動詞を欠く。「そう考えている」の意を補って解した〕。
Denique a primis illis septem sapientibus ad Socratem usque ac Platonem pro confesso et indubitato habitum est, donec unus multis post saeculis extitit delirus Epicurus, qui auderet negare id quod est evidentissimum, studio scilicet inveniendi nova, ut nomine suo constitueret disciplinam.
PL 6, 303A実に、かの最初の七賢人から、ソクラテス、そしてプラトンに至るまで、これは自明で疑いなきこととして受け止められてきた。ところが、それから幾世代も後になって、あの狂えるエピクロスという一人の男が現れ、まさしく新奇なものを見出そうとする熱心さから、自分の名を冠した学派を打ち立てようとして、最も明白なことを、あえて否定したのである。
Et quia nihil novi potuit reperire: ut tamen dissentire a caeteris videretur, vetera voluit evertere. In quo illum circumlatrantes philosophi omnes coarguerunt. Certius est igitur mundum providentia instructum, quam materia providentiam conglobatam.
PL 6, 303Aだが彼は何も新しいものを見出すことができなかったので、それでも他の人々と異なる見解を持っているように見せかけるために、古くからのことを覆そうとした。しかしこの点で、あらゆる哲学者たちが四方から吠えかかるようにして彼を論難した。それゆえ、世界が摂理によって整えられたということの方が、質料が摂理を作り上げたということよりも、はるかに確かなのである。
Quare non oportuit putare, idcirco mundum non esse divina providentia factum, quia materia ejus divina providentia facta non sit: sed quia mundus divina providentia sit effectus, et materiam esse factam divinitus.
PL 6, 303Aそれゆえ、世界の質料が神の摂理によって作られたのでないから、世界そのものも神の摂理によって作られたのではない、と考えるべきではなかった。むしろ、世界が神の摂理によって作り成されたのであるから、その質料もまた神によって作られたのだと考えるべきであった。
Credibilius est enim materiam potius a Deo factam, quia Deus omnia potest, quam mundum a Deo non esse factum, quia sine mente, ratione, consilio nihil fieri potest. Verum haec non Ciceronis est culpa, sed sectae.
PL 6, 303Bというのも、神はすべてのことができるがゆえに質料も神によって作られたと考える方が、知性も理性も思慮もなしには何ものも作られ得ないがゆえに世界は神によって作られたのではないと考えるよりも、はるかに信じるに値するからである。しかし、これはキケロ個人の過ちではなく、その学派の過ちである。
Cum enim suscepisset disputationem, qua deorum naturam tolleret, de qua philosophi garriebant, omnem divinitatem ignorantia veri putavit esse tollendam. Itaque deos potuit tollere, quia non erant.
PL 6, 303Bというのも、彼は哲学者たちがくだくだと論じてきた神々の本性を取り除くための議論を引き受けたとき、真理を知らぬがゆえに、神的なものすべてを取り除くべきだと考えてしまったのである。かくして彼は神々を取り除くことができた。なぜなら神々は実在しなかったからである。
Cum autem providentiam divinam, quae est in uno Deo, conaretur evertere, quia contra veritatem niti coeperat, deficientibus argumentis, in hanc foveam necessario decidit, unde se extricare non posset.
PL 6, 303Bしかし、唯一の神のうちにある神の摂理までも覆そうとしたとき、彼は真理に逆らって力を尽くし始めていたので、論拠が尽きて、必然的にこの穴に落ち込み、そこから抜け出すことができなくなったのである。
Hic ergo illum teneo haerentem, teneo defixum, quo Lucilius, qui contra disserebat, obmutuit. Hic est ergo cardo rerum; hic vertuntur omnia.
PL 6, 304Aされば、私はここで、彼が動きの取れぬまま、身動きもならぬまま捕らえられているのを押さえているのである。反対の側から論じていたルキリウスも、まさにこの点で口を閉ざしてしまった。ここが事の要なのであり、すべてはここにかかっているのである。
Explicet se Cotta, si potest, ex hac voragine; proferat argumenta, quibus doceat semper fuisse materiam, quam nulla providentia effecerit.
PL 6, 304Aできるならコッタは、この深淵から己を解き放ってみせるがよい。摂理などいささかも働かなかった質料が、常に存在していたのだということを示す論拠を差し出してみせるがよい。
Ostendat, quomodo quidquam ponderosum et grave, aut esse potuerit sine auctore, aut immutari valuerit, ac desierit esse, quod semper fuit, ut inciperet esse, quod numquam fuit.
PL 6, 304A重く量りある何かが、いかにして造り手なしに存在し得たのか、あるいはいかにして変化する力を持ち、常に在ったものが在ることをやめて、かつて無かったものが在り始めることができたのかを、示してみせるがよい。
Quae si docuerit, tum demum assentiar, ne mundum quidem divina providentia constitutum; et tamen sic assentiar, ut aliis illum laqueis teneam.
PL 6, 304Aもし彼がこれを示したならば、そのときはじめて、私も世界が神の摂理によって立てられたのではないということに同意しよう。とはいえ、私が同意するのは、なお別の罠によって彼を捕らえたままにしておくという条件のもとでのことである。
Eodem enim, quo nolet revolvetur, ut dicat, et materiam de qua mundus est, et mundum qui de materia est, natura extitisse: cum ego ipsam naturam Deum esse contendam.
PL 6, 304Aというのも、彼は望まぬままに、まさに同じところへと引き戻され、世界のもとになった質料も、質料からなる世界も、自然によって生じたのだと言わざるを得なくなるであろうからである。だが私は、その自然そのものこそが神であると主張するのである。
Nec enim potest facere mirabilia, id est maxima ratione constantia, nisi qui habet mentem, providentiam, potestatem. Ita fiet, ut Deus fecerit omnia, nec quidquam esse possit omnino, quod non originem a Deo traxerit.
PL 6, 304Bというのも、知性と摂理と権力とを持つ者でなければ、驚くべきこと、すなわち最大の理によって成り立つ事柄を作り出すことなどできないからである。かくして、神がすべてを作られたのであり、その起源を神から引かないものは、およそ何一つとしてあり得ないということになる。
At idem quoties Epicureus est, et non vult a Deo factum esse mundum, quaerere solet quibus manibus, quibus machinis, quibus vectibus, qua molitione hoc tantum opus fecerit. Videret fortasse, si eo tempore potuisset esse, quo fecit.
PL 6, 304Bしかし、これと同じ彼が、エピクロス派として世界が神によって作られたことを認めまいとするときには、いかなる手によって、いかなる機械によって、いかなる梃によって、いかなる工作によって、神がこれほどの業を成し遂げたのかと問うのを常とする。もし彼が神の造られたその時に居合わせることができたなら、あるいはそれを見ることもできたであろう。
Sed ne perspiceret homo Dei opera, noluit eum inducere in hunc mundum, nisi perfectis omnibus.
PL 6, 304Bしかし神は、人間が神の業を目のあたりに見ることのないようにと、万事が完成されるまでは、人間をこの世界に入れようとはなさらなかった。
Sed ne induci quidem poterat: quomodo enim subsisteret, cum fabricaretur desuper coelum, terraque subter fundaretur; cum fortasse humida, vel nimiis rigoribus torporata concrescerent, vel igneis caloribus incocta et solidata durescerent?
PL 6, 305Aそれどころか、人間はそもそも入れられ得なかったのである。上に天が造り上げられ、下に地の基が据えられている間、いったいどうして人間が存在し続けられたであろうか。あるいは湿ったものが、過度の凍りつきによって凝り固まり、あるいは火の熱に煮られて堅く固まっていく間、どうして耐えられたであろうか。
Aut quomodo viveret, sole nondum instituto, nec frugibus, nec animalibus natis? Itaque necesse fuit hominem postremo fieri, cum jam mundo caeterisque rebus manus summa esset imposita.
PL 6, 305Aまた、太陽もまだ据えられず、穀物も動物もまだ生まれていないのに、どうして人間は生きていられたであろうか。それゆえ、世界と他のもろもろのものにすでに最後の仕上げの手が加えられてから、人間は最後に造られる必要があったのである。
Denique sanctae litterae docent hominem fuisse ultimum Dei opus, et sic inductum fuisse in hunc mundum, quasi in domum jam paratam et instructam: illius enim causa facta sunt omnia. Idem etiam poetae fatentur.
PL 6, 305A実に、聖なる文書は、人間が神の最後の業であったこと、そして人間があたかもすでに整えられ用意された家に入るかのように、この世界に入れられたことを教えている。すなわち、万物は人間のために作られたのである。同じことは詩人たちもまた認めている。
Ovidius ( principio Metam. ) perfecto jam mundo, et universis animalibus figuratis, hoc addidit: Sanctius his animal, mentisque capacius altae Deerat adhuc, et quod dominari in caetera posset; Natus homo est.
PL 6, 305Aオウィディウスは(『変身物語』の冒頭で)、世界がすでに完成し、あらゆる生き物が形づくられた後に、次のように付け加えている。 「これらよりも神聖な生き物にして、より高い知性を宿しうる者が なお欠けていた。他のものどもの上に支配しうる者が。 かくして人間が生まれた。」
Adeo nefas existimandum est ea scrutari, quae Deus voluit esse celata! Verum ille non audiendi aut discendi studio requirebat, sed refellendi; quia confidebat neminem id posse dicere.
PL 6, 305Bかくも、神が隠されたままであることを望まれた事柄を詮索することは、あってはならぬこととみなされるべきなのである。しかし彼は、聞き学ぼうとする熱意からではなく、論駁しようとする思いから、これを問いただしていたのである。誰もそれに答えられまいと高をくくっていたからである。
Quasi vero ex hoc putandum sit, non esse haec divinitus facta, quia quomodo facta sint, non potest pervideri.
PL 6, 305Bあたかも、いかにして作られたのかが見通せないという、ただそれだけの理由から、これらのものが神によって作られたのではないと考えるべきであるかのように。
An tu, si educatus in domo fabrefacta et ornata, nullam umquam fabricam vidisses, domum illam putasses non ab homine esse aedificatam; quia, quomodo aedificetur, ignorares?
PL 6, 305Bそれとも、お前は、精巧に建てられ飾られた家で育ちながら、建築というものを一度も見たことがなかったなら、それがどのように建てられるのかを知らないという理由だけで、その家が人間によって建てられたのではないと考えるであろうか。
Idem profecto de domo quaereres, quod nunc de mundo requiris; quibus manibus, quibus ferramentis homo tanta esset opera molitus; maxime si saxa ingentia, immensa caementa, vastas columnas, opus totum sublime et excelsum videres, nonne haec tibi humanarum virium modum viderentur excedere, quia illa non tam viribus quam ratione atque artificio facta esse nescires?
PL 6, 305Bお前はきっと、いま世界について問うているのと同じことを、その家についても問うたであろう。いかなる手によって、いかなる道具によって、人間はこれほどの業を成し遂げたのかと。とりわけ、巨大な石、途方もない石材、太い柱、崇高で高く聳える建物全体を目にすれば、それが力によってではなく理性と技巧によって作られたのだと知らないがゆえに、それは人間の力の程度を超えていると、お前には思われるのではないか。
Quod si homo, in quo nihil perfectum est, tamen plus efficit ratione, quam vires ejus exiguae patiantur, quid est cur incredibile tibi esse videatur, cum mundus dicitur factus a Deo, in quo, quia perfectus est, nec sapientia potest habere terminum, nec fortitudo mensuram?
PL 6, 306Aもし、何一つ完全なものを持たぬ人間でさえ、そのわずかな力が許す以上のことを理性によって成し遂げるのであれば、神によって世界が作られたと言われるとき、それがお前に信じ難く思われるべき理由がどこにあろうか。神においては、その完全であるがゆえに、知恵にも限りがなく、力にも限度がないのである。
Opera ipsius videntur oculis. Quomodo autem illa fecerit, ne mente quidem videtur: quia, ut Hermes ait, mortale immortali, temporale perpetuo, corruptibile incorrupto propinquare non potest, id est propius accedere et intelligentia subsequi.
PL 6, 306A神の業そのものは目に見える。しかし、いかにしてそれを作られたのかは、心によってすら見て取ることができない。というのも、ヘルメスが言うように、死すべきものは不死なるものに、時のうちにあるものは永遠なるものに、朽ちるものは朽ちぬものに近づくこと、すなわちより近くに至り、知性によって後を追うことができないからである。
Et ideo terrenum adhuc animal rerum coelestium perspectionem non capit, quia corpore quasi custodia septum tenetur, quominus soluto ac libero sensu cernat omnia. Sciat igitur quam inepte faciat, qui res inenarrabiles quaerit.
PL 6, 306Aそれゆえ、いまなお地上のものである生き物は、天上の事柄を見通す力を持たない。なぜなら、あたかも牢に閉じ込められたかのように肉体によって取り囲まれており、それが妨げとなって、解き放たれ自由になった感覚をもってすべてを見て取ることができないからである。されば、語りえぬ事柄を詮索する者が、いかに愚かなふるまいをしているかを知るがよい。
Hoc est enim modum conditionis suae transgredi, nec intelligere, quousque homini liceat accedere.
PL 6, 306Bというのも、それはおのれの境遇の限度を踏み越えることであり、人間にどこまで近づくことが許されているのかをわきまえないことだからである。
Denique cum aperiret homini veritatem Deus, ea sola scire nos voluit, quae interfuit hominem scire ad vitam consequendam: quae vero ad curiosam et profanam cupiditatem pertinebant, reticuit, ut arcana essent.
PL 6, 306B実に、神は人間に真理を開示するにあたり、人間が生命を得るために知る必要のあった事柄だけを、我々が知ることを望まれた。だが、詮索好きで俗なる欲望に属することがらについては、それが秘め事のままであるように、沈黙を守られたのである。
Quid ergo quaeris, quae nec potes scire, nec si scias, beatior fias? Perfecta est in homine sapientia, si et Deum esse unum, et ab ipso esse facta universa cognoscat.
PL 6, 306Bそれゆえ、知ることもできず、たとえ知ったとしても、それによってより幸いになるわけでもないことを、なぜお前は探し求めるのか。人間における知恵が完全であるのは、神が唯一であること、そして万物が神によって作られたことを知るときである。
Liber II, Caput X
第II巻 第X章PL 6, 306BDe mundo ejusque partibus, elementis et tempestatibus. Nunc quoniam refutavimus eos qui de mundo et de factore ejus Deo aliter sentiunt quam veritas habet, ad divinam mundi fabricam revertamur, de qua in arcanis sanctae religionis litteris traditur.
PL 6, 306B世界とその諸部分、元素、季節について。さて、我々は世界とその造り主なる神について真理と異なる考えを抱く者たちを論駁したのであるから、いま、聖なる信仰の秘められた文書に伝えられている、神による世界の建造という主題に立ち返ろう。
Fecit igitur Deus primum omnium coelum, et in sublime suspendit, quod esset sedes ipsius Dei conditoris. Deinde terram fundavit, ac coelo subdidit, quam homo cum caeteris animalium generibus incoleret. Eam voluit humore circumflui, et contineri.
PL 6, 307Aそこでまず神はすべてに先立って天を造り、それを高く懸けた。創造者なる神自身の座となるためである。次いで地を据え、天の下に置いた。人間が他の動物の諸種族とともにそこに住むためである。神はそれが水分に取り巻かれ、抱えられることを望んだ。
Suum vero habitaculum distinxit claris luminibus, et implevit, sole scilicet, lunaeque orbe fulgenti, et astrorum micantium splendentibus signis adornavit; tenebras autem, quod est his contrarium, constituit in terra: nihil enim per se continet luminis, nisi accipiat a coelo, in quo posuit lucem perennem, et superos, et vitam perpetuam, et contra in terra tenebras, et inferos, et mortem.
PL 6, 307A神は自らの住まいを明るい光で際立たせ、満たした。すなわち太陽と、輝く月の円盤とをもってし、瞬く星々の輝く徴をもって飾った。他方、これと相反する闇は地に据えた。天から受け取るのでなければ、それ自体で光を宿すものは何もないからである。神は天に絶えざる光と、天上界と、永遠の生命とを置き、これに対して地には闇と、冥界と、死とを置いた。
Tanto enim haec ab illis superioribus distant, quantum mala a bonis, et vitia a virtutibus.
PL 6, 307Bこれら〔下なるもの〕がかの上なるものから隔たっているのは、悪が善から、悪徳が徳から隔たるのと同じほどである。
Ipsius quoque terrae binas partes contrarias inter se, diversasque constituit, scilicet orientem, occidentemque: ex quibus oriens Deo accensetur; quia ipse luminis fons, et illustrator est rerum, et quod oriri nos faciat ad vitam sempiternam.
PL 6, 307B神はまた地そのものについても、互いに相反し異なる二つの部分を定めた。すなわち東と西である。このうち東は神に帰せられる。神自身が光の源であり、万物を照らす者であり、我々を永遠の生命へと立ち上がらせる方だからである。
Occidens autem conturbatae illi pravaeque menti adscribitur, quod lumen abscondat, quod tenebras semper inducat, et quod homines faciat occidere atque interire peccatis.
PL 6, 307B他方、西はかの乱された邪悪な心に帰せられる。光を隠し、常に闇を呼び込み、罪によって人を没せしめ、滅びさせるからである。
Nam sicut lux orientis est, in luce autem vitae ratio versatur; sic occidentis tenebrae sunt: in tenebris autem, et mors, et interitus continetur.
PL 6, 307B光が東のものであり、光のうちに生命の理が宿るように、闇は西のものであり、闇のうちには死と滅びとが含まれている。
Deinde alteras partes eadem ratione dimensus est, meridiem ac septentrionem; quae partes illis duabus societate junguntur. Ea enim, quae est solis calore flagrantior, proxima est, et cohaeret orienti.
PL 6, 307B次いで神は同じ理によって、残る二つの部分、すなわち南と北とを測り分けた。この二つの部分は、先の二つと結びつきによって連なっている。太陽の熱によってより燃え立つ方、すなわち南は、東に近く、東と結びついている。
At illa, quae frigoribus et perpetuo gelu torpet, ejusdem est cujus extremus occasus. Nam sicut contrariae sunt lumini tenebrae, ita frigus calori. Ut igitur calor lumini est proximus, sic meridies orienti: ut frigus tenebris, ita plaga est septentrionalis occasui.
PL 6, 307C他方、冷えと絶え間ない氷結によって凍える方、すなわち北は、極みの日没と同じ側に属する。光に闇が相反するように、寒さは熱に相反するからである。したがって、熱が光に最も近いように南は東に近く、寒さが闇に近いように、北の地帯は西に近い。
Quibus singulis partibus suum tempus attribuit, ver scilicet orienti, aestatem meridianae plagae; occidentis autumnus est, septentrionis hyems.
PL 6, 308A神はこれらそれぞれの部分にその季節を割り当てた。すなわち東には春を、南の地帯には夏を。西には秋が、北には冬がある。
In his quoque duabus partibus, meridiana et septentrionali, figura vitae et mortis continetur: quia vita in calore est, mors in frigore. Sicut autem calor ex igne est, ita frigus ex aqua.
PL 6, 308Aこの南と北という二つの部分にもまた、生と死の姿が含まれている。生は熱のうちにあり、死は寒さのうちにあるからである。そして熱が火から生じるように、寒さは水から生じる。
Secundum harum partium dimensionem, diem quoque fecit ac noctem, quae spatia, et orbes temporum perpetuos ac volubiles, quos vocamus annos, alterna per vices successione conficiant.
PL 6, 308A神はこれらの部分の測り分けに従って、昼と夜とをも造った。昼と夜とは、交互の継起によって、時の区間と、絶えず巡り続ける時の円環、すなわち我々が『年』と呼ぶものとを作り上げるのである。
Dies, quem primus oriens subministrat, Dei sit necesse est, ut omnia quaecumque meliora sunt. Nox autem, quam occidens extremus inducit, ejus scilicet, quem Dei esse aemulum diximus.
PL 6, 308A昼は、東が最初にもたらすものであり、より善きものすべてがそうであるように、神に属さねばならない。他方、夜は、極みの西がもたらすものであり、すなわち我々が神に対抗する者と述べたあの者に属する。
Quae duo etiam in hoc praescius futurorum Deus fecit, ut ex iis, et verae religionis, et falsarum superstitionum imago quaedam ostenderetur.
PL 6, 308B神はまた、来たるべき事を予め知る者として、この二つを、そこから真の信仰の、また偽りの迷信の、ある種の姿が示されるように、造ったのである。
Nam sicut sol, qui oritur in diem, licet sit unus, unde solem esse appellatum Cicero vult videri (lib. II de Nat. deorum), quod obscuratis sideribus, solus appareat, tamen quia verum ac perfectae plenitudinis lumen est, et calore potissimo, et fulgore clarissimo illustrat omnia: ita in Deo, licet sit unus, et majestas, et virtus, et claritudo perfecta est.
PL 6, 308Bというのも、太陽は昼に昇るものであり、それはただ一つでありながら――キケロが『神々の本性について』第二巻で示唆するように、他の星々が翳る中でひとりだけ現れるゆえに『太陽』と呼ばれたと見えるのだが――それでも真実にして完全な充満の光であり、この上ない熱と、最も明るい輝きとをもって万物を照らす。神においても同様であり、神はただ一つでありながら、その威厳も、力も、輝きも完全である。
Nox autem, quam pravo illi antitheo dicimus attributam, ejus ipsius multas et varias religiones per similitudinem demonstrat.
PL 6, 308B他方、夜は、我々がかの邪悪な反神(アンティテウス)に帰せられると述べたものであり、その者自身の数多く多様な宗教を類比によって示している。
Quamvis enim stellae innumerabiles micare ac radiare videantur; tamen, quia non sunt plena ac solida lumina, nec caloris praeferunt quidquam, nec tenebras multitudine sua vincunt.
PL 6, 308B無数の星々が瞬き輝くように見えても、それらは充満した確かな光ではなく、いかなる熱をも示さず、その多さをもってしても闇に打ち勝つことがないからである。
Duo igitur illa principalia inveniuntur, quae diversam et contrariam sibi habent postestatem; calor et humor: quae mirabiliter Deus ad sustentanda et gignenda omnia excogitavit.
PL 6, 308Cこうして、互いに異なり相反する力を持つ二つの根本要素が見出される。熱と湿りである。神は万物を支え、生み出すために、これらを驚くべき仕方で考案した。
Nam cum virtus Dei sit in calore et igni, nisi ardorem vimque ejus admixta humoris ac frigoris materia temperasset, nec nasci quidquam nec cohaerere potuisset, quin statim conflagratione interiret quidquid esse coepisset.
PL 6, 309A神の力は熱と火のうちにあるが、もし湿りと冷たさという素材を混ぜてその激しさと勢いとを和らげなかったなら、何ものも生まれることも結び合うこともできず、生じ始めたものはすべて、たちまち燃え尽きて滅んでいたであろう。
Unde et philosophi quidam et poetae discordi concordia mundum constare dixerunt: sed rationem penitus non videbant. Heraclitus ex igne nata esse omnia dixit; Thales Milesius ex aqua.
PL 6, 309Aそれゆえ、ある哲学者たちや詩人たちは、世界は『不和なる調和』によって成り立っていると言った。しかし彼らはその理をまったく見て取ってはいなかった。ヘラクレイトスは万物は火から生じたと言い、ミレトスのタレスは水から生じたと言った。
Uterque vidit aliquid: sed erravit tamen uterque, quod alterutrum si solum fuisset, neque aqua nasci ex igne potuisset, neque rursus ignis ex aqua. Sed est verius, simul ex utroque permisto cuncta generari.
PL 6, 309A二人とも何かを見て取ってはいたが、それでも二人とも誤っていた。もしどちらか一方のみが在ったなら、水が火から生じることもできず、また逆に火が水から生じることもできなかったはずだからである。むしろ、万物は両者が同時に混じり合うことから生じる、とするほうが真実に近い。
Ignis quidem permisceri cum aqua non potest, quia sunt utraque inimica; et si cominus venerint, alterutrum quod superaverit, conficiat alterum necesse est: sed eorum substantiae permisceri possunt. Substantia ignis, calor est; aquae, humor.
PL 6, 309A火はまさに水と混じり合うことができない。両者は互いに敵対するものだからである。もし近づき合えば、優った方が必ず他方を滅ぼすことになる。しかし両者の実体は混じり合うことができる。火の実体は熱であり、水の実体は湿りである。
Recte igitur Ovidius: Quippe ubi temperiem sumpsere humorque calorque, Concipiunt, et ab his oriuntur cuncta duobus: Cumque sit ignis aquae pugnax, vapor humidus omnes Res creat, et discors concordia foetibus apta est.
PL 6, 309Bそこでオウィディウスは正しく言う。「熱と湿りとが程よく混ざり合うところで、 それらは孕み、その両者から万物が生まれ出る。 火は水と相容れぬものでありながら、湿った蒸気が 万物を創り出し、不和なる調和こそ生成にふさわしい。」
Alterum enim quasi masculinum elementum est, alterum quasi foemininum; alterum activum, alterum patibile.
PL 6, 309B一方はいわば男性的な元素であり、他方はいわば女性的な元素である。一方は能動的であり、他方は受動的である。
Ideoque a veteribus institutum est, ut sacramento ignis et aquae nuptiarum foedera sanciantur, quod foetus animantium calore et humore corporentur, atque animentur ad vitam.
PL 6, 310Aそれゆえ古人たちは、火と水の秘儀によって婚姻の契りを結ぶことを定めた。生き物の胎児が熱と湿りとによって形づくられ、生命へと魂を与えられるからである。
Cum enim constet omne animal ex anima et corpore, materia corporis in humore est, animae in calore: quod ex avium foetibus datur scire, quos crassi humoris plenos nisi opifex calor foverit, nec humor potest corporari, nec corpus animari.
PL 6, 310Aすべての生き物が魂と肉体とから成ることは明らかであり、肉体の素材は湿りのうちに、魂の素材は熱のうちにある。このことは鳥の卵から知ることができる。濃い湿りに満ちた卵を、作り手たる熱が温めなければ、湿りは肉体とならず、肉体は魂を与えられることもない。
Exulibus quoque ignis et aqua interdici solebat: adhuc enim videbatur nefas, quamvis malos, tamen homines supplicio capitis afficere.
PL 6, 310A追放された者たちに対しても、火と水とを禁じるのが慣わしであった。というのも、たとえ悪人であっても、人間を死刑に処することは、なお不敬なことと見なされていたからである。
Interdicto igitur usu earum rerum, quibus vita constat hominum, perinde habebatur, ac si esset, qui eam sententiam exceperat, morte mulctatus. Adeo ista duo elementa prima sunt habita, ut nec ortum hominis, nec sine his vitam crediderint posse constare.
PL 6, 310Aそこで、人間の生命の拠って立つそれらのものの使用を禁じることによって、その判決を受けた者は、あたかも死をもって罰せられたのと同じように扱われた。この二つの元素は、それほどまでに第一のものと見なされていたのであり、これらなくしては人間の誕生も生命も成り立ち得ないと人々は信じたのである。
Horum alterum nobis commune est cum caeteris animantibus, alterum soli homini datum. Nos enim quoniam coeleste atque immortale animal sumus, igne utimur, qui nobis in argumentum immortalitatis datus est, quoniam ignis e coelo est: cujus natura, quia mobilis est, et sursum nititur, vitae continet rationem.
PL 6, 310Bこの二つのうち一方は我々にも他の生き物にも共通のものであり、他方は人間にのみ与えられたものである。我々は天に属し不滅なる生き物であるがゆえに、火を用いる。火は我々に不死性の証として与えられたものであり、それは天から出るものだからである。火の本性は動きやすく、上を目指すものであり、そこに生命の理を宿している。
Caetera vero animalia, quoniam tota sunt mortalia, tantummodo aqua utuntur, quod est elementum corporale atque terrenum. Cujus natura, quia mobilis est, ac deorsum vergens, figuram mortis ostendit.
PL 6, 311A他方、他の生き物は全体として可死であるがゆえに、水のみを用いる。水は肉体的にして地的な元素である。その本性は動きやすく、下へと傾くものであり、死の姿を示している。
Ideo pecudes, neque in coelum suspiciunt, neque religiones sentiunt, quoniam ab his usus ignis alienus est. Unde autem, vel quomodo Deus haec duo principalia, ignem et aquam, vel accenderit, vel eliquaverit, solus scire potest qui fecit.
PL 6, 311Aそれゆえ家畜は天を仰ぐこともなく、宗教を感じ取ることもない。火の使用が彼らには無縁だからである。しかし神がこの二つの根本要素、火と水とを、どこから、またいかにして点じ、あるいは溶かし出したのかは、それを造った方のみが知り得る。
Liber II, Caput XI
第II巻 第XI章PL 6, 311ADe animantibus, homine, Prometheo, Deucalione, Parcis. Consummato igitur mundo, animalia varii generis, dissimilibus formis, et magna et minora ut fierent, imperavit.
PL 6, 311A生き物、人間、プロメテウス、デウカリオン、運命の女神たちについて。かくして世界が完成すると、神は様々な種類の、姿の異なる、大小さまざまな生き物が生まれるよう命じた。
Et facta sunt bina; id est diversi sexus singula: ex quorum foetibus, et aer, et terra, et maria completa sunt.
PL 6, 311Bそして生き物はつがいで造られた。すなわち、それぞれが異なる性を持つ一対としてである。彼らの子から、大気も、地も、海もことごとく満たされた。
Deditque his omnibus generatim Deus alimenta de terra, ut usui hominibus esse possent; alia nimirum ad cibos, alia vero ad vestitum: quae autem magnarum sunt virium, ut in excolenda terra juvarent; unde dicta sunt jumenta.
PL 6, 311B神はこれらすべての生き物に、種類ごとに地からの糧を与え、人間の用に供せられるようにした。あるものは食料のため、あるものは衣のためであったが、大きな力を持つものは地を耕す助けとなるべきものであり、それゆえ、助ける(juvare)ものとして『役畜(jumenta)』と呼ばれたのである。
Ita rebus omnibus mirabili descriptione compositis, regnum sibi aeternum parare constituit, et innumerabiles animas procreare, quibus immortalitatem daret.
PL 6, 311Bこうして万物が驚くべき秩序をもって整えられると、神は自らのために永遠の王国を備え、数え切れない魂を生み出して、それらに不死性を与えることを決めた。
Tum fecit ipsi sibi simulacrum sensibile, atque intelligens, id est ad imaginis suae formam, qua nihil potest esse perfectius: hominem figuravit ex limo terrae; unde homo nuncupatus est, quod sit factus ex humo.
PL 6, 312Aそこで神は、感覚を備え理性を備えた、自らのための像を造った。すなわち、これに勝って完全なものはあり得ない、自らの似姿のかたちに従ってである。神は地の泥から人間を形づくった。それゆえ人間(homo)は、土(humus)から造られたことにちなんで名づけられたのである。
Denique Plato humanam formam esse ait; et Sibylla, quae dicit: Εἰκών ἐστ' ἄνθρωπος ἐμὴ, λόγον ὀρθὸν ἔχουσα. De hac hominis fictione poetae quoque, quamvis corrupte, tamen non aliter tradiderunt: namque hominem de luto a Prometheo factum esse dixerunt.
PL 6, 312Aさらにプラトンは、〔神の〕かたちは人間のかたちであると言い、シビュラもまた「人間は正しい理性を備えた我が像である」と言う。この人間の形成について、詩人たちもまた、歪めてはいるが、同じように伝えている。すなわち、人間は泥からプロメテウスによって造られたと彼らは言ったのである。
Res eos non fefellit, sed nomen artificis. Nullas enim litteras veritatis attigerant: sed quae prophetarum vaticinio tradita, in sacrario Dei continebantur, ea de fabulis et obscura opinione collecta et depravata, ut veritas a vulgo solet variis sermonibus dissipata corrumpi, nullo non addente aliquid ad quod audierat, carminibus suis comprehenderunt; et hoc quidem inepte, quod tam mirabile tamque divinum opificium homini dederunt.
PL 6, 312A彼らを欺いたのは事柄そのものではなく、造り手の名であった。彼らは真理の文書に少しも触れたことがなかったからである。むしろ、預言者たちの預言によって伝えられ、神の至聖所に納められていたことがらを、作り話や曖昧な臆説から寄せ集め、歪めたうえで――誰もが聞いたことに何かを付け加えずにはいないため、真理が民衆のもとで様々な言い伝えに散らされて損なわれるのが常であるように――自分たちの詩に取り込んだのである。しかもそれは愚かなことであった。かくも驚くべき、かくも神的な作品を人間に帰したのだから。
Quid enim opus fuit hominem de luto fingi, cum posset eadem ratione generari qua ipse Prometheus ex Japeto natus est? qui si fuit homo, generare hominem potuit, facere non potuit. De diis autem illum non fuisse, poena ejus in Caucaso monte declarat.
PL 6, 312Bそもそも、プロメテウス自身がイアペトスから生まれたのと同じ仕方で人間が生み出され得たのに、なぜ人間が泥から形づくられる必要があったのか。もしプロメテウスが人間であったのなら、彼は人間を生むことはできても、造ることはできなかったはずである。そして彼が神々のうちに数えられなかったことは、カウカソス山での彼の刑罰が示している。
Sed neque patrem ipsius Japetum, patruumque Titana quisquam deos nuncupavit, quia regni sublimitas penes Saturnum solum fuit, per quam divinos honores cum omnibus suis posteris consecutus est. Multis argumentis hoc figmentum poetarum coargui potest.
PL 6, 313Aまた彼の父イアペトスも、その伯父ティタンも、誰ひとり神と呼んだ者はいなかった。王権の高みはただサトゥルヌスのもとにのみあり、それによって彼はその子孫すべてとともに神的な栄誉を得たのだからである。詩人たちのこの作り話は、多くの論拠によって論駁され得る。
Factum esse diluvium ad perdendam tollendamque ex orbe terrae malitiam, constat inter omnes. Idem enim et philosophi, poetae (scil. Ovid., I, Met.), scriptoresque rerum antiquarum loquuntur; in eoque maxime cum prophetarum sermone consentiunt.
PL 6, 313A洪水が、地上から悪を滅ぼし取り除くために起こったことは、すべての人の間で異論がない。哲学者たちも、詩人たち(すなわちオウィディウス『変身物語』第一巻)も、古い事どもを記した著述家たちも、同じことを語っており、この点では預言者たちの言葉と最もよく一致している。
Si ergo cataclysmus ideo factus est, ut malitia, quae per nimiam multitudinem increverat, perderetur, quomodo fictor hominis Prometheus fuit? cujus filium Deucalionem iidem ipsi ob justitiam solum esse dicunt servatum.
PL 6, 313Aそれゆえ、もし大洪水が、あまりに増え広がった悪を滅ぼすために起こったのだとすれば、どうしてプロメテウスが人間の造り手であり得ようか。まさにその同じ人々が、プロメテウスの子デウカリオンだけが、その正しさゆえに助かったと言っているのに。
Quomodo unus gradus, et una progenies, orbem terrae tam celeriter potuit hominibus implere?
PL 6, 313Aたった一世代、一つの血統だけで、どうして地上をこれほど速やかに人間で満たすことができたであろうか。
Sed videlicet hoc quoque sic corruperunt, ut illud superius; cum ignorarent, in quo tempore cataclysmus sit factus in terra, et quis ob justitiam meruerit, genere humano pereunte, salvari, et quomodo, aut cum quibus servatus sit: quae omnia propheticae litterae docent.
PL 6, 313Bだが明らかに、彼らはこの点についても、先の点と同様に歪めてしまった。大洪水が地上でいつ起こったのか、また人類が滅びゆくなかで誰がその正しさゆえに救われるに値したのか、いかにして、誰とともに救われたのかを、彼らは知らなかったからである。これらすべてのことは、預言の文書が教えている。
Apparet ergo falsum esse quod de opificio Promethei narrant. Verum quia poetas dixeram (scil. lib. I, cap. 11) non omnino mentiri solere, sed figuris involvere, et obscurare quae dicant, non dico esse mentitos, sed primum omnium Promethea simulacrum hominis formasse de pingui et molli luto, ab eoque primo natam esse artem, et statuas, et simulacra fingendi; siquidem Jovis temporibus fuit, quibus primum templa constitui, et novi deorum cultus esse coeperunt.
PL 6, 313Bしたがって、プロメテウスの作品について語られていることは偽りであることが明らかである。しかし私は先に(すなわち第一巻第十一章で)、詩人たちはまったくの虚偽を語る習わしがあるのではなく、語ることを比喩に包み、曖昧にするのだと述べておいた。それゆえ、私は彼らが嘘をついたとは言わない。むしろ、まず何よりも、プロメテウスが脂を含んだ柔らかな泥から人間の像を形づくり、そこから初めて、彫像や像を形づくる技術が生まれたのだと言うのである。というのも、それはユピテルの時代のことであり、その時代に初めて神殿が建てられ、新たな神々への崇拝が始まったからである。
Sic veritas fucata mendacio est; et illud, quod a Deo factum ferebatur, homini, qui opus divinum imitatus est, etiam coepit adscribi. Caeterum fictio veri ac vivi hominis e limo Dei est.
PL 6, 314Aこうして真理は偽りによって彩られた。すなわち、神によってなされたと伝えられていたことが、神の業を模した人間にまで帰せられるようになったのである。しかし、真実にして生ける人間を泥から形づくったのは神である。
Quod Hermes quoque tradidit: qui non tantum hominem ad imaginem Dei factum esse dixit a Deo; sed etiam illud explanare tentavit, quam subtili ratione singula quaeque in corpore hominis membra formaverit, cum eorum nihil sit quod non tantumdem ad usus necessitatem, quantum ad pulchritudinem valeat.
PL 6, 314Aこのことはヘルメスもまた伝えている。彼は、人間が神によって神の像に似せて造られたと述べただけでなく、神が人体の一つ一つの部分をいかに精妙な理をもって形づくったかをも説き明かそうと試みた。その部分のうち、用の必要と美しさとを同じだけ兼ね備えていないものは一つもないからである。
Id vero etiam stoici, cum de providentia disserunt, facere conantur; et secutus eos Tullius pluribus quidem locis.
PL 6, 314Aこのことはストア派の哲学者たちも、摂理について論じる際に試みており、キケロもまた多くの箇所で彼らに従っている。
Sed tamen materiam tam copiosam et uberem strictim contingit; quam ego nunc idcirco praetereo, quia nuper proprium de ea re librum ad Demetrianum auditorem meum scripsi.
PL 6, 314Bとはいえ、これほど豊かで実り多い主題に彼は簡単にしか触れていない。私は今この主題を措く。というのも、私は最近、この事柄について、私の弟子デメトリアヌスに宛てて独立した一書を著したからである。
Illud hoc loco praeterire non possum, quod errantes philosophi quidam aiunt, homines, caeteraque animalia sine ullo artifice orta esse de terra; unde illud Virgilianum est: Virumque Terrea progenies duris caput extulit arvis.
PL 6, 314Bこの箇所で見過ごせないのは、誤りに陥ったある哲学者たちが、人間もその他の生き物も、いかなる造り手もなしに地から生まれ出たと言っていることである。そこから、かのウェルギリウスの詩句がある。「そして人間たちの土なる裔は、硬い畑から頭をもたげた。」
Et ii maxime fuerunt in ea sententia qui esse providentiam negant. Nam stoici animantium fabricam divinae solertiae tribuunt.
PL 6, 314Bそしてこの学説を最も強く取ったのは、摂理の存在を否定する者たちであった。ストア派の哲学者たちは、生き物の造りを神の巧みな知恵に帰しているからである。
Aristoteles autem labore se ac molestia liberavit, dicens semper mundum fuisse; itaque et humanum genus, et caetera quae in eo sunt, initium non habere, sed fuisse semper, ac semper fore.
PL 6, 315A他方アリストテレスは、世界は常に存在してきたのだと言うことで、労苦と面倒とから自らを解き放った。したがって人類も、世界のうちにある他のものも、始まりを持たず、常に存在してきたのであり、常に存在し続けるのだ、と。
Sed cum videamus singula quaeque animalia, quae ante non fuerant, incipere esse, et esse desinere, necesse est totum genus aliquando esse coepisse, et aliquando desiturum esse, quia coeperit.
PL 6, 315Aしかし我々は、以前は存在しなかったそれぞれの生き物が存在し始め、また存在しなくなるのを見ている以上、その全体の種族もまた、いつか存在し始め、始まりを持った以上いつか終わることになるのは必然である。
Omnia enim tribus temporibus contineri necesse est, praeterito, praesenti, futuro. Praeteriti est origo, praesentis substantia, futuri dissolutio.
PL 6, 315Aあらゆるものは必然的に三つの時、すなわち過去、現在、未来に含まれる。過去に属するのは起源であり、現在に属するのは実体であり、未来に属するのは解体である。
Quae omnia in singulis hominibus apparent, et incipimus enim, cum nascimur; et sumus, cum vivimus; et desinimus, cum interimus. Unde etiam tres Parcas esse voluerunt; unam, quae vitam hominibus ordiatur; alteram, quae contexat; tertiam, quae rumpat ac finiat.
PL 6, 315Aこれらすべては個々の人間においても現れている。我々は生まれることによって始まり、生きることによって在り、死ぬことによって終わるからである。それゆえ人々は運命の女神が三人いると考えたのである。すなわち、人間の生命を紡ぎ始める者、それを織り続ける者、それを断ち切って終わらせる者である。
In toto autem genere hominum, quia solum praesens tempus apparet, ex eo tamen et praeteritum, id est, origo colligitur; et futurum, id est, dissolutio.
PL 6, 315Bしかし人類全体については、現れているのは現在という時のみであるが、それによっても過去、すなわち起源が、また未来、すなわち解体が、推し量られる。
Nam quoniam est, apparet aliquando coepisse (esse enim nulla res sine exordio potest); et quia coepit, apparet quandoque desiturum. Nec enim potest id totum esse immortale, quod ex mortalibus constat.
PL 6, 315Bというのも、それが存在する以上、いつか始まったことが明らかだからである(いかなるものも起源なしに存在することはできない)。そして始まった以上、いつか終わることも明らかである。可死のものから成る全体が不死であることはあり得ないのである。
Nam sicut universi per singulos interimus, fieri potest, ut aliquo casu omnes simul; vel sterilitate terrarum, quae accidere particulatim solet; vel pestilentia ubique diffusa, quae singulas urbes atque regiones plerumque populatur; vel incendio in orbem misso, quale jam fuisse sub Phaetonte dicitur; vel diluvio aquarum, quale sub Deucalione traditur, cum praeter unum hominem genus omne deletum est.
PL 6, 315B我々全員が個々には死んでいくように、何らかの偶然によって一斉に滅びることも起こり得る。あるいは局所的に生じる大地の不毛によって、あるいはあちこちの都市や地域をたびたび荒らす、遍く広がる疫病によって、あるいはパエトンの時代に起きたと伝えられるような、世界に放たれた大火によって、あるいはデウカリオンの時代に伝えられるような水の洪水によって――このときは一人の人間を除いて人類全体が滅ぼされたのであった。
Quod diluvium si casu accidit, profecto potuit accidere, ut et unus ille, qui superfuit, interiret.
PL 6, 316Aもしその洪水が偶然によって起こったのであれば、まさにその生き残った一人もまた死ぬということが起こり得たはずである。
Si autem divinae providentiae nutu, quod negari non potest, ad reparandos homines reservatus est, apparet in Dei potestate esse, vel vitam, vel interitum generis humani.
PL 6, 316Aしかし、もしその者が神の摂理の意によって――これは否定され得ない――人類を回復するために残されたのだとすれば、人類の生も滅びも、神の権力のうちにあることが明らかである。
Quod si potest occidere in totum, quia per partes occidit, apparet aliquando esse ortum; et ut fragilitas initium, sic declarat et terminum. Quae si vera sunt, non poterit defendere Aristoteles, quominus habuerit et mundus ipse principium.
PL 6, 316Aもし人類が、部分において滅びゆくがゆえに全体としても滅び得るのであれば、それがいつか生じたものであることは明らかである。そしてその脆さが始まりを示すように、終わりをも示す。もしこれが真であるならば、アリストテレスは、世界自身もまた始まりを持ったのだということを、否定し通すことはできないであろう。
Quod si Aristoteli Plato et Epicurus extorquent, et Platoni et Aristoteli, qui semper fore mundum putaverunt, licet sint eloquentes, ingratis tamen idem Epicurus eripiet, quia sequitur, ut habeat et finem. Sed haec in ultimo libro pluribus. Nunc ad hominis originem recurramus.
PL 6, 316Aもしプラトンとエピクロスがアリストテレスから、世界に始まりがあるということを捥ぎ取るのだとすれば、世界は永遠に存続すると考えたプラトンとアリストテレスからもまた、たとえ彼らがいかに雄弁であろうとも、そのエピクロスその人が、彼らの意に反して、その〔世界は永遠に存続するという〕主張を奪い去ることになるであろう。始まりを持つ以上、終わりをも持つことになるからである。しかしこのことは最後の巻でさらに詳しく論じる。今は人間の起源へと立ち戻ろう。
Liber II, Caput XII
第II巻 第XII章PL 6, 316BQuod animalia non sponte nata sint, sed dispositione divina, cujus fecisset nos conscios Deus, si scire expediret.
PL 6, 316B生き物が自ずから生まれたのではなく、神の配剤によって生まれたのだということ。知ることが我々のためになるのであれば、神はそのことを我々に知らしめていたであろう。
Aiunt certis conversionibus coeli, et astrorum motibus maturitatem quamdam extitisse animalium serendorum; itaque terram novam, semen genitale retinentem, folliculos ex se quosdam in uterorum similitudinem protulisse, de quibus Lucretius: Crescebant uteri terrae radicibus apti; eosque, cum maturassent, natura cogente ruptos, animalia tenera profudisse.
PL 6, 316B彼らは言う、天の一定の巡転と星々の運行によって、播かれるべき生き物のある種の成熟が生じたのだ、と。かくして、生殖の種を内に保った若い大地が、みずからのうちから子宮に似たある種の嚢を生み出したのだ、と。これについてルクレティウスは言う。「子宮は、根によって大地に結びつきつつ、育っていった」と。そしてそれらの嚢は、熟したとき、自然の力に迫られて破れ、柔らかな生き物を溢れ出させたのだ、と。
Deinde terram ipsam humore quodam, qui esset lacti similis, exuberasse, eoque alimento animantes esse nutritas. Quomodo igitur vim frigoris aut caloris ferre aut vitare potuerunt, aut omnino nasci, cum sol exureret, frigus astringeret?
PL 6, 317Aさらに大地そのものが、乳に似たある種の湿り気を溢れ出させ、生き物たちはその養いによって育てられたのだ、と〔彼らは言う〕。しかし、太陽が焼き尽くし、寒さが凍てつかせていたとすれば、生き物はいったいどのようにして寒さや暑さの力に耐え、あるいはそれを避けることができたのか。そもそも生まれることさえできたであろうか。
Non erant, inquiunt, in principio mundi hyems nec aestas, sed perpetua temperies, et ver aequabile. Cur ergo nihil horum fieri etiamnunc videmus?
PL 6, 317A彼らは言う、世界の初めには冬も夏もなく、絶えざる温和と均一な春があったのだ、と。それならば、なぜ我々は今なおこうしたことが何一つ起こっていないのを目にするのか。
Quia semel, aiunt, fieri necessarium fuit, ut animalia nascerentur; postquam vero esse coeperunt, concessa his facultate generandi, et terra parere desiit, et temporis conditio mutata est. O quam facile est mendacia redarguere!
PL 6, 317A彼らは言う、生き物が生まれることは、ただ一度だけ必然であったのだ、と。だが、いったん生き物が存在し始め、生殖の能力が与えられてからは、大地は産むことをやめ、季節のありようも変わったのだ、と。おお、偽りを論駁することのいかに容易なことか。
Primum, quod nihil potest esse in hoc mundo, quod non sic permaneat, ut coepit. Nec enim sol, et luna, et astra tunc non erant, aut cum essent, meatus non habebant, ac non divina moderatio, quae cursus eorum temperat et gubernat, cum ipsis simul coeperit.
PL 6, 317B第一に、この世界において、始まったときのままの姿を保ち続けないものなど、何一つあり得ないからである。太陽も月も星々も、当時存在しなかったのではない。存在していても運行の道を持たなかったのでもない。そして、それらの運行を整え治める神の統御も、それらと同時に始まったのである。
Deinde quod si ita sit, ut dicunt, providentiam esse necesse est; et in idipsum incidunt, quod maxime fugiunt. Nondum enim natis animalibus, aliquis utique providit, ut nascerentur, ne orbis terrae desertus, atque incultus horreret.
PL 6, 317B次に、たとえ彼らの言うとおりであったとしても、摂理が存在することは必然である。すなわち彼らは、自分たちが最も避けようとしていたまさにそのことに陥っているのである。生き物がまだ生まれていなかったとき、誰かが必ずや、大地が見捨てられ耕されぬまま荒涼とすることのないよう、生き物が生まれるよう取り計らったはずだからである。
Ut autem de terra sine officio parentum nasci possent, necesse est magna ratione esse provisum; deinde ut humor ille concretus de terra in varias imagines corporum fingeretur; item ut e folliculis, quibus tegebantur, accepta vivendi, sentiendique ratione, tamquam ex alvo matrum profunderentur, mira inextricabilisque provisio est.
PL 6, 317Bそもそも、親の務めなしに大地から生まれることができたということ自体、大いなる理法によって取り計らわれたのでなければならない。さらに、大地から凝り固まったあの湿り気が、様々な姿の肉体へと形作られたということ、また、生きることと感じることの理法を受け取った上で、あたかも母の胎から出るかのように、それらを覆っていた嚢から溢れ出たということ、これらは驚くべき、解きほぐしがたい配慮である。
Sed putemus id quoque casu accidisse: illa certe quae sequuntur, fortuita esse non possunt; ut terra continuo lacte manaret, ut aeris temperies esset aequalis.
PL 6, 317Cだが、それさえも偶然に起こったのだとしよう。しかし、続いて起こったこと、すなわち大地が絶え間なく乳を滴らせ、大気の温和が均一に保たれたということは、断じて偶然ではあり得ない。
Quae si constat idcirco esse facta, ut animalia recens edita, vel haberent alimentum, vel non haberent periculum, necesse est, ut aliquis divina nescio qua ratione providerit. Quis autem potest providere, nisi Deus?
PL 6, 317Cもしこれらのことが、生まれたばかりの生き物が養いを得るため、あるいは危険に遭わぬためになされたのだと明らかであるならば、誰かが何らかの神的な理によって取り計らったのでなければならない。しかし、神のほかに、いったい誰が取り計らうことができようか。
Videamus tamen an id ipsum, quod dictitant, fieri potuerit: ut homines nascerentur e terra. Si consideret aliquis quandiu, et quibus modis educetur infans, intelliget profecto non potuisse terrigenas illos pueros sine ullo educatore nutriri.
PL 6, 318Aとはいえ、彼らがしきりに言い立てるそのこと自体、すなわち人間が大地から生まれ得たということが、果たして起こり得たかどうかを見てみよう。幼子がどれほどの期間、どのような仕方で育てられるかを考えてみる者があれば、その大地生まれの子らが、養育する者なしには育ち得なかったことをまさしく理解するであろう。
Fuit enim necesse quampluribus mensibus jacere projectos, donec confirmatis nervis movere se, locumque mutare possent: quod vix intra unius anni spatium fieri potest.
PL 6, 318Aというのも、放り出されたその子らは、筋が固まって自ら動き、場所を変えることができるようになるまで、幾月ものあいだ横たわっていることが必要であったはずだからである。それは、一年の間にすら、ようやくできるかどうかというほどのことである。
Jam vide utrumne infans eodem modo, et eodem loco quo est effusus, jacere per multos menses valuerit, ac non et humore illo terrae, quem alimenti gratia ministrabat, et sui corporis purgamentis in unum mixtis obrutus corruptusque moreretur.
PL 6, 318Aさて、幼子が生み出されたのと同じ様子、同じ場所に、幾月ものあいだ横たわり続けることができたかどうか、あるいはむしろ、養いのために与えられていたあの大地の湿り気と、自分自身の身体の汚物とが入り混じったものに埋もれ、腐り果てて死んでしまったのではないかを、考えてみるがよい。
Itaque nullo modo fieri potest, quin ab aliquo fuerit educatus; nisi forte animalia omnia non tenera nata sunt, sed excreta: quod ut dicerent, numquam venit illis in mentem.
PL 6, 318Bかくして、誰かによって育てられたのでなければ、いかなる仕方によっても起こり得ないのである。もっとも、あらゆる生き物が柔らかな姿で生まれたのではなく、成長しきった姿で生まれたのだと言うのでない限りは。だが、そのように言うことは、彼らの思いに一度も浮かんだことがなかった。
Omnis ergo illa ratio impossibilis, et vana est: si tamen ratio dici potest, qua id agitur ut nulla sit ratio. Qui enim dicit omnia sua sponte esse nata, nihilque divinae providentiae tribuit, hic profecto rationem non asserit, sed evertit.
PL 6, 318Bそれゆえ、彼らのその理法はすべて不可能であり、空しいものである。もっとも、理法など存在しないということに帰着するようなものを、なお理法と呼びうるとすればの話であるが。というのも、すべてのものが自ずから生まれたのだと言い、神の摂理には何一つ帰さない者は、まさしく理法を立てているのではなく、理法を覆しているのである。
Quod si neque quidquam fieri sine ratione, neque nasci potest, apparet divinam esse providentiam, cujus est proprium quod dicitur ratio. Deus igitur rerum omnium machinator fecit hominem.
PL 6, 318Bもし何ものも理法なしには起こることも生まれることもできないとすれば、神の摂理が存在することは明らかである。理法と呼ばれるものは、まさにその摂理に固有のものだからである。かくして、万物を組み立てた神が人間を造ったのである。
Quod Cicero, quamvis expers coelestium litterarum, vidit tamen; qui libro de Legibus primo hoc idem tradidit, quod prophetae, cujus verba subjeci: « Hoc animal providum, sagax, multiplex, acutum, memor, plenum rationis et consilii, quem vocamus hominem, praeclara quadam conditione generatum esse a supremo Deo; solum est enim ex tot animantium generibus atque naturis, particeps rationis et cogitationis, cum caetera sint omnia expertia. » Videsne hominem, quamvis longe a veritatis notitia remotum, tamen, quoniam imaginem sapientiae tuebatur, intellexisse non nisi a Deo hominem potuisse generari?
PL 6, 318Bこのことは、キケロもまた、天の文書には与っていなかったとはいえ、見て取っていた。彼は『法律について』第一巻において、預言者たちが伝えたのと同じことを伝えている。その言葉を以下に引く。「この、先を見通し、賢く、多様で、鋭敏で、記憶力に富み、理性と思慮に満ちた動物、我々が人間と呼ぶものは、いとも卓越したある境遇のうちに、至高の神によって生み出されたのである。というのも、これほど多くの種類と本性を持つ生き物のうちで、理性と思考にあずかるのはこれだけであり、他のものはすべてこれを欠いているからである。」この人が、真理の認識からは遠く隔たっていたにもかかわらず、なお知恵の似姿を保っていたがゆえに、人間は神によってでなければ生み出され得なかったことを理解していたのが、見て取れるではないか。
Sed tamen divinis opus est testimoniis, ne minus humana sufficiant. Sibylla hominem Dei opus esse testatur: Ὃς μόνος ἐστὶ Θεὸς κτίστης ἀκράτητος ὑπάρχων, Αὐτὸς δὲ ἐστήριξε τύπον μορφῆς μερόπωντε, Αὐτὸς ἔμιξε φύσιν πάντων γενεῆς βιότοιο.
PL 6, 319Aしかしそれでも、人間の証言だけでは足りぬこともあろうから、神的な証言もまた必要である。シビュラは、人間が神の御業であることを証言している。 「彼こそはただひとり、抗いがたき創造者としてある神であり、 彼みずからがもの言う人間たちの姿の型を据え、 彼みずからが命ある種族すべての本性を混ぜ合わせたのである。」
Eadem sanctae litterae continent. Deus ergo veri patris officio functus est. Ipse corpus effinxit; ipse animam qua spiramus infudit. Illius est totum, quidquid sumus.
PL 6, 319A同じことは聖なる文書にも記されている。かくして神は、真の父の務めを果たされたのである。神御自身が肉体を形づくり、神御自身が、我々がそれによって息をする魂を吹き込まれた。我々であるところのものはすべて、神のものである。
Quomodo id fecerit, si nos oporteret scire, docuisset, sicut docuit caetera quae cognitionem nobis, et pristini erroris et veri luminis attulerunt.
PL 6, 319A神がそれをどのようになさったのかは、もし我々が知る必要があったならば、教えてくださったであろう。ちょうど、以前の誤りと真の光についての認識を我々にもたらした他のことどもを教えてくださったように。
Liber II, Caput XIII
第II巻 第XIII章PL 6, 319AQuare duo sexus in homine: quid sit mors ejus prima, quid secunda; et de primorum parentum culpa et poena.
PL 6, 319A人間になぜ二つの性があるのか。その第一の死とは何か、第二の死とは何か。そして、最初の両親の罪と刑罰について。
Cum ergo marem ad similitudinem suam primum finxisset, tum etiam foeminam configuravit ad ipsius hominis effigiem, ut duo inter se permisti sexus propagare sobolem possent, et omnem terram multitudine opplere.
PL 6, 319Aかくして神は、まず男を御自身の似姿にかたどって形づくり、続いて女もまた、人間そのものの形姿にかたどって造られた。それは、互いに交わるこの二つの性が子孫を増やし、大地全体を人の数で満たすことができるようにするためであった。
In ipsius autem hominis fictione illarum duarum materiarum, quas inter se diximus esse contrarias, ignis et aquae, conclusit perfecitque rationem.
PL 6, 319Aそして、人間そのものを形づくるにあたって神は、互いに相反すると我々が述べたあの二つの質料、すなわち火と水の理を、うちに閉じ込め、完成させたのである。
Ficto enim corpore, spiravit ei animam de vitali fonte spiritus sui, qui est perennis, ut ipsius mundi ex contrariis constantis elementis similitudinem gereret.
PL 6, 319Aすなわち神は、肉体を形づくったのち、絶えることのない御自身の霊の生命の泉から、魂を人間に吹き込まれた。それは、人間が、相反する元素から成り立つこの世界そのものの似姿を担うためであった。
Constat enim ex anima et corpore, id est, quasi e coelo et terra: quandoquidem anima, qua vivimus, velut e coelo, oritur a Deo, corpus e terra, cujus e limo diximus esse formatum.
PL 6, 320Aというのも、人間は魂と肉体とから成り立っており、いわば天と地とから成り立っているようなものだからである。すなわち、我々がそれによって生きる魂は、天からのように神に由来し、肉体は地から生じたのであって、その泥から形づくられたと我々はすでに述べた。
Empedocles, quem nescias utrumne inter poetas, an inter philosophos numeres, quia de rerum natura versibus scripsit, ut apud Romanos Lucretius et Varro, quatuor elementa constituit, id est, ignem, aerem, aquam, et terram; fortasse Trismegistum secutus, qui nostra corpora ex his quatuor elementis constituta esse dixit a Deo: habere namque in se aliquid ignis, aliquid aeris, aliquid aquae, aliquid terrae; et neque ignem esse, neque aerem, neque aquam, neque terram: quae quidem falsa non sunt.
PL 6, 320Aエンペドクレスは——彼を詩人のうちに数えるべきか、哲学者のうちに数えるべきか、判じかねるところであるが、それは彼が、ローマ人のもとでのルクレティウスやワッロと同じく、事物の本性について韻文で書いたからである——四つの元素を定めた。すなわち、火、空気、水、地である。おそらく彼は、我々の肉体はこれら四つの元素から神によって組み立てられたのだと述べたトリスメギストスに従ったのであろう。すなわち、我々の肉体は、そのうちにいくらかの火、いくらかの空気、いくらかの水、いくらかの地を有していながら、火でも空気でも水でも地でもない、というのである。もっともこのこと自体は、偽りではない。
Nam terrae ratio in carne est; humoris, in sanguine; aeris, in spiritu; ignis, in calore vitali.
PL 6, 320Aというのも、地の理は肉のうちにあり、水気の理は血のうちにあり、空気の理は息のうちにあり、火の理は生命の熱のうちにあるからである。
Sed neque sanguis a corpore secerni potest, sicut humor a terra; neque calor vitalis a spiritu, sicut ignis ab aere: adeo rerum omnium duo sola reperiuntur elementa, quorum omnis ratio in nostri corporis fictione conclusa est.
PL 6, 320Bしかし、水気が地から分けられ得るのとは違って、血は肉体から分けられ得ない。また、火が空気から分けられ得るのとは違って、生命の熱は息から分けられ得ない。かくして、あらゆるもののうちで見出される元素はただ二つだけであり、その理のすべてが、我々の肉体の形成のうちに閉じ込められているのである。
Ex rebus igitur diversis ac repugnantibus homo factus est, sicut ipse mundus ex luce ac tenebris, ex vita et morte: quae duo inter se pugnare in homine praecepit, ut si anima superaverit, quae ex Deo oritur, sit immortalis, et in perpetua luce versetur; si autem corpus vicerit animam, ditionique subjecerit, sit in tenebris sempiternis, et in morte.
PL 6, 320Bかくして人間は、異なり相争うものどもから造られたのである。ちょうど世界そのものが、光と闇から、生と死から成り立っているように。そして神は、この二つが人間のうちで互いに争うよう定めた。神から生じる魂が勝てば、人間は不死となり、絶えざる光のうちに置かれる。だが肉体が魂に打ち勝ち、これを己の支配下に服させれば、人間は永遠の闇と死のうちに置かれる。
Cujus non ea vis est, ut injustas animas extinguat omnino, sed ut puniat in aeternum. Eam poenam secundam mortem nominamus, quae est et ipsa perpetua, sicut et immortalitas.
PL 6, 320Bだが、この死の力は、不義なる魂を完全に消し去ることにあるのではなく、それを永遠に罰することにある。我々はこの刑罰を第二の死と名づける。それは、不死性と同じく、それ自体もまた永遠のものである。
Primam sic definimus: Mors est naturae animantium dissolutio; vel ita: Mors est corporis animaeque seductio. Secundam vero sic: Mors est aeterni doloris perpessio; vel ita: Mors est animarum pro meritis ad aeterna supplicia damnatio.
PL 6, 321A第一の死を、我々はこう定義する。「死とは、生き物の本性の解体である」と。あるいはこうも言える。「死とは、肉体と魂の分離である」と。第二の死については、こう定義する。「死とは、永遠の苦痛を受け続けることである」と。あるいはこうも言える。「死とは、それぞれの功過に応じて、魂が永遠の刑罰へと断罪されることである」と。
Haec mutas pecudes non attingit, quarum animae non ex Deo constantes, sed ex communi aere, morte solvuntur.
PL 6, 321Aこのことは、物言わぬ家畜には及ばない。家畜の魂は神から成るのではなく、ありふれた大気から成るものであり、死によって解け去るのである。
In hac igitur societate coeli atque terrae, quorum effigies in homine expressa est, superiorem partem tenent ea quae sunt Dei, anima scilicet, quae dominium corporis habet; inferiorem autem ea quae sunt diaboli, corpus utique: quod quia terrenum est, animae debet esse subjectum, sicut terra coelo.
PL 6, 321Aかくして、天と地というこの結びつきにおいて——その似姿が人間のうちに表されているのであるが——上位の部分を占めるのは神に属するもの、すなわち肉体を支配する魂である。下位の部分を占めるのは悪魔に属するもの、すなわち肉体そのものである。肉体は地に属するものであるから、地が天に服するように、魂に服さなければならない。
Est enim quasi vasculum, quo tamquam domicilio temporali spiritus hic coelestis utatur. Utriusque officia sunt, ut hoc, quod est ex coelo et Deo, imperet, illud vero, quod ex terra est et diabolo, serviat.
PL 6, 321B肉体は、いわば小さな器のようなものであり、この天よりの霊が、いっとき宿る住まいとしてこれを用いるのである。両者の務めはこうである。天と神から出るものが命じ、地と悪魔から出るものが仕える、ということである。
Quod quidem non fugit hominem nequam Sallustium, qui ait: Sed omnis nostra vis in animo et corpore sita est; animi imperio, corporis servitio magis utimur. Recte, si ita vixisset, ut locutus est.
PL 6, 322Aこのことは、あの性悪なサッルスティウスも見逃さなかった。彼はこう言っている。「しかし、我々のあらゆる力は心と肉体のうちに存する。我々はむしろ、心の命令と肉体の奉仕とを用いるのである」と。もし彼が、自ら語ったとおりに生きていたなら、これは正しい言葉であったろうに。
Servivit enim foedissimis voluptatibus, suamque ipse sententiam vitae pravitate dissolvit. Quod si anima ignis est, ut ostendimus (supra, c. 10), in coelum debet eniti, sicuti ignis, ne extinguatur, hoc est ad immortalitatem, quae in coelo est.
PL 6, 322Aというのも、彼は最も汚らわしい快楽に仕え、自らの生の堕落によって、自分自身の言葉を打ち壊してしまったからである。さて、我々がすでに示したとおり(前掲、第10章)、魂が火であるならば、魂は、火がそうであるように、消え去らぬために天へと昇っていかなければならない。すなわち、天にある不死性へと向かって。
Et sicut ardere, ac vivere non potest ignis, nisi aliqua pingui materia teneatur, in qua habeat alimentum: sic animae materia et cibus est sola justitia, qua tenetur ad vitam.
PL 6, 322Aそして、火が燃え、生き続けるためには、養いとなる何らかの脂ぎった材料に支えられていなければならないように、魂にとっての材料であり糧であるものは、ただ正義のみである。魂はこの正義によって生に結びつけられているのである。
Post haec Deus hominem, qua exposuri ratione generatum, posuit in paradiso (Vid. Gen. II), id est, in horto foecundissimo, et amoenissimo: quem in partibus Orientis omni genere ligni arborumque consevit, ut ex earum variis fructibus aleretur, expersque omnium laborum, Deo patri summa devotione serviret.
PL 6, 322Aこれらのことのあと、神は、すでに述べた〔底本は exposuri(これから述べる)。文脈に合わないので exposui と読んだ〕仕方で生み出した人間を、楽園に置いた(創世記2章を見よ)。すなわち、この上なく実り豊かで、この上なく心地よい園である。神はこれを東方の地に、あらゆる種類の木と樹木とをもって植えられた。それは、人間がその様々な果実によって養われ、あらゆる労苦から解き放たれて、父なる神に至上の献身をもって仕えるためであった。
Tum dedit ei certa mandata: quae si observasset, immortalis maneret, si transcendisset, morte afficeretur. Id autem praeceptum fuit, ut ex arbore una, quae erat in medio paradisi, non gustaret, in qua posuerat intelligentiam boni et mali.
PL 6, 322Bそれから神は、人間に定まった戒めを与えた。これを守るならば、人間は不死のままでいられるが、これを越えるならば、死に見舞われることになる、というものであった。その戒めとは、楽園の中央にあった一本の木から食べてはならない、というものであり、神はその木に、善悪を知る力を置いていたのである。
Tum criminator ille invidens operibus Dei, omnes fallacias et calliditates suas ad decipiendum hominem intendit, ut ei adimeret immortalitatem.
PL 6, 323Aすると、かの告発者は、神の御業を妬み、人間を欺くために、あらゆる欺瞞と狡知とを差し向けた。それは、人間から不死性を奪い去るためであった。
Et primo mulierem dolo illexit, ut vetitum cibum sumeret; et per eam ipsi quoque homini persuasit, ut transcenderet Dei legem. Percepta igitur scientia boni et mali, pudere eum nuditatis suae coepit, absconditque se a facie Dei, quod antea non solebat.
PL 6, 323Aそして彼はまず、女を欺きの手で誘い、禁じられた食べ物を取らせた。そして女を通して、男その人にも、神の律法を越えるよう説き伏せたのである。かくして善悪の知識を得るや、男は自らの裸を恥じるようになり、それまではなかったことであるが、神の御顔から身を隠した。
Tum Deus ejecit hominem de paradiso, sententia in peccatorem lata, ut victum sibi labore conquireret, ipsumque paradisum igni circumvallavit, ne homo posset accedere, donec summum judicium faciat in terra, et justos viros cultores suos in eumdem locum revocet, morte sublata; sicut sacrae voces docent, et Sibylla Erythraea (Vid. Theophil. ad Amphiloch., lib. II), cum dicit: Οἵ δὲ Θεὸν τιμῶντες ἀληθινὸν, ἄεναὸν γε Ζωὴν κληρονομοῦσι, τὴν αἰῶνος χρόνον αὐτοὶ Οἰκοῦντες παράδεισον ὁμῶς ἐριθηλέα κῆπον.
PL 6, 323Aそれから神は、罪人に対する判決を下し、人間を楽園から追い出した。それは、人間が労苦によって己の糧を得るためであった。そして神は、楽園そのものを火で取り囲み、人間が近づくことのできぬようにされた。それは、神が地上において至高の裁きを行い、死を取り除いたのち、義しき人々、すなわち御自身の礼拝者たちを同じ場所へと呼び戻される、その時までのことである。聖なる御言葉がこのことを教えており、エリュトライのシビュラもまた(テオフィロス『アンフィロキオスに宛てて』第2巻参照)〔底本の出典表示のまま。この断片を伝えるテオフィロスの著作は『アウトリュコスに宛てて』であり、表示は誤りらしい〕、こう述べている。 「真の神を敬う者たちは、とこしえの命を 受け継ぎ、永遠の時を、みずから 楽園に、すなわち生い茂る園に住まって過ごすのである。」
Verum quoniam haec extrema sunt, in extrema operis hujus parte tractabimus. Nunc ea, quae prima sunt, explicemus.
PL 6, 324Aだが、これらは終わりに関わることであるから、この書の終わりの部分で論じることにしよう。いまは、初めに関わることを説明しよう。
Mors itaque secuta est hominem secundum Dei sententiam; quod etiam Sibylla in carmine suo docet, dicens: Ἄνθρωπον πλασθέντα Θεοῦ παλάμαις ἐνὶ αὐταῖς Ὅν κε πλάνησεν ὄφις δολίως, ἐπὶ μοῖραν ἀνελθεῖν Τοῦ θανάτου, γνῶσίν τε λαβεῖν ἀγαθοῦ τε κακοῦ τε.
PL 6, 324Aかくして、神の判決に従って、死が人間につきまとうこととなった。このこともまた、シビュラがその歌のうちで教えている。すなわちこう言うのである。 「神御自身の御手によって形づくられた人間、 蛇が欺きをもって惑わしたその人間が、死の定めに至り、 善と悪との知識を受け取ったのだ、と。」
Sic facta hominis vita est temporaria: sed tamen longa, quae in mille annos propagaretur. Quod divinis litteris proditum, et per omnium scientiam publicatum cum Varro non ignoraret, argumentari nisus est cur putarentur antiqui mille annos victitasse.
PL 6, 325Aこのようにして、人間の生は限りあるものとなった。だが、それでもなお長く、千年にまで及ぶものであった。このことは神の文書に伝えられ、すべての人の知るところとして公にされていたのであるが、ワッロはこれを知らぬわけではなかったにもかかわらず、なぜ古代の人々が千年生きたと考えられたのかを、論じ立てようと試みたのである。
Ait enim, apud Aegyptios pro annis menses haberi, ut non solis per XII signa circuitus faciat annum, sed luna, quae orbem illum signiferum 30 dierum spatio lustrat: quod argumentum perspicue falsum est. Nemo enim tunc millesimum annum transgressus est.
PL 6, 325Aすなわち彼はこう言う。エジプト人のもとでは、年の代わりに月が数えられており、十二宮を巡る太陽の一周ではなく、その黄道の円環を三十日の間に巡る月こそが、一年をなすのだ、と。だが、この論法は明白に偽りである。というのも、当時、千歳を越えた者は誰一人いなかったからである。
Nunc vero qui ad centesimum perveniunt, quod fit saepissime, mille certe ac ducentis mensibus vivunt. Et auctores idonei tradunt, ad centum et viginti annos perveniri solere.
PL 6, 325A実際、今日、百歳に達する者は——それはきわめてしばしば起こることであるが——確かに千二百か月は生きているのである。そして、信頼に足る著者たちが伝えるところによれば、百二十歳にまで達することも常のことだという。
Sed quia ignorabat Varro, cur aut quando vita hominis esset diminuta, ipse diminuit; cum sciret mille et quadringentis mensibus posse vivere hominem.
PL 6, 325Bしかし、ワッロは、人間の寿命がなぜ、いつ短くなったのかを知らなかったために、みずからその期間を短く見積もったのである。人間が千四百か月生きることができると知っていたにもかかわらず。
Liber II, Caput XIV
第II巻 第XIV章PL 6, 325BDe Noe vini inventore: qui primi scientiam astrorum habuerint, ac de ortu falsarum religionum.
PL 6, 325Bノアがぶどう酒の発明者であること、誰が最初に星々の知識を持つに至ったか、そして偽りの宗教の起源について。
Deus autem postea, cum videret orbem terrae malitia et sceleribus oppletum, statuit humanum genus diluvio perdere: set tamen ad multitudinem reparandam delegit unum, quod, corruptis omnibus, singulare justitiae supererat exemplum.
PL 6, 325Bしかし後に神は、地上の世界が悪意と罪とで満ちているのを見て、洪水によって人類を滅ぼすことを定めた。ただし、人類を再興するために一人を選んだ。全員が堕落した中にあって、彼だけが正義の唯一の模範として残っていたからである。
Hic cum sexcentorum esset annorum, fabricavit arcam, sicut praeceperat ei Deus, in qua ipse, cum conjuge, ac tribus filiis totidemque nuribus servatus est, cum aqua universos montes altissimos operuisset.
PL 6, 325Bこの者は六百歳のとき、神が命じられたとおりに方舟を造った。水がすべての最も高い山々を覆ったとき、彼はこの方舟の中で、妻、三人の息子、そして同数の嫁たちとともに救われた。
Deinde orbe siccato, execratus injustitiam prioris saeculi Deus, ne rursus longitudo vitae causa esset excogitandorum malorum, paulatim per singulas progenies diminuit hominis aetatem, atque in centum et viginti annis metam collocavit, quam transgredi non liceret.
PL 6, 325Bやがて大地が乾くと、神は、先の時代の不正を忌み嫌い、再び長い寿命が数々の悪事を編み出す原因とならぬように、世代を追うごとに次第に人間の寿命を減らし、百二十年という境界を定めて、それを超えることを許さなかった。
Ille vero, cum egressus esset ex arca, ut sanctae litterae docent, terram studiose coluit, atque vineam sua manu sevit. Unde arguuntur qui auctorem vini Liberum putant. Ille enim non modo Liberum, sed etiam Saturnum, atque Uranum multis antecessit aetatibus.
PL 6, 326B彼はこうして、方舟を出たのち、聖なる文書の教えるとおり熱心に土地を耕し、自らの手でぶどう畑を植えた。これによって、ぶどう酒の創始者をリベルだと考える者たちは論駁される。彼は、リベルのみならずサトゥルヌスやウラノスよりも、幾世代も前の人だったからである。
Qua ex vinea cum primum fructum cepisset, laetus factus, bibit usque ad ebrietatem, jacuitque nudus. Quod cum vidisset unus ex filiis, cui nomen fuit Cham, non texit patris nuditatem: sed egressus, etiam fratribus indicavit.
PL 6, 327Aそのぶどう畑から初めての実りを得ると、彼は喜んで、酔いつぶれるまで飲み、裸のまま横たわった。これを見た息子の一人、名をハムという者は、父の裸を覆わず、外に出て兄弟たちにまで告げ知らせた。
At illi sumpto pallio, intraverunt aversis vultibus, patremque texerunt. Quae cum facta recognovisset pater, abdicavit atque expulit filium.
PL 6, 327Aしかし彼らは上着を取って、顔をそむけたまま中に入り、父を覆った。父はこの出来事を知ると、その息子を勘当し、追放した。
At ille, profugus, in ejus terrae parte consedit, quae nunc Arabia nominatur; eaque terra de nomine ejus Chanaan dicta est, et posteri ejus Chananaei.
PL 6, 327A追放された彼は逃亡し、今アラビアと呼ばれている土地の一部に住み着いた。そしてその土地は彼の名にちなんでカナンと呼ばれ、その子孫はカナン人と呼ばれた。
Haec fuit prima gens, quae Deum ignoravit; quoniam princeps ejus et conditor cultum Dei a patre non accepit, maledictus ab eo: itaque ignorantiam divinitatis minoribus suis reliquit. Ab hac gente, proximi quique populi, multitudine increscente, fluxerunt.
PL 6, 327Aこの民こそ、神を知らなかった最初の民族であった。その首領にして始祖である者は、父から神への礼拝を受け継がず、父に呪われていたからである。それゆえ彼は、神性についての無知を自らの子孫に残した。この民から、人口が増すにつれて、近隣の諸民族が次々と生まれ出た。
Ipsius autem patris posteri, Hebraei dicti, penes quos religio Dei resedit. Sed et ab his postea, multiplicato in immensum numero, cum eos angustiae locorum suorum capere non possent, tum adolescentes vel missi a parentibus, vel sua sponte, cum rerum penuria cogeret, profugi, ad quaerendas sibi novas sedes, huc atque illuc dispersi, omnes insulas, et orbem totum replerunt; et a stirpe sanctae radicis avulsi, novos sibi mores, ac instituta pro arbitrio condiderunt.
PL 6, 328A他方、かの父自身の子孫はヘブライ人と呼ばれ、彼らのもとに神の宗教がとどまった。しかしこの民もまた、後に数が計り知れぬほどに増え、自分たちの土地の狭さにその人口を収めきれなくなると、若者たちが親に送り出されて、あるいは自ら望んで、物資の乏しさに迫られて逃れ出で、新たな住処を求めてあちこちに散らばり、あらゆる島々と全世界とを満たした。そして聖なる根株から引き離され、思うがままに新しい風習と制度を打ち立てた。
Sed omnium primi, qui Aegyptum occupaverunt, coelestia suspicere atque adorare coeperunt. Et quia neque domiciliis tegebantur propter aeris qualitatem, nec ullis in ea regione nubibus subtexitur coelum, cursus siderum, et defectus notaverunt, dum ea saepe venerantes, curiosius atque liberius intuerentur.
PL 6, 328Aしかし、すべての者のうち最初に天上のものを仰ぎ見て崇拝し始めたのは、エジプトを占拠した者たちであった。彼らは大気の性質ゆえに家屋に覆われて住むこともなく、かの地方では雲が空を覆うこともなかったので、星々の運行と食(欠け)とを記録した。しばしばそれらに崇敬を払いながら、いっそう好奇心をもって、いっそう自由に見つめていたからである。
Postea deinde potentificas animalium figuras, quas colerent, commenti sunt, quibusdam prodigiis inducti: quorum mox auctores aperiemus.
PL 6, 329Aその後彼らは、ある種の前兆に導かれて、崇拝すべき、力を宿す動物の姿を考え出した。その創始者たちについては、間もなく明らかにしよう。
Caeteri autem, qui per terram dispersi fuerunt, admirantes elementa mundi, coelum, solem, terram, male, sine ullis imaginibus ac templis venerabantur, et his sacrificia in aperto celebrabant; donec processu temporum, potentissimis regibus templa et simulacra fecerunt; eaque victimis et odoribus colere instituerunt; sic aberrantes a notitia dei gentes esse coeperunt.
PL 6, 329A他方、大地に散らばった残りの者たちは、世界の諸元素——天、太陽、大地——に驚嘆し、像も神殿も持たぬまま誤って崇敬し、露天で生贄を捧げていた。しかし時代が進むにつれて、いと権勢ある王たちのために神殿と像とを造り、それらを犠牲獣と香とで崇拝することを定めた。こうして神の認識から迷い出て、彼らは異教の諸民族となり始めたのである。
Errant igitur, qui deorum cultus ab exordio rerum fuisse contendunt, et priorem esse gentilitatem, quam Dei religionem: quam putant posterius inventam, quia fontem atque originem veritatis ignorant. Nunc ad principium mundi revertamur.
PL 6, 329Aしたがって、神々への崇拝が万物の初めからあったと主張し、異教のほうが神の宗教よりも古く、神の宗教のほうが後に考案されたのだと考える者たちは誤っている。彼らは真理の源泉と起源とを知らないのである。さて、いまや世界の初めに立ち戻ろう。
Liber II, Caput XV
第II巻 第XV章PL 6, 329BDe inquinatione angelorum, et duobus generibus daemonum. Cum ergo numerus hominum coepisset increscere, providens Deus ne fraudibus suis diabolus, cui ab initio terrae dederat potestatem, vel corrumperet homines, vel disperderet, quod in exordio fecerat, misit angelos ad tutelam cultumque generis humani: quibus quia liberum arbitrium erat datum, praecepit, ante omnia, ne, terrae contagione maculati, substantiae coelestis amitterent dignitatem.
PL 6, 329B天使たちの汚れについて、そして悪霊の二種族について。さて、人間の数が増え始めると、神は、初めから地上の権力を与えていた悪魔が、その欺きによって人間を堕落させたり、かつて初めに行ったように人間を滅ぼしたりすることのないようにと配慮し、人類を守り育てるために天使たちを遣わした。天使たちには自由意志が与えられていたので、神は何よりもまず、地上の汚れに染まって天上の実体の尊厳を失うことのないようにと命じた。
Scilicet id eos facere prohibuit, quod sciebat esse facturos, ut veniam sperare non possent. Itaque illos cum hominibus commorantes dominator ille terrae fallacissimus consuetudine ipsa paulatim ad vitia pellexit, et mulierum congressibus inquinavit.
PL 6, 329Bすなわち神は、彼らがしようとすることを知りながら、まさにそのことをすることを禁じた。彼らが赦しを望むことのできぬようにするためである。こうして天使たちが人間たちのもとに留まっていると、かの地上の最も欺瞞に満ちた支配者は、慣れ親しむことそのものによって次第に彼らを悪徳へと誘い込み、女たちとの交わりによって彼らを汚した。
Tum in coelum ob peccata, quibus se immerserant, non recepti, ceciderunt in terram. Sic eos diabolus ex angelis Dei suos fecit satellites, ac ministros.
PL 6, 330Bそのとき彼らは、身を沈めた罪のゆえに天に受け入れられず、地に落ちた。こうして悪魔は、神の天使たちであった彼らを、自らの手下・僕とした。
Qui autem sunt ex his procreati, quia neque angeli, neque homines fuerunt, sed mediam quamdam naturam gerentes (Vid. S. Aug. de Civit. Dei, lib. VIII, cap. 14), non sunt ad inferos recepti, sicut in coelum parentes eorum.
PL 6, 331A彼らから生まれた者たちは、天使でもなく人間でもなく、いわば中間のある本性を帯びていたので(アウグスティヌス『神の国』第8巻14章参照)、彼らの親が天に受け入れられなかったのと同様に、彼らもまた冥界に受け入れられなかった。
Ita duo genera daemonum facta sunt, unum coeleste, alterum terrenum. Hi sunt immundi spiritus, malorum, quae geruntur, auctores, quorum idem diabolus est princeps. Unde Trismegistus illum δαιμονιάρχεν vocat.
PL 6, 331Aこうして悪霊には二つの種族が生じた。一つは天に由来する種族、もう一つは地に由来する種族である。これらは穢れた霊であり、行われる悪事の創始者であって、彼らの首領はほかならぬ悪魔である。それゆえトリスメギストスは彼を δαιμονιάρχεν〔悪霊の長〕〔底本の語形は δαιμονιάρχεν で、主格とも正規の対格 δαιμονιάρχην とも合わない。底本のまま写した〕と呼ぶ。
Daemonas autem grammatici dictos aiunt, quasi δαήμονας, id est, peritos, ac rerum scios, hos enim putant deos esse.
PL 6, 331A文法家たちは、ダイモーン(daemon)という名は、あたかも δαήμονας、すなわち「熟達した者」「物事に通じた者」であるかのように呼ばれたのだと言う。彼らはこれらを神々だと考えているのである。
Sciunt illi quidem futura multa (Vid. S. Aug. de Civitate Dei, lib. IX, cap. 20), sed non omnia, quippe quibus penitus consilium Dei scire non liceat: et ideo solent responsa in ambiguos exitus temperare. Eos poetae et sciunt esse daemonas, et loquuntur.
PL 6, 331A彼らは確かに未来の多くのことを知っている(アウグスティヌス『神の国』第9巻20章参照)が、すべてを知るわけではない。神の御計画をことごとく知ることは、彼らにはまったく許されていないからである。それゆえ彼らは、答えを曖昧な結末に落ち着くよう按配するのを常とする。詩人たちもまた、彼らがダイモーンであることを知っており、そう語っている。
Hesiodus ita tradit: Οἱ μὲν δαίμονές εἰσι Διὸς μεγάλου διὰ βουλὰς, Ἐσθλοὶ, ἐπιχθόνιοι, φύλακες θνητῶν ἀνθρώπων.
PL 6, 331Bヘシオドスはこう伝えている。 「彼らはダイモーンなり、偉大なるゼウスの計らいによりて、 善きものにして、地上のもの、死すべき人間たちの守護者なり」
Quod idcirco dictum est, quoniam custodes eos humano generi Deus miserat: sed ipsi, cum sint perditores hominum, custodes tamen se videri volunt, ut ipsi colantur, et Deus non colatur. Philosophi quoque de his disserunt.
PL 6, 332Aこう言われたのは、神が彼らを人類の守護者として遣わしていたからである。しかし彼ら自身は、人間を滅ぼす者でありながら、なお守護者と見られることを望む。それは自分たちが崇拝され、神が礼拝されないようにするためである。哲学者たちもまた彼らについて論じている。
Nam Plato etiam naturas eorum in Symposio exprimere conatus est. Et Socrates esse circa se assiduum daemona loquebatur, qui sibi puero adhaesisset, cujus arbitrio et nutu sua vita regeretur.
PL 6, 332A実際プラトンも『饗宴』において彼らの本性を描き表そうと試みた。そしてソクラテスは、自分に少年の頃から付き添う一つのダイモーンが常にそばにいると語っていた。彼の一生は、そのダイモーンの意志と合図によって導かれていたのである。
Magorum quoque ars omnis ac potentia horum aspirationibus constat, a quibus invocati, visus hominum praestigiis obcaecantibus fallunt; ut non videant ea quae sunt, et videre se putent illa quae non sunt.
PL 6, 332Aまた魔術師たちのあらゆる技と力は、これら悪霊の霊感によって成り立っている。彼らは呼び出されると、人間の視覚をくらます幻惑によって欺き、実在するものを見えなくし、実在しないものを見ていると思い込ませる。
Hi, ut dico, spiritus contaminati ac perditi per omnem terram vagantur, et solatium perditionis suae perdendis hominibus operantur.
PL 6, 332Aこれら、私が言うように、汚され滅びた霊どもは全地をさまよい歩き、人間を滅ぼすことによって、自らの破滅の慰めを得ようとする。
Itaque omnia insidiis, fraudibus, dolis, erroribus complent; adhaerent enim singulis hominibus, et omnes ostiatim domos occupant, ad sibi geniorum nomen assumunt: sic enim latino sermone daemonas interpretantur.
PL 6, 332Bこうして彼らはあらゆるものを謀略と欺瞞と姦計と誤りで満たす。彼らは一人一人の人間に取り付き、家々を戸口ごとに残らず占拠し〔底本は ad sibi。ad では構文が取れないので、ac と読んだ〕、自らに「ゲニウス」という名を与える。ラテン語ではダイモーンをこのように訳すからである。
Hos in suis penetralibus consecrant: his quotidie merum profundunt; et scientes, daemonas venerantur, quasi terrestre deos, et quasi depulsores malorum, quae ipsi faciunt et irrogant.
PL 6, 333A彼らは、この者たち(ゲニウスたち)を自分の家の奥に奉献し、日ごとに混ぜ物のないぶどう酒を注ぐ。そして彼らが悪霊であると知りながら、あたかも地上の神々であるかのように、また自分たち自身が引き起こし加える災いを追い払う者であるかのように、悪霊に崇敬を払う。
Qui quoniam sunt spiritus tenues, et incomprehensibiles, insinuant se corporibus hominum, et occulte in visceribus operati, valetudinem vitiant, morbos citant, somniis animos terrent, mentes furoribus quatiunt, ut homines his malis cogant ad eorum auxilia decurrere.
PL 6, 333A彼らは希薄で捉えがたい霊であるから、人間の肉体の中に忍び入り、密かに内臓の中で働いて、健康を損ない、病を引き起こし、夢によって心を脅かし、狂乱によって精神を揺さぶる。こうして人間たちを、これらの災いによって自分たち悪霊の助けにすがるよう仕向けるのである。
Liber II, Caput XVI
第II巻 第XVI章PL 6, 333ADaemones nihil posse in eos qui in fide solidati sunt. Quarum omnium fallaciarum ratio expertibus veritatis obscura est. Prodesse enim eos putant, cum nocere desinunt, qui nihil aliud possunt quam nocere.
PL 6, 333A悪霊は、信仰に堅く立つ者たちに対しては何の力も持ち得ないこと。これらすべての欺瞞の理は、真理にあずからぬ者たちには明らかでない。彼らは、悪霊が害を加えることをやめたときにこそ益をもたらしていると思い込む。だが悪霊は、害を加えること以外、何もなし得ないのである。
Dicat fortasse aliquis, colendos esse ergo, ne noceant, siquidem possunt nocere. Nocent illi quidem, sed iis, a quibus timentur, quos manus Dei potens et excelsa non protegit, qui profani sunt a sacramento veritatis.
PL 6, 333Aあるいは誰かがこう言うかもしれない、それならば、害を加えられぬために悪霊を崇拝すべきだと、彼らが害を加える力を持つ以上は、と。だが彼らが害を加えるのは、彼らを恐れる者たち、すなわち神の力強く高き御手に守られていない者たち、真理の秘義にあずからぬ涜聖の者どもに対してだけである。
Justos autem, id est cultores Dei, metuunt, cujus nomine adjurati de corporibus excedunt: quorum verbis, tanquam flagris verberati, non modo daemonas se esse confitentur, sed etiam nomina sua edunt, illa, quae in templis adorantur, et quod plerumque coram cultoribus suis faciunt; non utique in opprobrium religionis et honoris sui, quia nec Deo per quem adjurantur, nec justis, quorum voce torquentur, mentiri possunt.
PL 6, 333Aしかし彼らは、正しき者たち、すなわち神の礼拝者たちを恐れる。その名にかけて厳命されると、悪霊は人間の肉体から出ていく。正しき者たちの言葉によって、あたかも鞭で打たれたかのように、悪霊は自分たちが悪霊であることを告白するだけでなく、自らの名——神殿で崇拝されているその名——までも明かし、また自分の崇拝者たちの面前でしばしば行っていることをも告白する。これは決して自分の宗教と栄誉を辱めるためではない。彼らは、自分たちが厳命される相手である神に対しても、その声によって責め苦を受ける正しき者たちに対しても、嘘をつくことができないからである。
Itaque maximis, saepe ululatibus editis, verberari se et ardere, et jam jamque exire proclamant: tantum habet Dei cognitio ac justitia potestatis! Cui ergo nocere possunt, nisi iis, quos habent in sua potestate?
PL 6, 335Aこうして悪霊は、しばしば大きな叫び声をあげながら、自分たちが打たれ、焼かれ、いままさに出て行くのだと叫ぶ。神を知ることと正義とは、それほどまでの力を持つのである! それゆえ彼らは、自分たちの支配下にある者たち以外の、いったい誰に害を加えることができようか。
Denique affirmat eos Hermes, qui cognoverint Deum, non tantum ab incursibus daemonum tutos esse, verum etiam ne fato quidem teneri. Μία inquit, φυλακὴ εὐσέβεια· εὐσεβοῦς γὰρ ἀνθρώπου οὐ δαίμων κακὸς, οὔτε εἰμαρμένη κρατεῖ.
PL 6, 335A実にヘルメスは、神を知った者たちは、悪霊の襲撃から守られるだけでなく、運命にすら支配されないと断言する。彼は言う、「守りはただ一つ、敬虔である。敬虔な人間には、悪しきダイモーンも運命も、力を振るうことがない」と。
Θεὸς γὰρ ῥύεται τὸν εὐσεβῆ ἐκ παντὸς κακοῦ· τὸ γὰρ ἓν καὶ μόνον ἐν ἀνθρώποις ἐστὶν ἀγαθὸν εὐσέβεια. Quid sit autem εὐσέβεια, alio loco his verbis testatur, dicens: ἡ γὰρ εὐσέβεια γνῶσίς ἐστι τοῦ Θεοῦ.
PL 6, 335A「神は敬虔な者をあらゆる悪から救い出したもう。人間のうちにあるただ一つの善こそ、敬虔だからである」と。では敬虔とは何であるか、彼は別の箇所でこう証言して言う、「敬虔とは神を知ることである」と。
Asclepius quoque auditor ejus, eamdem sententiam latius explicavit in illo sermone perfecto, quem scripsit ad regem.
PL 6, 336A彼の弟子であるアスクレピオスもまた、王に宛てて書いたかの「完全なる講話」の中で、同じ学説をより詳しく説き明かした。
Uterque vero daemonas esse affirmat inimicos et vexatores hominum; quos ideo Trismegistus ἀγγέλους πονηροὺς appellat: adeo non ignoravit ex coelestibus depravatos, terrenos esse coepisse.
PL 6, 336Aしかし両者とも、悪霊は人間の敵であり、人間を苦しめる者であると断言する。それゆえトリスメギストスは彼らを ἀγγέλους πονηροὺς〔悪しき天使たち〕と呼ぶ。彼は、天上の者たちが堕落して地上の者となり始めたことを、それほどまでによく知っていたのである。
Liber II, Caput XVII
第II巻 第XVII章PL 6, 336AAstrologiam, aruspicinam et similes artes esse daemonum inventa. Eorum inventa sunt astrologia, et aruspicina, et auguratio, et ipsa quae dicuntur oracula, et necromantia, et ars magica, et quiquid praeterea malorum exercent homines, vel palam, vel occulte.
PL 6, 336A占星術、腸卜、およびこれに類する技は悪霊の考案したものである。彼らの考案したものとは、占星術、腸卜、鳥占、いわゆる神託、死者占い、魔術、そしてそのほか人間が公然と、あるいはひそかに行うあらゆる悪事である。
Quae omnia per se falsa sunt, ut Sibylla Erythraea testatur: . . . . . . Ἐπεὶ πλάνα πάντα τάδ' ἐστίν, Ἃπερ ἄφρονες ἀνδρες ἐρευνῶσι κατ' ἦμαρ. Sed iidem ipsi auctores praesentia sua faciunt, ut vera esse credantur.
PL 6, 336Aこれらはすべて、それ自体としては虚偽である。エリュトライのシビュラが証言する通りである——……『愚かな者どもが日々探し求めるこれらのことは、すべて迷いにほかならない』。しかし、まさにその考案者たち自身が、自ら現前することによって、それが真実であると信じさせるのである。
Ita hominum credulitatem mentita divinitate deludunt, quod illis verum aperire non expedit.
PL 6, 337Aこうして彼らは、偽りの神性でもって人間の軽信をたぶらかす。彼らにとって真実を明かすことは益とならないからである。
Hi sunt qui imagines, et simulacra fingere docuerunt; qui, ut hominum mentes a cultu veri Dei averterent, et fictos mortuorum regum vultus, et ornatos exquisita pulchritudine statui consecrarique fecerunt, et illorum sibi nomina, quasi personas aliquas, induerunt.
PL 6, 337A像や神像を造ることを教えたのはこの者たちである。彼らは、人間の心を真の神への礼拝から逸らすために、死せる王たちの顔を似せて作らせ、精巧な美しさで飾らせたうえで、それを据え立てさせ、奉献させた。そして彼ら死せる王たちの名を、あたかも仮面ででもあるかのように、みずから身にまとったのである。
Sed eos magi, et ii quos vere maleficos vulgus appellat, cum artes suas execrabiles exercent, veris suis nominibus cient, illis coelestibus, quae in litteris sanctis leguntur.
PL 6, 337Aだが魔術師たち、また俗に真に呪術師と呼ばれる者たちは、その忌まわしい術を行う際、彼ら悪霊を、聖なる文書に読まれるあの天上の真の名で呼び出す。
Hi porro incesti ac vagi spiritus, ut turbent omnia, et errores humanis pectoribus offundant, serunt ac miscent falsa cum veris.
PL 6, 337Aさらにこの汚れさまよう霊どもは、すべてを混乱させ、人間の胸に誤りを注ぎ込むために、虚偽を真実に混ぜ合わせて撒き散らす。
Ipsi enim coelestes multos esse finxerunt, unumque omnium regem Jovem; eo quod multi sunt spiritus angelorum in coelo, et unus parens ac dominus omnium Deus: sed veritatem mentitis nominibus involutam ex oculis abstulerunt.
PL 6, 337B彼ら自身が、天上の者たちは数多くあり、そのすべての王としてユピテルがただ一人いるのだと偽り作り上げた。天には天使という霊が数多くいて、そのすべての親であり主である神はただ一人であるという事実があったからである。だが彼らは、偽りの名で包み込むことによって、真理を人の目から奪い去ったのである。
Nam Deus, ut principio docui (Scil. lib. I, cap. 6), neque nomine, cum solus sit, eget; neque angeli, cum sint immortales, dici se deos aut patiuntur, aut volunt: quorum unum solumque officium est, servire nutibus Dei, nec omnino quidquam nisi jussu facere.
PL 6, 337Bなぜなら神は、私が冒頭で説いた通り(すなわち第一巻第六章)、ただ一人であるがゆえに名を必要としないのであり、天使たちもまた、不死なる者でありながら、自分たちが神々と呼ばれることを許しもしなければ、望みもしないからである。彼らの唯一のつとめは、神の意のままに仕えることであり、命じられたこと以外は何も行わない。
Sic enim mundum regi a Deo dicimus, ut a rectore provinciam: cujus apparitores nemo socios esse in regenda provincia dixerit, quamvis illorum ministerio res geratur.
PL 6, 338Aすなわち我々は、世界が神によって治められると言うとき、あたかも属州が総督によって治められるのと同じように言うのである。その属官たちが属州統治の共同者であると言う者はいないだろう、たとえ事が彼らの奉仕によって運ばれるとしても。
Et hi tamen possunt aliquid praeter jussa rectoris, per ipsius ignorantiam, quae est conditionis humanae.
PL 6, 338Aそれでもなお、この属官たちは、総督の命令にないことをも、総督自身の無知ゆえに行いうる。それは人間の境遇につきものの無知である。
Ille autem praeses mundi, et rector universi, qui scit omnia, cujus divinis oculis nihil septum est, solus habet rerum omnium cum filio potestatem; nec est in angelis quidquam, nisi parendi necessitas.
PL 6, 338Aしかし世界の首長にして宇宙の支配者であるあの方は、すべてを知り、その神なる目には何ひとつ隠されたものがなく、万物に対する権力を子とともにただひとりで有する。天使たちには、従うべき必然性のほかは何もない。
Itaque nullum sibi honorem tribui volunt, quorum omnis honor in Deo est. Illi autem, qui desciverunt a Dei ministerio, quia sunt veritatis inimici, et praevaricatores Dei, nomen sibi et cultum deorum vindicare conantur; non quo ullum honorem desiderent (quis enim perditis honor est?), nec ut Deo noceant, cui noceri non potest: sed ut hominibus, quos nituntur a cultu et notitia verae majestatis avertere, ne immortalitatem adipisci possint, quam ipsi sua nequitia perdiderunt.
PL 6, 338Aそれゆえ彼ら〔天使たち〕は、自分に何の誉れも帰されることを望まない。彼らの誉れはすべて神のうちにあるからである。しかし神への奉仕から離反したあの者たちは、真理の敵であり神に背く者であるがゆえに、みずからに神々という名と崇拝を主張しようとする。それは何らかの誉れを望んでのことではない(滅びた者にどんな誉れがあろうか)。また神を害せんがためでもない、神は害されえない方だからである。そうではなく、人間を害せんがためである。彼らは人間を、真の威厳への礼拝と認識から逸らそうと努めている。人間が不死性を得ることのないようにするためである——その不死性を彼ら自身は自分の悪行によって失ったのである。
Offundunt itaque tenebras, et veritatem caligine obducunt, ne dominum, ne patrem suum norint; et ut illiciant facile, in templis se occulunt, et sacrificiis omnibus praesto adsunt, eduntque saepe prodigia, quibus obstupefacti homines, fidem commodent simulacris divinitatis ac numinis.
PL 6, 338Bこうして彼らは闇を注ぎかけ、真理を暗雲で覆い隠す。人間が自分たちの主を、自分たちの父を知ることのないようにである。そして容易く誘い込むために、神殿に身を隠し、あらゆる生贄の場に居合わせ、しばしば奇跡を演じて見せる。それに驚かされた人間は、神性と神威の像に信を置くようになるのである。
Inde est, quod ab augure lapis novacula incisus est; quod Juno Veiensis migrare se Romam velle respondit; quod Fortuna muliebris periculum denuntiavit; quod Claudiae manum navis secuta est; quod in sacrilegos et Juno nudata, et Locrensis Proserpina, et Ceres Milesia vindicavit; et Hercules de Appio, et Jupiter de Atinio, et Minerva de Caesare.
PL 6, 339Aそれゆえにこそ、鳥占官によって石が剃刀で切られたということも起こり、ウェイイのユノがローマへ移りたいと答えたということも、婦人のフォルトゥナが危難を予告したということも、船がクラウディアの手に従ったということも、裸のユノや、ロクリのプロセルピナや、ミレトスのケレスが冒瀆者たちに報復したということも、アッピウスに対してヘルクレスが、アティニウスに対してユピテルが、カエサルに対してミネルウァが報復したということも、起こったのである。
Hinc, quod serpens urbem Romam pestilentia liberavit Epidauro accersitus. Nam illuc δαιμονιάρχης ipse in figura sua sine ulla dissimulatione perlatus est; siquidem legati ad eam rem missi, draconem secum mirae magnitudinis advexerunt.
PL 6, 339Aここから、疫病からローマの都を救ったという蛇が、エピダウロスから呼び寄せられたという話も出てくる。実にかの地へは、悪霊の首領そのものが、いかなる偽装もなくその実の姿のままで運ばれてきたのである。その事のために遣わされた使節たちが、驚くべき大きさの竜をともに連れ帰ったのだから。
In oraculis autem vel maxime fallunt, quorum praestigias profani a veritate intelligere non possunt: ideoque ab illis attribui putant, et imperia, et victorias, et opes, et eventus prosperos rerum; denique ipsorum nutu saepe rempublicam periculis imminentibus liberatam: quae pericula, et responsis denuntiaverunt, et sacrificiis placati averterunt.
PL 6, 339Aしかし彼らが最も甚だしく人を欺くのは神託においてである。その手品を、俗人は真理から見分けることができない。それゆえ人々は、支配権も、勝利も、富も、事の順調な成り行きも、みな彼らのおかげであると思い込み、ついには、迫り来る危難から国家がしばしば彼らの意のままに救われたのだとも思う。その危難というものは、彼ら自身が神託によって予告し、生贄によってなだめられて自ら遠ざけたものにすぎないのに。
Sed omnia ista fallaciae sunt. Nam cum dispositiones Dei praesentiant, quippe qui ministri ejus fuerunt, interponunt se in his rebus, ut quaecumque a Deo vel facta sunt, vel fiunt, ipsi potissimum facere, aut fecisse videantur.
PL 6, 339Bしかしこれらはすべて欺瞞である。彼らはかつて神の従者であったがゆえに、神の配剤をあらかじめ知っており、それゆえこうした事柄に自ら割り込んで、神によってなされた、あるいはなされつつあることを、あたかも自分たちこそがなした、あるいはなしたかのように見せかけるのである。
Et quoties alicui populo vel urbi, secundum Dei statutum boni quid impendet, illi se id facturos vel prodigiis, vel somniis, vol oraculis pollicentur, si sibi templa, si honores, si sacrificia tribuantur: quibus datis, cum illud acciderit, quod necesse est, summam sibi pariunt venerationem.
PL 6, 340Aそして、神の定めに従っていずれかの民族なり都市なりに何か善きことが迫っているときはいつも、彼らは、もし自分たちに神殿が、誉れが、生贄が捧げられるならば、それを自分たちが成し遂げるであろうと、奇跡によって、あるいは夢によって、あるいは神託によって約束する。それらが捧げられたのち、必然であったその事が起これば、彼らは自分たちに対する最高の崇敬を生み出すのである。
Hinc templa devoventur, et novae imagines consecrantur, mactantur greges hostiarum. Sed cum haec facta sunt, nihilominus tamen et vita, et salus eorum qui haec fecerint, immolantur.
PL 6, 340Aこうして神殿が誓願され、新たな像が奉献され、犠牲獣の群れが屠られる。だがこうしたことがなされても、それをなした者たちの命も安泰も、それでもなお生贄として捧げられてしまうのである。
Quoties autem pericula impendent, ob aliquam ineptam et levem causam se profitentur iratos: sicut Juno Varroni, quod formosum puerum intensa Jovis ad excuvias tenendas collocarat; et ob hanc causam Romanum nomen apud Cannas pene deletum est.
PL 6, 340Aしかし危難が迫るたびに、彼らはつまらぬ些細な理由でもって自分が怒っていると公言する。たとえばユノがウァロに対して怒ったのは、ウァロが美しい少年をユピテルの聖車〔テンサ〕に乗せ、神の衣装を捧げ持たせたからだという。そしてこの理由によって、カンナエでローマの名はほとんど滅ぼされんばかりとなった。
Quod si Juno alterum Ganymedem verebatur, cur juventus Romana luit poenas? Vel si dii tantummodo duces curant, caeteram multitudinem negligunt, cur Varro solus evasit, qui hoc fecit, et Paulus, qui nihil meruit, occisus est?
PL 6, 340Bだがもしユノが第二のガニュメデスを恐れたのだとすれば、なぜローマの若者たちがその罰を受けねばならなかったのか。あるいは神々が指揮官のことだけを気にかけ、その他の大勢を顧みないのだとすれば、なぜそれを行った当のウァロだけが生き延び、何も罪を犯さなかったパウルスが殺されたのか。
Videlicet nil tunc Romanis accidit . . . . . Fatis Junonis iniquae, cum Annibal duos exercitus populi Romani, et astu, et virtute confecit. Nam Juno audere non poterat, aut Carthaginem defendere, ubi arma ejus et currus fuit, aut Romanis nocere, quia . . . . .
PL 6, 341Aつまり、そのときローマ人には何も起こらなかったというわけである……〔底本の省略記号。ウェルギリウスの詩句を嵌め込む際の略で、省かれた部分を欠いたまま文意を推して訳した〕「不公平なユノの運命によって」……ハンニバルが策略によっても武勇によってもローマ国民の二つの軍を打ち破ったというのに。ユノはカルタゴを守ることも敢えてできなかった、そこには彼女の武具と戦車があったのに、ローマ人に害を加えることも敢えてできなかった、なぜなら……
Progeniem Trojano a sanguine duci Audierat, Tyrias olim quae verteret arces. Sed illorum sunt isti lusus, qui sub nominibus mortuorum delitescentes, viventibus plagas tendunt.
PL 6, 341A「トロイアの血筋から一つの民が興り/いつかテュロス人の城塞を覆すであろう」と、ユノはかねて聞き及んでいた。だが、これらは死者の名の陰に隠れひそむ彼ら悪霊の戯れごとにすぎず、それでいて生きている者たちに害の罠をしかけるのである。
Itaque sive illud periculum, quod imminet vitari potest, videri volunt id placati avertisse; sive non potest, id agunt, ut propter illorum contemptum accidisse videatur. Ita sibi apud homines, qui eos nesciunt, auctoritatem, ac timorem pariunt.
PL 6, 341Aこうして彼らは、迫る危難が避けられるものであれば、自分たちがなだめられてそれを遠ざけたのだと見せかけようとし、避けられないものであれば、自分たちが軽んじられたためにそれが起こったのだと見せかけようとする。こうして彼らは、自分たちの正体を知らない人間の間に、権威と恐れを生み出すのである。
Hac versutia, et his artibus, notitiam veri ac singularis Dei apud omnes gentes inveteraverunt. Suis enim vitiis perditi, saeviunt, et grassantur, ut perdant. Idcirco etiam humanas hostias excogitaverunt ipsi hostes humani generis, ut quam multas devorarent animas.
PL 6, 341Bこの狡猾さと、これらの術によって、彼らはすべての諸国民のあいだで、唯一まことの神についての知識を古びさせ、消し去ってしまった。彼らは自らの悪徳によって滅んだ者であるがゆえに、狂暴に荒れ狂い、滅ぼそうとして猛威をふるう。それゆえにこそ、人類の敵である彼ら自身が、人間を犠牲として捧げることさえ考え出したのである。できるだけ多くの魂を貪り食らうためにである。
Liber II, Caput XVIII
第II巻 第XVIII章PL 6, 341BDe Dei patientia et ultione, daemonum cultu, et falsis religionibus. Dicet aliquis: Cur Ergo Deus haec fieri patitur, nec tam malis succurrit erroribus? Ut mala cum bonis pugnent; ut vitia sint adversa virtutibus; ut habeat alios, quos puniat; alios, quos honoret.
PL 6, 341B神の忍耐と報復について、悪霊崇拝について、そして偽りの宗教について。ある人はこう言うであろう——では、なぜ神はこうしたことが起こるのを許し、これほど悪しき誤りを正そうとしないのか、と。それは、悪が善と戦うためであり、悪徳が徳と対立するためであり、神が罰する者たちを持ち、また誉れを与える者たちを持つためである。
Ultimis enim temporibus statuit de vivis ac mortuis judicare: de quo judicio mihi erit in ultimo libro disputatio. Differt ergo, donec veniat temporum finis, quo effundat iram suam in potestate ac virtute coelesti, sicut . . . . . .
PL 6, 341Bなぜなら神は、時の終わりに、生ける者と死せる者とを裁くと定めたからである。その裁きについては、最後の巻で私が論じることになる。それゆえ神は、時の終わりが来て、天上の権力と力とをもって怒りを注ぎ出すその時まで、猶予するのである。ちょうど……
Vatum praedicta piorum Terribili monitu horrificant. Nunc autem patitur homines errare, -et adversum se quoque impios esse, ipse justus, et mitis, et patiens. Nec enim fieri potest, ut non is, in quo perfecta sit virtus, sit etiam perfecta patientia.
PL 6, 342A「敬虔な予言者たちの予告が、恐るべき警告をもって人を戦慄させる」。だが今は、神は人間が誤ることを、そしてまた自分に対してさえ不敬虔であることを許している。神自身は正しく、柔和で、忍耐強いからである。というのも、完全な力を持つ者において、完全な忍耐もまた備わっていないということはありえないからである。
Unde quidam putant, ne irasci quidem Deum omnino, quod affectibus, qui sunt perturbationes animi, subjectus non sit; quia fragile est omne animal quod afficitur et commovetur. Quae persuasio veritatem, atque religionem funditus tollit.
PL 6, 342Aそれゆえある人々は、神は決して怒ることさえないと考える。神は、心の乱れである諸々の情動に服してはいないからだ、と。感情に動かされ揺り動かされるものはすべて脆弱な生き物だからである、と言う。だがこの妄信は、真理と宗教とを根底から覆すものである。
Sed seponatur interim locus hic nobis de ira Dei disserendi, quod et uberior est materia, et opere proprio (Scil lib. deIra Dei) latius exequenda.
PL 6, 342Aだが、神の怒りについて論じるこの主題は、さしあたり措いておくことにする。これはより豊かな主題であり、独立した著作(すなわち『神の怒りについて』)でより詳しく論じるべきものだからである。
Illos ergo nequissimos spiritus quisquis veneratus fuerit, et secutus, neque coelo, neque luce potietur, quae sunt Dei: sed in illa decidet, quae in distributione rerum attributa esse ipsi malorum principii disputavimus; in tenebras scilicet, et inferos, et suplicium sempiternum.
PL 6, 342Bそれゆえ、この上なく邪悪なこれらの霊を崇敬し、これに従う者は誰であれ、神のものである天も光も手にすることはなく、むしろ、あの悪しきものの首領に割り当てられていると論じたもの——すなわち闇と、冥界と、永遠の刑罰とに落ちることになる。
Docui religiones deorum triplici modo vanas esse: uno, quod simulacra ista, quae coluntur, effigies sint hominum mortuorum; esse autem perversum et incongruens, ut simulacrum hominis a simulacro Dei colatur: colit enim quod est deterius et imbecillius; tum inexpiabile facinus esse, deserere viventem, ut defunctorum monimentis servias, qui nec vitam, nec lucem dare cuiquam possunt, qua ipsi carent; nec esse alium quemquam Deum, praeter unum, cujus judicio ac potestati omnis anima subjecta sit.
PL 6, 342B私は、神々への諸々の宗教が三つの仕方で空しいことを示した。第一に、崇拝されているこれらの像は死せる人間の形像にほかならず、神の像である人間が人間の像を崇拝するのは倒錯であり筋が通らない。より劣り、より無力なものを崇拝することになるからである。さらに、生ける方を捨てて死者の記念碑に仕えるのは償いようのない犯罪である。死者たちは、自分自身が持たない命も光も、誰にも与えることができないからである。そして、唯一の神のほかにいかなる神も存在せず、あらゆる魂はその神の裁きと権力に服しているのである。
Altero, quod ipsae imagines sacrae, quibus inanissimi homines serviunt, omni sensu carent, quoniam terra sint.
PL 6, 343A第二に、この上なく空虚な人間が仕えているその神聖な像そのものが、あらゆる感覚を欠いている。それは土から成るものだからである。
Quis autem non intelligat, nefas esse rectum animal curvari, ut adoret terram? quae idcirco pedibus nostris subjecta est, ut calcanda nobis, non adoranda sit, qui sumus ideo excitati ex ea, statumque sublimem praeter caeteras animantes accepimus, ut non revolvamur deorsum, nec hunc coelestem vultum projiciamus ad terram; sed oculos eo dirigamus, quo illos naturae suae conditio dixerit, nihilque aliud adoremus, nihil colamus, nisi solius artificis parentisque nostri unicum numen: qui propterea hominem rigidum figuravit, ut sciamus, nos ad superna et coelestia provocari.
PL 6, 343Aでは、まっすぐに立つ動物が身を屈めて大地を崇拝することが不敬であると、誰が理解しないだろうか。大地は我々の足の下に置かれているのであり、それは我々に踏まれるためであって、崇拝されるためではない。我々はこの大地から起こされた者であり、他の生き物にまさる高い立ち姿を与えられたのは、下方へと転げ戻ることのないため、この天を仰ぐ顔を大地へと投げ落とさないためである。むしろ我々は、自分の本性の境遇が命じるところへと目を向け、ただ我々の造り主にして親である方の唯一の神威のみを礼拝し、そのほかには何ものをも崇拝してはならないのである。その方が人間をまっすぐな姿に形作られたのは、我々が天上のもの、高きものへと呼び招かれていることを知らせるためである。
Tertio, quod spiritus, qui praesunt ipsis religionibus, condemnati et abjecti a Deo, per terram volutentur: qui non tantum nihil praestare cultoribus suis possint, quoniam rerum potestas penes unum est, verum etiam mortiferis eos illecebris et erroribus perdant; quoniam hoc illis quotidianum sit opus, tenebras hominibus obducere, ne quaeratur ab illis verus Deus.
PL 6, 343A第三に、これらの宗教を司る霊たちは、神によって断罪され、退けられた者であって、地上をのたうち回っている。彼らは自分の崇拝者に何ものも与えることができない。万物の権力はただ一人の神のもとにあるからである。それどころか彼らは、死をもたらす誘惑と誤りとによって崇拝者たちを滅ぼす。人間に闇をかぶせて、真の神が人間によって求められないようにすることが、彼らの日々の仕事だからである。
Non igitur colendi sunt, quia sententiae Dei subjacent. Est enim piaculum maximum, addicere se potestati eorum, quibus, si justitiam sequare, potentior esse possis, et eos adjuratione divini nominis expellere, ac fugare.
PL 6, 343Bそれゆえ彼らは崇拝されるべきではない。彼らは神の判決に服するものだからである。正義を追い求めさえすれば、彼らよりも強くなり、神の御名によって彼らに厳命してこれを追い払い、逃げ去らせることができるはずなのに、その彼らの権力に自分を売り渡すことは、この上ない罪である。
Quod si apparet, religiones istas tot modis esse vanas, quibus docui, manifestum est eos qui vel mortuis supplicant, vel terram venerantur, vel spiritibus impuris animas suas mancipant, rationem hominum non tenere, eosque impietatis ac sceleris sui supplicia pensuros, qui rebelles adversus parentem generis humani Deum, susceptis inexpiabilibus sacris fas omne violaverint.
PL 6, 343Bそしてもし、私が示した通りの仕方で、これらの宗教がかくも多くの点で空しいことが明らかであるならば、死者に嘆願し、あるいは大地を崇敬し、あるいは自分の魂を穢れた霊どもに売り渡す者たちが、人間の理性を保っていないことは明白であり、また彼らは、人類の親である神に逆らう反逆者として、償いえない祭儀を引き受けることによってあらゆる正しい掟を犯した者として、自らの不敬と罪の報いとしての刑罰を受けることになるのは明らかである。
Liber II, Caput XIX
第II巻 第XIX章PL 6, 344ADe simulacrum et terrenarum rerum cultu. Quicumque igitur sacramentum hominis tueri, rationemque naturae suae nititur obtinere, ipse se ab humo suscitet, et erecta mente oculos suos tendat in coelum: non sub pedibus quaerat Deum, nec a vestigiis suis eruat quod adoret (quia quidquid homini subjacet, infra hominem sit necesse est); sed quaerat in sublimi, quaerat in summo; quia nihil potest homine majus esse, nisi quod fuerit supra hominem; Deus autem major est homine; supra ergo, non infra est, nec in ima potius, sed in summa regione quaerendus est.
PL 6, 344A像と地上のものの崇拝について。それゆえ、人間の秘義〔sacramentum hominis は、直立する姿に刻まれた人間の聖なる在り方を指すと解した〕を守り、自らの本性の理を保とうと努める者は誰であれ、自分自身を地面から起こし、心を高く上げてその目を天へと向けねばならない。足の下に神を求めてはならず、自分の足跡の中から崇拝すべきものを掘り出してはならない(人間の下にあるものは何であれ、人間より下でなければならないからである)。むしろ高きところに求め、いと高きところに求めねばならない。人間より大いなるものは、人間より上にあるもの以外にはありえないからである。しかるに神は人間より大いなる方である。ゆえに神は上にあって下にはなく、低き所ではなく、いと高き所にこそ求められるべきなのである。
Quare non est dubium quin religio nulla sit, ubicumque simulacrum est. Nam si religio ex divinis rebus est, divini autem nihil est, nisi in coelestibus rebus; carent ergo religione simulacra, quia nihil potest esse coeleste in ea re, quae fit ex terra.
PL 6, 344Bしたがって、像のあるところにはいかなる宗教もないことは疑いない。もし宗教が神的な事柄に由来するのであり、神的なものは天上の事柄のうちにしか存在しないのであれば、像には宗教が欠けている。土から作られたものの中に、天上のものがあるはずはないからである。
Quod quidem de nomine ipso apparere sapienti potest. Quidquid enim simulatur, id falsum sit necesse est; nec potest unquam veri nomen accipere, quod veritatem fuco et imitatione mentitur.
PL 6, 344Bこのことは、その名前そのものからしても、賢い者には明らかであろう。似せて作られたものは何であれ、必然的に虚偽である。装いと模倣とによって真理を偽るものは、決して真実という名を得ることができないのである。
Si autem omnis imitatio, non res potissimum seria, sed quasi ludus ac jocus est, non religio in simulacris, sed mimus religionis est. Praeferendum est igitur verum omnibus falsis: calcanda terrena, ut coelestia consequamur.
PL 6, 345Aそして、およそ模倣というものは、何よりもまず真剣な事柄ではなく、いわば遊びや戯れにすぎないのであれば、像のうちにあるのは宗教ではなく、宗教の物真似にすぎない。それゆえ真実はあらゆる虚偽にまさって選び取られるべきである。天上のものを得るためには、地上のものを踏みつけねばならない。
Ita enim res se habet, ut quisquis animam suam, cujus origo de coelo est, ad inferna et ima prostraverit, eo cadat quo se ipse dejecerit. Ideoque oportet rationis, ac status sui memorem, non nisi ad superna niti semper, ac tendere.
PL 6, 345A事の理はこうである。すなわち、その起源が天にある自分の魂を、下方の低いものへと打ち伏せる者は誰であれ、自ら身を投げ落としたその場所へと落ちるのである。それゆえ、自らの理性と自分の立ち姿とを忘れぬ者は、常に高きものへとひたすら努め、向かわねばならない。
Quod qui fecerit, hic plane sapiens, hic justus, hic homo, hic denique coelo dignus judicabitur; quem suns parens non humilem, nec ad terram more quadrupedum abjectum, sed stantem potius, ac rectum, sicut eum fecit, agnoverit.
PL 6, 345Aこれを行う者こそ、明らかに賢者であり、義人であり、人間であり、そしてついには天にふさわしい者と判定されるであろう。その者を、その親である方は、卑しい者としてでも、四足の獣のように地に投げ伏された者としてでもなく、むしろ立ち、まっすぐな姿の、造られたときのままの者として認めるのである。
Liber II, Caput XX
第II巻 第XX章PL 6, 345ADe philosophis, deque veritate. Peracta est igitur (ni fallor) magna et difficilis suscepti operis portio; et majestate coelesti suggerente nobis dicendi facultatem, inveteratos depulimus errores.
PL 6, 345A哲学者たちについて、そして真理について。かくして、もし私に誤りがなければ、引き受けた仕事の大きく困難な部分はすでに成し遂げられた。天上の威厳が我々に語る力を授けてくれたことで、我々は古くから根を張った誤りを打ち払ったのである。
Nunc vero major nobis, ac difficilior cum philosophis proposita luctatio est: quorum summa doctrina et eloquentia, quasi moles aliqua mihi opponitur.
PL 6, 346Aしかし今や我々には、哲学者たちとの、より大きく、より困難な戦いが控えている。彼らの最高の学識と雄弁とは、あたかも一つの巨大な塊のように、私に立ちはだかっている。
Nam ut illic ( id est, in secundo libro) multitudine, ac prope consensu omnium gentium premebamur; ita hic auctoritate praestantium omni genere laudis virorum. Quis autem nesciat, plus esse momenti in paucioribus doctis, quam in pluribus imperitis?
PL 6, 346Aなぜなら、かの箇所(すなわち第二巻)では我々はすべての諸国民の多数と、ほとんど一致した合意とによって押し圧されていたが、ここでは、あらゆる種類の称賛にふさわしいすぐれた人々の権威によって押し圧されているからである。だが、少数の学識ある者たちのほうが、多数の無学な者たちよりも重みがあることを、知らぬ者があろうか。
Sed non est desperandum, istos quoque de sententia, Deo ac veritate ducibus, posse depelli: nec tam pertinaces fore arbitror, ut clarissimum solem sanis ac patentibus oculis videre se negent.
PL 6, 346Aしかし、神と真理とを導き手として、この者たちもまたその学説から追い払いうると、絶望する必要はない。健全で開かれた目で、あの燦然たる太陽を見ることを拒むほどに、彼らが頑迷であるとは思わない。
Modo illud verum sit, quod ipsi solent profiteri, studio investigandae veritatis se teneri, efficiam profecto, ut quaesitam veritatem diu, et aliquando inventam esse credant, et humanis ingeniis inveniri non potuisse fateantur.
PL 6, 346A彼ら自身がつねに公言している通り、真理を探究する熱意にとらわれているということが本当であるならば、私はきっと、長らく探し求められてきた真理がついに見出されたことを彼らに信じさせ、それが人間の才知によっては見出されえなかったことを認めさせるであろう。
Liber III, Caput I
第III巻 第I章PL 6, 346BVeritatis collatio cum eloquentia; cur eam non sunt assecuti philosophi: de stylo simplici Scripturarum.
PL 6, 346B真理と雄弁との対比。なぜ哲学者たちはそれ(真理)を得られなかったのか。聖典の素朴な文体について。
Vellem mihi, quando veritas in obscuro latere adhuc existimatur, vel errore atque imperitia vulgi, variis et ineptis superstitionibus servientis, vel philosophis pravitate ingeniorum turbantibus eam potius quam illustrantibus, etsi non qualis in Marco Tullio fuit, quia praecipua et admirabilis fuit, aliquam tamen proximam eloquentiae contingere facultatem; ut quantum veritas vi sua propria valet, tantum ingenii quoque viribus nixa, exereret se aliquando, et discussis convictisque tam publicis, quam eorum, qui sapientes putantur erroribus, humano generi clarissimum lumen inferret.
PL 6, 346B真理はいまなお、あるいは種々の愚かな迷信に仕える民衆の誤りと無知によって、あるいは才知の歪みによって真理を明らかにするよりもむしろ掻き乱す哲学者たちによって、不明の中に潜んでいると考えられているのであるが、私としては、たとえマルクス・トゥッリウス(キケロ)にあったほどの――彼のそれは卓越し驚嘆すべきものであったから――雄弁ではないにせよ、それに近い何らかの力量を身に得たいと願う。それは、真理がおのれ自身の力によって持つだけの効力を、才知の力にも支えられて時に発揮し、民衆の誤りと、賢者と目される者たちの誤りとを共に論じ尽くし論破した上で、人類にこの上なく明るい光をもたらすためである。
Quod quidem duabus ex causis fieri vellem: vel quod magis possent credere homines ornatae veritati, qui etiam mendacio credunt, capti orationis ornatu, lenocinioque verborum; vel certe, ut ipsi philosophi suis armis potissimum, quibus placere sibi et confidere solent, opprimerentur a nobis.
PL 6, 348C私がこれを望むのは、二つの理由による。一つは、偽りにさえ、言葉の飾りと巧言の魅惑に囚われて信を置く人間たちが、飾られた真理であればなおのこと信じやすくなるであろうから。今ひとつは、哲学者たち自身が、常日頃みずから得意とし頼みとしているまさにその武器によって、我々の手で打ち負かされることになるであろうから、というものである。
Sed quoniam Deus hanc voluit rei esse naturam, ut simplex et nuda veritas esset luculentior, quia satis ornata per se est, ideoque ornamentis extrinsecus additis fucata corrumpitur, mendacium vero specie placeret aliena, quia per se corruptum vanescit ac diffluit, nisi ornatu aliunde quaesito circumlitum fuerit ac politum: aequo animo fero, ingenium mihi mediocre fuisse concessum.
PL 6, 348Dしかし神は事の本性をこのように定めたもうた。すなわち、単純で飾らぬ真理はそれ自体ですでに十分に輝いているがゆえに、かえって一層明るいものであり、それゆえ外から加えられた飾りをまとえば、彩色によってかえって損なわれるのに対して、偽りはそれ自体腐敗し崩れ消えてゆくものであるがゆえに、よそから求めた飾りで塗り磨かれるのでない限り、借り物の見かけによってしか人を喜ばせない、と。それゆえ私は、自分に凡庸な才知しか許されなかったことを、平静な心で受け入れる。
Verum ego non eloquentiae, sed veritatis fiducia suscepi hoc opus, fortasse majus quam ut possit meis viribus sustineri: quod tamen, etiamsi ego defecerim, Deo (cujus est hoc munus) adjuvante, veritas ipsa complebit.
PL 6, 349Aしかし私は、雄弁への自信によってではなく、真理への信頼によってこの仕事を引き受けたのであり、それはおそらく私の力で支えうる限度を超えたものであろう。だが、たとえ私が力及ばずとも、この務めを司りたもう神の助けによって、真理みずからがそれを成し遂げるであろう。
Etenim cum sciam maximos quoque oratores a causidicis mediocribus saepe victos, quod tanta est potentia veritatis, ut seipsam, quamvis in rebus exiguis, sua claritate defendat: cur hanc ego in maxima causa, ab ingeniosis quidem illis ac disertis viris, sed tamen falsa dicentibus, oppressum iri putem? ac non illa, si minus oratione nostra, quae de tenui fonte admodum exilis emanat, lumine tamen suo clara et illustris appareat?
PL 6, 349A実に私は、最も偉大な弁論家たちでさえ凡庸な弁護士にしばしば敗れることを知っている。真理の力はそれほどに大きく、たとえ些細な事柄においてもおのれ自身の明晰さによっておのれを守るものだからである。それならば、この最大の争いにおいて、真理が、才知に富み雄弁ではあってもしょせん偽りを語るにすぎぬ人々によって打ち負かされるであろうと、私がなぜ思わねばならぬのか。たとえ我々の言葉が、いかにもか細い泉から湧き出るとぼしいものであるとしても、真理そのものはその光によっておのずと明らかに、輝かしく現れるのではないか。
Nec si philosophi doctrina litterarum mirabiles extiterunt, ego etiam illis scientiam veri cognitionemque concesserim, quam nemo cogitando, aut disputando assequi potest.
PL 6, 349Bまた、たとえ哲学者たちが文学の学識において驚嘆すべき者であったとしても、だからといって私は彼らに、真理の知識と認識までも認めるつもりはない。それは、誰であれ思索によっても論争によっても到達しえぬものだからである。
Ne que ego nunc reprehendo eorum studium, qui veritatem scire voluerunt, quia naturam hominis Deus veri adipiscendi cupientissimam fecit: sed id arguo, id revinco, quod honestam illorum et optimam voluntatem non sit secutus effectus; quia neque quid esset verum ipsum sciebant, neque quomodo, aut ubi, aut qua mente quaerendum.
PL 6, 349Bかといって私は今、真理を知ろうと望んだ者たちのその熱意そのものを非難しているのではない。神は人間の本性を、真理を得たいと切に望むものとしてお造りになったからである。私が咎め、論駁するのは、彼らのその立派で最善の意志に、成果が伴わなかったという点である。すなわち彼らは、真理そのものが何であるかも、それをどのように、どこで、どのような心構えで求めるべきかも、知らなかったのである。
Ita dum succurrere humanis erroribus cupiunt, ipsi se in plagas, et errores maximos induxerunt. Ad hoc igitur me opus coarguendi philosophiam, susceptae materiae ordo ipse deduxit.
PL 6, 350Aかくして彼らは、人間の誤りを救おうと望みながら、みずから罠と重大な誤りの中へ陥ってしまったのである。それゆえ、哲学を論駁するこの仕事へと私を導いたのは、取り上げた主題そのものの順序にほかならない。
Nam cum error omnis, aut ex religione falsa oriatur, aut ex sapientia, in eo convincendo necesse est utrumque subvertere.
PL 6, 350Aというのも、あらゆる誤りは偽りの宗教から生じるか、あるいは知恵から生じるかのいずれかであり、これを論破するには両者をともに覆さねばならないからである。
Cum enim sit nobis divinis litteris traditum, cogitationes philosophorum stultas esse, id ipsum re et argumentis docendum est: ne quis honesto sapientiae nomine inductus, aut inanis eloquentiae splendore deceptus, humanis malit quam divinis credere; quae quidem tradita sunt breviter ac nude.
PL 6, 350Aというのも、我々には神の文書によって、哲学者たちの考えが愚かなものであることが伝えられているのだが、そのこと自体を事実と論証とによって示さねばならないからである。それは、誰であれ知恵という立派な名に惹かれ、あるいは空しい雄弁の輝きに欺かれて、神のものよりも人間のものを信ずることを選ばぬためである。もっとも、神の教えは簡潔に、飾りなく伝えられている。
Nec enim decebat aliter, ut cum Deus ad hominem loqueretur, argumentis assereret suas voces, tanquam fides ei non haberetur: sed, ut oportuit, est locutus, quasi rerum omnium maximus judex, cujus est non argumentari, sed pronuntiare. Verum ipse, ut Deus.
PL 6, 350B神が人間に語りたもうときに、あたかもご自身が信用されていないかのように、論証によって御言葉を裏づけるということは、ふさわしいことではなかったであろう。むしろ、しかるべきごとくに、神は万物の最も偉大な審判者として語りたもうたのであり、その者の務めは論証することではなく、宣告することにある。しかし神ご自身は、神として語りたもうたのである。
Nos autem, cum ad res singulas testimonia divinae vocis habeamus, profecto monstrabimus, quanto certioribus argumentis possint vera defendi, cum etiam falso sic defendantur, ut vera soleant videri.
PL 6, 350Bしかし我々は、個々の事柄について神の御声の証言を持っているのであるから、偽りでさえ、あたかも真実であるかのように見えるほどにみごとに弁護されうるとすれば、真実はそれよりもいかに確かな論証によって弁護されうるかを、必ずや示すであろう。
Quare non est, quod philosophis tantum honoris habeamus, aut eorum eloquentiam pertimescamus. Loqui enim bene potuerunt, ut homines eruditi, vere autem loqui, nullo modo, quia veritatem non didicerant ab eo, qui ejus potens esset.
PL 6, 351Aそれゆえ、我々が哲学者たちにそれほどの敬意を払うべき理由も、彼らの雄弁を恐れるべき理由もない。彼らは学識ある人間として巧みに語ることはできたが、真実を語ることは決してできなかった。真理を、それを掌る方から学んではいなかったからである。
Nec sane magnum aliquid efficiemus, quod illos ignorantiae redarguemus, quam ipsi saepissime confitentur in eo solo, quoniam his non creditur, in quo solo credi debuit; conabor ostendere, nunquam illos tam veridicos fuisse, quam cum sententiam de sua ignoratione dixerunt.
PL 6, 351Aまた、彼らを無知のかどで論難したところで、さして大したことを成し遂げるわけではない。無知であることは彼ら自身がきわめてしばしば告白しているからである。ただ一点――彼らが唯一信じられて然るべきその点において、かえって信じてもらえずにいる、そのただ一点についてのみ――彼らが自分の無知について判定を下した時にこそ、誰よりも真実を語っていたのだということを、私は示そうと努めよう。
Liber III, Caput II
第III巻 第II章PL 6, 351ADe philosophia, et quam inanis fuerit ejus in exponenda veritate occupatio. Nunc quoniam duobus prioribus libris religionum falsitas demonstrata est, nec non origo ipsa totius erroris exposita: hujus libri munus est philosophiam quoque ostendere, quam inanis et falsa sit; ut, omni errore sublato, veritas patefacta clarescat.
PL 6, 351A哲学について、また真理を説き明かすというその営みがいかに空しいものであったかについて。さて、先の二巻において諸々の宗教が虚偽であることが論証され、あわせて誤り全体の起源そのものも明らかにされたのであるから、この巻の務めは、哲学もまたいかに空しく偽りのものであるかを示すことである。それは、あらゆる誤りが取り除かれたのち、真理が明るみに出て輝き渡るためである。
Ordiamur itaque a communi philosophiae nomine, ut ipso capite destructo, facilior nobis aditus pateat ad excidendum omne corpus: si tamen potest corpus vocari, cujus partes ac membra discordent, nec ulla compage inter se cohaereant, sed quasi disjecta et dissipata, palpitare potius, quam vivere videantur.
PL 6, 351Aそこで我々は、哲学という共通の名前から始めよう。その頭そのものを打ち崩すことにより、体の全体を切り倒すための、より容易い道が我々に開かれるように――もっとも、部分と肢体とが互いに食い違い、いかなる結合によっても結びつかず、あたかも寸断され散り散りになったもののように、生きているというよりはひくひくと痙攣しているだけに見えるものを、はたして「体」と呼びうるならばの話であるが。
Philosophia est (ut nomen indicat, ipsique definiunt) studium sapientiae. Unde igitur probem magis philosophiam non esse sapientiam, quam ex ipsius nominis significatione? Qui enim sapientiae studet, utique nondum sapit, sed ut sapere possit studet.
PL 6, 352A哲学とは、その名が示す通り、また彼ら自身がそう定義する通り、知恵を求める営みである。それでは、哲学が知恵そのものではないということを、この名前の意味そのもの以上に、何によって証明できようか。知恵を求める者は、まだ知恵を持ってはいない。ただ、いずれ持てるようにと求めているだけである。
In caeteris artibus, studium quid efficiat, et quo tendat, apparet. Quas cum discendo aliquis assecutus est, jam non studiosus artificii, sed artifex nominatur. At enim verecundiae causa studiosos se sapientiae, non sapientes vocaverunt.
PL 6, 352A他の諸技芸においては、その修得の営みが何をもたらし、どこへ向かうかは明らかである。誰かが学んでそれらを身につけたならば、もはや技芸を求める者ではなく、技芸者と呼ばれる。しかし、彼らが自らを賢者ではなく知恵を求める者と呼んだのは慎み深さのゆえである、と言われるかもしれない。
Immo vero Pythagoras, qui hoc primus nomen invenit, cum paulo plus saperet, quam illi priores, qui se sapientes putaverunt, intellexit nullo humano studio posse ad sapientiam perveniri, et ideo non oportere, incomprehensae atque imperfectae rei perfectum nomen imponi.
PL 6, 352Aそれどころか、この名を初めて考え出したピュタゴラスは、自分を賢者だと思い込んでいた以前の者たちよりもいくらか多く知恵を持っていたがゆえに、人間のいかなる努力によっても知恵に到達することはできないと理解し、それゆえ、把握しえず不完全なものに完全な名を付すべきではないと悟ったのである。
Itaque cum ab eo quaereretur, quemnam se profiteretur, respondit: philosophum, id est, quaesitorem sapientiae.
PL 6, 352Bそれゆえ、自分を何者と称するかと問われたとき、彼はこう答えた。「哲学者」、すなわち「知恵を探求する者」であると。
Si ergo philosophia sapientiam quaerit, nec ipsa sapientia est; quia necesse est aliud esse, quod quaerit; aliud, quod quaeritur: nec quaesitio ipsa recta est, quia nihil potest invenire.
PL 6, 352Bそれゆえ、もし哲学が知恵を探し求めるものであるならば、哲学それ自体は知恵ではない。求めるものと求められるものとは、必然的に別のものだからである。しかもその探求自体、正しいものではない。何も見出すことができないからである。
Ego vero ne studiosos quidem sapientiae philosophos esse concesserim, quia illo studio ad sapientiam non pervenitur. Nam si facultas inveniendae veritatis huic studio subjaceret, et si esset id studium tamquam iter ad sapientiam, aliquando esset inventa.
PL 6, 353Aしかし私としては、哲学者たちが知恵を求める者であるということすら認めるつもりはない。その営みによって知恵に到達することはないからである。もし真理を見出す力がこの営みに備わっているならば、またもしその営みが知恵へと至る道のようなものであるならば、いつかは知恵が見出されていたはずである。
Cum vero tot temporibus, tot ingeniis in ejus inquisitione contritis non sit comprehensa, apparet nullam esse ibi sapientiam. Non ergo sapientiae student, qui philosophantur: sed ipsi studere se putant; quia illud quod quaerunt, ubi, aut quale sit nesciunt.
PL 6, 353Aしかし、これほど長い年月にわたり、これほど多くの才知がその探求にすり減らされてきたにもかかわらず、それが把握されなかった以上、そこには知恵など存在しないことが明らかである。それゆえ、哲学する者たちは知恵を求めているのではない。ただ自分では求めていると思い込んでいるにすぎない。彼らが求めているものが、どこにあるのか、いかなるものであるのかを知らないからである。
Sive ergo sapientiae student, sive non student, sapientes non sunt; quia nunquam reperiri potest, quod aut non recte quaeritur, aut omnino non quaeritur. Videamus tamen id ipsum, possit ne hoc studio reperiri aliquid, an nihil.
PL 6, 353Aそれゆえ、彼らが知恵を求めているにせよ、求めていないにせよ、いずれにしても彼らは賢者ではない。正しく求められないもの、あるいはそもそも求められていないものは、決して見出されえないからである。とはいえ、この営みによって何かが見出されうるのか、それとも何も見出されえないのか、そのこと自体を見てみよう。
Liber III, Caput III
第III巻 第III章PL 6, 353BPhilosophia quibus rebus constet; et quis fuerit Academicae sectae auctor primarius. Duabus rebus videtur philosophia constare, scientia et opinatione, nec ulla alia re.
PL 6, 353B哲学が何によって成り立っているか、またアカデメイア派の最初の創始者は誰であったか。哲学は、知識と臆見という二つのものから成り立っているように見え、それ以外のものからは成り立っていない。
Scientia ab ingenio venire non potest, ne cogitatione comprehendi; quia in seipso habere propriam scientiam, non hominis, sed Dei est. Mortalis autem natura non capit scientiam, nisi quae veniat extrinsecus.
PL 6, 353B知識は才知から生まれることはできず、思索によって把握されることもない。おのれ自身のうちに固有の知識を持つということは、人間にではなく神にのみ属することだからである。しかるに、死すべき者の本性は、外から来るものでない限り、知識を受け容れることができない。
Idcirco enim oculos, et aures, et caeteros sensus patefecit in corpore divina solertia, ut per eos aditus scientia permanaret ad mentem.
PL 6, 353Bそれゆえにこそ、神の巧みなる配慮は、肉体のうちに目や耳やその他の感覚を開いたのである。それは、これらの通路を通して知識が精神へと流れ込むためであった。
Nam causas naturalium rerum disquirere, aut scire velle: sol utrumne tantus, quantus videtur, an multis partibus major sit, quam omnis haec terra; item, luna globosa sit, an concava; et stellae utrumne adhaereant coelo, an per aerem libero cursu ferantur; coelum ipsum qua magnitudine, qua materia constet, utrum quietum sit et immobile, an incredibili celeritate volvatur; quanta sit terrae crassitudo, aut quibus fundamentis librata et suspensa sit.
PL 6, 353Bすなわち、自然の事物の原因を探り、あるいは知ろうと望むこと――太陽は見えているとおりの大きさなのか、それともこの大地全体よりも遥かに大きいのか。同様に、月は球形であるのか、それとも凹んでいるのか。星々は天に固着しているのか、それとも大気の中を自由に運行しているのか。天そのものはいかなる大きさで、いかなる材質から成り、静止して不動であるのか、それとも信じがたい速さで回転しているのか。大地の厚みはどれほどで、いかなる基礎の上に釣り合い、支えられているのか――こうした事柄について。
Haec, inquam, disputando, et conjecturis velle comprehendere, tale est profecto, quale si disserere velimus, qualem esse arbitremur cujuspiam remotissimae gentis urbem, quam nunquam vidimus, cujusque nihil aliud quam nomen audivimus.
PL 6, 355Aこうしたことを、論争と推測によって把握しようと望むのは、実に、我々が一度も見たことがなく、ただその名を聞いたことがあるだけの、はるか遠い民族のある都市がどのようなものであるかを論じようとするのと、まったく同じことなのである。
Si nobis in ea re scientiam vindicemus, quae non potest sciri, nonne insanire videamur, qui id affirmare audeamus, in quo revinci possimus? Quanto magis, qui naturalia, quae sciri ab homine non possunt, scire se putant, furiosi dementesque sunt judicandi.
PL 6, 355Aもし我々が、知られえない事柄について自分に知識があると主張するならば、その点で反駁されうることを敢えて言い立てる我々は、狂気の沙汰と見えるのではないか。まして、人間には知りえない自然の事柄を自分は知っていると思い込む者たちは、なおのこと、常軌を逸した狂人と判断されねばならない。
Recte ergo Socrates, et eum secuti Academici scientiam sustulerunt, quae non disputantis, sed divinantis est. Superest, ut opinatio in philosophia sola sit. Nam unde abest scientia, id totum possidet opinatio. Id enim opinatur quisque, quod nescit.
PL 6, 355Aそれゆえソクラテスと、彼に従ったアカデメイア派の人々が、論者にではなく予知者にこそふさわしいものであるとして知識を退けたのは正しい。とすれば、哲学に残されているのは臆見のみだということになる。というのも、知識が欠けているところは、すべて臆見が占めるからである。すなわち、人は誰しも自分が知らないことについて臆見を抱くのである。
Illi autem, qui de rebus naturalibus disputant, opinantur ita esse, ut disputant. Nesciunt igitur veritatem; quoniam scientia, certi est, opinatio, incerti. Redeamus ad illud superius exemplum.
PL 6, 355Bしかるに、自然の事柄について論じる者たちは、自分たちが論じているとおりに事柄があると臆見を抱いているにすぎない。それゆえ彼らは真理を知らないのである。なぜなら知識とは確かなものについてのものであり、臆見とは不確かなものについてのものだからである。先に挙げた例に立ち返ろう。
Age, opinemur de statu et qualitate urbis illius, quae nobis rebus omnibus praeter nomen ignota est. Verisimile est, in plano sitam, lapideis moenibus, aedificiis sublimibus, viis pluribus, magnificis ornatisque delubris.
PL 6, 355Bさあ、名前以外のあらゆる点で我々には知られていない、あの都市の様子や性質について、臆見を抱いてみよう。おそらくそれは平地に位置し、石造りの城壁を持ち、そびえ立つ建物や、いくつもの街路、壮麗に飾られた神殿を備えているであろう。
Describamus, si placet, mores habitumque civium. Sed cum haec dixerimus, alius contraria disputabit; et cum hic quoque peroraverit, surget et tertius, et alii deinceps, et opiniabuntur multo disparia, quam nos sumus opinati.
PL 6, 355Bよろしければ、市民たちの習俗と姿かたちも描いてみよう。だが我々がこれを述べたところで、別の者はこれと反対のことを論じるであろうし、この者が語り終えれば、さらに第三の者が立ち上がり、続いてまた別の者たちが現れて、我々が思い描いたのとは大きく異なることを、それぞれに臆見として述べるであろう。
Quid ergo erit ex omnibus verius? fortasse nihil. At omnia sunt dicta, quae in rerum naturam cadunt; ut necesse sit aliquid eorum esse verum. At nescietur, quis verum dixerit. Potest fieri, ut omnes ex parte aliqua erraverint, ex parte attigerint veritatem.
PL 6, 356Aそれでは、これらすべてのうち、いったい何がより真実に近いのか。おそらく何もないであろう。とはいえ、事物の本性の範囲に入りうることはすべて語り尽くされているのだから、その中の何かは真実であるはずである。しかし、誰が真実を語ったのかは知られないままであろう。もしかすると、すべての者がある部分では誤り、ある部分では真理に触れていたということもありうる。
Stulti ergo sumus, si hoc disputatione quaeramus; potest enim supervenire aliquis, qui opiniones nostras derideat, nosque pro insanis habeat, qui velimus id, quod nescimus, quale sit, opinari.
PL 6, 356Aそれゆえ、もし我々がこのことを論争によって探し求めるならば、我々は愚か者である。なぜなら、我々の臆見をあざ笑い、自分たちが知らないものがどのようなものであるかを臆見によって述べようとする我々を、狂気の沙汰と見なす者が現れうるからである。
Verum non opus est longe posita conquirere, unde nemo fortasse veniat, qui nos redarguat. Age, opinemur, quid nunc in foro geratur, quid in curia; longum est id quoque: dicamus, interposito uno pariete quid fiat; nemo potest id scire, nisi qui audiverit, aut viderit.
PL 6, 356Aしかし、我々を論駁しにやって来る者などおそらく現れないような、遠く隔たった事柄をわざわざ探し求める必要はない。さあ、今この時、広場で何が行われているか、元老院(クリア)で何が行われているかについて臆見を述べてみよう。もっともそれもまだ遠い話であるから、ただ一枚の壁を隔てた向こうで何が起きているかを言ってみよう。それを聞いたか見たかした者でなければ、誰もそれを知ることはできない。
Nullus igitur audet id dicere, quia statim non verbis, sed re ipsa praesenti refutabitur. Atqui hoc idem faciunt philosophi, qui disputant in coelo quid agatur: sed eo se id impune facere arbitrantur, quia nullus existit, qui errores eorum coarguat.
PL 6, 356Bそれゆえ、誰もそれを言おうとは敢えてしない。言葉によってではなく、その場の事実そのものによって即座に論破されてしまうからである。ところが、天において何が起きているかを論じる哲学者たちは、まさにこれと同じことをしているのである。ただ彼らは、自分たちの誤りを論駁する者が誰も現れないからこそ、それを咎めなしにできると思い込んでいるにすぎない。
Quod si existimarent descensurum esse aliquem, qui eos delirare ac mentiri doceret, nunquam quidquam de iis rebus. quas scire non possunt, disputarent.
PL 6, 356Bもし彼らが、自分たちが妄言を吐き偽りを語っていると教えるために誰かが天から降りて来ると考えていたならば、彼らは、自分たちに知りえない事柄について、決して何も論じはしなかったであろう。
Nec tamen ideo felicior putanda est eorum impudentia et audacia, quia non redarguuntur: redarguit enim Deus, cui soli veritas nota est, licet connivere videatur, eamque hominum sapientiam pro summa stultitia computat.
PL 6, 356Bとはいえ、論駁されないからといって、彼らの厚顔さと大胆さが、それだけ幸運であると見なされるべきではない。というのも、ただ神のみが真理を知っておられ、一見見過ごしておられるように見えても、実は彼らを論駁しておられるのであり、人間のその知恵を、この上ない愚かさとして数えておられるからである。
Liber III, Caput IV
第III巻 第IV章PL 6, 356BScientiam a Socrate, opinationem a Zenone esse sublatam. Recte igitur Zeno ac Stoici opinationem repudiarunt. Opinari enim te scire, quod nescias, non est sapientis, sed temerarii potius, ac stulti.
PL 6, 356B知識はソクラテスによって、臆見はゼノンによって退けられたことについて。それゆえ、ゼノンとストア派が臆見を斥けたのは正しい。知らないことを知っていると思い込むのは、賢者のすることではなく、向こう見ずで愚かな者のすることだからである。
Ergo si neque sciri quidquam potest, ut Socrates docuit, nec opinari oportet ut Zeno, tota philosophia sublata est.
PL 6, 357Aそれゆえ、もしソクラテスが教えたように何ものも知られえず、かつゼノンの言うように臆見を抱くべきでもないとすれば、哲学全体が取り除かれてしまったことになる。
Quid, quod non tantum ab his duobus evertitur, qui philosophiae principes fuerunt, sed ab omnibus; ut jam videatur, jampridem suis armis esse confecta. In multas sectas philosophia divisa est; et omnes varia sentiunt.
PL 6, 357Aさらに言えば、哲学は、その第一人者であったこの二人だけによってではなく、すべての者によって覆されているのであり、それゆえ哲学はすでにとうの昔に、みずからの武器によって滅ぼされてしまったと見えるほどなのである。哲学は多くの学派に分かれ、そのすべてが互いに異なる見解を抱いている。
In qua ponimus veritatem? in omnibus certe non potest. Designemus quamlibet: nempe in caeteris omnibus sapientia non erit. Transeamus ad singulas: eodem modo, quidquid uni dabimus, caeteris auferemus.
PL 6, 357A我々はいったいどの学派に真理を置くべきか。すべての学派に置くことなど、無論できない。どれか一つを指し示してみよう。しかし、そうすれば他のすべての学派には知恵がないことになる。それぞれの学派を一つずつ見てゆくとしても、同じことである。一つに与えるものは何であれ、他のすべてから奪うことになるのだから。
Unaquaeque enim secta omnes alias evertit, ut se suaque confirmet; nec ulli alteri sapere concedit, ne se desipere fateatur: sed sicut alias tollit, sic ipsa quoque ab aliis tollitur omnibus. Nihilominus enim philosophi sunt, qui eam stultitiae accusant.
PL 6, 357Bというのも、それぞれの学派は、自分自身とその教説を確立するために他のすべての学派を覆すのであり、他のいかなる学派にも知恵を認めない。認めれば自分が愚かであると認めることになるからである。しかし、ある学派が他の学派を退けるのと同じように、その学派自身もまた、他のすべての学派から退けられているのである。事実、その学派を愚かだと非難する哲学者たちも、やはり存在するのだから。
Quamcumque laudaveris, veramque dixeris, a philosophis vituperatur, ut falsa. Credemusne igitur uni sese suamque doctrinam laudanti, an multis unius alterius ignorantiam culpantibus? Rectius sit necesse est, quod plurimi sentiunt, quam quod unus.
PL 6, 357Bたとえどの学派を称賛し、それを真実であると言おうとも、それは他の哲学者たちによって偽りとして非難される。それならば我々は、自分自身とその教説を称賛する一人の言に信を置くべきか、それとも他人の無知を咎める多数の言に信を置くべきか。多数の者が考えることの方が、一人の考えることよりも、正しいはずである。
Nemo enim potest de se recte judicare, quod nobilis poeta testatur. Ita enim comparatam esse hominum naturam omnium, aliena ut melius videant, et dijudicent quam sua.
PL 6, 357Bというのも、誰も自分自身については正しく判断できないからである。これは高名な詩人も証言するところである。すなわち、あらゆる人間の本性は、自分のことよりも他人のことをこそよりよく見て取り、判断するように作られている、というのである。
Cum igitur omnia incerta sint, aut omnibus credendum est, aut nemini: si nemini, sapientes ergo non sunt, quia singuli diversa affirmantes, sapientes esse se putant: si omnibus, aeque non sunt sapientes, quia singuli ab omnibus esse negantur sapientes.
PL 6, 357Cそれゆえ、すべてが不確かである以上、すべての者を信じるか、誰も信じないかのいずれかでなければならない。もし誰も信じないのであれば、めいめいが異なる主張をしながら自分こそ賢者だと思い込んでいる以上、彼らは賢者ではないことになる。もしすべての者を信じるのであれば、それでも同じく彼らは賢者ではない。なぜなら、めいめいが、他のすべての者によって賢者であることを否定されているからである。
Pereunt igitur universi hoc modo, et tanquam sparti illi poetarum, sic se invicem jugulant, ut nemo ex omnibus restet: quod eo fit, quia gladium habent, scutum non habent.
PL 6, 358Aかくして、すべての者はこのようにして滅び去る。あたかも詩人たちの語るあの「蒔かれた者たち」のように、互いに首を刺し合い、誰一人として残らないのである。これは彼らが剣は持っていても盾を持っていないために起こることである。
Si ergo singulae sectae multarum sectarum judicio stultitiae convincuntur, omnes igitur vanae, atque inanes reperiuntur: ita seipsam philosophia consumit, et conficit.
PL 6, 358Aそれゆえ、もし個々の学派が、他の多くの学派の判定によって愚かであると立証されるのであれば、すべての学派は空しく無益なものであることが判明する。かくして哲学はみずからをみずから食い尽くし、滅ぼしてしまうのである。
Quod cum intelligeret Arcesilas Academiae conditor, reprehensiones omnium inter se collegit, confessionemque ignorantiae clarorum philosophorum, armavitque se adversus omnes. Ita constituit novam non philosophandi philosophiam.
PL 6, 358Aアカデメイアの創始者アルケシラオスは、これを見抜いていたので、あらゆる学派が互いに向け合う非難と、名だたる哲学者たちの無知の告白とを寄せ集め、それによってすべての者に対して武装したのである。かくして彼は、哲学をしないという新たな哲学を打ち立てた。
Eo igitur auctore, duo philosophiae genera esse coeperunt: unum, illud vetus, quod scientiam sibi vendicat; alterum, novum repugnans, quod eam detrahit. In his duobus generibus video dissidium, et quasi civile bellum.
PL 6, 358Bそれゆえ、この人物を創始者として、哲学には二つの種類が生じることとなった。一つは、知識をみずからのものと主張する古い種類であり、もう一つは、それに逆らい知識を否定する新しい種類である。この二つの種類のうちに、私は不和を、いわば内乱にも似たものを見るのである。
Sapientiam, quae detrahi non potest, in qua parte ponemus? Si natura rerum sciri potest, haec tironum caterva interibit; si non potest, veterani conficientur: si pares fuerint, nihilominus peribit dux omnium philosophia, quia detracta est; nihil enim potest sine interitu sibi esse contrarium.
PL 6, 358B知恵は否定されえないものであるが、我々はそれをどちらの側に置くべきか。もし事物の本性が知られうるのであれば、この新兵の一団は滅びるであろう。もし知られえないのであれば、古参兵たちが打ち滅ぼされるであろう。たとえ両者が互角であったとしても、それでもなお、すべてを率いる指揮官たる哲学そのものが滅びるであろう。哲学が否定されてしまったからである。自己自身と矛盾するものが、破滅を伴わずに存在することなどできないのだから。
Si autem, ut docui, nulla potest esse in homine interna et propria scientia, ob fragilitatem conditionis humanae, Arcesilae manus vincit. Sed ne ipsa quidem stabit, quia non potest omnino nihil sciri.
PL 6, 358Bしかし、私がすでに教えたように、人間の境遇の脆さゆえに、人間のうちには内的で固有の知識はまったくありえないのだとすれば、アルケシラオスの一隊が勝つことになる。しかし、その一隊もまた立ち続けることはできない。なぜなら、まったく何も知られえないということも、ありえないからである。
Liber III, Caput V
第III巻 第V章PL 6, 358CMultarum rerum scientiam esse necessariam. Sunt enim multa, quae natura ipsa nos scire, et usus frequens, et vitae necessitas cogit. Itaque pereundum est, nisi scias, quae ad vitam sunt utilia, ut appetas, quae periculosa, ut fugias et vites.
PL 6, 358C多くの事柄についての知識は必要であることについて。実に、自然そのものと、たび重なる経験と、生活上の必要とが、我々に知ることを強いる多くの事柄が存在する。それゆえ、生に有益なものを知って求め、危険なものを知って避け逃れるのでなければ、人は滅びるほかない。
Praeterea multa sunt, quae usus invenit. Nam solis ac lunae varii cursus, et meatus siderum, et ratio temporum deprehensa est, et natura corporum a medicis, herbarumque vires, et ab agricolis natura terrarum, nec non imbrium futurorum, ac tempestatum signa collecta sunt.
PL 6, 358Cさらに、経験が見出した事柄も多い。太陽と月のさまざまな運行、星々の運行、暦の理法が把握され、医者たちによって肉体の本性と薬草の効能が、農夫たちによって土地の本性が、そして来たるべき雨や嵐の予兆が、集められてきたのである。
Nulla denique ars est, quae non scientia constet. Debuit ergo Arcesilas, si quid saperet, distinguere, quae sciri possent, quaeve nesciri. Sed si id fecisset, ipse se in populum redegisset. Nam vulgus interdum plus sapit; quia tantum, quantum opus est sapit.
PL 6, 359A結局のところ、知識によって成り立たないような技芸は一つもない。それゆえ、アルケシラオスがもし多少なりとも知恵を持っていたなら、知られうる事柄と知られえない事柄とを区別すべきであった。しかし、もし彼がそうしていたならば、自分自身を民衆の水準にまで引き下げてしまったことであろう。というのも、民衆は時としてより多くの知恵を持っているからである。必要なだけの知恵を持っているからにほかならない。
A quo si quaeras, utrum sciat aliquid, an nihil, dicet se scire, quae sciat, fatebitur se nescire, quae nesciat. Recte ergo aliorum sustulit disciplinas, sed non recte fundavit suam. Ignoratio enim rerum omnium non potest esse sapientia, cujus est scire proprium.
PL 6, 359Bその民衆に、何かを知っているのか、それとも何も知らないのかと問うならば、彼らは自分の知っていることは知っていると言い、知らないことは知らないと認めるであろう。それゆえ、アルケシラオスが他の学派の教えを退けたのは正しかったが、自分自身の教えを打ち立てたやり方は正しくなかった。あらゆる事柄について無知であることは、知恵ではありえない。知ることこそ知恵に固有のことだからである。
Ita cum philosophos expugnaverit, ac docuerit eos nihil scire, ipse quoque nomen philosophi perdidit; quia doctrina ejus est nihil scire. Nam qui alios reprehendit, quod nesciant, ipse debet sciens esse.
PL 6, 359Bかくして彼は、哲学者たちを打ち破り、彼らが何も知らないと説きながら、みずからもまた「哲学者」という名を失ってしまった。彼の教説とは「何も知らない」ということそのものだからである。他人が知らないことを咎める者は、自分自身は知っている者でなければならないのだから。
Cum autem nihil sciat, quae perversitas, quaeve insolentia est, ob id ipsum se philosophum constituere, propter quod caeteros tollat?
PL 6, 359Bしかるに、何も知らないのであれば、他の者たちを退けたその当のことがらのゆえに、自分自身を哲学者として立てるとは、いかなる倒錯、いかなる傲慢であろうか。
Possunt enim sic respondere: Si nihil nos scire convincis, et ideo non esse sapientes, quia nihil sciamus; ergone tu quidem es sapiens, quia te quoque confiteris nihil scire?
PL 6, 359B彼らはこう答えることができるだろう。「お前は、我々が何も知らないと論証し、それゆえ我々が何も知らないがゆえに賢者ではないと言う。それならば、お前自身もまた何も知らないと告白している以上、お前は賢者だとでも言うのか。」
Quid ergo promovit Arcesilas, nisi quod confectis omnibus philosophis, seipsum quoque eodem mucrone transfixit?
PL 6, 359Cそれゆえ、アルケシラオスはいったい何を成し遂げたというのか。すべての哲学者たちを打ち倒した上で、同じ剣先によって自分自身をも刺し貫いてしまったにすぎないではないか。
Liber III, Caput VI
第III巻 第VI章PL 6, 359CDe sapientia, et Academicis et Physicis. Nusquam ne igitur sapientia est? Immo vero inter ipsos fuit: sed nemo vidit.
PL 6, 359C知恵について、およびアカデメイア派と自然学者について。さて、知恵はどこにも存在しないのであろうか。いや、それどころか知恵は彼ら自身のうちにあった。ただ誰もそれを見なかったのである。
Alii putaverunt, sciri posse omnia; hi sapientes utique non fuerunt; alii nihil, ne hi quidem sapientes fuerunt; illi, quia plus homini dederunt; hi, quia minus: utrisque in utramque partem modus defuit. Ubi ergo sapientia est?
PL 6, 359Cある者たちは、あらゆることが知られうると考えた。この者たちは当然ながら賢者ではなかった。また別の者たちは、何ものも知られえないと考えた。この者たちもまた賢者ではなかった。前者は人間に多くを与えすぎたためであり、後者は少なく与えすぎたためである。両者とも、それぞれの方向において節度を欠いていた。それでは知恵はどこにあるのか。
Ut neque te omnia scire putes, quod Dei est, neque omnia nescire, quod pecudis. Est enim aliquod medium, quod sit hominis, id est scientia cum ignoratione conjuncta et temperata.
PL 6, 359Cすなわち、お前があらゆることを知っていると考えることもなく——それは神に属することであるから——また、あらゆることを知らずにいると考えることもない——それは家畜に属することであるから——というところにある。というのも、人間に属するある中間のもの、すなわち知識が無知と結びつき調和したものが存在するからである。
Scientia in nobis ab animo est, qui oritur e coelo; ignoratio a corpore, quod est e terra: unde nobis et cum Deo, et cum animalibus est aliqua communitas.
PL 6, 359C我々における知識は、天から生じる心に由来し、無知は地に属する肉体に由来する。それゆえ我々には、神との、そして動物たちとの、ある種の共通性があるのである。
Ita quoniam ex his duobos constamus elementis, quorum alterum luce praeditum est, alterum tenebris; pars nobis data est scientiae, pars ignorantiae.
PL 6, 360Bこのように我々は、一方が光を、他方が闇を帯びた二つの元素から成り立っているのであるから、知識の一部が我々に与えられ、無知の一部もまた与えられているのである。
Per hunc quasi pontem transire sine cadendi periculo licet; nam illi omnes, qui se in alteram partem inclinaverunt, aut dextro, aut sinistro versus ceciderunt. Utraque autem pars quomodo erraverit, dicam.
PL 6, 360Bこのいわば橋を渡ることによって、落ちる危険なく通り過ぎることができる。というのも、いずれか一方に身を傾けた者たちはみな、右へ、あるいは左へと転落したからである。それでは両派がそれぞれどのように誤ったかを、私は述べよう。
Academici contra Physicos ex rebus obscuris argumentati sunt, nullam esse scientiam, et exemplis paucarum rerum incomprehensibilium contenti, amplexi sunt ignorantiam; tanquam scientiam totam sustulissent, quia in parte sustulerant.
PL 6, 360Bアカデメイア派は自然学者たちに対して、不明瞭な事柄をもとに、いかなる知識も存在しないと論じ、把握し得ないわずかな事例に満足して、無知を抱擁した。あたかも一部において知識を排したことによって、知識の全体を排したかのようにである。
Physici contra ex iis, quae aperta sunt, argumentum trahebant, omnia sciri posse, contentique perspicuis, retinebant scientiam; tanquam totam defendissent, quia ex parte defenderant.
PL 6, 360Bこれに対して自然学者たちは、明白な事柄から論拠を引き出し、あらゆることが知られうると論じ、明瞭な事例に満足して知識を保持し続けた。あたかも一部において擁護したことによって、全体を擁護したかのようにである。
Itaque neque hi clara, neque illi obscura viderunt: sed utrique, dum solam scientiam consertis manibus vel retinent, vel eripiunt, non viderunt, in medio constitutam fore, quae illos ad sapientiam transmitteret.
PL 6, 360Cこうしてアカデメイア派は明瞭な事柄を見ず、自然学者たちは不明瞭な事柄を見なかった〔原文は hi/illi。直前二節の論旨から、hi をアカデメイア派、illi を自然学者と取った〕。しかし両者とも、知識のみをめぐって組み合った手で、これを保持しようとし、あるいは奪い取ろうとするあまり、彼らを知恵へと渡らせるはずのものが、その中間に据えられていることを見なかったのである。
Verum Arcesilas ignorantiae magister, cum Zenoni obtrectaret principi Stoicorum, ut totam philosophiam everteret, auctore Socrate, suscepit hanc sententiam, ut affirmaret nihil sciri posse.
PL 6, 360Cしかし無知の教師アルケシラオスは、ストア派の第一人者ゼノンに難癖をつけ、哲学の全体を覆そうとして、ソクラテスを典拠としつつ、何ものも知られえないと主張するこの説を採ったのである。
Itaque coarguit existimationem philosophorum, qui putassent ingeniis suis erutam esse, atque inventam veritatem: videlicet, quia mortalis fuerat illa sapientia, paucisque ante temporibus instituta, ad summum jam incrementum pervenerat, ut jam necessario consenesceret, ac periret, repente extitit Academia, tanquam senectus philosophiae, quae illam conficeret jam deflorescentem.
PL 6, 361Aこうして彼は、自分たちの才知によって真理が掘り出され、見出されたのだと考えていた哲学者たちの自負を論駁した。すなわち、あの知恵は死すべきものであり、ほんの少し前の時代に創始されて、すでに最高潮にまで達していたため、いまや必然的に老い、滅びざるをえなかったのであり、そこへ突如としてアカデメイア派が、哲学の老年期であるかのように現れ、すでに衰えかけていたその知恵にとどめを刺したのである。
Recteque vidit Arcesilas, arrogantes, vel potius stultos esse, qui putent, scientiam veritatis conjectura posse comprehendi.
PL 6, 361Aそしてアルケシラオスは、真理の知識が推測によって把握されうると考える者たちが、傲慢な、というよりむしろ愚かな者たちであることを正しく見抜いた。
Sed tamen falsa dicentem redarguere non potest, nisi qui scierit ante, quid sit verum: quod Arcesilas veritate non cognita facere conatus, introduxit genus philosophiae ἀσύστατον quod latine instabile, sive inconstans possumus dicere.
PL 6, 361Aしかし、真理とは何であるかをあらかじめ知っている者でなければ、偽りを語る者を論駁することはできない。アルケシラオスは真理を認識しないままそれを行おうと試みたために、ギリシア語で「アシュスタトン」と呼ばれる種類の哲学を持ち込んでしまった。これはラテン語では「不安定な」あるいは「一貫性のない」と言うことができる。
Ut enim nihil sciendum sit, aliquid sciri necesse est. Nam si omnino nihil scias, id ipsum, nihil sciri posse, tolletur. Itaque qui velut sententiae loco pronuntiat, nihil sciri, tanquam praeceptum profitetur et cognitum, ergo aliquid sciri potest.
PL 6, 361Bなぜなら、たとえ何も知られるべきでないとしても、何かが知られることは必然だからである。もしまったく何も知らないとすれば、「何ものも知られえない」というそのこと自体が成り立たなくなる。したがって、あたかも一つの命題として「何ものも知られえない」と言い放つ者は、それをあたかも規則であり、既知の事柄であるかのように公言しているのであり、それゆえ何かは知られうるのである。
Huic simile est illud, quod in scholis proponi solet in asystati generis exemplum; somniasse quemdam, ne somniis crederet. Si enim crediderit, tum sequitur ut credendum non sit. Si autem non crediderit, tunc sequitur ut credendum sit.
PL 6, 361Bこれに似ているのが、学校で「アシュスタトン」の類いの実例としてしばしば提示されるものである。すなわち、ある者が、夢を信じないようにと夢を見た、という話である。もし彼がそれを信じるならば、信じるべきではないという帰結になる。もし彼がそれを信じないならば、信じるべきであるという帰結になる。
Ita si nihil sciri potest, necesse est, id ipsum sciri, quod nihil sciatur. Si autem scitur, posse nihil sciri, falsum est ergo, quod dicitur, nihil posse sciri. Sic inducitur dogma sibi ipsi repugnans, seque dissolvens.
PL 6, 361B同様に、もし何ものも知られえないとするならば、何ものも知られないということ自体は必然的に知られていることになる。しかし、何ものも知られえないということが知られているのであれば、「何ものも知られえない」と言われていることは偽りである。こうして、それ自体に矛盾し、自らを解体する教説がもたらされるのである。
Sed homo versutus, caeteris philosophis voluit scientiam eripere, ut eam domi absconderet. Nam sibi illam profecto non adimit, qui aliquid affirmat, ut caeteris adimat: sed nihil agit; apparet enim, ac furem suum prodit.
PL 6, 361Cしかしこの狡猾な男は、他の哲学者たちから知識を奪い取り、それを自分の家に隠しておこうとしたのである。というのも、他の者たちからそれを奪うために何かを主張する者は、実のところ自分自身からそれを奪ってはいないのだからである。しかし彼は何も成し遂げていない。なぜなら知識は露わになり、自分を盗んだ者を告げ知らせてしまうからである。
Quanto faceret sapientius ac verius, si exceptione facta, diceret, causas rationesque duntaxat rerum coelestium, seu naturalium, quia sunt abditae, nec sciri posse, quia nullus doceat, nec quaeri oportere, quia inveniri quaerendo non possunt.
PL 6, 362Aもし彼が、一つの例外を設けて、次のように言っていたならば、はるかに賢明かつ真実に近いことをなしたであろう。すなわち、天上のあるいは自然の事物の原因と理由に限っては、それらが隠されているがゆえに、また誰もそれを教えないがゆえに、知られえず、また探求によって見出されえないがゆえに、探求すべきでもない、と。
Qua exceptione interposita, et physicos admonuisset, ne quaererent ea quae modum excederent cogitationis humanae; et seipsum calumniae invidia liberasset; et nobis certe dedisset aliquid, quod sequeremur.
PL 6, 362Aこの例外を差し挟むことによって、彼は自然学者たちに対して、人間の思考の限度を超えることを探求しないよう戒めることもできたであろうし、自分自身を誹謗という悪評から解き放つこともできたであろうし、また我々に対しても、確かに従うべき何かを与えることができたであろう。
Nunc autem cum ab illis sequendis nos retraxerit, ne velimus plus scire, quam possumus, non minus a se quoque ipso retraxit. Quis enim velit laborare, ne quidquam sciat? aut ejusmodi suscipere doctrinam, ut etiam communem scientiam perdat?
PL 6, 362Aしかし実際には、彼は我々が能力以上に多くを知ろうと欲することのないようにと、我々をそれらに従うことから引き離した際に、同じだけ彼自身に従うことからも我々を引き離してしまったのである。というのも、いったい誰が、何も知らずにいるために骨を折ろうとするであろうか。あるいは、通常の知識さえも失うような教説をあえて受け入れようとするであろうか。
Quae si doctrina est, scientia constet necesse est; si non est, quis tam stultus est, ut discendum id putet, in quo aut nihil discitur aut etiam dediscitur?
PL 6, 362Bもしそれが教説であるならば、それは必然的に知識から成り立っていなければならない。もしそれが教説でないならば、そこにおいて何も学ばれない、あるいはかえって既知のことすら忘れ去られてしまうようなものを、学ぶべきだと考えるほど愚かな者がいるだろうか。
Quare si neque omnia sciri possunt, quod physici putaverunt, neque nihil, quod Academici, philosophia omnis extincta est.
PL 6, 362Bしたがって、自然学者たちが考えたようにあらゆることが知られうるのでもなく、アカデメイア派が考えたように何ものも知られえないのでもないとすれば、哲学は全体として滅び去ってしまったのである。
Liber III, Caput VII
第III巻 第VII章PL 6, 362BDe philosophia ethica et summo bono. Transeamus nunc ad alteram philosophiae partem, quam ipsi moralem vocant, in qua totius philosophiae ratio continetur; si quidem in illa physica sola oblectatio est, in hac etiam utilitas.
PL 6, 362B倫理哲学と最高善について。さて今度は、哲学のもう一つの部門、彼ら自身が道徳的部門と呼ぶものへと移ろう。この部門にこそ哲学全体の理法が含まれている。というのも、かの自然学の部門には楽しみしかないが、この部門には有用性もあるからである。
Et quoniam in disponendo vitae statu, formandisque moribus, periculo majori peccatur, majorem diligentiam necesse est adhiberi, ut sciamus quomodo nos oporteat vivere.
PL 6, 362Bそして、生の在り方を定め、道徳を形づくるにあたっては、より大きな危険をもって過ちが犯されるのであるから、我々がいかに生きるべきかを知るためには、より大きな綿密さを用いることが必要である。
Illic enim potest venia concedi; quia sive aliquid dicunt, nihil prosunt, sive delirant, nihil nocent. Hic vero nullus dissidio, nullus errori est locus.
PL 6, 362Cなぜなら、かの部門〔自然学〕においては赦しが与えられうるからである。彼らが何かを述べたところで何ら益をもたらさず、たとえ妄言を吐いたところで何ら害をなさないのだから。しかしこの部門〔倫理学〕においては、不一致にも誤りにも、いかなる余地もない。
Unum sentire omnes oportet, ipsamque philosophiam uno quasi ore praecipere; quia si quid fuerit erratum, vita omnis evertitur. In illa priori parte ut periculi minus, ita plus difficultatis est; quod obscura rerum ratio cogit diversa et varia sentire.
PL 6, 363Aすべての者が一つのことを考えるべきであり、哲学そのものがいわば一つの口をもって教えを説くべきである。なぜなら、もし何か誤りがあれば、生の全体が覆されてしまうからである。かの先の部門〔自然学〕においては、危険が少ない分、困難がより大きい。事物の理が不明瞭であることが、様々に異なった考えを抱かせるからである。
Hic ut periculi plus, ita minus dificultatis; quod ipse usus rerum et quotidiana experimenta possunt docere, quid sit verius, et melius. Videamus ergo, utrumne consentiant, aut quid nobis afferant, quo rectius vita degatur.
PL 6, 363Aこれに対してこの部門〔倫理学〕においては、危険が大きい分、困難は少ない。事物を実際に用いること自体と日々の経験とが、何がより真実で、より善いかを教えることができるからである。それでは、彼らが一致しているかどうか、あるいは、より正しく生を送るために彼らが我々に何をもたらしてくれるのかを見てみよう。
Non necesse est omnia circuire. unum eligamus, ac potissimum, quod est summum ac principale, in quo totius sapentiae cardo versatur.
PL 6, 363Aすべてを巡り歩く必要はない。我々は一つの、しかも最も重要な事柄——それは知恵の全体の要となる、最高にして根本的な事柄である——を選び出すことにしよう。
Epicurus summum bonum in voluptate animi esse censet; Aristippus in voluptate corporis; Callipho et Dinomachus honestatem cum voluptate junxerunt; Diodorus cum privatione doloris.
PL 6, 364Aエピクロスは最高善が心の快楽にあると考える。アリスティッポスは肉体の快楽にあると考える。カリポンとディノマコスは、徳義を快楽と結びつけた。ディオドロスは、それを苦痛の欠如と結びつけた。
Summum bonum posuit Hieronymus in non dolendo; peripatetici autem in bonis animi, et corporis, et fortunae.
PL 6, 364Aヒエロニュモスは最高善を、苦痛を持たないことに置いた。逍遥学派の人々は、心と肉体と運の善きものとに置いた。
Herilli summum bonum est scientia; Zenonis, cum natura congruenter vivere: quorumdam stoicorum, virtutem sequi; Aristoteles in honestate ac virtute summum bonum collocavit. Hae sunt fere omnium sententiae. In tanta diversitate, quem sequimur? cui credimus?
PL 6, 364Aヘリルスにとって最高善とは知識である。ゼノンにとっては、自然と一致して生きることである。あるストア派の人々にとっては、徳に従うことである。アリストテレスは最高善を、徳義と徳とのうちに据えた。これらがほぼすべての者の学説である。これほどの相違のうちにあって、我々は誰に従い、誰を信じればよいのか。
Par est in omnibus auctoritas. Si eligere possumus quod est melius, jam non est philosophia nobis necessaria, quia sapientes jam sumus, qui de sapientium sententiis judicemus.
PL 6, 364Aすべての者において権威は等しい。もし我々がより善いものを選び取ることができるのであれば、もはや哲学は我々に必要ではない。なぜなら、賢者たちの学説について判定を下すからには、我々はすでに賢者であることになるからである。
Cum vero discendae sapientiae causa veniamus, qui possumus judicare, qui nondum sapere coeperimus? maxime cum praesto adsit academicus, qui nos pallio retrahat, ac vetet cuiquam credere, nec tamen afferat ipse quod sequamur.
PL 6, 365Aしかし、我々が知恵を学ぶために赴くのである以上、まだ賢くなり始めてもいない我々に、いったいどうして判定を下すことができようか。とりわけ、我々の外套を引いて引き止め、誰をも信じるなと禁じておきながら、自分自身は我々が従うべき何ものももたらさないアカデメイア派の哲学者が、そばに控えているとなればなおさらである。
Liber III, Caput VIII
第III巻 第VIII章PL 6, 365ADe summo bono, et animi corporisque voluptatibus et virtute. Quid ergo superest, nisi ut, omissis litigatoribus furiosis ac pertinacibus, veniamus ad judicem illum, scilicet datorem simplicis et quietae sapientiae?
PL 6, 365A最高善について、また心と肉体の快楽について、そして徳について。さて、狂乱じみて執拗な論争者たちを措いて、かの審判者のもと、すなわち単純で静穏な知恵の授与者のもとへ来る以外に、何が残っていようか。
Quae non tantum formare nos, ac inducere in viam possit, verum etiam de controversiis istorum ferre sententiam.
PL 6, 365Bその知恵は、我々を形づくり道に導き入れることができるばかりでなく、彼らの論争について判定を下すこともできるのである。
Haec nos docet, quid sit hominis verum ac summum bonum: de quo priusquam dicere incipio, illae omnes sententiae sunt refellendae, ut appareat neminem illorum fuisse sapientem.
PL 6, 365Bこの知恵こそが、人間にとっての真にして最高の善が何であるかを我々に教える。これについて論じ始める前に、まず彼らのあらゆる学説を論駁せねばならない。それによって、彼らのうち誰一人として賢者ではなかったことが明らかになるであろう。
Cum de officio hominis agatur, oportet summum summi animalis bonum in eo constitui, quod commune cum caeteris animalibus esse non possit.
PL 6, 365B人間の務めについて論じるのであるから、この最も優れた動物の最高善は、他の動物と共通ではあり得ないものに置かれねばならない。
Sed ut feris dentes, armentis cornua, volucribus pennae, propria sunt: sic homini aliquid suum debet adscribi, sine quo rationem suae conditionis amittat.
PL 6, 365Bしかし、猛獣に牙が、家畜に角が、鳥に羽根がそれぞれ固有であるように、人間にも固有の何かが帰せられねばならない。それを欠けば、人間は自らの境遇の理を失うことになる。
Nam quod vivendi aut generandi causa datum est omnibus, est quidem bonum naturale; summum tamen non est, nisi quod est unicuique generi proprium.
PL 6, 365Bなぜなら、生きるため、あるいは子をなすためにすべての生き物に与えられたものは、確かに自然本性上の善ではあるが、それぞれの種に固有のものでなければ最高のものではないからである。
Sapiens ergo non fuit qui summum bonum credidit animi voluptatem, quoniam illa sive securitas, sive gaudium est, communis est omnibus.
PL 6, 365Cそれゆえ、心の快楽を最高善と信じた者は賢者ではなかった。なぜなら、それが平静であれ喜びであれ、すべての生き物に共通するものだからである。
Aristippo ne respondendum quidem duco, quem semper in corporis voluptates ruentem, nihilque aliud quam ventri et Veneri servientem, nemini dubium est hominem non fuisse; sic enim vixit, ut nihil inter eum pecudemque distaret, nisi unum, quod loquebatur.
PL 6, 366Aアリスティッポスに対しては、応答するにも値しないとさえ私は思う。彼が常に肉体の快楽へと突き進み、腹とウェヌスにひたすら仕える者でありながら、人間ではなかったことは誰にとっても疑いない。実に彼はそのように生きたのであり、彼と家畜との間には、ただ言葉を話すという一点を除けば何の違いもなかった。
Quod si asino, aut cani, aut sui facultas loquendi tribuatur, quaerasque ab his, quid sibi velint, cum feminas tam rabide consectantur, ut vix divelli queant, cibos etiam, potumque negligant? cur aut alios mares violenter abigant, aut ne victi quidem absistant, sed a fortioribus saepe contriti, eo magis insectentur? cur nec imbres, nec frigora pertimescant, laborem suscipiant, periculum non recusent?
PL 6, 366Aもしろば、あるいは犬、あるいは豚に話す能力が与えられ、そうした者たちに、雌を狂わんばかりに追い求め、引き離すことすら難しいほどであり、食べ物や飲み物すら顧みないのはどういうつもりかと問うたとすれば、どうであろうか。あるいは、なぜ他の雄を暴力で追い払うのか、なぜ負けてもなお引き下がらず、強い者にしばしば打ちのめされてもいよいよ執拗に挑みかかるのか。なぜ雨も寒さも恐れず、労苦を引き受け、危険を厭わないのか。
Quid aliud respondebunt, nisi summum bonum esse corporis voluptatem? eam se appetere, ut afficiantur suavissimis sensibus; eosque esse tanti, ut assequendorum causa, nec laborem sibi ullum, nec vulnera, nec mortem ipsam recusandam putent.
PL 6, 366B彼らは、肉体の快楽こそが最高善であるという以外に、何を答えるであろうか。すなわち、彼らは最も甘美な感覚に浸ろうとしてそれを追い求めているのであり、それを得るためには、いかなる労苦も、傷も、死そのものすら拒むべきではないと考えるほど、それほどの価値があるものと見なしている、と。
Ab hisne igitur praecepta vivendi petemus, qui hoc idem sentiunt, quod animae rationis expertes? Aiunt Cyrenaici virtutem ipsam ex eo esse laudandam, quod sit efficiens voluptatis. Verum, inquit obscoenus canis, aut sus ille lutulentus.
PL 6, 366Bそれでは我々は、理性を欠いた魂たちと同じ考えを抱く者たちから、生き方の教えを求めるというのか。キュレネ派は、徳そのものが称賛に値するのは、それが快楽をもたらすからだと言う。「まさにその通りだ」と、かの淫らな犬、あるいはあの泥にまみれた豚は言う。
Nam ideo cum adversario summa virium contentione depugno, ut virtus mea pariat mihi voluptatem, cujus expers sim necesse est, si victus abcessero. Ab his ergo sapere discemus, quos a pecudibus ac belluis, non sententia, sed lingua discernit?
PL 6, 366Bなぜなら、私が敵と全力を尽くして戦うのは、まさに私の徳が私に快楽をもたらすためであり、もし敗れて退けば、私は必然的にその快楽を得られないからである、と。それでは我々は、家畜や獣とは考えによってではなく言葉によってしか区別されない者たちから、知恵を学ぼうというのか。
Privationem doloris summum bonum putare, non plane peripateticorum ac stoicorum, sed clinicorum philosophorum est. Quis enim non intelligat ab aegrotis et in aliquo dolore positis esse hoc disputatum?
PL 6, 366C苦痛の欠如を最高善と考えるのは、明らかにペリパトス派やストア派の説ではなく、病床の哲学者たちの説である。実際、これが病人や何らかの苦痛のうちにある者たちによって論じられたのだということを、誰が理解しないであろうか。
Quid tam ridiculum, quam id habere pro summo bono, quod medicus possit dare? Dolendum est ergo, ut fruamur bono, et quidem graviter ac saepe, ut sit postea, non dolere, jucundius.
PL 6, 367A医者が与えることのできるものを最高善とみなすことほど、滑稽なことがあろうか。それゆえ、この善を享受するためには苦しまねばならぬということになる。しかも重く、たびたび苦しまねばならぬ。その後で苦しまないことが、いっそう快いものとなるように。
Miserrimus est igitur, qui nunquam doluit; quia bono caret: quem nos felicissimum putabamus, quia malo caruit. Ab hac vanitate non longe abfuit, qui, omnino nihil dolere, summum bonum dixit.
PL 6, 367Aそれゆえ、一度も苦しんだことのない者こそ最も惨めなのであって、それは善を欠いているからである。ところが我々は、悪を欠いているがゆえに、その者を最も幸福だと考えていた。まったく苦しまないことを最高善と言った者も、この空論からさほど遠くはなかった。
Nam praeter quod omne animal doloris est fugiens, quis potest sibi hoc bonum praestare, quod nobis ut eveniat, nihil aliud possumus quam optare?
PL 6, 367Aなぜなら、あらゆる生き物が苦痛を避けようとするものであることはさておくとしても、この善が我々に訪れるために、ただ願うことしかできないとすれば、いったい誰がこの善を自ら手に入れることができようか。
Summum autem bonum non potest efficere quemquam beatum, nisi semper fuerit in ipsius potestate: hoc autem non virtus homini, non doctrina, non labor, sed natura ipsa cunctis animantibus praestat.
PL 6, 367Aしかるに、最高善は、それが常にその人自身の力のうちにあるのでなければ、誰をも幸福にすることはできない。ところがこれは、人間にあっては徳によっても、学識によっても、労苦によっても与えられるものではなく、あらゆる生き物に自然本性そのものが与えるものである。
Qui voluptatem cum honestate junxerunt, communionem hanc effugere voluerunt, sed effecerunt repugnans bonum; quoniam qui voluptati deditus est, honestate careat necesse est, qui honestati studet, voluptate.
PL 6, 367B快楽を高潔さと結びつけた者たちは、この共通性を免れようとしたが、かえって自己矛盾する善を作り出してしまった。なぜなら、快楽に身を委ねる者は必然的に高潔さを欠き、高潔さを追求する者は快楽を欠くことになるからである。
Peripateticorum bonum nimium multiplex, et exceptis animi bonis, quae ipsa quae sint, magna contentio est, commune cum belluis potest videri.
PL 6, 367Bペリパトス派の善はあまりに多岐にわたっており、心の善——それ自体が何であるかについてすら大きな論争がある——を除けば、獣とも共通のものと見えかねない。
Nam corporis bona, id est, incolumitas, indolentia, valetudo, non minus sunt mutis, quam homini necessaria; ac nescio an etiam magis, quia homo et medelis, et ministeriis sublevari potest, muta non possunt.
PL 6, 367Bなぜなら、肉体の善、すなわち健全さ、無痛、健康は、人間にとってと同様に、物言わぬ動物たちにとっても必要なものだからである。いや、むしろそれ以上とさえ言えるかもしれない。というのも、人間は治療や介助によって助けられうるが、物言わぬ動物たちは助けられえないからである。
Item, quae appellant fortunae bona; nam sicut homini opibus ad vitam tuendam, ita illis praeda et pabulis opus est. Ita inducendo bonum, quod non sit in hominis potestate, totum hominem alienae ditioni subjugarunt.
PL 6, 367C同様に、彼らが幸運の善と呼ぶものについても言える。というのも、人間が生活を守るために財貨を必要とするのと同じように、動物たちは獲物や餌を必要とするからである。こうして、人間の力の及ばない善を持ち出すことによって、彼らは人間全体を他者の支配のもとに服させてしまったのである。
Audianeus etiam Zenonem; nam is interdum virtutem somniat. Summum, inquit, est bonum, cum natura consentanee vivere. Belluarum igitur nobis more vivendum est.
PL 6, 368Aゼノンについても聞いてみるとしよう〔底本は Audianeus で語形が成り立たない。Audiamus と読んだ〕。彼はときに徳を夢想するからである。彼は言う、最高善とは自然に一致して生きることである、と。それならば、我々は獣のやり方に倣って生きねばならないことになる。
Nam quae abesse debent ab homine, in iis omnia deprehenduntur: voluptates appetunt, metuunt, fallunt, insidiantur, occidunt; et, quod ad rem maxime attinet, Deum nesciunt.
PL 6, 368Aなぜなら、人間から排除されるべき事柄が、まさに動物たちのうちにことごとく見出されるからである。すなわち、快楽を求め、恐れ、欺き、待ち伏せし、殺す。そして、何より肝心なことに、神を知らない。
Quid ergo me docet, ut vivam secundum naturam, quae ipsa in deterius prona est, et quibusdam blandimentis lenioribus in vitia praecipitat?
PL 6, 368Aそれゆえ、自然に従って生きよと私に教えるとは、いったい何を意味するのか。その自然自体が悪へと傾きやすく、ある種の甘い誘惑によって人を悪徳へと突き落とすものであるというのに。
Vel si aliam mutorum, aliam hominis dicit esse naturam, quod homo ad virtutem sit genitus, nonnihil dicit: sed tamen non erit definitio summi boni; quia nullum est animal, quod non secundum naturam suam vivat.
PL 6, 368Aあるいは、もし彼が、物言わぬ動物の自然本性と人間の自然本性とは別のものであり、人間は徳のために生まれたのだと言うのであれば、それはいくらか意味のあることを言っている。しかし、それでもなお最高善の定義とはならない。なぜなら、自らの自然本性に従って生きない動物など存在しないからである。
Qui scientiam summum bonum fecit, aliquid homini proprium dedit: sed scientiam alterius rei gratia homines appetunt, non propter ipsam. Quis enim scire contentus est, non expetens aliquem fructum scientiae?
PL 6, 368B知識を最高善とした者は、人間に固有の何かを与えた。しかし人間が知識を求めるのは、それ自体のためではなく、他の事柄のためである。実際、知識のいかなる成果をも求めることなく、ただ知ることだけで満足する者があろうか。
Artes ideo discuntur, ut exerceantur: exercentur autem, vel ad subsidia vitae, vel ad voluptatem, vel ad gloriam. Non est igitur summum bonum, quod non propter se expetitur.
PL 6, 368B技芸が学ばれるのは、それが実践されるためである。そして実践されるのは、生活の糧のためか、快楽のためか、あるいは栄誉のためである。それゆえ、それ自体のために求められないものは、最高善ではない。
Quid ergo interest utrum scientiam summum bonum putemus, an illa ipsa, quae scientia ex se parit, id est, victum, gloriam, voluptatem? quae non sunt homini propria, et ideo ne summa quidem bona.
PL 6, 368Bそれゆえ、知識を最高善と考えるのと、知識自体が生み出すもの、すなわち生活の糧、栄誉、快楽を最高善と考えるのとの間に、いったい何の違いがあろうか。これらは人間に固有のものではなく、それゆえ最高の善でもありえない。
Nam voluptatis et victus appetentia non homini solum, sed etiam mutis inest. Quid cupiditas gloriae? nonne in equis deprehenditur, cum victores exultant, victi dolent? Tantus amor laudum, tantae est victoria curae.
PL 6, 368Bなぜなら、快楽と生活の糧を求める欲求は、人間だけでなく物言わぬ動物にも備わっているからである。栄誉への渇望はどうか。馬においてすら、勝った馬は喜び躍り、負けた馬は悲しむではないか。「それほどまでに称賛への愛は大きく、それほどまでに勝利は気にかけられている」のである。
Nec immerito summus poeta experiendum esse ait, Et quis cuique dolor victo, quae gloria palmae. Quod si ea, quae parit scientia, communia sunt cum aliis animalibus, non est ergo summum bonum scientia.
PL 6, 369Aかの最も卓越した詩人が、「敗者にはいかなる苦しみが、勝利の栄冠にはいかなる栄光があるかを、身をもって知るべきである」と言ったのも、理由のないことではない。そして、もし知識が生み出すものが他の動物たちとも共通するのであれば、知識は最高善ではないことになる。
Praeterea non mediocre hujus definitionis est vitium quod scientia nuda ponitur. Incipient enim beati omnes videri, qui artem aliquam scierint, immo vero qui et res malas scierint; ut tam beatus sit, qui venena didicerit temperare, quam qui mederi.
PL 6, 369Aさらに、この定義には看過できない欠陥がある。それは、知識が単独で立てられているという点である。というのも、何らかの技芸を知る者は皆、幸福に見えることになってしまうし、いや、悪しき事柄を知る者すら幸福に見えることになる。すなわち、毒薬を調合する術を学んだ者も、治療する術を学んだ者と同じだけ幸福だということになってしまうのである。
Quaero igitur, ad quam rem scientia referenda sit? Si ad causas rerum naturalium, quae beatitudo erit mihi proposita, si sciero unde Nilus oriatur, vel quidquid de coelo physici delirant?
PL 6, 369Aそこで私は問う、知識は何に関連づけられるべきなのか。もし自然事象の原因に関連づけられるのであれば、ナイル川がどこから発しているかを知ったところで、あるいは自然学者たちが天について妄言を述べていることを知ったところで、私にとっていかなる幸福が約束されるであろうか。
Quid, quod earum rerum non est scientia, sed opinatio, quae pro ingeniis varia est. Restat ut scientia bonorum ac malorum summum bonum sit. Cur ergo scientiam maluit, quam ipsam sapientiam summum bonum dicere, cum sit utriusque significatio et vis eadem?
PL 6, 369Aさらに言えば、そうした事柄については知識と呼べるものはなく、才知に応じて様々に異なる臆説があるにすぎない。残るところ、善悪についての知識こそが最高善であるということになる。それでは、なぜ彼は知識と言うことを選び、知恵そのものを最高善と言わなかったのか。両語の意味も働きも同じであるというのに。
Nemo tamen usque adhuc summum bonum dixit esse sapientiam, quod melius dici potuit. Nam scientia parum est ad bonum suscipiendum, malumque fugiendum nisi accedat et virtus.
PL 6, 369Bしかし、知恵こそが最高善であると言った者は、これまでのところ誰もいない。そのほうが、より適切な言い方であり得たのに。なぜなら、徳が加わらなければ、知識だけでは善を受け入れ、悪を避けるには不十分だからである。
Multi enim philosophorum, cum de bonis, malisque dissererent, aliter tamen, quam loquebantur, natura cogente, vixerunt, quia virtute caruerunt. Virtus autem cum scientia conjucta est sapientia.
PL 6, 369B実際、多くの哲学者たちは、善悪について論じながらも、自然の力に強いられて、語っていたのとは違う仕方で生きていた。それは彼らが徳を欠いていたからである。そして、知識と徳とが結びついたものこそが知恵なのである。
Superest ut eos etiam refellamus qui virtutem ipsam summum bonum putaverunt, in qua opinione etiam M. Tullius fuit; in quo multum inconsiderati fuerunt.
PL 6, 369B残るところ、徳そのものを最高善と考えた者たちをも論駁せねばならない。この見解にはキケロも与していた。この点で彼らは大いに思慮を欠いていた。
Non enim virtus ipsa est summum bonum, sed effectrix et mater est summi boni; quoniam perveniri ad illud sine virtute non potest. Utrumque intellectu est facile. Quaero enim, utrumne ad praeclarum illud bonum facile perveniri putent, an cum difficultate ac labore?
PL 6, 369Bなぜなら、徳そのものは最高善ではなく、最高善を生み出す働き手であり母であるからである。徳なくしては最高善に到達することができないのである。両者はいずれも容易に理解できることである。私は問う、彼らはあの卓越した善に容易に到達できると考えているのか、それとも困難と労苦をもって到達できると考えているのか。
Expediant acumen suum, erroremque defendant. Si facile ad illud, ac sine labore perveniri potest, summum bonum non est.
PL 6, 370A彼らは己の鋭敏さを働かせ、その誤りを弁護するがよい。もしそれに容易に、労苦なしに到達できるのであれば、それは最高善ではない。
Quid enim nos cruciemus, quid conficiamus, enitendo diebus et noctibus? quandoquidem tam in promptu id quod quaerimus jacet, ut illud quilibet sine ulla contentione animi comprehendat.
PL 6, 370Aなぜなら、もしそうであれば、我々は昼も夜も努め励んで、いったい何のために己を苦しめ、疲れ果てるというのか。求めるものがそれほど容易に手の届くところにあり、誰であれ何の精神的努力もなくそれを把握できるというのであれば。
Sed si commune quoque ac mediocre quodlibet bonum non nisi labore assequimur quoniam bonorum natura in arduo posita est, malorum in praecipiti, summo igitur labore summum bonum assequi necesse est.
PL 6, 370Aしかし、もし平凡でありふれたいかなる善でさえ、労苦によってしか手に入れられないのであれば——なぜなら善なるものの本性は険しい高みに置かれ、悪なるものの本性は下り坂に置かれているからである——、最高善に至るには必然的に最大の労苦をもってしなければならないことになる。
Quod si verissimum est, ergo altera virtute opus est, ut perveniamus ad eam virtutem quae dicitur summum bonum; quod est incongruens, et absurdum, ut virtus per seipsam perveniat ad seipsam.
PL 6, 370Aそしてもしこれが真実であるならば、最高善と呼ばれるその徳に到達するためには、別の徳が必要だということになる。しかし、徳がそれ自身によってそれ自身に到達するというのは、辻褄が合わず、不合理である。
Si non potest ad ullum bonum nisi per laborem perveniri, apparet virtutem esse, per quam perveniatur; quoniam in suscipiendis perferendisque laboribus, vis officiumque virtutis est. Ergo summum bonum non potest esse id, per quod necesse est ad aliud perveniri.
PL 6, 370Aもし労苦によってしかいかなる善にも到達できないのであれば、到達するための手段となるのは徳であることは明らかである。なぜなら、労苦を引き受け、耐え抜くことにこそ、徳の力と務めがあるからである。したがって、最高善とは、それを通じて他のものに到達することが必要とされるようなものであってはならない。
Sed illi, cum ignorarent quid efficeret virtus, aut quo tenderet, honestius autem nihil reperirent, substiterunt in ipsius virtutis nomine, quam nullo proposito emolumento, appetendam esse dixerunt, et bonum sibi constituerunt, quod bono indigeret.
PL 6, 370Bしかし彼らは、徳が何を生み出すのか、あるいはどこへ向かうものであるのかを知らず、それより高潔なものを何も見出せなかったので、徳そのものの名にとどまり、いかなる利得も見込まずに追求されるべきだと言い、自らのために、善を必要とするような善を打ち立ててしまったのである。
Aristoteles ab iis non longe recessit, qui virtutem cum honestate summum bonum putavit: quasi possit ulla esse virtus nisi honesta, ac non, si quid habuerit turpitudinis, virtus esse desinat.
PL 6, 370Bアリストテレスも、彼らからさほど遠く離れてはいない。彼は徳を高潔さと結びつけて最高善と考えたが、それはあたかも、高潔でない徳がありうるかのようであり、また、何らかの醜さを帯びてもなお徳であることをやめはしない、とでも言うかのようである。
Sed vidit fieri posse, ut de virtute pravo judicio male sentiatur; et ideo existimatione hominum serviendum putavit, quod qui facit, a recto bonoque discedit, quia non est in nostra potestate ut virtus pro suis meritis honestetur.
PL 6, 370Bしかし彼は、徳について誤った判断によって悪く思われることがありうると見て取った。そのために彼は、人々の評判に仕えねばならないと考えた。だが、そうする者は正しく善いものから逸れてしまう。なぜなら、徳がその功に応じて名誉を受けるかどうかは、我々の力の及ぶところではないからである。
Nam quid est honestas, nisi honor perpetuus ad aliquem secundo populi rumore delatus? Quid ergo fiet, si errore ac pravitate hominum, mala existimatio subsequatur? abjiciemusne virtutem, quia flagitiosa et turpis ab insipientibus judicetur?
PL 6, 370Cなぜなら、高潔さとは、民衆の好意的な評判によってある人に与えられる恒常的な名誉にほかならないからである。それでは、人々の誤りと邪悪さによって悪しき評判が続くならば、いったいどうなるのか。愚かな者たちによって恥ずべき醜いものと判断されるからといって、我々は徳を投げ捨てるべきだというのか。
Quae quoniam invidia premi, ac vexari potest, ut sit ipsa proprium ac perpetuum bonum, nullo extrinsecus adjumento indigere debet, quin suis per se viribus nitatur, et constet. Itaque nec ullum ei ab homine bonum sperandum est, nec ullum malum recusandum.
PL 6, 371A徳は妬みによって圧迫され、苦しめられうるものであるから、それ自体固有にして恒常的な善であるためには、外部からのいかなる助けをも必要とせず、自らの力のみによって立ち、成り立つのでなければならない。したがって、徳のために人間から何らかの善を期待すべきでもなければ、何らかの悪を拒むべきでもないのである。
Liber III, Caput IX
第III巻 第IX章PL 6, 371ADe summo bono, et de cultu veri Dei; atque Anaxagorae refutatio. Venio nunc ad verae sapientiae summum bonum, cujus natura hoc modo determinanda est.
PL 6, 371A最高善について、また真の神への礼拝について。そしてアナクサゴラスへの反駁について。さて私は今、真の知恵の最高善に取りかかる。その本性は次のように規定されねばならない。
Primum, ut solius hominis sit, nec cadat in ullum aliud animal; deinde, ut solius animi, nec communicari possit cum corpore; postremo, ut non possit cuiquam sine scientia et virtute contingere.
PL 6, 371A第一に、それは人間のみに属し、他のいかなる動物にも及ばぬものであること。次に、それは心のみに属し、肉体と分かち合われ得ぬものであること、最後に、それは知識と徳なくして誰にも得られぬものであること。
Quae circumscriptio illas omnes sententias excludit, ac solvit; eorum enim quae dixerunt, nihil tale est.
PL 6, 371Bこの限定は、それらすべての学説を排除し、崩す。なぜなら彼らの言ったことの中に、そのようなものは何一つ無いからである。
Dicam nunc, quid sit; ut doceam (quod institui) philosophos omnes caecos atque insipientes fuisse qui, quod esset homini summum bonum constitutum, nec videre, nec intelligere, nec suspicari aliquando potuerunt.
PL 6, 371B私は今、それが何であるかを述べよう。それによって(私が企てた通り)、人間にとって定められた最高善が何であるかを、見ることも、理解することも、いかなる時にも推し量ることもできなかった哲学者たち全員が、盲目にして無知であったことを示すためである。
Anaxagoras, cum ab eo quaereretur cujus rei causa natus esset, respondit, coeli ac solis videndi. Hanc vocem admirantur omnes ac philosopho dignam judicant. At ego hunc puto non invenientem quid responderet, effudisse hoc passim, ne taceret.
PL 6, 371Bアナクサゴラスは、何のために生まれたのかと問われたとき、天と太陽を見るためだ、と答えた。この言葉を万人が称賛し、哲学者にふさわしいと判じている。だが私は、彼が答えるべきものを見出せず、黙っていないためにそれを口から出まかせに言い放ったにすぎない、と思う。
Quod quidem secum, si sapiens fuisset, commentatum et meditatum habere debuit: quia si quis rationem sui nesciat, nec homo sit quidem. Sed putemus non ex tempore dictum illud effusum. Videamus, in tribus verbis quot et quanta peccaverit.
PL 6, 371Bもし彼が賢者であったなら、それについて自ら思案し、熟慮しておくべきであった。なぜなら、自分自身の存在理由を知らぬ者は、そもそも人間ですらないからである。だが、あの言葉がとっさに口をついて出たのではないとしよう。ではその三つの言葉のうちに、彼がどれほど多く、どれほど大きな誤りを犯しているかを見てみよう。
Primum, quod omne hominis officium in solis oculis posuit, nihil ad mentem referens, sed ad corpus omnia. Quid si caecus fuerit, officiumne hominis amittet, quod fieri sine occasu animae non potest?
PL 6, 372A第一に、彼は人間のあらゆる務めを目だけに置き、精神には何も関わらせず、すべてを肉体に帰した。もし人が盲目であったなら、その人は人間の務めを失うことになろうか。だがそれは魂が滅びぬ限り起こりえぬことである。
Quid caeterae corporis partes? num carebunt suis quaeque muneribus? Quid, quod plus est in auribus, quam in oculis situm; quoniam et doctrina, et sapientia percipi auribus solis potest, oculis solis non potest. Coeli ac solis videndi causa natus es?
PL 6, 372A肉体の他の部分についてはどうか。それぞれがおのおのの働きを欠くことになろうか。さらに言えば、耳のうちに置かれているもののほうが、目のうちにあるものより大きいのではないか。なぜなら、学識も知恵も、耳だけによって受け取ることができるが、目だけによってはできないからである。お前は天と太陽を見るために生まれたのか。
Quis te in hoc spectaculum induxit? aut quid coelo rerumque naturae visio tua confert? Nimirum, ut hoc immensum et admirabile opus laudes.
PL 6, 372A誰がお前をこの見世物に導き入れたのか。あるいは、お前が天や自然の事物を見ることが、天や自然にとって何の益になるのか。むろん、この無量にして驚嘆すべき作品を称えるためである。
Confitere ergo rerum omnium esse constitutorem Deum, qui te in hunc mundum, quasi testem laudatoremque tanti sui operis induxit.
PL 6, 372Aそれゆえお前は、神が万物の定立者であることを告白せよ。神はお前を、ご自身のかくも大いなる作品の証人また称賛者として、この世界へと導き入れたのである。
Magnum esse credis videre coelum ac solem: cur ergo gratias non agis ei, qui hujus beneficii auctor est? cur non ipsius virtutem, providentiam, potestatem metiris animo, cujus opera miraris? Etenim necesse est, ut multo mirabilior sit qui mirabilia perfecit.
PL 6, 372Bお前は天と太陽を見ることを偉大なことだと信じている。ならばなぜ、この恩恵を与えてくださった方に感謝を捧げないのか。なぜ、その業を驚嘆しながら、その方の力、摂理、権力を心のうちで推し量らないのか。実に、驚嘆すべき業を成し遂げた方は、それよりもはるかに驚嘆すべき方であるに違いないからである。
Si te quispiam vocasset ad coenam, in eaque optime acceptus esses, num sanus viderere si pluris faceres ipsam voluptatem, quam voluptatis auctorem? Adeo philosophi ad corpus omnia referunt, nihil prorsus ad mentem; nec vident amplius quam quod sub oculos venit.
PL 6, 372Bもし誰かがお前を晩餐に招き、そこでもてなしを尽くされたとして、その快楽そのものを、もてなしをした人よりも重んじるならば、お前は正気だと見えるだろうか。かくして哲学者たちはすべてを肉体に帰し、精神にはまったく関わらせず、目に映るもの以上のものを見てはいない。
Atqui, remotis omnibus officiis corporis, in sola mente ponenda est hominis ratio. Non ergo ideo nascimur, ut ea, quae sunt facta, videamus, sed ut ipsum factorem rerum omnium contemplemur, id est, mente cernamus.
PL 6, 372Bしかし、肉体のあらゆる働きを取り除いたとき、人間が何のために在るのかという理由は、精神にのみ置かれるべきである。それゆえ我々が生まれたのは、造られたものを見るためではなく、万物の造り主そのものを観想するため、すなわち精神によって見て取るためである。
Quare si quis hominem, qui vere sapiat, interroget, cujus rei gratia natus sit, respondebit intrepidus ac paratus, colendi se Dei gratia natum, qui nos ideo generavit, ut ei serviamus.
PL 6, 373Aそれゆえ、真に賢い人に何のために生まれたのかと問うならば、彼は臆することなく即座に、自分は神を礼拝するために生まれたのだと答えるであろう。神が我々をお造りになったのは、我々が神に仕えるためである。
Servire autem Deo, nihil aliud est, quam bonis operibus tueri et conservare justitiam. Sed ille, ut homo divinarum rerum imperitus, rem maximam redegit ad minimum, duo sola deligendo, quae sibi diceret intuenda.
PL 6, 373A神に仕えるとは、善き行いによって正義を守り保つこと、それ以外の何ものでもない。しかし彼は、神的な事柄に通じていない人間として、この上なく大いなる事柄をこの上なく小さなものへと引き下げ、自分が見つめるべきだと言った二つのものだけを選び取った。
Quod si natum se esse dixisset, ut mundum intueretur, quanquam omnia comprehenderet, ac majori uteretur sono, tamen non implesset hominis officium: quia quanto pluris est anima quam corpus, tanto pluris est Deus, quam mundus, quia mundum Deus fecit et regit.
PL 6, 373Aもし彼が、自分は世界を見つめるために生まれたのだと言っていたなら、たとえそれで万物を包含し、より大きな言葉を用いたことになろうとも、それでもなお人間の務めを果たしたことにはならなかったであろう。なぜなら、魂が肉体よりも尊いのと同じだけ、神は世界よりも尊いからである。神が世界を造り、これを治めておられるからである。
Non ergo mundus oculis, quia utrumque est corpus, sed Deus animo contemplandus est: quia Deus, ut est ipse immortalis, sic animum voluit esse sempiternum. Dei autem contemplatio est, venerari et colere communem parentem generis humani.
PL 6, 373Aそれゆえ、世界は――両者とも物体であるから――目によってではなく、神が心によって観想されるべきである。神はご自身が不死であるように、心もまた永遠であることをお望みになったからである。神を観想するとは、人類共通の父を敬い、礼拝することである。
Quod si a philosophis abfuit, projectique in terram fuerunt divina ignorando, existimandus est Anaxagoras, ad quae videnda natum se esse dixit, nec coelum vidisse, nec solem. Expedita est igitur hominis ratio, si sapiat: cujus propria est humanitas.
PL 6, 373Bもし哲学者たちにこの観想が欠けており、彼らが神的な事柄を知らぬままに地に投げ落とされていたのだとすれば、アナクサゴラスは、自ら見るために生まれたのだと言ったその天も太陽も、見ていなかったのだと判断せねばならない。こうして、賢明でありさえすれば、人間が何のために生まれたのかという理由は容易に明らかとなる。人間に固有のものは人間性なのである。
Nam ipsa humanitas quid est, nisi justitia? quid est justitia, nisi pietas? pietas autem nihil aliud est, quam Dei parentis agnitio.
PL 6, 373B人間性そのものとは、正義でなくて何であろうか。正義とは、敬虔でなくて何であろうか。そして敬虔とは、父なる神を認めること、それ以外の何ものでもない。
Liber III, Caput X
第III巻 第X章PL 6, 373BProprium hominis est Deum cognoscere et colere. Summum igitur hominis bonum in sola religione est; nam caetera, etiam quae putantur esse homini propria, in caeteris quoque animalibus reperiuntur.
PL 6, 373B神を知り、神を礼拝することは人間に固有のことである。それゆえ、人間の最高善はひとえに信仰のうちにある。なぜなら、人間に固有だと考えられているその他のものも、他の動物のうちに見出されるからである。
Cum enim suas voces propriis inter se notis discernunt atque dignoscunt, colloqui videntur; ridendi quoque ratio apparet in his aliqua, cum demulsis auribus, contractoque rictu, et oculis in lasciviam resolutis, aut homini alludunt, aut suis quisque conjugibus ac foetibus propriis.
PL 6, 373Bというのも、動物たちは互いに固有の合図によって自分たちの声を聞き分け、識別するとき、まるで語り合っているように見えるからである。また、耳を垂れ、口をすぼめ、目を戯れに緩めるとき、人に戯れかけたり、それぞれ自分の配偶者や子に戯れかけたりする、笑いに似た働きすら現れている。
Nonne aliquid amori mutuo et indulgentiae simile impartiunt? Jam illa quae sibi prospiciunt in futurum, et cibos reponunt, habent utique providentiam. Rationis quoque signa in multis deprehenduntur.
PL 6, 373B互いへの愛や慈しみに似た何かを、動物たちは示しているのではないか。さらに、将来に備えて食物を蓄えておく動物たちは、明らかに先見の力を持っている。理性のしるしもまた、多くの動物のうちに見出される。
Nam quando utilia sibi appetunt, mala cavent, pericula vitant, latibula sibi parant in plures exitus dispatentia, profecto aliquid intelligunt. Potest aliquis negare illis inesse rationem, cum hominem ipsum saepe deludant?
PL 6, 373B実に、動物たちは自分に益となるものを求め、害となるものを警戒し、危険を避け、幾つもの出口へと広がる隠れ家を用意するとき、確かに何かを理解しているのである。人間自身をしばしば欺くことがあるというのに、動物たちに理性が宿っていることを、誰が否定できようか。
Nam quibus generandi mellis officium est, cum assignatas incolunt sedes, castra muniunt, domicilia inenarrabili arte componunt, regi suo serviunt; nescio an non in his perfecta sit prudentia.
PL 6, 374B蜜を生み出す務めを負う者たちは、割り当てられた住処に住み、軍営を築き、言葉に尽くせぬ技巧で住まいを組み立て、自分たちの王に仕えている。彼らのうちに完全な知恵が宿っていないなどとは、私には思えない。
Incertum est igitur, utrumne illa, quae homini tribuuntur, communia sint cum aliis viventibus: religionis certe sunt expertia. Equidem sic arbitror, universis animalibus datam esse rationem, sed mutis tantummodo ad vitam tuendam, homini etiam ad propagandam.
PL 6, 374Bそれゆえ、人間に帰せられるものが他の生き物と共通であるかどうかは定かではない。だが、他の生き物が信仰を欠いていることだけは確かである。私自身はこう考える――理性はあらゆる動物に与えられているが、物言わぬ動物たちにはただ生命を守るためだけに、人間にはその生を押し広げるためにも、与えられているのだ、と。
Et quia in homine ipsa ratio perfecta est, sapientia nominatur: quae in hoc eximium facit hominem, quod soli datum est intelligere divina.
PL 6, 375Aそして、人間においてはこの理性そのものが完全であるがゆえに、それは知恵と呼ばれる。この知恵こそが人間を卓越したものとする。なぜなら、神的な事柄を理解することは、人間だけに与えられているからである。
Qua de re Ciceronis vera est sententia. « Ex tot, inquit, generibus nullum est animal praeter hominem, quod habeat notitiam aliquam Dei; ipsisque in hominibus nulla gens est, neque tam immansueta, neque tam fera, quae non, etiamsi ignoret qualem Deum haberi deceat, tamen habendum sciat. » Ex quo efficitur, ut is agnoscat Deum, qui, unde ortus sit, quasi recordetur.
PL 6, 375Aこの点についてはキケロの言が真実を突いている。彼はこう言う。「これほど多くの種のうちで、人間を除いて、神について何らかの知識を持つ動物は一つもない。そして人間そのもののうちでさえ、どれほど教化されておらず、どれほど野蛮な民族であっても、いかなる神を持つべきかを知らないにせよ、神を持つべきことそのものを知らない民族は一つもない」。このことから、自分がどこから生まれ出たかをいわば思い出す者こそが、神を認めるのだ、ということになる。
Qui ergo philosophi volunt animos omni metu liberare, tollunt etiam religionem, et orbant hominem suo proprio ac singulari bono, quod est a recte vivendo, atque ab omni humanitate disjunctum: quia Deus, ut cuncta viventia subjecit homini, sic ipsum hominem sibi.
PL 6, 375Aそれゆえ、心をあらゆる恐れから解き放とうとする哲学者たちは、信仰までも取り除いてしまい、人間からその固有にして唯一の善を奪う。これは正しく生きることからも、あらゆる人間性からも切り離された仕業である。なぜなら、神があらゆる生き物を人間に服させたのと同じように、人間そのものをご自身に服させておられるからである。
Nam quid est, cur iidem ipsi disputent, eo dirigendam esse mentem, quo vultus erectus est? Si enim nobis in coelum spectandum est, ad nihil aliud utique quam ob religionem. Si religio tollitur, nulla nobis ratio cum coelo est.
PL 6, 375Bなぜなら、まさにその同じ哲学者たちが、顔が上向けられているその方向へ精神を向けるべきだと論じているのは、いったい何のためであろうか。もし我々が天を仰ぎ見るべきだとすれば、それはひとえに信仰のゆえ以外の何ものでもないからである。もし信仰が取り除かれるなら、我々にはもはや天と関わる理由は何もない。
Itaque aut eo est spectandum, aut in terram procumbendum. In terram procumbere ne si velimus quidem possumus, quorum status rectus est. In coelum igitur spectandum est, quo natura corporis provocat.
PL 6, 375Bそれゆえ、天を仰ぐか、地に伏すか、そのいずれかでなければならない。だが姿勢が真っ直ぐである我々は、たとえ望んだとしても地に伏すことはできない。したがって、肉体の本性が促すとおり、天を仰ぐべきなのである。
Quod si constat esse faciendum, aut ideo est faciendum, ut religioni serviamus, aut ideo, ut rationem rerum coelestium cognoscamus. Sed rationem rerum coelestium cognoscere nullo modo possumus: quia nihil ejusmodi potest cogitando inveniri, sicut supra docui.
PL 6, 375Bそれがなされるべきことだとすれば、それは信仰に仕えるためになされるべきか、あるいは天上の事物の理を知るためになされるべきか、そのいずれかである。しかし我々は、天上の事物の理を知ることは決してできない。なぜなら、そのような事柄は、先に私が示したとおり、思考によっては何一つ見出しえないからである。
Religioni ergo serviendum est quam qui non suscipit, ipse se prosternit in terram, et vitam pecudum secutus, humanitate se abdicat. Sapientiores ergo imperiti, qui etiam si errant in religione deligenda, tamen naturae suae conditionisque meminerunt.
PL 6, 376Aそれゆえ、信仰に仕えねばならない。信仰を受け入れない者は、自ら地に身を伏し、家畜の生き方に従って、人間性を放棄しているのである。それゆえ、たとえ選び取る信仰を誤ろうとも、自分の本性と境遇を忘れずにいる無知な者たちのほうが、賢いのである。
Liber III, Caput XI
第III巻 第XI章PL 6, 376ADe religione, sapientia, ac summo bono. Constat igitur, totius humani generis consensu, religionem suscipi oportere: sed quomodo in ea erretur explicandum est.
PL 6, 376A信仰と知恵、そして最高善について。かくして、全人類の合意によって、信仰は受け入れられねばならないということは定まっている。だが、その信仰においてどのように誤りが生じるかは、説き明かされねばならない。
Naturam hominis hanc Deus esse voluit, ut duarum rerum cupidus et appetens esset, religionis et sapientiae.
PL 6, 376A神は人間の本性がこうあることをお望みになった。すなわち、信仰と知恵という二つのものを、人間が欲し、求める者であることを。
Sed homines ideo falluntur, quod aut religionem suscipiunt, omissa sapientia, aut sapientiae soli student, omissa religione, cum alterum sine altero esse non possit verum.
PL 6, 376Aしかし人間が誤るのは、知恵を捨てて信仰だけを受け入れるか、あるいは信仰を捨てて知恵だけを追い求めるか、そのいずれかによるのであって、実はそのいずれも、他方なくしては真たり得ないのである。
Cadunt ergo ad multiplices religiones, sed ideo falsas, quia sapientiam reliquerunt, quae illos docere poterat deos multos esse non posse: aut student sapientiae, sed ideo falsae, quia religionem summi Dei omiserunt, qui eos ad veri scientiam potuit erudire.
PL 6, 376Bかくして彼らはさまざまな宗教へと落ち込む。それが偽りであるのは、彼らが知恵を捨て去ったからであり、その知恵こそ、神々が多数ありえないことを教ええたはずのものであった。あるいは彼らは知恵を追い求めるが、それが偽りであるのは、彼らが至高の神への信仰を捨て去ったからであり、その至高の神こそが、彼らを真理の知識へと教え導きえたはずの方であった。
Sic homines, qui alterutrum suscipiunt, viam deviam, maximisque erroribus plenam sequuntur, quoniam in his duobus inseparabiliter connexis, et officium hominis, et veritas omnis inclusa est.
PL 6, 376Bこうして、いずれか一方だけを受け入れる人間は、外れた道、この上ない誤りに満ちた道を辿ることになる。なぜなら、切り離しえぬ形で結ばれたこの二つのもののうちにこそ、人間の務めのすべても、真理のすべても、含まれているからである。
Miror itaque nullum omnino philosophorum extitisse, qui sedem, ac domicilium summi boni reperiret. Potuerunt enim sic quaerere. Quodcumque est summum bonum, necesse est omnibus esse propositum.
PL 6, 376Bそれゆえ私は、最高善の座、その宿るところを見出した哲学者が一人としていなかったことに驚く。彼らは次のように問うことができたはずだからである。すなわち――最高善であるものは何であれ、必ずすべての人にとって目指されるものでなければならない、と。
Voluptas est, quae appetitur a cunctis: sed haec et communis est cum belluis, et honesti vim non habet, et satietatem affert, et nimia nocet, et processu minuitur aetatis, et multis non contingit; nam qui opibus carent, quorum major est numerus, etiam voluptate careant necesse est.
PL 6, 377A快楽は万人に求められるものである。だがそれは獣とも共通するものであり、有徳なものの力を欠いており、飽満をもたらし、過度であれば害となり、齢を重ねるにつれて減じ、多くの者にはそもそも得られない。なぜなら、富に欠ける者――その数のほうが多いのだが――は、必然的に快楽にも欠けることになるからである。
Non est igitur summum bonum, sed ne bonum quidem voluptas. Quid divitiae? Multo magis. Nam et paucioribus, et plerumque casu, et inertibus saepe, et nonnumquam scelere contingunt, et optantur ab iis qui eas jam tenent. Quid regnum ipsum? Ne id quidem.
PL 6, 377Aそれゆえ快楽は最高善ではない、いや、そもそも善ですらない。では富はどうか。富はなおさらそうではない。なぜなら富は、より少数の者にしか、しかもたいてい偶然によって、しばしば怠惰な者にさえ、時には罪によってさえもたらされ、そしてすでにそれを持つ者たちからさえ、なお望まれるものだからである。では王権そのものはどうか。それもまた最高善ではない。
Non enim cuncti homines regnare possunt; et necesse est universos summi boni capaces esse. Quaeramus igitur aliquid, quod propositum sit omnibus. Num virtus? Negari non potest, quin et bonum sit, et omnium certe bonum.
PL 6, 377Aすべての人間が統治者になれるわけではない。しかも、最高善はすべての人が到達しうるものでなければならない。それゆえ、すべての人に目指されうる何かを探し求めよう。徳はどうか。それが善であること、しかも確かにすべての人にとっての善であることは、否定しえない。
Sed si beata esse non potest, quia vis et natura ejus in malorum perferentia posita est, non est profecto summum bonum. Quaeramus aliud. At nihil virtute pulchrius, nihil sapiente dignius inveniri potest.
PL 6, 377Bだが、もし徳が幸いなものではありえないとすれば――徳の力とその本性は、悪を耐え忍ぶことのうちに置かれているのだから――徳は確かに最高善ではない。他のものを探し求めよう。しかし、徳よりも美しいもの、賢者にふさわしいものは他に見出しえない。
Si enim vitia ob turpitudinem fugienda sunt, virtus igitur appetenda est ob decorem. Quid ergo? Potestne fieri, ut quod bonum, quod honestum esse constat, mercede ac praemio careat, sitque tam sterile, ut nihil ex se commodi pariat?
PL 6, 377Bというのも、悪徳が醜さのゆえに避けられるべきものであるならば、徳はその美しさのゆえに求められるべきものだからである。ではどうか。善であり、また有徳であると定まっているものが、報酬も報いも欠き、それ自体からいかなる益も生み出さぬほどに不毛であるということが、ありうるだろうか。
Labor ille magnus, et difficultas, et eluctatio adversus mala, quibus haec vita plena est, aliquid magni boni pariat necesse est. Id vero quid esse dicemus? Num voluptatem? at nihil turpe ex honesto nasci potest.
PL 6, 377B大いなる労苦、困難、そしてこの人生を満たしている悪との格闘は、必ずや何か大いなる善を生み出すはずである。ではそれは何であると言うべきか。快楽であろうか。しかし、有徳なものから醜いものが生まれることはありえない。
Num divitias? num potestates? at ea quidem fragilia sunt, et caduca. Num gloriam? num honorem? num memoriam nominis? at haec omnia non sunt in ipsa virtute, sed in aliorum existimatione atque arbitrio posita. Nam saepe virtus et invisa est, et malo afficitur.
PL 6, 378A富であろうか、権力であろうか。だがそれらは脆く、はかないものである。栄光であろうか、名誉であろうか、名の記憶であろうか。だがこれらすべては、徳そのもののうちにあるのではなく、他人の評価と判断のうちに置かれている。なぜなら、徳はしばしば憎まれ、害を受けることさえあるからである。
Debet autem id bonum, quod ex ea nascitur, ita cohaerere, ut divelli atque abstrahi nequeat; nec aliter summum bonum videri potest, quam si et proprium sit virtutis, et tale, ut neque adjici quidquam, nec detrahi possit.
PL 6, 378Aしかし、徳から生まれるその善は、引き離すことも奪い去ることもできぬほどに、徳と固く結びついていなければならない。そして最高善は、それが徳に固有のものであり、なおかつ何ものも付け加えることも取り去ることもできぬものであって初めて、そう見なされうるのである。
Quid, quod in his omnibus contemnendis virtutis officia consistunt. Nam voluptates, opes, potentias, honores, eaque omnia, quae pro bonis habentur, non concupiscere, non appetere, non amare, quod caeteri faciunt victi cupiditate, id est profecto virtutis.
PL 6, 378Aさらに言えば、これらすべてを軽んじることのうちにこそ、徳の務めは成り立っている。というのも、快楽、富、権勢、名誉、そして善と見なされているそれらすべてのものを、欲望に打ち負かされた他の人々がするようには、欲しがらず、求めず、愛さないこと、これこそまさに徳に属することだからである。
Aliud ergo sublimius atque praeclarius efficit; nec frustra his praesentibus bonis reluctatur, nisi quod majora, et veriora desiderat: non desperemus inveniri posse, modo verset se cogitatio in omnia. Neque enim levia aut ludicra petuntur praemia.
PL 6, 378Bそれゆえ徳は、これとは別の、より崇高で、より輝かしいものを作り出す。徳がこれら目の前にある善に無益に逆らっているのではないのは、より大いなるもの、より真実なるものを求めているからにほかならない。思考をあらゆる方向に巡らせさえすれば、それが見出されうることに、我々は絶望すべきではない。なぜなら、求められている報いは、軽々しいものでも、戯れのものでもないからである。
Liber III, Caput XII
第III巻 第XII章PL 6, 378BDe duplici pugna corporis et animae; atque de appetenda virtute propter vitam aeternam. Sed quaeritur quid sit, propter quod nascimur; quid efficiat virtus, possumus sic investigare. Duo sunt, ex quibus homo constat, animus et corpus.
PL 6, 378B肉体と魂との二重の戦いについて、また永遠の生命のために徳を追い求めるべきことについて。だが、我々が何のために生まれるのかが問われている。徳が何をもたらすのかは、次のようにして探ることができる。人間を成り立たせているものは二つ、すなわち心と肉体である。
Multa sunt propria animi, multa propria corporis, multa utrique communia, sicut est ipsa virtus: quae quoties ad corpus refertur, discernendi gratia fortitudo nominatur.
PL 6, 379A心に固有のものは多く、肉体に固有のものも多く、両方に共通するものも多い。徳そのものがそうであり、それが肉体に関して言われるときは、区別のために「勇気」と呼ばれる。
Quoniam igitur utrique subjacet fortitudo, utrique proposita dimicatio est, et utrique ex dimicatione victoria: corpus, quia solidum est et comprehensibile, cum solidis et comprehensibilibus confligat necesse est; animus autem, quia tenuis, et invisibilis est, cum iis congreditur hostibus, qui videri tangique non possunt.
PL 6, 379Aかくして勇気は両者に備わっているのであるから、両者には戦いが定められており、両者には戦いからの勝利がある。肉体は、堅固で捉えうるものであるから、堅固で捉えうるものと戦わざるを得ない。他方、心は繊細で目に見えないものであるから、見ることも触れることもできない敵と相まみえる。
Qui sunt autem hostes animi, nisi cupiditates, vitia, peccata? quae si vicerit virtus, ac fugaverit, immaculatus erit animus, ac purus. Unde ergo colligi potest, quid efficiat animi fortitudo?
PL 6, 379Aでは心の敵とは、欲望や悪徳や罪でなくて何であろうか。徳がこれらに打ち勝ち、これらを追い払うならば、心は汚れなく清らかであろう。それでは、心の勇気が何をもたらすかは、どこから導き出せるであろうか。
Nimirum ex conjuncto, et pari, hoc est ex corporis fortitudine, quod cum in aliquam congressionem certamenque venerit, quid aliud ex victoria quam vitam petit? Sive enim cum homine, sive cum bestia dimices, pro salute certatur.
PL 6, 379A疑いなく、それと結びつき、それに等しいもの、すなわち肉体の勇気から導き出される。肉体は、何らかの闘争や争いに臨むとき、勝利によって命以外の何を求めるであろうか。人間と戦うにせよ、獣と戦うにせよ、争われるのは命のためである。
Ergo ut corpus vincendo id assequitur, ut non intereat: sic etiam animus, ut permaneat; et sicut corpus ab hostibus suis victum, morte mulctatur: ita superatus a vitiis animus moriatur necesse est.
PL 6, 379Bかくして肉体が勝つことによって滅びずに済むのと同じように、心もまた存続することを得るのである。そして肉体がその敵に打ち負かされれば死をもって罰せられるように、悪徳に打ち負かされた心もまた死ぬほかはない。
Quid ergo intererit inter animi corporisque dimicationem, nisi quod corpus temporalem vitam expetit, animus sempiternam?
PL 6, 379Bそれでは、心の戦いと肉体の戦いとの間に、肉体が一時的な生を求め、心が永遠の生を求めるという以外に、何の違いがあろうか。
Si ergo virtus per seipsam beata non est, quoniam in perferendis (ut dixi) malis tota vis ejus est; si omnia, quae pro bonis concupiscuntur, negligit; si summus ejus gradus ad mortem patet, quandoquidem vitam, quae optatur a caeteris, saepe respuit, mortemque, quam caeteri timent, fortiter suscipit; si necesse est ut aliquid ex se magni boni pariat, quia sustentati et superati usque ad mortem labores sine praemio esse non possunt; si nullum praemium, quod ea dignum sit, in terra reperitur, quandoquidem cuncta, quae fragilia sunt et caduca, spernit, quid aliud restat, nisi ut coeleste aliquid efficiat, quia terrena universa contemnit, et ad altiora nitatur, quia humilia despicit?
PL 6, 379Bかくして、もし徳がそれ自体では幸福なものではない、なぜなら(先に述べたとおり)徳の全力は悪しきことに耐え忍ぶことにあるのだから——そうであるとすれば、また、もし徳が善きものとして欲せられるすべてのものを顧みないのであれば、もし徳の最高の段階が死にまで開かれている、すなわち他の人々が望む生をしばしば拒み、他の人々が恐れる死を勇敢に受け入れるのであれば、もし徳自身から何か大いなる善が生まれ出ることが必然である、なぜなら死に至るまで耐え抜かれ克服された労苦は報いなくしてはありえないのだから、もしそれにふさわしい報いが地上のどこにも見出されない、すなわち脆く滅びゆくものすべてを徳が軽んじるのであれば——地上のすべてを蔑むがゆえに天上の何ものかをもたらし、卑しいものを見下すがゆえにより高いものへと努める、それ以外に何が残るであろうか。
Id vero nihil aliud potest esse, quam immortalitas. Merito ergo philosophorum non obscurus Euclides, qui fuit conditor Megaricorum disciplinae, dissentiens a caeteris, id esse summum bonum dixit, quod simile sit, et idem semper.
PL 6, 380Aしかしそれは不死以外の何ものでもありえない。それゆえ当然にも、哲学者たちのうちで無名ではないエウクレイデス——メガラ派の学統の創始者であった——は、他の者たちと意見を異にして、常に同一で変わらぬものこそが最高善であると言った。
Intellexit profecto quae sit natura summi boni, licet id non explicaverit quid sit: id est autem immortalitas, nec aliud omnino quidquam; quia sola nec imminui, nec augeri, nec immutari potest.
PL 6, 380A彼は最高善の本性が何であるかを確かに理解していたが、それが何であるかを説き明かしはしなかった。それは実は不死に他ならず、他の何ものでもない。なぜなら、不死のみが減じられることも、増されることも、変えられることもありえないからである。
Seneca quoque imprudens incidit, ut fateretur, nullum esse aliud virtutis praemium, quam immortalitatem.
PL 6, 380Aセネカもまた、それと気づかぬままに、徳の報いは不死以外にないと認めるに至った。
Laudans enim virtutem in eo libro quem de immatura morte conscripsit: « Una, inquit, res est virtus, quae nos immortalitate donare possit, et pares diis facere. » Sed et stoici, quos secutus est, negant sine virtute effici quemquam beatum posse.
PL 6, 380A彼は『早すぎる死について』書いた書物の中で徳を称えて、こう言っている。「我々に不死を与え、神々に等しい者としうるものは、徳ただ一つである。」彼が従ったストア派の人々もまた、徳なくして誰であれ幸福になりえないと言う。
Ergo virtutis praemium beata vita est, si virtus (ut recte dictum est) beatam vitam facit. Non est igitur, ut aiunt, propter seipsam virtus expetenda, sed propter vitam beatam, quae virtutem necessario sequitur.
PL 6, 380Bしたがって、もし徳が(正しく言われているとおり)幸福な生をもたらすのであれば、徳の報いは幸福な生である。それゆえ、彼らの言うように徳はそれ自体のために求められるのではなく、必然的に徳に伴う幸福な生のために求められるのである。
Quod argumentum docere eos potuit, quod esset summum bonum. Haec autem vita praesens et corporalis beata esse non potest, quia malis est subjecta per corpus. Epicurus Deum beatum et incorruptum vocat, quia sempiternus est.
PL 6, 380Bこの論は、彼らに最高善とは何であるかを教えることができたはずである。しかしこの現世の肉体的な生は、肉体を通して悪しきことに服しているがゆえに、幸福ではありえない。エピクロスは、神が永遠であるがゆえに幸福で不朽であると呼ぶ。
Beatitudo enim perfecta esse debet, ut nihil sit, quod eam vexare, ac imminuere, aut immutare possit. Nec aliter quidquam existimari beatum potest, nisi fuerit incorruptum. Incorruptum autem nihil est, nisi quod est immortale.
PL 6, 380Bというのも、幸福は完全なものでなければならず、それを悩ませ、損ない、変えうるものが何もあってはならないからである。また、不朽でなければ、何ものも幸福であるとは見なされえない。しかし不死なるもの以外に、不朽なるものは何もない。
Sola ergo immortalitas beata est, quia corrumpi ac dissolvi non potest. Quod si cadit in hominem virtus, quod negare nullus potest, cadit et beatitudo. Non potest enim fieri, ut sit miser, qui virtute est praeditus.
PL 6, 380Cそれゆえ、朽ちることも解体されることもありえない不死のみが幸福なのである。もし徳が人間に宿りうるのであれば——これは誰も否定できないことであるが——幸福もまた人間に宿りうる。徳を備えた者が不幸であるということはありえないからである。
Si cadit beatitudo, ergo et immortalitas cadit in hominem, quae beata est. Summum igitur bonum sola immortalitas invenitur, quae nec aliud animal, nec corpus attingit, nec potest cuiquam sine scientiae virtute, id est, sine Dei cognitione ac justitia provenire.
PL 6, 381Aもし幸福が人間に宿りうるのであれば、幸福である不死もまた人間に宿りうる。したがって最高善は不死のみであることが見出される。それは他のいかなる動物にも、肉体にも及ぶものではなく、知の徳なくして、すなわち神の認識と正義なくしては、誰にも与えられえないものである。
Cujus appetitio quam vera, quam recta sit, ipsa vitae hujusce cupiditas indicat: quae licet sit temporalis, et labore plenissima, expetitur tamen ab omnibus, et optatur; hanc enim tam senes quam pueri, tam reges quam infimi, tam denique sapientes quam stulti cupiunt.
PL 6, 381Aこの不死を求めることがいかに真実で正しいものであるかは、この現世の生への欲求そのものが示している。この生は一時的で労苦に満ちてはいるものの、それでもすべての人によって求められ、望まれる。老いた者も若い者も、王も最も卑しい者も、そして賢者も愚者も、これを欲するのである。
Tanti est (ut Anaxagorae visum est) contemplatio coeli ac lucis ipsius, ut quascumque miserias libeat sustinere.
PL 6, 381A(アナクサゴラスが考えたように)天と光そのものを観想することはそれほど価値あることであるから、いかなる不幸をも進んで耐え忍ぶほどである。
Cum igitur laboriosa haec et brevis vita, non tantum hominum, sed etiam caeterorum animantium consensu, magnum bonum esse ducatur: manifestum est eamdem summum ac perfectum fieri bonum, si et fine careat et omni malo.
PL 6, 381Aかくして、この労苦に満ちた短い生が、人間だけでなく他の生き物たちの一致した認めるところによっても大いなる善と見なされるのであれば、この生が終わりを持たず、あらゆる悪から免れるならば、それが最高にして完全な善となることは明らかである。
Denique nemo umquam extitisset, qui hanc ipsam brevem contemneret, aut subiret mortem, nisi spe vitae longioris.
PL 6, 381B実に、より長い生への希望なくして、この短い生を軽んじたり死を引き受けたりする者は、誰一人として現れなかったであろう。
Nam illi, qui pro salute civium voluntariae se neci obtulerunt, sicut Thebis Menoeceus, Athenis Codrus, Romae Curtius et Mures duo, numquam mortem vitae commodis praetulissent, nisi se immortalitatem opinione civium consequi putavissent: qui tametsi nescierunt immortalitatis vitam, res tamen eos non fefellit.
PL 6, 381Bというのも、テーバイのメノイケウス、アテナイのコドロス、ローマのクルティウスや二人のムスのように、市民の安全のために自ら進んで死に身を捧げた者たちは、市民たちの評判によって不死を得られると考えなければ、決して死を生の利益に優先させはしなかったであろうから。彼らは不死の生を知らなかったとはいえ、事柄そのものが彼らを欺いたわけではなかったのである。
Si enim virtus divitias et opes ideo contemnit, quia fragiles sunt, voluptates ideo, quia breves; ergo et vitam fragilem brevemque ideo contemnit, ut solidam et perpetuam consequatur.
PL 6, 381Bというのも、徳が富や財産を軽んじるのはそれらが脆いからであり、快楽を軽んじるのはそれが束の間だからであるとすれば、徳が脆く短い生を軽んじるのもまた、堅固で永続する生を得るためだからである。
Ipsa ergo cogitatio per ordinem gradiens, et universa considerans, perducit nos ad eximium illud et singulare, cujus causa nascimur bonum.
PL 6, 382Aこのように順を追って進み、すべてを考え合わせるこの考察そのものが、我々をして、そのために我々が生まれてきたところの、かの卓越した唯一の善へと導くのである。
Quod si fecissent philosophi; si non, quod semel apprehenderant, tueri pertinaciter maluissent: profecto pervenissent ad verum hoc, ut ostendi modo.
PL 6, 382Aもし哲学者たちがこのように考え、一度捉えたものを頑なに守り続けようとしなかったならば、彼らは確かに、今まさに私が示したこの真理に到達していたであろう。
Quod si non fuit eorum, qui coelestes animas una cum corporibus extinguunt, illi tamen, qui de immortalitate disputant animi, intelligere debuerunt; ideo propositam nobis esse virtutem, ut, perdomitis libidinibus, rerumque terrestrium cupiditate superata, purae ac victrices animae ad Deum, id est ad originem suam revertantur.
PL 6, 382A天来の魂が肉体とともに滅びるとする者たちには、この理解は望むべくもなかったであろうが、しかし魂の不死を論じた者たちは、次のことを理解すべきであった。すなわち、我々に徳が課せられているのは、情欲を制し、地上の事物への欲望に打ち勝った清らかな勝利の魂が、神へと、すなわち自らの起源へと立ち帰るためである、ということを。
Idcirco enim soli animantium ad aspectum coeli erecti sumus ut summum bonum nostrum in summo esse credamus. Ideo religionem soli capimus, ut ex hoc sciamus, humanum spiritum non esse mortalem, quod Deum, qui est immortalis, et desiderat, et agnoscit.
PL 6, 382Aそれゆえにこそ、生き物のうちで我々だけが天を仰ぎ見るよう真っ直ぐに立てられているのであり、それは我々の最高善が高きところにあると信じさせるためである。それゆえにこそ、我々だけが宗教を受け入れるのであり、それによって、人間の霊が死すべきものではないことを我々は知るのである。なぜなら、それは不死である神を求め、また認識するからである。
Igitur ex omnibus philosophis, qui aut pro summo bono scientiam, aut virtutem sunt amplexi, tenuerunt quidem viam veritatis, sed non pervenerunt ad summum. Haec enim duo sunt, quae simul efficiant illud, quod quaeritur.
PL 6, 382Bしたがって、最高善として知識か徳かのいずれかを奉じたすべての哲学者たちは、真理への道を確かに捉えてはいたが、その頂きにまで到達することはなかった。求められているものをともに成し遂げるのは、この二つだからである。
Scientia id praestat, ut quomodo, et quo perveniendum sit, noverimus; virtus, ut perveniamus. Alterum sine altero nihil valet, ex scientia enim virtus, ex virtute summum bonum nascitur.
PL 6, 382B知識は、いかにして、どこへ至るべきかを我々に知らしめる。徳は、そこへ実際に至らしめる。一方は他方なしには何の役にも立たない。というのも、知識から徳が生まれ、徳から最高善が生まれるからである。
Beata igitur vita, quam philosophi quaesierunt semper, et quaerunt, sive in cultu deorum, sive in philosophia nulla est; et ideo ab his non potuit reperiri, quia summum bonum non in summo quaesierunt, sed in imo.
PL 6, 382Bしたがって、哲学者たちが常に求め、今なお求めている幸福な生は、神々の崇拝のうちにも、哲学のうちにも存在しない。それゆえ彼らはそれを見出すことができなかったのである。なぜなら彼らは最高善を高きところにではなく、低きところに求めたからである。
Summum autem quid est, nisi coelum, et Deus, unde animus oritur? Imum quid est, nisi terra, unde corpus est?
PL 6, 383A高きところとは、心がそこから発する天と神以外の何であろうか。低きところとは、肉体がそこから成る地以外の何であろうか。
Itaque licet quidam philosophi summum bonum non corpori, sed animo dederint, tamen, quoniam illud ad hanc vitam retulerunt, quae cum corpore terminatur, ad corpus revoluti sunt, cujus est hoc omne tempus, quod transigitur in terra.
PL 6, 383Aしたがって、ある哲学者たちが最高善を肉体にではなく心に帰したとしても、それを肉体とともに終わるこの現世の生に結びつけた以上、彼らはやはり肉体へと戻ってしまったのである。地上で過ごされるこの全時間は、肉体に属するものだからである。
Quare non immerito summum bonum non comprehenderunt; quia quidquid ad corpus spectat, et immortalitatis est expers, imum sit necesse est.
PL 6, 383Aそれゆえ彼らが最高善を捉えられなかったのも当然である。肉体に関わり、不死にあずからないものは、必ず低きものだからである。
Non cadit ergo in hominem beatitudo illo modo, quo philosophi putaverunt: sed ita cadit, non ut tunc beatus sit cum vivit in corpore, quod utique, ut dissolvatur, necesse est corrumpi; sed tunc, cum anima societate corporis liberata, in solo spiritu vivit.
PL 6, 383Aしたがって、幸福は哲学者たちが考えたようなあり方で人間に宿るのではない。人間が肉体のうちに生きているとき——肉体は必ず朽ちて解体されるものであるが——そのときに幸福であるのではなく、魂が肉体との結びつきから解き放たれ、ただ霊のうちにのみ生きるとき、そのときに幸福は宿るのである。
Hoc uno beati esse in hac vita possumus, si minime beati esse videamur; si fugientes illecebras voluptatum, solique virtuti servientes, in omnibus laboribus miseriisque vivamus, quae sunt exercitia, et corroboramenta virtutis; si denique asperam illam viam difficilemque teneamus, quae nobis ad beatitudinem patefacta est.
PL 6, 383Bこの生において我々が幸福でありうるのは、ただこの一事による。すなわち、我々がおよそ幸福には見えぬありさまで生きること、快楽の誘惑を避け、ただ徳にのみ仕えて、徳の鍛錬であり強化であるところのあらゆる労苦と不幸のうちに生きること、そして最後に、幸福へと我々のために開かれた、あの険しく困難な道を歩み続けることである。
Summum igitur bonum, quod beatos facit, non potest esse, nisi in ea religione, atque doctrina, cui spes immortalitatis adjuncta est.
PL 6, 383Bしたがって、人を幸福にする最高善は、不死への希望が結びついた宗教と教えのうちにしかありえない。
Liber III, Caput XIII
第III巻 第XIII章PL 6, 383BDe animae immortalitate, deque sapientia, philosophia et eloquentia. Res exigere videtur hoc loco, ut quoniam docuimus immortalitatem esse summum bonum, id ipsum immortalem esse animam comprobemus.
PL 6, 383B魂の不死について、また知恵、哲学、雄弁について。ここで事柄が求めているように思われるのは、我々が不死こそ最高善であると説いたのであるから、魂そのものが不死であることを証明することである。
Qua de re ingens inter philosophos disceptatio est, nec quidquam tamen explicare, aut probare potuerunt ii, qui verum de anima sentiebant; expertes enim hujus divinae eruditionis, nec argumenta vera, quibus vincerent, attulerunt, nec testimonia, quibus probarent.
PL 6, 384Aこの事柄については哲学者たちの間に甚だしい論争があるが、魂について正しく考えていた者たちでさえ、それを説き明かすことも証明することもできなかった。彼らはこの神的な学識にあずかっていなかったため、論破しうる真の論証も、証明しうる証言ももたらさなかったのである。
Sed oportunius hanc quaestionem tractabimus in ultimo libro, cum de vita beata nobis erit disserendum. Superest pars illa philosophiae tertia, quam vocant λογικὴν, in qua tota dialectica, et omnis loquendi ratio continetur.
PL 6, 384Aしかしこの問題は、我々が幸福な生について論じることになる最後の巻において、より適切に扱うことにしよう。残るは哲学の第三の部門であり、彼らがロギケーと呼ぶものであって、これにはあらゆる弁証術と語ることの理のすべてが含まれている。
Hanc divina eruditio non desiderat: quia non in lingua, sed in corde sapientia est; nec interest, quali utare sermone: res enim, non verba quaeruntur.
PL 6, 384A神的な学識はこれを必要としない。なぜなら知恵は舌にではなく心のうちにあるのであり、いかなる言葉遣いを用いるかは問題ではないからである。求められているのは言葉ではなく、事柄そのものである。
Et nos non de grammatico, aut oratore, quorum scientia est, quomodo loqui deceat, sed de sapiente disserimus, cujus doctrina est, quomodo vivere oporteat.
PL 6, 384Aそして我々が論じているのは、いかに語るべきかを知としている文法家や弁論家についてではなく、いかに生きるべきかを教えとしている賢者についてなのである。
Quod si neque physica illa ratio necessaria est, neque haec logica, quia beatum facere non possunt: restat ut in sola ethica totius philosophiae vis contineatur, ad quam se, abjectis omnibus, Socrates contulisse dicitur.
PL 6, 384Bしたがって、かの自然学も、この論理学も、人を幸福にすることができない以上必要ではないとすれば、残るところ、哲学全体の力は倫理学のうちにのみ含まれているのであり、ソクラテスはその他のすべてを捨てて、これに専念したと言われている。
In qua etiam parte quoniam philosophos errasse docui, qui summum bonum, cujus capiendi gratia generati sumus, non comprehenderunt; apparet falsam et inanem esse omnem philosophiam, quia nec instruit ad justitiae munera, nec officium hominis rationemque confirmat.
PL 6, 384Bしかしこの部門においてすら、我々が生まれた目的である最高善を捉えられなかった点で哲学者たちが誤っていたことを私はすでに説いたのであるから、哲学全体が偽りにして空しいものであることは明らかである。なぜなら、それは正義の務めへと備えさせもせず、人間の務めとその理とを確かなものにもしないからである。
Sciant igitur errare se, qui philosophiam putant esse sapientiam: non trahantur auctoritate cujusquam; sed veritati potius faveant, et accedant.
PL 6, 384Bしたがって、哲学こそ知恵であると考える者たちは、自分たちが誤っていることを知るがよい。誰の権威にも引きずられることなく、むしろ真理に与し、これに近づくがよい。
Nullus hic temeritati locus est: in aeternum stultitiae poena subeunda est, si aut persona inanis, aut opinio falsa deceperit.
PL 6, 384Cここには軽率さの入り込む余地はない。もし空しい人物や誤った臆説に欺かれるならば、永遠に愚かさの刑罰を受けねばならないのである。
Homo autem, qualiscumque est, si sibi credit, hoc est si homini credit (ut non dicam stultus, qui suum non videat errorem) certe arrogans est, qui sibi audeat vendicare, quod humana conditio non recipit.
PL 6, 385Aしかし人間は、いかなる者であれ、もし自分自身を、すなわち一人の人間を信ずるならば——自らの誤りを見ない愚か者であるとまでは言わないとしても——確かに、人間の境遇が許さぬものを自分のものとして主張しようとする、傲慢な者である。
Ille ipse romanae linguae summus auctor quantum fallatur, licet ex illa sententia pervidere: qui cum in libris officiorum philosophiam nihil aliud esse dixisset, quam studium sapientiae, ipsam autem sapientiam, rerum divinarum et humanarum scientiam, tum adjecit: « Cujus studium qui vituperat, haud sane intelligo quidnam sit, quod laudandum putet.
PL 6, 385Aかのラテン語における最も卓越した大家その人がどれほど誤っているかは、次の言葉から見てとれる。彼は『義務論』の中で、哲学とは知恵の探究に他ならず、知恵そのものとは神的なことがらと人間的なことがらについての知であると言った上で、こう付け加えている。「その探究を非難する者が、では一体何を賞賛に値すると考えているのか、私には到底理解できない。
Nam si oblectatio quaeritur animi, requiesque curarum, quae conferri cum eorum studiis potest, qui semper aliquid inquirunt, quod spectet, et valeat ad bene beateque vivendum?
PL 6, 385Aというのも、もし心の慰めや、憂いからの休息が求められているのだとすれば、善く幸福に生きることに関わり、それに資するものを常に探究している人々の学びと比べうるものが、何かあるだろうか。
Sive ratio constantiae virtutisque ducitur, aut haec ars est, aut nulla omnino, per quam eas assequamur. Nullam dicere maximarum rerum artem esse, cum minimarum sine arte nulla sit, hominum est parum considerate loquentium, atque in maximis rebus errantium.
PL 6, 385Bまた、もし不動の心と徳とが顧慮されるのであれば、我々がそれらに到達しうる技芸は、これであるか、あるいはまったく存在しないかのいずれかである。最も小さな事柄でさえ技芸なくしてはなしえないのに、最も大いなる事柄については技芸が存在しないと言うのは、思慮に欠けた物言いをし、最も重大な事柄において誤っている人間のすることである。
Si autem est aliqua disciplina virtutis, ubi ea quaeretur, cum ab isto genere discendi discesseris. » Equidem tametsi operam dederim, ut quantulamcumque discendi assequerer facultatem propter studium docendi, tamen eloquens nunquam fui; quippe qui forum ne attigerim quidem: sed necesse est, ipsa me faciat causae bonitas eloquentem; ad quam diserte copioseque defendendam scientia divinitatis, et ipsa veritas sufficit.
PL 6, 385Bしかしもし徳について何らかの教えがあるとすれば、この種の学び方から離れてしまえば、それをどこに求めればよいのか。」私自身について言えば、教えることへの熱意のゆえに、いくばくかの学びの力を得ようと努めはしたものの、雄弁であったことは一度もない。そもそも法廷に足を踏み入れたことすらないのである。しかし、この事案そのものの正しさが、必ずや私を雄弁にしてくれるはずである。それを雄弁かつ豊かに弁護するには、神性についての知と真理そのものとで十分だからである。
Vellem igitur Ciceronem paulisper ab inferis surgere, ut vir eloquentissimus ab homunculo non diserto doceretur, primum, quidnam sit, quod laudandum putet, qui vituperat id studium, quod vocatur philosophia; deinde, neque illam esse artem, qua virtus et justitia discatur, nec aliam ullam, sicut putavit; postremo, quoniam est virtutis disciplina, ubi quaerenda sit, cum ab illo discendi genere discesseris: quod ille non audiendi discendique gratia quaerebat.
PL 6, 385Bそれゆえ私は、キケロがしばらくの間冥界から立ち帰り、あの最も雄弁な人物が、雄弁ならぬ卑小な人間から教えを受けることを望みたい。第一に、哲学と呼ばれるかの探究を非難する者が、では何を賞賛に値すると考えているのかを。第二に、徳と正義とを学びうる技芸はあの哲学ではなく、また——彼自身がそう考えたとおり——他のいかなる技芸でもないことを。第三に、徳についての教えがあるからには、彼の言うあの学び方から離れてしまえば、それをどこに求めればよいのかを。もっとも彼は、聞き学ぶために問うていたのではなかったのだが。
A quo enim posset audire, cum sciret id nemo? Sed ut in causis facere solebat, interrogatione voluit urgere, ad confessionemque perducere; tanquam confideret responderi prorsus nihil posse, quominus philosophia esset magistra virtutis.
PL 6, 386Aというのも、誰もそれを知らないのであれば、彼は誰から聞くことができたであろうか。しかし彼は、法廷でいつもそうしていたように、問いによって相手に迫り、自白へと追い込もうとしたのである。哲学が徳の教師であることを妨げうる答えなど、まったくありえないと確信していたかのように。
Quod quidem in Tusculanis disputationibus aperte professus est, ad eam ipsam conversa oratione, tamquam se declamatorio dicendi genere jactaret. « O vitae philosophia dux, inquit, o virtutis indagatrix expultrixque vitiorum: quid non modo nos, sed omnino vita hominum sine te esse potuisset?
PL 6, 386A実に彼は『トゥスクルム荘対談集』において、まさに哲学そのものに向けて言葉を転じ、まるで演説調の語り口を誇示するかのように、あからさまにこう言明している。「おお、生の導き手たる哲学よ、おお、徳を探し求め、悪徳を追い払う者よ、汝なくして、我々だけでなく、そもそも人間の生そのものが、いったい何でありえたであろうか。
Tu inventrix legum, tu magistra morum ac disciplinae fuisti. » Quasi vero aliquid per se ipsa sentiret, ac non potius ille laudandus esset, qui eam tribuit.
PL 6, 386B汝こそ諸法の発見者であり、汝こそ道徳と規律の教師であった。」あたかも哲学そのものが何かを感じ取ってでもいるかのようであるが、称賛されるべきはむしろそれを人に与えた方ではないのか。
Potuit eodem modo gratias agere cibo et potui, quia sine his rebus vita constare non possit; in quibus ut sensus, ita beneficii nihil est. Atqui ut illa corporis alimenta sunt, sic animae, sapientia.
PL 6, 386B同じやり方で、彼は食物や飲み物にも感謝を捧げることができたであろう。これらなしには生が成り立たないからである。しかしそれらには、感覚がないのと同様、恩恵というものもまったくない。ところで、それらが肉体の糧であるように、知恵は魂の糧なのである。
Liber III, Caput XIV
第III巻 第XIV章PL 6, 386BQuod Lucretius et alii erraverunt, ac ipse Cicero, in statuenda sapientiae origine. Rectius itaque Lucretius, cum eum laudat, qui sapientiam primus invenit: sed hoc inepte, quod ab homine inventam putavit.
PL 6, 386Bルクレティウスや他の者たち、そしてキケロ自身も、知恵の起源を定めるに当たって誤ったということ。それゆえルクレティウスは、知恵を最初に発見した者を称賛する点では正しかったが、それを人間が発見したと考えた点では愚かであった。
Quasi vero illam alicubi jacentem homo ille, quem laudabat, invenerit, tanquam tibias ad fontem, ut poetae aiunt. Quod si repertorem sapientiae, ut deum, laudavit; ita enim dicit: Nemo (ut opinor) erit mortali corpore cretus.
PL 6, 386Bあたかも、彼が称賛したその人物が、詩人たちの言うように泉のほとりで笛を見つけたのと同じように、どこかに転がっていた知恵をたまたま見つけたかのようである。もっとも、もし彼が知恵の発見者を神として称賛したのだとすれば——実際、彼はこう言っているのだ。「思うに、その者は死すべき肉体から生まれた者ではないであろう。」
Nam si, ut ipsa petit majestas cognita rerum, Dicendum est, Deus ille fuit, Deus, inclyte Memmi: tamen non erat sic laudandus Deus, quod sapientiam invenerit, sed quod hominem fecerit, qui posset capere sapientiam. Minuit enim laudem, qui partem laudat ex toto.
PL 6, 387A「なぜなら、事の認識された威厳そのものが求めるとおり、こう言わねばならないのだから。彼は神であった、神であったのだ、誉れ高きメンミウスよ。」とはいえ、神が称賛されるべきであったのは、知恵を発見したからではなく、知恵を受け止めうる人間を造ったからである。全体のうちの一部だけを称賛する者は、称賛を減じているのである。
Sed ille, ut hominem, laudavit, qui tamen ob id ipsum deberet pro Deo haberi, quod sapere invenerit. Nam sic ait: Nonne decebit, Hunc hominem numero divum dignarier esse?
PL 6, 387Aしかし彼は、知恵を見出したというまさにその理由によって神と見なされるべきであったその人物を、人間として称賛したのである。実際彼はこう言っている。「この人物が神々の列に加えられるにふさわしいとされないことがあろうか。」
Unde apparet, aut Pythagoram voluisse laudare, qui se primus, ut dixi (supra cap. 2), philosophum nominavit; aut Milesium Thalem, qui de rerum natura primus traditur disputasse. Ita dum hominem quaerit extollere, rem ipsam depressit.
PL 6, 387Aこれによって明らかになるのは、彼が称賛しようとしたのは、先に(第2章で)述べたように自らを最初に哲学者と名乗ったピュタゴラスか、あるいは自然について最初に論じたと伝えられるミレトスのタレスであった、ということである。こうして彼は、人間を称揚しようとしながら、事柄そのものを貶めてしまったのである。
Non est enim magna, si ab homine potuit inveniri. Verum potest, ut poetae, dari venia. At ille idem perfectus orator, idem summus philosophus, et Graecos reprehendit, quorum levitatem semper accusat, et tamen sequitur; ipsam sapientiam, quam alias donum, alias inventum deorum vocat, poetice figuratam laudat in faciem.
PL 6, 388Aというのも、人間によって見出しえたものであるならば、それは偉大なものではないからである。もっとも、詩人としてであれば、赦しを与えることもできよう。ところがかの完全な弁論家にして最高の哲学者たる彼は、常にギリシア人の軽薄さを非難しながらも結局はそれに従ってしまう自分でありながら、あるときは神々の賜物、あるときは神々の発見物と呼ぶその知恵そのものを、詩的に擬人化して面と向かって称賛するのである。
Graviter etiam queritur extitisse aliquos, qui eam vituperarent. « Quisquamne, inquit, vituperare vitae » parentem, et hoc parricidio se inquinare audeat, » et tam impie ingratus esse? » Nos ergo, Marce Tulli, parricidae sumus, et insuendi te judice in culeum, qui philosophiam negamus parentem esse vitae?
PL 6, 388A彼はまた、これを非難する者があったことを重々しく嘆いている。彼曰く、「誰か、生命の母を非難し、この近親殺しによって自らを汚し、かくも不敬虔に恩を忘れることを、あえてするだろうか。」それでは、キケロよ、我々は近親殺しの者であり、お前を裁判官としてかの皮袋に縫い込まれるべき者だとでもいうのか——哲学を生命の母ではないと否定するがゆえに。
An tu, qui adversus Deum tam impie ingratus es (non hunc cujus effigiem veneraris in Capitolio sedentem, sed illum qui mundum fecit, hominemque generavit, qui sapientiam quoque ipsam inter coelestia sua beneficia largitus est) magistram tu virtutis, aut parentem vitae vocas, ad quam si quis accesserit, multo sit incertior necesse est, quam prius fuerit?
PL 6, 388Aそれとも、お前は神に対してこれほど不敬虔にも恩知らずでありながら(お前がカピトリウムに座すその形像に敬意を払うあの者ではなく、世界を造り、人間を生み出し、知恵そのものをも天上の恩恵のうちに与えたあの方に対してである)、これを徳の教師、あるいは生命の母と呼ぶのか。だが、これに近づいた者は、以前よりもはるかに不確かにならざるを得ないのだ。
Cujus enim virtutis? quae ipsa, ubi sita sit, adhuc philosophi non expediunt. Cujus vitae? cum ipsi doctores ante fuerint senectute ac morte confecti, quam constituerint quomodo vivi deceat.
PL 6, 389Aいったい何の徳の教師なのか。哲学者たち自身、それがどこにあるのかさえ未だに説き明かせずにいるというのに。いったい何の生命の母なのか。教師たち自身が、いかに生きるべきかを定めるより先に、老いと死によって力尽きてしまったというのに。
Cujus veritatis indagatricem profiteri potes? qui saepe testaris, cum tanta multitudo fueri philosophorum, sapientem tamen extitisse adhuc neminem. Quid ergo te magistra illa vitae docuit?
PL 6, 389Aいったい何の真理の探求者だと、お前は哲学を称することができるのか。哲学者たちがこれほど多数あったにもかかわらず、いまだかつて賢者は一人も現れなかった、とお前自身しばしば証言しているではないか。それでは、かの生命の教師はお前に何を教えたのか。
An ut potentissimum consulem maledictis incesseres, eumque hostem patriae venenatis orationibus faceres? Sed omittamus illa, quae possunt excusari fortunae nomine.
PL 6, 389A最も権勢ある執政官を悪口で攻撃し、毒を含んだ演説によって彼を祖国の敵に仕立て上げることを教えたのか。しかし、運命の名において弁解しうる事柄については措いておこう。
Studuisti nempe philosophiae, et quidem sic, ut nullus umquam diligentius; quippe qui omnes cognoveris disciplinas, sicut ipse gloriari soles, eamque ipsam latinis litteris illustraveris, imitatoremque te Platonis ostenderis.
PL 6, 389Aお前は確かに哲学に打ち込んだ、それも誰よりも熱心に。お前自身がつねに誇るように、あらゆる学派を知り尽くし、哲学そのものをラテン語の文章によって光り輝かせ、プラトンの模倣者であることを示したのだから。
Cedo igitur quid didiceris, aut in qua secta veritatem deprehenderis. In academia scilicet, quam secutus es, quam probasti. At haec nihil docet, nisi ut scias te nihil scire. Tui ergo te libri arguunt, quam nihil a philosophia disci possit ad vitam.
PL 6, 389Bならば言ってみるがよい、お前が何を学び、どの学派において真理を捉えたのかを。なるほど、お前が従い、是認したあのアカデメイア派においてであろう。だがこの学派は、お前が何も知らないということを知る以外、何も教えはしない。したがって、お前自身の書物こそが、哲学から生に資するものが何一つ学び得ないことを証しているのである。
Haec tua verba sunt: « Mihi autem non modo ad sapientiam caeci videmur, sed ad ea ipsa, quae aliqua ex parte cerni videantur, hebetes et obtusi. » Si ergo philosophia est magistra vitae, cur tibi ipse caecus, et hebes, et obtusus videbare, quem oportuit, illa docente, et sentire, et sapere, et in clarissima luce versari?
PL 6, 389Bこれはお前自身の言葉である。「しかし私には、我々は知恵に対して盲目であるばかりか、幾分かは見て取れるように思われる事柄に対してさえ、鈍く曇った目しか持たないように思われる。」それでは、もし哲学が生命の教師であるならば、なぜお前自身が盲目で、鈍く、曇った者だと自ら思われたのか——本来ならば、哲学に教えられて感じ取り、知恵を得て、この上なく明るい光のうちにあるべきであった者が。
At quam confessus fueris philosophiae veritatem, docent ad filium composita praecepta, quibus mones philosophiae quidem praecepta noscenda, vivendum autem esse civiliter. Quid tam repugnans dici potest?
PL 6, 389Cしかし、お前が哲学の真理についてどれほどのことを告白していたかは、息子に宛てて編まれた教訓の言葉が示している。そこでお前は、哲学の教えこそ知っておくべきだが、生き方は世間なみであるべきだと勧めている。これほど矛盾したことが言えるだろうか。
Si noscenda sunt praecepta philosophiae, ideo utique noscenda sunt ut recte sapienterque vivamus. Vel, si civiliter vivendum est, non est igitur philosophia sapientia; siquidem melius est civiliter, quam philosophice vivere.
PL 6, 390Aもし哲学の教えを知るべきだというのなら、それはまさしく我々が正しく賢く生きるために知るべきなのである。あるいは、もし世間なみに生きるべきだというのなら、哲学は知恵ではないことになる。なぜなら、哲学的に生きるよりも世間なみに生きるほうがよいことになるからである。
Nam si sapientia est, quae dicitur philosophia, stulte profecto vivit, qui non secundum philosophiam vivit. Si autem non stulte vivit, qui civiliter vivit, sequitur ut stulte vivat, qui philosophice vivit.
PL 6, 390Aなぜなら、もし哲学と呼ばれるものが知恵であるならば、哲学に従って生きない者は確かに愚かに生きていることになる。しかし、もし世間なみに生きる者が愚かに生きているのでないなら、哲学的に生きる者こそが愚かに生きていることになる。
Tuo itaque judicio philosophia stultitiae, inanitatisque damnata est. Idem in Consolatione, id est, in opere non joculari, hanc de philosophia sententiam tulisti: « Sed nescio quis nos teneat error, aut miserabilis ignoratio veri. » Ubi est ergo philosophiae magisterium? aut quid te docuit illa vitae parens, si verum miserabiliter ignoras?
PL 6, 390Aこうしてお前自身の判断によって、哲学は愚かさと空虚さの廉で断罪されたのである。同じお前は『慰め』において、すなわち戯れではない著作の中で、哲学について次のような判決を下している。「しかし、いかなる誤りが、あるいは真理についての痛ましい無知が我々を捉えているのか、私には分からない。」それならば、哲学の教えはどこにあるのか。もしお前が真理を痛ましくも知らずにいるのなら、あの生命の母はお前に何を教えたというのか。
Quod si haec erroris ignorationisque confessio pene invito tibi ab intimo pectore expressa est, cur non tibi verum fateris aliquando, philosophiam, quam tu nihil docentem in coelum laudibus extulisti, magistram virtutis esse non posse?
PL 6, 390Bもし、この誤りと無知の告白が、お前の心の奥底から、いわば不本意ながら絞り出されたものであるならば、なぜお前はついに真理を自ら認めないのか——お前が、何一つ教えぬくせに天まで称賛して持ち上げたその哲学が、徳の教師ではあり得ない、ということを。
Liber III, Caput XV
第III巻 第XV章PL 6, 390BSenecae error in philosophia: et quomodo philosophorum oratio cum eorum vita pugnet. Eodem ductus errore Seneca (quis enim veram viam teneret, errante Cicerone? « Philosophia, inquit, nihil aliud est quam recta ratio vivendi, vel honeste vivendi scientia, vel ars rectae vitae agendae.
PL 6, 390Bセネカの哲学における誤り、そして哲学者たちの言葉が彼らの生き方といかに矛盾するかということ。キケロが誤っている以上、いったい誰が正しい道を保持できようか——同じ誤りに導かれて、セネカもまたこう言っている。「哲学とは、正しく生きるための理法にほかならず、あるいは誠実に生きるための知識、あるいは正しい生き方を行うための技術である。
Non errabimus, si dixerimus philosophiam esse legem bene honesteque vivendi. Et qui dixerit illam regulam vitae, suum illi reddidit. » Hic plane non respexit ad commune philosophiae nomen, quae cum sit in plures sectas disciplinasque diffusa, nihilque habeat certi, nihil denique, de quo universi una mente ac voce consentiant, quid potest esse tam falsum, quam regulam vitae philosophiam nominari, in qua diversitas praeceptorum rectum iter impediat, et turbet? aut legem bene vivendi, cujus capita longe dissonant? aut scientiam vitae agendae, in qua nihil aliud efficitur, contraria saepe dicendo, quam ut nemo quidquam sciat?
PL 6, 391A「哲学とは善くかつ誠実に生きるための法である、と言っても我々は誤らないであろう。そして、それを生の規範と呼ぶ者は、それにふさわしい名を与えたことになる。」ここで彼は、哲学という共通の名に明らかに目を向けていない。哲学は多くの学派や教説へと分かれ広がっており、確かなものを何一つ持たず、ついには、全員が一致した心と声で同意するようなものを何一つ持たないのだから、生の規範だと哲学を呼ぶことほど誤ったことがあろうか——そこでは教えの多様性が正しい道を妨げ、かき乱すというのに。あるいは、善く生きるための法と呼ぶことほど誤ったことがあろうか——その要点は互いに大きくかけ離れているというのに。あるいは、生き方を実践する知識と呼ぶことほど誤ったことがあろうか——そこでは相反することをしばしば述べることによって、結局誰も何も知らないという結果しか生まれないというのに。
Quaero enim, utrumne academiam philosophiam putet esse, an non? Negaturum non arbitror: quod si est, nihil ergo illorum cadit in philosophiam, quae omnia reddit incerta, legem abrogat, artem nullam putat, rationem subvertit, regulam depravat, scientiam funditus tollit.
PL 6, 391Aというのも、私は問いたいのである。彼はアカデメイア派を哲学だと考えているのか、それとも考えていないのか。否とは言わないだろうと私は思う。もしそうであるなら、彼の言う定義のどれ一つとして哲学には当てはまらないことになる——アカデメイア派はあらゆるものを不確かなものとし、法を廃し、いかなる技術も認めず、理法を覆し、規範を歪め、知識を根底から取り除いてしまうのだから。
Falsa igitur illa omnia, quia in rem semper incertam et adhuc nihil explicantem cadere non possunt. Nulla itaque ratio, vel scientia, vel lex bene vivendi, nisi in hac unica, et vera, et coelesti sapientia constituta est, quae philosophis fuerat ignota.
PL 6, 391Bしたがって、それらの定義はすべて誤りである。なぜなら、それらは常に不確かで、いまだ何一つ説き明かさない事柄には当てはまり得ないからである。それゆえ、善く生きるための理法も、知識も、法も、この唯一にして真なる天上の知恵のうちにしか成り立たない。そしてこの知恵は、哲学者たちには知られていなかったのである。
Nam illa terrena, quoniam falsa est, fit varia, et multiplex, sibique tota contraria est. Et sicut unus est hujus mundi constitutor et rector Deus, una veritas: ita unam esse ac simplicem sapientiam necesse est, quia quidquid est verum, ac bonum, id perfectum esse non potest, nisi fuerit sin gulare.
PL 6, 391Bなぜなら、地上のかの知恵は、偽りであるがゆえに、多様で複雑なものとなり、その全体が互いに矛盾するからである。そして、この世界の創造者にして統治者たる神が唯一であり、真理が一つであるのと同じように、知恵もまた一つで単純なものでなければならない。なぜなら、真であり善であるものは何であれ、単一のものでなければ完全なものではあり得ないからである。
Quod si philosophia vitam posset instruere, nulli alii nisi philosophi essent boni, et qui eam non didicissent, essent omnes semper mali.
PL 6, 392Aもし哲学が生を整えることができるのならば、哲学者以外の誰も善い者ではなく、それを学ばなかった者はみな常に悪い者であるはずである。
Cum vero innumerabiles existant, et semper exstiterint, qui sint, aut fuerint sine ulla doctrina boni, ex philosophis autem perraro fuerit, qui aliquid in vita fecerit laude dignum, quis est tandem, qui non videat, eos homines virtutis, qua ipsi egent, non esse doctores?
PL 6, 392Aしかし実際には、何の教えもなしに善い者である、あるいはあった者が数え切れぬほど存在し、常に存在してきたのに対し、哲学者のうちで生涯において称賛に値する何事かをなした者はごく稀にしかいなかった。それならば、彼らが、自分自身に欠けている徳の教師ではないことを、誰が見て取らずにいられようか。
Nam si quis in mores eorum diligenter inquirat, inveniet iracundos, cupidos, libidinosos, arrogantes, protervos, et sub obtentu sapientiae sua vitia celantes, domi facientes ea quae in scholis arguissent. Fortasse mentior accusandi gratia.
PL 6, 392A実際、彼らの品行を注意深く調べる者があれば、怒りっぽく、貪欲で、好色で、傲慢で、厚かましい者たちを見出すであろう。彼らは知恵という見せかけの下に自らの悪徳を隠し、学校で非難していたはずのことを家では行っているのである。もしかすると、私は非難したいがために偽りを述べているのかもしれない。
Nonne id ipsum Tullius et fatetur, et queritur? « Quotus quisque, inquit, philosophorum invenitur, qui sit ita moratus, ita animo et vita constitutus, ut ratio postulat? qui disciplinam veram, non ostentationem scientiae, sed legem vitae putet? qui obtemperet ipse sibi, et decretis pareat suis?
PL 6, 392Aまさにそのことを、キケロ自身も認め、また嘆いているではないか。彼曰く、「哲学者のうち、理法が求めるとおりに品行を保ち、心も生き方もそのように定めている者が、いったい何人見出されるだろうか。真の教えを、知識のひけらかしとしてではなく、生の法と見なす者が。自分自身に従い、自らの定めに服する者が、いったい何人いるだろうか。
Videre licet alios tanta levitate et jactatione, ut his fuerit non didicisse melius: alios pecuniae cupidos, alios gloriae; multos libidinum servos, ut cum eorum vita mirabiliter pugnet oratio. » Nepos quoque Cornelius ad eumdem Ciceronem ita scribit: « Tantum abest, ut ego magistram esse putem vitae philosophiam, beataeque vitae perfectricem, ut nullis magis existimem opus esse magistris vivendi, quam plerisque, qui in ea disputanda versantur.
PL 6, 392Bある者たちはこれほどの軽薄さと虚栄をもっているため、彼らにとっては学ばなかったほうがましであったと見て取れる。またある者たちは金銭を貪り、ある者たちは名声を貪り、多くの者たちは欲望の奴隷であって、彼らの生き方は彼らの言葉と驚くほど矛盾している。」コルネリウス・ネポスもまた、同じキケロにこう書き送っている。「私が哲学を生の教師、幸福な生を完成させるものと考えるなど、到底あり得ぬことである。それどころか、生き方の教師を誰よりも必要としているのは、哲学を論じることに携わっている者たちの大半にほかならない、と私は考えている。
Video enim magnam partem eorum, qui in schola de pudore et continentia praecipiant argutissime, eosdem in omnium libidinum cupiditatibus vivere.
PL 6, 392Cというのも、学校で恥じらいと節制についてこの上なく巧みに教えている者たちの多くが、あらゆる欲望への欲求のうちに生きているのを私は目にしているからである。
Item Seneca in Exhortationibus: « Plerique, inquit, philosophorum tales sunt, diserti in convitium suum, quos si audias in avaritiam, in libidinem, in ambitionem perorantes, indicium sui professos putes, adeo redundant ad ipsos maledicta in publicum missa; quos non aliter intueri decet, quam medicos, quorum tituli remedia habent, pyxides venena.
PL 6, 393A同様にセネカも『勧奨』の中でこう言っている。「哲学者の大半はこのようなものである。彼らは自分自身への非難において雄弁であり、貪欲、好色、野心を攻撃する彼らの演説を聞けば、彼ら自身の告白を述べているのだと思うほどである。世間に向けて放たれた非難の言葉が、これほどまでにそのまま彼ら自身に跳ね返ってくるのだ。彼らを見るには、表示には薬効を掲げながら、箱の中には毒を入れている医者たちと見るのと同じようにするのがふさわしい。
Quosdam vero nec pudor vitiorum tenet: sed patrocinia turpitudini suae fingunt, ut etiam honeste peccare videantur.
PL 6, 393Aだが、ある者たちは悪徳への恥じらいすら持たず、むしろ自らの恥ずべき行いに弁護の口実をこしらえ、あたかも立派に罪を犯しているかのように見せかけるのである。
Faciet sapiens, inquit idem Seneca, etiam quae non probabit, ut etiam ad majora transitum inveniat: nec relinquet bonos mores, sed tempori aptabit; et quibus alii utuntur in gloriam, aut voluptatem, utetur agendae rei causa. » Deinde paulo post: « Omnia quae luxuriosi faciunt, quaeque imperiti, faciet et sapiens, sed non eodem modo, eodemque proposito.
PL 6, 393A同じセネカはこうも言う。「賢者は、より大きなことへの道を見出すために、自らが是認しないことをも行うであろう。良き習わしを捨てはしないが、時勢に合わせるであろう。そして、他の者たちが栄光あるいは快楽のために用いるものを、賢者は事を成し遂げるために用いるであろう。」それから少し後にこう続ける。「放縦な者たちがすること、無知な者たちがすることは何であれ、賢者もまた行うであろう。しかし同じ仕方で、同じ目的のためにではない。
Atqui nihil interest quo animo facias, quod fecisse vitiosum est: quia facta cernuntur, animus non videtur. » Aristippo Cyrenaicorum magistro cum Laide nobili scorto fuit consuetudo, quod flagitium gravis ille philosophiae doctor sic defendebat, ut diceret, multum inter se et caeteros Laidis amatores interesse, quod ipse haberet Laidem, alii vero a Laide haberentur.
PL 6, 393Bしかし、行うこと自体が悪徳であるものを、どのような心づもりで行うかは何の違いももたらさない。なぜなら、行いは見えても、心は見えないからである。」キュレネ派の教師アリスティッポスは、名高い遊女ライスと関係を持っていたが、その重々しい哲学の教師は、この破廉恥な行為をこう弁護した。すなわち、自分と他のライスの愛人たちとの間には大きな違いがある、自分はライスを所有しているが、他の者たちはライスに所有されているのだ、と。
O praeclara et imitanda bonis sapientia! Huic vero liberos in disciplinam dares, ut discerent habere meretricem? Aliquid inter se ac perditos interesse dicebat; scilicet quod illi bona sua perderent, ipse gratis luxuriaretur.
PL 6, 394Aああ、なんと輝かしく、善き人々の見習うべき知恵であろうか。だが、いったい誰が、遊女を持つことを学ばせるために、この者の教えに子を委ねるだろうか。彼は自分と身を持ち崩した者たちとの間には何か違いがあると言っていた——つまり、彼らは自分の財産を失うが、自分はただで放蕩にふけっているのだ、というわけである。
In quo plane sapientior meretrix fuit, quae philosophum habuit pro lenone, ut ad se omnis juventus, doctoris exemplo et auctoritate corrupta, sine ullo pudore concurreret.
PL 6, 394Aこの点では、むしろ遊女のほうが明らかに賢明であった。彼女は哲学者を女衒として利用し、その教師の手本と権威によって堕落した若者たちが、何の恥じらいもなく皆こぞって自分のもとに群がるようにしたのである。
Quid ergo interfuit, quo animo philosophus ad meretricem famosissimam commearet, cum eum populus et rivales sui viderent omnibus perditis nequiorem?
PL 6, 394Aそれゆえ、この哲学者がどのような心づもりでかの悪名高い遊女のもとへ通っていたかに、いったい何の違いがあったというのか。民衆も彼の恋敵たちも、彼をあらゆる身を持ち崩した者たちの中でもっとも劣った者だと見ていたというのに。
Nec satis fuit ita vivere: sed docere etiam libidines coepit, ac mores suos de lupanari ad scholam transtulit, disserens voluptatem corporis esse summum bonum. Quae doctrina execrabilis et pudenda, non in corde philosophi, sed in sinu meretricis est nata.
PL 6, 394Aこのように生きるだけでは足りず、彼は欲望をも教え始め、自らの生き方を娼館から学校へと持ち込み、肉体の快楽こそが最高善であると論じた。この忌まわしく恥ずべき教えは、哲学者の心のうちにではなく、遊女の懐のうちに生まれたものである。
Nam quid ego de Cynicis loquar? quibus in propatulo coire cum conjugibus mos fuit. Quid mirum, si a canibus, quorum vitam imitantur, etiam vocabulum nomenque traxerunt?
PL 6, 394Bキュニコス派についてはいったい何を語ろうか。彼らには公然と妻と交わる習わしがあった。彼らがその生き方を模倣する犬から、呼び名までも受け継いだとしても、何の不思議があろうか。
Nullum igitur in hac disciplina magisterium virtutis est, cum etiam illi, qui honestiora praecipiunt, aut non faciant ipsi quae suadent, aut si faciunt (quod raro accidit) non disciplina eos ad rectum, sed natura perducat, quae saepius etiam indoctos impellit ad laudem.
PL 6, 394Bしたがって、この教説のうちには徳を教える務めなど何一つ存在しない。より誠実なことを説く者たちでさえ、自ら勧めることを行わないか、あるいは行ったとしても(それは稀にしか起こらないが)、それは教説によってではなく、生まれつきの性質によって正しい道へと導かれているにすぎない。そしてその性質は、学ばぬ者をもしばしば称賛に値する行いへと駆り立てるものなのである。
Liber III, Caput XVI
第III巻 第XVI章PL 6, 394BQuod recte docentes philosophi male vivant, teste Cicerone; unde non tam philosophiae, quam sapientiae studendum est.
PL 6, 394B哲学者たちは正しく教えながらも悪しく生きているということ——キケロがその証人である。それゆえ、哲学よりもむしろ知恵にこそ努めるべきである。
Verum cum se perpetuae desidiae tradant, nullamque virtutem capessant, et omnem suam vitam nihil aliud quam in eloquendo peragant, quid aliud quam inertes putari debent?
PL 6, 394Bしかし、彼らは絶えざる怠惰に身を委ね、いかなる徳をも身につけようとせず、その生涯全体を語ることのうちに費やすだけであるのなら、怠け者と見なされる以外に何があろうか。
Sapientia enim, nisi in aliquo actu fuerit quo vim suam exerceat, inanis et falsa est; recteque Tullius civiles viros, qui rempublicam gubernent, qui urbes aut novas constituant, aut constitutas aequitate tueantur, qui salutem libertatemque civium vel bonis legibus, vel salubribus consiliis, vel judiciis gravibus conservent, philosophiae doctoribus praefert.
PL 6, 395Aというのも、知恵は、その力を発揮するような何らかの行為のうちになければ、空しく偽りのものだからである。それゆえキケロが、国家を治め、新たな都市を建てるか、あるいは既に建てられた都市を公正さによって守り、市民の安泰と自由を、良き法律によって、あるいは有益な助言によって、あるいは重々しい裁判によって保持する政治家たちを、哲学の教師たちよりも上に置くのは正しい。
Bonos enim facere oportet potius quam inclusos in angulis facienda praecipere, quae ne ipsi quidem faciunt, qui loquuntur; et quoniam se a veris actibus removerunt, apparet eos exercendae linguae causa, vel advocandi gratia artem ipsam philosophiae reperisse.
PL 6, 395Aというのも、人を善くすることこそなすべきであって、片隅に閉じこもってなすべきことを説くだけで、それを語る者自身すら行っていないのでは意味がないからである。彼らは真の行為から自らを遠ざけているのだから、彼らが哲学という技術そのものを、舌を鍛えるため、あるいは弁論のために見出したのだということは明らかである。
Qui autem docent tantum, nec faciunt, ipsi praeceptis suis detrahunt pondus; quis enim obtemperet, cum ipsi praeceptores doceant non obtemperare?
PL 6, 395Bただ教えるだけで行わない者たちは、自ら自分の教えの重みを損なっているのである。教師自身が服従しないことを教えているのに、いったい誰がそれに服従するだろうか。
Bonum est autem recta et honesta praecipere: sed nisi et facias, mendacium est; et est incongruens atque ineptum, non in pectore, sed in labris habere bonitatem. Non ergo utilitatem ex philosophia, sed oblectationem petunt.
PL 6, 395B正しく誠実なことを説くのは善いことである。しかし、それをまた行わなければ、それは偽りである。善さを心のうちにではなく唇のうちに持つことは、不釣り合いで愚かなことである。したがって、彼らが哲学から求めているのは、有益さではなく、楽しみなのである。
Quod quidem Cicero testatus est: « Profecto, inquit, omnis istorum disputatio, quanquam uberrimos fontes virtutis et scientiae contineat, tamen collata cum horum actis perfectisque rebus, vereor ne non tantum videatur attulisse negotiis hominum utilitatis, quantam oblectationem otiis. » Vereri quidem non debuit, cum verum diceret: sed quasi timeret, ne proditi mysterii reus a philosophis citaretur, non est ausus confidenter pronuntiare, quod fuit verum, illos non ideo disputare, ut doceant, sed ut se oblectent in otio: qui quoniam auctores sunt rerum gerendarum, nec ipsi quidquam gerunt, pro loquacibus sunt habendi.
PL 6, 395B実にキケロもこう証言している。「確かに、彼らのあらゆる議論は徳と知識の豊かな源泉を含んではいるが、これらの人々の行為や成し遂げた事業と比べれば、人々の実務に対してもたらした益は、閑暇に対してもたらした楽しみほどには大きくないのではないかと私は恐れる。」だが、彼は真実を語っていたのだから、恐れる必要などなかったはずである。ところが、まるで秘儀を漏らした罪の被告として哲学者たちから召喚されることを恐れるかのように、彼は真実であったこと、すなわち彼らが教えるために議論するのではなく、閑暇のうちに自らを楽しませるために議論するのだということを、大胆に言い切ることはしなかった。彼らはなすべき事柄を勧める者でありながら、自らは何一つ行わないのだから、おしゃべりな者と見なされるべきである。
Sed profecto, quia nihil boni ad vitam afferebant, nec ipsi decretis suis obtemperaverunt; nec quisquam per tot saecula inventus est, qui eorum legibus viveret.
PL 6, 396Aしかし実際、彼らは生に何ら善いものをもたらさなかったのだから、彼ら自身も自分の定めに従いはしなかったのである。そして、これほど多くの世を重ねても、彼らの定めた法に従って生きた者は一人も見出されなかった。
Abjicienda est igitur omnis philosophia, quia non studendum est sapientiae, quod fine ac modo caret: sed sapiendum est, et quidem mature.
PL 6, 396Aしたがって、哲学はすべて捨て去られるべきである。なぜなら、際限も限度も持たないものである以上、知恵をただ追い求めることに努めるべきではなく、知恵ある者であるべきであり、しかも速やかにそうあるべきだからである。
Non enim nobis altera via conceditur, ut, cum in hac sapientiam quaeramus, in illa sapere possimus: in hac utrumque fieri necesse est. Cito inveniri debet, ut cito suscipi possit, ne quid pereat ex vita cujus finis incertus est.
PL 6, 396Aというのも、我々にはもう一つの道が与えられているわけではなく、この人生において知恵を探し求めながら、別の人生において知恵ある者となれるというわけではないからである。この一つの人生のうちで、その両方がなされねばならない。それは速やかに見出されるべきである、速やかに受け取ることができるように——終わりの定かでない人生から、何も失われることのないように。
Ciceronis Hortensius contra philosophiam disserens, circumvenitur arguta conclusione; quod cum diceret philosophandum non esse, nihilominus philosophari videbatur, quoniam philosophi est, quid in vita faciendum, vel non faciendum sit, disputare.
PL 6, 396Bキケロの〔対話篇に登場する〕ホルテンシウスは、哲学に反対して論じながら、巧妙な結論によって自ら罠にかかっている。というのも、哲学すべきではないと述べたことによって、それでもなお哲学しているように見えたからである。人生において何をなすべきか、何をなすべきでないかを論じることこそ、哲学者のすることだからである。
Nos ab hac calumnia immunes ac liberi sumus, qui philosophiam tollimus, quia humanae cogitationis inventio est; sophiam defendimus, quia divina traditio est, eamque ab omnibus suscipi oportere testamur.
PL 6, 396B我々はこの非難から免れ、自由である。というのは、我々が退けるのは「哲学(フィロソピア)」であって、それが人間の思考の発明にすぎないからであり、我々が擁護するのは「知恵(ソピア)」であって、それが神からの伝承だからである。そして、それをすべての人が受け入れるべきだと我々は証言するのである。
Ille, cum philosophiam tolleret, nec melius aliquid afferret, sapientiam tollere putabatur, eoque facilius de sententia pulsus est: quia constat hominem non ad stultitiam, sed ad sapientiam nasci.
PL 6, 396B彼は、哲学を退けながら、それに代わるより良いものを何ももたらさなかったので、知恵そのものを退けているのだと見なされ、そのためいっそう容易くその意見から追い落とされてしまった。なぜなら、人間は愚かさのためにではなく、知恵のために生まれるということは明らかだからである。
Praeterea illud quoque argumentum contra philosophiam valet plurimum, quo idem est usus Hortensius; ex eo posse intelligi, philosophiam non esse sapientiam, quod principium et origo ejus appareat. Quando, inquit, philosophi esse coeperunt?
PL 6, 396Bさらに、同じホルテンシウスが用いたもう一つの議論も、哲学に対して大いに力を持つ。すなわち、哲学にはその始まりと起源が明らかに存在するということから、哲学が知恵ではないことが理解できる、というのである。彼曰く、「哲学者たちはいつから存在し始めたのか。
Thales (ut opinor) primus, recens haec quidem aetas; ubi ergo apud antiquiores latuit amor iste investigandae veritatis?
PL 6, 396C思うに、タレスが最初であった。これはごく近年のことである。それならば、これより古い人々のもとでは、真理を探求するこの愛はどこに隠れていたのか。」
Item Lucretius ait: Denique natura haec rerum, ratioque reperta est Nuper; et hanc primus cum primis ipse repertus Nunc ego sum, in patrias qui possum vertere voces.
PL 6, 397A同様にルクレティウスもこう言っている。 「実に、事物のこの本性と理法とが見出されたのは つい最近のことである。そして、それを父祖の言葉へと移し換えうる者として 今この私が、最初の者たちのうちの最初の者と見出されているのだ。」
Et Seneca: « Nondum sunt, inquit, mille anni, ex quo initia sapientiae mota sunt. » Multis ergo saeculis humanum genus sine ratione vixit.
PL 6, 397Aまたセネカはこう言う。「知恵の初めが動き出してから、まだ千年も経っていない。」それゆえ人類は、幾多の世にわたって、理法なしに生きてきたことになる。
Quod irridens Persius: Postquam (inquit) sapere urbi Cum pipere et palmis venit; tanquam sapientia cum saporis mercibus fuerit invecta: quae si secundum hominis naturam est, cum homine ipso coeperit necesse est; si vero non est, nec capere quidem illam posset humana natura.
PL 6, 397Aこれを嘲ってペルシウスはこう言う。「都に知恵が到来したのは、胡椒やなつめやしとともにであった」と。まるで知恵が調味料の商品とともに運び込まれたかのようである。もし知恵が人間の本性に即したものであるならば、それは人間そのものとともに始まったのでなければならない。しかしもしそうでないならば、人間の本性はそもそもそれを受け止めることさえできなかったはずである。
Sed quia recepit, igitur a principio fuisse sapientiam necesse est; ergo philosophia, quia non a principio fuit, non est eadem vera sapientia. Sed videlicet Graeci, quia sacras veritatis litteras non attigerant, quemadmodum depravata esset sapientia, nesciverunt.
PL 6, 397Aしかし人間の本性は実際に知恵を受け止めたのだから、知恵は初めから存在していたのでなければならない。したがって、哲学は初めから存在していたのではない以上、真の知恵と同一のものではない。ところが、ギリシア人たちは真理の聖なる文書に触れたことがなかったので、知恵がどのようにして歪められたのかを知らなかったのである。
Et ideo cum vacare sapientia humanam vitam putarent, philosophiam commenti sunt; id est, latentem atque ignotam sibi veritatem disserendo eruere voluerunt, quod studium, per ignorantiam veri, sapientiam putaverunt.
PL 6, 397Bそしてそのため、人間の生が知恵を欠いていると考えた彼らは、哲学を作り出したのである。すなわち、自分たちにとって隠され知られていない真理を、議論することによって掘り起こそうとしたのであり、彼らはこの探求を、真理についての無知ゆえに、知恵だと思い込んだのである。
Liber III, Caput XVII
第III巻 第XVII章PL 6, 397BA Philosophia ad philosophos transit, initio ab Epicuro sumpto; et quomodo Leucippum et Democritum habuerit auctores erroris.
PL 6, 397B哲学から哲学者たちへと論を移す。まずエピクロスから始め、彼がレウキッポスとデモクリトスをいかにして自らの誤りの創始者としたかを述べる。
Dixi de philosophia ipsa quam breviter potui: nunc ad philosophos veniamus; non ut cum his decertemus, qui stare non possunt, sed ut eos fugientes atque dejectos nostro campo insequamur.
PL 6, 397B私は哲学そのものについて、できる限り手短に語った。今や哲学者たちへと進もう。もはや踏みとどまることのできない彼らと争うためではなく、逃げ、打ち倒された彼らを我々の戦場において追い立てるためである。
Epicuri disciplina multo celebrior semper fuit, quam caeterorum; non quia veri aliquid afferat, sed quia multos populare nomen voluptatis invitat. Nemo enim non in vitia pronus est.
PL 6, 397Bエピクロスの教えは、他のいかなる者の教えよりも常にはるかに広く知られてきた。それは何か真理をもたらすからではなく、快楽という民衆受けする名が多くの者を招き寄せるからである。悪徳へと傾かぬ者はいないのだから。
Praeterea, ut ad se multitudinem contrahat, apposita singulis quibusque moribus loquitur. Desidiosum vetat litteras discere, avarum populari largitione liberat, ignavum prohibet accedere ad rempublicam, pigrum exerceri, timidum militare.
PL 6, 397Bその上、群衆を己のもとに引き寄せるため、それぞれの気質に合わせて語る。怠惰な者には学問を学ぶことを禁じ、貪欲な者を民への施与から解放し、気力のない者には国政に近づくことを禁じ、無精な者には鍛錬を、臆病な者には従軍を禁ずる。
Irreligiosus audit deos nihil curare; inhumanus, et suis commodis serviens jubetur nihil cuiquam tribuere; omnia enim sua causa facere sapientem. Fugienti turbam solitudo laudatur. Qui nimium parcus est, discit aqua et polenta vitam posse tolerari.
PL 6, 398B不信心な者は、神々は何ものも顧みないと聞かされる。非情な者、己の利益にのみ仕える者には、誰にも何も与えるなと命じられる。なぜなら賢者はすべてを自分のために行うからである。群れを避ける者には孤独が称えられる。あまりに倹しい者には、水と麦がゆだけで人生を耐えうると教えられる。
Qui odit uxorem, huic enumerantur coelibatus bona: habenti malos liberos orbitas praedicatur; adversus impios parentes nullum esse vinculum naturae. Impatienti ac delicato dolorem esse omnium malorum maximum dicitur: forti, etiam in tormentis beatum esse sapientem.
PL 6, 398B妻を憎む者には、独身の益が数え上げられる。悪しき子を持つ者には、子のない身が称賛される。不敬虔な親に対しては自然の絆など何もないのだと言われる。忍耐力に欠け、柔弱な者には、苦痛こそあらゆる悪の中で最大のものだと言われる。強き者には、拷問のうちにあってすら賢者は幸福であると言われる。
Qui claritati ac potentiae studet, huic praecipitur reges colere: qui molestiam ferre non potest, huic regiam fugere.
PL 6, 399A名声と権勢を追い求める者には、王たちに仕えるよう命じられ、煩わしさに耐えられない者には、宮廷を避けることが命じられる。
Ita homo astutus ex variis diversisque moribus circulum cogit, et dum studet placere omnibus, majore discordia secum ipse pugnavit, quam inter se universi. Unde autem disciplina ejus tota descendat, quam originem habeat, explicandum est.
PL 6, 399Aかくして狡猾なこの男は、様々に異なる気質から一つの輪を作り上げ、すべての人に気に入られようと努めるうちに、万人が互いに争い合う以上の不和をもって自分自身と争ってしまった。さて、彼の教えの全体がどこから流れ出し、いかなる起源を持つかを説き明かさねばならない。
Videbat Epicurus bonis adversa semper accidere, paupertatem, labores, exilia, charorum amissiones; malos contra beatos esse, augeri potentia, honoribus affici: videbat innocentiam minus tutam, scelera impune committi: videbat, sine delectu morum, sine ordine ac discrimine annorum saevire mortem: sed alios ad senectutem pervenire, alios infantes rapi, alios jam robustos interire, alios in primo adolescentiae flore immaturis funeribus extingui, in bellis potius meliores, et vinci, et perire.
PL 6, 399Aエピクロスは、善き者たちには常に逆境が――貧困、労苦、追放、愛する者たちの喪失が――降りかかるのを見ていた。それに反して悪しき者たちは幸福であり、権勢を増し、栄誉に浴するのを見ていた。無垢であることがより安全ではなく、罪が罰を受けずに犯されるのを見ていた。死が、人の善悪を選り分けることなく、年齢の順序や区別もなしに猛威をふるうのを見ていた。ある者は老年に至り、ある者は幼子のまま奪い去られ、ある者は壮健であるうちに死に、ある者は青春の花盛りにして時ならぬ葬いによって消え去り、また戦においてはむしろ優れた者たちの方が敗れ、滅びるのを見ていた。
Maxime autem commovebat, homines in primis religiosos gravioribus malis affici: iis autem, qui aut deos omnino negligerent, aut non pie colerent, vel minora incommoda evenire vel nulla: ipsa etiam saepe templa fulminibus conflagrare.
PL 6, 400Aとりわけ彼を動揺させたのは、誰よりも信心深い人々がより重い災いに見舞われる一方で、神々をまったく顧みない者、あるいは敬虔に崇拝しない者たちには、より軽い不都合しか、あるいは何の不都合も起こらないということであった。神殿そのものすら、しばしば雷火によって焼け落ちるのである。
Quod Lucretius queritur (lib. II, de Natura rerum), cum dicit de Deo: Tum fulmina mittat, et aedes Ipse suas disturbet; et in deserta recedens, Saeviat exercens telum, quod saepe nocentes Praeterit, exanimatque indignos, inque merentes.
PL 6, 400Aこのことをルクレティウスは(『事物の本性について』第二巻で)神について語りながら嘆いている。 「さればこそ、彼は雷電を放ち、 自ら己が神殿を破壊し、 荒野へと退いては、 武器をふるって猛り狂う。 それはしばしば咎ある者を通り過ぎ、 罪なき者、罰に値せぬ者を絶命させる」
Quod si vel exiguam veritatis auram colligere potuisset, numquam diceret, aedes illum suas disturbare; cum ideo disturbet, quod non sunt suae. Capitolium, quod est Romanae urbis et religionis caput summum, non semel, sed saepius fulmine ictum conflagravit.
PL 6, 400Aもし彼がわずかなりとも真理の息吹を汲み取ることができていたなら、彼が自らの神殿を破壊するなどとは決して言わなかったであろう。彼がそれを破壊するのは、まさにそれが彼自身のものではないからである。ローマの都市と宗教の最高の座であるカピトリウムは、一度だけでなく幾度も雷に打たれて焼け落ちた。
Homines autem ingeniosi quid de hoc existimaverint, ex dicto Ciceronis apparet, qui ait, divinitus extitisse illam flammam, non quae terrestre illud domicilium Jovis deleret, sed quae sublimius magnificentiusque deposceret.
PL 6, 400B才知ある人々がこのことについてどう考えたかは、キケロの言葉から明らかである。彼は、あの炎は神意によって生じたものであり、それはユピテルの地上の住処を滅ぼすためではなく、より崇高で壮麗なものを求めるためであったと言っている。
Qua de re etiam in libris Consulatus sui eadem dixit quae Lucretius: Nam pater altitonans stellanti nixus Olympo, Ipse suas arces, atque inclyta templa petivit, Et Capitolinis injecit sedibus ignes.
PL 6, 400Bこのことについて彼は、自らの『執政官職について』という書物の中でも、ルクレティウスと同じことを述べている。 「かくて高く雷鳴を轟かす父は、 星ちりばめるオリュンポスに拠りつつ、 自ら己が城砦、かの誉れ高き神殿を襲い、 カピトリウムの座に火を投げ込んだ」
Pertinaci ergo stultitia non modo vim majestatemque veri Dei non intellexerunt: sed etiam impietatem sui erroris auxerunt, qui templum coelesti judicio saepe damnatum restituere contra fas omne contenderint.
PL 6, 401Aかくして彼らは、頑迷な愚かさゆえに、真の神の力と威厳を理解しなかったばかりか、あらゆる神の掟に反してまで、天の裁きによって幾度も断罪された神殿を再建しようと躍起になり、自らの誤りの不敬をいっそう募らせたのである。
Cum haec igitur cogitaret Epicurus, earum rerum velut iniquitate inductus (sic enim causam rationemque ignoranti videbatur) existimavit nullam esse providentiam.
PL 6, 401Aそこでエピクロスは、これらのことを考えるにあたり、いわばその不公平さに動かされて(原因と理由を知らぬ者には、そう見えたのである)、摂理などまったく存在しないと判断した。
Quod cum sibi persuasisset, suscepit etiam defendendum: sic in errores inextricabiles se ipse conclusit. Si enim providentia nulla est, quomodo tam ordinate, tam disposite mundus effectus est?
PL 6, 401Aそう自らに信じ込ませると、彼はそれを弁護することまで引き受けた。かくして彼は自らを、抜け出しがたい誤りのうちに閉じ込めてしまったのである。なぜなら、もし摂理がまったく存在しないのであれば、世界はどうしてこれほど秩序立てて、これほど整然と作られえたであろうか。
Nulla, inquit, dispositio est; multa enim facta sunt aliter, quam fieri debuerunt. Et invenit homo divinus, quae reprehenderet. Quae singula si vacaret refellere, facile ostenderem, nec sapientem hunc fuisse, nec sanum.
PL 6, 401A彼は言う、「配剤など存在しない。実に多くのことが、あるべき仕方とは違って作られている」と。かくしてこの神々しい人物は、非難すべき点を見出したのである。もしこれら一つ一つに反駁する暇があれば、この男が賢者でもなければ正気でもなかったことを、容易に示せたであろう。
Item si nulla providentia est, quomodo animalium corpora tam providenter ordinata sunt, ut singula quaeque membra mirabili ratione disposita sua officia conservent?
PL 6, 401B同様に、もし摂理がまったく存在しないなら、動物たちの肉体はどうしてこれほど摂理にかなった仕方で秩序づけられ、それぞれの器官が驚くべき理にしたがって配置され、おのおのの役目を保っているのであろうか。
Nihil, inquit, in procreandis animalibus providentiae ratio molita est; nam neque oculi facti sunt ad videndum, neque aures ad audiendum, neque lingua ad loquendum, neque pedes sd ambulandum: quoniam prius haec nata sunt quam esset loqui, audire, videre, ambulare.
PL 6, 401B彼は言う、「動物を生み出すにあたって、摂理という理法は何も企てはしなかった。目は見るために作られたのでも、耳は聞くために作られたのでも、舌は語るために作られたのでも、足は歩くために作られたのでもない。なぜなら、語ること、聞くこと、見ること、歩くことがまだなかったときに、すでにこれらのものは生まれていたからである」と。
Itaque non haec ad usum nata sunt: sed usus ex illis natus est. Si nulla providentia est, cur imbres cadunt, fruges oriuntur, arbusta frondescunt?
PL 6, 401B「したがって、これらのものは用のために生まれたのではなく、用がこれらのものから生まれたのである」と。もし摂理がまったく存在しないなら、なぜ雨は降り、穀物は生じ、木々は葉を茂らせるのか。
Non, inquit, semper causa animantium ista fiunt, quoniam providentiae nihil prosunt: sed omnia sua sponte fieri necesse est. Unde ergo nascuntur (Vide Lucret., lib. II) aut quomodo fiunt omnia quae geruntur?
PL 6, 401B彼は言う、「これらのことは常に生き物のために起こるわけではない。摂理にとって何の益にもならないのだから。すべては自ずから生じるほかない」と。(ルクレティウス『事物の本性について』第二巻を見よ。)それでは、行われるすべてのことは、いったいどこから生まれ、どのようにして起こるのか。
Non est, inquit, providentiae opus; sunt enim semina per inane volitantia, quibus inter se temere conglobatis, universa gignuntur atque concrescunt. Cur igitur illa non sentimus aut cernimus?
PL 6, 401C彼は言う、「それは摂理の業ではない。空虚の中を飛び交う種子があり、それらが互いに無秩序に凝り集まることによって、万物が生まれ、形をなしていくのである」と。それならば、なぜ我々はそれを感じることも見ることもできないのか。
Quia nec colorem habent, inquit, nec calorem ullum, nec odorem; saporis quoque et humoris expertia sunt, et tam minuta, ut secari ac dividi nequeant. Sic eum, quia in principio falsum susceperat, consequentium rerum necessitas ad deliramenta perduxit.
PL 6, 402A彼は言う、「それらは色も持たず、いかなる熱も、匂いも持たない。味も湿り気も欠いており、切ることも分けることもできぬほど微小である」と。かくして彼は、初めに偽りを受け入れてしまったがゆえに、その後に続く事柄の必然によって、たわごとへと導かれていったのである。
Ubi enim sunt, aut unde ista corpuscula? Cur illa nemo praeter unum Leucippum somniavit? a quo Democritus eruditus haereditatem stultitiae reliquit Epicuro. Quae si sunt corpuscula, et quidem solida, ut dicunt, sub oculos certe venire possunt.
PL 6, 402Aそもそも、そのような微小体はどこにあり、どこから来るのか。なぜレウキッポスただ一人のほかに、誰もそれを夢想しなかったのか。そのレウキッポスに教えを受けたデモクリトスが、愚かさの遺産をエピクロスに残したのである。もしそれらが微小体であり、しかも彼らの言うように堅固なものであるならば、当然、目に見えてしかるべきであろう。
Si eadem est natura omnium, quomodo res varias efficiunt? Vario, inquit, ordine ac positione conveniunt: sicut litterae, quae cum sint paucae, varie tamen collocatae, innumerabilia verba conficiunt. At litterae varias formas habent.
PL 6, 402Aもしすべてのものの本性が同一であるなら、それらはどうして多様な事物を作り出すのか。彼は言う、「それらは様々な順序と配置によって結びつくのだ。ちょうど文字が、数は少なくとも様々に並べられることで無数の言葉を作り出すのと同じように」と。しかし文字は様々な形を持っている。
Ita, inquit, et haec ipsa primordia; nam sunt aspera, sunt hamata, sunt laevia. Secari ergo et dividi possunt, si aliquid inest illis quod emineat. Si autem laevia sunt et hamis indigent, cohaerere non possunt.
PL 6, 402B彼は言う、「この原初の粒子そのものもまた同様である。すなわちあるものは粗く、あるものは鉤形をなし、あるものは滑らかである」と。だとすれば、それらのうちに突き出た何かがある以上、切ることも分けることもできるはずである。しかしもし滑らかであって鉤を欠いているのなら、互いにくっつき合うことはできない。
Hamata igitur esse oportet, ut possint invicem concatenari. Cum vero tam minuta esse dicantur, ut nulla ferri acie dissici valeant, quomodo hamos, aut angulos habent? Quos, quia extant, necesse est posse divelli.
PL 6, 402Bしたがって、互いに連なり合うことができるためには、鉤形でなければならない。しかし、いかなる鉄の刃によっても切り離せぬほど微小だと言われているのに、どうして鉤や角を持つことができようか。それらが突き出ている以上、引き離すことができるはずである。
Deinde quo foedere inter se, qua mente conveniunt, ut ex his aliquid construatur? Si sensu carent, nec coire tam disposite possunt; quia non potest quidquam rationale perficere, nisi ratio. Quam multis coargui haec vanitas potest! sed properat oratio.
PL 6, 402Bさらに、これらから何かが組み立てられるために、それらは互いにどのような盟約によって、どのような心をもって結びつくというのか。もし感覚を欠いているならば、これほど整然と結合することもできまい。理性なくして理性的な何かを成し遂げることはできないのだから。この空虚な説はいくつもの点から論駁できるが、話を急ごう。
Hic est ille, Qui genus humanum ingenio superavit, et omnes Praestinxit stellas, exortus uti aetherius sol. Quos equidem versus numquam sine risu legere possum.
PL 6, 402Cこれこそが、かの 「その才知によって人類を凌駕し、 天空の太陽が昇るがごとく、 あらゆる星々の光を消し去った」 者である。私はこの詩句を、笑わずに読むことができたためしがない。
Non enim de Socrate, aut Platone hoc saltem dicebat, qui velut reges habentur philosophorum: sed de homine, quo sano et vigente, nullus aeger ineptius deliravit. Itaque poeta inanissimus leonis laudibus murem non ornavit, sed obruit et obtrivit.
PL 6, 403Aせめてソクラテスやプラトンについて、すなわち哲学者たちの王のごとくに見なされている者たちについて、彼はそう言ったのではない。健全で活力あるときの彼以上に愚かしく譫言を吐いた病人はいないような、そんな一人の人間について言ったのである。かくしてこの空虚極まりない詩人は、獅子への称賛によって鼠を飾り立てたのではなく、押し潰し、踏みにじってしまったのである。
At idem nos metu liberat mortis, de qua haec ipsius verba sunt expressa: « Quando nos sumus, mors non est: quando mors est, nos non sumus; mors ergo nihil ad nos. » Quam argute nos fefellit! quasi vero transacta mors timeatur, qua jam sensus ereptus est, ac non ipsum mori, quo sensus eripitur.
PL 6, 403Aしかし同じ彼は、我々を死の恐れから解き放つと言う。それについての彼自身の言葉はこう記されている。「我々が在るとき、死は無い。死が在るとき、我々は無い。ゆえに死は我々にとって何ものでもない」と。何と巧みに彼は我々を欺いたことか。あたかも、すでに感覚が奪い去られた後の、過ぎ去った死こそが恐れられているかのように――そうではなく、感覚が奪われる、まさにその死ぬという行為こそが恐れられているのに。
Est enim tempus aliquod, quo nos etiamnum sumus, et mors tamen nondum est; idque ipsum videtur miserum esse, cum et mors esse incipit, et nos esse desinimus. Nec frustra dictum est: Mors misera non est.
PL 6, 403Aというのも、我々がなおも存在していながら、死はまだ存在していない、そういう一時が確かにあり、まさにそのとき――死が始まり、我々が存在することをやめるそのときこそが――悲惨に思われるのである。それゆえ次のように言われたのは決して無駄ではない。「死は悲惨ではない」と。
Aditus ad mortem est miser: hoc est, morbo tabescere, ictum perpeti, ferrum corpore excipere, ardere igni, dentibus bestiarum laniari. Haec sunt quae timentur, non quia mortem afferunt, sed quia dolorem magnum. Quin potius effice ne dolor malum sit.
PL 6, 403B「死への道こそが悲惨なのだ」――すなわち、病に衰え果てること、打撃に耐えること、剣を肉体に受けること、火に焼かれること、猛獣の牙に引き裂かれることである。これらが恐れられるのは、それが死をもたらすからではなく、大きな苦痛をもたらすからである。それならば、むしろ苦痛が悪ではないということを示すべきであろう。
Omnium, inquit, malorum maximum est. Qui ergo non possum non timere, si id, quod mortem antecedit, aut efficit, malum est? Quid, quod totum illud argumentum falsum est? quia non intereunt animae. Animae vero, inquit, intereunt.
PL 6, 403B彼は言う、「それはあらゆる悪の中で最大のものだ」と。それならば、死に先立ち、あるいは死をもたらすものが悪であるとするなら、私はどうして恐れずにいられようか。さらに言えば、この議論全体がそもそも偽りではないか。なぜなら魂は滅びないからである。しかし彼は言う、「魂は滅びる」と。
Nam quod cum corpore nascitur, cum corpore intereat necesse est. Jam superius dixi, differre me hunc locum melius, et operi ultimo reservare. ut hanc Epicuri persuasionem, sive illa Democriti, sive Dicaearchi fuit, et argumentis, et divinis testimoniis redarguam.
PL 6, 403B「肉体とともに生まれるものは、肉体とともに滅びざるをえない」というのである。私はすでに前にも述べたが、この論点はより適した箇所に持ち越し、最後の書のために取っておく方がよい。そこで私は、エピクロスのこの説――あるいはデモクリトスの、あるいはディカイアルコスの説であったかもしれぬこの主張――を、論証と神の証言の両方によって論駁するつもりである。
Verum ille fortasse impunitatem vitiis suis spopondit; fuit enim turpissimae voluptatis assertor, cujus capiendae causa, nasci hominem putavit. Quis, cum hoc affirmari audiat, vitiis et sceleribus abstineat?
PL 6, 403Cしかし、おそらく彼は自らの悪徳に免責を約束したかったのであろう。彼は最も恥ずべき快楽の擁護者であり、その快楽を得るためにこそ人は生まれるのだと考えたのだから。これが断言されるのを聞いて、いったい誰が悪徳や罪から身を遠ざけるであろうか。
Nam si periturae sunt animae, appetamus divitias, ut omnes suavitates capere possimus: quae si nobis desunt, ab iis qui habent, auferamus clam, dolo, vi; eo magis, si humanas res Deus nullus curat, quandocumque spes impunitatis arriserit, rapiamus, necemus.
PL 6, 404Aもし魂が滅びるものであるならば、あらゆる快楽を手に入れられるよう、富を追い求めようではないか。もしそれが自分たちに欠けているなら、それを持つ者たちから、密かに、詐りをもって、あるいは力ずくで奪い取ろうではないか。ましてや、いかなる神も人間の事柄を顧みないのであれば、免責の望みが微笑みかけるたびに、奪い、殺そうではないか。
Sapientis est enim malefacere, si et utile sit, et tutum; quoniam si quis in coelo Deus est, non irascitur cuiquam. Aeque stulti est et benefacere; quia sicut ira non commovetur, ita nec gratia tangitur. Voluptatibus igitur, quoquo modo possumus, serviamus.
PL 6, 404Aなぜなら、有益であり、かつ安全でありさえすれば、悪をなすことは賢者にふさわしいことだからである。というのも、たとえ天に神がいるとしても、誰に対しても怒ることはないのだから。同様に、善をなすこともまた愚かなことである。神が怒りに動かされないのと同じく、感謝に心を動かされることもないのだから。それゆえ、我々はどのようにしてでも、快楽に仕えようではないか。
Brevi enim tempore nulli erimus omnino. Ergo nullum diem, nullum denique temporis punctum fluere nobis sine voluptate patiamur; ne, quia ipsi quandoque perituri sumus, id ipsum quod viximus pereat. Hoc ille tametsi non dicit verbo, re tamen ipsa docet.
PL 6, 404Aというのも、まもなく我々はまったく無に帰するのだから。ゆえに、いかなる日も、いかなる時の一瞬たりとも快楽なしに過ぎ去るのを許してはならない。いずれ我々自身が滅びるのだからといって、我々が生きたという、その事実そのものまでもが失われてしまわぬように。彼はこのことを言葉では言わないが、事実そのものによって教えているのである。
Nam cum disputat, omnia sapientem sua causa facere, ad utilitatem suam refert omnia quae agit.
PL 6, 404Bなぜなら、賢者はすべてを自分自身のために行うのだと論じるとき、彼は自分の行うすべてを自分の利益に帰しているからである。
Ita qui audit haec flagitia, nec boni quidquam faciendum putabit, quoniam benefacere ad utilitatem spectat alienam, nec a scelere abstinendum, quia maleficio praeda conjuncta est.
PL 6, 404Bしたがって、こうした恥ずべき教えを聞く者は、善をなすことは他人の利益にかかわることだから、いかなる善もなすに値しないと考えるであろうし、悪事には利得が伴うのだから、罪から身を控える必要もないと考えるであろう。
Archipyrata quisquam, vel latronum ductor, si suos ad grassandum cohortetur; quo alio sermone uti potest, quam ut eadem dicat, quae dicit Epicurus?
PL 6, 404B海賊の首領であれ、盗賊の頭であれ、自分の手下たちを略奪へと駆り立てようとするとき、エピクロスの言うのと同じことを言う以外に、いったいどんな言葉を用いることができようか。
Deos nihil curare; non ira, non gratia tangi; inferorum poenas non esse metuendas, quod animae post mortem occidant, nec ulli omnino sint inferi; voluptatem esse maximum bonum; nullam esse humanam societatem; sibi quemque consulere; neminem esse qui alterum diligat, nisi sua causa; mortem non esse metuendam forti viro, nec ullum dolorem, qui etiamsi torqueatur, si uratur, nihil curare se dicat.
PL 6, 404B曰く――神々は何ものも顧みない。怒りにも感謝にも心動かされない。魂は死後に滅びるのであり、そもそも冥界などまったく存在しないのだから、冥界の刑罰を恐れる必要はない。快楽こそが最大の善である。人間相互の結びつきなど存在しない。おのおのは自分自身のことだけを図ればよい。誰も、自分自身のためでなければ他人を愛する者などいない。強き者は死を恐れる必要も、いかなる苦痛をも恐れる必要もない。たとえ拷問にかけられ、焼かれようとも、自分は何も気にかけないと言えばよいのだ、と。
Est plane, cur quisquam putet, hanc vocem viri esse sapientis, quae potest latronibus aptissime commodari?
PL 6, 405Aこのような、盗賊どもにこの上なくふさわしく当てはまる言葉を、賢者の言葉だと考える理由が、いったいどこにあるだろうか〔原文は Est plane cur … で平叙とも取れるが、文末の疑問符と文脈から反語と解した〕。
Liber III, Caput XVIII
第III巻 第XVIII章PL 6, 405APythagorici et Stoici, animarum immortalitatem statuentes, voluntariam mortem inaniter persuadent.
PL 6, 405Aピュタゴラス派とストア派は、魂の不死を主張しながら、いたずらに自死を勧める。
Alii autem contraria his disserunt, superesse animas post mortem; et hi sunt maxime Pythagorici ac Stoici: quibus etsi ignoscendum est, quia verum sentiunt, non possum tamen non reprehendere eos, quia non sententia, sed casu inciderunt in veritatem.
PL 6, 405Aしかし他の者たちはこれと反対のことを論じ、魂は死後もなお存在すると言う。これらはとりわけピュタゴラス派とストア派である。彼らは真理を感じ取っているのだから許されるべきではあるが、それでも私は彼らを非難せずにはいられない。なぜなら、彼らは思慮によってではなく、偶然によって真理に行き当たったにすぎないからである。
Itaque in eo ipso quod recte sentiebant aliquid errarunt. Nam cum timerent argumentum illud, quo colligitur necesse esse, ut occidant animae cum corporibus, quia cum corporibus nascuntur, dixerunt non nasci animas, sed insinuari potius in corpora, et de aliis in alia migrare.
PL 6, 405Bそれゆえ、彼らは正しく感じ取っていたまさにその点において、何かを誤ったのである。すなわち、魂は肉体とともに生まれるがゆえに、肉体とともに滅びざるをえないと結論づけるあの論拠を恐れたために、彼らは、魂は生まれるのではなく、むしろ肉体の中に入り込むのであり、次々に他の肉体へと移り渡っていくのだと主張したのである。
Non putaverunt aliter fieri posse, ut supersint animae post corpora, nisi videantur fuisse ante corpora. Par igitur, ac prope similis error est partis utriusque. Sed haec in praeterito falsa est, illa in futuro.
PL 6, 406A彼らは、魂が肉体より前に存在していたのでなければ、肉体の後にも存続しうるとは考えられなかったのである。したがって、両派の誤りは互角であり、ほぼ似通ったものである。ただ一方は過去において偽りであり、他方は未来において偽りである。
Nemo enim vidit, quod est verissimum, et nasci animas, et non occidere; quia, cur id fieret, aut quae ratio esset hominis, nescierunt.
PL 6, 406A誰ひとりとして、最も真実なこと――すなわち魂は生まれると同時に滅びないということ――を見て取った者はいなかった。なぜそうなるのか、あるいは人間のいかなる理に基づくものなのかを、彼らは知らなかったからである。
Multi ergo ex iis, quia aeternas esse animas suspicabantur, tamquam in coelum migraturi essent, sibi ipsis manus intulerunt: ut Cleanthes, ut Chrysippus; ut Zeno, ut Empedocles, qui se in ardentis Aetnae specum intempesta nocte dejecit, ut, cum repente non apparuisset, abiisse ad deos crederetur; et ex Romanis Cato, qui fuit in omni sua vita Socraticae vanitatis imitator.
PL 6, 406Aそれゆえ彼らのうち多くの者は、魂は永遠であると思い込んでいたために、あたかも天へと移り行くかのごとく、自らの手で自らの命を絶った。クレアンテスがそうであり、クリュシッポスがそうであり、ゼノンがそうであり、エンペドクレスがそうであった。彼は真夜中に燃えるアエトナ火山の火口へと身を投げ、突然姿が見えなくなったことで、神々のもとへ去ったと信じられるようにした。またローマ人の中ではカトーがそうであった。彼は生涯を通じて、ソクラテスの空しき態度の模倣者であった。
Nam Democritus in alia fuit persuasione. Sed tamen Sponte sua letho caput obvius obtulit ipse, quo nihil sceleratius fieri potest. Nam si homicida nefarius est, quia hominis extinctor est, eidem sceleri obstrictus est, qui se necat, quia hominem necat.
PL 6, 406Bしかしデモクリトスは、これとは異なる説を奉じていた。それでもなお、「自ら進んでその首を死に差し出した」のであり、これ以上に凶悪なことはあり得ない。なぜなら、もし人を殺す者が人を絶命させる者であるがゆえに凶悪な殺人者であるとするなら、自らを殺す者もまた、人を殺すがゆえに同じ罪を負うことになるからである。
Imo vero majus esse id facinus existimandum est, cujus ultio Deo soli subjacet. Nam sicut in hanc vitam non nostra sponte venimus, ita rursus ex hoc domicilio corporis, quod tuendum nobis assignatum est, ejusdem jussu recedendum est, qui nos in hoc corpus induxit, tamdiu habituros, donec jubeat emitti; et si vis aliqua inferatur, aequa mente id patiendum est, cum extincta innocentis anima inulta esse non possit, habeamusque judicem magnum, cui soli vindicta in integro semper est.
PL 6, 407Aそれどころか、その凶行はさらに重大なものと見なされるべきである。その報復は神のみに属するのだから。というのも、我々がこの世の生に自分の意志で来たのではないように、我々に守るよう委ねられたこの肉体という住処からも、我々をこの肉体へと導き入れたその同じ方の命によって、退出しなければならないからである。その方が去ることを命じられるまで、我々はこの肉体を保つべきなのである。そしてもし何らかの暴力が加えられるならば、平静な心でそれに耐えねばならない。なぜなら、罪なき者の魂が滅ぼされて報復されぬままでいることはあり得ず、我々には偉大な審判者がいて、その方にのみ、常に完全な復讐の権利があるからである。
Homicidae igitur illi omnes philosophi, et ipse romanae sapientiae princeps Cato, qui antequam se occideret, perlegisse Platonis librum dicitur, qui est scriptus de aeternitate animarum, et ad summum nefas philosophi auctoritate compulsus est; et hic tamen aliquam moriendi causam videtur habuisse, odium servitutis.
PL 6, 407Aしたがって、これらすべての哲学者は殺人者であり、ローマの知恵の第一人者たるカトー自身もまたそうである。彼は自らを殺す前に、魂の永遠について書かれたプラトンの書物を読み終えたと言われ、その哲学者の権威によって最悪の罪業へと駆り立てられたのである。とはいえ彼には、隷従への憎しみという、死ぬべき何らかの理由があったように思われる。
Quid Ambraciotes ille, qui, cum eumdum librum perlegisset praecipitem se dedit, nullam aliam ob causam, nisi quod Platoni credidit? Execrabilis prorsus ac fugienda doctrina, si abigit homines a vita.
PL 6, 408Aでは、あのアンブラキアの男はどうであろうか。彼は同じ書物を読み終えると、ただプラトンを信じたという、それ以外の理由もないまま、身を投げて死んだ。人々を生から追い立てるとすれば、これはまったく忌まわしく、避けるべき教説である。
Quod si scisset Plato, atque docuisset, a quo, et quomodo, et quibus, et quae ob facta, et quo tempore immortalitas tribuatur, nec Cleombrotum impegisset in mortem voluntariam, nec Catonem, sed eos ad vitam et justitiam potius erudisset.
PL 6, 408Aもしプラトンが、不死が誰によって、どのようにして、誰に、いかなる行いのゆえに、いつ与えられるのかを知り、教えていたならば、クレオンブロトスをも、カトーをも、自死へと突き落とすことはなく、むしろ彼らを生と正義とへと教え導いたことであろう。
Nam Cato videtur mihi causam quaesisse moriendi, non tam ut Caesarem fugeret, quam ut Stoicorum decretis obtemperaret, quos sectabatur, nomenque suum grandi aliquo facinore clarificaret: cui quid mali accidere potuerit, si viveret, non invenio.
PL 6, 408A私には、カトーはカエサルを逃れるためというよりは、自らが信奉するストア派の教説に従い、何か壮大な行為によって自らの名を高めるために、死ぬ理由を探し求めていたように思われる。彼が生きていたならば、いったいどんな害が彼に降りかかりえたのか、私には見当もつかない。
Caius enim Caesar, ut clemens erat, nihil aliud efficere volebat, etiam in ipso belli civilis ardore, quam ut bene mereri de Republica videretur, duobus optimis civibus Cicerone et Catone servatis. Sed redeamus ad eos qui mortem pro bono laudant.
PL 6, 409Aというのも、寛容な人物であったガイウス・カエサルは、内乱のさなかにあってさえ、キケロとカトーという二人の最も優れた市民を救うことによって、国家に対してよく功があったと見られること以外、何も望んではいなかったからである。しかし、死を善として称える者たちの話に戻ろう。
De vita quereris, quasi vixeris, aut umquam tibi ratio constiterit, cur omnino sis natus. Nonne igitur tibi verus ille et communis omnium pater Terentianum illud (Vid. Ter. Heautontimor., act. V, sc. 2) jure increpaverit: Prius disce, quid sit vivere; Si displicebit vita, tum isthoc utitor.
PL 6, 409Aお前は人生について不平を言うが、まるで自分がすでに生きた経験があるかのように、あるいは自分がそもそも何のために生まれたのか、その理由がかつて明らかになったことがあるかのようだ。それゆえ、あの真実にして万人に共通の父は、テレンティウスのあの言葉(『自虐者』第五幕第二場参照)〔底本の出典表示のまま。この詩句はテレンティウスの本文に逐語では見当たらない〕をもって、当然にもお前を叱りつけるのではないか。 「まず生きるとは何かを学べ。 もし人生が気に入らないなら、そのときにその手段を用いるがよい」
Indigaris te malis esse subjectum: quasi quidquam merearis boni, qui patrem, qui dominum, qui regem tuum nescis; qui quamvis clarissimam lucem intuearis oculis, mente tamen caecus es, et in profundis ignorantiae tenebris jaces.
PL 6, 409Aお前は自分が数々の悪に苦しめられていることに憤慨する。まるで何か良きものに値するかのように――自分の父を、自分の主を、自分の王を知らぬというのに。お前は目でいかに輝かしい光を見ていようとも、心においては盲目であり、無知という深い闇の底に横たわっているのだ。
Quae ignorantia effecit, ut quosdam dicere non puderet, idcirco nos esse natos, ut scelerum poenas lueremus: quo quid delirius dici possit, non video. Ubi enim, vel quae scelera potuimus admittere, qui omnino non fuimus?
PL 6, 409Bこの無知のゆえに、ある者たちは、我々が生まれたのは罪の刑罰を償うためであると恥じもせずに言うに至った。これ以上たわけたことが言えるとは、私には思えない。まったく存在していなかった我々が、いったいどこで、どんな罪を犯すことができたというのか。
Nisi forte credemus inepto illi seni, qui se in priori vita Euphorbum fuisse mentitus est. Hic, credo, quod erat ignobili genere natus, familiam sibi ex Homeri carminibus adoptavit. O miram et singularem Pythagorae memoriam!
PL 6, 409Bもしかすると我々は、前世においてエウポルボスであったと偽ったあの愚かな老人を信じるべきなのかもしれない。彼はおそらく、賤しい生まれであったがゆえに、ホメロスの詩から自分の家系を取り込んだのであろう。ピュタゴラスの何と驚くべき、比類なき記憶力であることか。
O miseram oblivionem nostrum omnium, qui nesciamus, qui ante fuerimus! Sed fortasse, vel errore aliquo, vel gratia sit effectum, ut ille solus lethaeum gurgitem non attigerit, nec oblivionis aquam gustaverit: videlicet senex vanus (sicut otiosae aniculae solent) fabulas tamquam infantibus credulis finxit.
PL 6, 409B我々すべてが、以前は何者であったのかを知らずにいるとは、何と哀れな忘却であることか。しかし、あるいは何かの誤りによって、あるいは特別な恩恵によって、彼だけがレテの淵に触れることなく、忘却の水を飲まずに済んだのかもしれない。つまり、暇な老婆たちがよくそうするように、この空しい老人は、信じやすい幼子たちにでも語るような作り話をこしらえたのである。
Quod si bene sensisset de iis, quibus haec locutus est, si homines eos existimasset, nunquam sibi tam petulanter mentiendi licentiam vindicasset. Sed deridenda est hominis levissimi vanitas.
PL 6, 410Aもし彼が、これを語りかけた相手について正しく考え、彼らを人間として見なしていたなら、これほど厚かましく嘘をつく自由を自らに許すことは決してなかったであろう。だが、この上なく軽薄な人物の虚しさは、嘲笑されて然るべきものである。
Quid Ciceroni faciemus? qui cum in principio Consolationis suae dixisset, luendorum scelerum causa nasci homines, iteravit id ipsum postea, quasi objurgans eum, qui vitam non esse poenam putet. Recte ergo praefatus est, errore, ac miserabili veritatis ignorantia se teneri.
PL 6, 410Aでは、キケロについては何と言うべきであろうか。彼は自らの『慰め』の冒頭で、人間は罪を償うために生まれると述べ、後にもまたそれを繰り返し、あたかも人生を刑罰ではないと考える者を咎めるかのようであった。それゆえ彼は、自分が誤りと、真理についての哀れむべき無知にとらわれていると、正しく前もって述べていたことになる。
Liber III, Caput XIX
第III巻 第XIX章PL 6, 410ACicero et alii sapientissimi animarum immortalitatem, sed infideliter docent; et quod bona vel mala mors ex ante acta vita sit ponderanda.
PL 6, 410Aキケロやその他のきわめてすぐれた賢者たちは、魂の不滅を説きはするが、確信のないままにそう説く。また、死が善いか悪いかは、それ以前に送った生涯に基づいて計られるべきであるとも説く。
At illi, qui de mortis bono disputant quia nihil veri sciunt, sic argumentantur: Si nihil est post mortem, non est malum mors; aufert enim sensum mali. Si autem supersunt animae, est etiam bonum, quia immortalitas sequitur.
PL 6, 410Aところが、死の善さについて論じる者たちは、真なることを何一つ知らないがゆえに、次のように論証する。すなわち、死後に何もないのであれば、死は悪ではない。悪の感覚を奪い去るからである。他方、魂が生き残るのであれば、死はやはり善である。不死がそれに伴うからである。
Quam sententiam Cicero de Legibus sic explicavit: « Gratulemurque nobis, quoniam mors aut meliorem, quam qui est in vita, aut certe non deteriorem allatura est statum.
PL 6, 410Bこの見解を、キケロは『法律について』で次のように説明した。「我々は自らを祝おうではないか。死は、生にある状態よりも善い状態を、あるいは少なくとも劣らぬ状態をもたらすはずなのだから。
Nam sine corpore animo vigente, divina vita est; sensu carente, nihil profecto est mali. » Argute, ut sibi videbatur, quasi nihil esse aliud possit. Atqui utrumque hoc falsum est.
PL 6, 410Bなぜなら、肉体を離れて魂が活気を保つならば、それは神的な生であり、感覚を欠くならば、確かに何ら悪いことはないからである。」これは、他にありようがないかのように、彼自身には巧みな論と思われた。だが、そのいずれもが偽りである。
Docent enim divinae Litterae, non extingui animas: sed aut pro justitia praemio affici, aut poena pro sceleribus sempiterna.
PL 6, 410Bなぜなら、神の文書は、魂は消え去ることなく、正義のゆえに報いを受けるか、罪のゆえに永遠の刑罰を受けるかのいずれかである、と教えているからである。
Nec enim fas aut eum qui sceleratus in vita feliciter fuerit, effugere quod meretur; aut eum, qui ob justitiam miserrimus fuerit, sua mercede fraudari. Quod adeo verum est, ut idem Tullius in Consolatione non easdem sedes incolere justos atque impios praedicaverit.
PL 6, 410Bなぜなら、生において罪を犯しながら幸運であった者が、その受くべきものを免れることも、正義のゆえに最も惨めであった者が、その報いを騙し取られることも、許されるはずがないからである。このことがこれほど確かであるからこそ、あのキケロ自身も『慰めについて』の中で、義しき者と不敬な者とは同じ座を占めないと述べたのである。
Nec enim omnibus, inquit, iidem illi sapientes arbitrati sunt, eumdem cursum in coelum patere: nam vitiis et sceleribus contaminatos deprimi in tenebras, atque in coeno jacere docuerunt; castos autem animos, puros, integros, incorruptos, bonis etiam studiis atque artibus expolitos, levi quodam et facili lapsu ad deos, id est, ad naturam sui similem pervolare.
PL 6, 411A「なぜなら」と彼は言う、「あの賢者たちも、すべての者に同じ天への道が開かれているとは考えなかったからである。悪徳と罪によって汚れた者は暗闇に沈められ、泥の中に横たわると彼らは教えた。他方、清く、純粋で、健全で、汚れなく、善き学問と技芸によってさらに磨きをかけられた魂は、ある軽やかで容易な滑翔によって神々のもとへ、すなわち自らに似た本性のもとへと飛び去ると。
Quae sententia superiori illi argumento repugnat. Illud enim sic assumptum est, tamquam necesse sit, omnem hominem natum immortalitate donari.
PL 6, 411Aこの見解は、先の論証と矛盾する。なぜなら、先の論証は、生まれたすべての人間が必然的に不死を与えられるかのように前提していたからである。
Quod igitur erit discrimen virtutis, ac sceleris, si nihil interest, utrumne Aristides sit aliquis, an Phalaris? utrum Cato, an Catilina? Sed hanc repugnantiam rerum sententiarumque non cernit, nisi qui tenet veritatem.
PL 6, 411Aそれゆえ、ある者がアリステイデスであろうとファラリスであろうと、カトーであろうとカティリナであろうと、何ら違いがないとすれば、徳と罪との間にいかなる区別があるだろうか。だが、この事実と見解との矛盾は、真理を保持する者でなければ見抜けない。
Si quis igitur nos roget, utrumne bonum sit mors, an malum? respondebimus, qualitatem ejus ex vitae ratione pendere. Nam sicut vita ipsa bonum est, si cum virtute vivatur, malum, si cum scelere: sic et mors ex praeteritis vitae actibus ponderanda est.
PL 6, 411Bそれゆえ、もし誰かが我々に、死は善であるか悪であるかと問うならば、我々は、その性質は生き方いかんにかかっていると答えるであろう。すなわち、生そのものが、徳とともに生きられるならば善であり、罪とともに生きられるならば悪であるのと同様に、死もまた、生前の行いに基づいて計られるべきなのである。
Ita fit, ut si vita in Dei religione transacta sit, mors malum non sit; quia translatio est ad immortalitatem. Sin autem, malum sit necesse est; quoniam ad aeterna (ut dixi) supplicia transmittit.
PL 6, 411Bこうして、もし生が神への信仰のうちに送られたのであれば、死は悪ではない。それは不死への移行だからである。しかし、そうでなければ、死は必然的に悪である。なぜなら、それは(すでに述べたように)永遠の刑罰へと送り渡すからである。
Quid ergo dicemus, nisi errare illos, qui aut mortem appetunt, tamquam bonum, aut vitam fugiunt, tamquam malum? nisi quod sunt iniquissimi, qui pauciora mala non pensant bonis pluribus.
PL 6, 411Bそれゆえ、我々は何と言うべきか。死を善であるかのように求め、あるいは生を悪であるかのように逃れようとする者たちは誤っている、と言うほかない。彼らは、より少ない悪をより多くの善と引き比べて量ることをしない、この上なく不正な者たちなのである。
Nam cum omnem vitam per exquisitas et varias traducant voluptates, mori cupiunt, si quid forte his amaritudinis supervenit; et sic habent, tamquam illis nunquam fuerit bene, si aliquando fuerit male.
PL 6, 412Aなぜなら、彼らは生涯全体を、選りすぐりのさまざまな快楽のうちに過ごしながらも、たまたま何か苦い出来事が降りかかると、死にたいと望むからである。そして、一度でも悪いことがあれば、まるで自分には一度も良いことなどなかったかのように思うのである。
Damnant igitur vitam omnem, plenamque nihil aliud, quam malis opinantur. Hinc nata est inepta illa sententia, hanc esse mortem, quam nos vitam putemus; illam vitam, quam nos pro morte timeamus: ita primum bonum esse, non nasci, secundum citius mori.
PL 6, 412Aこうして彼らは生涯全体を断罪し、それは悪以外の何ものにも満ちていないと考える。ここから、あの愚かな言い分——我々が生と思っているものこそが死であり、我々が死として恐れているものこそが生である、それゆえ第一の善は生まれないことであり、第二の善はできるだけ早く死ぬことである——が生まれたのである。
Quae, ut majoris sit auctoritatis, Sileno attribuitur. Cicero, in Consolatione: « Non nasci, inquit, longe optimum, nec in hos scopulos incidere vitae; Proximum autem, si natus sis, quamprimum mori, tanquam ex incendio effugere violentiam fortunae. » Credidisse illum vanissimo dicto exinde apparet, quod adjecit aliquid de suo, ut ornaret.
PL 6, 412Aこの言い分は、より大きな権威を持たせるために、シレノスに帰せられている。キケロは『慰めについて』の中で言う。「生まれないことこそ、はるかに最善であり、生というこの暗礁に乗り上げないことである。次善は、もし生まれてしまったならば、できるだけ早く死んで、火事から逃れるように運命の暴力を逃れることである。」と。彼がこの上なく空虚な言葉を信じていたことは、彼がそれを飾り立てようとして自分から何かを付け加えたことから明らかである。
Quaero igitur, cui esse optimum putet non nasci, cum sit nullus omnino, qui sentiat: nam ut bonum sit aliquid, aut malum, sensus efficit.
PL 6, 412Bそこで私は問う。感じる者などまったく存在しないというのに、生まれないことが誰にとって最善であると彼は考えているのか。というのも、何かが善であるか悪であるかを成り立たせるのは、感覚だからである。
Deinde, cur omnem vitam nihil aliud esse, quam scopulos, et incendium putaverit; quasi aut in nostra fuerit potestate, ne nasceremur, aut vitam nobis fortuna tribuat, non Deus, aut vivendi ratio quidquam simile incendio habere videatur.
PL 6, 412B次に、なぜ彼は、生涯全体が暗礁と火事にほかならないと考えたのか。あたかも、我々が生まれずに済むことが我々自身の力のうちにあったかのように、あるいは生を我々に与えるのが神ではなく運命であるかのように、あるいは生きるということが何か火事に似たものを持っているかのように。
Non dissimile Platonis illud est. quod aiebat, se gratias agere naturae: primum, quod homo natus esset potius, quam mutum animal; deinde, quod mas potius, quam foemina; quod Graecus, quam Barbarus; postremo, quod Atheniensis, et quod temporibus Socratis.
PL 6, 412Bプラトンのあの言葉も、これと似たようなものである。彼は、自らが自然に感謝すると言っていた。第一に、口のきけぬ動物としてではなく人間として生まれたこと、次に、女としてではなく男として生まれたこと、異民族としてではなくギリシア人として生まれたこと、そして最後に、アテナイ人として、しかもソクラテスの時代に生まれたことに対してである。
Dici non potest, quantam mentibus caecitatem, quantosque pariat errores ignoratio veritatis. Ego plane contenderim, numquam quidquam dictum esse in rebus humanis delirius.
PL 6, 413A真理を知らないということが、いかに大きな盲目を精神にもたらし、いかに多くの誤りを生み出すか、言葉に尽くすことはできない。私は明らかにこう言い切ろう。人間界において、これほど正気を失った言葉が語られたことは、かつて一度もない、と。
Quasi vero si aut Barbarus, aut mulier, aut asinus denique natus esset, idem ipse Plato esset, ac non ipsum illud, quod natum fuisset.
PL 6, 413Aあたかも、もし異民族として、あるいは女として、あるいはロバとして生まれていたとしても、なおその同じプラトンであって、生まれたそのものではなかったかのようだ。
Sed videlicet Pyhagorae credidit, qui ut vetaret homines animalibus vesci, dixit, animas de corporibus in aliorum animalium corpora commeare: quod et vanum et impossibile est.
PL 6, 413Aだが彼は、明らかにピュタゴラスを信じていたのである。ピュタゴラスは、人間が動物を食べることを禁じるために、魂は肉体からほかの動物の肉体へと渡り歩くのだと説いた。だが、これは空虚でもあり、不可能でもある。
Vanum, quia necesse non fuit veteres animas in nova corpora inducere, cum idem artifex, qui primas aliquando fecerat, potuerit semper novas facere.
PL 6, 413A空虚である。なぜなら、かつて最初の魂を造ったのと同じ造り主が、常に新しい魂を造ることができたはずである以上、古い魂を新しい肉体の中に導き入れる必要などなかったからである。
Impossibile, quia rectae rationis anima tam immutare naturam status sui non potest, quam ignis aut deorsum niti, aut in transversum, fluminis modo, flammam suam fundere.
PL 6, 413A不可能である。なぜなら、正しい理性を備えた魂が自らの状態の本性を変えることは、火が下方へ向かおうとしたり、川のように横向きに炎を流したりすることができないのと同様に、あり得ないからである。
Existimavit igitur homo sapiens, potuisse fieri, ut anima, quae tunc erat in Platone, in aliquod mutum animal includeretur, essetque humano sensu praedita, ut intelligeret ac doleret incongruenti se corpore oneratam.
PL 6, 413Bかくてこの賢者は、当時プラトンのうちにあった魂が、口のきけぬ何らかの動物の中に閉じ込められることもあり得ただろう、そして、それが人間の感覚を備えたまま、自分にそぐわぬ肉体を負わされていることを理解し、苦しむこともあり得ただろう、と考えたのである。
Quanto sanius faceret, si gratias agere se diceret, quod ingeniosus, quod docilis natus esset, quod in iis opibus, ut liberaliter erudiretur. Nam quod Athenis natus est, quid in eo beneficii fuit?
PL 6, 413Bもし彼が、才知に恵まれて生まれたこと、物わかりのよい者として生まれたこと、自由人にふさわしい教育を受けられるだけの財産のもとに生まれたことに感謝すると言っていたなら、どれほど健全であったことだろう。だが、アテナイに生まれたということに、いったい何の恩恵があったというのか。
An non plurimi extiterunt in aliis civitatibus excellenti ingenio atque doctrina viri, qui meliores singuli, quam omnes Athenienses fuerunt? Quanta hominum millia fuisse credamus, qui et Athenis nati, et temporibus Socratis, indocti tamen, ac stulti fuerunt?
PL 6, 413Bほかの都市にも、卓越した才知と学識を備えた者たちが数多く現れ、その一人一人がアテナイ人全体よりも優れていたのではないか。アテナイに生まれ、しかもソクラテスの時代に生まれながら、それでいて無学で愚かであった人間が、いったい何千人いたと我々は考えるべきだろうか。
Non enim aut parietes, aut locus in quo quisque est effusus ex utero conciliat homini sapientiam. Quid vero attinuit Socratis se temporibus natum gratulari? Num Socrates ingenia discentibus potuit commodare?
PL 6, 414Aなぜなら、壁も、それぞれの人間が母の胎から出た場所も、その人に知恵をもたらしはしないからである。それに、ソクラテスの時代に生まれたことを喜ぶことに、いったい何の意味があったのか。ソクラテスは、学ぶ者たちに才知を分け与えることができたであろうか。
Non venit in mentem Platoni Alcibiadem quoque et Critiam ejusdem Socratis assiduos auditores fuisse; quorum alter hostis patriae acerrimus fuit, alter crudelissimus omnium tyrannorum.
PL 6, 414Aプラトンには、アルキビアデスとクリティアスもまた同じソクラテスの熱心な聴講者であったことが思い浮かばなかったのである。その一人は祖国にとって最も苛烈な敵となり、もう一人はあらゆる僭主のうちで最も残虐な者となった。
Liber III, Caput XX
第III巻 第XX章PL 6, 414ASocrates aliis prudentior fuit in philosophia, quamvis in multis desipuerit. Videamus nunc, quid in Socrate ipso tam magnum fuerit, ut homo sapiens merito gratias ageret, illius se temporibus esse natum.
PL 6, 414Aソクラテスは、哲学において他の者たちよりも思慮深かった。もっとも、多くの点で分別を欠いてもいたが。さて、ソクラテスその人のうちに、いったい何がそれほど偉大であったために、あの賢者が、自分が彼の時代に生まれたことを正当にも感謝したのか、見てみよう。
Non inficior fuisse illum paulo cordatiorem, quam caeteros, qui naturam rerum putaverunt ingenio posse comprehendi.
PL 6, 414A私は、事物の本性が才知によって把握できると考えた他の者たちに比べれば、彼がいくらか分別に富んでいたことを否定しない。
In quo illos non excordes tantum fuisse arbitror, sed etiam impios; quod in secreta coelestis illius providentiae curiosos oculos voluerint immittere. Romae, et in plerisque urbibus scimus esse quaedam sacra, quae aspici a viris nefas habeatur.
PL 6, 414Aこの点で、私は、彼らが分別を欠いていただけでなく、不敬でもあったと考える。あの天の摂理の秘密の中に、詮索好きな目を差し向けようとしたからである。ローマでも、また多くの都市でも、男が目にすることは許されぬとされる、ある種の祭儀が存在することを、我々は知っている。
Abstinent igitur aspectu, quibus contaminare illa non licet: et si forte, vel errore, vel casu quopiam vir aspexerit, primo poena ejus, deinde instauratione sacrificii, scelus expiatur. Quid his facias, qui inconcessa scrutari volunt?
PL 6, 415Aそれゆえ、それを汚すことが許されない者たちは、見ることを控える。そして、もし男がたまたま、過って、あるいは何らかの偶然によって見てしまった場合には、まずその者への処罰によって、次いで生贄の捧げ直しによって、その罪は贖われる。では、許されていないことを詮索しようとする者たちを、いったいどうすればよいのか。
Nimirum multo sceleratiores, qui arcana mundi, et hoc coeleste templum profanare impiis disputationibus quaerunt, quam qui aedem Vestae, aut Bonae Deae, aut Cereris intraverint. Quae penetralia quamvis adire viris non liceat, tamen a viris fabricata sunt.
PL 6, 415A明らかに、世界の秘密とこの天の神殿とを、不敬な議論によって汚そうとする者たちのほうが、ウェスタの神殿やボナ・デアの神殿やケレスの神殿に入り込んだ者たちよりも、はるかに罪深い。なぜなら、それらの奥殿には男が立ち入ることは許されていないとはいえ、それでも男の手によって造られたものだからである。
Hi vero non tantum impietatis crimen effugiunt: sed, quod est multo indignius, eloquentiae famam, et ingenii gloriam consequuntur. Quid, si aliquid investigare possent?
PL 6, 415Aだが、この者たちは不敬の罪を免れるばかりか、さらに恥ずべきことに、雄弁の名声と才知の栄光までも手に入れる。もし彼らが実際に何かを探り当てることができたとしたら、いったいどうなっていただろうか。
Sunt enim tam stulti in asseverando. quam improbi in quaerendo; cum neque invenire quidquam possint, nec defendere, etiamsi invenerint. Nam si verum vel fortuito viderint, quod saepius contingit, committunt, ut ab aliis id pro falso refellatur.
PL 6, 415Aというのも、彼らは、探求において厚かましいのと同じだけ、主張においては愚かだからである。彼らは何一つ見出すこともできず、たとえ見出したとしても、それを擁護することもできない。実際、彼らがたまたま真なることを見て取ったとしても——それはしばしば起こることだが——彼らは、それが他の者たちによって偽りとして論駁されるという事態を招いてしまうのである。
Non enim descendit aliquis de coelo, qui sententiam de singulorum opinionibus ferat: quapropter nemo dubitaverit, eos, qui ista conquirant, stultos, ineptos, insanos esse.
PL 6, 415Bなぜなら、各人の見解について判定を下すために天から降りてくる者など誰もいないからである。それゆえ、このようなことを探し求める者たちが、愚かで、分別を欠き、正気を失っていることを、誰も疑わないであろう。
Aliquid ergo Socrates habuit cordis humani, qui cum intelligeret haec non posse inveniri, ab ejusmodi quaestionibus se removit; vereorque ne in eo solo.
PL 6, 415Bそれゆえ、ソクラテスには人間らしい分別がいくらかあった。彼はこれらのことが見出され得ないと理解していたがゆえに、この種の問いから身を退いたからである。だが、それは彼においてただそれだけのことではなかったかと、私は恐れる。
Multa enim sunt ejus non modo laude indigna, sed etiam reprehensione dignissima, in quibus fuit suorum simillimus. Ex his unum eligam, quod ab omnibus sit probatum.
PL 6, 415Bなぜなら、彼には称賛に値しないばかりか、この上ない非難に値することが多くあり、その点では彼も自分の仲間たちと非常によく似ていたからである。その中から、誰もが認める一つの例を選ぼう。
Celebre hoc proverbium Socrates habuit: « Quod supra nos, nihil ad nos. » Procumbamus igitur in terram, et manus nobis ad praeclara opera datas convertamus in pedes.
PL 6, 416Aソクラテスには、この有名な格言があった。「我々を超えたものは、我々に関わりがない」と。それならば、我々は地に伏し、優れた業のために我々に与えられた手を、足に変えてしまおうではないか。
Nihil ad nos coelum, ad cujus contemplationem sumus excitati; nihil denique lux ipsa pertineat: certe victus nostri causa de coelo est.
PL 6, 416A天は我々に関わりがない、我々はその観照へと促されているというのに。そして、光そのものすら我々に関わりがないというのか。だが、少なくとも我々の食料は天に由来するのである。
Quod si hoc sensit, non esse de rebus coelestibus disputandum, ne illorum quidem rationem poterat comprehendere, quae sub pedibus habebat. Quid ergo? num erravit in verbis?
PL 6, 416Aもし彼が、天上のことについて論じるべきではないと考えたのだとすれば、彼は自分の足もとにあるものの理さえも把握することができなかったはずである。それでは、いったいどうなのか。彼は言葉において誤ったのだろうか。
Verisimile non est: sed nimirum id sensit, quod locutus est, religioni minime serviendum: quod si aperte diceret, nemo pateretur.
PL 6, 416Aそれはありそうにない。むしろ明らかに、彼は自分が語ったとおりのこと、すなわち宗教に仕えるべきではないということを考えていたのである。だが、もし彼がそれをあからさまに語ったならば、誰もそれを容認しなかったであろう。
Quis enim non sentiat, hunc mundum tam mirabili ratione perfectum, aliqua providentia gubernari? quandoquidem nihil est, quod possit sine ullo moderatore consistere.
PL 6, 416Aなぜなら、これほど驚嘆すべき理法をもって完成されたこの世界が、何らかの摂理によって統治されていることを、誰が感じないでいられようか。統率する者なしに存立し得るものなど、何一つとしてないのだから。
Sic domus ab habitatore deserta dilabitur; navis sine gubernatore abit pessum; et corpus, relictum ab anima, diffluit: nedum putemus, tantam illam molem aut construi sine artifice, aut stare tamdiu sine rectore potuisse.
PL 6, 416Bこのように、住む者に見捨てられた家は崩れ落ち、舵取りのない船は沈み、魂に見捨てられた肉体は朽ち果てる。まして、あれほど大きな全体が、造り主なしに建てられたとか、統率者なしにこれほど長く存立し得たなどとは、我々は考えるべくもない。
Quod si publicas illas religiones voluit evertere, non improbo, quin etiam laudabo, si ipse quod est melius invenerit. Verum idem per canem et anserem dejerabat.
PL 6, 416Bもし彼が、あの公けの宗教を覆そうと望んだのであれば、私はそれを非難するどころか、彼自身がより善いものを見出していたならば、むしろ称賛するであろう。だが、その同じ人物が、犬やガチョウにかけて誓っていたのである。
O hominem scurram (ut ait Zeno epicureus) ineptum, perditum, desperatum, si cavillari voluit religionem; dementem, si hoc serio fecit, ut animal turpissimum pro Deo haberet!
PL 6, 416Bおお、(エピクロス派のゼノンが言うように)道化じみた、愚かで、破滅した、絶望した人間よ——もし彼が宗教をからかおうとしたのであれば。そして、もし彼が真剣にそれを行い、この上なく卑しい動物を神として扱ったのであれば、正気を失った人間よ。
Quis jam superstitiones Aegyptiorum audeat reprehendere, quas Socrates Athenis auctoritate confirmavit sua? Illud vero nonne summae vanitatis, quod ante mortem familiares suos rogavit, ut Aesculapio gallum, quem voverat, pro se sacrarent?
PL 6, 417A今や、いったい誰が、エジプト人たちの迷信を非難する勇気を持つだろうか。ソクラテスが、アテナイにおいて自らの権威をもってそれを裏書きしてしまった以上は。そもそも、彼が死の直前に、自分が誓っていた雄鶏をアエスクラピウスに捧げるよう友人たちに頼んだこと自体、この上ない空虚さではなかったか。
Timuit videlicet, ne apud Rhadamanthum reciperatorem voti reus fieret ab Aesculapio. Dementissimum hominem putarem, si morbo affectus periisset. Cum vero hoc sanus fecerit, est ipse insanus, qui eum putat fuisse sapientem. En, cujus temporibus natum esse se homo sapiens gratulatur.
PL 6, 417Aおそらく彼は、誓願の回収を裁く裁判官ラダマンテュスの前で、アエスクラピウスから被告として訴えられることを恐れたのであろう。もし彼が病に冒されて死んだのだったなら、私は彼をこの上なく正気を失った人間だと考えたであろう。だが、彼が正気のままにこれを行ったのだとすれば、彼を賢者であったと考える者こそ、正気を失っているのである。見よ、これが、あの賢者が自分がその時代に生まれたことを喜んだ人物なのだ。
Liber III, Caput XXI
第III巻 第XXI章PL 6, 417ADe Platonis doctrina, quae respublicas destrueret. Videamus tamen, quid illum Socrates docuerit, qui cum totam Physicam repudiasset, eo se contulit, ut de virtute atque officio quaereret. Itaque non dubito, quin auditores suos justitiae praeceptis erudierit.
PL 6, 417A国家を破壊することになるプラトンの学説について。それでも、ソクラテスが彼に何を教えたのかを見てみよう。ソクラテスは自然学の全体を退けて、徳と義務について探求する方へと身を転じた者である。それゆえ、彼が自分の聴講者たちを正義の教えによって教化したことを、私は疑わない。
Docente igitur Socrate, non fugit Platonem, justitiae vim in aequitate consistere; siquidem omnes pari conditione nascuntur. Ergo nihil (inquit) privati ac proprii habeant: sed ut pares esse possint, quod justitiae ratio desiderat, omnia in commune possideant.
PL 6, 417Bそこで、ソクラテスの教えを受けて、正義の力が公正のうちに成り立つということは、プラトンの目を逃れなかった。すべての人間は等しい境遇に生まれるのだから。それゆえ、(と彼は言う)人々は私的なもの、自分固有のものを何も持つべきではなく、正義の理が求めるとおり、平等であり得るために、すべてのものを共有すべきである。
Ferri hoc potest, quamdiu de pecunia dici videtur. Quod ipsum quam impossibile sit, et quam injustum, poteram multis rebus ostendere. Concedamus tamen, ut possit fieri. Omnes enim sapientes erunt, et pecuniam contemnent. Quo ergo illum communitas ista perduxit?
PL 6, 418Aこれは、金銭について語られている限りでは、まだ我慢のできることである。もっとも、それ自体がいかに不可能で、いかに不正であるかは、私は多くの事柄によって示すことができたであろう。だが、それが可能であると譲歩しよう。すべての者が賢者となり、金銭を軽んじるとしよう。それでは、この共有の考えは彼をどこへ導いたのか。
Matrimonia quoque inquit, communia esse debebunt: scilicet ut ad eamdem mulierem multi viri, tamquam canes confluant; et is utique obtineat, qui viribus vicerit: aut si patientes sunt, ut philosophi, expectent, ut vicibus, tamquam lupanar obeant.
PL 6, 418A婚姻もまた共有されるべきである、と彼は言う。つまり、同じ一人の女のもとへ、犬さながらに多くの男が群がり寄り、力で勝った者が必ずその女を得るか、あるいは哲学者らしく辛抱強くあるならば、順番を待って、まるで娼館に通うかのようにその女のもとへ通う、というのである。
O miram Platonis aequitatem! Ubi est igitur virtus castitatis? ubi fides conjugalis? quae si tollas, omnis justitia sublata est. At idem dixit, beatas civitates futuras fuisse, si aut philosophi regnarent, aut reges philosopharentur.
PL 6, 418Aおお、プラトンの驚くべき公正さよ。それでは、貞潔の徳はどこにあるのか。夫婦間の信義はどこにあるのか。それらを取り去ってしまえば、あらゆる正義は取り去られたことになる。それでいて彼は同じ口で、哲学者が統治するか、あるいは王たちが哲学するならば、都市は幸福になるであろうと言ったのである。
Huic vero tam justo, tam aequo viro regnum dares, qui aliis abstulisset sua, aliis condonasset aliena; prostituisset pudicitiam foeminarum: quae nullus unquam non modo rex, sed ne tyrannus quidem fecit. Quam vero intulit rationem turpissimi hujus consilii?
PL 6, 418Bだが、これほど公正で、これほど公平な人物に、王権を与えたとしよう。彼は、ある者たちからその持ち物を取り上げ、別の者たちに他人のものを与え、女たちの貞潔を娼婦のごとく売り物にすることになる。そのようなことは、王はもとより、僭主でさえかつて誰一人として行わなかったことである。では、この上なく恥ずべきこの企てに、彼はいったいどのような理由を挙げたのか。
Sic inquit: Civitas concors erit, et amoris mutui constricta vinculis, si omnes omnium fuerint et mariti, et patres, et uxores, et liberi. Quae ista confusio generis humani est! Quomodo servari potest caritas, ubi nihil est certum quod ametur?
PL 6, 418B彼はこう言う。「もしすべての者が、すべての者にとって夫であり父であり妻であり子であるならば、都市は調和し、相互の愛の絆によって結ばれるであろう」と。これはいったい何という人類の混乱であろうか。愛すべき確かなものが何もないところで、どうして愛が保たれ得ようか。
Quis aut vir mulierem, aut mulier virum diliget, nisi hahitaverint semper una, nisi devota mens, et servata invicem fides individuam fecerit charitatem? quae virtus in illa promiscua voluptate locum non habet.
PL 6, 419A男が女を、女が男を愛するのは、常に一緒に暮らし、献身する心と互いに守られた信義とが不可分の愛を作り上げてこそのことではないか。そして、その徳は、あの節操のない快楽の中には居場所を持たないのである。
Item si omnes omnium liberi sint, quis amare liberos tamquam suos poterit, cum suos esse aut ignoret, aut dubitet? quis honorem tamquam patri deferet, cum unde natus sit nesciat? Ex quo fit, ut non tantum alienum pro patre habeat, sed etiam patrem pro alieno.
PL 6, 419A同様に、もしすべての子どもがすべての者の子であるならば、自分の子であるかどうかを知らず、あるいは疑っている以上、誰が自分の子として彼らを愛することができようか。誰が、自分がどこから生まれたのかを知らないままに、父に対するような敬意を捧げるだろうか。そのために、赤の他人を父とみなすばかりか、実の父を赤の他人とみなすことにさえなってしまう。
Quid, quod uxor potest esse communis, filius non potest, quem concipi non nisi ex uno necesse est. Perit ergo illi uni communitas, ipsa reclamante natura. Superest, ut tantummodo concordiae causa uxores velit esse communes.
PL 6, 419Aさらに言えば、妻は共有され得ても、子は共有され得ないではないか。子が身ごもられるのは、必ずただ一人の男からでしかあり得ないからである。それゆえ、自然そのものが反対する以上、その一点において共有制は崩れ去る。残るのは、ただ和合のためだけに妻を共有したいと望むことである。
At nulla vehementior discordiarum causa est, quam unius foeminae a multis maribus appetitio.
PL 6, 419Bだが、一人の女を多くの男が求めることほど、激しい不和の原因はほかにない。
In quo Plato, si ratione non potuit, exemplis certe potuit admoneri, et mutorum animalium, quae ob hoc vel acerrime pugnant, et hominum, qui semper ob eam rem gravissima inter se bella gesserunt.
PL 6, 419Bこの点について、プラトンは、理性によってではないにせよ、実例によって気づくことができたはずである。すなわち、そのために激しく争い合う口のきけぬ動物たちの実例によっても、また、そのために互いにこの上なく重大な戦争を常に行ってきた人間たちの実例によっても。
Liber III, Caput XXII
第III巻 第XXII章PL 6, 419BDe Platonis praeceptis, iisdemque reprehensis. Restat ut communio ista nihil aliud habeat, praeter adulteria, et libidines; propter quas funditus eruendas, virtus est vel maxime necessaria.
PL 6, 419Bプラトンの教えについて、およびそれに対する論駁について。残るところ、この共有制には姦通と情欲のほかに何も存しないということになる。これらを根こそぎ取り除くためにこそ、徳がとりわけ必要なのである。
Itaque non invenit concordiam, quam quaerebat; quia non videbat, unde oriatur. Nam justitia in extrapositis nihil momenti habet, ne in corpore quidem: sed tota in hominis mente versatur.
PL 6, 419Bかくして彼は、求めていた一致を見出すことができなかった。それがどこから生ずるかを見て取っていなかったからである。正義は、外に置かれたものにおいては、肉体においてすら、何の重みも持たない。正義はひとえに人間の精神のうちにあるのである。
Qui ergo vult homines adaequare, non matrimonia, non opes subtrahere debet; sed arrogantiam, superbiam, tumorem, ut illi potentes et elati pares esse se etiam mendicissimis sciant.
PL 6, 420Aそれゆえ、人々を等しくしようとする者は、婚姻でも財産でもなく、傲慢、高慢、驕りを取り除かねばならない。そうすれば、権勢ある者、驕り高ぶる者も、自分が最も貧しい者たちとすら対等であることを知るであろう。
Detracta enim divitibus insolentia et iniquitate, nihil intererit utrumne alii divites, alii pauperes sint, cum animi pares fuerint; quod efficere nulla res alia praeter religionem Dei potest.
PL 6, 420A富める者から尊大さと不正が取り除かれるならば、ある者が富み、ある者が貧しいということは、心が対等であるかぎり、何の違いも生まないであろう。そして、これを実現しうるのは、神の宗教をおいてほかにない。
Putavit igitur se invenisse justitiam, cum eam prorsus everterit; quia non rerum fragilium, sed mentium debet esset communitas. Nam si justitia virtutum omnium mater est, cum illae singulae tolluntur, ipsa subvertitur.
PL 6, 420Aかくして彼は、正義を見出したと思い込んだが、実はそれをことごとく覆したのである。共有さるべきは、朽ちやすき物ではなく、精神でなければならない〔底本は debet esset で動詞が重なる。debet esse と読んだ〕からである。正義がもしすべての徳の母であるとすれば、個々の徳が取り除かれれば、正義そのものも覆されてしまう。
Tulit autem Plato ante omnia frugalitatem: quae utique nulla est, ubi proprii nihil habeatur. Tulit abstinentiam: siquidem nihil fuerit, quod abstineatur, alienum. Tulit temperantiam, tulit castitatem; quae virtutes in utroque sexu maximae sunt.
PL 6, 420Aしかるにプラトンは、何よりもまず質素を取り除いてしまった。自分のものを何一つ持たぬところには、質素はおよそ存し得ないからである。彼はまた清廉をも取り除いた。手を控えるべき他人のものが何もなければ、清廉も成り立たぬからである。彼はさらに節制を取り除き、貞潔をも取り除いた。この二つの徳は、男女いずれの性においても最大のものである。
Tulit verecundiam, pudorem, modestiam, si honesta et legitima esse incipiunt, quae solent flagitiosa et turpia judicari. Sic virtutem dum vult omnibus dare, omnibus adimit.
PL 6, 420B彼はまた、恥じらいと羞恥と慎ましさを取り除いた。恥ずべき醜行と見なされるのが常であるものが、正当かつ合法なものとなり始めるならば、それらの徳はもはや成り立たない。かくして彼は、徳をすべての者に与えようとしながら、すべての者から徳を奪ってしまったのである。
Nam rerum proprietas, et vitiorum, et virtutum materiam continet: communitas autem nihil aliud, quam vitiorum licentiam. Nam viri, qui multas mulieres habent, nihil aliud dici possunt, quam luxuriosi ac nepotes.
PL 6, 420B物の所有こそは、悪徳の材料をも徳の材料をも内に含むものである。これに対して共有制は、悪徳への放縦にほかならない。多くの女を持つ男たちは、放蕩者、浪費家としか呼びようがない。
Item mulieres, quae a multis habentur, non utique adulterae, quia certum matrimonium nullum est, sed prostitutae ac meretrices sint necesse est. Redegit ergo humanam vitam ad similitudinem, non dicam mutorum, sed pecudum ac belluarum.
PL 6, 420B同様に、多くの男に共有される女たちも、確かな婚姻が存しない以上、姦通女とは言えぬにせよ、必ずや娼婦・淫売婦とならざるを得ない。かくして彼は人間の生活を、もの言わぬ獣とすら言うまい、家畜や野獣の類に等しいものへと引き下げてしまったのである。
Nam volucres pene omnes faciunt matrimonia, et paria junguntur, et nidos suos tamquam geniales toros concordi mente defendunt; et foetus suos, quia certi sunt, amant; et si alienos objeceris, abigunt.
PL 6, 420C鳥類はほとんどすべてが番いを作り、対になって結ばれ、自分たちの巣を、あたかも婚姻の寝床であるかのように、心を合わせて守る。そして自分の雛は、確かに自分の子であるがゆえに愛し、他所の雛を差し出せば、これを追い払う。
At homo sapiens contra morem hominum, contraque naturam, stultiora sibi, quae imitaretur, elegit.
PL 6, 421Aしかるに、かの賢き人間は、人間の習わしにも自然にも反して、より愚かなものを、自らが見倣うべき手本として選んだのである。
Et quoniam videbat in caeteris animalibus officia marium foeminarumque non esse divisa, existimavit oportere etiam mulieres militare, et consiliis publicis interesse, et magistratus gerere, et imperia suscipere.
PL 6, 421Aそして、他の動物においては雄と雌の務めが分かたれていないのを見て取っていたので、彼は、女もまた兵役に就き、公の評議に加わり、官職を執り行い、指揮権を引き受けるべきであると考えたのである。
Itaque his arma et equos assignavit: consequens est, ut lanam et telam viris, et infantium gestationes. Nec vidit impossibilia esse, quae diceret; ex eo quod adhuc in orbe terrae, neque tam stulta, neque tam vana ulla gens extiterit; quae hoc modo viveret.
PL 6, 421Aそこで彼は女たちに武具と馬を割り当てた。そうなれば当然、羊毛と機織りは男たちに、そして幼子を身に抱くこともまた男たちの務めとなるはずである。彼は自分の説くところが不可能事であることを見て取らなかった。これまで地上のいかなる民族も、これほど愚かで、これほど空しいやり方で生きた例はないというのに。
Liber III, Caput XXIII
第III巻 第XXIII章PL 6, 421ADe erroribus quorumdam philosophorum, deque sole et luna. Cum igitur in tanta vanitate ipsi philosophorum principes deprehendantur, quid illos minores putabimus, qui numquam sibi tam sapientes videri solent, quam cum pecuniae contemptu gloriantur? Fortis animus.
PL 6, 421Aある哲学者たちの誤りについて、および太陽と月について。かくも大きな空しさのうちに、哲学者たちのまさに第一人者たる者たちが捕らえられるのであれば、金銭の軽蔑を誇るときにこそ、自分たちが最も賢く見えると常々思い込んでいる、彼らより劣る者たちについては、いったいどう考えればよいのか。剛毅な心構えではある。
Sed expecto quid faciant, et quo ille contemptus evadat. Tradita sibi a parentibus patrimonia tamquam malum fugiunt, ac deserunt.
PL 6, 422Aだが私は、彼らが何をなすか、その軽蔑がどこへ行き着くかを見届けたい。彼らは親から譲り受けた家産を、まるで悪であるかのように忌避し、これを捨て去る。
Et ne in tempestate naufragium faciant, in tranquillo se ultro praecipitant, non virtute, sed perverso metu fortes; sicut illi, qui, cum timent ne ab hoste jugulentur, ipsi se jugulant, ut mortem morte devitent.
PL 6, 422Aそして、嵐の中で難破することのないようにと、凪いだ海の中でみずから進んで身を投げ出すのである。彼らを強くしているのは徳ではなく、倒錯した恐れである。それはあたかも、敵に喉を掻き切られることを恐れるあまり、死を死によって免れようとして、自ら我が身の喉を掻き切る者たちにも似ている。
Sic isti, unde possent gloriam liberalitatis acquirere, sine honore, sine gratia perdunt. Laudatur Democritus, quod agros suos reliquerit, eosque pascua publica fieri passus sit. Probarem, si donasset.
PL 6, 422Aかくして彼らは、そこから気前よさの誉れを得られたはずのものを、名誉もなく、感謝も得ぬままに失うのである。デモクリトスは、自分の田畑を放棄し、それを公共の牧草地とすることを許したという理由で称賛される。だが、もし彼がそれを人に贈っていたなら、私も彼を是としたであろう。
Nihil autem sapienter fit, quod si ab omnibus fiat, inutile est ac malum. Sed haec negligentia tolerabilis. Quid ille, qui patrimonium in nummos redactum effudit in mare? Ego dubito utrumne sanus, an demens fuerit.
PL 6, 422Aしかし、もしすべての人がそれを行うならば無益で悪となるようなことは、いかなることであれ賢明になされたことではない。とはいえ、この放置ぶりはまだ耐えられるものである。では、家産を金銭に換えて海に投げ捨てたあの男についてはどうか。私は彼が正気であったのか、それとも狂気であったのか、判じかねる。
Abite, inquit, in profundum, malae cupiditates; ego vos mergam, ne ipse mergar a vobis. Si tantus pecuniae contemptus est, fac illam beneficium, fac humanitatem, largire pauperibus: potest hoc, quod perditurus es, multis succurrere, ne fame, aut siti, aut nuditate moriantur.
PL 6, 422B「去れ、深みへ、悪しき欲望どもよ。私がお前たちを沈めるのだ、お前たちに私が沈められぬために」と彼は言う。もし金銭に対する軽蔑がそれほどまでのものならば、それを恩恵とし、人間愛としてはどうか。貧しい者たちに施すのだ。お前が失おうとしているそれは、多くの者を、飢えや渇き、あるいは裸のままで死ぬことから救い得るはずである。
Imitare insaniam saltem furoremque Tuditani; sparge populo diripienda. Potes et pecuniam effugere, et tamen bene collocare; quia salvum est quidquid pluribus profuit. Zenonis autem paria peccata quis probat? Sed omittamus id, quod est ab omnibus semper irrisum.
PL 6, 422Bせめてトゥディタヌスの狂気と激情とを見倣うがよい。民衆に向かって、奪い合うがままに撒き散らすのだ。そうすれば、金銭を手放しながら、なおそれを善く用いることができよう。多くの者の益となったものは、失われてはいないのだから。しかし、ゼノンの説く『罪はみな等しい』を是とする者があろうか。もっとも、これは常にすべての人から嘲笑されてきたことなので、措いておこう。
Illud satis est ad coarguendum furiosi hominis errorem, quod inter vitia et morbos misericordiam ponit. Adimit nobis affectum, quo ratio humanae vitae pene omnis continetur.
PL 6, 423Aこの一事だけで、あの狂った男の誤りを論駁するに十分である。すなわち彼は、慈しみの情を悪徳や病の部類に置いたのである。彼は我々から、人間の生のほとんどすべての理法がそこに支えられている、あの情を奪い去ってしまうのだ。
Cum enim natura hominis imbecillior sit quam caeterorum animalium, quae vel ad perferendam vim temporum, vel ad incursiones a suis corporibus arcendas, naturalibus munimentis providentia coelestis armavit: homini autem quia nihil istorum datum est, accepit pro istis omnibus miserationis affectum, qui plane vocatur humanitas, qua nosmet invicem tueremur.
PL 6, 423Aというのも、人間の本性は他の動物たちよりも弱いからである。それらの動物は、季節の猛威に耐えるためにも、我が身への襲撃を退けるためにも、天の摂理によって、その身に備わった防具で武装されている。しかし人間には、そうしたもののいずれも与えられなかった代わりに、それらすべての代償として、憐れみの情を受け取ったのであり、これは明らかに人間愛と呼ばれるものであって、我々はこれによって互いに守り合うのである。
Nam si homo ad conspectum alterius hominis efferaretur, quod facere videmus animantes quarum natura solivaga est, nulla esset hominum societas, nulla urbium condendarum vel cura, vel ratio.
PL 6, 424Aもし人間が、他の人間の姿を目にしただけで獰猛になるとすれば——本性上単独で彷徨う動物たちにそうなるのを我々は見ている——人間相互の社会は存在せず、都市を建設しようという配慮も工夫も、いっさい存在しなかったであろう。
Sic neque vita quidem satis tuta, cum et caeteris animalibus exposita esset imbecillitas hominum, et ipsi inter semetipsos belluarum more saevirent. Non minor in aliis dementia.
PL 6, 424Aそうなれば、人間の生もまた十分に安全ではなかったであろう。人間の弱さは他の動物たちに晒され、しかも人間どうしのあいだでも獣のごとく荒れ狂ったであろうから。だが、他の哲学者たちにおいても、この狂気は劣らぬものである。
Quid enim dici potest de illo, qui nigram dixit esse nivem? quam consequens erat, ut etiam picem albam esse diceret! Hic est ille, qui se idcirco natum esse dicebat, ut coelum ac solem videret, qui in terra nihil videbat sole lucente.
PL 6, 424A雪を黒いと言った者について、いったい何が言えようか。それならば、瀝青が白いと言うのも当然の帰結であったろう。これこそは、天と太陽を見るためにこそ自分は生まれたのだと語った、あの人物である。太陽が輝いているというのに、地上にあるものは何一つ見えていなかった男である。
Xenophanes dicentibus Mathematicis orbem lunae duodeviginti partibus majorem esse, quam terram, stultissime credidit; et quod huic levitati fuit consentaneum, dixit, intra concavum lunae sinum esse aliam terram, et ibi aliud genus hominum simili modo vivere, quo nos in hac terra vivimus.
PL 6, 424Bクセノパネスは、占星術師たちが月の球は地球よりも十八倍大きいと言うのを、この上なく愚かにも信じ込んだ。そして、この軽率さに見合うことに、彼はまた、月のくぼんだ懐の内にもう一つの地があり、そこには別の種族の人間が、我々がこの地上で生きているのと同じように生きている、と語った。
Habent igitur illi lunatici homines alteram lunam, quae illis nocturnum lumen exhibeat, sicut haec exhibet nobis. Et fortasse noster hic orbis alterius inferioris terrae luna sit.
PL 6, 425Aかくして、あの月憑きの人間たちは、この月が我々に夜の光を与えるのと同じように、彼らに夜の光を与えるもう一つの月を持っているわけである。そして、恐らくは、この我々の地球もまた、さらに下方にある別の地の月なのであろう。
Fuisse Seneca inter Stoicos ait, qui deliberaret utrumne Soli quoque suos populos daret: inepte scilicet, qui dubitaverit. Quid enim perderet, si dedisset?
PL 6, 425Aセネカは、ストア派の中に、太陽にもまたそれ自身の住民を与えるべきかどうかを思案した者がいたと言う。愚かにも迷ったというわけである。もし与えていたなら、いったい何を失ったであろうか。
Sed, credo, calor deterrebat, ne tantam multitudinem periculo committeret; ne si aestu nimio periissent, ipsius culpa evenisse tanta calamitas diceretur.
PL 6, 425Aだが、思うに、彼を思いとどまらせたのは熱であった。それほど多くの人々を危険にさらすことのないように、と。もし彼らが過度の暑さで滅んでしまえば、これほどの災厄が起こったのは自分の過ちのせいだと言われることになるからである。
Liber III, Caput XXIV
第III巻 第XXIV章PL 6, 425ADe antipodibus, de coelo ac sideribus. Quid illi, qui esse contrarios vestigiis nostris Antipodas putant, num aliquid loquuntur? aut est quisquam tam ineptus, qui credat esse homines, quorum vestigia sint superiora, quam capita? aut ibi, quae apud nos jacent, inversa pendere? fruges et arbores deorsum versus crescere? pluvias, et nives, et grandinem sursum versus cadere in terram?
PL 6, 425A対蹠人について、また天と星々について。我々の足跡と反対を向く対蹠人が存在すると考える者たちは、いったい何か意味のあることを語っているのであろうか。あるいは、足が頭よりも上にある人間が存在すると信じるほど愚かな者があろうか。あるいは、我々のもとでは地に横たわるものが、そこでは逆さに宙づりになっているとでもいうのか。果実や木々が下向きに育ち、雨や雪や雹が上に向かって地へと落ちるとでもいうのか。
Et miratur aliquis, hortos pensiles inter septem mira narrari, cum philosophi et agros, et maria, et urbes, et montes pensiles faciant? Hujus quoque erroris aperienda nobis origo est. Nam semper eodem modo falluntur.
PL 6, 425Aしかも、空中庭園が七不思議の一つに数えられていることに、誰かが驚くというのか。哲学者たちは、田畑も、海も、都市も、山々も宙づりにしてしまうというのに。この誤りの起源もまた、我々が明らかにしておかねばならない。彼らは常に同じやり方で誤りに陥るのだから。
Cum enim falsum aliquid in principio sumpserint, veri similitudine inducti, necesse est eos in ea, quae consequuntur, incurrere. Sic incidunt in multa ridicula; quia necesse est falsa esse, quae rebus falsis congruunt.
PL 6, 426Aというのも、彼らは真実らしさに惑わされて何か偽なるものを最初に前提としてしまうと、そこから帰結するものへと必然的に行き着かざるを得ないからである。かくして彼らは多くの滑稽事に陥る。偽なるものと符合するものは、必ず偽であらざるを得ないからである。
Cum autem primis habuerint fidem, qualia sint ea, quae sequuntur, non circumspiciunt, sed defendunt omni modo; cum debeant prima illa, utrumne vera sint, an falsa, ex consequentibus judicare. Quae igitur illos ad Antipodas ratio perduxit?
PL 6, 426Aしかし彼らは、いったん最初の前提を信じ込んでしまうと、それに続くものがいかなるものであるかを顧みず、あらゆる仕方でそれを擁護する。だが本来ならば、あの最初の前提が真であるか偽であるかは、そこから帰結するものによって判断すべきであろう。では、いかなる論理が彼らを対蹠人説へと導いたのか。
Videbant siderum cursus in occasum meantium; solem atque lunam in eamdem partem semper occidere, atque oriri semper ab eadem.
PL 6, 426A彼らは星々が西へと運行し、太陽と月とが常に同じ方角へ沈み、常に同じ方角から昇るのを見ていた。
Cum autem non perspicerent, quae machinatio cursus eorum temperaret, nec quomodo ab occasu ad orientem remearent, coelum autem ipsum in omnes partes putarent esse devexum, quod sic videri, propter immensam latitudinem necesse est: existimaverunt, rotundum esse mundum sicut pilam, et ex motu siderum opinati sunt coelum volvi, sic astra solemque, cum occiderint, volubilitate ipsa mundi ad ortum referri.
PL 6, 426Bしかし彼らは、いかなる機構がその運行を統べているのかも、いかにして西から東へと戻るのかも見通すことができず、しかも天そのものが、あまりの広大さゆえにそう見えざるを得ないのだが、あらゆる方向に傾き垂れているものと思い込んでいた。それゆえ彼らは、世界は球のごとく丸いものであると考え、星々の運行から、天は回転しているのだと想像した。すなわち、星々や太陽は沈むと、世界そのものの回転によって、東へと運び戻されるのだ、と。
Itaque et aereos orbes fabricati sunt, quasi ad figuram mundi, eosque caelarunt portentosis quibusdam simulacris, quae astra esse dicerent. Hanc igitur coeli rotunditatem illud sequebatur, ut terra in medio sinu ejus esset inclusa.
PL 6, 426Bそこで彼らは、あたかも世界の形をかたどるかのように、青銅の天球を作り、それに、星々であると称するある種の奇怪な像を刻みつけた。そして、この天の球形からは、地がその中央の懐に閉じ込められているということが帰結した。
Quod si ita esset, etiam ipsam terram globo similem; neque enim fieri posset, ut non esset rotundum, quod rotundo conclusum teneretur.
PL 6, 427Aもしそうであるとすれば、地そのものもまた球に似たものとなるはずである。丸いものに閉じ込められているものが、丸くないということはあり得ないからである。
Si autem rotunda etiam terra esset, necesse esse, ut in omnes coeli partes eamdem faciem gerat, id est montes erigat, campos tendat, maria consternat.
PL 6, 427Aそして地もまた丸いとすれば、天のあらゆる方向に対して同じ様相を呈することが必然となる。すなわち、いずこにも山をそびえさせ、平野を広げ、海を敷き広げるということである。
Quod si esset, etiam sequebatur illud extremum, ut nulla sit pars terrae, quae non ab hominibus caeterisque animalibus incolatur. Sic pendulos istos Antipodas coeli rotunditas adinvenit.
PL 6, 427Aもしそうであるならば、さらに次のような極端な帰結も生じたであろう。すなわち、人間やその他の動物によって住まわれていない地の部分はどこにもない、というのである。かくして、天の球形が、あの宙づりの対蹠人を作り出したのである。
Quod si quaeras ab iis, qui haec portenta defendunt, quomodo non cadunt omnia in inferiorem illam coeli partem; respondent, hanc rerum esse naturam, ut pondera in medium ferantur, et ad medium connexa sint omnia, sicut radios videmus in rota; quae autem levia sunt, ut nebula, fumus, ignis, a medio deferantur, ut coelum petant.
PL 6, 427Aもし、こうした奇怪な説を擁護する者たちに、なぜあらゆるものがあの天の下方の部分に落ちてしまわないのかと問うならば、彼らはこう答える。物の本性とは、重いものが中心に向かって運ばれ、あらゆるものが中心に結びついているというもので、それは車輪の輻を見れば分かる、と。だが霧や煙や火のような軽いものは、中心から運び去られて、天を目指すのである、と。
Quid dicam de iis nescio, qui, cum semel aberraverint, constanter in stultitia perseverant, et vanis vana defendunt; nisi quod eos interdum puto, aut joci causa philosophari, aut prudentes et scios mendacia defendenda suscipere, quasi ut ingenia sua in malis rebus exerceant, vel ostendant.
PL 6, 427B一度誤りに陥ってしまうと、頑なにその愚かさに固執し、空しいものを空しい論拠で擁護し続ける者たちについて、私は何と言うべきか分からない。ただ、彼らは時に、冗談のために哲学しているのだ、あるいは、悪しき事柄において自らの才知を鍛え、あるいは誇示しようとして、思慮も知識もありながら故意に偽りを擁護することを引き受けているのだ、と私には思われることがある。
At ego multis argumentis probare possem, nullo modo fieri posse, ut coelum terra sit inferius, nisi et liber jam concludendus esset, et adhuc aliqua restarent, quae magis sunt praesenti operi necessaria.
PL 6, 428A私自身は、天が地よりも下にあるということが決してあり得ないことを、多くの論拠によって証明することもできよう。だが、この巻はすでに締めくくらねばならず、しかもなお、今の仕事にとってより必要な事柄が残っている。
Et quoniam singulorum errores percurrere non est unius libri opus, satis sit pauca enumerasse, ex quibus possit qualia sint caetera intelligi.
PL 6, 428Aそして、一人ひとりの誤りを逐一たどることは一巻の仕事ではないゆえ、わずかな例を数え上げるにとどめておくのが十分であろう。それによって、他のものがいかなるものであるかを理解し得るであろうから。
Liber III, Caput XXV
第III巻 第XXV章PL 6, 428ADe addiscenda philosophia; et quanta ad ejus studium sint necessaria. Nunc pauca nobis de philosophia in commune dicenda sunt, ut confirmata causa peroremus.
PL 6, 428A哲学を学び得ることについて、およびその修得にいかに多くのものが必要であるかについて。さて今や、我々は哲学全般について少しばかり述べておかねばならない。すでに固めた論拠を締めくくるためである。
Summus ille noster Platonis imitator existimavit philosophiam non esse vulgarem, quod eam non nisi docti homines assequi possint. « Est, inquit Cicero (lib. II Tusc., nº 1), philosophia paucis contenta judicibus, multitudinem consulto ipsa fugiens. » Non est ergo sapientia, si ab hominum coetu abhorret: quoniam si sapientia homini data est, sine ullo discrimine omnibus data est, ut nemo sit prorsus, qui eam capere non possit.
PL 6, 428B我々のもとにある、かの最もすぐれたプラトンの模倣者は、哲学は万人のものではないと考えた。それを会得しうるのは学識ある人間だけであるからだ。キケロは(『トゥスクルム論争集』第二巻、一節)〔底本の表示のまま。引用句は同書第二巻4節に当たる〕言う、「哲学は少数の判定者に満足するものであり、みずから意図して大衆を避けるものである」と。それゆえ、もし哲学が人間の集いを忌み嫌うのならば、それは知恵ではない。なぜなら、もし知恵が人間に与えられたものであるならば、それは何の区別もなくすべての人に与えられたのであって、それを受け止め得ない者などまったく存在しないはずだからである。
At illi virtutem humano generi datam sic amplexantur, ut soli omnium publico bono frui velle videantur, tam invidi, quam si velint deligare oculos aut effodere caeteris, ne solem videant.
PL 6, 429Aしかるに彼らは、人類に与えられた徳を、あたかも自分たちだけがこの公共の善を享受しようとするかのように抱え込んでいる。それは、まるで他の人々の目を縛り、あるいはえぐり出して、太陽を見させまいとするほどの妬み深さである。
Nam quid est aliud hominibus negare sapientiam, quam mentibus eorum verum ac divinum lumen auferre?
PL 6, 429A人々から知恵を拒むということは、彼らの精神から真にして神聖なる光を奪い去ることにほかならないではないか。
Quod si natura hominis sapientiae capax est, oportuit et opifices, et rusticos, et mulieres, et omnes denique, qui humanam formam gerunt, doceri, ut sapiant; populumque ex omni lingua, et conditione, et sexu, et aetate conflari.
PL 6, 429Aもし人間の本性が知恵を受け入れる力を持つのであれば、職人も、農夫も、女も、要するに人間の姿を帯びるすべての者が、知恵を得るように教えられねばならなかったはずである。そして、あらゆる言語、身分、性、年齢の者たちから民が結集されねばならなかったはずである。
Maximum itaque argumentum est, philosophiam neque ad sapientiam tendere, neque ipsam esse sapientiam, quod mysterium ejus barba tantum celebratur et pallio.
PL 6, 429Aそれゆえ、哲学が知恵を目指すものでもなければ、知恵そのものでもないことの最大の証拠は、その秘儀がただ髭と外套によってのみ執り行われているという点にある。
Senserunt hoc adeo Stoici, qui et servis, et mulieribus philosophandum esse dixerunt; Epicurus quoque, qui rudes omnium litterarum ad philosophiam invitat; item Plato, qui civitatem de sapientibus voluit componere.
PL 6, 429Aストア派の人々もまた、これを感じ取っていたからこそ、奴隷にも女にも哲学することが求められると言ったのであり、エピクロスもまた、あらゆる文字を知らぬ無学な者たちを哲学へと招き入れたのであり、同様にプラトンも、賢者たちから成る国家を築こうとしたのである。
Conati quidem illi sunt facere, quod veritas exigebat: sed non potuit ultra verba procedi. Primum, quia multis artibus opus est, ut ad philosophiam possit accedi.
PL 6, 429B彼らは確かに、真理が要求するところを実行しようと試みた。しかし、それは言葉より先へは進み得なかった。第一に、哲学に近づくためには多くの技芸が必要とされるからである。
Discendae istae communes litterae propter usum legendi, quia in tanta rerum varietate, nec disci audiendo possunt omnia, nec memoria contineri. Grammaticis quoque non parum operae dandum est, ut rectam loquendi rationem scias. Id multos annos auferat necesse est.
PL 6, 429B読むという実用のためには、まずあの共通の文字を学ばねばならない。事物のかくも大きな多様性の中では、すべてを耳で聞いて習得することも、記憶にとどめておくこともできないからである。正しい語法を知るためには、文法の習得にも少なからぬ労力を割かねばならない。これには必然的に多くの年月が費やされるであろう。
Nec oratoria quidem ignoranda est; ut ea, quae didiceris, proferre atque eloqui possis. Geometria quoque, ac musica, et astrologia necessaria est, quod hae artes cum philosophia habent aliquam societatem: quae universa perdiscere neque foeminae possunt, quibus intra puberes annos officia mox usibus domesticis profutura discenda sunt neque servi, quibus per eos annos vel maxime serviendum est, quibus possunt discere; neque pauperes, aut opifices, aut rustici, quibus in diem victus labore est quaerendus.
PL 6, 430A弁論術もまた、知らずにいてはならない。学んだことを述べ表し、語ることができるようにするためである。幾何学、音楽、天文学もまた必要である。これらの技芸は哲学と何らかの結びつきを持つからである。だが、こうしたものすべてを学び尽くすことは、女にはできない。彼女らは思春期に至るまでに、間もなく家事のために役立つべき務めを学ばねばならないからである。奴隷にもできない。彼らは、学び得る年頃にこそ、なおさら仕えることを求められるからである。貧しい者や、職人や、農夫にもできない。彼らは日々の糧を労働によって得なければならないからである。
Ob eam causam Tullius ait abhorrere a multitudine philosophiam. At enim rudes Epicurus accipiet. Quomodo ergo illa, quae de principiis rerum dicuntur, intelligunt, quae perplexa et involuta vix etiam politi homines assequuntur?
PL 6, 430Aこの理由のゆえに、キケロは、哲学は大衆を忌み嫌うと言うのである。しかし、エピクロスは無学な者たちをも受け入れるではないか、と言われるかもしれない。それならば、事物の原理について語られること、あの錯綜し込み入っていて、洗練された人間ですらほとんど理解し得ないものを、彼らはいかにして理解するというのか。
In rebus igitur obscuritate implicitis, et ingeniorum varietate confusis, et eloquentium virorum exquisito sermone fucatis, quis imperito ac rudi locus est?
PL 6, 430Bかくして、不明瞭さによって錯綜し、才知の多様さによって混迷し、雄弁な人々の凝った言葉によって粉飾された事柄において、無学で無教養な者にどのような居場所があろうか。
Denique nullas unquam mulieres philosophari docuerunt, praeter unam ex omni memoria Themisten; neque servos, praeter unum Phaedonem, quem male servientem redemisse ac docuisse Cebetem tradunt.
PL 6, 430B結局のところ、記憶にある限り、テミステーという一人の女を除いては、彼らはついぞ女に哲学することを教えなかった。また、奴隷についても、卑しい隷属の身にあったところをケベスが買い取って教えたと伝えられるパイドンただ一人を除いては、誰にも教えなかった。
Enumerant etiam Platonem, ac Diogenem; qui tamen servi non fuerunt: sed his servitus evenerat; sunt enim capti. Platonem quidem redemisse Anniceris quidam traditur sestertiis octo.
PL 6, 430B彼らはプラトンやディオゲネスをも数え上げる。だが、この二人は奴隷であったわけではなく、捕らえられたがゆえに、隷属の身に陥ったにすぎない。プラトンは、あるアンニケリスなる者によって八セステルティウスで買い戻されたと伝えられている。
Itaque insectatus est conviciis hunc ipsum redemptorem Seneca, quod parvo Platonem aestimaverit.
PL 6, 431Aそこでセネカは、この買い戻した当人を罵倒して攻撃した。プラトンを安く見積もったというかどで。
Furiosus, ut mihi videtur, qui homini fuerit iratus, quod non multam pecuniam perdidit: scilicet aurum appendere debuit, tamquam pro mortuo Hectore, aut tantum ingerere nummorum, quantum venditor non poposcit.
PL 6, 431A私に思われるところでは、彼は狂気の沙汰であった。多くの金を失わなかったというだけの理由で、その人物に対して腹を立てたのだから。なるほど、あたかも死せるヘクトルの身代金であるかのように黄金を秤にかけるべきであったとでもいうのか。あるいは、売り手が求めた以上の金額を無理やり注ぎ込むべきであったとでもいうのか。
Ex Barbaris vero nullum, praeter unum Anacharsim Scytham, qui philosophiam ne somniasset quidem, nisi et linguam, et litteras ante didicisset.
PL 6, 431Aまた異民族の中からは、スキュタイ人アナカルシスただ一人を除いて、誰にも哲学することを教えなかった。しかも彼にしても、あらかじめ言語と文字とを学んでいなければ、哲学など夢にも見なかったであろう。
Liber III, Caput XXVI
第III巻 第XXVI章PL 6, 431ASapientiam sola doctrina coelestis largitur; et quam sit efficax lex Dei. Quod ergo illi poscente natura faciendum esse senserunt, sed tamen neque ipsi facere potuerunt, neque a philosophis fieri posse viderunt, sola haec efficit doctrina coelestis; quia sola sapientia est.
PL 6, 431A知恵を与えるのはただ天来の教えのみであること、そして神の律法がいかに効力あるものであるかについて。かくして、自然の要求により為すべきであると彼らが感じ取りながらも、自分たちでは行うことができず、また哲学者たちによっても実現され得ないと見て取っていたことを、この天来の教えのみが成し遂げるのである。それのみが知恵だからである。
Illi scilicet persuadere cuiquam poterunt, qui nihil persuadent etiam sibi? aut cujusquam cupiditates oppriment, iram temperabunt, libidinem coercebunt, cum ipsi et cedant vitiis, et fateantur, plus valere naturam?
PL 6, 431B自分自身にすら何一つ説き伏せることのできぬ彼らが、いったい誰かを説き伏せることなどできようか。あるいは、自分自身が悪徳に屈し、しかも本性の方が優ると認めていながら、誰かの欲望を抑えつけ、怒りを鎮め、情欲を抑制することなどできようか。
Dei autem praecepta, quia et simplicia, et vera sunt, quantum valeant in animis hominum, quotidiana experimenta demonstrant. Da mihi virum, qui sit iracundus, maledicus, effraenatus: paucissimis Dei verbis: Tam placidum, quam ovem, reddam.
PL 6, 432Aしかるに神の戒めは、単純にして真なるがゆえに、それが人間の心のうちでいかなる力を持つかは、日々の経験が実証するところである。私に、怒りっぽく、口汚く、抑制の効かぬ男を与えよ。ごくわずかな神の御言葉によって、私は彼を羊のように穏やかな者に変えて見せよう。
Da cupidum, avarum, tenacem: jam tibi eum liberalem dabo, et pecuniam suam plenis manibus largientem. Da timidum doloris ac mortis: jam cruces, et ignes, et taurum contemnet. Da libidinosum, adulterum, ganeonem: jam sobrium, castum, continentem videbis.
PL 6, 432A貪欲で、けちで、しみったれな者を与えよ。私はたちどころに、彼を気前のよい者に、両手いっぱいに自分の金を施す者にして見せよう。苦痛と死を恐れる臆病な者を与えよ。彼はたちまち、十字架も、火も、雄牛の刑をも物ともせぬ者となるであろう。淫らで、姦通し、放蕩にふける者を与えよ。たちまち、しらふで、貞潔で、節制ある者になっているのをお前は見るであろう。
Da crudelem et sanguinis appetentem: jam in veram clementiam furor ille mutabitur. Da injustum, insipientem, peccatorem: continuo et aequus, et prudens, et innocens erit. Uno enim lavacro malitia omnis abolebitur.
PL 6, 432A残酷で血に飢えた者を与えよ。その狂暴さは、たちまち真の慈悲へと変えられるであろう。不正で、愚かで、罪深い者を与えよ。彼はただちに、公正で、思慮深く、無垢な者となるであろう。ただ一度の洗礼の水によって、あらゆる悪意は消し去られるのである。
Tanta divinae sapientiae vis est, ut in hominis pectus infusa, matrem delictorum stultitiam uno semel impetu expellat: ad quod efficiendum, non mercede, non libris, non lucubrationibus opus est.
PL 6, 432B神の知恵の力はかくも大きく、人の胸に注ぎ込まれるや、罪の母たる愚かさを、ただ一度の衝撃によって追い払うほどである。これを成し遂げるには、報酬も、書物も、夜業の労苦も要しない。
Gratis ista fiunt, facile, cito; modo pateant aures, et pectus sapientiam sitiat. Nemo vereatur: nos aquam non vendimus, nec solem mercede praestamus.
PL 6, 432Bこれらのことは、無償で、たやすく、速やかになされる。ただ耳が開かれ、胸が知恵を渇望してさえいればよい。誰も恐れるにはおよばない。我々は水を売りはしないし、太陽を報酬と引き換えに与えもしないのだから。
Dei fons uberrimus atque plenissimus patet cunctis: et hoc coeleste lumen universis oritur (Vid. Joan. cap. I et VI), quicumque oculos habent. Num quis haec philosophorum aut unquam praestitit, aut praestare, si velit, potest?
PL 6, 433A神の泉は最も豊かに、最も満ち溢れて、すべての人に開かれている。そしてこの天来の光は、目を持つ者すべてに向かって昇る(ヨハネ1章、6章)。哲学者たちのうちの誰か一人でも、かつてこうしたことを成し遂げたことがあろうか、あるいは、たとえ望んだとしても、成し遂げることができようか。
Qui cum aetates suas in studio philosophiae conterant, neque alium quemquam, neque seipsos (si natura paululum obstitit) possunt facere meliores. Itaque sapientia eorum, ut plurimum efficiat, non excidit vitia, sed abscondit.
PL 6, 433A彼らは、自分の生涯を哲学の探求に費やしながらも、他の誰をも、また(もし本性がいささかなりとも妨げとなれば)自分自身をも、よりよい者にすることができない。かくして、彼らの知恵は、たとえ最大限に効を奏したとしても、悪徳を根絶するのではなく、それを覆い隠すにすぎないのである。
Pauca vero Dei praecepta sic totum hominem immutant, et exposito vetere novum reddunt, ut non cognoscas eumdem esse.
PL 6, 433Aしかるに、神のわずかな戒めは、人間全体をこれほどまでに変え、古き人を脱ぎ捨てさせて新しき人へと造り変えるので、それが同一人物であるとは分からぬほどになる。
Liber III, Caput XXVII
第III巻 第XXVII章PL 6, 433AQuam parum philosophorum praecepta conferant ad veram sapientiam, quam in sola religione invenies. Quid ergo? nihilne illi simile praecipiunt? Imo permulta; et ad verum frequenter accedunt.
PL 6, 433A哲学者たちの教えが真の知恵に対していかにわずかしか資するものでないか、その知恵はひとり信仰のうちにのみ見出されるのだということを、以下に示す。それでは、彼らはこれに類することを何一つ説いていないのか。いや、実に多くを説いており、しばしば真理に近づいてすらいる。
Sed nihil ponderis habent illa praecepta, quia sunt humana, et auctoritate majori, id est divina illa, carent. Nemo igitur credit; quia tam se hominem putat esse, qui audit, quam est ille, qui praecipit.
PL 6, 433Aだが、それらの教えには何の重みもない。なぜならそれらは人間のものであり、より大いなる権威、すなわち神的な権威を欠いているからである。それゆえ誰もこれを信じない。聞く者もまた、説く者と同じく人間にすぎないと思っているからである。
Praeterea nihil apud eos certi est, nihil quod a scientia veniat. Sed cum omnia conjecturis agantur, multa etiam diversa et varia proferantur, stultissimi est hominis, praeceptis eorum velle parere, quae utrum vera sint, an falsa, dubitatur; et ideo nemo paret, quia nemo vult ad incertum laborare.
PL 6, 433Aそのうえ、彼らのもとには確かなものが何一つなく、知識から来るものも何一つない。すべてが推測によって進められ、しかも多くの異なり食い違った説が唱えられる以上、それが真であるか偽であるか疑わしい教えに従おうとするのは、この上なく愚かな人間のすることである。それゆえ誰もこれに従わない。誰も不確かなもののために労苦したいとは思わないからである。
Virtutem esse Stoici aiunt, quae sola efficiat vitam beatam. Nihil potest verius dici. Sed quid, si cruciabitur aut dolore afficietur? Poteritne quisquam inter carnifices beatus esse?
PL 6, 434Aストア派は、幸福な生をもたらしうるものは徳のみであると言う。これより真実なことは言いえない。だが、もし責め苦にかけられ、あるいは苦痛に苛まれるとしたらどうか。処刑人の手のもとにあってなお、誰かが幸福でありえようか。
Imo vero illatus corpori dolor materia virtutis est: itaque ne in tormentis quidem miser est. Epicurus multo fortius. Sapiens, inquit, semper beatus est; et vel inclusus in Phalaridis tauro hanc vocem emittet: « Suave est, et nihil curo. » Quis eum non irriserit?
PL 6, 434Aいや、むしろ肉体に加えられる苦痛こそ徳の材料である。それゆえ責め苦のうちにあってすら、彼は惨めではない。エピクロスははるかに勇ましくこう言う。賢者は常に幸福である、たとえファラリスの雄牛に閉じ込められても、彼はこの言葉を発するであろう、「快い、私は何も気にかけない」と。これを嘲笑わない者があろうか。
Maxime, quod homo voluptarius personam sibi viri fortis imposuit, et quidem supra modum, non enim fieri potest, ut quisquam cruciatus corporis pro voluptatibus ducat, cum satis sit, ad officium virtutis implendum, perferre ac sustinere. Quid dicitis Stoici?
PL 6, 434Aとりわけ、快楽を旨とする人間が、勇者の仮面を——それも度を越して——自らに被せたからにはなおさらである。というのも、誰であれ肉体の責め苦を快楽と見なすことなどありえないからである。徳の務めを果たすには、それに耐え忍ぶだけで十分なのに。ストア派の諸君、これに何と言うのか。
Quid tu Epicure? Beatus est sapiens, etiam cum torquetur. Si propter gloriam patientiae; non fruetur; in tormentis enim fortasse morietur. Si propter memoriam; aut non sentiet, si occidunt animae, aut si sentiet, nihil ex ea consequetur.
PL 6, 434Bエピクロスよ、お前は何と言うのか。賢者は拷問にかけられてすら幸福である、と言うのか。もしそれが忍耐の誉れのためであるなら、彼はそれを享受することはない。責め苦のうちにおそらく死んでしまうだろうから。もしそれが記憶にとどめられるためであるなら、もし魂が滅びるならば彼はそれを感じることはないし、もし感じるとしても、そこから何も得るところはない。
Quis ergo alius fructus est in virtute? quae beatitudo vitae? ut aequo animo moriatur? Bonum mihi affertis unius horae, aut fortasse momenti, propter quod non expediat in tota vita miseriis et laboribus confici.
PL 6, 434Bそれでは徳のうちに他にどんな果実があるというのか。生の幸福とは何であろうか。冷静な心で死ぬことがそれだというのか。諸君が私にもたらしているのは、一時間の、あるいはおそらくは一瞬の善にすぎず、そのために生涯を通じて苦難と労苦にすり減らされるのは割に合わない。
Quantum autem temporis mors occupat? quae cum veniat utrum aequo an iniquo animo eam subieris, jam nihil refert. Ita fit, ut nihil aliud ex virtute captetur, nisi gloria. Sed haec aut supervacua et brevis est, aut pravis hominum judiciis non sequetur.
PL 6, 435Aだが死がどれほどの時間を占めるというのか。死が訪れるとき、それを冷静な心で迎えようと、心を乱して迎えようと、もはや何の違いもない。かくして、徳から得られるものは名声のほかに何もないということになる。だが名声とは、無用で束の間のものであるか、あるいは人間たちの邪な判断のゆえに得られずに終わるものであるかの、いずれかである。
Nullus igitur ex virtute fructus est, ubi virtus mortalis est et caduca. Ita qui haec locuti sunt, umbram quamdam virtutis videbant, ipsam virtutem non videbant.
PL 6, 435Aしたがって、徳が滅び行く儚いものであるかぎり、徳から得られる果実は何もない。かくして、これを説いた者たちは、徳の影のようなものを見ていたにすぎず、徳そのものを見てはいなかったのである。
Defixi enim fuerunt in terram, nec vultus suos in altum erigebant, ut eam possent intueri, Quae sese a coeli regionibus ostentabat.
PL 6, 435A彼らは地に釘付けにされており、その顔を高く上げて、天の領域からおのれを示していた〔ルクレティウスの詩句の言い換えで、示していたものは徳を指すと取った〕当のものを見つめようとはしなかったからである。
Haec causa est, cur praeceptis eorum nullus obtemperet: quoniam aut ad vitia erudiunt, si voluptatem defendunt; aut si virtutem asserunt, neque peccato poenam minantur, nisi solius turpitudinis, neque virtuti ullum praemium pollicentur, nisi solius honestatis et laudis, cum dicant, non propter seipsam expetendam esse virtutem.
PL 6, 435A彼らの教えに誰ひとり従わない理由はここにある。すなわち、快楽を擁護する場合には悪徳へと教え導き、徳を主張する場合には、罪に対しては恥辱という一事のほかに何の罰をも予告せず、徳に対しても栄誉と称賛という一事のほかに何の報いをも約束しない。しかも、徳はそれ自体のゆえに求められるべきものではないと彼らは言うのである〔底本は non を含み、徳はそれ自体のゆえに求められるべきだとする定説と逆になる。本文の乱れの可能性もあるが、底本どおり訳した〕。
Beatus est igitur sapiens in tormentis: sed cum torquetur pro fide, pro justitia, pro Deo, illa patientia doloris beatissimum faciet.
PL 6, 435Bしたがって賢者は責め苦のうちにあっても幸福である。だが、彼が信仰のために、正義のために、神のために拷問にかけられるとき、苦痛に耐えるその忍耐こそが彼を至福の者とするのである。
Est enim Deus, qui solus potest honorare virtutem; cujus merces immortalitas sola est: quam qui non appetunt, nec religionem tenent, cui aeterna subjacet vita, profecto neque virtutis vim sciunt, cujus praemium ignorant; neque in coelum spectant, quod ipsi se facere putant, cum res non vestigabiles quaerunt, quia ratio in coelum spectandi nulla alia est, nisi aut religionem suscipere, aut animam suam immortalem esse credere.
PL 6, 435Bというのも、徳に栄誉を与えることができるのはただ神のみだからである。徳の報いはただ不死のみである。それを求めず、永遠の命がその根底に横たわる信仰を保たない者たちは、まことに徳の力を知らない者であり、その報いを知らない者である。彼らは、自分では天を仰いでいるつもりでいながら、実は探り得ぬ事柄を追い求めているにすぎず、天を仰いでいるのではない。なぜなら、天を仰ぐことの理由はほかになく、ただ信仰を受け入れるか、あるいは自らの魂が不死であると信じるか、そのいずれかしかないからである。
Quisquis enim aut Deum colendum esse intelligit, aut immortalitatis spem sibi propositam habet, mens ejus in coelo est; et licet id non aspiciat oculis, animae tamen lumine aspicit.
PL 6, 436A神を礼拝すべきであると悟る者、あるいは不死への希望を自らの前に掲げている者は、その心が天にある。たとえそれを肉眼で見ることができなくとも、魂の光によってそれを見るのである。
Qui autem religionem non suscipiunt, terreni sunt; qui religio de coelo est, et qui animam putant cum corpore interire, aeque in terram spectant, quia ultra corpus quod est terra, nihil amplius vident, quod sit immortale.
PL 6, 436Aだが信仰を受け入れない者たち——その信仰こそ天から来たものであるのに——は、地に属する者たちである。そして魂は肉体とともに滅びると考える者たちも、同じく地にのみ目を向けている。地に属する肉体を超えて、不死なるものを彼らは何ひとつ見ないからである。
Nihil igitur prodest hominem ita esse fictum, ut recto corpore spectet in coelum; nisi erecta mente Deum cernat, et cogitatio ejus in spe vitae perpetuae tota versetur.
PL 6, 436Aしたがって、人間がまっすぐな体で天を仰ぐように形づくられていることも、何の益にもならない。もし彼が、まっすぐに立てた心をもって神を見つめず、その思いのすべてを永遠の命への希望のうちに置くことがなければ。
Liber III, Caput XXVIII
第III巻 第XXVIII章PL 6, 436ADe vera religione, deque natura; fortuna num sit dea; et de philosophia. Quapropter nihil aliud est in vita, quo ratio, quo conditio nostra nitatur, nisi Dei, qui nos genuit, agnitio et religiosus ac pius cultus: unde quoniam philosophi aberraverunt, sapientes utique non fuerunt.
PL 6, 436A真の宗教について、また自然について。フォルトゥーナは女神であるか、そして哲学について。かくして、人生において我々の理性が、我々の境遇が拠って立つべきものは、我々を生んだ神を認識し、これを信心深く敬虔に礼拝することのほかに何もない。それゆえ、哲学者たちはこの点を誤ったのであるから、いかなる意味でも賢者ではなかったのである。
Quaesierunt illi quidem sapientiam: sed quia non rite quaerebant, prolapsi sunt longius; et in tantos errores inciderunt, ut etiam communem sapientiam non tenerent.
PL 6, 436A彼らは確かに知恵を求めた。だが正しい仕方で求めなかったために、いっそう遠くへと転げ落ち、これほど大きな誤りに陥ったので、常識的な知恵さえも保つことができなかったのである。
Non enim tantum religionem asserere noluerunt: verum etiam sustulerunt; dum specie falsae virtutis inducti, conantur animos omni metu liberare: quae religionis eversio naturae nomen invenit.
PL 6, 436Aというのも、彼らは宗教を擁護することを欲しなかっただけでなく、偽りの徳という見せかけに誘われ、あらゆる恐れから人の心を解き放とうと試みるうちに、宗教を取り除いてさえしまったからである。この宗教の転覆こそが、『自然』という名を得たのである。
Illi enim, cum aut ignorarent, a quo esset effectus mundus, aut persuadere vellent, nihil esse divina mente perfectum, naturam esse dixerunt rerum omnium matrem, quasi dicerent, omnia sua sponte esse nata: quo verbo plane imprudentiam suam confitentur.
PL 6, 436C彼らは、世界が何によって作られたかを知らなかったか、あるいは何ものも神的な知性によって成し遂げられたのではないと人々に信じ込ませようとしたかのいずれかであり、そのために自然を万物の母であると称した。あたかも万物がおのずから生まれたと言うに等しい。この言葉によって、彼らは自らの浅慮を明白に告白しているのである。
Natura enim, remota providentia et potestate divina, prorsus nihil est. Quod si Deum naturam vocent, quae perversitas est, naturam potius quam Deum nominare?
PL 6, 437Aというのも、神の摂理と神の力を取り去ってしまえば、自然とはまったく何ものでもないからである。もし彼らが神を自然と呼ぶのであれば、神と呼ぶよりむしろ自然と呼ぶとは、いかなる倒錯であろうか。
Si autem natura ratio est, vel necessitas, vel conditio nascendi, non est per seipsam sensibilis: sed necesse est mentem esse divinam, quae sua providentia nascendi principium rebus omnibus praebeat.
PL 6, 437Aもし自然が理法であるか、あるいは必然性、あるいは生成の在り方であるとすれば、それ自体は感覚を備えたものではない。むしろ、その摂理によって万物に生成の原理を与える神的な知性が存在することが必然である。
Aut si natura est coelum atque terra, et omne, quod natum est, non est Deus natura, sed Dei opus. Non dissimili errore credunt esse fortunam, quasi deam quamdam res humanas variis casibus illudentem; quia nesciunt, unde sibi bona, et mala eveniant.
PL 6, 437Aあるいは、もし自然が天と地、そして生まれたものすべてを指すのであれば、自然は神ではなく、神の作品である。これと似た誤りによって、彼らはフォルトゥーナという、人間の事柄をさまざまな偶然によって翻弄するある種の女神が存在すると信じている。自分たちに善きことと悪しきこととがどこから起こるのか、彼らが知らないからである。
Cum hac se compositos ad praeliandum putant; nec ullam tamen rationem reddunt, a quo et quam ob causam: sed tantum cum fortuna se digladiari momentis omnibus gloriantur.
PL 6, 437B彼らは、自分たちがこの女神と戦うべく身構えていると考えている。だが、誰によって、いかなる理由によってそうなのか、いかなる説明も与えない。ただ、絶えずフォルトゥーナと剣を交えているのだと誇るばかりである。
Jam quicumque aliquos consolati sunt ob interitum amissionemque charorum, fortunae nomen acerrimis accusationibus prosciderunt; nec omnino ulla eorum disputatio de virtute est, in qua non fortuna vexetur.
PL 6, 437Bさらに、愛する者たちの死や喪失について誰かを慰めた者は皆、フォルトゥーナの名を激しい非難によってこき下ろした。そして彼らの徳についての議論のうち、フォルトゥーナが痛めつけられないものは一つもない。
M. Tullius in sua Consolatione pugnasse se semper contra fortunam loquitur, eamque a se esse superatam, cum fortiter inimicorum impetus retudisset; ne tum quidem se ab ea fractum, cum domo pulsus patria caruit: tum autem, cum amiserit charissimam filiam, victum se a fortuna turpiter confitetur.
PL 6, 438Aキケロは、その『慰めの書』のなかで、自分は常にフォルトゥーナに対して戦ってきたのだと語り、敵の攻撃を勇敢にはねのけたときにはこれに打ち勝ったのだと言い、家を追われ祖国を失ったときでさえフォルトゥーナに打ちひしがれはしなかったのだと言う。だが、最愛の娘を失ったときには、フォルトゥーナに恥ずべき仕方で打ち負かされたことを自ら認めている。
Cedo, inquit, et manum tollo. Quid hoc homine miserius, qui sic jaceat? Insipienter, inquit: sed qui profitetur se esse sapientem. Quid ergo sibi vult assumptio nominis? Quid contemptus ille rerum, qui magnificis verbis praetenditur? Quid dispar caeteris habitus?
PL 6, 438A『私は屈する、そして手を挙げる』と彼は言う。このように打ちひしがれる者よりも惨めな者があろうか。『それは愚かなことだ』と言う者もあろう——だが、そう振舞った当人は、自ら賢者であると公言している者なのである。それならば、賢者という名を引き受けることにいったい何の意味があるのか。壮麗な言葉で装われたあの事物への軽蔑にいったい何の意味があるのか。他の人々と異なる身なりにいったい何の意味があるのか。
Aut cur omnino praecepta sapientiae datis, si nemo, qui sapiat, adhuc inventus est? Et quisquam nobis invidiam facit, quia philosophos negamus esse sapientes? cum ipsi nec scire se quidquam, nec sapere fateantur.
PL 6, 438Aいまだかつて賢者と言える者が一人も見出されていないというのに、諸君はなぜ知恵の教えを与えるのか。それなのに、我々が哲学者たちを賢者ではないと言うからといって、誰かが我々を非難するというのか。彼ら自身、自分が何ひとつ知らず、知恵をも持たないと告白しているというのに。
Nam si quando ita defecerint, ut ne affingere quidem quidquam possint, quod faciunt in rebus caeteris: tum vero ignorantiae admonentur, et quasi furibundi exiliunt, et exclamant se caecos esse et excordes. Anaxagoras pronuntiat circumfusa esse tenebris omnia.
PL 6, 438Bというのも、彼らがときにこれほど行き詰まり、他の事柄でするように何かをでっち上げることさえできなくなると、そのときこそ彼らは自らの無知を思い知らされ、狂乱した者のように飛び上がり、自分たちは盲目で分別を欠いていると叫ぶのである。アナクサゴラスは、万物が闇に包まれていると宣言する。
Empedocles angustas esse sensuum semitas queritur, tamquam illi ad cogitandum rheda et quadrigis opus esset. Democritus quasi in puteo (Vid. Cic. Acad. cap. 12) quodam sic alto, ut fundus sit nullus, veritatem jacere demersam; nimirum stulte, ut caetera.
PL 6, 438Bエンペドクレスは、感覚の通路が狭すぎると嘆く。あたかも考えるために馬車や四頭立ての戦車が必要であるかのように。デモクリトスは(キケロ『アカデミカ』第12章参照)、底の見えぬほど深い井戸の底に真理が沈んでいる、と言う。もちろん、これも他の点と同様に愚かなことである。
Non enim tamquam in puteo demersa veritas est, quo vel descendere, vel etiam cadere illi licebat, sed tamquam in summo montis excelsi vertice, vel potius in coelo, quod est verissimum.
PL 6, 439Aというのも、真理は井戸の中に沈んでいるのではなく——そこへなら彼が下りることも、落ちることさえもできたであろうが——むしろ高い山の頂に、いや、それよりもむしろ天にあるのであって、これこそ最も真実だからである。
Quid enim est, cur eam potius in imum depressam diceret, quam in summum levatam? nisi forte mentem quoque in pedibus, aut in imis calcibus constituere malebat potius, quam in pectore, aut in capite.
PL 6, 439Aというのも、真理が高きに引き上げられているというよりも、低きに押し下げられていると彼が言う理由がどこにあるのか。ただし、彼が心を胸や頭にではなく、足に、あるいは踵の底にでも据えることを望んだのでない限りは。
Adeo remotissimi fuerunt ab ipsa veritate, ut eos ne status quidem sui corporis admoneret, veritatem in summo illis esse quaerendam. Ex hac desperatione confessio illa Socratis nata est, qua se nihil scire dixit, nisi hoc unum, quod nihil sciat.
PL 6, 439A彼らは真理そのものからこれほど遠く隔たっていたので、自分の体の姿勢さえも、真理は高いところに求めねばならぬということを彼らに教えなかったのである。この絶望から、あのソクラテスの告白が生まれた。彼は、自分は何ひとつ知らない、ただ自分が何も知らないというこの一事を除いては、と言ったのである。
Hinc Academiae disciplina manavit; si tamen disciplina dici potest, in qua ignoratio et discitur et docetur. Sed ne illi quidem, qui scientiam sibi assumpserunt, id ipsum, quod se scire putabant, constanter defendere potuerunt.
PL 6, 439Bここからアカデメイア派の教えが流れ出た。もっとも、無知が学ばれ、また教えられるようなものを教えと呼びうるならばの話であるが。だが、自らに知識ありと称した者たちでさえ、自分が知っていると思っていたその当のことを、一貫して守り通すことができなかった。
Qui, quoniam ratio illis non quadrabat, per ignorantiam rerum divinarum tam varii, tam incerti fuerunt, sibique saepe contraria disserentes, ut quid sentirent, quid vellent, statuere ac dijudicare non possis.
PL 6, 439B彼らは、その理屈が整合しなかったために、神的な事柄についての無知のゆえに、これほど雑多で、これほど不確かなものとなり、しばしば互いに矛盾することを論じたので、彼らが何を考え、何を欲していたのかを見定め判断することなど到底できない。
Quid igitur pugnes adversus eos homines, qui suo sibi gladio pereunt? Quid labores, ut eos destruas, quos sua ipsos destruit atque afficit oratio?
PL 6, 439Bそれゆえ、自らの剣で滅びる人間たちに対して、いったい何のために戦う必要があろうか。自分自身の言葉が破壊し痛めつけている者たちを打ち倒すために、いったい何を労する必要があろうか。
Aristoteles, inquit Cicero (III Tusc.), veteres philosophos accusans, ait eos aut stultissimos, aut gloriosissimos fuisse, qui existimassent philosophiam suis ingeniis perfectam: sed se videre, quod paucis annis magna accessio facta esset, brevi tempore philosophiam plane absolutam fore.
PL 6, 440Aキケロ(『トゥスクルム荘対談集』第三巻)によれば、アリストテレスは古い哲学者たちを非難して、自分たちの才知によって哲学が完成されたと考えた者たちは、この上なく愚かであったか、あるいはこの上なく自慢家であったかのいずれかである、と言い、そして自分は、わずかな年月のうちに大きな進展がなされたのを見ているので、近いうちに哲学は完全に仕上げられるであろう、と言った。
Quod igitur fuit illud tempus? quo more? quando est aut a quibus absoluta? Nam quod ait stultissimos fuisse, qui putassent ingeniis suis perfectam esse sapientiam, verum est: sed ne ipse quidem satis prudenter, qui aut a veteribus coeptam, aut a novis auctam, aut mox a posterioribus perfectum iri putavit. Nunquam enim potest investigari, quod non per viam suam quaeritur.
PL 6, 440Aそれでは、その〔哲学が完成されるはずの〕時とはいつであったのか。いかなる仕方によってか。いつ、誰によって完成されたのか。彼が、自分たちの才知によって知恵が完成されたと考えた者たちはこの上なく愚かであったと言ったのは正しい。だが彼自身もまた十分に賢明であったとは言えない。哲学は古人によって始められ、新しい人々によって増し加えられ、やがて後の人々によって完成されるであろうと考えたのだから。というのも、正しい道筋によらずに探し求められるものは、決して見出されえないからである。
Liber III, Caput XXIX
第III巻 第XXIX章PL 6, 440BDe fortuna iterum et virtute. Sed repetamus id quod omisimus. Fortuna ergo per se nihil est; nec sic habendum est, tamquam sit in aliquo sensu. Siquidem fortuna est accidentium rerum subitus atque inopinatus eventus.
PL 6, 440Bフォルトゥーナと徳について、再び。さて、我々が省いておいたことに立ち戻ろう。フォルトゥーナはそれ自体としては何ものでもなく、あたかも何らかの感覚を備えた存在であるかのように扱われるべきではない。というのも、フォルトゥーナとは、偶発的な事柄の突然の、思いがけない出来事にほかならないからである。
Verum philosophi, ne aliquando non errent, in re stulta volunt esse sapientes; qui fortunae sexum mutant, eamque non deam, sicut vulgus, sed deum esse dicunt.
PL 6, 440Bだが哲学者たちは、まかり間違ってもいつか誤らずにいることのないようにとでもいうのか、愚かな事柄において賢くあろうとする。彼らはフォルトゥーナの性を変え、民衆がするように女神としてではなく、男神であると言うのである。
Eumdem tamen interdum naturam, interdum fortunam vocant; « quod multa, inquit idem Cicero, efficiat inopinata nobis, propter obscuritatem ignorationemque causarum. » Cum igitur causas ignorent, propter quas fiat aliquid, et ipsum qui faciat ignorent, necesse est.
PL 6, 441Aだが彼らは同じものを、あるときは自然と呼び、あるときはフォルトゥーナと呼ぶ。「原因が不明瞭であり、また知られていないために、それは我々にとって多くの思いがけないことをもたらすのだ」と、同じキケロは言う。したがって、何かが起こる原因を彼らが知らない以上、それをなす当の者自体をも彼らが知らないのは必然である。
Idem in opere valde serio, in quo praecepta vitae deprompta ex philosophia filio dabat: « Magnam, inquit, esse fortunae vim in utramque partem, quis nesciat?
PL 6, 441A同じ人物が、哲学から引き出した人生の教訓を息子に与えた、きわめて真面目な書物のなかでこう言っている。「フォルトゥーナの力が善悪いずれの方向にも大きいということを、誰が知らないだろうか。
Nam et, cum prospero flatu ejus utimur, ad exitus pervenimus optatos; et, cum reflaverit, affligimur. » Primum, qui negat sciri posse quidquam, sic hoc dixit, tamquam et ipse, et omnes sciant.
PL 6, 441Aその順風を受けているときには望んだ結果に至り、逆風が吹けば打ちのめされるのだから」と。第一に、何ものも知られえないと否定する当人が、まるで自分自身も、そしてすべての人も知っているかのように、このことを述べたのである。
Deinde, qui, etiam quae clara sunt, dubia conatur efficere, hoc putavit esse clarum, quod illi esse debuit vel maxime dubium; nam sapienti omnino falsum est. Quis, inquit, nescit? Ego vero nescio.
PL 6, 441A第二に、明白なことすら疑わしいものにしようと試みる当人が、彼にとって何よりも疑わしくあるべきはずのことを、明白であると考えたのである。というのも、それは賢者にとってはまったくの虚偽だからである。彼は言う、『誰がこれを知らないだろうか』と。だが私は知らない。
Doceat me, si potest, quae sit illa vis, qui flatus iste, et qui reflatus. Turpe igitur est, hominem ingeniosum dicere id, quod, si neges, probare non possit.
PL 6, 441Bもしできるのなら、その力とは何か、その順風とは何か、その逆風とは何かを、私に教えてもらいたい。それゆえ、才知ある人間が、たとえ否定されても証明することのできないことを言うのは、恥ずべきことである。
Postremo, quod is, qui dicit assensus esse retinendos, quod stulti sit hominis, rebus incognitis temere assentiri, is plane vulgi et imperitorum opinionibus credidit, qui fortunam putant esse, quae hominibus tribuat bona et mala.
PL 6, 441B最後に、知られていない事柄に軽々しく同意するのは愚かな人間のすることであるから、同意は差し控えるべきであると言う当人が、人間に善きことと悪しきこととを分け与えるものとしてフォルトゥーナが存在すると考える、まさに民衆や無知な者たちの意見を信じてしまっているのである。
Nam simulacrum ejus cum copia et gubernaculo fingunt, tamquam haec et opes tribuat, et humanarum rerum regimen obtineat. Cui opinioni et Virgilius assentit, qui fortunam omnipotentem vocat; et historicus, qui ait: Sed profecto fortuna in omni re dominatur.
PL 6, 442Aというのも、彼らはフォルトゥーナの像を、豊穣の角と舵とともに作り上げているからである。あたかもそれが富を分け与え、人間の事柄の統治権を握っているかのように。この考えにはウェルギリウスも与しており、彼はフォルトゥーナを全能であると呼ぶ。またある歴史家もこう言っている、「されどまことに、フォルトゥーナはあらゆる事柄を支配する」と。
Quid ergo caeteris diis loci superest? Cur non aut ipsa regnare dicitur, si plus potest; aut sola colitur, si omnia?
PL 6, 442Aそれでは、ほかの神々にはいったいどんな居場所が残されているというのか。もしフォルトゥーナの方がより大きな力を持つのであれば、なぜ彼女自身が統治すると言われないのか。もしすべてを支配するのであれば、なぜ彼女のみが崇拝されないのか。
Vel, si tantum mala immittit, aliquid causae proferant, cur, si dea sit, hominibus invideat, eosque perditos cupiat, cum ab his religiose colatur: cur aequior sit malis, iniquior autem bonis: cur insidietur, affligat, decipiat et exterminet: quis illam generi hominum vexatricem perpetuam constituerit: cur denique tam malam sortita sit potestatem, ut res cunctas ex libidine magis, quam ex vero celebret, obscuretque?
PL 6, 442Aあるいは、もし彼女がただ悪しきことのみをもたらすというのなら、彼らはこう説明すべきである。もし彼女が女神であるならば、これほど信心深く崇拝されていながら、なぜ人間を妬み、その破滅を望むのか。なぜ悪人には好意的で、善人には不公正であるのか。なぜ罠を仕掛け、苦しめ、欺き、滅ぼすのか。誰が彼女を、人類を絶えず苦しめる者として定めたのか。そして最後に、なぜこれほど質の悪い権能を割り当てられているのか——万事を真実によってではなく、気まぐれによって名高くもし、また覆い隠しもするほどに。
Haec, inquam, philosophos inquirere oportuit potius, quam temere innocentem accusare fortunam: quae etiamsi sit aliqua, nihil tamen afferri ab his potest, cur hominibus tam inimica sit, quam putatur.
PL 6, 442Bこうしたことこそ、哲学者たちが軽々しく無実のフォルトゥーナを告発するよりも、むしろ探求すべきであったと私は言いたい。たとえ彼女が何らかの意味で存在するとしても、彼らからは、彼女が人間に対して考えられているほど敵対的である理由を、何ひとつ提示することができないのである。
Itaque illae omnes orationes, quibus iniquitatem fortunae lacerant, se suasque virtutes contra fortunam superbissime jactant, nihil aliud sunt, quam deliramenta inconsideratae levitatis.
PL 6, 442Bしたがって、フォルトゥーナの不正をこき下ろし、フォルトゥーナに対する自分自身とその徳とをこの上なく傲慢に誇示する、それらすべての言説は、無分別な軽薄さの妄言にほかならない。
Quare non invideant nobis quibus aperuit veritatem Deus: qui sicut scimus, nihil esse fortunam; ita scimus esse pravum ac subdolum spiritum, qui sit inimicus bonis, hostisque justitiae; qui contraria faciat, quam Deus, cujus invidiae causam in secundo libro (Cap. 13) explicavimus.
PL 6, 443Aそれゆえ、神が真理を明らかにしてくださった我々を、彼らは妬むべきではない。我々は、フォルトゥーナが何ものでもないことを知っているのと同じように、善き者たちに敵対し、正義の敵である邪悪で狡猾な霊が存在することを知っている。この霊は神の行うこととは反対のことを行う者であり、その妬みの理由については、我々はすでに第二巻(第13章)で説明した。
Hic ergo insidiatur universis; sed eos, qui nesciunt Deum, errore impedit, stultitia obruit, tenebris circumfundit, ne quis possit ad divini nominis pervenire notitiam, in quo uno et sapientia continetur, et vita perpetua.
PL 6, 443Aこの霊はこうして万人に罠を仕掛ける。だが神を知らぬ者たちに対しては、誤りによってその歩みを阻み、愚かさによって押し潰し、闇によって取り囲み、誰ひとり神の御名の認識に至ることができないようにする。その御名のうちにのみ、知恵と永遠の命とが含まれているのに。
Eos autem, qui Deum sciunt, dolis et astu aggreditur, ut cupiditate ac libidine irretiat, ac peccatis blandientibus depravatos impellat ad mortem; vel, si dolo nihil profecerit, vi et violentia dejicere conatur.
PL 6, 443Aだが神を知る者たちに対しては、策略と狡猾さをもって襲いかかり、欲望と情欲によって彼らを絡め取り、へつらう罪によって堕落させて死へと駆り立てようとする。あるいは、もし策略によって何も得られなければ、力と暴力によって彼らを打ち倒そうと試みる。
Idcirco enim in primordiis transgressionis non statim ad poenam detrusus a Deo est, ut hominem malitia sua exerceat ad virtutem: quae nisi agitetur, ni assidua vexatione roboretur, non potest esse perfecta; siquidem virtus est perferendorum malorum fortis ac invicta patientia.
PL 6, 443Bなぜなら、彼はその違反の当初において、神によってただちに刑罰に突き落とされることはなかったからである。それは、彼が自らの悪意によって人間を徳へと鍛えるためであった。徳は、絶えず試練にさらされ、絶え間ない苦難によって鍛え上げられるのでなければ、完全なものとなりえない。というのも、徳とは、悪しきことに耐え忍ぶ勇敢で不屈の忍耐にほかならないからである。
Ex quo fit, ut virtus nulla sit, si adversarius desit. Hujus itaque perversae potestatis cum vim sentirent virtuti repugnantem, nomenque ignorarent, fortunae vocabulum sibi inane finxerunt.
PL 6, 443Bそこから、敵対する者がいなければ徳もまた存在しないということになる。それゆえ、この邪悪な権能の、徳に逆らう力を感じ取りながらも、その名を知らなかった彼らは、フォルトゥーナという空虚な名称を自ら作り出したのである。
Quod quam longe a sapientia sit remotum, declarat Juvenalis his versibus: Nullum numen abest, si sit prudentia: sed nos Te facimus, Fortuna, deam, coeloque locamus.
PL 6, 443Bこれがいかに知恵から遠く隔たっているかを、ユウェナリスは次の詩句で示している。 「思慮さえあれば、いかなる神威も欠けることはない〔底本は abest。伝本には habes と読むものが多いが、底本に従った〕。だが我々こそが、 フォルトゥーナよ、汝を女神に仕立て上げ、天に据えるのだ。」
Stultitia igitur, et error, et caecitas, et, ut Cicero ait, ignoratio rerum atque causarum, Naturae ac Fortunae nomina induxit. Sed ut adversarium suum nesciunt: sic nec virtutem quidem sciunt, cujus scientia ab adversarii notione descendit.
PL 6, 443Bしたがって、愚かさと誤りと盲目、そしてキケロの言うように事物と原因に関する無知とが、『自然』と『フォルトゥーナ』という名を持ち込んだのである。だが彼らが自分たちの敵対者を知らないのと同様に、徳についても知らない。徳の知識は敵対者についての認識から生まれるものだからである。
Quae si conjuncta est cum sapientia, vel, ut ipsi dicunt, eadem ipsa sapientia est, ignorent necesse est in quibus rebus sita sit.
PL 6, 444Aもし徳が知恵と結びついているのであれば、あるいは彼ら自身が言うように徳そのものが知恵であるのならば、それがどのようなことがらのうちに存するのかを、彼らは必然的に知らないままなのである。
Nemo enim potest veris armis instrui, si hostem contra quem fuerit armandus, ignorat; nec adversarium vincere, qui in dimicando non hostem verum, sed umbram petit.
PL 6, 444Aというのも、誰であれ、それに対して武装すべき敵を知らなければ、真の武器で身を固めることはできないからである。また、戦いにおいて真の敵ではなく影を狙う者が、敵対者に打ち勝つこともできない。
Prosternetur enim, qui alio intentus, venientem vitalibus suis ictum nec praeviderit ante, nec caverit.
PL 6, 444Aというのも、別の方に気を取られている者は、自分の命に迫り来る一撃を、あらかじめ見ることも、それに備えることもできず、打ち倒されてしまうからである。
Liber III, Caput XXX
第III巻 第XXX章PL 6, 444AEpilogus ante dictorum; et qua ratione sit transeundum a vanitate philosophorum ad sapientiam veram et veri Dei cognitionem, in quo solo virtus est et beatitudo. Docui, quantum mea mediocritas tulit, longe devium philosophos iter a veritate tenuisse.
PL 6, 444Aこれまで述べたことについての結び。そして、哲学者たちの空しさから、真の知恵と、真の神——この方にのみ徳と至福とが存する——の認識へと、いかにして移るべきかについて。私は、私の乏しい力の許すかぎり、哲学者たちが真理から遠く逸れた道をたどってきたことを示した。
Sentio tamen, quam multa praeterierim, quia non erat mihi propria contra philosophos disputatio.
PL 6, 444Aとはいえ、私がどれほど多くのことを省いたか、私は自覚している。哲学者たちに対する論争は、もともと私に固有の主題ではなかったからである。
Sed huc necessario divertendum fuit, ut ostenderem, tot et tanta ingenia in rebus falsis esse consumpta; ne quis forte a pravis religionibus exclusus, ad eos se conferre vellet, tamquam certi aliquid reperturus.
PL 6, 444Aだが、これほど多くの、これほど偉大な才知が偽りの事柄のうちに費やされてしまったことを示すために、私はここに立ち寄らざるをえなかった。誤った諸宗教から締め出されたある者が、確かなものを何か見出せるかのように哲学者たちのもとへ身を寄せることのないように、との思いからである。
Una igitur spes homini, una salus in hac doctrina, quam defendimus, posita est. Omnis sapientia hominis in hoc uno est, ut Deum cognoscat et colat: hoc nostrum dogma, haec sententia est. Quanta itaque voce possum, testificor, proclamo, denuntio.
PL 6, 444Aしたがって、人間にとってただ一つの希望、ただ一つの救いは、我々が擁護するこの教えのうちに置かれている。人間のあらゆる知恵は、神を認識し、神を礼拝する、このただ一事のうちにある。これが我々の教義であり、これが我々の学説である。それゆえ私は、できるかぎりの声を上げて、証言し、宣言し、告げ知らせる。
Hic, hic est illud, quod philosophi omnes in tota sua vita quaesierunt, nec unquam tamen investigare, comprehendere, tenere valuerunt, qui religionem aut pravam retinuerunt, aut totam penitus sustulerunt.
PL 6, 444Aここに、まさにここにこそ、すべての哲学者たちが生涯をかけて探し求めながら、ついに探り出すことも、把握することも、保持することもできなかったあの当のものがあるのだ。彼らは誤った宗教を保持したか、あるいはそれをことごとく取り除いてしまったかのいずれかであった。
Facessant igitur illi omnes, qui humanam vitam non instruunt, sed turbant. Quid enim docent? aut quem instruunt qui se ipsos nondum instruxerunt? Quem sanare aegroti, quem regere caeci possunt? Huc ergo nos omnes, quibus est cura sapientiae, conferamus.
PL 6, 445Aしたがって、人間の生を整えるのではなくかき乱す者たちは皆、立ち去るがよい。彼らはいったい何を教えているのか。あるいは、自分自身をいまだ整えていない者たちが、いったい誰を整えることができるのか。病人がいったい誰を癒し、盲人がいったい誰を導きうるのか。それゆえ、知恵を求める心を持つ我々すべてが、こちらへと身を寄せようではないか。
An expectabimus donec Socrates aliquid sciat? aut Anaxagoras in tenebris lumen inveniat? aut Democritus veritatem de puteo extrahat? aut Empedocles dilatet animi sui semitas? aut Arcesilas et Carneades videant, sentiant, percipiant?
PL 6, 445Aそれとも我々は、ソクラテスが何かを知るようになるまで、あるいはアナクサゴラスが闇の中に光を見出すまで、あるいはデモクリトスが井戸から真理を引き上げるまで、あるいはエンペドクレスが自らの心の通路を広げるまで、あるいはアルケシラオスとカルネアデスが見、感じ、知覚するようになるまで、待つとでもいうのか。
Ecce vox de coelo veritatem docens, et nobis sole ipso clarius lumen ostendens. Quid nobis iniqui sumus? et sapientiam suscipere cunctamur, quam docti homines, contritis in quaerendo aetatibus suis, nunquam reperire potuerunt?
PL 6, 445A見よ、天から真理を教える声が、太陽そのものよりも明るい光を我々に示している。我々はなぜ自らに対してこれほど不公平であるのか。学識ある人々が、探求に生涯をすり減らしながらもついに見出すことのできなかった知恵を、我々は受け入れることをためらっているというのか。
Qui vult sapiens ac beatus esse, audiat Dei vocem, discat justitiam, sacramentum nativitatis suae norit; humana contemnat, divina suscipiat, ut summum illud bonum, ad quod natus est, possit adipisci.
PL 6, 446A賢く、また幸福でありたいと願う者は、神の声を聞き、正義を学び、自らの誕生の秘義を知るがよい。人間的な事柄を軽んじ、神的な事柄を受け入れ、自らがそのために生まれたあの至高の善を得ることができるように。
Dissolutis religionibus universis, et omnibus, quaecumque in earum defensionem dici vel solebant, vel poterant, refutatis, deinde convictis philosophiae disciplinis, ad veram nobis religionem sapientiamque veniendum est, quoniam est, ut docebo, utrumque conjunctum; ut eam vel argumentis, vel exemplis, vel idoneis testibus asseramus, et stultitiam, quam nobis isti deorum cultores objectare non desinunt, ut nullam penes nos, sic totam penes ipsos esse doceamus.
PL 6, 446Aあらゆる諸宗教が解体され、それらを弁護するために常々言われてきた、あるいは言われえたすべてのことが論駁され、さらに哲学の諸々の教えが論破されたからには、我々は真の宗教と知恵へと向かわねばならない。なぜなら、この二つは、私がこれから示すように、結びついているからである。そしてそれを論証によって、あるいは実例によって、あるいは適切な証人によって裏付け、あの神々の崇拝者たちが我々に向かって絶えず投げつけてくる愚かさというものが、我々のもとにはいささかも無く、そのすべてが彼ら自身のもとにあることを示さねばならない。
Et quamquam prioribus libris, cum falsas arguerem religiones, et hoc, cum falsam sapientiam tollerem, ubi veritas sit, ostenderim; planius tamen, quae religio, et quae sapientia vera sit, liber proximus indicabit.
PL 6, 446Aそして、先の巻々において偽りの諸宗教を論難したときにも、また本巻において偽りの知恵を退けたときにも、真理がどこにあるかをすでに示してはきたが、いかなる宗教、いかなる知恵が真のものであるかは、続く巻がより明らかに示すであろう。
Liber IV, Caput I
第IV巻 第I章PL 6, 446BDe priore hominum religione, et quomodo error transfusus sit in omnem aetatem, ac de septem Graeciae sapientibus.
PL 6, 446B人類の以前の宗教について、また誤りがいかにしてあらゆる時代へと伝わっていったか、そしてギリシアの七賢人について。
Cogitanti mihi, Constantine imperator, et cum animo meo saepe reputanti priorem illum generis humani statum, et mirum pariter, et indignum videri solet, quod unius saeculi stultitia religiones varias suscipientis, deosque multos esse credentis, in tantam subito ignorationem sui ventum est, ut ablata ex oculis veritate, neque religio Dei veri neque humanitatis ratio teneretur, hominibus non in coelo summum bonum quaerentibus, sed in terra.
PL 6, 446Bコンスタンティヌス帝よ、私が人類のかの以前の状態について思いをめぐらし、また心のうちでしばしば考え直すとき、次のことは驚くべきことであると同時に、恥ずべきことであるように常々思われる。すなわち、様々な宗教を受け入れ、多くの神々が存在すると信じていた、ある時代の愚かさによって、人々はたちまち自分自身についての甚だしい無知に陥り、その結果、真理が目から奪い去られて、真の神への宗教も人間性の理法も保たれず、人々は至高の善を天にではなく地に求めるようになった、ということである。
Quam ob causam profecto saeculorum veterum mutata felicitas est. Coeperunt enim, relicto parente et constitutore omnium Deo, insensibilia digitorum suorum figmenta venerari. Quae pravitas quid effecerit, aut quid malorum attulerit, res ipsa declarat.
PL 6, 449Aまさにこの原因のゆえに、古き時代の幸福は変わり果ててしまった。というのも人々は、万物の父であり創造者である神を見捨てて、自らの指で作った感覚なき造形物に崇敬を捧げるようになったからである。この邪悪さが何をもたらし、いかなる災いを招いたかは、事実そのものが明らかにしている。
Aversi namque a summo bono, quod ideo beatum ac sempiternum est, quia videri, tangi, comprehendi non potest, et a virtutibus ei bono congruentibus, quae sunt aeque immortales, ad hos corruptos et fragiles deos lapsi, et studentes iis rebus, quibus solum corpus ornatur, alitur, delectatur, mortem sibi perpetuam cum diis et cum bonis corporalibus quaesierunt; quia morti corpus omne subjectum est.
PL 6, 449Aなぜなら、彼らは至高の善から――それは見ることも触れることも捉えることもできないがゆえに至福かつ永遠であるのだが――そしてその善に相応しい、同じく不滅である数々の徳からも背を向け、これら朽ちやすく脆い神々のもとへと堕ち、ただ肉体を飾り、養い、楽しませるだけの物事に熱中して、神々や肉体的な善もろとも、自分自身に永遠の死を招き寄せたからである。すべての肉体は死に服するものだからである。
Insecuta est igitur hujusmodi religiones injustitia et impietas, sicuti fuerat necesse. Desierunt enim vultus suos in coelum tollere: sed deorsum mentes hominum depressae, terrenis ut religionibus, sic etiam bonis inhaerebant.
PL 6, 449Bかくしてこの種の宗教には、当然そうならざるを得なかったように、不正と不敬とが続いて起こった。人々は自らの顔を天へ向けることをやめてしまったからである。人間の心は地に押し下げられ、地上の宗教にしがみつくのと同じように、地上の善にもしがみついていた。
Secutum est dissidium generis humani, et fraus, et nefas omne; quia spretis aeternis atque incorruptis bonis, quae sola debent ab homine concupisci, temporalia et brevia maluerunt, majorque hominibus ad malum fides fuit, qui pravum recto, quia praesentius fuerat praetulerunt.
PL 6, 449Bそこから人類の不和と、欺きと、あらゆる非道な行いとが続いて起こった。というのも、人間がただそれのみを欲するべき永遠にして朽ちることのない善を軽んじて、束の間の一時的なものを選び取り、悪へと向かう人間の信頼はいっそう強まったからである。彼らは、より身近であったがゆえに、正しきものよりも歪んだものを選んだのである。
Sic humanam vitam prioribus saeculis in clarissima luce versatam caligo ac tenebrae comprehenderunt; et quod huic pravitati congruens erat, postquam sublata sapientia est, tum demum sibi homines sapientum nomen vendicare coeperunt.
PL 6, 449Cこうして、かつての時代には最も明るい光の中にあった人間の生活を、霧と闇とが包み込んでしまった。そしてこの邪悪さに相応しいことに、知恵が取り去られてしまってから、人々はようやく自分自身に『賢者』という名を僭称し始めたのである。
Tum autem nemo sapiens vocabatur, cum omnes erant. Utinamque nomen illud aliquando publicum, quamvis ad paucos redactum, tamen vim suam retineret.
PL 6, 450Aだが、皆が賢者であった当の時代には、誰一人として賢者と呼ばれる者はいなかった。願わくは、かつて万人のものであったあの名が、たとえ少数の者にまで狭められたとしても、なおその力を保ち続けていたならばよかったものを。
Possent enim fortasse pauci illi vel ingenio, vel auctoritate, vel assiduis hortamentis liberare populum vitiis et erroribus. Sed adeo in totum sapientia occiderat, ut ex ipsa nominis arrogantia nullum eorum, qui vocarentur, appareat fuisse sapientem.
PL 6, 450Aというのも、あの少数の者たちは、あるいは才知によって、あるいは権威によって、あるいはたゆまぬ勧告によって、おそらく民衆を悪徳と誤りから解き放つことができたであろうからである。しかしながら、知恵はまったく失われてしまっていたので、賢者と呼ばれた者たちのうち誰一人として真に賢者であった者はいなかったということが、まさにその名の僭称そのものによって明らかになるのである。
Et tamen prius, quam haec philosophia, quae dicitur esse, inveniretur, septem fuisse traduntur, qui primi omnium, quia de rebus naturalibus quaerere ac disputare sunt ausi, sapientes haberi appellarique meruerunt.
PL 6, 450Aとはいえ、今日哲学と呼ばれているものが見出される以前に、七人の者たちがいたと伝えられている。彼らは万人に先んじて、自然に関する事柄を探求し論じることをあえて行ったがゆえに、賢者とみなされ、そう呼ばれるにふさわしいとされたのである。
O miserum calamitosumque saeculum, quo per orbem totum septem soli fuerunt, qui hominum vocabulo cierentur; nemo enim potest jure dici homo, nisi qui sapiens est.
PL 6, 450Bああ、哀れで悲惨な時代であることか。全世界を通じて、人間という名で呼ばれるにふさわしい者はわずか七人しかいなかったのだから。というのも、賢者でなければ、正当に人間と呼ばれうる者は誰もいないからである。
Sed si caeteri omnes, praeter ipsos, stulti fuerunt, ne illi quidem sapientes, quia nemo sapiens esse vere judicio stultorum potest.
PL 6, 450Bしかし、もし彼ら以外の者たちがすべて愚かであったのだとすれば、彼らもまた真の賢者ではなかったのである。なぜなら、愚者たちの判断によって真に賢者であるとされうる者など、誰もいないからである。
Adeo ab his abfuit sapientia, ut ne postea quidem increscente doctrina, et multis magnisque ingeniis in id ipsum semper intentis, potuerit perspici veritas et comprehendi.
PL 6, 450B知恵は彼らからかくも遠く離れていたので、その後、学問が増え広がり、多くの偉大な才知の持ち主たちが絶えずこの一事に心を注ぎ続けたにもかかわらず、真理を見極め、これを捉えることはついにできなかった。
Nam post illorum septem sapientum gloriam, incredibile est, quanto studio inquirendae veritatis Graecia omnis exarserit. Ac primum, nomen ipsum sapientiae arrogans putaverunt, seque non sapientes, sed studiosos sapientiae vocaverunt.
PL 6, 450Bというのも、あの七賢人の栄光の後、ギリシア全土がいかに凄まじい熱意をもって真理の探求に燃え立ったかは、信じがたいほどである。そして彼らはまず、『知恵』という名そのものを僭越であると考え、自分たちを賢者ではなく、知恵を愛し求める者と呼ぶようになった。
Quo facto, et illos, qui temere sapientum sibi nomen asciverant, erroris stultitiaeque damnaverunt, et se quoque ipsos ignorantiae, quam quidem non diffitebantur.
PL 6, 450Bこうすることによって、彼らは、軽率にも賢者の名を自らに僭称した者たちを誤りと愚かさのゆえに断罪すると同時に、自分自身をも無知のゆえに断罪した。もっとも、その無知を彼ら自身否定してはいなかったのである。
Nam ubicumque rerum natura ingeniis eorum quasi manus opposuerat, ne rationem possent aliquam reddere, testificari solebant, nihil scire se, nihil cernere. Unde multo sapientiores inveniuntur, qui se aliqua ex parte viderunt, quam illi qui se sapere crediderant.
PL 6, 451Aというのも、自然が彼らの才知に対し、あたかも手をもって遮るかのように立ちはだかり、いかなる理由も述べることができなくなった箇所ではどこであれ、彼らは自分が何も知らず、何も見て取れないのだと明言するのを常としたからである。それゆえ、自分について幾分かでも見て取った者たちの方が、自分は知恵があると思い込んでいた者たちよりも、はるかに知恵ある者だと分かるのである。
Liber IV, Caput II
第IV巻 第II章PL 6, 451AUbi quaerenda sit sapientia; quare Pythagoras et Plato non accesserunt ad Judaeos. Quare, si neque illi fuere sapientes, qui sunt appellati, neque posteriores, qui non dubitaverunt insipientam confiteri: quid superest, nisi ut alibi sit quaerenda sapientia, quando non est, ubi quaerebatur, inventa?
PL 6, 451A知恵はどこに求められるべきか。またなぜピュタゴラスとプラトンはユダヤ人のもとへ赴かなかったのか。さて、賢者と呼ばれた者たちも、また自らの無知を告白することをためらわなかった後代の者たちも、いずれも真の賢者ではなかったのだとすれば、あとに残されているのはただ、知恵が探し求められていた場所には見出されなかった以上、他の場所にこれを求めるべきである、ということ以外にはないではないか。
Quid autem putemus fuisse causae, cur tot ingeniis totque temporibus summo studio et labore quaesita non reperiretur; nisi quod eam philosophi extra fines suos quaesierunt?
PL 6, 451Bでは、これほど多くの才知と、これほど長い時代をかけ、最大限の熱意と労苦をもって探し求められたにもかかわらず、それが見出されなかった原因は何であったと考えるべきであろうか。哲学者たちが、それを自分たちの領分の外に求めたということ以外に、何があろうか。
Qui quoniam peragratis et exploratis omnibus, nusquam ullam sapientiam comprehenderunt, et alicubi esse illam necesse est; apparet, illic potissimum esse quaerendam, ubi stultitiae titulus apparet; cujus velamento Deus, ne arcanum sui divini operis in propatulo esset, thesaurum sapientiae ac veritatis abscondit.
PL 6, 451B彼らはあらゆる場所を巡り、あらゆるものを探ったにもかかわらず、いかなる知恵をもどこにも捉えることができなかった。しかし、それがどこかに存在するのは必然であるから、まさに愚かさという名目が現れているその場所にこそ、これを求めるべきであることが明らかとなる。神はその覆いのもとに――ご自身の神的な業の秘密が人目にさらされることのないよう――知恵と真理の宝を隠しておかれたのである。
Unde equidem soleo mirari, quod cum Pythagoras et postea Plato, amore indagandae veritatis accensi, ad Aegyptios, et Magos, et Persas usque penetrassent, ut earum gentium ritus et sacra cognoscerent (suspicabantur enim, sapientiam in religione versari) ad Judaeos tamen non accesserint, penes quos tunc solos erat, et quo facilius ire potuissent.
PL 6, 452Aそれゆえ私は常々不思議に思うのだが、ピュタゴラスも、後にはプラトンも、真理を探求する愛に燃え立って、エジプト人のもとへ、さらには魔術師たちやペルシア人のもとへまで踏み入り、これらの民族の祭儀を知ろうとした(というのも、彼らは知恵が宗教のうちに宿っていると推測していたのである)にもかかわらず、当時知恵がただそこにのみ存在し、しかも赴くのがより容易であったはずのユダヤ人のもとへは近づかなかったのである。
Sed aversos esse arbitror divina providentia, ne scire possent veritatem; quia nondum fas erat alienigenis hominibus religionem Dei veri justitiamque notescere.
PL 6, 452Aしかし私は、彼らが真理を知ることのないよう、神的な摂理によって遠ざけられたのだと考える。異邦の人々に真の神への宗教と正義とが知られることは、その時にはまだ許されていなかったからである。
Statuerat enim Deus, appropinquante ultimo tempore, ducem magnum coelitus mittere, qui eam perfido (Vid. Matth. XXI) ingratoque populo ablatam, exteris gentibus revelaret.
PL 6, 452Aというのも神は、終わりの時が近づくと、天より偉大な導き手を遣わすことを定めておられたからである。その方は、それを、不実で(マタイ21章参照)恩知らずの民から奪い取り、外なる諸国民へと啓示することになっていたのである。
Qua de re in hoc libro aggrediar disputare, si prius ostendero, sapientiam cum religione sic cohaerere, ut divelli utrumque non possit.
PL 6, 452Bこの事柄について、私はこの書のうちで論じ始めようと思う。ただしそれに先立って、知恵が宗教と分かちがたく結びついており、両者を引き離すことができないということを、まず示しておこう。
Liber IV, Caput III
第IV巻 第III章PL 6, 452BSapientia et religio divelli non possunt; necessarium est ut naturae Dominus sit uniuscujusque pater.
PL 6, 452B知恵と宗教とは引き離すことができない。自然の主は、おのおのの者の父であることが必然である。
Deorum cultus, ut in priore libro docui, non habet sapientiam, non modo quia divinum animal hominem terrenis fragilibusque substernit, sed quia nihil ibi disseritur, quod proficiat ad mores excolendos vitamque formandam: nec habet inquisitionem aliquam veritatis, sed tantummodo ritum colendi, qui non officio mentis, sed ministerio corporis constat.
PL 6, 452B神々への崇拝は、前の書ですでに教えたとおり、知恵を有していない。それは、神的な生き物である人間を地上の脆いものの下に置いてしまうからだけでなく、そこでは道徳を磨き人生を形づくるのに役立つことが何一つ論じられないからでもある。またそこには真理の探求というものが何ら含まれず、ただ崇拝の儀礼があるのみである。それは心の務めによってではなく、肉体の奉仕によって成り立っている。
Et ideo non est illa religio vera judicanda; quia nullis justitiae virtutisque praeceptis erudit efficitque meliores. Ita philosophia, quia veram religionem, id est summam pietatem non habet, non est vera sapientia.
PL 6, 453Aそれゆえ、かの宗教は真の宗教と判断されるべきではない。なぜなら、それは正義と徳についてのいかなる教えによっても人を教化し、より善い者にすることがないからである。同様に哲学も、真の宗教、すなわち至高の敬虔を持たないがゆえに、真の知恵ではない。
Nam si divinitas, quae gubernat hunc mundum, incredibili beneficentia genus hominum sustentat, et quasi paterna indulgentia fovet, vult profecto gratiam sibi referri, et honorem dari: nec constare homini ratio pietatis potest, si coelestibus beneficiis extiterit ingratus; quod non est utique sapientis.
PL 6, 453Aというのも、もしこの世界を統べる神性が、信じがたいほどの善意によって人類を支え、あたかも父としての慈しみをもってこれを育んでいるのだとすれば、神性は当然、自らに感謝が捧げられ、敬意が払われることを望んでいるはずである。もし人間が天からの恩恵に対して恩知らずであるならば、敬虔の理にかなう生き方を保つことはできない。それはおよそ賢者のなすことではないからである。
Quoniam igitur, ut dixi, philosophia et religio deorum disjuncta sunt, longeque discreta, si quidem alii sunt professores sapientiae, per quos utique ad deos non aditur, alii religionis antistites, per quos sapere non discitur; apparet, nec illam esse veram sapientiam, nec hanc religionem.
PL 6, 453Bしたがって、すでに述べたように、哲学と神々への宗教とは分離しており、はるかに隔たっている。すなわち、一方には知恵を教授する者たちがいるが、彼らを通して神々のもとへ至ることはできず、他方には宗教の祭司たちがいるが、彼らを通して知恵を学ぶことはできない。それゆえ、前者は真の知恵ではなく、後者も真の宗教ではないことが明らかである。
Idcirco nec philosophia potuit veritatem comprehendere, nec religio deorum rationem sui, qua caret, reddere.
PL 6, 453Bそれゆえ、哲学は真理を捉えることができず、神々への宗教もまた、自らを根拠づける理由を――それをこそ欠いているのだから――示すことができなかったのである。
Ubi autem sapientia cum religione inseparabili nexu cohaeret, utrumque verum esse necesse est; quia et in colendo sapere debemus, id est scire, quid nobis et quomodo sit colendum, et in sapiendo colere, id est re et actu, quod scierimus, implere.
PL 6, 453Bしかし、知恵が宗教と分かちがたい結びつきによって結ばれている場合には、両者はともに真でなければならない。なぜなら、我々は礼拝するにあたって知恵を働かせねばならない、すなわち、何を、どのように礼拝すべきかを知らねばならず、また知恵を働かせるにあたって礼拝しなければならない、すなわち、知り得たことを事実と行為において実行しなければならないからである。
Ubi ergo sapientia cum religione conjungitur? Ibi scilicet, ubi Deus colitur unus; ubi vita et actus omnis ad unum caput et ad unam summam refertur; denique iidem sunt doctores sapientiae, qui et Dei sacerdotes.
PL 6, 453Cそれでは、知恵と宗教とはどこで結び合わされるのか。それはすなわち、ただ一なる神が礼拝される場所においてである。そこでは生と行為のすべてが、一つの頭に、一つの総体に帰せられる。実に、知恵の教師たちが、同時に神の祭司でもあるのである。
Nec tamen moveat quemquam, quia saepe factum est, et fieri potest, ut philosophus aliquis deorum suscipiat sacerdotium: quod cum fit, non tamen conjungitur philosophia cum religione; sed et philosophia inter sacra cessabit, et religio, quando philosophia tractabitur.
PL 6, 454Aとはいえ、哲学者のうちの誰かが神々の祭司職を引き受けるということが、しばしば起こってきたし、これからも起こりうるからといって、誰もそれに心を動かされてはならない。そのようなことが起きたとしても、哲学が宗教と結びつくわけではない。むしろ、祭儀のあいだは哲学が休止し、哲学が論じられるときには宗教が休止するのである。
Illa enim religio muta est, non tantum, quia mutorum est, sed quia ritus ejus in manu et digitis est, non in corde, aut lingua, sicut nostra quae vera est. Idcirco et in sapientia religio, et in religione sapientia est.
PL 6, 454Aというのも、かの宗教は、それが物言わぬ者たちの宗教であるからだけでなく、その祭儀が――我々の真の宗教のように心や舌のうちにあるのではなく――手や指のうちにあるがゆえに、物言わぬ宗教だからである。それゆえにこそ、知恵のうちに宗教があり、宗教のうちに知恵があるのである。
Ergo non potest segregari; quia sapere nihil aliud est, nisi Deum verum justis ac piis cultibus honorare.
PL 6, 454Aしたがって、両者は切り離すことができない。知恵を持つとは、正しくかつ敬虔な礼拝によって真の神を敬うこと以外の何ものでもないからである。
Multorum autem deorum cultus non esse secundum naturam, etiam hoc argumento colligi potest et comprehendi: Omnem Deum, qui ab homine colitur, necesse est inter solemnes ritus et precationes patrem nuncupari, non tantum honoris gratia, verum etiam rationis; quod et antiquior est homine, et quod vitam, salutem, victum praestat, ut pater.
PL 6, 454Aさて、多くの神々への崇拝が自然の理にかなっていないということは、次の論拠によっても導き出し、理解することができる。人間によって崇拝されるあらゆる神は、厳粛な祭儀と祈願のうちで、単なる敬意のゆえだけでなく、理にかなうゆえにも、『父』と呼ばれることが必然である。なぜなら、神は人間よりも古く、そして父がそうするように、生命や無事、糧を与えるからである。
Itaque et Jupiter a precantibus pater vocatur, et Saturnus, et Janus, et Liber, et caeteri deinceps; quod Lucilius in deorum concilio irridet: Ut nemo sit nostrum, quin pater optimu' divum; Ut Neptunu' pater, Liber, Saturnu' pater, Mars, Janu' , Quirinu' pater, nomen dicatur ad unum.
PL 6, 454Bこうしてユピテルも、祈る者たちから『父』と呼ばれ、サトゥルヌスも、ヤヌスも、リベルも、そのほかの神々も同様に呼ばれる。ルキリウスは神々の会議の場面でこれを次のように嘲笑している。
「我々のうち、誰一人として、神々の最善の父ならぬ者はない、 ネプトゥヌスも父、リベルも、サトゥルヌスも父、マルスも、 ヤヌスも、クイリヌスも父と、一人残らずその名で呼ばれるのだから。」
Quod si natura non patitur, ut sint unius hominis multi patres (ex uno enim procreatur) ergo deos etiam multos colere contra naturam est, contraque pietatem. Unus igitur colendus est, qui potest vere pater nominari.
PL 6, 454Bしかし、一人の人間に多くの父がいるということを自然は許さない(なぜなら人は一人の者から生まれるのだから)。したがって、多くの神々を崇拝することもまた、自然に反し、敬虔にも反することになる。それゆえ、真に『父』と呼ばれうる、ただ一なる方が礼拝されるべきである。
Idem etiam dominus sit necesse est; quia sicut potest indulgere, ita etiam coercere. Pater ideo appellandus est, quia nobis multa et magna largitur: dominus ideo, quia castigandi ac puniendi habet maximam potestatem.
PL 6, 454C同じ方が、また主でもあることが必然である。なぜなら、その方は慈しみを施すことができるのと同様に、懲らしめることもできるからである。父と呼ばれるべきなのは、我々に多くの大いなるものを与えてくださるからであり、主と呼ばれるべきなのは、懲罰し罰する最大の権力を持っておられるからである。
Dominum vero eumdem esse, qui sit pater, etiam juris civilis ratio demonstrat. Quis enim poterit filios educare, nisi habeat in eos domini potestatem?
PL 6, 454C父である方が同時に主でもあるということは、市民法の理からも示される。なぜなら、子に対する主としての権力を持たなければ、いったい誰が子を育てることができようか。
Nec immerito paterfamilias dicitur, licet tantum filios habeat: vindelicet nomen patris complectitur etiam servos, quia familias sequitur, et nomen familiae complectitur etiam filios, quia pater antecedit: unde apparet eumdem ipsum, et patrem esse servorum, et dominum filiorum.
PL 6, 455Aだからこそ、たとえ子しか持たない者であっても、当然のように家長(パテルファミリアス)と呼ばれるのである。すなわち、「父」という名は、「家(ファミリアス)」の語が後に続くがゆえに奴隷たちをも包み込み、「家」という名は、「父」の語が先立つがゆえに子たちをも包み込む。したがって、同一の人物が、奴隷たちの父であり、子たちの主でもあることが明らかとなる。
Denique et filius manumittitur tamquam servus, et servus liberatus patroni nomen accipit, tamquam filius.
PL 6, 455A実に、子は奴隷であるかのように解放されることがあり、また解放された奴隷は、子であるかのように、庇護者(パトロヌス)の名を受け取るのである。
Quod si propterea paterfamilias nominatur, ut appareat eum duplici potestate praeditum, quia et indulgere debet, quia pater est, et coercere, quia dominus; ergo idem servus est, qui et filius; idem dominus, qui et pater.
PL 6, 455Aそして、家長と呼ばれるのは、まさに彼が二重の権力を備えていることを示すためである。すなわち、父であるがゆえに慈しみを施すべき者であり、主であるがゆえに懲らしめるべき者である。したがって、子であると同時に奴隷でもある同一の者があり、父であると同時に主でもある同一の者があることになる。
Sicut igitur naturae necessitate non potest esse nisi unus pater, ita nec dominus nisi unus; quid enim faciat servus, si multi domini diversa imperaverint?
PL 6, 455Aしたがって、自然の必然によって父がただ一人しかありえないのと同様に、主もまたただ一人しかありえない。もし多くの主人が互いに異なることを命じたなら、奴隷はいったいどうすればよいのか。
Ergo contra rationem contraque naturam sunt religiones multorum deorum; siquidem nec patres multi possunt esse, nec domini: deos autem et patres, et dominos nuncupari necesse est.
PL 6, 455Bしたがって、多くの神々への宗教は、理にも自然にも反する。なぜなら、多くの父も多くの主も存在しえないのに、神々は父とも主とも呼ばれることが必然だからである。
Teneri ergo veritas non potest, ubi homo idem multis patribus dominisque subjectus est, ubi animus in multa dispersus, huc atque illuc divagatur. Nec habere ullam firmitatem religio potest, quando certo et stabili domicilio caret.
PL 6, 455Bしたがって、同一人物が多くの父と主とに服し、心があちらこちらへと多方面に分散してさまようような場合には、真理を保つことはできない。宗教もまた、確かで安定した住まいを欠いているならば、いかなる堅固さも持ちえないのである。
Cultus igitur deorum veri esse non possunt, eodem modo, quo matrimonium dici non potest, ubi mulier una multos viros habet sed haec aut meretrix, aut adultera nominabitur; a qua enim pudor, castitas, fides abest, virtute careat necesse est.
PL 6, 456Aしたがって、神々への崇拝は真のものではありえない。ちょうど、一人の女が多くの夫を持つ場合には婚姻と呼ぶことができず、むしろ娼婦か姦通者と呼ばれるのと同じである。恥じらいと貞潔と誠実さを欠く女は、必ず徳を欠くことになるからである。
Sic et religio deorum impudica est incesta, quia fide caret, quia honos ille instabilis et incertus, caput atque originem non habet.
PL 6, 456A同様に、神々への宗教も恥知らずで穢れたものである。誠実さを欠き、その栄誉が不安定で不確かであり、始まりも起源も持たないからである。
Liber IV, Caput IV
第IV巻 第IV章PL 6, 456ADe sapientia itidem et religione, atque de jure patris et domini. Quibus rebus apparet, quam inter se conjuncta sint sapientia et religio: sapientia spectat ad filios, quae exigit amorem; religio ad servos quae exigit timorem.
PL 6, 456A知恵と宗教について、さらに父と主の権利について。これらのことから、知恵と宗教とがいかに互いに結びついているかが明らかとなる。知恵は子らに関わり、愛を求める。宗教は奴隷たちに関わり、恐れを求める。
Nam sicut illi patrem diligere debent et honorare, sic hi dominum colere ac vereri. Deus autem, qui unus est, quoniam utramque personam sustinet, et patris, et domini; et amare eum debemus, quia filii sumus, et timere quia servi.
PL 6, 456Bというのも、子が父を愛し敬うべきであるのと同様に、奴隷は主を礼拝し畏れるべきだからである。ところで神は、ただ一人でありながら、父と主という二つの役割をともに担っておられるので、我々は神を、子であるがゆえに愛さねばならず、また奴隷であるがゆえに畏れねばならない。
Non potest igitur nec religio a sapientia separari, nec sapientia a religioni secerni; quia idem Deus est, qui et intelligi debet, quod est sapientiae, et honorari, quod est religionis.
PL 6, 456Bしたがって、宗教は知恵から切り離すことができず、知恵も宗教から分かつことができない。なぜなら、知恵に属することとして理解されるべき方も、宗教に属することとして敬われるべき方も、同じ神だからである。
Sed sapientia praecedit, religio sequitur: quia prius est, Deum scire, consequens, colere. Ita in duobus nominibus una vis est, quamvis diversa esse videatur. Alterum enim positum est in sensu, alterum in actu.
PL 6, 457Aしかし、知恵が先立ち、宗教がこれに続く。なぜなら、神を知ることが先であり、これを礼拝することがそれに続くことだからである。こうして、二つの名は異なるものであるように見えても、そこには一つの力が働いている。一方は認識のうちに、他方は行為のうちに置かれているのである。
Sed tamen similia sunt duobus rivis ex uno fonte manantibus. Fons autem sapientiae et religionis, Deus est: a quo hi duo rivi si aberraverint, arescant necesse est; quem qui nesciunt, nec sapientes esse possunt, nec religiosi.
PL 6, 457Aとはいえ、両者は、一つの泉から流れ出る二つの川に似ている。知恵と宗教の泉とは、神である。この方から、もしこの二つの川が逸れてしまうならば、必ず涸れてしまうことになる。この方を知らない者は、知恵ある者にも、敬虔な者にもなりえない。
Sic fit, ut philosophi, et qui deos colunt, similes sint aut filiis abdicatis, aut servis fugitivis; quia neque illi patrem quaerunt, neque hi dominum: et sicut abdicati haereditatem patris non assequuntur, et fugitivi impunitatem: ita neque philosophi immortalitatem accipient, quae est regni coelestis haereditas, id est summum bonum, quod illi maxime quaerunt, neque cultores deorum poenam sempiternae mortis effugient, quae est animadversio veri domini adversus fugitivos suae majestatis ac nominis.
PL 6, 457Aこうして、哲学者たちも、神々を崇拝する者たちも、勘当された子や逃亡した奴隷たちに似た者となる。なぜなら、前者は父を求めず、後者は主を求めないからである。そして勘当された子が父の遺産を受け継ぐことがなく、逃亡奴隷が免責を得ることがないのと同様に、哲学者たちもまた、彼らが何よりも求めているところの不死性――それは天の王国の遺産、すなわち至高の善である――を得ることはなく、神々の崇拝者たちもまた、永遠の死という刑罰から逃れることはない。それは、真の主が、ご自身の威厳と名から逃れた者たちに対して下される罰なのである。
Deum vero esse patrem, eumdemque dominum, utrique ignoraverunt, tam cultores deorum, quam ipsi sapientiae professores: quia aut nihil omnino colendum putaverunt, aut religiones falsas approbaverunt, aut, etiamsi vim potestatemque summi Dei intellexerunt, ut Plato, qui ait unum esse fabricatorem mundi Deum, et M. Tullius, qui fatetur hominem praeclara quadam conditione a summo Deo esse generatum; tamen ei debitum cultum tamquam summo patri non reddiderunt, quod erat consequens ac necessarium.
PL 6, 457Bしかし、神が父であり、同時に主でもあるということを、神々の崇拝者たちも、知恵を教授する者たち自身も、双方とも知らなかった。彼らは、そもそも崇拝すべきものなど何もないと考えたか、あるいは偽りの宗教を是認したか、あるいはまた、たとえ至高の神の力と権力を理解していたとしても――たとえば、世界を造った神はただ一人であると述べたプラトンや、人間があるすぐれた境遇のもとに至高の神から生み出されたことを認めたキケロのように――それでもなお、当然にして必然の帰結であったはずの、至高の父としての当然の礼拝をその方に捧げることはしなかったのである。
Deos autem neque patres, neque dominos esse posse, non tantum multitudo, ut supra ostendi ( scil. cap. praeced. ), sed etiam ratio declarat: quia neque fictum esse a diis hominem traditur, neque deos ipsos antecedere originem hominis invenitur; siquidem fuisse in terra homines, antequam Vulcanus, et Liber, et Apollo, et ipse Jupiter nascerentur, apparet.
PL 6, 457Bところで、神々が父にも主にもなりえないということは、先に(すなわち前章で)示したように、その数の多さからだけでなく、理からも明らかにされる。なぜなら、人間が神々によって形作られたとは伝えられておらず、また神々自身が人間の起源に先立つとも見出されないからである。実に、ウルカヌスも、リベルも、アポロも、そしてユピテルその方さえもが生まれる以前に、すでに地上に人間がいたことは明らかである。
Sed neque Saturno fictio hominis, neque Coelo patri ejus assignari solet. Quod si nullus eorum, qui coluntur, formasse a principio atque instituisse hominem traditur; nullus igitur ex his pater hominis nuncupari potest, ita ne Deus quidem.
PL 6, 457Cまた、人間を形作ったことは、サトゥルヌスにも、その父であるカエルス(天)にも帰せられるのが常ではない。もし、崇拝されている神々のうち誰一人として、初めに人間を形作り、これを打ち立てたと伝えられていないのであれば、彼らのうち誰一人として人間の父と呼ばれることはできず、まして神と呼ばれることなど到底できない。
Ergo fas non est venerari eos a quibus non sit homo generatus; quia neque a multis generari potest. Unus igitur ac solus coli debet, qui Jovem, qui Saturnum, qui Coelum ipsum, terramque antecessit.
PL 6, 458Aしたがって、人間がそこから生み出されたのではない者たちを崇敬することは許されていない。人間が多くの者から生み出されることなどありえないからである。それゆえ、ユピテルにも、サトゥルヌスにも、カエルス(天)そのものにも、そして地にも先立つ、ただ一なる方のみが礼拝されるべきである。
Is enim necesse est hominem figuraverit, qui ante hominem coelum terramque perfecit. Solus pater vocandus est, qui creavit; solus dominus nuncupandus, qui regit, qui habet vitae ac necis veram et perpetuam potestatem; quem qui non adorat, et insipiens servus est, qui dominum suum aut fugiat, aut nesciat, et impius filius, qui suum verum patrem, vel oderit, vel ignoret.
PL 6, 458Aなぜなら、人間に先立って天と地を完成させたその方こそが、必ずや人間を形作った方であるはずだからである。創造した方のみが父と呼ばれるべきであり、支配し、生死に対する真にして永続する権力を持つ方のみが主と呼ばれるべきである。この方を礼拝しない者は、自らの主から逃げるか、あるいはこれを知らずにいる愚かな奴隷であり、また、自らの真の父を憎むか、あるいはこれを知らずにいる不敬虔な子である。
Liber IV, Caput V
第IV巻 第V章PL 6, 458AOracula prophetarum sunt inspicienda; et de temporibus eorum, atque judicum et regum. Nunc, quoniam docui sapientiam et religionem non posse diduci, superest ut de ipsa religione ac sapientia disseramus.
PL 6, 458A預言者たちの神託は、またその時代、および士師や王たちの時代についても、検討されなければならない。さて、知恵と信仰とは分かちえないものであることは既に示したので、残るは信仰そのものと知恵について論じることである。
Sentio quidem, quam sit difficilis de rebus coelestibus disputatio: sed tamen audendum est, ut illustrata veritas pateat, multique ab errore atque interitu liberentur, qui eam sub velamine stultitiae latentem aspernantur ac respuunt.
PL 6, 458A天上の事柄についての論述がいかに困難であるかを、私は確かに感じている。しかしそれでもあえて試みなければならない。それは、真理が照らし出されて明らかになり、愚かさの覆いの下に隠れた真理を退け拒む多くの者たちが、誤りと滅びから解き放たれるためである。
Sed prius quam incipiam de Deo et operibus ejus dicere, mihi pauca de prophetis ante dicenda sunt, quorum testimoniis nunc uti necesse est; quod in prioribus libris ne facerem, temperavi.
PL 6, 458Aしかし神とその御業について語り始める前に、私はまず預言者たちについて少しく述べておかねばならない。今やその証言を用いることが必要だからである。これまでの巻でそうしなかったのは、あえて控えたためである。
Ante omnia, qui veritatem studet comprehendere, non modo intelligendis prophetarum vocibus animum debet intendere, sed etiam tempora, per quae quisque illorum fuerit, diligentissime inquirere; ut sciat et quae futura praedixerint, et post quos annos praedicta completa sint.
PL 6, 458A何よりもまず、真理を把握しようと努める者は、預言者たちの言葉を理解することに心を向けるだけでなく、彼らそれぞれがどの時代に生きたかを、極めて注意深く調べなければならない。それは、彼らが何を予告したのか、また予告されたことが何年の後に成就したのかを知るためである。
Nec difficultas in his colligendis inest ulla; testati sunt enim sub quo quisque rege divini Spiritus fuerit passus instinctum.
PL 6, 458Cこれらを調べ集めるのに、何ら困難はない。それぞれの預言者が、いずれの王の治世に神の霊の促しを受けたかを、彼ら自身が証言しているからである。
Multique scriptos libros de temporibus ediderunt, initium facientes a propheta Moyse, qui trojanum bellum septingentis fere annis antecessit.
PL 6, 459Aまた多くの者が、時代についての書物を著してきたが、その始まりとするのは預言者モーセであり、彼はトロイア戦争におよそ七百年先立っている。
Is autem, cum per annos quadraginta populum rexisset, successorem habuit Jesum, qui septem et viginti annis tenuit principatum. Exinde sub Judicibus fuerunt per annos trecentos septuaginta.
PL 6, 459Aモーセは四十年にわたって民を治めた後、後継者としてヨシュアを得た。ヨシュアは二十七年間、統治の座にあった。それから士師たちの下で三百七十年を過ごした。
Tum mutato statu, reges habere coeperunt: quibus imperium tenentibus per annos quadringentos quinquaginta usque ad Sedechiae regnum, oppugnati a rege Babylonio, captique Judaei, diuturnum servitium pertulerunt; donec septuagesimo post anno eos Cyrus major terris ac sedibus suis redderet, qui per idem tempus in Persas suscepit imperium, quo Romae Tarquinius Superbus.
PL 6, 459Aそれから体制が変わり、彼らは王を戴くようになった。王たちがゼデキヤの治世に至るまで四百五十年にわたって支配を保つあいだに、ユダヤ人はバビロンの王に攻められて捕囚となり、長きにわたる隷属を耐え忍んだ。そして七十年の後、大キュロスが彼らをその土地と住まいへと返した。このキュロスがペルシア人に対する支配を引き受けたのは、ローマにおいてタルクィニウス・スペルブスが王位に就いたのと同じ時期であった。
Quare cum omnis temporum series, et ex Judaicis, et ex Graecis Romanisque historiis colligatur, etiam singulorum prophetarum tempora colligi possunt; quorum sane ultimus Zacharias fuit, quem constat sub Dario rege, secundo anno regni ejus, octavo mense cecinisse.
PL 6, 460Aしたがって、時代の全系列が、ユダヤの歴史からも、ギリシアやローマの歴史からも辿りうる以上、個々の預言者たちの時代もまた辿ることができる。彼らのうち最後の者はザカリアであって、ダレイオス王の治世第二年、第八の月に預言したことが確かめられている。
Adeo antiquiores etiam Graecis scriptoribus prophetae reperiuntur. Quae omnia eo profero, ut errorem suum sentiant, qui Scripturam sacram coarguere nituntur, tanquam novam et recens fictam, ignorantes ex quo fonte sanctae religionis origo manaverit.
PL 6, 460Aかくして預言者たちは、ギリシアの著述家たちよりもなお古い時代の者であることが知られる。私がこれらすべてを述べるのは、聖典があたかも新しく近ごろ作り出されたものであるかのように論駁しようと努める者たちに、彼ら自身の誤りを悟らせるためである。彼らは、聖なる信仰の起源がどのような源から流れ出たのかを知らないのである。
Quod si quis collectis perspectisque temporibus, fundamentum doctrinae salubriter jecerit, et veritatem penitus comprehendet, et errorem cognita veritate deponet.
PL 6, 460Aもし誰かが時代を集め見極めた上で、教えの基礎を有益に据えるならば、その者は真理を心の底から把握し、真理を知ることによって誤りを捨て去るであろう。
Liber IV, Caput VI
第IV巻 第VI章PL 6, 460BDeus omnipotentem genuit Filium; atque de eo testimonia Sibyllarum et Trismegisti. Deus igitur machinator constitutorque rerum, sicuti in secundo libro (scilicet, cap. 9) diximus, antequam praeclarum hoc opus mundi adoriretur, sanctum et incorruptibilem spiritam genuit, quem Filium nuncuparet.
PL 6, 460B神は全能の子を生んだ。またそのことについてのシビュラたちとトリスメギストスの証言について。神、すなわち万物の造り主にして定立者は、第二巻(第九章)で述べたとおり、この世界という輝かしい業に取りかかる前に、聖なる不朽の霊を生み、これを子と名づけた。
Et quamvis alios postea innumerabiles per ipsum creavisset, quos angelos dicimus, hunc tamen solum primogenitum divini nominis appellatione dignatus est, patria scilicet virtute ac majestate pollentem.
PL 6, 461Aそしてそののち、この子を通して数えきれないほど多くの他の者たち、すなわち我々が天使と呼ぶ者たちを創造したが、この最初に生まれた者だけを、神という名の称号にふさわしい者とした。彼は父の力と威厳とを分かちもつ者だからである。
Esse autem summi Dei Filium, qui sit potestate maxima praeditus, non tantum congruentes in unum voces Prophetarum, sed etiam Trismegisti praedicatio, et Sibyllarum vaticinia demonstrant.
PL 6, 461A至高の神に、この上ない権力を備えた子があることは、預言者たちの声が一つに合致するばかりでなく、トリスメギストスの宣言、シビュラたちの予言もまた示すところである。
Hermes in eo libro, qui ὁ λόγος τέλειος inscribitur, his usus est verbis: ὁ Κύριος καὶ τῶν πάντων ποιητὴς, ὃν Θεὸν καλεῖν νενομίκαμεν, ἐπεὶ τὸν δεύτερον ἐποίησε θεὸν ὁρατὸν καὶ αἰσθητὸν· αἰσθητὸν δέ φημι οὐ διὰ τὸ αἰσθέσθαι αὐτὸν, περὶ γὰρ τούτου οὐκ ἔστι πότερον αὐτὸς αἴσθοιτο, ἀλλ' ὅτι εἰς αἴσθησιν ὑποπέμπει καὶ εἰς νοῦν.
PL 6, 461Aヘルメスは『完全なる言葉』(ὁ λόγος τέλειος)と題する書物の中で、次のような言葉を用いている。「主にしてすべてのものの造り主、我々が神と呼び慣わしている方は、見える、感覚されうる第二の神を造られた〔底本は ἐπεί(…ので)で始まり主文を欠く。主文として訳した〕。私が『感覚されうる』というのは、この第二の神が感覚するということを言うのではない——この点については、この方自身が感覚するかどうかを決しえないからである——そうではなく、この方が〔見る者の〕感覚と知性のうちへおのれを送り込む、という意味においてである。」
Ἐπεὶ τοῦτον ἐποίησε πρῶτον, καὶ μόνον, καὶ ἕνα, καλὸς δέ αὐτῷ ἐφάνη, καὶ πληρέστατος πάντων τῶν ἀγαθῶν, ἡγίασέ τε καὶ πάνυ ἐφίλησεν ὤς ἴδιον τόκον.
PL 6, 461B「この方は、この第二の神を、最初の、ただ独りの、唯一の者として造られた。そしてこの方には、この第二の神が美しく、あらゆる善きものに最も満ちた者と見えたので、これを聖なるものとし、自らの子として深く愛した。」
Sibylla Erythraea in carminis sui principio, quod a summo Deo exorsa est, filium Dei Ducem et Imperatorem omnium his versibus praedicat: Παντοτρόφον κτίστην, ὅστις γλυκὺ πνεῦμ' ἐν ἅπασι Κάττετο, χ' ἡγητῆρα Θεὸν πάντων ἐποίησε.
PL 6, 462Aエリュトライのシビュラは、その歌の冒頭——至高の神から歌い起こしたもの——において、次の詩句をもって神の子を万物の指導者・支配者と予言している。「万物を養う創造主、すなわちすべてのものに甘美な霊を注ぎたまい、万物を統べる指導者たる神を造りたもうた方よ。」
Et rursus in fine ejusdem carminis: Ἄλλ' ὂν ἔδωκε Θεὸς πιστοῖς ἀνδράσσι γεραίρειν. Et alia Sibylla praecipit hunc oportere cognosci: Αὐτὸν σὸν γίνωσκε Θεὸν Θεοῦ υἱὸν ἐόντα.
PL 6, 462Aまた同じ歌の終わりに、こうも言う。「されど神は、信ずる人々が敬うべき方として、この方を与えたもうた。」また別のシビュラは、この方をこのように知るべきであると教えている。「汝自身の神として、神の子であるこの方を知れ。」
Videlicet ipse est Dei Filius, qui per Salomonem sapientissimum regem divino spiritu plenum locutus est ea quae subjecimus: « Deus condidit me in initio viarum suarum, in opera sua ante secula.
PL 6, 462Aすなわちこの方こそ神の子であって、この方は、この上なく賢明な王であり神の霊に満たされたソロモンを通して、次に掲げる言葉を語られた。「神は、その道の初めに、世々の先にあってその御業として私を造られた。
Fundavit me in principio, antequam terram faceret, et antequam abyssos constitueret; priusquam prodirent fontes aquarum: ante omnes colles genuit me Deminus; fecit regiones, et fines inhabitabiles sub coelo.
PL 6, 462A神は、地を造る前、深淵を据える前、水の源が湧き出る前、その初めに私を据えた。すべての丘に先立って、主は私を生んだ。神は諸々の地方と、天の下の人の住まぬ果てを造られた。」
Cum pararet coelum, aderam illi; et cum secerneret suam sedem, cum super ventos faceret validas nubes, et cum confirmatos poneret montes sub coelo: quando fortia faciebat fundamenta terrae, eram penes illum disponens.
PL 6, 462B「神が天を整えられたとき、私はその方のそばにいた。神がその御座を定め、風の上に力強い雲を造り、天の下に堅固な山々を据えられたとき、また地の基を固く造られたとき、私はその方のかたわらにあって共に計り整えていた。
Ego eram, cui adgaudebat; quotidie autem jucundabar ante faciem ejus, cum laetaretur orbe perfecto. » Idirco autem Trismegistus δημιουργὸν τοῦ Θεοῦ dixit, et Sibylla σύμβουλον appellat, quod tanta sapientia et virtute sit instructus a Deo Patre, ut et consilio ejus, et manibus uteretur in fabricatione mundi.
PL 6, 462B私はその方が共に喜びたもう者であった。そして神が完成した世界を喜びたもうたとき、私は日ごとにその御前で楽しんでいた。」それゆえトリスメギストスはこの方を「神の工匠」(δημιουργὸν τοῦ Θεοῦ)と呼び、シビュラは「助言者」(σύμβουλον)と呼ぶ。それは、この方が父なる神からこれほどの知恵と力とを授けられ、世界の造営にあたって、神がこの方の思慮をも手をも用いたからである。
Liber IV, Caput VII
第IV巻 第VII章PL 6, 463ADe nomine Filii; atque unde Jesus et Christus appellatur. Fortasse quaerat aliquis hoc loco, quis sit iste tam potens, tam Deo carus, et quod nomen habeat, cujus prima nativitas non modo antecesserit mundum, verum etiam prudentia disposuerit, virtute construxerit.
PL 6, 463A子の名について。またイエスおよびキリストと呼ばれる所以について。ここでおそらく誰かが問うであろう。これほどの力を持ち、これほど神に愛された者、その最初の誕生が世界に先立つばかりでなく、知恵によって世界を整え、力によって世界を築き上げた、その者とは何者であり、いかなる名を持つのか、と。
Primum scire nos convenit, nomen ejus ne Angelis quidem notum esse, qui morantur in coelo, sed ipsi soli, ac Deo Patri; nec ante id publicabitur, ut est sanctis litteris traditum, quam dispositio Dei fuerit impleta.
PL 6, 463Aまず我々が知るべきは、この方の名は、天に住む天使たちにさえ知られておらず、ただこの方御自身と父なる神とにのみ知られている、ということである。そしてこの名は、聖なる文書に伝えられているとおり、神の配剤が満たされるまでは公にされないのである。
Deinde nec enuntiari posse hominis ore; sicut Hermes docet, haec dicens: Αἰτία δὲ τούτου τοῦ αἰτίου ἡ τοῦ θείου ἀγαθοῦ βούλησις, ἣ θεὸν προήνεγκεν, οὗ τὸ ὄνομα οὐ δύναται ἀνθρωπίνῳ στόματι λαληθῆναι.
PL 6, 463B次に、この名は人の口によって告げられることもできない。ヘルメスはこう教えて言う。「この原因のそのまた原因は、神なる善の意志であり、この意志が〔かの〕神を発出せしめたのである。その神の名は、人の口によっては語りえない。」
Et paulo post ad filium: Ἔστι τις, ὦ τέκνον, ἀπόῤῥητος λόγος σοφίας, ὅσιος περὶ τοῦ μόνου κυρίου πάντων, καὶ προεννοουμένου Θεοῦ, ὃν εἰπεῖν ὑπὲρ ἄνθρωπόν ἐστι.
PL 6, 464Aそして少しあとで、自らの子に向かってこう言う。「子よ、万物のただ独りの主にして、あらかじめ思念されたる神についての、口に出しえない知恵の言葉が一つある。それを語ることは人間を超えたことである。」
Sed quamvis nomen ejus, quod ei a principio pater summus imposuit, nullus alius praeter ipsum sciat, habet tamen et inter Angelos aliud vocabulum, et inter homines aliud.
PL 6, 464Aしかし、至高の父が初めよりこの方に与えたその名を、この方御自身のほかは誰も知らないとしても、この方は天使たちの間ではまた別の呼び名を、人間たちの間ではさらに別の呼び名を持っている。
Jesus quippe inter homines nominatur: nam Christus non proprium nomen est, sed nuncupatio potestatis et regni; sic enim Judaei reges suos appellabant.
PL 6, 464Aすなわち人間たちの間ではイエスと呼ばれる。キリストというのは固有の名ではなく、権力と王権とを表す称号である。ユダヤ人は自分たちの王をこのように呼んでいたからである。
Sed exponenda hujus nominis ratio est propter ignorantium errorem, qui eum immutata littera Chrestum solent dicere. Erat Judaeis ante praeceptum, ut sacrum conficerent unguentum, quo perungi possent ii, qui vocabantur ad sacerdotium, vel ad regnum.
PL 6, 464Aだが、文字を変えてこの方をクレストゥスと呼び慣わす無知な者たちの誤りのために、この名の由来を説き明かさなければならない。ユダヤ人にはかつて、祭司職または王位に召された者たちに塗ることのできる聖なる香油を調製すべしという掟があった。
Et sicut nunc Romanis indumentum purpurae insigne est regiae dignitatis assumptae: sic illis unctio sacri unguenti nomen ac potestatem regiam conferebat.
PL 6, 464B今日ローマ人にとって紫の衣が王位に就いたことのしるしであるのと同じように、彼らにとっては聖なる香油による塗油が、王としての名と権力とを授けるものであった。
Verum, quoniam Graeci veteres χρίεσθαι dicebant ungi, quod nunc ἀλείφεσθαι, sicut indicat Homericus versus ille: Αὐτοὺς δὲ δμωαί λοῦσαν, καὶ χρῖσαν ἐλαίῳ; ob hanc rationem nos eum Christum nuncupamus, id est, unctum, qui hebraice Messias dicitur.
PL 6, 465Aところで、古いギリシア人は「塗る」ことをχρίεσθαιと言っていたが、今ではἀλείφεσθαιと言う。ホメロスの次の詩句がそれを示している。「侍女たちは彼らを湯浴みさせ、油を塗った。」この理由により、我々はこの方をキリスト、すなわち「塗油された者」と呼ぶのであり、これはヘブライ語ではメシアと言われる。
Unde in quibusdam graecis scripturis, quae male de Hebraicis interpretatae sunt, ἠλειμμένος scriptum invenitur, ἀπὸ τοῦ ἀλείφεσθαι.
PL 6, 465Aそれゆえ、ヘブライ語から誤って訳されたいくつかのギリシア語の文書には、ἀλείφεσθαι(塗る)に由来する「ἠλειμμένος」〔塗油された者〕という語が書かれているのが見出される。
Sed tamen utrolibet nomine rex significatur: non quod ille regnum hoc terrenum fuerit adeptus, cujus capiendi nondum tempus advenit; sed quod coeleste ac sempiternum, de quo disseremus in ultimo libro. Nunc vero de prima ejus nativitate dicamus.
PL 6, 465Aしかしいずれの名によっても、王であることが示されている。ただしそれは、この方がこの地上の王国を得たという意味ではない——それを受け取る時はいまだ到来していない——そうではなく、天にして永遠なる王国のことであり、これについては最終の巻で論じることにしよう。さて今は、この方の最初の誕生について語ることにしよう。
Liber IV, Caput VIII
第IV巻 第VIII章PL 6, 465BDe ortu Jesu in spiritu et in carne; de spiritibus et testimoniis Prophetarum. In primis enim testificamur, illum bis esse natum; primum in spiritu, postea in carne. Unde apud Hieremiam ita dicitur: Priusquam te formarem in utero, novi te.
PL 6, 465B霊においてまた肉においてイエスが生まれたことについて。また諸々の霊と預言者たちの証言について。まず何よりも我々が証しするのは、この方が二度生まれたということである。第一は霊において、その後は肉において、である。それゆえエレミヤのもとにはこう言われている。「私が汝を母の胎内に形づくる前から、私は汝を知っていた。」
Et item apud ipsum: Beatus qui erat, antequam nasceretur; quod nulli alii contigit, praeter Christum.
PL 6, 466Aまた同じ預言者のもとには、こうもある。「生まれる前から存在していた者は幸いである。」これはキリストのほかは誰にも起こらなかったことである。
Qui cum esset a principio Filius Dei, regeneratus est denuo secundum carnem: quae duplex nativitas ejus magnum intulit humanis pectoribus errorem, circumfuditque tenebras etiam iis, qui verae Religionis sacramenta retinebant.
PL 6, 466Aこの方は初めより神の子であられたが、肉に従って新たに生まれ直したのである。この二重の誕生は、人々の心に大きな誤りをもたらし、真の信仰の秘義を保持していた者たちにさえ、闇をまとわせることになった。
Sed nos id plane dilucideque monstrabimus, ut amatores sapientiae facilius ac diligentius instruantur.
PL 6, 466Aしかし我々はこれを、明白かつ明瞭に示すであろう。それは、知恵を愛する者たちがより容易に、より丹念に教えられるためである。
Qui audit Dei Filium dici, non debet tantum nefas mente concipere, ut existimet, ex connubio ac permistione foeminae alicujus Deum procreasse, quod non facit nisi animal corporale, mortique subjectum.
PL 6, 466A神の子と言われるのを聞く者は、神が何らかの女性との婚姻や交わりによって生み出したなどと思い描くほどの、大それた不敬を心に抱いてはならない。そのようなことは、物体的で死すべき生き物でなければ行わないことである。
Deus autem, cum solus sit, cui permiscere se potuit? aut cum esset tantae potestatis, ut quidquid vellet, efficeret, utique ad creandum societate alterius non indigebat: nisi forte existimabimus, Deum, sicut Orpheus putavit, et marem esse et foeminam, quod aliter generare nequiverit, nisi haberet vim sexus utriusque; quasi aut ipse secum coierit, aut sine coitu non potuerit procreare.
PL 6, 466Aしかし神は、ただ独りであられるからには、誰と交わることができたであろうか。また、望むことは何であれ成し遂げるほどの権力を備えていたのであるから、創造するのに他者との協働を必要としなかったはずである。ただし、オルフェウスが考えたように、両性の力を備えていなければ他の仕方では生むことができなかったとして、神を男でもあり女でもある者と我々が見なすのであれば話は別である——それではあたかも、神が自分自身と交わったか、あるいは交わりなしには子を生み出せなかったかのようではないか。
Sed et Hermes in eadem fuit opinione, cum dicit αὐτοπάτορα, καὶ αὐτομήτορα. Quod si ita esset, ut a Prophetis pater dicitur, sic etiam mater diceretur. Quomodo igitur procreavit?
PL 6, 466Bだがヘルメスもまた同じ考えであった。彼は神を「自らの父」(αὐτοπάτορα)、「自らの母」(αὐτομήτορα)と呼んでいるからである。もしそうであったなら、預言者たちによって神が父と呼ばれるのと同様に、母とも呼ばれたはずである。それでは、神はどのようにして子を生んだのであろうか。
Primum nec sciri a quoquam possunt, nec enarrari opera divina: sed tamen sanctae Litterae (Sap. XVIII), docent, in quibus cautum est, illum Dei Filium, Dei esse sermonem, sive etiam rationem; itemque caeteros angelos Dei spiritus esse.
PL 6, 467Aまず第一に、神の御業は誰によっても知られることも、語り尽くされることもできない。しかし聖なる文書(知恵の書18章)はこう教えている。そこには、この神の子が神の言葉、すなわちまた理性でもあること、そして他の天使たちは神の霊であることが、明確に示されている。
Nam sermo est spiritus cum voce aliquid significante prolatus. Sed tamen quoniam spiritus et sermo diversis partibus proferuntur, siquidem spiritus naribus, ore sermo procedit, magna inter hunc Dei Filium, et caeteros angelos differentia est.
PL 6, 467Aというのも、言葉とは、何かを意味する声とともに発出せしめられた霊だからである。しかし霊と言葉とはそれぞれ異なる部分から発せられる——霊は鼻から、言葉は口から出る——ので、この神の子と他の天使たちとの間には大きな相違がある。
Illi enim ex Deo taciti spiritus exierunt; quia non ad doctrinam Dei tradendam, sed ad ministerium creabantur.
PL 6, 467Aというのも、彼ら〔天使たち〕は神から声なき霊として出たからである。彼らは神の教えを伝えるためではなく、務めを果たすために創造されたからである。
Ille vero cum sit et ipse spiritus, tamen cum voce ac sono ex Dei ore processit, sicut verbum, ea scilicet ratione, quia voce ejus ad populum fuerat usurus; id est, quod ille magister futurus esset doctrinae Dei et coelestis arcani ad hominem proferendi: quod ipsum primo locutus est, ut per eum ad nos loqueretur, et ille vocem Dei ac voluntatem nobis revelaret.
PL 6, 467Aだがこの方は、御自身も霊でありながら、言葉として、声と響きをともなって神の口から出たのである。それはまさに、神がこの方の声を民に対して用いようとされたからであり、すなわちこの方が、神の教えと、人間へ伝えられるべき天の秘密との師となるはずであったからである。神はまずこの方御自身を語り出した。それは、この方を通して我々に語りかけ、この方が神の声と御旨とを我々に啓示するためであった。
Merito igitur sermo et verbum Dei dicitur; quia Deus procedentem de ore suo vocalem spiritum, quem non utero, sed mente conceperat, inexcogitabili quadam majestatis suae virtute ac potentia in effigiem, quae proprio sensu ac sapientia vigeat, comprehendit, et alios item spiritus suos in angelos figuravit.
PL 6, 467Bそれゆえこの方は、当然にも「言葉」また「神の言葉」と呼ばれる。神は、胎によってではなく心によって宿した、御口から出る声をもった霊を、その威厳の測り知れない力と権能とによって、固有の感覚と知恵をもって働く一つの形へと結び定め、また同様に他の御自身の霊たちを天使という形に造られたのである。
Nostri spiritus dissolubiles sunt, quia mortales sumus. Dei autem spiritus et vivunt, et manent, et sentiunt; quia ipse immortalis est et sensus, et vitae dator.
PL 6, 468A我々の霊は解け去るものである。なぜなら我々は死すべき者だからである。しかし神の霊は、生き、留まり、感覚する。なぜなら神御自身が不死であって、感覚と生命とを与える方だからである。
Nostrae voces, licet aurae misceantur, atque evanescant, tamen plerumque permanent litteris comprehensae: quanto magis Dei vocem credendum est, et manere in aeternum, et sensu ac virtute comitari, quam de Deo patre, tamquam rivus de fonte traduxerit.
PL 6, 468A我々の声は、大気に混じり消え去るとしても、多くの場合、文字に記されて残る。まして神の声が永遠に残り、あたかも小川が泉から流れ出るように、父なる神から引き出されたその声が、感覚と力とを伴い続けると信じるべきことは、なおさらのことである。
Quod si quis miratur, ex Deo Deum prolatione vocis ac spiritus potuisse generari, si sacras voces Prophetarum cognoverit, desinet profecto mirari.
PL 6, 468Aもし誰かが、声と霊との発出によって神から神が生まれ得たことを不思議に思うとしても、預言者たちの聖なる言葉を知るならば、その者はきっと不思議に思うのをやめるであろう。
Salomonem patremque ejus David potentissimos reges fuisse, et eosdem prophetas, etiam iis fortasse sit notum, qui divinas litteras non attigerunt; quorum alterum, qui posterius regnavit, trojanae urbis excidium centum et quadraginta annis antecessit.
PL 6, 468Aソロモンとその父ダビデとが、この上なく強大な王であり、同時に預言者でもあったことは、神の文書に触れたことのない者たちにさえおそらく知られていよう。彼らのうち後に王となった方〔ソロモン〕は、トロイア陥落に百四十年先立っている。
Hujus pater divinorum scriptor hymnorum, in Psalmo XXXII, sic ait: Verbo Dei coeli solidati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Item rursus in Psalmo quadragesimo quarto: Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi.
PL 6, 468Bこの方〔ソロモン〕の父、すなわち神聖な讃歌の作者は、詩篇第三十二篇でこう言う。「神の言葉によって天は堅く据えられ、その口の霊によって天のあらゆる力は成った。」また詩篇第四十四篇でも重ねてこう言う。「私の心は善き言葉を溢れ出させた。私はわが業を王に語る。」
Contestans videlicet, nulli alii opera Dei esse nota, nisi Filio soli, qui est Verbum Dei, et quem regnare in perpetuum necesse est. Item Salomon ipsum verbum Dei esse demonstrat, cujus manibus opera ista mundi fabricata sint.
PL 6, 468Bすなわちこれは、神の御業が、神の言葉であり永遠に統治することが定まっているこの子のほかは、誰にも知られていないことを証ししているのである。またソロモンは、この方こそ神の言葉そのものであり、この方の手によってこの世界の御業が造り上げられたことを示している。
Ego, inquit, ex ore Altissimi prodivi ante omnem creaturam; ego in coelis feci ut oriretur lumen indeficiens, et nebula texi omnem terram. Ego in altis habitavi, et thronus meus in columna nubis.
PL 6, 468B「私は」とソロモンは言う、「いと高き方の口より、あらゆる被造物に先立って出た。私は天において、尽きることのない光が昇るようにし、雲をもって全地を覆った。私は高き所に住み、私の座は雲の柱の上にある。」
Joannes quoque ita tradidit (cap. I): In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc fuit in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil.
PL 6, 469Aヨハネもまた(第一章で)このように伝えている。「初めに言葉があった。言葉は神とともにあった。言葉は神であった〔Deus erat Verbum。語順は逆だが「言葉は神であった」と訳す〕。この方は初めに神とともにあった。万物はこの方によって造られた。この方なしに造られたものは何一つなかった。」
Liber IV, Caput IX
第IV巻 第IX章PL 6, 469ADe Verbo Dei. Sed melius Graeci λόγον dicunt, quam nos verbum, sive sermonem; λόγος enim et sermonem significat, et rationem, quia ille est, et vox, et sapientia Dei. Hunc sermonem divinum ne philosophi quidem ignoraverunt.
PL 6, 469A神の言葉について。しかし、我々が「言葉」と呼ぶもの、あるいは「言」と呼ぶものを、ギリシア人が「ロゴス」と呼ぶのは、なおいっそう正しい。ロゴスという語は「言葉」を意味すると同時に「理性」をも意味する。それというのも、かの方は神の声であり、神の知恵でもあるからである。この神的な言葉について、哲学者たちさえ知らずにいたわけではなかった。
Siquidem Zeno rerum naturae dispositorem atque opificem universitatis λόγον praedicat, quem et fatum, et necessitatem rerum, et Deum, et animum Jovis nuncupat; ea scilicet consuetudine, qua solent Jovem pro Deo accipere.
PL 6, 469A事実ゼノンは、自然の秩序を定める者にして宇宙の造り主をロゴスと説き、これを運命とも、事物の必然性とも、神とも、ユピテルの心とも呼んでいる。それは、ユピテルを神の代わりに受け取るという、彼らの慣わしによるものである。
Sed nihil obstant verba, cum sententia congruat veritati. Est enim spiritus Dei, quem ille animum Jovis nominavit.
PL 6, 469Bしかし、その意味するところが真理と一致する限り、言葉そのものはさして問題ではない。彼がユピテルの心と名付けたもの、それは実に神の霊にほかならないからである。
Nam Trismegistus (Trismeg. Pimand. cap. Ascl. 4), qui veritatem pene universam nescio quomodo investigavit, virtutem majestatemque verbi saepe descripsit, sicut declarat superius illud exemplum, quo fatetur esse ineffabilem quemdam sanctumque sermonem, cujus enarratio modum hominis excedat.
PL 6, 469Bというのも、いかなる仕方によってか、真理のほとんど全体を探り当てたトリスメギストス(『ピマンデル』、『アスクレピオス』第4章)は、言葉の力と威厳とをしばしば描き出しているからである。それは先に挙げた例が示すとおりであり、そこで彼は、名状しがたいある聖なる言葉があり、その説き明かしは人間の器量を超える、と告白している。
Dixi de nativitate prima breviter, ut potui. Nunc de secunda, quoniam controversia est in ea maxima, latius disserendum est; ut veritatem scire cupientibus lumen intelligentiae praeferamus.
PL 6, 469B第一の誕生については、私のできる限り手短に語った。今や第二の誕生について、これをめぐる論争は最も大きいゆえに、いっそう詳しく論じねばならない。真理を知ることを望む者たちに、理解の光を差し出すためである。
Liber IV, Caput X
第IV巻 第X章PL 6, 469BDe Jesu adventu; de Judaeorum casibus ac eorum regimine usque ad Passionem Dominicam. In primis igitur scire homines oportet, sic a principio processisse dispositionem summi Dei, ut esset necesse, appropinquante saeculi termino, Dei Filium descendere in terram, ut constitueret Deo templum, doceretque justitiam: verumtamen non in virtute Angeli, aut potestate coelesti, sed in figura hominis, et conditione mortali, ut cum magisterio functus fuisset, traderetur in manus impiorum, mortemque susciperet, ut ea quoque per virtutem domita, resurgeret, et homini, quem induerat, quem gerebat, et spem vincendae mortis afferret, et ad praemia immortalitatis admitteret.
PL 6, 469Bイエスの到来について。ユダヤ人の運命と、主の受難に至るまでの彼らの統治について。まず人々が知っておくべきは、至高の神の配剤が初めからこのように進んできたということである。すなわち、世の終わりが近づくにつれて、神の子が地上に降り、神のために神殿を築き、正義を教えることが必要となる、というのである。しかもそれは天使の力によってでも天の権力によってでもなく、人間の姿と、死すべき境遇とにおいてであった。それは、師としての務めを果たし終えたのち、不敬な者たちの手に渡され、死を受けることになるためであり、またその死をも力によって打ち負かしてよみがえり、身にまとい携えていた人間に、死に打ち勝つ希望をもたらし、不死の報いにあずからせるためであった。
Hanc ergo dispositionem ne quis ignoret, docebimus praedicta esse omnia, quae in Christo videmus esse completa.
PL 6, 470Aこの配剤を誰も知らずにいることのないよう、我々は、キリストにおいて成就していると見るすべての事柄が、あらかじめ告げられていたことを示そう。
Nemo asseverationi nostrae fidem commodet; nisi ostendero, Prophetas ante multam temporum seriem praedicasse, fore aliquando ut filius Dei naceretur sicut homo, et mirabilia faceret, et cultum Dei per totam terram seminaret, et postremo patibulo figeretur, et tertia die resurgeret.
PL 6, 470A我々の主張に、誰も信を置いてはならない——もし私が、預言者たちが長い年月の連なりに先立って、いつか神の子が人間として生まれ、奇跡を行い、神への礼拝を全地に播き、最後には処刑台に架けられ、三日目によみがえるであろうことを予告していたと示さないならば。
Quae omnia cum probavero eorum ipsorum litteris, qui Deum suum mortali corpore utentem violaverunt, quid aliud obstabit, quominus veram sapientiam clarum sit in hac sola Religione versari? Nunc a principio totius sacramenti origo narranda est.
PL 6, 470Bこれらすべてを、死すべき肉体をまとった自分たちの神を辱めた当の者たち自身の文書によって証明したなら、真の知恵がこの宗教にのみ宿ることが明らかであるのを、他に何が妨げようか。今や、この秘義全体の起源を、始まりから語らねばならない。
Majores nostri, qui erant principes Hebraeorum, cum sterilitate atque inopia laborarent, transierunt in Aegyptum rei frumentariae gratia, ibique diutius commorantes, intolerabili servitutis jugo premebantur.
PL 6, 470B我々の祖先たち、すなわちヘブライ人の族長たちは、不作と欠乏に苦しみ、穀物を求めてエジプトへ渡った。そしてそこに長く留まるうち、耐えがたい隷属の軛に押しつぶされることになった。
Tum misertus eorum Deus eduxit eos, ac liberavit de manu regis Aegyptiorum post annos quadringentos et triginta, duce Moyse, per quem postea illis lex a Deo data est: in qua eductione ostendit virtutem suae majestatis Deus.
PL 6, 470Bそこで神は彼らを憐れみ、四百三十年の後、モーセを指導者として彼らを導き出し、エジプト王の手から解放した。神はのちに、このモーセを通じて彼らに律法を与えた。この導き出しにおいて、神は御自身の威厳の力を示された。
Trajecit enim populum medio Mari Rubro, praecedente angelo, et scindente aquam, ut populus per siccum gradi posset, quem verius (ut ait poeta) Curvata in montis faciem circumstetit unda.
PL 6, 470Cすなわち神は、天使を先立たせ、水を切り分けさせて、民を紅海の真ん中を渡らせ、乾いた地を歩けるようにされた。この民のまわりにこそ、かの詩人が言う「弓なりに曲がって山の姿となった波が、周りに立ちはだかった」という一句は、いっそう真実に当てはまるのである。
Qua re audita, tyrannus Aegyptiorum cum magna suorum manu insecutus, et mare adhuc patens temere ingressus, coeuntibus aquis cum omni exercitu deletus est. Hebraei vero ingressi in solitudinem multa mirabilia viderunt.
PL 6, 471Aこのことを聞き知ったエジプトの僭主は、大勢の手勢を率いて追跡し、なおも開いたままの海に向こう見ずにも踏み込んだが、水が閉じ合わさるとともに全軍もろとも滅ぼされた。一方ヘブライ人は荒れ野に入り、数々の奇跡を目にした。
Nam cum sitim paterentur, ictu virgae rupe percussa, prosiliit fons aquae, populumque recreavit. Quo rursus esuriente, coelestis alimenti pluvia descendit.
PL 6, 471Aすなわち、彼らが渇きに苦しんだとき、杖の一撃で岩が打たれると水の泉が湧き出て、民を生き返らせた。またその民が飢えたときには、天来の食物の雨が降った。
Quin etiam coturnices in castra eorum ventus invexit, ut non modo pane coelesti, sed etiam instructioribus epulis saturarentur.
PL 6, 471Aさらには、風が彼らの軍営にウズラを運び入れ、彼らは天来のパンだけでなく、いっそう整った食事によっても満ち足りることとなった。
Pro his tamen divinis beneficiis honorem Deo non reddiderunt, sed depulsa jam servitute, jam siti fameque deposita, in luxuriam prolapsi, ad profanos Aegyptiorum ritus animos transtulerunt.
PL 6, 471Bしかし彼らは、これらの神の恩恵に対して神に誉れを返すことをせず、隷属から解き放たれ、渇きと飢えも去ったのちには、放縦に陥り、エジプト人の俗なる祭儀へと心を移してしまった。
Cum enim Moyses dux eorum ascendisset in montem (Exod. XXXII), atque ibi quadraginta diebus moraretur, aureum caput bovis, quem vocant Apin, quod eos in signo praecederet, figurarunt.
PL 6, 472Aすなわち、彼らの指導者モーセが山に登り(出エジプト記32章)、そこに四十日間とどまっていた間に、彼らは、自分たちを先導するしるしとするべく、彼らが「アピス」と呼ぶ牛の頭を金で象った。
Quo peccato ac scelere offensus Deus, impium et ingratum populum pro merito poenis gravibus affecit, et legi, quam per Moysen dederat, subjugavit.
PL 6, 472Aこの過ちと罪に憤った神は、不敬にして恩知らずなこの民に、その報いにふさわしい重い刑罰を科し、モーセを通じて与えた律法に服させた。
Postea vero cum in deserta quadam parte Syriae consedissent, amiserunt vetus nomen Hebraei: et quoniam princeps examinis eorum Judas erat, Judaei sunt appellati, et terra, quam incoluere, Judaea.
PL 6, 472Aその後、彼らはシリアのある荒れた地方に住み着くと、「ヘブライ人」という古い名を失った。そして彼らの一団の長がユダであったため、「ユダヤ人」と呼ばれるようになり、彼らが住んだ地も「ユダヤ」と呼ばれた。
Et primo quidem non dominio regum subjecti fuerunt: sed populo ac legi civiles Judices praesidebant; non tamen in annum constituti sunt, sicut romani consules, sed perpetua jurisdictione, subnixi. Tum sublato Judicum nomine, potestas regalis inducta est.
PL 6, 473Aそして当初、彼らは王の支配に服してはいなかった。民と律法を統べたのは市民的な裁判官たちであったが、ローマの執政官のように一年任期で定められたのではなく、終身の裁判権を帯びていた。その後、この裁判官という名は取り除かれ、王の権力が導入された。
Verum Judicibus regimen eorum tenentibus, pravas religiones saepe susceperant; atque offensus ab his Deus, toties eos alienigenis subjugabat, donec rursus poenitentia populi mitigatus liberaret eos servitute.
PL 6, 473Aしかし裁判官たちがその統治を握っていた間も、彼らはしばしば邪な宗教を受け入れており、神はこれに憤って、彼らをたびたび異邦人に服させたが、民の悔い改めによってなだめられるたびに、再び彼らを隷属から解放された。
Item sub regibus finitimorum bellis ob delicta vexati, postremo capti, abductique Babylonem, poenas impietatis suae gravi servitio pependerunt; donec Cyrus veniret in regnum, qui statim Judaeos restituit edicto.
PL 6, 474A同様に、王たちの治世下でも、彼らはその罪のゆえに近隣諸国との戦いに苦しめられ、ついには捕らえられてバビロンへ連れ去られ、その不敬の罰を重い隷属によって償った。だがキュロスが王位に就くと、彼は直ちに勅令によってユダヤ人を復興させた。
Exinde Tetrarchas habuerunt usque ad Herodem, qui fuit sub imperio Tiberii Caesaris; cujus anno quinto decimo, id est, duobus Geminis Consulibus, ante diem decimam calendarum aprilium Judaei Christum cruci affixerunt.
PL 6, 474Aそれ以来、彼らはヘロデに至るまで分封の領主たちを戴いた。ヘロデはティベリウス帝の治世下にあり、その治世の第十五年、すなわちゲミヌスなる二人が執政官であった年の、四月の朔日から十日前の日に、ユダヤ人はキリストを十字架に架けた。
Hic rerum textus, hic ordo in arcanis sanctarum Litterarum continetur. Sed prius ostendam, qua de causa in terram venerit Christus, ut fundamentum divinae Religionis et ratio clarescat.
PL 6, 474Aこれが、聖なる文書の秘密のうちに収められている事の次第であり、その順序である。しかし私はまず、キリストが何ゆえに地上へ来られたのかを示し、神の宗教の基礎とその理を明らかにしよう。
Liber IV, Caput XI
第IV巻 第XI章PL 6, 475ADe causa Incarnationis Christi. Cum saepe Judaei praeceptis salutaribus repugnarent, atque a divina lege dosciscerent, aberrantes ad impios cultus deorum, tum Deus justos et electos viros Spiritu sancto implebat, prophetas in media plebe constituens, per quos peccata ingrati populi verbis minacibus increparet, et nihilominus hortaretur ad poenitentiam sceleris agendam, quam nisi egissent, atque abjectis vanitatibus ad Deum suum rediissent, fore, ut testamentum suum mutaret, id est, haereditatem vitae immortalis ad exteras converteret nationes, aliumque sibi populum fideliorem ex alienigenis congregaret.
PL 6, 475Aキリスト受肉の理由について。ユダヤ人がしばしば救いをもたらす戒めに逆らい、神の法から離れ去って、神々への不敬な崇拝へと迷い出ていたので、神は、正しい者たち、選ばれた者たちを聖なる霊で満たしていた。そして預言者たちを民の只中に立て、彼らを通して、恩知らずな民の罪を脅すような言葉で咎めさせ、それでもなお、罪の悔い改めを行うよう勧めさせた。もし彼らがそれを行わず、空しいものを捨てて自分たちの神のもとへ帰らなかったならば、神は御自身の契約を変え、すなわち不死の生命の相続を異邦の諸国民へと移し、異邦人の中から自分のためにいっそう忠実な別の民を集めることになろう、というのであった。
Illi autem a prophetis increpati, non modo verba eorum respuerunt, sed quod sibi peccata exprobrarentur offensi, eos ipsos exquisitis cruciatibus necaverunt: quae omnia divinae litterae signata conservant.
PL 6, 475Bところが彼らは、預言者たちに咎められても、その言葉を拒んだだけでなく、自分たちの罪をなじられたことに憤り、預言者たち自身を凝った責め苦にかけて殺した。これらすべての事柄は、神の文書のうちに刻まれて保たれている。
Dicit enim propheta Jeremias: Misi ad vos servos meos prophetas: ante lucem mittebam, et non audiebatis me, neque intendebatis auribus vestris, cum dicerem vobis: « Convertatur unusquisque a via sua mala, et a nequissimis affectionibus vestris, et habitabitis in terra ista, quam dedi vobis et patribus vestris a saeculo usque in saeculum.
PL 6, 475Bすなわち預言者エレミヤはこう言っている。「私は汝らのもとに、私の僕である預言者たちを遣わした。夜明け前から遣わし続けたのに、汝らは私に耳を傾けず、耳を貸そうともしなかった。私が汝らにこう告げたときにも——『おのおの、その悪しき道から、その最も邪悪な性向から立ち返れ。そうすれば汝らは、私が汝らと汝らの父祖たちに世々にわたって与えたこの地に住むことになろう。
Nolite ambulare post deos alienos ut serviatis eis, et ne incitetis me in operibus manuum vestrarum, ad disperdendos vos. » Esdras etiam propheta, qui fuit ejusdem Cyri temporibus, a quo Judaei sunt restituti, sic loquitur: Desciverunt a te, et abjecerunt legem tuam post corpus suum, et prophetas tuos interfecerunt, qui obtestabantur eos ut reverterentur ad te.
PL 6, 476A「『他国の神々の後を追って、これに仕えてはならない。また、汝らの手の業によって私を怒らせ、私が汝らを滅ぼすに至ることのないようにせよ』」。同じくキュロスの時代の預言者エズラも、こう語っている——そのキュロスによってユダヤ人は復興されたのであるが。「彼らは汝から離れ去り、汝の律法を自分の身の後ろへ投げ捨て、汝の預言者たちを殺しました。預言者たちは、彼らが汝のもとへ立ち帰るようにと諭していたのに。」
Item Helias in libro Βασιλεῶν tertio (cap. XIX): Aemulando aemulatus sum Domino Deo omnipotenti, quia dereliquerunt te filii Israel, et altaria tua demolierunt, et prophetas tuos interfecerunt gladio, et remansi ego solitarius, et quaerunt animam meam auferre a me.
PL 6, 476A同様にエリヤも、『バシレイオーン』(すなわち列王記)第三巻(第19章)でこう言っている。「私は、全能なる主なる神のために、熱心のかぎりを尽くしてまいりました。イスラエルの子らは汝を見捨て、汝の祭壇を打ち壊し、汝の預言者たちを剣にかけて殺し、私だけがひとり残ったのに、彼らは今、私の命をも奪おうとしています。」
Propter has illorum impietates abdicavit eos in perpetuum: itaque desiit prophetas mittere ad eos.
PL 6, 476A彼らのこれらの不敬のゆえに、神は彼らを永遠に見捨てた。それゆえ、預言者を彼らのもとへ遣わすことをやめたのである。
Sed illum filium suum primogenitum, illum opificem rerum, et consiliatorem suum delabi jussit e coelo, ut religionem sanctam Dei transferret ad gentes, id est, ad eos, qui Deum ignorabant; doceretque justitiam, quam perfidus populus abjecerat; quod jampridem denuntiaverat se esse facturum, sicut Malachias propheta indicat, dicens: Non est mihi voluntas circa vos, dicit Dominus, et sacrificium acceptum non habebo ex manibus vestris; quoniam a solis ortu usque ad occasum clarificabitur nomen meum apud gentes.
PL 6, 476Bしかし神は、御自身の、最初に生まれた御子、万物の造り手にして御自身の議りにあずかる者であるその方に、天より降ることを命じた。神の聖なる宗教を諸国民へ、すなわち神を知らなかった者たちへともたらし、かの不実な民が捨て去った正義を教えさせるためであった。神はこれをなすことをすでに久しく前から予告しておいでであった。預言者マラキがこう示しているとおりである。「私は汝らを喜ばない、と主は言う。汝らの手による生贄を私は受け入れない。日の出から日の入りに至るまで、私の名は諸国民の間であがめられるであろうから。」
Item David in psalmo XVII: Constitues me in caput gentium: populus, quem non cognovi, serviet mihi.
PL 6, 477A同様にダビデも詩篇第17篇でこう言っている。「汝は私を、諸国民の頭に立てるであろう。私が知らなかった民が、私に仕えるであろう。」
Esaias quoque sic loquitur ( scil. ult. cap.): Venio colligere omnes gentes, et linguas, et venient, et videbunt claritatem meam, et dimittam super eos signum, et mittam ex his conservatos in gentes quae longe sunt, quae non audierunt gloriam meam, et nuntiabunt claritatem meam in gentes.
PL 6, 477Aイザヤもまた(すなわち最終章で)こう語っている。「私はすべての諸国民と言語を集めるために来る。彼らは来て、私の輝きを見るであろう。私は彼らの上にしるしを下し、彼らのうちから救われた者たちを、遠くにあって私の誉れを聞いたことのない諸国民のもとへ遣わす。そして彼らは諸国民の間で私の輝きを告げ知らせるであろう。」
Volens igitur Deus metatorem templi sui mittere in terram (Ezech. XLI, Apoc. XI), noluit eum in potestate et claritate coelesti mittere, ut ingratus in Deum populus in errorem maximum induceretur, ac poenas pro facinoribus suis lueret, qui dominum ac Deum suum non recepisset; quod olim prophetae cecinerant, sic esse facturum.
PL 6, 477Aそこで神は、御自身の神殿の測量者を地上へ遣わそうと欲しつつも(エゼキエル書41章、黙示録11章)、彼を天上の権力と輝きのうちに遣わすことは望まなかった。神に対して恩知らずなその民が、最大の誤りへと導かれ、自らの凶行のゆえに刑罰を償うためであった——自分たちの主にして神を受け入れなかった民として。これは、かつて預言者たちがそうなるであろうと予告していたことであった。
Esaias enim, quem ipsi Judaei serra confectum crudelissime necaverunt, ita dicit (cap. 1): Audi coelum, et percipe auribus terra, quoniam Dominus locutus est: Filios genui, et exaltavi; ipsi autem spreverunt me.
PL 6, 477Aすなわちイザヤ——ユダヤ人自身が鋸にかけてこの上なく残酷に殺した者——はこう言っている(第1章)。「天よ聞け、地よ耳を傾けよ。主が語られたのだから。私は子らを生み育て、これを高めた。だが彼らは私を蔑んだ。」
Agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepium domini sui; Israel autem me non cognovit, et populus meus me non intellexit.
PL 6, 477B「牛は自分の持ち主を知り、驢馬は自分の主の飼い葉桶を知っている。だがイスラエルは私を知らず、私の民は私を悟らなかった。」
Hieremias quoque similiter ait (cap. 8): Cognovit tempus suum turtur et hirundo, et ruris passeres custodierunt tempora introitus sui: populus autem meus non cognovit judicium Domini. Quomodo dicitis, sapientes sumus, et lex Domini nobiscum est?
PL 6, 477Bエレミヤも同様にこう言っている(第8章)。「山鳩と燕は自分の時を知り、野の雀たちは自分の来る時を守っている。だが私の民は主の裁きを知らなかった。汝らはどうして、『我々は知恵ある者であり、主の律法は我々とともにある』と言うのか。」
Incassum facta est metatura; falsi scribae, et confusi sunt; sapientes trepidaverunt, et capti sunt, quoniam verbum Domini reprobaverunt.
PL 6, 477B「測量はむなしいものとなった。書記たちは欺かれ、恥に落ちた。知恵ある者たちは震え、捕らえられた。主の言葉を退けたからである。」
Ergo (ut coeperam dicere) cum statuisset Deus doctorem virtutis mittere ad homines, renasci eum denuo in carne praecepit, et ipsi homini similem fieri, cui dux, et comes, et magister esset futurus.
PL 6, 478Aさて(先に言いかけていたとおり)、神が徳を教える者を人間たちのもとへ遣わすことを定めたとき、神はその方に、再び肉において生まれることを命じ、まさにその人間自身に似た者となることを命じた。それは、その方が人間の導き手となり、伴侶となり、師となるためであった。
Sed tamen quoniam clemens est et pius erga suos Deus, ad eos ipsos eum misit, quos oderat, ne illis in perpetuum salutis viam clauderet; sed daret his liberam facultatem sequendi Deum, ut et praemium vitae adipiscerentur, si secuti fuissent, quod plurimi eorum faciunt, atque fecerunt, et culpa sua in poenam mortis incurrerent, si regem suum repudiassent.
PL 6, 478Aけれども神は、御自身の民に対して慈悲深く情け深くあられるので、憎んでいたその当の者たちのもとへ御子を遣わした。彼らに対して永遠に救いの道を閉ざすことのないようにするためであり、むしろ神に従う自由な機会を彼らに与えるためであった。それは、彼らが従うならば命の報いを得られるように——事実、彼らのうち多くの者はそうしており、またそうしたのである——、また、自分たちの王を拒むならば、自らの咎によって死の刑罰を招くようにするためであった。
Apud illos igitur, et ex eorum semine regenerari eum jussit, ne, si fuisset alienigena, justam possent excusationem de lege praetendere, quod eum non suscepissent; simul, ut nulla omnino gens esset in terra, cui spes immortalitatis negaretur.
PL 6, 478Aそれゆえ神は、その方が彼らのもとで、彼らの子孫から生まれ出ることを命じた。もし異邦人であったなら、律法を理由に、自分たちが彼を受け入れなかったことについて正当な弁解を差し出すことができたであろうから。同時にそれは、地上のいかなる民族にも、不死の希望が拒まれることのないようにするためでもあった。
Liber IV, Caput XII
第IV巻 第XII章PL 6, 478BDe Jesu ortu ex Virgine, de ejus Vita, Morte, et Resurrectione; atque de iis rebus testimonia Prophetarum. Descendens itaque de coelo sanctus ille Spiritus Dei sanctam Virginem, cujus utero se insinuaret, elegit.
PL 6, 478Bイエスのおとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕からの誕生、その生涯、死、復活について。またこれらの事柄についての預言者たちの証言について。かくして、かの聖なる神の霊は天より降り、自らその胎内に忍び入るべき聖なるおとめを選んだ。
At illa divino Spiritu hausto repleta concepit, et sine ullo attactu viri repente virginalis uterus intumuit.
PL 6, 478Bすると彼女は神的な霊を受けて満たされ、身ごもった。そして男との接触は一切ないまま、おとめの胎はたちまち膨らんだ。
Quod si animalia quaedam vento et aura concipere solere omnibus notum est, cur quisquam mirum putet, cum spiritu Dei, cui facile est quidquid velit, gravatam esse Virginem dicimus?
PL 6, 478Bある種の動物が風と大気によって身ごもるのが常であることは誰もが知るところである。だとすれば、望むことは何であれたやすく行い得る神の霊によっておとめが身重になったと我々が言うとき、誰がこれを不思議に思うことがあろうか。
Quod sane incredibile posset videri, nisi hoc futurum ante multa saecula Prophetae cecinissent. Salomon ita dicit: Infirmatus est uterus virginis, et accepit foetum, et gravata est, et facta est in multa miseratione mater Virgo.
PL 6, 479Aこれは実に信じ難いことと見えたであろう、もし預言者たちが幾多の世代も前にこの未来の出来事を予言していなかったならば。ソロモンはこう言っている。「おとめの胎は弱くされ、胎児を受けて身重となり、おとめは大いなる憐れみのうちに母となった。」
Item propheta Esaias, cujus verba sunt haec: Propter hoc dabit Deus ipse vobis signum; Ecce Virgo accipiet in utero, et pariet filium, et vocabitis nomen ejus Hemanuel. Quid hoc manifestius dici potest? Legebant ista Judaei, qui eum negaverunt.
PL 6, 479A同様に預言者イザヤも、次のような言葉を述べている。「それゆえ、神御自身が汝らにしるしを与えるであろう。見よ、おとめは胎に子を宿し、男の子を産むであろう。そして汝らはその名をエマヌエルと呼ぶであろう。」これ以上明白に語り得ることがあろうか。ユダヤ人たちはこれを読んでいながら、彼を否んだのである。
Si quis nos haec fingere arbitratur, ab his requirat, ab his potissimum sumat. Satis firmum testimonium est ad probandam veritatem, quod ab ipsis perhibetur inimicis.
PL 6, 479Aもし誰かが、我々がこれらを作り話していると考えるならば、彼らに問うがよい、彼らからこそ取るがよい。真理を証明するための証言としては、まさにその敵対者たち自身によって示されるものであれば、十分に確かなものである。
Hemanuel autem nunquam vocitatus est, sed Jesus, qui latine dicitur salutaris, sive salvator; quia cunctis gentibus salutifer venit. Sed propheta declaravit hoc nomine, quod Deus ad homines in carne venturus esset.
PL 6, 479Aしかしエマヌエルと呼ばれたことは一度もなく、イエスと呼ばれた。この名はラテン語で「救いをもたらす者」すなわち「救い主」を意味する。彼はあらゆる諸国民に救いをもたらす者として来たからである。だが預言者はこの名によって、神が肉において人間たちのもとへ来ようとしていることを示したのである。
Hemanuel enim significat, nobiscum Deus; scilicet quia illo per virginem nato, confiteri homines oportebat Deum secum esse, id est, in terra, et in carne mortali. Unde David in psalmo LXXXIV.
PL 6, 479Bエマヌエルとは「我々と共にいます神」を意味する。すなわち、彼がおとめによって生まれたことにより、人間たちは神が自分たちと共に、すなわち地上に、死すべき肉のうちにいますことを告白すべきであったからである。それゆえダビデも詩篇第八十四篇でこう述べている。
Veritas, inquit, de terra orta est; quia Deus, in quo veritas est, terrenum corpus accepit, ut terrenis viam salutis aperiret. Item Esaias ipse: Ipsi autem non crediderunt, et exacerbaverunt spiritum sanctum, et conversus est eis ad inimicitiam.
PL 6, 479B彼は言う、「真理は地から生まれた」と。真理がそのうちにある神が地上の肉体を受けたのは、地上の者たちに救いの道を開くためであった。同様にイザヤ自身もこう言う。「しかし彼らは信じず、聖なる霊を苦しめた。それゆえ彼は彼らに対して敵意へと転じた。」
Et ipse expugnavit, et recordatus est dierum saeculi, qui suscitavit de terra pastorem ovium. Quis autem futurus esset ille pastor, declaravit alio loco, dicens: Exultent coeli desuper, et nubes induant justitiam: aperiatur terra, et pullulet Salvatorem.
PL 6, 480Aそして彼自身が戦い、世々の日々を思い起こした。地から羊の牧者を起こした方である。しかしその牧者となるべき者が誰であるかは、別の箇所でこう述べて明らかにしている。「天は上より喜び躍れ、雲は正義をまとえ。地は開かれ、救い主を芽生えさせよ。」
Ego enim Dominus Deus creavi eum. Salvator vero est, ut supra diximus, Jesus. Sed et alio loco idem propheta sic praedicavit: Ecce natus est nobis puer, et datus est nobis filius: cujus imperium super humeros ejus; et vocatum est nomen ejus, magni consilii nuntius.
PL 6, 480A「我こそは主なる神、彼を創造したのである。」しかしこの救い主とは、既に述べたとおりイエスのことである。さらに同じ預言者は別の箇所でこう予告している。「見よ、我々のために一人の幼子が生まれ、一人の男の子が我々に与えられた。その支配権は彼の肩の上にあり、その名は大いなる計らいの使者と呼ばれる。」
Idcirco enim missus est a Deo Patre, ut universis gentibus, quae sub coelo sunt, singularis et veri Dei sanctum mysterium revelaret, ablatum perfido populo, qui adversus Deum saepe deliquit. Daniel quoque similia praelocutus est.
PL 6, 480A彼が神なる父から遣わされたのは、天の下にあるすべての諸国民に、唯一にして真の神の聖なる秘義を啓示するためであった。この秘義は、しばしば神に対して罪を犯した不実な民から取り上げられていたものである。ダニエルもまた同様のことを予め語っている。
Videbam, inquit, in visu noctis; et ecce in nubibus coeli ut filius hominis veniens, et usque ad vetustum dierum pervenit.
PL 6, 480B彼は言う、「私は夜の幻のうちに見た。見よ、人の子のような者が天の雲に乗って来て、古よりの日の方のもとに至った。」
Et qui assistebant, obtulerunt eum, et datum est ei regnum, et honor, et imperium, et omnes populi, tribus, linguae servient ei; et potestas ejus aeterna, quae nunquam transibit, et regnum ejus, quod non corrumpetur.
PL 6, 480Bそして傍らに侍る者たちは彼を差し出し、彼には王国と栄誉と支配権とが与えられた。すべての民、部族、言葉は彼に仕えるであろう。その権力は永遠であって決して過ぎ去ることなく、その王国は滅びることがない。
Quomodo igitur Judaei et confitentur, et sperant Christum Dei? qui hunc idcirco reprobaverunt, quia ex homine natus est.
PL 6, 480Bそれではユダヤ人たちは、どうして神のキリストを告白し、これを待ち望むことができようか。彼らはまさに彼が人間から生まれたという理由で彼を退けたのである。
Nam cum ita sit a Deo constitutum, ut idem Christus bis adveniat in terram, semel, ut unum Deum gentibus nuntiet, deinde rursus, ut regnet: quomodo in secundum ejus adventum credunt, qui in primum non crediderunt?
PL 6, 480Bなぜなら、同じキリストが二度地上に来ることは神によって定められていたことであり、一度目は唯一の神を諸国民に告げ知らせるためであり、次に再び来るのは統治するためだからである。第一の到来を信じなかった者たちが、どうして第二の到来を信じることができようか。
Atqui propheta utrosque adventus ejus paucis verbis comprehendit. Ecce, inquit, in nubibus coeli ut filius hominis veniens.
PL 6, 481Aしかし預言者は、彼の両方の到来をわずかな言葉のうちに包括している。彼は言う、「見よ、人の子のような者が天の雲に乗って来る。」
Non dixit, ut filius Dei, sed filius hominis, ut ostenderet, quod carne indui haberet in terra, ut suscepta hominis figura, et conditione mortali, doceret homines justitiam; et cum mandatis Dei functus, veritatem gentibus revelasset, multaretur etiam morte, ut inferos quoque vinceret ac resignaret, atque ita demum resurgens, ad Patrem proficisceretur in nube sublatus.
PL 6, 481A彼は「神の子のような者」とは言わず、「人の子のような者」と言った。それは、彼が地上において肉をまとうことになること、そして人間の姿と死すべき境遇を身に受けて人間たちに正義を教えること、また神の命令を果たし、真理を諸国民に啓示したのち、死をもってさえ罰せられ、こうして冥界をも打ち破ってこれを解き放ち、そのようにして最後によみがえり、雲に乗せられて父のもとへ赴くことになるということを示すためであった。
Adjecit enim propheta, et ait: Et usque ad antiquum dierum pervenit, et oblatus est ei. Antiquum dierum appellavit Deum summum, cujus aetas, et origo non potest comprehendi; quia solus a saeculis fuit, et erit semper in saecula.
PL 6, 481A預言者はさらに付け加えてこう言う。「そして古よりの日の方のもとに至り、その御前に差し出された。」彼が「古よりの日の方」と呼んだのは至高の神のことであり、その齢と起源は把握され得ない。ただ彼のみが世々の初めからいまし、世々に至るまで常にいますからである。
Christum autem post passionem ac resurrectionem ascensurum esse ad Deum patrem, David in psalmo centesimo nono contestatus est his verbis: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis; quoadusque ponam inimicos tuos suppedaneum pedum tuorum.
PL 6, 481Bキリストが受難と復活ののちに神なる父のもとへ昇ることになるということを、ダビデは詩篇第百九篇で次の言葉によって証している。「主は我が主に言われた。わが右に座せ。私が汝の敵を汝の足台とするまで。」
Qui propheta, cum rex esset, quem appellare dominum suum posset, qui sederet ad dexteram Dei, nisi Christum Filium Dei, qui est rex regum, et dominus dominorum?
PL 6, 481Bこの預言者は自らが王でありながら、いったい誰を自分の主と呼び得ただろうか。神の右に座す者として、神の子キリスト、すなわち王の王、主の主である方をおいて他に誰があり得よう。
Quod Esaias apertius ostendit dicens: Sic dicit Dominus Deus Christo domino meo, cujus tenui dexteram; obaudire ante eum gentes faciam, et fortitudinem regum disrumpam. Aperiam ante illum portas, et civitates non claudentur.
PL 6, 481Bこれをイザヤはより明白に示してこう言う。「主なる神は、我が主キリストに、すなわち私がその右手を取った者に、こう言われる。私は諸国民を彼の前に従わせ、王たちの力を打ち砕くであろう。私は彼の前に門を開こう。もろもろの都市は閉ざされることがないであろう。」
Ego ante te ibo, et montes deplanabo, et fores aereas conteram, et seras ferreas confringam; et dabo tibi thesauros absconditos et invisibiles, ut scias quia ego sum Dominus Deus, qui voco nomen tuum, Deus Israel.
PL 6, 481C「私は汝に先立って行き、もろもろの山を平らにし、青銅の扉を打ち砕き、鉄の閂を折るであろう。そして私は隠された、目に見えぬ宝を汝に与えよう。それは汝が、汝の名を呼ぶ私こそが主なる神、イスラエルの神であることを知るためである。」
Denique ob virtutem ac fidem, quam Deo exhibuit in terra, datum est ei regnum, et honor, et imperium; et omnes populi, tribus, linguae, servient ei; et potestas ejus aeterna, quae nunquam transibit, et regnum ejus non corrumpetur.
PL 6, 482Aこうして、彼が地上において神に示した力と忠誠のゆえに、彼には王国と栄誉と支配権とが与えられた。すべての民、部族、言葉は彼に仕えるであろう。その権力は永遠であって決して過ぎ去ることなく、その王国は滅びることがない。
Quod quidem duobus modis intelligitur: quia et nunc habet perpetuam potestatem, cum omnes gentes, et omnes linguae nomen ejus venerantur, majestatem confitentur, doctrinam sequuntur, virtutem imitantur; habet imperium atque honorem, cum omnes tribus terrae praeceptis ejus obtemperant: et idem postea cum rursus advenerit in potestate ac claritate, ut omnem animam judicet, et justos restituat ad vitam, tunc vere totius terrae regimen obtinebit; tunc sublato de rebus humanis omni malo, aureum saeculum (ut poetae vocant), id est justum ac pacificum tempus orietur.
PL 6, 482Aこのことは実に二通りの仕方で理解される。すなわち、今すでに彼は永続する権力を有しており、あらゆる諸国民、あらゆる言葉が彼の名を崇め、その威厳を告白し、その教えに従い、その力に倣っている。彼は地のあらゆる部族が彼の命令に服しているという意味で、支配権と栄誉とを有している。そして同じ彼が後に再び権力と栄光のうちに来たり、あらゆる魂を裁き、義人たちを命へと回復させるとき、彼はまことに全地の統治を手にするであろう。そのとき人間の営みからあらゆる悪が取り除かれ、詩人たちが呼ぶところの「黄金時代」、すなわち正しく平和な時代が到来するであろう。
Sed haec uberius in ultimo libro disseremus, cum de secundo adventu loquemur: nunc de primo, ut coepimus, explicemus.
PL 6, 482Bしかしこれらのことについては最後の書でより詳しく論じることとし、そのとき第二の到来について語ることにしよう。今は始めたとおり、第一の到来について説き明かすことにする。
Liber IV, Caput XIII
第IV巻 第XIII章PL 6, 482BDe Jesu Deo et homine; atque de eo prophetarum testimonia. Summus igitur Deus ac parens omnium, cum religionem suam transferre voluisset, doctorem justitiae misit e coelo, ut novis cultoribus novam legem in eo vel per eum daret: non sicut ante fecerat per hominem: sed tamen nasci eum voluit tamquam hominem, ut per omnia summo Patri similis existeret.
PL 6, 482Bイエスが神であり人であることについて。また彼についての預言者たちの証言について。かくして万物の至高の神にして父は、その宗教を移し伝えようと望んだとき、正義の教師を天から遣わし、新たな礼拝者たちに、彼において、あるいは彼を通して、新たな法を与えようとした。これは以前人間を通してなしたのとは異なる仕方によってであった。しかし彼は、あらゆる点において至高の父に似た者となるために、彼を人間として生まれさせようと望んだのである。
Ipse enim pater Deus, et origo, et principium rerum, quoniam parentibus caret, ἀπάτωρ atque ἀμήτωρ a Trismegisto verissime nominatur, quod ex nullo sit procreatus. Idcirco etiam filium bis nasci oportuit, ut et ipse fieret ἀπάτωρ atque ἀμήτωρ.
PL 6, 482Bというのも、父なる神御自身、万物の起源にして原理である方は、両親を持たないがゆえに、トリスメギストスによってきわめて正しく「父無き者(ἀπάτωρ)」かつ「母無き者(ἀμήτωρ)」と呼ばれている。それは彼が何ものからも生み出されなかったからである。それゆえ子もまた二度生まれる必要があった。彼自身もまた「父無き者」かつ「母無き者」となるためである。
In prima enim nativitate spiritali ἀμήτωρ fuit, quia sine officio matris a solo Deo Patre generatus est.
PL 6, 483A第一の霊的な誕生において、彼は「母無き者(ἀμήτωρ)」であった。母の務めを経ずに、ただ父なる神のみから生み出されたからである。
In secunda vero carnali ἀπάτωρ fuit, quoniam sine patris officio virginali utero procreatus est, ut mediam inter Deum et hominem substantiam gerens, nostram hanc fragilem imbecillemque naturam quasi manu ad immortalitatem posset educere.
PL 6, 483Aしかし第二の肉における誕生において、彼は「父無き者(ἀπάτωρ)」であった。父の務めを経ずにおとめの胎から生み出されたからである。それは、神と人間との中間の実体を担うことによって、我々のこの脆く弱い本性を、いわば手を取って不死へと導き出すことができるためであった。
Factus est et Dei filius per spiritum, et hominis per carnem; id est, et Deus et homo. Dei virtus in eo ex operibus, quae fecit, apparuit; fragilitas hominis, ex passione quam pertulit: quam cur susceperit, paulo post docebo.
PL 6, 483A彼は霊によって神の子となり、肉によって人間の子となった。すなわち神であり人でもあったのである。彼のうちにある神の力は、彼がなした業によって現れた。人間としての脆さは、彼が耐えた受難によって現れた。彼がなぜ受難を身に受けたのかは、少し後で説くことにする。
Interim et Deum fuisse, et hominem ex utroque genere permistum, prophetis vaticinantibus discimus.
PL 6, 483Aさしあたり、彼が神であり、かつ人でもあって、両方の類から混ぜ合わされた者であったことを、我々は預言者たちの予言によって知る。
Esaias Deum fuisse testatur his verbis: Fatigata est Aegyptus, et negotiatio Aethiopum, et Sabaim: viri alti ad te transgredientur, et tui erunt servi; et post te ambulabunt vincti compedibus, et adorabunt te, et in te precabuntur, quoniam in te Deus est, et non alius Deus praeter te.
PL 6, 483Aイザヤは彼が神であったことを、次の言葉によって証している。「エジプトは疲れ果て、エチオピア人およびサバ人の商いも疲れ果てた。丈高き者たちは汝のもとへ渡って来て、汝の僕となるであろう。彼らは足枷につながれて汝の後に従い、汝を礼拝し、汝のうちに祈るであろう。なぜなら汝のうちに神がいまし、汝のほかに神はいないからである。」
Tu enim Deus es, et nesciebamus, Deus Israel salvator. Confundentur, et reverebuntur omnes, qui adversantur tibi, et cadent in confusionem.
PL 6, 483B「汝こそまことに神であられるのに、我々は知らずにいた。イスラエルの神にして救い主よ。汝に逆らう者はみな恥を受け、恐れ入り、恥辱のうちに倒れるであろう。」
Item propheta Hieremias sic ait: Hic Deus noster est, et non deputabitur alius absque illo, qui invenit omnem viam prudentiae, et dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto sibi. Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.
PL 6, 483B同様に預言者エレミヤもこう言う。「これこそ我々の神であり、彼のほかに他の神が数えられることはない。彼はあらゆる知恵の道を見いだし、これをその僕ヤコブに、そして愛するイスラエルに与えた。この後、彼は地上に姿を現し、人間たちと共に交わった。」
Item David in psalmo XLIV: Thronus tuus Deus in saecula saeculorum: virga aequitatis, virga regni tui. Dilexisti justitiam, et odio habuisti injustitiam: propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo exultationis.
PL 6, 483B同様にダビデも詩篇第四十四篇でこう言う。「神よ、汝の王座は世々限りなく続く。汝の王権の杖は公正の杖である。汝は正義を愛し、不正義を憎んだ。それゆえ神、汝の神は、喜びの油をもって汝に油を注いだ。」
Quo verbo etiam nomen ostendit: siquidem (ut supra docui) ab unctione appellatus est Christus. Deinde hominem fuisse eumdem, Hieremias docet, dicens: Et homo est; et quis cognovit eum?
PL 6, 484Aこの言葉によって彼はまた彼の名をも示している。既に述べたとおり、彼は「油注ぎ」に由来して「キリスト」と呼ばれたからである。次に、同じ彼が人間でもあったことを、エレミヤはこう言って教える。「彼は人間である。だが誰が彼を知っていたか。」
Item Esaias (cap. 19, apud LXX): Et mittet eis Deus hominem qui salvabit eos, et judicans sanabit eos. Sed et Moyses in numeris ita loquitur (cap. XXIV): Orietur stella ex Jacob, et exurget homo ex Israel.
PL 6, 484A同様にイザヤも(イザヤ19章、七十人訳)こう言う。「神は彼らのために彼らを救う人間を遣わし、その人間は裁きをもって彼らを癒すであろう。」またモーセも民数記(24章)でこう語る。「ヤコブより一つの星が昇り、イスラエルより一人の人間が起つであろう。」
Propterea Milesius Apollo consultus, utrumne Deus, an homo fuerit, hoc modo respondit: Θνητὸς ἔην κατὰ σάρκα, σοφὸς, τερατώδεσιν ἕργοις, Ἀλλ' ὑπὸ χαλδαίων κριτῶν ὅπλοις συναλωθεὶς, Γόμφοις καὶ σκολόπεσσι πικρὴν ἀνέτλησε τελευτήν.
PL 6, 484Aそれゆえミレトスのアポロは、彼が神であったか人間であったかを問われて、次のように答えた。「彼は肉によれば死すべき者であり、驚くべき業において知恵ある者であった。しかしカルデア人の裁判官らの武力によって捕らえられ、釘と杭とによって苦い最期を耐え忍んだ。」
Primo versu verum quidem dixit: sed argute consultorem fefellit, sacramentum veritatis penitus nescientem. Videtur enim negasse illum Deum.
PL 6, 484A第一行において彼は確かに真実を述べた。しかし彼は、真理の秘義をまったく知らぬ問い手を巧みに欺いたのである。というのも、彼は彼が神であることを否定したように見えるからである。
Sed cum fatetur secundum carnem fuisse mortalem, quod etiam nos praedicamus, consequens est, ut secundum spiritum Deus fuerit, quod nos affirmamus. Quid enim fuerat necesse carnis facere mentionem, cum satis esset dicere fuisse mortalem?
PL 6, 484Bしかし彼が、肉によれば死すべき者であったと認めている点は、我々もまた宣べ伝えているところであり、そこから当然導かれるのは、霊によれば彼が神であったということであり、これは我々が主張するところである。なぜなら、ただ死すべき者であったと言えば足りるのに、あえて肉について言及する必要がどこにあったろうか。
Sed veritate pressus, negare non potuit quemadmodum res se haberet; sicut illud, quod ait, fuisse sapientem. Quid ad hoc, Apollo, respondes? Si sapiens est; ergo doctrina ejus sapientia est, nec ulla alia, et sapientes, qui sequuntur, nec ulli alii.
PL 6, 484Bしかし彼は真理に圧されて、事の実相がどうであるかを否定することができなかった。彼が「知恵ある者であった」と言った点についても同様である。アポロよ、これに対してお前は何と答えるのか。もし彼が知恵ある者であるならば、それゆえ彼の教えこそが知恵であって、他のいかなる教えでもなく、彼に従う者たちこそが知恵ある者であって、他のいかなる者たちでもないことになる。
Cur igitur vulgo pro stultis, et vanis, et ineptis habemur, qui sectamur magistrum, etiam ipsorum deorum confessione sapientem?
PL 6, 485Aそれならばなぜ我々は、彼ら自身の神々の告白によってすら知恵ある者とされる師に従っているにもかかわらず、世人からは愚か者、空しい者、思慮なき者と見なされるのか。
Nam quod ait, portentifica illum opera fecisse, quo maxime divinitatis fidem meruit, assentiri nobis jam videtur, cum dicit eadem, quibus nos gloriamur. Sed colligit se tamen, et ad daemoniacas fraudes redit.
PL 6, 485A彼が、その者は驚異的な業をなし、それによってこそ神性への信仰に最もふさわしいものとなった、と述べている点は、我々が誇るのと同じ事柄を語っているのであるから、既に我々に同意しているようにさえ見える。しかし彼はなおも自らを立て直し、悪霊的な欺きへと立ち戻る。
Cum enim verum necessitate dixisset, jam deorum ac sui proditor videbatur; nisi quod ab eo veritas expresserat, mendacio fallente, celasset. Ait ergo, illum fecisse quidem opera miranda, verum non divina virtute, sed magica.
PL 6, 485Aというのも、必然に迫られて真実を語ったことにより、彼は既に神々と自分自身の裏切り者と見えるところであったからである。ただし、真理が彼から引き出したものを、欺きの偽りによって隠しさえしなければの話であるが。そこで彼は、その者は確かに驚くべき業をなしたが、それは神的な力によるのではなく、魔術によるものであったと言う。
Quid mirum, si hoc Apollo veritatem ignorantibus persuasit, cum Judaei quoque, cultores (ut videbantur) summi Dei, hoc idem putaverint; cum ante oculos eorum quotidie fierent illa miracula, quae eis Prophetae futura esse praedixerant, nec tamen tantarum virtutum contemplatione impelli potuerunt, ut Deum crederent, quem videbant.
PL 6, 485Aアポロが真理を知らぬ者たちにこのことを信じ込ませたとしても、何の不思議があろうか。至高の神の礼拝者と見えていたユダヤ人たちでさえ、同じことを考えていたのだから。預言者たちが未来のこととして予告していたあの奇跡の数々が、日々彼らの目の前で起こっていたにもかかわらず、彼らはそれほど多くの力の証を目の当たりにしても、自分たちが見ている者を神と信じるまでには動かされ得なかったのである。
Propterea David, quem praeter caeteros Prophetas vel maxime legunt, in psalmo XXVII, sic eos damnat: Redde illis retributionem eorum, quoniam non intellexerunt in operibus Domini.
PL 6, 485Bそれゆえダビデは、他のどの預言者にもまして彼らが読む者であるが、詩篇第二十七篇で彼らをこう断罪する。「彼らにその報いを返したまえ。彼らは主の御業を理解しなかったのだから。」
Ex hujus ipsius domo Christum generatum iri secundum carnem, et ipse David, et alii Prophetae annuntiaverunt.
PL 6, 485Bキリストが肉によればまさにこのダビデの家から生まれ出ることになるということを、ダビデ自身も、また他の預言者たちも予告した。
Apud Esaiam (cap. XI) ita scriptum est: Et erit in die illa radix Jesse, et qui exurget principari in nationes: in eum gentes sperabunt, et erit requies ejus in honore.
PL 6, 485Bイザヤ書(11章)にはこう記されている。「その日には、エッサイの根が立ち、もろもろの国民のうちに支配のために起つ者があり、諸国民は彼に望みを置くであろう。そしてその安息は栄誉のうちにあるであろう。」
Et alio loco: Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, et requiescet super eum Spiritus Dei, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietalis; et implebit eum spiritus timoris Domini.
PL 6, 485Bまた別の箇所ではこう言う。「エッサイの根から一本の若枝が生え出て、その根から一輪の花が咲き昇るであろう。そして神の霊が彼の上に留まるであろう。すなわち知恵と分別の霊、思慮と勇気の霊、知識と敬虔の霊である。そして主を畏れる霊が彼を満たすであろう。」
Jesse autem fuit pater David, ex cujus radice ascensurum esse florem praelocutus est; eum scilicet, de quo Sibylla dicit ἀνθήσει δ' ἂνθος καθαρόν.
PL 6, 486Aところでエッサイはダビデの父であり、預言者はその根から一輪の花が咲き昇るであろうと予め語ったのである。すなわちシビュラが「そして清らかな花が咲くであろう(ἀνθήσει δ' ἂνθος καθαρόν)」と言うところのその花のことである。
Item in βασιλειῶν libro secundo, propheta Nathan missus est ad David volentem Deo templum fabricare; et fuit verbum Domini ad Nathan dicens (Vid. II Reg., cap. 7).
PL 6, 486A同様に『列王記』の第二の書(βασιλειῶν)において、預言者ナタンは、神に神殿を建てようと望んだダビデのもとに遣わされた。そして主の言葉がナタンにこう告げてあった(列王記下7章を見よ)。
Vade, et dic servo meo David: Haec dicit Dominus omnipotens; Non tu aedificabis mihi domum ad inhabitandum: sed cum impleti fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, et parabo regnum ejus.
PL 6, 486A「行って、我が僕ダビデにこう言え。全能の主はこう言われる。汝が私の住まうべき家を建てるのではない。しかし汝の日々が満ちて、汝が父祖たちと共に眠るとき、私は汝の後に汝の子孫を起こし、その王国を備えるであろう。」
Hic aedificabit mihi domum in nomine meo: et erigam thronum ejus usque in saeculum; et ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium, et fidem consequetur domus ejus, et regnum ejus usque in saeculum.
PL 6, 486A「この者が私の名において私に家を建てるであろう。そして私は彼の王座を世々にまで立てるであろう。私は彼にとって父となり、彼は私にとって子となるであろう。そして彼の家は確かさを得て、その王国は世々にまで続くであろう。」
Sed haec ut Judaei non intelligerent, illa fuit causa, quod Solomon filius David Deo templum aedificavit, et civitatem, quam de suo nomine Hierosolyma nuncupavit. Itaque ad ipsum, quae a Propheta dicta sunt, retulerunt.
PL 6, 486Bしかしユダヤ人たちがこれを理解しなかった理由は、ダビデの子ソロモンが神のために神殿を建て、また自らの名にちなんでエルサレムと名付けた都市を築いたことにあった。そこで彼らは、預言者によって語られたことを、このソロモンその人に当てはめたのである。
Solomon autem ab ipso patre suo imperii regimen accepit. Prophetae vero de eo loquebantur, qui tum nasceretur, postquam David cum patribus suis requievisset. Praeterea Solomonis imperium perpetuum non fuit; annis enim XL regnavit.
PL 6, 486Bしかしソロモンは自らの父その人から支配の座を受け継いだのであった。ところが預言者たちが語っていたのは、ダビデが父祖たちと共に眠った後に生まれることになる者についてであった。さらにソロモンの支配は永続するものではなく、彼は四十年統治しただけであった。
Deinde quod nunquam filius Dei dictus est, sed filius David; et domus quam aedificavit non est fidem consecuta, sicut Ecclesia, quae est verum templum Dei, quod non in parietibus est, sed in corde ac fide hominum, qui credunt in eum, ac vocantur fideles.
PL 6, 486B次に、彼が決して神の子とは呼ばれず、ダビデの子と呼ばれたこと。そして彼が建てた家は、教会のような確かさを得なかった。教会こそ神の真の神殿であって、壁のうちにではなく、彼を信じて「信徒」と呼ばれる人間たちの心と信仰のうちにあるものである。
Illud vero Solomonium templum, quia manu factum est, manu cecidit. Denique pater ejus in psalmo CXXVI, de operibus filii sui prophetavit hoc modo: Si Dominus non aedificaverit domum, in vanum laboraverunt, qui illam aedificaverunt: si Dominus non custodierit civitatem, in vanum vigilavit, qui eam custodivit.
PL 6, 487Aしかしあのソロモンの神殿は、手によって造られたがゆえに、手によって崩れ落ちた。実に彼の父は詩篇第百二十六篇において、その子の業について次のようにあらかじめ語っていた。「主が家を建てられるのでなければ、それを建てる者たちの労苦は空しい。主が都市を守られるのでなければ、それを守る者の見張りは空しい。」
Liber IV, Caput XIV
第IV巻 第XIV章PL 6, 487ADe Jesu sacerdotio a Prophetis praedicto. Quibus ex rebus apparet, prophetas omnes denuntiasse de Christo, fore aliquando, ut ex genere David corporaliter natus constitueret aeternum templum Deo, quod appellatur Ecclesia, et universas gentes ad religionem Dei veram convocaret.
PL 6, 487A預言者たちによって予告されたイエスの祭司職について。これらのことから明らかなように、預言者たちは皆キリストについて、彼がいつかダビデの家系から肉体を取って生まれ、神のための永遠の神殿、すなわち教会と呼ばれるものを建て、あらゆる諸国民を神の真の宗教へと呼び集めることになる、と告げ知らせていた。
Haec est domus fidelis, hoc immortale templum, in quo si quis non sacrificaverit, immortalitatis praemium non habebit. Cujus templi, et magni, et aeterni quoniam Christus fabricator fuit, idem necesse est habeat in eo sacerdotium sempiternum.
PL 6, 487Bこれぞ確かな家、この不死の神殿である。この神殿において犠牲を捧げない者は、不死の褒賞を得ることがない。この大いなる永遠の神殿の造り主がキリストであった以上、彼は必然的にそこに永遠の祭司職を持つ。
Nec potest nisi per eum, qui constituit templum, et ad aditum templi, et ad conspectum Dei perveniri. David, in psalmo CIX, id ipsum docet, dicens: Ante luciferum genui te.
PL 6, 487B神殿を建てた者を通してでなければ、神殿への入り口にも、神の御前にも到達することはできない。ダビデは詩篇第109篇において、まさにこのことを教えて言う、『暁の明星に先立ち、わたしは汝を生んだ』と。
Juravit Dominus, et non poenitebit eum: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.
PL 6, 487B主は誓われた、悔いることはない、『汝は永遠に、メルキゼデクの位に従う祭司である』と。
Item in Βασιλειῶν libro primo (cap. II): Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui omnia, quae sunt in corde meo, faciat; et aedificabo ei domum fidelem, et transibit in conspectu meo omnibus diebus.
PL 6, 488Aまた『諸王国の書』第一巻(第二章)にはこうある。『わたしは自らのために誠実な祭司を起こし、彼はわたしの心にあることをことごとく行うであろう。わたしは彼のために確かな家を建て、彼は日々わたしの御前を歩むであろう。』
Quis autem futurus esset, cui Deus aeternum sacerdotium pollicebatur, Zacharias etiam nomine posito apertissime docuit; sic enim dixit: Et ostendit mihi Dominus Deus Jesum sacerdotem magnum stantem ante faciem angeli Domini, et diabolus stabat ad dextram ipsius, ut contradiceret ei.
PL 6, 488A神が永遠の祭司職を約束された者が誰であるのか、ザカリヤもまたその名を挙げて、このうえなく明白に教えている。彼はこう言った。『主なる神はわたしに、大祭司イエスが主の天使の前に立っているのを示された。悪魔は彼に逆らおうとしてその右手に立っていた。』
Et dixit Dominus ad diabolum: Imperet Dominus in te, qui elegit Hierusalem; et ecce titio ejectus ab igne: et Jesus erat indutus vestimentis sordidis, et stabat ante faciem angeli, et respondit, et dixit ad circumstantes ante faciem ipsius, dicens: Auferte vestimenta sordida ab eo, et induite eum tunica talari, et imponite cidarim mundam super caput ipsius; et cooperuerunt eum vestimento, et imposuerunt cidarim mundam super caput ejus; et angelus Domini stabat, et testificabatur, ad Jesum dicens: Haec dicit Dominis omnipotens: si in viis meis ambulaveris, et praecepta mea servaveris, tu judicabis domum meam, et dabo tibi, qui conversentur in medio horum circumstantium.
PL 6, 488Aすると主は悪魔に向かって言われた、『エルサレムを選ばれた主がお前を戒めてくださるように。見よ、これは火の中から取り出された燃えさしではないか』と。イエスは汚れた衣を着せられて天使の前に立っていた。天使は答えて、自分の前に立つ者たちに向かって言った、『彼から汚れた衣を脱がせ、足に届く衣を着せ、その頭に清らかな冠を被せよ』と。彼らは彼に衣を着せかけ、その頭に清らかな冠を被せた。そして主の天使は立って証しを立て、イエスに向かって言った、『全能の主〔底本は Dominis。Dominus と読む〕はこう仰せられる。もし汝がわたしの道を歩み、わたしの命令を守るならば、汝はわたしの家を治めるであろう。そしてわたしは、ここに立つ者たちの間を行き来する者たちを汝に与えるであろう』と。
Audi itaque, Jesu sacerdos magne. Quis non igitur captos mentibus tum fuisse Judaeos arbitretur, qui cum haec legerent, et audirent, nefandas manus Deo suo intulerunt?
PL 6, 488Bさればお聞きあれ、大祭司イエスよ。とすれば、これらのことを読み、また聞いていながら、自らの神に対して忌まわしい手を下したユダヤ人たちは、当時正気を失っていたのだと、誰しも思わざるを得まい。
Atqui ab eo tempore, quo Zacharias fuit, usque ad annum quintum decimum imperii Tiberii Caesaris, quo Christus crucifixus est, prope quingenti anni numerantur; siquidem Darii et Alexandri adolevit aetate, qui fuerunt non multo priusquam Tarquinius Superbus exactus est.
PL 6, 489Aしかしザカリヤの時代から、キリストが十字架にかけられた皇帝ティベリウスの治世第十五年に至るまで、およそ五百年が数えられる。彼はダレイオスとアレクサンドロスの時代に成人したのであり、この二人は、タルクィニウス・スペルブスが追放されるよりさほど前ではない時代の者たちである〔ダレイオスとアレクサンドロスの並置は年代上合わないが、底本の読みのまま訳した〕。
Sed illi rursus eodem modo falsi deceptique sunt, putantes haec de Jesu esse dicta filio Nave, qui successor fuit Moysi, aut de sacerdote Jesu filio Josedech: in quos nihil congruit eorum, quae Propheta narravit.
PL 6, 489Aしかし彼らはまた同じように過ちを犯し、欺かれていた。すなわち、これらのことはモーセの後継者であったナウェの子イエスについて、あるいは祭司であったヨセデクの子イエスについて言われたのだと思い込んでいたのである。しかし預言者が語ったことの何ひとつとして、この二人には当てはまらない。
Non enim sordidati illi umquam fuerunt, cum alter eorum princeps potentissimus fuerit, alter sacerdos: aut perpessi sunt aliquid adversi, ut tamquam titio ejectus ex igne putarentur.
PL 6, 489Aというのも、彼らのうち一方は最も権勢ある指導者であり、他方は祭司であったのだから、彼らが汚れをまとったことなど一度もなかったのであり、また彼らは、火から取り出された燃えさしと見なされるほどの逆境を被ったこともなかったからである。
Aut aliquando in conspectu Dei et Angelorum steterunt, aut Propheta de praeteritis loquebatur potius, quam de futuris. Locutus est igitur de Jesu Filio Dei, ut ostenderet eum primo in humilitate et carne esse venturum.
PL 6, 489Aまた、彼らがかつて神と天使たちの御前に立ったこともなければ、預言者が未来のことよりむしろ過去のことについて語っていたのでもない〔aut ... aut は前節の否定を受け継ぐものと取った〕。ゆえに預言者は神の子イエスについて語っていたのであり、彼がまず初めにへりくだりと肉をまとって来られることを示そうとしたのである。
Haec enim est vestis sordida, ut pararet templum Deo, et sicut titio igni ambureretur; id est, ab hominibus cruciamenta perferret, et ad ultimum extingueretur. Titionem enim vulgus appellat extractum foco torrem semiustum, extinctum.
PL 6, 489Bというのも、これこそがかの汚れた衣なのであって、彼は神のために神殿を用意し、燃えさしのように火に焼かれることになっていたからである。すなわち、人々の手によって苦しみを受け、最後には消え尽きることになっていた。というのも、俗にいう『燃えさし』とは、炉から取り出されて半ば焼け、消えた薪のことだからである。
Quomodo autem, et cum quibus mandatis a Deo miteretur in terram, declaravit Spiritus Dei per Prophetam, docens futurum, ut cum voluntatem summi Patris fideliter et constanter implesset, acciperet judicium, atque imperium sempiternum.
PL 6, 489Bしかし彼がどのようにして、またいかなる命令を携えて神から地上へ遣わされることになるかを、神の霊は預言者を通して明らかにし、彼がいと高き父の御心を誠実かつ揺るぎなく成し遂げたときに、裁きと永遠の支配とを受けることになる、と教えた。
Si in viis meis, inquit, ambulaveris, et praecepta mea servaveris, tu judicabis domum meam. Quae fuerint viae Dei, et quae praecepta ejus, nec ambiguum, nec obscurum est.
PL 6, 489B『もし汝がわたしの道を歩み、わたしの命令を守るならば』と言われている、『汝はわたしの家を治めるであろう』と。神の道が何であり、その命令が何であったかは、曖昧でも不明瞭でもない。
Deus enim cum videret malitiam et falsorum deorum cultus per orbem terrae ita invaluisse, ut jam nomen ejus ex hominum memoria fuisset pene sublatum (siquidem Judaei quoque, quibus solis arcanum Dei creditum fuerat, relicto Deo vivo, ad colenda figmenta irretiti daemonum fraudibus aberrassent, nec increpiti per prophetas, reverti ad Deum vellent), Filium suum legavit ad homines, ut eos converteret ab impiis et vanis cultibus, ad cognoscendum et colendum Deum verum: item ut eorum mentes a stultitia ad sapientiam, ab iniquitate ad justitiae opera traduceret.
PL 6, 489Cすなわち神は、悪と偽りの神々への崇拝とが全世界にかくも力を得て、その名がすでに人々の記憶からほとんど消し去られてしまっているのを見られた——というのも、ただ彼らにのみ神の秘密が委ねられていたはずのユダヤ人たちでさえ、生ける神を捨てて、悪霊の欺瞞に絡め取られて作り物を崇拝することへと迷い出て、預言者たちによって叱責されても神へ立ち帰ろうとはしなかったからである——そこで神は、彼らを不敬で空しい崇拝から引き離し、真の神を知りかつ礼拝することへと立ち返らせるために、また彼らの心を愚かさから知恵へ、不義から義の行いへと導き移すために、御子を人々のもとへ遣わされた。
Hae sunt viae Dei, in quibus ambulare eum praecepit. Haec praecepta quae servanda mandavit. Ille vero exhibuit Deo fidem.
PL 6, 490Aこれが神の道であり、神は彼にその道を歩むよう命じられた。これが神の命じた守るべき命令である。そして彼は神に対して誠実さを示した。
Docuit enim quod Deus unus sit, eumque solum coli oportere; nec umquam se ipse Deum dixit, quia non servasset fidem, si missus ut deos tolleret, et unum assereret, induceret alium, praeter unum.
PL 6, 490Aというのも彼は、神は唯一であり、その方のみが礼拝されるべきであると教え、自らを神であるとは決して言わなかったからである。もし彼が、諸々の神々を取り除き唯一の神を主張するために遣わされながら、その唯一の神のほかにもう一人を持ち込んだとすれば、彼はその誠実さを守らなかったことになるからである。
Hoc erat, non de uno Deo facere praeconium, nec ejus qui miserat, sed suum proprium negotium gerere, ac se ab eo quem illustraturus venerat, separare.
PL 6, 490Bそれは、唯一の神について、すなわち彼を遣わした方について宣べ伝えることではなく、自らの仕事を進め、自分が世に明らかにするために来たはずのその方から自分を切り離すことになったであろう。
Propterea quia tam fidelis extitit, quia sibi nihil prorsus assumpsit, ut mandata mittentis impleret, et sacerdotis perpetui dignitatem, et regis summi honorem, et judicis potestatem, et Dei nomen accepit.
PL 6, 490Bそれゆえに、彼はかくも誠実であったがゆえに、また遣わした方の命令を果たすために自分自身には何ひとつ僭称しなかったがゆえに、永遠の祭司の尊厳と、いと至高の王の栄誉と、審判者の権力と、神という名とを受けたのである。
Liber IV, Caput XV
第IV巻 第XV章PL 6, 490BDe Jesu vita et miraculis; atque de iis testimonia. Quoniam de secunda nativitate diximus, qua se hominibus in carne monstravit, veniamus ad opera illa miranda, quae cum essent coelestis indicia virtutis, magum Judaei putaverunt.
PL 6, 490Bイエスの生涯と奇跡について、またそれらについての証言について。彼が肉において人々に自らを示したその第二の誕生についてはすでに述べたので、ここでかの驚くべき業へと進もう。それらは天来の力のしるしであったにもかかわらず、ユダヤ人たちは彼を魔術師と見なした。
Cum primum coepit adolescere, tinctus est a Joanne propheta in Jordane flumine, ut lavacro spiritali peccata non sua, quae utique non habebat, sed carnis, quam gerebat, aboleret; ut quemadmodum Judaeos suscepta circumcisione, sic etiam gentes baptismo, id est purifici roris perfusione salvaret.
PL 6, 491A彼が成年に達しはじめたとき、預言者ヨハネによってヨルダン川で浸された。それは、霊的な洗いによって、自分自身の罪ではなく——彼はもとよりそのような罪を持たなかった——身にまとった肉の罪を除き去るためであり、また、彼が割礼を受けることによってユダヤ人たちを救ったのと同じように、洗礼によって、すなわち清めの露の注ぎによって諸国民をも救うためであった。
Tunc vox audita de coelo est: Filius meus es tu; ego hodie genui te (Ps. II). Quae vox apud David praedicta invenitur. Et descendit super eum Spiritus Dei formatus in speciem columbae candidae.
PL 6, 491Aそのとき天から声が聞こえた、『汝はわたしの子である。わたしは今日、汝を生んだ』(詩篇第2篇)。この声はダビデにおいてすでに予告されていたことが見出される。そして神の霊が、白い鳩の姿をとって彼の上に降った。
Exinde maximas virtutes coepit operari, non praestigiis magicis, quae nihil veri ac solidi ostentant, sed vi ac potestate coelesti quae jampridem prophetis nuntiantibus canebantur. Quae opera tam multa sunt, ut unus liber ad complectenda omnia satis non sit.
PL 6, 491Aそのときから彼は、この上なく大いなる力の証を行い始めた。それは、真実で確かなものを何ら示すことのない魔術の幻惑によってではなく、預言者たちがすでに久しく告げ歌っていた天来の力と権力とによってであった。それらの業はあまりに多く、一冊の書物ではとうていすべてを収めきれない。
Enumerabo igitur illa breviter, et generatim, sine ulla personarum ac locorum designatione, ut ad exponendam passionis ejus crucisque rationem possim pervenire, quo jamdudum festinat oratio.
PL 6, 491Aそこでわたしは、それらを簡潔に、一般的な仕方で、人物や場所を特定することなく数え上げよう。それは、彼の受難と十字架の次第を説き明かすところへと至るためであり、わたしの論述はすでに久しくそこへと急いでいるのである。
Virtutes ejus fuerunt, quas Apollo portentificas appellavit: quod quacumque iter faciebat, aegros et debiles, et omni morborum genere laborantes, uno verbo unoque momento reddebat incolumes, adeo ut membris omnibus capti, receptis repente viribus roborati, ipsi lectulos suos reportarent, in quibus fuerant paulo ante delati.
PL 6, 491B彼の力の証は、アポロが『驚異をもたらすもの』と呼んだものであった。すなわち、彼はどこへ行こうとも、病人や弱った者、あらゆる種類の病に苦しむ者たちを、ただ一言、ただ一瞬にして健やかにした。そのため、全身の力を奪われていた者たちが、たちまち力を取り戻して強くされ、つい先ほどまで自分が運ばれてきたその寝台を、自ら運び去るほどであった。
Claudis vero ac pedum vitio afflictis, non modo gradiendi, sed etiam currendi dabat facultatem. Tunc quorum caeca lumina in altissimis tenebris erant, eorum oculos in pristinum restituebat aspectum. Mutorum quoque linguas in eloquium sermonemque solvebat.
PL 6, 491B足の萎えた者や足に障りのある者には、歩く力だけでなく走る力さえも与えた。また、その盲いた目が深い闇の中にあった者たちには、その目をもとの視力へと回復させた。口のきけぬ者たちの舌をも解き放って、語り話すことができるようにした。
Item surdorum patefactis auribus insinuabat auditum: pollutos, ac aspersos maculis, repurgabat.
PL 6, 492A同様に、耳の聞こえぬ者たちの耳を開いて聴力を通わせ、汚れた者、染みに覆われた者たちを清めた。
Et haec omnia non manibus, aut aliqua medela, sed verbo ac jussione faciebat, sicut etiam Sibylla (Serm. 8, post med.) praedixerat: Πάντα λόγω πράττων, πᾶσάν τε νόσον θεραπεύων.
PL 6, 492Aそしてこれらすべてを、手によってでも何らかの治療によってでもなく、言葉と命令とによって行った。シビュラ(第8書、中程以降)もまたこう予告していたとおりである。『すべてを言葉によって行い、あらゆる病を癒しながら。』
Nec utique mirum, quod verbo faciebat mirabilia, cum ipse esset Dei Verbum, coelesti virtute ac potestate subnixum . . . : Nec satis fuit quod vires imbecillis redderet, debilibus integritatem, quod aegris et languentibus sanitatem, nisi etiam mortuos suscitaret (Matth. XII, Marc. III, Luc. VII et XI, Joan. II), velut e somno solutos, ad vitamque revocaret.
PL 6, 492A彼が言葉によって驚異を行ったのも、決して不思議なことではない。彼自身が、天来の力と権力とに支えられた神の言葉であったからである……〔底本はここに脱落の記号を置く。欠落部分は補っていない〕。虚弱な者に力を、弱った者に健全さを、病み衰えた者に健やかさを回復させるだけでは足りず、彼は死者すらも、眠りから解き放つかのように甦らせ、命へと呼び戻した(マタイ12章、マルコ3章、ルカ7章および11章、ヨハネ2章)〔引用箇所の表示は底本のまま。死者を甦らせる記事とは合わない〕。
Quae videntes tunc Judaei, daemoniaca fieri potentia arguebant, cum omnia sic futura, ut facta sunt, arcanae illorum litterae continerent.
PL 6, 492Aこれを見たユダヤ人たちは、そのすべてがまさに成就したとおりに、彼らの秘められた文書がすでに記していたにもかかわらず、それを悪霊の力によるものだと論じ立てた。
Legebant quippe cum aliorum prophetarum, tum Esaiae verba dicentis (cap. XXV): Confortamini manus resolutae, et genua debilia consolidamini. Qui estis pusilli animi, nolite timere, nolite metuere.
PL 6, 492Bというのも彼らは、ほかの預言者たちの言葉とともに、イザヤの言葉(第25章)〔引用箇所の表示は底本のまま。実際に引かれているのはイザヤ35:3-6である〕をも読んでいたからである。彼はこう言っている。『力の抜けた手よ、強くなれ。萎えた膝よ、しっかりせよ。心弱き汝らよ、恐れるな、怖じるな。』
Dominus noster judicium retribuet; ipse veniet, et salvos faciet nos. Tunc aperientur oculi caecorum; et aures surdorum audient. Tunc saliet claudus sicut cervus, et plana erit lingua mutorum, quia rupta est in deserto aqua, et rivus in terra sitienti.
PL 6, 492B我々の主は裁きをもって報いられる。主御自ら来たりて、我々を救われるであろう。そのとき、盲いた者たちの目は開かれ、耳の聞こえぬ者たちの耳は聞くようになる。そのとき足萎えの者は鹿のように跳び、口のきけぬ者の舌は滑らかになる。荒れ野に水が湧き出で、乾いた地に川が流れるからである。
Sed et Sibylla eadem cecinit his versibus: . . . . . . Νεκρῶν δὲ ἀνάστασις ἔσται, Καὶ χωλῶν δρόμος ἔστ' ὠκὺς, καὶ κωφὸς ἀκούσει; Καὶ τυφλοὶ βλέψουσι, λαλήσουσ' οὐ λαλέοντες.
PL 6, 492Bしかしシビュラもまた同じことを、これらの詩句によって歌っていた。『……死者の復活があるであろう。足萎えの者の走りは速くなり、耳の聞こえぬ者は聞くであろう。目の見えぬ者は見えるようになり、口のきけぬ者は語るであろう。』
Ob has ejus virtutes, et opera divina, cum magna illum multitudo sequeretur vel debilium, vel aegrorum, vel eorum qui curandos suos offerre cupiebant, ascendit in montem quemdam desertum, ut ibi adoraret.
PL 6, 493Aこれらの力の証と神的な業のゆえに、弱った者や病んだ者、また自分の身内を癒してもらおうと差し出そうとする者たちからなる大群衆が彼に付き従っていたが、彼はそこで礼拝するためにある人里離れた山へ登った。
Ubi cum triduo moratus esset, ac fame populus laboraret, vocavit discipulos, quaerens quantos secum cibos gestarent. At illi quinque panes et duos pisces in pera se habere dixerunt. Afferri ea jussit, ac multitudinem per quinquagenos distributam discumbere.
PL 6, 493Aそこに三日とどまり、民が飢えに苦しんでいたので、彼は弟子たちを呼び、彼らがどれほどの食べ物を携えているかを尋ねた。すると彼らは、袋の中に五つのパンと二匹の魚を持っていると答えた。彼はそれを持って来させ、群衆を五十人ずつに分けて食事の席に横臥させた。
Quod cum discipuli facerent, frangebat ipse panem minutatim, carnemque piscium comminuebat, et utraque in manibus ejus augebantur.
PL 6, 493A弟子たちがそのようにしている間、彼自身がパンを小さくちぎり、魚の身を細かく砕いたが、そのどちらも彼の手の中で増えていった。
Et cum apponere illa populo discipulis imperasset, saturata sunt quinque hominum millia, et insuper duodecim cophini de residuis fragminibus impleti. Quid aut dici, aut fieri potest mirabilius?
PL 6, 493Aそれを弟子たちに命じて民に配らせると、五千人の人々が満腹し、その上なお、残ったパン屑で十二の籠が満たされた。これより驚くべきことが、語られ、あるいは起こりうるであろうか。
At id Sibylla futurum cecinerat olim, cujus versus tales feruntur: Εἰν ἄρτοις ἅμα πέντε, καὶ ἰχθύεσσι δοιοῖσιν, Ἀνδρῶν χιλιάδας ἐν ἐρήμῳ πέντε κορέσσει, Καὶ τὰ περισσεύοντα λαβὼν μετὰ κλάσματα πάντα, Δώδεκα πληρώσει κοφίνους εις ἐλπίδα πολλῶν.
PL 6, 493Bだが、それが起こることをシビュラはかつてこう歌って予告していた。彼女の詩句はこう伝えられている。『五つのパンと二匹の魚とをもって、荒れ野で五千人の男たちを満腹させるであろう。そして余ったパン屑をことごとく拾い集め、十二の籠を満たすであろう、多くの者の希望のために。』
Quaero igitur quid hic potuerit ars magica moliri, cujus peritia ad nihil aliud quam ad circumscribendos oculos valet. Idem, secessurus orandi gratia, sicut solebat, in montem, praecepit discipulis, ut naviculam sumerent, seque praecederent.
PL 6, 493Bそこでわたしは問いたい、その技が人の目を欺くこと以外に何の役にも立たない魔術が、ここで何をなしえたというのか。同じ彼は、いつものように祈るために山へ退こうとして、弟子たちに小舟を取って自分より先に行くよう命じた。
At illi, urgente jam vespere profecti, contrario vento laborare coeperunt. Cumque jam medium fretum tenerent, tum pedibus mare ingressus consecutus est eos, tamquam in solido gradiens; non ut poetae Orionem mentiuntur in pelago incedentem, qui, demersa corporis parte, Humero supereminet undas.
PL 6, 494Aすると彼らは、すでに夕暮れが迫るなかで出発したが、逆風のために難儀し始めた。彼らがすでに海峡の真ん中に達していたとき、彼は足で海に入り、あたかも固い地面を歩むかのように彼らに追いついた。それは詩人たちが、海を歩くオリオンについて、「体の一部を水に沈めながら、/肩は波の上に抜きん出る」と偽って語るのとは違う。
Et rursus cum obdormisset in navi, et ventus usque ad extremum periculum saevire coepisset, excitatus e somno, silere ventum protinus jussit; et fluctus, qui maximi ferebantur, conquievere, statimque sub verbo ejus tranquillitas insecuta est.
PL 6, 494Aまた別のとき、彼が舟の中で眠りにつき、風が極度の危険に至るまで荒れ狂い始めたとき、眠りから起こされた彼はただちに風に静まるよう命じ、激しく打ち寄せていた波は静まり、彼の言葉のもとに直ちに凪が続いた。
Mentiuntur fortasse Litterae sanctae (Luc. VIII, Marc. IV, Matth. VIII), docentes tantam fuisse in eo potestatem, ut imperio suo cogeret ventos obsequi, maria servire, morbos cedere, inferos obedire.
PL 6, 494Aあるいは聖なる文書(ルカ8章、マルコ4章、マタイ8章)は偽りを語っているのであろうか——彼のうちにこれほどの権力があり、その命令によって風を従わせ、海を仕えさせ、病を退かせ、冥界を服従させたと教えているのは。
Quid quod eadem Sibyllae carminibus suis ante docuerunt? quarum una, cujus supra fecimus mentionem, sic ait: Τοὺς ἀνέμους παύσει τε λόγῳ, στρώσει δὲ θάλασσαν Μαινομένην, ποσὶν εἰρήνης πίστει τε πατήσας.
PL 6, 494Bさらに言えば、同じことをシビュラたちが自分の詩ですでにそれ以前に教えていたではないか。先に言及したその一人はこう言っている。『彼は言葉によって風を鎮め、荒れ狂う海を、平安の確信をもって足で踏みしめて凪がせるであろう。』
Et rursus alia, quae dicit: Κύματα πεζεύσει, νόσον ἀνθρώπων ἀπολύσει, Στήσει τεθνηῶτας, ἀπώσεται ἄλγεα πολλὰ, Ἐκ δὲ μιᾶς πἑρης ἄρτου κόρος ἔσσεται ἀνδρῶν.
PL 6, 494Bまたさらに別の一人はこう言う。『彼は波の上を歩み、人々を病から解き放ち、死者を立たせ、多くの苦しみを追い払うであろう。そしてただ一つの袋のパンから、人々は満ち足りるであろう。』
His testimoniis quidam revicti, solent eo confugere, ut aiant non esse illa carmina Sibyllina, sed a nostris ficta atque composita.
PL 6, 494Bこれらの証言に論駁された或る者たちは、決まってこう逃げ込む。すなわち、それらの詩はシビュラのものではなく、我々によって捏造され作られたものだ、と。
Quod profecto non putabit qui Ciceronem Varronemque legerit, aliosque veteres, qui Erythraeam Sibyllam caeterasque commemorant: quarum ex libris ista exempla proferimus: qui auctores ante obierunt quam Christus secundum carnem nasceretur.
PL 6, 495Aしかしキケロやワッロ、そのほかエリュトライアのシビュラやその他のシビュラたちについて語る古人たちを読んだ者は、決してそうは考えないであろう。我々はこれらの実例を、彼女たちの書物から引いているのであり、これらの著者たちは、キリストが肉において生まれるより前に世を去っているのである。
Verum non dubito quin illa carmina prioribus temporibus pro deliramentis habita sint, cum ea nemo tum intelligeret. Denguntiabant enim monstruosa quaedam miracula, quorum nec ratio, nec tempus, nec auctor designabatur.
PL 6, 495A実にわたしは、それらの詩が以前の時代にはたわごととして扱われていたに違いないと考える。当時は誰もそれを理解できなかったからである。というのも、それらは何やら途方もない奇跡を告げていたが〔底本は Denguntiabant。Denuntiabant と読む〕、その理由も時期も、それを行う者も、示されてはいなかったからである。
Denique Erythraea fore ait, ut diceretur insana, et mendax. At enim: . . . . . . Φήσουσι Σιβλλην Μαινομένην ψευστείραν· ἐπὰν δὲ γένηται ἅπαντα, Τηνίκα μου μνήμην ποιήσετε, κ' οὐκ ἔτι μ' οὐδεὶς Μαινομένην φήσει με θεοῦ μεγάλοιο προφῆτιν.
PL 6, 495A実に、エリュトライアのシビュラは、自分が狂人、偽り者と言われるようになるだろうと述べている。しかし、こう言うのである。『彼らはシビュラを、狂った偽り者だと言うであろう。しかしすべてが成就したときには、汝らはわたしを思い出すであろう。そしてもはや誰も、偉大な神の預言者たるわたしを、狂っていると言うことはないであろう。』
Jacuerunt igitur multis saeculis; postea vero animadversa sunt, quam Christi nativitas et passio patefecit arcana: sicut etiam voces prophetarum, quae cum per annos mille quingentos, vel eo amplius lectae fuissent a populo Judaeorum, nec tamen intellectae sunt, nisi postquam illas Christus, et verbo, et operibus interpretatus est.
PL 6, 495Bこうしてそれらは幾世にもわたって埋もれていたが、キリストの誕生と受難とがその秘密を明らかにしてのちに、はじめて気づかれるようになった。預言者たちの言葉もまた同様であって、それらは千五百年、あるいはそれ以上にわたってユダヤの民に読まれてきたにもかかわらず、キリストがそれを言葉によっても業によっても解き明かすまでは、理解されることがなかったのである。
Illum enim prophetae annuntiaverunt; nec ullo modo poterant, quae illi loquebantur, intelligi, nisi fuissent universa completa.
PL 6, 495Bというのも、預言者たちが告げ知らせていたのは彼についてであり、彼らが語っていたことは、そのすべてが成就するのでなければ、決して理解されえなかったからである。
Liber IV, Caput XVI
第IV巻 第XVI章PL 6, 495BDe Jesu Christi passione; quod fuerit praedicta. Venio nunc ad ipsam passionem, quae velut opprobrium nobis objectari solet, quod et hominem, et ab hominibus insigni supplicio affectum et excruciatum colamus; ut doceam eam ipsam passionem ab eo cum magna et divina ratione susceptam, et in ea sola et virtutem, et veritatem, et sapientiam contineri.
PL 6, 495Bイエス・キリストの受難について、また、それが予告されていたことについて。私は今や、まさにその受難そのものへと歩を進める。これは、人間であり、かつ人々の手によって著しい刑罰を科され責め苛まれた者を我々が礼拝しているとして、恥辱のように我々に投げつけられるのが常のものである。私はここで、その受難そのものが彼によって大いなる神的な理をもって引き受けられたものであり、その受難のうちにこそ、力と真理と知恵とが含まれていることを示そうと思う。
Neque enim, si beatissimus in terra fuisset, et per omnem vitam in summa felicitate regnasset, quisquam illum sapiens aut Deum credidisset, aut honore divino dignum judicasset: quod faciunt verae divinitatis expertes, qui caducas opes, et fragilem potentiam, et alieni beneficii bona non tantum suspiciunt, verum etiam consecrant, et scientes memoriae mortuorum deserviunt, fortunam jam extinctam colentes; quam ne vivam quidem praesentemque sapientes colendam sibi umquam putaverunt.
PL 6, 496Aというのも、もし彼が地上において至福の者であり、生涯を通じて至上の幸福のうちに君臨していたならば、賢者は誰ひとりとして彼を神と信じることも、神的な栄誉に値すると判じることもなかったであろうから。それは、真の神性にあずからぬ者たちが行うことである。彼らは、移ろいゆく富や、脆い権力や、他者の恩恵による財を、仰ぎ見るだけでなく神格化までし、それと知りつつ死者の記憶に仕え、すでに消え去った幸運を崇拝している。だがその幸運を、たとえ生きて現に在るものであったとしても、賢者たちは自分たちが崇拝すべきものとは、いまだかつて考えたことがなかったのである。
Nec enim potest aliquid in rebus terrenis esse venerabile coeloque dignum: sed sola est virtus, sola justitia, quae potest verum bonum, et coeleste, et perpetuum judicari; quia nec datur cuiquam, nec aufertur.
PL 6, 496A地上のものごとのうちに、崇敬に値し天に相応しいものなどありえない。ただ力のみ、正義のみが、真の善であり、天的であり、永続するものと判じられうる。なぜなら、それは誰かに与えられることも、奪われることもないからである。
Qua virtute ac justitia quoniam Christus instructus venit in terram, immo vero, quoniam ipse virtus, et ipse justitia est, descendit ut eam doceret, hominemque formaret.
PL 6, 496Bこの力と正義とを備えてキリストは地上に来たのであるが、否、事実、彼自身が力であり、彼自身が正義であるがゆえに、彼はそれを教え、人間を形づくるために降ったのである。
Quo magisterio ac Dei legatione perfunctus, ob eam ipsam virtutem, quam simul et docuit, et fecit, ab omnibus gentibus, et meruit, et potuit Deus credi.
PL 6, 496Bこの教師としての務めと神の使者としての務めとを果たし終えたのち、彼はまさにその力のゆえに——それを彼は教えると同時に行いもした——あらゆる諸国民から神と信じられるに値し、またそう信じられることができたのである。
Ergo cum magnus populus ad eum, vel ob justitiam quam docebat, vel ob miracula quae faciebat, subinde conflueret, et praecepta ejus audiret, et a Deo missum Deique Filium crederet: tum primores Judaeorum et sacerdotes ira stimulati, quod ab eo tamquam peccatores increpabantur, et invidia depravati, quod, confluente ad eum multitudine, contemni se ac deseri videbant, et (quod caput sceleris illorum fuit) stultitia et errore caecati, et immemores praeceptorum coelestium ac prophetarum, coierunt adversus eum, impiumque consilium de eo tollendo cruciandoque ceperunt: quod prophetae multo ante descripserant.
PL 6, 496Bこうして、彼が教える正義のゆえに、あるいは彼が行う奇跡のゆえに、大勢の民衆が次々と彼のもとに押し寄せ、その教えを聞き、彼を神から遣わされた神の子と信じるようになると、ユダヤ人の指導者たちと祭司たちは、罪人であるかのように彼から責められたことに憤りを刺激され、また、群衆が彼のもとに押し寄せる中で自分たちが軽んじられ見捨てられていくのを見て嫉妬に歪められ、そして(これこそが彼らの罪の核心であったのだが)愚かさと誤りとに目を眩まされ、天の教えと預言者たちのことを忘れ果てて、彼に対して結束し、彼を除き苦しめるという不敬な謀議を企てたのである。これは預言者たちがはるか以前に描き出していたことであった。
Nam et David, in principio Psalmorum (Psal. I) suorum, providens in spiritu quantum facinus admissuri essent, Beatum esse ait, qui non abierit in consilio impiorum.
PL 6, 497A実に、ダビデもまた、自らの詩篇の冒頭(詩篇1)において、彼らがどれほどの凶行を犯そうとしているかを霊によって予見し、「不敬な者たちの謀議に赴かなかった者は幸いである」と述べている。
Et Salomon in libro Sapientiae (cap. II), his verbis usus est: Circumveniamus justum, quoniam insuavis et nobis, et exprobrat nobis peccata legis: promittit se scientiam Dei habere, et filium Dei se nominat: factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum: gravis est nobis etiam ad videndum; quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatae sunt viae illius: tamquam nugaces aestimati sumus ab eo: continet se a viis nostris, quasi ab immunditiis, et praefert novissima justorum, et gloriatur patrem se habere Deum.
PL 6, 497Aそしてソロモンは『知恵の書』(知恵の書2)において、次の言葉を用いている。「正しき者を陥れよう。彼は我々にとって疎ましく、律法に背く我々の罪を責め立てるからだ。彼は自らが神の知識を持つと公言し、自らを神の子と名乗る。彼は我々の思いを暴き立てる者となった。彼を見ることさえ我々には重荷である。彼の生き方は他の者と異なり、その道は変えられているからだ。我々は彼から、浮わついた者と見なされている。彼は我々の道から、まるで汚れからのように身を離し、義人たちの最期を尊び、神を父として持つことを誇っている。」
Videamus ergo si sermones illius veri sint; et tentemus quae ventura sunt illi. Contumeliis et tormentis interrogemus eum: ut sciamus reverentiam illius, et probemus patientiam illius, morte turpissima condemnemus eum. Haec cogitaverunt, et erraverunt.
PL 6, 497A「それゆえ、彼の言葉が真実であるかどうかを見よう。彼の身に何が起こるかを試そう。侮辱と拷問とをもって彼を尋問し、彼の慎みを知り、彼の忍耐を確かめ、最も恥ずべき死をもって彼を断罪しよう。」彼らはこう考え、そして誤った。
Excaecavit enim illos stultitia ipsorum; et nescierunt sacramenta Dei. Nonne ita descripsit nefarium illud consilium ab impiis initum contra Deum, ut plane interfuisse videatur?
PL 6, 497B実に、彼ら自身の愚かさが彼らの目を眩ませ、彼らは神の秘義を知らなかった。不敬なる者たちが神に対して企てたこの凶悪な謀議を、彼〔ソロモン〕はまさにその場に居合わせたとしか思えぬほどに描き出しているではないか。
Atqui a Salomone, qui haec cecinit, usque ad id tempus, quo gesta res est, mille ac decem anni fuerunt. Nihil nos affingimus, nihil addimus. Habebant haec, qui fecerunt: legebant, in quos haec dicta sunt.
PL 6, 497Bしかるに、これを詠んだソロモンから、この事が実際に行われた時までには、千十年が経っていた。我々は何ひとつ捏造せず、何ひとつ付け加えてはいない。これを行った者たちはこれを所持しており、これが語られた当の者たちはこれを読んでいたのである。
Sed et nunc haeredes nominis ac sceleris illorum haec et habent, et damnationem suam prophetarum voce praedictam quotidianis lectionibus personant; nec aliquando in cor suum, quae pars est et ipsa damnationis, admittunt.
PL 6, 497Bそして今もなお、彼らの名と罪との相続人たる者たちは、これを所持し続け、預言者たちの声によって予告された自らの断罪を、日々の朗読によって声高に読み上げながら、それを一度たりとも自らの心に受け入れることがない。これ自体もまた、彼らの断罪の一部なのである。
Increpiti ergo a Christo saepe Judaei exprobrante illis peccata et injustitias, et a populo pene deserti, concitati sunt ad eum necandum. Cujus rei audaciam dedit illis humilitas ejus.
PL 6, 497Cこうしてユダヤ人たちは、キリストからしばしば叱責され、彼らの罪と不正を咎められ、また民衆からほとんど見捨てられたことによって、彼を殺そうとするまでに駆り立てられた。この所業に踏み切る大胆さを彼らに与えたのは、彼の卑しさであった。
Nam cum legerent, cum quanta virtute et claritate Filius Dei venturus esset e coelo, Jesum autem cernerent humilem, quietum, sordidum, informem, non credebant filium Dei esse, ignorantes duos ejus adventus a prophetis esse praedictos: primum in humilitate carnis obscurum, secundum in fortitudine majestatis manifestum.
PL 6, 498Aというのも、彼らは、神の子がいかなる力と輝きをもって天より来たるべきかを読んでいながら、イエスを見れば卑しく、物静かで、みすぼらしく、姿かたちも定かならぬ者であったので、彼が神の子であるとは信じなかったのである。それは彼らが、彼の二度の到来が預言者たちによって予告されていたことを知らなかったからである。第一の到来は肉の卑しさのうちに人知れず、第二の到来は威厳の力のうちに顕らかに、というふうに。
De primo David in psalmo septuagesimo primo sic ait: Descendet sicut pluvia in vellus, et orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis, donec extollatur luna.
PL 6, 498A前者について、ダビデは詩篇第七十一篇でこう述べている。「彼は羊毛の上に降る雨のように降りて来られ、彼の日々には正義と豊かな平和とが立ち昇るであろう、月が高く掲げられるまで〔ウルガタは auferatur(取り去られる)と読むが、底本の extollatur に従った〕。」
Sicut enim pluvia, si descendat in vellus, animadverti non potest, quia strepitum non facit: ita Christum in terram sine cujusquam suspicione venturum esse dixit, ut justitiam doceret et pacem.
PL 6, 498A雨が羊毛の上に降るときそれと気づかれえないのは、音を立てないからであるが、それと同じように、キリストは何人にも気取られることなく地上に来たるであろうと彼は述べたのである。正義と平和とを教えるために。
Esaias quoque ita tradidit (cap. LIII): Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est?
PL 6, 498Bイザヤもまた(イザヤ53)このように伝えている。「主よ、誰が我々の聞いたことを信じたか。主の御腕は誰に啓示されたのか。」
Annuntiavimus coram ipso sicut pueri, et sicut radix in terra sitienti: non est figura ejus, neque claritas; et vidimus illum, et non habuit figuram, neque decorem: sed figura ejus sine honore, et deficiens praeter caeteros homines.
PL 6, 498B「我々は彼の前で、幼子のように、また渇いた地に生える根のように告げ知らせた。彼には姿かたちもなく、輝きもない。我々は彼を見たが、彼には姿かたちも、麗しさもなかった。むしろその姿かたちは、誉れなく、ほかの人々に比べて見劣りするものであった。」
Homo in plaga positus est, sciens ferre imbecillitatem, quia aversus est, et non est computatus. Hic peccata nostra portat, et pro nobis hic dolet; et nos putavimus ipsum esse in dolore, et in plaga, et in vexatione.
PL 6, 498B「彼は打たれた人であり、弱さに耐えることを知る者であった。彼は顧みられず、数のうちにも入れられなかった。この者は我々の罪を負い、我々のために苦しむ。我々は彼が苦しみと、打たれることと、苦難のうちにあると思った。」
Ipse autem vulneratus est propter facinora nostra, et infirmatus est propter peccata nostra: doctrina pacis nostrae super illum; livore ejus nos sanati sumus. Omnes sicut oves erravimus, et Deus tradidit illum pro peccatisnostris.
PL 6, 498B「しかし彼は我々の凶行のために傷つけられ、我々の罪のために弱められた。我々の平和の教えは彼の上にあり、彼の受けた打ち傷によって我々は癒された。我々は皆、羊のように迷い出たが、神は我々の罪のために彼を引き渡された。」
Et Sibylla eodem modo locuta est: Οἰκτρὸς, ἄτιμος, ἄμορφος, ἐν οἰκτροῖς ἐλπίδα δώσει. Propter hanc humilitatem, Deum suum non agnoscentes, inierunt consilium detestandum ut privarent eum vita, qui ut eos vivificaret advenerat.
PL 6, 498Cシビュラもまた同様にこう語った。「惨めで、辱められ、かたちなき者となり、惨めな者たちに希望を与えるであろう。」この卑しさのゆえに、彼らは自分たちの神を認めず、自分たちを生かすために来た彼から命を奪おうという忌まわしい謀議を企てたのである。
Liber IV, Caput XVII
第IV巻 第XVII章PL 6, 499ADe Judaeorum religionibus, ac eorum odio in Jesum. Sed irae atque invidiae suae, quam in cordibus suis gerebant intus inclusam, alias causas praeferebant; quod legem Dei per Mosen datam solveret, id est, quod sabbatis non vacaret, operans in salutem hominum; quod circumcisionem vacuefaceret, quod abstinentiam suillae carnis auferret.
PL 6, 499Aユダヤ人の宗教について、また彼らのイエスへの憎悪について。しかし彼らは、自分たちの心のうちに閉じ込めていた怒りと妬みについて、別の理由を表向きに掲げていた。すなわち、彼がモーセを通して与えられた神の律法を破っているということ、つまり、人々の救いのために働くことによって安息日を守らなかったということ、割礼を無効にしようとしていること、豚肉を断つ掟を取り除こうとしていることである。
In quibus rebus judaicae religionis sacramenta consistunt. Ob haec itaque caetera pars populi, quae nondum ad Christum secesserat, a sacerdotibus incitabatur, ut impium judicaret eum, quod legem Dei solveret, cum hoc ille non suo judicio, sed ex Dei voluntate et secundum praedicta faceret prophetarum.
PL 6, 499Aこれらの事柄のうちに、ユダヤ教の秘義は存する。それゆえ、いまだキリストのもとへは離れ去っていなかった残りの民衆は、これらのことによって祭司たちから扇動され、彼が神の律法を破っているとして彼を不敬な者とみなすようにされた。だが彼がこれを行ったのは、自らの判断によってではなく、神の御旨に基づき、預言者たちの予告に従ってのことであった。
Micheas enim (cap. 4, V. 2) novam legem daturum denuntiavit hoc modo: Lex de Sion proficiscetur, et sermo Domini ex Hierusalem, et judicabit inter plurimos populos, et revincet, et deliget validas nationes.
PL 6, 499B実にミカ(ミカ4:2)は、新しい律法が与えられるであろうことをこのように予告した。「律法はシオンより出で、主の言葉はエルサレムより出る。彼は多くの民の間を裁き、力ある国々を打ち負かし、選び出すであろう。」
Illa enim prior lex, quae per Mosen data est, non in monte Sion, sed in monte Choreb data est, quam Sibylla fore ut a Filio Dei solveretur, ostendit: Ἀλλ' ὅτε ταῦτ' ἂν ἅπαντα τελειωθῇ ἅπερ εἶπον, Εἰς αὐτὸν τότε πᾶς λύεται νόμος.
PL 6, 499B実に、モーセを通して与えられた先の律法は、シオンの山にではなくホレブの山において与えられたのであるが、それが神の子によって解かれるであろうことを、シビュラは次のように示した。「されど、私が語ったこれらすべてのことが成就するとき、そのとき、律法はことごとく彼のうちへと解かれるのである。」
Sed et ipse Moses, per quem datam sibi legem dum pertinaciter tuentur, exciderunt a Deo, et Deum non agnoverunt, praedixerat fore, ut propheta maximus a Deo mitteretur, qui sit supra legem, qui voluntatem Dei ad homines perferat.
PL 6, 499Bしかも、モーセ自身も——彼を通して自分たちに与えられた律法に頑なにしがみつくあまり、彼らは神から脱落し、神を認めるに至らなかったのだが——最も偉大な預言者が神によって遣わされるであろうこと、その者が律法にまさる者であり、神の御旨を人々に伝える者であることを、あらかじめ予告していた。
In Deuteronomio ita scriptum reliquit: Et dixit Dominus ad me: Prophetam excitabo eis de fratribus eorum, sicut te, et dabo verbum meum in os ejus; et loquetur ad eos ea quae praecepero ei: et quisquis non audierit ea quae loquetur propheta ille in nomine meo, ego vindicabo in eum.
PL 6, 500A彼は『申命記』にこう書き残した。「主は私に仰せられた。『私は彼らのために、彼らの兄弟の中から、汝のような預言者を興し、我が言葉をその口に授けよう。そして彼は、私が命じることを彼らに語るであろう。そして、その預言者が我が名において語ることを聞き入れない者があれば、私は彼を罰するであろう。』」
Denuntiavit scilicet Dominus per ipsum legiferum, quod Filium suum, id est, vivam praesentemque legem missurus esset, et illam veterem per mortalem datam soluturus, ut denuo per eum, qui esset aeternus, legem sanciret aeternam.
PL 6, 500Aすなわち主は、まさにこの立法者〔モーセ〕を通して、御自らの子、すなわち生ける現在の律法を遣わすであろうこと、そして死すべき者を通して与えられたかの古き律法を廃し、永遠なる者を通して改めて永遠の律法を定めるであろうことを、予告したのである。
Item de circumcisione solvenda Esaias ita prophetavit: Haec dicit Dominus viris Juda, qui habitant in Hierusalem: Renovate inter vos novitatem, et ne seminaveritis in spinis.
PL 6, 500A同様に、割礼が廃されることについて、イザヤはこう預言した。「主はエルサレムに住むユダの人々にこう言われる。『汝らの間で新しきものを新たにせよ。茨の中に種を蒔いてはならない。』」
Circumcidite vos Domino Deo vestro, et circumcidite praeputium cordis vestri, ne exeat ira mea sicuti ignis, et exurat, et non sit qui extinguat. Item Moses ipse (Deut., XXX): In novissimis diebus circumcidet Dominus cor tuum ad Dominum Deum tuum amandum.
PL 6, 500B「汝らの主なる神のために自らに割礼を施せ。汝らの心の包皮に割礼を施せ。さもなくば、我が怒りが火のように出でて燃え上がり、これを消す者がいなくなるであろう。」同様に、モーセ自身も(申命記30)こう言っている。「終わりの日々に、主は汝の心に割礼を施し、汝の主なる神を愛させるであろう。」
Item Jesus Nave successor ejus: Et dixit Dominus ad Jesum (Jos., V, 1): Fac tibi cultellos petrinos nimis acutos, et sede, et circumcide secundo filios Israel.
PL 6, 500B同様に、彼の後継者イエス・ナヴェについて。主はイエスにこう言われた(ヨシュア5:1)。「汝のために、非常に鋭い石の小刀を作り、座り、イスラエルの子らに再びの割礼を施せ。」
Secundam circumcisionem futuram esse dixit, non carnis, sicut fuit prima, qua etiam nunc Judaei utuntur, sed cordis ac spiritus, quam tradidit Christus, qui verus Jesus fuit.
PL 6, 500B彼は、第二の割礼が来たるべきであると述べた。それは、今もなおユダヤ人たちが行っている第一の割礼のような肉の割礼ではなく、心と霊の割礼であり、これを伝えたのは真のイエスであるキリストである。
Non enim Propheta sic ait: Et dixit Dominus ad me, sed, ad Jesum; ut ostenderet quod non de se loqueretur, sed de Christo, ad quem tunc Deus loquebatur.
PL 6, 501Aというのも、預言者〔モーセ〕は「主は私に言われた」とは述べず、「イエスに」と述べているからである。これによって彼は、自分自身について語っているのではなく、当時神が語りかけていたキリストについて語っているのだということを示そうとしたのである。
Christi enim figuram gerebat ille Jesus: qui cum primum Auses vocaretur, Moses futura praesentiens, jussit eum Jesum vocari; ut quoniam dux militiae delectus esset adversus Amalech, qui oppugnabat filios Israel, et adversarium debellaret per nominis figuram, et populum in terram promissionis induceret.
PL 6, 501A実に、かのイエスはキリストの予型を担っていた。彼は初め、アウセスと呼ばれていたが、モーセは来たるべきことを予見し、彼をイエスと呼ぶよう命じた。それは、彼がイスラエルの子らを攻めるアマレクに対する軍の指揮官に選ばれていたからであり、彼が名の予型によって敵を打ち破り、民を約束の地へと導き入れるためであった。
Et idcirco etiam Mosi successit, ut ostenderet novam legem per Christum Jesum datam veteri legi successuram, quae data per Mosen fuit.
PL 6, 501Aそしてまさにそれゆえに、彼はモーセの後継者ともなった。それは、キリスト・イエスを通して与えられる新しい律法が、モーセを通して与えられた古き律法の後を継ぐことになるということを示すためであった。
Nam illa carnis circumcisio caret utique ratione; quia si Deus id vellet, sic a principio formasset hominem, ut praeputium non haberet.
PL 6, 501A実に、あの肉の割礼にはおよそ理由がない。なぜなら、もし神がそれを望んだのであれば、初めから人間を、包皮を持たぬように形づくったはずだからである。
Sed hujus secundae circumcisionis figura erat, significans nudandum esse pectus, id est, aperto et simplici corde oportere nos vivere; quoniam pars illa corporis, quae circumciditur, habet quamdam similitudinem cordis, et est pudenda.
PL 6, 501Aしかし、それはこの第二の割礼の予型であって、胸を露わにすべきことを、すなわち我々が開かれた単純な心をもって生きるべきことを意味していた。なぜなら、割礼を施されるあの肉体の部分は、心とある種の類似性を持ち、かつ恥ずべき部分だからである。
Ob hanc causam Deus nudari eam jussit, ut hoc argumento nos admoneret ne involutum pectus haberemus, id est, ne quod pudendum facinus intra conscientiae secreta velemus.
PL 6, 501Bこの理由により、神はそれを露わにするよう命じたのであり、それはこの論拠によって我々に、覆い隠された胸を持たぬよう、すなわち恥ずべき凶行を良心の秘密の内に覆い隠すことのないよう、戒めるためであった。
Haec est cordis circumcisio, de qua prophetae loquuntur, quam Deus a carne mortali ad animam transtulit, quae sola mansura est.
PL 6, 501Bこれこそが、預言者たちが語る心の割礼であり、神はこれを死すべき肉から魂へと移されたのである。ただ魂のみが、とどまり続けるものだからである。
Volens enim vitae ac saluti nostrae pro aeterna sua pietate consulere, poenitentiam nobis in illa circumcisione proposuit, ut si cor nudaverimus, id est, si peccata nostra confessi satis Deo fecerimus, veniam consequamur; quae contumacibus et admissa sua celantibus denegatur ab eo qui non faciem, sicut homo, sed intima et arcana pectoris intuetur.
PL 6, 501Bすなわち神は、その永遠なる敬虔さのゆえに、我々の生命と救いとを配慮しようと望み、あの割礼のうちに我々のために悔い改めを定めた。それは、もし我々が心を露わにするならば、すなわち、もし我々が自らの罪を告白し、神に十分な償いをするならば、赦しを得るためである。しかし、その赦しは、頑なな者たちや、自らの犯した罪を隠す者たちには拒まれる。神は、人間のように顔かたちを見るのではなく、胸の奥底にある秘められたものを見通す方だからである。
Eodem spectat etiam carnis suillae interdictio; a qua cum eos abstinere Deus jussit, id potissimum voluit intelligi, ut se a peccatis atque immunditiis abstinerent.
PL 6, 501C豚肉の禁止もまた、同じことを目指している。神が彼らにこれを断つよう命じたとき、神が何よりも望んだのは、彼らが罪と穢れとを断つべきであるとの理解であった。
Est enim lutulentum hoc animal, et immundum; nec umquam coelum aspicit: sed in terra toto et corpore et ore projectum, ventri semper et pabulo servit; nec ullum alium dum vivit praestare usum potest, sicut caeterae animantes, quae vel sedendi vehiculum praebent, vel in cultibus agrorum juvant, vel plaustra collo trahunt, vel onera tergo gestant, vel indumentum exuviis suis exhibent, vel copia lactis exuberant, vel custodiendis domibus invigilant.
PL 6, 501C実にこの動物は泥にまみれ、穢れており、決して天を仰ぐことがない。むしろ全身と口とを地に投げ出したまま、常に腹と食物とに仕えている。この動物は、生きている間、他のいかなる用にも供することができない。ほかの動物たちが、あるものは乗り物として身を差し出し、あるものは農耕を助け、あるものは首で荷車を牽き、あるものは背に荷を負い、あるものは自らの皮によって衣を提供し、あるものは豊かな乳を溢れさせ、あるものは家々の見張りに励むのとは異なるのである。
Interdixit ergo ne porcina carne uterentur, id est, ne vitam porcorum imitarentur, qui ad solam mortem nutriuntur; ne ventri, ac voluptatibus servientes, ad faciendam justitiam inutiles essent, ac morte afficerentur.
PL 6, 502Aそれゆえ神は、彼らが豚の肉を用いることを禁じた。すなわち、ただ死のためにのみ養われる豚の生き方を彼らが真似ることのないように、腹と快楽とに仕えることで正義を行うのに役立たぬ者となり、死に見舞われることのないように、との意である。
Item ne se foedis libidinibus immergerent, sicut sus, quae se ingurgitat coeno; vel ne terrenis serviant simulacris, ac se luto inquinent. Luto enim se oblinunt, qui deos, id est, qui lutum terramque venerantur.
PL 6, 502A同様に、彼らが、泥に身を浸す豚のように、汚らわしい情欲に身を沈めることのないように、また、地上の像に仕えて自らを泥にまみれさせることのないように、との意でもある。実に、神々を、すなわち泥と土とを崇拝する者たちは、自らを泥で塗りたくっているのである。
Sic universa praecepta judaicae legis ad exhibendam justitiam spectant, quoniam per ambagem data sunt; ut per carnalium figuram spiritualia noscerentur.
PL 6, 502Bこのように、ユダヤの律法の掟すべては、正義を示すことを目指している。それらは婉曲な仕方で与えられたのであり、肉的な予型を通して霊的な事柄が知られるようにするためであった。
Liber IV, Caput XVIII
第IV巻 第XVIII章PL 6, 502BDe passione Dominica, et quod ea praenuntiata fuerit. Cum igitur ea quae Deus fieri voluit, quaeque per prophetas suos multis saeculis ante praedixit, Christus impleret, ob ea incitati, et divinas litteras nescientes, coierunt ut Deum suum condemnarent.
PL 6, 502B主の受難について、またそれがあらかじめ予告されていたことについて。さて、神が起こることを望み、また多くの世代も前に預言者たちを通してあらかじめ告げていた事柄を、キリストが成就されたので、彼らはそれに煽り立てられ、神の文書を知らぬままに、自分たちの神を断罪しようと結束した。
Quod cum sciret futurum, ac subinde diceret oportere se pati, ac interfici pro salute multorum, secessit tamen cum discipulis suis (Marc. III), non ut vitaret quod necesse erat perpeti ac sustinere, sed ut ostenderet quod ita fieri oporteret in omni persecutione, ne sua quis culpa incidisse videatur; ac denuntiavit fore ut ab uno eorum proderetur.
PL 6, 502B彼はこの事が起こることを知っており、そのゆえに、多くの者の救いのために自分が苦しみを受け、殺されねばならぬと繰り返し語っていたが、それでも弟子たちと共に身を退いた(マルコ3)。それは耐え忍び堪えねばならぬことを避けるためではなく、いかなる迫害においてもこのように行うべきであることを示すため、すなわち自分の落ち度によって捕らえられたと見なされる者がないようにするためであった。そして彼は、自分が彼らのうちの一人によって裏切られることになると予告した。
Itaque Judas, praemio illectus, tradidit Filium Dei Judaeis. At illi comprehensum, ac Pontio Pilato, qui tum legatus Syriam regebat, oblatum, cruci affigi postulaverunt, objicientes ei nihil aliud, nisi quod diceret se Filium Dei esse, et regem Judaeorum: item quod dixerat: Si solveritis hoc templum, quod aedificatum est annis XLVI, ego illud in triduo sine manibus resuscitabo; significans brevi futuram passionem suam, et se a Judaeis interfectum tertio die resurrecturum.
PL 6, 502Cこうしてユダは、報酬に釣られて、神の子をユダヤ人たちに引き渡した。彼らは神の子を捕らえ、当時シリアを治めていた総督ポンティウス・ピラトゥスのもとに引き渡すと、十字架に付すよう要求した。彼らが彼に着せた咎は、ただ、自分は神の子であり、ユダヤ人の王であると言ったこと、また『この神殿を壊すなら、四十六年をかけて建てられたこの神殿を、私は手を用いずに三日のうちに建て直そう』と言ったこと、この二つしかなかった。これは、自らの受難が間もなく起こること、そして自分がユダヤ人たちによって殺され、三日目によみがえることを示していたのである。
Ipse enim erat verum Dei templum. Has voces ejus tamquam infaustas et impias insectabantur. Quae cum Pilatus audisset, et ille in defensionem sui nihil diceret, pronuntiavit nihil in eo damnatione dignum videri.
PL 6, 503A彼自身こそが神の真の神殿であったからである。彼らは彼のこの言葉を、不吉で不敬なものであるとして攻め立てた。ピラトゥスはこれを聞いたが、彼が自らを弁護するために何も語らなかったので、彼のうちに断罪に値するものは何も見当たらない、と宣告した。
At illi injustissimi accusatores cum populo, quem incitaverant, succlamare coeperunt, et crucem ejus violentis vocibus flagitare. Tum Pontius et illorum clamoribus, et Herodis Tetrarchae instigatione metuentis ne regno pelleretur, victus est.
PL 6, 503Aしかし、この上なく不正なあの告発者たちは、自分たちがかき立てた民衆と共に叫び声をあげ、激しい声で彼の十字架刑を要求し始めた。そこでポンティウスは、彼らの叫び声と、王国を追われることを恐れる分封の領主ヘロデの扇動とに屈した。
Nec tamen ipse sententiam protulit: sed tradidit eum Judaeis, ut ipsi de illo secundum legem suam judicarent.
PL 6, 504Aとはいえ彼自身は判決を下さず、ユダヤ人たちに彼を引き渡し、彼らが自分たちの律法に従って彼を裁くようにさせた。
Duxerunt ergo eum flagellis verberatum, et priusquam cruci affigerent, illuserunt; indutum enim coloris punicei veste, ac spinis coronatum, quasi regem salutaverunt, et dederunt ei cibum fellis, et miscuerunt ei aceti potionem.
PL 6, 504Aそこで彼らは彼を鞭打って引き立てたが、十字架に付す前に彼を嘲弄した。緋色の衣を着せ、茨の冠を被せると、王であるかのように敬礼し、苦汁の食べ物を与え、酢を混ぜた飲み物を与えた。
Post haec, conspuerunt faciem ejus, et palmis ceciderunt. Cumque ipsi carnifices de vestimentis ejus contenderent, sortiti sunt inter se de tunica et pallio. Et cum haec omnia fierent, nullam vocem ex ore suo tamquam si mutus esset, emisit.
PL 6, 504Aその後、彼らは彼の顔に唾を吐きかけ、平手で打った。処刑人たちは彼の衣をめぐって争い、下着と外套について互いにくじを引いた。これらすべてが行われている間、彼はまるで口のきけぬ者であるかのように、一言も発しなかった。
Tum suspenderunt eum inter duos noxios medium, qui ob latrocinia damnati erant, crucique affixerunt. Quid ego hic in tanto facinore deplorem? aut quibus verbis tantum nefas conquerar?
PL 6, 505Aこうして彼らは、強盗のかどで断罪された二人の罪人の真ん中に彼を吊るし、十字架に付けた。これほどの凶行を前にして、私はここで何を嘆けばよいのか。これほどの大罪を、いかなる言葉で訴えればよいのか。
Non enim Gavianam crucem describimus, quam Marcus Tullius universis eloquentiae suae nervis ac viribus, velut effusis totius ingenii fontibus, prosecutus est, facinus indignum esse proclamans, civem Romanum contra omnes leges in crucem esse sublatum.
PL 6, 505Aというのも、我々がここに描いているのは、マルクス・トゥッリウス〔キケロ〕が己の弁舌のあらゆる筋力と力を尽くし、あたかも己の才知の泉をことごとく溢れさせるかのようにして論じ立てた、あのガウィウスの十字架ではないからである。彼はローマ市民があらゆる法に反して十字架に上げられたことは恥ずべき凶行であると声高に訴えたのであった。
Qui quamvis innocens fuerit, et illo supplicio indignus, mortalis tamen, et ab homine scelesto, qui justitiam ignoraret, affectus est. Quid de hujus crucis indignitate dicemus, in qua Deus a cultoribus Dei suspensus est atque suffixus?
PL 6, 505A彼〔ガウィウス〕は無実であり、あの刑罰に値しない者であったとはいえ、死すべき人間にすぎず、正義を知らぬ邪悪な人間によってその刑罰を受けたのであった。しかるに、この十字架の不当さについて我々は何を語ればよいのか。この十字架においては、神が、神の礼拝者たちの手によって吊るされ、打ち付けられたのである。
Quis tam facundus, et tanta rerum verborumque copia instructus existet? quae oratio tantae affluentiae ubertate decurrens, ut illam crucem merito deploret, quam mundus ipse et tota mundi elementa luxerunt?
PL 6, 505B誰がこれほど雄弁で、これほど豊かな事実と言葉とを備えた者として立ちうるであろうか。世界そのものと世界のあらゆる元素とが喪に服したあの十字架を、しかるべく嘆きうるほどの、これほど溢れんばかりの豊かさで流れる弁舌が、どこにあろうか。
Haec autem sic futura fuisse, et prophetarum vocibus, et Sibyllinis carminibus denuntiatum est.
PL 6, 505Bしかるに、これらのことがこのように起こるはずであったことは、預言者たちの声によっても、シビュラの詩句によっても、予告されていたのである。
Apud Esaiam (cap. 50) ita scriptum invenitur: Non sum contumax, neque contradico: dorsum meum posui ad flagella, et maxillas meas ad palmas: faciem autem meam non averti a foeditate sputorum.
PL 6, 505Bイザヤ書(50章)にはこう記されているのが見出される。『私は逆らわず、抗いもしない。私は自分の背を鞭に、頬を平手に差し出した。唾を吐きかけられる汚辱からも、私は顔を背けなかった。』
Similiter David in psalmo XXXIV: Congregata sunt super me flagella, et ignoraverunt: dissoluti sunt, nec compuncti sunt: tentaverunt me, et deriserunt derisu; et striderunt super me dentibus suis.
PL 6, 506A同じくダビデも詩篇34篇でこう言う。『鞭が私の上に集められたが、彼らはそれを知らずにいた。彼らは緩みきり、心を刺されることもなかった。彼らは私を試み、嘲りに嘲り、私に向かって歯ぎしりをした。』
Sibylla quoque eadem futura monstravit: Εἰς ἀνόμων χεῖρας καὶ ἀπίστων ὕστερον ἥξει· Δώσουσι δὲ θεῷ ῥαπίσματα χερσὶν ἀνάγνοις, Καὶ στόμασιν μαροῖσι τὰ πτύσματα φαρμακόεντα· Δώσει δ' εἰς μάστιγας ἁπλὼς ἁγνὸν τότε νῶτον.
PL 6, 506Aシビュラもまた、同じことが起こることを示していた。『彼はやがて、不法な者どもと信ぜぬ者どもの手に落ちるであろう。 彼らは清からぬ手をもって神に平手打ちを加え、 汚れた口〔底本は μαροῖσι。μιαροῖσι と読む〕をもって毒を含む唾を吐きかけるであろう。 そのとき彼は、素直にその清らかな背を鞭に委ねるであろう。』
Item de silentio ejus, quod usque ad mortem pertinaciter tengrit, Esaias iterum sic locutus est (cap. LIII): Sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondentibus se sine voce, sic non aperuit os suum.
PL 6, 506A同じく、彼が死に至るまで頑なに守り通した沈黙〔底本は tengrit。tenuit と読む〕について、イザヤは再び(53章)こう語っている。『彼は屠られる羊のように引かれて行き、毛を刈る者の前に声も立てぬ小羊のように、口を開かなかった。』
Et Sibylla supra dicta: Καὶ κολαφιζόμενος σιγήσει, μή τις ἐπιγνῶ Τίς λόγος, ἢ πόθεν ἦλθεν ἵνα φθιμένοισι λαλὴσῃ; Καὶ στέφανον φορέσει τὴν ἀκάνθινον.
PL 6, 506Bそして先に述べたシビュラは言う。『殴打されても彼は沈黙するであろう。 それが何なる言葉〔ロゴス〕であるか、また死せる者たちに語りかけるためどこから来たのかを、誰にも悟られぬように。 そして彼は茨の冠をかぶるであろう。』
De cibo vero et potu, quem, antequam eum figerent, illi obtulerunt, David in psalmo LXVIII sic ait: Et dederunt in escam meam fel; et in siti mea potum mihi dederunt acetum.
PL 6, 506B彼らが彼を十字架に付ける前に差し出した食べ物と飲み物について、ダビデは詩篇68篇でこう言っている。『彼らは私の食べ物として苦汁を与え、私の渇きに酢を飲ませた。』
Idem hoc futurum etiam Sibylla concionata est: Εἰς δὲ τὸ βρῶμα χολὴν, καὶ εἰς δίψαν ὄξος ἔδωκαν, Τῆς ἀφιλοξενίης ταύτην δείξουσι τράπεζαν.
PL 6, 507A同じことが起こることを、シビュラもまた公然と告げていた。『食べ物には苦汁を、渇きには酢を彼らは与えるであろう。 もてなしを知らぬこの饗応の膳を、彼らは示すであろう。』
Et alia Sibylla Judaeam terram his versibus increpat: Αὐτὴ γὰρ δύσφρων, τὸν σὸν θεὸν οὐκ ἐνόησας Παίζοντα θνητοῖσι νοήμασιν· ἀλλὰ καὶ ἀκάνθαις Ἔστεψας στεφάνῳ, φοβερὴν τε χολὴν ἐκέρασας.
PL 6, 507Aまた別のシビュラは、次の詩句をもってユダヤの地を叱責する。『愚かなお前は、死すべき者らの思いのうちに戯れる己の神を悟らなかった。 それどころか、茨をもって彼に冠をかぶせ、 恐ろしい苦汁を混ぜ合わせた。』
Fore autem ut Judaei manus inferrent Deo suo, eumque interficerent, testimonia prophetarum haec antecesserunt. Apud Esdram ita scriptum est: Et dixit Esdras ad populum: Hoc pascha Salvator noster est, et refugium nostrum.
PL 6, 507Aさて、ユダヤ人たちが自分たちの神に手を下し、彼を殺すことになるということについては、預言者たちの次のような証言がそれに先立っていた。エズラ書にはこう記されている。『エズラは民に言った。この過越は我々の救い主であり、我々の逃れ場である。〔この句は正典のエズラ記には見当たらない〕』
Cogitate, et ascendat in cor vestram, quoniam habemus humiliare eum in signo, et post haec sperabimus in eum, ne deseratur hic locus in aeternum tempus, dicit Dominus Deus virtutum.
PL 6, 507A『考えよ、そしてそれを汝らの心に上らせよ〔底本は cor vestram。vestrum と読む〕。我々は彼をしるしのうちに辱めることになるが、その後我々は彼に望みを置くことになる。この場所が永遠に見捨てられることのないように、ともろもろの力の主なる神は言われる。』
Si non credideritis ei, neque exaudieritis annuntiationem ejus, eritis derisio in gentibus. Unde apparet Judaeos nullam aliam spem habere, nisi se abluerint a sanguine, ac speraverint in eum ipsum quem negaverunt.
PL 6, 507B『もし汝らが彼を信じず、その告知に聞き従わないならば、汝らは諸国民の間で嘲りの的となるであろう。』ここから明らかなように、ユダヤ人たちには、この血から己を洗い清め、自分たちが否んだまさにその方に望みを置く以外、いかなる希望もないのである。
Esaias (cap. LV) quoque facinus eorum designat, et dicit: In humilitate judicium ejus sublatum est. Nativitatem ejus quis enarrabit? quoniam auferetur a terra vita ejus; a facinoribus populi mei adductus est ad mortem.
PL 6, 507Bイザヤもまた(55章)〔引用箇所の表示は底本のまま。実際はイザヤ53:8-12である〕、彼らの凶行を指し示してこう言う。『彼の裁きは辱めのうちに取り去られた。誰が彼の出自を語り得ようか。彼の命は地から取り去られるからである。彼は、わが民の凶行のゆえに死へと引かれて行った。』
Et dabo malos pro sepultura ejus, et divites pro morte ejus: quia facinus non fecit, neque insidias ore suo locutus est.
PL 6, 508A『そして私は、彼の埋葬のために悪しき者たちを、彼の死のために富める者たちを与えるであろう。彼は凶行を犯さず、その口に欺きを語ることもなかったからである。』
Propterea ipse consequetur multos, et fortium dividet spolia; propterea quod traditus est ad mortem, et inter facinorosos deputatus est: et ipse peccatum multorum pertulit, et propter facinora illorum traditus est.
PL 6, 508A『それゆえに彼自身、多くの者を獲得し、強者たちの分捕り物を分かち合うであろう。彼が死へと引き渡され、凶行を犯す者たちの一人に数えられたからである。彼は多くの者の罪を担い、彼らの凶行のゆえに引き渡されたのである。』
David quoque in psalmo XCIII: Captabunt in animam justi, et sanguinem innocentem condemnabunt, et factus est mihi Dominus in refugium.
PL 6, 508Aダビデもまた詩篇93篇でこう言う。『彼らは義人の魂を狙い、罪なき血を断罪するであろう。しかし主は私にとって逃れ場となられた。』
Hieremias (cap. XI): Domine, significa mihi, et cognoscam: tunc vidi meditationes eorum; ego sicut agnus sine malitia perductus sum ad victimam: in me cogitaverunt cogitationem, dicentes: Venite, mittamus lignum in panem ejus, et eradamus e terra vitam ejus, et nomen ejus non erit in memoria amplius.
PL 6, 508Aエレミヤ(11章)は言う。『主よ、私に示したまえ、そうすれば私は知るであろう。そのとき私は彼らの企みを見た。私は悪意なき小羊のように、生贄として引かれて行った。彼らは私に対してこう考え、こう言った。「来たれ、木を彼のパンに投げ入れ、彼の命を地から絶やし、彼の名を二度と記憶に残らぬようにしよう。」』
Lignum autem crucem significat, et panis corpus ejus, quia ipse est cibus, et vita omnium qui credunt in carnem quam portavit, et in crucem qua pependit.
PL 6, 508Aここで木とは十字架を意味し、パンとは彼の肉体を意味する。彼こそは、自らが担った肉と、自らが架けられた十字架とを信じるすべての者にとって、食物であり命であるからである。
De qua tamen apertius ipse Moses in Deuteronomio ita praedicavit: Et erit pendens vita tua ante oculos tuos, et timebis die ac nocte, et non credes vitae tuae.
PL 6, 508Bしかし、これについてはモーセ自身が、申命記でより明白にこう予告している。『汝の命は汝の目の前に懸かるであろう。汝は昼も夜も恐れ、自分の命を信ずることができぬであろう。』
Idem rursus in Numeris (cap. XXIII): Non quasi homo Dominus suspenditur, neque quasi filius hominis minas patitur. Zacharias (cap. XVI), etiam sic tradidit: Et intuebuntur in me, quem transfixerunt.
PL 6, 509A同じモーセはまた民数記(23章)で言う。『主は人間のようにして吊るされるのではなく、人の子のようにして脅しを受けるのでもない。〔この句はウルガタの民数記23:19と文言が大きく異なるが、底本のまま訳した〕』ゼカリヤ(16章)〔引用箇所の表示は底本のまま。実際はゼカリヤ12:10である〕もまたこう伝えている。『彼らは、自分たちが刺し貫いた者を見つめるであろう。』
Item David in psalmo XXI: Effoderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea: ipsi autem contemplati sunt, et viderunt me, diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam sortem miserunt. Quae utique Propheta non de se locutus est.
PL 6, 509A同じくダビデは詩篇21篇でこう言う。『彼らは私の手と足を穿ち、私の骨をことごとく数えた。彼らは私を見つめ、私に目を留め、私の衣服を互いに分け合い、私の上着について、くじを引いた。』これらのことを、預言者は決して自分自身について語ったのではない。
Fuit enim rex, et numquam perpessus est illa. Sed Spiritus Dei per eum loquebatur, qui fuerat illa passurus post annos mille et quinquaginta. Tot enim colliguntur anni a regno David usque ad crucem Christi.
PL 6, 509A彼は王であって、これらのことを身に受けたことは一度もなかったからである。しかし、彼を通して語っていたのは神の霊であり、これらのことをのちに――千五十年ののちに――受けることになる方のことを語っていたのである。実に、ダビデの治世からキリストの十字架に至るまで、それだけの年数が数えられるからである。
Sed et Solomon, filius ejus, qui Hierosolymam condidit, eam ipsam perituram esse in ultionem sanctae crucis prophetavit: Quod si avertimini a me, dicit Dominus, et non custodieritis veritatem meam, rejiciam Israel a terra quam dedi illis: et domum hanc, quam aedificavi illis in nomine meo, projiciam illam ex omnibus; et erit Israel in perditionem, et in improperium populo: et domus haec erit deserta; et omnis qui transibit per illam, admirabitur, et dicet: Propter quam rem fecit Dominus terrae huic et huic domui haec mala?
PL 6, 509Aさらにまた、彼の子であり、エルサレムを築いたソロモンも、その都自身が聖なる十字架のゆえの報復として滅びるであろうことを預言していた。『もし汝らが私から離れ去り』と主は言われる、『私の真理を守らないならば、私が彼らに与えた地からイスラエルを退け、私が我が名において彼らのために建てたこの家を、すべてのものから投げ捨てるであろう。そしてイスラエルは滅びとなり、民にとって恥辱の的となるであろう。この家は荒れ果て、そこを通り過ぎる者はみな驚いて言うであろう。「主はなにゆえこの地とこの家にこれほどの災いを下されたのか」』
Et dicent: Quia reliquerunt Dominum Deum suum, et persecuti sunt regem suum dilectissimum Deo, et cruciaverunt illum in humilitate magna, propter hoc importavit illis Deus mala haec.
PL 6, 510Aそして人々はこう言うであろう。『彼らが自分たちの主なる神を見捨て、神に最も愛されたその王を迫害し、大いなる屈辱のうちに彼を苦しめたからである。それゆえ神は彼らにこれらの災いをもたらされたのである。』
Liber IV, Caput XIX
第IV巻 第XIX章PL 6, 510ADe Jesu morte, sepultura et resurrectione; atque de iis rebus praedicta. Quid amplius jam de facinore Judaeorum dici potest, quam excaecatos tum fuisse, atque insanabili furore correptos, qui haec quotidie legentes neque intellexerunt, neque quin facerent cavere potuerunt?
PL 6, 510Aイエスの死と埋葬と復活について、ならびにこれらの事柄があらかじめ予告されていたことについて。ユダヤ人の凶行について、これ以上何を語ることができようか。彼らはそのとき盲目にされ、癒しがたい狂乱に取りつかれていたのであり、日々これらの事柄を読みながら理解することもなく、みずから行うことを慎むこともできなかったのである。
Suspensus igitur atque affixus exclamavit ad Dominum voce magna, et ultro spiritum posuit. Et eadem hora terrae motus factus est.
PL 6, 510Aかくして彼は懸けられ、釘打たれて、大声で主に叫び、みずから進んでその霊を捨てた。そして同じ時刻に地震が起こった。
Et velum templi, quod separabat duo tabernacula, scissum est in duas partes; et sol repente subductus est, et ab hora sexta usque in nonam tenebrae fuerunt.
PL 6, 510A神殿の垂れ幕、すなわち二つの聖所を隔てていたものは、真っ二つに裂けた。太陽は突如として姿を消し、第六時から第九時まで闇が続いた。
Qua de re Amos propheta testatur: Et erit in illo die, dicit Dominus, occidet sol meridie, et tenebrabitur dies lucis; et convertam dies festos vestros in luctum, et cantica vestra in lamentationem.
PL 6, 510Bこのことについて預言者アモスはこう証言する。「その日には、と主は言われる、真昼に太陽は沈み、光の日は闇となるであろう。そして汝らの祝いの日を嘆きに変え、汝らの歌を哀哭に変えるであろう」。
Item Hieremias: Exterrita est quae parit, et taeduit animam; et subivit sol ei, cum adhuc medius dies esset; confusa est, et maledicta: reliquos eorum in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum.
PL 6, 511A同じくエレミヤも言う。「産む女は驚愕し、その魂は疲れ果てた。彼女にはなお真昼であるうちに太陽が沈み、彼女は辱められ、呪われた。彼らの残りの者を、その敵の目の前で剣に渡すであろう」。
Et Sibylla: Ναοῦ δὲ σχισθῆ τὸ πέτασμα, καὶ ἤματι μέσσῳ Νὺξ ἔσται σκοτόεσσα πελώριος ἐν τρίσιν ὤραις. Cum haec facta essent, ne prodigiis quidem coelestibus facinus suum intelligere quiverunt.
PL 6, 511Aそしてシビュラも言う。「神殿の垂れ幕は裂け、真昼に、恐るべき夜が三時間にわたって訪れるであろう」。これらのことが起こったとき、彼らは天の徴によってさえ、自らの凶行を悟ることができなかった。
Sed quoniam praedixerat se tertio die ab inferis resurrecturum, metuentes ne a discipulis surrepto et amoto corpore, universi resurrexisse eum crederent, et fieret multo major in plebe confusio, detraxerunt eum cruci, et conclusum in monumento firmiter militari custodia circumdederunt.
PL 6, 511Aしかし彼は三日目に冥界からよみがえるであろうと予告していたので、彼らは弟子たちが遺体を密かに奪い取って移し、すべての者が彼はよみがえったと信じ、民衆の間にいっそう大きな混乱が生じることを恐れて、彼を十字架から降ろし、墓に閉じ込め、兵士の見張りで厳重に取り囲んだ。
Verum tertio die, ante lucem terrae motu facto, repente patefactum est sepulcrum, et custodibus, quos attonitos obstupefecerat pavor, nihil videntibus, integer e sepulcro ac vivus egressus, in Galilaeam profectus est, ut discipulos suos quaereret: in sepulcro vero nihil repertum est, nisi exuviae quibus involutum corpus incluserant.
PL 6, 512Aしかし三日目、夜明け前に地震が起こり、墓は突如として開かれた。番兵たちは恐怖に打たれて呆然とし、何も見ることがなかったが、彼は無傷のまま生きて墓から出て、弟子たちを捜し求めるためガリラヤへ赴いた。墓の中には、遺体を包んでいた覆いのほかには何も見出されなかった。
Illum autem apud inferos non remansurum, sed die tertio resurrecturum, prophetae cecinerant. David in psalmo XV: Non derelinques animam meam apud inferos, nec dabis sanctum tuum videre interitum.
PL 6, 512A彼が冥界にとどまることなく、三日目によみがえるであろうことは、預言者たちがすでに予言していた。ダビデは第十五詩篇でこう言う。「汝は私の魂を冥界に見捨てず、汝の聖なる者に滅びを見させることはないであろう」。
Item in tertio: Ego dormivi et somnum cepi, et resurrexi; quoniam Dominus auxiliatus est mihi.
PL 6, 513A同じく第三詩篇では、「私は眠り、眠りについたが、よみがえった。主が私を助けてくださったからである」。
Oseas (c. XIII) quoque primus XII prophetarum de resurrectione ejus testificatus est: Hic filius meus sapiens; propter quod nunc non resistet in tribulatione filiorum suorum, et de manu inferorum eruam eum. Ubi est judicium tuum, mors, aut ubi est aculeus tuus?
PL 6, 513A十二預言者の中で最初のホセアも(ホセア書13章)、彼の復活について証言している。「これは私の賢き子である。それゆえ彼は今、その子らの苦難のうちに持ちこたえることはないであろう。そして私は彼を冥界の手から救い出そう。死よ、汝の裁きはどこにあるのか、汝の棘はどこにあるのか」。
Idem alio loco: Vivificabit nos post biduum die tertio. Et ideo Sibylla impositurum esse morti terminum dixit post tridui somnum: Καὶ θανάτου μοῖραν τελέσει, τρίτον ἧμαρ ὑπνώσας, Καὶ τότ' ἀποφθίμενον ἀναλύσας εἰς φάος ἥξει Πρῶτος ἀναστάσεως, κλητοῖς ἀρχὴν ὑποδείξας.
PL 6, 513A同じ預言者は別の箇所でこうも言う。「二日ののち、三日目に、彼は我々を生かすであろう」。それゆえシビュラも、三日の眠りののちに死に終わりを置くであろうと言った。「そして彼は死の定めを成し遂げ、三日目を眠り、そののち滅び去った者を〔ἀποφθίμενον は ἀπὸ φθιμένων とも読め、その場合は「死者たちのうちから」となる〕解き放って光の中へと来たるであろう。復活における最初の者として、召された者たちに始まりを示しつつ」。
Vitam enim nobis acquisivit morte superata. Nulla igitur spes alia consequendae immortalitatis homini datur, nisi crediderit in eum, et illam crucem portandam patiendamque susceperit.
PL 6, 513B彼は死に打ち勝つことによって、我々のために生命を獲得したのである。それゆえ、人間に不死を得るための望みはほかに与えられていない。彼を信じ、かの十字架を担い耐え忍ぶことを引き受けるのでなければ。
Liber IV, Caput XX
第IV巻 第XX章PL 6, 513BDe Jesu in Galilaeam post resurrectionem profectione; atque de utroque Testamento, Vetere et Novo.
PL 6, 513Bイエスの、復活後のガリラヤへの出立について。また新旧両方の契約について。
Profectus ergo in Galilaeam (noluit enim se Judaeis ostendere, ne adduceret eos in poenitentiam, atque impios resanaret), discipulis iterum congregatis Scripturae sanctae litteras, id est prophetarum arcana, patefecit; quae antequam pateretur, perspici nullo modo poterant, quia ipsum passionemque ejus annuntiabant.
PL 6, 513Bかくして彼はガリラヤへ出立した(というのも彼はユダヤ人に自らを示そうとはしなかった。彼らを悔い改めへ導き、不敬虔な者たちを立ち直らせることのないようにするためであった)。そして弟子たちを再び集め、聖書、すなわち預言者たちの秘められた言葉を解き明かした。それらは彼が受難するまでは、決して見極めることができなかった。彼自身とその受難とを告げ知らせるものであったからである。
Idcirco Moses, et iidem ipsi prophetae legem, quae Judaeis data erat, Testamentum vocant; quia nisi testator mortuus fuerit, nec confirmari testamentum potest, nec sciri quid in eo scriptum sit, quia clausum et obsignatum est.
PL 6, 513Bそれゆえモーセも、そして同じ預言者たち自身も、ユダヤ人に与えられた律法を「契約」と呼ぶ。なぜなら、遺言者が死ななければ契約は確定されえず、そこに何が記されているかを知ることもできないからである。それは閉じられ、封印されているのである。
Itaque nisi Christus mortem suscepisset, aperiri testamentum, id est, revelari et intelligi mysterium Dei non potuisset. Verum Scriptura omnis in duo Testamenta divisa est.
PL 6, 513Bかくしてキリストが死を引き受けなかったならば、契約を開くこと、すなわち神の秘義を啓示し理解させることはできなかったであろう。しかし聖典全体は二つの契約に分けられている。
Illud quod adventum passionemque Christi antecessit, id est lex et prophetae, Vetus dicitur; ea vero quae post resurrectionem ejus scripta sunt, Novum Testamentum nominantur.
PL 6, 514Bキリストの到来と受難に先立つもの、すなわち律法と預言者たちは、「旧い契約」と呼ばれる。彼の復活の後に書かれたものは、「新しい契約」と名づけられる。
Judaei Veteri utuntur, nos novo: sed tamen diversa non sunt, quia Novum Veteris adimpletio est, et in utroque idem testator est Christus, qui pro nobis morte suscepta nos haeredes regni aeterni fecit, abdicato et exhaeredato populo Judaeorum; sicut Hieremias propheta testatur (cap. XXXI), cum loquitur talia: Ecce dies veniunt, dicit Dominus; et consummabo domui Israel et domui Juda testamentum novum, non secundum testamentum, quod disposui patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem illos de terra Aegypti; quia ipsi non perseveraverunt in testamento meo et ego neglexi eos, dicit Dominus.
PL 6, 514Bユダヤ人は旧い契約を用い、我々は新しい契約を用いる。しかしそれらは異なるものではない。なぜなら新しい契約は旧い契約の成就であり、いずれにおいても同じ遺言者はキリストであって、彼は我々のために死を引き受けることによって、我々を永遠の王国の相続人とし、ユダヤの民を廃嫡し相続権を奪ったからである。預言者エレミヤが(エレミヤ31章)こう証言する通りである。「見よ、日は来る、と主は言われる。私はイスラエルの家とユダの家に、新しい契約を成就するであろう。それは、私が彼らの先祖の手を取り、エジプトの地から連れ出したときに彼らと結んだ契約に等しいものではない。彼らが私の契約にとどまらなかったので、私も彼らを顧みなかったからである、と主は言われる」。
Item alio loco (cap. VI) similiter ait: Dereliqui domum meam; dimisi haereditatem meam in manus inimicorum ejus. Facta est haeriditas mea mihi, sicut leo in silva: dedit ipsa super me vocem suam; ideo odi eam.
PL 6, 515A同じくまた別の箇所で(エレミヤ6章)彼は同様に言う。「私は自分の家を見捨てた。自分の相続財産を敵の手に渡した。私の相続財産は〔底本の綴りは haeriditas。haereditas と取った〕、私にとって森の中の獅子のようになった。それは私に向かってその声をあげた。それゆえ私はそれを憎む」。
Cum sit haereditas ejus, coeleste regnum, non utique ipsam haereditatem se dicit odisse, sed haeredes, qui adversus eum ingrati et impii extiterunt.
PL 6, 515B彼の相続財産とは天の王国であるから、彼はその相続財産そのものを憎むと言っているのではなく、彼に対して恩知らずで不敬虔であることが明らかになった相続人たちを憎むと言っているのである。
Facta est, inquit, mihi haereditas mea, sicut leo: id est, praeda et devoratio factus sum haeredibus meis, qui me immolaverunt sicut pecus. Dedit super me vocem suam; id est, sententiam adversus me mortis crucisque dixerunt.
PL 6, 515B「私の相続財産は、私にとって獅子のようになった」と彼は言う。すなわち、私は自分の相続人たちにとっての獲物と餌食となった。彼らは家畜のように私を生贄として捧げたのである。「それは私に向かってその声をあげた」とは、すなわち彼らが私に対して死と十字架の判決を下したことを言う。
Nam quod superius ait consummaturum se domui Juda testamentum novum, ostendit, vetus illud testamentum, quod per Mosem est datum, non fuisse perfectum; id autem, quod per Christum dari haberet, consummatum fore.
PL 6, 515Bというのは、彼が先に、ユダの家に新しい契約を成就するであろうと言ったことは、モーセを通して与えられたかの旧い契約が完全なものではなかったことを示しており、キリストを通して与えられることになる契約こそが、成就したものとなるであろうことを示しているからである。
Domus autem Juda et Israel non utique Judaeos significat, quos abdicavit, sed nos, qui ab eo convocati ex Gentibus, in illorum locum adoptionemque successimus, et appellamur filii Judaeorum; quod declarat Sibylla, cum dicit: Ἱουδαίων μακάρων θεἶον γένος οὐρανιώνων.
PL 6, 515Bしかしユダの家とイスラエルの家とは、彼が廃嫡したユダヤ人を決して指すのではなく、諸国民の中から彼によって召し出され、彼らに代わってその地位と養子縁組を受け継いだ我々を指すのであり、我々はユダヤ人の子らと呼ばれる。このことはシビュラも、こう言って明らかにしている。「ユダヤ人という、祝福された天上の者たちの神なる裔よ」。
Quos autem futurum esset id genus, Esaias docet (cap. XLII), apud quem Pater summus ad Filium loquitur, dicens: Ego Dominus Deus, vocavi te ad justitiam, et tenebo manum tuam, et confirmabo te, et dedi te in testamentum generis mei, in lucem gentium, aperire oculos caecorum, producere ex vinculis alligatos, et de domo carceris sedentes in tenebris.
PL 6, 516Aしかしその裔がどのようなものとなるかを、イザヤは(イザヤ42章)教えている。そこでは至高の父が子に向かってこう語る。「私、主なる神は、汝を正義のために召し、汝の手を握り、汝を強め、汝を私の裔の契約として、諸国民の光として与えた。それは盲人の目を開き、繋がれた者たちを鎖から連れ出し、暗闇に座る者たちを牢獄の家から出すためである」。
Cum igitur nos antea tamquam caeci, et tamquam carcere stultitiae inclusi, sederemus in tenebris, ignorantes Deum et veritatem, illuminati ab eo sumus, qui nos testamento suo adoptavit, et liberatos malis vinculis, atque in lucem sapientiae productos, in haereditatem regni coelestis adscivit.
PL 6, 516Aそれゆえ我々は以前、盲人のように、また愚かさという牢獄に閉じ込められた者のように、神と真理を知らずに闇の中に座していたが、我々をその契約によって養子とし、悪しき鎖から解き放って知恵の光へと導き出し、天の王国の相続へと迎え入れてくださった方によって、光で照らされたのである。
Liber IV, Caput XXI
第IV巻 第XXI章PL 6, 516ADe Jesu ascensione, eaque praedicta; et de discipulorum praedicatione et gestis. Ordinata vero discipulis suis Evangelii ac nominis sui praedicatione, circumfudit se repente nubes, eumque in coelum sustulit, quadragesimo post passionem die, sicut Daniel fore ostenderat (cap. VII), dicens: Et ecce in nubibus coeli ut filius hominis veniens, usque ad vetustum dierum pervenit.
PL 6, 516Aイエスの昇天について、またそれが予告されていたことについて。そして弟子たちの宣教と行いについて。彼は弟子たちに福音と自らの名を宣べ伝えることを命じたのち、たちまち雲が彼を包み、受難ののち四十日目に、彼を天へと引き上げた。ダニエルが(ダニエル7章)こう予告していた通りである。「見よ、天の雲に乗って人の子のような者が来て、日の老いたる者のもとに至った」。
Discipuli vero per provincias dispersi fundamenta Ecclesiae ubique posuerunt, facientes et ipsi in nomine magistri Dei magna, et pene incredibilia miracula; quia discedens instruxerat eos virtute ac potestate, qua posset novae annuntiationis ratio fundari, et confirmari: sed et futura aperuit illis omnia, quae Petrus et Paulus Romae praedicaverunt, et ea praedicatio in memoriam scripta permansit; in qua cum multa alia mira, tum etiam hoc futurum esse dixerunt, ut post breve tempus immitteret Deus regem, qui expugnaret Judaeos, et civitates eorum solo adaequaret, ipsos autem fame sitique confectos obsideret.
PL 6, 516A弟子たちは諸属州に散らばり、至るところに教会の礎を据え、彼ら自身も師である神の名において、大いなる、ほとんど信じがたいほどの奇跡を行った。彼は去るにあたって、新しい宣教の理を基礎づけ確立しうる力と権力とをもって彼らを整えていたからである。また彼はあらゆる未来の事柄をも彼らに示した。それをペトロとパウロはローマで宣べ伝え、その宣教は記録として書きとどめられ、今に残っている。そこには他の多くの驚くべき事柄とともに、次のことも起こるであろうと語られていた。すなわち、しばらくの後に神が一人の王を送り込み、その王がユダヤ人を打ち破り、彼らの都市を地に平らげ、彼ら自身を飢えと渇きで消耗させながら包囲するであろうということである。
Tum fore ut corporibus suorum vescerentur, et consumerent se invicem; postremo ut capti venirent in manus hostium, et in conspectu suo vexari acerbissime conjuges suas cernerent, violari ac prostitui virgines, diripi pueros, allidi parvulos, omnia denique igni ferroque vastari, captivos in perpetuum terris suis exterminari; eo quod exultaverint super amantissimum et probatissimum Dei Filium.
PL 6, 517Aその時、彼らは自分の身内の者たちの遺体を食らい、互いを食い尽くすことになるであろう。そしてついには、捕らえられて敵の手に落ち、自分たちの目の前で妻たちがこの上なく苛酷に苛まれるのを見、処女たちが辱められ売春に供され、子供たちが引き裂かれ、幼子たちが叩きつけられ、そしてついにはすべてが火と剣によって荒らされ、捕虜となった者たちは永遠に自分たちの地から追放されるであろう。それは彼らが、この上なく愛され、この上なく嘉された神の子に対して、勝ち誇ったからである。
Itaque post illorum obitum, cum eos Nero interemisset, Judaeorum nomen et gentem Vespasianus extinxit, fecitque omnia quae illi futura praedixerant.
PL 6, 517Aかくして彼ら(ペトロとパウロ)の死後——ネロが彼らを殺したのち——ウェスパシアヌスはユダヤ人の名と民族とを滅ぼし、彼らが予告していたすべての事柄を成し遂げた。
Liber IV, Caput XXII
第IV巻 第XXII章PL 6, 517BArgumenta Infidelium contra Jesu incarnationem. Confirmata sunt, ut opinor, quae falsa et incredibilia putantur ab iis, quos vera coelestium litterarum doctrina non imbuit: sed tamen ut refellantur a nobis etiam illi, qui nimium non sine malo suo sapiunt, rebusque divinis fidem detrahunt, argumentis quoque illorum coarguamus errorem; ut tandem aliquando quando pervideant ita fieri oportuisse, sicut nos ostendimus factum.
PL 6, 517B不信仰な者たちがイエスの受肉に対して立てる論拠について。天の文書の真の教えに浸されていない者たちによって偽りかつ信じがたいと考えられている事柄は、思うに、すでに確証されている。しかしそれでも、過ぎたる知恵を、自らに害をもたらす仕方でひけらかし、神的な事柄への信を貶める者たちをも我々が論駁するために、彼らの論拠そのものによって彼らの誤りを暴こう。ついには彼らも〔底本は aliquando quando と quando が重なる。重複と見て訳した〕、我々が示した通りに事が起こらねばならなかったことを見て取るように。
Et quamquam apud bonos judices satis habeant firmitatis vel testimonia sine argumentis, vel argumenta sine testimoniis; nos tamen non contenti alterutro sumus, cum suppetat nobis utrumque, ne cui perverse ingenioso, aut non intelligendi, aut contra disserendi locum relinquamus.
PL 6, 518A良き裁判官のもとでは、証言だけでも論拠だけでも、それぞれ単独で十分な確かさを持ちうるが、それでも我々はそのいずれか一方に満足することはしない。我々には両方が備わっているのだから、ひねくれて才知をひけらかす者に、理解しない口実も、逆に論じ立てる余地も残さないためである。
Negant fieri potuisse, ut naturae immortali quidquam decederet. Negant denique Deo dignum, ut homo fieri vellet, seque infirmitate carnis oneraret; ut passionibus, ut dolori, ut morti se ipse subjiceret: quasi non facile illi esset, ut citra corporis imbecillitatem se hominibus ostenderet, eosque justitiam doceret (siquidem id volebat) majore auctoritate, ut professi Dei.
PL 6, 518A彼らは、不死なる本性から何かが失われることなどありえないと言う。さらに彼らは、神が人間となることを望み、みずから肉の弱さを身に負い、情念や苦痛や死にみずからを服させることは、神にふさわしくないと言う。まるで彼にとって、肉体の弱さによらずに人間に自らを示し、——もしそれを望んだのであれば——神を公言する者としてより大きな権威をもって彼らに正義を教えることが、容易ではなかったかのように。
Tunc enim cunctos fuisse praeceptis coelestibus parituros, si ad ea virtus ac potestas Dei praecipientis accederet. Cur igitur (aiunt) ad docendos homines non ut Deus venit?
PL 6, 518Aというのは、命じる神の力と権力とがそれに加われば、その時にはすべての者が天の教えに従ったであろうから、と彼らは言う。それゆえ、彼らは言う、なぜ彼は人間を教えるために神として来なかったのか、と。
Cur se tam humilem imbecillemque constituit, ut ab hominibus et contemni, et poena affici posset? cur vim ab imbecillis, et mortalibus passus est? cur non manus hominum, aut virtute repulit, aut divinitate vitavit? cur non majestatem suam sub ipsa saltem morte patefecit? sed ut invalidus in judicium ductus est, ut nocens damnatus, ut mortalis occisus.
PL 6, 518Bなぜ彼は自らをこれほど卑しく弱い者としたのか、人間たちから軽んじられ、刑罰を科されることさえありうるほどに。なぜ彼は弱く死すべき者たちから暴力を受けたのか。なぜ彼は人間たちの手を、力によって退けるか、あるいは神性によって逃れるかしなかったのか。なぜ彼はせめて死に際してさえ、自らの威厳を明らかにしなかったのか。むしろ、力なき者として裁判に引き出され、犯罪者として断罪され、死すべき者として殺されたではないか。
Refutabo haec diligenter, nec quemquam patiar errare. Illa enim magna et mirabili ratione sunt facta; quam quicumque perceperit, non tantum mirari desinet Deum ab hominibus esse cruciatum, verum etiam facile pervidebit ne Deum quidem potuisse credi, si ea ipsa quae arguit facta non essent.
PL 6, 518B私はこれらのことを丹念に論駁し、誰にも誤らせておくことはしない。それらのことは、大いなる驚くべき理法によってなされたのであり、それを理解する者は誰でも、神が人間たちによって責め苦を受けたことに驚くのをやめるだけでなく、彼が非難するまさにそのことが起こらなかったならば、彼を神であるとさえ信じることはできなかったであろうことを、たやすく見て取るであろう。
Liber IV, Caput XXIII
第IV巻 第XXIII章PL 6, 519ADe praecipiendo et agendo. Quicumque praecepta dat hominibus ad vitam, moresque fingit aliorum, quaero debeatne ipse facere quae praecipit, an non debeat? Si non fecerit, soluta praecepta sunt.
PL 6, 519A教えと行いについて。人間たちに生き方の教えを与え、他者の習わしを形作る者は誰であれ——私は問う——自らが命じることを自ら行うべきか、行うべきでないのか。もし行わないのであれば、その教えは効力を失う。
Si enim bona sunt quae praecipiuntur, si vitam hominum in optimo statu collocant, non se debet ipse praeceptor a numero coetuque hominum segregare inter quos agit; et ipsi eodem modo vivendum est, quo docet esse vivendum, ne si aliter vixerit, ipse praeceptis suis fidem detrahat, levioremque doctrinam suam faciat, si reipsa resolvat, quod verbis nitatur adstringere.
PL 6, 519Aもし命じられることが善きものであり、人間の生を最善の状態に置くものであるならば、教師自身は、自らがその中で生きる人々の数と集まりから、みずからを切り離すべきではない。そして彼自身も、自らが生きるべきだと教えるのと同じ仕方で生きなければならない。もし異なる生き方をするならば、彼は自らの教えから信頼性を奪い、言葉によって結びつけようとするものを実際には解いてしまうことによって、自らの教説をより軽いものとしてしまうであろうから。
Unusquisque enim, cum audit praecipientem, non vult imponi sibi necessitatem parendi, tamquam sibi jus libertatis adimatur; respondet itaque doctori hoc modo: Non possum facere quae jubes, quoniam sunt impossibilia.
PL 6, 519Bというのも、誰もが命じる者の言葉を聞くとき、自由の権利を奪われるかのように、従わねばならないという必然を自らに課されることを望まないからである。それゆえ彼は教える者にこう答える。「私はお前が命じることを行うことができない。それらは不可能なことだからだ」。
Vetas me irasci, vetas cupere, vetas libidine commoveri, vetas dolorem, vetas mortem timere: sed hoc adeo contra naturam est, ut his affectibus animalia universa subjecta sint; vel si adeo putas repugnari posse naturae, et tu ipse quae praecipis fac, ut sciam fieri posse.
PL 6, 519Bお前は私が怒ることを禁じ、欲望を抱くことを禁じ、情欲に動かされることを禁じ、苦痛を、死を恐れることを禁じる。しかしこれは、あらゆる生き物がこれらの情念に服しているほどに、本性に反することなのだ。あるいは、もしお前がそれほどまでに本性に逆らうことができると考えるならば、お前自身が命じることを行ってみせよ。それが可能であることを私が知りうるように。
Cum autem ipse non facias, quae insolentia est, ut homini libero imponere velis leges quibus ipse non pareas? Prius disce, qui doces, et antequam mores aliorum corrigas, tuos corrige. Quis neget justam esse hanc responsionem?
PL 6, 519Bだがお前自身がそれを行わないのであれば、自らは従わない法を自由な人間に課そうとするとは、なんという傲慢さであろうか。教える者よ、まずお前が学べ。他者の習わしを正す前に、お前自身の習わしを正せ。この答えが正当であることを、誰が否定しようか。
Quin etiam in contemptum veniet hujusmodi doctor, et deludetur vicissim, quia videbitur et ipse deludere.
PL 6, 520Aそれどころか、そのような教師は軽蔑されるようになり、逆に嘲られることになるであろう。彼自身も人を嘲っているように見えるからである。
Quid ergo faciet ille praeceptor, si haec ei fuerint opposita? quomodo adimet excusationem contumacibus, nisi ut praesentibus factis doceat, possibilia se docere? Unde evenit, ut philosophorum praeceptis nullus obtemperet.
PL 6, 520Aでは、もしこれらのことを突きつけられたなら、あの教師はどうするであろうか。現に行われた事実によって、自分が教えるものが可能であることを示す以外に、どうやって強情な者たちから言い逃れの口実を取り去ることができようか。それゆえ、哲学者たちの教えに誰も従わないという事態が生じるのである。
Homines enim malunt exempla, quam verba; quia loqui facile est, praestare difficile. Utinam quidem tam multi bene facerent, quam multi loquuntur bene. Sed qui praecipiunt, nec faciunt, abest ab iis fides.
PL 6, 520Aというのも人間は言葉よりも実例を好むからである。語ることはたやすいが、成し遂げることは難しい。願わくは、よく語る者が多いのと同じだけ、よく行う者も多くあってほしいものである。しかし命じながら行わない者たちには、信頼性が欠けている。
Et si homines fuerint, contemnentur ut leves; si Deus, opponetur ei excusatio fragilitatis humanae.
PL 6, 520Aそしてもし彼らが人間であるならば、軽薄な者として軽蔑されるであろう。もし神であるならば、人間の弱さという言い訳が彼に対して差し向けられるであろう。
Superest ut factis verba firmentur, quod philosophi facere nequeunt: itaque cum ipsi praeceptores vincantur affectibus, quos vinci praedicant oportere, neminem possunt ad virtutem, quam falso praedicant, erudire; ob eamque causam putant, neminem adhuc perfectum extitisse sapientem, id est, in quo summae doctrinae ac scientiae summa virtus et perfecta justitia consenserit, quod quidem verum fuit.
PL 6, 520A残るは、言葉が行いによって確証されることであるが、これを哲学者たちは成し遂げることができない。それゆえ、教師たち自身が、克服されるべきだと説く情念に打ち負かされているのだから、彼らが偽って説く徳へと誰かを教え導くことなどできない。それゆえにこそ彼らは、いまだかつて完全な賢者、すなわち最高の教説と知識に最高の徳と完全な正義とが一致して備わる者は存在しなかったと考える。そしてそれは実に真実であった。
Nemo enim post mundum conditum talis extitit, nisi Christus, qui et verbo sapientiam tradidit, et doctrinam praesenti virtute firmavit.
PL 6, 520Bというのも、世界が創造されて以来、そのような者はキリストのほかに誰も現れなかったからである。彼は言葉によって知恵を伝え、その場に現れた力によって教えを確証したのである。
Liber IV, Caput XXIV
第IV巻 第XXIV章PL 6, 520BEversio argumentorum supra objectorum. Age, nunc consideremus, an doctor e coelo missus possit non esse perfectus. Nondum de hoc loquor, quem venisse a Deo negant.
PL 6, 520B上に提示された論拠の論駁。よろしい、では今、天から遣わされた教師が完全でないということがありうるかどうかを考えてみよう。彼が神のもとから来たことを人々が否定している、その当人については、私はまだ語っていない。
Fingamus aliquem de coelo esse mittendum, qui vitam hominum rudimentis virtutis instituat, et ad justitiam formet.
PL 6, 521A天から誰かが遣わされ、人間の生活を徳の基礎によって秩序づけ、正義へと形づくるのだと仮定してみよう。
Nemini dubium potest esse, quin is doctor, qui coelitus mittitur, tam scientia sit rerum omnium quam virtute perfectus; ne nihil inter coelestem terrenumque differat. Nam in homine interna et propria doctrina esse nullo pacto potest.
PL 6, 521A天から遣わされるその教師が、万物についての知識においても徳においても完全であることは、誰にとっても疑いえない。さもなければ天の教師と地の教師との間に何の違いもなくなってしまうからである。なぜなら人間のうちには、内発的で固有の教えというものは決してありえないからである。
Nec enim mens terrenis visceribus inclusa, et tabe corporis impedita, aut comprehendere per se potest, aut capere veritatem, nisi aliunde doceatur.
PL 6, 521A地上の臓腑に閉じ込められ、肉体の腐敗に妨げられた精神は、他から教えられるのでなければ、みずから理解することも真理を捉えることもできないからである。
Et si maxime possit, summam tamen virtutem capere nequeat, et omnibus vitiis resistere, quorum materia in visceribus continetur. Eo fit, ut terrenus doctor perfectus esse non possit.
PL 6, 521Aたとえこの上なくよくできたとしても、それでも最高の徳を捉えることも、その材料が臓腑のうちに宿るあらゆる悪徳に抵抗することもできない。こうして、地上の教師は完全ではありえないのである。
At vero coelestis, cui scientiam divinitas, virtutem immortalitas tribuit, in docendo quoque, sicut in caeteteris, perfectus et consummatus sit necesse est. At id omnino fieri non potest, nisi mortale sibi corpus assumat.
PL 6, 521Aしかし天の教師は、神性が知識を、不死性が徳を与えるのであるから、他のあらゆる点と同じく〔底本は caeteteris。caeteris と読む〕、教えることにおいても完全かつ全き者であることが必然である。だが、それは彼が自ら死すべき肉体を身にまとわないかぎり、まったく起こりえないことである。
Cur autem fieri non possit, ratio clara est. Nam si veniat ad homines, ut Deus, ut omittam, quod mortales oculi claritatem majestatis ejus conspicere ac sustinere non possunt, ipse certe Deus virtutem docere non poterit, quia expers corporis non faciet, quae docebit, ac per hoc doctrina ejus perfecta non erit.
PL 6, 521Bしかし、なぜそれが起こりえないのか、その理由は明らかである。なぜなら、もし彼が神として人々のもとに来るならば――死すべき者の目が彼の威光の輝きを見つめ、耐えることができないという点は措くとしても――神自身は徳を教えることができないであろう。というのも、肉体を持たない者は自らが教えることを行わないのであり、それゆえに彼の教えは完全にはならないからである。
Alioqui si summa virtus est, dolorem patienter pro justitia officioque perferre, si virtus est, mortem ipsam et intentatam non metuere, et illatam fortiter sustinere; debet ergo doctor ille perfectus, et docere ista praecipiendo, et confirmare faciendo; quia qui dat praecepta vivendi, amputare debet omnium excusationum vias, ut imponat hominibus parendi necessitatem, non vi aliqua, sed pudore, et tamen libertatem relinquat, ut et praemium sit constitutum parentibus, quia poterant non parere, si vellent, et non parentibus poena, quia poterant parere, si vellent.
PL 6, 521Bそうでなければ、もし正義と義務のために苦痛を耐え忍ぶことが最高の徳であるなら、また、脅かされた死そのものを恐れず、加えられた死を雄々しく耐え忍ぶことが徳であるなら、かの完全な教師は、これらのことを命令によって教え、行いによって確証しなければならない。なぜなら、生きる上での命令を与える者は、あらゆる言い訳の道を断ち切って、人間に対し、何らかの力によってではなく恥によって従うことの必然性を課さねばならず、しかもなお自由を残しておかねばならないからである。それは、従う者たちには報いが定められることになる、なぜなら彼らは望めば従わずにいることもできたからであり、また従わない者たちには罰が定められることになる、なぜなら彼らは望めば従うこともできたからである。
Quomodo ergo poterit amputari excusatio, nisi ut qui docet, faciat quae docet, et si quasi praevius, et manum porrigat seculuro? quemadmodum autem potest facere quae docet, si non sit similis ei quem docet?
PL 6, 521Cでは、いかにして言い訳を断ち切ることができようか。教える者が自ら教えることを行い、いわば先導者として〔底本は et si quasi praevius, et と接続詞が重なり崩れている。文脈から解した〕、後に続く者へ〔底本は seculuro。secuturo と読む〕手を差し伸べるのでなければ。しかし、教える者が教えられる者と同じでないならば、どうして自ら教えることを行うことができようか。
Nam si nulli subjectus sit passioni, potest ei docenti homo sic respondere: Volo equidem non peccare; sed vincor; indutus sum enim carne fragili, et imbecilla; haec est, quae concupiscit, quae irascitur, quae dolet, quae mori timet.
PL 6, 521Cもし彼が何の受苦にも服していないのであれば、教えるその者に対して人はこう答えることができる。『私はたしかに罪を犯すまいと欲する。だが、私は打ち負かされる。なぜなら私は脆く弱い肉をまとっているからである。欲情し、怒り、苦しみ、死を恐れるのは、この肉なのである。』
Itaque ducor invitus, et pecco, non quia volo, sed quia cogor. Sentio me et ipse peccare: sed necessitas fragilitatis impellit, cui repugnare non possum.
PL 6, 522Aそれゆえ私は心ならずも引きずられ、罪を犯す。それは私が望むからではなく、強いられるからである。私自身、自分が罪を犯していると感じている。だが、脆さゆえの必然が私を駆り立てるのであり、それに抗うことが私にはできないのである。
Quid ad haec respondebit praeceptor ille justitiae? quomodo confutabit ac redarguet hominem, qui delictis suis excusationem carnis obtendet, nisi et ipse carne fuerit indutus, ut ostendat, etiam carnem posse capere virtutem?
PL 6, 522Aこれに対して、かの正義の教師は何と答えるであろうか。自分の罪の言い訳に肉を持ち出す人間を、いかにして論駁し、言い負かすことができようか。彼自身もまた肉をまとい、肉もまた徳を捉えうることを示すのでなければ。
Contumacia enim redargui non potest, nisi exemplo. Nam habere non possunt, quae doceas, firmitatem, nisi ea prior feceris; quia natura hominum proclivis in vitia, videri vult non modo cum venia, sed etiam cum ratione peccare.
PL 6, 522A頑迷さは実例によってでなければ論破できない。なぜなら、教える内容を自ら先に行っていないかぎり、その教えは確かさを持ちえないからである。人間の本性は悪徳に傾きやすく、大目に見られてのみならず、理由があってのことのように罪を犯していると見られることを望むものだからである。
Oportet magistrum doctoremque virtutis homini simillimum fieri, ut vincendo peccatum, doceat hominem vinci ab eo posse peccatum. Si vero sit immortalis, exemplum proponere homini nullo modo potest.
PL 6, 522B徳の師であり教師であるべき者は、人間にきわめて近い者とならねばならない。それは、罪に打ち勝つことによって、罪がその人間によって打ち負かされうることを教えるためである。だが、もし彼が不死の者であれば、人間に実例を示すことは決してできない。
Existet enim constans aliquis, ac dicet: Tu quidem non peccas, quia liber es ab hoc corpore; non concupiscis, quia immortali nihil est necessarium. Mihi vero multis rebus opus est, ut tuear hanc vitam. Mortem non times, quia valere in te non potest.
PL 6, 522B実に、ある確固たる者が現れてこう言うであろう。『あなたは罪を犯さない、この肉体から自由だからである。あなたは欲情しない、不死なる者には何も必要がないからである。だが私には、この命を保つために多くのものが必要なのだ。あなたは死を恐れない、死があなたのうちに力を及ぼしえないからである。』
Dolorem contemnis, quia nullam vim pati potes. At ego mortalis utrumque timeo, quia cruciatus mihi gravissimos inferunt, quos tolerare carnis infirmitas non potest.
PL 6, 522B『あなたは苦痛を蔑む、いかなる力も受けえないからである。だが死すべき私は、その両方を恐れる。それらは私にこの上なく重い責め苦をもたらし、肉の弱さはそれに耐えることができないからである。』
Doctor itaque virtutis etiam hanc excusationem debuit hominibus auferre; ne quis, quod peccat, necessitati potius adscribat, quam culpae suae.
PL 6, 522Bそれゆえ徳の教師は、人間からこの言い訳をも取り去らねばならなかった。誰も、自分が罪を犯すことを、自分の過ちにではなく必然性のせいにすることのないように。
Ergo ut perfectus esse possit, nihil ei debet opponi ab eo qui docendus est; ut si forte dixerit: Impossbilia praecipis; respondeat: Ecce ipse facio. At ego carne indutus sum, cujus est peccare proprium.
PL 6, 522Bしたがって、彼が完全な者でありうるためには、教えられるべき者の側から彼に対して何一つ反論が立てられてはならない。それは、相手がたまたま『あなたは不可能なことを命じている〔底本は Impossbilia。impossibilia と読む〕』と言えば、彼が『見よ、私自らそれを行っている』と答えられるためである。〔相手は言う〕『だが私は肉をまとっているのであり、罪を犯すことはその肉に固有のことなのだ』。
Et ego eamdem carnem gero; et tamen peccatum in me non dominatur. Mihi opes contemnere difficile est, quia vivi aliter non potest in hoc corpore. Ecce et mihi corpus est; et tamen pugno contra omnem cupiditatem.
PL 6, 522C〔教師は答える〕『私もまた同じ肉を身にまとっている。それでも罪は私のうちに支配することがない』。〔相手は言う〕『私にとって富を蔑むことは難しい、なぜならこの肉体にあってはそれ以外の仕方で生きることができないからである』。〔教師は答える〕『見よ、私にも肉体がある。それでも私はあらゆる欲望に対して戦っている』。
Non possum pro justitia nec dolorem ferre, nec mortem, quia fragilis sum. Ecce et in me dolor ac mors habet potestatem, et ea ipsa quae times vinco, ut victorem te faciam doloris ac mortis.
PL 6, 522C〔相手は言う〕『正義のために私は苦痛にも死にも耐えられない、脆い者だからである』。〔教師は答える〕『見よ、私のうちにも苦痛と死は力を持っている。そして私は、お前が恐れているまさにそのものに打ち勝ち、お前を苦痛と死の勝利者とするのである』。
Prior vado per ea, quae sustineri non posse praetendis; si praecipientem sequi non potes, sequere antecedentem. Sublata est hoc modo omnis excusatio; et fateri hominem necesse est, sua culpa injustum esse qui doctorem virtutis, et eumdem ducem non sequatur.
PL 6, 523A私は、お前が耐えられないと言い張るそれらのことを、先に通り抜けて行く。命じる者に従うことができないのなら、先を行く者に従うがよい。かくして、あらゆる言い訳は取り除かれた。そして、徳の教師であり同じくその導き手である者に従わない人間は、自らの過ちによって不正な者であることを認めざるをえない。
Vides ergo quanto perfectior sit mortalis doctor, quia dux esse mortali potest, quam immortalis, quia patientiam docere non potest, qui subjectus passionibus non est.
PL 6, 523Aかくして、死すべき者にとって導き手となりうる死すべき教師の方が、受苦に服していないがゆえに忍耐を教えることができない不死の教師よりも、いかに完全であるかが分かるであろう。
Nec hoc tamen eo pertinet, ut hominem Deo praeferam: sed ut ostendam, neque hominem perfecta doctrina esse posse, nisi sit idem Deus, ut auctoritate coelesti necessitatem parendi hominibus imponat; neque Deum, nisi mortali corpore induatur, ut praecepta sua factis adimplendo, caeteros parendi necessitate constringat.
PL 6, 523Aとはいえ、これは人間を神より優先するためのものではなく、次のことを示すためである。すなわち、人間は、天の権威によって人間に従うことの必然性を課すべく同時に神でもあるのでなければ、完全な教えを持つことができないし、また神もまた、死すべき肉体をまとって、自らの命令を行いによって成就することにより、他の者たちに従うことの必然性を強いるのでなければ、〔完全な教えを持つことができない〕ということである。
Liquido ergo apparet, eum, qui vitae dux et justitiae sit magister, corporalem esse oportere; nec aliter fieri posse, ut sit illius plena et perfecta doctrina, nisi habeat radicem ac fundamentum, stabilisque apud homines ac fixa permaneat: ipsum autem subire carnis ac corporis imbecillitatem, virtutemque in se recipere, cujus doctor est, ut eam simul, et verbis doceat, et factis.
PL 6, 523Bしたがって、生の導き手であり正義の師である者は、肉体を備えていなければならないことが明白に示される。彼の教えが満ち足りた完全なものであるためには、それが根と基盤を持ち、人間のもとに揺るがず確固としてとどまるのでなければ、他のどのようにしても実現しえないからである。すなわち彼自身が肉と肉体の弱さを引き受け、自らが教える徳を身に受け入れて、それを言葉によっても行いによっても同時に教えるのでなければならない。
Item subjectum esse morti, et passionibus cunctis; quoniam et in passione toleranda, et in morte subeunda virtutis officia versantur: quae omnia, ut dixi, consummatus doctor perferre debet, ut doceat posse perferri.
PL 6, 523B同じく、死とあらゆる受苦とに服さねばならない。なぜなら、受苦を耐え忍ぶことにも、死を引き受けることにも、徳の務めが存するからである。これらすべてを、私が述べたように、完全な教師は自ら耐え忍ばねばならない。それが耐え忍びうることを教えるためである。
Liber IV, Caput XXV
第IV巻 第XXV章PL 6, 523BDe Jesu adventu in Carne, et Spiritu, ut Deum inter et hominem mediator esset. Discant igitur homines, et intelligant, quare Deus summus, cum legatum ac nuntium suum mitteret, ad crudiendam praeceptis justitiae suae mortalitatem, mortali voluerit eum carne indui, et cruciatu affici, et morte multari.
PL 6, 523Bイエスが肉と霊とにおいて到来し、神と人間との間の仲介者となられたことについて。それゆえ人間は学び、理解するがよい。至高の神が、その使者にして告知者を、死すべき者たちを己の正義の教えによって教え導くために〔底本は crudiendam。erudiendam と読む〕遣わすにあたって、なぜ彼を死すべき肉にまとわせ、責め苦に遭わせ、死をもって罰することを望まれたのかを。
Nam cum justitia nulla esset in terra, doctorem misit, quasi vivam legem, ut nomen ac templum novum conderet; ut verum ac pium cultum per omnem terram verbis et exemplo seminaret.
PL 6, 523Bなぜなら、地上に正義がまったく存在しなかったので、神は生ける律法とも言うべき教師を遣わし、新たな名と神殿とを打ち立てさせ、真実で敬虔な礼拝を、言葉と実例とによって全地に蒔かせたのである。
Sed tamen, ut certum esset a Deo missum, non ita illum nasci oportuit, sicut homo nascitur ex mortali utroque concretus: sed ut appareret etiam in homine illum esse coelestem, creatus est sine opera genitoris.
PL 6, 523Bしかしながら、彼が神から遣わされた者であることが確かとなるように、彼は、死すべき両親から生じる人間のようなあり方で生まれてはならなかった。むしろ、人間の内にあってもなお彼が天の者であることが現れるように、彼は父の働きによらずに造られたのである。
Habebat enim spiritalem patrem Deum; et sicut pater spiritus ejus Deus sine matre, ita mater corporis ejus virgo sine patre. Fuit igitur et Deus et homo, inter Deum atque hominem medius constitutus.
PL 6, 524Bなぜなら彼は、霊的な父として神を持っていたからである。そして彼の霊の父が母なくして神であったように、彼の肉体の母もまた父なくしておとめであった。かくして彼は神であり、また人でもあり、神と人との間に立つ仲介者として置かれたのである。
Unde illum Graeci μεσίτην vocant, ut hominem perducere ad Deum posset, id est, ad immortalitatem: quia si Deus tantum fuisset (ut supra dictum est) exempla virtutis homini praebere non posset; si homo tantum, non posset homines ad justitiam cogere, nisi auctoritas, ac virtus homine major accederet.
PL 6, 524Bそれゆえギリシア人は彼をμεσίτην(メシテース、仲介者)と呼ぶ。それは彼が人間を神へ、すなわち不死へと導きうるためである。なぜなら、もし彼がただ神のみであったなら(すでに述べたとおり)人間に徳の実例を示すことができなかったであろうし、もしただ人間のみであったなら、人間を超える権威と力とが加わるのでなければ、人間を正義へと強いることができなかったであろうからである。
Etenim cum constet homo ex carne et spiritu, et oporteat spiritum justitiae operibus emereri, ut fiat aeternus; caro quoniam terrena est, ideoque mortalis, copulatum sibi spiritum trahit secum, et ab immortalitate ducit ad mortem.
PL 6, 524B実に、人間は肉と霊とから成り立っており、霊は正義の行いによって〔永遠を〕勝ち得て永遠なるものとならねばならないのだが、肉は地のものであり、それゆえ死すべきものであるので、自らに結びついた霊を道連れにし、不死から死へと引きずり下ろすのである。
Ergo spiritus carnis expers dux esse homini ad immortalitatem nullo pacto poterat: quoniam caro impedit spiritum, quominus Deum sequatur. Est enim fragilis, et subjecta peccato: peccatum autem pabulum mortis est.
PL 6, 525Aしたがって、肉を欠いた霊は、人間を不死へと導く導き手にはまったくなりえなかった。なぜなら肉は、霊が神に従うことを妨げるからである。肉は脆く、罪に服しているものであり、そして罪は死の糧だからである。
Itaque idcirco mediator advenit, id est Deus in carne, ut caro eum sequi posset, et eriperet morti hominem, cujus est dominatio in carnem. Ideo carne se induit, ut desideriis carnis edomitis, doceret non necessitatis esse peccare, sed propositi ac voluntatis.
PL 6, 525Aそれゆえにこそ、仲介者が到来した。すなわち肉における神である。それは肉が彼に従うことができるようにし、肉に対して支配を持つその死から人間を奪い取るためである。それゆえ彼は肉を身にまとった。肉の欲望を制することによって、罪を犯すことが必然によるのではなく、決意と意志によることを教えるためである。
Una enim nobis, et magna, et praecipua cum carne luctatio: cujus infinitae cupiditates premunt animam, nec dominium retinere patiuntur: sed eam voluptatibus et illecebris suavibus mancipatam morte afficiunt sempiterna.
PL 6, 525A実に、我々にとって肉との格闘は、唯一にして重大な、最も重要な格闘である。その無数の欲望は魂を押しつぶし、魂が支配を保つことを許さず、それを快楽と甘美な誘惑とに隷属させて、永遠の死をもって苦しめるのである。
Quibus ut repugnare possemus, Deus nobis viam superandae carnis, et aperuit, et ostendit. Quae virtus perfecta, et omnibus numeris absoluta, coronam vincentibus et mercedem immortalitatis impertit.
PL 6, 525Bこれらに我々が抗いうるように、神は我々に、肉に打ち勝つための道を開き、また示された。この徳は完全であり、あらゆる点において全きものであって、打ち勝つ者たちに冠を、そして不死という報いを与えるのである。
Liber IV, Caput XXVI
第IV巻 第XXVI章PL 6, 525BDe cruce Jesu et caeteris tormentis, et de Agni legalis figura. Dixi de humilitate, et fragilitate, et passione, cur haec Deus subire maluerit: nunc ipsius crucis ratio reddenda est, et vis enarranda.
PL 6, 525Bイエスの十字架とその他の責め苦、および律法の子羊の予型について論じる。この謙卑と脆さと受難とを神がなにゆえ引き受けることを選ばれたかについては既に述べた。今や十字架そのものの理を明らかにし、その力を説かねばならない。
Quid summus pater a principio disposuerit, et quemadmodum cuncta quae gesta sunt ordinarit, non tantum divinatio Prophetarum, quae in Christum vera praecessit, sed etiam ratio ipsius passionis docet.
PL 6, 525B至高の父が初めから何を定め、成し遂げられたすべての事柄をどのように按配されたかは、キリストについて先立って的中した預言者たちの予言だけでなく、受難そのものの理もまた教える。
Quaecumque enim passus est, non fuerunt inania, sed habuerunt figuram et significantiam magnam, sicut etiam divina illa opera, quae fecit: quorum vis et potentia valebat quidem in praesens, sed declarabat aliquid in futurum.
PL 6, 525C彼が受けたことはいずれも空しいものではなく、大きな予型と意味とを備えていた。それは彼が行った神的な業についても同様であって、その力と働きは現在においても効力を持っていたが、同時に未来のある事柄を告げ示してもいた。
Aperuit caecorum lumina coelestis virtus, et lucem non videntibus reddidit. Et hoc facto significabat fore, ut conversus ad gentes quae Deum nesciebant, insipientium pectora illuminaret luce sapientiae, et ad veritatem contemplandam oculos cordis aperiret.
PL 6, 525C天なる力は盲人たちの目を開き、光を見ぬ者たちに光を返した。そしてこの行為によって、神を知らぬ諸国民へと向き直り、知恵の光によって愚かな者たちの胸を照らし、真理を見つめるための心の目を開くことになる、という先のことを示していた。
Vere enim caeci sunt, qui coelestia non videntes, et tenebris ignorantiae circumfusi, terrena et fragilia venerantur. Patefecit aures surdorum.
PL 6, 526A天上のことを見ず、無知の闇に包まれて、地上の脆いものを崇める者たちこそ、真に盲人と言うべきである。彼はまた耳の聞こえぬ者たちの耳を開いた。
Non utique hactenus vis illa coelestis operata est: sed declarabat brevi fore, ut qui erant veritatis expertes, et audirent, et intelligerent divinas Dei voces. Vere enim surdos dixeris, qui coelestia et vera, et facienda non audiunt.
PL 6, 526Aあの天なる力が働いたのは、この程度にとどまるものではなかった。それは間もなく、真理に与れなかった者たちが神の御言葉を聞き、理解するようになるということを示していたのである。天上のこと、真実なこと、なすべきことに耳を貸さぬ者たちこそ、真に耳の聞こえぬ者と言うべきである。
Mutorum linguas in eloquium solvit admirabilis, etiam cum fieret, potentia: sed inerat huic virtuti alia significatio, quae ostenderet mox futurum, ut rerum coelestium nuper ignari, percepta sapientiae disciplina, de Deo, et veritate dissererent.
PL 6, 526Aその業がなされたその時においてさえ驚嘆すべき力が、口のきけぬ者たちの舌を解いて言葉を語らせた。だがこの力にはもう一つの意味が込められていて、それは、かつて天上のことを知らなかった者たちが、知恵の教えを受け取って、神と真理について語るようになるという、間もなく来ることを示していた。
Nam qui rationem divinitatis ignorat, is vere elinguis et mutus est, licet omnium disertissimus. Lingua enim cum verum loqui coeperit, id est, virtutem majestatemque Dei singularis interpretari, tum demum officio naturae suae fungitur.
PL 6, 526B神性の理を知らぬ者は、たとえ誰よりも雄弁であろうとも、真に舌なく口のきけぬ者である。舌は真実を語り始めて初めて、すなわち唯一なる神の力と威厳とを説き明かして初めて、その本性の務めを果たすのである。
Quamdiu autem falsa loquitur, in usu suo non est; et ideo infans sit necesse est, qui divina proloqui non potest.
PL 6, 526Bだが虚偽を語っている限り、舌はその本来の用をなしていない。それゆえ、神的なことを語り得ぬ者は、必然的に、ものを言えぬ幼子であるほかない。
Pedes quoque claudorum ad officium gradiendi reformavit laudabilis divini operis fortitudo: sed figura id continebat; quod cohibitis erroribus vitae secularis ac deviae, iter veritatis aperiretur, per quod graderentur homines ad Dei gratiam consequendam.
PL 6, 526B神の業の讃えるべき力強さは、足萎えの足をも歩む務めへと立て直した。だがこれは一つの予型を含んでいた。すなわち、世俗的で道を外れた生の誤りが押しとどめられ、真理の道が開かれて、人々がそこを歩んで神の恩寵を得るに至る、ということである。
Is enim vere claudus existimandus est, qui caligine ac tenebris insipientiae implicatus, et quo tendat ignarus, offensibilibus et caducis gressibus per viam mortis incedit.
PL 6, 526B愚かさの霧と闇に絡めとられ、自分がどこへ向かうかも知らず、つまずきやすい頼りない足取りで死の道を歩む者こそ、真に足萎えと見なすべきである。
Item labes et maculas inquinatorum corporum repurgavit, non exigua immortalis potentiae opera: verum id portendebat haec vis, quod peccatorum labibus, ac vitiorum maculis inquinatos, doctrina ejus purificatura esset eruditione justitiae.
PL 6, 526C同様に彼は、汚れた肉体の染みと汚点とを清めたが、これは不死なる力の小さからぬ業であった。だがこの力が予告していたのは、罪の染みと悪徳の汚点とに汚された者たちを、彼の教えが義の教育によって清めることになる、ということであった。
Leprosi enim vere atque elephantiaci debent haberi, quos vel infinitae cupiditates ad scelera, vel insatiabiles voluptates ad flagitia compellunt, et dedecorum maculis inustos labe afficiunt sempiterna.
PL 6, 526C無限の欲望が悪事へと駆り立て、あるいは飽くなき快楽が恥ずべき行いへと駆り立てる者たちこそ、真に癩病人また象皮病患者と見なすべきであり、彼らは恥辱の汚点を烙印され、永遠の汚れに冒されているのである。
Jacentia mortuorum corpora erexit, eosque nominibus suis inclinatos a morte revocavit. Quid congruentius Deo?
PL 6, 527A彼は死者の横たわる体を起こし、その名を呼んで、死に傾いていた彼らを死から呼び戻した。神にとってこれ以上ふさわしいことがあろうか。
Quid miraculo dignius omnium saeculorum, quam decursam vitam resignasse, completisque hominum temporibus tempora adjecisse perpetua, arcana mortis revelasse?
PL 6, 527A走り終えた生涯の封を解き、人の定めの時が満ちたところに永遠の時を付け加え、死の秘められた奥義を明らかにすること——これほどあらゆる時代を通じて奇跡にふさわしいことがあろうか。
Sed haec inenarrabilis potestas imago virtutis majoris fuit, quae demonstrabat tantam vim habituram esse doctrinam suam, ut gentes in orbe toto, quae alienae a Deo, subjectae morti fuerunt, cognitione veri luminis animatae, ad immortalitatis praemia pervenirent.
PL 6, 527Aだがこの語り尽くせぬ権力は、より大いなる力の像であった。それが示していたのは、彼の教えがやがてこれほどの力を持ち、全世界にわたって神に疎く死に服していた諸国民が、真の光の知識によって生気を与えられ、不死の報いへと至るようになる、ということである。
Eos enim recte mortuos existimaveris, qui datorem vitae Deum nescientes, atque animas suas a coelo in terram deprimentes, in laqueos aeternae mortis incurrunt.
PL 6, 527A命の与え主なる神を知らず、自らの魂を天から地へと引き下ろして、永遠の死の罠に落ちる者たちこそ、正しく死者と見なされるべきである。
Quae igitur tum faciebat in praesens, imagines erant futurorum; quae in laesis affectisque corporibus exhibebat, ea spiritalium figuram gerebant, ut et in praesenti virtutis non terrena opera monstraret, et in futurum potestatem coelestis suae majestatis ostenderet.
PL 6, 527Bそのとき彼が現に行っていたことは、来るべき事柄の像であった。傷つき病んだ肉体に示していたことは、霊的な事柄の予型を担っており、現在においては地上のものならぬ力の業を示すと同時に、未来においては彼の天なる威厳の権力を示すためであった。
Ergo sicut opera ejus significantiam quoque majoris potestatis habuerunt, ita etiam passio non simplex, nec supervacua, nec fortuita praecessit.
PL 6, 527Bしたがって、彼の業がより大いなる権力の意味をも担っていたのと同じように、彼の受難もまた単純でも、無用でも、偶然でもなく先立って起こったのである。
Sed ut illa, quae fecit, magnam virtutem ac potestatem doctrinae ejus significabant: sic ea, quae passus est, odio futuram esse sapientiam nuntiabant. Aceti enim potus, ac fellis cibus, acerbitates et amaritudines in hac vita sectatoribus veritatis pollicebatur.
PL 6, 527Bだが彼が行ったことが、彼の教えの大いなる力と権力とを意味していたのと同じように、彼が受けたことは、その知恵がやがて憎まれることになる、と告げ知らせていた。酢を飲まされ胆汁を食べさせられたことは、この世で真理に従う者たちに苦さと辛さとが待っていることを予め約束していたのである。
Et quamquam passio ipsa per se acerba et amara specimen nobis futurorum tormentorum dabat, quae morantibus in hoc saeculo virtus ipsa proponit; tamen illius modi potus, et cibus in os doctoris nostri veniens, pressurarum nobis, ac laborum et miseriarum praebebat exemplum.
PL 6, 527B受難そのものが、それ自体において苦く辛いものでありながら、この世にとどまる我々に、力そのものが差し出す来るべき責め苦の見本を与えていたが、それに加えて、そのような飲み物と食べ物が我々の師の口に入ったこと自体、我々に圧迫と労苦と惨めさの実例を示していたのである。
Quae omnia tolerare ac perpeti necesse est eos, qui veritatem sequuntur; quoniam veritas acerba est, et invisa omnibus, qui virtutis expertes, vitam suam mortiferis voluptatibus dedunt.
PL 6, 528A真理に従う者たちは、これらすべてを耐え忍ばねばならない。なぜなら真理は苦く、力に与らずして自らの命を死をもたらす快楽に委ねる者たちすべてから憎まれるからである。
Nam corona spinea capiti ejus imposita id declarabat, fore ut divinam sibi plebem de nocentibus congregaret. Corona enim dicitur, circumstans in orbem populus.
PL 6, 528A彼の頭に茨の冠が載せられたのは、彼が罪ある者たちの中から神の民を自らに集めることになる、ということを表していた。冠とは、円をなして取り囲む民のことをいうのである。
Nos autem, qui ante cognitionem Dei fuimus injusti, spinae, id est mali et nocentes eramus, ignorantes quid esset bonum; et a justitiae notione atque operibus alieni, omnia scelere ac libidine polluebamus.
PL 6, 528Aだが我々は、神を知る前は不義の者であり、茨すなわち悪しき者、罪ある者であって、善とは何かを知らず、義の観念とその行いに疎く、あらゆることを悪行と欲望とで汚していた。
Electi ergo ex dumis et sentibus sanctum Dei caput cingimus; quia convocati ab ipso, et circumfusi undique ad eum, magistro ac doctori Deo, assistimus, regemque illum mundi et omnium viventium Dominum coronamus.
PL 6, 528Aかつて茨と棘の茂みから選び出された我々は、神の聖なる頭を取り囲む。彼自身によって呼び集められ、四方から彼の周りに集って、師にして教師なる神のもとに立ち、世界の王、あらゆる生ける者たちの主なる方に冠を戴かせるのである。
Quod vero ad crucem spectat, magna in ea vis ac ratio est, quam nunc conabor ostendere. Deus namque (sicut superius exposui) cum statuisset hominem liberare, magistrum virtutis legavit in terram, qui et praeceptis salutaribus formaret homines ad innocentiam, et operibus factisque praesentibus justitiae viam panderet, qua gradiens homo, et doctorem suum sequens, ad vitam aeternam perveniret.
PL 6, 528Bさて十字架に関して言えば、そこには大いなる力と理とがあり、これを今から示そうと努めよう。神は(先に述べたとおり)人間を解放することをお決めになったとき、力の師を地に遣わされた。その方は救いをもたらす教えによって人々を無垢へと形作り、現に行う業と行いとによって義の道を開いて、人がそこを歩み、自らの教師に従うことで、永遠の生命へと至るようにされたのである。
Is igitur corporatus est, et veste carnis indutus, ut homini, ad quem docendum venerat, virtutis et exempla, et incitamenta praeberet.
PL 6, 528Bかくて彼は肉体を受け、肉という衣をまとった。それは、教えるために来た人間に対して、力の模範と励ましとを与えるためであった。
Sed cum in omnibus vitae officiis justitiae specimen praebuisset, ut doloris quoque patientiam mortisque contemptum, quibus perfecta et consummata sit virtus, traderet homini, venit in manus impiae nationis, cum et vitare potuisset scientia futuri quam gerebat, et repellere eadem virtute, qua mirabilia faciebat.
PL 6, 528Bだが生のあらゆる務めにおいて義の模範を示した後、力が完成し成就するための苦痛への忍耐と死の蔑視とをも人間に伝えようとして、彼は不敬な民族の手に落ちた。それは、自らが持つ未来を知る知識によって避けることもでき、奇跡を行ったのと同じ力によって撃退することもできたにもかかわらず、そうであった。
Sustinuit ergo cruciatus, et verbera, et spinas. Postremo etiam mortem suscipere non recusavit, ut homo illo duce subactam et catenatam mortem cum suis terroribus triumpharet.
PL 6, 528Cかくて彼は責め苦と鞭打ちと茨とを耐え忍んだ。そしてついに死を引き受けることさえ拒まなかった。それは人間が彼を導き手として、その恐怖もろとも打ち負かされ鎖につながれた死に勝利するためであった。
Cur autem summus pater id potissimum genus mortis elegerit, quo affici eum sineret, haec ratio est.
PL 6, 529Aでは至高の父が、この方をそれに服させることを許した死の種類として、よりによってこれを選ばれたのはなぜか。その理由は次のとおりである。
Dicat enim fortasse aliquis: cur si Deus fuit, et mori voluit, non saltem honesto aliquo mortis genere affectus est? cur potissimum cruce? cur infami genere supplicii, quod etiam homine libero, quamvis nocente, videatur indignum.
PL 6, 529Aあるいはこう言う者もあろう——もし彼が神であり、死ぬことを望んだのなら、なぜせめて何か名誉ある種類の死を選ばなかったのか。なぜよりによって十字架なのか。なぜ、たとえ罪ある者であっても自由な人間にすらふさわしくないと見える不名誉な種類の刑罰なのか、と。
Primum quod is, qui humilis advenerat, ut humilibus et infimis opem ferret, et omnibus spem salutis ostenderet, eo genere afficiendus fuit, quo humiles et infimi solent, ne quis esset omnino, qui eum non posset imitari.
PL 6, 529A第一に、卑しい者たちと最も低い者たちを助けるため、そしてすべての人に救いの希望を示すために、卑しい姿でやって来た彼は、卑しい者たちと最も低い者たちが常に受ける種類の刑をもって処されねばならなかった。それは、彼を模範とし得ぬ者が誰一人としていないようにするためであった。
Deinde ut integrum corpus ejus conservaretur, quem die tertio resurgere ab inferis oportebat. Nec enim hoc cuiquam ignorandum est, quod ipse ante de sua passione praedicans etiam id notum fecerit, habere se postestatem, cum vellet, deponendi spiritum et resumendi.
PL 6, 529A第二に、三日目に冥界からよみがえるべき方であったから、その体が損なわれずに保たれる必要があった。彼が自らの受難について前もって予告した際に、望むときに霊を離れさせ、また取り戻す権力〔底本は postestatem。potestatem と読む〕を自分が持つことを明らかにされたことも、誰にとっても知らずにいてよいことではない。
Suffixus itaque quia spiritum deposuerat, necessarium carnifices non putaverunt, ossa ejus suffringere (sicut mos eorum ferebat.) sed tantummodo latus ejus perforaverunt. Sic integrum corpus patibulo detractum est, et sepulcro diligenter inclusum.
PL 6, 529Bかくて彼は磔にされ、すでに霊を離れさせていたので、処刑人たちは彼らの慣わしどおりに彼の骨を折る必要はないと考え、ただその脇腹を刺し貫いただけであった。こうして損なわれぬ体が処刑台から降ろされ、丁重に墓に納められた。
Quae omnia idcirco facta sunt, ne laesum ac diminutum corpus ad resurgendum inhabile redderetur. Illa quoque praecipua fuit causa, cur Deus crucem maluerit, quod illa exaltari eum fuit necesse, et omnibus gentibus passionem Dei notescere.
PL 6, 529Bこれらすべては、傷つき損なわれた体がよみがえるのに不向きなものとならぬようにするためであった。さらに、神が十字架を選ばれたもう一つの主要な理由は、彼が高く挙げられる必要があり、また神の受難があらゆる諸国民に知られる必要があったからである。
Nam quoniam is, qui patibulo suspenditur, et conspicuus est omnibus, et caeteris altior, crux potius electa est, quae significaret illum tam conspicuum tamque sublimem futurum, ut ad eum cognoscendum pariter et colendum, cunctae nationes ex omni orbe concurrerent.
PL 6, 530Aというのも、処刑台に吊るされる者はすべての人の目に見え、他の者より高いところにあるからである。十字架こそが選ばれたのは、それが、彼がこれほど人目につき、これほど高く上げられる方となり、全世界のあらゆる国民が彼を知りかつ礼拝するために群れ集うようになる、ということを表すためであった。
Denique nulla gens tam inhumana est, nulla regio tam remota, cui aut passio ejus, aut sublimitas majestatis ignota sit.
PL 6, 530A実に、彼の受難も、その威厳の崇高さも知らずにいるほど未開な民族も、遠く隔たった地方も存在しない。
Extendit ergo in passione manus suas, orbemque dimensus est, ut jam tunc ostenderet, ab ortu solis usque ad occasum, magnum populum ex omnibus linguis et tribubus congregatum, sub alas suas esse venturum, signumque illud maximnm, atque sublime, frontibus suis suscepturum.
PL 6, 530Aかくて彼は受難において両手を広げ、世界そのものを測り取った。それは、日の昇るところから沈むところまで、あらゆる言語とあらゆる部族から集められた大いなる民が、その翼のもとに来ることになる、そしてその額にあの至大にして崇高なしるし〔底本は maximnm。maximum と読む〕を受けることになる、ということを、すでにそのとき示すためであった。
Cujus rei figuram Judaei etiamnunc exhibent, cum limina sua de, cruore agni notant. Deus enim percussurus Aegyptios, ut ab ea plaga immunes faceret Hebraeos, praeceperat his, ut agnum candidum sine macula immolarent, ac signum liminibus suis de sanguine ejus imponerent.
PL 6, 530Aこの事柄の予型は、ユダヤ人たちが今なお、自分たちの門口を子羊の血で標す行いのうちに示している。神はエジプト人を打とうとされたとき、ヘブライ人をその災いから免れさせるために、彼らに命じて、傷のない白い子羊を生贄として捧げさせ、その血によるしるしを自分たちの門口につけさせられたのであった。
Itaque cum Aegyptiorum primogenita una nocte interissent, Hebraei soli signo sanguinis tuti fuerunt; non quia cruor pecudis tantam in se vim gerebat, ut hominibus saluti esset: sed imago fuerat rerum futurarum.
PL 6, 530Bこうして一夜のうちにエジプト人の初子が悉く死んだとき、ヘブライ人だけは血のしるしによって守られた。それは家畜の血それ自体に、人間を救うほどの力が備わっていたからではなく、それが来るべき事柄の像であったからである。
Agnus enim candidus sine macula Christus fuit, id est innocens, et justus, et sanctus, qui ab iisdem Judaeis immolatus, saluti est omnibus qui signum sanguinis, id est crucis qua sanguinem fudit, in sua fronte conscripserint.
PL 6, 530B傷のない白い子羊とは、すなわちキリストのことであった。無垢にして義しく聖なる方であり、まさにそのユダヤ人たちによって生贄として捧げられながら、血のしるし、すなわち彼が血を流した十字架のしるしを自分の額に記した者すべてに救いをもたらす方である。
Frons enim summum limen est hominis; et lignum sanguine delibutum crucis significatio est.
PL 6, 531A額とは人間の最も上にある門口だからである。そして血に塗られた木とは、十字架の表徴である。
Denique immolatio pecudis ab iis ipsis, qui faciunt, pascha nominatur, ἀπὸ τοῦ πάσχειν, quia passionis figura est, quam Deus praescius futurorum tradidit per Mosen populo suo celebrandam.
PL 6, 531A実に、この家畜を生贄として捧げることは、それを行う当の人々自身によって「パスカ」と呼ばれる。ギリシア語の「苦しむ」(πάσχειν)に由来する名——ἀπὸ τοῦ πάσχειν——であり、それが受難の予型だからである。未来を予め知る神は、これをモーセを通して自らの民に、祝うべきこととして伝えられたのである。
Sed tum figura valuit in praesenti ad depellendum periculum; ut appareat, quantum veritas ipsa valitura sit, ad plebem Dei protegendam in extrema totius orbis necessitate.
PL 6, 531Aだがそのとき予型が現に効力を持ったのは危険を払いのけるためであった。それによって、全世界の窮極の危機において神の民を守るために、真理そのものがどれほど大きな力を持つことになるかが明らかとなるためである。
Quomodo autem, vel in qua plaga tuti omnes sint futuri, qui signum hoc veri et divini sanguinis in summo corporis sui notaverint, in novissimo libro docebo.
PL 6, 531Aだが、この真にして神的な血のしるしを自分の体の最も上の部分に記した者たちすべてが、どのようにして、あるいはいかなる災いから守られることになるかについては、最後の書で教えることにしよう。
Liber IV, Caput XXVII
第IV巻 第XXVII章PL 6, 531ADe mirandis per Crucis virtutem effectis, ac de Daemonibus. Nunc satis est, hujus signi potentia quantum valeat, exponere. Quanto terrori sit daemonibus hoc signum, sciet qui viderit quatenus adjurati per Christum de corporibus, quae obsederint, fugiant.
PL 6, 531A十字架の力によって行われる驚異について、また悪霊について。今はこのしるしがどれほどの力を持つかを説くだけで十分である。このしるしが悪霊どもにとってどれほどの恐怖であるかは、キリストの名によって厳命されると、悪霊が取り憑いた身体からどれほど逃げ去るかを見た者ならば知るであろう。
Nam sicut ipse, cum inter homines ageret, universos daemones verbo fugabat; hominumque mentes emotas, et malis incursibus furiatas, in sensus pristinos reponebat: ita nunc sectatores ejus eosdem spiritus inquinatos de hominibus, et nomine magistri sui, et signo passionis excludunt.
PL 6, 532Aなぜなら、かの方が人々のあいだに交わっておられたとき、御言葉一つですべての悪霊を追い払い、悪しき侵入によって狂乱し乱された人々の心を元の分別へと戻されたのと同じように、いま、かの方の従者たちも、その師の名と受難のしるしとによって、同じ穢れた霊どもを人々から追い出しているからである。
Cujus rei non difficilis est probatio. Nam cum diis suis immolant, si assistat aliquis signatam frontem gerens, sacra nullo modo litant. Nec responsa potest consultus reddere vates. Et haec saepe causa praecipua justitiam persequendi malis regibus fuit.
PL 6, 532Aこのことの証明は難しくない。なぜなら、彼らが自分たちの神々に犠牲を捧げるとき、額にしるしを付けた者がその場に居合わせれば、祭儀はどうしても成就しないからである。予言者は問われても神託を返すことができない。そしてこのことこそ、しばしば、悪しき王たちが正義を迫害する主要な原因となったのである。
Cum enim quidam ministrorum nostri sacrificantibus dominis assisterent, imposito frontibus signo, deos illorum fugaverunt, ne possent in visceribus hostiarum futura depingere.
PL 6, 532A実に、我々の側の者である従者たちのうちの或る者たちが、主人たちが犠牲を捧げる場に居合わせ、額にしるしを付けたことで、主人たちの神々を追い払い、神々が犠牲獣の内臓に未来を描き出すことができないようにしたことがあったからである。
Quod cum intelligerent aruspices, instigantibus iisdem daemonibus, quibus prosecant, conquerentes profanos homines sacris interesse, egerunt principes suos in furorem, ut expugnarent Dei templum, seque vero sacrilegio contaminarent, quod gravissimis persequentium poenis expiaretur.
PL 6, 532B腸卜官たちはこれに気づくと、自分たちが〔犠牲獣を〕切り分けて捧げている当の悪霊どもに煽られて、涜聖の者どもが祭儀に立ち会っていると訴え、自分たちの皇帝たちを激昂させて神の神殿を攻め落とさせ、自らを真実の冒瀆によって穢すに至った。それは、迫害者たちに下る最も重い刑罰によって償われることになるものであった。
Nec tamen ex hoc ipso caeci homines intelligere possunt, aut hanc esse veram religionem, cui ad vincendum tanta vis inest, aut illam falsam, quae subsistere, aut congredi non potest.
PL 6, 533Aしかし、盲目な人々はこのことからさえも、これほどの勝利の力を宿すこちらこそ真の宗教であり、持ちこたえることも立ち向かうこともできないあちらこそ偽りの宗教であることを理解できないのである。
Sed aiunt, hoc deos non metu, verum odio facere; quasi quisquam possit odisse nisi eum, qui aut noceat, aut possit nocere. Immo vero congruens majestati fuit, ut eos, quos oderant, praesentibus poenis afficerent potius, quam fugerent.
PL 6, 533Aしかし彼らは、神々がこれを行うのは恐れからではなく憎しみからだと言う。あたかも、害を加える者、あるいは害を加えうる者でなければ、誰かを憎むことなどできないかのように。それどころか、彼らが憎む者たちを、逃げ去るよりもむしろその場で罰する方が、〔神々の〕威厳にふさわしかったはずである。
Sed quoniam neque accedere ad eos possunt, in quibus coelestem notam viderint, nec iis nocere, quos signum immortale munierit tamquam inexpugnabilis murus; lacessunt eos per homines, et manibus persequuntur alienis: quos profecto si esse confitentur, vicimus.
PL 6, 533Aしかし彼らは、天のしるしを認めた者たちに近づくこともできず、不滅のしるしによって難攻不落の城壁のごとく守られた者たちに害を加えることもできないので、人間を介してこれを挑発し、他人の手によって追い立てるのである。だが、もし彼らがこの〔悪霊が〕存在することを認めるならば、我々の勝利は確かなものとなる。
Necesse est enim veram esse hanc religionem, quae et rationem daemonum novit, et astuciam intelligit, et vim retundit, et eos spiritalibus armis domitos ac subactos cedere sibi cogit. Si negant, testimoniis poetarum ac philosophorum refellentur.
PL 6, 533Bなぜなら、悪霊どもの理を知り、その狡知を見抜き、その力を挫き、霊的な武具によって彼らを制圧し、屈服させて己に服させるこの宗教こそ、真の宗教でなければならないからである。もし彼らがこれを否定するならば、詩人や哲学者たちの証言によって論駁されるであろう。
Quod si esse, et malos esse, inficias non eunt, quid superest, nisi ut alios dicant esse deos, alios daemones?
PL 6, 533Bしかし、悪霊が存在すること、そして悪しき者であることを否定しないならば、彼らはある者を神々、ある者を悪霊と呼ぶよりほかに、何が残っているだろうか。
Exponant igitur nobis differentiam generis utriusque, ut sciamus quid colendum, quid execrandum sit; habeantne inter se aliquod consortium, an vero inimici sint.
PL 6, 533Bそれならば、彼らは我々に両者の種類の違いを説明するがよい。何を崇拝すべきで、何を忌み嫌うべきかを我々が知るために。両者が互いに何らかの結びつきを持つのか、それとも敵対しているのかを。
Si sunt aliqua necessitudine copulati, quatenus eos discernemus? aut quomodo utriusque generis honorem cultumque miscebimus? Si autem sunt inimici, cur aut daemones deos non timent, aut dii daemones fugare non possunt?
PL 6, 533Bもし彼らが何らかの結びつきによって繋がっているならば、我々はどうやって両者を見分けるのか。あるいは、両方の種類への敬意と崇拝をどのように混ぜ合わせるのか。だが、もし彼らが敵対しているならば、なぜ悪霊は神々を恐れず、あるいは神々は悪霊を追い払うことができないのか。
Ecce aliquis instinctu daemonis percitus dementit, effertur, insanit: ducamus hunc in Jovis optimi maximi templum; vel, quia sanare homines Jupiter nescit, in Aesculapii vel Appollinis fanum.
PL 6, 533C見よ、ある者が悪霊の煽動によって正気を失い、我を忘れ、狂乱するとしよう。この者を至高至善のユピテルの神殿へ連れて行くがよい。あるいは、ユピテルは人を癒す術を知らないから、アエスクラピウスかアポロの神域〔底本の綴りは Appollinis。Apollinis と取った〕へ連れて行くがよい。
Jubeat utriuslibet sacerdos, dei sui nomine, ut nocens ille spiritus excedat ex homine: nullo id pacto fieri potest. Quae igitur vis deorum est, si subjectos sibi daemonas non habent? At vero iidem daemones, adjurati per nomen Dei veri protinus fugiunt.
PL 6, 534Aそのいずれの祭司であれ、自らの神の名において、あの害をなす霊が人から出て行くよう命じるがよい。それはどうしても叶わない。とすれば、悪霊を己に服させていないならば、神々の力とは一体何であろうか。ところがその同じ悪霊どもは、真の神の名によって厳命されるや、たちどころに逃げ去るのである。
Quae ratio est, ut Christum timeant, Jovem autem non timeant, nisi quod iidem sunt daemones, quos vulgus deos esse opinatur?
PL 6, 534A民衆が神々だと思い込んでいるのが、実はまさにその悪霊どもだからでなければ、彼らがキリストを恐れながらユピテルを恐れないのには、いかなる理由があろうか。
Denique si constituatur in medio et is, quem constat incursum daemonis perpeti, et Delphici Apollinis vates, eodem modo Dei nomen horrebunt; et tam celeriter excedet de vate suo Apollo, quam ex homine spiritus ille daemoniacus, et adjurato fugatoque deo suo, vates in perpetuum conticescet.
PL 6, 534A実に、悪霊の憑依を受けていることが明らかな者と、デルポイのアポロの予言者とを共に真ん中に立たせてみるがよい。両者は同じように神の御名に慄くであろう。そして、あの悪霊的な霊が人から出て行くのと同じ速さで、アポロもその予言者から出て行き、自らの神を厳命によって追い払われた予言者は、永遠に沈黙するに至るであろう。
Ergo iidem sunt daemones, quos fatentur execrandos esse, iidem dii, quibus supplicant. Si nobis credendum esse non putant, credant Homero, qui summum illum Jovem daemonibus aggregavit: sed et aliis poetis ac pbilosophis, qui eosdem modo daemonas, modo deos nuncupant; quorum alterum verum, alterum falsum est.
PL 6, 534Bしたがって、彼らが忌み嫌うべきものと認める悪霊と、彼らが嘆願する神々とは、同じものなのである。我々を信じるべきでないと思うならば、あの至高のユピテルを悪霊の仲間に加えたホメロスを信じるがよい。あるいは、同じものをあるときは悪霊、あるときは神々と呼ぶ他の詩人や哲学者たち〔底本は pbilosophis。philosophis と読む〕を信じるがよい。そのいずれか一方は真であり、他方は偽である。
Illi enim nequissimi spiritus, ubi adjurantur, ibi se daemonas confitentur; ubi coluntur, ibi se deos mentiuntur, ut errores hominibus immittant, et avocent a veri Dei notione, per quam solam potest mors aeterna vitari.
PL 6, 534B実に、あの極めて悪しき霊どもは、厳命されるところでは自らが悪霊であることを告白し、崇拝されるところでは自らが神であると偽るのである。それは人々に誤りを送り込み、これによってのみ永遠の死を免れうる真の神の認識から人を遠ざけるためである。
Iidem sunt, qui dejiciendi hominis causa, varios sibi cultus per diversa regionum condiderunt, mentitis tamen assumptisque nominibus, ut fallerent.
PL 6, 534B人を堕落させるために、諸地方に応じてさまざまな崇拝の形を自分たちのために打ち立てたのも、彼ら同じ者どもである。ただし、欺くために偽りの名を騙って身にまとったのである。
Nam quia divinitatem per seipsos affectare non poterant, adsciverunt sibi nomina potentium regum, sub quorum titulis honores sibi deorum vindicarent. Qui error discuti potest, et in lucem veritatis protrahi.
PL 6, 534Bなぜなら、彼らは自らの力だけでは神性を僭称することができなかったので、有力な王たちの名を身に帯び、その名目のもとで神々の栄誉を己に得ようとしたのである。この誤りは論破することができ、真理の光のもとに引き出すことができる。
Nam si quis studet altius inquirere, congreget eos, quibus peritia est ciere ab inferis animas. Evocent Jovem, Neptunum, Vulcanum, Mercurium, Appollinem, patremque omnium Saturnum. Respondebunt ab inferis omnes, et interrogati loquentur, et de se ac Deo fatebuntur.
PL 6, 535Aもし誰かがより深く探求しようと望むならば、冥界から魂を呼び出す技に長けた者たちを集めるがよい。彼らにユピテル、ネプトゥヌス、ウルカヌス、メルクリウス、アポロ、そして万物の父サトゥルヌスを呼び出させるがよい。すべての者が冥界から応え、問われれば語り、自分自身についても神についても告白するであろう。
Post haec evocent Christum, non aderit, non apparebit; quia non amplius quam biduo apud inferos fuit. Quid hac probatione certius proferri potest?
PL 6, 535Aその後、彼らにキリストを呼び出させてみるがよい。キリストは現れず、姿を見せることもないであろう。なぜなら、キリストが冥界にあったのはわずか二日にすぎなかったからである。この証明よりも確かなものを、いったい何を示すことができようか。
Ego vero non dubito, quin ad veritatem Trismegistus hac aliqua ratione pervenerit, qui de Deo Filio locutus est multa, quae divinis continentur arcanis.
PL 6, 535A私自身は、トリスメギストスが何かこのような仕方で真理に到達したことを疑わない。彼は神の子について、神的な秘密のうちに含まれる多くのことを語ったのである。
Liber IV, Caput XXVIII
第IV巻 第XXVIII章PL 6, 535ADe spe et vera religione, atque de superstitione. Quae cum ita se habeant, ut ostendimus, apparet nullam aliam spem vitae homini esse propositam, nisi ut abjectis vanitatibus, et errore miserabili, Deum cognoscat, et Deo serviat, nisi huic temporali renuntiet vitae, ac se rudimentis justitiae ad cultum verae Religionis instituat.
PL 6, 535A希望と真の宗教について、また迷信について。これまで示してきたとおりであるならば、人間に差し出されている生の希望は他にないことが明らかである。すなわち、虚しいものと憐れむべき誤りとを捨てて神を知り、神に仕えること、この一時的な生に見切りをつけて、正義の初歩によって真の宗教の礼拝へと自らを鍛え上げること、この他に希望はないのである。
Hac enim conditione gignimur, ut generanti nos Deo justa et debita obsequia praebeamus; hunc solum noverimus, hunc sequamur.
PL 6, 535Bなぜなら、我々が生まれるのはこの条件によってだからである。すなわち、我々を生み出した神に正当かつ当然の奉仕を捧げ、この方のみを知り、この方にのみ従うためである。
Hoc vinculo pietatis obstricti Deo et religati sumus; unde ipsa Religio nomem accepit, non ut Cicero interpretatus est, a relegendo, qui in libro de Natura deorum secundo ita dixit: « Non enim philosophi solum, verum etiam majores nostri superstitionem a religione separaverunt.
PL 6, 536A我々はこの敬虔の絆によって神に縛られ、結びつけられている。そこから宗教(レリギオー)という名そのもの〔底本は nomem。nomen と読む〕が起こったのであるが、これはキケロが解釈したような「再び読む(relegere)」からではない。キケロは『神々の本性について』第二巻でこう述べている。「哲学者たちだけでなく、我々の祖先たちもまた、迷信を宗教から区別していたのである。
Nam qui totos dies precabantur, et immolabant, ut sui sibi liberi superstites essent, superstitiosi sunt appellati.
PL 6, 536Aなぜなら、自分の子供たちが自分よりも生き残る(superstites)ようにと、日がな一日祈り、犠牲を捧げていた者たちが、『迷信家』(superstitiosi)と呼ばれたからである。
Qui autem omnia, quae ad cultum deorum pertinerent, retractarent, et tamquam relegerent, ii dicti sunt religiosi, ex religendo, tamquam ex eligendo elegantes, et ex deligendo diligentes, et intelligendo intelligentes.
PL 6, 536A他方、神々の崇拝に関わることをすべて注意深く検討し、いわば読み返す(relegere)者たちは、『信心深い者』(religiosi)と呼ばれた。ちょうど、選ぶ(eligere)から洗練された者(elegantes)が、選び出す(deligere)から丹念な者(diligentes)が、理解する(intelligere)から理解ある者(intelligentes)が来るのと同じく、読み返す(religere)からこの名は来ているのである。
His enim verbis omnibus inest vis legendi eadem, quae in religioso: ita factum est in superstitioso et religioso, alterum vitii nomen, alterum laudis. » Haec interpretatio quam inepta sit, ex re ipsa licet noscere.
PL 6, 536Aこれらすべての語には、『信心深い者』(religiosus)におけるのと同じ『読む』(legere)の力が宿っているのである。かくして『迷信家』と『信心深い者』とにおいて、一方は悪徳の名となり、他方は称賛の名となったのである。」この解釈がいかに不適切であるかは、事柄それ自体から知ることができる。
Nam si in iisdem diis colendis, et superstitio, et religio versatur, exigua, vel potius nulla distantia est. Quid enim mihi afferet causae, cur precari pro salute filiorum semel, religiosi, et idem decies facere, superstitiosi esse hominis arbitretur?
PL 6, 536Bなぜなら、迷信も宗教も同じ神々を崇拝する営みのうちにあるのだとすれば、その隔たりはわずかであるか、むしろ皆無だからである。子供たちの無事のために一度祈ることは信心深いとされ、同じことを十度行えば同じ人物が迷信深いとみなされる、というのは、いったいいかなる理由によるのか。
Si enim semel facere optimum est, quanto magis saepius? Si hora prima; ergo et tota die. Si una hostia placabilis, placabiliores utique hostiae plurimae, quia multiplicata obsequia demerentur potius quam offendunt.
PL 6, 536Bもし一度行うことが最善であるならば、幾度も行う方がなおさら善いのではないか。もし第一時に行うのが善いなら、一日中行うのもまた善いはずである。もし一頭の犠牲獣が宥めるに足るなら、より多くの犠牲獣はいっそう宥めるに足るはずである。なぜなら、重ねられる奉仕は、〔神々の〕不興を買うよりもむしろその歓心を得るものだからである。
Non enim nobis odiosi videntur ii famuli, qui assidui et frequentes ad obsequium fuerint, sed magis chari. Cur igitur sit in culpa, et nomen reprehensibile suscipiat, qui aut filios suos magis diligit, aut deos magis honorat, laudetur autem qui minus?
PL 6, 537A実に、絶えず頻繁に奉仕する下僕たちを、我々は疎ましいとは思わず、むしろいっそう愛おしく思うものである。それならば、自分の子供たちをより深く愛する者、あるいは神々をより篤く敬う者が咎められ、非難すべき名を負わされ、これに対して〔愛や敬いの〕少ない者の方が称賛されるのは、いったいなぜであろうか。
Quod argumentum etiam ex contrario valet. Si enim totos dies precari et immolare criminis est; ergo et semel. Si superstites filios subinde optare vitiosum est, superstitiosus igitur est et ille, qui etiam raro id optaverit.
PL 6, 537Aこの論法は逆からも成り立つ。もし一日中祈り犠牲を捧げることが罪であるならば、一度だけそうすることもまた罪であるはずである。もし子供たちが生き残ることをたびたび願うのが悪徳であるならば、それをまれにしか願わなかった者もまた迷信家であることになる。
Aut cur vitii nomen, si ex eo tractum, quo nihil honestius, nihil justius optari potest? Nam quod, ait religiosos a relegendo appellatos, qui retractent ea diligenter, quae ad cultum deorum pertineant, cur ergo illi, qui hoc saepe in die faciant, religiosorum nomen amittant; cum multo utique diligentius ex assiduitate ipsa relegant ea, quibus dii coluntur?
PL 6, 537Aあるいは、その名が、それ以上に立派で正しいものを願いえない当の願いから引き出されたのだとすれば、なぜそれが悪徳の名となるのか。彼は、神々の崇拝に関わる事柄を丹念に検討し直す者たちが、読み返す(relegere)から『信心深い者』と呼ばれたと言うが、それならば、一日に何度もそれを行う者たちが『信心深い者』の名を失うのはなぜなのか。まさにその頻繁さゆえに、神々が崇拝される事柄を、彼らはいっそう丹念に読み返しているはずではないか。
Quid ergo est? Nimirum religio veri cultus est, superstitio falsi. Et omnino quid colas interest, non quemadmodum colas, aut quid precere.
PL 6, 537Bそれでは何であるのか。疑いなく、宗教とは真なる神への礼拝であり、迷信とは偽りの神々への崇拝である。そして肝要なのは、何を崇拝するかであって、どのように崇拝するか、何を祈るかではまったくないのである。
Sed quia deorum cultores religiosos se putant, cum sint superstitiosi, nec religionem possunt a superstitione discernere, nec significantiam nominum exprimere, diximus nomen Religionis a vinculo pietatis esse deductum, quod hominem sibi Deus religaverit, et pietate constrinxerit; quia servire nos ei ut domino, et obsequi ut patri necesse est.
PL 6, 537Bしかし、神々の崇拝者たちは、実は迷信家でありながら自分たちを信心深い者だと思い込んでおり、宗教と迷信とを見分けることも、両者の名の意味を言い表すこともできないので、我々は、宗教(レリギオー)という名が敬虔の絆から導き出されたものであると述べたのである。すなわち、神が人を自らに縛りつけ(religare)、敬虔によって結びつけたということである。なぜなら、我々は主に対するように神に仕え、父に対するように従わねばならないからである。
Melius ergo id nomen Lucretius interpretatus est, qui ait, religionum se nodos exsolvere. Superstitiosi autem vocantur, non qui filios suos superstites optant (omnes enim optamus;) sed aut ii, qui superstitem memoriam defunctorum colunt, aut qui parentibus suis superstites, colebant imagines eorum domi tanquam deos penates.
PL 6, 537Bしたがって、ルクレティウスの方が、宗教(レリギオー)の結び目を解き放つのだと言った点で、この名をよりよく解釈したのである。ところで、『迷信家』と呼ばれるのは、自分の子供たちが生き残る(superstites)ことを願う者たちではない(それは我々すべてが願うことだからである)。そうではなく、死者の生き残った(superstitem)記憶を崇拝している者たち、あるいは自分の親たちより生き残り(superstites)、その像を家の中で家神(ペナテス)のように崇拝している者たちのことである。
Nam qui novos sibi ritus assumebant, ut deorum vice mortuos honorarent, quos ex hominibus in coelum receptos putabant, hos superstitiosos vocabant. Eos vero, qui publicos et antiquos deos colerent, reliogiosos nominabant.
PL 6, 538Aなぜなら、人間から天に迎え入れられたと思われる死者たちを、神々に代えて敬うために新たな祭儀を自分たちで採り入れた者たち、こうした者たちを『迷信家』と呼んでいたからである。他方、公共の古き神々を崇拝する者たちを、『信心深い者』〔底本は reliogiosos。religiosos と読む〕と呼んでいたのである。
Unde Virgilius: Vana superstitio, veterumque ignara deorum. Sed cum veteres quoque deos inveniamus eodem modo consecratos esse post obitum; superstitiosi ergo qui multos ac falsos deos colunt. Nos autem religiosi, qui uni et vero Deo supplicamus.
PL 6, 538Aそれゆえウェルギリウスはこう歌う。「空しい迷信、古き神々を知らぬ迷信」。しかし、その古き神々もまた、死後に同じようにして神格化されたことを我々は見出すのであるから、したがって、多くの偽りの神々を崇拝する者どもこそ迷信家なのであり、唯一の真の神に嘆願する我々こそが、信心深い者なのである。
Liber IV, Caput XXIX
第IV巻 第XXIX章PL 6, 538ADe religione christiana, et de Jesu cum Patre conjunctione. Fortasse quaerat aliquis, quomodo, cum Deum nos unum colere dicamus, duos tamen esse asseveremus, Deum Patrem et Deum Filium: quae asseveratio plerosque in maximum impegit errorem.
PL 6, 538Aキリスト教という宗教について、また、イエスと父との結びつきについて。おそらく誰かは問うであろう。我々は唯一の神を礼拝すると言いながら、なお父なる神と子なる神という二つが存在すると主張するのはどういうことか、と。この主張は多くの人々を最大の誤りへと突き落としてきた。
Quibus cum probabilia videantur esse, quae dicimus, in hoc uno labare nos arbitrantur, quod et alterum, et mortalem Deum fateamur. De mortalitate jam diximus: nunc de unitate doceamus.
PL 6, 538A彼らには、我々の言うことがもっともらしく思われながらも、我々がもう一つの、しかも死すべき神を認めているというこの一点において、我々の議論がよろめいていると考えられている。死すべきことについてはすでに述べた。いまは一性について説き明かそう。
Cum dicimus Deum Patrem, et Deum Filium, non diversum dicimus, nec utrumque secernimus; quia nec Pater sine Filio esse potest, nec Filius a Patre secerni, si quidem nec Pater sine Filio nuncupari, nec Filius potest sine Patre generari.
PL 6, 538A我々が父なる神、子なる神と言うとき、我々は別のものを言っているのではなく、両者を切り離してもいない。なぜなら、父は子なしにはあり得ず、子は父から切り離され得ないからである。実に、父は子なしには父と呼ばれ得ず、子もまた父なしには生まれ得ないのである。
Cum igitur et Pater Filium faciat, et Filius Patrem, una utrique mens, unus spiritus, una substantia est: sed ille quasi exuberans fons est, hic tamquam defluens ex eo rivus; ille tamquam sol, hic quasi radius a sole porrectus.
PL 6, 538Cしたがって、父が子を子たらしめ、子が父を父たらしめるのであるから、両者には一つの心、一つの霊、一つの実体がある。しかし、父はいわば溢れ出る泉であり、子はそこから流れ出る川である。父はいわば太陽であり、子はいわば太陽から放たれる光線である。
Qui quoniam summo Patri et fidelis, et carus est, non separatur: sicut nec rivus a fonte, nec radius a sole; quia et aqua fontis in rivo est, et solis lumen in radio: aeque nec vox ab ore sejungi, nec virtus, aut manus a corpore divelli potest.
PL 6, 539A子は至高の父に対して忠実であり、かつ愛される者であるがゆえに、切り離されることがない。それはちょうど、川が泉から、光線が太陽から切り離されないのと同じである。なぜなら、泉の水は川のうちにあり、太陽の光は光線のうちにあるからである。同様に、声が口から切り離され得ず、力も手も肉体から引き離され得ないのである。
Cum igitur a prophetis idem manus Dei, et virtus, et sermo dicatur, utique nulla discretio est; quia et lingua sermonis ministra, et manus in qua est virtus, individuae sunt corporis portiones. Propiore uti exemplo libet.
PL 6, 539Aしたがって、預言者たちによって同じ方が神の手とも、力とも、言葉とも呼ばれるのであるから、そこには何の区別もない。なぜなら、言葉に仕える舌も、力の宿る手も、肉体から切り離すことのできない部分だからである。もっと身近な例を用いるとしよう。
Cum quis habet filium, quem unice diligit; qui tamen sit in domo, et in manu patris, licet ei nomen domini potestatemque concedat, civili tamen jure et domus una, et unus dominus nominatur.
PL 6, 539A誰かが、この上なく愛する息子を持っているとしよう。その息子は家のうちに、父の手のうちにあり、たとえ父がこの子に主人という名と権力とを譲り渡していたとしても、市民法上は家は一つであり、主人も一人と呼ばれるのである。
Sic hic mundus una Dei domus est; et Filius ac Pater, qui unanimes incolunt mundum, Deus unus, quia et unus est tamquam duo, et duo tamquam unus.
PL 6, 539B同様に、この世界は神の一つの家である。そして、心を一つにしてこの世界に住まう子と父とは、一なる神である。なぜなら、一でありながら二であるかのようであり、二でありながら一であるかのようだからである。
Neque id mirum, cum et Filius sit in Patre, quia Pater diligit Filium, et Pater in Filio, quia voluntati Patris fideliter paret, nec unquam, faciat aut fecerit, nisi quod Pater aut voluit, aut jussit.
PL 6, 539Bこれは何ら不思議なことではない。子は父のうちにある。それは父が子を愛するからである。そして父は子のうちにある。それは子が父の御旨に忠実に従い、父が望み、あるいは命じたこと以外は、いまだかつて行ったことも、これから行うこともないからである。
Denique unum Deum esse tam patrem, quam filium, Esaias in illo exemplo, quod superius posuimus, ostendit, cum diceret: Adorabunt te, et in te precabuntur, quoniam in te Deus est; et non est alius Deus praeter te.
PL 6, 539B実に、父も子も等しく一なる神であることを、預言者イザヤは、我々が先に挙げたあの例のうちで、こう語って示している。「彼らは汝を礼拝し、汝のうちに祈るであろう。汝のうちに神がいますからである。汝のほかに神はいない。」
Sed et alio loco similiter ait: Sic dicit Deus rex Israel; et qui eruit eum Deus aeternus: Ego primus, et ego novissimus; et praeter me non est Deus.
PL 6, 539Bまた別の箇所でも同様にこう言っている。「イスラエルの王なる神、そして彼を〔冥界から〕救い出した永遠の神は、こう言われる。私は初めであり、私は終わりである。私のほかに神はいない。」
Cum duas Personas proposuisset, Dei regis, id est, Christi; et Dei Patris, qui eum post passionem ab inferis excitavit, sicut ostendisse diximus Oseam prophetam, qui ait: Et de manu inferorum eruam eum: tamen ad utramque Personam referens, intulit, Et praeter me non est Deus, cum posset dicere praeter nos: sed fas non erat plurali numero separationem tantae necessitudinis fieri.
PL 6, 539C〔預言者は〕二つの位格、すなわち王なる神、つまりキリストと、受難ののちに彼を冥界からよみがえらせた父なる神という位格とを示しておきながら——これは我々が先に示したように、預言者ホセアが『私は彼を冥界の手から救い出すであろう』と言ったとおりである——それでもなお、両方の位格に関わらせて『私のほかに神はいない』と続けたのであり、『我々のほかに』と言うこともできたはずである。しかし、これほど大きな結びつきを複数形によって分離することは許されなかったのである。
Unus est enim solus, liber, Deus summus, carens origine, quia ipse est origo rerum; et in eo simul et Filius, et omnia continentur.
PL 6, 540Aなぜなら、至高の神はただ一人、自由であり、始まりを持たない。それは神自身が万物の始まりだからである。そしてこの方のうちに、子も万物もともに含まれているのである。
Quapropter cum mens et voluntas alterius in altero sit, vel potius una in utroque, merito unus Deus uterque appellatur, quia quidquid est in Patre, ad Filium transfluit, et quidquid in Filio, a Patre descendit.
PL 6, 540Aそれゆえ、一方の心と意志が他方のうちにあり、というよりむしろ両者において一つであるがゆえに、両者は当然にも一つの神と呼ばれるのである。なぜなら、父のうちにあるものはことごとく子へと流れ込み、子のうちにあるものはことごとく父から下るからである。
Non potest igitur ille summus, ac singularis Deus nisi per Filium coli. Qui solum Patrem se colere putat, sicut Filium non colit, ita ne Patrem quidem.
PL 6, 540Aしたがって、かの至高にして唯一なる神は、子を通してでなければ礼拝され得ない。自分は父のみを礼拝していると思う者は、子を礼拝していないのと同様に、実は父さえも礼拝していないのである。
Qui autem Filium suscipit, et nomen ejus gerit, is vero cum Filio simul et Patrem colit, quoniam legatus, et nuntius, et sacerdos summi Patris est Filius. Hic templi maximi janua est, hic lucis via, hic dux salutis, hic ostium vitae.
PL 6, 540Aしかし、子を受け入れ、その名を身に帯びる者は、子とともに父をも礼拝しているのである。なぜなら、子は至高なる父の使者であり、告知者であり、祭司だからである。この方こそ、この上なく大いなる神殿の門であり、光への道であり、救いの導き手であり、命の扉である。
Liber IV, Caput XXX
第IV巻 第XXX章PL 6, 540BDe Haeresibus et Superstitionibus vitandis, et quae sit sola et vera Ecclesia Catholica. Sed quoniam multae haereses extiterunt, et instinctibus daemonum populus Dei scissus est: determinanda est nobis veritas breviter, et in suo proprio domicilio collocanda; ut si quis aquam vitae cupiet haurire, non ad detritos lacus deferatur, qui non habent venam, sed uberrimum Dei noverit fontem, quo irrigatus perenni luce potiatur.
PL 6, 540B避けるべき異端と迷信について、また唯一にして真なる公同の教会がいずれであるかについて。多くの異端が現れ、悪霊どもの煽動によって神の民が分裂してしまった以上、我々は真理を簡潔に定め、それに固有のふさわしい住みかへと据えなければならない。それは、命の水を汲もうと望む者があれば、水脈を持たぬ涸れた溜め池へ導かれることなく、神のこの上なく豊かな泉を知り、そこに潤されて永遠の光を得られるようにするためである。
Ante omnia scire nos convenit, et ipsum, et legatos ejus praedixisse, quod plurimae sectae et haereses haberent existere, quae concordiam sancti corporis rumperent, ac monuisse, ut summa prudentia caveremus, ne quando in laqueos et fraudes illius adversarii nostri, cum quo nos Deus luctari voluit, incideremus.
PL 6, 540B何よりもまず我々が知らねばならないのは、主ご自身とその使者たちが、聖なる団体の一致を打ち破る数多くの教団や異端が現れるであろうと予め告げ、また、我々が神によって闘わされることになったあの敵対者の罠と欺きに、いつか陥ることのないよう、この上ない用心をもって警戒せよと戒めておられたということである。
Tum dedisse certa mandata, quae in perpetuum custodire deberemus: quorum plerique immemores, deserto itinere coelesti, vias sibi devias per anfractus et praecipitia condiderunt; per quas partem plebis incautam et simplicem, ad tenebras mortemque deducerent: quod quatenus acciderit, exponam.
PL 6, 540Cそのうえで、我々が永遠に守るべき確かな命令を与えられたのであるが、その多くを忘れ、天への道を捨てて、曲がりくねった険しい脇道を自分たちのために切り開いた者たちがいる。彼らはこの道によって、不用意で単純な民の一部を、闇と死へと導いていったのである。それがいかにして起こったかを、これから述べよう。
Fuerunt quidam nostrorum vel minus stabilita fide, vel minus docti, vel minus cauti, qui discidium facerent unitatis, et Ecclesiam dissiparent.
PL 6, 541A我々の仲間のうちには、信仰がまだ十分に確立していなかった者、あるいは学識に乏しかった者、あるいは用心が足りなかった者がいて、一致を分裂させ、教会を散り散りにしてしまった。
Sed ii, quorum fides fuit lubrica, cum Deum nosse se et colere simularent, augendis opibus et honori studentes, affectabant maximum sacerdotium, et a potioribus victi, secedere cum suffragatoribus suis maluerunt, quam eos ferre praepositos, quibus concupierant ipsi ante praeponi.
PL 6, 541A信仰の揺らいでいた者たちは、神を知り礼拝しているふりをしながら、富と名誉を増やすことに励み、最高の祭司職を狙っていたが、より優れた者たちに敗れると、自分たちが以前に上位に立ちたいと望んでいた相手を、上長として仰ぐよりはむしろ、自分の支持者たちとともに袂を分かつことを選んだ。
Quidam vero non satis coelestibus litteris eruditi, cum veritatis accusatoribus respondere non possent, objicientibus vel impossibile, vel incongruens esse, ut Deus in uterum mulieris includeretur, nec coelestem illam majestatem ad tantam infirmitatem potuisse deduci, ut hominibus contemptui, derisui, contumeliae et ludibrio esset, postremo etiam cruciamenta perferret, atque excecrabili patibulo figeretur: quae omnia cum neque ingenio, neque doctrina defendere ac refutare possent (nec enim vim rationemque penitus pervidebant), depravati sunt ab itinere recto et coelestes litteras corruperunt, ut novam sibi doctrinam sine ulla radice ac stabilitate componerent.
PL 6, 541Aまた、ある者たちは天の文書に十分通じておらず、真理を告発する者たちに応答することができなかった。告発する者たちは、神が女の胎に閉じ込められるなどということはあり得ぬ、あるいは道理に合わないと非難し、またあれほどの天の威厳が、人々にとって侮蔑、嘲笑、侮辱、物笑いの種となり、しまいには責め苦を受け、忌まわしい処刑台〔底本は excecrabili。execrabili と読む〕に架けられるほどの弱さにまで貶められ得るはずがないと責め立てた。これらすべてに対して、才知によっても学識によっても弁護し反駁することができず(彼らはその力と理を根本から見通してはいなかったのである)、正しい道から堕落し、天の文書を歪めて、何の根も安定もない新たな教えを自分たちのために作り上げてしまったのである。
Nonnulli autem falsorum prophetarum vaticinio illecti, de quibus, et veri prophetae, et ipse praedixerat, exciderunt a doctrina Dei, et traditionem veram reliquerunt.
PL 6, 542Aさらに、ある者たちは偽預言者たちの予言に惑わされた。彼ら偽預言者については真の預言者たちも、主ご自身も予め告げておられたのであるが、その結果、彼らは神の教えから脱落し、真の伝承を捨て去ってしまった。
Sed illi omnes daemoniacis fraudibus irretiti, quas prospicere et cavere debuerant, divinum nomen et cultum per imprudentiam perdideruat.
PL 6, 542Aしかし彼らは皆、本来なら見抜き警戒すべきであった悪霊どもの欺きに絡め取られ、不用心のゆえに、神の名とその礼拝とを失ってしまったのである〔底本は perdideruat。perdiderunt と読む〕。
Cum enim Phryges, aut Novatiani, aut Valentiniani, aut Marcionitae, aut Anthropiani, aut Ariani, seu quilibet alii nominantur, christiani esse desierunt, qui Christi nomine amisso, humana et externa vocabula induerunt.
PL 6, 542A実に、フリュギア派であれ、ノウァティアヌス派であれ、ウァレンティヌス派であれ、マルキオン派であれ、アントロピアーニ派であれ、アリウス派であれ、あるいはその他いかなる名で呼ばれる者たちであれ、彼らはキリスト教徒であることをやめたのである。キリストの名を失い、人間的で外面的な呼び名を身にまとってしまったからである。
Sola igitur catholica Ecclesia est, quae verum cultum retinet. Hic est fons veritatis, hoc domicilium fidei, hoc templum Dei, quo si quis non intraverit, vel a quo si quis exiverit, a spe vitae ac salutis aeternae alienus est.
PL 6, 542Aしたがって、真の礼拝を保っているのは、ただ公同の教会のみである。これこそ真理の泉であり、これこそ信仰の住みかであり、これこそ神の神殿である。もし誰かがここに入らないなら、あるいはここから出て行くなら、その者は命と永遠の救いの希望とは無縁である。
Neminem sibi oportet pertinaci concertatione blandiri. Agitur enim de vita et salute: cui nisi caute ac diligenter consulatur, amissa et extincta erit.
PL 6, 543A誰であれ、頑なな論争によって自分を欺いてはならない。ここで問題になっているのは命と救いなのであり、注意深く念入りに配慮しなければ、それは失われ、消え去ってしまうであろう。
Sed tamen quia singuli quique coetus haereticorum se potissimum Christianos, et suam esse Catholicam Ecclesiam putant, sciendum est illam esse veram, in qua est confessio et poenitentia, quae peccata et vulnera, quibus subjecta est imbecillitas carnis, salubriter curat.
PL 6, 543Aしかしながら、異端者たちのそれぞれの集会は、自分たちこそ何よりもキリスト教徒であり、自分たちの教会こそ公同の教会であると思い込んでいるので、真の教会とは、告白と痛悔とがあり、肉の弱さがこうむる罪と傷とを健全に癒す教会であることを知らねばならない。
Haec interim paucis admonendi gratia retuli, ne quis errorem fugere cupiens, majori implicetur errore, dum penetrale veritatis ignorat. Postea plenius et uberius contra omnes mendaciorum sectas proprio separatoque opere pugnabimus.
PL 6, 544Aさしあたり、私はこれらのことを、いくつかの言葉で戒めのために述べておいた。それは、誤りを逃れようと願う者が、真理の奥所を知らぬために、かえって大きな誤りに絡め取られることのないようにするためである。後に、あらゆる偽りの教団に対して、より詳しく豊かに、独立した別の書において闘うことにしよう。
Sequitur, ut, quoniam satis de religione vera et sapientia locuti sumus, in proximo libro de justitia disseramus.
PL 6, 544A続いて、真の宗教と知恵についてはすでに十分に語ったので、次の書では正義について論じることにしよう。
Liber V, Caput I
第V巻 第I章PL 6, 544ADe non damnandis reis, inaudita causa; unde Litteras sacras contempserint philosophi; de primis assertoribus religionis christianae.
PL 6, 544A審理も経ぬまま被告を断罪すべきでないこと、哲学者たちが聖なる文書を軽んじた由来、キリスト教という宗教の最初の擁護者たちについて。
Non est apud me dubium, Constantine Imperator Maxime, quin hoc opus nostrum, quo singularis ille rerum conditor et hujus immensi rector asseritur, si quis attigerit ex istis inepte religiosis (ut sunt nimia superstitione impatientes), insectetur etiam maledictis, et vix lecto fortasse principio, affligat, projiciat, execretur; seque inexpiabili scelere contaminari atque astringi putet, si haec aut legat patienter, aut audiat.
PL 6, 544A私には疑いない、コンスタンティヌスよ、最も偉大なる皇帝よ——我々のこの書は、かの唯一の万物の創造者にしてこの広大無辺なものを統べる方を主張するものであるが——、愚かにも信心深いあの者たち(度を越した迷信のために我慢のならぬ者たちであるから)のうちの誰かがこれに触れれば、罵言をもってさえ攻撃し、おそらくは冒頭を読んだだけで打ちのめし、投げ捨て、呪うであろうし、もしこれを忍耐強く読むか、あるいは聞くならば、贖いえぬ罪によって己が汚され縛られると思うであろう、ということが。
Ab hoc tamen, si fieri potest, humanitatis jure postulamus, ut non prius damnet, quam universa cognoverit.
PL 6, 547Aそれでも、もしできるならば、我々は人道の道理をもってこの者に求める——あらゆることを知り尽くさぬうちは断罪しないようにと。
Nam si sacrilegis, et proditoribus, et veneficis potestas defendendi sui datur, nec praedamnari quemquam incognita causa licet: non injuste petere videmur, ut si quis erit ille qui inciderit in haec, si leget, perlegat, si audiet, sententiam differat in extremum.
PL 6, 547A冒瀆者、反逆者、毒殺者にさえ自らを弁護することが許されており、いかなる者も事件を知らぬままあらかじめ断罪されることが許されないのであれば、我々が求めることも不当ではないと思われる。すなわち、もしこの書に行き当たる者があれば、読むならば最後まで読み通し、聞くならば判決を最後まで差し控える、ということである。
Sed novi hominum pertinaciam: nunquam impetrabimus. Timent enim ne a nobis revicti, manus dare aliquando, clamante ipsa veritate cogantur. Obstrepunt igitur, et intercedunt ne audiant; et oculos suos opprimunt, ne lumen videant, quod offerimus.
PL 6, 547Aしかし私は人間の頑迷さを知っている。我々はけっしてこれを勝ち取れぬであろう。なぜなら彼らは、我々に論駁されて、真理そのものが叫ぶ中でついには屈服させられることを恐れているからである。それゆえ彼らは騒ぎ立てて聞くことを妨げ、我々が差し出す光を見ぬよう自らの目を塞ぐのである。
Quo plane ipsi diffidentiam suae perditae rationis ostendunt, cum neque cognoscere; neque congredi audent, quia sciunt se facile superari.
PL 6, 547Bこれによって彼らは、自らの破綻した論を自分自身信じていないことをはっきりと示している。すなわち、審理することも対決することも敢えてしないのは、自分たちが容易く打ち負かされると知っているからである。
Et idcirco disceptatione sublata, Pellitur e medio sapientia, vi geritur res, ut ait Ennius; et quia student damnare tamquam nocentes, quos utique sciunt innocentes, constare de ipsa innocentia nolunt.
PL 6, 548Aそれゆえ討論が取り除かれ、エンニウスの言うとおり「知恵は場から追われ、事は力によって運ばれる」のである。そして彼らは、確かに無実と知っている者たちを、あたかも犯罪者であるかのように断罪しようと努めるがゆえに、その無実そのものが明らかになることを望まないのである。
Quasi vero major iniquitas sit, probatam innocentiam damnasse, quam inauditam. Sed, ut dixi, verentur, ne si audierint, damnare non possint.
PL 6, 548Aあたかも、証明された無実を断罪する方が、審理されぬままの無実を断罪するより大きな不正であるかのようだ。しかし、既に述べたとおり、彼らは恐れているのである、もし聞けば断罪できなくなることを。
Et ideo cultores Dei summi, hoc est justos homines torquent, interficiunt, exterminant; nec causas odiorum reddere ipsi possunt, qui tam vehementer oderunt: quia ipsi errant, irascuntur iis qui veram viam sequuntur, et cum corrigere se possint, errores suos insuper crudelibus factis coacervant, innocentium cruore maculantur, et dicatas Deo mentes evisceratis corporibus extorquent.
PL 6, 548Aそれゆえ彼らは至高の神の礼拝者たち、すなわち正しい人々を拷問し、殺害し、根絶する。かくも激しく憎みながら、彼ら自身は憎悪の理由を述べることさえできない。なぜなら、彼ら自身が誤っていながら真の道を辿る者たちに対して怒り、自らを正すことができるにもかかわらず、残酷な行いによって自らの誤りをなお積み重ね、無実の者たちの血で己を汚し、臓腑を抉り出された肉体から、神に捧げられた心を引き剥がすからである。
Cum talibus nunc congredi et disputare contendimus, hos ad veritatem ab inepta persuasione traducere, qui sanguinem facilius hauserint, quam verba justorum. Quid igitur? Operamne perdemus? Minime.
PL 6, 549A我々はいま、かかる者たちと対決し論じ合おうと努めているのであり、正しい人々の言葉を汲むよりもその血を飲み干す方をたやすしとする者たちを、愚かな思い込みから真理へと導こうとしているのである。ではどうなのか。我々は労苦を無駄にするのか。断じてそうではない。
Nam si lucrari hos a morte, ad quam concitatissime tendunt, non potuerimus; si ab illo itinere devio ad vitam lucemque revocare, quoniam ipsi saluti suae repugnant: nostros tamen confirmabimus, quorum non est stabilis, ac solidis radicibus fundata et fixa sententia.
PL 6, 549Aなぜなら、たとえ彼らが猛然と向かっている死から彼らを救い出せず、彼ら自身が自らの救いに逆らっている以上、その逸れた道から生命と光へと呼び戻すことができないとしても、我々は、堅固な根に据えられた不動の判断を持たぬ我々の仲間たちを、なお強めることができるからである。
Nutant enim plurimi, ac maxime qui litterarum aliquid attigerunt. Nam et in hoc philosophi, et oratores, et poetae sunt, perniciosi quod incautos animos facile irretire possunt suavitate sermonis, et carminum dulci modulatione currentium.
PL 6, 549A実に多くの者たちが動揺しており、なかでも文学にいくらか触れた者たちがそうである。実に、この点において哲学者たちも、弁論家たちも、詩人たちも有害である。言葉の甘美さと、流れゆく詩句の快い韻律とによって、不用心な心を容易く絡め捕ることができるからである。
Mella sunt haec venenum tegentia. Ob eamque causam volui sapientiam cum Religione conjungere, ne quid studiosis inanis illa doctrina possit officere; ut jam scientia litterarum non modo nihil noceat Religioni atque justitiae, sed etiam prosit quamplurimum, si is, qui eas didicerit, sit in virtutibus instructior, et in veritate sapientior.
PL 6, 549Aこれらは毒を覆い隠す蜜である。それゆえ私は、知恵を信仰と結びつけようと願った。かの空しい学識が学ぶ者たちに害を及ぼすことのないように、そして文学の知識がもはや信仰と正義に何ら害をなさぬばかりか、むしろ大いに益するようにするためである——それを学んだ者が、諸徳においてより整えられ、真理においてより知恵ある者となるならば。
Praeterea, etiamsi nulli alii, nobis certe proderit: delectabit se conscientia, gaudebitque mens in veritatis se luce versari; quod est animae pabulum, incredibili quadam jucunditate perfusum. Verum non est desperandum. Fortasse Non canimus surdis.
PL 6, 549Bそのうえ、たとえ他の誰の益にもならぬとしても、少なくとも我々自身の益とはなるであろう。良心は自らを喜ばせ、心は真理の光の中に身を置くことを喜ぶであろう。それは、ある信じがたい快さに満たされた魂の糧である。だが、絶望してはならない。おそらく我々は聾者に向かって歌っているのではないのだから。
Nec enim in tam malo statu res est, ut desint sanae mentes, quibus et veritas placeat, et monstratum sibi rectum iter et videant, et sequantur.
PL 6, 550A事態はそれほど悪い状態にあるわけでなく、真理を喜び、示された正しい道を見てそれに従う健全な精神の持ち主が欠けているわけでもない。
Circumlinatur modo poculum coelesti melle sapientiae, ut possint ab imprudentibus amara remedia sine offensione potari; dum illiciens prima dulcedo acerbitatem saporis asperi, sub praetextu suavitatis occultat.
PL 6, 550Aただ、杯の縁に天上の知恵の蜜を塗っておくがよい。そうすれば、思慮なき者たちにも苦い薬を、嫌悪を催すことなく飲ませることができる。人を誘う最初の甘さが、甘美さを装って、刺々しい味の苦さを覆い隠している間に。
Nam haec in primis causa est, cur apud sapientes, et doctos, et principes hujus saeculi Scriptura sancta fide careat, quod Prophetae communi ac simplici sermone, ut ad populum, sunt locuti.
PL 6, 550A実に、これこそが第一の理由である。すなわち、この世の賢者たち、学識ある者たち、有力な者たちのもとで聖書が信頼性を欠いているのは、預言者たちが民衆に向けるように、平易で素朴な言葉で語ったからである。
Contemnuntur itaque ab iis, qui nihil audire, vel legere, nisi expolitum ac disertum volunt; nec quidquam haerere animis eorum potest, nisi quod aures blandiori sono mulcet. Illa vero, quae sordida videntur, anilia, inepta, vulgaria existimantur.
PL 6, 550Aそれゆえ聖書は、洗練され雄弁なものでなければ何も聞こうとも読もうともしない者たちから蔑まれる。彼らの心に留まりうるのは、耳をより快い響きで撫でるものだけである。だが、粗野に見えるものは、老婆じみた、愚かしい、卑俗なものと見なされる。
Adeo nihil verum putant, nisi quod auditu suave est; nihil credibile, nisi quod potest incutere voluptatem: nemo rem veritate ponderat, sed ornatu.
PL 6, 550Bかくも彼らは、聞いて快いもの以外は真実だとは思わず、快楽を呼び起こしうるもの以外は信じうるとは思わない。誰も物事を真理によって秤にかけることをせず、装飾によって秤にかける。
Non credunt ergo divinis, quia fuco carent; sed ne illis quidem, qui ea interpretantur, quia sunt et ipsi, aut omnino rudes, aut certe parum docti. Nam ut plane sint eloquentes, perraro contingit; cujus rei causa in aperto est.
PL 6, 550Bそれゆえ彼らは、神の言葉が化粧を欠いているがゆえにそれを信じず、それを解き明かす者たちさえも信じない。なぜなら彼ら自身もまた、まったく無学であるか、少なくとも学識に乏しいかのいずれかだからである。彼らが真に雄弁であることは、ごく稀にしか起こらない。その理由は明らかである。
Eloquentia enim saeculo servit; populo se jactare, et in rebus malis placere gestit: si quidem veritatem saepius expugnare conatur, ut vim suam monstret; opes expetit, honores concupiscit, summum denique gradum dignitatis exposcit.
PL 6, 550Bなぜなら雄弁は世に仕えるものであり、民衆に誇示し、悪しき事柄において気に入られようと欲するからである。実に、雄弁はしばしば自らの力を示すために真理を打ち破ろうとさえする。富を求め、名誉を欲し、ついには位階の最高段階を要求する。
Ergo haec quasi humilia despicit, acarna tanquam contraria sibi fugit; quippe quae publico gaudeat, et multitudinem celebritatemque desideret. Eo fit, ut sapientia et veritas idoneis praeconibus indigeat.
PL 6, 551Aそれゆえ雄弁は、こうした卑近なものを見下し、秘められたもの〔底本は acarna。arcana と読む〕を自らに反するものとして避ける——なぜなら雄弁は公の場を喜び、群衆と評判を欲するからである。こうして、知恵と真理はふさわしい伝え手を必要とすることになる。
Et si qui forte litteratorum se ad eam contulerunt, defensioni ejus non suffecerunt. Ex iis, qui mihi noti sunt, Minucius Felix non ignobilis inter causidicos locifuit.
PL 6, 551Aそしてもし文人たちのうちの誰かがたまたま真理へと身を寄せたとしても、その弁護には足りなかった。私が知る限りの者たちのうちでは、ミヌキウス・フェリクスは、法廷弁護士たちの間で低からぬ地位にあった者である〔底本は locifuit。loco fuit と読む〕。
Hujus liber, cui Octavio titulus est, declarat, quam idoneus veritatis assertor esse potuisset, si se totum ad id studium contulisset.
PL 6, 551A彼の書物、すなわち表題を『オクタウィウス』とするものは、もし彼がこの学問に全身全霊を傾けていたならば、いかにふさわしい真理の擁護者となりえたかを明らかにしている。
Septimius quoque Tertullianus fuit omni genere litterarum peritus: sed in eloquendo parum facilis, et minus comptus, et multum obscurus fuit. Ergo ne hic quidem satis celebritatis invenit.
PL 6, 551Aセプティミウス・テルトゥリアヌスもまた、あらゆる種類の文学に精通していた。しかし語りにおいてはあまり流暢ではなく、整いに欠け、はなはだ難解であった。それゆえ、この人物もまた十分な名声を得るには至らなかった。
Unus igitur praecipuus, et clarus extitit Cyprianus, quoniam et magnam sibi gloriam ex artis oratoriae professione quaesierat, et admodum multa conscripsit in suo genere miranda.
PL 6, 551Bこうして、ただ一人卓越し、名高い者として現れたのがキプリアヌスである。彼は弁論術の教授によって大きな栄光を自らのために得ており、またその種において実に驚嘆すべき多くの著作をものしたからである。
Erat enim ingenio facili, copioso, suavi, et (quae sermonis maxima est virtus) aperto, ut discernere nequeas, utrumne ornatior in eloquendo, an felicior in explicando, an potentior in persuadendo fuerit.
PL 6, 551B彼は、豊かで、なめらかで、甘美な、そして(語りにおける最大の長所である)明快な才知の持ち主であった。それゆえ、彼が語りにおいてより華麗であったのか、説明においてより巧みであったのか、説得においてより力強かったのか、見分けることができないほどである。
Hic tamen placere ultra verba sacramentum ignorantibus non potest, quoniam mystica sunt, quae locutus est, et ad id praeparata, ut a solis fidelibus audiantur. Denique a doctis hujus saeculi, quibus forte scripta ejus innotuerunt, derideri solet.
PL 6, 551Bだが彼は、秘義を知らぬ者たちにとっては言葉以上に気に入られることはできない。なぜなら彼が語ったことは秘義に属することであり、信徒たちのみに聞かれるようにと備えられたものだからである。実に、たまたま彼の著作を知るに至ったこの世の学識ある者たちからは、嘲笑されるのが常である。
Audivi ego quemdam hominem sane disertum, qui eum immutata una littera Coprianum vocaret; quasi qui elegans ingenium, et melioribus rebus aptum, ad aniles fabulas contulisset.
PL 6, 552A私はある実に弁の立つ人物が、彼の名の一字を変えて「コプリアヌス」(ギリシア語で「糞」を意味する語に基づく地口)と呼ぶのを聞いたことがある。あたかも、優雅な才知の持ち主であり、より優れた事柄にふさわしい人物が、老婆じみた作り話に身を捧げたかのように言うのである。
Quod si accidit hoc ei, cujus eloquentia non insuavis est, quid tandem putemus eis accidere, quorum sermo jejunus est et ingratus; qui neque vim persuadendi, neque subtilitatem argumentandi, neque ullam prorsus acerbitatem ad revincendum habere potuerunt?
PL 6, 552Aもしこのようなことが、その雄弁が不快ならざる者にすら起こったのだとすれば、語りが痩せて不快であり、説得する力も、論証の精妙さも、論駁するためのいかなる鋭さも持ち得なかった者たちには、いったい何が起こると考えるべきであろうか。
Liber V, Caput II
第V巻 第II章PL 6, 552AQuantum a temerariis hominibus impugnata fuit veritas christiana. Ergo quia defuerunt apud nos idonei peritique doctores, qui vehementer, qui acriter errores publicos redarguerent, qui causam omnem veritatis ornate copioseque defenderent: provocavit quosdam haec ipsa penuria, ut auderent scribere contra ignotam sibi veritatem.
PL 6, 552Aキリスト教の真理が、向こう見ずな人々によっていかに攻撃されてきたことか。すなわち、我々のもとには、公然の誤りを激しく鋭く論駁し、真理の主張全体を巧みに豊かに弁護しうるふさわしい熟達の教師たちが欠けていたために、まさにこの欠乏そのものが、或る者たちを駆り立てて、自分には未知である真理に対して敢えて筆を執らせたのである。
Omitto eos, qui prioribus eam temporibus nequicquam lacessierunt. Ego cum in Bithynia oratorias litteras accitus docerem, contigissetque ut eodem tempore Dei templum everteretur: duo extiterunt ibidem, qui jacenti atque abjectae veritati, nescio utrum superbius, an importunius insultarent; quorum alter antistitem se philosophiae profitebatur: verum ita vitiosus, ut continentiae magister, non minus avaritia, quam libidinibus arderet, in victu tam sumptuosus, ut in schola virtutis assertor, parcimoniae paupertatisque laudator, in palatio pejus coenaret, quam domi.
PL 6, 552A以前の時代にこれを空しく攻撃した者たちについては措く。私は招かれてビテュニアで弁論術を教えていたが、ちょうどその時に神の神殿が破壊されるということが起こった。同じ地に、打ち倒され捨てられた真理に対して、傲慢によってか、無遠慮によってか——いずれとも分からぬが——嘲りを浴びせた二人の者が現れた。そのうちの一人は自らを哲学の祭司長と称していたが、その実、節制の教師でありながら情欲に劣らず強欲によって燃え立つほど、まことに悪徳にまみれていた。生活ぶりは贅沢を極め、学校では徳の擁護者、倹約と清貧の称賛者でありながら、宮廷にあっては自邸におけるよりもなお度を越した晩餐をとっていた。
Tamen vitia sua capillis et pallio, et (quod maximum est velamentum) divitiis praetegebat; quas ut augeret, ad amicitias judicum miro ambitu penetrabat, eosque sibi repente auctoritate falsi nominis obligabat; non modo ut eorum sententias venderet, verum etiam ut confines suos, quos sedibus agrisque pellebat, a suo repetendo hac potentia retardaret.
PL 6, 553Aそれでも彼は、自らの悪徳を、髪と外套で、そして(何より大きな覆いというべき)富でもって覆い隠していた。その富を増やそうとして、驚くべき策略で裁判官たちとの交友に入り込み、たちまち偽りの名の権威によって彼らを自分に縛り付けた。それは、彼らの判決を売るためだけではなく、自らが住まいと農地から追い立てた隣人たちが、この権勢によって己のものを取り戻そうとするのを妨げるためでもあった。
Hic vero, qui suas disputationes moribus destruebat, vel mores suos disputationibus arguebat, ipse adversus se gravis censor, et accusator acerrimus, eodem ipso tempore, quo justus populus nefarie lacerabatur, tres libros evomuit contra Religionem nomenque christianum: professus ante omnia philosophi officium esse erroribus hominum subvenire, atque illos ad veram viam revocare; id est, ad cultus deorum, quorum numine ac majestate (ut ille dicebat) mundus gubernetur, nec pati homines imperitos quorumdam fraudibus illici, ne simplicitas eorum praedae ac pabulo sit hominibus astutis.
PL 6, 553Bまさにこの男は、自らの言説を自らの生き方によって台無しにし、あるいは自らの生き方を自らの言説によって告発する者であり、自分自身に対しては厳格な監察官、最も厳しい告発者であったのだが、正しい民が非道にも切り裂かれていたまさにその時に、キリスト教という宗教とキリスト教徒という名に対して三巻の書を吐き出した。彼はまず何よりも、人間の誤りに救いの手を差し伸べ、彼らを真の道へ、すなわち神々への崇拝へと呼び戻すことが哲学者の務めであると公言した——彼の言うところによれば、神々の神威と威厳によってこの世界は統べられているのであり、また無知な人々が或る者たちの欺瞞に誘い込まれて、その純朴さが狡猾な人間たちの餌食や糧食となることを見過ごしてはならないのだと。
Itaque se suscepisse hoc munus philosophia dignum, ut praeferret non videntibus lumen sapientiae, non modo ut susceptis deorum cultibus resanescant, sed etiam ut, pertinaci obstinatione deposita, corporis cruciamenta devitent, neu saevas membrorum lacerationes frustra perpeti velint.
PL 6, 554Aそれゆえ彼は、哲学にふさわしいこの任務を引き受けたのだと言う。見えぬ者たちに知恵の光を差し出し、彼らが神々への崇拝を受け入れて健全さを取り戻すようにするだけでなく、執拗な頑迷さを捨てて肉体の責め苦を免れ、手足を残酷に引き裂かれるのを空しく耐え忍ぼうと望まぬようにするためであると。
Ut autem appareret cujus rei gratia opus illud elaborasset, effusus est in principum laudes; quorum pietas et providentia (ut quidem ipse dicebat) cum in caeteris rebus, tum praecipue in defendendis deorum religionibus claruisset: consultum esse tandem rebus humanis, ut cohibita impia et anili superstitione, universi homines legitimis sacris vacarent, ac propitios sibi deos experirentur.
PL 6, 554Aだが、彼が何のためにこの書を練り上げたのかが明らかになるように、彼は皇帝たちへの称賛にあふれ出た。彼らの敬虔と摂理は(彼自身の言うところでは)他の事柄においてもさることながら、とりわけ神々の宗教を守ることにおいて輝いたのであり、こうしてついに人間の諸事に対する取り計らいがなされ、不敬虔で老婆じみた迷信が抑えられて、あらゆる人間が正当な祭儀に専念し、神々が自分たちに恵み深いことを実際に知るようになったのだ、と。
Ubi autem religionis ejus, contra quam perorabat, infirmare voluit rationem, ineptus, vanus, ridiculus apparuit; quia gravis ille consultor utilitatis alienae, non modo quid oppugnaret, sed etiam quid loqueretur nesciebat.
PL 6, 554Bだが彼が、自らが論駁しようとしていたその宗教の理拠を弱めようとしたところでは、愚かで、空疎で、滑稽な者と見えた。なぜなら、他人の益を説くその重々しい相談役は、何を攻撃しているのかさえも、何を語っているのかさえも知らなかったからである。
Nam si qui nostrorum affuerunt, quamvis temporis gratia conticerent, animo tamen derisere, utpote cum viderent hominem profitentem se illuminaturum alios, cum ipse caecus esset; reducturum alios ab errore, cum ipse ignoraret ubi pedes suos poneret; eruditurum alios ad veritatem, cujus ille ne scintillam quidem unam vidisset aliquando, quippe cum sapientiae professor, profligare sapientiam niteretur.
PL 6, 554B実に、我々の側の者たちでその場に居合わせた者があったが、時世ゆえに口をつぐんではいたものの、心の中では嘲っていた。当然である——自ら盲目でありながら他人を照らすと公言し、自分の足をどこに置くべきかも知らぬのに他人を誤りから引き戻すと言い、かつて真理の一閃すら見たことがないのに他人を真理へと導くと言う、そういう男を目の当たりにしていたのだから。まさに、知恵の教師を名乗る者が知恵そのものを打ち倒そうと努めていたのである。
Omnes tamen id arguebant quod illo potissimum tempore id operis esset aggressus, quo furebat odiosa crudelitas. O philosophum adulatorem, ac tempori servientem!
PL 6, 555Aだが皆が、よりによって憎むべき残虐が荒れ狂っていたまさにその時に、彼がこの仕事に着手したことを非難した。ああ、阿諛の哲学者、時勢に仕える者よ。
Verum hic pro sua vanitate contemptus est; qui et gratiam, quam speravit, non est adeptus, et gloria quam captavit, in culpam reprehensionemque conversa est.
PL 6, 555Aだが彼はその空虚さゆえに軽蔑された。望んでいた好意を得ることもできず、求めていた栄光は非難と譴責へと転じてしまったのである。
Alius eamdem materiam mordacius scripsit, qui erat tum e numero judicum, et qui auctor in primis faciendae persecutionis fuit: quo scelere non contentus, etiam scriptis eos, quos afflixerat, insecutus est.
PL 6, 555Aもう一人が同じ主題をより辛辣に書いた。彼は当時裁判官の一人であり、とりわけこの迫害を引き起こした創始者であった。その罪だけでは満足せず、自ら痛めつけた者たちを、著作によってもなお迫害したのである。
Composuit enim libellos duos, non contra Christianos, ne inimice insectari videretur, sed ad Christianos, ut humane ac benigne consulere putaretur. in quibus ita falsitatem Scripturae sacrae arguere conatus est, tanquam sibi esset tota contraria; nam quaedam capita, quae repugnare sibi videbantur, exposuit, adeo multa, adeo intima enumerans, ut aliquando ex eadem disciplina fuisse videatur.
PL 6, 555A彼は二巻の小冊子を著したのであるが、それは「キリスト教徒に対して」ではなく——敵意をもって追い立てているように見えぬようにと——「キリスト教徒に宛てて」であった。人間味をもって慈しみ深く忠告しているのだと思われるためである。その中で彼は、あたかも聖書全体が自己に矛盾しているかのように、その虚偽を論証しようと試みた。すなわち、互いに矛盾すると見える箇所をいくつか並べ立て、それほど多く、それほど深いところにまで立ち入って数え上げたので、あたかも彼がかつて同じ教えのうちにいた者であったかのように見えるほどであった。
Quod si fuit, quis eum Demosthenes poterit ab impietate defendere? qui religionis cui fuerat assensus, et fidei cujus nomen induerat et sacramenti quod acceperat, proditor factus est? nisi forte casu in manus ejus divinae litterae inciderunt.
PL 6, 555Bもしそうであったとすれば、どのようなデモステネスであろうとも、彼を不敬から弁護することはできまい——自らが同意していた宗教の、その名を身にまとっていた信仰の、そして自ら受けていた秘跡の、裏切り者となった者を。もし偶然、神の文書がたまたま彼の手に落ちたのでなければの話だが。
Quae igitur temeritas erat id audere dissolvere, quod illi nemo interpretatus est? Bene, quod aut nihil didicit, aut nihil intellexit.
PL 6, 556Aそれゆえ、誰一人彼のために解き明かしてやらなかったものを解体しようと敢えてするとは、何という向こう見ずであったことか。幸いにも、彼は何も学ばなかったか、何も理解しなかったかのいずれかである。
Tantum enim abest a divinis litteris repugnantia, quantum ille abfuit a fide et veritate: praecipue tamen Paulum Petrumque laceravit, caeterosque discipulos, tanquam fallaciae seminatores, quos eosdem tamen rudes et indoctos fuisse testatus est; nam quosdam eorum piscatorio artificio fecisse quaestum: quasi aegre ferret, quod illam rem non Aristophanes aliquis aut Aristarchus commentatus sit.
PL 6, 556A実に、神の文書から矛盾が隔たっている度合いは、彼が信仰と真理から隔たっていた度合いに等しい。それでも彼は、とりわけパウロとペトロを、また他の弟子たちを、欺瞞の種を蒔く者として激しく攻撃したが、その同じ彼らが無学で無教養であったとも自ら証言しており、彼らのうちの或る者は漁師の技によって生計を立てていたとも述べている。あたかも、その事柄をどこかのアリストファネスかアリスタルコスが論じなかったことを、腹立たしく思っているかのようである。
Liber V, Caput III
第V巻 第III章PL 6, 556ADe Veritate christianae doctrinae, et adversariorum vanitate; atque Christum non fuisse magum. Abfuit ergo ab his fingendi voluntas et astutia, quoniam rudes fuerunt.
PL 6, 556Aキリスト教の教えの真実性と敵対者たちの空虚さについて、また、キリストが魔術師ではなかったことについて。それゆえ彼らには、作り事をしようとする意志も狡知もなかった。無学な者たちだったからである。
Aut quis possit indoctus apta inter se et cohaerentia fingere, cum philosophorum doctissimi Plato, et Aristoteles, et Epicurus, et Zeno, ipsi sibi repugnantia et contraria dixerint? Haec est enim mendaciorum natura, ut cohaerere non possint.
PL 6, 556Bあるいは、無学な者がどうして互いに適合し一貫した作り話をなしえようか。哲学者のうちで最も学識のあるプラトンやアリストテレス、エピクロス、ゼノンでさえ、自分自身に矛盾し相反することを述べたのに。偽りの本性とは、まさに一貫し得ないということだからである。
Illorum autem traditio, quia vera est, quadrat undique, ac sibi tota consentit; et ideo persuadet, quia constanti ratione suffulta est.
PL 6, 556Bしかし彼らの伝えるところは、真実であるがゆえに、あらゆる点で符合し、全体として自己に一致する。それゆえ人を納得させるのである。確固たる理によって支えられているからである。
Non enim quaestus et commodi gratia religionem istam commenti sunt; quippe qui, et praeceptis, et re ipsa, eam vitam secuti sunt, quae et voluptatibus caret et omnia quae habentur in bonis spernit; et qui non tantum pro fide mortem subierint, sed etiam morituros esse se, et scierint, et praedixerint, et postea universos, qui eorum disciplinam secuti essent, acerba et nefanda passuros.
PL 6, 556B彼らは利得や便益のためにこの宗教を作り出したのではない。彼らは教えにおいても実際の行いにおいても、快楽を欠き、善きものとされるすべてを蔑む生き方に従ったのであり、信仰のために死を受けただけでなく、自分たちが死ぬであろうことを知り、予告し、さらに後に彼らの教えに従う者すべてが過酷で忌まわしい苦難を受けるであろうことをも予告したのである。
Ipsum autem Christum affirmavit a Judaeis fugatum, collecta nongentorum hominum manu, latrocinia fecisse. Quis tantae auctoritati audeat repugnare? Credamus hoc plane; nam fortasse hoc illi in somnis Apollo aliquis nuntiavit.
PL 6, 557Aだが彼は、キリストその人がユダヤ人に追われ、九百人の徒党を集めて盗賊働きをしたと断言した。これほどの権威に、いったい誰が逆らおうとするだろうか。確かに、我々はこれを信じることにしよう。おそらく夢の中で、どこかのアポロが彼にこれを告げたのであろう。
Tot semper latrones perierunt, et quotidie pereunt; utique multos et ipse damnasti: quis eorum post crucem suam, non dicam deus, sed homo appellatus est?
PL 6, 557Aかくも多くの盗賊が常に滅び、日々滅んでいる。当然、お前自身も多くの者を断罪した。彼らのうち誰が、その十字架の後に、神とは言わぬまでも、人間とすら呼ばれたか。
Verum tu forsitan ex eo credidisti, quia vos homicidam Martem consecrastis, ut deum: quod tamen non fecissetis, si illum Areopagitae in crucem sustulissent.
PL 6, 557Aしかしお前はおそらく、諸君が殺人者マルスを神として神格化したがゆえに、そう信じたのだろう。だがもしアレオパゴスの人々が彼を十字架にかけていたなら、諸君はそうはしなかったであろう。
Idem cum facta ejus mirabilia destrueret, nec tamen negaret, voluit ostendere, Apollonium vel paria, vel etiam majora fecisse. Mirum quod Apuleium praetermisit, cujus solent, et multa, et mira memorari.
PL 6, 557B同じ人物は、キリストの奇跡的行為をおとしめながらも、それを否定はせず、アポロニウスも同等の、あるいはそれ以上のことをなしたと示そうとした。彼がアプレイウスを見過ごしたのは不思議である。アプレイウスについても多くの驚くべきことが語られるのが常であるのに。
Cur igitur, o delirum caput, nemo Apollonium pro Deo colit? nisi forte tu solus, illo scilicet deo dignus, cum quo te in sempiternum verus Deus puniet.
PL 6, 558Aそれゆえ、狂った頭よ、なぜ誰もアポロニウスを神として崇拝しないのか。ただしお前だけは別かもしれぬ。まさにあの神にふさわしい者として。真の神はお前を、彼とともに永遠に罰するであろう。
Si magus Christus, quia mirabilia fecit, peritior utique Apollonius, qui (ut describis) cum Domitianus eum punire vellet, repente in judicio non comparuit, quam ille, qui et comprehensus est, et cruci affixus.
PL 6, 558Aもしキリストが奇跡を行ったがゆえに魔術師であるなら、お前の描くところでは、ドミティアヌスが罰しようとしたときに突如として裁判に姿を現さなかったアポロニウスのほうが、当然、捕らえられて十字架につけられたキリストよりも巧みな魔術師であったことになる。
Atenim ex hoc ipso fortasse insolentiam Christi voluit arguere, quod Deum se constituerit, ut ille verecundior fuisse videatur, qui cum majora faceret, ut hic putat, tamen id sibi non arrogaverit.
PL 6, 558Aしかし彼は、まさにこの点によって、おそらくキリストの傲慢さを咎めようとしたのであろう。すなわちキリストが自らを神と定めたことによってである。そうすることで、アポロニウスの方がより慎み深かったように見せようとしたのだ。彼の考えによれば、アポロニウスはより大きなことをなしながらも、それを自分の手柄とはしなかったからである。
Omitto nunc ipsa opera comparare, quia in secundo et superiore libro de fraude, ac praestigiis artis magicae dixi. Nego esse quemquam qui non optet in primis id sibi post mortem contingere, quod etiam reges maximi concupiscunt.
PL 6, 558A今はその業そのものを比較することは措く。魔術という技の欺瞞と幻惑については、既に第二巻および前の巻で述べたからである。私は断言する。最も偉大な王たちでさえ渇望するあのことが、死後に自分にも起こることを何よりも望まぬ者など、一人もいない。
Cur enim sibi homines sepulcra magnifica, cur statuas, cur imagines comparant? cur aliquibus claris factis, aut etiam pro civibus morte suscepta, student opiniones hominum promereri?
PL 6, 558Bなぜ人間は自分のために壮麗な墓を、彫像を、像を用意するのか。なぜある輝かしい行いによって、あるいは市民のために死を引き受けることによってさえ、人々の評判を得ようと努めるのか。
Cur denique ipse ingenii tui monimentum, hac detestabili stultitia tanquam coeno aedificatum, constituere voluisti, nisi quod immortalitatem de memoria nominis speras?
PL 6, 559Aついには、なぜお前自身、この忌まわしい愚かさという泥土でできたかのような、お前の才知の記念碑を建てようとしたのか。名の記憶による不死を望んでいるからではないか。
Stultum igitur est, id putare Apollonium noluisse, quod optaret utique, si posset; quia nemo est qui immortalitatem recuset, maxime cum eum dicas, et adoratum esse a quibusdam sicut deum, et simulacrum ejus sub Herculis Alexicaci nomine constitutum, ab Ephesiis etiam nunc honorari.
PL 6, 559Aそれゆえ、アポロニウスができるものならば当然望んだであろうことを、彼が望まなかったと考えるのは愚かなことである。不死を拒む者などいないからだ。まして、お前自身が、彼が或る人々によって神のように崇拝され、その像がヘラクレス・アレクシカコスの名のもとに建てられ、今なおエフェソス人によって崇敬されている、と言っているのであるから、なおさらである。
Non potuit ergo post mortem deus credi, quia et hominem, et magum fuisse constabat; et ideo alieni nominis titulo affectavit divinitatem, quia suo nec poterat, nec audebat. Noster vero et potuit deus credi, quia magus non fuit; et creditus est, quia vere fuit.
PL 6, 559Aそれゆえ彼は死後に神と信じられることができなかった。人間であり魔術師でもあったことが明らかだったからである。それゆえ彼は、自分自身の名のもとでは神性を得ることもできず、また敢えてしようともしなかったので、他人の名という名目によって神性を得ようとしたのである。これに対し我々のキリストは、魔術師ではなかったがゆえに神と信じられることができ、また真実そうであったがゆえに、そのように信じられたのである。
Non, inquit, hoc dico, idcirco Apollonium non haberi deum, quia noluerit: sed ut appareat nos sapientiores esse, qui mirabilibus factis non statim fidem divinitatis adjunximus, quam vos, qui ob exigua portenta deum credidistis.
PL 6, 560A「私がこう言うのは、アポロニウスが神とみなされないのは彼がそれを望まなかったからだ、と言うためではない。そうではなく、奇跡的な行いに対してただちに神性への信を結びつけなかった我々の方が、些細な奇跡によって神と信じ込んだ諸君よりも賢明であることを示すためである」と彼は言う。
Non est mirum, si tu, qui a Dei sapientia longe remotus es, nihil prorsus intelligis eorum quae legisti; cum Judaei, qui a principio prophetas lectitaverant, quibusque sacramentum Dei fuerat assignatum, tamen quid legerent, ignoraverint.
PL 6, 560Aお前が、神の知恵から遠く隔たっているために、読んだものについて何一つ理解していないとしても、驚くにはあたらない。当初から預言者たちの書を読み続け、神の秘義を託されていたユダヤ人でさえ、自分たちが何を読んでいるのかを知らなかったのだから。
Disce igitur, si quid tibi cordis est, non solum idcirco a nobis Deum creditum Christum, quia mirabilia fecit, sed quia vidimus in eo facta esse omnia, quae nobis annuntiata sunt vaticinio prophetarum.
PL 6, 560Aそれゆえ、もしお前に少しでも分別があるなら、知るがよい。我々がキリストを神と信じたのは、彼が奇跡を行ったからだけではなく、預言者たちの予言によって我々に告げ知らされていたことすべてが、彼において成就されたのを見たからである。
Fecit mirabilia: magum putassemus, ut et vos nunc putatis, et Judaei tunc putaverunt, si non illa ipsa facturum Christum prophetae omnes uno spiritu praedicassent.
PL 6, 560B彼は奇跡を行った。もしすべての預言者たちが一つの霊によって、キリストがまさにそれらのことを行うであろうと予告していなかったなら、我々は、いま諸君がそう考えているように、また当時ユダヤ人たちがそう考えたように、彼を魔術師と考えたことであろう。
Itaque Deum credimus, non magis ex factis operibusque mirandis, quam ex illa ipsa cruce, quam vos sicut canes lambitis: quoniam simul et illa praedicta est.
PL 6, 561Aかくして我々が彼を神と信じるのは、驚嘆すべき業や行為によるのと同じくらい、諸君が犬のように舐め回すあの十字架そのものによるのである。それもまた同時に予告されていたからである。
Non igitur suo testimonio (cui enim de se dicenti potest credi?), sed prophetarum testimonio, qui omnia, quae fecit ac passus est, multo ante cecinerunt, fidem divinitatis accepit; quod neque Apollonio, neque Apuleio, neque cuiquam magorum potuit, aut potest aliquando contingere.
PL 6, 561Aそれゆえ彼は、自らの証言によってではなく(自分自身について語る者を、いったい誰が信じられようか)、彼が行い、また受けたすべてのことを遥か以前に予告した預言者たちの証言によって、神性への信を得たのである。このことは、アポロニウスにも、アプレイウスにも、いかなる魔術師にも、決して起こり得なかったし、これからも起こり得ない。
Cum igitur talia ignorantiae suae deliramenta fudisset, cum veritatem penitus excidere connisus esset, ausus est libros suos nefarios, ac Dei hostes, φιλαληθεῖς annotare. O caecum pectus! o mentem Cimmeriis (ut aiunt) tenebris atriorem!
PL 6, 561Aかくして彼は、自らの無知からくるこのような妄言をまき散らし、真理を根こそぎ絶やそうと努めた末に、あろうことか、自らの、神に敵対する忌まわしい書物に『フィラレーテイス(真理を愛するもの)』と題したのである。おお盲目の胸よ。おお、人が言うところの、キンメリア人の闇よりもなお暗い心よ。
Discipulus hic fortasse Anaxagorae fuerit, cui nives atramentum fuerunt. Atqui eadem caecitas est, et vero falsitatis, et mendacio veritatis nomen imponere. Videlicet homo subdolus voluit lupum sub ovis pelle celare, ut fallaci titulo posset irretire lectorem.
PL 6, 561Bこの者はおそらくアナクサゴラスの弟子であったのだろう。彼にとって雪は黒い墨であった。しかし、真なるものに偽りの名を、偽りに真理の名を負わせることは、同じ盲目さである。すなわちこの狡猾な男は、欺瞞の名目によって読者を絡め取ろうとして、羊の皮の下に狼を隠そうとしたのである。
Verum esto, inscitia hoc, non malitia feceris. Quam tandem nobis attulisti veritatem? nisi quod assertor deorum, eos ipsos ad ultimum prodidisti.
PL 6, 561Bだがよい、お前がこれを行ったのは無知のゆえであって、悪意からではないとしよう。しかしお前は結局のところ、我々にどのような真理をもたらしたというのか。神々の擁護者でありながら、最後にはその神々自身を裏切ったこと以外に。
Prosecutus enim summi Dei laudes, quem regem, quem maximum, quem opificem rerum, quem fontem bonorum, quem parentem omnium, quem factorem altoremque viventium confessus es, ademisti Jovi tuo regnum, eumque summa potestate depulsum in ministrorum numerum redegisti.
PL 6, 561Bお前は至高の神への賛美を語り連ね、その方を王、至大なる者、万物の造り主、善の源、万物の父、生きるものの創造者にして養い主であると告白しながら、お前のユピテルからその王権を奪い、最高の権力から追い落として、彼を単なる下僕どもの列に貶めたのである。
Epilogus itaque te tuus arguit stultitiae, vanitatis, erroris. Affirmas enim deos esse; et illos tamen subjicis et mancipas ei Deo, cujus religionem conaris evertere.
PL 6, 561Cかくしてお前自身の締めくくりの言葉が、お前の愚かさと空虚さと誤りを証している。お前は神々が存在すると主張しながら、それでいてその神々を、お前がまさにその宗教を覆そうとしているあの神に服従させ、隷属させているのである。
Liber V, Caput IV
第V巻 第IV章PL 6, 562ACur istud opus editum sit; atque iterum de Tertulliano et Cypriano. Ii ergo de quibus dixi, cum, praesente me, ac dolente, sacrilegas suas litteras explicassent, et illorum superba impietate stimulatus, et veritatis ipsius conscientia, et (ut ego arbitror) Deo, suscepi hoc munus, ut omnibus ingenii mei viribus accusatores justitiae refutarem: non ut contra hos scriberem, qui paucis verbis obteri poterant; sed ut omnes, qui ubique idem operis efficiunt, aut effecerunt, uno semel impetu profligarem.
PL 6, 562Aなぜこの書物が世に出されたのか。またテルトゥリアヌスとキプリアヌスについて、再び。さて、先に述べたあの者たちが、私の面前で、私を悲しませつつその瀆聖的な文書を展開したとき、私は彼らの傲慢な不敬に駆り立てられ、また真理そのものについての認識に、そして(私の思うところでは)神御自身にも促されて、この務めを引き受けた。それは、私の才知の限りを尽くして正義の告発者たちに反論するためであった。わずかな言葉で打ち砕くことのできたであろうこれらの者たちに対して書くためではなく、いたるところで同じ仕業をなす、あるいはなしてきたすべての者を、一挙に一撃で打ち倒すためである。
Non dubito enim, quin et alii plurimi, et multis in locis, et non modo graecis, sed etiam latinis litteris, monimentum injustitiae suae struxerint: quibus singulis quoniam respondere non poteram, sic agendam mihi hanc causam putavi, ut et priores cum omnibus suis scriptis perverterem, et futuris omnem facultatem scribendi aut respondendi amputarem.
PL 6, 562B私は疑わない。ほかにも実に多くの者たちが、多くの場所で、ギリシア語の文書のみならずラテン語の文書によってさえも、自らの不正の記念碑を打ち立ててきたことを。彼らひとりひとりに答えることはできなかったので、私はこの訴えをこのように進めるべきだと考えた。すなわち、先の者たちをその著作すべてもろとも覆すと同時に、後に続く者たちから、書くことも答えることも一切の術を奪い取るように、と。
Praebeant modo aures: efficiam profecto ut quicumque ista cognoverit, aut suscipiat quod ante damnavit, aut, quod est proximum, deridere aliquando desistat.
PL 6, 562Bただ耳を傾けさえすればよい。これを知る者は誰であれ、かつて断罪していたものを受け入れるようになるか、あるいはそれに次いで、いつか嘲笑うことをやめるようになるか、そのいずれかとなるであろうことを、私は必ずや成し遂げてみせよう。
Quanquam Tertullianus eamdem causam plene peroraverit in eo libro cui Apologetico nomen est: tamen, quoniam aliud est accusantibus respondere, quod in defensione aut negatione sola positum est, aliud instituere, quod nos facimus, in quo necesse est doctrinae totius substantiam contineri, non defugi hunc laborem, ut implerem materiam, quam Cyprianus non executus est in ea oratione, qua Demetrianum (sicut ipse ait) oblatrantem atque obstrepentem veritati redarguere conatur: qua materia non est usus, ut debuit; non enim Scripturae testimoniis, quam ille utique vanam, fictam, commentitiamque putabat, sed argumentis et ratione fuerat refellendus.
PL 6, 562Bテルトゥリアヌスは『護教論』と題されたその書物の中で、この同じ訴えを十分に弁じ尽くしたとはいえ、告発者たちに答えること——それは弁明ないし否認のみに存する——と、我々がここで行っているように、教え全体の実体を内に含まねばならぬ論述を立てることとは、別のことである。それゆえ私はこの労苦を避けなかった。それは、キプリアヌスが(自らの言うとおり)真理に対して吠えたて騒ぎ立てるデメトリアヌスを論駁しようとしたあの論説において、成し遂げなかった素材を満たすためである。彼はその素材を、しかるべきように用いなかった。なぜなら、デメトリアヌスは聖典の証言を、およそ空虚で作り事の、虚構だと見なしていたのだから、聖典の証言によってではなく、論拠と理によって論駁されるべきだったからである。
Nam cum ageret contra hominem veritatis ignarum, dilatis paulisper divinis lectionibus, formare hunc a principio tanquam rudem debuit, eique paulatim lucis principia monstrare, ne toto lumine objecto caligaret.
PL 6, 563Aというのも、彼は真理を知らぬ人物を相手にしていたのだから、しばらくのあいだ神の書物からの引用を差し控え、この者をまるで無学な者であるかのように初めから育て上げ、光の初歩を少しずつ示してやるべきだったからである。いきなり光の全てを浴びせて目をくらませることのないように。
Nam sicut infans solidi ac fortis cibi capere vim non potest ob stomachi teneritudinem, sed liquore lactis ac mollitudine alitur, donec, firmatis viribus, vesci fortioribus possit: ita et huic oportebat, quia nondum poterat capere divina, prius humana testimonia offerri, id est, philosophorum et historicorum, ut suis potissimum refutaretur auctoribus.
PL 6, 563Aというのも、幼児が胃の柔らかさゆえに固く強い食物を受け入れる力を持たず、力がしっかりするまで乳の水気と柔らかさによって養われ、それから初めて、より強い食物を食べることができるようになるのと同じように、この者にもまた、いまだ神的なことを受け入れることができなかったのであるから、まず人間的な証言、すなわち哲学者や歴史家たちの証言が示されるべきであった。何よりも彼自身が拠り所とする著者たちによって、彼を論駁するためである。
Quod quia ille non fecit, raptus eximia eruditione divinarum litterarum, ut iis solis contentus esset, quibus fides constat, accessi Deo inspirante, ut ego facerem, et simul ut viam caeteris ad imitandum pararem.
PL 6, 563B彼はそれを行わず、神の文書についての並外れた学識に心を奪われて、信仰の拠り所となるものだけで満足してしまっていた。それゆえ、神の霊感によって、私自身がそれを行うべく、また同時に他の人々が見倣うための道を備えるべく、この務めに取りかかったのである。
Ac si hortatu nostro docti homines ac diserti huc se conferre coeperint, et ingenia sua vimque dicendi in hoc veritatis campo jactare maluerint, evanituras brevi religiones falsas, et occasuram esse omnem philosophiam nemo dubitaverit, si fuerit omnibus persuasum, cum hanc solam religionem, tum etiam solam veram esse sapientiam. Sed evagatus sum longius quam volebam.
PL 6, 563Bそして、もし我々の勧めによって、学識があり雄弁な人々がこの分野に身を投じ始め、自らの才知と弁舌の力をこの真理の戦場において示すことを選ぶならば、偽りの宗教はほどなく消え去り、あらゆる哲学は没落するであろうことを、誰も疑わないであろう。ただしそれには、この宗教のみが真の宗教であると同時に、これのみが真の知恵であるということが、すべての人に納得されればの話である。しかし私は、意図していたよりも長く脱線してしまった。
Liber V, Caput V
第V巻 第V章PL 6, 564AQuae sub Saturno erat vera justitia, hanc Jupiter fugavit. Nunc reddenda est de justitia proposita disputatio: quae aut ipsa est summa virtus, aut fons est ipsa virtutis; quam non modo philosophi quaesierunt, sed poetae quoque, qui et priores multo fuerunt, et ante natum philosophiae nomen pro sapientibus habebantur.
PL 6, 564Aサトゥルヌスの治世の下にあった真の正義、それをユピテルは追い払った。いまや、提示しておいた正義についての論述に立ち返らねばならない。正義とは、それ自体が最高の徳であるか、あるいは徳そのものの源であるかのいずれかである。これを探求したのは哲学者たちだけではなく、詩人たちもまたそうであった。詩人たちは哲学者よりもはるかに先んじており、哲学という名がまだ生まれる前から、賢者として遇されていたのである。
Hi plane intellexerunt abesse hanc a rebus humanis, eamque finxerunt offensam vitiis hominum, cessisse e terra, in coelumque migrasse; atque ut doceant, quid sit juste vivere, (solent enim praecepta per ambages dare) a Saturni temporibus, quae illi vocant aurea, repetunt exempla justitiae, narrantque in quo statu fuerit humana vita, dum illa in terra moraretur.
PL 6, 564B彼らは、正義が人間の事柄から遠ざかっていることを確かに理解しており、正義が人間の悪徳に傷つけられて地を去り、天へと移り住んだと、これを物語として作り上げた。そして、義しく生きるとはいかなることかを教えるために(というのも彼らは教訓を回りくどい仕方で語るのが常だからである)、彼らが黄金時代と呼ぶサトゥルヌスの時代にまでさかのぼって正義の実例を取り上げ、正義が地上にとどまっていたあいだ、人間の生がいかなる状態にあったかを語るのである。
Quod quidem non pro poetica fictione, sed pro vero habendum est. Saturno enim regnante, nondum deorum cultibus institutis, nec adhuc ulla gente ad divinitatis opinionem consecrata, Deus utique colebatur.
PL 6, 564Bだがこれは、詩的な作り話としてではなく、真実として受け取られるべきである。なぜならサトゥルヌスが統治していたとき、まだ神々への祭儀は定められておらず、いかなる民族もいまだ神性を認められて神格化されてはいなかったので、当然、神は礼拝されていたからである。
Et ideo non erant neque dissensiones, neque inimicitiae, neque bella. Nondum vesanos rabies nudaverat enses, ut Germanicus Caesar in Arataeo loquitur carmine: Nec consanguineis fuerat discordia nota.
PL 6, 565Aそれゆえ、不和も、敵意も、戦争もなかった。「狂気の激情はいまだ剣を抜かせてはいなかった」——ゲルマニクス・カエサルがアラトスに倣った詩の中でこう語る——「血を分けた者どうしの間に、不和は知られていなかった」。
Immo ne alienigenis quidem: sed neque ulli omnino gladii, qui nudarentur, fuerunt. Quis enim praesente ac vigente justitia, aut de tutela sui, cum nemo insidiaretur, aut de pernicie alterius cogitaret, cum nemo quidquam concupisceret?
PL 6, 565Aいや、それどころか、異邦人の間でさえそうではなかった。そもそも抜かれるべき剣というもの自体が全く存在しなかったのである。なぜなら、正義が現に生きて働いているときに、誰も陰謀を企てることがないのに自分の身を守ることを考えたり、誰も何ひとつ欲することがないのに他人の破滅を思い描いたりする者が、いったいいるだろうか。
Malebant tenui contenti vivere cultu, ut Cicero in suo narrat, quod est proprium nostrae religionis. Ne signare quidem, aut partiri limite campum Fas erat: in medium quaerebant.
PL 6, 565A「人々は、質素な生活に満足して生きることを望んだ」——キケロが自らの詩でそう語っている——これはまさに我々の宗教に固有のことである。「野に目印を付けることも、境界によって分けることも許されなかった。人々は共有のために求めていたのである。」
Quippe cum Deus communem omnibus terram dedisset, ut communem degerent vitam, non ut rabida et furens avaritia sibi omnia vendicaret, nec ulli deesset quod omnibus nasceretur.
PL 6, 565Bというのも、神はすべての人に共通のものとして大地を与えたのであり、それは人々が共同の生活を送るためであって、狂おしく荒れ狂う貪欲がすべてを自分のものとして要求するためではなく、また、すべての者のために生じたものが誰にも欠けることのないようにするためだったからである。
Quod poetae dictum sic accipi oportet, non ut existimemus nihil omnino tum fuisse privati, sed more poetico figuratum; ut intelligamus, tam liberales fuisse homines, ut natas sibi fruges non includerent, nec soli absconditis incubarent, sed pauperes ad communionem proprii laboris admitterent.
PL 6, 565B詩人のこの言葉は、当時まったく私有財産がなかったと考えるべきではなく、詩的な仕方で比喩的に語られたものと解すべきである。すなわち、人々があまりに気前がよかったので、自分のために実った作物を蔵に閉じ込めることもせず、隠し場所にひとりでうずくまってそれを抱え込むこともせず、貧しい者たちを自らの労働の分かち合いへと迎え入れていた、ということを理解すべきなのである。
Flumina jam lactis, jam flumina nectaris ibant. Nec mirum, cum promptuaria justorum benigne paterent omnibus; nec avaritia intercipiens beneficia divina, famem sitimque vulgo faceret: sed omnes aequaliter abundarent, cum habentes non habentibus large copioseque donarent.
PL 6, 565C「すでに乳の川が、すでに甘露の川が流れていた。」何の不思議もない。義しき人々の蔵はすべての者に対して惜しみなく開かれており、貪欲が神の恵みを横取りして民衆に飢えと渇きをもたらすこともなかったからである。むしろ、持てる者が持たざる者に気前よく豊かに分け与えることによって、すべての人が等しく豊かであったのである。
Sed postquam Saturnus a filio pulsus, in Latiumque delatus est, Arma Jovis fugiens, et regnis exsul ademptis; cum jam populus vel novi regis metu, vel sua sponte depravatus, Deum colere desiiset, regemque pro Deo habere coepisset; cum ipse propemodum parricida exemplo caeteris esset ad violandam pietatem: Deseruit propere terras justissima virgo; sed non, ut ait Cicero: Et Jovis in regno, coelique in parte resedit.
PL 6, 566Aしかしサトゥルヌスがその子によって追われ、「ユピテルの武力を逃れ、王国を奪われて追放の身となり」、ラティウムへと落ち延びた後、民衆はすでに、新しい王への恐れからか、あるいは自ら進んでか、堕落し、神を礼拝することをやめて〔底本は desiiset。desiisset と読む〕、王を神の代わりとして扱い始めており、ユピテル自身が、ほとんど父殺しの者として、他の者たちに敬虔を汚す手本を示していた。そのとき「いとも義しき処女は速やかに地を去った」。しかし、キケロが言うように「ユピテルの王国に、天の一角に留まった」のではない。
Quomodo enim poterat in ejus regno residere, aut commorari, qui patrem regno expulit, bello persecutus est, exsulem toto orbe jactavit?
PL 6, 566Bなぜなら、父をその王国から追い出し、戦によって追い立て、追放の身として全世界をさまよわせた者の王国に、彼女がとどまり、あるいは住み続けることなど、どうしてできようか。
Ille malum virus serpentibus addidit atris, Praedarique lupos jussit: id est, odium, et invidiam, et dolum hominibus insevit, ut tam essent, quam serpentes, venenati, tam rapaces quam lupi.
PL 6, 566B「彼は黒い蛇どもに悪しき毒を加え、狼どもに略奪を命じた。」すなわち、彼は人間の心に憎しみと妬みと欺きを植え付け、人間を蛇のように毒に満ち、狼のように貪欲な者としたのである。
Quod quidem vere faciunt ii qui justos ac fideles Deo persequuntur, dantque judicibus saeviendi adversus innoxios potestatem. Fortasse aliquid ejusmodi Jupiter fecerit, ad expunandam tollendamque justitiam; et idcirco efferasse serpentes, ac lupos acuisse tradatur.
PL 6, 566B実に、神に対して義しく忠実な者たちを迫害し、罪なき者たちに対して残虐に振る舞う権力を裁判官たちに与える者たちこそ、まさにこれを行っているのである。おそらくユピテルも、正義を攻撃し〔底本は expunandam。expugnandam と読む〕滅ぼすために、これに類することをなしたのであろう。それゆえ、蛇を獰猛にし、狼を猛らせたと伝えられているのである。
Tum belli rabies, et amor successit habendi. Neque immerito. Sublata enim Dei religione, boni quoque ac mali scientiam perdiderunt. Sic hominibus intercidit communitas vitae, et diremptum est foedus societatis humanae.
PL 6, 567A「そのとき、戦の狂乱と所有への愛とが取って代わった。」それも当然のことである。神への宗教が取り去られたことで、人間は善悪の知識をも失ってしまったからである。こうして人間たちのあいだから生の共同性は絶え、人間社会の絆は断ち切られたのである。
Tum inter se manus conserere coeperunt, et insidiari, et gloriam sibi ex humano sanguine comparare.
PL 6, 567Aそのとき人々は互いに手を交えて戦い始め、待ち伏せをし、人間の血によって自らに栄光を得ようとし始めたのである。
Liber V, Caput VI
第V巻 第VI章PL 6, 567AExplosa justitia, cupiditas, iniquae leges, audacia, avaritia, ambitio, superbia, impietas, aliaque regnarunt vitia. Quorum omnium malorum fons cupiditas erat: quae scilicet ex contemptu verae majestatis erupit.
PL 6, 567A正義は追放され、貪欲、不当な法律、大胆さ、強欲、野心、高慢、不敬、その他もろもろの悪徳が支配するようになった。これらすべての悪の源は貪欲であって、それはまさに真の威厳への軽侮から噴き出したものである。
Non tantum enim, non participabant alios ii quibus aliquid affluebat: sed aliena quoque rapiebant, in privatum lucrum trahentes omnia, et quae antea in usus hominum etiam singuli laborabant, in paucorum domos conferebantur.
PL 6, 567Bというのも、何かが自分のもとに溢れ流れ込んできた者たちは、それを他の者と分かち合わなかっただけではなく、他人のものまでも奪い取り、あらゆるものを私利に引き込んで、以前は人々の用のために個々人までもが働いて得ていたものを、少数の者の家に集めるようになったからである。
Ut enim servitio caeteros subjugarent, in primis necessaria vitae subducere et colligere coeperunt, eaque firmiter conclusa servare, ut beneficia coelestia facerent sua; non propter humanitatem, quae nulla in ipsis erat, sed ut omnia cupiditatis et avaritiae instrumenta corraderent.
PL 6, 567Bすなわち、他の者たちを隷属させるために、彼らはまず生活に必要なものを抜き取って集め始め、それを固く閉じ込めて保管した。天の恩恵を自分のものとするためである。人間性ゆえにそうしたのではなく——それは彼らのうちには全くなかった——ただ貪欲と強欲のあらゆる道具をかき集めるためであった。
Leges etiam sibi nomine justitiae iniquissimas injustissimasque sanxerunt quibus rapinas et avaritiam suam contra vim multitudinis tuerentur. Tantum igitur auctoritate, quantum viribus, aut opibus, aut malitia praevalebant.
PL 6, 567B彼らはまた、正義の名のもとに、この上なく不当で不正な法律を自分たちのために制定し、それによって群衆の力に対して自分たちの略奪と強欲を守った。それゆえ彼らが権威において優っていたのは、まさに力において、財力において、あるいは悪意において優っていたのと同じだけのことであった。
Et quoniam nullum in his vestigium justitiae fuit, cujus officia sunt humanitas, aequitas, misericordia, jam superba et tumida inaequalitate gaudebant; altioresque se caeteris hominibus, satellitum comitatu, et ferro, et insigni veste faciebant.
PL 6, 568Aそしてこれらの者たちのうちには正義の痕跡が全くなかった——正義の務めとは人間性、公正さ、慈しみであるが——ゆえに彼らはすでに高慢で思い上がった不平等を喜びとし、取り巻きの一団、剣、そして目立つ衣服とによって、自分たちを他の人々より高く見せていた。
Hinc honores sibi, et purpuras, et fasces invenerunt, ut securium gladiorumque terrore subnixi, quasi jure dominorum perculsis ac paventibus imperarent.
PL 6, 568Aここから彼らは栄誉と紫の衣、そして束桿を自分のために編み出し、斧と剣の恐怖に支えられて、あたかも主人の権利によるかのように、打ちのめされ怯える者たちに命令を下すようになった。
In hac conditione humanam vitam rex ille constituit, qui, debellato ac fugato parente, non regnum, sed impiam tyrannidem vi et hominibus armatis occupavit; et aureum illud justumque saeculum sustulit, coegitque homines malos et impios fieri, vel ex hoc ipso, quod ipsos avertit a Deo ad se adorandum: quod terror insolentissimae potestatis expresserat.
PL 6, 568Aこの境遇のうちに人間の生を据えたのは、かの王であった。彼は父を打ち破り追放したうえで、王国ではなく不敬な僭主政を、武力と武装した人々によって奪い取り、かの黄金にして正しかった世を取り除き、人々を悪しく不敬な者となるよう強いた。それはまさに、彼が人々を神から自分自身への崇拝へと向け変えさせたことによるのであって、それは尊大極まりない権力の恐怖が絞り出したものであった。
Quis enim non metueret eum, quem arma cingebant, quem ferri et gladiorum fulgor insuetus circumdabat? aut cui parceret alieno, qui ne patri quidem suo pepercerat?
PL 6, 568B武具に取り巻かれ、見慣れぬ鉄と剣の閃光に囲まれた者を、誰が恐れずにいられようか。自分の父にすら容赦しなかった者が、他人の誰に容赦するというのか。
Quem vero metueret, qui Titanum robustum et excellentem viribus gentem bello vicerat, occidione deleverat? Quid mirum, si omnis multitudo, insolito metu pressa, in unius adulationem concesserat? Hunc verebantur, huic honorem maximum deferebant.
PL 6, 568Bしかし、頑強で力に優れたティタンの一族を戦で打ち破り、殲滅し尽くした彼が、いったい誰を恐れるというのか。見慣れぬ恐怖に押しつぶされた群衆のすべてが、ただ一人への阿諛に落ち込んだとしても、何の不思議があろうか。人々は彼を畏れ、彼に最大の栄誉を捧げた。
Et quoniam mores ac vitia regis imitari, genus obsequii judicatur, abjecerunt omnes pietatem, ne exprobrare regi scelus viderentur, si pie viverent. Sic assidua imitatione corrupti, divinum fas reliquerunt; et paulatim male vivendi consuetudo mos factus est.
PL 6, 568Bそして、王の習わしと悪徳を模倣することが一種の服従とみなされたゆえに、すべての者が敬虔を捨て去った。敬虔に生きれば王の罪を責めているとみなされることを恐れたのである。かくして絶え間ない模倣によって腐敗し、彼らは神の法を捨て去った。そして次第に、悪しく生きる習わしが慣習となった。
Nec jam quidquam ex antecedentis saeculi pio atque optimo statu mansit: sed explosa justitia, et veritatem secum trahens, reliquit hominibus errorem, ignorantiam, caecitatem. Imprudentes igitur poetae, qui eam confugisse cecinerunt ad Jovis regnum.
PL 6, 569Aかの先立つ世の敬虔かつ最善の状態からは、もはや何一つ残らなかった。かくして正義は追放され、真理を伴って自らとともに去り、人々には誤り、無知、盲目を残した。それゆえ、正義がユピテルの支配のもとへ逃げ込んだと歌った詩人たちは、思慮が浅かったのである。
Si enim saeculo, quod vocant aureum, justitia in terra fuit, a Jove utique pulsa est, qui aureum saeculum commutavit.
PL 6, 569Aというのも、もし彼らが黄金の世と呼ぶその時代に、正義が地上にあったのだとすれば、それはまさにユピテルによって追い払われたことになる。黄金の世を変えたのは彼だからである。
Saeculi autem commutatio, et expulsio justitiae, nihil aliud, ut dixi, quam desertio divinae religionis putanda est; quae sola efficit ut homo hominem carum habeat, eumque sibi fraternitatis vinculo sciat esse constrictum: siquidem pater idem omnibus Deus est, ut Dei, patrisque communis beneficia cum iis qui non habent, partiatur, nulli noceat, nullum premat, non fores claudat hospiti, non aurem precanti; sed sit largus, beneficus, liberalis, quas regias esse laudes Tullius existimavit.
PL 6, 569Aしかし世の変転と正義の追放とは、既に述べたとおり、神への信仰の放棄にほかならないと考えるべきである。それのみが、人が人を愛しく思い、その人が兄弟の絆によって自分に結ばれていることを知るようにするのであって、なぜなら、すべての人にとって父は同じ神だからである。ゆえに人は、神という共通の父の恩恵を、それを持たない者たちと分かち合い、誰をも害さず、誰をも圧迫せず、客人に扉を閉ざさず、嘆願する者に耳を閉ざさず、むしろ気前よく、恵み深く、寛大であるべきなのであって、これらをキケロは王者にふさわしい称賛と見なしたのである。
Haec est profecto justitia, et hoc aureum saeculum, quod Jove primum regnante corruptum, mox et ipso, et omni ejus progenie consecrata, deorumque multorum suscepto cultu, fuerat omne sublatum.
PL 6, 569Bこれこそまさに正義であり、これこそ黄金の世である。それはユピテルが初めて統治したときに堕落させられ、やがて彼自身とその子孫全体が神格化され、多くの神々への崇拝が受け入れられるに及んで、すべてが取り除かれてしまったのである。
Liber V, Caput VII
第V巻 第VII章PL 6, 569BDe Jesu adventu et fructu; atque de ejus saeculi virtutibus et vitiis. Sed Deus, ut parens indulgentissimus, appropinquante ultimo tempore, nuntium misit, qui vetus illud saeculum fugatamque justitiam reduceret; ne humanum genus maximis et perpetuis agitaretur erroribus.
PL 6, 569Bイエスの到来とその実り、そしてその世の徳と悪徳について。しかし神は、この上なく慈しみ深い親として、終わりの時が近づくと、かの古き世と追放された正義とを連れ戻す使者を遣わした。人類が、この上なく大きな、また絶えることのない誤りに揺り動かされることのないようにである。
Rediit ergo species illius aurei temporis, et reddita quidem terrae, sed paucis assignata justitia est; quae nihil aliud est, quam Dei unici pia et religiosa cultura.
PL 6, 569Bこうしてかの黄金時代の面影は戻り、正義もまた地上に返されはしたが、少数の者にのみ授けられた。それは、唯一の神への敬虔で信心深い礼拝にほかならない。
Sed moveat aliquem fortasse, cur si haec sit justitia, non omni humano generi sit data; nec in eam multitudo universa consenserit.
PL 6, 569Bだが、もしこれが正義であるならば、なぜ人類全体には与えられなかったのか、なぜあらゆる人々がこれに同意しなかったのか、と誰かは訝るかもしれない。
Magnae hoc disputationis est, cur a Deo, cum justitiam terrae daret, sit retenta diversitas: quod et alio loco declaravi, et ubicumque oportune inciderit, explicabitur.
PL 6, 569Bなぜ神が地上に正義をお与えになったときに、その相違が保たれたのかは、大きな議論を要することである。この点については、他の箇所で既に述べたし、機会があるごとにさらに説明されるであろう。
Nunc designare id brevissime satis est: Virtutem aut cerni non posse, nisi habeat vitia contraria; aut non esse perfectam, nisi exerceatur adversis.
PL 6, 570B今は、ごく手短にこう示すだけで十分である。すなわち、徳は、それに相反する悪徳を持たなければ見て取ることができないか、あるいは、逆境によって鍛えられなければ完全ではありえない、ということである。
Hanc enim Deus bonorum ac malorum voluit esse distantiam, ut qualitatem boni ex malo sciamus, item mali ex bono; nec alterius ratio intelligi, sublato altero, potest. Deus ergo non exclusit malum, ut ratio virtutis constare posset.
PL 6, 570Bというのも、神は善と悪との間にこの隔たりがあることを望まれたのであって、それは我々が善の性質を悪から知り、同様に悪の性質を善から知るためである。一方が取り除かれれば、他方の理も理解され得ない。ゆえに神は、徳の理が成り立ちうるように、悪を排除されなかったのである。
Quomodo enim patientia vim suam nomenque retineret, si nihil esset, quod pati cogeremur? Quomodo laudem mereretur devota Deo suo fides, nisi esset aliquis qui a Deo vellet avertere?
PL 6, 570Bというのも、もし我々が耐え忍ばされるものが何もなければ、忍耐はどうしてその力と名とを保ちえようか。もし神から引き離そうとする者が誰もいなければ、神に献げられた信仰はどうして称賛に値しようか。
Nam et ideo potentiores esse injustos permisit, ut cogere ad malum possent; ideo plures, ut virtus esset pretiosa, quae rara est.
PL 6, 571Aまた神が、不正な者たちがより力ある者であることを許されたのは、彼らが悪へと強いることができるようにするためであり、より多数であることを許されたのは、稀であるがゆえに徳が貴重なものとなるようにするためである。
Quod quidem ipsum Quintilianus egregie ac breviter ostendit in capite obvoluto. « Nam quae, inquit, virtus esset innocentia, nisi laudem raritas dedisset?
PL 6, 571Aこの点をまさにクインティリアヌスは、『覆われた頭』〔caput obvolutum はクインティリアヌスの弁論題の題名と解した〕において見事に、かつ簡潔に示している。「無垢というものも」と彼は言う、「もし稀であることが称賛を与えなかったならば、いったいどんな徳であったろうか。
Verum quia natura sic comparatum est, ut odium, cupiditas, ira, in id, quod incubuerunt, agant caecos, supra hominem videtur culpa vacare. Alioqui si natura pares omnibus affectus dedisset, pietas nihil erat. » Hoc quam verum sit, docet necessitas ipsa rationis.
PL 6, 571Aしかし自然によってこう定められているのだから——憎しみ、欲望、怒りは、その向かった対象へと人を盲目にして駆り立てるのだから——咎を免れていることは、人間を超えたことであるように見える〔supra hominem videtur culpa vacare は構文が取りにくく、咎を免れることは人間の力を超える、の意と取った〕。さもなければ、もし自然があらゆる者に等しい情念を与えていたならば、敬虔というものは存在しなかったであろう。」これがいかに真実であるかは、理性そのものの必然性が教えている。
Si enim virtus est, malis ac vitiis fortiter repugnare, apparet sine malo ac vitio nullam esse virtutem: quam Deus ut absolutam perfectamque redderet, retinuit id quod erat ei contrarium, cum quo depugnare posset.
PL 6, 571Aというのも、もし徳とは悪と悪徳とに勇敢に立ち向かうことであるならば、悪と悪徳なしにはいかなる徳も存在しないことは明らかである。神はその徳を完全で申し分のないものとするために、それと戦いうる相反するものを保持されたのである。
Agitata enim malis quatientibus, stabilitatem capit; et quanto frequenter impellitur, tanto firmiter roboratur.
PL 6, 571B揺り動かす悪によって揺さぶられることで、徳は安定を得る。しばしば打ちつけられるほど、いっそう強固に鍛えられるのである。
Haec nimirum causa efficit, ut quamvis sit hominibus missa justitia, tamen aureum saeculum non esse dicatur; quia malum non sustulit, ut retineret diversitatem, quae sacramentum divinae religionis continet sola.
PL 6, 571Bこの点こそがまさに、人々に正義が遣わされたにもかかわらず、それが黄金の世とは呼ばれない理由である。神は悪を取り除かれなかった。それは、神への信仰の秘義をただそれのみが含んでいるあの相違を、保持するためであった。
Liber V, Caput VIII
第V巻 第VIII章PL 6, 571BDe justitia omnibus nota ac non suscepta; de vero Dei templo, atque de ejus cultu, ut cuncta conterantur vitia. Qui ergo putant justum esse neminem, ante oculos habent justitiam, sed eam nolunt cernere.
PL 6, 571B正義は万人に知られていながら受け入れられていないことについて、そして神の真の神殿、その礼拝について、あらゆる悪徳が打ち砕かれるために論じる。それゆえ、正しい者など誰もいないと考える者たちは、正義を目の前にしながら、それを見ようとしないのである。
Quid est enim, cur illam vel in carminibus, vel in omni sermone describant, conquerentes ejus absentiam, cum sit facillimum bonos esse si velint? Quid vobis inanem justitiam depingitis, et optatis cadere de coelo, tanquam in aliquo simulacro figuratam?
PL 6, 571B彼らはなぜ、詩の中でも、あらゆる言論の中でも、その不在を嘆きながら正義を描くのか。望みさえすれば善良になることは実にたやすいことであるのに。諸君はなぜ、むなしい正義を、まるである像に象られたものであるかのように描き出し、それが天から落ちてくることを願うのか。
Ecce in conspectu vestro est: suscipite, si potestis, eamque in domicilio vestri pectoris collocate; nec difficile, aut alienum a temporibus existimetis. Estote aequi ac boni; et sequetur vos sua sponte justitia, quam quaeritis.
PL 6, 571B見よ、それは諸君の目の前にあるのだ。できることなら、それを受け取り、諸君の胸という住処に据えるがよい。それを難しいとも、この時代にそぐわないとも思うな。公正で善良であれ。そうすれば、諸君が求める正義はおのずと諸君について来るであろう。
Deponite omnem malam cogitationem de cordibus vestris; et statim vobis illud tempus aureum revertetur: quod aliter consequi non potestis, quam si Deum verum colere coeperitis.
PL 6, 572B諸君の心からあらゆる悪しき思いを取り除くがよい。そうすればただちに、あの黄金の時代が諸君のもとに戻って来るであろう。そしてそれは、諸君が真の神を礼拝し始めるのでなければ、他のいかなる仕方によっても得られないのである。
Vos autem, manente cultu deorum, justitiam desideratis in terra; quod fieri nullo pacto potest: sed ne tum quidem potuit, cum putatis; quia nondum natis diis istis, quos impie colitis, necesse est unius Dei cultum fuisse per terram: ejus scilicet qui execratur malitiam, exigitque bonitatem; cujus templum est, non lapides, aut lutum, sed homo ipse, qui figuram Dei gestat.
PL 6, 572Bしかし諸君は、神々への崇拝を保ったまま、地上に正義を求めている。そのようなことは決して起こりえない。いや、諸君が思っているその時代にすら、それは起こりえなかったのである。なぜなら、諸君が不敬にも崇拝しているそれらの神々がまだ生まれていなかった頃には、必然的に、唯一の神への礼拝が地上に行き渡っていたはずだからである——その神とは、悪意を忌み嫌い、善良さを求める方であり、その神殿とは、石や泥ではなく、神の姿を担う人間そのものである。
Quod templum non auri et gemmarum donis corruptibilibus, sed aeternis virtutum muneribus ornatur.
PL 6, 573Aその神殿は、朽ちゆく黄金や宝石の捧げ物によってではなく、永遠なる徳の賜物によって飾られるのである。
Discite igitur (si quid vobis reliquae mentis est) homines ideo malos et injustos esse, quia dii coluntur; et ideo mala omnia rebus humanis quotidie ingravescere, quia Deus hujus mundi effector et gubernator derelictus est; quia susceptae sunt, contra quam fas est, impiae religiones; postremo, quia ne coli quidem, vel a paucis, Deum sinitis.
PL 6, 573Aそれゆえ、もし諸君にまだいくらかの分別が残っているならば、次のことを学ぶがよい。人々が悪しく不正であるのは、神々が崇拝されているからである。人間の営みにおいてあらゆる悪が日々深刻化していくのは、この世界の造り主にして統べる方である神が見捨てられているからである。不敬な宗教が、あるべきことに反して受け入れられているからである。そして最後に、神が礼拝されることすら、たとえわずかな者によってであっても、諸君が許さないからである。
Quod si solus Deus coleretur, non essent dissensiones et bella, cum scirent homines unius se Dei filios esse; ideoque divinae necessitudinis sacro et inviolabili vinculo copulatis, nullae fierent insidiae, cum scirent cujusmodi poenas Deus animarum interfectoribus praepararet, qui clandestina scelera, et ipsas etiam cogitationes pervidet.
PL 6, 573Aもし神のみが礼拝されるならば、争いも戦争も起こらないであろう。なぜなら人々は、自分たちが唯一の神の子であることを知っているであろうから。そして、神的な血縁関係という聖なる不可侵の絆によって結ばれている以上、いかなる陰謀も起こらないであろう。人々は、魂の殺害者たちに対して神がどのような刑罰を備えておられるかを知っているであろうから。神は、隠れた罪業も、思いそのものすらも見通されるのである。
Non essent fraudes, neque rapinae, si Deo praecipiente didicissent, et suo, et parvo esse contenti, ut fragilibus, et caducis, solida et aeterna praeferrent.
PL 6, 573Bもし人々が、神の教えに従って、自分のもの、わずかなものだけで満足すること、そして脆く儚いものよりも堅固で永遠なるものを選ぶことを学んでいたならば、詐欺も略奪も起こらなかったであろう。
Non essent adulteria, et stupra, et mulierum prostitutiones, si omnibus notum esset, damnari a Deo quidquid appetitur ultra generandi cupiditatem.
PL 6, 574A子をなす望みを超えて求められるものはすべて神によって断罪されるということが万人に知られていたならば、姦通も、淫行も、女たちの売春も起こらなかったであろう。
Nec foeminam necessitas cogeret pudorem suum profanare, ut victum sibi obscoenissimum quaerat; cum et mares libidinem continerent, et habentium pia et religiosa collatio non habentibus subveniret.
PL 6, 574A女性が、自分の恥じらいを穢すことを余儀なくされ、いかがわしい生計を求めるようなことにはならなかったであろう。なぜなら、男たちは情欲を抑え、持てる者たちの敬虔で信心深い分かち合いが、持たざる者たちを助けたであろうから。
Non essent igitur, ut dixi, haec omnia in terris mala, si ab omnibus in legem Dei conjuraretur; si ab universis fierent, quae unus noster populus operatur.
PL 6, 574Aそういうわけで、もし全員が神の法へと誓い合っていたならば、もしすべての者が、我々のこの一つの民が行っていることを行っていたならば、これまで述べたような地上のあらゆる悪は存在しなかったであろう。
Quam beatus esset, quamque aureus humanarum rerum status, si per totum orbem mansuetudo, et pietas, et pax, et innocentia, et aequitas, et temperantia, et fides moraretur!
PL 6, 574Aもし全世界にわたって、柔和と敬虔と平和と無垢と公正と節制と信義とが宿っていたなら、人間の営みの状態はどれほど幸いで、どれほど黄金にあふれたものであったろうか。
Denique ad regendos homines non opus esset tam multis et tam variis legibus, cum ad perfectam innocentiam Dei lex una sufficeret; neque carceribus, neque gladiis praesidium, neque terrore poenarum, cum praeceptorum coelestium salubritas humanis pectoribus infusa, ultro ad justitiae opera homines erudiret.
PL 6, 574Aそして結局、人々を治めるのに、これほど多くの多様な法律は必要なかったであろう。完全な無垢に至るには神の一つの法で十分だったであろうから。牢獄も、剣による守りも、刑罰の恐怖も必要なかったであろう。天来の教えの健全さが人間の胸に注ぎ込まれれば、進んで正義の業へと人々を導いたであろうから。
Nunc autem mali sunt ignoratione recti ac boni. Quod quidem Cicero vidit; disputans enim de legibus: « Sicut una, inquit, eademque natura mundus omnibus partibus inter se congruentibus cohaeret ac nititur: sic omnes homines inter se natura confusi, pravitate dissentiunt; nec se intelligunt esse consanguineos, et subjectos omnes sub unam eamdemque tutelam: quod si teneretur, deorum profecto vitam homines viverent. » Universa igitur mala, quibus humanum genus seipsum invicem conficit, injustus atque impius deorum cultus induxit.
PL 6, 574Bしかし今、人々が悪しき者であるのは、正しいことと善いこととを知らないからである。このことをまさにキケロは見抜いていた。彼は法律について論じてこう言っている。「一つの同じ自然によって、世界がそのすべての部分を互いに調和させつつ結び合い、支えられているように、すべての人間もまた、自然によって互いに結び合わされているにもかかわらず、邪悪さゆえに仲違いしている。彼らは自分たちが血縁の者であり、みな同じ一つの守護のもとに服していることを理解していない。もしこれが保たれていたならば、人間はまさしく神々の生を生きていたであろう。」かくして、人類が互いに滅ぼし合うあらゆる悪は、不正で不敬な神々への崇拝が引き起こしたのである。
Nec enim poterant retinere pietatem, qui communem omnium patrem Deum tanquam prodigi ac rebelles liberi abnegassent.
PL 6, 575Aなぜなら、万人共通の父である神を、放蕩で反逆的な子のように否認した者たちが、敬虔を保つことなどできようはずがなかったからである。
Liber V, Caput IX
第V巻 第IX章PL 6, 575ADe sceleribus impiorum, et Christianorum cruciatibus. Nonnunquam tamen sentiunt se malos esse, et veterum saeculorum statum laudant, et de suis moribus meritisque conjectant abesse justitiam: quam obversantem oculis suis non tantum non suscipiunt, nec agnoscunt, verum etiam violenter oderunt, et persequuntur, et exterminare contendunt.
PL 6, 575A不敬虔な者たちの罪、およびキリスト教徒の受ける責め苦について。とはいえ彼らも時には自分たちが悪しき者であると感じ、古き世の状態を称賛し、自分たちの習わしと行いから正義が失われていることを推し量る。しかし彼らは、目の前に現れているその正義を受け入れないばかりか、それと認めることさえせず、かえって激しく憎み、迫害し、根絶やしにしようと躍起になる。
Fingamus hanc interim non esse justitiam, quam nos sequimur: quomodo, si illa venerit, quam veram putant, eam recipient, qui laniant et occidunt cos, quos et ipsi fatentur imitatores esse justorum, quia bona operentur et justa; cum, si tantummodo malos occiderent, digni essent ad quos justitia non veniret, cui nulla fuit alia causa linquendi terram, quam humani cruoris effusio.
PL 6, 575Aここでさしあたり、我々が従っているものは正義ではないと仮定してみよう。しかし、彼らが真の正義と考えるものがいざ到来したとき、それをどうして受け入れられようか——彼らは、善きことと正しいことを行うがゆえに正しい人々を模倣する者であると自分たち自身が認める人々を、八つ裂きにし、殺しているのである。たとえ彼らがただ悪人のみを殺すのだとしても、彼らは正義が訪れるに値しない者たちであろう。なぜなら、正義がこの地を去った唯一の理由は、人間の血が流されたことにほかならないからである。
Quanto magis, cum pios interficiant, et ipsos justitiae sectatores pro hostibus ducant; immo vero plus quam pro hostibus? quibus, utique cum animas eorum, et opes et liberos ferro et igni appetant, tamen parcitur victis; et est locus inter arma clementiae: aut si adeo saevire placuit, nihil plus in eos fit, quam ut occidantur, vel in servitutem abducantur.
PL 6, 575Aまして、敬虔な者たちを殺し、正義そのものの信奉者たちを敵として扱う場合、いや、敵として扱う以上のことをする場合には、なおさらそうではないか。敵に対してさえ、その命も財産も子らも剣と火とをもって襲うにせよ、敗れた者には容赦が与えられ、武器のさなかにも慈悲の余地がある。あるいは、それほどまでに苛烈であろうと望むにしても、彼らに対してなされるのはせいぜい殺されるか、隷属へと引き立てられるかにとどまる。
Hoc vero inenarrabile est, quod fit adversus eos qui malefacere nesciunt. Et nulli nocentiores habentur, quam qui sunt ex omnibus innocentes.
PL 6, 576Aしかし、悪をなすことを知らぬ者たちに対してなされることは、言葉に尽くせぬものである。そして、あらゆる者の中でもっとも無実である者たちほど、有害な者と見なされる者はいない。
Audent igitur homines improbissimi justitiae facere mentionem, qui feras immanitate vincunt, qui placidissimum Dei gregem vastant, Lupi ceu Raptores atra in nebula, quos improba ventris Exegit caecos rabies.
PL 6, 576Aかくして、この上なく破廉恥な人間どもが正義を口にする勇気を持つ——猛獣すらその獰猛さにおいて凌ぎ、神のもっとも穏やかな群れを荒らす者どもが。 「掠奪する狼どものように、暗い霧の中を—— 腹の邪まなる狂乱が、盲いたその狼どもを駆り立てたのである」
Verum hos non ventris, sed cordis rabies efferavit; nec atra in nebula, sed aperta praedatione grassantur; nec eos unquam conscientia scelerum revocat, ne sanctum ac pium nomen justitiae ore illo violent, quod cruore innocentium, tanquam rictus bestiarum madet.
PL 6, 576Aだが彼らを凶暴にしたのは腹の狂乱ではなく、心の狂乱である。彼らは暗い霧の中でではなく、公然たる掠奪によって横行する。罪を犯しているという疚しい良心が彼らを引き止めることも決してなく、無実の者の血にまみれ、あたかも猛獣の顎のごとくなったその口で、正義という聖なる敬虔な名を汚すことをためらいもしない。
Hujus tanti et tam pertinacis odii quam potissimum causam esse dicamus? Utrumne Veritas odium parit, ut ait poeta, quasi divino spiritu instinctus? An erubescunt coram justis et bonis esse nequam? an potius utrumque?
PL 6, 576Aこれほど大きく、これほど執拗な憎悪の原因を、我々は何よりもまず何であると言うべきか。あの詩人が、いわば神的な霊に促されたかのように言うとおり、真理が憎しみを生むのであろうか。それとも、彼らは正しい人々や善き人々の前で悪しき者であることを恥じているのか。それとも、むしろその両方であろうか。
Nam et veritas ideo semper invisa est, quod is, qui peccat, vult habere liberum peccandi locum; nec aliter se putat malefactorum voluptate securius perfrui posse, quam si nemo sit, cui delicta non placeant.
PL 6, 576Bというのも、真理がつねに忌み嫌われるのは、罪を犯す者が自由に罪を犯せる場を持ちたいと欲するからである。そして、罪を快しとしない者が誰もいないのでなければ、悪事の快楽を安んじて享受することはできないと、彼は考えているのである。
Ergo tanquam scelerum et malitiae suae testes extirpare funditus nituntur, et tollere, gravesque sibi putant, tanquam vita eorum coarguatur. Cur enim sint aliqui intempestive boni, qui, corruptis moribus publicis, convicium bene vivendo faciant?
PL 6, 576Bそれゆえ彼らは、自分たちの罪と悪意の証人であるかのごとく、その者たちを根こそぎ絶やし、取り除こうと努め、あたかも自分の生き方が糾弾されているかのように、彼らを煩わしいものと見なす。公共の風紀が堕落している中で、正しく生きることによって非難を突きつけるような、時宜を弁えぬ善人が、なぜ存在してよいというのか。
Cur non omnes sint aeque mali, rapaces, impudici, adulteri, perjuri, cupidi, fraudulenti? quin potius auferantur, quibus coram male vivere pudet; qui peccantium frontem, etsi non verbis, quia tacent, tamen ipso vitae genere dissimili feriunt et verberant?
PL 6, 576Bなぜ皆が等しく悪しき者、強欲な者、恥知らずな者、姦通者、偽誓者、貪欲な者、欺瞞に満ちた者であってはいけないのか。むしろ、その面前で悪しく生きることが恥ずべきことになるような者たちこそ、取り除かれるべきではないか——彼らは黙っているから言葉によってではないにせよ、自分とは異なる生き方そのものによって、罪を犯す者たちの面目を打ち、鞭打つのである。
Castigare enim videtur quicumque dissentit. Nec est magnopere mirandum, si adversus homines ista fiunt, cum adversus ipsum Deum, propter eamdem causam, insurrexerit etiam populus in spe constitutus, nec Dei nescius; sequiturque justos eadem necessitas, quae ipsum justitiae violavit auctorem.
PL 6, 576C意見を異にする者は誰であれ、懲めているように見えるのである。このようなことが人間に対してなされるとしても、さして驚くには当たらない。神ご自身に対してさえ、同じ理由から、希望のうちに置かれ、神を知らぬわけでもなかった民が反旗を翻したのだから。そして、正義そのものの創始者を害したのと同じ必然が、正しい人々にもついて回るのである。
Vexant ergo, et exquisitis poenarum generibus excruciant; parumque habent interficere quos oderunt, nisi etiam crudelitas corporibus illudat.
PL 6, 577Aかくして彼らは苦しめ、入念に工夫された刑罰の種類によって責め苛む。憎む者たちをただ殺すだけでは足りず、残虐さがその肉体をもてあそぶのでなければ気が済まないのである。
Si qui autem doloris vel mortis metu, vel sua perfidia coeleste sacramentum deseruerint, et ad funesta sacrificia consenserint, eos laudant, et honoribus mactant, ut eorum exemplo caeteros illiciant.
PL 6, 577Aだが、もし誰かが苦痛や死への恐れから、あるいは自らの背信から、天の秘義を捨て、忌まわしい生贄に同意したならば、彼らはその者を称賛し、栄誉をもって遇する——その先例によって他の者たちを誘い込むためである。
Qui autem magni aestimaverint fidem, cultoresque se Dei non abnegaverint, in eos vero totis carnificinae suae viribus, veluti sanguinem sitiant, incumbunt; et desperatos vocant, quia corporis suo minime parcunt: quasi quidquam desperatius esse possit, quam torquere ac dilaniare eum, quem scias esse innocentem.
PL 6, 577Aしかし信仰を重んじ、自らが神の礼拝者であることを否まなかった者たちに対しては、あたかも血に渇いているかのように、処刑人としての全力をもって襲いかかり、彼らを「絶望した者」と呼ぶ——自らの肉体をまったく惜しまないからである。だが、無実であると知っている者を拷問にかけ、引き裂くことほど絶望的なことがほかにあろうか。
Adeo nec pudor ullus apud eos superest, a quibus abest omnis humanitas! Et retorquent in homines justos convicia sibi congruentia.
PL 6, 577Bかくも、あらゆる人間性を欠いた彼らには、いかなる恥も残っていないのである。そして彼らは、自分自身にこそふさわしい罵言を、正しい人々に向けて投げ返す。
Impios enim vocant, ipsi scilicet pii, et ab humano sanguine abhorrentes; cum si et actus suos considerent, et illorum quos tanquam impios damnant, jam intelligant, quam mendaces sint, et iis omnibus, quae adversus bonos aut dicunt, aut faciunt, digniores.
PL 6, 578Aというのも、彼らは正しい人々を「不敬虔な者たち」と呼ぶのである、まるで自分たちこそが敬虔で、人間の血を忌み嫌う者であるかのように。だが、もし彼らが自分自身の行いと、不敬虔な者として断罪する人々の行いとを見比べるならば、自分たちがどれほど偽りに満ちているか、そして善き人々に対して口にし、あるいはなす、そのあらゆる悪しき行いにこそ、自分たちの方がふさわしいということを、すでに理解するであろう。
Non enim de nostro, sed ex illorum numero semper existunt, qui vias obsideant armati, maria praedentur; vel si palam grassari non licuit, venena clam temperent; qui uxores necent, ut dotes earum lucrentur, aut maritos, ut adulteris nubant, qui natos ex se pueros aut strangulent, aut si nimium pii fuerint, exponant; qui libidines incestas, nec a filia, nec a sorore, nec a matre, nec a sacerdote contineant; qui adversus cives suos patriamque conjurent: qui nec culleum metuant; qui denique sacrilegia committant, et deorum, quos colunt, templa dispolient; et ut quae levia sunt atque illis usitata dicamus, qui haereditates captent, testamenta supponant, justos haeredes vel auferant, vel excludant; qui corpora sua libidinibus prostituant; qui denique immemores, quid nati sint, cum foeminis patientia certent; qui sanctissimam quoque corporis sui partem contra fas omne polluant et profanent; qui virilia sua ferro metant; et, quod est sceleratius, ut sint religionis antistites; qui ne vitae quidem suae parcant, sed extinguendas publice animas suas vendant; si judices sedeant, aut immeritos perdant mercede corrupti, aut noxios impune dimittant; qui coelum quoque ipsum veneficiis appetant, tanquam illorum malitiam terra non capiat.
PL 6, 578Aというのも、そのような者は我々の側からではなく、常に彼らの側から現れるのである。武装して街道に待ち伏せし、海を掠奪する者たち、あるいは公然と掠奪することが許されなければ、ひそかに毒を調合する者たち、持参金を得るために妻を殺す者たち、あるいは姦夫と結婚するために夫を殺す者たち、自分から生まれた子らを絞め殺し、あるいはあまりに情け深いというのであれば捨てる者たち、娘からも、姉妹からも、母からも、女祭司からも、近親相姦の情欲を控えない者たち、自分の同胞市民と祖国とに対して謀反を企てる者たち、皮袋の刑すら恐れない者たち、ついには冒瀆を犯し、自分たちが崇拝する神々の神殿を略奪する者たち——そして、彼らにはありふれた軽微なことを挙げるならば——遺産を狙う者たち、遺言書を偽造する者たち、正当な相続人から奪い取り、あるいは締め出す者たち、自分の肉体を情欲のために売る者たち、ついには自分がいずれの性に生まれたかを忘れ、女と受け身であることを競う者たち、自分の肉体のもっとも神聖な部分までも、あらゆる掟に反して汚し涜す者たち、刃物によって自らの男根を刈り取る者たち——しかも、いっそう罪深いことに、宗教の祭司長となるためにそうするのである——自分の命すら惜しまず、公衆の面前で絶たれるべきものとして自らの命を売り渡す者たち、裁判官の座に着けば、賄賂に買収されて無実の者を破滅させ、あるいは犯罪者を罰せずに放免する者たち、そして天そのものをも魔術をもって襲おうとする者たち——あたかも地がその悪意を容れきれぬかのように。
Haec, inquam, et his plura scelera utique ab iis fiunt, qui deos colunt. Quis inter haec tot ac tanta justitiae locus est? Et ego de multis collegi, non ut arguerem, sed ut ostenderem.
PL 6, 579Aこれらの罪、そしてこれよりもなお多くの罪が、神々を崇拝する者たちによって行われているのだ、と私は言う。これほど多く、これほど大きな罪のただ中に、正義の入り込む余地がどこにあろうか。そして私は、論難するためにではなく、示すために、多くの事例からこれらを集めたのである。
Qui volent scire omnia, Senecae libros in manum sumant, qui morum vitiorumque publicorum et descriptor verissimus, et accusator acerrimus fuit.
PL 6, 579Aすべてを知りたいと望む者は、セネカの書物を手に取るがよい。彼は公共の風紀と悪徳とのもっとも真実な記述者であり、もっとも鋭い告発者であった。
Sed et Lucilius tenebrosam istam vitam circumscripte breviterque depinxit his versibus: Nunc vero a mane ad noctem, festo atque profesto Totus item pariterque die, populusque, patresque Jactare induforo se omnes; decedere nusquam, Uni se atque eidem studio omnes dedere et arti: Verba dare ut caute possint, pugnare dolose, Blanditia certare, bonum simulare virum se, Insidias facere, ut si hostes sint omnibus omnes.
PL 6, 579Bだが、ルキリウスもまた、この闇に閉ざされた人生を、簡潔に手短にこれらの詩句で描き出した。 「今や実に、朝から夜まで、祝日にも平日にも、 民衆も元老たちも、ひとしく一日中、 広場でおのれを誇示し、誰一人立ち去ろうとはしない。 皆が一つの、同じ営みと技とに身を捧げているのだ。 用心深く人を欺けるように、狡猾に立ち回れるように、 甘言で競い合い、善人であるふりをし、 罠を仕掛けること——あたかも皆が皆にとって敵であるかのように。」
Nostro autem populo quid horum potest objici, cujus omnis religio est, sine scelere ac sine macula vivere?
PL 6, 579Bだが、我々の民に対して、これらのうちいったい何を非難できようか。彼らの信仰のすべては、罪なく、汚れなく生きることにあるのだから。
Cum igitur videant, et se, ac suos ea quae diximus gerere, nostros autem nihil aliud operari, nisi aequum et bonum; poterant, si quid saperent, ex hoc intelligere, et illos qui bonum faciunt pios esse, et se impios, qui nefanda committunt: neque enim fieri potest, ut qui in omnibus vitae suae actibus non errant, in ipsa summa errent, hoc est in religione, quae rerum omnium caput est.
PL 6, 580Aかくして、彼らが自分自身とその仲間たちが我々の述べたようなことを行っているのを見、他方で我々の民が公正と善以外の何ものも行っていないのを見るならば、もし少しでも分別があれば、ここから、善を行う者たちこそが敬虔であり、忌まわしいことをなす自分たちこそが不敬虔であるということを、理解できたはずである。というのも、生の営みのあらゆる行為において誤らない者が、その最も肝要な事柄において、すなわち万物の頭たる宗教において誤るなどということは、あり得ないからである。
Impietas enim suscepta in eo, quod est summum, per caetera universa sequeretur. Eoque fieri non potest, ut ipsi, qui errant in omni vita, non et in religione fallantur: quoniam pietas in summo regulam tenens, tenorem suum servaret in caeteris.
PL 6, 580Aというのも、最も肝要な事柄において受け入れられた不敬虔は、他のあらゆる事柄においてもそれに追随するはずだからである。それゆえ、生のすべてにおいて誤っている当の者たちが、宗教においても欺かれずにいるということは、あり得ない。なぜなら、敬虔が最も肝要な事柄において規範を保つならば、他の事柄においてもその筋道を保ち続けるはずだからである。
Ita fit ut in utraque parte, de conditione rerum quae geruntur, qualis sit summa ipsa noscatur.
PL 6, 580Aかくして、両方の場合において、行われる事柄のありようから、その最も肝要な事柄そのものがいかなるものであるかが知られるのである。
Liber V, Caput X
第V巻 第X章PL 6, 580ADe falsa pietate, et de falsa et vera religione. Operae pretium est cognoscere illorum pietatem, ut ex iis, quae clementer ac pie faciunt, possit intelligi qualia sint quae ab his contra jura pietatis geruntur.
PL 6, 580A偽りの敬虔について、そして偽りの宗教と真の宗教について。彼らの敬虔がいかなるものかを知ることには意義がある。彼らが慈悲深く敬虔に行うことどもから、敬虔の法に反して行われることどもがどのようなものであるかを理解できるからである。
Ac ne quem videar inclementer incessere, aliquam mihi personam poeticam sumam, quae sit vel maximum pietatis exemplum. Apud Maronem rex ille, Quo justior alter Nec pietate fuit, nec bello major et armis, quae nobis documenta justitiae protulit?
PL 6, 580Aまた、誰かを無慈悲に攻撃しているように見えないよう、私はある詩的な人物を取り上げよう——それはまさに敬虔のもっとも偉大な実例とされる者である。マロー(ウェルギリウス)の許で、かの王は——「彼より正しい者はなく、敬虔においても、戦さと武勇においても、彼に勝る者はいなかった」——というが、この王は我々に正義のいかなる証しをもたらしたであろうか。
Vinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris Inferias, caeso sparsurus sanguine flammas.
PL 6, 581A「彼は、死者への手向けとして冥界の影に送るべき者たちの両手を、後ろ手に縛り上げていた——屠った血をもって炎に振りかけるために。」
Quid potest esse hac pietate clementius, quam mortuis humanas victimas immolare, et ignem cruore hominum tanquam oleo pascere? sed fortasse hoc non ipsius vitium fuerit, sed poetae, qui Insignem pietate virum insigni scelere foedaverit.
PL 6, 581Aこの敬虔よりも慈悲深いものが、いったい何かあるだろうか——人間を犠牲として死者に捧げ、あたかも油であるかのように人間の血で炎を養うことよりも。だがおそらく、これは彼自身の落ち度ではなく、詩人の落ち度であったろう——彼は、敬虔において傑出した人物を、傑出した罪によって汚したのである。
Ubi est igitur, o poeta, pietas illa quam saepissime laudas? Ecce pius Aeneas Sulmone creatos Quattuor hic juvenes, totidem quos educat Ufens, Viventes rapit, inferias quos immolet umbris, Captivoque rogi perfundat sanguine flammas.
PL 6, 581A詩人よ、それでは、お前がこれほど頻繁に称える、あの敬虔はいったいどこにあるのか。見よ—— 「敬虔なるアエネーアースは、スルモーより生まれし四人の若者と、 ウーフェーンスが育てた同じ数の若者たちを、生きたまま捕らえる。 冥界の影への手向けとして屠り、 捕虜の血をもって薪の炎に振りかけるために」
Cur ergo dicebat eodem ipso tempore quo vinctos homines ad immolationem mittebat, Equidem et vivis concedere vellem; cum quos vivos habebat in potestate, vice pecudum juberet occidi?
PL 6, 581Bでは、縛られた人間たちを犠牲へと送り出していたまさにそのときに、彼はなぜ、「まことに、生きている者たちにも情けをかけたかった」と言っていたのか——生きたまま自分の手中に持っていた者たちを、家畜さながらに殺すよう命じておきながら。
Sed haec, ut dixi, culpa non illius fuit, qui litteras fortasse non didicerat, sed tua, qui cum esses eruditus, ignorasti tamen quid esset pietas, et illud ipsum, quod nefarie, quod detestabiliter fecit, pietatis esse officium credidisti.
PL 6, 581Bだが、これは私が言ったとおり、おそらく学問を修めなかったであろう彼の落ち度ではなく、お前の落ち度である。お前は学識ある者でありながら、敬虔とは何であるかを知らず、彼が邪悪に、忌まわしくなしたまさにその行いを、敬虔の務めであると信じ込んだのだ。
Videlicet ob hoc unum pius vocatur, quia patrem dilexit. Quid quod: Bonus Aeneas haud aspernanda precantes trucidavit; adjuratus enim per eumdem patrem, et per Spes surgentis Iuli, nequaquam pepercit, Furiis accensus et ira.
PL 6, 581Bなるほど、彼が敬虔と呼ばれるのは、ただ父を愛したというこの一事のためであろう。ならばこれはどうか——「善きアエネーアース」は、退けるべきでない懇願をする者を殺したのだ。まさにその父にかけて、そして成長するユールスへの望みにかけて懇願されたにもかかわらず、彼は狂乱と怒りに燃え立ち、いささかも容赦しなかったのである。
Quisquamne igitur hunc putet aliquid in se virtutis habuisse, qui et furore tamquam stipulo exarserit, et manium patris, per quem rogabatur, oblitus, iram fraenare nequiverit? Nullo igitur modo pius, qui non tantum non repugnantes, sed etiam precantes interemit.
PL 6, 582Aそうであれば、狂乱に藁のごとく燃え立ち、自分がそれにかけて懇願された当の父の霊を忘れ、怒りを抑えることができなかったこの者に、何らかの徳があったなどと誰が思うだろうか。抵抗しない者だけでなく、懇願する者までも殺した者は、いかなる意味でも敬虔ではありえない。
Dicet hic aliquis: Quae ergo, aut ubi, aut qualis est pietas? Nimirum apud eos, qui bella nesciunt, qui concordiam cum omnibus servant, qui amici sunt etiam inimicis, qui omnes homines pro fratribus diligunt; qui cohibere iram sciunt, omnemque animi furorem tranquilla moderatione lenire.
PL 6, 582Aここで誰かはこう言うだろう——それでは、敬虔とはいったい何であり、どこにあり、どのようなものであるのか、と。それはもちろん、戦さを知らぬ者たち、あらゆる人と和合を保つ者たち、敵に対してさえ友である者たち、あらゆる人間を兄弟として愛する者たちのもとにある——怒りを抑えることを知り、心のあらゆる激情を穏やかな抑制によって和らげる者たちのもとに。
Quanta igitur caligo, quanta tenebrarum et errorum nubes hominum pectora obduxit; qui cum se maxime pios putant, tum maxime fiunt impii! Quanto enim religiosus terrenis istis simulacris inserviunt, tanto magis scelerati adversus nomen verae divinitatis existunt.
PL 6, 582Bかくも大きな暗闇、かくも大きな闇と誤りの雲が、人間の胸を覆っているのか。自分たちをこの上なく敬虔であると思い込むまさにそのときに、彼らはこの上なく不敬虔になっているのだ。彼らが地上のこれらの像に信心深く仕えれば仕えるほど、真の神性の名に対してますます罪深い者となるのである。
Itaque pro merito impietatis suae gravioribus malis saepe vexantur, quorum causam quia nesciunt, fortunae culpa omnis adscribitur: et locum invenit Epicuri philosophia, nihil ad deos pertinere censentis; nec gratia eos tangi, nec ira moveri, quia et contemptores eorum saepe videant beatos, et cultores saepe miseros.
PL 6, 582Bそれゆえ彼らは、自分たちの不敬虔にふさわしく、しばしばより重い災いに悩まされる。だがその原因を知らないので、すべての咎は運命のせいにされる。そしてここに、神々は何事にも関わらず、好意に動かされることも怒りに揺り動かされることもないと説くエピクロスの哲学が入り込む余地を見出す——彼らは、神々を蔑む者がしばしば幸福であり、神々を崇拝する者がしばしば不幸であるのを見るからである。
Quod eo fit; quia cum religiosi videantur, et natura boni, nihil tale creduntur mereri, quale saepe patiuntur. Consolantur se tamen accusatione fortunae; nec sentiunt quod si esset ulla, cultoribus suis nunquam noceret.
PL 6, 582Bそのようなことが起こるのは、彼らが敬虔であり、生まれつき善良であるように見えながら、実際にしばしば被っているようなことに値するとは思われないからである。とはいえ彼らは、運命を非難することによって自らを慰める。もし運命なるものが本当に存在するのであれば、それは自らを崇拝する者を決して害することはないはずだ、ということに気づかないのである。
Merito igitur hujusmodi pietatem poena consequitur, et offensa divinitas scelere hominum prave religiosorum gravi eos infortunio mactat; qui licet sanctis moribus vivant, in summa fide atque innocentia, tamen quia deos colunt, quorum ritus impios ac profanos Deus verus odio habet, a justitia, et a nomine verae pietatis alieni sunt.
PL 6, 583Aかくして当然にも、このような敬虔には刑罰が伴う。よこしまに信心深い人間たちの罪によって損なわれた神性は、彼らを重い不運によって打ちのめすのである。彼らは聖なる習わしのうちに生き、この上ない信義と無垢のうちにあるとしても、神々を崇拝している以上——その不敬虔で俗なる祭儀を真の神は憎んでいる——正義からも、真の敬虔の名からも縁遠い者たちなのである。
Nec est difficile docere, cur deorum cultores boni et justi esse non possint. Quomodo enim sanguine abstinebunt qui colunt cruentos deos, Martem atque Bellonam? quomodo aut parentibus parcent, qui expulsorem patris sui Jovem; aut natis ex se infantibus, qui Saturnum? quomodo pudicitiam tuebuntur, qui colunt deam nudam et adulteram, et quasi apud deos prostitutam?
PL 6, 583A神々を崇拝する者たちが、なぜ善良で正しい者でありえないのかを示すのは難しいことではない。血なまぐさい神々、マールスとベロナを崇拝する者たちが、どうして流血を控えるであろうか。自分の父を追放した者であるユピテルを崇拝する者たちが、どうして親に手をかけずにおくであろうか。あるいは、サトゥルヌスを崇拝する者たちが、どうして自分から生まれた幼児に手をかけずにおくであろうか。裸で姦通し、神々の間でさながら娼婦のごとくである女神を崇拝する者たちが、どうして貞潔を守るであろうか。
Quomodo se a rapinis et fraudibus abstinebunt, qui Mercurii furta noverunt, docentis non fraudis esse decipere, sed astutiae? quomodo libidines coercebunt, qui Jovem, Herculem, Liberum, Apollinem, caeterosque venerantur quorum adulteria, et stupra in mares et foeminas, non tantum doctis nota sunt, sed exprimuntur etiam in theatris, atque cantantur, ut sint omnibus notiora?
PL 6, 583Bメルクリウスの盗みを知る者たちが——欺くことは詐欺ではなく狡知に属することだと教えるのがこの神である——どうして強奪や欺瞞から身を控えるであろうか。ユピテル、ヘルクレス、リベル、アポロ、その他の神々を崇敬する者たちが、どうして情欲を抑えるであろうか——彼らの姦通や、男女を問わぬ淫行は、学識ある者だけに知られているのではなく、劇場でも演じられ、歌われて、すべての人にいっそう広く知られているというのに。
Possuntne inter haec justi esse homines, qui, etiamsi natura sint boni, ab ipsis tamen diis erudiantur ad injustitiam? Ad placandum enim Deum quem colas, iis rebus opus est, quibus illum gaudere ac delectari scias.
PL 6, 583Bこのような状況の中で、人間が正しくありうるだろうか——たとえ生まれつき善良であったとしても、まさにその神々自身によって不正義へと教育されるというのに。自らが崇拝する神を宥めるためには、その神が喜び、楽しむと知っているようなことを行う必要があるのだから。
Sic fit ut vitam colentium Deus pro qualitate nominis sui formet, quoniam religiosissimus est cultus, imitari.
PL 6, 583Bかくして、崇拝する者たちの生は、彼らの神の性質に応じて形作られることになる。なぜなら、もっとも敬虔な崇拝とは、模倣することだからである。
Liber V, Caput XI
第V巻 第XI章PL 6, 584ADe crudelitate gentilium in christianos. Is igitur hominibus, qui deorum suorum moribus congruunt, quia gravis est et acerba justitia, eamdem impietatem suam, qua in caeteris rebus utuntur, adversus justos violenter exercent.
PL 6, 584A異教徒がキリスト教徒に加える残虐について。さて、自分たちの神々の習わしに倣う者たちは、正義が彼らにとって〔底本は Is。Iis と読み、与格 iis hominibus を「彼らにとって」と解した〕重く苛烈であるがゆえに、他の事柄において用いるのと同じその不敬を、正しい者たちに対して暴力によって行使するのである。
Nec immerito a prophetis bestiae nominantur. Praeclare itaque Marcus Tullius: « Etenim si nemo est, inquit, quin emori malit, quam converti in aliquam figuram bestiae, quamvis hominis mentem sit habiturus; quanto est miserius in hominis figura animo esse efferato?
PL 6, 584A彼らが預言者たちによって獣と呼ばれるのも理由のないことではない。それゆえキケロは見事にこう言っている。「実に、たとえ人間の心をなお保つとしても、いかなる獣の姿に変えられるよりはむしろ死ぬことを望まない者はいないのだとすれば、人間の姿のままで心が荒々しいことは、それに比べてどれほど惨めなことであろうか。
Mihi quidem tanto videtur, quanto praestabilior est animus corpore. » Aspernantur itaque corpora belluarum, quibus sunt ipsi saeviores; sibique adeo placent, quod homines nati sunt, quorum nihil, nisi lineamenta et summam figuram gerunt.
PL 6, 584A私には、心が肉体に優る分だけ、それだけ惨めなことだと思われる。」そこで彼らは、自分たちの方がなお獰猛でありながら、猛獣の肉体を蔑む。そして、自分たちが人間として生まれたということに、これほど自足しているのである——彼らは輪郭と外面の形以外、人間であることの何も備えていないというのに。
Nam quis Caucasus, quae India, quae Hircania tam immanes, tam sanguinarias unquam bestias aluit? Quoniam ferarum omnium rabies usque ad ventris satietatem furit, fameque sedata, protinus conquiescit. Illa est vera bestia, cujus una jussione.
PL 6, 584Bいったいいかなるカウカススが、いかなるインドが、いかなるヒルカニアが、これほど凶暴で、これほど血に飢えた獣をかつて育てたことがあろうか。なぜなら、あらゆる猛獣の狂暴さは腹が満たされるまで荒れ狂い、飢えが鎮まればただちに静まるからである。真の獣とはその者である——その者のただ一度の命令によって……
Funditur ater ubique cruor . . . Crudelis ubique Luctus, ubique pavor, et plurima mortis imago.
PL 6, 584B「至るところに黒い血が注がれる…… 至るところに酷たらしい嘆き、至るところに恐怖、そして数知れぬ死の姿があった。」
Nemo hujus tantae belluae immanitatem potest pro merito describere, quae uno loco recubans, tamen per totum orbem dentibus ferreis saevit; et non tantum artus hominum dissipat; sed et ossa ipsa comminuit, et in cineres furit, ne quis extet sepulturae locus; quasi vero id affectent, qui Deum confitentur, ut ad eorum sepulcra veniatur, ac non ut ipsi ad Deum perveniant.
PL 6, 584Bこれほど巨大な獣の凶暴さを、その値打ちどおりに描き出せる者は誰もいない。この獣は一所に伏していながら、鉄の牙をもって全世界にわたって荒れ狂い、人間の手足を引き裂くだけでなく、骨そのものを砕き、灰に至るまで狂暴を振るって、埋葬の場所すら残さないようにする。それはあたかも、神を告白する者たちが望んでいるのが、自分たちの墓に人が訪れることであって、自分たち自身が神のもとに至ることではないかのようである。
Quaenam illa feritas, quae rabies, quae insania est, lucem vivis, terram mortuis denegasse? Dico igitur nihil esse miserius iis hominibus, quos ministros furoris alieni, quos satellites impiae jussionis necessitas aut invenit, aut fecit.
PL 6, 585A生ける者に光を、死せる者に大地を拒むとは、いったいいかなる獰猛さ、いかなる狂暴さ、いかなる狂気であろうか。それゆえ私は言う——他人の狂暴の下僕として、不敬な命令の従僕として、必然性が見出したか、あるいは作り上げたところの、そうした人間たちほど惨めな者はいない、と。
Non enim honor ille, aut provectio dignitatis fuit, sed hominis damnatio ad carnificinam, Dei vero ad poenam sempiternam. Quae autem per totum orbem singuli gesserint, enarrare impossibile est.
PL 6, 585Aなぜなら、それは名誉でも、地位の昇進でもなく、人間の側からは処刑人の業への断罪であり、神の側からは永遠の刑罰への断罪であったからである。しかし、全世界にわたって各人が行ったことを語り尽くすことは不可能である。
Quis enim voluminum numerus capiet tam infinita, tam varia genera crudelitatis? Accepta enim potestate, pro suis moribus quisque saeviit.
PL 6, 585Aいったいいかほどの巻数の書物が、これほど無限で、これほど多様な残虐の諸相を収めきれようか。権力を手にするや、各人はおのれの気質に従って猛威を振るったのである。
Alii prae nimia timiditate plus ausi sunt, quam jubebatur: alii suo proprio adversus justos odio; quidam naturali mentis feritate; nonnulli ut placerent, et hoc officio viam sibi ad altiora munirent.
PL 6, 585Aある者たちは、過度の臆病さゆえに、命じられた以上のことをあえて行った。ある者たちは正しい者たちへの自らの憎しみによって。ある者たちは生まれつきの心の荒々しさによって。またある者たちは、気に入られようとして、この務めによって、より高い地位への道を自分のために切り開こうとした。
Aliqui ad occidendum praecipites extiterunt, sicut unus in Phrygia, qui universum populum cum ipso pariter conventiculo concremavit. Sed hic quanto saevior, tanto clementior invenitur.
PL 6, 585Bある者たちは殺すことに向かって性急であった。たとえばフリュギアのある者は、集会の建物もろとも住民全体を焼き払った。しかし、この者は残忍であればあるほど、かえって寛容な者として見出される。
Illud vero pessimum genus est, cui clementiae species falsa blanditur: ille gravior, ille saevior est carnifex, qui neminem statuit occidere.
PL 6, 585Bしかし最悪の部類は、偽りの寛容の見せかけに気を良くしている者たちである。誰も殺すまいと決めたその処刑人こそ、より重く、より残忍なのである。
Itaque dici non potest, hujusmodi judices quanta et quam gravia tormentorum genera excogitaverint, ut ad effectum propositi sui pervenirent.
PL 6, 585Bしたがって、この種の裁判官たちが、自らの目論見を実現するために、いかに数多く、いかに重い拷問の諸相を考案したかは、語り尽くすことができない。
Haec autem non tantum ideo faciunt, ut gloriari possint, nullum se innocentium peremisse (nam et ipse audivi aliquos gloriantes, quod administratio sua in hac parte fuerit incruenta), sed et invidiae causa; ne aut ipsi vincantur, aut illi virtutis suae gloriam consequantur.
PL 6, 586Aしかし彼らがこのようなことを行うのは、ただ、自分は無実の者を誰も殺さなかったと誇るためだけではない(実際、私自身、自分の統治がこの点において血を流すことがなかったと誇る者たちを耳にしたことがある)。それはまた、妬みのゆえでもある——自分たちが負けることのないように、あるいは彼ら〔キリスト教徒〕がおのれの徳の栄光を得ることのないようにするためである。
Itaque in excogitandis poenarum generibus, nihil aliud quam victoriam cogitant. Sciunt enim certamen esse illud, et pugnam.
PL 6, 586Aそれゆえ、刑罰の諸相を考案するにあたって、彼らが考えているのは勝利以外の何ものでもない。なぜなら、彼らはそれが競技であり、戦いであることを知っているからである。
Vidi ego in Bythynia praesidem gaudio mirabiliter elatum, tamquam barbarorum gentem aliquam subegisset; quod unus, qui per biennium magna virtute restiterat, postremo cedere visus esset.
PL 6, 586A私はビテュニアで、ある総督が、あたかも野蛮な一民族を征服したかのように、驚くほどの喜びに沸き立っているのを見た。二年間にわたって大いなる勇気をもって抵抗していたある一人が、ついに屈したかに見えたからである。
Contendunt igitur ut vincant, et exquisitos dolores corporibus immittunt, et nihil aliud devitant, quam ut ne torti moriantur. Quasi vero mors tantummodo beatos faciat, ac non etiam tormenta, quae quanto fuerint graviora, tanto majorem virtutis gloriam pariant.
PL 6, 586Aこうして彼らは勝とうとして争い、選び抜かれた苦痛を肉体に加え、拷問を受けた者が死んでしまうことだけをひたすら避ける。あたかも幸いをもたらすのは死のみであって、拷問はそうではないかのように——だが実際には、拷問が重ければ重いほど、それだけ大きな徳の栄光を生むのである。
Illi autem pertinaci stultitia jubent, curam tortis diligenter adhiberi, ut ad alios cruciatus membra renoventur, et reparetur novus sanguis ad poenam. Quid tam pium, tam beneficum, tam humanum fieri potest? non curassent tam sollicite, quos amarent.
PL 6, 586Bしかし彼らは、頑迷な愚かさから、拷問を受けた者たちに念入りな手当てを施すよう命じる。それは、手足が別の責め苦のために新たにされ、刑罰のために新しい血が用意されるためである。これほど敬虔で、これほど恵み深く、これほど人間味に満ちたことがほかにあろうか——彼らは、自分が愛する者たちにさえ、これほど心を配って世話をしたことはなかったであろうに。
Haec est deorum disciplina. Ad haec opera cultores suos erudiunt; haec sacra desiderant. Quin etiam sceleratissimi homicidae contra pios jura impia condiderunt. Nam et constitutiones sacrilegae, et disputationes jurisperitorum leguntur injustae.
PL 6, 586Bこれが神々の教えである。神々はこうした業へと自分の崇拝者たちを教え込み、これらの祭儀を求めるのである。それどころか、最も凶悪な殺人者たちは、敬虔な者たちに対して不敬な法律まで定めた。実際、瀆聖的な勅法も、法学者たちの不正な論議も読むことができる。
Domitius, de officio proconsulis libro septimo, rescripta principum nefaria collegit, ut doceret, quibus poenis affici oporteret eos qui se cultores Dei confiterentur.
PL 6, 587Aドミティウス〔法学者ドミティウス・ウルピアヌスを指す〕は、『総督の職務について』第七巻において、皇帝たちの邪悪な勅答を集め、神の礼拝者であることを告白する者たちにいかなる刑罰を科すべきかを教えようとした。
Liber V, Caput XII
第V巻 第XII章PL 6, 587ADe vera virtute; atque de existimatione boni aut mali civis. Quid iis facias, qui jus vocant carnificinas veterum tyrannorum adversus innocentes rabide saevientium?
PL 6, 587A真の徳について、また善き市民や悪しき市民についての評価について。昔の僭主たちが無実の者たちに対して狂ったように猛威を振るった処刑の数々を「法」と呼ぶ者たち——彼らに対して、いったい何をなしうるであろうか。
Et cum sint injustitiae crudelitatisque doctores, justos se esse tamen ac prudentes videri volunt, caeci et hebetes, et rerum et veritatis ignari. Adeone vobis, o perditae mentes, invisa justitia est, ut eam summis sceleribus adaequetis?
PL 6, 587A彼らは不正と残虐の教師でありながら、なお自分たちを正しく賢明な者と見せたがっている——盲目で鈍く、事実にも真理にも無知な者たちであるというのに。堕落せる心の持ち主たちよ、正義は諸君にとってそれほどまでに忌まわしいものなのか。諸君はそれを最悪の罪と同列に置くほどなのか。
Adeone apud vos perit innocentia, ut ne morte quidem simplici dignam judicetis? Sed supra omnia facinora habeatur, nullum facinus admittere, pectusque purum ab omni sceleris contagione praestare.
PL 6, 587A諸君のもとでは、無垢はそれほどまでに滅び失せているのか、単純な死にすら値しないと諸君が判じるほどに。いかなる凶行をも犯さず、あらゆる罪の汚れから清い心を保つこと——これこそが、あらゆる凶行にまさるものと見なされるがよい。
Et quoniam communiter cum deorum cultoribus loquimur, liceat per vos benefacere vobiscum. Haec est enim lex nostra, hoc opus, haec religio. Si vobis sapientes videmur,imitamini: si stulti, contemnite, aut etiam ridete, si libet; nobis enim stultitia nostra prodest.
PL 6, 587Bそして、我々は神々の崇拝者たちと共に語り合っているのであるから、諸君のもとにあって諸君に対して善を行うことを許されたい。というのも、これこそが我々の法であり、我々の業であり、我々の信仰だからである。もし我々が諸君に賢明な者と見えるなら、見倣うがよい。もし愚かに見えるなら、蔑むがよい、あるいは、望むならば嘲笑うがよい。我々には、我々の愚かさこそが益となるのだから。
Quid laceratis? quid affligitis? non invidemus sapientiae vestrae. Hanc stultitiam malumus: hanc amplectimur. Hoc nobis credimus expedire, ut vos diligamus, et in vos ipsos, qui odistis, omnia conferamus.
PL 6, 587B諸君はなぜ我々を引き裂くのか。なぜ苦しめるのか。我々は諸君の知恵を妬んではいない。我々はこの愚かさをこそ望み、これを抱くのである。我々は、諸君を愛し、我々を憎む諸君自身にすべてを注ぐことこそ、我々の益になると信じている。
Est apud Ciceronem non abhorrens a vero locus, in ea disputatione, quae habetur a Furio contra justitiam. « Quaero, inquit, si duo sint, quorum alter optimus vir, aequissimus, summa justitia, singulari fide; alter insignis scelere et audacia: et si in eo sit errore civitas, ut bonum illum virum, sceleratum, facinorosum, nefarium putet, contra autem, qui sit improbissimus, existimet esse summa probitate, ac fide; proque hac opinione omnium civium, bonus ille vir vexetur, rapiatur, manus ei denique auferantur, effodiantur oculi, damnetur, vinciatur, uratur, exterminetur, egeat postremo, jure etiam optimo omnibus miserrimus esse videatur: contra autem ille improbus laudetur, colatur, ab omnibus diligatur; omnes ad cum honores, omnia imperia, omnes opes, omnes denique copiae conferantur; vir denique optimus omnium existimatione, et dignissimus omni fortuna judicetur: quis tandem erit tam demens, qui dubitet utrum se esse malit. » Profecto quasi divinaret, quae nobis mala, et quomodo eventura essent propter justitiam, hoc posuit exemplum.
PL 6, 587Bキケロのもとには、真実からかけ離れていない一節がある。それは、フリウスが正義に反対して行った議論の中にある。「私は問う」と彼は言う。「もし二人の人間がいて、その一人は最善の人であり、この上なく公正で、最高の正義を備え、比類なき信義を持つ者であり、もう一人は罪と大胆さにおいて際立った者であるとする。そして、もし都市がその過ちに陥って、あの善き人を、悪人、凶悪な者、邪まな者と見なし、反対にあの最も邪まな者を、最高の廉直と信義を備えた者と評価するとする。そして、すべての市民のこの意見のゆえに、あの善き人が苦しめられ、引き立てられ、ついにはその手を切り取られ、両目をえぐり出され、断罪され、縛られ、焼かれ、追放され、最後には困窮し、しかもまったく当然のこととして、すべての人の中で最も惨めな者と見なされるようになり、それに反してあの邪まな者は称賛され、崇められ、すべての人から愛され、あらゆる名誉、あらゆる権力、あらゆる富、要するにあらゆる財が彼のもとに注がれ、ついには万人の評価において最善の人であり、あらゆる幸運に最もふさわしい者と判じられるとしたら——このとき、いったいどちらであることを望むべきか迷うほど正気を失った者が、はたして誰かいるであろうか。」まさに、正義のゆえに我々に降りかかる災いとその成り行きを予見していたかのように、彼はこの実例を提示したのである。
Haec enim populus noster patitur omnia, errantium pravitate. Ecce in eo est errore civitas, vel potius orbis ipse totus, ut bonos et justos viros, tamquam malos et impios, persequatur, excruciet, damnet, occidat.
PL 6, 588B実に、我々の民はこれらすべてを、誤れる者たちの邪悪さゆえに被っている。見よ、都市は――いや、むしろ全世界そのものが――この過ちに陥っており、善良で正しい人々を、あたかも悪人であり不敬な者であるかのように、迫害し、責め苦にかけ、断罪し、殺すのである。
Nam quod ait, neminem esse tam dementem, qui dubitet utrum se esse malit; ille quidem, ut is qui contra justitiam disserebat, hoc sensit, malle sapientem malum esse cum bona existimatione, quam bonum cum mala.
PL 6, 588Bというのも、彼が「どちらであることを望むべきか迷うほど正気を失った者などいない」と言ったのは、正義に反対して論じていた者らしく、賢者は良い評判を伴う悪人であることを、悪い評判を伴う善人であることよりも望むはずだ、という意味だったからである。
A nobis autem absit haec amentia, ut falsum vero anteponamus. An boni nostri qualitas ex populi potius pendebit erroribus, quam ex conscientia nostra, et judicio Dei?
PL 6, 588Bしかし、偽りを真理より優先するというこの狂気は、我々から遠くあれ。我々の善の性質は、我々の良心と神の裁きによってではなく、むしろ民衆の誤りによって定まるとでもいうのか。
Aut aliqua nos illiciet umquam felicitas, ut non potius veram bonitatem cum omni malo, quam falsam cum omni prosperitate malimus?
PL 6, 588Bあるいは、いつか何らかの幸運が我々を誘い込んで、あらゆる繁栄を伴う偽りの善よりも、あらゆる災いを伴う真実の善をこそ望むということがなくなるとでもいうのか。
Sua sibi habeant regna reges, suas divitias divites (ut loquitur Plautus), suam vero prudentium prudentes: relinquant nobis stultitiam nostram, quam vel ex hoc apparet esse sapientiam, quod eam nobis invident.
PL 6, 588B王たちには自分の王国を、富める者たちには自分の富を(プラウトゥスの言うように)、そして知恵ある者たちには自分の知恵を持たせておくがよい。我々には、我々の愚かさを残しておくがよい——それが実は知恵であることは、彼らがそれを我々に妬むという、まさにその一事から明らかなのである。
Quis enim stulto invideat, nisi qui sit ipse stultissimus? Illi autem non sunt adeo stulti, ut stultis invideant: sed ex eo, quod accurate, quod sollicite persequuntur, stultos non esse concedunt.
PL 6, 589Aいったい誰が、自らこの上なく愚かな者でなければ、愚か者を妬むであろうか。しかし彼らは、愚か者を妬むほど愚かではない。むしろ、彼らが入念に、心を砕いて迫害しているというまさにその事実によって、我々が愚か者ではないことを認めているのである。
Cur enim tam crudeliter saeviant, nisi quia metuunt, ne in dies invalescente justitia, cum diis suis cariosis relinquantur? Si ergo cultores deorum sapientes sunt, et nos stulti, quid metuant, ne sapientes illiciantur a stultis?
PL 6, 589A彼らがこれほど残酷に猛威を振るうのはなぜか。日ごとに正義が力を増していけば、自分たちの朽ちた神々もろとも見捨てられることを恐れているからでなくて何であろうか。もし神々の崇拝者たちが賢明であり、我々が愚かであるならば、賢明な者たちが愚か者たちに誘い込まれることを、彼らが恐れる理由がどこにあろうか。
Liber V, Caput XIII
第V巻 第XIII章PL 6, 589ADe Christianorum incrementis et suppliciis. Cum autem noster numerus semper de deorum cultoribus augeatur, nunquam vero, ne in ipsa quidem persecutione minuatur (quoniam peccare homines, et inquinari sacrificio possunt, averti autem non possunt a Deo; valet enim vi sua veritas); quis est tandem tam excors tamque caecus, qui non videat in utra sit parte sapientia?
PL 6, 589Aキリスト教徒の増加と刑罰について。しかし、我々の数は神々の崇拝者たちのもとから絶えず増え続け、迫害のさなかにおいてすら決して減じることがないのであるから(なぜなら、人間は罪を犯すことも、生贄によって汚れることもありうるが、神から引き離されることはできないからである。真理はおのれの力によって強いのである)、いったいどちらの側に知恵があるかを見て取れないほど、正気を失い、盲目な者が果たしているであろうか。
Sed illi malitia et furore caecantur, ne videant; stultosque arbitrantur esse, qui cum habeant in sua potestate supplicia vitare, cruciari tamen et emori malunt; cum possint ex eo ipso pervidere non esse stultitiam, in quam tanta hominum millia per orbem totum una et pari mente consentiant.
PL 6, 590Aしかし彼らは悪意と狂気によって、見えないようにされている。彼らは、刑罰を避ける力を自分の手にしながら、それでも責め苦を受けて死ぬことを選ぶ者たちを、愚かだと見なしている。全世界にわたってこれほど多くの人間の千々の群れが、一つの、等しい心をもって同意するようなことが、まさにその一事によって愚かさではありえないと見て取れるはずであるのに。
Si enim foeminae sexus infirmitate labuntur (nam interdum isti muliebrem aut anilem superstitionem vocant), viri certe sapiunt. Si pueri, si adolescentes improvidi sunt per aetatem, maturi certe ac senes habent stabile judicium.
PL 6, 590Aもし女性が、その性の弱さゆえに過つのだとすれば(実に彼らはときにそれを、女や老婆の迷信と呼ぶのだが)、少なくとも男たちは分別を持つはずである。もし少年たちや若者たちが、その年齢ゆえに思慮を欠くのだとすれば、少なくとも成熟した者や老人たちは確固たる判断力を持つはずである。
Si una civitas desipit, caeterae utique innumerabiles stultae esse non possunt. Si una provincia, una natio prudentia caret, caeteras omnes habere intelligentiam recti necesse est.
PL 6, 590Aもし一つの都市が正気を失っているのだとしても、他の数え切れない都市までが愚かであるはずはない。もし一つの属州、一つの民族が思慮を欠いているのだとしても、他のすべての属州・民族が正しきものを見分ける知性を持っていることは必然である。
Cum vero ab ortu solis usque ad occasum lex divina suscepta sit, et omnis sexus, omnis aetas et gens, et regio unis ac paribus animis Deo serviant, eadem sit ubique patientia, idem contemptus mortis; intelligere debuerant aliquid in ea re esse rationis, quod non sine causa usque ad mortem defendatur; aliquid fundamenti ac solidatatis, quod eam religionem non tantum injuriis ac vexatione non solvat, sed augeat semper, et faciat firmiorem.
PL 6, 590Aしかるに、神の法は日の出から日の入りに至るまで受け入れられ、あらゆる性、あらゆる年齢、あらゆる民族、あらゆる地域が、一つの、等しい心をもって神に仕えており、至るところで忍耐は同じであり、死の蔑視も同じであるのだから、彼らは、死に至るまで守り通されるのは理由なしにではない以上、この事柄のうちに何らかの理があること、また、この信仰を不正と迫害によって解体させるどころか、かえって常に増し加え、いっそう堅固にするような、何らかの基盤と堅固さがあることを、悟るべきであった。
Nam et in hoc quoque malitia illorum convincitur, qui evertisse se funditus religionem Dei opinantur, si homines inquinaverint; cum et Deo satisfacere liceat, et nullus sit tam malus Dei cultor, quin data facultate, ad placandum Deum revertatur; et quidem devotione majori.
PL 6, 591A実に、この点においても彼らの悪意は暴かれる。彼らは、人間を汚しさえすれば、神への信仰を根底から覆したと思い込んでいるのだが、神に対して償いをすることは許されており、機会が与えられれば神を宥めるために立ち返らない、それほど悪しき神の礼拝者は一人もいない——しかも、いっそう大きな献身をもって、である。
Peccati enim conscientia et metus poenae religiosiorem facit; et semper multo firmior est fides quam reponit poenitentia.
PL 6, 591A罪を犯したという疚しい良心と刑罰への恐れは、人をいっそう敬虔にする。そして、後悔が立て直す信仰は、常にはるかに堅固なのである。
Si ergo ipsi, cum deos sibi arbitrantur iratos, tamen donis, et sacrificiis, et odoribus placari eos credunt: quid est tandem, cur Deum nostrum tam immitem, tam implacabilem putent, ut videatur is jam christianus esse non posse, qui diis eorum coactus invitusque libaverit? nisi forte contaminatos semel putant animum translaturos, ut sua sponte jam facere incipiant quod per tormenta fecerunt.
PL 6, 591Aそこで、彼ら自身にしても、神々が自分たちに対して怒っていると思うときでも、贈り物や生贄や香によって神々が宥められると信じているのだとすれば、我々の神をこれほど厳しく、これほど宥めがたい方だと考え、強いられ、意に反して彼らの神々に献酒した者はもはやキリスト教徒ではありえないと見なすのは、いったいなぜであろうか。もしや、一度汚されてしまえば、その心が、拷問によって行ったことを今度は自らの意志で行い始めるようになる、とでも彼らは考えているのだろうか。
Quis id officium libens obeat, quod ab injuria coepit? Quis cum videat laterum suorum cicatrices, non magis oderit deos, propter quos aeterna poenarum insignia, et impressas visceribus suis notas gestet?
PL 6, 592Aいったい誰が、不正によって始まったその務めを、進んで果たすであろうか。いったい誰が、自分の脇腹の傷痕を見て、その神々のゆえに刑罰の永遠のしるしを帯び、自分の内臓に刻み込まれた徴を負っているというのに、その神々をいっそう憎まずにいられようか。
Ita fit ut, data divinitus pace, et qui fuerint aversi, redeant, et alius propter miraculum virtutis novus populus accedat.
PL 6, 592Aこうして、神より平和が与えられれば、信仰から背いていた者たちも立ち返り、また徳の奇跡のゆえに、新たな民が加わることになるのである。
Nam cum videat vulgus dilacerari homines variis tormentorum generibus, et inter fatigatos carnifices invictam tenere patientiam, existimant, id quod res est, nec consensum tam multorum, nec perseverantiam morientium vanam esse, nec ipsam patientiam sine Deo cruciatus tantos posse superare.
PL 6, 592Aなぜなら、民衆は、人々がさまざまな種類の拷問によって引き裂かれ、疲れ果てた処刑人たちのただ中で不屈の忍耐を保っているのを見るとき、事実そのとおりに、これほど多くの者の一致も、死にゆく者たちの忍耐強さも、むなしいものではなく、忍耐そのものも神なしにはこれほどの責め苦に打ち勝つことはできないと考えるからである。
Latrones et robusti corporis viri ejusmodi lacerationes perferre nequeunt: exclamant, et gemitus edunt; vincuntur enim dolore, quia deest illis inspirata patientia.
PL 6, 592A強盗どもや頑健な肉体を持つ男たちでさえ、この種の引き裂きに耐え抜くことはできない。彼らは叫び、呻き声をあげる。彼らは苦痛に屈するのである。なぜなら、彼らには神から吹き込まれた忍耐が欠けているからである。
Nostri autem (ut de viris taceam) pueri, et mulierculae, tortores suos taciti vincunt; et exprimere illis gemitum nec ignis potest.
PL 6, 592Bしかし我々の側では(男たちについては言うまでもないが)、少年たちや、か弱い女たちさえもが、黙したまま自分を拷問する者たちに打ち勝つ。火をもってしてすら、彼らから呻き声一つ絞り出すことはできない。
Eant Romani, et Mutio glorientur, aut Regulo: quorum alter necandum se hostibus tradidit, quod captivum puduit vivere; alter ab hostibus deprehensus, cum videret se mortem vitare non posse, manum foco injecit, ut pro facinore suo satisfaceret hosti, quem voluit occidere, eaque poena veniam, quam non meruerat, accepit.
PL 6, 592Bローマ人たちは行って、ムキウスを、あるいはレグルスを誇るがよい。その一人は、捕虜として生き延びることを恥じて、自らを殺されるべく敵に引き渡した。もう一人は敵に捕らえられ、死を免れえないと見て取ると、自らの凶行の償いを、殺そうとした敵に対してするために、自らの手を炎の中に投げ入れ、その刑罰によって、自分には値しなかった赦しを得たのである。
Ecce sexus infirmus, et fragilis aetas dilacerari se toto corpore urique perpetitur, non necessitate, quia licet vitare, si vellent, sed voluntate, quia confidunt Deo.
PL 6, 593A見よ、か弱い性も、もろき年齢も、その全身を引き裂かれ、焼かれることに耐え忍ぶ。必要に迫られてではない——望むならば逃れることもできたのだから——そうではなく、自らの意志によってである。神に信頼しているからである。
Liber V, Caput XIV
第V巻 第XIV章PL 6, 593ADe Christianorum fortitudine. Sed haec est vera virtus, quam philosophi quoque gloriabundi, non re, sed verbis inanibus jactant, disserentes nihil esse tam congruens viri sapientis gravitati atque constantiae, quam nullis tortoribus de sententia et proposito posse depelli; sed tanti esse cruciari et mori, ne fidem prodat, ne ab officio discedat, ne metu mortis aut dolore acerbo subactus, aliquid faciat injustum.
PL 6, 593Aキリスト教徒の剛毅について。だが、これこそ真の徳である。哲学者たちもまた誇らしげにこれを言い立てるが、それは行いによってではなく、空しい言葉によってにすぎない。彼らはこう論じる——賢者の重厚さと不動の心にとって、いかなる拷問人によっても自らの判断と決意から追い立てられぬということほどふさわしいものはなく、また、信義を裏切らぬため、務めを離れぬため、死の恐れや激しい苦痛に屈して何か不正なことを行わぬために、責め苦を受けて死ぬことすら、それだけの価値があるのだ、と。
Nisi forte delirare illis videtur Flaccus in Lyricis, cum dicit: Justum, et tenacem propositi virum, Non civium ardor prava jubentium, Non vultus instantis tyranni Mente quatit solida.
PL 6, 593Bもっとも、抒情詩の中で次のように歌うフラックス(ホラティウス)が、彼らには正気を失っているとでも見えるのであれば、話は別であるが—— 「正しくして、決意に堅く立つ人を、 悪しきことを命ずる市民たちの激情も、 迫り来る僭主の顔つきも、 その堅固な心から揺り動かすことはない。」
Quo nihil verius dici potest, si hoc ad eos referatur, qui nullos cruciatus, nullam mortem recusant, ne a fide justitiaque declinent; qui non tyrannicas jussiones, non praesidum gladios tremunt, quominus veram et solidam libertatem constanti mente defendant; quae in hoc solo tuenda sapientia est.
PL 6, 593Bこれほど真実な言葉はない。もしこれが、信仰と正義から逸れぬためにいかなる責め苦もいかなる死も拒まぬ人々、僭主の命令にも総督たちの剣にも慄くことなく真実にして堅固な自由を不動の心で守り抜く人々に向けて言われるのであれば。知恵が守るべきものは、ただこの自由のみである。
Quis enim tam insolens, tam elatus est, qui me vetet oculos in coelum tollere? Quis imponat mihi necessitatem, vel colendi quod nolim, vel quod velim non colendi?
PL 6, 594Aいったい誰が、これほど傲慢で、これほど高慢であって、私が目を天に向けることを禁じようか。誰が私に、望まぬものを崇拝せよという強制を、あるいは望むものを礼拝するなという強制を課すことができようか。
Quid jam nobis ulterius relinquetur, si etiam hoc, quod voluntate fieri oportet, libido extorquet aliena? nemo istud efficiet, si quid nobis ad contemnendam mortem doloremque virtutis est.
PL 6, 594Aもし、意志によってなされるべきことであるこれさえも、他人の欲望が力ずくで奪い取るのだとすれば、我々にはもはや何が残されているというのか。もし我々に、死と苦痛とを蔑む徳が幾ばくかでもあるならば、誰もこれを成し遂げることはできない。
Quam constantiam si tenemus, cur stulti judicamur, facientes ea quae philosophi laudant? Recte igitur Seneca incongruentiam hominibus objectans, ait: Summa virtus illis videtur magnus animus.
PL 6, 594Aもし我々がこの不動の心を保つならば、哲学者たちが称賛することを行いながら、なぜ我々は愚か者と判じられるのか。それゆえセネカは人々の矛盾を正しく難じてこう言う。「彼らにとって最高の徳とは、大いなる心である。」
Et iidem eum, qui contemnit mortem, pro furioso habent, quod est utique summae perversitatis.
PL 6, 594Aしかもその同じ者たちが、死を蔑む者を狂人と見なす。これはまさしく極まった転倒にほかならない。
Sed ii vanarum religionum cultores eadem stultitia id objiciunt, qua verum Deum non intelligunt; quos Sibylla Erithraea κωφοὺς καὶ ἀνοήτους vocat, surdos scilicet, et excordes, qui nec audiant divina, nec sentiant: sed terram digitis suis imaginatam metuant, et adorent.
PL 6, 594Bだが、空しい宗教を崇拝する者たちは、真の神を理解しないのと同じ愚かさから、この非難を投げつける。エリュトライのシビュラは彼らをκωφοὺς καὶ ἀνοήτους——すなわち耳しいたる者ら、心なき者らと呼ぶ。神的な事柄を聞くことも悟ることもなく、ただ自分の指で象られた土くれを恐れ、それを崇拝するだけの者たちである、と。
Liber V, Caput XV
第V巻 第XV章PL 6, 594BDe stultitia, sapientia, pietate, aequitate et justitia. Quae vero causa sit, ut eos qui sapientes sunt, stultos putent, magna ratio est (nec enim frustra falluntur). Quae nobis diligenter est explicanda, ut errores suos tandem (si fieri possit) agnoscant.
PL 6, 594B愚かさ、知恵、敬虔、公正さ、そして正義について。知恵ある者たちを愚か者と見なす者たちがいるが、それには重大な理由がある(彼らが欺かれているのは、理由なきことではないからである)。この理由を我々は丹念に説き明かさねばならない。彼らがついには(もし可能であれば)自らの誤りを認めるに至るように。
Justitia suapte natura speciem quamdam stultitiae habet, quod ego et divinis, et humanis testimoniis confirmare possum.
PL 6, 595A正義はその本性上、一種の愚かさの様相を帯びている。このことを私は、神的な証言によっても人間的な証言によっても裏付けることができる。
Sed nihil fortasse apud istos agamus, nisi eos de suis doceamus auctoribus, non posse quemquam justum esse, quod est conjunctum cum vera sapientia, nisi idem stultus esse videatur.
PL 6, 595Aだが、彼らに対して我々が成し得ることはおそらく何もないであろう、ただ彼ら自身の権威ある著者たちによって、真の知恵と結びついたところの正義ある者となることは、同時に愚か者と見なされるのでなければ誰にもできないということを教える他には。
Carneades, Academicae sectae philosophus, cujus in disserendo quae vis fuerit, quae eloquentia, quod acumen, qui nescit, ipsum ex praedicatione Ciceronis intelliget, aut Lucilii, apud quem disserens Neptunus de re difficillima, ostendit non posse id explicari, nec si Carneadem ipsum Orcus remittat.
PL 6, 595Aカルネアデスは、アカデメイア派に属する哲学者であり、彼の議論における力量、雄弁、鋭さがいかなるものであったかを知らぬ者があれば、キケロの、あるいはルキリウスの称賛によってそれを知るであろう。ルキリウスの許では、ネプトゥヌスがきわめて難解な事柄について論じる場面で、たとえオルクスがカルネアデスその人を送り返したとしても、それを説き明かすことはできないと示している。
Is, cum legatus ab Atheniensibus Romam missus esset, disputavit de justitia copiose, audiente Galba, et Catone censorio, maximis tunc oratoribus.
PL 6, 595B彼は、アテナイ人たちによって使節としてローマに遣わされたとき、正義について豊かに論じた。当時最大の弁論家であったガルバと監察官カトーがこれを聴いていた。
Sed idem disputationem suam postridie contraria disputatione subvertit; et justitiam, quam pridie laudaverat, sustulit, non quidem philosophi gravitate, cujus firma et stabilis debet esse sententia, sed quasi oratorio exercitii genere in utramque partem disserendi.
PL 6, 595Bだがその同じ人物は、翌日には正反対の議論によって自らの論を覆し、前日には称賛していた正義を、覆し去った。それは、確固として揺るがぬ学説を持つべき哲学者の重厚さによってではなく、いわば両側から論じ立てる弁論の鍛錬の一種としてであった。
Quod ille facere solebat, ut alios quidlibet afferentes posset refutare. Eam disputationem, qua justitia evertitur, apud Ciceronem L. Furius recordatur: credo, quoniam de republica disserebat, ut defensionem laudationemque ejus induceret, sine qua putabat regi non posse rempublicam.
PL 6, 596A彼は常々これを行っていた。他の者たちがどのような主張を持ち出そうとも、それを論駁できるようにするためである。正義が覆されるこの議論を、キケロの著作の中でルキウス・フリウスが想起している。思うに、これは彼〔キケロ〕が国家について論じていたためであり、正義の弁明と称賛とを導き入れるためであった。正義なくしては国家は治め得ないと彼は考えていたのである。
Carneades autem, ut Aristotelem refelleret ac Platonem justitiae patronos, prima illa disputatione collegit ea omnia, quae pro justitia dicebantur, ut posset illa, sicut fecit, evertere.
PL 6, 596Aカルネアデスは、正義の擁護者であるアリストテレスとプラトンとを論駁するために、かの最初の議論において、正義のために語られていたことすべてを集めた。それは、実際に彼が行ったように、それを覆すためであった。
Erat enim facillimum justitiam radices non habentem labefactare, quia tum nulla in terra fuit, ut quid esset, aut qualis, a philosophis cerneretur.
PL 6, 596A根を持たぬ正義を揺るがすことは、いともたやすいことであった。なぜなら、当時その正義は地上のどこにも存在せず、それが何であるか、いかなるものであるかを哲学者たちが見極めることもできなかったからである。
Atque utinam tot ac tales viri, quantum eloquentiae quantumque animi, tantum etiam scientiae ad implendam defensionem summae virtutis habuissent, cujus origo in religione, ratio in aequitate est!
PL 6, 596A願わくは、これほど多くのこれほど優れた人々が、雄弁においても気概においても持っていたのと同じだけの知識を、その起源を信仰に、その理を公正さに持つ最高の徳の弁明を果たすためにも持っていたならばよかったものを。
Sed ii, qui primam illam partem nescierunt, ne secundam quidem tenere potuerunt. Volo autem prius circumscripte, ac breviter, quid sit ostendere, ut intelligatur philosophos ignorasse justitiam, nec id, quod minime noverant, potuisse defendere.
PL 6, 596Bだが、かの第一の部分を知らなかった者たちは、第二の部分をも保つことができなかった。そこで私はまず、正義とは何であるかを手短に、簡潔に示したいと思う。それによって、哲学者たちが正義を知らなかったこと、そして彼らが少しも知らなかったものを弁護することなどできなかったことが理解されるためである。
Justitia quamvis omnes simul virtutes amplectatur, tamen duae sunt omnium principales, quae ab illa divelli separarique non possunt, pietas et aequitas.
PL 6, 596B正義はすべての徳を一括して包み込むものではあるが、それでもすべての徳のうち二つが主要なものであり、これらは正義から引き離すことも切り離すこともできない。それは敬虔と公正さである。
Nam fides, temperantia, probitas, innocentia, integritas, et caetera hujusmodi, vel natura, vel institutis parentum, possunt esse in iis hominibus qui justitiam nesciunt, sicuti semper fuerunt.
PL 6, 597Aなぜなら、誠実、節制、正直さ、無垢、高潔さ、その他これに類するものは、生まれつきによるにせよ、親の教えによるにせよ、正義を知らぬ人々のうちにも存在し得るからである。事実、それは常にそうであった。
Nam Romani veteres, qui justitia gloriari solebant, iis utique virtutibus gloriabantur, quae (ut dixi) proficisci a justitia possunt, et ab ipso fonte secerni. Pietas vero et aequitas, quasi venae sunt ejus; his enim duobus fontibus constat tota justitia.
PL 6, 597Aというのも、正義を誇りとしていた古のローマ人たちは、当然これらの徳を誇っていたのであり、それは(先に述べたように)正義から発しながらも、その源そのものからは切り離され得るものだからである。ところが敬虔と公正さとは、いわば正義の水脈である。全き正義は、この二つの源から成り立っているのである。
Sed caput ejus et origo in illo primo est, in secundo vis omnis ac ratio. Pietas autem nihil aliud est quam Dei notio; sicut Trismegistus verissime definivit, ut alio loco diximus.
PL 6, 597Aだが、正義の源頭であり起源であるものは第一のもの(敬虔)にあり、その力のすべてと理とは第二のもの(公正さ)にある。ところで敬虔とは、神を知ることにほかならない。トリスメギストスがきわめて的確に定義したとおりであり、これについては別の箇所ですでに述べた。
Si ergo pietas est cognoscere Deum, cujus cognitionis haec summa est, ut eum colas, ignorat utique justitiam, qui religionem Dei non tenet. Quomodo enim potest eam ipsam nosse, qui unde oriatur ignorat?
PL 6, 597Aそこで、もし敬虔が神を知ることであり、その認識の要諦が神を礼拝することにあるのならば、神への信仰を保たぬ者は、当然、正義を知らないのである。なぜなら、正義がどこから生じるかを知らぬ者が、いったいどうして正義そのものを知り得ようか。
Plato quidem multa de uno Deo locutus est, a quo ait constitutum esse mundum: sed nihil de religione; somniaverat enim Deum, non cognoverat.
PL 6, 597Bプラトンはたしかに、唯一の神について多くを語り、世界はその神によって創られたと述べた。だが信仰については何も語らなかった。彼は神を夢見ていたのであって、知っていたのではなかったからである。
Quod si justitiae defensionem vel ipse, vel quilibet alius implere voluisset, in primis religiones deorum evertere debuit, quia contrariae sunt pietati.
PL 6, 597Bもし彼自身であれ、他の誰であれ、正義の弁明を全うしようと欲したならば、何よりもまず神々の諸宗教を覆さねばならなかったはずである。なぜなら、それらは敬虔に反するものだからである。
Quod quidem Socrates quia facere tentavit, in carcerem conjectus est; ut jam tunc appareret quid esset futurum iis hominibus, qui justitiam veram defendere, Deoque singulari servire coepissent.
PL 6, 597B実にソクラテスはこれを試みたがゆえに、牢獄に投げ込まれた。それによって、真の正義を弁護し、唯一の神に仕え始めるであろう人々にどのようなことが将来起こるかが、すでにその時から明らかになったのである。
Altera est justitiae pars aequitas: aequitatem dico non utique bene judicandi, quod et ipsum laudabile est in homine justo; sed se cum caeteris coaequandi, quam Cicero aequabilitatem vocat.
PL 6, 597B正義のもう一つの部分は公正さである。私が言う公正さとは、正しく裁くこと——もっとも、それ自体も正義の人にあっては称賛に値することではあるが——を言うのではなく、自らを他の人々と等しくすることを言うのであり、これをキケロは「平等性」と呼んでいる。
Deus enim, qui homines generat, et inspirat, omnes aequos, id est pares esse voluit. Eamdem conditionem vivendi omnibus posuit, omnes ad sapientiam genuit, omnibus immortalitatem spopondit: nemo a beneficiis ejus coelestibus segregatur.
PL 6, 598Aなぜなら、人間を生み出し、命の息を吹き込む神は、すべての者が等しく、すなわち対等であることを望まれたからである。神はすべての者に同じ生の境遇を定め、すべての者を知恵へと生み出し、すべての者に不死を約束された。神の天上の恩恵から締め出される者は誰もいない。
Nam sicut omnibus unicum suum lumen aequaliter dividit, emittit omnibus fontes, victum subministrat, quietem somni dulcissimam tribuit: sic omnibus aequitatem virtutemque largitur. Nemo apud eum servus est, nemo dominus.
PL 6, 598A神はすべての者に、その唯一の光を等しく分かち与え、すべての者に泉を湧き出させ、糧を供給し、眠りの甘美な安らぎを与えたもう。それと同じように、すべての者に公正さと徳とを惜しみなく授けたもう。神のもとには、奴隷である者もなく、主人である者もない。
Si enim cunctis idem pater est, aequo jure omnes liberi sumus. Nemo Deo pauper est, nisi qui justitia indiget; nemo dives, nisi qui virtutibus plenus est; nemo denique egregius, nisi qui bonus et innocens fuerit; nemo clarissimus, nisi qui opera misericordiae largiter fecerit; nemo perfectissimus, nisi qui omnes gradus virtutis impleverit.
PL 6, 598Aもしすべての者にとって父が同じであるならば、我々はみな等しい権利によって自由な者である。神にとって貧しい者とは、正義を欠く者以外にはなく、富める者とは、もろもろの徳に満ちた者以外にはない。優れた者とは、善良にして無垢である者以外にはなく、最も輝かしい者とは、慈しみの業を惜しみなく行った者以外にはなく、最も完全な者とは、徳のあらゆる段階を満たした者以外にはない。
Quare neque Romani, neque Graeci justitiam tenere potuerunt, quia dispares multis gradibus homines habuerunt, a pauperibus ad divites, ab humilibus ad potentes, a privatis denique usque ad regum sublimissimas potestates.
PL 6, 598Bそれゆえ、ローマ人もギリシア人も正義を保つことはできなかった。彼らは、貧者から富者へ、卑しい者から権力ある者へ、そして私人からついには王たちの最も崇高な権力に至るまで、幾多の段階において互いに等しからぬ人間たちを抱えていたからである。
Ubi enim non sunt universi pares, aequitas non est; et excludit inaequalitas ipsa justitiam, cujus vis omnis in eo est, ut pares faciat eos, qui ad hujus vitae conditionem pari sorte venerunt.
PL 6, 598Bなぜなら、すべての者が対等でない所には、公正さは存在しないからである。そして不平等そのものが正義を締め出す。正義の力のすべては、この人生という境遇に等しい運命のもとで到達した者たちを、対等な者とすることにあるのだから。
Liber V, Caput XVI
第V巻 第XVI章PL 6, 598BDe officiis viri justi, et aequitate Christianorum. Duobus igitur illis justitiae fontibus immutatis, omnis virtus, et omnis veritas tollitur, et ipsa justitia remigrat in coelum.
PL 6, 598B正しい人の務めについて、そしてキリスト教徒の公正さについて。したがって、かの正義の二つの源が損なわれてしまえば、あらゆる徳、あらゆる真理は失われ、正義そのものは天へと立ち去ってしまう。
Ideo non est illud verum bonum a philosophis repertum, quia ignorabant vel unde oriretur, vel quid efficeret; quod nullis aliis, praeterquam nostro populo revelatum est. Dicet aliquis: Nonne sunt apud vos alii pauperes, alii divites; alii servi, alii domini?
PL 6, 598Bそれゆえ、かの真の善は哲学者たちによっては見出されなかった。彼らはそれがどこから生じるのか、また何をなすのかを知らなかったからである。これは我々の民のほかには誰にも啓示されなかったものである。誰かはこう言うであろう——諸君のもとにも、ある者は貧しく、ある者は富み、ある者は奴隷であり、ある者は主人であるではないか、と。
Nonne aliquid inter singulos interest? nihil; nec alia causa est, cur nobis invicem fratrum nomen impertiamus, nisi quia pares esse nos credimus.
PL 6, 600A各人の間に何か違いがあるのではないか。否、何もない。我々が互いに兄弟という名を分け合うのも、ほかでもなく、我々が互いに等しいと信じているからにほかならない。
Nam cum omnia humana non corpore, sed spiritu metiamur, tametsi corporum sit diversa conditio, nobis tamen servi non sunt; sed eos et habemus, et dicimus spiritu fratres, religione conservos.
PL 6, 600Aなぜなら、我々はあらゆる人間的なことを肉体によってではなく霊によって測るのであり、肉体の境遇はさまざまであっても、我々にとって彼らは奴隷ではなく、我々は彼らを、霊においては兄弟として、信仰においては共に仕える僕として持ち、またそう呼ぶのである。
Divitiae quoque non faciunt insignes, nisi quod possunt bonis operibus facere clariores. Divites sunt enim, non quia divitias habent, sed quia utuntur illis ad opera justitiae.
PL 6, 600A富もまた人を際立たせるものではない。ただ、善き行いによってより輝かしくすることができるという点を除いては。なぜなら、人が富んでいるのは富を持っているからではなく、それを正義の業のために用いるからである。
Et qui pauperes videntur, eo tamen divites sunt, quia et non egent, et nihil concupiscunt. Cum igitur et liberi servis, et divites pauperibus humilitate animi pares simus, apud Deum tamen virtute discernimur. Et tanto quisque sublimior est, quanto justior.
PL 6, 601Aまた貧しく見える者たちも、それゆえにこそ富んでいるのである。彼らは何も欠くことなく、何も欲しがらないからである。それゆえ、自由人も奴隷も、富める者も貧しき者も、心の謙虚さにおいては等しいが、神のもとでは徳によって区別される。そして人はより正しいほど、より高められる。
Si enim justitia est, parem se etiam minoribus facere, quanquam hoc ipso praecellat, quod se inferioribus coaequavit; tamen si non tantum quasi parem, sed etiam quasi minorem se gesserit, utique multo altiorem dignitatis gradum, Deo judice, consequetur.
PL 6, 601Aなぜなら、自らを目下の者にも等しくすることこそ正義であるとすれば——たとえこの点によってこそ、自らを下位の者に等しくした者がまさっているのだとしても——それでもなお、単に等しい者としてだけでなく、むしろ目下の者としてふるまうならば、神を審判者として、はるかに高い位を得るに違いない。
Nam profecto in hac vita saeculari, quoniam brevia et caduca sunt omnia, et praeferunt se alteris homines, et de dignitate contendunt: quo nihil foedius, nihil arrogantius, nihil a sapientis ratione semotius.
PL 6, 601A実に、この世の生においては、すべてのものは短く儚いにもかかわらず、人々は互いに自らを他人より上に置き、位を競い合う。これほど醜く、これほど傲慢で、これほど賢者の理性からかけ離れたものはない。
Rebus enim coelestibus contraria sunt ista universa terrena. Sicut enim sapientia hominum summa stultitia est apud Deum, stultitia autem (ut docui) summa sapientia est: sic Deo humilis et abjectus est, qui fuerit conspicuus et sublimis in terra.
PL 6, 601A天上のことがらに、これら地上のことすべては相反するからである。人間の知恵が神のもとでは最高の愚かさであり、逆に(私がすでに教えたように)愚かさこそが最高の知恵であるように、地上で目立ち高められた者は、神のもとでは低くされ、卑しめられた者なのである。
Nam ut taceam, quod haec praesentia terrae bona, quibus magnus honos tribuitur, virtuti contraria sunt, et vigorem mentis enervant; quae tandem potest firma esse nobilitas, quae opes, quae potentia, cum possit Deus reges quoque ipsos inferiores etiam infimis facere?
PL 6, 601B地上のこれらの現世の善きもの——それに大いなる名誉が与えられている——が徳に相反し、心の活力を弱めるということは、あえて語らないでおくとしても、そもそもいかなる高貴も、いかなる富も、いかなる権力も、堅固でありえようか。神は王たちさえも、最も卑しい者よりなお低くすることができるのだから。
Et ideo consulens nobis Deus, inter divina praecepta illud praecipue posuit: Qui se extollit, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur.
PL 6, 601Bそれゆえ神は我々を心にかけて、数々の神の定めの中に、とりわけこれを置かれた——『自らを高くする者は低くされ、自らを低くする者は高くされる』。
Cujus praecepti salubritas docet, quod qui se apud homines planum fecerit, humilemque praebuerit, hic apud Deum praecellens et insignis habeatur.
PL 6, 601Bこの定めの益するところが教えているのは、人々の前で自らを低くし、へりくだった者として示した者こそ、神のもとでは優れた、際立つ者と見なされるということである。
Nec enim falsa est illa sententia, quae apud Euripidem fertur in hunc modum: Quae hic mala putantur, haec sunt in coelo bona.
PL 6, 601Cエウリピデスに伝わるあの格言もまた、偽りではない。すなわち、次のように言われている——『この世で悪しきものと思われているもの、それは天では善きものなのである』。
Liber V, Caput XVII
第V巻 第XVII章PL 6, 602ADe Christianorum aequitate, sapientia et stultitia. Exposui causam cur philosophi nec invenire justitiam, nec defendere potuerunt. Nunc redeo ad id quod intenderam.
PL 6, 602Aキリスト教徒の公正さ、知恵と愚かさについて。私はすでに、なぜ哲学者たちが正義を見出すことも擁護することもできなかったのか、その理由を説き明かした。今、私が意図していたところへと立ち戻る。
Carneades ergo, quoniam erant infirma quae a philosophis afferebantur, sumpsit audaciam refellendi, quia refelli posse intellexit.
PL 6, 602Aそこでカルネアデスは、哲学者たちの持ち出す論拠が脆弱であったので、それを論駁しうると見て取り、論駁する大胆さをふるったのである。
Ejus disputationis summa haec fuit: « Jura sibi homines pro utilitate sanxisse, scilicet varia pro moribus; et apud eosdem pro temporibus saepe mutata: jus autem naturale esse nullum: Omnes et homines, et alias animantes ad utilitates suas natura ducente ferri; proinde aut nullam esse justitiam, aut si sit aliqua, summam esse stultitiam, quoniam sibi noceret alienis commodis consulens. » Et inferebat haec argumenta: « Omnibus populis qui florerent imperio, et Romanis quoque ipsis, qui totius orbis potirentur, si justi velint esse, hoc est, si aliena restituant, ad casas esse redeundum, et in egestate ac miseriis jacendum. » Tum omissis communibus ad propria veniebat. « Bonus vir, inquit, si habeat servum fugitivum, vel domum insalubrem ac pestilentem, quae vitia solus sciat, et ideo proscribat ut vendat, utrumne profitebitur fugitivum servum ac pestilentem domum se vendere, an celabit emptorem?
PL 6, 602A彼の論の要旨はこうであった。「人間は利益のために自ら法を定めたのであり、それは風習に応じてさまざまであり、同じ人々の間でも時代に応じてしばしば変えられてきた。自然の法などはおよそ存在しない。あらゆる人間も、他のあらゆる生き物も、自然の導きによって、それぞれ自分の利益へと向かうものである。それゆえ、正義などというものは存在しないか、あるいはもし何かあるとしても、それは最高の愚かさである。他人の利益をはかることは、自分自身を害することになるからだ」。そして彼はこのような論拠を推し進めた。「支配によって栄えているあらゆる民も、なかんずく全世界を手中に収めているローマ人自身でさえ、もし正しくあろうと欲するならば、すなわちもし他人のものを返そうとするならば、あばら家へと立ち戻り、貧窮と悲惨のうちに横たわらねばならないであろう」。それから彼は、一般的な事柄をやめて、個別の事柄へと移っていった。「善良な人が」と彼は言う、「逃亡奴隷を、あるいは不健康で疫病に冒された家を持っており、その欠陥を自分だけが知っていて、それゆえそれを売りに出すとするならば、逃亡奴隷や疫病の家を売るのだと申告するだろうか、それとも買い手に隠すだろうか。
Si profitebitur, bonus quidem, quia non fallet: sed tamen stultus judicabitur, quia vel parvo vendet, vel omnino non vendet. Si celaverit, erit quidem sapiens, quia rei consulet: sed idem malus, quia fallet.
PL 6, 602Cもし申告するならば、たしかに善良ではある、欺かないのだから。しかし愚かだと判断されるであろう、なぜなら安く売るか、まったく売れないかのどちらかになるからである。もし隠すならば、たしかに賢くはある、自分の利益をはかるのだから。しかし同時に悪しき者でもある、欺くのだから。
Rursus, si reperiat aliquem, qui aurichalcum se putet vendere, cum sit illud aurum, aut plumbum, cum sit argentum: tacebitne, ut id parvo emat, an indicabit, ut magno?
PL 6, 603Aまた逆に、もし彼が、真鍮を売っていると思い込んでいる者——実はそれが金である場合、あるいは鉛だと思っているが実は銀である場合——に出会ったならば、安く買うために黙っているだろうか、それとも高い値で買うために教えるだろうか。
Stultum plane videtur, malle magno. » Unde intelligi volebat, et eum, qui sit justus ac bonus, stultum esse, et eum, qui sapiens, malum. Et tamen sine pernicie fieri posse, ut sint homines paupertate contenti.
PL 6, 603A高い値で買うほうを選ぶのは、明らかに愚かであるように思われる」。これによって彼が理解させようとしたのは、正しく善良な者は愚かであり、賢い者は悪しき者だということであった。とはいえ、人が貧しさに甘んじることは、破滅を伴わずに可能である、とも述べた。
Transcendebat ergo ad majora, in quibus nemo posset sine periculo vitae justus esse. Dicebat enim: « Nempe justitia est, hominem non occidere, alienum prorsus non attingere.
PL 6, 603Aそこで彼は、命の危険なしには誰も正しくありえないような、より大きな事柄へと話を進めた。彼はこう言った。「正義とは、人を殺さないこと、他人のものにはいっさい手をつけないことである。
Quid ergo justus faciet, si forte naufragium fecerit, et aliquis imbecillior viribus tabulam ceperit? Nonne illum tabula deturbabit, ut ipse conscendat, eaque nixus evadat; maxime cum sit nullus medio mari testis?
PL 6, 603Aそれでは、もし正しい人が難船に遭い、自分より力の弱い誰かが先に板切れをつかんでいたとしたら、正しい人は何をするだろうか。その者を板切れから突き落として自分がそれに乗り、それに頼って助かろうとしないだろうか。とりわけ、大海のただ中には証人など誰もいないのだから。
Si sapiens est, faciet; ipsi enim pereundum est, nisi fecerit. Si autem mori maluerit, quam manus inferre alteri, jam justus ille, sed stultus est, qui vitae suae non parcat, dum parcit alienae.
PL 6, 603Bもし彼が賢い者であれば、そうするであろう。そうしなければ自分自身が滅びるほかないのだから。しかしもし彼が、他人に手をかけるよりも死ぬことを選ぶならば、その者はなるほど正しい者ではあるが、他人の命を惜しんで自分の命を惜しまない愚か者である。
Item, si acie suorum fusa, hostes insequi coeperint, et justus ille nactus fuerit aliquem saucium equo insidentem, eine parcet, ut ipse occidatur, an dejiciet ex equo, ut ipse possit hostem effugere?
PL 6, 603B同様に、もし味方の戦列が敗れ、敵が追撃を始めたときに、かの正しい者が馬に乗った負傷者に出くわしたなら、自分が殺されるのを甘んじてその者を見逃すだろうか、それとも敵から逃れるためにその者を馬から突き落とすだろうか。
Quod si fecerit sapiens, sed idem malus; si non fecerit, justus, sed idem stultus sit necesse est. » Ita ergo justitiam cum in duas partes divisisset, alteram civilem esse dicens, alteram naturalem, utramque subvertit; quod illa civilis, sapientia sit quidem, sed justitia non sit, naturalis autem illa, justitia sit quidem, sed non sit sapientia.
PL 6, 603Bもしそうするならば、その者は賢いが、同時に悪しき者である。もしそうしないならば、正しい者であるが、同時に愚かな者たらざるをえない」。このようにして彼は、正義を二つに分け、一方を市民的正義、他方を自然的正義と呼びながら、その両方を覆した。すなわち、市民的正義は知恵ではあっても正義ではなく、自然的正義は正義ではあっても知恵ではない、というのである。
Arguta haec plane ac venenata sunt, et quae Marcus Tullius non potuerit refellere. Nam cum faciat Laelium Furio respondentem, pro justitiaque dicentem, irrefutata haec tanquam foveam praetergressus est; ut videatur idem Laelius non naturalem, quae in crimen stultitiae venerat, sed illam civilem defendisse justitiam, quam Furius sapientiam quidem esse concesserat, sed injustam.
PL 6, 603Cこれらの議論はまことに巧妙で、しかも毒を含んでおり、キケロでさえこれを論駁することができなかった。なぜなら、彼はラエリウスにフリウスへ答えさせ、正義のために語らせているが、この論駁されぬままの議論を、あたかも落とし穴であるかのように素通りしてしまったからである。その結果、かのラエリウスは、愚かさという非難を受けた自然的正義ではなく、フリウスがすでに知恵ではあるが不正であると認めていたあの市民的正義を擁護したにすぎないように見えるのである。
Liber V, Caput XVIII
第V巻 第XVIII章PL 6, 604ADe justitia, sapientia et stultitia. Quod ad praesentem disputationem pertinebat, ostendi quomodo justitia similitudinem stultitiae gerat; ut appareat non sine causa decipi eos, qui putant, nostrae religionis homines stultos esse, qui talia facere videantur, qualia ille proposuit.
PL 6, 604A正義と知恵と愚かさについて。この議論に関わる限りにおいて、私は正義がいかに愚かさに似た姿をとるかを示した。それによって、我々の信仰に生きる人々を、彼〔カルネアデス〕が説いたような行いをするがゆえに愚かだと考える者たちが、理由もなく欺かれているのではないことが明らかとなるであろう。
Nunc majus a me exigi sentio; ut ostendam, quare justitiam Deus stultitiae specie convolutam, ex oculis hominum voluerit auferre, si prius Furio respondero, quia parum plene respondit Laelius: qui profecto licet sapiens fuerit, ut vocabatur, patrocinari tamen verae justitiae nullo modo poterat, qui caput ipsum fontemque justitiae non tenebat.
PL 6, 604B今、私はより大きな課題が私に求められていると感じる。すなわち、なぜ神が正義を愚かさの姿にくるんで人間の目から遠ざけようとされたのかを示すことである。ただしそれには、まずフリウスに答えねばならない。ラエリウスの答えは十分ではなかったからである。彼はたしかに、そう呼ばれていたとおり賢者ではあったろうが、正義そのものの頭であり源であるものを持たなかった以上、真の正義を弁護することは決してできなかったのである。
Nobis autem facilior est ista defensio, quibus coelesti beneficio familiaris est ac penitus nota justitia, quique illam non nomine, sed re, novimus.
PL 6, 604Bしかし我々にとっては、この弁護はより容易である。天よりの恩恵によって正義が親しく、深く知られており、我々はそれを名によってではなく、実質によって知っているからである。
Nam Plato et Aristoteles honesta quidem voluntate justitiam defendere cupierunt, effecissentque aliquid, si conatus eorum bonos, si eloquentiam, si virtutem ingenii, divinarum quoque rerum doctrina juvisset.
PL 6, 604Bプラトンとアリストテレスは、たしかに立派な意志をもって正義を弁護しようと望んだのであり、もし彼らの善き努力を、雄弁を、才知の力を、神的な事柄についての教えが助けていたならば、何事かを成し遂げていたであろう。
Itaque opus illorum inane atque inutile jacuit; nec cuiquam hominum persuadere potuerunt, ut eorum praescripto viveret, quia fundamentum a coelo disciplina illa non habuit. Nostrum opus certius sit necesse est, quos Deus docuit.
PL 6, 604Bそれゆえ彼らの仕事は空しく無益なままに終わった。彼らは誰一人として、自分たちの定めに従って生きるよう説き伏せることができなかった。その教えが天からの基盤を持たなかったからである。神によって教えられた我々の仕事は、それよりも確かなものであるほかない。
Illi enim depingebant verbis, et imaginabantur justitiam, quae in conspectu non erat; nec praesentibus exemplis confirmare poterant, quae afferebant.
PL 6, 605Aなぜなら彼らは、目の前に存在しない正義を、言葉によって描き出し、思い描いていたにすぎず、自分たちの持ち出す事柄を現実の実例によって裏づけることができなかったからである。
Responderi enim posset ab audientibus, non posse ita vivi, sicut illi sua disputatione praescriberent; adeo ut nulli adhuc extiterint, qui id genus vitae sequerentur.
PL 6, 605A聞く者たちからは、彼らがその議論で定めるようには生きられない、と答えられたであろう。実際、そのような生き方に従った者は、いまだかつて一人も現れなかったのである。
Nos autem non verbis modo, sed etiam exemplis ex vero petitis, vera esse quae a nobis dicuntur ostendimus.
PL 6, 605Aしかし我々は、言葉によってだけでなく、真実から得られた実例によっても、我々の語ることが真であることを示すのである。
Sensit igitur Carneades, quae sit natura justitiae, nisi quod parum alte perspexit, stultitiam non esse: quanquam intelligere mihi videor, qua mente id fecerit.
PL 6, 605Aこうしてカルネアデスは、正義の本性がいかなるものかを感じ取ってはいたが、ただそれが愚かさではないということを、深くは見通していなかった。もっとも、彼がどのような意図でそうしたのか、私には理解できるように思われる。
Non enim vere existimavit eum stultum esse, qui justus est: sed cum sciret non esse, et rationem tamen cur ita videretur, non comprehenderet, voluit ostendere latere in abdito veritatem, ut decretum disciplinae suae tueretur: cujus summa sententia est, Nihil percipi posse.
PL 6, 605Aなぜなら彼は、正しい者が愚かであるとは本心から考えていたわけではないからである。しかし、そうではないと知りながら、なぜそう見えるのかその理由を把握できなかったので、彼は真理が隠されたところに潜んでいることを示そうとした。それは自らの学派の教えを守るためであり、その教えの要諦は『何ものも把握されえない』ということである。
Videamus ergo, utrumne justitia foedus aliquod habere cum stultitia possit. Justus, inquit, si aut equum saucio, aut tabulam naufrago non ademerit, ut ipse animam suam liberet, stultus est.
PL 6, 605Bそれでは、正義が愚かさと何らかの結びつきを持ちうるかどうかを見てみよう。彼は言う。『正しい者が、自分の命を救うために、負傷者から馬を、難船者から板切れを奪わないならば、その者は愚かである』と。
Primum omnium, nego ullo modo fieri posse, ut homini, qui quidem vere justus sit, ejusmodi casus eveniat; quia justus neque cuiquam nato inimicus est, neque quidquam omnino appetit alienum. Cur enim naviget, aut quid petat ex aliena terra, cui sufficit sua?
PL 6, 605Bまず第一に、私は、真に正しい人にこのような事態が起こりうるとは、いかなる意味においても認めない。なぜなら正しい者は、生まれてきた者の誰に対しても敵ではなく、他人のものをいっさい求めもしないからである。自分のもので足りる者が、なぜ船出し、他国の地に何を求めようとするだろうか。
Cur autem belligeret, ac se alienis furoribus misceat, in cujus animo pax cum hominibus perpetua versetur?
PL 6, 605Bまた、その心のうちに人々との永続する平和が宿っている者が、なぜ戦争をし、他人の狂乱に身を投じるだろうか。
Scilicet peregrinis mercibus, aut humano sanguine delectabitur, qui nec lucrum sciat appetere, cui sufficit victus; et non modo ipse caedem facere, sed interesse facientibus, ac spectare ducat nefas.
PL 6, 605Bなるほど、利得を求めることを知らず、生きるための糧で満ち足りている者が、異国の商品や人間の血を喜ぶというのであろうか。彼は、自ら殺戮を行うことだけでなく、それを行う者たちに立ち会うこと、それを見物することさえ、忌むべきことと考えるのである。
Sed omitto ista; quoniam fieri potest, ut vel invitus ad haec subeunda cogatur. Adeone ergo justitiam, o Furi, vel potius, o Carneade, cujus est illa omnis oratio, tam inanem, tam supervacuam, tamque contemptam Deo putas, ut nihil possit, nihilque habeat in sese, quod ad custodiam sui valeat?
PL 6, 606Aしかしこれらのことは措いておこう。なぜなら、本人が望まなくとも、このような事態に巻き込まれることは起こりうるからである。それでは、フリウスよ——いや、むしろ、あの議論全体の主であるカルネアデスよ——お前は正義を、それほどまでに空しく、それほどまでに無用で、それほどまでに神に蔑まれたものと考えるのか。自らを守るのに役立つものを何ひとつなしえず、何ひとつ持たないほどに、と。
Sed videlicet qui sacramentum hominis ignorant, ideoque ad hanc vitam temporalem referunt omnia, quanta sit vis justitiae, scire non possunt.
PL 6, 606Aしかし、人間の秘義を知らず、それゆえすべてを、この束の間の生に関わらせて考える者たちは、正義の力がいかに大きいものであるかを知ることができないのである。
Nam et cum de virtute disputant, quamvis intelligant aerumnis ac miseriis esse plenissimam, tamen expetendam esse aiunt sua causa; ejus enim praemia, quae sunt aeterna et immortalia, nullo modo vident.
PL 6, 606A実に彼らは、徳について論じるとき、それが労苦と悲惨に満ち満ちていると理解してはいても、それ自体のゆえに求められるべきものであると言う。というのも、彼らは、徳の報いが永遠にして不滅のものであることを、まったく見ていないからである。
Sic rebus omnibus ad hanc praesentem vitam relatis, virtutem plane ad stultitiam redigunt; siquidem tantos hujus vitae labores frustra et inaniter suscipit. Sed haec alio loco plenius.
PL 6, 606Aこうして、あらゆることをこの現世の生にのみ関わらせることによって、彼らは徳を明らかに愚かさへと引き下げてしまう。なぜなら、それではこの世の生のかくも大きな労苦を、いたずらに、また空しく引き受けることになるからである。しかしこのことは、別の箇所でより詳しく述べよう。
Interim de justitia, ut coepimus, cujus tanta vis est, ut cum oculos in coelum sustulerit, a Deo mereatur omnia.
PL 6, 606Bさしあたり、始めたとおり正義について語ろう。その力は実に大きく、それが目を天へと上げるならば、神からあらゆるものを得るに値するほどである。
Recte igitur Flaccus tantam esse dixit innocentiae vim, ut ad tutelam sui non egeat nec armis, nec viribus, quacumque iter fecerit; Integer vitae sceleris atque purus, Non eget Mauri jaculis, nec arcu, Nec venenatis gravida sagittis, Fusce, pharetra: Sive per Syrtes iter aestuosas, Sive facturus per inhospitalem Caucasum, vel quae loca fabulosus Lambit Hydaspes.
PL 6, 606Bそれゆえフラックスは、無垢の力がこれほど大きいと正しく言った——自らを守るために武器も力も要さない、どこへ旅しようとも。
『生において罪咎なく清らかな者は、 マウリ人の投げ槍も、弓も要らぬ、 毒を秘めた矢の重き、 フスクスよ、箙も要らぬ。 炎熱のシュルティスを行くときも、 もてなしなきカウカソスを越えて行くときも、 あるいは伝説のヒュダスペスが その岸を洗う地であろうとも。』
Non potest ergo fieri, quin hominem justum inter discrimina tempestatum atque bellorum coelestis tutela custodiat; ac non, etiamsi cum parricidis et nocentibus naviget, aut malis quoque parcatur, ut una justa et innocens anima liberetur aut certe pereuntibus caeteris sola servetur.
PL 6, 606Bそれゆえ、正しい人を、嵐や戦争の危難のただ中で、天よりの守りが守らないということはありえない。たとえ近親殺しの者や犯罪者たちと共に船出しようとも、ただ一つの正しく無垢な魂が救われるために、悪しき者たちまでもが助けられるか、あるいは他の者たちが滅びる中で、その者だけが救われるかするであろう。
Sed concedamus posse fieri, quod proponit philosophus; quid ergo justus faciet, si nactus fuerit aut in equo saucium, aut in tabula naufragum? Non invitus confiteor, morietur potius, quam occidet.
PL 6, 607Aしかし、かの哲学者が想定するようなことが起こりうると譲歩しよう。それでは、正しい人が、馬に乗った負傷者に、あるいは板切れにすがる難船者に出くわしたなら、何をするだろうか。私はいとわず認めよう。彼は殺すよりも、むしろ死ぬであろう。
Nec ideo tamen justitia, quod est singulare hominis bonum, stultitiae nomen accipiet. Quid enim melius, quid carius esse homini debet, quam innocentia? quae utique tanto perfectior sit necesse est, quanto illam perduxeris ad extremum, morique malueris, ne quid de innocentiae ratione minuatur.
PL 6, 607Aしかしそれだからといって、人間に固有の善であるところの正義が、愚かさという名を負うことにはならない。実に、無垢よりも人間にとって善く、また貴いものが何かあろうか。それは、これを極限にまで貫き通し、無垢の理を損なうまいとしてむしろ死を選ぶほどに、いよいよ完全なものとなるに違いないのである。
Stultitia est, inquit, alienae animae parcere cum pernicie suae. Num etiam pro amicitia perire, stultum judicabis?
PL 6, 607A彼は言う、『自分の破滅を代償にして他人の命を惜しむのは愚かなことだ』と。それならばお前は、友情のために滅びることも愚かだと判断するのか。
Quid ergo illi familiares Pythagoraei laudantur a vobis, quorum alter se tyranno vadem mortis pro altero dedit, alter ad praestitutum tempus, cum jam sponsor ejus duceretur, praesentiam sui fecit, eumque interventu suo liberavit? quorum virtus in tanta gloria non haberetur, quod alter pro amico, alter etiam pro fide mori voluit, si stulti putarentur.
PL 6, 607Bそれなら、なぜあのピュタゴラス派の友人たちが諸君によって称えられるのか。その一方は、僭主に対してもう一方の死の保証人として自らを差し出し、もう一方は、その保証人がすでに引き立てられていく定められた時刻に、自ら姿を現し、その介入によって彼を解き放ったのである。彼らの徳がこれほどの栄誉のうちに置かれることはなかったであろう、もし彼らが——一方は友のために、もう一方は信義のために——死ぬことを望んだがゆえに、愚かな者と見なされていたならば。
Denique ob hanc ipsam virtutem tyrannus his gratiam retulit, utrumque servando, et hominis crudelissimi natura mutata est. Quin etiam deprecatus esse dicitur, ut se tertium in amicitiam reciperent, non utique tanquam stultos, sed tanquam bonos et sapientes viros.
PL 6, 607Bついには、まさにこの徳のゆえに、僭主は彼らに恩義を返し、両者を助命した。そしてこの上なく残忍な人物の本性も変えられたのである。それどころか、彼は自分を三人目として友情の中に迎え入れてくれるよう懇願したとさえ伝えられている。それも、愚か者としてではなく、善良にして賢明な人物としてである。
Itaque non video, quare cum pro amicitia et fide mori, summa gloria computetur, non etiam pro innocentia perire, sit homini gloriosum.
PL 6, 607Bしたがって私には、友情と信義のために死ぬことが最高の栄誉に数えられながら、無垢のために滅びることが人間にとって栄光とならない理由が分からない。
Ergo stultissimi sunt, qui nobis crimini dant, mori velle pro Deo, cum ipsi eum, qui pro homine mori voluit, in coelum summis laudibus tollant.
PL 6, 607Cそれゆえ、我々が神のために死のうと欲することを罪として非難する者たちこそ、最も愚かなのである。彼ら自身は、人のために死のうとした者を、この上ない称賛をもって天にまで持ち上げているのだから。
Denique ut concludam disputationem, non posse eumdem justum esse, ac stultum, eumdem sapientem, et injustum, docet ipsa ratio. Qui enim stultus est, quid sit justum ac bonum nescit; et ideo semper peccat.
PL 6, 607C最後に、この議論を締めくくるために言えば、同一の人が正しくありながら愚かでもあること、また同一の人が賢くありながら不正でもあることは、ありえないと理そのものが教えている。なぜなら、愚かな者は何が正しく善いことかを知らず、それゆえ常に罪を犯すからである。
Ducitur enim quasi captivus a vitiis; nec resistere ullo modo potest, quia caret virtute, quam nescit. Justus autem ab omni peccato se abstinet, quod aliter facere non potest, quam si habeat recti pravique notitiam.
PL 6, 608A彼はいわば悪徳に捕われの身として引き回されるのであり、いかなる仕方でも抵抗することができない。自分の知らない徳を欠いているからである。これに対し正しい者は、あらゆる罪から身を遠ざける。しかし彼がそうできるのは、正と邪についての知識を持っている場合以外にはありえない。
Rectum autem discernere a pravo quis potest, nisi sapiens? Ita fit, ut numquam possit esse justus, qui stultus est, neque sapiens, qui fuerit injustus.
PL 6, 608Aしかし、正しいことを邪なことから見分けることができるのは、賢い者のほかに誰があろうか。こうして、愚かな者が正しい者でありうることは決してなく、不正な者が賢い者でありうることも決してない、ということになる。
Quod si est verissimum, manifestum est eum, qui aut naufrago tabulam, aut equum saucio non ademerit, stultum non esse; quia haec facere peccatum est, a quo se sapiens abstinet.
PL 6, 608Aもしこれがこの上なく真であるとするならば、難船者から板切れを、あるいは負傷者から馬を奪わない者が愚かでないことは明らかである。なぜなら、それを行うことは罪であり、賢い者はそこから身を遠ざけるものだからである。
Videri tamen et ipse confiteor, per hominum errorem ignorantium cujusque rei proprietatem. Itaque omnis haec quaestio non tam argumentis, quam definitione dissolvitur. Stultitia igitur est in factis dictisque, per ignorantiam recti ac boni, erratio.
PL 6, 608Aとはいえ私自身も認めよう、彼がそう見えるのは、物事それぞれの本質を知らない人間の誤りによるのだと。したがって、この問い全体は、論証によってというよりも、定義によって解かれるのである。すなわち愚かさとは、正しいことと善いことについての無知のゆえに、行いと言葉において誤ることである。
Ergo stultus non est, qui ne sibi quidem parcit, dum ne noceat alteri, quod est malum. Quod quidem nobis et ratio, et veritas ipsa praescribit. In omnibus enim videmus animalibus, quia sapientia carent, conciliatricem sui esse naturam.
PL 6, 608Bそれゆえ、他人を害するという悪を犯さぬために、自分自身をさえ惜しまない者は、愚かではない。まさにこのことを、我々に対して理そのものも、真理そのものも定めているのである。実に我々は、あらゆる動物において——それらは知恵を欠いているがゆえに——本性が自己自身の利益をはかるものであることを見て取る。
Nocent igitur aliis, ut sibi prosint; nesciunt enim quia malum est, nocere. Homo vero, qui scientiam boni ac mali habet, abstinet se a nocendo, etiam cum incommodo suo, quod animal irrationale facere non potest; et ideo inter summas hominis virtutes innocentia numeratur.
PL 6, 608Bそれゆえ動物は、自分の利益のために他者を害する。害することが悪であるとは知らないからである。しかし善悪の知識を持つ人間は、自分に不利益であっても、害することから身を遠ざける。理性を欠く動物にはこれができない。それゆえ、無垢は人間の最高の徳の一つに数えられるのである。
Quibus rebus apparet sapientissimum esse, qui mavult perire ne noceat; ut id officium, quo a mutis discernitur, servet.
PL 6, 608Bこれらのことから明らかなように、害することを避けるために滅びることを選ぶ者こそ、最も賢い者である。それによって彼は、物言わぬ動物たちから区別される、その務めを守るのである。
Nam qui vendentis errorem non redarguit, ut aurum parvo emat, aut qui non profitetur fugitivum servum, vel pestilentem se domum vendere, lucro et commodo suo consulens, non est ille sapiens, ut Carneades videri volebat, sed callidus et astutus.
PL 6, 608Bなぜなら、金を安く買うために売り手の誤りを正さない者、あるいは自分の利得と益のために、逃亡奴隷や疫病の家を売るのだと申告しない者は、カルネアデスがそう見せたがったような賢者ではなく、狡猾で抜け目のない者だからである。
Calliditas autem et astutia in mutis quoque animalibus sunt, vel cum insidiantur aliis et dolo capiunt ut devorent, vel cum insidias aliorum vario genere deludunt. Sapientia vero in hominem solum cadit.
PL 6, 608Cしかし狡猾さと抜け目なさは、物言わぬ動物たちのうちにも見られる——他の動物を待ち伏せし、欺いて捕らえ、貪り食おうとするときも、あるいは他者の待ち伏せをさまざまな仕方でかわすときも。だが知恵は、ただ人間にのみ属するものである。
Sapientia est enim intelligentia vel ad bonum rectumque faciendum, vel ad abstinentiam dictorum factorumque improborum.
PL 6, 609Aなぜなら知恵とは、善く正しいことを行うための、あるいは不正な言葉や行いから身を遠ざけるための、知性にほかならないからである。
Lucro autem nunquam sapiens studet, quia bona haec terrena contemnit; nec quemquam falli patitur, quia boni viri officium est, errores hominum corrigere, eosque in viam reducere. Siquidem socialis est hominis ac benefica natura, quo solo cognationem cum Deo habet.
PL 6, 609A賢い者は決して利得を追い求めない。この地上の善きものを軽んじるからである。また、誰かが欺かれることを容認しない。人々の誤りを正し、彼らを正しい道へと連れ戻すことこそ、善良な人間の務めだからである。まさにこの、社会的で人に益をもたらす本性によってこそ、人間は神との親近性を持つのである。
Liber V, Caput XIX
第V巻 第XIX章PL 6, 609ADe virtute, et Christianorum cruciatibus; ac de jure patris et domini. Sed nimirum haec causa efficit, ut stultus esse videatur, qui egere aut mori malit, quam noceat, vel eripiat aliquid alteri, quod hominem morte deleri putant.
PL 6, 609A徳について、そしてキリスト教徒の受ける責め苦について。また父と主人の権利について。しかし、人間は死によって滅び去ると考えられているからこそ、他人に害を加えたり何かを奪い取ったりするよりも、貧窮や死を選ぶ者は愚か者と見なされることになるのである。
Ex qua persuasione omnes tum vulgi, tum etiam philosophorum nascuntur errores. Si enim post mortem nihil sumus, profecto stultissimi est hominis non huic vitae consulere, ut sit quam diutina et commodis omnibus plena.
PL 6, 609Bこの思い込みから、民衆の誤りも、そして哲学者たちの誤りもすべて生まれるのである。なぜなら、もし死後に我々が無に帰するのであれば、この世の生をできるかぎり長く、あらゆる快適さに満ちたものにしようと図らないことこそ、この上なく愚かな人間のすることだからである。
Quod qui faciet, a justitiae regula discedat necesse est. Si autem superest homini vita melior et longior, quod et philosophorum magnorum argumentis, et vatum responsis, et prophetarum divinis vocibus discimus; hanc praesentem cum suis bonis contemnere, sapientis est, cujus omnis jactura immortalitate pensatur.
PL 6, 609Bそしてそれを行う者は、必然的に正義の規範から外れることになる。しかし、もし人間によりよく、より長く続く生が残されているのであれば――このことを我々は偉大な哲学者たちの論証からも、予言者たちの答えからも、また預言者たちの神的な声からも学ぶのだが――この現在の生を、その付随するもろもろの善きものもろとも軽んずることは、賢者のすることである。その者の失うものはすべて、不死性によって埋め合わされるからである。
Apud Ciceronem idem ille justitiae defensor Laelius. « Vult, inquit, plane virtus honorem; nec est virtutis ulla alia merces. » Est plane, et quidem virtute dignissima, quam tu, Laeli, nunquam poteras suspicari; nihil enim divinarum noveras litterarum.
PL 6, 609Bキケロの著作において、かの同じ正義の擁護者ラエリウスは言う。「徳は確かに名誉を欲する。徳にはそれ以外のいかなる報酬もない」と。だが、別の報酬は確かに存在するのであり、しかも徳にまことにふさわしいものである。お前、ラエリウスよ、それをかつて思い量ることはできなかったであろう。お前は神の文書について何一つ知らなかったのだから。
Quam tamen illa, inquit, accipit facile, exigit non acerbe. Erras vehementer, si putas ab homine praemium solvi posse virtuti, cum ipse alio loco verissime dixeris: « Huic tu viro quas divitias objicies? quae imperia? quae regna? qui ista putat humana, sua bona divina judicat? » Quis ergo te sapientem, Laeli, putet, cum ipse tibi loquare contraria? et paulo post virtuti adimas, quae dedisti?
PL 6, 609C「もっとも、徳はその名誉をやすやすと受け取り、厳しく取り立てはしない」と彼は言う。だが、もし人間によって徳に報酬が支払われうると考えるのであれば、お前は甚だしく誤っている。お前自身、別の箇所ではこの上なく正しくこう言っているではないか。「この人物に対して、お前は何の富を突きつけるつもりか。何の権勢を。何の王国を。この人物は、そうしたものを人間的なものと見なし、自分自身の善きものは神的なものと判断しているのだから」と。それならば、ラエリウスよ、いったい誰がお前を賢者と見なすであろうか。お前自身が自分と矛盾したことを語り、しかもその少し後で、自ら与えた徳の報酬を取り上げてしまうというのに。
Sed videlicet ignorantia veri facit incertam labantemque sententiam. Deinde quid adjungis? « Sed si aut ingrati universi, aut invidi multi, aut inimici potentes suis virtutem praemiis spoliant. » O quam fragilem, quam inanem virtutem induxisti, si spoliari praemio suo potest!
PL 6, 610A察するに、真理についての無知が、その意見を不確かで動揺したものにしているのである。それでは、続けてお前は何を言い添えるのか。「だが、もし恩知らずな人々すべてが、あるいは妬み深い多くの者たちが、あるいは力ある敵たちが、徳からその報酬を奪い去るならば」と。ああ、なんと脆く、なんと空しい徳をお前は持ち出したことか。もしそれが自らの報酬を奪われうるのだとしたら。
Quae si bona sua divina judicat, ut aiebas, qui possunt existere tam ingrati, tam invidi, tam potentes, qui virtutem spoliare valeant iis bonis, quae fuerint in eam collata divinitus? « Nae illa se, inquit, multis solatiis oblectat; maximeque suo decore seipsa sustentat. » Quibus solatiis? quo decore? cum in crimen saepe veniat, et in poenam decor ille vertatur.
PL 6, 610Aもしお前が言っていたように、徳がその善きものを神的なものと判断するのであれば、いったいどれほど恩知らずな者、どれほど妬み深い者、どれほど力ある者が現れて、神によって徳のうちに与えられたその善きものを、徳から奪い去ることができるというのか。「まことに、徳は多くの慰めをもって自らを楽しませ、とりわけ自らの美徳の輝きによって自らを支えている」と彼は言う。だが、いかなる慰めによってか。いかなる輝きによってか。徳がしばしば罪状に問われ、その輝きが刑罰へと転じられるというのに。
Quid enim, si ut Furius dicebat, « rapiatur, vexetur, exterminetur; egeat, auferantur ei manus, effodiantur oculi, damnetur, vinciatur, uratur, miseris etiam modis necetur, » perdetne suum praemium virtus? An potius peribit ipsa? Minime.
PL 6, 610B実に、もしフリウスが言っていたように、「徳が奪い去られ、苦しめられ、追放され、貧窮に陥り、その手を切り落とされ、その目をえぐり出され、断罪され、縛り上げられ、焼かれ、あるいは惨めなさまざまな仕方で殺される」としたら、いったい徳はその報酬を失うのであろうか。それとも、むしろ徳自身が滅びるのであろうか。断じてそうではない。
Sed et mercedem suam Deo judice accipiet, et vivet, et semper vigebit. Quae si tollas, nihil potest in vita hominum tam inutile, tam stultum videri esse, quam virtus; cujus naturalis bonitas et honestas docere nos potest, animam non esse mortalem, divinumque illi a Deo praemium constitutum.
PL 6, 610Bむしろ徳は、神を審判者として自らの報酬を受け取り、生き続け、常に力強くあり続けるのである。もしこのことを取り去ってしまうならば、人間の生において、徳ほど無益で愚かしいものはないということになろう。しかし徳の生まれつきの善良さと高潔さこそが、我々に、魂は死すべきものではなく、神によって魂に神的な報いが定められていることを教えることができるのである。
Sed idcirco virtutem ipsam Deus sub persona stultitiae voluit esse celatam, ut mysterium veritatis ac religionis suae esset arcanum; ut has religiones, sapientiamque terrenam extollentem se altius, sibique multum placentem, vanitatis errorisque damnaret; ut proposita denique difficultate, angustissimus trames ad immortalitatis praemium sublime perduceret.
PL 6, 610Bしかしそれゆえにこそ、神は徳そのものを愚かさという仮面のもとに隠すことを望まれたのである。それは、御自らの真理と宗教の秘義を隠されたものとするためであり、また、地上の知恵――自らを高く持ち上げ、自分自身に大いに満足しているもの――とともにこれらの宗教を、虚妄と誤りのかどで断罪するためであり、そしてついには、困難をあらかじめ課すことによって、この上なく狭い小道が不死性という崇高な報いへと導くようにするためである。
Docui, ut opinor, cur populus noster apud stultos stultus habeatur. Nam cruciari atque interfici malle, quam thura tribus digitis comprehensa in focum jactare, tam ineptum videtur, quam in periculo vitae, alterius animam magis curare quam suam.
PL 6, 610C思うに、私は、我々の民が愚か者たちの間でなぜ愚かと見なされるのかを、すでに示した。なぜなら、三本の指でつまんだ乳香を炉に投げ入れるくらいなら、責め苦を受け殺されるほうを選ぶということは、生命の危険にあって自分の魂よりも他人の魂を気遣うのと同じくらい、愚かしく見えるからである。
Nesciunt enim quantum sit nefas adorare aliud praeterquam Deum, qui condidit coelum atque terram; qui humanum genus finxit, inspiravit, luce donavit.
PL 6, 611A彼らは、天と地を創造し、人類を形づくり、命の息を吹き込み、光を賜った神以外の何ものかを崇拝することが、どれほど大それた不敬であるかを知らないのである。
Quod si servorum nequissimus habetur, qui dominum suum fuga deserit, isque verberibus, et vinculis, et ergastulo, et cruce, et omni malo dignissimus judicatur; et si filius eodem modo perditus atque impius existimatur qui patrem suum derelinquit, ne illi obsequatur, ob eamque causam dignus putatur, qui sit exhaeres, et cujus nomen in perpetuum de familia deleatur: quanto magis qui Deum deserit, in quem duo vocabula domini et patris aeque veneranda conveniunt?
PL 6, 611Aもし、逃亡によって自分の主人を見捨てる奴隷が最も邪悪な者と見なされ、鞭打ちや、鎖や、奴隷監獄や、十字架や、あらゆる悪しきものにこの上なくふさわしいと判断されるのであれば、また、父に従うまいとして父を見捨てる息子が同じように堕落した不敬な者と見なされ、それゆえに相続権を奪われ、その名が一族から永遠に消し去られるにふさわしいとされるのであれば――それならば、まことに崇敬されるべき「主」と「父」という二つの呼び名がひとしく合わさっている神を見捨てる者は、どれほど重い刑罰に値することであろうか。
Nam ille, qui servum pretio comparat, quid in eum beneficii confert, praeter alimenta, quae illi utilitatis suae gratia subministrat? Et qui filium generat, non habet in potestate ut concipiatur, ut nascatur, ut vivat.
PL 6, 611Aなぜなら、代金を払って奴隷を買う者は、自分自身の利益のために与える糧食のほかに、いったいどのような恩恵をその奴隷に施しているというのか。また、子をもうける者にしても、その子が身ごもられ、生まれ、生き続けることを、自分の権能のうちに持ってはいないのである。
Unde apparet non esse illum patrem, sed tantummodo generandi ministrum. Quibus ergo suppliciis dignus est desertor ejus, qui et dominus verus, et pater est, nisi quae Deus ipse constituit? qui spiritibus injustis aeternum paravit ignem; quod ipse per vates suos impiis ac rebellibus comminatur.
PL 6, 611Bこのことから、彼(人間の父)は真の父ではなく、単に生殖の奉仕者にすぎないことが明らかになる。それゆえ、真の主にして父でもある方を見捨てる者は、神御自身が定められた刑罰のほかに、いったいいかなる刑罰にふさわしいというのであろうか。神は不義の霊たちのために永遠の火を備え、それを不敬虔な者たちと反逆する者たちに対して、御自らの預言者たちを通して脅しておられるのである。
Liber V, Caput XX
第V巻 第XX章PL 6, 611BDe vanitate et sceleribus impiarum religionum, et Christianorum cruciatibus. Discant igitur, et suarum et alienarum interfectores animarum, quam inexpiabile facinus admittant: primum, quod seipsos jugulant perditissimis daemonibus serviendo, quos Deus in aeterna supplicia damnavit: deinde, quod nec ab aliis Deum coli patiuntur, sed avertere homines ad mortifera sacra contendunt; nitunturque summa diligentia, ne qua sit anima incolumis in terra, quae salvo statu suo spectet in coelum.
PL 6, 611B不敬虔な諸宗教の空しさと罪について、そしてキリスト教徒の受ける責め苦について。それゆえ、自分自身の魂をも他人の魂をも殺す者たちは、自分たちがいかに贖いえぬ凶行を犯しているかを学ぶがよい。まず第一に、彼らは、神が永遠の刑罰に断罪された、この上なく堕落した悪霊たちに仕えることによって、自分自身を殺しているのである。次に、彼らは他の者たちが神を礼拝することさえ許さず、人々を神から引き離して死をもたらす祭儀へと向かわせようと努め、地上において、無事な状態を保って天を仰ぐ魂が一つも残らぬよう、この上ない熱心さで力を尽くしているのである。
Quid aliud dicam quam miseros, qui praedonum suorum instigationibus parent, quos deos esse opinantur? quorum neque conditionem, neque originem, neque nomina, neque rationem sciunt: sed inhaerentes persuasioni vulgari, libenter errant, et stultitiae suae favent.
PL 6, 612A私は彼らを哀れな者たちと言うほかに何と言えばよいであろうか。彼らは、自分たちが神々であると思い込んでいる盗賊どもの扇動に従っているのである。その盗賊どもの境遇も、由来も、名前も、その理も知らぬまま、ただ民衆の間に根付いた思い込みにしがみつき、進んで誤りに陥り、自分自身の愚かさに加担しているのである。
A quibus si persuasionis ejus rationem requiras, nullam possint reddere: sed ad majorum judicia confugiant, quod illi sapientes fuerint, illi probaverint, illi scierint, quid esset optimum; seque ipsos sensibus spoliant, ratione abdicant, dum alienis erroribus credunt.
PL 6, 612Aもし彼らにその思い込みの根拠を尋ねるならば、何一つ答えることができず、ただ祖先たちの判断に逃げ込み、あの人々こそ賢明であった、あの人々こそ確かめた、あの人々こそ何が最善であるかを知っていた、と言うのである。そうして彼らは、他人の誤りを信じることによって、自分自身から感覚を奪い、理性を放棄しているのである。
Sic impliciti rerum omnium ignorantia, nec se, nec deos suos norunt. Atque utinam soli errare, soli desipere vellent! Alios etiam in consortium mali sui rapiunt, quasi habituri solatium de perditione multorum.
PL 6, 612Aこうしてあらゆる事柄についての無知に絡めとられ、彼らは自分自身のことも、自分たちの神々のことも知らないのである。そして、彼らがせめて自分たちだけで誤り、自分たちだけで愚かであろうとするならまだよかったものを。彼らは他の者たちをも自分たちの悪の仲間へと引き込む。あたかも多くの者を破滅させることに慰めを見いだそうとするかのように。
Sed haec ipsa ignoratio efficit, ut in persequendis sapientibus tam mali sint, fingantque se illis consulere, illos ad bonam mentem velle revocare. Num igitur hoc sermone, aut aliqua ratione reddita facere nituntur? Minime; sed vi atque tormentis.
PL 6, 612Bしかし、まさにこの無知こそが、彼らが賢者たちを迫害するにあたってこれほど邪悪になり、あたかも彼らのためを思い、彼らを善き心へと立ち戻らせようとしているかのように装わせるのである。それでは、彼らは言論によって、あるいは何らかの根拠を示すことによって、そうしようと努めているのであろうか。断じてそうではない。力によって、そして拷問によってである。
O mira, et caeca dementia! In iis putatur mala mens esse, qui fidem servare conantur; in carnificibus autem bona.
PL 6, 612Bああ、なんと驚くべき、盲目の狂気であろうか。信仰を守ろうと努める者たちのうちにこそ悪しき心があると見なされ、処刑人たちのうちにこそ善き心があるとされるのである。
In iisne mala mens est, qui contra jus humanitatis, contra fas omne lacerantur? an potius in iis qui ea faciunt in corporibus innocentum, quae nec saevissimi latrones, nec iratissimi hostes, nec immanissimi barbari aliquando fecerunt?
PL 6, 612B人としての法に反し、あらゆる神の掟に反して引き裂かれる者たちのうちにこそ、悪しき心があるというのであろうか。それとも、むしろ、無実の者たちの肉体に対して、最も凶暴な盗賊も、最も怒り狂った敵も、最も残忍な蛮族すらもかつて行わなかったようなことを行う者たちのうちにこそ、悪しき心があるのではないか。
Adeone etiam sibi mentiuntur, ut vicissim boni ac mali nomina transferant et immutent? Quid ergo non diem, noctem vocant? solem, tenebras?
PL 6, 612C彼らは、善悪の名をたがいに入れ替え、置き換えるほどまでに、自分自身を欺いているのであろうか。それならば、なぜ昼を夜と呼ばず、太陽を闇と呼ばないのか。
Alioquin eadem impudentia est, bonis malorum nomen imponere; sapientibus, stultorum; justis, impiorum: quinimo, si qua illis fiducia est, vel in philosophia, vel in eloquentia, arment se, ac refellant haec nostra, si possunt: congrediantur cominus, et singula quaeque discutiant.
PL 6, 612Cさもなければ、善き者たちに悪しき者たちの名を負わせ、賢者たちに愚か者たちの名を、正しき者たちに不敬虔な者たちの名を負わせるのも、同じ厚顔無恥である。それどころか、もし彼らに哲学においてであれ、弁論においてであれ、いくらかの自信があるのならば、武装して、できるものならば我々のこの論をこそ論駁するがよい。正面から立ち向かい、一つ一つの論点を吟味するがよい。
Decet eos suscipere defensionem deorum suorum, ne, si nostra invaluerint (ut quotidie invalescunt), cum delubris ac ludibriis suis deserantur. Et quoniam vi nihil possunt (augetur enim religio Dei, quanto magis premitur) ratione potius et hortamentis agant.
PL 6, 613A彼らは自分たちの神々の弁護を引き受けるべきである。もし我々の教えが勢いを増せば(実際、日々増しているのだが)、自分たちの神殿や笑いものと共に見捨てられることのないようにである。そして、彼らが力によっては何も成し遂げられない以上――なぜなら神の宗教は圧迫されればされるほど、いっそう大きくなるのだから――彼らはむしろ理と勧告によって事を行うべきである。
Procedant in medium pontifices, seu minores, seu maximi; flamines, augures, item reges sacrificuli, quique sunt sacerdotes et antistites religionum.
PL 6, 613A大神官たちが、下位の者であれ最高位の者であれ、公の場に進み出るがよい。フラーメンたちも、鳥占官たちも、また祭儀を司る「王」たちも、そして諸宗教の祭司や祭司長である者たちもことごとく進み出るがよい。
Convocent nos ad concionem: cohortentur ad suscipiendos cultus deorum; persuadeant multos esse quorum numine ac providentia regantur omnia: ostendant origines et initia sacrorum ac deorum, quomodo sint mortalibus tradita; qui fons, quae ratio sit, explicent; proferant, quae merces in cultu, quae poena in contemptu maneat, quare ab hominibus coli se velint, quid illis, si beati sunt, humana pietas conferat.
PL 6, 613A彼らは我々を集会に呼び集めるがよい。神々への崇拝を引き受けるようにと勧告するがよい。万物がその神威と摂理によって治められている神々が多く存在することを納得させるがよい。祭儀と神々の起源と初まりが、いかにして死すべき人間たちに伝えられたのかを示すがよい。その源は何か、その理は何かを説き明かすがよい。崇拝には何の報酬が、軽んじることには何の刑罰が待っているのかを、また、なぜ人間たちに崇拝されることを望むのか、もし彼らが至福の存在であるならば、人間の敬虔が彼らに何をもたらすのかを、明らかにするがよい。
Quae omnia non asseveratione propria (nec enim valet quidquam mortalis hominis auctoritas), sed divinis aliquibus testimoniis confirment; sicuti nos facimus.
PL 6, 613Bこれらすべてのことを、自分自身の断言によってではなく――死すべき人間の権威など何の値打ちもないのだから――何らかの神的な証しによって確証すべきである。我々がそうしているように。
Non est opus vi et injuria, quia religio cogi non potest: verbis potius quam verberibus res agenda est, ut sit voluntas. Distringant aciem ingeniorum suorum: si ratio eorum vera est, afferatur.
PL 6, 614A力と不正を用いる必要はない。なぜなら、宗教は強制されえないものだからである。事は鞭打ちによってではなく、言葉によって進められるべきである。それでこそ、そこに意志が伴うのである。彼らは自分たちの才知の刃を研ぎ澄ますがよい。もし彼らの理が真実であるならば、それを提示するがよい。
Parati sumus audire, si doceant: tacentibus certe nihil credimus; sicut ne saevientibus quidem cedimus. Imitentur nos, et rationem rei totius exponant. Nos enim non illicimus, ut ipsi objectant: sed docemus, probamus, ostendimus.
PL 6, 614Aもし彼らが教えるのであれば、我々は聞く用意がある。だが、黙している者たちのことは何も信じないし、また、猛威をふるう者たちに屈することもない。彼らは我々に倣い、事の全体についての理を説き明かすがよい。というのも、彼ら自身が我々に投げつけてくるように、我々は誘い込むのではなく、教え、証明し、示すからである。
Itaque nemo a nobis retinetur invitus; inutilis est enim Deo, qui devotione ac fide caret. Et tamen nemo discedit, ipsa veritate retinente.
PL 6, 614Aそれゆえ、我々のもとでは誰一人として不本意に引き留められることはない。神への献身と信仰とを欠く者は、神にとって無用だからである。それでいて、誰一人として離れて行く者はない。真理そのものがその人を引き留めるのである。
Doceant isti hoc modo, si qua illis fiducia veritatis est, loquantur: hiscant, audeant (inquam) disputare nobiscum aliquid ejusmodi; jam profecto ab aniculis quas contemnunt, et a pueris nostratibus error illorum ac stultitia ridebitur.
PL 6, 614Aあの者たちも、このやり方で教えるがよい。もし彼らに真理への確信がいくらかでもあるのならば、語るがよい。口を開き、あえて(と私は言うが)このような事柄について我々と論じ合ってみるがよい。そうすれば、彼らが見下しているあの老婆たちからも、我々の側の子供たちからさえも、彼らの誤りと愚かさは笑いものにされるであろう。
Cum enim sint peritisssimi, deorumque progeniem, et res gestas, et imperia, et interitus et sepulchra de libris noverint; ipsosque ritus, quibus sunt initiati, vel ex rebus gestis hominum, vel ex casibus, vel etiam ex mortibus natos sciant: incredibilis dementia est, deos putare, quos fuisse mortales negare non audeant; vel si tam impudentes fuerint ut negent, suae illos ac suorum litterae coarguant, ipsa denique illos sacrorum initia convincant.
PL 6, 614B実に、彼らはこの上なく博識であり、神々の系譜も、その事績も、その統治も、その死も、その墓についても書物から知っているのであり、また自分たちが入信したその祭儀そのものが、人間の事績から生まれたものか、偶発の出来事から生まれたものか、あるいは死から生まれたものかをも知っているのだから、彼らが死すべき者であったことを否定しようとあえてしない神々を、なおも神であると考えるのは、信じがたい狂気である。あるいは、もし彼らがそれを否定するほど厚顔であるならば、彼ら自身の、そして彼ら自身の民の文書が彼らを論駁するであろうし、ついにはその祭儀そのものの起源が彼らを論破するであろう。
Sciant igitur vel ex hoc ipso, quantum intersit inter verum et falsum, quando ipsi, cum sint eloquentes, persuadere non possunt; imperiti ac rudes possunt, quia res ipsa et veritas loquitur. Quid ergo saeviunt? ut stultitiam suam, dum minuere volunt, augeant.
PL 6, 615Aそれゆえ、彼らはまさにこのことからこそ、真と偽との間にどれほどの隔たりがあるかを知るがよい。すなわち、彼ら自身は雄弁でありながら人を説得することができず、無学で粗野な者たちが説得しうるのは、事実そのもの、真理そのものが語るからである。それならば、なぜ彼らは猛威をふるうのか。自分たちの愚かさを減らそうとしながら、かえってそれを増しているにすぎないというのに。
Longe diversa sunt carnificina et pietas; nec potest aut veritas cum vi, aut justitia cum crudelitate conjungi. Sed merito non audent de rebus quidquam docere divinis, ne et a nostris derideantur, et a suis deserantur.
PL 6, 615A処刑の業と敬虔とは、はるかに隔たったものである。真理が力と結びつくことも、正義が残虐と結びつくこともできない。だが彼らが、神的な事柄について何一つ教えようとあえてしないのは当然である。そうすることで我々の側から嘲られ、また自分たちの側からも見捨てられることのないようにするためである。
Nam fere vulgus, cui simplex incorruptumque judicium est, si mysteria illa cognoscat in memoriam mortuorum constituta, damnabit; aliudque verius, quod colat, quaeret. Hinc fida silentia sacris instituta sunt ab hominibus callidis, ut nesciat populus quid colat.
PL 6, 615Aなぜなら、単純で汚れなき判断力を持つ民衆の大半は、あの秘儀が死者を記念するために定められたものであると知れば、それを断罪し、自分たちが崇拝すべき、より真実なものを探し求めるであろうからである。それゆえにこそ、抜け目のない人間たちによって、祭儀には固い沈黙が定められたのである。民衆が自分たちの崇拝するものが何であるかを知らずにいるようにするためである。
Cum autem nos in eorum doctrinis versemur, cur nobis aut non credunt, qui utrumque novimus; aut invident, quia falsis vera praetulimus? Sed defendenda sunt, inquiunt, suscepta publice sacra. O quam honesta voluntate miseri errant!
PL 6, 615Bしかるに、我々は彼らの教説に通じているのだから、双方を知っている我々を、彼らはなぜ信じないのか。あるいは、我々が偽りのものより真実のものを選び取ったことを、なぜ妬むのか。だが、公に受け継がれてきた祭儀は守られねばならない、と彼らは言う。ああ、なんと立派な意志をもって、この哀れな者たちは誤っていることであろうか。
Sentiunt enim, nihil esse in rebus humanis religione praestantius, eamque summa vi oportere defendi: sed ut in ipsa religione, sic in defensionis genere falluntur.
PL 6, 615B彼らは、人間の事柄のうちで宗教にまさるものは何もなく、それは最大限の力をもって守られねばならないと感じている。しかし、宗教そのものにおいて誤っているのと同じように、その守り方においても誤っているのである。
Defendenda enim religio est, non occidendo, sed moriendo; non saevitia, sed patientia; non scelere, sed fide: illa enim malorum sunt, haec bonorum. Et necesse est, bonum in religione versari, non malum.
PL 6, 615B宗教は、殺すことによってではなく死ぬことによって、残忍さによってではなく忍耐によって、罪によってではなく信仰によって守られねばならないからである。前者は悪しき者たちに属し、後者は善き者たちに属する。そして、宗教のうちにあるべきは善であって、悪であってはならないのは必然である。
Nam si sanguine, si tormentis, si malo religionem defendere velis, jam non defendetur illa, sed polluetur, atque violabitur. Nihil est enim tam voluntarium, quam religio, in qua si animus sacrificantis aversus est, jam sublata, jam nulla est.
PL 6, 616Aなぜなら、もし血によって、拷問によって、悪によって宗教を守ろうとするならば、それはもはや守られるのではなく、汚され、冒されることになるからである。宗教ほど自発性を要するものはない。犠牲を捧げる者の心がそこから離れているならば、宗教はすでに取り去られ、もはや存在しないも同然である。
Recta igitur ratio est, ut religionem patientia vel morte defendas: in qua fides conservata, et ipsi Deo grata est, et religioni addit auctoritatem.
PL 6, 616Aそれゆえ、正しい理とは、忍耐によって、あるいは死によって宗教を守ることである。そこで保たれた信仰は、神御自身に喜ばれるものであると同時に、宗教に権威を加えるものでもある。
Nam si is, qui in hac terrestri militia regi suo fidem servat in aliquo egregio facinore, si postea vixerit, acceptior fit et charior, si perierit, summam consequitur gloriam, quod pro duce suo mortem occubuerit: quanto magis imperatori omnium Deo fides servanda est, qui non tantum viventibus, sed etiam mortuis praemium potest virtutis exsolvere?
PL 6, 616A地上のこの軍務にあって、卓越した功業においてその王に忠誠を守り抜いた者は、もし後に生き延びれば、いっそう受け入れられ、いっそう愛される者となり、もし命を落とせば、自分の将のために死んだがゆえに、この上ない栄光を得るのである。それならば、生きている者だけでなく、死せる者にさえも徳の報いを支払うことのできる、万物の司令官なる神に対しては、なおさら忠誠を守らねばならないではないか。
Igitur Dei cultus, quoniam militia coelestis est, devotionem maximam fidemque desiderat. Quomodo enim Deus aut amabit colentem, si ipse non ametur ab eo; aut quomodo praestabit precanti quidquid oraverit, cum ad precandum neque ex animo, neque observanter accedat?
PL 6, 616Bしたがって、神への礼拝は、天の軍務であるがゆえに、この上ない献身と信仰とを求めるのである。なぜなら、神御自身が愛されなければ、どうして礼拝する者を愛するであろうか。また、祈る者が心からでもなく、慎み深くでもなく祈りに近づくのであれば、どうして神が、その願うところを何であれ叶えてくださるであろうか。
Isti autem, cum ad sacrificandum veniunt, nihil intimum, nihil proprium diis suis offerunt; non integritatem mentis, non reverentiam, non timorem.
PL 6, 616Bしかるに彼らは、生贄を捧げに来るとき、自分たちの神々に対して、内奥のもの、自分自身に固有のものを何一つ捧げてはいない。心の清廉さも、敬意も、畏れも捧げてはいないのである。
Peractis itaque sacrificiis inanibus, omnem religionem in templo, et cum templo, sicut invenerant, relinquunt; nihilque secum ex ea neque afferunt, neque referunt. Inde est, quod ejusmodi religiones neque bonos facere possunt, neque firmae atque immutabiles esse.
PL 6, 617Aそれゆえ、空しい生贄の儀式を終えると、彼らはあらゆる宗教を、神殿とともに、自分たちが見出したときのままに、神殿の中に置き去りにしてしまい、そこから自分自身のうちに何ひとつ持ち帰ることも、携えて行くこともない。それゆえにこそ、この種の宗教は人を善くすることもできず、堅固で不変なものでもありえないのである。
Traducuntur itaque ab his homines facile, quia nihil ibi ad vitam, nihil ad sapientiam, nihil ad fidem discitur.
PL 6, 617Aそれゆえ、人々はこれらの宗教から容易に引き離されてしまう。そこでは、生き方についても、知恵についても、信仰についても、何一つ学ばれることがないからである。
Quae est enim superstitio illorum deorum? quae vis? quae disciplina? quae origo? quae ratio? quod fundamentum? quae substantia? quo tendit? aut quid pollicetur, ut ab homine possit fideliter servari, fortiterque defendi?
PL 6, 617Aいったい、彼らの神々への迷信とは何であろうか。その力は何か。その教えは何か。その起源は何か。その理は何か。その基盤は何か。その実体は何か。それはどこへ向かうのか。あるいは、人間がそれに忠実に仕え、勇敢に守り抜くことができるようにするために、それは何を約束するのか。
In qua nihil aliud video, quam ritum ad solos digitos pertinentem. Nostra vero religio eo firma est, et solida, et immutabilis, quia justitiam docet, quia nobiscum semper est, quia tota in animo colentis est, quia mentem ipsam pro sacrificio habet.
PL 6, 617Aそこに私が見出すのは、ただ指先だけに関わる祭儀にほかならない。しかるに、我々の宗教が堅固で、確固として、不変であるのは、それが正義を教え、常に我々とともにあり、その全体が礼拝する者の心のうちにあり、心そのものを生贄として捧げるからである。
Illic nihil exigitur aliud, quam sanguis pecudum, et fumus, et inepta libatio: hic, bona mens, purum pectus, innocens vita.
PL 6, 617Bあちら(異教の祭儀)においては、家畜の血と、煙と、愚かしい献酒のほかには何も求められない。しかるにこちら(我々の宗教)においては、善き心、清らかな胸、罪なき生が求められるのである。
Illuc veniunt sine delectu adulterae impudicae, lenae procaces, obscoenae meretrices; veniunt gladiatores, latrones, fures, venefici, et precantur nihil aliud, quam ut scelera impune committant. Quid enim latro sacrificans, aut gladiator roget, nisi ut occidant?
PL 6, 617Bあちらには、恥知らずな姦通の女たちも、厚かましい女衒たちも、淫らな娼婦たちも、選り分けもなくやって来る。剣闘士たちも、盗賊たちも、盗人たちも、毒殺者たちもやって来て、ただ自分たちの罪を罰せられることなく犯せるようにと祈るばかりである。実に、生贄を捧げる盗賊や剣闘士が、人を殺せるように、という以外の何を願うというのか。
Quid venenarius, nisi ut fallat? Quid meretrix, nisi ut plurimum peccet? Quid adultera, nisi ut mortem viri optet, aut ut sua impudicitia celetur? Quid lena, nisi ut multos bonis exuat? Quid fur, nisi ut plura compilet?
PL 6, 617B毒殺者が、人を欺けるように、という以外の何を願うであろうか。娼婦が、できるだけ多くの罪を犯せるように、という以外の何を。姦通の女が、夫の死を望むように、あるいは自分の淫行が隠されるように、という以外の何を。女衒が、多くの者からその財産を剥ぎ取れるように、という以外の何を。盗人が、より多くのものを盗み取れるように、という以外の何を願うであろうか。
Hic vero etiam levi communique peccato locus est nullus. Et si quis ad sacrificium non integra conscientia venerit, audit quae illi Deus comminetur, ille qui latebras cordis videt, qui peccatis semper infestus est, qui exigit justitiam, qui fidem poscit.
PL 6, 618Aだがここ(我々の宗教)においては、軽い、ありふれた罪にすら、いかなる居場所もないのである。もし誰かが清からぬ良心をもって生贄の場に来るならば、その者は、心の隠れたところを見通し、常に罪に対して敵対的であり、正義を求め、信仰を要求する神が、彼を脅す言葉を聞くことになるのである。
Quis hic malae menti, aut malae preci locus est? At illi infelices, nec ex sceleribus suis intelligunt quam malum sit, quod colunt, quandoquidem flagitiis omnibus inquinati, veniunt ad precandum; et se pie sacrificare opinantur, si cutem laverint: tanquam libidines intra pectus inclusas ulli amnes abluant, aut ulla maria purificent.
PL 6, 618Aここに、悪しき心や悪しき祈りのための、いかなる居場所があるであろうか。しかるに、あの不幸な者たちは、自分たちの罪からしてすら、自分たちが崇拝しているものがいかに悪しきものであるかを理解していない。あらゆる破廉恥な行いに汚れたまま祈りに来ながら、肌を洗いさえすれば、自分は敬虔に生贄を捧げていると思い込んでいるのである。あたかも、胸の内に閉じ込められた情欲を、いかなる川も洗い流し、いかなる海も清めることができるかのように。
Quanto satius est mentem potius eluere, quae malis cupiditatibus sordidatur; et uno virtutis ac fidei lavacro universa vitia depellere? Quod qui fecerit, quamlibet inquinatum ac sordidum corpus gerat, satis purus est.
PL 6, 618A悪しき欲望に汚された心をこそ洗い清め、徳と信仰という一つの沐浴によって、あらゆる悪徳を払い除けることのほうが、どれほど優れていることであろうか。それを行った者は、たとえどれほど汚れ薄汚れた肉体を身にまとっていようとも、十分に清らかなのである。
Liber V, Caput XXI
第V巻 第XXI章PL 6, 618BDe cultu deorum et Dei veri; atque de bestiis quas coluerunt Aegyptii. Isti autem, quia nesciunt, vel quid, vel quomodo sit colendum, caeci et imprudentes in contrarium cadunt.
PL 6, 618B神々への崇拝、および真の神への礼拝について。あわせて、エジプト人が崇拝した獣について。しかるに彼らは、崇拝すべきものが何であるか、いかに崇拝すべきかを知らないために、盲目にして無分別なまま、正反対のことに陥っている。
Adorant itaque hostes suos: latrones et interfectores suos victimis placant; et animas suas cum thure ipso cremandas aris detestabilibus imponunt. Irascuntur etiam miseri, quod non similes alii pereant, incredibili mentium caecitate.
PL 6, 618Bこうして彼らは自分の敵どもを崇拝する。すなわち、自分たちを襲う強盗や人殺しどもを犠牲獣をもって宥め、乳香もろとも焼かれるべき自分の魂を、忌まわしい祭壇の上に置くのである。この哀れな者どもは、信じ難いほどの心の盲目さのゆえに、他の者たちが自分たちと同じように滅びずにいることにまで怒るのである。
Quid enim videant, qui solem non vident? Quasi vero si dii essent, indigerent hominum auxilio, adversus contemptores suos.
PL 6, 619A太陽すら見ない者どもに、いったい何が見えるというのか。あたかも、彼らがもし神であるならば、自分を蔑む者どもに対して人間の助けを必要とするかのようである。
Quid ergo nobis irascuntur, si illi nihil possunt? nisi, quod ipsi deos suos destruunt, de quorum potestate diffidunt, magis irreligiosi quam qui omnino non colunt.
PL 6, 619Aでは、彼らに何の力もないのならば、なぜ我々に対して怒るのか。彼ら自身が、その権力を信じていない自分の神々を破壊しているのでなければ。彼らは、まったく崇拝しない者たちよりも、いっそう不敬虔なのである。
Cicero in suis Legibus, cum caste ad sacrificia praeciperet accedere, « Pietatem, inquit, adhibento; opes amovento: qui secus facit, Deus ipse vindex erit. « Recte hoc quidem. Neque enim fas est desperare de Deo, quem ideo colas, quia potentem putes.
PL 6, 619Aキケロは『法律について』のなかで、清らかな心で犠牲祭儀に臨むよう命じてこう言っている。『敬虔を身に帯びよ、富は遠ざけよ。そうしない者には、神自らが報復者となるであろう』と。これはまことに正しい。力あると思うがゆえに崇拝する神について、絶望することは許されないからである。
Nam quomodo vindicare injuriam colentis se potest, si suam non potest? Libet igitur, ex his quaerere, cui potissimum praestare se putent, cogendo invitos ad sacrificium. Ipsisne, quos cogunt? at non est beneficium, quod ingeritur recusanti.
PL 6, 619Aなぜなら、自分自身の受けた不正さえ報復できない者が、どうして自分を崇拝する者の受けた不正を報復できようか。そこで彼らに問うてみたい――望まぬ者を犠牲祭儀へと強いることによって、いったい誰に対して最も益を施していると思っているのか、と。強いられる当人たちにか。しかし、拒む者に押し付けられるものは恩恵ではない。
Sed consulendum est etiam nolentibus, quando quid sit bonum, nesciunt. Cur ergo tam crudeliter vexant, cruciant, debilitant, si salvos volunt? aut unde pietas tam impia, ut eos miseris modis aut perdant, aut inutiles faciant, quibus velint esse consultum?
PL 6, 619Bしかし、何が善であるかを知らない者に対しては、望まぬ者にも配慮すべきであろう。ならば、彼らを救おうとするのであれば、なぜこれほど残酷に苦しめ、責め苛み、身体を損なうのか。あるいは、益を図ってやろうとする相手を惨めなありさまで滅ぼし、あるいは役立たずにしてしまうような、これほど不敬虔な敬虔とはいったい何であろうか。
An vero diis praestant? at non est sacrificium, quod exprimitur invito. Nisi enim sponte atque ex animo fiat, execratio est; cum homines proscriptione, injuriis, carcere, tormentis adacti faciunt.
PL 6, 619Bそれとも、神々に対して益をなしているというのか。しかし、望まぬ者から搾り取られたものは生贄とは言えない。自発的に、心から捧げられるのでなければ、それは呪詛である――人々が財産の公売告示、不正な仕打ち、牢獄、拷問によって強いられてそれを行う場合には。
Si dii sunt isti, qui sic coluntur, vel propter hoc solum colendi non sunt, quod sic coli volunt; digni scilicet detestatione hominum, quibus cum lacrymis, cum gemitu, cum sanguine de membris omnibus fluente libatur.
PL 6, 620Aもしこのように崇拝される者どもが神であるならば、まさにこのように崇拝されることを欲するというその一事のゆえにこそ、崇拝されるべきではない。涙とともに、呻きとともに、全身の四肢から流れる血とともに献酒を捧げられる者ども――まさに人間の憎悪に値する。
At nos contra non expetimus, ut Deum nostrum, qui est omnium, velit, nolit, colat aliquis invitus; nec, si non coluerit, irascimur. Confidimus enim majestati ejus, qui tam contemptum sui possit ulcisci, quam etiam servorum suorum labores et injurias.
PL 6, 620Aこれに対し我々は、万物の神である我々の神を、望むと望まぬとにかかわらず、誰かが心ならずも崇拝することを求めはしない。また、崇拝しない者に対して怒りもしない。なぜなら我々は、御自らへの侮りをも、また御自身の僕たちが受ける労苦や不正をも、共に報復しうる御方の威厳を信頼しているからである。
Et ideo cum tam nefanda perpetimur, ne verbo quidem reluctamur: sed Deo remittimus ultionem; non ut ii faciunt, qui defensores deorum suorum videri volunt, et saeviunt efferate adversus non colentes.
PL 6, 620Aそれゆえ、これほど非道なことを被っても、我々は言葉によってさえ抵抗しない。むしろ報復は神に委ねる。自分の神々の擁護者と見られたいがために、崇拝しない者に対して凶暴に猛り狂う者どものようには振る舞わない。
Ex quo intelligi datur, quam non sit bonum deos colere; quoniam bono potius adducendi homines ad bonum fuerant, non malo. Sed quia illud malum est, etiam officium ejus bono caret. At enim puniendi sunt qui destruunt religiones.
PL 6, 620Bこれによって、神々を崇拝することが善ではないと理解される。なぜなら、人間を善へと導くべきは、悪によってではなく、善によってであるはずだからである。しかるに、それは悪であるゆえに、その務め自体も善を欠いている。しかし〔反論があろう〕、宗教を破壊する者は罰せられるべきである、と。
Num pejus nos destruimus, quam natio Aegyptiorum, qui turpissimas bestiarum ac pecudum figuras colunt, quaedam etiam pudenda dictu tanquam deos adorant?
PL 6, 620B我々は、獣や家畜のこの上なく醜い姿を崇拝し、口にするさえ恥ずべきある種のものすら神として崇拝するエジプト人の民よりも、いっそう甚だしく〔宗教を〕破壊しているというのか。
Num pejus quam iidem ipsi? qui, cum deos colere se dicant, tamen eos publice turpiterque derident; de quibus etiam mimos agi cum risu et voluptate patiuntur. Qualis haec religio aut quanta majestas putanda, quae adoratur in templis, illuditur in theatris?
PL 6, 621Aそれとも、その当人たちよりも甚だしいというのか。彼らは、自分たちは神々を崇拝すると言いながら、公然と恥知らずにもその神々を嘲り、道化芝居がその神々について演じられ、笑いと快楽をもって見物されるのを許している。神殿で崇拝されながら劇場で嘲弄されるとは、いったいいかなる宗教、いかほどの威厳と見なすべきであろうか。
Et qui haec fecerint non poenas violati numinis pendunt, sed honorati etiam laudatique discedunt. Num pejus nos destruimus, quam quidam philosophi, qui omnino nullos deos esse aiunt: sed omnia sua sponte esse nata, omnia fortuitu fieri quae geruntur?
PL 6, 621Aそして、このようなことを行った者どもは、侵された神威への罰を受けるどころか、栄誉を受け称賛されてすら立ち去るのである。それとも我々は、およそ神々など存在せず、万物はおのずから生じ、行われることはすべて偶然によって起こるのだと言うある種の哲学者たちよりも、甚だしく〔宗教を〕破壊しているというのか。
Num pejus quam Epicurei, qui esse quidem deos, sed curare quidquam negant; neque irasci eos, neque gratia commoveri? Quibus dictis utique persuadent, colendos omnino non esse; siquidem nec colentes respiciunt, neque non colentibus irascuntur.
PL 6, 622Aそれとも、神々は存在するが何ものにも意を用いないと言い、神々は怒ることもなければ好意によって心動かされることもないと言うエピクロス派よりも、甚だしいというのか。彼らはこうした言葉によって、まさしく、神々はまったく崇拝されるべきではないと人々を説得しているのである。なぜなら、崇拝する者を顧みることもなければ、崇拝しない者に怒ることもないのだから。
Praeterea cum contra metus disserunt, nihil aliud efficere conantur, quam ut nemo deos timeat. Et haec tamen ab hominibus et audiuntur libenter, et disseruntur impune.
PL 6, 622Aさらに、彼らが恐れに反対して論じるとき、彼らが成し遂げようとしていることは、誰も神々を恐れないようにすることに他ならない。しかもこうしたことは、人々によって喜んで聞き入れられ、罰を受けることなく論じられているのである。
Liber V, Caput XXII
第V巻 第XXII章PL 6, 633ADe furore daemonum in Christianos, et errore infidelium. Non ergo ideo adversus nos insaniunt, quia dii non coluntur a nobis: sed quia veritas penes nos est, quae (ut est verissime dictum) odium parit. Quid igitur existimabimus, nisi nescire illos quid patiantur?
PL 6, 633Aキリスト教徒に対する悪霊どもの狂暴、および不信者の誤りについて。それゆえ、彼らが我々に対して狂い立つのは、神々が我々によって崇拝されないからではなく、真理が我々のもとにあるからである。そして真理は――まことに至言と言うべきことに――憎悪を生むのである。ならば我々は、彼らが自分の身に何が起きているのかを知らずにいるのだ、と考えるほかにあるまい。
Pergitur enim caeco et irrationabili furore; quem nos videmus, illi nesciunt. Non enim ipsi homines persequuntur, qui causam cur irascantur innocentibus non habent: sed illi spiritus contaminati ac perditi, quibus veritas et nota est, et invisa, insinuant se mentibus eorum, et instigant nescios in furorem.
PL 6, 633A事は盲目にして不合理な狂暴によって進められているのであり、我々にはそれが見えているが、彼らは知らずにいる。というのも、無実の者たちに対して怒るべき理由を持たない人間たち自身が迫害しているのではなく、真理を知りながらそれを憎んでいる、あの穢れ果て堕落した霊どもが、彼らの心に忍び込み、何も知らぬ彼らを狂暴へと駆り立てているのである。
Hi enim quamdiu pax est in populo Dei, fugitant justos, et pavent; et cum corpora hominum occupant, animasque divexant, adjurantur ab his, et nomine Dei veri fugantur.
PL 6, 633A彼らは、神の民のうちに平和がある限り、義人たちを避け、恐れる。そして人間の肉体を占拠し、魂を苦しめるときには、この義人たちによって神の名にかけて厳命され、真の神の名によって追い払われるのである。
Quo audito tremunt, exclamant, et uri se verberarique testantur; et interroganti, qui sint quando venerint, quomodo in hominem irrepserint, confitentur. Sic extorti et excruciati virtute divini nominis, exsolantur.
PL 6, 633Aこれを聞くと彼らは震え、叫び声をあげ、自分が焼かれ鞭打たれていると証言する。そして、自分が何者であるか、いつ来たのか、どのようにして人間の内に忍び入ったのかを尋ねられれば、告白する。かくして神の御名の力によって拷問され責め苛まれた末に、彼らは退散する。
Propter haec verbera et minas, sanctos et justos viros semper oderunt. Et quia per se nocere his nihil possunt, publicis eos odiis persequuntur, quos sibi graves sentiunt; exercentque saevitiam quam violentissime possunt, ut aut eorum fidem minuant per dolorem, aut, si id efficere non quiverint, auferant omnino de terra, ne sint qui possint eorum nequitiam coercere.
PL 6, 633Aこの鞭打ちと脅しゆえに、彼らは聖なる義人たちを常に憎む。そして自分自身の力では彼らに害を加えることができないため、自分たちにとって厄介だと感じる者どもを、公の憎悪によって迫害する。そして可能な限り激しく残虐さを振るい、苦痛によって彼らの信仰を弱めようとするか、それがかなわなければ、彼らの悪事を抑えうる者が誰もいなくなるように、地上から完全に取り除こうとするのである。
Non me fugit quid responderi e contrario possit. Cur ergo Deus ille singularis, ille magnus, quem rerum potentem, quem dominum omnium confiteris, haec fieri patitur; nec cultores suos aut vindicat, aut tuetur?
PL 6, 633Aこれに対してどのような反論がなされうるか、私は見過ごしてはいない。〔曰く〕――では、お前が万物を支配する方、万物の主であると告白する、あの唯一の神、あの偉大な神は、なぜこのようなことが起こるのを許し、御自身の礼拝者たちを守りも、報復もしないのか、と。
Cur denique qui eum non colunt, et opulenti, et potentes, et beati sunt, et honoribus regnoque potiuntur; eosque ipsos ditioni suae ac potestati subjectos habent? Reddenda et hujus rei ratio est, ne quid remaneat erroris.
PL 6, 633Aさらに、神を礼拝しない者どもが、富み栄え、権勢を誇り、幸いに暮らし、栄誉と王権とをほしいままにし、その者たち自身をも自分の支配と権力のもとに服させているのはなぜか、と〔問われるであろう〕。この点についても理由を示さねばならない。誤りが少しも残らないように。
Nam in primis haec causa est cur existimetur religio Dei vim non habere, quod inducuntur homines specie terrenorum ac praesentium bonorum, quae ad curam mentis nullo modo pertinent: quibus quia carere justos vident, et affluere injustos, et Dei cultum inanem arbitrantur, in quo inesse illa non cernunt, et deorum ritus aestimant veros, quoniam cultores eorum, et divitiis, et honoribus, et regnis fruantur.
PL 6, 633Aまず第一に、神の宗教には力がないと考えられる理由はこうである。すなわち人々は、心の配慮とは何ら関わりのない地上の、目先の善きものの見かけに惑わされる。義人たちがそうしたものを欠き、不義の者どもがそれに満ち溢れているのを見て、そこにそうしたものが宿っていないと見て取ると、人々は神への礼拝を空しいものと考え、他方、神々の崇拝者たちが富と栄誉と王国とを享受しているのを見て、神々の祭儀こそ真実であると評価するのである。
Verum ii qui sunt in hac existimatione, non perspiciunt altius vim rationemque hominis; quae tota non in corpore, sed in mente est.
PL 6, 633Aしかし、このような考えを抱く者どもは、人間の力と理性とをより深く見通してはいない。それは全く肉体にではなく、心のうちにあるのである。
Nihil enim vident amplius, quam videtur, corpus scilicet; quod, quia oculis manuque tractabile est, imbecillum, fragile, mortale est; cujus sunt illa omnia bona, quae cupiditati, ac miraculo sunt, opes, honores, imperia, quoniam corpori afferunt voluptates; et ideo tam caduca sunt quam corpus ipsum.
PL 6, 633Aなぜなら彼らは、目に見えるもの、すなわち肉体以上のものを何も見ていないからである。肉体は、目と手で触れうるものであるがゆえに、脆弱で、儚く、死すべきものである。富や栄誉や権勢といった、人の欲望をそそり驚嘆させるあらゆる善きものは、この肉体に属する。それらが肉体に快楽をもたらすからである。それゆえ、それらは肉体そのものと同じく儚いものなのである。
Animus vero, in quo solo est homo, quoniam subjectus oculis non est, nec bona ejus inspici possunt, quae in sola virtute sunt posita; et ideo tam stabilis, et constans, et perpetuus sit necesse est, sicut ipsa virtus, in qua est animi bonum.
PL 6, 633Aこれに対し心は――人間はひとえにそこにこそあるのだが――目に服さぬものであるから、心の善きもの、すなわちひとえに徳のうちに置かれているものは、目で調べることができない。それゆえ心は、徳そのものと同様に、揺るぎなく、不動で、永続するものでなければならない。徳のうちにこそ、心の善きものはあるのだから。
Liber V, Caput XXIII
第V巻 第XXIII章PL 6, 633ADe justitia et patientia Christianorum. Longum est universas virtutis species promere, ut de singulis doceam quam necesse sit sapientem ac justum virum longe ab illis bonis abhorrere; quibus quia fruuntur injusti, deorum cultus veri et efficaces esse creduntur.
PL 6, 633Aキリスト教徒の正義と忍耐について。徳のあらゆる種類を残らず挙げ、それぞれについて、賢明にして正しい人がかの善きものからいかに遠く隔たっているべきかを教えるのは長い仕事となろう。不義の者どもがそれを享受しているために、神々への崇拝は真実にして効験あるものと信じられているのである。
Quod ad praesentem pertinet quaestionem, satis est si ex una virtute id probemus quod intendimus. Nempe magna et praecipua virtus est patientia, quam pariter et vulgi voces publicae, et philosophi, et oratores summis laudibus celebrant.
PL 6, 633A今の問題に関する限り、我々が意図するところを一つの徳によって証明すれば十分である。実に、忍耐は偉大にして卓越した徳であり、民衆の公けの声も、哲学者たちも、弁論家たちも、等しく最高の賛辞をもってこれを讃えている。
Quod si negari non potest quin summa sit virtus, necesse est justum et sapientem virum in potestate esse hominis injusti, ut capiat patientiam. Patientia est enim malorum quae aut inferuntur, aut accidunt, cum aequanimitate perlatio.
PL 6, 633Aもしこれが最高の徳であることを否定できないとすれば、正しく賢明な人が忍耐を得るためには、不義の人間の権力のもとに置かれることが必然である。なぜなら忍耐とは、加えられる、あるいは降りかかる災いを、平静な心をもって耐え忍ぶことだからである。
Ergo justus ac sapiens, quia virtutem capit, habet in se patientiam; qua carebit omnino, si nihil patietur adversi. Contra, qui in rebus prosperis agit, impatiens est, et virtute maxima caret. Impatientem dico, quia nihil patitur.
PL 6, 633Aそれゆえ、正しく賢明な人は、徳を得ているがゆえに、己のうちに忍耐を有する。もし何ら逆境を被ることがなければ、その忍耐をまったく持たないことになろう。反対に、順境のうちにある者は忍耐を欠く者であり、最大の徳を欠いている。忍耐を欠く者と言うのは、彼が何も耐え忍ぶことがないからである。
Innocentiam quoque servare non potest, quae et ipsa justo et sapienti viro propria virtus est.
PL 6, 633Aまた彼は、正しく賢明な人に固有の徳である無垢をも保つことができない。
Sed et nocet saepe, et concupiscit aliena, et rapit, quae cupierit, per injuriam; quia virtutis expers, vitio peccatoque subjectus est, et fragilitatis oblitus, animo insolenter elato tumet.
PL 6, 633Aそれどころか彼はしばしば害を加え、他人のものを欲し、欲したものを不正によって奪い取る。徳を欠き、悪徳と罪との支配下にあり、自らの脆さを忘れて、高慢に驕り昂った心で膨れ上がっているからである。
Inde injusti, ac Deum nescientes, et divitiis, et potentia, et honoribus florent. Haec enim cuncta injustitiae praemia sunt; quia et perpetua esse non possunt, et per cupiditatem violentiamque quaeruntur.
PL 6, 633Aこうして、不義にして神を知らぬ者どもは、富にも権力にも栄誉にも恵まれ栄える。これらはすべて不義の報いだからである。なぜなら、それらは永続しえぬものであり、欲望と暴力とによって求められるものだからである。
Justus vero ac sapiens, quia illa omnia humana (ut est a Laelio dictum) sua bona, divina judicat, nec alienum quidquam concupiscit, ne quem contra jus humanitatis laedat omnino, nec ullam potentiam honoremve desiderat, ne cui faciat injuriam.
PL 6, 633Aこれに対し正しく賢明な人は、人間の言うそうした善きものすべてを――ラエリウスが述べたように――自分自身のものではなく、神のものと判ずるがゆえに、他人のものを何一つ欲することがなく、人間性の理に反して誰かを傷つけることも決してない。また、いかなる権力も栄誉も望まない。誰にも不正を加えることのないためである。
Scit enim cunctos ab eodem Deo, et eadem conditione generatos, jure fraternitatis esse conjunctos.
PL 6, 633Aなぜなら彼は、すべての人間が同じ神によって、同じ境遇のもとに生み出され、兄弟の理によって結ばれていることを知っているからである。
Sed et suo contentus, et parvo, quia fragilitatis suae memor, non amplius quaerit, quam unde vitam sustentet; et ex eo ipso, quod habuerit, impertit etiam non habenti, quia pius est: pietas autem summa virtus est.
PL 6, 633Aまた彼は、自分の脆さを忘れないがゆえに、自分の持ち物、わずかなものに満足し、生活を支えるに足るもの以上を求めない。そして自分が持っているものからさえ、持たない者に分け与える。彼は敬虔だからである。そして敬虔こそ最高の徳である。
Eo accedit, quod voluptates caducas vitiosasque contemnit, quarum causa opes appetuntur; quoniam continens est, ac libidinum victor.
PL 6, 633Aこれに加えて彼は、それを得るために富が求められる、儚く悪徳にまみれた快楽を軽んじる。なぜなら彼は節制の人であり、情欲に打ち勝つ者だからである。
Idem nihil tumoris atque insolentiae gerens, non extollit se altius, nec erigit superbum caput: sed placidus, et concors et comis, et planus est, quia conditionem suam novit.
PL 6, 633A同じくこの人は、驕りも横柄さも身に帯びず、自らを高く誇ることなく、高慢な頭をもたげることもない。むしろ穏やかで、和やかで、親しみやすく、率直である。自分の境遇をわきまえているからである。
Cum ergo injuriam nulli faciat, nec aliena cupiat, nec sua quoque, si vi auferantur, defendat: cum sciat etiam illatam injuriam moderate ferre, quia virtute praeditus est: necesse est justum hominem subjectum esse injusto, et contumeliis affici ab insipiente sapientem, ut et ille peccet, quia injustus est, et hic in servitutem abeat, quia justus est.
PL 6, 633Aかくして、彼は誰にも不正を加えず、他人のものを欲することもなく、自分のものが力ずくで奪われても、それを守ろうともしない。徳を備えているがゆえに、加えられた不正をも節度をもって耐え忍ぶことを知っているのだから。それゆえ、正しい人が不義の人間に服し、賢い人が愚かな者から侮辱を受けるのは必然である。かくして不義の者は不義であるがゆえに罪を犯し、正しい者は正しいがゆえに隷属の身となるのである。
Si quis autem volet scire plenius, cur malos et injustos Deus potentes, beatos et divites fieri sinat; pios contra, humiles, miseros, inopes esse patiatur: sumat eum Senecae librum cui titulus est: Quare bonis viris multa mala accidant, cum sit providentia; in quo ille multa, non plane imperitia saeculari, sed sapienter ac pene divinitus elocutus est. « Deus, inquit, homines pro liberis habet: sed corruptos et vitiosos luxuriose ac delicate patitur vivere, quia non putat emendatione sua dignos.
PL 6, 633Aもし誰かが、なぜ神が悪しき不義の者どもを権勢ある者、幸いなる者、富める者にすることを許し、これに反して敬虔な者どもを卑しく、惨めで、貧しいままにしておくのかを、より詳しく知りたいと望むならば、セネカの、『摂理があるにもかかわらず、なぜ善人に多くの災いが降りかかるのか』と題されたあの書を手に取るがよい。その書のなかで彼は、世俗の無知にはよらず、賢明に、ほとんど神的な仕方で多くのことを語っている。『神は』と彼は言う、『人間を自分の子らのように扱う。だが、堕落し悪徳にまみれた者どもには、贅沢に、気ままに生きることを許す。彼らを己の矯正に値する者とは見なさないからである。』
Bonos autem, quos diligit, castigat saepius, et assiduis laboribus ad usum virtutis exercet; nec eos caducis ac mortalibus bonis corrumpi ac depravari sinit. » Unde nemini mirum debet videri, si pro nostris saepe delictis castigamur a Deo.
PL 6, 633A『しかし、愛する善人たちには、しばしば懲らしめを与え、絶え間ない労苦によって徳の実践へと鍛え上げる。そして、儚く死すべき善きものによって堕落し損なわれることを許さないのである。』それゆえ、我々がしばしば自分の罪のゆえに神から懲らしめを受けるとしても、誰もそれを不思議に思うべきではない。
Imo vero, cum vexamur ac premimur, tum maxime gratias agimus indulgentissimo patri; quod corruptelam nostram non patitur longius procedere, sed plagis ac verberibus emendat. Ex quo intelligimus esse nos Deo curae; quoniam, cum peccamus, irascitur.
PL 6, 633Aそれどころか、我々は苦しめられ、圧迫を受けるときにこそ、この上なく慈しみ深い父に対して最も深く感謝を捧げる。父は我々の腐敗がこれ以上進むのを許さず、打擲と鞭打ちによってそれを正してくださるからである。これによって我々は、自分たちが神の顧みるところとなっていることを悟る。なぜなら、我々が罪を犯すとき、神は怒られるのだから。
Nam cum posset populo suo, et opes, et regna largiri, sicut dederat ante Judaeis, quorum nos successores ac posteri sumus; idcirco enim voluit sub aliena ditione atque imperio degere, ne rerum prosperarum felicitate corruptus, in luxuriam laberetur, ac Dei praecepta contemneret, sicut illi majores nostri, qui saepe terrenis ac fragilibus his bonis enervati, aberrarunt a disciplina, et legis vincula ruperunt.
PL 6, 633Aなぜなら、神はご自身の民に富や王国を与えることもできたはずである。かつてユダヤ人たちに与えたように――我々はその後継者にして末裔である。それゆえにこそ神は、我々が他国の支配と統治のもとに生きることを望まれたのである。順境の幸いによって堕落し、贅沢に流され、神の掟を蔑ろにすることのないように――かつて我々のあの祖先たちが、しばしばこうした地上の脆い善きものによって力を失い、規律から逸れ、律法の絆を断ち切ったように。
Providit ergo, quatenus cultoribus suis praestaret quietem, si mandata servassent, et tamen eos emendaret, si praeceptis non obtemperassent.
PL 6, 633Aそれゆえ神は、もし戒めを守るならば御自身の礼拝者たちに安らぎを与え、もし命令に従わないならば彼らを正すという定めを、あらかじめ備えられた。
Itaque ne tam corrumperentur otio, quam patres eorum licentia, premi eos voluit ab iis, in quorum manibus eos collocavit, ut et labantes confirmet, et corruptos ad fortitudinem reparet, et fidos experiatur ac tentet.
PL 6, 633Aこうして、彼らの父祖たちが放縦によって堕落したのと同じほどに、彼ら自身が安逸によって堕落することのないように、神は、御自身が彼らをその手に委ねた者どもによって彼らが圧迫されることを望まれた。動揺する者を強め、堕落した者を勇気へと立て直し、誠実な者を試し、鍛えるためである。
Quomodo enim potest imperator militum suorum probare virtutem, nisi habuerit hostem? Et illi tamen adversarius exurgit invito, et quia mortalis est, et vinci potest.
PL 6, 633Aなぜなら、司令官は敵を持たなければ、自分の兵士たちの武勇を証明することができようか。とはいえ、彼にとって敵は、望まぬのに立ち現れるものであり、しかも彼は死すべき者であるから、打ち負かされることもありうる。
Deo autem quia repugnari non potest, ipse adversarios nomini suo excitat, non qui contra ipsum Deum pugnent, sed contra milites ejus, ut devotionem ac fidem suorum vel probet, vel corroboret, donec pressurae verberibus diffluentem colligat disciplinam.
PL 6, 633Aしかし神に対しては誰も抵抗することができないので、神御自らが御名に対する敵を起こされる。それは神御自身と戦う敵としてではなく、神の兵士たちと戦う敵としてである。それによって、御自身に仕える者たちの献身と信仰とを試し、あるいは強めるためであり、また抑圧による打撃によって、緩んだ規律を引き締めるためである。
Est et alia causa cur adversum nos persecutiones fieri sinat, ut Dei populus augeatur. Nec est difficile monstrare cur aut quomodo id fiat. Primum, fugantur a deorum cultibus plurimi, odio crudelitatis. Qui enim talia sacrificia non horreant?
PL 6, 633A神が我々に対する迫害が起こることを許される、もう一つの理由がある。それは神の民が増し加わるためである。それがどうして、またどのようにして起こるのかを示すのは難しくない。第一に、多くの者が、その残酷さへの憎悪から、神々への崇拝から遠ざけられる。実に、このような生贄祭儀を忌み嫌わずにいられる者があろうか。
Deinde placet quibusdam virtus ac fides ipsa. Nonnulli suspicantur, deorum cultum non sine causa malum putari a tam multis hominibus, ut emori malint quam id facere, quod alii faciunt, ut vivant.
PL 6, 633A次に、ある者たちには、この徳と信仰そのものが好ましく映る。またある者たちは、これほど多くの人間が――生きるために他の者どもが行うことをするよりも死ぬことを選ぶほどに――神々への崇拝を悪と見なしているのには、理由なきことではあるまいと考える。
Aliquis cupit scire quodnam sit illud bonum, quod ad mortem usque defenditur; quod omnibus, quae in hac vita jucunda sunt et chara, praefertur; a quo, nec bonorum, nec lucis amissio, nec dolor corporis, nec viscerum cruciamenta deterrent. Valent haec plurimum.
PL 6, 633Aある者は、死に至るまで守り抜かれるかの善きものが何であるかを知りたいと望む。この世で快く愛おしいものすべてよりも優先されるものであり、財産の喪失も、光〔命〕の喪失も、肉体の苦痛も、臓腑を苛む責め苦も、人をそこから引き離すことができない、そのようなものである。これらの事実は大いに力を持つ。
Sed illae maxime causae nostrorum numerum semper auxerunt. Audit circumstans populus inter ipsa tormenta dicentes, non sacrificare se lapidibus humana manu factis, sed Deo vivo, qui sit in coelo. Multi hoc verum esse intelligunt, et in pectus admittunt.
PL 6, 633Aしかし、我々の数を常にもっとも大きく増やしてきたのは、次のような理由である。周囲に立つ民衆は、拷問のさなかにありながら、自分たちは人間の手で作られた石には生贄を捧げず、天にいます生ける神に捧げるのだ、と語る者たちの声を聞く。多くの者はこれを真実と悟り、心のうちに受け入れる。
Deinde, ut fieri solet in rebus incertis, dum inter se invicem quaerunt, quae sit hujus perseverantiae causa, multa quae ad religionem pertinent, divulgata ac per rumorem vicissim aucupata discuntur, quae quia bona sunt, placeant necesse est.
PL 6, 633Aさらに、不確かな事柄について常にそうであるように、人々が互いに、この不屈の堅忍の理由は何であるかを問い求めるうちに、宗教に関わる多くのことが広まり、噂によって次々と拾い集められて知られるようになる。それらは善きものであるから、必然的に人の心にかなうことになる。
Praeterea, ultio consecuta, sicut semper accidit, ad credendum vehementer impellit. Ne haec quidem levis causa est, quod immundi daemonum spiritus, accepta licentia, multorum se corporibus immergunt; quibus postea ejectis, omnes qui resanati fuerint, adhaereant religioni, cujus potentiam senserunt. Hae tot causae in unum collatae magnam Deo multitudinem mirabiliter acquirunt.
PL 6, 633Aさらに、常に起こることであるが、続いて下される報復もまた、信じることへと人を強く駆り立てる。次のこともまた軽くはない理由である――すなわち、悪霊どもの穢れた霊が、許しを得て多くの人々の肉体に入り込み、その後追い出されると、癒された者たちは皆、その力を身をもって感じ取った宗教に固く結びつくのである。これほど多くの理由が一つに集まって、神のもとに驚くべき仕方で多くの人々を獲得しているのである。
Liber V, Caput XXIV
第V巻 第XXIV章PL 6, 633ADe ultione divina in Christianorum tortores. Quidquid ergo adversum nos mali principes moliuntur, fieri ipse permittit.
PL 6, 633Aキリスト教徒を拷問する者どもに対する神の報復について。それゆえ、悪しき皇帝たちが我々に対して企てることは何であれ、神御自らがそれが起こるのをお許しになる。
Et tamen injustissimi persecutores, quibus Dei nomen contumeliae ac ludibrio fuit, non se putent impune laturos, quia indignationis adversus nos ejus quasi ministri fuerunt.
PL 6, 633Aしかし、神の御名を侮辱と嘲弄の的とした、この上なく不義な迫害者どもは、我々に対する神の憤りのいわば僕であったからといって、罰を免れると思うべきではない。
Punientur enim judicio Dei, qui, accepta potestate, supra humanum modum fuerint abusi, et insultaverint etiam Deo superbius, ejusque nomen aeternum vestigiis suis subjecerint impie nefarieque calcandum.
PL 6, 633Aなぜなら、権力を与えられながら人間の分を超えてそれを濫用し、神に対してすら高慢にも侮辱を加え、神の永遠の御名を不敬虔にも極悪にも自分の足の下に踏みにじった者どもは、神の裁きによって罰せられるであろうから。
Propterea vindicaturum se in eos celeriter pollicetur, et exterminaturum bestias malas de terra.
PL 6, 633Aそれゆえ、神は速やかに彼らに報復すること、また悪しき猛獣どもを地上から根絶やしにすることを約束される。
Sed idem, quamvis populi sui vexationes et hic in praesenti soleat vindicare; tamen jubet nos expectare patienter illum coelestis judicii diem, quo ipse pro suis quemque meritis aut honoret, aut puniat.
PL 6, 633Aしかし同じ神は、御自身の民が受ける苦しみを、この現世においてすでにしばしば報復されるとはいえ、我々にはあの天の裁きの日を忍耐をもって待つよう命じられる。その日、神御自らが各人をその行いに応じて讃え、あるいは罰せられるであろう。
Quapropter non sperent sacrilegae animae contemptos et inultos fore, quos sic obterunt. Veniet, veniet rabiosis et voracibus lupis merces sua, qui justas et simplices animas, nullis facinoribus admissis, excruciaverunt.
PL 6, 633Aそれゆえ、瀆聖的な魂どもは、自分たちがこのように踏みにじる者たちが、蔑まれたまま報復されずに終わると期待すべきではない。狂暴で貪欲な狼どもには、その報いが来る、必ず来るのである――何の犯罪も犯していない、正しく素朴な魂を責め苛んだ、その報いが。
Nos tantummodo laboremus, ut ab hominibus nihil aliud in nobis, nisi sola justitia puniatur. Demus operam totis viribus, ut mereamur a Deo simul, et ultionem passionis, et praemium.
PL 6, 633A我々はただ、人間によって我々のうちに罰せられるものが、正義以外の何ものでもないよう努めればよい。全力を尽くして励もう、我々が神から、受難への報復と報いとを共に受けるに値する者となるように。
Liber VI, Caput I
第VI巻 第I章PL 6, 633ADe Dei veri cultu et innocentia, atque de cultu falsorum deorum. Quod erat officium suscepti muneris, divino Spiritu instruente, ac suffragante ipsa veritate, complevimus: cujus asserendae atque illustrandae causam mihi et conscientia, et fides, et ipse Dominus noster imposuit; sine quo nec sciri quidquam potest, nec explicari.
PL 6, 633A神の真の礼拝と無垢について、また偽りの神々への崇拝について。神の霊の教えと、真理そのものの助力とによって、私は引き受けた務めの本分を果たし終えた。それを主張し明らかにする務めを私に課したのは、良心と信仰と、我々の主御自身とであり、主なくしては、何ものも知ることも、説き明かすこともできない。
Venio nunc ad id quod est summum operis hujus et maximum, ut doceam quo ritu, quove sacrificio Deum coli oporteat.
PL 6, 634D今や私は、この著作のうちで最も高く最も重大な部分に至る。すなわち、いかなる儀礼、いかなる生贄によって神を礼拝すべきかを教えることである。
Id enim est hominis officium, in eoque solo summa rerum, et omnis beatae vitae ratio consistit: quandoquidem propterea ficti et inspirati ab eo sumus, non ut coelum videremus et solem (quod Anaxagoras putavit), sed ut artificem solis et coeli Deum pura et integra mente coleremus.
PL 6, 634Dそれこそが人間の務めであり、そこにのみ万事の要と、あらゆる幸福な生の理法とが存する。なぜなら、我々が神によって形づくられ、霊を吹き込まれたのは、天と太陽とを見るためではなく(アナクサゴラスはそう考えたが)、純粋にして汚れなき精神をもって、太陽と天との造り主なる神を礼拝するためだからである。
Quamvis autem praecedentibus libris, pro ingenii mediocritate defenderim veritatem; tamen ex ritu quoque ipso elucere vel maxime potest.
PL 6, 635Aしかし、先の諸巻において、私は自らの才の乏しさなりに真理を弁護してきたとはいえ、この儀礼そのものからもまた、真理はことのほか明らかになりうる。
Nihil enim sancta et singularis illa majestas aliud ab homine desiderat, quam solam innocentiam: quam si quis obtulerit Deo, satis pie, satis religiose litavit.
PL 6, 635Aというのも、あの聖にして比類なき威厳は、人間に対して無垢のほかは何一つ求めないからである。それを神に差し出す者は、十分に敬虔に、十分に信心深く生贄を捧げたことになる。
Homines autem, neglecta justitia, cum sint omnibus flagitiis ac sceleribus inquinati, religiosos se putant, si templa et aras hostiarum sanguine cruentaverint, si focos odorati ac veteris vini profusione madefecerint.
PL 6, 635Aところが人間は、正義をないがしろにし、あらゆる恥ずべき行いと罪とに汚れていながら、神殿と祭壇とを犠牲獣の血で朱に染め、炉を香りある古酒の注ぎでうるおしさえすれば、自分を信心深い者と思い込んでいる。
Quin etiam sacras dapes apparant, et exquisitas epulas, quasi aliquid inde libaturis offerunt.
PL 6, 635Aその上さらに、神聖な饗宴と精選された馳走とを整え、あたかも神々がそこから何かを味わうとでもいうかのように差し出す。
Quidquid aspectu rarum, quidquid opere aut odore pretiosum est, id gratum esse diis suis, non ex aliqua divinitatis ratione, quam nesciunt, sed ex suis cupiditatibus judicant; nec intelligunt terrenis opibus Deum non indigere.
PL 6, 635A見た目に珍しいもの、細工や香りにおいて貴重なものは何であれ、それが自分たちの神々に喜ばれると、人間は判断する。それは彼らの知らない神性の理に基づくのではなく、自分自身の欲望に基づいてのことである。彼らは、神が地上の富を必要としないことを理解していない。
Nihil enim sapiunt, nisi terram; bonaque et mala solius corporis sensu et voluptate perpendunt. Hujus arbitrio, ut religionem ponderant, sic totius vitae suae acta disponunt.
PL 6, 636A彼らは地上のことしか知らない。善悪を、肉体だけの感覚と快楽とによって秤にかける。この基準に従って信心を量るように、彼らは自分の生涯全体の行いをも定めるのである。
Et quoniam se semel a coeli contemplatione averterunt, sensumque illum coelestem corpori mancipaverunt, libidinibus fraena permittunt; tanquam secum ablaturi voluptatem, quam momentis omnibus capere festinant, cum animus ministerio corporis, non corpus ministerio animi uti debeat.
PL 6, 636Aそして、いったん天の観照から目をそむけ、かの天的な感覚を肉体に売り渡してしまった以上、彼らは情欲に手綱をゆるめる。あたかも快楽を自分と共に持ち去ろうとするかのように、あらゆる瞬間にそれをつかみ取ろうと急ぐのである。本来、心が肉体の奉仕を用いるべきであって、肉体が心の奉仕を用いるべきではないのに。
Iidem maximum bonum judicant opes. Quas si bonis artibus assequi non possunt, malis assequuntur; fraudant, rapiunt, spoliant, insidiantur, abjurant.
PL 6, 636A同じ者たちは、富を最大の善と判断する。それを正しい術によって得られないなら、悪しき術によって得る。すなわち、欺き、奪い、掠め取り、罠にかけ、誓いを偽る。
Nihil denique moderati aut pensi habent, dummodo auro coruscent, argento, gemmis, vestibus fulgeant, avidissimo ventrio pes ingerant, stipati familiarum gregibus per dimotum populum semper incedant.
PL 6, 636A要するに彼らは、金にきらめき、銀と宝石と衣とに輝き、貪欲極まりない腹に富を注ぎ込み〔底本は ventrio pes。分綴の乱れと見て ventri opes と読む〕、召使いの群れを従えて民衆をかき分けながら常に練り歩けるのであれば、節度も慎みも一切顧みない。
Sic addicti et servientes voluptatibus, vim vigoremque mentis extinguunt; et cum vivere se maxime putant, ad mortem concitatissime properant. Nam, sicut in secundo libro docuimus, coeli ratio in animo, terrae autem in corpore est.
PL 6, 636Bこのように快楽に身を委ね、それに仕えることで、彼らは精神の力と活気とを消し去ってしまう。そして、最も生きていると自分では思っているまさにそのときに、彼らは死へと最も急いで進んでいるのである。なぜなら、第二巻で我々が教えたとおり、天の理は心のうちにあり、地の理は肉体のうちにあるからである。
Qui bona negligunt animi, et corporis appetunt, in tenebris ac morte versantur, quae sunt terrae atque corporis; quia vita et lumen a coelo est: cujus quoniam expertes sunt, corpori serviendo, longe absunt ab intellectu rerum divinarum.
PL 6, 637A心の善をないがしろにし、肉体の善を求める者たちは、地と肉体に属する暗闇と死のうちにとどまる。命と光とは天から来るものであるから、それらに与ることのない彼らは、肉体に仕えることによって、神的な事柄の理解から遠く隔たっている。
Eadem miseros ubique caecitas premit: sicut enim qui sit verus Deus, ita qui sit verus cultus, ignorant.
PL 6, 637A同じ盲目が、至るところで惨めな者たちを押しつぶしている。すなわち、真の神が何であるかを知らないのと同様に、真の礼拝が何であるかをも彼らは知らないのである。
Liber VI, Caput II
第VI巻 第II章PL 6, 637ADe falsorum deorum et veri Dei cultu. Mactant igitur opimas ac pingues hostias Deo, quasi esurienti; profundunt vina, tanquam sitienti; accendunt lumina, velut in tenebris agenti.
PL 6, 637A偽りの神々への崇拝と、真の神への礼拝について。かくして彼らは、あたかも神が飢えているかのように肥え太った犠牲獣を屠り、あたかも神が渇いているかのように酒を注ぎ、あたかも神が暗闇の中にいるかのように灯をともす。
Quod si suspicari, aut percipere animo possent quae sint bona illa coelestia, quorum magnitudinem, terreno adhuc corpore obvoluti, sensu capere non possumus, jam se cum his officiis inanibus stultissimos esse cognoscant.
PL 6, 637Bもし彼らが、あの天的な善なるものが何であるかを推し量ることも、心に思い描くこともできるならば――その大きさを、我々はいまだ地上の肉体にくるまれている限り感覚によってとらえることができないのだが――彼らはすでに、この空しい務めとともに自分たちが最も愚かであることを悟るはずである。
Vel si coeleste lumen, quod dicimus solem, contemplari velint, jam sentient quam non indigeat lucernis eorum Deus, qui ipse in usum hominis tam claram, tam candidam lucem dedit.
PL 6, 638Aあるいはまた、我々が太陽と呼ぶ天の光を観照しようとするならば、神が彼らのともし火をいささかも必要としないことを、たちどころに感じ取るであろう。神御自身が、人間の用のためにこれほど明るく、これほど輝かしい光をお与えになったのだから。
Et tamen cum in tam parvo circulo, qui propter longinquitatem non amplius quam humani capitis videtur habere mensuram, tantum sit fulgoris, ut eum mortalium luminum acies non queat contueri; et si paulisper intenderis, hebetatos oculos caligo ac tenebrae consequantur: quid tandem luminis, quid claritatis apud ipsum Deum, penes quem nulla nox est, esse arbitremur? qui hanc ipsam lucem sic moderatus est, ut neque nimio fulgore, neque calore vehementi noceret animantibus; tantumque istarum rerum dedit ei, quantum aut mortalia corpora pati possent, aut frugum maturitas postularet.
PL 6, 638Aそれにしても、遠く隔たっているために人間の頭ほどの大きさにしか見えないあの小さな円盤のうちに、かくも大きな輝きがあって、死すべき者たちの目の力ではそれを直視することができず、少しでもじっと見つめれば、かすんだ目に暗さと闇とが付きまとうとすれば――夜が全く存在しないかの神御自身のもとには、いったいどれほどの光、どれほどの輝きがあると我々は考えるべきであろうか。神はこの光そのものを、あまりの輝きによっても激しい熱によっても生き物を害することのないよう程よく整え、死すべき肉体が耐えうる限り、また作物の実りが求める限りにおいて、これだけのものをお与えになったのである。
Num igitur mentis suae compos putandus est, qui auctori et datori luminis candelarum ac cerarum lumen offert pro munere?
PL 6, 639Aそれゆえ、光の創造者にして与え主に対して、蝋燭や蝋の灯を贈り物として捧げる者は、正気であると見なすべきであろうか。
Aliud vero ille a nobis exigit lumen, et quidem non fumidum, sed (ut ait poeta) liquidum atque clarum, mentis scilicet, propter quod a poetis φῶτες nuncupamur, quod exhibere non potest, nisi qui Deum agnoverit.
PL 6, 639Aしかし、かの方が我々に求めるのは別の光であり、しかも煙の立つ光ではなく、詩人の言うとおり「澄んで明るい」光、すなわち精神の光である。それゆえにこそ、我々は詩人たちからφῶτες(「光ある者たち」の意)と呼ばれるのだが、この光は、神を知った者でなければ示すことができない。
Illorum autem dii, quia terreni sunt, egent luminibus, ne in tenebris sint: quorum cultores, quia coeleste nihil sapiunt, etiam religiones, quibus deserviunt, ad terram revocant. In ea enim lumine opus est quia ratio ejus, et natura tenebrosa est.
PL 6, 639Aところが彼らの神々は、地上のものであるがゆえに、闇の中にいないために灯を必要とする。そして彼らを崇拝する者たちは、天的なことを何一つ解さないので、自分たちが仕える信心をも地上のものへと引き戻してしまう。地上においてこそ光が必要なのであって、それは地の理と本性とが暗いものだからである。
Itaque diis non coelestem sensum, sed humanum potius attribuunt. Ideoque illis necessaria et grata credunt esse, quae nobis; quibus aut esurientibus opus est cibo, aut sitientibus, potu, aut veste algentibus, aut cum sol decesserit, lumine, ut videre possimus.
PL 6, 639Aこうして彼らは、神々に天的な感覚ではなく、むしろ人間的な感覚を帰する。それゆえ、我々に必要で快いもの――飢えたときに食物を、渇いたときに飲み物を、寒さに震えるときに衣服を、太陽が沈んだときには見るために灯を必要とするような――それが神々にも必要で快いものだと信じているのである。
Nullis igitur ex rebus tam probari et intelligi potest, deos istos, cum aliquando vixerint, mortuos esse, quam ex ipso ritu qui est totus e terra.
PL 6, 639Bしたがって、これらの神々がかつて生きていて、いまは死んでいることを証し、理解させるものとして、この儀礼そのもの――全く地から成るこの儀礼――ほど確かなものは、他に何一つない。
Quid enim coelestis in se boni potest habere pecudum sanguis effusus quo aras inquinant? nisi forte deos existimant eo vesci, quod homines aspernantur attingere.
PL 6, 639B彼らが祭壇を汚すのに用いる、流された家畜の血のうちに、いったいどのような天的な善が宿りうるだろうか。もしや彼らは、人間が触れることを忌み嫌うものを、神々が食すると考えているのであろうか。
Et quisquis illis hanc saginam praestiterit, quamvis ille grassator, adulter, veneficus, parricida sit, beatus ac felix erit. Hunc diligunt, hunc tuentur; huic omnia, quae optaverit, praestant.
PL 6, 639Bそして、この肥えた供物を彼らに差し出す者は誰であれ、たとえ強盗、姦通者、毒殺者、近親殺しの者であろうとも、幸福で果報者になるであろう。この者を彼らは愛し、この者を彼らは守り、この者が望むものは何であれ彼らは与えるのである。
Merito ergo Persius hujusmodi superstitiones suo more deridet: Qua tu (inquit) mercede deorum Emeris auriculas; pulmone et lactibus unctis?
PL 6, 639Bそれゆえ、ペルシウスはこの種の迷信を自分らしいやり方で当然のごとく嘲る。「お前は」と彼は言う、「肺と脂ぎった腸とで、いったいどれほどの代価をもって神々の耳を買い取ったのか」と。
Sentiebat videlicet non carne opus esse ad placandam coelestem majestatem, sed mente sancta, et justo animo, et pectore (ut ipse ait) quod naturali sit honestate generosum.
PL 6, 640A彼は、天の威厳をなだめるために必要なのは肉ではなく、聖なる精神、正しい心、そして彼自身の言葉によれば「生まれつきの高潔さによって気高い」胸であることを、明らかに感じ取っていたのである。
Haec est religio coelestis, non quae constat ex rebus corruptis, sed quae virtutibus animi, qui oritur e coelo. Hic verus est cultus, in quo mens colentis seipsam Deo immaculatam victimam sistit.
PL 6, 640Aこれこそが天的な信仰である。朽ちるものから成る信仰ではなく、天に由来する心の徳から成る信仰である。これこそが真の礼拝であり、そこでは礼拝する者の精神そのものが、汚れなき生贄として自らを神に捧げるのである。
Id autem ipsum quomodo consequendum, quomodo praestandum sit, docebit hujus libri disputatio. Nihil enim tam praeclarum, hominique conveniens potest esse, quam erudire homines ad justitiam.
PL 6, 640Aしかし、まさにそのことをどのように達成し、どのように成し遂げるべきかは、この書の議論が教えるであろう。人間を正義へと教え導くことほど、輝かしく人間にふさわしいものは他にないのだから。
Apud Ciceronem Catulus in Hortensio philosophiam rebus omnibus praeferens, malle se dicit vel unum parvum de Officio libellum, quam longam orationem pro seditioso homine Cornelio.
PL 6, 640Aキケロの『ホルテンシウス』において、カトゥルスは哲学をあらゆるものに優先させ、コルネリウスという扇動的な人物のための長い弁論よりも、義務についてのたった一冊の小さな書物のほうを望むと言っている。
Quae sententia non utique Catuli, qui fortasse illud non dixit, sed Ciceronis est putanda, qui scripsit.
PL 6, 640Bこの言葉は、おそらく実際にはそう言わなかったであろうカトゥルスのものではなく、それを書いたキケロのものと見なすべきである。
Credo, ut libros, quos de Officiis erat scripturus, commendaret: in quibus ipsis, nihil esse testatur in omni philosophia melius et fructuosius, quam praecepta vitae dare.
PL 6, 640B思うに、これは彼がのちに書くことになる『義務について』の書物を推奨するためであろう。その書物自身のうちで彼は、哲学全体を通じて、人生への教訓を与えることほど優れて実り多いものは他にないと証言している。
Quod si hoc illi faciunt, quibus non est veritas cognita; quanto magis nos facere debemus, qui a Deo eruditi et illuminati possumus vera praecipere?
PL 6, 640Bもし真理を知らなかった彼らでさえこれを行うのであれば、神によって教え導かれ照らされ、真実のことを教えることができる我々は、なおのことこれを行うべきではないだろうか。
Nec tamen sic docebimus, ut quasi prima virtutis elementa tradamus, quod est infinitum: sed tanquam docendum susceperimus eum, qui apud illos jam perfectus esse videatur.
PL 6, 640Bとはいえ、我々は、あたかも徳の初歩を授けるかのようには教えない。それは際限のないことだからである。むしろ、彼らのもとではすでに完成された者と見なされている人物を、なお教えるべき者として引き受けたかのように教えよう。
Manentibus enim praeceptis eorum, quae solent ad probitatem recte dare, ignota illis superstruemus, ad perficiendam consummandamque justitiam, quam non tenent.
PL 6, 640Cというのも、彼らが正直さへ向けて正しく与えるのを常とする教訓はそのままに保ち、その上に彼らの知らないことを積み重ねていくからである。彼らが持っていない正義を完成し、成就させるために。
Ea vero, quae possunt cum illis esse communia, praetermittam; ne quid ab iis videar mutuari, quorum errores coarguere atque aperire decreverim.
PL 6, 641Aしかし、彼らと共有しうる事柄については、これを省くことにする。彼らの誤りを論駁し暴露しようと決めた当の相手から、何かを借用しているように見えることのないようにするためである。
Liber VI, Caput III
第VI巻 第III章PL 6, 641ADe viis, et de vitiis et virtutibus; ac de coeli praemiis et infernorum poenis. Duae sunt viae (Constantine imperator) per quas humanam vitam progredi necesse est: una, quae in coelum ferat; altera, quae ad inferos deprimat; quas et poetae in carminibus, et philosophi in disputationibus suis induxerunt.
PL 6, 641A道について、また悪徳と徳について、そして天の報いと冥界の刑罰について。コンスタンティヌス帝よ、人間の生が進んでいかねばならない道は二つある。一つは天へと運ぶ道であり、もう一つは冥界へと引き下ろす道である。この二つの道は、詩人たちが詩の中に、哲学者たちが自らの議論の中に、共に登場させてきた。
Et quidem philosophi alteram virtutum esse voluerunt, alteram vitiorum: eamque quae sit assignata virtutibus, primo aditu esse et arduam, et confragosam; in qua si quis, difficultate superata, in summum ejus evaserit, habere eum de caetero planum iter, lucidum amoenumque campum, et omnes laborum suorum capere fructus uberes atque jucundos.
PL 6, 641Aそして哲学者たちは、一方を徳の道、他方を悪徳の道としたいと考えた。徳に割り当てられた道は、入り口においては険しく、岩がちであるとされ、その困難を乗り越えて頂に至った者は、その後は平坦な道と、明るく心地よい野とを持ち、自分の労苦のあらゆる果実を、豊かで快いものとして手に入れる、とされた。
Quos autem primi aditus difficultas deterruerit, eos in eam vitiorum viam labi atque deflectere, quae primo ingressu sit quasi amoena, multoque tritior, deinde cum in eam paulo ulterius processerint, amoenitatis ejus speciem repente subduci: exoriri autem viam praecipitem, nunc saxis asperam, nunc obductam sentibus, nunc gurgitibus intercisam, vel torrentibus rapidam, ut laborare, haerere, labi, cadere sit necesse.
PL 6, 641B他方、入り口の困難に怖じ気づいた者たちは、あの悪徳の道へと滑り落ち、逸れていくとされた。その道は、入り口においてはあたかも心地よく、はるかに踏み固められているように見えるが、そこへ少し先へ進むと、その心地よさの様相はたちまち取り去られ、代わって険しい道が立ち現れる。あるところでは岩でごつごつし、あるところでは茨に覆われ、あるところでは急流に断ち切られ、あるいは奔流に押し流されて、労苦し、行き詰まり、滑り、倒れることを余儀なくされる、とされた。
Quae omnia eo proferuntur, ut appareat in virtutibus capiendis labores esse maximos, in perceptis autem maximos fructus, et solidas atque incorruptas voluptates: vitia vero quibusdam delinimentis naturalibus illicere animos hominum, et inanium jucunditatum specie captos ad acerbas amaritudines miseriasque perducere.
PL 6, 641Bこれらすべては、徳を身につけるには最大の労苦が伴うが、いったん身につけたあとには最大の果実と、確固として朽ちることのない快楽とがあることを示すために語られる。他方、悪徳はある種の生まれつきの誘惑によって人間の心を誘い込み、空しい快さの見かけに捕らわれた者たちを、苦い辛酸と惨めさとへと導いていく、というのである。
Sapiens prorsus disputatio, si virtutum ipsarum formas atque terminos scirent. Non enim didicerant, vel quae sint, vel quid eas mercedis a Deo maneat; quod nos his duobus libris docebimus.
PL 6, 642Aもし彼らが徳そのものの形と限界とを知っていたなら、これはまことに賢明な議論であったろう。しかし彼らは、徳が何であるかも、神からどのような報いがそれらを待ち受けているかも学んでいなかった。それを我々はこの二巻において教えることになる。
Hi vero, quia ignorabant aut dubitabant animas hominum immortales esse, et virtutes, et vitia, terrenis honoribus aut poenis aestimaverunt. Omnis ergo haec de duabus viis disputatio, ad frugalitatem ac luxuriam spectat.
PL 6, 642Aところが彼らは、人間の魂が不滅であることを知らなかったか、あるいは疑っていたために、徳と悪徳とを地上の名誉や刑罰によって評価した。したがって、この二つの道についての議論全体は、質素と放縦とに関わるものにすぎない。
Dicunt enim humanae vitae cursum Y litterae esse similem, quod unusquisque hominum, cum primae adolescentiae limen attigerit, et in eum locum venerit, Partes ubi se via findit in ambas, haereat nutabundus, ac nesciat in quam se partem potius inclinet.
PL 6, 642A彼らは、人間の生の道筋は文字Yに似ていると言う。すなわち、人はそれぞれ、若さの初めの敷居に達し、「道がふたつに分かれるその場所」に来ると、ためらいながら立ち止まり、どちらの方向へ傾くべきかを知らずにいる、というのである。
Si ducem nactus fuerit, qui dirigat ad meliora titubantem, hoc est, si aut philosophiam didicerit, aut eloquentiam, aut aliquid honestae artis, quo evadat ad bonam frugem, quod fieri sine labore maximo non potest, honestam ac copiosam vitam disputant peracturum.
PL 6, 642Bもし彼が、ためらう自分をよりよい方へと導く指導者を得たならば――すなわち、哲学を学ぶか、弁論術を学ぶか、あるいは何か立派な技芸を学んで、良き実りへと至る道を見出したならば(それは最大の労苦なしには成し得ないことだが)――彼は立派で豊かな生涯を送るであろう、と彼らは論じる。
Si vero doctorem frugalitatis non invenerit, in sinistram viam, quae melioris speciem mentiatur, incidere, id est, desidiae, inertiae, luxuriae se tradere; quae suavia quidem videntur ad tempus vera bona ignoranti, post autem, amissa omni dignitate ac re familiari, in omnibus miseriis ignominiaque victurum.
PL 6, 642Bしかし、もし質素を教える教師を見出せなければ、よりよい道の見かけを装う左の道に陥り、すなわち怠惰、無為、放縦に身を委ねることになる。それらは、真の善を知らない者には当座は快く思われるが、その後は、あらゆる品位と家財とを失い、あらゆる惨めさと恥辱のうちに生涯を送ることになる、というのである。
Ad corpus ergo, et ad hanc vitam, quam in terra ducimus, fines earum viarum retulerunt. Poetae fortasse melius, qui hoc bivium apud inferos esse voluerunt. Sed in eo falluntur, quod eas vias mortuis proposuerunt.
PL 6, 642Bこうして彼らは、これらの道の行き着く先を、肉体と、我々が地上で送るこの生とに結びつけた。詩人たちのほうがおそらくましであろう。彼らはこの分かれ道を冥界にあるとした。しかし彼らは、この道を死者たちに対して差し出したという点で誤っている。
Utrique ergo vere: sed tamen utrique non recte; quia oportuit vias ipsas ad vitam, fines earum ad mortem referri. Nos igitur melius et verius, qui duas istas vias coeli et inferorum esse dicimus, quia justis immortalitas, injustis poena aeterna proposita est.
PL 6, 642Cしたがって、どちらも一面では真実であるが、しかしどちらも正しくはない。というのも、道そのものは生に、その行き着く先は死に結びつけられるべきであったからである。それゆえ我々は、これら二つの道を天と冥界の道であると言うことにおいて、より良く、より真実である。なぜなら、義人には不死が、不義な者には永遠の刑罰が用意されているからである。
Quomodo autem hae viae vel in coelum tollant, vel ad inferna praecipitent, explicabo: aperiam quae sint virtutes quas philosophi nescierunt; tum earum quae sint praemia, simul etiam quae sint vitia, quaeve eorum supplicia, monstrabo.
PL 6, 643Aこれらの道がいかにして天へと運び上げ、あるいは冥界へと突き落とすのかを、私は説き明かそう。哲学者たちの知らなかった徳とは何であるかを明らかにし、次いでその報いが何であるか、また同時に悪徳とは何であるか、その刑罰が何であるかを示そう。
Nam fortasse aliquis expectet, ut separatim de vitiis ac virtutibus dicam, cum de bono aut malo disserentibus nobis, etiam quod est contrarium possit intelligi. Sive enim virtutes inseras, vitia sua sponte decedent: sive vitia eximas, virtutes ultro subibunt.
PL 6, 643Aというのも、あるいは誰かは、悪徳と徳について私が別々に語ることを期待するかもしれないが、我々が善あるいは悪について論じるとき、それと反対のものもまた理解されうるのである。なぜなら、徳を植えつければ、悪徳はおのずから退いていくし、悪徳を取り除けば、徳のほうがひとりでに入り込んでくるからである。
Sic bonorum ac malorum constituta natura est, ut se invicem semper oppugnent, semper expellant: ita fit, ut neque vitia detrahi sine virtutibus possint, nec virtutes inseri sine detractione vitiorum.
PL 6, 643A善と悪との本性はこのように定められていて、互いに常に攻め合い、常に追い出し合う。それゆえ、悪徳は徳なしには取り除かれえず、徳もまた悪徳を取り除くことなしには植えつけられない、ということになる。
Has igitur vias longe aliter inducimus, quam a philosophis induci solent. Primum, quod utrique praepositum esse dicimus ducem, utrumque immortalem: sed alterum honoratum, qui virtutibus ac bonis praesit, alterum damnatum, qui vitiis ac malis.
PL 6, 643Bしたがって我々は、これらの道を、哲学者たちが常に描くのとはるかに異なる仕方で描く。第一に、我々は、両方の道にそれぞれ指導者が立てられており、その両者はともに不死であると言う。ただし、一方は徳と善とを司る誉れある者であり、他方は悪徳と悪とを司る断罪された者である。
Illi autem in dexteteriore tantum via ducem ponunt, neque unum, neque perpetuum. Siquidem quemlibet doctorem bonae artis inducunt, qui a desidia revocet homines, et frugi esse doceat.
PL 6, 643Bところが彼らは、右の道〔底本は dexteteriore。dexteriore と読む〕にだけ指導者を置き、しかもその指導者は一人でも、永続する者でもない。なぜなら彼らは、怠惰から人々を引き戻し、質素であることを教える、およそ善き技芸の教師なら誰でもそこに登場させるからである。
Sed neque ingredi faciunt in eam viam, nisi pueros et adolescentes; videlicet quod artes discantur in his aetatibus.
PL 6, 643Bしかも彼らは、少年と若者以外の者をその道に入らせようとしない。技芸というものはこの年頃において学ばれるものだからである。
Nos autem omnis sexus, et generis, et aetatis, in hoc coeleste iter inducimus; quia Deus, qui ejus viae dux est, immortalitatem nulli homini nato negat. Forma quoque ipsarum viarum non ita est, ut illi putaverunt.
PL 6, 643Bしかし我々は、あらゆる性、あらゆる身分、あらゆる年齢の者を、この天への道へと導き入れる。なぜなら、この道の指導者である神は、生まれたいかなる人間に対しても不死を拒まないからである。またこれらの道の形も、彼らが考えたようなものではない。
Quid enim opus est Y littera in rebus contrariis atque diversis? Sed altera illa melior conversa est ad solis ortum, altera illa deterior, ad occasum; quoniam qui veritatem ac justitiam sequitur, is, accepto immortalitatis praemio, perenni luce potietur: qui autem ab illo malo duce illectus praetulerit vitia virtutibus, mendacium veritati, necesse est ad occasum et tenebras deferatur. Describam igitur utramque, et earum proprietates habitusque monstrabo.
PL 6, 644Aというのも、正反対で異なる事柄に、なぜY字が必要であろうか。むしろ、より良い方の道は日の昇る方へと向けられ、より劣った方の道は日の沈む方へと向けられている。なぜなら、真理と正義とに従う者は、不死の報いを受けて永遠の光にあずかることになるが、他方、あの悪しき指導者に誘われて悪徳を徳より、偽りを真理より優先させた者は、必然的に日没と闇とへと連れ去られるからである。それゆえ私は、両方の道を描き出し、それぞれの特質とありようとを示していこう。
Liber VI, Caput IV
第VI巻 第IV章PL 6, 644ADe viis vitae, de voluptatibus, necnon de incommodis Christianorum. Una est itaque virtutis ac bonorum via, quae fert, non in Elysios campos (ut poetae loquuntur), sed ad ipsam mundi arcem: At laeva malorum Exercet poenas, et ad impia tartara mittit.
PL 6, 644A人生の道について、快楽について、そしてキリスト教徒の被る不利益について論じる。かくして徳と善き者たちの道は一つであり、それは詩人たちの言うようなエリュシオンの野にではなく、世界そのものの頂きへと導く。すなわち、 「されど左手の道は悪しき者たちに罰を行い、 不敬なるタルタルスへと送り込む」。
Est enim criminatoris illius qui, pravis religionibus institutis, avertit homines ab itinere coelesti, et in viam perditionis inducit.
PL 6, 644Bなぜなら、それはかの告発者の道であり、彼は邪まな宗教を打ち立てることによって人間を天への道から逸らせ、滅びの道へと引き込むからである。
Cujus viae species et figura sic est composita in aspectu, ut plana et patens, omni genere florum atque fructuum delectabilis esse videatur.
PL 6, 644Bその道の外見と形は、平らで開けており、あらゆる種類の花や果実に彩られて心地よく見えるよう作られている。
In ea enim posita sunt omnia quae pro bonis habentur in terra: opulentiam dico, honorem, quietem, voluptatem, illecebras omnes; sed cum his pariter injustitiam, crudelitatem, superbiam, perfidiam, libidinem, cupiditatem, discordiam, ignorantiam, mendacium, stultitiam, caeteraque vitia.
PL 6, 644Bその道には、地上で善きものとされるものすべてが置かれている。すなわち富、名誉、安逸、快楽、あらゆる誘惑である。だがそれと同時に、不正、残忍さ、傲慢、背信、情欲、欲望、不和、無知、偽り、愚かさ、その他もろもろの悪徳も置かれている。
Exitus autem hujus viae talis est. Cum ventum fuerit ad extremum, undè jam regredi non licet, cum omni suâ pulchritudine tam subito praeciditur, ut non ante quis fraudem prospicere possit, quam praecipitatus in altitudinem profundam cadat.
PL 6, 644Cしかしこの道の行き着く先はこうである。その果てに至れば、そこからはもはや後戻りが許されない。道はそのあらゆる美しさもろとも突如として断ち切られ、人は深い奈落へと真っ逆さまに落ちるまで、その欺きをあらかじめ見抜くことができない。
Quisquis enim praesentium bonorum specie captus, et in his consequendis ac fruendis occupatus, non praeviderit ea quae post mortem secutura sunt, seque a Deo averterit: is vero ad inferos dejectus, in aeternam damnabitur poenam.
PL 6, 645A現在の善きものの見かけに囚われ、それを追い求め享受することに没頭して、死後に続くことを見通さず、神から離れ去った者は、冥界へと突き落とされ、永遠の刑罰に処せられるであろう。
Via vero illa coelestis, difficilis et clivosa proposita est, vel spinis horrentibus aspera, vel saxis extantibus impedita; ut cum summo labore ac pedum tritu, cumque magna cadendi sollicitudine sit cuique gradiendum.
PL 6, 645Aしかしかの天への道は、険しく坂道として定められており、あるいは恐ろしい茨によって荒れ、あるいは突き出た岩によって塞がれている。それゆえこの道を歩む者は誰しも、この上ない労苦と足のすり切れを伴い、転落を恐れる大きな不安を抱きながら進まねばならない。
In hac posuit justitiam, temperantiam, patientiam, fidem, castitatem, abstinentiam, concordiam, scientiam, veritatem, sapientiam, caeterasque virtutes; sed simul cum his paupertatem, ignominiam, laborem, dolorem, amaritudines omnes.
PL 6, 645Aこの道には、正義、節制、忍耐、信仰、貞潔、克己、和合、知識、真理、知恵、その他もろもろの徳が置かれている。だがそれと同時に、貧しさ、恥辱、労苦、苦痛、あらゆる辛酸も置かれている。
Quisquis enim spem suam porrexerit longius, et meliora maluerit, carebit his terrae bonis, ut expeditus ac levis difficultatem viae superet. Nec enim potest, qui se apparatu regio circumdederit, aut divitiis oneraverit, angustias illas vel ingredi, vel tenere.
PL 6, 645B自分の希望をより遠くへ向け、より善きものを選ぶ者は、身軽で荷を負わぬ者として道の困難を乗り越えるために、この地上の善きものを持たずにいるであろう。王侯の装いをまとい、あるいは富を背負い込んだ者には、あの狭き道に入ることも、そこを進み通すこともできない。
Unde intelligitur, idcirco malis et injustis facilius provenire quae cupiant, quia prona et declivis est eorum via: bonis autem, quae optent, difficile procedere, quia difficili et arduo itinere gradiuntur.
PL 6, 645Bここから理解されるのは、悪しき者・不正な者たちには望むものが容易に得られるということである。なぜなら彼らの道はなだらかで下り坂だからである。一方、善き者たちには望むものが得難く進みがたい。なぜなら彼らは険しく困難な道を歩むからである。
Justus ergo, quoniam durum asperumque iter ingressus est, contemptui, derisui, odio sit necesse est. Omnes enim quos cupiditas, aut voluptas praecipites trahit, invident ei qui virtutem capere potuit; et inique ferunt id habere aliquem, quod ipsi non habent.
PL 6, 645Bそれゆえ、義人は、厳しく険しい道に踏み入っているがゆえに、必ずや蔑みと嘲りと憎しみの的とならざるをえない。なぜなら、欲望や快楽に真っ逆さまに引きずられる者はみな、徳を身につけることができた者を妬み、自分たちが持たないものを誰かが持っていることを不当なことだと思うからである。
Erit itaque pauper, humilis, ignobilis, subjectus injuriae; et tamen omnia, quae amara sunt, perferens.
PL 6, 645Cかくして彼は貧しく、卑しく、身分低く、不正に晒される者となるであろう。それでいて、苦いものすべてに耐え忍ぶのである。
Et si patientiam jugem ad summum illum gradum finemque perduxerit, dabitur ei corona virtutis; et a Deo pro laboribus, quos in vita propter justitiam pertulit, immortalitate donabitur.
PL 6, 646Aそして絶えざる忍耐をかの最高の段階と終着点にまで導き通したならば、彼には徳の冠が与えられ、生涯において正義のゆえに耐え忍んだ労苦に対して、神から不死をもって報われるであろう。
Hae sunt viae quas Deus humanae vitae assignavit, in quibus singulis, et bona ostendit, et mala, sed ordine praepostero atque converso.
PL 6, 646Aこれらが、神が人間の生に割り当てた道である。神はそのそれぞれにおいて善きものと悪しきものの両方を示したが、その順序は逆さまであり、転倒している。
In una enim monstravit temporalia prius mala cum aeternis bonis, qui est ordo melior: in altera, temporalia prius bona cum aeternis malis, qui est ordo deterior; ut quicumque praesentia mala cum justitia delegerit, majora et certiora consequatur bona, quam fuerunt illa, quae sprevit: quisquis autem praesentia bona praeposuerit justitiae, in majora et longiora incidat mala, quam fuerunt illa, quae fugit.
PL 6, 646Aすなわち一方の道においては、はじめに一時の悪しきものを、後に永遠の善きものを示した。これはより善き順序である。他方の道においては、はじめに一時の善きものを、後に永遠の悪しきものを示した。これはより悪しき順序である。それゆえ、正義とともに現在の悪しきものを選び取る者は誰であれ、自らが退けたものよりもさらに大きく確かな善きものを得るであろう。しかし現在の善きものを正義よりも先に置く者は誰であれ、自らが逃れたものよりもさらに大きく長く続く悪しきものに陥るであろう。
Haec enim vita corporalis, quia brevis est, idcircò et bona ejus, et mala, brevia sint necesse est. Illa vero spiritalis, quae huic terrenae contraria est, quoniam sempiterna est, idcirco et bona ejus, et mala, sempiterna sunt.
PL 6, 646Bなぜなら、この肉体の生は短いがゆえに、その善きものも悪しきものも必然的に短いものだからである。しかし、この地上の生と対立する霊的な生は、永遠であるがゆえに、その善きものも悪しきものも永遠である。
Ita fit, ut et bonis brevibus mala aeterna, et malis brevibus bona aeterna succedant. Itaque cum simul proposita sint homini bona, et mala, considerare unumquemque secum decet, quanto satius sit, perpetuis bonis mala brevia pensare, quam pro brevibus et caducis bonis mala perpetua sustinere.
PL 6, 646Bこうして、短い善きものの後には永遠の悪しきものが、短い悪しきものの後には永遠の善きものが続くことになる。それゆえ、善きものと悪しきものが同時に人間に差し出されている以上、各人は自ら省みて、儚く移ろいゆく善きもののために永遠の悪しきものを耐え忍ぶよりも、短い悪しきものを永遠の善きものと引き換えにする方がどれほど益であるかを考えるべきである。
Nam sicut in hoc saeculo, cum est propositum cum hoste certamen, prius laborandum est, ut sis postmodum in otio; esuriendum, sitiendum, aestus, frigora perferenda, humi quiescendum, vigilandum, periclitandum est ut, salvis pignoribus, et domo, et re familiari, et omnibus pacis ac victoriae bonis perfrui possis: sin autem praesens otium malueris, quam laborem, malum tibi maximum facias necesse est; praeoccupabit enim adversarius non resistentem; vastabuntur agri, diripietur domus, in praedam uxor ac liberi venient, et tu ipse interficiere, aut capiere: quae omnia ne accidant, praesens commodum differendum est, ut majus longiusque pariatur.
PL 6, 646Bなぜなら、ちょうどこの世において敵との戦いが差し迫っているとき、まず労苦を重ねねばならず、しかる後にようやく安逸を得られるのと同じだからである。飢えを忍び、渇きを忍び、暑さ寒さに耐え、地に横たわって休み、寝ずの番をし、危険を冒さねばならない。それも、妻子ら身内の者と家と家産とを無事に保ち、平和と勝利のあらゆる善きものを存分に享受できるようになるためである。しかしもし労苦よりも今の安逸を選ぶならば、必ずや自分に最大の害をもたらすことになる。というのも、抵抗しない者には敵がまず先んじて攻めかかり、畑は荒らされ、家は略奪され、妻子は戦利品として奪われ、当人自身も殺されるか捕らえられるかするからである。これらすべてが起こらぬようにするためには、目先の利益を先延ばしにして、より大きく長続きする利益を生み出さねばならない。
Sic in omni hac vita, quia nobis adversarium Deus reservavit, ut possemus capere virtutem, omittenda est praesens voluptas, ne hostis opprimat: vigilandum, stationes agendae, militares expeditiones obeundae, fundendus ad ultimum cruor, omnia denique amara et gravia patienter ferenda; eo quidem promptius, quo nobis imperator noster Deus praemia pro laboribus aeterna constituit.
PL 6, 647Aこのようにこの生涯全体においても、神が我々に敵を残し置かれたのは、我々が徳を得ることができるためであるから、敵に打ち負かされぬよう、目先の快楽は退けねばならない。すなわち、寝ずの番をなし、歩哨の務めを果たし、軍役に従い、最後には血を流すことさえも辞さず、要するに、あらゆる苦く重いことを忍耐をもって耐え忍ばねばならない。しかも我々の司令官なる神が、労苦に対して永遠の報いを定めておられる以上、なおのこと進んでそうすべきである。
Et cum in hac terrena militia tantum homines laboris exhauriant, ut ea sibi pariant, quae possunt eodem modo perire, quo parta sunt: certe nobis nullus labor est recusandus, quibus id acquiritur, quod nullo modo possit amitti.
PL 6, 647A地上の軍務においてすら、人間はこれほど多くの労苦を使い果たして、得られた仕方と同じ仕方で失われうるものを、自分のために獲得しているのだから、まして我々は、決して失われえないものを得るためであるならば、いかなる労苦も拒んではならないのは明らかである。
Voluit enim Deus, qui homines ad hanc militiam genuit, expeditos in acie stare, et intentis acriter animis, ad unius hostis insidias vel apertos impetus vigilare; qui nos, sicut periti et exercitati duces solent, variis artibus captat, pro cujusque natura et moribus saeviens.
PL 6, 647Bなぜなら、人間をこの軍務のために生み出された神は、彼らが身軽に戦列に立ち、心を鋭く張り詰めさせて、ただ一人の敵の謀略や公然たる攻撃に対して油断なく見張ることを望まれたからである。この敵は、老練で鍛えられた将帥たちがそうするように、様々な策略をもって我々を捕らえようとし、各人の本性と習わしに応じて猛威をふるうのである。
Aliis enim cupiditatem insatiabilem immittit, ut opibus suis tanquam compedibus illigatos a via veritatis excutiat. Alios inflammat irae stimulis, ut ad nocendum potius intentos, a Dei contemplatione detorqueat.
PL 6, 648Aすなわち、ある者たちには飽くことなき欲望を吹き込み、彼ら自身の富にあたかも足枷のごとく縛りつけて、真理の道から振り落とす。またある者たちには怒りの棘によって火をつけ、害を加えることに気を取られさせて、神を観想することから逸らせる。
Alios immoderatis libidinibus immergit, ut voluptati et corpori servientes, ad virtutem respicere non possint. Aliis vero inspirat invidiam, ut suis ipsi tormentis occupati, nihil cogitent aliud nisi eorum, quos oderint, felicitatem? Alios inflat ambitionibus.
PL 6, 648Aまたある者たちを度を越した情欲に沈め、快楽と肉体とに仕える者として、徳へと目を向けることができぬようにする。またある者たちには妬みを吹き込み、自分自身の苦しみに囚われて、憎む相手の幸運のことよりほかは何も考えられぬようにする〔底本はこの文を疑問符で終えるが、構文上平叙文と解した〕。またある者たちを野心によって膨れ上がらせる。
Ii sunt, qui ad gerendos magistratus omnem vitae suae operam curamque convertunt, ut fastos signent, et annis nomen imponant.
PL 6, 648Aこれは、公職に就くことに自分の生涯のあらゆる努めと心遣いを傾け、暦に名を刻み、年に自分の名を冠しようとする者たちのことである。
Quorumdam cupiditas tendit altius, non ut provincias temporali gladio regant: sed ut infinita et perpetua potestate dominos se dici velint universi generis humani. Quos autem pios viderit, variis implicat religionibus, ut impios faciat.
PL 6, 648Aある者たちの欲望はさらに高くを目指し、一時の剣によって属州を治めることでは満足せず、無限で永続する権力によって全人類の支配者と呼ばれることを望む。また敬虔な者たちを見出せば、様々な宗教に絡め取り、不敬虔な者にしてしまう。
Iis vero, qui sapientiam quaerunt, philosophiam in oculos impingit; uti specie lucis excaecet, ne quis comprehendat ac teneat veritatem.
PL 6, 648Bしかし知恵を求める者たちには、哲学をその目に突きつける。光に見せかけたもので目をくらませ、誰も真理を把握し保持することができぬようにするためである。
Sic hominibus obstruxit aditus omnes, et obsepsit vias, publicis laetus erroribus: quos ut discutere possemus, ipsumque auctorem malorum vincere, illuminavit nos Deus, et armavit vera coelestique virtute; de qua nunc mihi disserendum est.
PL 6, 649Aこのようにして彼は人間へのあらゆる入り口を塞ぎ、道を閉ざし、世に広まる誤りを喜んでいる。だが我々がこれらの誤りを打ち払い、悪しきことどもの創始者そのものに打ち勝つことができるように、神は我々を照らし、真にして天的な徳をもって武装させてくださった。このことについて、いまや私は論じなければならない。
Liber VI, Caput V
第VI巻 第V章PL 6, 649ADe falsa virtute, et eadem vera; ac de scientia. Sed priusquam singulas virtutes exponere incipio, determinanda est ipsa virtus, quam non recte philosophi definierunt, quid esset, aut in quibus rebus; quid operis, quid habeat officii.
PL 6, 649A偽りの徳について、そして同じ徳の真なる姿について、また知識について論じる。だが個々の徳を説き始める前に、徳そのものを定めておかねばならない。哲学者たちは、徳が何であるか、いかなる事柄に存するか、いかなる働きをなし、いかなる務めを担うかを、正しく定義しなかったからである。
Nomen itaque solum retinuerunt, vim vero, et rationem, et effectum perdiderunt. Quaecumque autem in definitione virtutis solent dicere, paucis versibus colligit et enarrat Lucilius, quos malo equidem ponere; ne, dum multorum sententias refello, sim longior quam necesse est.
PL 6, 649Aそれゆえ彼らは名だけを保ち、その力と理と効果とを失ってしまった。徳の定義について彼らが常々語ることは、ルキリウスがわずかな詩行のうちにまとめ、語り尽くしている。私はむしろその詩を引くことにしたい。多くの者たちの説を一つ一つ論駁して、必要以上に長くなることを避けるためである。
Virtus, Albine, est, pretium persolvere verum; Queis in versamur, queis vivimus rebus adesse. Virtus est homini, scire id, quod quaeque habeat res. Virtus, scire, homini rectum, utile, quid sit honestum, Quae bona, quae mala item, quid inutile, turpe, inhonestum.
PL 6, 649B「徳とは、アルビヌスよ、真の値を払うことである。 我々が携わり、それによって生きている事柄に、心を配ることである。 徳とは、人間にとって、それぞれの事柄がどれほどの値打ちを持つかを知ることである。 徳とは、人間にとって、何が正しく、有益で、何が高潔であるかを知ることであり、 何が善であり、何が悪であるか、また何が無益で、恥ずべく、不面目であるかを知ることである。」
Virtus, quaerendae finem rei scire, modumque. Virtus, divitiis pretium persolvere posse. Virtus, id dare, quod reipsa debetur honori; Hostem esse atque inimicum hominum, morumque malorum; Contra, defensorem hominum morumque bonorum; Hos magnifacere, his bene velle, his vivere amicum: Commoda praeterea patriae sibi prima putare, Deinde parentum, tertia jam postremaque nostra.
PL 6, 649B「徳とは、求めるべき事柄の限度と程合いとを知ることである。 徳とは、富に対してその真の値を払うことができることである。 徳とは、実際に敬意に値するものにそれを与えることである。 すなわち、悪しき人間と悪しき習わしとに対しては敵となり、仇となること。 逆に、善き人間と善き習わしとを守る者となること。 これらの者を重んじ、これらの者に好意を寄せ、これらの者と友として生きること。 さらに、祖国の利益を自分にとって第一のものと見なし、 次いで両親の利益を、そして第三に、最後に、我々自身の利益を見なすこと。」
Ab iis definitionibus, quas poeta breviter comprehendit, M. Tullius traxit officia vivendi, Panaetium Stoicum secutus, eaque tribus voluminibus inclusit.
PL 6, 650Aこの詩人が簡潔にまとめたこれらの定義から、キケロは、ストア派のパナイティオスに従って、生きることの義務を引き出し、それを三巻の書物に収めた。
Haec autem quam falsa sint, mox videbimus, ut appareat quantum in nos dignatio divina contulerit, quae nobis aperuit veritatem. Virtutem esse dixit, scire quid sit bonum et malum; quid turpe, quid honestum, quid utile, quid minus.
PL 6, 650Aしかしこれらがいかに偽りであるかを、我々はまもなく見るであろう。それによって、神の恵み深い眷顧が我々に真理を開示することで、いかに大きな恩恵を我々に施したかが明らかになるであろう。彼〔キケロ〕は、善悪が何であるか、何が恥ずべきことで、何が高潔であるか、何が有益で、何がそうでないかを知ることが徳であると言った。
Brevius facere potuit, si tantum bonum ac malum diceret, quia nihil potest esse utile vel honestum, quod non idem bonum sit, nihil inutile ac turpe, quod non idem malum. Quod et philosophis videtur, et idem Cicero in tertio supradicti operis libro ostendit.
PL 6, 650Aもし善悪とだけ言ったならば、彼はより簡潔にできたであろう。なぜなら、有益であり、あるいは高潔でありながら、同時に善でないものはあり得ず、無益であり、あるいは恥ずべきでありながら、同時に悪でないものはあり得ないからである。このことは哲学者たちにもそう思われており、キケロ自身も先に挙げた著作の第三巻でそれを示している。
Verum scientia non potest esse virtus, quia non est intus in nobis, sed ad nos extrinsecus venit. Quod autem transire ab altero ad alterum potest, virtus non est, quia virtus sua cuique est. Scientia igitur alieni beneficii est, quia posita est in audiendo.
PL 6, 650Bしかし知識は徳ではありえない。なぜなら、知識は我々の内にあるものではなく、外から我々のもとへとやって来るものだからである。ある人から他の人へと移りうるものは徳ではない。なぜなら、徳は各人固有のものだからである。それゆえ知識とは、他者から受けた恩恵であって、聞くことに存するのである。
Virtus tota nostra est, quia posita est in voluntate faciendi boni. Sicut ergo in itinere celebrando nihil prodest viam nosse, nisi conatus ac vires suppetant ambulandi: ita vero scientia nihil prodest, si virtus propria deficiat.
PL 6, 651A徳は全く我々自身のものである。なぜなら、それは善をなそうとする意志のうちに存するからである。それゆえ、旅を行うにあたって、歩むための努力と力が伴わなければ道を知っていることが何の役にも立たないのと同様に、自分自身の徳が欠けているならば、知識もまた何の役にも立たない。
Nam fere etiam ii qui peccant, et si non perfecte, tamen quid sit bonum et malum sentiunt; et quoties aliquid improbe faciunt, peccare se sciunt et ideo celare nituntur.
PL 6, 651Aなぜなら、罪を犯す者たちでさえ、完全にではないにせよ、おおむね何が善であり何が悪であるかを感じ取っているからである。そして何か不正なことをするたびに、自分が罪を犯していることを知っており、それゆえそれを隠そうと努めるのである。
Sed cum eos boni et mali natura non fallat, cupiditate mala vincuntur ut peccent, quia deest illis virtus, id est cupiditas recta et honesta faciendi.
PL 6, 651Aしかし彼らは善と悪の本性について欺かれているわけではないのに、悪しき欲望に打ち負かされて罪を犯す。それは彼らに徳、すなわち正しく高潔なことをなそうとする欲求が欠けているからである。
Ex hoc igitur apparet, aliud esse scientiam boni malique, aliud virtutem, quod potest esse scientia sine virtute, sicut in plurimis philosophorum fuit.
PL 6, 651Aこのことから、善悪の知識と徳とは別のものであることが明らかになる。なぜなら、多くの哲学者たちがそうであったように、徳を伴わない知識というものがありうるからである。
In quo, quoniam recte ad culpam pertinet, non fecisse quae scieris, recte voluntas prava, et vitiosus animus, quem excusare ignoratio non potest, punietur. Ergo sicut virtus non est bonum ac malum scire: ita virtus est bonum facere, malum non facere.
PL 6, 651Aこの点において、知っていながら行わなかったことが正しく咎に属する以上、無知によって言い訳のできない邪まな意志と悪徳にまみれた心とは、正当に罰せられるであろう。それゆえ、善悪を知ることが徳ではないのと同様に、善をなし悪をなさぬことこそが徳なのである。
Et tamen scientia sic cum virtute conjuncta est, ut scientia praecedat virtutem, virtus sequatur scientiam; quia nihil prodest cognitio, nisi et actio subsequatur. Horatius igitur paulo melius; Virtus est, vitium fugere; et sapientia prima, Stultitia caruisse.
PL 6, 651Bとはいえ、知識は徳とこのように結び付けられている。すなわち、知識が徳に先立ち、徳が知識に続くのである。認識は行いが後に続かなければ何の役にも立たないからである。それゆえホラティウスの方が幾分よく言い当てている。 「徳とは、悪徳を避けることであり、 最初の知恵とは、愚かさを免れていることである。」
Sed inepte, quod eam contrario terminavit; ut si diceret: Bonum est, quod malum non est. Cum enim quid sit virtus, nescio, ne vitium quidem quid sit, scio.
PL 6, 651Bしかし彼が徳をその反対のものによって定義したのは拙劣である。それはあたかも、『善とは、悪でないものである』と言うようなものである。なぜなら、徳が何であるかを知らなければ、悪徳が何であるかも知りえないからである。
Utrumque igitur indiget definitione, quia natura rei talis est, ut utrumque aut intelligi, aut non intelligi sit necesse. Verum nos faciamus, quod ille debuit. Virtus est, iram cohibere, cupiditatem compescere, libidinem refrenare; id est enim, vitium fugere.
PL 6, 651Bそれゆえ両者はともに定義を必要とする。事柄の本性上、両者は共に理解されるか、共に理解されないかのいずれかでなければならないからである。だが、彼がなすべきであったことを、我々の方でなそうではないか。徳とは、怒りを抑え、欲望を制し、情欲を制御することである。すなわちそれが、悪徳を避けるということなのである。
Nam fere omnia, quae fiunt injuste atque improbe, ab his oriuntur affectibus. Si enim commotionis hujus, quae ira dicitur, impetus retundatur, omnes hominum contentiones malae sopientur; nemo insidiabitur, nemo prosiliet ad nocendum.
PL 6, 652Aなぜなら、不正かつ不徳に行われることのほとんどすべては、これらの情動から生じるからである。もし怒りと呼ばれるこの激情の勢いが抑えられるならば、人間たちのあらゆる悪しき争いは鎮まり、誰も謀を企てず、誰も害を加えようと躍り出ることはないであろう。
Item si cupiditas temperetur, nemo terra marique grassabitur, nemo exercitum ducet, ut rapiat et vastet aliena. Item si ardor libidinum comprimatur, omnis aetas et sexus retinebit suam sanctitatem; nemo quidquam pudendum aut patietur, aut faciet.
PL 6, 652A同じく、もし欲望が抑えられるならば、誰も陸に海に暴れ回らず、誰も他人のものを奪い荒らすために軍を率いることはないであろう。同じく、もし情欲の炎が抑え込まれるならば、あらゆる年齢と性のものが自らの清らかさを保ち、誰も恥ずべきことを被ることも行うこともないであろう。
Ergo universa scelera et flagitia, his commotionibus virtute sedatis, ex hominum vita moribusque tollentur. Quae sedatio commotionum et affectuum hanc habet rationem, ut omnia recta faciamus. Omne igitur virtutis officium est, non peccare.
PL 6, 652Aこうして、これらの激情が徳によって鎮められることで、あらゆる罪と恥ずべき行いは人間の生活と習わしから取り除かれるであろう。この激情と情動の鎮静の理は、我々があらゆることを正しく行うようになるという点にある。それゆえ、徳の務めのすべては、罪を犯さないことにある。
Quo profecto fungi non potest, qui Deum nescit: quoniam ignoratio ejus, a quo bona oriuntur, imprudentem impingat in vitia necesse est.
PL 6, 652Bしかし、神を知らない者はこの務めを果たすことができない。なぜなら、善きものの由来する方についての無知は、思慮なき者を必ずや悪徳へと突き落とすからである。
Itaque ut brevius et significantius utriusque rei summa officia determinem, scientia est, Deum nosse, virtus, colere: in illo sapientia, in hoc justitia continetur.
PL 6, 652Bそれゆえ、両者それぞれの根本的な務めをより簡潔かつ的確に定めるならば、知識とは神を知ることであり、徳とは神を礼拝することである。前者には知恵が、後者には正義が含まれている。
Liber VI, Caput VI
第VI巻 第VI章PL 6, 652BDe summo bono et virtute; deque scientia ac justitia. Dixi, quod erat primum, scientiam boni non esse virtutem; deinde quid sit virtus, et in quo sit.
PL 6, 652B最高善と徳について、また知識と正義について。私はまず、善の知識は徳ではないということを述べ、次に徳とは何であり、それがどこに存するかを論じた。
Sequitur, ut id quoque ipsum, quid sit bonum et malum nescisse philosophos, breviter ostendam, quia pene declaratum est libro tertio, cum de Summo Bono disputarem.
PL 6, 652B続いて、善悪とは何であるかについても哲学者たちが知らなかったということを手短に示そう。これは、私が第三巻で最高善について論じた際に、すでにほぼ明らかにしたことだからである。
Quia autem quid esset summum nescierunt, et in caeteris bonis malisve, quae summa non sunt, erraverint necesse est; quae non potest vero judicio examinare, qui fontem ipsum non tenet, unde illa descendunt.
PL 6, 652Cしかし彼らは何が最高のものであるかを知らなかったのだから、それ以外の、最高ではない善悪についても誤らざるを得なかった。なぜなら、それらが流れ出てくる源そのものを捉えていない者は、それらを真の判断によって吟味することができないからである。
Fons autem bonorum Deus est, malorum vero ille, scilicet divini nominis semper inimicus, de quo saepe diximus. Ab his duobus principiis bona malaque oriuntur.
PL 6, 653A善の源は神であり、悪の源はかの者、すなわち私がしばしば述べてきた、神の名の常なる敵である。善も悪も、この二つの原理から生じる。
Quae veniunt a Deo, hanc habent rationem, ut immortalitatem parent, quod est Summum Bonum: quae autem ab illo altero, id habent officium, ut a coelestibus avocatum, terrenisque demersum, ad poenam interficiant sempiternam, quod est summum malum.
PL 6, 653A神から来るものは、不死をもたらすという性質を持つ。これが最高善である。だがかの他の者から来るものは、人を天上のものから引き離し、地上のものへ沈めて、永遠の刑罰へと至らしめて滅ぼすという務めを持つ。これが最高悪である。
Num igitur dubium est, quin illi omnes quid esset bonum et malum ignoraverint, qui nec Deum, nec adversarium Dei scierint? Itaque finem bonorum ad corpus, et ad hanc brevem vitam retulerunt, quam scilicet solvi et occidere necesse est: non sunt progressi ulterius.
PL 6, 653Aそれゆえ、神も、神に敵対する者も知らなかった彼ら皆が、善悪とは何であるかを知らなかったということに、何の疑いがあろうか。だから彼らは、善の目的を肉体と、必ず解体し死ぬほかないこの短い生とに結びつけた。それより先へは進まなかったのである。
Sed omnia eorum praecepta, et omnia quae inducunt bona, terrae inhaerent, et humi jacent, quoniam simul cum corpore, quod est terra, moriuntur; pertinent enim non ad vitam homini comparandam, sed ad quaerendas vel augendas opes, honores, gloriam, potentiam; quae sunt universa mortalia, tam scilicet, quam ille qui, ut ea sibi contingerent, laboravit.
PL 6, 653Bしかし彼らの教えのすべて、彼らが持ち出す善のすべては、地に張り付き、地に伏している。なぜなら、地そのものである肉体とともに滅びるからである。それらは人間のために生命を獲得することにではなく、富や名誉や栄光や権勢を求め、あるいは増やすことに関わっている。だがそれらすべては、それを得ようと労苦した当人と同様に、死すべきものである。
Hinc est illud: Virtus, quaerendae finem rei scire modumque. Praecipiunt enim quibus modis, et quibus artibus res familiaris quaerenda sit, quia vident male quaeri solere: sed hujusmodi virtus non est proposita sapienti.
PL 6, 653Bここからかの句が出てくる。「徳とは、求めるべきものの限度と程合いを知ることである。」彼らはどのような仕方で、どのような技法で家産を求めるべきかを教える。なぜなら、それが不正に求められるのが常であることを見て取っているからである。だが、このような徳は賢者に示されたものではない。
Nec enim virtus est, opes quaerere, quarum neque inventio, neque possessio in nostra potestate est. Itaque et quaestu, et obtentu faciliores sunt malis, quam bonis.
PL 6, 653Bというのも、富を求めることは徳ではないからである。富は、見出すことも所有することも我々の力の及ぶところにはない。それゆえ、儲けることにおいても、手に入れることにおいても、悪人のほうが善人よりもたやすいのである。
Non potest ergo virtus esse in iis rebus quaerendis, in quarum contemptu vis ac ratio virtutis apparet; nec ad ea ipsa transfugiet, quae magno ac excelso animo calcare ac proterere gestit: neque fas est, animam coelestibus intentam bonis, ut haec fragilia sibi comparet, ab immortalibus suis operibus avocari.
PL 6, 653Cそれゆえ徳は、それを求めることの中にはあり得ない。徳の力と理は、むしろそれらを軽んじることにおいて現れるのだから。徳が、大きく高邁な心をもって踏みにじり打ち砕こうとするまさにその当のものへと、寝返るはずもない。天上の善に心を向けた魂が、この脆いものを我がものにしようとして、その不死なる働きから引き離されることは、許されないことである。
Sed potissimum in iis rebus comparandis virtutis ratio consistit, quas nobis nec homo ullus, nec mors ipsa possit auferre. Cum haec ita se habeant, illud quod sequitur verum est: Virtus, divitiis pretium persolvere posse.
PL 6, 654Aむしろ徳の理は何よりも、いかなる人も、死そのものすら我々から奪い得ないものを得ることの中に存する。事情がこのようであるから、次に続く句は真である。「徳とは、富にふさわしい代価を支払いうることである。」
Qui versus idem fere significat, quod primi duo. Sed neque ipse, neque quisquam philosophorum scire potuit pretium ipsum, vel quale, vel quod sit.
PL 6, 654Aこの詩句は、最初の二つの句とほぼ同じことを言い表している。しかし彼自身も、哲学者のうちの誰一人としても、その代価そのものがどのようなものであり、何であるかを知ることはできなかった。
Id enim poeta, et illi omnes, quos secutus est, putaverunt, recte opibus uti, hoc est, frugi esse; non instruere convivia sumptuose; nec largiri temere; non effundere in res supervacuas, aut turpes, rem familiarem.
PL 6, 654Aというのも、この詩人も、彼が従ったすべての人々も、富を正しく用いること、すなわち質素であること、宴席を贅沢に整えないこと、みだりに気前よく振る舞わないこと、家産を無用な、あるいは恥ずべきことに浪費しないことだと考えたからである。
Dicet aliquis fortasse: Quid tu? negas ne hanc esse virtutem? Non equidem nego; contraria enim videar probare, si negem. Sed veram nego; quia non sit illa coelestis, sed tota terrena, quandoquidem nihil efficit, nisi quod remaneat in terra.
PL 6, 654Aあるいは誰かがこう言うかもしれない。「では、お前はどうなのだ。これが徳であることを否定するのか。」私は否定しない。もし否定すれば、反対のことを是とするように見えてしまうであろうから。だが、これが真の徳であることは否定する。なぜなら、それは天上のものではなく、まったく地上のものだからである。実際それがもたらすものは、地に留まるもの以外の何ものでもない。
Quid sit autem recte opibus uti, et qui sit ex divitiis fructus petendus, declarabo apertius, cum de pietatis officio loqui coepero. Jam caetera, quae sequuntur, nullo modo vera sunt.
PL 6, 654B富を正しく用いるとはどういうことか、また富からどのような実りを求めるべきかについては、敬虔の務めについて語り始めるときに、より明らかに述べよう。さて、これに続く残りのことは、いかなる意味でも真ではない。
Nam improbis inimicitias aut indicere, bonorum defensionem suscipere, potest cum malis esse commune. Quidam enim probitate ficta viam sibi ad potentiam muniunt, faciuntque multa, quae boni solent, eo quidem promptius, quod fallendi gratia faciunt.
PL 6, 654Bというのも、悪人に敵意を表明することも、善人の弁護を引き受けることも、悪人と共通でありうるからである。実際ある者たちは、偽りの高潔さによって権勢への道を切り開き、善人が常々行うことの多くを行う。しかも人を欺くためになすがゆえに、かえって一層たやすく行うのである。
Utinamque tam facile esset praestare, quam facile est simulare bonitatem. Sed ii, cum esse coeperint propositi ac voti sui compotes, et summum potentiae gradum ceperint, tum vero simulatione deposita, mores suos detegunt: rapiunt omnia, et violant, et vexant; eosque ipsos bonos, quorum causam susceperant, insequuntur, et gradus per quos ascenderunt amputant, ne quis illos contra ipsos possit imitari.
PL 6, 654B善良さを装うのがたやすいのと同じくらい、それを実行することもたやすければよかったのだが。しかし彼らは、自分の目論見と願いを遂げ、権勢の最高の段階を手に入れるやいなや、装いを脱ぎ捨てて、自分の本性を露わにする。すなわち、あらゆるものを奪い取り、暴行を加え、苦しめる。そして、かつてその大義を引き受けたはずの、その当の善人たちを迫害し、自分が登ってきた段を断ち切る。誰も自分たちに倣って自分たちに逆らうことのないようにするためである。
Verumtamen putemus, hoc officium non nisi boni esse, ut bonos defendat. At id suscipere, facile est, implere, difficile; quia cum te certamini congressionique commiseris, in arbitrio Dei, non tuo, posita victoria est.
PL 6, 655Aそれでもなお、善人を弁護するというこの務めは、善人だけのものであるとしよう。だが、それを引き受けることはたやすいが、それを果たし遂げることは難しい。なぜなら、お前が争いと対決に身を投じたなら、勝利はお前の裁量ではなく、神の裁量に置かれているからである。
Et plerumque improbi, et numero, et conspiratione sunt potentiores, quam boni; ut ad eos superandos, non tam virtus sit, quam felicitas necessaria. An aliquis ignorat, quoties melior justiorque pars victa sit? Hinc semper dominationes acerbae in cives extiterunt.
PL 6, 655Aそして大抵、悪人は数においても徒党を組む点においても、善人よりも力がある。それゆえ彼らに打ち勝つためには、徳よりもむしろ幸運が必要である。より善く、より正しい側が幾度敗れてきたかを、誰が知らずにいようか。ここから、市民に対する過酷な支配が常に生じてきたのである。
Plena est exemplis omnis historia: sed nos contenti erimus uno. Cneius Pompeius bonorum voluit esse defensor; siquidem pro republica, pro Senatu, pro libertate arma suscepit.
PL 6, 655Aあらゆる歴史はその実例に満ちている。だが我々は一つの例で満足しよう。グナエウス・ポンペイウスは善人の擁護者たろうとした。事実、国家のため、元老院のため、自由のために武器を取ったのである。
Idem tamen victus cum ipsa libertate occidit, et a spadonibus Aegyptiis detruncatus, insepultus abjectus est. Non est igitur virtus, aut hostem malorum esse, aut defensorem bonorum, quia virtus incertis casibus non potest esse subjecta.
PL 6, 655Aだが同じその人は、敗れて自由そのものとともに斃れ、エジプトの宦官たちの手によって首を切られ、埋葬もされずに打ち捨てられた。それゆえ、悪人の敵であることも、善人の擁護者であることも、徳ではない。なぜなら徳は、不確かな運不運に左右されるものではありえないからである。
Commoda praeterea patriae sibi prima putare. Sublata hominum concordia, virtus nulla est omnino. Quae sunt enim patriae commoda, nisi alterius civitatis, aut gentis incommoda?
PL 6, 655Bさらに、祖国の利益を自分にとって第一のものと考えることについて言えば〔冒頭の不定法句は、ルキリウスの徳の定義の一句を話題として掲げたものと解した〕、人間の間の調和が取り去られるなら、徳はまったく存在しない。というのも、祖国の利益とは、他の都市あるいは民族の不利益以外の何であろうか。
Id est, fines propagare aliis violenter ereptos, augere imperium, vectigalia facere majora. Quae omnia non utique virtutes, sed virtutum sunt eversiones.
PL 6, 655Bすなわち、他者から暴力によって奪った領土を拡げ、支配を広げ、租税をより多く取り立てることである。これらすべては、断じて徳などではなく、徳の破壊である。
In primis enim tollitur humanae societatis conjunctio, tollitur innocentia, tollitur alieni abstinentia, tollitur denique ipsa justitia, quae dissidium generis humani ferre non potest, et ubicumque arma fulserint, hinc eam fugari et exterminari necesse est.
PL 6, 655Bというのも、まず第一に、人間社会の結びつきが取り去られ、無垢が取り去られ、他人のものに手を出さないということが取り去られ、そしてついには正義そのものが取り去られるからである。正義は人類の分裂に耐えることができず、武器が輝くところではどこでも、そこから必ず追われ、根絶やしにされる。
Verum est enim Ciceronis illud: Qui autem civium rationem dicunt habendam, externorum negant, dirimunt hi communem generis humani societatem: qua sublata, beneficentia, liberalitas, bonitas, justitia funditus tollitur.
PL 6, 656Aキケロの次の言葉は真実である。「市民については配慮すべきだが、外国人については配慮すべきでないと言う者たちは、人類共通の社会を切り離してしまう。それが取り去られれば、慈恵も、寛仁も、善良さも、正義も根こそぎ失われる。」
Nam quomodo potest justus esse, qui nocet, qui odit, qui spoliat, qui occidit? Quae omnia faciunt, qui patriae prodesse nituntur.
PL 6, 656Aというのも、害を与え、憎み、奪い、殺す者が、どうして正しい者でありえようか。しかし、祖国のために尽くそうと努める者たちは、これらすべてを行うのである。
Id enim ipsum prodesse, quid sit, ignorant, qui nihil putant utile, nihil commodum, nisi quod teneri manu potest, quod solum teneri non potest, quia eripi potest.
PL 6, 656A彼らは「役立つ」ということそのものが何であるかを知らない。手で捉えられるもの以外には、何一つ有用なもの、有益なものはないと考えているからである。だが、それこそがまさに捉えておくことのできないものなのである。奪い取られうるのだから。
Haec itaque (ut ipsi appellant) bona quisquis patriae acquisierit, hoc est, qui eversis civitatibus, gentibusque deletis, aerarium pecunia referserit, agros ceperit, cives suos locupletiores fecerit; hic laudibus fertur in coelum, in hoc putatur summa et perfecta esse virtus.
PL 6, 656Aそれゆえ、彼ら自身がそう呼ぶところのこれらの「善」を祖国のために得た者は、すなわち、諸都市を覆し、民族を滅ぼして国庫を金で満たし、土地を奪い、自国の市民をより富ませた者は、称賛によって天にまで持ち上げられ、この者にこそ最高の完全な徳があると考えられている。
Qui error non modo populi et imperitorum, sed etiam philosophorum est; qui praecepta quoque dant ad injustitiam, ne stultitiae ac malitiae disciplinae auctoritas desit.
PL 6, 656Bこの誤りは、民衆や無学の者たちだけのものではなく、哲学者たちのものでもある。彼らは不正のための教えさえも与える。愚かさと悪意に教えの権威が欠けることのないようにである。
Itaque cum de officiis ad rem militarem pertinentibus disputant, neque ad justitiam, neque ad veram virtutem accommodatur illa omnis oratio, sed ad hanc vitam moremque civilem, quem non esse justitiam, et res indicat, et ipse Cicero testatus est. « Sed nos, inquit, veri juris, germanaequae justitiae, solidam et expressam effigiem nullam tenemus.
PL 6, 656Bそれゆえ、軍事に関わる義務について論じるとき、その議論はことごとく正義にも真の徳にも適合せず、この生と市民的習俗とに適合するものとなる。そしてそれが正義ではないことは、事実そのものが示しており、キケロ自身もそう証言している。彼はこう言う。「しかし我々は、真の法、正真の正義の、確固たる、輪郭の明らかな似姿を何一つ持ってはいない。
Umbra et imaginibus utimur; easque ipsas utinam sequeremur! Feruntur enim ab optimis naturae ac veritatis exemplis. » Umbra est igitur et imago justitiae, quam illi justitiam putaverunt.
PL 6, 656B我々は影と像とを用いている。しかもその影と像にすら、我々が従っていればよいのだが。それらは自然と真理の最善の実例から引き出されたものだからである。」それゆえ、彼らが正義だと考えたものは、正義の影であり像なのである。
Quid sapientiam? nonne idem confitetur in phisosophis esse nullam? « Aut cum Fabricius, inquit, aut Aristides justus nominatur, aut ab illis fortitudinis, aut ab his justitiae petitur tanquam a sapiente exemplum.
PL 6, 657A知恵についてはどうか。哲学者たち〔底本は phisosophis。philosophis と読む〕のうちに知恵などまったく無いと、同じ人物が認めているのではないか。彼はこう言う。「ファブリキウスが、あるいはアリスティデスが正しい人と呼ばれるとき、かの者たち〔illis の先行詞は、引用の切り取りのため本文中にない。指示詞のまま訳した〕からは勇気の実例が、この者たちからは正義の実例が、あたかも賢者から求めるかのように求められる。
Nemo enim horum sic sapiens, ut sapientem volumus intelligi. Nec ii qui sapientes habiti et nominati, M. Cato et C. Laelius, sapientes fuerunt, ne illi quidem septem: sed ex mediorum officiorum frequentia similitudinem quamdam gerebant speciemque sapientium. » Si ergo et philosophis ipsorum confessione adempta sapientia est, et iis qui justi habiti sunt, adempta justitia est, omnes igitur illae virtutis descriptiones falsae sint necesse est; quia quae sit virtus vera, scire non potest, nisi justus ac sapiens. Justus autem ac sapiens nemo est, nisi quem Deus praeceptis coelestibus erudivit.
PL 6, 657Aというのも、彼らのうち誰一人として、我々が『賢者』という言葉で理解しようとするような意味で賢明ではなかったからである。賢者と見なされ、そう呼ばれた者たち——マルクス・カトーやガイウス・ラエリウス——ですら賢者ではなかった。かの七賢人たちですら、そうではなかった。ただ、中間的な義務をたびたび果たすことによって、賢者に似た何か、賢者らしい外観を帯びていたにすぎない。」それゆえ、もし哲学者たち自身の告白によって知恵が彼らから奪い去られ、正しいと見なされた者たちから正義が奪い去られるのならば、徳についてのそれらすべての記述は、必然的に偽りであるということになる。なぜなら、真の徳が何であるかは、正しい者にして賢い者でなければ知りえないからである。しかし、神が天上の教えによって教え導いた者でなければ、誰も正しく賢い者ではない。
Liber VI, Caput VII
第VI巻 第VII章PL 6, 657BDe via erroris ac veritatis; quod ea simplex sit, angusta et ardua, atque Deum habeat ducem. Nam illi omnes, qui per aliorum confessam stultitiam sapientes existimantur, specie virtutis inducti umbras et imagines apprehendunt, nihil verum.
PL 6, 657B誤りと真理の道について。それは単純であり、狭く険しく、神を導き手として持つ。というのも、他の者たちが公然と認める愚かさのゆえに賢いと見なされている者たちは皆、徳の外見に惑わされて、影や像を捉えているにすぎず、真実のものは何一つ捉えていないからである。
Quod ea fit ratione, quoniam via illa mendax, quae fert ad occasum, multos tramites habet, propter studiorum et disciplinarum varietatem, quae sunt in vita hominum dissimiles atque diversae.
PL 6, 658Aこれはこのような理由による。すなわち、日没へと通じるかの偽りの道は、多くの小道を持っているからである。それは、人間の生における関心事と教えの多様さのゆえであり、それらは互いに異なり、様々である。
Nam sicut via illa sapientiae habet aliquid simile stultitiae, quod libro praecedente monstravimus: ita haec, cum sit tota stultitiae, habet aliquid simile sapientiae, quod arripiant ii, qui stultitiam publicam intelligunt; et ut habet vitia manifesta: sic habet aliquid, quod simile esse videatur virtuti; ut habet apertum scelus: sic imaginem quamdam speciemque justitiae.
PL 6, 658Aというのも、知恵の道が、前巻で示したように、愚かさに似た何かを持っているのと同様に、この愚かさの道もまた、全面的に愚かなものでありながら、知恵に似た何かを持っており、世間一般の愚かさを見抜いている者たちはそれに飛びつく。そしてこの道が明白な悪徳を持つのと同様に、徳に似ていると見える何かをも持っている。あからさまな悪行を持つのと同様に、正義のある種の像や外観をも持っているのである。
Quomodo enim praecursor ejus viae, cujus vis et potestas omnis in fallendo est, universos in fraudem posset inducere, nisi verisimilia hominibus ostentaret?
PL 6, 658Aというのも、その道の先導者は、その全力と全能力が欺くことにあるのだが、もし人間にもっともらしいものを見せつけなかったなら、どうして万人を欺瞞に陥れることができようか。
Deus enim, ut immortale illud arcanum ejus in operto esset, posuit in via sua, quae homines pro malis et turpibus aspernarentur, ut aversi a sapientia et veritate, quam sine ullo duce requirebant, in id ipsum inciderent, quod vitare ac fugere cupiebant.
PL 6, 658B神は、ご自身の不死なる秘密が隠されたままであるように、人間が悪しく恥ずべきものとして退けるようなものを、ご自身の道〔via sua は神自身の道と取った。誤りの道を指すとも読める〕の中に置かれた。それは、導き手なしに知恵と真理とを求めていた人々が、それに背を向けて、まさに自分たちが避け逃れようとしていたものへと陥るためである。
Itaque illam perditionis ac mortis viam multiplicem ostendit, vel quod multa sunt genera vitae, vel quod dii multi qui coluntur.
PL 6, 658Bそれゆえ神は〔ostendit の主語は前節から続く神と取った。誤りの道を率いる者とも読める〕、破滅と死へのかの道を、幾つにも枝分かれしたものとして示された。それは生き方の種類が多いためでもあり、崇拝される神々が多いためでもある。
Hujus dux praevaricator ac subdolus, ut videatur esse discrimen aliquod falsi et veri, mali ac boni, alia ducit luxuriosos, alia eos qui frugi appellantur; alia imperitos, alia doctos; alia inertes, alia strenuos; alia stultos, alia philosophos; et eos quidem non uno tramite.
PL 6, 658Bこの道の指導者は、背信的で狡猾であり、偽と真、悪と善の間に何らかの区別があるかのように見せかけるため、ある小道では放蕩な者たちを、別の小道では倹約家と呼ばれる者たちを導き、ある小道では無学な者たちを、別の小道では学識ある者たちを、ある小道では怠惰な者たちを、別の小道では精励な者たちを、ある小道では愚か者たちを、別の小道では哲学者たちを導く。しかも、これらの者たちを一つの小道だけで導くのではない。
Illos enim, qui aut voluptates, aut divitias non refugiunt, ab hac publica et celebri via modice segregat: eos autem, qui aut virtutem sequi volunt, aut contemptum rerum profitentur, per fragosa quaedam praecipitia trahit.
PL 6, 659Aというのも、快楽や富を避けようとしない者たちは、この万人が通う人の多い道から少しだけ引き離すのに対し、徳に従おうとする者、あるいは物への軽蔑を公言する者たちは、険しい断崖を通って引きずっていくからである。
Sed tamen illa omnia itinera, quae speciem bonorum operum ostentant, non sunt aliae viae, sed diverticula et semitae; quae videntur quidem ab illa communi dextroversum separari, ad eamdem tamen, et ad unum omnes exitum sub ipso fine referuntur.
PL 6, 659Aしかし、善い行いの外観を示すそれらすべての道筋は、別の道なのではなく、脇道であり小道にすぎない。それらは確かに、あの共通の道から右手のほうへ分かれていくように見えるが、しかし最後のところでは、皆同じ、ただ一つの出口へと導かれるのである。
Ibi enim dux, ille conjungit omnes, ubi opus fuerat, bonos a malis, fortes ab inertibus, sapientes a stultis separari; in deorum scilicet cultu, in quo ille universos, quia sine ullo discrimine stulti fuerunt, uno mucrone jugulat, et praecipitat in mortem.
PL 6, 659Aというのも、そこで、かの指導者は、善人と悪人、勇者と怠惰な者、賢者と愚者とが区別されているべきであった場、すなわち神々の崇拝という場において、皆を一つに合流させるからである。その場において彼は、彼らが何の区別もなく愚かであったがゆえに、彼らすべてを一つの刃で刺し貫き、死へと突き落とすのである。
Haec autem via, quae est veritatis, et sapientiae, et virtutis, et justitiae, quorum omnium fons unus est, una vis, una sedes; et simplex est, quod paribus animis, summaque concordia unum sequamur, et colamus Deum; et angusta, quoniam paucioribus virtus data est; et ardua, quoniam ad bonum, quod summum atque sublime est, nisi cum summa difficulate ac labore non potest perveniri.
PL 6, 659Bしかしこの道は、真理の道であり、知恵の道であり、徳の道であり、正義の道である。これらすべてのものは、源を一つにし、力を一つにし、座を一つにしている。そしてこの道は単純である。なぜなら我々は、等しい心をもって、この上ない一致のうちに、ただひとりの神に従い、その方を礼拝するからである。そしてこの道は狭い。なぜなら徳はより少ない者にしか与えられていないからである。そしてこの道は険しい。なぜなら、最高にして崇高なる善へは、この上ない困難と労苦をもってでなければ到達できないからである。
Liber VI, Caput VIII
第VI巻 第VIII章PL 6, 659BDe erroribus Philosophorum, ac varietate Legum. Haec est via, quam philosophi quaerunt: sed ideo non inveniunt, quia in terra potius, ubi apparere non potest, quaerunt.
PL 6, 659B哲学者たちの誤りと諸法の多様性について。これが哲学者たちの求める道である。しかし彼らがそれを見出せないのは、むしろそれが現れえない地上にそれを求めているからである。
Errant ergo velut in mari magno, nec quo ferantur intelligunt, quia nec viam cernunt, nec ducem sequuntur ullum.
PL 6, 660Aそれゆえ彼らは、あたかも大海のただ中にあるかのように迷っている。どこへ運ばれてゆくのか分からないのは、道を見分けることも、いかなる導き手に従うこともないからである。
Eadem namque ratione hanc vitae viam quaeri oportet, qua in alto iter navibus quaeritur; quae nisi aliquod coeli lumen observent, incertis cursibus vagantur.
PL 6, 660Aというのも、この人生の道を求めるべき理は、大海で船が進路を求める理と同じだからである。船は天のなんらかの光を目印にしなければ、定まらぬ航路をさまようことになる。
Quisquis autem rectum iter viae tenere nititur, non terram debet aspicere, sed coelum: et (ut apertius loquar) non hominem sequi debet, sed Deum; non his terrestribus simulacris, sed Deo servire coelesti; non ad corpus referre omnia, sed ad mentem; non huic vitae dare operam, sed aeternae.
PL 6, 660Aだが、まっすぐな進路を保とうと努める者は、地上ではなく天を見なければならない。すなわち、より明らかに言うならば、人間にではなく神に従うべきであり、この地上の像にではなく天なる神に仕えるべきであり、すべてを肉体にではなく心に関わらせるべきであり、この世の生にではなく永遠の生に努めを尽くすべきである。
Itaque si oculos in coelum semper intendas, et solem, quo oritur, observes, eumque habeas vitae quasi navigii ducem, sua sponte in viam pedes dirigentur; et illud coeleste lumen, quod sanis mentibus multo clarior sol est, quam hic quem carne mortali videmus, sic reget, sic gubernabit, ut ad summum sapientiae, virtutisque portum sine ullo errore perducat.
PL 6, 660Aしたがって、もし常に目を天に向け、日の昇るところの太陽を見つめ、これを人生というべき航海の導き手とするならば、足はおのずと道へと向けられるであろう。そしてかの天の光は、健全な心にとっては、我々が死すべき肉の目で見るこの太陽よりもはるかに明るいものであるが、それは人を導き、その舵を取って、誤りなく知恵と徳の至高の港へと至らせるのである。
Suscipienda igitur Dei lex est, quae nos ad hoc iter dirigat: illa sancta, illa coelestis, quam Marcus Tullius in libro de Republica tertio pene divina voce depinxit; cujus ego, ne plura dicerem, verba subjeci: « Est quidem vera lex, recta ratio, naturae congruens, diffusa in omnes, constans, sempiterna; quae vocet ad officium, jubendo; vetando, a fraude deterreat: quae tamen neque probos frustra jubet, aut vetat; nec improbos jubendo, aut vetando movet.
PL 6, 660Bそれゆえ、我々をこの道へと導く神の法を受け入れなければならない。それは聖なる法、天来の法であって、マルクス・トゥッリウス・キケロは『国家について』第三巻において、ほとんど神の声をもってこれを描き出した。多くを語らずにすむよう、私はここにその言葉を引いておく。「実に真の法とは、正しい理性であって、自然と一致し、あまねくすべての人に行き渡り、不変にして永遠であり、命じることによって義務へと呼び、禁じることによって欺きから遠ざける。とはいえ、正しい者に対してはいたずらに命じることも禁じることもなく、不正な者に対しては命じても禁じても動かすことがない。
Huic legi nec obrogari fas est, neque derogari ex hac aliquid licet, neque tota abrogari potest. Nec vero aut per Senatum, aut per populum solvi hac lege possumus. Neque est quaerendus explanator, aut interpres ejus alius.
PL 6, 660Cこの法に対して別の法を立てることは許されず、これから何かを取り除くことも許されず、全体を廃止することもできない。元老院によっても民衆によっても、我々はこの法から解かれることはない。またこれを説く者、これを解釈する別の者を求める必要もない。
Nec erit alia lex Romae, alia Athenis, alia nunc, alia posthac: sed et omnes gentes, et omni tempore una lex, et sempiterna, et immutabilis continebit; unusque erit communis quasi magister, et imperator omnium Deus, ille legis hujus inventor, disceptator, lator; cui qui non parebit, ipse se fugiet, ac naturam hominis aspernatus, hoc ipso luet maximas poenas, etiamsi caetera supplicia quae putantur effugerit. » Quis sacramentum Dei sciens, tam significanter enarrare legem Dei posset, quam illam homo longe a veritatis notitia remotus expressit?
PL 6, 661Aローマにおいて一つの法があり、アテナイにおいて別の法があり、今と後とで法が異なる、ということはないであろう。むしろすべての民族にとって、あらゆる時代にわたって、一つの、永遠にして不変の法が保たれるのであり、いわば共通の師にして万物の支配者である神こそが唯一のものであって、この法の考案者、裁定者、制定者である。この方に従わない者は、自分自身から逃れることになり、人間の本性を蔑ろにした、まさにそのことによって最大の刑罰を受けるであろう。たとえ、世に刑罰と見なされている他の刑罰を逃れたとしても。」神の秘義を知る者であっても、真理の認識からはるかに隔たったこの人物がそれを言い表したのと同じほど的確に、神の法を説き明かすことができるであろうか。
Ego vero eos, qui vera imprudentes loquuntur, sic habendos puto, tanquam divinent spiritu aliquo instincti.
PL 6, 661A私自身は、知らずして真理を語る者たちを、あたかも何らかの霊に促されて予言しているかのように扱うべきだと考える。
Quod si, ut legis sanctae vim rationemque pervidit, ita illud quoque scisset aut explicasset, in quibus praeceptis lex ipsa consisteret: non philosophi functus fuisset officio, sed prophetae.
PL 6, 661Bもし彼が、聖なる法の力とその理を見抜いたのと同じように、その法自体がいかなる戒めから成り立っているかをも知り、あるいは説き明かしていたならば、彼は哲学者の務めを果たしたのではなく、預言者の務めを果たしたことになったであろう。
Quod quia facere ille non poterat, nobis faciendum est, quibus ipsa lex tradita est ab illo uno magistro et imperatore omnium Deo.
PL 6, 661Bしかし彼にはそれができなかったのだから、それは我々の務めとしてなされなければならない。我々にはまさにその法が、万物の唯一の師にして支配者なる神から伝えられているのだから。
Liber VI, Caput IX
第VI巻 第IX章PL 6, 661BDe Lege et Praecepto Dei; de Misericordia, atque errore Philosophorum. Hujus legis caput primum est, ipsum Deum nosse, soli obtemperare, solum colere. Non potest enim rationem hominis obtinere, qui parentem animae suae Deum nescit; quod est summum nefas.
PL 6, 661B神の法と戒め、慈しみ、および哲学者たちの誤りについて。この法の第一の要は、神ご自身を知り、ただ神のみに従い、ただ神のみを礼拝することである。というのも、自らの魂の親である神を知らない者は、人間たる理を保つことができないからである。これはこの上ない大罪である。
Quae ignoratio facit, ut diis alienis serviat, quo nihil sceleratius committi potest. Hinc jam proclivis est ad malitiam gradus per ignorantiam veri ac singularis boni; quia Deus, quem nosse refugit, fons est ipse bonitatis.
PL 6, 661Bこの無知のゆえに、人は異なる神々に仕えることになる。これより凶悪な行いは他にありえない。ここからすでに、唯一の真の善についての無知を通じて、悪へと向かう歩みは容易になる。なぜなら、知ることを拒んだ神こそが、善そのものの源だからである。
Vel si justitiam sequi volet Dei, divini tamen juris ignarus, gentis suae leges tanquam verum jus amplectitur; quas non utique justitia, sed utilitas reperit.
PL 6, 661Bあるいは、神の正義に従おうと欲したとしても、神の法理を知らぬがゆえに、自らの民族の法を真の法であるかのように受け入れる。だが、それらの法を見出したのは正義ではなく、実利にほかならない。
Cur enim per omnes populos diversa et varia jura sunt condita, nisi quod unaquaeque gens id sibi sanxit, quod putavit rebus suis utile?
PL 6, 662Bそもそも、あらゆる民のもとでさまざまに異なる法が定められているのは、おのおのの民族が、自分たちの事柄にとって利益になると考えたことを自らのために定めたからでなくて、何であろうか。
Quantum autem a justitia recedat utilitas, populus ipse Romanus docet, qui per Feciales bella indicendo, et legitime injurias faciendo, semper aliena cupiendo, atque rapiendo, et possessionem sibi totius orbis comparavit.
PL 6, 662B実利が正義からどれほど隔たっているかは、ローマの民自身が教えるところである。彼らはフェティアレス祭司団を通じて戦争を宣し、合法の形をとって不正を働き、つねに他人のものを欲しがり、奪い取ることによって、全世界の所有を自らのものとしたのである。
Verum hi justos se putant, si contra leges suas nihil faciant; quod etiam timori adscribi potest, si praesentium poenarum metu sceleribus abstineant. Sed concedamus sane, ut id natura, vel (ut ait philosophus) sua sponte faciant, quod legibus facere coguntur.
PL 6, 663Aしかし彼らは、自分たちの法に背くことをしなければ、自らを正しい者だと思い込んでいる。もっとも、それは恐れに帰することもできる。すなわち、目の前の刑罰への恐れから罪を犯すことを控えているのだとすれば。だがここでは、彼らが法によって強いられて行うことを、本性によって、あるいは(かの哲学者〔誰を指すかは本文からは定まらない〕が言うように)自ら進んで行っているのだと、ひとまず認めるとしよう。
Num idcirco justi erunt, quia parent institutis hominum, qui et ipsi aut errare, aut injusti esse potuerunt! Sicut illi duodecim Tabularum conditores, qui certe publicae utilitati pro conditione temporum servierunt.
PL 6, 663Aだからといって、彼らが正しい者となるだろうか。彼らが従っているのは人間の定めた制度であり、その制定者自身もまた誤りうるか、不正でありえたのである。ちょうど、あの十二表法の制定者たちのように。彼らは確かに、その時代の状況に応じて公共の利益に仕えたのであった。
Aliud est igitur civile jus, quod pro moribus ubique variatur: aliud est vera justitia, quam uniformem ac simplicem proposuit omnibus Deus; quem qui ignorat, et ipsam justitiam ignoret necesse est.
PL 6, 663Aしたがって市民法は別のものであって、それは風習に応じてどこでも異なる。真の正義はまた別のものであり、神がすべての人に対して一様かつ単純なものとして示された。神を知らない者は、必然的に正義そのものをも知らないのである。
Sed putemus fieri posse, ut aliquis naturali et ingenito bono veras virtutes capiat, qualem fuisse Cimonem Athenis accepimus, qui et egentibus stipem dedit, et pauperes invitavit, et nudos induit.
PL 6, 663Aだが、生まれつきの、内に備わった善性によって、真の徳を身につけることができる者がいると仮に認めよう。アテナイのキモンがそのような人物であったと我々は聞いている。彼は困窮する者に施しを与え、貧しい者を食卓に招き、裸の者に衣を着せたのであった。
Tamen cum illud unum quod est maximum deest, agnitio Dei, jam illa bona omnia supervacua sunt et inania, ut frustra in his assequendis laboraverit.
PL 6, 663Bしかし、最も重要な唯一のもの、すなわち神の認識が欠けているならば、それらすべての善はもはや無用にして空しいものとなり、それを追い求めた労苦もむなしいものとなる。
Omnis enim justitia ejus similis erit humano corpori caput non habenti; in quo tametsi membra omnia, et locis suis constent, et figura, et habitudine, tamen quoniam deest id, quod est omnium principale, et vita, et omni sensu caret.
PL 6, 663B彼のすべての正義は、頭を持たない人間の肉体に似たものとなるであろう。そこでは、すべての肢体がその位置にあり、形も具合も整っているとしても、すべての中で第一のものが欠けているがゆえに、生命を欠き、あらゆる感覚を欠くのである。
Itaque membra illa formam tantummodo membrorum habent, usum non habent, tam scilicet, quam caput sine corpore. Cui similis est, qui cum Deum non ignoret, vivit injuste. Id enim solum habet, quod est summum: sed frustra, quoniam virtutibus tanquam membris eget.
PL 6, 664Aそれゆえ、その肢体はただ肢体の形を有するのみで、その働きを持たない。それはちょうど、肉体を欠いた頭が働きを持たないのと同じである。これと似た者が、神を知りながら不正に生きる者である。彼は最も重要なものだけを有しているが、それは空しいことである。なぜなら、彼は肢体にも似た徳を欠いているからである。
Itaque ut sit vivum ac sensibile corpus, et agnitio Dei necessaria est, quasi caput; et omnes virtutes, quasi corpus. Ita fiet homo perfectus, ac vivus: sed tamen summa omnis in capite est; quamvis constare non possit sine omnibus, sine quibusdam tamen potest.
PL 6, 664Aしたがって、生きて感覚を有する肉体となるためには、頭にあたる神の認識と、肉体にあたるすべての徳とがともに必要である。そのようにして人は完全な、生きた者となる。だが、その全体の要は頭にある。すべての肢体なしには成り立たなくとも、いくつかの肢体を欠いても成り立ちうるのである。
Et erit quidem animal vitiosum ac debile; sed tamen vivet, sicut is qui et Deum novit, et in aliqua re peccat. Dat enim veniam peccatis Deus. Itaque sine membris aliquibus vivi potest, sine capite nullo modo.
PL 6, 664Aそれは確かに欠陥のある弱い生き物であろうが、それでも生きるであろう。それはちょうど、神を知りながらも何かの点で罪を犯す者のようなものである。神は罪に対して赦しを与えたもうからである。したがって、いくつかの肢体がなくとも生きることはできるが、頭がなければ決して生きることはできない。
Haec res efficit, ut philosophi, etiamsi natura sint boni, tamen nihil sciant, nihil sapiant.
PL 6, 664Aこの事実のゆえに、哲学者たちは、たとえ生まれつき善良であったとしても、何も知らず、何の知恵も持たないのである。
Omnis doctrina et virtus eorum sine capite est; quia Deum nesciunt, qui est virtutis ac doctrinae caput: quem qui non agnoscit, licet videat, caecus est; licet audiat surdus; licet loquatur, elinguis est.
PL 6, 664B彼らのあらゆる教えと徳は頭を欠いている。というのも、彼らは徳と教えの頭である神を知らないからである。神を認めない者は、たとえ見ていても盲目であり、たとえ聞いていても耳が聞こえず、たとえ語っていても口がきけない者である。
Cum vero conditorem rerum parentemque cognoverit, tunc et videbit, et audiet, et loquetur. Habere enim caput coepit, in quo sunt sensus omnes collocati, hoc est oculi, aures, et lingua.
PL 6, 664Bだが、万物の創造者にして親なる方を知るに至れば、その時こそ人は見、聞き、語るようになる。というのも、そのとき彼は頭を持ち始めたのであり、その頭にこそすべての感覚——すなわち目、耳、舌——が備わっているからである。
Nam profecto is videt, qui veritatem in qua Deus est, vel Deum in quo veritas est, oculis cordis aspexerit: is audit, qui divinas voces ac praecepta vitalia pectori suo affigit: is loquitur, qui coelestia disserens, virtutem ac majestatem Dei singularis enarrat.
PL 6, 664B実に、真に見る者とは、神がそのうちにいます真理、あるいは真理がそのうちにいます神を、心の目で見つめた者である。真に聞く者とは、神の御言葉と生命に関わる戒めを自らの胸に刻みつける者である。真に語る者とは、天上のことがらを論じ、唯一なる神の力と威厳を説き明かす者である。
Quare non est dubium, quin impius sit, quisquis Deum non agnoverit; omnesque virtutes ejus, quas habere aut tenere se putat, in illa mortifera via reperiuntur, quae est tota tenebrarum.
PL 6, 665Aそれゆえ、神を認めない者が誰であれ不敬虔であることに疑いはない。そして、彼が有している、あるいは保持していると思っているすべての徳は、ことごとく闇に満ちた、あの死に至る道の中に見出されるのである。
Quapropter nihil est quod aliquis sibi gratuletur, si has inanes virtutes adeptus est; quia non tantum miser, qui bonis praesentibus careat, sed etiam stultus sit necesse est, qui labores in vita sua maximos suscipiat incassum.
PL 6, 665Aそれゆえ、たとえこれらの空しい徳を身につけたとしても、誰も自らを喜び祝うべき理由はない。なぜなら、現在の善を欠く者が惨めであるだけでなく、自らの人生において最大の労苦をむなしく引き受ける者は、必然的に愚か者でもあるからである。
Nam dempta spe immortalitatis, quam Deus pollicetur in sua Religione versantibus, cujus assequendae gratia virtus appetenda est, et quidquid malorum acciderit perferendum, maxima erit profecto vanitas, obsequi velle virtutibus, quae frustra homini calamitates afferunt et labores.
PL 6, 665A神がその宗教に留まる者たちに約束したもう不死の希望が取り去られるならば——徳はまさにこの希望を得るために追い求められるべきものであり、いかなる災いが降りかかろうとも耐え忍ぶべきなのはこの希望のためなのだが——徳に従おうと欲することは、まさに最大の空しさとなるであろう。それは人間に対してむなしく災難と労苦をもたらすだけのものになるからである。
Nam si virtus est, egestatem, exilium, dolorem, mortem, quae timentur a caeteris, pati fortiter ac subire; quid tandem in se boni habet, cur eam propter seipsam philosophi dicant expetendam?
PL 6, 665Bなぜなら、もし徳というものが、他の人々が恐れる貧窮・追放・苦痛・死を、勇敢に耐え忍び、身に受けることだとすれば、いったいそれ自体のうちに、哲学者たちがそれをそれ自体のゆえに求めるべきだと言うだけの、いかなる善が存するというのか。
Nimirum supervacuis et inanibus poenis delectantur, quibus licet agere tranquille. Si enim mortales sunt animae, si virtus dissoluto corpore nihil futura est, quid fugimus attributa nobis bona, quasi aut ingrati, aut indigni qui divinis muneribus perfruamur?
PL 6, 665Bなるほど、彼らは静穏に生きることができるにもかかわらず、無用で空しい苦しみを喜んでいるのである。もし魂が死すべきものであり、肉体が解体されればもはや徳が何ものでもなくなるのだとすれば、我々に与えられた善きものを、あたかも恩知らずであるか、あるいは神の賜物を享受するにふさわしくないかのように、なぜ避けねばならないのか。
Quae bona ut habeamus, scelerate impieque vivendum est; quia virtutem, id est, justitiam paupertas sequitur. Sanus igitur non est, qui nulla spe majore proposita, iis bonis, quibus caeteri utuntur in vita, labores, et cruciatus, et miserias anteponat.
PL 6, 665Bそれらの善きものを得るためには、悪しく不敬虔に生きなければならないことになる。なぜなら、徳、すなわち正義には貧窮が付き従うからである。したがって、これ以上大きな希望が示されぬまま、他の人々が生において享受する善きものよりも、労苦と責め苦と惨めさとを選び取る者は、健全ではない。
Si autem virtus (ut ab his rectissime dicitur) capessenda est, quia constet ad eam nasci hominem, subesse debet spes aliqua major, quae malorum et laborum, quos perferre virtutis est, magnum afferat praeclarumque solatium.
PL 6, 665Cしかし、もし徳が(彼ら哲学者が正しく言うように)追い求められるべきものであり、人間がそれのために生まれることが確かであるのならば、その根底には何らかのより大きな希望がなければならない。それは、耐え忍ぶことこそ徳であるところの災いと労苦に対して、大いなる、輝かしい慰めをもたらすものでなければならない。
Nec aliter virtus, cum per se dura sit, haberi pro bono potest quam si acerbitatem suam maximo bono penset. Aeque non aliter his bonis praesentibus abstinendum est, quam si sunt alia majora, propter quae tanti sit, et voluptates omittere, et mala omnia sustinere.
PL 6, 665C徳はそれ自体としては厳しいものであるゆえに、その苦さを最大の善によって埋め合わせるのでなければ、善きものと見なされることはできない。同様に、この世の善きものを断つべきなのは、快楽を捨て、あらゆる悪を耐え忍ぶだけの価値がある、より大きな別の善が存する場合に限られるのである。
Ea vero nulla sunt alia (ut in tertio docui) nisi perpetuae vitae. Hanc autem praestare quis potest, nisi Deus, qui virtutem ipsam proposuit?
PL 6, 666Aしかし、そのようなものは(私が第三巻で教えたように)永遠の生命をおいて他にはない。そして、これを与えることができるのは、徳そのものを定めたもうた神をおいて他に誰があろうか。
Ergo in Dei agnitione et cultu rerum summa versatur: in hoc est spes omnis ac salus hominis; hic est sapientiae gradus primus, ut sciamus quis sit nobis verus pater, eumque solum pietate debita prosequamur, huic pareamus, huic devotissime serviamus; in eo promerendo actus omnis, et cura, et opera collocetur.
PL 6, 666Aしたがって、事の要は神の認識と礼拝のうちにある。ここにこそ人間のすべての希望と救いがある。これこそ知恵の第一の段階である。すなわち、誰が我々にとって真の父であるかを知り、その方にのみしかるべき敬虔をもって仕え、この方に従い、この方にこの上なく献身して仕えることであり、この方の心に適うために、あらゆる行い、配慮、務めが注がれるべきなのである。
Liber VI, Caput X
第VI巻 第X章PL 6, 666ADe Religione erga Deum, et Misericordia erga homines; atque de Mundi principio. Dixi, quid debeatur Deo: dicam nunc, quid homini tribuendum sit; quanquam id ipsum quod homini tribueris, Deo tribuitur, quia homo Dei simulacrum est.
PL 6, 666A神への信仰と人間への慈しみについて、また世界の初めについて。私は神に対して何が負われるべきかを述べた。今は人間に対して何が与えられるべきかを述べよう。もっとも、人間に与えられるものは、それ自体すでに神に与えられているのである、人間は神の像だからである。
Sed tamen primum officium justitiae est, conjungi cum Deo; secundum, cum homine. Sed illud primum, Religio dicitur; hoc secundum, misericordia vel humanitas nominatur. Quae virtus propria est justorum et cultorum Dei; quod ea sola vitae communis continet rationem.
PL 6, 666Bしかし正義の第一の務めは神と結ばれることであり、第二の務めは人間と結ばれることである。この第一のものは信仰と呼ばれ、第二のものは慈しみすなわち人間愛と名づけられる。この徳こそ正しい者たちと神の礼拝者たちに固有のものである、共同の生の理をただこれのみが保つからである。
Deus enim, qui caeteris animalibus sapientiam non dedit, naturalibus ea munimentis ab incursu et periculo tutiora generavit.
PL 6, 666Bなぜなら神は、他の動物たちには知恵を与えなかったが、それらを生来の備えによって襲撃や危険からより安全なものとして生み出したからである。
Hominem vero quia nudum fragilemque formavit, ut eum sapientia potius instrueret, dedit ei praeter caetera hunc pietatis affectum ut homo hominem tueatur, diligat, foveat, contraque omnia pericula et accipiat, et praestet auxilium.
PL 6, 666Bしかし人間については、裸で脆いものとして形づくったので、むしろ知恵によってこれを備えるべく、他のものに加えてこの敬虔の情を与えた。人間が人間を守り、愛し、いたわり、あらゆる危険に対して援助を受けもし与えもするようにするためである。
Summum igitur inter se hominum vinculum est humanitas: quod qui disrupit, nefarius et parricida existimandus est. Nam si ab uno homine, quem Deus finxit, omnes orimur, certe consanguinei sumus; et ideo maximum scelus putandum est, odisse hominem, vel nocentem.
PL 6, 666Cしたがって人間相互の最高の絆は人間愛である。これを断つ者は、凶悪な者、近親を殺す者と見なされるべきである。なぜなら、もし我々が皆、神が形づくった一人の人間から生まれ出たのであれば、確かに我々は血縁の者であり、それゆえ人間を憎むこと、たとえ害を加える者であってもこれを憎むことは、最大の罪と考えられねばならないからである。
Propterea Deus praecepit inimicitias per nos nunquam faciendas, semper esse tollendas; scilicet ut eos, qui sint nobis inimici, necessitudinis admonitos mitigemus. Item si ab uno Deo inspirati omnes et animati sumus, quid aliud quam fratres sumus?
PL 6, 666Cそれゆえ神は、敵意を我々の側から決して作り出すことなく、常にこれを取り除くべきことを命じられた。すなわち、我々に敵対する者たちを、血縁のつながりを思い起こさせることによって和らげるためである。同様に、もし我々が皆、ただ一つの神によって霊を吹き込まれ、命を与えられているのであれば、我々は兄弟以外の何であろうか。
Et quidem conjunctiores, quod animis, quam quod corporibus. Itaque non errat Lucretius, cum dicit: Denique, coelesti sumus omnes semine oriundi: Omnibus ille idem pater est.
PL 6, 667Aしかも、肉体によってよりも魂によって、より深く結ばれているのである。それゆえ、ルクレティウスが次のように言うとき、彼は誤ってはいない。 「そして我々は皆、天の種から生まれ出た者である。すべての者にとって、かの方は同じ父である。」
Ergo pro belluis immanibus sunt habendi, qui homini nocent, qui contra jus humanitatis et fas omne spoliant, cruciant, occidunt, exterminant. Ob hanc necessitudinem germanitatis docet nos Deus, malum nunquam facere, semper bonum.
PL 6, 667Aしたがって、人間に害を加える者、人間愛の理とあらゆる神の掟とに反して略奪し、責め苦を負わせ、殺し、滅ぼす者は、獰猛な獣と見なされるべきである。この兄弟としての血のつながりのゆえに、神は我々に、決して悪を行わず、常に善を行うことを教えられる。
Id autem ipsum bene facere quid sit, idem ipse praescribit: praestare auxilium depressis et laborantibus; impertiri victum non habentibus. Deus enim, quoniam pius est, animal nos voluit esse sociale. Itaque in aliis hominibus nos ipsos cogitare debemus.
PL 6, 667Aしかも、善を行うとはいかなることかを、神ご自身が定められる。すなわち、打ちひしがれた者や苦しむ者に援助を与え、糧を持たない者に食を分け与えることである。なぜなら神は人を慈しむ方であるがゆえに、我々を社会的な生き物として望まれたからである。それゆえ我々は、他の人間たちのうちに我々自身を思うべきである。
Non meremur in periculo liberari si non succurrimus: non meremur auxilium, si negamus. Ad hanc partem Philosophorum nulla praecepta sunt; quippe qui falsae virtutis specie capti, misericordiam de homine sustulerunt, et dum volunt sanare, vitiaverunt.
PL 6, 668A我々が助けなければ、危険から救われるに値せず、我々が拒めば、援助を受けるに値しない。この点については、哲学者たちの教えは何一つ無い。というのも彼らは、偽りの徳の見かけに囚われて、人間から慈しみを取り除いてしまい、癒そうとしながら、かえって傷つけてしまったからである。
Et cum iidem plerumque fateantur, societatis humanae communionem esse retinendam, ab ea plane seipsos inhumanae suae virtutis rigore dissociant. Convincendus ergo etiam hic error illorum est, qui nihil cuiquam impertiendum putant.
PL 6, 668Aそして彼らは多くの場合、人間社会の交わりは保たれるべきであると認めながら、自らの非人間的な徳の厳しさによって、明らかにそこから自分自身を切り離している。それゆえ、誰にも何も分け与えるべきではないと考える者たちの、この誤りもまた論駁されねばならない。
Urbis condendae originem atque causam non unam intulerunt: sed alii eos homines, qui sint ex terra primitus nati, cum per silvas et campos erraticam degerent vitam, nec ullo inter se sermonis aut juris vinculo cohaererent, sed frondes et herbam pro cubilibus, speluncas et antra pro domibus haberent, bestiis et fortioribus animalibus praedae fuisse commemorant.
PL 6, 668A彼ら〔哲学者たち〕は、都市が建てられた起源と原因について、一つだけを挙げたのではない。ある者たちは、最初に大地から生まれた人間たちが、森や野を彷徨いながら生を送り、言葉によっても法によっても互いに結びつくことなく、木の葉や草を寝床とし、洞穴や岩屋を住まいとしていたとき、獣や自分たちより強い動物たちの餌食であったと語っている。
Tum eos, qui aut laniati effugerant, aut laniari proximos viderant, admonitos periculi sui ad alios homines decurrisse, praesidium implorasse, et primo nutibus voluntatem suam significasse; deinde sermonis initia tentasse, ac singulis quibusque rebus nomina imprimendo, paulatim loquendi perfecisse rationem.
PL 6, 669Aそして、引き裂かれながらも逃げのびた者たち、あるいは近くの者が引き裂かれるのを見た者たちは、自らの危険を思い知らされて他の人間たちのもとへ駆けつけ、庇護を求め、まず身振りによって自分の意志を示し、それから言葉を試み始め、一つ一つのものに名を刻みつけることによって、次第に話す術を完成させたのだという。
Cum autem nec multitudinem ipsam viderent contra bestias esse tutam, oppida etiam coepisse munire; vel ut quietem noctis tutam sibi facerent, vel ut incursiones atque impetus bestiarum non pugnando, sed objectis aggeribus arcerent.
PL 6, 669Aしかし、群れをなしていることさえも獣に対して安全ではないと見て取ったとき、彼らは町をも築き始めたという。夜の安らぎを自分たちにとって安全なものとするため、あるいは獣の襲撃や突進を、戦うことによってではなく、築いた土塁によって防ぐためである。
O ingenia hominibus indigna quae has ineptias protulerunt! miseros, atque miserabiles, qui stultitiam suam litteris memoriaeque mandaverunt!
PL 6, 669Aああ、このような愚論を生み出した、人間にふさわしからぬ才知よ。哀れな、まことに哀れむべき者たちよ、自らの愚かさを文書に記し、記憶に委ねてしまったとは。
Qui cum viderent mutis quoque animalibus ingenitam esse rationem, vel conveniendi, vel invicem appetendi, vel periculi fugiendi, vel mali cavendi, vel cubilia sibi et latibula parandi; homines autem ipsos existimaverint non nisi exemplis admoneri ac discere potuisse, quid metuere, quid cavere, quid facere deberent; aut nunquam conventuros inter se fuisse, nec loquendi rationem reperturos, nisi eos bestiae comedissent.
PL 6, 669B彼らは、物言わぬ動物たちにさえ、集うにせよ、互いを求めるにせよ、危険を逃れるにせよ、悪を避けるにせよ、自分のために寝床や隠れ家を用意するにせよ、生まれながらの理が備わっていることを見ていながら、人間たち自身については、何を恐れ、何を避け、何をなすべきかを、実例によって教え知らされることによってしか学び得なかったはずだと、あるいは、獣に食われるのでなければ、互いに集うこともなく、話す術を見出すこともなかったはずだと考えたのである。
Haec aliis delira visa sunt (ut fuerunt) dixeruntque, non ferarum laniatus causam fuisse coeundi, sed ipsam potius humanitatem: itaque inter se congregatos, quod natura hominum solitudinis fugiens, et communionis ac societatis appetens esset.
PL 6, 669Bこれらのことは、他の者たちには(まさにその通りであったが)たわ言と見えた。そして彼らは、集うことの原因となったのは獣に引き裂かれることではなく、むしろ人間愛そのものであったと言った。すなわち、人間の本性は孤独を逃れ、交わりと社会を求めるものであるがゆえに、人々は互いに集ったのだ、と。
Non magna inter eos disceptatio est. Siquidem causae dispares sunt, res eadem est. Potuit igitur utrumque, quia non repugnat: sed tamen utrumque nullo modo verum est; quia non per omnem terram nati sunt homines e terra, tanquam ex draconis alicujus dentibus proseminati (ut poetae ferunt) sed unus homo à Deo fictus est, ab eoque uno omnis terra humano genere completa est, eadem scilicet ratione, qua rursus post diluvium: quod certe negare non possunt.
PL 6, 669C彼らの間の論争は大きなものではない。原因は異なっていても、事柄は同じだからである。したがって両方とも起こり得たであろう、互いに矛盾しないからである。しかしそれでも、両方とも決して真実ではない。人間は、詩人たちが語るように、あたかも竜の歯から蒔かれたかのように大地のあらゆる場所から生まれたのではなく、ただ一人の人間が神によって形づくられ、その一人から全地が人類によって満たされたのである。それはまさに、大洪水の後に再びそうなったのと同じ理によることであり、これは彼らも確かに否定することはできない。
Nulla igitur in principio facta est ejusmodi congregatio; nec unquam fuisse homines in terra, qui praeter infantiam non loquerentur, intelliget cui ratio non deest.
PL 6, 670Aしたがって、初めにこのような集合が起こったことは決してなかった。また、幼児期を過ぎてもなお言葉を語らぬ人間たちが地上にいたことなど一度もなかったのだと、理性を欠かぬ者ならば理解するであろう。
Fingamus tamen illa vera esse, quae otiosi et inepti senes fabulantur, ut eos suis potissimum sensibus et suis rationibus refellamus.
PL 6, 670Aしかしそれでも、暇な愚かな老人たちが語り伝えているそれらのことを、真実であると仮定してみよう。彼ら自身の考えと彼ら自身の理によって、何よりもまず彼らを論駁するためである。
Si hac de causa sunt homines congregati, ut mutuis auxiliis imbecillitatem suam tuerentur; succurrendum est igitur homini, qui egeat auxilio.
PL 6, 670Aもし人間たちが、互いの助けによって自らの弱さを守るためにこの理由で集ったのであれば、援助を必要とする人間には援助が与えられねばならない。
Cum enim praesidii causa homines societatem cum hominibus inierint et sanxerint, foedus illud inter homines a principio ortus sui ictum aut violare, aut non conservare, summum nefas putandum est.
PL 6, 670Bなぜなら、人間たちが庇護のために人間たちと結びつきを結び、これを誓約したのであれば、その始まりの起こりから人間の間に結ばれたその契約を破ること、あるいはこれを守らないことは、最大の悪逆と見なされねばならないからである。
Nam qui se a praestando auxilio removet, etiam ab accipiendo se removeat necesse est; quia nullius opera indigere se putat, qui alteri suam denegat. Huic vero, qui se ipse dissociat ac secernit a corpore, non ritu hominis, sed ferarum more vivendum est.
PL 6, 670Bなぜなら、援助を与えることから自分を遠ざける者は、援助を受けることからも自分を遠ざけざるを得ないからである。他人に自らの助けを拒む者は、誰の助けも必要としないと思っているのだから。しかしこのように自分自身を分離し、共同体から切り離す者は、人間の流儀によってではなく、獣の慣わしによって生きねばならない。
Quod si fieri non potest, retinendum est igitur omni modo vinculum societatis humanae, quia homo sine homine nullo modo potest vivere. Retentio autem societatis est communitas, id est auxilium praestare, ut possimus accipere.
PL 6, 670Bもしそのようなことがあり得ないのであれば、人間社会の絆はあらゆる仕方で保たれねばならない。人間は人間なしには決して生きることができないからである。しかも社会を保つこととは共同であること、すなわち、我々が受けることができるように援助を与えることである。
Sin vero (ut illi alii disputant) humanitatis ipsius causa facta est hominum congregatio, homo certe hominem debet agnoscere.
PL 6, 670Bもし逆に(他の者たちが論じるように)人間愛そのもののゆえに人間の集合が生じたのであれば、人間は確かに人間を認めなければならない。
Quod si fecerunt illi rudes et adhuc feri homines, et fecerunt nondum constituta loquendi ratione, quid putemus hominibus expolitis, et sermonis rerumque omnium commercio inter se copulatis esse faciendum, qui assueti hominibus solitudinem ferre non possunt?
PL 6, 670Cもし、あの粗野でなお野生であった人間たちが、話す術がまだ定まっていないうちにさえそれを行ったのであれば、教養を身につけ、言葉とあらゆる事柄の交わりによって互いに結ばれている人間たちが、人間に慣れて孤独に耐えることができない以上、何をなすべきだと我々は考えるべきであろうか。
Liber VI, Caput XI
第VI巻 第XI章PL 6, 671ADe personis in quas beneficium sit conferendum. Conservanda est igitur humanitas, si homines recte dici velimus. Id autem ipsum conservare humanitatem, quid aliud est, quam diligere hominem, quia homo sit, et idem quod nos sumus?
PL 6, 671A恩恵をどのような人々に施すべきかについて。したがって、我々が正しく人間と呼ばれることを望むならば、人間愛は保たれねばならない。ところで、人間愛を保つということそれ自体は、人間が人間であるがゆえに、そして我々と同じ者であるがゆえに、これを愛すること以外の何であろうか。
Discordia igitur atque dissensio non est secundum hominis rationem. Verumque est illud Ciceronis, quod ait, hominem naturae obedientem homini nocere non posse. Ergo si nocere homini contra naturam est, prodesse igitur homini secundum naturam sit necesse est.
PL 6, 671Aしたがって、不和と仲違いは人間の理に適うものではない。キケロが、自然に従う人間は人間に害を加えることができないと言ったことは真実である。それゆえ、人間に害を加えることが自然に反するのであれば、人間に益をなすことは自然に適うことでなければならない。
Quod qui non facit, hominis se appellatione dispoliat; quia humanitatis officium est, necessitati hominis ac periculo subvenire.
PL 6, 671Bこれを行わない者は、自ら人間という呼び名を剥ぎ取っている。なぜなら、人間の困窮と危難に力を貸すことこそ、人間愛の務めだからである。
Quaero igitur ab iis, qui flecti ac misereri non putant esse sapientis: si homo ab aliqua bestia comprehensus, auxilium sibi armati hominis imploret, utrumne succurrendum putent, an minime?
PL 6, 671Bそこで私は、心を動かされ憐れむことは賢者にふさわしくないと考える者たちに問いたい。もし人間が何らかの獣に捕らえられ、武装した人間の助けを自らに求めて叫ぶならば、彼らはこれに救いの手を差し伸べるべきだと考えるのか、それとも考えないのか、と。
Non sunt tam impudentes, ut negent fieri oportere quod flagitat, quod exposcit humanitas. Item si aliquis circumveniatur igni, ruina opprimatur, mergatur mari, flumine rapiatur, num putent hominis esse, non auxiliari? non sunt ipsi homines, si putent.
PL 6, 671B彼らも、人間愛が求め要求することをなすべきではないと否むほど恥知らずではない。同様に、もし誰かが火に囲まれ、崩れ落ちるものに押しつぶされ、海に沈められ、川に押し流されるならば、援助しないことが人間のすることだと彼らは考えるだろうか。もしそう考えるならば、彼ら自身が人間ではない。
Nemo enim potest ejusmodi periculis non esse subjectus. Imo vero et hominis et fortis viri esse dicent, servare periturum.
PL 6, 671Bなぜなら、このような危険にさらされずにいられる者は誰もいないからである。それどころか、滅びゆく者を救うことこそ、人間としても、また勇敢な男としてもふさわしいことだと彼らは言うであろう。
Si ergo in ejusmodi casibus, qui periculum vitae homini afferunt, succurrere humanitatis esse concedunt, quid causae est, cur, si homo esuriat, sitiat, algeat, succurrendum esse non putent?
PL 6, 672Aしたがって、もし人間に生命の危険をもたらすこの種の場合において、援助することが人間愛にふさわしいと彼らが認めるならば、人間が飢え、渇き、凍えるときに援助すべきだと考えない理由はどこにあろうか。
Quae cum sint paria natura cum illis casibus fortuitis, et unam eamdemque humanitatem desiderent, tamen illa discernunt, quia non re ipsa vera, sed utilitate praesenti omnia metiuntur. Illos enim, quos periculo surripiunt, sperant sibi gratiam relaturos.
PL 6, 672Aこれらのことは、本性においてかの偶然の場合と等しく、同じ一つの人間愛を求めるものであるにもかかわらず、彼らはこれを区別する。というのも彼らは、物事それ自体の真実によってではなく、目先の利益によってすべてを測るからである。すなわち、彼らが危険から救い出す者たちについては、自分に恩返しをしてくれるだろうと期待しているのである。
Egentes autem, quia non sperant, perire arbitrantur quidquid ejusmodi hominibus impertiant. Hinc est illa Plauti detestanda sententia: Male meretur, qui mendico dat, quod edat. Nam et illud, quod dat, perit; Et illi producit vitam ad miseriam.
PL 6, 672Aしかし困窮した者たちに対しては、恩返しを期待できないゆえに、そのような人間たちに分け与えるものは何であれ無駄になると彼らは考える。ここから、あのプラウトゥスの忌むべき言葉が生まれる。 「乞食に食べる物を与える者は、悪しきことをしているのだ。 与えたそのものも無駄になり、 しかもその者の生を悲惨へと長引かせるのだから。」
Atenim poeta fortasse pro persona locutus est. Quid Marcus Tullius in suis Officialibus libris, nonne hoc idem suadet, non esse omnino largiendum?
PL 6, 672Aしかし、この詩人はおそらく役柄として語ったのであろう。ではキケロは、その『義務について』の書のうちで、まさに同じこと、すなわちおよそ施しをすべきではないということを説いているのではないか。
Sic enim dixit: « Largitio quae fit ex re familiari, fontem ipsum benignitatis exhaurit; ita benignitate benignitas tollitur, qua quo in plures usus sis, eo minus in multos uti possis. » Et idem paulo post: « Quid autem est stultius, quam quod libenter facias, curare ut id diutius facere non possis? » Videlicet professor sapientiae refrenat homines ab humanitate, monetque ut rem familiarem diligenter custodiant; malintque arcam, quam justitiam conservare.
PL 6, 672B彼は次のように言った。『家産から行われる施しは、慈愛の源そのものを涸らしてしまう。かくして慈愛によって慈愛は失われる。それを多くの人に用いれば用いるほど、それだけ多くの人に用いることができなくなるのだから。』また同じ者は少し後にこう言う。『しかし、喜んですることを、長く続けてできなくなるように図るとは、これほど愚かなことがあろうか。』すなわちこの知恵の教師は、人間たちを人間愛から引き離し、家産を注意深く守るよう戒め、正義よりもむしろ金庫を保つことを望ませているのである。
Quod cum intelligeret inhumanum esse, ac nefarium, mox alio capite, quasi actus poenitentia, sic ait: « Nonnunquam tamen est largiendum; nec hoc benignitatis genus omnino repudiandum, et saepe idoneis hominibus egentibus de re familiari impertiendum. » Quid est idoneis? nempe iis, qui restituere ac referre gratiam possint.
PL 6, 672Bしかし彼は、これが非人間的で凶悪なことであると悟ったので、間もなく別の章で、あたかも悔いに促されたかのように、こう言う。『とはいえ、時には施しをすべきである。この種の慈愛をおよそ斥けるべきではなく、しばしば、ふさわしい困窮者たちに家産のうちから分け与えるべきである。』ふさわしい者とは何か。すなわち、返礼をなし、恩に報いることのできる者たちのことである。
Si nunc Cicero viveret, exclamarem profecto: Hic, hic, Marce Tulli, aberrasti a vera justitia; eamque uno verbo sustulisti; cum pietatis et humanitatis officia utilitate metitus es. Non enim idoneis hominibus largiendum est, sed quantum potest, non idoneis.
PL 6, 673Aもし今キケロが生きていたなら、私はまさにこう叫んだであろう。ここだ、ここだ、キケロよ、お前は真の正義から迷い出て、それを一言のうちに取り除いてしまったのだ、敬虔と人間愛の務めを利益によって測ってしまったのだから、と。ふさわしい人間たちに施すべきではなく、できる限り、ふさわしくない者たちにこそ施すべきなのである。
Id enim juste, id pie, id humane sit, quod fine spe recipiendi feceris. Haec est vera illa et germana justitia, cujus solidam et expressam nullam tenere vos dicis.
PL 6, 673A見返りを受ける望みなし〔底本は fine spe。sine spe と読む〕になされることこそ、正しく、敬虔で、人間愛にかなうことである。これこそ真の、正真正銘の正義であり、これについての確固たる明白な把握〔底本は solidam et expressam の後に名詞を欠く。「把握」を補った〕を諸君は誰も持ち合わせていないと、お前は言う。
Ipse pluribus locis clamas, mercenariam non esse virtutem; faterisque in libris Legum tuarum, liberalitatem gratuitam esse, his verbis: « Nec est dubium, quin is, qui liberalis benignusque dicitur, officium, non fructum sequatur. » Cur ergo idoneis potius largiris, nisi ut postea mercedem recipias?
PL 6, 673Aお前自身、幾つもの箇所で、徳は報酬目当てのものではないと声高に言っている。そしてお前の『法律について』の書のうちでも、気前のよさは無償のものであると認め、こう述べている。『気前がよく親切であると言われる者が、利益ではなく務めに従うということに、疑いはない。』それならばなぜ、後に報酬を受け取るためでなくして、ふさわしい者たちにこそ施しをするというのか。
Te igitur auctore ac praeceptore justitiae, quisquis idoneus non erit, nuditate, siti, fame conficietur; nec homines copiosi, et usque ad delicias abundantes subvenient ultimae necessitati.
PL 6, 673Bしたがって、お前を正義の創始者にして教師とするならば、ふさわしくない者は誰であれ、裸のまま、渇きと飢えのうちに滅び果てるであろう。そして富み栄え、贅沢に満ちあふれた人間たちも、その極まった困窮を助けはしないであろう。
Si virtus mercedem non exigit, si propter se ut dicis, expetenda est; ergo justitiam matrem principemque virtutum suo pretio, non tuo commodo aestima. Ei potissimum tribue, a quo nihil speres. Quid personas eligis? quid membra inspicis?
PL 6, 673Bもし徳が報酬を要求せず、お前が言うように、それ自体のゆえに求められるべきものであるならば、諸徳の母にして第一のものである正義を、お前自身の利益によってではなく、それ自体の値打ちによって測れ。何も期待できない相手にこそ、何よりもまず与えよ。なぜ人を選り好みするのか。なぜ手足を検分するのか。
Pro homine tibi habendus est, quisquis ideo precatur, quia te hominem putet. Abjice umbras illas imaginesque justitiae, atque ipsam veram et expressam tene. Largire caecis, debilibus, claudis, destitutis; quibus, nisi largiare, moriendum est.
PL 6, 674Aお前を人間だと思えばこそ乞う者は誰であれ、お前は人間として遇さねばならない。正義のかの影や模像を投げ捨て、真実の、あるがままの正義そのものを保て。目の見えぬ者、弱った者、足の萎えた者、見捨てられた者に施せ。彼らは、お前が施さなければ、死なねばならないのだから。
Inutiles sunt hominibus, sed utiles Deo, qui eos retinet in vita, qui spiritu donat, qui luce dignatur. Fove, quantum in te est, et animas hominum, ne extinguantur, humanitate sustenta. Qui succurrere perituro potest, si non succurrerit, occidit.
PL 6, 674A彼らは人間たちにとっては無用な者であるが、神にとっては有用な者である。神は彼らを生にとどめ、霊を与え、光にふさわしいものとされるのだから。お前にできる限り、彼らをいたわれ。そして人間たちの魂が消え去らぬよう、人間愛によって支えよ。滅びゆく者を救うことができながら、救わなかった者は、殺したのである。
Verum isti, quia neque naturam retinent, neque praemium in eo quod sit sciunt, dum perdere timent, perdunt; et in id, quod maxime cavent, incidunt, ut quidquid largiuntur, aut pereat omnino, aut ad tempus brevissimum prosit.
PL 6, 674Aしかし彼らは、本性を保つこともなく、そこに報いのあることを知りもしないので、失うことを恐れながら、かえって失っている。そして最も警戒していたその当のことに陥ってしまう。すなわち、彼らが施すものは何であれ、まったく無駄になるか、ごく短い間しか役に立たないかのいずれかとなるのである。
Nam qui exiguam stipem miseris negant, qui conservare humanitatem sine damno suo volunt, patrimonia sua effundunt, ut aut peritura et fragilia sibi comparent, aut certe maximis suis damnis nihil consequantur.
PL 6, 674Bなぜなら、哀れな者たちにわずかな施しをも拒み、自らに損失を及ぼすことなく人間愛を保とうと望む者たちは、その財産を注ぎ出し、滅び去る脆いものを自分のために手に入れるか、あるいは莫大な損失を被りながら何一つ得るところがないかのいずれかとなるからである。
Quid enim dicendum est de iis, qui populari levitate ducti, vel magnis urbibus suffecturas opes exhibendis muneribus impendunt? nisi eos dementes atque furiosos, qui praestent id populo, quod et ipsi perdant, et nemo eorum, quibus praestatur, accipiat.
PL 6, 674B民衆の軽薄さに引きずられて、大都市を賄うに足るほどの富を見世物の開催に費やす者たちについては、何と言うべきであろうか。彼らを、正気を失った、狂乱の者たちと言うほかない。自分自身は失いながら、それを施される者たちのうち誰一人として受け取ることのない、そのようなものを民衆に与えているのだから。
Itaque ut est omnis voluptas caduca et brevis, oculorum maxime et aurium, aut obliviscuntur homines, et alterius damna pro ingratis habent; aut etiam offenduntur, si non est libidini vulgi satisfactum: ut etiam homines stultissimi malum sibi malo comparaverint; aut si adeo placuerunt, nihil amplius, quam inanem favorem paucorumque dierum fabulas assequuntur.
PL 6, 675Aそしてあらゆる快楽が、とりわけ目と耳の快楽が、儚く短いものであるように、人々はこれを忘れ去り、他人の損失を恩知らずのままに済ませてしまうか、あるいは、群衆の欲望が満たされなければ、かえって腹を立ててしまう。かくして、最も愚かな人間たちは、悪をもって自らに悪をもたらすことになる。あるいは、たとえ彼らの気に入ったとしても、得られるものは空しい人気と、わずか数日の語り草にすぎない。
Sic quotidie levissimorum hominum patrimonia in res supervacuas prodiguntur. Num ergo illi sapientius, qui utiliora et diuturniora civibus suis exhibent munera? ii scilicet, qui publicis operibus extructis, memoriam nomini suo quaerunt? ne isti quidem recte bona sua in terra sepeliunt; quia nec memoria quidquam mortuis confert, nec opera eorum sempiterna sunt: siquidem aut uno tremore terrae dissipantur et corruunt, aut fortuito consumuntur incendio, aut hostili aliquo impetu diruuntur, aut certe vetustate ipsa dissoluta labuntur. « Nihil est enim ut ait orator, opere et manufactum quod non conficiat et consumat vetustas.
PL 6, 675Aこうして日々、最も軽薄な人間たちの財産が無用なもののうちに浪費されている。それでは、市民たちにより有用で長く残る贈り物を提供する者たちは、より賢明なのであろうか。すなわち、公共の建造物を築いて、自分の名の記念を求める者たちのことである。彼らもまた、自らの財を正しく地に埋めているとは言えない。なぜなら、記念は死者に何ももたらさず、彼らの造った建造物も永遠のものではないからである。ある時は一度の地震によって崩れ落ち、ある時は不慮の火災によって焼き尽くされ、ある時は敵の攻撃によって破壊され、あるいは古さそのものによって朽ち果てて崩れ落ちるのである。かの弁論家が言うように、『年月が損ない、費やし尽くさぬものは、人の手の業になるもののうちに何一つ無い』のである。
At haec justitia et lenitas florescit quotidie magis. » Illi ergo melius, qui tribulibus suis aut clientibus largiuntur: aliquid enim praestant hominibus, et prosunt: sed non est illa vera et justa largitio.
PL 6, 675Bしかし、この正義と柔和とは、日々ますます花開いていく。』それゆえ、自分の部族の者や被護民に施しをする者たちの方がまだましである。彼らは人間たちに何かを与え、益をもたらしているのだから。しかし、それは真実で正しい施しではない。
Beneficentia enim nulla est, ubicumque necessitas non est. Perit ergo quidquid gratiae causa tribuitur non indigentibus; aut cum foenore redit, et beneficentia non erit.
PL 6, 676Aなぜなら、必要のないところには、いかなる慈善も存在しないからである。それゆえ、困窮していない者に好意のために与えられるものは何であれ、無駄になるか、あるいは利息をつけて返ってくるかであり、いずれにせよ慈善とはならない。
Quod et si gratum est iis, quibus datur, justum tamen non est, quia si non fiat, nihil mali sequitur. Unum igitur certum et verum liberalitatis officium est, egentes atque inutiles alere.
PL 6, 676Aたとえそれが与えられる者たちにとって喜ばしいものであっても、それでも正しいことではない。なぜなら、それがなされなくても、何も悪しきことは生じないからである。したがって、気前のよさの確かで真実な務めはただ一つ、困窮し、役に立たぬ者たちを養うことである。
Liber VI, Caput XII
第VI巻 第XII章PL 6, 676ADe generibus beneficentiae, et operibus misericordiae. Haec est illa perfecta justitia, quae custodit humanam, de qua philosophi loquuntur, societatem.
PL 6, 676A善行の諸類型と慈しみの働きについて。これこそは、哲学者たちの語るところの人間社会を守る、かの完全な正義である。
Hic divitiarum maximus ac verissimus fructus est, non uti opibus ad propriam unius voluptatem, sed ad multorum salutem, non ad praesentem suum fructum, sed ad justitiam, quae sola non interit.
PL 6, 676A富の最大にして最も真実な実りとは、これである。すなわち、財を自分ひとりの快楽のためにではなく多くの者の無事のために用い、目先の自分の利得のためにではなく、ひとり滅びることのない正義のために用いることである。
Tenendum est igitur omni modo, ut ab officio misericordiae spes recipiendi absit omnino. Hujus enim operis et officii merces a Deo est expectanda solo: nam si ab homine expectes, jam non humanitas erit illa, sed beneficii foeneratio; nec potest videri bene meruisse, qui quod facit, non alteri, sed sibi praestat; et tamen res eodem redit; ut quod alteri quisque praestiterit, nihil ab eo commodi sperans, vere sibi praestet, quia mercedem capiet a Deo.
PL 6, 676Bそれゆえ、慈しみの務めからは、見返りを受け取る望みを、あらゆる仕方で完全に排さねばならない。この業とこの務めの報いは、神からのみ期待すべきである。もし人間から期待するならば、それはもはや人間愛ではなく、恩恵の高利貸しとなる。しかも、自分の行うことを他人にではなく自分自身に施す者は、よく功を積んだとは見なされ得ない。とはいえ、事は結局同じところに帰着する。すなわち、他人に施しながら、その者から何の利得も望まない者こそ、実は自分自身に施しているのである。なぜなら、その者は神から報いを受け取るからである。
Idem Deus praecepit, ut si quando coenam paraverimus, eos in convictum adhibeamus, qui revocare non possint et vicem reddere; ut omnis actus vitae nostrae non careat misericordiae munere.
PL 6, 677A同じ神は、我々が食事を用意するときには、招き返すことも恩に報いることもできない者たちを食卓に招くよう命じられた。それは、我々の生のあらゆる行為が、慈しみの務めを欠くことのないようにするためである。
Nec tamen quisquam interdictum sibi putet, aut communione cum amicis, aut charitate cum proximis. Sed notum nobis Deus fecit, quod sit verum et justum opus, ita nos oportet cum proximis vivere, dummodo sciamus illud ad hominem, hoc ad Deum pertinere.
PL 6, 677Aとはいえ、友との交わりも隣人との愛も自分には禁じられていると考える者があってはならない。ただ神は、何が真実にして正しい業であるかを我々に知らしめられたのであり、我々は、あちら〔友や隣人との交わり〕が人に関わることであり、こちら〔真実にして正しい業〕が神に関わることであると弁えたうえで、隣人と共に生きるべきなのである。
Praecipua igitur virtus est hospitalitas; quod philosophi quoque aiunt: sed eam detorquent a vera justitia, et ad commodum rapiunt. « Recte, inquit Cicero, a Theophrasto est laudata hospitalitas.
PL 6, 677Aこうして、第一の徳は歓待である。これは哲学者たちも語るところであるが、彼らはそれを真の正義から捻じ曲げ、利得へと引き寄せてしまう。キケロは言う、「テオプラストスが歓待を称賛したのは正しい」と。
Est enim (ut mihi quidem videtur) valde decorum, patere domos hominum illustrium hospitibus illustribus. » Eodem modo rursus erravit, quo tum, cum idoneis esse diceret largiendum.
PL 6, 677A「なぜなら、(少なくとも私にはそう思われるのだが)名だたる人々の家が名だたる客人たちに開かれているのは、実に立派なことだからである」と。しかし彼は、施しをするにふさわしい相手に施すべきだと言ったときと同じ仕方で、再び誤ったのである。
Non enim justi et sapientis viri domus illustribus debet patere, sed humilibus et abjectis. Nam illustres illi ac potentes nulla re possunt indigere; quos opulentia sua et munit, et honorat. Nihil autem a viro justo faciendum est, nisi quod sit beneficium.
PL 6, 677B正しく知恵ある人の家は、名だたる者たちにではなく、卑しく打ち捨てられた者たちにこそ開かれるべきだからである。名だたる有力な者たちは何ひとつ欠けるところがなく、その富がすでに彼らを守り、栄誉を与えているのである。ところが、正しい人がなすべきことは、恩恵となること以外にはない。
Beneficium autem si refertur, interit, atque finitur; nec enim possumus id habere integrum, cujus pretium nobis persolutum est.
PL 6, 677Bしかるに、恩恵は返礼を受けるならば消え失せ、終わってしまう。我々は、その代価がすでに支払われたものを、無傷のまま保つことはできないのである。
In his itaque beneficiis justitiae ratio versatur, quae salva et incorrupta permanserint: permanent autem non aliter, quam si praestentur hominibus iis, qui prodesse nullo modo possunt.
PL 6, 677Bしたがって正義の理は、無傷のまま損なわれずに残るような恩恵においてこそ働くのであり、それが残るのは、いかなる仕方でも益をもたらすことのできない人々に施される場合に限られる。
At ille in recipiendis illustribus nihil spectavit aliud, nisi utilitatem; nec dissimulavit homo ingeniosus, quid ex eo commodi speraret.
PL 6, 678Aところが彼は、名だたる者たちを迎え入れるにあたって、利益以外の何ものも顧みなかった。しかも、才知に長けたこの人物は、そこから何の利得を望んでいるかを隠しもしなかった。
Ait enim, qui id faciat, potentem apud exteros futurum per gratiam principum, quos sibi hospitii et amicitiae jure constrinxerit. O quam multis argumentis Ciceronis inconstantia, si id agerem, coargui posset! Nec tam nostris, quam suis verbis refelleretur.
PL 6, 678A彼は言う、そうする者は、歓待と友誼の縁で結びつけた指導者たちの好意によって、異国の人々のあいだでも力を持つようになるであろうと。ああ、もし私がそうしようとするなら、キケロの一貫性の無さは、いかに多くの論拠によって論駁できることか。しかもそれは、我々の言葉によってよりも、むしろ彼自身の言葉によって論破されるであろう。
Idem quippe ait, ut quisque maxime ad suum commodum referat, quaecumque agit, ita minime esse virum bonum.
PL 6, 678Aというのも彼自身、誰であれ自分のなすことすべてを自分の利得に最も強く結びつける者ほど、善き人からは最も遠い、と語っているからである。
Idem etiam negat, simplicis et aperti hominis esse, ambire, simulare aliquid, et praetendere, aliud agere videri, cum aliud agat; praestare se alteri fingere, quod sibi praestet: sed malitiosi potius, et astuti, et fallacis, et subdoli.
PL 6, 678A彼はまた、こうも言う。取り入ろうとし、何かを装い、見せかけ、実際とは違うことをしているように見せかけること、自分自身のために施していることを他人のために施しているかのように装うことは、単純で率直な人間のすることではなく、むしろ悪意ある者、狡猾な者、偽り多き者、腹黒い者のすることである、と。
Quomodo ergo defenderet, quominus ambitiosa illa hospitalitas malitia esset? « Tu mihi per omnes portas circumcurses, ut advenientes populorum atque urbium principes domum tuam invites, ut per eos apud cives eorum potentiam consequare; velisque te justum, et humanum, et hospitalem videri, cum studeas utilitati tuae. » Verum hoc ille non potius incaute?
PL 6, 678Bそれなら、あの野心に満ちた歓待がどうして悪意でないと弁護できようか。「お前は、あらゆる門を駆け巡っては、到来する諸国民や諸都市の指導者たちを自分の家に招き入れ、彼らを通じてその市民たちの間で権勢を得ようとする。しかも、自分の利益を追い求めていながら、正しく、情け深く、もてなし好きな人間に見られたいと願う」。しかし彼のこの発言は、むしろ不用意であったのではないか〔この文は述語動詞を欠く。dixit を補って読んだ〕。
Quid enim minus in Ciceronem convenit? Sed ignorantia veri juris, prudens ac sciens in hos se laqueos induit. Quod ut ei possit ignosci, testificatus est non ad veram justitiam, quam non teneat, praecepta se dare; sed ad umbram imaginemque justitiae.
PL 6, 678B実際、これほどキケロに似つかわしくないことがあろうか。しかし彼は、真の法を知らぬがゆえに、承知の上でみずからこの罠に陥ったのである。それでも彼が許され得るとすれば、それは彼自身が、自分の与える教えは、自分が捉えてもいない真の正義に向けたものではなく、正義の影と模像とに向けたものであると証言していたからである。
Ignoscendum est igitur umbratico et imaginario praeceptori; nec ab eo veritas exigenda est, qui se nescire fateatur.
PL 6, 678Cしたがって、影のような、模像にすぎない教師は許されねばならない。みずから知らぬと認める者に対して、真理を求めることはできないからである。
Captivorum redemptio magnum atque praeclarum justitiae munus est: quod idem ipse Tullius approbavit. « Atque haec benignitas, inquit, etiam reipublicae est utilis, redimi e servitute captos, locupletari tenuiores.
PL 6, 679A捕虜の贖いは、正義の大いなる輝かしい務めである。これについてはキケロ自身も是認している。「そしてこの慈愛は」と彼は言う、「国家にとっても有益である。捕われた者たちを奴隷の身から贖い出すこと、貧しい者たちを富ませることは」。
Hanc ego consuetudinem benignitatis largitioni munerum longe antepono. Haec est gravium hominum, atque magnorum. » Proprium igitur justorum opus est, alere pauperes, ac redimere captivos, cum apud injustos, si qui haec faciant, graves et magni appellentur.
PL 6, 679A「私はこの慈愛の慣わしを、贈り物のばら撒きよりもはるかに上位に置く。これこそ重厚な人々、偉大な人々のなすことである」。したがって、貧しい者を養い、捕虜を贖うことは、正しい人々に固有の業であって、不正な人々の間でさえ、これをなす者は重厚にして偉大な人物と呼ばれるのである。
Iis enim maximae laudis est benefacere, quos nemo speravit esse facturos. Nam qui bonum facit vel consanguineo, vel proximo, vel amico; aut nullam, aut certe non magnam laudem meretur; quia facere debet, sitque impius ac detestabilis, nisi fecerit id, quod ab eo et natura ipsa, et necessitudo exigit; et si facit, non tam gloriae assequendae, quam reprehensionis vitandae gratia facit.
PL 6, 679A誰もそうするとは思わなかった人々に善をなすことは、最大の称賛に値する。血縁の者、隣人、友のために善をなす者は、何の称賛にも、あるいは少なくとも大きな称賛には値しない。なぜなら、それはなすべきことであり、もし本性そのものと近しい間柄とが彼に求めることをなさないならば、その者は不敬虔にして忌むべき者となるからである。そして、たとえそれをなしたとしても、それは栄誉を得るためというより、むしろ非難を避けるためになすのである。
Qui autem fecit alieno, et ignoto, is vero dignus est laude; quoniam, ut faceret, sola ductus est humanitate. Ibi ergo justitia est, ubi ad benefaciendum necessitatis vinculum nullum est.
PL 6, 679Bしかし、見知らぬ他人のために善をなした者こそ、真に称賛に値する。なぜなら、彼をそうさせたのは、ただ人間愛のみであったからである。したがって正義は、善をなすことへと促す必然の絆が何もないところにこそ存するのである。
Hoc igitur officium benignitatis ne anteponere quidem largitioni munerum debuit, quod est comparantis, et e duobus bonis id, quod sit melius, eligentis.
PL 6, 679Bしたがって彼は、この慈愛の務めを贈り物のばら撒きの上に置くことさえすべきではなかった。そのようなことを言うのは〔quod の指す先は定かでない。キケロの言い分そのものを指すと取った〕、二つの善きものを比較し、その中からより良い方を選び取る者のすることにすぎないからである。
Illa enim largitio hominum patrimonia sua in mare abjicientium inanis, et levis, et ab omni justitia remotissima est. Itaque ne dici quidem munera oportet, in quibus nemo accipit, nisi qui accipere non meretur.
PL 6, 680Aというのも、自分の財産を海に投げ捨てるような人々のあのばら撒きは、空しく、軽薄であり、あらゆる正義から最もかけ離れているからである。それゆえ、受け取るに値しない者しか受け取らないような贈り物は、贈り物と呼ばれることさえふさわしくない。
Non minus magnum justitiae opus est, pupillos et viduas destitutos, et auxilio indigentes tueri, atque defendere.
PL 6, 680A身寄りをなくした孤児や寡婦、助けを必要とする者たちを守り、擁護することも、それに劣らず正義の大いなる業である。
Quod adeo universis divina lex illa praescribit; quando quidem boni quique judicesad officium suum judicant pertinere, ut eos naturali humanitate foveant, ac iisdem prodesse nitantur.
PL 6, 680Aこのことは、かの神の法がすべての人に命じているところである。実際、善き裁判官は誰であれ、彼らを生まれながらの人間愛によって世話し、彼らに益をもたらそうと努めることこそ、自らの務めに属すると判断しているのである。
Verum haec opera proprie nostra sunt, qui legem, qui verba ipsius Dei praecipientis accepimus. Nam illi sentiunt quidem natura esse justum tueri eos, qui tutela carent: sed, cur ita sit, non perspiciunt.
PL 6, 680Aしかし、これらの業は、律法を、すなわち命じたもう神ご自身の御言葉を受け取った我々にこそ固有のものである。彼らは、後見のない者たちを守ることが本性上正しいことだとは感じ取ってはいるが、なぜそうであるのかを見て取ってはいないのである。
Deus enim, cujus perpetua clementia est, idcirco viduas pupillosque defendi ac foveri jubet, ne quis respectu ac miseratione pignorum suorum retardetur, quominus mortem pro justitia fideque suscipiat: sed incunctanter ac fortiter subeat, cum sciat se caros suos Deo relinquere, nec his unquam praesidium defuturum.
PL 6, 680Bというのも、絶えざる慈しみを持ちたもう神は、寡婦や孤児を擁護し世話するよう命じられるが、それは、誰も自分の家族への顧慮や憐れみゆえに、正義と信仰のために死を引き受けることを引き留められることのないためである。むしろ、自分の愛する者たちを神に委ねるのだと知り、彼らに守りが決して欠けることはないと知って、ためらうことなく、勇敢に死へと臨むためなのである。
Aegros quoque, quibus defuerit qui assistat, curandos fovendosque suscipere, summae humanitatis et magnae operationis est: quod qui fecerit, vivam hostiam Deo acquiret; et quod alteri dederit ad tempus, ipse a Deo accipiet in aeternum.
PL 6, 680Bまた、付き添う者のいない病人を引き受けて世話し看護することは、この上ない人間愛であり、大いなる働きである。これをなす者は、生ける犠牲を神のために得ることになろう。そして、他人に一時のあいだ与えたものを、自分自身は神から永遠に受け取るであろう。
Ultimum illud et maximum pietatis officium est, peregrinorum et pauperum sepultura: quod illi virtutis justitiaeque doctores prorsus non attigerunt. Nec enim poterant id videre, qui utilitate omnia officia metiebantur.
PL 6, 681A敬虔の最後にして最大の務め、それは異国の者や貧者の埋葬である。これについては、かの徳と正義の教師たちは全く触れなかった。すべての務めを利益によって測っていた彼らには、これを見て取ることができなかったのである。
In caeteris enim, quae supra dicta sunt, quamvis verum limitem non tenuerint; tamen, quoniam commodi aliquid in his deprehenderunt, quasi odore quodam veritatis retenti, propius oberrarunt: hoc autem, quia nihil videre in eo commodi poterant, reliquerunt.
PL 6, 681Aというのも、先に述べた他の事柄については、彼らは真の限界を守りはしなかったものの、その中に何らかの利得を見出していたがゆえに、いわば真理のある香りに引き留められて、より近くをさまよっていたからである。しかしこのことについては、そこに何の利得も見出せなかったために、これを捨て置いたのである。
Quin etiam non defuerunt, qui supervacaneam facerent sepulturam; nihilque esse dicerent mali, jacere inhumatum atque abjectum: quorum impiam sapientiam, cum omne humanum genus respuit, tum divinae voces, quae id fieri jubent.
PL 6, 681Aそれどころか、埋葬を無用のものとし、埋葬されず打ち捨てられたまま横たわることに何の害もないと言う者たちさえいた。彼らの不敬虔な知恵は、全人類がこれを退けるだけでなく、そうすることを命じる神の御言葉もまた、これを退けている。
Verum illi non audent dicere, id non esse faciendum: sed, si forte non fiat, nihil esse incommodi. Itaque in ea re non tam praecipientium, quam consolantium funguntur officio, ut si forte id sapienti evenerit, ne se ob hoc miserum putet.
PL 6, 681Bとはいえ彼らも、それをなすべきではないとまで言う勇気はなく、ただ、もしたまたまなされなかったとしても、何の不都合もないと言うにとどまる。したがってこの点で彼らは、教える者としてよりも、むしろ慰める者としての務めを果たしているのである。すなわち、賢者にたまたまそのようなことが起こっても、そのために自分を不幸だと思わないようにと。
Nos autem non quid sapienti ferendum sit dicimus: sed quid facere ipse debeat. Itaque non quaerimus nunc utrumne tota sepeliendi ratio sit utilis, necne: sed haec, etiamsi sit inanis (ut illi existimant), tamen facienda est, vel ob hoc solum, quod apud homines bene et humane fieri videtur.
PL 6, 681Bしかし我々は、賢者が何を耐え忍ぶべきかを語っているのではなく、賢者自身が何をなすべきかを語っているのである。それゆえ我々はいま、埋葬という営み全体が有益であるか否かを問うているのではない。たとえそれが(彼らが考えるように)空しいものであるとしても、それはなされねばならない。ただ、それが人々のあいだで善く、また人間らしくなされることと見なされる、そのことだけのゆえにも。
Animus enim quaeritur, et propositum ponderatur. Non ergo patiemur, figuram et figmentum Dei feris ac volucribus in praedam jacere: sed reddemus id terrae, unde ortum est; et quamvis in homine ignoto necessariorum munus implebimus, in quorum locum, quia de sunt, succedat humanitas, et ubicumque homo desiderabitur, ibi exigi officium nostrum putabimus.
PL 6, 682Aというのも、問われるのは心であり、量られるのは決意だからである。それゆえ我々は、神の姿かたち、神の形づくられたものを、獣や鳥の餌食として投げ捨てられるままにしておくことはしない。むしろそれを、それが生まれ出た大地へと返すであろう。そして、見知らぬ人間に対してさえ、身内の者の務めを果たすであろう。身内が欠けているところには、人間愛がその代わりを務め、人間が求められるところがあれば、そこにこそ我々の務めが果たされるべきだと考えるのである。
In quo autem magis justitiae ratio consistit, quam in eo, ut quod praestamus nostris per affectum, praestemus alienis per humanitatem; quae est multo certior justiorque?
PL 6, 682Aしかし、我々が自分の身内には情愛によって施すことを、見知らぬ者には人間愛によって施すこと、これよりも正義の理がいっそう成り立つところがどこにあろうか。人間愛のほうが、はるかに確かで、より正しいものではないか。
Quae cum fit, jam non homini praestatur, qui nihil sentit; sed Deo soli, cui carissimum sacrificium est opus justum. Dicet aliquis fortasse: Si haec omnia fecero, nihil habebo.
PL 6, 682Aそれがなされるとき、それはもはや何も感じることのない人間に施されるのではなく、ただ神おひとりに施されるのである。神にとって、正しい業こそ最も愛しい犠牲だからである。あるいは誰かがこう言うかもしれない。「もし私がこれらすべてをなしたら、私には何も残らないだろう」と。
Quid enim, si magnus hominum numerus egebit, algebit, capietur, morietur, ut haec facientem vel uno die patrimonio exui sit necesse, perdamne rem familiarem, meo, aut majorum labore quaesitam, ut jam ipsi mihi aliena misericordia vivendum sit?
PL 6, 682A「もし多くの人々が困窮し、凍え、捕らわれ、死んでいくために、これをなす私がたった一日で全財産を失わねばならぬとしたら、私は自分の、あるいは先祖の労苦によって得た家産を失い、いまや自分自身が他人の慈しみによって生きねばならなくなるのではないか」。
Quid tu tam pusillo animo paupertatem times? quam etiam vestri philosophi laudant: nihil hac tutius, nihilque tranquillius esse testantur. Hoc quod times, sollicitudinum portus est. An ignoras, quot periculis, quot casibus cum his malis opibus subjaceas?
PL 6, 682Bお前は何ゆえそれほど小心翼々として貧しさを恐れるのか。それは、諸君の哲学者たちですら称賛しているものではないか。彼らは、これより安全なもの、これより穏やかなものはないと証言している。お前が恐れるこのものこそ、憂いの港なのである。お前は、その禍いの富とともにいると、いかに多くの危険、いかに多くの不慮の出来事にさらされているか、知らないのか。
Quae tecum bene agent, si sine tuo cruore transierint. Tu vero praeda onustus incedis, et spolia geris, quae irritent animos etiam tuorum.
PL 6, 682Bそれがお前とうまく折り合うのは、お前の血を流すことなく過ぎ去っていく場合だけである。しかしお前は、獲物を背負って歩き、身内の者たちの心すら苛立たせる戦利品を運んでいるのである。
Quid ergo dubitas bene collocare id, quod tibi forsan eripiet aut unum latrocinium, aut existens repente proscriptio, aut hostilis aliqua direptio?
PL 6, 683Aそれゆえお前は、たった一度の強盗、突如として出される財産の公売告示、あるいは敵の何らかの略奪が、いつかお前から奪い去るかもしれないものを、善く用いることを何ゆえためらうのか。
Quid verere fluxum et fragile bonum facere sempiternum, aut thesauros tuos custodi Deo credere, ubi non furem praedonemque timeas, non rubiginem, non tyrannum? Qui apud Deum dives est, pauper esse nunquam potest.
PL 6, 683A移ろいやすく脆いその善きものを永遠のものとすること、また、盗人も強盗も、さびも僭主も恐れる必要のないところ、すなわち番人たる神に自分の宝を委ねることを、お前は何ゆえ恐れるのか。神のもとで富める者は、決して貧しい者にはなり得ない。
Si justitiam tanti putas, sequere, abjectis oneribus quae te premunt: libera te ipsum compedibus et catenis, ut expeditus ad Deum curras. Magni et excelsi animi est despicere et calcare mortalia.
PL 6, 683Aもしお前が正義をそれほど重んじるなら、お前を押し潰す重荷を投げ捨てて、これに従え。自分自身を足枷と鎖から解き放ち、身軽になって神のもとへと走れ。死すべきものを軽んじ、踏みつけることは、大いなる、気高い心のなすことである。
Sed si hanc virtutem non capis, ut divitias tuas in aram Dei conferas, ut fragilibus tibi compares firmiora, liberabo te metu. Omnia ista praecepta non tibi soli dantur, sed omni populo, qui mente conjunctus est, et cohaeret sicut homo unus.
PL 6, 683Aしかし、もしお前がこの徳を受け入れられず、自分の富を神の祭壇へと携えて、脆いものと引き換えに確かなものを自分のために得ることができないのであれば、私はお前を恐れから解き放とう。これらすべての戒めは、お前ひとりに与えられているのではなく、心において結び合わされ、あたかも一人の人間のように結束している民全体に与えられているのである。
Si solus magnis operibus non sufficis, pro virili parte operare justitiam, sic tamen, ut quantum divitiis inter caeteros, tantum opere praecellas.
PL 6, 683Bもしお前ひとりでは大きな業に十分でないなら、お前の力の及ぶ限りにおいて正義を行え。ただし、他の者たちの間で富においてどれほど抜きん出ているかに応じて、善行においても同じだけ抜きん出るようにせよ。
Neque nunc suaderi tibi putes, ut rem familiarem tuam minuas, vel exhaurias: sed quae in supervacua fueras impensurus, ad meliora convertas.
PL 6, 683Bいま私がお前に勧めているのは、お前の家産を減らせ、あるいは使い果たせということだと思ってはならない。むしろ、無用のものに費やすはずであったものを、より善きものへと振り向けよということである。
Unde bestias emis, hinc captos redime; unde feras pascis, hinc pauperes ale; unde homines ad gladium comparas, hinc innocentes mortuos sepeli. Quid prodest perditae nequitiae bestiarios facere locupletes, et instruere ad flagitia?
PL 6, 683B猛獣を買うために使う金で捕虜を贖え。猛獣を養うために使う金で貧者を養え。人を剣闘のために調達する金で、罪なき死者を葬れ。堕落した悪行のために闘獣士たちを富ませ、恥ずべき業のために仕立てることに、何の益があろうか。
Transfer ad magnum sacrificium male peritura; ut pro his veris muneribus habeas a Deo munus aeternum. Magna est misericordiae merces, cui Deus pollicetur peccata se omnia remissurum. Si audieris, inquit, preces supplicis tui, et ego audiam tuas.
PL 6, 684A悪しく費え去るはずのものを、大いなる犠牲へと移し替えよ。そうすれば、これらの真の捧げ物と引き換えに、神から永遠の賜物を得るであろう。慈しみの報いは大きい。神はそれに対して、すべての罪を赦すであろうと約束されている。神は言われる、「もしお前が、お前に嘆願する者の祈りを聞き入れるなら、私もお前の祈りを聞き入れよう」。
Si misertus laborantium fueris, et ego in tuo labore miserebor. Si autem non respexeris, nec adjuveris, et ego animum tuum contra te geram, tuisque te legibus judicabo.
PL 6, 684A「もしお前が労苦する者たちを憐れむなら、私もお前の労苦において憐れみをかけよう。しかし、もしお前が顧みず、助けもしないなら、私もお前に敵する心をもってお前に臨み、お前自身の法によってお前を裁くであろう」。
Liber VI, Caput XIII
第VI巻 第XIII章PL 6, 684ADe poenitentia, de misericordia, ac peccatorum venia. Quoties igitur rogaris, tentari te a Deo crede, an sis dignus audiri. Circumspice conscientiam tuam et, quantum potes, medere vulneribus.
PL 6, 684A悔い改めについて、慈しみについて、罪の赦しについて。ゆえに、乞い求められるごとに、お前は自分が聞き届けられるに値するかどうか、神によって試されているのだと信じるがよい。自分の良心を顧み、できる限り、その傷を癒すがよい。
Nec tamen quia peccata largitione tolluntur, dari tibi licentiam peccandi putes. Abolentur enim, si Deo largiare, quia peccaveris; nam si fiducia largiendi pecces, non abolentur. Deus enim purgari homines a peccatis maxime cupit, ideoque agi poenitentiam jubet.
PL 6, 684Bとはいえ、罪が施しによって取り除かれるからといって、お前に罪を犯す自由が与えられていると思ってはならない。なぜなら、お前が罪を犯したがゆえに神へ施しをするのであれば罪は消し去られるが、施しをすればよいという確信ゆえに罪を犯すのであれば、罪は消し去られないからである。神は人間が罪から清められることを何よりも望んでおり、それゆえに悔い改めを行うよう命じている。
Agere autem poenitentiam, nihil aliud est, quam profiteri et affirmare, se ulterius non peccaturum. Ignoscitur itaque iis qui ad peccatum imprudenter incauteque labuntur: veniam non habet, qui sciens peccat.
PL 6, 684Bところで悔い改めを行うとは、もはや罪を犯すまいと公言し、言明することにほかならない。それゆえ、思慮なく不用意に罪へと陥る者は赦されるが、知りながら罪を犯す者には赦しがない。
Nec tamen si aliquis fuerit purificatus ab omni labe peccati, temperandum sibi ab opere largitionis existimet, quia non habeat peccata, quae deleat.
PL 6, 685Aとはいえ、たとえある人があらゆる罪の汚れから清められていたとしても、消し去るべき罪を持たないからといって、施しの業を控えるべきだと考えてはならない。
Imo vero tum magis justitiam debet operari, cum factus est justus, ut quod ante in medelam vulnerum fecerat, postmodum faciat in laudem gloriamque virtutis. Eo accedit, quod nemo esse sine delicto potest, quandiu indumento carnis oneratus est.
PL 6, 685Aそれどころか、義とされたそのときにこそ、いっそう正義を行わなければならない。以前は傷を癒すために行っていたことを、その後は徳の誉れと栄光のために行うためである。これに加えて、肉という衣を負わされている限り、誰ひとり罪なくあることはできない。
Cujus infirmitas triplici modo subjacet dominio peccati, factis, dictis, cogitationibus. Per hos gradus ad summum culmen justitia procedit. Primus est virtutis gradus malis operibus abstinere; secundus, etiam malis verbis; tertius, etiam cogitatione rerum malarum.
PL 6, 685Aその弱さは、行い、言葉、思いという三つの仕方で罪の支配のもとにある。正義はこれらの段階を経て、最高の頂点へと進んでいく。徳の第一の段階は悪しき行いを慎むこと、第二の段階は悪しき言葉をも慎むこと、第三の段階は悪しき事柄を思うことをも慎むことである。
Qui primum gradum ascendit, satis justus est; qui secundum, jam perfectae virtutis: siquidem neque factis, neque sermone delinquat: qui tertium, is vero similitudinem Dei assecutus videtur.
PL 6, 685B第一の段階に登った者は十分に義しい。第二の段階に登った者は、行いにおいても言葉においても過ちを犯さないのであるから、すでに完全な徳を備えた者である。第三の段階に登った者こそは、神への似姿を得たと見なされる。
Est enim pene supra humanum modum, ne in cogitationem quidem admittere, quod sit vel factu malum, vel improbum dictu.
PL 6, 685B行うに悪しきこと、語るに不正なことを、思いのうちにさえ入れないというのは、ほとんど人間の限度を超えたことだからである。
Itaque etiam justi homines, qui fraenare se possunt ab omni opere injusto, nonnunquam tamen ipsa fragilitate vincuntur, ut vel in ira malum dicant, vel in aspectu rerum delectabilium tacita cogitatione concupiscant.
PL 6, 685Bそれゆえ、あらゆる不正な行いから自らを制することができる義しい人々でさえも、その弱さゆえに時として打ち負かされ、怒りにかられて悪しき言葉を口にしたり、心惹かれるものを目にして黙した思いのうちに欲情したりすることがある。
Quod si mortalis conditio non patitur esse hominem ab omni macula purum, debent ergo largitione perpetua peccata carnis aboleri.
PL 6, 686Aだが、死すべき者としての境遇が人間をあらゆる汚れから清いままでいさせないのであれば、肉の罪はたゆまぬ施しによって消し去られなければならない。
Unum est enim sapientis, et justi, et vitalis viri opus, divitias suas in sola justitia collocare: qua profecto qui eget, licet ille Craesum, aut Crassum divitiis superet, hic pauper, hic nudus, hic mendicus putandus est.
PL 6, 686A賢明で義しく、生けるにふさわしい人にとって、なすべき仕事はただ一つ、自分の富を正義にのみ注ぎ込むことである。この正義に欠ける者は、たとえ富においてクロイソスやクラッススを凌いでいようとも、貧しい者、着る物なき者、乞食と見なされねばならない。
Danda igitur opera, ut indumento justitiae pietatisque velemur, quo nos exuat nemo, quod nobis sempiternum praebeat ornatum.
PL 6, 686Aそれゆえ努めるべきは、正義と敬虔という衣に身を包むことである。この衣は誰にも剥ぎ取られることがなく、我々に永遠の飾りをもたらしてくれる。
Nam si deorum cultores simulacra insensibilia excolunt, et quidquid pretiosi habent, in ea conferunt, quibus nec uti possunt, nec gratias agere, quod acceperint: quanto justius est, et verius, viventia Dei simulacra excolere, ut promereare viventem?
PL 6, 686Aなぜなら、神々の崇拝者たちが感覚なき像を大切に飾り立て、貴重なものを何であれそこに注ぎ込んでも、像はそれを用いることも、受け取ったことに感謝することもできない。それに比べて、神の生ける像を大切にし、生けるお方の御心にかなうことのほうが、どれほど正しく、また真実であることか。
Quae sicut usui habent quidquid acceperint, et gratias agunt: ita Deus, in cujus conspectu bonum feceris, et probabit, et mercedem pietatis exsolvet.
PL 6, 686B生ける像が、受け取ったものを何であれ用い、感謝もするのと同じように、お前が善を行ったその御前におられる神も、それを認め、敬虔への報いを支払ってくださるであろう。
Liber VI, Caput XIV
第VI巻 第XIV章PL 6, 686BDe affectibus, ac de iis Stoicorum sententia, et de virtute, vitiis et misericordia. Si ergo in homine praeclarum et excellens est bonum misericordia, idque divinis testimoniis, et bonorum malorumque consensu optimum judicatur: apparet philosophos longe abfuisse ab humano bono qui neque praeceperunt ejusmodi quidquam, neque fecerunt; sed virtutem, quae in homine propemodum singularis est, pro vitio semper habuerunt.
PL 6, 686B情念について、それに関するストア派の見解について、また徳、悪徳、慈しみについて。さて、人間における慈しみが輝かしく卓越した善であり、神の証言によっても、善人と悪人との一致した判断によっても最善のものと判じられるのであれば、この種のことを教えもせず、行いもしなかった哲学者たちが、人間の善からほど遠いところにいたことは明らかである。彼らは、人間においてほとんど比類なきものであるこの徳を、常に悪徳と見なしてきたのである。
Libet hic interponere unum de philosophia locum, ut illorum plenius coarguamus errores, qui misericordiam, cupiditatem, metum, morbos animi appellant. Conantur illi quidem virtutes a vitiis distinguere, quod est sane facillimum.
PL 6, 687Aここで、彼らの誤りをいっそう十分に論駁するために、哲学に関する一箇所を差し挟んでおきたい。彼らは慈しみを、欲望や恐れと同じく、心の病と呼んでいるのである。彼らは確かに徳を悪徳から区別しようと努めており、それはまことにたやすいことである。
Quis enim non possit liberalem a prodigo separare (ut illi faciunt) aut parcum a sordido, aut quietum ab inerti, aut cautum a timido? quod haec, quae sunt bona, fines suos habeant; quos si excesserint, in vitia labuntur: ita ut constantia, nisi pro veritate suscepta sit, fit impudentia; item fortitudo, si nulla necessitate cogente, aut non pro causa honesta certum periculum subierit, in temeritatem convertitur.
PL 6, 687A気前の良い者を浪費家から、倹約家を吝嗇な者から、物静かな者を怠惰な者から、慎重な者を臆病な者から区別すること――彼らが行っているように――など、誰にでもできることではないか。これらの善なるものはそれぞれの限度を持っており、その限度を越えれば悪徳へと転落する。それゆえ、不動の心も、真理のために引き受けられたのでなければ、厚顔となる。同様に勇気も、必然に迫られてでもなく、正当な理由のためでもなく確かな危険に身を投じるならば、無謀へと転じる。
Libertas quoque, si alios insectetur, potius quam insectantibus resistat, contumacia est. Severitas etiam, nisi se intra congruentes nocentium poenas coerceat, fit saeva crudelitas.
PL 6, 687B自由もまた、追い立てる者に抗うのではなく、他者を追い立てるならば、それは強情である。厳格さもまた、犯罪者にふさわしい刑罰の範囲内に自らを抑えないならば、残忍な冷酷さとなる。
Itaque dicunt, eos, qui mali videantur, non sua sponte peccare, nec mala potius eligere: sed bonorum specie lapsos, incidere in mala, dum bonorum ac malorum discrimen ignorant. Haec quidem falsa non sunt: sed ad corpus cuncta referuntur.
PL 6, 687Bそれゆえ彼らは言う、悪しく見える者たちも、自ら進んで罪を犯すのでも、あえて悪を選ぶのでもなく、善の見せかけに欺かれて悪へと陥るのだ、善と悪の区別を知らないがゆえに、と。これらのことは偽りではない。しかし、そのすべては肉体に関わるものへと帰せられているのである。
Nam parcum esse, aut constantem, aut cautum, aut quietum, aut fortem, aut severum, virtutes sunt quidem, sed hujus temporariae vitae.
PL 6, 687Bなぜなら、倹約であること、不動であること、慎重であること、物静かであること、勇敢であること、厳格であることは、確かに徳ではあるが、それはこの一時の生における徳にすぎないからである。
Nos autem, qui hanc vitam contemnimus, alias nobis virtutes propositas habemus, de quibus philosophi ne suspicari quidem ulla ratione potuerunt. Itaque et virtutes quasdam pro vitiis, et vitia quaedam pro virtutibus habuerunt.
PL 6, 687Bところが、この生を蔑む我々には、別の徳が示されており、哲学者たちはそれをいかなる仕方によっても推し量ることさえできなかった。それゆえ彼らは、ある種の徳を悪徳と見なし、またある種の悪徳を徳と見なしてしまったのである。
Nam Stoici affectus omnes, quorum impulsu animus commovetur, ex homine tollunt; cupiditatem, laetitiam, metum, moestitiam, quorum duo priora ex bonis sunt aut futuris, aut praesentibus, posteriora ex malis.
PL 6, 688Aストア派は、心を動かす衝動となるあらゆる情念を人間から取り除こうとする。すなわち欲望、喜び、恐れ、悲しみである。このうち前の二つは未来あるいは現在の善に由来し、後の二つは悪に由来する。
Eodem modo haec quatuor, morbos (ut dixi) vocant, non tam natura insitos, quam prava opinione susceptos. Et idcirco eos censent extirpari posse radicitus, si bonorum malorumque opinio falsa tollatur.
PL 6, 688A同様に彼らは、この四つを(すでに述べたとおり)病と呼び、それらは本性に植え付けられたものというより、誤った臆説によって身に受けたものだと見なす。それゆえ、善悪についての誤った臆説が取り除かれるならば、これらは根こそぎ絶やしうると考えているのである。
Si enim nihil censeat sapiens bonum, nihil malum; nec cupiditate ardescet, nec laetitia gestiet, nec metu terrebitur, nec aegritudine contrahetur.
PL 6, 688Aなぜなら、賢者が何ものをも善とも悪とも判じないならば、欲望に燃え立つこともなく、喜びに浮かれることもなく、恐れに脅かされることもなく、苦悩に打ちひしがれることもないからである。
Mox videbimus, an efficiant, quod velint, aut quid efficiant: interim propositum arrogans, ac pene furiosum, qui se putent mederi, et eniti posse contra vim rationemque naturae.
PL 6, 688A彼らが望むことを成し遂げているのか、あるいは何を成し遂げているのか、それはまもなく見ることにしよう。さしあたり、自分たちで癒すことができ、自然の力と理法に逆らって踏ん張ることができると考えている者たちの企ては、傲慢であり、ほとんど狂気の沙汰である。
Liber VI, Caput XV
第VI巻 第XV章PL 6, 688BDe affectibus ac de iis Peripateticorum sententia. Haec enim naturalia esse, non voluntaria, omnium viventium ratio demonstrat, quae iisdem omnibus quatitur affectibus.
PL 6, 688B情念について、それに関するペリパトス派の見解について。これらの情念が意志によるものではなく本性によるものであることは、あらゆる生きものの理が示している。生きものはみな同じこれらの情念に揺り動かされているのである。
Peripatetici ergo rectius, qui haec omnia detrahi posse negant, quia nobiscum simul nata sint; et conantur ostendere, quam providenter, et quam necessario Deus, sive natura (sic enim dicunt) his nos armarit affectibus: quos tamen, quia vitiosi plerumque fiunt, si nimii sint, posse ab homine, adhibito modo, salubriter temperari, ut tantum homini, quantum naturae satis est, relinquatur.
PL 6, 688Bそれゆえペリパトス派のほうが正しい。彼らは、これらの情念はすべて我々とともに生まれたものであるから取り去ることはできないとし、神が、あるいは(彼らの言い方によれば)自然が、いかに配慮深く、いかに必然として、我々にこれらの情念を備えさせたかを示そうと努める。ただし、これらの情念は度を過ごせば概して悪徳となるがゆえに、節度をもってすれば人間によって健全に調節することができ、人間には自然にとって十分なだけのものが残されるようにできる、と彼らは言う。
Non insipiens disputatio, si (ut dixi) non ad hanc vitam omnia referrentur. Stoici ergo furiosi, qui ea non temperant, sed abscindunt, rebusque a natura insitis castrare hominem quodammodo volunt.
PL 6, 688Bこれは、(すでに述べたとおり)すべてがこの世の生に関わるものへと帰せられているのでなければ、愚かならぬ議論であろう。したがって、それらの情念を調節するのではなく断ち切ろうとし、自然によって植え付けられたものから人間をいわば去勢しようとするストア派こそ、狂気じみているのである。
Quod tale est, quale si velint, aut metum detrahere cervis, aut venenum anguibus, aut iram feris, aut placiditatem pecudibus. Nam quae singula mutis animalibus data sunt, ea vero universa homini simul.
PL 6, 689Aそれはあたかも、鹿から恐れを、蛇から毒を、猛獣から怒りを、家畜から穏やかさを取り去ろうとするようなものである。物言わぬ動物にはそれぞれ一つずつ与えられているものが、人間にはそのすべてが一挙に与えられているのである。
Quod si, ut medici affirmant, laetitiae affectus in splene est, irae in felle, libidinis in jecore, timoris in corde; facilius est interficere animal ipsum, quam ex corpore aliquid evellere: quod est animantis naturam velle mutare.
PL 6, 689A医者たちが主張するように、喜びの情念が脾臓に、怒りが胆嚢に、欲情が肝臓に、恐れが心臓にあるのだとすれば、肉体からその一部を引き抜くよりも、生きもの自体を殺すほうがたやすい。それは、生きものの本性を変えようと望むに等しいことだからである。
Sed homines prudentes non intelligunt, cum vitia ex homine tollunt, etiam se virtutem tollere, cui soli locum faciunt. Nam si virtus est, in medio irae impetu seipsum cohibere ac reprimere, quod negare non possunt; caret ergo virtute, quisquis ira caret.
PL 6, 689Aだが賢明であるはずのこの者たちは、悪徳を人間から取り除くとき、自分たちが場所を作ってやろうとしているまさにその徳をも取り除いてしまうことに気づいていない。もし、怒りの衝動のさなかにあって自らを制し、抑えることが徳であるならば――これは彼らも否定できないことである――怒りを持たない者は徳をも持たないことになる。
Si virtus est, libidinem corporis continere; virtute careat necesse est, qui libidinem quam temperet, non habet. Si virtus est, cupiditatem ab alieni appetitione fraenare; nullam certe virtutem potest habere, qui caret eo ad quod cohibendum virtutis usus adhibetur.
PL 6, 689Bもし、肉体の欲情を抑制することが徳であるならば、抑制すべき欲情そのものを持たない者は、必然的に徳を欠くことになる。もし、他人のものを求める欲望を制御することが徳であるならば、その制御にこそ徳の働きが用いられる当のものを欠く者は、いかなる徳をも持ちえないはずである。
Ubi ergo vitia non sunt, nec virtuti quidem locus est: sicut nec victoriae quidem, ubi adversarius nullus est. Ita fit, ut bonum sine malo esse in hac vita non possit. Affectus igitur, quasi ubertas est naturalis animorum.
PL 6, 689Bそれゆえ、悪徳のないところには、徳の居場所もない。敵のないところに勝利がありえないのと同じである。こうして、この世の生においては、悪なくして善はありえないということになる。したがって情念とは、いわば心の自然な豊かさなのである。
Nam sicut in sentes ager, qui est natura foecundus, exuberat: sic animus incultus, vitiis sua sponte invalescentibus, velut spinis obducitur. Sed cum verus cultor accesserit, statim, cedentibus vitiis, fruges virtutis oriuntur.
PL 6, 690Aなぜなら、本性豊かな畑は、耕されなければ茨に覆われて生い茂るように、耕されない心もまた、悪徳が自ずと勢いを増すにつれて、棘に覆われてしまうからである。しかし、真の耕作者が訪れれば、たちまち悪徳は道を譲り、徳の実りが生じるのである。
Deus itaque, cum hominem primum fingeret, mirabili providentia ingeneravit ei prius istas animi commotiones, ut posset capere virtutem, sicut terra culturam; posuitque materiam vitiorum in affectibus, virtutis, in vitiis.
PL 6, 690Aこうして神は、最初の人間を形づくったとき、驚くべき摂理によって、あらかじめこれらの心の動きを人間に植え付けた。それは、大地が耕作を受け入れうるように、人間が徳を受け入れうるためである。そして神は、悪徳の材料を情念のうちに、徳の材料を悪徳のうちに置いたのである。
Quae profecto aut nulla erit, aut in usu esse non poterit, si desint ea, per quae vis ejus aut apparet, aut constat. Videamus nunc, iidem illi, qui vitia penitus excidunt, quid effecerint.
PL 6, 690Aもしその力が現れ、あるいは成り立つよりどころとなるものが欠けているならば、徳は端的に存在しないか、あるいは働きえないかのいずれかとなるであろう。さて次に、悪徳を根こそぎ絶とうとするあの同じ者たちが、何を成し遂げたのかを見てみよう。
Quatuor illos affectus, quos ex opinione bonorum malorumque nasci putant; quibus evulsis, sanandum esse animum sapientis existimant: quoniam intelligunt et natura insitos esse, et sine his nihil moveri, nihil agi posse; alia quaedam in eorum locum vicemque supponunt: ut pro cupiditate, substituunt voluntatem: quasi vero non multo sit praestabilius, bonum cupere, quam velle.
PL 6, 690A彼らは、善悪についての臆説から生じると考えるかの四つの情念を引き抜くことによって、賢者の心は癒されるべきだと考える。しかし、それらが本性に植え付けられたものであり、それなしには何ひとつ動くことも行われることもできないことを理解しているがゆえに、その場所と役割に別の何かをあてがう。すなわち、欲望の代わりに意志を置くのである。まるで、善を欲することのほうが善を意志することよりもはるかに優れている、というのでもないかのように〔quasi vero 以下の皮肉の向きは取りにくい。字義どおりに訳した〕。
Item pro laetitia gaudium, pro metu cautionem. At in illo quarto immutandi nominis eos ratio defecit. Itaque aegritudinem penitus, id est, moestitiam doloremque animi sustulerunt: quod fieri nequaquam potest.
PL 6, 690B同様に、喜びの代わりに歓喜を、恐れの代わりに用心を置く。しかし、第四のもの〔苦悩〕においては、名を変えるための手立てが彼らには尽きてしまった。そこで彼らは、苦悩そのもの、すなわち心の悲しみと痛みを、根こそぎ取り除いてしまった。だが、そのようなことは決してなしえない。
Quis enim possit non dolere, si patriam aut pestilentia exhauserit, aut hostis everterit, aut tyrannus oppresserit?
PL 6, 691A疫病が祖国を疲弊させ、あるいは敵がそれを覆し、あるいは僭主がそれを圧するとき、苦しまずにいられる者があろうか。
Potest aliquis non dolere, si sublatam viderit libertatem; si proximos, si amicos, si bonos viros aut exterminatos, aut crudelissime trucidatos? nisi cujus mens ita obstupuerit, ut sit ei sensus omnis ereptus.
PL 6, 691A自由が奪われるのを見、あるいは近親者、友人、善き人々が追放され、あるいは残虐きわまりない仕方で虐殺されるのを見て、苦しまずにいられる者があろうか。ただし、その心があまりに麻痺し、あらゆる感覚を奪われてしまった者は別である。
Quare aut omnia tollere debuerunt, aut implenda fuerat curta haec et debilis disputatio; id est, etiam pro aegritudine aliquid reponendum, quoniam, superioribus ita ordinatis, hoc consequens erat. Ut enim praesentibus laetamur bonis: sic malis angimur, ac dolemus.
PL 6, 691Aそれゆえ、彼らはすべてを取り除くべきであったか、さもなくば、この不十分で弱い議論を完結させるべきであった。すなわち、苦悩の代わりにも何かを置くべきだったのである。先の三つがそのように整えられた以上、これは当然の帰結だったからである。我々が現在の善によって喜ぶように、悪によって苦しみ、痛むのも同じことだからである。
Si ergo laetitiae, quoniam vitiosam putabant, nomen aliud indiderunt: sic aegritudini, quoniam et ipsam vitiosam putabant, aliud vocabulum tribui congruebat.
PL 6, 691Aしたがって、喜びを悪徳と見なしたがゆえに別の名を与えたのであれば、苦悩もまた同じく悪徳と見なしていたのであるから、別の呼び名が与えられて然るべきであった。
Unde apparet non illis rem defuisse, sed verbum; cujus indigentia eum totum affectum, qui est vel maximus, contra quam natura pateretur, auferre voluerunt.
PL 6, 691Aこのことから明らかなように、彼らに欠けていたのは事柄ではなく、言葉であった。その言葉を欠いていたために、彼らは自然の許すところに逆らって、あの最大とも言うべき情念の全体を、丸ごと取り除こうとしたのである。
Nam illas nominum commutationes poteram coarguere pluribus, et ostendere, aut sermonis ornandi, augendaeque copiae gratia, multa nomina iisdem rebus imposita, aut certe non multum inter se illa distare.
PL 6, 691B実のところ、私はそれらの名称の変更をより多くの言葉を費やして論駁し、多くの名称が、語りを飾り、言葉の豊かさを増すために同じ事柄に付されたものであること、あるいは少なくともそれらが互いにさほど異なるものではないことを示すこともできたであろう。
Nam et cupiditas a voluntate incipit; et cautio a metu oritur; et laetitia nihil aliud est, quam professum gaudium. Sed putemus, ut ipsi volunt, esse diversa.
PL 6, 691B実際、欲望は意志から始まり、用心は恐れから生じ、喜びとは公然と示された歓喜にほかならない。しかし、彼ら自身が望むとおり、それらが別のものであると考えておこう。
Nempe igitur cupiditatem esse dicent, perseverantem ac perpetuam voluntatem; laetitiam vero, insolenter se efferens gaudium; metum autem, nimiam et excedentem modum cautionem.
PL 6, 691Bそうであれば彼らはこう言うであろう。欲望とは、持続し継続する意志のことであり、喜びとは、傲慢に高ぶる歓喜のことであり、恐れとは、度を過ぎ節度を越えた用心のことである、と。
Ita fit, ut ea, quae tollenda esse censent, non tollant, sed temperent; siquidem nomina tantummodo immutant, res ipsae manent. Eo igitur imprudentes revolvuntur, quo Peripatetici ratione perveniunt; ut vitia, quoniam tolli non possunt, medie temperanda sint.
PL 6, 691Bこうして、取り除くべきだと彼らが考えているものは、実は取り除かれるのではなく、調節されているにすぎないということになる。名称を変えているだけで、事柄そのものは残っているのである。それゆえ、思慮を欠いた彼らは、ペリパトス派が理をもって到達した結論――悪徳は取り除くことができない以上、中庸をもって調節されるべきだという結論――へと、めぐりめぐって行き着くのである。
Ergo errant, quia non efficiunt, quod volunt, et longo asperoque circuitu in eamdem viam redeunt.
PL 6, 692Aしたがって彼らは誤っている。望んでいることを成し遂げられないばかりか、長く険しい回り道をして、結局同じ道へと戻ってくるのだから。
Liber VI, Caput XVI
第VI巻 第XVI章PL 6, 692ADe affectibus, ac de iis Peripateticorum eversa sententia: quis sit verus affectuum, quique eorum malus usus. At ego ne Peripateticos quidem accessisse ad veritatem puto, qui vitia esse concedunt, sed ea mediocriter temperant.
PL 6, 692A情動について、及びこれについてのペリパトス派の見解を論駁すること。すなわち情動の正しい用い方とは何か、またその悪しき用い方とは何であるか。しかし私は、ペリパトス派もまた真理に到達してはいないと思う。彼らは情動を悪徳であると認めながら、それをほどよく加減しているにすぎないからである。
Carendum est enim vitiis etiam mediocribus: quin potius efficiendum fuit primum, ne vitia essent. Nec enim quidquam vitiosum nasci potest: sed vitia fieri, si male utamur affectibus; si bene, virtutes.
PL 6, 692Aなぜなら、たとえほどほどの悪徳であっても、それは免れなければならないからである。いや、そもそもまず為すべきであったのは、悪徳が存在しないようにすることであった。実に、生まれつき悪しきものなど何もあり得ない。悪徳となるのは、我々が情動を悪しく用いる場合であり、善く用いれば、それは徳となるのである。
Deinde monstrandum est, non ipsos affectus, sed eorum causas esse moderandas. Non est, inquiunt, laetitia nimia gestiendum; sed modice, ac moderate. Hoc vero tale est, quale si dicerent, non esse currendum concitate, sed gradiendum quiete.
PL 6, 692A次に示すべきは、抑制されるべきは情動そのものではなく、その原因であるということである。彼らは言う、過度の喜びに浮かれてはならず、ほどよく、控えめにすべきであると。しかしこれは、あたかも「急いで走ってはならず、静かに歩むべきである」と言うのに等しい。
At potest et qui graditur, errare; et qui currit, rectam viam tenere. Quid si ostendo esse aliquid, ubi non tantum modicum, sed vel punctum gaudere, vitiosum sit; et aliud contra, in quo vel exultare laetitia minime criminosum?
PL 6, 692Bしかし、歩む者もまた道を誤ることがあり得るし、走る者もまた正しい道を保つことがあり得る。もし私が、ほどほどどころか、ほんの一点喜ぶことすら悪徳となる場合があり、逆に、喜びに歓喜し尽くしてもいささかも罪とならない場合があることを示すとすればどうであろうか。
Quid tandem nobis ista mediocritas proderit? Quaero utrumne sapienti laetandum putent, si quid inimico suo mali videat accidere; aut utrumne laetitiam fraenare debeat, si victis hostibus, aut oppresso tyranno, libertas et salus civibus parta sit?
PL 6, 692Bそのようなほどほどさが、我々にいったい何の益をもたらすであろうか。私は問う。賢者は、自分の敵に何か災いが起こるのを見たとき喜ぶべきだと彼らは考えるのか。それとも、敵が敗れ、僭主が打ち倒されて、市民たちに自由と安泰がもたらされたとき、喜びを抑えるべきだと考えるのか。
Nemo dubitat quin et in illo exiguum laetari, et in hoc parum laetari sit maximum crimen. Eadem de caeteris affectibus dicere licet.
PL 6, 692B前者においてわずかに喜ぶことも、後者において喜びが乏しいことも、共に最大の罪であることを誰も疑わない。他の情動についても同じことが言える。
Sed, ut dixi, non in his moderandis sapientiae ratio versatur, sed in causis eorum: quoniam extrinsecus commoventur; nec ipsis potissimum fraenos imponi oportuit, quoniam et exigui possunt esse in maximo crimine, et maximi possunt esse sine crimine.
PL 6, 692Bしかし、すでに述べたように、知恵の理が関わるのは、これらの情動そのものを制御することにではなく、その原因においてである。なぜなら情動は外から引き起こされるものだからである。情動そのものに何よりもまず手綱をかけるべきではなかった。というのも、わずかな情動が最大の罪のうちにありうる一方、最大の情動が罪なくしてありうるからである。
Sed assignandi fuerunt certis temporibus, et rebus, et locis; ne vitia sint, quibus uti recte licet. Sicut enim recte ambulare bonum est, errare autem malum: sic moveri affectibus in rectum, bonum est; in pravum, malum.
PL 6, 693Aむしろ情動は、定まった時と事柄と場所とに割り当てられるべきであった。それによって、正しく用いることが許されているものが悪徳とならないようにするためである。なぜなら、正しく歩むことが善であり、道を誤ることが悪であるのと同じく、情動を正しい方向へ動かすことは善であり、よこしまな方向へ動かすことは悪であるからである。
Nam libido, si extra legitimum torum non evagetur, licet sit vehemens, tamen culpa caret. Sin vero appetit alienum, licet sit mediocris, vitium tamen maximum est.
PL 6, 693A実に、情欲は、正当な夫婦の床を越え出ない限り、たとえ激しくとも咎はない。しかし、もし他人のものを求めるならば、たとえほどほどであっても、それは最大の悪徳である。
Non est itaque morbus irasci, nec cupere, nec libidine commoveri: sed iracundum esse, morbus est, cupidum, libidinosum. Qui enim iracundus est, etiam cui non debet, aut cum non oportet, irascitur. Qui cupidus, etiam quod non opus est, concupiscit.
PL 6, 693Aしたがって、怒ること、欲すること、情欲に動かされることそれ自体は病ではない。病であるのは、怒りっぽい者、欲深い者、好色な者であることである。なぜなら、怒りっぽい者は、怒るべきでない相手にも、怒るべきでない時にも怒るからである。欲深い者は、必要のないものまで欲しがるからである。
Qui libidinosus, etiam quod legibus vetatur, affectat. Omnis igitur ratio in eo versari debuit, ut quoniam earum rerum impetus inhiberi non potest, nec debet, quia necessario est insitus ad tuenda officia vitae, dirigeretur potius in viam rectam, ubi etiam cursus offensione ac periculo careat.
PL 6, 693A好色な者は、法によって禁じられていることまでも求める。ゆえに、あらゆる理が向けられるべきであったのは、次の一点である。すなわち、これらの衝動は抑え込むことができず、また抑え込むべきでもない(なぜならそれは生活の務めを守るために必然的に植えつけられているものだからである)以上、むしろそれを正しい道へと導き、その道においては走ることさえ躓きも危険も免れるようにすることである。
Liber VI, Caput XVII
第VI巻 第XVII章PL 6, 693BDe affectibus ac eorum usu; de patientia et summo bono Christianorum. Sed evectus sum coarguendi studio longius; cum sit mihi propositum, ea, quae vitia philosophi putaverunt, ostendere non tantum vitia non esse, verum etiam magnas esse virtutes.
PL 6, 693B情動とその用い方について。忍耐と、キリスト教徒にとっての最高善について。しかし私は論駁への意欲のあまり、話を長く引き延ばしてしまった。私の企図するところは、哲学者たちが悪徳と見なしたものが、単に悪徳でないばかりか、大いなる徳であることを示すことにあったのである。
Ex aliis docendi gratia sumam, quae pertinere ad rem maxime puto. Metum, seu timorem in maximo vitio ponunt, summamque imbecillitatem esse animi putant; cui sit contraria fortitudo, quae si sit in homine, locum timori esse nullum.
PL 6, 693B他のものの中から、この事柄に最も深く関わると私が思うものを、教示のために取り上げよう。彼らは、恐れすなわち懼れを最大の悪徳と見なし、それを心の最たる弱さであると考える。これに対立するのが勇気であり、もしこれが人のうちにあるならば、恐れの入り込む余地はないとされる。
Creditne ergo aliquis, fieri posse, ut idem metus summa sit fortitudo? Minime. Neque enim videtur capere natura, ut aliquid in contrarium recidat.
PL 6, 694Aそれでは、まさにその恐れが、この上ない勇気でありうると誰か信じるであろうか。断じてない。あるものがその正反対のものに転じることなど、自然の理として起こり得ないと思われるからである。
Atqui ego non arguta aliqua conclusione, ut apud Platonem Socrates facit, qui eos, quos contra disputat, cogit ea, quae negaverant, confiteri; sed simpliciter ostendam summum metum summam esse virtutem.
PL 6, 694Aしかし私は、プラトンにおいてソクラテスが行うような巧妙な論法(すなわち論争相手に、彼らが否定していたことを認めさせるという仕方)によってではなく、ただ端的に、この上ない恐れがこの上ない徳であることを示そう。
Nemo dubitat, quin timidi et imbecilli sit animi, aut dolorem metuere, aut egestatem, aut exilium, aut carcerem, aut mortem: quae omnia quisquis non exhorruerit, fortissimus judicatur. Qui autem Deum metuit, illa universa non metuit.
PL 6, 694A苦痛を恐れること、貧窮を、追放を、牢獄を、死を恐れることが、臆病で弱い心のしるしであることを誰も疑わない。これらすべてを忌み恐れない者は、この上なく勇敢な者と判定される。しかし神を恐れる者は、これらすべてを恐れない。
Ad quod probandum argumentis opus non est; spectatae sunt enim semper, spectanturque adhuc per orbem poenae cultorum Dei, in quibus excruciandis nova et inusitata tormenta excogitata sunt.
PL 6, 694Aこれを証明するのに論証は要らない。神の礼拝者たちに科される刑罰は、常に人々の目にさらされてきたし、今なお全世界にわたって目にされているからである。彼らを責め苛むために、新奇で類のない拷問が考え出されたのである。
Nam de mortis generibus horret animus recordari; cum immanium bestiarum, ultra ipsam mortem, carnificina saevierit. Has tamen execrabiles corporum lacerationes felix atque invicta patientia sine ullo gemitu pertulit.
PL 6, 694B実に、死のさまざまな様態を思い起こすだけで、心は身震いする。凶暴な猛獣による責め苦は、死そのものを超えてまで猛威をふるったからである。しかし、幸いにして不屈の忍耐が、この忌まわしい肉体の切り裂きを、一つの呻きも漏らさず耐え抜いたのである。
Haec virtus omnibus populis, atque provinciis, et ipsis tortoribus miraculum maximum praebuit; cum patientia crudelitas vinceretur. Atqui hanc virtutem nihil aliud, quam metus Dei fecit.
PL 6, 694Bこの徳は、あらゆる民衆にも、属州にも、拷問者たち自身にすら、この上ない驚異を示した。忍耐によって残酷さが打ち負かされたからである。しかし、この徳を生み出したのは、神への恐れにほかならない。
Itaque (ut dicebam) non evellendus, ut Stoici, neque temperandus timor, ut Peripatetici volunt; sed in veram viam dirigendus est, auferendique sunt metus; sed ita, ut hic solus relinquatur, qui quoniam legitimus ac verus est, solus efficit, ut possint caetera omnia non timeri.
PL 6, 694Bしたがって(先に述べたように)、恐れは、ストア派の言うように根こそぎにされるべきものでもなければ、ペリパトス派の望むように加減されるべきものでもない。そうではなく、真の道へと導かれるべきものであり、諸々の恐れは取り除かれるべきである。ただし、この恐れだけは残されるようにである。この恐れこそ、正当かつ真実なものであるがゆえに、それのみが、他のすべてを恐れずにいられるようにするのである。
Cupiditas quoque inter vitia numeratur: sed si haec quae terrena sunt, concupiscat, vitium est; virtus autem, si coelestia.
PL 6, 694B欲望もまた悪徳の一つに数えられている。しかし、もし地上のものを欲するならば悪徳であり、天上のものを欲するならば徳である。
Qui enim justitiam, qui Deum, qui vitam perpetuam, qui lucem sempiternam, eaque omnia, quae Deus homini pollicetur, consequi cupit, opes istas, et honores, et potentatus, et regna ipsa contemnet.
PL 6, 695A実に、正義を、神を、永続する生命を、絶えることなき光を、そして神が人間に約束するそれらすべてを得ようと欲する者は、かの富も、栄誉も、権勢も、王国そのものすらも蔑むであろう。
Dicet fortasse Stoicus, voluntate opus esse ad haec consequenda, non cupiditate: imo vero parum est velle.
PL 6, 695Aストア派の者はおそらくこう言うだろう。これらを得るために必要なのは意志であって、欲望ではない、と。しかし、それどころか、ただ欲する(意志する)だけでは足りないのである。
Multi enim volunt: sed cum dolor visceribus accesserit, voluntas cedit, cupiditas perseverat; quae si efficit, ut contemptui sint omnia, quae a caeteris appetuntur, summa virtus est, siquidem continentiae mater est.
PL 6, 695A実に、多くの者が意志する。しかし苦痛が身の内に迫るとき、意志は屈するが、欲望はなお持続する。この欲望が、他の人々が求めるすべてのものを蔑ませるならば、それはこの上ない徳である。なぜなら、それは節制の母だからである。
Ideoque illud potius efficere debemus, ut affectus, quibus prave uti vitium est, dirigamus in rectum.
PL 6, 695Aそれゆえ我々はむしろ、悪しく用いれば悪徳となる情動を、正しい方向へ導くよう努めなければならない。
Nam istae concitationes animorum juncto currui similes sunt; in quo recte moderando summum rectoris officium est, ut viam noverit: quam si tenebit, quamlibet concitate ierit, non offendet.
PL 6, 695A実に、こうした心の激しい動きは、軛につながれた戦車に似ている。その正しい制御において、御者の最大の務めは道を知ることである。もし御者がその道を保つならば、どれほど速く進もうとも、躓くことはない。
Si autem aberraverit, licet placide ac leniter eat, aut per confragosa vexabitur, aut per praecipitia labetur, aut certe, quo non est opus, deferetur. Sic currus ille vitae, qui affectibus, velut equis pernicibus ducitur, si viam rectam teneat, fungetur officio.
PL 6, 695Bしかしもし道を外れるならば、たとえ穏やかに静かに進もうとも、凸凹の道に苦しめられるか、断崖から転げ落ちるか、あるいは行くべきでない所へ運ばれてしまうであろう。同様に、情動という駿馬に引かれるあの人生の戦車も、正しい道を保つならば、その務めを果たすことになる。
Metus igitur, et cupiditas, si projiciantur in terram, vitia fient; virtutes autem, si ad divina referantur.
PL 6, 695Bしたがって恐れと欲望は、地上のものへ向けられれば悪徳となり、神的なものへ向けられれば徳となる。
Parcimoniam contra virtutis loco habent: quae si studium est habendi, non potest esse virtus; quia in augendis, vel tuendis terrestribus bonis tota versatur. Nos autem summum bonum non referimus ad corpus; sed omne officium solius animae conservatione metimur.
PL 6, 695Bこれに対し彼らは、倹約を徳の位置に置いている。しかし、それが所有への執着であるならば、徳ではありえない。なぜなら、それは専ら地上の財を増やし、あるいは守ることに費やされるからである。我々は、最高善を肉体に結びつけることはせず、あらゆる務めを、ただ魂を保つことにのみ基づいて測るのである。
Quod si (ut supra docui) patrimonio minime parcendum est, ut humanitatem, justitiamque teneamus; non est virtus frugi esse: quod nomen virtutis specie fallit ac decipit.
PL 6, 695Bもし(すでに上で教えたように)、人間性と正義とを保つためには、家産を惜しんではならないのであれば、倹しくあることは徳ではない。この名は、徳の見かけをもって人を欺き惑わすのである。
Est enim frugalitas, abstinentia quidem voluptatum: sed eo vitium, quia ex habendi amore descendit; cum sit et voluptatibus abstinendum, et pecuniae minime temperandum.
PL 6, 695Cなぜなら質素とは、快楽を断つことではあるが、それは所有への愛から生じるがゆえに悪徳だからである。快楽は断つべきであると同時に、金銭に関しては切り詰めるべきではない。
Nam parce, id est, mediocriter uti pecunia, quasi quaedam pusillitas animi est, aut praetimentis, ne sibi desit; aut desperantis, posse se illam reparare; aut contemptum terrestrium non capientis.
PL 6, 696A実に、倹しく、すなわちほどほどに金銭を用いるということは、いわば心の狭さのようなものであって、自分に不足が生じることをあらかじめ恐れる者か、それを取り戻せる見込みはないと諦めている者か、あるいは地上のものへの蔑みを抱き得ない者の心なのである。
Sed illi rursus eum, qui rei familiari suae non parcat, prodigum vocant. Nam ita liberalem distinguunt a prodigo, quod is liberalis sit, qui et bene meritis, et cum oportet, et quantum satis est, largiatur; prodigus vero, qui et non meritis, et cum opus non est, et sine respectu rei familiaris effundat.
PL 6, 696Aところが彼らは、自分の家産を惜しまない者を、今度は浪費家と呼ぶ。彼らは気前の良い者と浪費家とをこう区別する。すなわち、気前の良い者とは、値する者に、しかるべき時に、足るだけの分量を与える者であり、浪費家とは、値せぬ者に、必要でない時に、家産を顧みることなく蕩尽する者である、と。
Quid ergo? Prodigumne dicemus eum, qui misericordiae causa tribuat egentibus victum? Atqui multum refert utrumne scortis propter libidinem largiare, an miseris propter humanitatem: utrum pecuniam tuam perductores, aleatores, lenonesque diripiant; an illam pietati ac Deo praestes: utrumne illam ventri ac gulae ingeras, an in thesauro justitiae reponas.
PL 6, 696Aそれではどうなのか。慈しみゆえに困窮者に食を分け与える者を、我々は浪費家と呼ぶべきであろうか。しかし、情欲のために娼婦たちに施すのと、人間性のゆえに哀れな者たちに施すのとでは、お前の金銭を客引きや博打打ちや女衒どもに奪わせるのと、それを敬虔と神とに捧げるのとでは、それを腹と喉に注ぎ込むのと、正義の宝庫に納めるのとでは、大きな違いがあるのである。
Ut ergo vitium est, effundere in malam partem: sic in bonam, virtus. Si virtus est, non parcere opibus, quae possunt reparari, ut hominis vitam sustentes, quae reparari non potest; vitium igitur parcimonia est.
PL 6, 696Bしたがって、悪しき方面に蕩尽することが悪徳であるのと同じく、善き方面に用いることは徳である。もし、取り戻すことのできる財を惜しまず、それによって取り戻すことのできない人の命を支えるのが徳であるならば、倹約はまさに悪徳である。
Quare nihil aliud dixerim, quam insanos, qui hominem, mite ac sociale animal, orbant suo nomine; qui evulsis affectibus, quibus omnis constat humanitas, ad immobilem stuporem mentis perducere volunt; dum student animum perturbationibus liberare, et (ut ipsi dicunt) quietum tranquillumque reddere.
PL 6, 696Bそれゆえ私は、次のように言うほかない。すなわち、人間という温和で社会的な動物からその名を奪い取る者たちは正気を失っているのだ、と。彼らは、人間性の全体がそれによって成り立っている情動を根こそぎにして、心を不動の無感覚へと導こうとする。彼らは、心を動揺から解き放ち、彼ら自身の言うように、平静で穏やかなものにしようと努めているのである。
Quod fieri non tantum non potest, quia vis et ratio ejus in motu est; sed ne oportet quidem.
PL 6, 696Bしかしそのようなことは、単に不可能であるばかりでなく――なぜなら心の力とその働きは運動のうちにあるからである――そもそもそうあるべきでもないのである。
Quia sicut aqua semper jacens et quieta insalubris et magis turbida est: sic animus immotus ac torpens inutilis est etiam sibi; nec vitam ipsam tueri poterit, quia nec faciet quidquam, nec cogitabit: cum cogitatio ipsa nihil aliud sit, quam mentis agitatio.
PL 6, 696Cなぜなら、常に淀んで静止している水が不健全でいっそう濁っているのと同じく、動かず鈍った心は、自分自身にとってすら役に立たないからである。それは何も為さず、何も考えないゆえに、生命そのものを保つことすらできないであろう。思考するということ自体が、心の運動にほかならないのだから。
Denique qui hanc immobilitatem animi asserunt, privare animum vita volunt: quia vita actuosa est, mors quieta. Quaedam etiam recte pro virtutibus habent: sed earum modum non tenent.
PL 6, 697A結局のところ、この心の不動性を主張する者たちは、心から生命を奪おうとしているのである。生命とは活動するものであり、死とは静止するものだからである。彼らはまた、いくつかのものを正しく徳と見なしてはいるが、その節度を保っていない。
Virtus est constantia: non ut inferentibus injuriam resistamus, his enim cedendum est; quod cur fieri debeat, mox docebo: sed ut jubentibus facere nos contra Dei legem contraque justitiam, nullis minis, aut suppliciis terreamur, quominus Dei jussionem hominis jussioni praeferamus.
PL 6, 697A徳とは不動の心である。ただしそれは、不正を加える者たちに抵抗するためのものではない――なぜならそのような者たちには譲るべきだからであり、それがなぜ然るべきかは、まもなく教えるであろう――そうではなく、神の律法に反し、正義に反することを為せと命じる者たちに対して、いかなる脅しにも刑罰にも脅かされることなく、神の命令を人間の命令よりも上に置く、そのためのものである。
Item virtus est, mortem contemnere: non ut appetamus, eamque ultro nobis inferamus, sicut philosophorum plurimi et maximi saepe fecerunt; quod est sceleratum ac nefarium: sed ut coacti Deum relinquere, ac fidem prodere, mortem suscipere malimus, libertatemque defendamus adversus impotentium stultam vecordemque violentiam, et omnes saeculi minas atque terrores fortitudine animi provocemus.
PL 6, 697A同様に、死を蔑むこともまた徳である。ただしそれは、多くの、しかも最も偉大な哲学者たちがしばしば行ったように、自ら死を求め、自分から死を招き寄せるためのものではない――そのようなことは凶悪で忌まわしい所業である――そうではなく、神を捨て、信仰を裏切ることを強いられたときに、むしろ死を受け入れることを選び、己を抑えることを知らぬ者たちの愚かで狂気じみた暴力に対して自由を守り、この世のあらゆる脅しと恐怖とに、心の勇気をもって立ち向かう、そのためのものである。
Sic ea, quae alii timent, excelsa et insuperabili mente dolorem mortemque calcamus. Haec est virtus, haec vera constantia, in hoc tuenda et conservanda solo, ut nullus nos terror, nulla vis a Deo possit avertere.
PL 6, 697Bこうして我々は、他の人々が恐れるもの、すなわち苦痛と死とを、高邁にして屈することなき心をもって踏みにじるのである。これこそが徳であり、これこそが真の不動の心である。それはただ一つのことのために保たれ、守られるべきである。すなわち、いかなる恐怖も、いかなる暴力も、我々を神から引き離すことができないようにするためである。
Vera igitur Ciceronis illa sententia est: « Nemo, inquit, justus potest esse, qui mortem, qui dolorem, qui exilium, qui egestatem timet. » Item Senecae in libris moralis Philosophiae dicentis: « Hic est ille homo honestus, non apice, purpurave, non lictorum insignis ministerio, sed nulla re minor, qui cum mortem in vicinia videt, non sic perturbatur, tanquam rem novam viderit; qui, sive toto corpore tormenta patienda sunt, sive flamma ore rapienda est, sive extendendae per patibulum manus, non quaerit quid patiatur, sed quam bene. » Qui autem Deum colit, haec patitur, nec timet.
PL 6, 697Bしたがって、キケロの次の言葉は真実である。「死を、苦痛を、追放を、貧窮を恐れる者は、誰であれ正しい者ではありえない」と彼は言う。同じく、道徳哲学の書におけるセネカの言葉もそうである。「これこそがまことの立派な人である。冠にも、紫の衣にも、リクトルの奉仕によって際立つ者でもなく、しかしいかなる点でも人に劣らぬ者である。彼は、死が身近に迫るのを見ても、まるで見慣れぬ事態に出くわしたかのようには動揺しない。全身で拷問に耐えねばならぬときも、口に炎を受けねばならぬときも、両手を処刑台に伸ばされるときも、何を被るかを問うのではなく、いかによく被るかを問うのである。」しかし神を礼拝する者は、これらのことに耐えても、恐れることがない。
Ergo justus est. His rebus efficitur, ut neque virtutes, neque virtutum exactissimos limites nosse aut tenere possit omnino, quisquis est a Religione Dei singularis alienus.
PL 6, 697Cゆえに彼は正しい者である。これらのことから明らかになるのは、唯一なる神の宗教から疎遠な者は誰であれ、徳というものも、徳の最も精密な境界も、およそ知ることも保つこともできないということである。
Liber VI, Caput XVIII
第VI巻 第XVIII章PL 6, 698ADe quibusdam Dei mandatis et patientia. Sed omittamus philosophos, qui aut omnino nihil sciunt, idque ipsum pro summa scientia praeferunt; aut qui non perspiciunt etiam quae sciunt; aut qui, quoniam se putant scire quae nesciunt, inepte arroganterque desipiunt.
PL 6, 698A神のいくつかの命令と忍耐について。しかし哲学者たちについては措いておこう。彼らは、まったく何も知らないのにそのことをこそ最高の知識として誇る者たちであるか、あるいは自ら知っていることさえ見抜けない者たちであるか、あるいは知らないことを知っていると思い込んでいるがゆえに、愚かに尊大に迷妄している者たちである。
Nos ergo (ut ad propositum revertamur) quibus solis a Deo veritas revelata, et coelitus missa sapientia est, faciamus quae jubet illuminator noster Deus: sustineamus invicem, et labores hujus vitae mutuis adjumentis perferamus: nec tamen, si quid boni operis fecerimus, gloriam captemus ex eo.
PL 6, 698Aそれゆえ我々は(本題に立ち返るならば)、神によって真理を啓示され、天より知恵を送られた唯一の者として、我々を照らす神が命じたもうことを行おう。互いに耐え忍び合い、この生の労苦を互いの助け合いによって担い抜こう。ただし、何か善き業をなしたとしても、それによって栄光を求めることはすまい。
Monet enim Deus, operatorem justitiae non oportere esse jactantem; ne non tam mandatis coelestibus obsequendi, quam studio placendi, humanitatis officio functus esse videatur; habeatque jam pretium gloriae, quod captavit; nec praemium coelestis illius ac divinae mercedis accipiat.
PL 6, 698B神は戒めたもう、正義を行う者は誇り高ぶってはならないと。天の命令に従おうとしてというよりも、人に気に入られたいという思いから人間的な務めを果たしたように見えることのないように、また、そのようにして求めた栄光の代価をすでに手にしてしまい、かの天上の神的な報いの褒賞を受け取れなくなることのないようにである。
Caetera, quae observare cultor Dei debet, facilia sunt, illis virtutibus comprehensis; ut non mentiatur unquam decipiendi aut nocendi causa. Est enim nefas, eum, qui veritati studeat, in aliqua re esse fallacem; atque ab ipsa, quam sequitur, veritate discedere.
PL 6, 698B神の礼拝者が守るべきその他のことは、それらの徳を身につけているならば容易である。すなわち、欺くためであれ害するためであれ、決して偽りを言わないことである。真理を追い求める者が何ごとかにおいて欺瞞的であることは許されざることであり、自らが従う真理そのものから離れ去ることだからである。
In hâc justitiae virtutumque omnium via, nullus mendacio locus est. Itaque viator ille verus ac justus non dicet illus Lucilianum: Homini amico ac familiari non est mentiri meum, sed etiam inimico atque ignoto existimabit non esse mentiri suum; nec aliquando committet, ut lingua, interpres animi, a sensu et cogitatione discordet.
PL 6, 698B正義とすべての徳のこの道においては、偽りの入る余地はない。それゆえ、かの真実で正しい旅人は、ルキリウスのあの言葉、すなわち『友人や身内に対しては偽りを言わないのが私の流儀だ』とは言わず、敵や見知らぬ者に対してさえも偽りを言わないことこそ自分の流儀であると考えるであろう。そして、心の通訳者である舌が、感覚や思考と食い違うようなことを決して犯さないであろう。
Pecuniam si quam crediderit, non accipiet usuram, ut et beneficium sit incolume, quod succurrit necessitati, et abstineat se prorsus alieno.
PL 6, 698Cもし金を貸すことがあれば、利息を取らないであろう。それは、困窮を助けるという善行が損なわれぬようにするためであり、また他人のものにはまったく手を触れないためである。
In hoc enim genere officii debet suo esse contentus, quem oporteat alias ne proprio quidem parcere, ut bonum faciat; plus autem accipere, quam dederit, injustum est. Quod qui facit, insidiatur quodammodo, ut ex alterius necessitate praedetur.
PL 6, 699Aこの種の務めにおいては、自分のものだけで満足すべきである。彼は他の場合には善行をなすために自分自身のものすら惜しんではならない者だからである。貸した以上のものを受け取ることは不正である。それをする者は、いわば他人の困窮につけこんで略奪しようと待ち構えているのである。
At justus nunquam praetermittet quominus aliquid misericorditer faciat; nec inquinabit se hujusmodi quaestu: sed efficiet, ut sine ullo suo damno, id ipsum, quod commodat, inter bona opera numeretur.
PL 6, 699Aしかし正しい人は、慈しみをもって何かをなすことを決して怠らず、この種の利得によって自らを汚すこともない。むしろ、自らに何の損失もないままに、貸し与えたその行為自体が善行の一つに数えられるようにするのである。
Munus non accipiat a paupere; ut si quid ipse praestiterit, eo bonum sit, quo fuerit gratuitum. Maledicenti benedicto respondeat: numquam ipse maledicat; ne verbum malum procedat ex ore hominis, qui colit Verbum bonum.
PL 6, 699A貧しい者から贈り物を受け取ってはならない。自ら施した行いが無償であることによってこそ善きものとなるのだから。悪口を言う者には祝福の言葉で応じ、自らは決して悪口を言わないであろう。善き言葉を礼拝する人間の口から、悪しき言葉が出ることのないようにである。
Quin etiam caveat diligenter, ne quando inimicum sua culpa faciat; et si quis extiterit tam protervus, qui bono et justo faciat injuriam, clementer ac moderate ferat, et ultionem suam sibi non assumat, sed judici Deo reservet.
PL 6, 699Bさらに、自分の落ち度によって敵を作ることのないよう、注意深く用心するであろう。そして、もし善良で正しい者に対して不正を働くほど厚かましい者が現れたなら、寛容かつ節度をもってそれに耐え、自ら復讐を引き受けることなく、審判者なる神に委ねるであろう。
Innocentiam semper et ubique custodiat. Quod praeceptum non ad hoc tantum valet, ut ipse injuriam non inferat: sed ut illatam sibi non vindicet. Sedet enim maximus et aequissimus judex, speculator ac testis omnium.
PL 6, 699B常にどこにおいても無垢を守るであろう。この戒めは、自ら不正を加えないというだけにとどまらず、自分に加えられた不正に報復しないということにも及ぶ。というのも、万物を見張る方であり万物の証人である、最も偉大で最も公正な審判者が座しておられるからである。
Hunc homini praeferat; hunc malit de causa sua pronuntiare, cujus sententiam nemo effugere potest, nec defensione cujusquam, nec gratia. Ita fit, ut homo justus contemptui sit omnibus; et quia putabitur semetipsum defendere non posse, habebitur pro segni et inerte.
PL 6, 699Bこの方を人間よりも重んじ、自分の事件についてはこの方が判決を下すことを望むであろう。その判決からは、何者の弁護によっても、何の口利きによっても逃れることはできない。こうして、正しい人はすべての者から軽蔑され、自分自身を弁護することができないと思われるがゆえに、怠惰で無気力な者と見なされることになる。
Qui autem fuerit ultus inimicum, hic fortis, hic strenuus judicatur: hunc colunt, hunc omnes verentur. Bonus vero ille tametsi prodesse pluribus possit, illum tamen suspiciunt, qui nocere, quam qui prodesse possit.
PL 6, 700Aしかし敵に報復した者は、勇敢な者、精悍な者と判定される。人々はこの者を重んじ、みなこの者を畏れる。だが善き人は、たとえ多くの者に益をもたらしうるとしても、人々は益をもたらしうる者よりも害を加えうる者の方を仰ぎ見るのである。
Sed justum pravitas hominum depravare non poterit, quominus Deo studeat obtemperare; malitque contemni, dummodo semper boni fungatur officio, mali nunquam.
PL 6, 700Aしかし人間の邪悪さは、正しい人を堕落させて神に従おうとする熱意を失わせることはできない。彼はむしろ、常に善の務めを果たし、悪の務めを果たすことがないかぎりは、軽蔑されることを選ぶのである。
Cicero in iisdem illis Officialibus: « At vero si quis voluerit, inquit, animi sui complicitam notionem evolvere, jam se ipse doceat, eum virum bonum esse, qui prosit quibus possit, noceat nemini, nisi lacessitus injuria. » O quam simplicem veramque sententiam duorum verborum adjectione corrupit!
PL 6, 700Aキケロは同じその『義務について』の中でこう言う。「もし誰かが自らの心のうちに畳み込まれた概念を解き明かそうとするならば、彼はただちに、善き人とは能う限り人に益をもたらし、不正によって挑発されない限り誰にも害を加えない者であることを、自ら悟るであろう」と。ああ、なんと単純で真実な言葉を、二つの語を付け加えることによって台無しにしてしまったことか。
Quid enim opus fuerat adjungere, nisi lacessitus injuria? ut vitium bono viro quasi caudam turpissimam apponeret; patientiaeque, quae omnium virtutum maxima est, faceret expertem.
PL 6, 700A「不正によって挑発されない限り」という言葉を付け加える必要がいったいどこにあったのか。それは、あたかもこの上なく醜い尾のように悪徳を善き人に付け加え、あらゆる徳の中で最大のものである忍耐を彼から奪い去ることにしかならなかった。
Nociturum esse dixit bonum virum, si fuerit lacessitus: jam ex hoc ipso boni viri nomen amittat necesse est, si nocebit. Non minus enim mali est, referre injuriam, quam inferre.
PL 6, 700B彼は、善き人も挑発されれば害を加えるであろうと述べた。しかし、まさにそのことによって、もし害を加えるならば、善き人という名を失わざるを得ない。不正に報いることは、不正を加えることに劣らず悪しきことだからである。
Nam unde certamina inter homines, unde pugnae contentionesque nascuntur, nisi quod improbitati opposita impatientia magnas saepe concitat tempestates?
PL 6, 700Bそもそも人間の間の争いや、闘争や抗争はどこから生まれるのか。それは、邪悪さに対して忍耐のなさが対置されることで、しばしば大きな嵐が引き起こされるからではないか。
Quod si patientiam, qua virtute nihil verius, nihil homine dignius inveniri potest, improbitati opposueris, extinguetur protinus, tanquam igni aquam superfuderis.
PL 6, 700Bしかし、もしこれ以上真実なものも、人間にふさわしいものも見出しえないこの徳である忍耐を邪悪さに対置するならば、火に水を注ぎかけたときのように、邪悪さは直ちに消し止められるであろう。
Sin autem provocatrix illa improbitas impatientiam sibi comparem nacta est, tanquam perfusa oleo, tantum excitabit incendium, ut id non flumen aliquod, sed effusio cruoris extinguat. Magna itaque patientiae ratio est, quam sapiens homo ademit bono viro.
PL 6, 700Bだが、もし挑発する邪悪さが自らに見合う忍耐のなさを得るならば、あたかも油を注がれたかのように、それは火事を大きく燃え上がらせ、それを消し止められるのはいかなる川ではなく、血の流出だけとなるであろう。それゆえ忍耐の理は大いなるものであるのに、かの賢者はそれを善き人から奪い去ったのである。
Ut enim nihil malorum fiat, haec sola efficit: quae si detur omnibus, nullum scelus, nulla fraus in rebus humanis erit.
PL 6, 701A悪いことが何も起こらないようにするのは、忍耐だけがなしうることである。もしこれがすべての人に与えられるならば、人間界には何の罪も、何の欺瞞も存在しないであろう。
Quid igitur bono viro potest esse tam calamitosum, tamque contrarium, quam irae fraena permittere; quae illum non modo boni, sed etiam hominis appellatione dispoliet? Siquidem nocere alteri, ut ipse verissime ait, non est secundum hominis naturam.
PL 6, 701Aそれゆえ、善き人にとって、怒りに手綱を許すことほど災いに満ち、これほど相容れないことが何かあろうか。それは彼から善き人という呼び名だけでなく、人間という呼び名さえも奪い去ってしまうものである。実に、キケロ自身がこの上なく正しく述べているとおり、他人を害することは人間の本性に反することだからである。
Nam et pecudes si lacessas, aut calce aut cornu repugnant; et serpentes ac ferae, nisi persequaris ut occidas, negotium non exhibent; et (ut ad hominum exempla redeamus) imperiti quoque et insipientes, si quando accipiunt injuriam, caeco et irrationabili furore ducuntur, et iis, qui sibi nocent, vicem retribuere conantur.
PL 6, 701A実際、家畜でさえ挑発すれば蹄や角で反撃するし、蛇や野獣も、殺そうとして追い立てない限りは害をなさない。そして(人間の実例に立ち返るならば)、無知で愚かな者たちもまた、不正を受けたときには盲目で不合理な激情に導かれ、自分たちを害する者たちに仕返しをしようとするのである。
In quo igitur sapiens ac bonus vir a malis et insipientibus differt; nisi quod habet invictam patientiam, qua stulti carent; nisi quod regere se ac mitigare iram suam novit, quam illi, quia virtute indigent, refraenare non possunt?
PL 6, 701Bそれでは、賢く善き人は悪しき者や愚かな者と何において異なるのか。それは、彼が愚者には欠けている屈することのない忍耐を持っているという点、また、徳を欠くがゆえに愚者たちには抑えることのできない怒りを、自ら統御し和らげる術を知っているという点においてではないか。
Sed videlicet haec illum res fefellit, quod cum de virtute loqueretur, in quacumque contentione vinceret, putavit esse virtutis; nec videre ullo modo potuit hominem dolori et irae succumbentem, et iis affectibus indulgentem, quibus debet potius reluctari, et ruentem quacumque improbitas provocarit, virtutis officium non tenere.
PL 6, 701Bしかし明らかに、彼はこの点で誤りに陥っていた。すなわち、徳について語りながら、いかなる争いにおいても勝つことこそ徳であると考えたのであり、苦痛と怒りに屈し、むしろ抗うべきそれらの情念に身を委ね、邪悪さの挑発するがままに突き進む人間が、徳の務めを保っていないということを、どうしても見て取ることができなかったのである。
Qui enim referre injuriam nititur, eum ipsum, a quo laesus est, gestit imitari. Ita qui malum imitatur, bonus esse nullo pacto potest. Duobus igitur verbis duas virtutes maximas bono et sapienti viro, innocentiam patientiamque detraxit.
PL 6, 701B不正に報いようと努める者は、自分を傷つけたその当人を真似しようとしているにほかならない。したがって、悪を真似る者は、いかなる仕方でも善き者ではありえない。かくして彼は、わずか二語によって、善く賢い人から最大の二つの徳、すなわち無垢と忍耐とを奪い去ってしまったのである。
Sed quia ipse caninam illam facundiam (sicut Sallustius ab Appio dictum refert) exercuit, voluit quoque hominem canino modo vivere, ut remordeat lacessitus.
PL 6, 701Cしかし彼自身が(サッルスティウスがアッピウスの言葉として伝えるところの)あの犬のごとき雄弁を行使していたがゆえに、彼はまた人間も犬のように生きることを望み、挑発されれば嚙み返すべきだとしたのである。
Quae retributio contumeliae quam perniciosa sit et quas edere soleat strages, unde opportunius petetur exemplum, quam ex ipsius praeceptoris tristissimo casu; qui dum his philosophorum praeceptis obtemperare gestit, ipse se perdidit?
PL 6, 702Aこの侮辱への報復がいかに有害であり、いかなる惨事をしばしば生み出すものであるかについて、まさにその教師自身の最も痛ましい末路以上に適切な実例をどこに求めうるであろうか。彼は哲学者たちのこれらの教えに従おうとする中で、自ら身を滅ぼしたのである。
Quod si lacessitus injuria patientiam tenuisset; si dissimulare, si ferre contumeliam boni viri esse didicisset; nec illas nobiles orationes alieno titulo inscriptas, impatientia, et levitas, et insania profudisset: nunquam capite suo rostra, in quibus ante floruerat, cruentasset; nec rempublicam funditus proscriptio illa delesset.
PL 6, 702Aもし彼が不正によって挑発されたときに忍耐を保っていたなら、もし善き人にふさわしいこととして、見て見ぬふりをすること、侮辱に耐えることを学んでいたなら、忍耐のなさと軽率さと狂気とが、他人の名を冠したかの高名な演説〔alieno titulo inscriptas は、デモステネスの名を借りた『ピリッピカ』を指すと解した〕をまき散らすこともなく、かつて自ら花咲かせたあの演壇を自分の首によって血に染めることも決してなかったであろうし、あの追放宣告が国家を根底から滅ぼすこともなかったであろう。
Sapientis ergo ac boni viri non est velle certare, ac se periculo committere: quoniam et vincere non est in nostra potestate, et est anceps omne certamen: sed est sapientis atque optimi viri, non adversarium velle tollere; quod fieri sine scelere ac periculo non potest: sed certamen ipsum, quod fieri et utiliter, et juste potest.
PL 6, 702Aそれゆえ、争おうと望み、自らを危険に委ねることは、賢く善き人のすることではない。勝つことは我々の力の及ぶところになく、あらゆる争いは危ういものだからである。むしろ賢く最も善い人のすることは、敵対者を除き去ろうと望むことではなく——それは罪と危険なしにはなしえないからである——争いそのものを除き去ろうと望むことである。それは有益にも正しくもなしうることだからである。
Summa igitur virtus habenda patientia est: quam ut caperet homo justus, voluit illum Deus (ut supra dictum est) pro inerte contemni. Nisi enim contumeliis fuerit affectus, quantum habeat fortitudinis in seipso cohibendo, ignorabitur.
PL 6, 702Bそれゆえ忍耐こそ最高の徳とみなされるべきである。正しい人がこれを身につけるようにと、神は(すでに述べたとおり)彼が無気力な者として軽蔑されることを望みたもうたのである。もし侮辱を受けることがなければ、自らを制する上でどれほどの勇気を持っているかは知られぬままだからである。
Si autem lacessitus injuria laedentem persequi coeperit, victus est. Si vero motum illum ratione compresserit, hic plane imperat sibi; hic regere se potest. Quae sustentatio sui, recte patientia nominatur: quae una virtus omnibus est opposita vitiis et affectibus.
PL 6, 702Bしかし、もし不正によって挑発され、害を加えた者を追い立て始めるならば、その者は負けたのである。だが、もしその激情を理性によって抑えるならば、この者はまさしく自らを制しており、自らを治めることができる者である。この自らを持ちこたえることこそ、正しく忍耐と呼ばれるものであり、この一つの徳がすべての悪徳と情念に対置されるのである。
Haec perturbatum ac fluctuantem animum ad tranquillitatem suam revocat: haec mitigat, haec hominem sibi reddit.
PL 6, 702Bこの徳は、乱れ動揺する心を本来の平静へと呼び戻し、これを和らげ、人間を彼自身へと取り戻す。
Ergo quoniam naturae repugnare impossibile est et inutile, ut non commoveamur omnino; prius tamen, quam commotio illa prosiliat ad nocendum, quoad fieri potest, maturius sopiatur.
PL 6, 702Cしたがって、我々がまったく心を動かされないということは、本性に逆らうことであり、不可能かつ無益であるから、それでも、その激情が害を加えようと躍り出るより前に、できる限り早く鎮められるべきである。
Praecepit Deus non occidere Solem super iram nostram, ne furoris nostri testis abscedat. Denique Marcus Tullius contra suum praeceptum, de quo paulo ante dixi, oblivionem injuriarum in magnis laudibus posuit. « Spero, inquit, Caesar, qui oblivisci nihil soles, nisi injurias. » Quod si hoc ille faciebat, homo non a coelesti tantum, sed a publica quoque civilique justitia remotissimus; quanto magis id nos facere debemus, qui immortalitatis velut candidati sumus?
PL 6, 702C神は、我々の怒りの上に太陽を沈ませてはならないと命じたもうた。それは、我々の激情の証人が立ち去ることのないようにするためである。実に、キケロは、先に述べた自らの教えに反して、不正を忘れることを大いに称賛している。彼は言う、「カエサルよ、あなたは不正以外は何ひとつお忘れにならぬ方ですので、私はそう望んでおります」〔引用は途中で切れており、Spero の受ける内容は文中に現れない。底本どおり不完全な形で訳した〕と。もし彼——天上の正義からのみならず、公共の、そして市民としての正義からも最も遠く隔たった人間——がそうしていたのだとすれば、不死のいわば候補者であるところの我々は、なおのことそうしなければならないのではないか。
Liber VI, Caput XIX
第VI巻 第XIX章PL 6, 703ADe affectibus eorumque usu, atque de tribus furiis. Stoicis, cum affectus ex homine, tanquam morbos, conantur evellere, Peripatetici se opponunt; eosque non modo retinent, sed etiam defendunt; nihilque in homine esse dicunt, quod non magna ratione ac providentia sit innatum.
PL 6, 703A情念とその用い方について、そして三柱の復讐女神について。ストア派が、あたかも病であるかのように人間から情念を引き抜こうと試みるのに対し、逍遥学派はこれに反対し、情念を保持するだけでなくこれを擁護さえする。そして、人間のうちには、大いなる理法と摂理によらずに生まれつき備わっているものは何もないと言う。
Recte id quidem, si singularum rerum veros terminos scirent. Itaque hanc ipsam iram, cotem dicunt esse virtutis, tanquam nemo possit adversus hostes fortiter dimicare, nisi fuerit ira concitatus.
PL 6, 703Bもしそれぞれの物事の真の限界を知っていたなら、その主張は正しかったであろう。それゆえ、彼らはこの怒りそのものを徳の砥石であると言う。あたかも、怒りに駆り立てられなければ、誰も敵に対して勇敢に戦うことができないかのように。
Quo plane ostendunt, nec quid sit virtus scire se, nec cur homini tribuerit iram Deus. Quae si nobis ideo data est, ut ea utamur ad occidendos homines, quid immanius homine? quid similius feris belluis existimandum est, quam id animal, quod ad communionem et innocentiam Deus fecit?
PL 6, 703Bこれによって彼らは、徳とは何であるかも、神がなぜ人間に怒りを与えたもうたのかも知らないことを、明白に示している。もし怒りが我々に、人間を殺すために用いるべきものとして与えられたのだとすれば、人間よりも凶暴なものが何かあろうか。神が交わりと無垢のために造られたこの動物ほど、猛き獣に似ていると見なされるべきものが何かあろうか。
Tres sunt igitur affectus, qui homines in omnia facinora praecipites agant; ira, cupiditas, libido. Propterea poetae tres Furias esse dixerunt, quae mentes hominum exagitent: ira ultionem desiderat, cupiditas opes, libido voluptates.
PL 6, 703Bそれゆえ、人間をあらゆる凶行へと駆り立てる情念は三つある。怒りと欲望と情欲である。それゆえ詩人たちは、人間の心をかき乱すものとして三柱の復讐女神があると言った。怒りは復讐を欲し、欲望は富を、情欲は快楽を欲する。
Sed his omnibus Deus certos limites statuit: quos si transcenderint, majoresque esse coeperint, necesse est naturam suam depravent, et in morbos ac vitia vertantur. Qui autem sint isti limites, non est magni laboris ostendere.
PL 6, 704Aしかし神は、これらすべてに一定の限界を定めたもうた。もしこれを踏み越え、度を越して大きくなり始めるならば、それらは必然的におのれの本性を堕落させ、病と悪徳へと転じるであろう。ではその限界が何であるかを示すことは、大した労力を要しない。
Cupiditas ad ea comparanda nobis data est, quae sunt ad vitam necessaria; libido, ad sobolem propagandam; irae affectus, ad coercenda peccata eorum, qui sunt in nostra potestate, id est, ut arctiore disciplina minor aetas ad probitatem justitiamque formetur: quae nisi metu cohibeatur, licentia pariet audaciam, quae ad omne flagitium et facinus evadet.
PL 6, 704A欲望は、生きるために必要なものを我々が調達するために与えられ、情欲は子孫を増やすために、怒りという情念は、我々の権力のもとにある者たちの罪を抑えるために与えられている。すなわち、より厳しい規律によって年少の者たちを正直さと正義とに形作るためである。恐れによって抑えられなければ、放縦は大胆さを生み、それはあらゆる恥ずべき行いと凶行へと至るであろう。
Itaque ut ira uti adversus minores et justum est, et necessarium: sic et adversus pares et perniciosum est, et impium. Impium, quod violatur humanitas; perniciosum, quod, illis repugnantibus, aut perdere necesse est, aut perire.
PL 6, 704Aしたがって、年少の者たちに対して怒りを用いることが正しく必要であるのと同様に、対等の者たちに対して怒りを用いることは有害で不敬なことである。不敬であるのは人間性が侵されるからであり、有害であるのは、彼らが抵抗する場合、こちらが相手を滅ぼすか、あるいは自ら滅びるかのいずれかに至らざるを得ないからである。
Hanc autem quam dixi esse rationem, cur homini sit irae affectus datus, ex ipsius Dei praeceptis intelligi potest, qui jubet uti maledicis et laedentibus non irascamur; manus autem nostras supra minores semper habeamus; hoc est, ut peccantes eos assiduis verberibus corrigamus; ne amore inutili et indulgentia nimia educentur ad malum, et ad vitia nutriantur.
PL 6, 704Bさて、人間に怒りという情念が与えられている理由が私の述べたとおりであることは、神ご自身の命令から理解することができる。神は、悪口を言う者や害を加える者に対しては怒らないようにと命じ、他方で年少の者たちに対しては常に我々の手を上に置くようにと命じたもう。すなわち、罪を犯す彼らを絶え間ない鞭によって正すべきであって、無益な愛情と過度の甘やかしによって彼らが悪へと導かれ、悪徳のうちに養われることのないようにである。
Sed rerum imperiti et rationis ignari, eos affectus, qui sunt homini ad usus bonos dati, exterminaverunt; et latius, quam ratio postulat, evagantur. Inde injuste atque impie vivitur.
PL 6, 704Bしかし、物事に無知で理法を知らない者たちは、人間に善き用途のために与えられているそれらの情念を、本来の境の外へと追いやってしまい、それらは理法が求める以上に広く逸脱している。そこから、不正に、そして不敬に生きることが生じるのである。
Utuntur ira contra pares: hinc dissidia, hinc expulsiones, hinc bella contra justitiam nata sunt. Utuntur cupiditate ad congerendas opes: hinc fraudes, hinc latrocinia, hinc omnia scelerum genera exorta sunt.
PL 6, 705A彼らは対等の者に対して怒りを用いる。ここから不和が生まれ、ここから追放が生まれ、ここから正義に反する戦争が生まれた。彼らは富を積み上げるために欲望を用いる。ここから欺瞞が生まれ、ここから強盗が生まれ、ここからあらゆる種類の罪が生じた。
Utuntur libidine ad capiendas tantum voluptates: hinc stupra, hinc adulteria, hinc corruptelae omnes extiterunt. Quicumque igitur illos affectus intra fines suos redegerit (quod ignorantes Deum facere non possunt) hic patiens, hic fortis, hic justus est.
PL 6, 705A彼らは、ただ快楽を得るためだけに情欲を用いる。ここから淫行が生まれ、ここから姦通が生まれ、ここからあらゆる腐敗が生じた。それゆえ、これらの情念を自らの限界のうちに収めた者は誰であれ——神を知らない者たちにはそれができないのだが——この者こそ忍耐強く、この者こそ勇敢で、この者こそ正しいのである。
Liber VI, Caput XX
第VI巻 第XX章PL 6, 705ADe sensibus et eorum voluptatibus brutorum et hominis; atque de oculorum voluptate et spectaculis.
PL 6, 705A獣と人間における感覚とその快楽について、また目の快楽と見世物について。
Restat ut contra quinque sensuum voluptates dicam breviter; nam et ipsius libri mensura jam modum flagitat: quae omnes, quoniam vitiosae ac mortiferae sunt, virtute superari atque opprimi debent; vel (quod paulo ante dicebam de affectibus) ad rationem suam revocari.
PL 6, 705B残るは五感の快楽に対して手短に論じることである。この書物の分量そのものが、すでに節度を求めているからである。これらの快楽はすべて、悪徳であり死をもたらすものであるがゆえに、徳によって打ち勝たれ、抑え込まれねばならない。あるいは(先ほど情念について述べたように)それぞれ本来の理へと引き戻されねばならない。
Caeterae animantes praeter unam voluptatem, quae ad generandum pertinet, nullam sentiunt. Utuntur ergo sensibus ad naturae suae necessitatem: vident, ut appetant ea, quibus opus est ad vitam tuendam: audiunt invicem, seque dignoscunt, ut possint congregari.
PL 6, 705B他の生き物は、生殖に関わる一つの快楽のほかには、いかなる快楽も感じない。それゆえ彼らは感覚を、自らの本性の必要のために用いる。見るのは生命を保つのに必要なものを求めるためであり、互いの声を聞き、互いを見分けるのは、群れをなすことができるためである。
Quae utilia sunt ad victum, aut ex odore inveniunt, aut ex sapore percipiunt; inutilia respuunt, aut recusant. Edendi ac bibendi officium ventris plenitudine metiuntur.
PL 6, 705B食料として役立つものを、彼らは匂いによって見出すか、味によって知覚し、役に立たないものは吐き出すか拒む。食べ、飲むという務めは、腹が満ちることによって量られる。
Homini vero solertissimi artificis providentia dedit voluptatem infinitam, et in vitium cadentem; quia proposuit ei virtutem, quae cum voluptate semper, tanquam cum domestico hoste pugnaret.
PL 6, 705Bしかし人間には、この上なく巧みな造り主の摂理が、際限のない、悪徳へと陥りうる快楽を与えた。なぜなら造り主は人間に徳を差し出したのであり、徳は快楽と、あたかも身内の敵であるかのように、絶えず戦うからである。
Cicero in Catone majore: « Stupra vero, inquit, et adulteria, et omne flagitium nullis excitari aliis illecebris, nisi voluptatis.
PL 6, 706Aキケロは『大カトー』の中でこう言っている。「淫行も姦通も、あらゆる恥ずべき行為も、快楽以外のいかなる誘惑によっても引き起こされることはない。
Cumque homini sive natura, sive quis Deus nihil mente praestabilius dedisset, huic divino muneri ac dono nihil tam inimicum, quam voluptatem.
PL 6, 706Aそして、自然であれ何らかの神であれ、人間に精神より優れたものを何一つ与えなかったのであるから、この神的な賜物・贈り物にとって、快楽ほど敵対するものはない。
Nec enim libidine dominante, temperantiae locum esse; neque in voluptatis regno virtutem posse consistere: » sed e contrario Deus idcirco virtutem dedit, ut expugnaret ac vinceret voluptatem; eamque egredientem fines sibi datos intra praescriptum coerceret, ne hominem suavitatibus delinitum atque captum ditioni suae subjiceret, ac sempiterna morte multaret.
PL 6, 706Aなぜなら、欲情が支配するところに節制の居場所はなく、快楽の王国のうちに徳が立ち行くこともできないからである。」しかし反対に、神が徳を与えたのは、まさに快楽を打ち破り、これに勝つためであり、快楽がその与えられた境界を踏み越えるときにはこれを定められた限界の内に抑え込み、快楽が、その甘美さに骨抜きにされ捕らえられた人間を自らの支配下に服させ、永遠の死をもって罰することのないようにするためであった。
Voluptas oculorum varia et multiplex est, quae capitur ex aspectu rerum quae sunt in usu hominum, vel natura, vel opere delectabiles. Hanc philosophi rectissime sustulerunt.
PL 6, 706A目の快楽は多様かつ多岐にわたり、人間の用に供せられる事物、あるいは自然によって、あるいは技巧によって喜ばしいものとされた事物を眺めることから得られる。この快楽を、哲学者たちはこの上なく正しく退けた。
Aiunt enim multo esse praeclarius et homine dignius, coelum potius, quam caelata intueri: et hoc pulcherrimum opus intermicantibus astrorum luminibus, tanquam floribus adornatum, quam picta, et ficta, et gemmis distincta mirari.
PL 6, 706B彼らは言う、彫り物を見るよりもむしろ天を見上げる方がはるかに立派で人間にふさわしいことであり、星々のきらめく光によってあたかも花で飾られたかのような、この上なく美しいこの作品を仰ぎ見る方が、絵画や造形物や宝石で彩られたものに見入るよりもふさわしい、と。
Sed cum diserte ad contemptum terrestrium nos exhortati sunt, et ad coeli spectaculum excitaverunt, tamen spectacula haec publica non contemnunt. Itaque his et delectantur, et libenter intersunt.
PL 6, 706Bしかし彼らは、地上のものを蔑むようにと明確に我々を勧め、天の見世物へと駆り立てておきながら、この公共の見世物を蔑もうとはしない。それゆえ彼らはこれらを楽しみ、進んで足を運ぶのである。
Quae, quoniam maxima sunt irritamenta vitiorum, et ad corrumpendos animos potentissime valent, tollenda sunt nobis, quia non modo ad beatam vitam nihil conferunt, sed etiam nocent plurimum.
PL 6, 706Bこれらは悪徳への最大の刺激であり、魂を堕落させる力がこの上なく強いがゆえに、我々にとって取り除かれるべきものである。なぜなら幸福な生に何ら資するところがないばかりか、この上なく害を及ぼすからである。
Nam qui hominem, quamvis ob merita damnatum, in conspectu suo jugulari pro voluptate computat, conscientiam suam polluit, tam scilicet, quam si homicidii, quod fit occulte, spectator et particeps fiat. Hos tamen ludos vocant, in quibus humanus sanguis effunditur.
PL 6, 706Bなぜなら、たとえその報いによって断罪された者であろうと、人間が自分の目の前で喉を切られることを快楽として数える者は、自分の良心を汚すのであり、それはまさしく、密かに行われる殺人の見物人となり、加担者となるのと同じだからである。それでも人々は、人間の血が流されるこれらの催しを「見世物」と呼ぶ。
Adeo longe ab hominibus secessit hamanitas; ut cum animas hominum interficiant, ludere se opinentur, nocentiores iis omnibus, quorum sanguinem voluptati habent.
PL 6, 707A人間性は〔底本は hamanitas。humanitas と読む〕かくも人間から遠く離れてしまったので、彼らは人間の魂を殺しながら、自分が遊んでいるのだと思い込んでいる。彼らは、その血を快楽の種とするその者たち皆にもまして、有害な者たちである。
Quaero nunc, an possint pii et justi homines esse, qui constitutos sub ictu mortis, ac misericordiam deprecantes, non tantum patiuntur occidi, sed et flagitant, feruntque ad mortem crudelia et inhumana suffragia, nec vulneribus satiati, nec cruore contenti: quin etiam percussos jacentesque repeti jubent, et cadavera ictibus dissipari, ne quis illos simulata morte deludat.
PL 6, 707A私は今問う、死の一撃の下に置かれ、慈悲を乞い願う者たちが殺されるのを、ただ許すだけでなく、これを要求し、残酷で非人間的な票を死へ投じ、傷にも飽き足らず、血にも満足せず、それどころか打たれ倒れ伏した者を再び突かせ、死んだふりをして欺く者がいないようにと死体を打ち砕かせる者たちが、はたして敬虔で正しい人間でありうるだろうか、と。
Irascuntur etiam pugnantibus, nisi celeriter e duobus alter occisus est; et tanquam humanum sanguinem sitiant, oderunt moras. Alios illis compares dari poscunt recentiores, ut quamprimum oculos suos satient. Hac consuetudine imbuti, humanitatem perdiderunt.
PL 6, 707A彼らは、闘う二人のうちの一方が速やかに殺されなければ、闘う者たちにすら腹を立てる。そしてあたかも人間の血に渇いているかのように、遅延を憎む。彼らは新手の対戦相手を寄こせと求め、一刻も早く自分の目を満足させようとする。この習わしに染まった彼らは、人間性を失ってしまった。
Itaque non parcunt etiam innocentibus: sed exercent in omnes, quod in malorum trucidatione didicerunt. Hujus igitur publici homicidii socios et participes esse non convenit eos, qui justitiae viam tenere nituntur.
PL 6, 707Bそれゆえ彼らは無実の者にすら容赦しない。悪人たちの殺戮のうちで学んだことを、すべての者に対して行使する。したがって、正義の道を守ろうと努める者たちが、この公然たる殺人の仲間、加担者であることはふさわしくない。
Non enim cum occidere Deus vetat, latrocinari nos tantum prohibet; quod ne per leges quidem publicas licet: sed ea quoque ne fiant monet, quae apud homines pro licitis habentur.
PL 6, 707B神が殺すことを禁じるとき、単に我々に強盗を働くことを禁じているのではない。それは公の法律によってさえ許されていないことである。神はまた、人間の間で許されたことと見なされていることさえも、行われないようにと戒めているのである。
Ita neque militare justo licebit, cujus militia est ipsa justitia; neque vero accusare quemquam crimine capitali: quia nihil distat utrumne ferro, an verbo potius occidas; quoniam occisio ipsa prohibetur.
PL 6, 708Aしたがって、義人にとっては、兵役に就くことも許されない――その者の戦いは正義そのものだからである――また誰かを死刑に値する罪で告発することも許されない。剣によって殺すのと言葉によって殺すのとで、何の違いもないからである。殺すという行為そのものが禁じられているのだから。
Itaque in hoc Dei praecepto nullam prorsus exceptionem fieri oportet, quin occidere hominem sit semper nefas, quem Deus sanctum animal esse voluit.
PL 6, 708Aそれゆえ、神のこの命令に関しては、断じていかなる例外も設けられてはならない。人間を殺すことは常に許されざることである。神は人間が聖なる生き物であることを望まれたからである。
Ergo ne illud quidem concedi aliquis existimet, ut recens natos liceat oblidere, quae vel maxima est impietas; ad vitam enim Deus inspirat animas, non ad mortem.
PL 6, 708Aそれゆえ、生まれたばかりの子を圧し殺すことが許されているなどとは、誰も考えてはならない。それはこの上なく大きな不敬虔である。なぜなら神は、生命のために魂を吹き込むのであって、死のためではないからである。
Verum homines, ne quod sit facinus, quo manus suas non polluant, rudibus adhuc et simplicibus animis abnegant lucem non a se datam. Expectet vero aliquis ut alieno sanguini parcant, qui non parcunt suo: sed hi sine ulla controversia scelerati et injusti.
PL 6, 708Aしかし人間たちは、自らの手を汚さない凶行が何一つないようにと、いまだ未熟で単純な魂から、自分が与えたのでもない光を奪い取る。自分自身の血にすら容赦しない者たちが、他人の血に容赦するなどと、いったい誰が期待できようか。だがこの者たちは、疑いなく凶悪で不正な者たちである。
Quid illi, quos falsa pietas cogit exponere? Num possunt innocentes existimari, qui viscera sua in praedam canibus objiciunt, et quantum in ipsis est, crudelius necant, quam si strangulassent?
PL 6, 708Bでは、偽りの敬虔さが子を捨てさせる者たちはどうか。自らの腹を痛めた子を犬の餌食として投げ与え、自分たちにできる限りにおいて、絞め殺すよりもなお残酷に殺す者たちが、無垢な者と見なされうるだろうか。
Quis dubitet, quin impius sit, qui alienae misericordiae locum tribuit? qui etiamsi contingat ei, quod voluit, ut alatur, addixit certe sanguinem suum, vel ad servitutem, vel ad lupanar.
PL 6, 708B他人の慈悲に望みを託す者が不敬虔でないなどと、誰が疑うだろうか。たとえその望みどおりに子が育てられるという事態が起ころうとも、その者はすでに自分の血を、奴隷の身分か娼館かへと売り渡したことになるのである。
Quae autem possint, vel soleant accidere in utroque sexu per errorem, quis non intelligit? quis ignorat? Quod vel unius Oedipodis declarat exemplum, duplici scelere confusum. Tam igitur nefarium est exponere, quam necare.
PL 6, 709A誤りによって男女どちらの性においても起こりうること、あるいはしばしば起こることを、理解しない者があろうか、知らない者があろうか。それは、二重の罪に染まったオイディプスただ一人の実例が示すとおりである。それゆえ子を捨てることは、殺すことと同じくらい凶悪である。
At enim parricidae facultatum angustias conqueruntur; nec se pluribus liberis educandis sufficere posse praetendunt: quasi vero aut facultates in potestate sint possidentium, aut non quotidie Deus ex divitibus pauperes, et ex pauperibus divites faciat.
PL 6, 709Aしかし近親殺しの者たちは資力の乏しさを嘆き、多くの子を育てるだけの力が自分にはないと言い立てる。あたかも資力が所有者の意のままになるものであるかのように、あるいは神が日々、富める者を貧しくし、貧しい者を富ませることがないかのように。
Quare si quis liberos ob pauperiem non poterit educare, satius est, ut se ab uxoris congressione contineat, quam sceleratis manibus Dei opera corrumpat.
PL 6, 709Aそれゆえ、もし貧しさのために子を育てることができない者があれば、神の御業を邪悪な手で損なうよりは、妻との交わりを自ら慎むほうがよい。
Ergo si homicidium facere nullo modo licet, nec interesse omnino conceditur, ne conscientiam perfundat ullus cruor: siquidem populo sanguis ille praestatur. In scenis quoque nescio an sit corruptela vitiosior.
PL 6, 709Bしたがって、殺人を行うことがいかなる仕方でも許されないのであれば、これに立ち会うことも全く許されない。いかなる血によっても良心が汚されぬようにするためである。それというのも、その血は民衆のために差し出されるのだから。劇場においてもまた、これに劣らぬ、あるいはこれ以上の腐敗があるのではないかと私は思う。
Nam et comicae fabulae de stupris virginum loquuntur, aut amoribus meretricum; et quo magis sunt eloquentes, qui flagitia illa finxerunt, eo magis sententiarum elegantia persuadent, et facilius inhaerent audientium memoriae versus numerosi et ornati.
PL 6, 710Aなぜなら喜劇の作り話は、乙女の凌辱や娼婦との恋を語るからであり、それらの恥ずべき事柄を作り上げた者が雄弁であればあるほど、警句の巧みさによっていっそう人を説得し、韻律に富み飾られた詩句は、聞く者の記憶にいっそう容易に染みつくからである。
Item tragicae historiae subjiciunt oculis parricidia, et incesta regum malorum, et cothurnata scelera demonstrant.
PL 6, 710A同様に、悲劇の物語は、悪しき王たちの近親殺しや近親相姦を目の前に突きつけ、コトゥルヌス(悲劇俳優の靴)を履いた罪を見せつける。
Histrionum quoque impudentissimi motus quid aliud, nisi libidines et docent, et instigant? quorum enervata corpora, et in muliebrem incessum habitumque mollita, impudicas foeminas inhonestis gestibus mentiuntur.
PL 6, 710A役者たちのこの上なく恥知らずな身振りもまた、情欲を教え、煽り立てること以外の何であろうか。彼らの生気を失った肉体は、女のような歩き方や身なりへと軟弱にされ、恥ずべき身振りによって淫らな女を演じて見せる。
Quid de mimis loquar corruptelarum praeferentibus disciplinam? qui docent adulteria, dum fingunt, et simulatis erudiunt ad vera? Quid juvenes aut virgines faciant, cum haec et fieri sine pudore, et spectari libenter ab omnibus cernunt?
PL 6, 710B腐敗の教えを掲げて見せる道化たちについて、何を語ろうか。彼らは姦通を演じながら教え、見せかけのことによって現実へと人を仕込むのである。若者や乙女たちは、これらのことが恥じらいもなく行われ、すべての者に喜んで見物されているのを目にするとき、何をなすであろうか。
Admonentur utique quid facere possint, et inflammantur libidine, quae aspectu maxime concitatur; ac se quisque pro sexu in illis imaginibus praefigurat, probantque illa, dum rident, et adhaerentibus vitiis, corruptiores ad cubicula revertuntur; nec pueri modo, quos praematuris vitiis imbui non oportet: sed etiam senes, quos peccare jam non decet.
PL 6, 711A彼らは当然、何をなしうるかを気づかされ、視覚によってこの上なくかき立てられる情欲に燃え立たされる。そして各人は自分の性に応じて、それらの姿の中に自分を思い描き、笑いながらそれを是認し、悪徳がまとわりついたまま、いっそう堕落した姿で寝所へと帰ってゆく。それは早すぎる悪徳に染まってはならない子供たちだけでなく、もはや罪を犯すことがふさわしくない老人たちにおいても同じである。
Circensium quoque ludorum ratio quid aliud habet, nisi levitatem, vanitatem, insaniam? Tanto namque impetu concitantur animi in furorem, quanto illic impetu curritur; ut jam plus spectaculi exhibeant, qui spectandi gratia veniunt, cum exclamare, et efferri, et exilire coeperint.
PL 6, 711A戦車競走の見世物の在り方もまた、軽薄さと空しさと狂気以外の何を含んでいようか。そこで走る勢いに劣らぬ勢いで、人々の心は狂乱へとかき立てられる。それゆえ、見物のためにやって来た者たちが、叫び、我を忘れ、跳び上がり始めると、彼らのほうがいっそう大きな見世物を演じることになる。
Vitanda ergo spectacula omnia, non solum ne quid vitiorum pectoribus insidat, quae sedata et pacifica esse debent: sed ne cujus nos voluptatis consuetudo deliniat, et a Deo atque a bonis operibus avertat.
PL 6, 712Aそれゆえ、あらゆる見世物は避けられるべきである。それは、静かで穏やかであるべき胸の内に何らかの悪徳が忍び込まないようにするためだけでなく、いかなる快楽の習慣も我々を骨抜きにして、神と善き行いから引き離すことのないようにするためでもある。
Nam ludorum celebrationes, deorum festa sunt; siquidem ob natales eorum, vel templorum novorum dedicationes sunt constituti. Et primitus quidem venationes, quae vocantur munera, Saturno sunt attributae; ludi autem scenici Libero; circenses vero Neptuno.
PL 6, 712Aなぜなら、見世物の祭典は神々の祝祭だからである。それらは神々の誕生日、あるいは新しい神殿の奉献のために定められたものである。そして最初のうち、「見世物」と呼ばれる猛獣狩りはサトゥルヌスに帰せられ、演劇の見世物はリベルに、戦車競走はネプトゥヌスに帰せられていた。
Paulatim tamen et caeteris diis idem honos tribui coepit; singulique ludi nominibus eorum consecrati sunt, sicut Sisinius Capito in libris Spectaculorum docet.
PL 6, 712Aしかし次第に、他の神々にも同じ栄誉が与えられるようになり、それぞれの見世物はその神々の名に奉献されるようになった。シシニウス・カピトが『見世物』の書物の中で教えているとおりである。
Si quis igitur spectaculis interest, ad quae religionis gratia convenitur, discessit a Dei cultu, et ad deos se contulit, quorum natales et festa celebravit.
PL 6, 713Aそれゆえ、もし誰かが、信心のゆえに人々が集うそのような見世物に足を運ぶならば、その者は神への礼拝から離れ、自分がその誕生日と祝祭を祝ったその神々の側へと身を移したことになる。
Liber VI, Caput XXI
第VI巻 第XXI章PL 6, 713ADe aurium voluptatibus, et sacris Litteris. Aurium voluptas ex vocum et cantuum suavitate percipitur; quae scilicet tam vitiosa est, quam oblectatio illa, de qua diximus, oculorum. Quis enim non luxuriosum ac nequam putet eum, qui scenicas artes domi habeat?
PL 6, 713A耳の快楽について、また聖なる文書について。耳の快楽は、声や歌の美しさから得られるものであり、それはすでに我々が語った目の快楽と同じく悪しきものである。実際、演劇の技を自宅に持ち込む者を、放埓で邪な者と見なさない者があろうか。
Atqui nihil refert, utrumne luxuriam solus domi, an cum populo exerceas in theatro. Sed jam de spectaculis dictum est. Restat unum, quod est nobis expugnandum; ne capiamur iis, quae ad sensum intimum penetrant.
PL 6, 713Aしかし、放埓を一人で自宅において行うか、劇場で民衆と共に行うかは何の違いもない。見世物についてはすでに述べた。残るはただ一つ、我々が打ち破らねばならないことがある。すなわち、心の奥の感覚にまで入り込むものに捕らわれないようにすることである。
Nam illa omnia, quae verbis carent, id est aeris et nervorum suaves soni, possunt facile contemni, quia non adhaerent, nec scribi possunt. Carmen autem compositum, et oratio cum suavitate decipiens, capit mentes, et quo voluerit impellit.
PL 6, 713Aなぜなら、言葉を伴わないすべてのもの、すなわち管や弦の甘美な音は、心に付着することも書き留められることもないので、容易に軽んじることができるからである。しかし、巧みに作られた詩歌や、甘美さをもって人を欺く言論は、人々の心を捉え、望むところへと駆り立てる。
Inde homines litterati cum ad Dei religionem accesserint, si non fuerint ab aliquo perito doctore fundati, minus credunt.
PL 6, 713Bそれゆえ、学識ある人々は、神への信仰に近づいても、もし熟達した教師によって基礎を固められていなければ、なかなか信じようとしない。
Assueti enim dulcibus et politis sive orationibus, sive carminibus, divinarum litterarum simplicem communemque sermonem pro sordido aspernantur. Id enim quaerunt, quod sensum demulceat. Persuadet autem quidquid suave est, et animo penitus, dum delectat, insidit.
PL 6, 713B甘美で洗練された演説や詩歌に慣れている彼らは、神の文書の素朴で平易な言葉遣いを、卑俗なものとして退けるからである。彼らが求めるのは、感覚を心地よくなだめるものだからである。しかし、甘美なものは何であれ人を説得し、喜ばせながら心の奥深くにまで入り込む。
Num igitur Deus et mentis, et vocis, et linguae artifex diserte loqui non potest? Imo vero summa providentia carere fuco voluit ea quae divina sunt, ut omnes intelligerent quae ipse omnibus loquebatur.
PL 6, 714Aそれでは、精神も声も舌も造り給うた神が、雄弁に語ることができないというのだろうか。それどころか神は、この上ない摂理によって、神的なことがらが化粧を欠いたものであることを望まれたのである。それは、神御自身がすべての人に語られることを、すべての人が理解できるようにするためであった。
Ergo qui veritati studet, qui non vult se ipse decipere, abjiciat inimicas ac noxias voluptates, quae animam sibi vinciant, ut corpus cibi dulces: praeferantur vera falsis, aeterna brevibus, utilia jucundis.
PL 6, 714Aそれゆえ、真理を求め、自分自身を欺こうとしない者は、あたかも甘い食べ物が肉体を縛るように魂を縛りつける、敵対的で有害な快楽を投げ捨てるべきである。真なるものが偽りのものに、永遠なるものが束の間のものに、有益なものが快いものに、優先されるべきである。
Nihil aspectu gratum sit, nisi quod pie, quod juste fieri videas; nihil auditu suave, nisi quod alit animam, melioremque te reddit. Maximeque hic sensus non est ad vitium detorquendus, qui nobis ideo datus est, ut doctrinam Dei percipere possemus.
PL 6, 714A敬虔に、正しく行われるのを見るのでなければ、何ものも目に快いものであってはならない。魂を養い、お前をより善き者にするのでなければ、何ものも耳に快いものであってはならない。とりわけこの感覚は、悪徳へと歪められてはならない。この感覚が我々に与えられたのは、神の教えを受け取ることができるようにするためだからである。
Itaque si voluptas est, audire cantus et carmina, Dei laudes canere et audire jucundum sit. Haec est voluptas vera, quae comes et socia virtutis est.
PL 6, 714Aそれゆえ、歌や詩を聞くことが快楽であるならば、神の賛美を歌い、聞くこともまた快いことであるべきだ。これこそが真の快楽であり、徳の伴侶であり同志である。
Haec est non caduca et brevis ut illae quas appetunt, qui corpori, ut pecudes, serviunt; sed perpetua, et sine ulla intermissione delectans.
PL 6, 714Bこの快楽は、家畜のように肉体に仕える者たちが求めるあの快楽のように儚く束の間のものではなく、永続し、絶え間なく喜びを与え続けるものである。
Cujus terminos si quis excesserit, nihilque aliud ex voluptate petierit, nisi ipsam voluptatem; hic mortem meditatur, quia sicut vita perpetua in virtute est, ita mors in voluptate.
PL 6, 714Bもし誰かがこの快楽の境界を踏み越え、快楽それ自体以外に快楽から何も求めなくなるならば、その者は死を思い描いていることになる。なぜなら、永続する生が徳のうちにあるように、死は快楽のうちにあるからである。
Qui enim temporalia maluerit, carebit aeternis; qui terrena praetulerit, coelestia non habebit.
PL 6, 714Bなぜなら、束の間のものを選び取った者は永遠のものを得られず、地上のものを優先した者は天上のものを持たないことになるからである。
Liber VI, Caput XXII
第VI巻 第XXII章PL 6, 714BDe saporis et odoris voluptatibus. Ad voluptates autem saporis et odoris, qui duo sensus ad solum corpus pertinent, nihil est quod a nobis disputetur; nisi forte quis exigit ut dicamus, turpe esse sapienti ac bono, si ventri et gulae serviat; si unguentis oblitus, ac floribus coronatus incedat: quae qui facit, utique insipiens, ineptus, et nihili est, et quem ne odor quidem virtutis attigerit.
PL 6, 714B味覚と嗅覚の快楽について。味覚と嗅覚という、肉体のみに関わる二つの感覚の快楽については、我々が論じるべきことは何もない。ただし、もし誰かが、腹と喉に仕えること、香油を塗り花冠をかぶって歩くことが、知恵ある善き人にとって恥ずべきことであると我々に言わせようとするならば、話は別である。そのようなことをする者は、当然、愚かで、不見識で、無に等しい者であり、徳の香りすら一度も彼に触れたことのない者である。
Fortasse quispiam dixerit: Cur ergo illa facta sunt, nisi ut iis fruamur? Atenim jam saepe dictum est, virtutem nullam futuram fuisse, nisi haberet quae opprimeret. Itaque fecit omnia Deus ad instruendum certamen rerum duarum.
PL 6, 714Bおそらく誰かはこう言うであろう。「それならば、それらは我々がそれを享受するためでなくして、何のために作られたのか」と。しかし、既にしばしば述べたとおり、もし打ち負かすべきものを持たなければ、徳は決して存在しえなかったであろう。それゆえ神は、二つのものの闘いを組み立てるために、すべてを作られたのである。
Ergo illecebrae istae voluptatum arma sunt illius, cujus opus unum est, expugnare virtutem, justitiamque ab hominibus excludere. His blandimentis et suavitatibus titillat animas. Scit enim quia mortis est fabricatrix voluptas.
PL 6, 714Bそれゆえ、これらの快楽の誘惑は、徳を打ち破り、正義を人間から締め出すことをただ一つの仕事とする者の武器なのである。彼はこうした誘いと甘美さによって魂をくすぐる。なぜなら彼は、快楽が死の作り手であることを知っているからである。
Nam sicut Deus hominem ad vitam, non nisi per virtutem ac laborem vocat: ita ille ad mortem per delicias ac voluptates; et sicut ad verum bonum per fallacia mala, sic ad verum malum per fallacia bona pervenitur.
PL 6, 715Bなぜなら、神が人間を生命へと、徳と労苦を通してのみ招くように、彼はまた快楽と享楽を通して死へと招くからである。そして、真の善へは見せかけの悪を通して至るように、真の悪へは見せかけの善を通して至るのである。
Cavenda sunt igitur oblectamenta ista, tanquam laquei et plagae; ne suavitudinum mollitie capti, sub ditionem mortis cum ipso corpore redigamur, cui nos mancipavimus.
PL 6, 715Bそれゆえ、これらの喜ばしいものは、あたかも罠や網であるかのように警戒されねばならない。甘美なものの柔らかさに捕らえられて、我々が自らを売り渡してしまったその肉体もろとも、死の支配下に置かれることのないようにするためである。
Liber VI, Caput XXIII
第VI巻 第XXIII章PL 6, 715BDe tactus voluptate et libidine, atque de matrimonio et continentia. Venio nunc ad eam, quae percipitur ex tactu, voluptatem: qui sensus est quidem totius corporis.
PL 6, 715B触覚の快楽と情欲について、また婚姻と節制について。さて私は今、触覚によって知覚される快楽について論じる。この感覚は全身にわたるものである。
Sed ego non de ornamentis, aut vestibus, sed de sola libidine dicendum mihi puto; quae maxime coercenda est, quia maxime nocet. Cum excogitasset Deus duorum sexuum rationem, attribuit iis, ut se invicem appeterent, et conjunctione gauderent.
PL 6, 715Bしかし私は、装身具や衣服についてではなく、情欲についてのみ語るべきだと考える。これはもっとも抑制されねばならぬものである、もっとも害をなすからである。神は両性のしくみを考案されたとき、それらが互いに求め合い、結合を喜ぶようにされた。
Itaque ardentissimam cupiditatem cunctorum animantium corporibus admiscuit, ut in hos affectus avidissime ruerent, eaque ratione propagari et multiplicari genera possent.
PL 6, 715Bこうして神はすべての生き物の肉体に、燃えるがごとき欲望を混ぜ込み、それらがこの情念へと貪るように突き進み、そうしてその種族が繁殖し増え広がることができるようにされた。
Quae cupiditas et appetentia in homine vehementior et acrior invenitur; vel quia hominum multitudinem voluit esse majorem, vel quoniam virtutem soli homini dedit, ut esset laus et gloria in coercendis voluptatibus, et abstinentia sui.
PL 6, 716Bこの欲望と欲求は、人間においてより激しくより鋭く見出される。それは神が人間の数をより多くしようと望まれたからか、あるいは人間にのみ徳を与え、快楽を抑制し自らを慎むことに称賛と栄光があるようにされたからである。
Scit ergo adversarius ille noster, quanta sit vis hujus cupiditatis, quam quidam necessitatem dicere maluerunt; eamque a recto et bono, ad malum et pravum transfert. Illicita enim desideria immittit, ut aliena contaminent, quibus habere propria sine delicto licet.
PL 6, 716Bそれゆえ、われらのかの敵はこの欲望の力がいかに大きいかを知っている。ある者たちはこれを必然性と呼ぶことを好んだ。彼はこれを正しく善きものから、悪しく邪なものへと転じる。すなわち、罪なくして自らのものを持つことが許されている者たちに、他人のものを汚させようと不法な欲望を送り込むのである。
Objicit quippe oculis irritabiles formas, suggeritque fomenta, et vitiis pabulum subministrat: tum intimis visceribus stimulos omnes conturbat et commovet, et naturalem illum incitat atque inflammat ardorem, donec irretitum hominem implicatumque decipiat.
PL 6, 716B彼は目の前に刺激的な姿を突きつけ、あおり立てるものを差し出し、悪徳に糧を供する。そして内臓の奥深くであらゆる刺激をかき乱し揺り動かし、あの自然の情熱を煽り立て燃え上がらせ、ついには人を罠にかけ絡めとって欺くのである。
Ac ne quis esset, qui poenarum metu abstineret alieno, lupanaria quoque constituit; et pudorem infelicium mulierum publicavit, ut ludibrio haberet tam eos qui faciunt, quam quas pati necesse est.
PL 6, 716Bまた、刑罰への恐れゆえに他人のものを控える者がいないようにと、彼は娼館をも設け、不幸な女たちの恥じらいを公にさらけ出した。それを行う男たちも、耐え忍ばねばならぬ女たちも、ともに嘲弄の対象とするためである。
His obscoenitatibus animas, ad sanctitatem genitas, velut in coeni gurgite demersit, pudorem extinxit, pudicitiam profligavit.
PL 6, 717Aこれらの淫らな行いによって、彼は聖性のために生まれた魂を、あたかも泥の渦の中に沈めるかのように沈め、恥じらいを消し去り、貞潔を打ち滅ぼした。
Idem etiam mares maribus admiscuit; et nefandos coitus contra naturam contraque institutum Dei machinatus est: sic imbuit homines, et armavit ad nefas omne.
PL 6, 717A同じ彼は、男を男に交わらせもした。そして自然に反し神の定めに反する忌まわしい交わりを企み出した。こうして人間にそれを染み込ませ、あらゆる邪悪へと武装させたのである。
Quid enim potest esse sanctum iis, qui aetatem imbecillam et praesidio indigentem, libidini suae depopulandam foedandamque substraverint? Non potest haec res pro magnitudine sceleris enarrari.
PL 6, 717A非力で庇護を必要とする年齢の者を、自らの情欲によって荒らし汚すために差し出す者たちに、いったい何が聖なるものでありえようか。この事は、その罪の大きさに見合うほどには語り尽くせない。
Nihil amplius istos appellare possum, quam impios et parricidas, quibus non sufficit sexus a Deo datus, nisi etiam suum profane ac petulanter illudant. Haec tamen apud illos levia, et quasi honesta sunt.
PL 6, 717A私はこの者たちを、不敬虔な者、近親殺しの者と呼ぶよりほかない。神より与えられた性だけでは彼らには足りず、自らの性をも冒瀆的に、恥知らずに弄ぶのでなければ済まないのである。しかし彼らのもとでは、これらのことは軽いもの、あたかも立派なことであるかのように扱われている。
Quid dicam de iis, qui abominandam non libidinem, sed insaniam potius exercent! Piget dicere: sed quid his fore credamus, quos non piget facere? et tamen dicendum est, quia fit. De istis loquor, quorum teterrima libido et execrabilis furor ne capiti quidem parcit.
PL 6, 717B忌まわしい情欲というよりはむしろ狂気を行う者たちについて、私は何を言えばよいのか。語るのも忌まわしい。だが、行うことを恥じない者たちに、いったい何が待ち受けていると我々は信じるべきか。それでもなお語らねばならない、実際に行われているからである。私が語っているのは、その最も忌まわしい情欲と呪うべき狂乱が、頭にすら容赦しない〔capiti の指すものは定かでない。自らの身とも、近親の者とも取れる〕者たちのことである。
Quibus hoc verbis, aut qua indignatione tantum nefas prosequar? Vincit officium linguae sceleris magnitudo. Cum igitur libido haec edat opera, et haec facinora designet, armandi adversus eam virtute maxima sumus.
PL 6, 717Bいかなる言葉をもって、いかなる憤りをもって、この重大な悪行を追及すればよいのか。この罪の大きさは、舌の務めを凌駕する。それゆえ情欲がこれらの所業を生み出し、これらの凶行を企てる以上、我々は最大の徳をもってこれに立ち向かい武装せねばならない。
Quisquis affectus illos fraenare non potest, cohibeat eos intra praescriptum legitimi tori, ut et illud, quod avide expetit, consequatur, et tamen in peccatum non incidat. Nam quid sibi homines perditi volunt?
PL 6, 717Bあの情念を抑えられない者は、正当な婚姻の床という定めのうちにそれを抑えるがよい。そうすれば、貪欲に求めるものを得ながらも、罪に陥ることはない。いったい、堕落した人間たちは何を望んでいるのか。
Nempe honesta opera voluptas sequitur: si ipsam per se appetunt, justa et legitima frui licet. Quod si aliqua necessitas prohibebit, tum vero maxima adhibenda virtus erit, ut cupiditati continentia reluctetur.
PL 6, 717Bなぜなら、快楽は正しい行いに伴うものだからである。もし彼らがその快楽自体を求めるならば、正当で合法なものを享受することが許されている。しかし、もし何らかのやむを得ぬ事情がそれを妨げるならば、そのときにこそ最大の徳を用い、節制をもって欲望に立ち向かわねばならない。
Nec tantum alienis, quae attingere non licet, verum etiam publicis vulgatisque corporibus abstinendum, Deus praecepit; docetque nos, cum duo inter se corpora fuerint copulata, unum corpus efficere.
PL 6, 718A神は、触れることの許されない他人のものだけでなく、公然と世に晒された肉体からも身を慎むよう命じられた。そして、二つの肉体が互いに結ばれるとき、一つの肉体となることを我々に教えられる。
Ita qui se coeno immerserit, coeno sit oblitus necesse est; et corpus quidem cito ablui potest: mens autem contagione impudici corporis inquinata non potest, nisi et longo tempore, et multis bonis operibus, ab ea quae inhaeserit colluvione purgari.
PL 6, 718Aしたがって、自らを泥にまみれさせた者は、必然的に泥にまみれて汚れた者となる。そして肉体は速やかに洗い清めることができるが、不貞な肉体との接触によって汚された心は、長い時間と多くの善行とによらなければ、こびりついた汚穢から清められることはできない。
Oportet ergo sibi quemque proponere, duorum sexuum conjunctionem generandi causa datam esse viventibus, eamque legem his affectibus positam, ut successionem parent.
PL 6, 718Aそれゆえ各人は、両性の結合が生きとし生けるものに子を生むために与えられたのであり、この情念に課された法とは、子孫を用意することにあるのだと、自らに銘記しなければならない。
Sicut autem dedit nobis oculos Deus, non ut spectemus, voluptatemque capiamus, sed ut videamus propter eos actus, qui pertinent ad vitae necessitatem, ita genitalem corporis partem, quod nomen ipsum docet, nulla alia causa nisi efficiendae sobolis accepimus.
PL 6, 718A神が我々に目をお与えになったのは、見て快楽を得るためではなく、生活の必要に関わる行為のために見るためであった。それと同じく、その名称自体が示すとおり、肉体の生殖の部分を我々が受けたのも、子をもうけるという以外の目的のためではない。
Huic divinae legi summa devotione parendum est. Sint omnes, qui se discipulos Dei profitebuntur, ita morati et instituti, ut imperare sibi possint.
PL 6, 718Bこの神の法には、この上ない献身をもって従わなければならない。神の弟子であると公言する者はみな、自らを制することができるように、そのような品性と訓練を備えているべきである。
Nam qui voluptatibus indulgent, qui libidini obsequuntur, ii animam suam corpori mancipant, ad mortemque condemnant: quia se corpori addixerunt, in quod habet mors potestatem.
PL 6, 718Bなぜなら、快楽にふけり、情欲に服する者たちは、自らの魂を肉体に売り渡し、死へと定めるからである。彼らは自らを肉体に隷属させたのであり、死はその肉体に対して力を持っているのである。
Unusquisque igitur, quantum potest, formet se ad verecundiam, pudorem colat, castitatem conscientia et mente tueatur; nec tantum legibus publicis pareat: sed sit supra omnes leges, qui legem Dei sequitur.
PL 6, 718Bそれゆえ各人は、できる限り自らを慎みへと形づくり、恥じらいを大切に保ち、良心と心とをもって貞潔を守らなければならない。そして公の法律に従うだけでなく、神の法に従う者は、あらゆる法律の上にあるべきである。
Quibus bonis si assueverit, jam pudebit eum ad deteriora desciscere: modo placeant recta et honesta, quae melioribus jucundiora sunt quam prava et inhonesta pejoribus.
PL 6, 718Bこれらの善きことに慣れ親しむならば、その者はもはやより劣ったものへと落ちることを恥じるようになるであろう。正しく立派なことが気に入りさえすれば、それは善き者たちにとって、悪しく醜いことが悪しき者たちにとってよりも、はるかに快いものだからである。
Nondum omnia castitatis officia executus sum: quam Deus non modo intra privatos parietes, sed etiam praescripto lectuli terminat; ut cum quis habeat uxorem, neque servam, neque liberam habere insuper velit, sed matrimonio fidem servet.
PL 6, 718C私はまだ貞潔のすべての務めを述べ尽くしてはいない。神はこれを、私的な壁の内側だけでなく、寝床の定めによっても限界づけられる。すなわち、妻を持つ者は、その上さらに奴隷の女であれ自由な女であれ他の女を持とうとせず、婚姻に対して信義を守るべきである。
Non enim, sicut juris publici ratio est, sola mulier adultera est, quae habet alium, maritus autem, etiam si plures habeat, a crimine adulterii solutus est.
PL 6, 719Aなぜなら、公けの法の理屈にあるように、他の男を持つ女だけが姦通者であり、夫の方はたとえ複数の女を持とうとも姦通の罪から免れている、というのは正しくないからである。
Sed divina lex ita duos in matrimonium, quod est in corpus unum, pari jure conjungit, ut adulter habeatur, quisquis compagem corporis in diversa distraxerit.
PL 6, 719Aしかし神の法は、両者を婚姻において一つの肉体となるべく対等な権利をもって結び合わせるので、肉体の結合を別々の方向に引き裂く者は、誰であれ姦通者と見なされるのである。
Nec ob aliam causam Deus, cum caeteras animantes suscepto foetu maribus repugnare voluisset, solam omnium mulierem patientem viri fecit; scilicet ne foeminis repugnantibus, libido cogeret viros aliud appetere, eoque facto, castitatis gloriam non tenerent.
PL 6, 719A神が、他のすべての生き物には、胎に子を宿すと雄に逆らうようお望みになったのに、あらゆる生き物の中で女だけを男を受け入れる者となさったのは、他ならぬ次の理由による。すなわち、もし女たちが拒むならば、情欲が男たちに他のものを求めさせ、そのことによって男たちは貞潔の栄誉を保てなくなるであろうから、というのである。
Sed neque mulier virtutem pudicitiae caperet, si peccare non posset. Nam quis mutum animal pudicum esse dixerit, quod suscepto foetu mari repugnat? Quod ideo facit, quia necesse est in dolorem atque in periculum veniat, si admiserit.
PL 6, 719Bしかし、もし女が罪を犯すことができないのであれば、貞潔の徳を得ることもできないであろう。というのも、胎に子を宿すと雄に逆らう物言わぬ動物を、貞潔であると誰が言うであろうか。それがそうするのは、もし受け入れるならば苦痛と危険に陥らざるをえないからにすぎない。
Nulla igitur laus est, non facere quod facere non possis. Ideo autem pudicitia in homine laudatur, quia non naturalis est, sed voluntaria. Servanda igitur fides ab utroque alteri est; immo exemplo continentiae docenda uxor, ut se caste gerat.
PL 6, 719Bしたがって、行うことのできないことを行わないというのは、何の称賛にも値しない。人間において貞潔が称賛されるのは、それが自然本性によるものではなく、意志によるものだからである。それゆえ、双方が互いに対して信義を守らなければならない。いや、それどころか、妻には節制の模範によって、貞淑にふるまうよう教えなければならない。
Iniquum est enim, ut id exigas, quod praestare ipse non possis. Quae iniquitas effecit profecto, ut essent adulteria, foeminis aegre ferentibus praestare se fidem non exhibentibus mutuam charitatem.
PL 6, 719Bというのも、自分自身が果たせないことを相手に求めるのは不正だからである。この不正がまさしく姦通を生じさせたのである。すなわち女たちは、互いの愛を示さぬ夫たちに対して自分だけが信義を守らねばならぬことを、我慢ならぬことと憤ったのである。
Denique nulla est tam perditi pudoris adultera, quae non hanc causam vitiis suis praetendat; injuriam se peccando non facere, sed referre.
PL 6, 720A実に、どれほど恥知らずな姦通の女であっても、自らの悪徳の言い訳としてこの理由を掲げない者はいない。すなわち、罪を犯すことによって不正を働いているのではなく、それに報いているのだ、というのである。
Quod optime Quintilianus expressit: Homo, inquit, neque alieni matrimonii abstinens, neque sui custos, quae inter se natura connexa sunt.
PL 6, 720Aこのことをクィンティリアヌスはみごとに言い表している。曰く、「人は、他人の婚姻から身を慎むこともなければ、自分の婚姻を守ることもない。これらは本来互いに結びついているはずのものであるのに」と。
Nam neque maritus circa corrumpendas aliorum conjuges occupatus potest vacare domesticae sanctitati; et uxor, cum in tale incidit matrimonium, exemplo ipso concitata, aut imitari se putat, aut vindicari.
PL 6, 720Aというのも、他人の妻を堕落させることに没頭している夫は、家庭の神聖さに意を用いる余裕を持てないからである。そして妻の方も、そのような婚姻に陥ると、その手本そのものに煽られて、自分は倣っているのだ、あるいは仕返しをしているのだと思うのである。
Cavendum igitur, ne occasionem vitiis nostra intemperantia demus: sed assuescant invicem mores duorum, et jugum paribus animis ferant. Nos ipsos in altero cogitemus.
PL 6, 720Aそれゆえ、我々の不節制が悪徳に機会を与えることのないよう、心しなければならない。むしろ両者の気質が互いに慣れ親しみ、対等な心をもってくびきを負うべきである。我々は相手のうちに我々自身を思うべきである。
Nam fere in hoc justitiae summa consistit, ut non facias alteri, quidquid ipse ab altero pati nolis. Haec sunt quae ad continentiam praecipiuntur a Deo.
PL 6, 720Aというのも、正義の要諦はおおむね、自分が他人からされたくないことを、他人に対して行わないという点にあるからである。以上が、節制について神が命じられていることである。
Sed tamen ne quis divina praecepta circumscribere se putet posse, adduntur illa, ut omnis calumnia, et occasio fraudis removeatur, adulterum esse, qui a marito dimissam duxerit, et eum qui praeter crimen adulterii uxorem dimiserit, ut alteram ducat; dissociari enim corpus et distrahi Deus noluit.
PL 6, 720Bしかし、神の戒めを言い抜けによってかいくぐることができると考える者のないようにと、次のことが付け加えられる。すなわち、あらゆる言いがかりと欺きの機会を取り除くために、夫に離縁された女を娶る者は姦通者であり、また姦通の罪によらずして妻を離縁し、別の女を娶る者も姦通者である、ということである。神は肉体が離され引き裂かれることを望まれなかったからである。
Praeterea non tantum adulterium esse vitandum, sed etiam cogitationem; ne quis aspiciat alienam, et animo concupiscat: adulteram enim fieri mentem, si vel imaginem voluptatis sibi ipsa depinxerit.
PL 6, 720Bさらに、避けるべきは姦通そのものだけでなく、その思いでもある。すなわち、誰も他人の女を見つめて心のうちに欲情を抱いてはならない。心はもし快楽の像を自らのうちに描くだけでも、姦通する者となるからである。
Mens est enim profecto quae peccat; quae immoderatae libidinis fructum cogitatione complectitur: in hac crimen est, in hac omne delictum.
PL 6, 720Bというのも、実に罪を犯すのは心そのものだからである。心は、度を超えた情欲の実りを思いのうちに抱くのであり、犯罪はこの心のうちにあり、あらゆる罪もこの心のうちにあるのである。
Nam etsi corpus nulla sit labe maculatum, non constat tamen pudicitiae ratio, si animus incestus est; nec illibata castitas videri potest, ubi conscientiam cupiditas inquinavit.
PL 6, 721Aたとえ肉体が何の汚れによっても穢されていなくとも、精神が汚れているならば、貞潔の道理は成り立たない。また、欲望が良心を汚したところでは、損なわれざる貞潔とは見なされえない。
Nec vero aliquis existimet, difficile esse fraenos imponere voluptati, eamque vagam et errantem castitatis pudicitiaeque limitibus includere; cum propositum sit hominibus etiam vincere, ac plurimi beatam atque incorruptam corporis integritatem retinuerint; multique sint qui hoc coelesti genere vitae felicissime perfruantur.
PL 6, 721Aまた、快楽に手綱をかけ、さまよい迷うそれを貞潔と貞節の限界のうちに閉じ込めることが難しいなどと、誰も思うべきではない。人間には打ち勝つことさえ可能であり、実に多くの者が幸いなる、損なわれることのない肉体の全き清さを保ってきたのであり、この天的な生き方を最も幸福に享受している者たちも多く存在するからである。
Quod quidem Deus non ita fieri praecepit, tamquam astringat, quia generari homines oportet: sed tamquam sinat. Scit enim quantam his affectibus imposuerit necessitatem. Si quis hoc, inquit, facere potuerit, habebit eximiam incomparabilemque mercedem.
PL 6, 721Aもっとも神は、これを強いるかのようにお命じになったのではない——人間は生まれねばならないからである——そうではなく、あたかもそれを許すかのようにお命じになったのである。神は、この情念にどれほどの必然性を課したかをご存じだからである。神は言われる、「もし誰かがこれをなしうるならば、その者は卓越した、比べるものなき報いを得るであろう」と。
Quod continentiae genus quasi fastigium est, omniumque consummatio virtutum. At quam si quis eniti atque eluctari potuerit, hunc servum dominus, hunc discipulum magister agnoscet; hic terram triumphabit; hic erit consimilis Deo, qui virtutem Dei coepit.
PL 6, 721Bこの種の節制は、いわば頂点であり、あらゆる徳の完成である。そして、もし誰かがこれに努め、これを勝ち抜くことができたならば、主人はこの者を僕として、師はこの者を弟子として認めるであろう。この者は地上に打ち勝つであろう。この者は神に似た者となるであろう、神の徳を身に帯び始めたのだから。
Haec quidem difficilia videntur: sed de eo loquimur, cui calcatis omnibus terrenis, iter in coelum paratur. Nam quia virtus in Dei agnitione consistit, omnia gravia sunt, dum ignores; ubi cognoveris, facilia. Per ipsas difficultates nobis exeundum est, qui ad summum bonum tendimus.
PL 6, 721Bこれらのことは確かに困難に見える。しかし我々が語っているのは、地上のすべてを踏み越えて天への道が用意されている者についてである。というのも、徳は神を知ることのうちに成り立つのであるから、知らずにいる間はすべてが重苦しく、知ってしまえば容易になるのである。我々、最高善を目指す者たちは、まさにこれらの困難を通り抜けて進まねばならない。
Liber VI, Caput XXIV
第VI巻 第XXIV章PL 6, 721BDe poenitentia, de venia, ac praeceptis Dei. Nec tamen deficiat aliquis, aut de se ipse desperet, si aut cupiditate victus, aut libidine impulsus, aut errore deceptus, aut vi coactus, ad injustitiae viam lapsus est.
PL 6, 721B後悔について、赦しについて、また神の戒めについて。とはいえ、欲望に打ち負かされたにせよ、情欲に駆り立てられたにせよ、誤りに欺かれたにせよ、暴力に強いられたにせよ、不正の道に落ちてしまったからといって、誰も気力を失ってはならず、自分自身に絶望してもならない。
Potest enim reduci, ac liberari, si eum poeniteat actorum, et ad meliora conversus, satisfaciat Deo.
PL 6, 721Bなぜなら、もし自分の行いを悔い、より善き方へと立ち返って神に償いをするならば、その者は立ち直り、自由にされ得るからである。
Quod fieri posse Cicero non putavit, cujus haec in Academico tertio verba sunt: « Quod si liceret ut iis qui in itinere deerravissent, sic viam deviam secutos corrigere errorem poenitendo, facilior esset emendatio temeritatis. » Licet plane.
PL 6, 721Bだがキケロは、それが可能だとは考えなかった。彼の『アカデミカ』第三巻には次の言葉がある。「もし、道中で迷った者たちにそうすることが許されているように、外れた道をたどった者たちにも、悔いることによって誤りを正すことが許されるのであれば、無分別の是正はより容易であろうに。」しかし、それは明らかに許されているのである。
Nam si liberos nostros, cum delictorum suorum cernimus poenitere, correctos esse arbitramur, et abdicatos abjectosque rursus tamen suscipimus, fovemus, amplectimur: cur desperemus clementiam Dei patris poenitendo posse placari?
PL 6, 721Bなぜなら、我々は自分の子らが過ちを悔いているのを見れば、それだけで正されたとみなし、一度は勘当し見捨てたとしても、再び引き取り、慈しみ、抱きしめるというのに、悔い改めることによって父なる神の慈悲がなだめられ得るということに、なぜ我々は絶望しようか。
Ergo idem Dominus ac parens indulgentissimus remissurum se poenitentibus peccata promittit, et oblitteraturum omnes iniquitates ejus, qui justitiam denuo coeperit operari.
PL 6, 722Bそれゆえ、主にしてこの上なく寛大な親でもある方は、悔い改める者たちの罪を赦し、再び正義を行い始めた者のあらゆる不義を消し去ると約束したもうのである。
Sicut enim nihil prodest male viventi ante actae vitae probitas, quia superveniens nequitia justitiae opera delevit: ita nihil officiunt peccata vetera correcto, quia superveniens justitia labem vitae prioris abolevit.
PL 6, 722Bなぜなら、悪しく生きる者にとっては、以前の生における正直さも何の益もない。後から加わった邪悪が正義の行いを消し去ってしまうからである。それと同様に、正しく立ち直った者にとっては、かつての罪も何の害も及ぼさない。後から加わった正義が、以前の生の汚れを拭い去ってしまうからである。
Is enim quem facti sui poenitet, errorem suum pristinum intelligit; ideoque Graeci melius et significantius μετάνοιαν dicunt, quam nos latine possimus resipiscentiam dicere.
PL 6, 722B自分の行いを悔いる者は、以前の自分の誤りを悟っているのである。それゆえギリシア人は、我々がラテン語で「レシピスケンティア」(正気に返ること)としか言えないものを、いっそう優れて意味深く「メタノイア」(心の転換)と呼ぶ。
Resipiscit enim, ac mentem suam quasi ab insania recipit, quem errati piget; castigatque seipsum dementiae, et confirmat animum suum ad rectius vivendum: tum illud ipsum maxime cavet, ne rursus in eosdem laqueos inducatur.
PL 6, 723A自分の過ちを悔いる者は、正気に立ち返り、あたかも狂気から己の心を取り戻すかのようであり、自らの錯乱を戒め、より正しく生きようとその心を確固たるものにする。そしてとりわけ、再び同じ罠に落ちることのないよう、最大限に用心するのである。
Denique muta quoque animalia, cum fraude capiuntur, si aliquo se modo in fugam extricaverint, fiunt postmodum cautiora, vitantque semper ea omnia, in quibus dolos insidiasque senserunt.
PL 6, 723A実に、物言わぬ動物たちでさえ、たばかりによって捕らえられても、何らかの仕方で逃げおおせたならば、その後はより用心深くなり、罠と待ち伏せを感じ取ったものすべてを、以後つねに避けるようになる。
Sic hominem poenitentia cautum ac diligentem facit ad evitanda peccata, in quae semel fraude deciderit. Nemo enim potest esse tam prudens, tam circumspectus, ut non aliquando labatur.
PL 6, 723A同様に、後悔は人を用心深く、注意深いものとし、かつて欺かれて陥った罪を避けさせる。誰であれ、時に躓かぬほど賢明で、慎重ではあり得ないからである。
Et idcirco Deus imbecillitatem nostram sciens, pro sua pietate aperuit homini portum salutis; ut huic necessitati, cui fragilitas nostra subjecta est, medicina poenitentiae subveniret.
PL 6, 723Aそしてそれゆえ、神は我々の弱さを知っておられるので、その情け深さのゆえに、人間に救いの港を開いてくださった。それは、我々の脆さがさらされているこの必然に対し、後悔という薬が助けとなるためである。
Ergo quicumque aberraverit, referat pedem, seque quamprimum recipiat ac reformet: Sed revocare gradum, superasque evadere ad auras, Hoc opus, hic labor est.
PL 6, 723Bそれゆえ、誤った道に迷った者は誰であれ、足を引き返し、できる限り早く我に返り、生き方を改めるべきである。 「しかし、歩みを引き返し、上なる大気へと抜け出ること、 これこそが業であり、これこそが労苦である」 とある通りである。
Degustatis enim male jucundis voluptatibus, vix divelli ab his possunt: facilius recta sequerentur, si earum suavitates non attigissent. Sed si eripiant se malae servituti, condonabitur his omnis error, si errorem suum vita meliore correxerint.
PL 6, 723B忌まわしくも快い快楽を一度味わってしまった者たちは、そこから引き離されることが難しい。もしその甘美さに触れていなければ、正しい道により容易に従っただろう。しかし、もし彼らが悪しき隷属から自らを引き離すならば、より善き生をもって自らの誤りを正しさえすれば、そのすべての誤りは赦されるであろう。
Nec lucrari se quisquam putet, si delicti conscium non habebit: scit enim ille omnia, in cujus conspectu vivimus, nec si universos homines celare possumus, Deum possumus, cui nihil absconditum, nihil potest esse secretum.
PL 6, 724Aまた、自分の罪を知る者がいないからといって、それで得をしたと考えてはならない。なぜなら、我々がその御前に生きているかの方は、すべてを知っておられるからである。たとえ我々がすべての人間から隠し果せたとしても、神から隠すことはできない。神にとって、隠されたもの、秘められたものは何一つあり得ないのである。
Exhortationes suas Seneca mirabili sententia terminavit. « Magnum, inquit, nescio quid, majusque quam cogitari potest, numen est, cui vivendo operam damus. Huic nos approbemus.
PL 6, 724Aセネカは、その勧告を驚嘆すべき箴言をもって締めくくった。彼は言う。「我々が生きることによって仕える神威は、何か大いなるもの、考えうる限りを超えて大いなるものである。我々はこれに認められる者とならねばならない。
Nam nihil prodest inclusam esse conscientiam: patemus Deo. » Quid verius dici potest ab eo qui Deum nosset, quam dictum est ab homine verae religionis ignaro?
PL 6, 724Aなぜなら、良心を閉ざしておいても何の益もないからだ。我々は神に対して開かれているのである。」神を知る者によってさえ、真の信仰を知らぬ者によって語られたこれ以上に真実な言葉が語られ得ようか。
Nam et majestatem Dei expressit, majorem esse dicendo, quam ut eam cogitatio mentis humanae capere posset; et ipsum veritatis attigit fontem, sentiendo vitam hominum supervacuam non esse, ut Epicurei volunt, sed Deo ab his operam vivendo dari, siquidem juste ac pie vixerint.
PL 6, 724B彼は、人間の心の思考ではとても捉えきれぬほど大いなるものであると語ることによって、神の威厳を言い表し、また、エピクロス派が説くように人間の生が無用なものではなく、人が正しく敬虔に生きるならば、その生きることによって神に仕えることになるのだと感じ取ることによって、真理の源そのものに触れたのである。
Potuit esse verus Dei cultor, si quis illi monstrasset; ac contempsisset profecto Zenonem, et magistrum suum Sotionem, si verae sapientiae ducem nactus esset. « Huic nos, inquit, approbemus. » Coelestis prorsus oratio, nisi antecederet ignorantiae confessio; nihil prodest inclusam esse conscientiam: patemus Deo. » Nullus ergo mendacio, nullus dissimulationi locus est; quia parietibus oculi hominum submoventur: Dei autem divinitas nec visceribus submoveri potest, quominus totum hominem perspiciat, et norit.
PL 6, 725Aもし誰かが彼にそれを示していたなら、彼は神の真の礼拝者となり得ただろう。もし真の知恵へと導く師を得ていたなら、彼はきっとゼノンや自分の師ソティオンをも軽んじたに違いない。「我々はこれに認められる者とならねばならない」と彼は言う。もしこれに無知の告白が先立っていなければ、まさに天来の言葉であろう。「良心を閉ざしておいても何の益もない。我々は神に対して開かれているのである。」それゆえ、偽りにも、隠し立てにも、居場所はない。人間の目は壁によって遮られ得るが、神の神性は、人間全体を見通し知ることを、内臓によってさえ遮られることはないからである。
Idem in ejusdem operis primo: « Quid agis, inquit? quid machinaris? quid abscondis? Custos te tuus sequitur; alium tibi peregrinatio subduxit, alium mors, alium valetudo: haeret hic, quo carere numquam potes. Quid locum abditum legis, et arbitros removes?
PL 6, 725A同じ人物が、同じ著作の第一巻でこう言っている。「お前は何をしているのか。何をたくらんでいるのか。何を隠しているのか。お前自身の見張りは、お前について歩いている。ある者は旅がお前から奪い去り、ある者は死が、ある者は病が奪い去ったが、この見張りだけは離れず、お前が決して手放すことのできぬものである。なぜ人目につかぬ場所を選び、立会人を遠ざけるのか。
Putas tibi contigisse, ut oculos omnium effugias? demens! Quid tibi prodest non habere conscium habenti conscientiam? » Non minus mirabiliter de conscientia et Deo Tullius. « Meminerit, inquit, Deum se habere testem; id est, ut ego arbitror, mentem suam, qua nihil homini dedit Deus ipse divinius. » Item cum de justo ac bono viro loqueretur: « Itaque talis vir, inquit, non modo facere, sed ne cogitare quidem quidquam audebit, quod non audeat praedicare. » Purgemus igitur conscientiam, quae oculis Dei pervia est; et, ut ait idem, « semper ita vivamus, ut rationem reddendam nobis arbitremur; » putemusque nos momentis omnibus non in aliquo ut ille dixit, orbis terrae theatro ab hominibus, sed desuper spectari ab eo, qui et judex, et testis idem futurus est; cui rationem vitae reposcenti, actus suos inficiari non licebit.
PL 6, 725Aお前は、すべての者の目を逃れることができたとでも思っているのか。愚か者よ! 良心を持つ者にとって、それを知る者がいないということが、何の益になろうか。」良心と神について、キケロもこれに劣らず驚嘆すべきことを語っている。「人は、神を証人として持つことを覚えているがよい。それはすなわち、私が思うに、その者自身の心である。神ご自身が人間にこれより神的なものをお与えになったことはない。」また、正しく善き人について語ったときには、こう言っている。「それゆえ、そのような人は、公言できぬことは行うことさえせず、それどころか考えることさえ敢えてしないのである。」それゆえ、我々は神の目に見通される良心を清めよう。そして同じ人物が言うように、「我々はつねに、いつか自分について申し開きをしなければならぬと思って生きるべきである。」また我々は、あの人が言ったように、我々が絶えず人間たちによって、いずこかの地上世界という劇場で見られているのではなく、裁判官であり同時に証人ともなる方によって、上より見つめられているのだと考えよう。その方に生の申し開きを求められたなら、自らの行いを否むことは許されないのである。
Ergo satius est aut effugere conscientiam, aut nos ipsos ultro aperire animum, et perniciem rescissis vulneribus effundere: quibus nemo alius mederi potest, nisi solus ille, qui gressum claudis, visum caecis reddidit, maculata membra purgavit, mortuos excitavit.
PL 6, 726Aそれゆえ、疚しい良心を負わずにすませるか、さもなければ自ら進んで心を開き、傷口を切り開いて破滅を流し出すか、そのいずれかの方がまさっている。それを癒し得る者は、ただ一人、足の萎えた者に歩みを、目の見えぬ者に視力を返し、汚れた肢体を清め、死者を甦らせた方をおいて、他にはいない。
Ille ardorem cupiditatis extinguet, extirpabit libidines, invidiam detrahet, iram mitigabit. Ille reddet veram et perpetuam sanitatem.
PL 6, 726Aその方は欲望の炎を消し、情欲を根こそぎにし、妬みを取り除き、怒りを和らげてくださるであろう。その方こそが、真実にして永続する健やかさを返してくださるのである。
Appetenda est haec omnibus medicina, quoniam majori periculo vexatur anima, quam corpus; et quamprimum latentibus morbis adhibenda curatio est.
PL 6, 726Aこの薬はすべての者にとって求められるべきものである。なぜなら魂は肉体よりも大きな危険に苛まれているからであり、隠れた病には一刻も早く治療が施されねばならないからである。
Neque enim si utatur aliquis oculorum acie clara, membris omnibus integris, firmissima totius corporis valetudine; tamen eum dixerim sanum, si efferatur ira, superbia tumidus infletur, libidini serviat, cupiditatibus inardescat: sed eum potius, qui ad alienam felicitatem non attollat oculos, opes non admiretur, alienam mulierem sancte videat, nihil omnino appetat, non concupiscat alienum, non invideat ulli, non fastidiat quemquam; sit humilis, misericors, beneficus, mitis, humanus; pax in animo ejus perpetua versetur.
PL 6, 726Aたとえ誰かが澄んだ視力を持ち、五体すべて無傷であり、肉体全体がこの上なく健やかであろうとも、もし怒りに我を忘れ、傲慢に膨れ上がり、情欲に仕え、欲望に燃え立つならば、私はその者を健やかであるとは言わない。むしろ私が健やかと呼ぶのは、他人の幸福に目を向けず、富に目を奪われず、他人の妻を清らかな目で見、何ものも欲しがらず、他人のものを欲さず、誰をも妬まず、誰をも見下さず、謙虚で、慈しみ深く、施しを惜しまず、柔和で、人間味に富み、その心のうちにつねに平和が宿っている者である。
Ille homo sanus, ille justus, ille perfectus est. Quisquis igitur his omnibus praeceptis coelestibus obtemperaverit, hic cultor est verus Dei, cujus sacrificia sunt, mansuetudo animi, et vita innocens, et actus boni.
PL 6, 726Bその人こそ健やかな人であり、その人こそ正しい人であり、その人こそ完全な人である。それゆえ、これらすべての天来の戒めに従う者は、誰であれ神の真の礼拝者である。その者の犠牲とは、心の柔和さであり、無垢な生であり、善き行いである。
Quae omnia qui exhibet, toties sacrificat, quoties bonum aliquid ac pium fecerit. Deus enim non desiderat victimam, neque muti animalis, neque mortis ac sanguinis, sed hominis et vitae.
PL 6, 727Aこれらすべてを示す者は、何か善きこと、敬虔なことをなすたびに、そのたびごとに犠牲を捧げているのである。なぜなら神が望みたもうのは、物言わぬ動物の犠牲でもなく、死と血の犠牲でもなく、人間の犠牲、生の犠牲だからである。
Ad quod sacrificium neque verbenis opus est, neque februis, neque cespitibus, quae sunt utique vanissima: sed iis quae de intimo pectore proferuntur.
PL 6, 727Aこの犠牲のためには、聖なる小枝も、清めの道具も、芝の祭壇も要らない。これらはことごとくきわめて空しいものである。必要なのは、心の奥底から差し出されるものである。
Itaque in aram Dei, quae vere maxima est, et quae in corde hominis collocata, coinquinari non potest sanguine, justitia imponitur, patientia, fides, innocentia, castitas, abstinentia.
PL 6, 727Aそれゆえ、まことに至高であり、人の心のうちに据えられていて血によって汚されることのない神の祭壇には、正義が、忍耐が、信仰が、無垢が、貞潔が、節制が捧げられるのである。
Hic est verissimus ritus: haec illa lex Dei, ut a Cicerone dictum est, praeclara et divina, semper quae recta et honesta jubet, vetat prava et turpia; cui parentem sanctissimae ac certissimae legi, juste ac legitime necesse est vivere.
PL 6, 727Aこれこそまことの祭儀である。これこそ、キケロが語ったように、かの輝かしく神的な神の法であり、つねに正しく高潔なことを命じ、邪悪で恥ずべきことを禁じるものである。この上なく聖なる、この上なく確かなこの法に従う者は、正しく、法にかなって生きねばならない。
Cujus legis pauca equidem capita posui, quod sum pollicitus ea tantummodo esse dicturum, quae summum fastigium virtuti et justitiae imponerent. Si quis volet caetera omnia comprehendere, ex fonte ipso petat, unde ad nos rivus iste manavit.
PL 6, 727Aこの法のうち、私はわずかな条項だけを挙げた。というのも、私は徳と正義とに最高の頂きを与えるものだけを語ると約束していたからである。もし他のすべてを知りたいと望む者があれば、この流れが我々のもとへ注ぎ出た、その源そのものに求めるがよい。
Liber VI, Caput XXV
第VI巻 第XXV章PL 6, 728ADe sacrificio, et de dono Dei digno; atque de forma laudandi Deum. Nunc de sacrificio ipso pauca dicemus. « Ebur, inquit Plato, non castum donum Deo. » Quid ergo? Picta scilicet ex texta pretiosa?
PL 6, 728A犠牲について、神にふさわしい供え物について、そして神を賛美する仕方について。さて、犠牲そのものについて少し語ろう。プラトンは言う、「象牙は神への清らかな供え物ではない」と。それではどうか。高価な織物に彩色を施したものならよいというのか。
Immo vero non castum donum Deo, quidquid surripi, quidquid corrumpi potest. Sed sicut hoc vidit, non oportere viventi offerre aliquid, quod sit ex mortuo corpore; cur illud non vidit, non debere incorporali corporale munus offerri?
PL 6, 728Aいや、そうではない。盗まれ得るもの、朽ち得るものは、何であれ神への清らかな供え物ではない。だが、生ける方に対して死せる体から成るものを捧げてはならないと彼〔プラトン〕が見抜いたのならば、なぜ、非物体的な方に物体的な捧げ物を捧げてはならないということを見抜かなかったのか。
Quanto melius Seneca, et verius? « Vultisne vos, inquit, Deum cogitare magnum et placidum, et majestate leni verendum amicum, et semper in proximo?
PL 6, 728Aセネカはどれほど優れて、どれほど真実に語ったことか。彼は言う。「諸君は、神を大いなる、穏やかな方として、柔和な威厳のゆえに畏れ敬うべき友として、そしてつねに身近にいます方として思い描きたいのではないか。
Non immolationibus et sanguine multo colendum (quae enim ex trucidatione immerentium voluptas est?): sed mente pura, bono honestoque proposito.
PL 6, 728B神は、生贄を捧げることや夥しい血によってではなく(罪なき者を屠ることに、いったい何の快楽があろうか)、清い心と、善良で高潔な意志とをもって礼拝されるべきである。
Non templa illi congestis in altitudinem saxis extruenda sunt: in suo cuique consecrandus est pectore. » Vestes igitur, gemmas, et caetera, quae habentur in praetio, si quis putet Deo chara, is plane, quid sit Deus, nescit, cui putat voluptati esse eas res, quas etiam homo si contempserit, jure laudabitur.
PL 6, 729A神のために、石を高く積み上げて神殿を築く必要はない。神は各人がおのおのの胸の内に奉献すべき方である。」それゆえ、衣服や宝石やその他の高価な品々を、神が大切にされるものだと考える者があれば、その者は神が何であるかをまったく分かっていない。人間でさえ、それらを軽んじれば当然称賛されるようなものを、神が喜ばれると思っているのだから。
Quid ergo castum, quid Deo dignum, nisi quod ipse in illa divina lege sua poposcit? Duo sunt, quae offerri debeant, donum, et sacrificium: donum in perpetuum, sacrificium ad tempus.
PL 6, 729Aそれでは、神ご自身がかの神の法において求められたもの以外に、何が清らかであり、何が神にふさわしいというのか。捧げられるべきものは二つある。供え物と犠牲である。供え物は永続するものであり、犠牲は一時のものである。
Verum apud istos, qui nullo modo rationem divinitatis intelligunt, donum est, quidquid auro argentoque fabricatur; item quidquid purpura et serico texitur. Sacrificium est victima, et quaecumque in ara cremantur.
PL 6, 729Aだが、神性の理をまったく理解していないあの者たちの間では、供え物とは金や銀で作られたものすべてであり、また紫布や絹で織られたものすべてである。犠牲とは、犠牲獣であり、祭壇の上で焼かれるものすべてである。
Sed utroque non utitur Deus; quia et ipse incorruptus est, et illud totum corruptibile. Itaque Deo utrumque incorporale offerendum est, quo utitur. Donum est integritas animi; sacrificium, laus, et hymnus.
PL 6, 729Bだが神はそのいずれをもお用いにならない。なぜなら神ご自身は朽ちることのない方であり、それらは全く朽ちるものだからである。それゆえ神には、神がお用いになる非物体的な両者が捧げられなければならない。供え物とは心の清らかさであり、犠牲とは賛美と讃歌である。
Si enim Deus non videtur, ergo his rebus coli debet, quae non videntur. Nulla igitur alia religio est vera, nisi quae virtute ac justitia constat. Quomodo autem Deus justitia hominis utatur, intellectu facile est.
PL 6, 729Bもし神が見えないのであれば、神は見えないもので礼拝されるべきである。それゆえ、徳と正義とに基づくのでなければ、いかなる宗教も真実ではない。では、神がいかにして人間の正義をお用いになるのか、それを理解するのはたやすい。
Si enim justus fuerit homo, accepta immortalitate, in aeternum Deo serviet. Homines autem non nisi ad justitiam nasci, cum philosophi veteres, tum etiam Cicero suspicatur.
PL 6, 729Bなぜなら、もし人が正しい者であれば、不死を受け取って、永遠に神に仕えることになるからである。そして、人間はただ正義のために生まれたのだということを、古の哲学者たちのみならず、キケロもまた推し量っている。
Disserens enim de legibus: « Sed omnium, inquit, quae in hominum doctorum disputatione versantur, nihil est profecto praestabilius, quam plane intelligi nos ad justitiam esse natos. » Id ergo solum Deo exhibere atque offerre debemus, ad quod capiendum nos ipse generavit.
PL 6, 729B彼は『法律について』を論じてこう言う。「実に、学識ある人々の議論において扱われるあらゆる事柄のうちで、我々が正義のために生まれたのだと明らかに理解すること以上に優れたものは何もない。」それゆえ我々は、神ご自身が我々をそれを得させるために生み出されたところのもの、すなわちそれだけを、神に対して示し、捧げなければならない。
Hoc autem duplex sacrificii genus quam sit verissimum, Trismegistus Hermes idoneus testis est; qui nobiscum, id est, cum prophetis, quos sequimur, tam verbis quam re congruit; sicque de justitia locutus est: « Hoc verbum, o fili, adora et cole. » Cultus autem Dei unus est, malum non esse.
PL 6, 730Aこの犠牲の二重の種類がいかに真実であるかについては、トリスメギストス・ヘルメスがふさわしい証人である。彼は我々と、すなわち我々が従う預言者たちと、言葉においても事柄においても一致しており、正義について次のように語っている。「わが子よ、この言葉を礼拝し、これに仕えよ。」神への礼拝はただ一つ、悪しき者とならぬことである。
Item in illo sermone perfecto, cum exaudisset Asclepium quaerentem a filio suo, utrum placeret patri ejus offerri thus, et alios odores ad sacrificium Dei, exclamavit: « Bene, bene ominare, o Asclepi.
PL 6, 730Aまた、かの『完全なる講話』において、アスクレピオスが自分の息子に、乳香や他の香料を神への犠牲として捧げることがその父の意に適うかどうか〔patri ejus の ejus が誰を指すかは定かでない〕と尋ねるのを聞いて、彼はこう叫んだ。「言葉を慎め、よくよく言葉を慎め、アスクレピオスよ。
Est enim maxima impietas, tale quid de uno illo ac singulari bono in animum inducere. Haec et his similia huic non conveniunt. Omnium enim quaecumque sunt, plenus est, et omnium minime indigens. Nos vero gratias agentes adoremus.
PL 6, 730Aかの唯一にして比類なき善なる方について、そのようなことを心に思い浮かべることは、この上ない不敬だからである。これらのことも、これに類することも、この方にはふさわしくない。なぜなら、この方は存在するものすべてを余すところなく具えており、いかなるものをも必要としないからである。むしろ我々は、感謝を捧げつつ礼拝しよう。
Hujus enim sacrificium, sola benedictio. » Et recte. Verbo enim sacrificari oportet Deo; siquidem Deus verbum est, ut ipse confessus est.
PL 6, 730Bこの方への犠牲は、ただ賛美の言葉のみである。」まことにその通りである。神への犠牲は言葉によってなされねばならない。なぜなら、神ご自身が告白されたように、神は言葉だからである。
Summus igitur colendi Dei ritus est, ex ore justi hominis ad Deum directa laudatio: quae tamen ipsa ut Deo sit accepta, et humilitate, et timore, et devotione maxima opus est; ne quis forte integritatis et innocentiae fiduciam gerens, tumoris et arrogantiae crimen incurrat, eoque facto gratiam virtutis amittat.
PL 6, 730Bそれゆえ、神を礼拝する最高の祭儀とは、正しい人間の口から神へと向けられる賛美である。とはいえ、この賛美そのものが神に受け入れられるためには、この上ない謙遜と、恐れと、献身とが必要である。それは、潔白と無垢とへの自負を抱くあまり、驕りと傲慢という罪状を負い、そのために徳の恩恵を失うことのないようにするためである。
Sed ut sit Deo carus, omnique macula careat, misericordiam Dei semper imploret, nihilque aliud precetur, nisi peccatis suis veniam, licet nulla sint. Si quid aliud desideraverit, non est opus dicto scienti quid velimus.
PL 6, 730Bしかし、神に愛され、いかなる汚れをも免れているためには、つねに神の慈しみを乞い求め、たとえ自分に罪が一つもなくとも、自分の罪の赦し以外には何も祈り求めてはならない。もし他に何かを望むのであれば、我々が何を欲するかを知っておられる方に、言葉で申し立てる必要はない。
Si quid ei boni evenerit, gratias agat; si quid mali, satisfaciat, et id sibi ob peccata sua evenisse fateatur; et nihilominus etiam in malis gratias agat, et in bonis satisfaciat: ut idem sit semper, et stabilis, et immutabilis et inconcussus.
PL 6, 731Aもし何か善いことが自分の身に起これば感謝を捧げ、もし何か悪いことが起これば償いをし、それが自分の罪のゆえに自分の身に起こったのだと認めるがよい。そしてそれでもなお、悪いことの中でも感謝を捧げ、善いことの中でも償いをするがよい。それは、その者がつねに同じであり、揺るがず、変わらず、動じない者であるためである。
Nec tantum hoc in templo putet sibi esse faciendum, sed et domi, et in ipso etiam cubili suo. Secum denique habeat Deum semper in corde suo consecratum; quoniam ipse est Dei templum.
PL 6, 731Aそして、これを行うべきなのは神殿の中だけだと考えてはならない。家の中でも、自分の寝床の中でさえも、そうすべきである。結局のところ、神をつねに自分の心のうちに奉献された方として持つがよい。なぜなら、その者自身が神の神殿だからである。
Quod si Deo, patri ac domino, hac assiduitate, hoc obsequio, hac devotione servierit, consummata et perfecta justitia est; quam qui tenuerit, hic (ut ante testati sumus) Deo paruit, hic religioni atque suo officio satisfecit. Quotation analysis
PL 6, 732Aもしこのような不断さ、この従順、この献身をもって、父にして主なる神に仕えたならば、それは完成された、完全な正義である。この正義を保つ者は、(先に証ししたとおり)神に従った者であり、信仰と自らの務めとを果たした者である。
Liber VII, Caput I
第VII巻 第I章PL 6, 732ADe mundo; et qui sint credituri, qui vero non, atque ibi reprehensio perfidorum. Bene habet: jacta sunt fundamenta, ut ait eximius Orator.
PL 6, 732A世界について。また誰が信じるに至り、誰が信じないか、そしてそこでの不実な者たちへの叱責について述べる。事はうまく運んでいる。かの卓越した弁論家が言うように、基礎はすでに据えられたのである。
Verum nos non fundamenta solum jecimus, quae firma et idonea essent operi perforendo; sed magnis robustisque molibus aedificium totum pene usque ad summa perduximus.
PL 6, 732Aしかし我々は、この事業を成し遂げるにふさわしい堅固な基礎を据えたばかりではなく、大きく頑丈な構築物によって、建物全体をほとんど頂上にまで導き上げたのである。
Restat, id quod est multo facilius, vel tegere, vel ornare; sine quo tamen priora opera et inutilia sunt, et ingrata.
PL 6, 732A残るは、はるかに容易なことであるが、屋根を葺くか、あるいは飾りをつけるかである。とはいえ、それなくしては、これまでの仕事も無益で、喜ばれぬものとなる。
Nam quid prodest, aut falsis religionibus liberari, aut intelligere veram? quid aut vanitatem falsae sapientiae pervidere, aut quae sit vera cogoscere?
PL 6, 734C実に、偽りの宗教から解放されること、あるいは真の宗教を理解することに、何の益があろうか。偽りの知恵の空しさを見抜くこと、あるいはいずれが真の知恵であるかを知ることに、何の益があろうか。
Quid, inquam, prodest coelestem illam justitiam defendere? quid cum magnis difficultatibus cultum Dei tenere, quae est summa virtus? nisi eam divinum praemium beatitudinis perpetue subsequatur.
PL 6, 734C私は問う、かの天上の正義を守り抜くことに何の益があろうか。数々の困難のうちに神への礼拝を守り通すことに何の益があろうか——これこそ至高の徳であるが——もし永遠に至福という神の報いがそれに続かないならば。
De qua nobis est in hoc libro disserendum; ne priora omnia irrita et infructuosa videantur, si hoc, cujus causa illa suscepta sunt, in incertum relinquamus; ne quis forte arbitretur, tantos labores incassum suscipi, dum eorum coelesti mercedi diffidit, quam Deus statuit ei, qui haec suavia terrae bona prae sola nudaque virtute contempserit.
PL 6, 735Aこの事柄について我々はこの書で論じなければならない。そうでなければ、これらの労苦が企てられた目的であるこの事柄を不確かなままにしておくならば、先の議論すべてが空しく無益なものに見えてしまうであろうし、また、地上のこの快い善を、ただ裸の徳ゆえにのみ軽んじた者に神が定めたもうた天上の報いを人が信じずにいる間、これほど多くの労苦がいたずらに企てられているのだと、誰かが思うことのないようにするためでもある。
Satis et huic parti faciamus, cum testimoniis divinarum Litterarum, tum etiam probabilibus argumentis, ut aeque clarum sit, et futura praesentibus, et divina terrenis, et perpetua brevibus esse anteponenda, quoniam temporalia sunt praemia vitiorum, sempiterna virtutum.
PL 6, 735Aこの部分についても、我々は神の文書の証言によって、また蓋然的な論拠によっても、十分に果たそう。未来のものが現在のものに、神的なものが地上のものに、永遠のものが束の間のものに、等しく優先されるべきであることが明らかになるように。なぜなら、時に限られた報いは悪徳のものであり、永遠の報いは徳のものだからである。
Exponam igitur rationem mundi, ut facile possit intelligi, et quando, et quare sit effectus a Deo: quod Plato, qui de mundi fabricatione disseruit, nec scire poterat, nec explicare; quippe qui coeleste mysterium, quod non nisi prophetis ac Deo docente discitur, ignorabat; ideoque in perpetuum dixit esse fabricatum.
PL 6, 735Aそこで私は、世界の理法を説き明かそう。それがいつ、なぜ神によって成し遂げられたかを容易に理解できるように。この理法を、世界の形成について論じたプラトンは知ることも説明することもできなかった。なぜなら彼は、預言者たちを通じて、また神御自身の教えによらねば学び得ぬ天上の秘義を知らなかったからである。それゆえ彼は、世界は永遠に存続するものとして形づくられたのだと言ったのである。
Quod longe secus est: quoniam quidquid est solido ac gravi corpore, ut initium cepit aliquando, ita finem capiat necesse est.
PL 6, 735Bだがそれは事実からはるかに隔たっている。なぜなら、固く重い物体であるものは、いつか始まりを持ったのと同様に、必ず終わりを迎えるはずだからである。
Nam Aristoteles cum non videret quemadmodum posset tanta rerum magnitudo interire, et hanc praescriptionem vellet effugere, semper ait fuisse mundum, ac semper futurum.
PL 6, 735B実に、アリストテレスは、これほど巨大な事物がいかにして滅びうるかを見て取ることができず、この抗弁を逃れようとして、世界は常にあったし、常にあるであろうと言った。
Prorsus nihil vidit; quia quidquid est, necesse est aliquando habuerit principium, nec omnino quidquam potest esse, nisi coeperit.
PL 6, 736A彼はまったく何も見て取っていなかった。なぜなら、存在するものはすべて、いつか始まりを持ったはずであり、始まりを持たなければ、およそ何ものも存在し得ないからである。
Nam cum terram, et aquam, et ignem disperire, consumi, extinguique videamus, quae sunt utique mundi partes, intelligitur id totum esse mortale, cujus membra sunt mortalia. Ita fit, ut natum sit quidquid potest interire.
PL 6, 736A実に、地と水と火が滅び、費え、消えていくのを我々は見る。これらはまさしく世界の部分であるから、その部分が死すべきものであるような全体もまた死すべきものであると理解される。かくして、滅びうるものはすべて生まれたものであるということになる。
Sed et omne quod sub visum oculorum venit, et corporale, ut ait Plato, et solubile sit necesse est. Unus igitur Epicurus, auctore Democrito, veridicus in hac re fuit; qui ait, et ortum aliquando, et aliquando esse periturum.
PL 6, 736Aまた、目に見えるものはすべて、プラトンが言うように、物体的であり、必ず分解しうるものである。それゆえ、この点で真実を語ったのはただエピクロスひとりであった——デモクリトスに拠りながら——彼は、世界はいつか生まれ、いつか滅びるであろうと言ったのである。
Nec tamen rationem ullam reddere potuit, aut quibus de causis tantum hoc opus, aut quo tempore solvatur.
PL 6, 736Aしかし彼は、これほど大きな作品がいかなる原因によって、いかなる時に解体されるのかについて、いかなる理由も示すことができなかった。
Quod quoniam nobis Deus revelavit, nec conjecturis id assequimur, sed traditione coelesti, docebimus sedulo; ut tandem studiosis veritatis appareat, non vidisse neque comprehendisse philosophos veritatem, sed ita leviter odoratos, ut tamen unde eos odor ille sapientiae tam suavis, tam jucundus afflaverit, nullo modo senserint.
PL 6, 736Bしかし、この事柄については神が我々に啓示されたのであるから、我々はそれを推測によってではなく、天上からの伝承によって知る。ゆえに我々は丹念にこれを説き明かそう。そうして、真理を求める者たちに最終的に明らかになるように——哲学者たちは真理を見ることも把握することもできず、ただかすかにその香りをかいだにすぎなかったこと、しかもその、これほど甘美で心地よい知恵の香りがどこから彼らに吹きかけたのかを、彼らはまったく感じ取れなかったことが。
Interim necessarium puto admonere lecturos, quod haec nostra quae tradimus; pravae vitiosaeque mentes aut omnino non intelligent (hebetatur enim acies eorum terrenis cupiditatibus, quae sensus omnes gravant, imbecillesque reddunt); aut etiam si intelligent, dissimulabunt tamen, et haec vera esse nolent, quia trahuntur a vitiis, et scientes malis suis favent, quorum suavitate capiuntur, et virtutis viam deserunt, cujus acerbitate offenduntur.
PL 6, 736Bさしあたり、これを読む者たちに次のことを注意しておく必要があると私は思う。すなわち、我々が伝えるこれらの事柄を、邪悪で悪徳に染まった心の者たちは、まったく理解しないか(彼らの眼力は地上の欲望によって鈍らされている。この欲望はあらゆる感覚を重くし、弱いものにしてしまうからである)、あるいはたとえ理解したとしても、それでもなお見て見ぬふりをし、これが真実であることを望まないであろう。というのも、彼らは悪徳に引かれ、知りながら自分の悪しきものに与し、その甘美さに捕らえられて、徳への道を見捨てる——その道の厳しさに彼らは傷つくからである。
Nam qui avaritia, et opum inexplebili quadam siti flagrant, quia non possunt, venditis aut dilargitis quae amant, tenui cultu vitam degere, sine dubio malunt id esse fictum, quo desideriis suis renuntiare coguntur.
PL 6, 737A実に、貪欲と、飽くことなき富への渇きに燃える者たちは、自分が愛するものを売り払い、あるいは分け与えて、質素な暮らしを送ることができないので、疑いなく、これによって自分の欲望を捨てさせられるくらいなら、この教えは作り話であってほしいと望むのである。
Item, qui libidinum stimulis incitati, ut ait poeta, In furias ignemque ruunt, utique incredibilia nos afferre dicunt; quia vulnerant aures eorum praecepta continentiae, quae illos a voluptatibus suis prohibent, quibus animam suam cum corpore adjudicaverunt.
PL 6, 737A同様に、情欲の刺激に駆り立てられて、詩人の言うように「狂乱と炎の中へと突き進む」者たちは、我々が信じがたいことを述べていると口を揃えて言う。というのも、彼らを快楽から遠ざける節制の教えが彼らの耳を傷つけるからである。彼らはその快楽に、肉体もろとも自分の魂を明け渡してしまっているのだ。
Qui vero ambitione inflati, aut amore potentiae inflammati, omne studium suum ad honores acquirendos contulerunt, ne si solem quidem ipsum gestemus in manibus, fidem commodabunt ei doctrinae, illos jubet omni potentia et honore contempto humiles vivere, atque ita humiles, ut et accipere injuriam possint, et referre nolint, si acceperint.
PL 6, 737Bまた、野心に膨れ上がり、あるいは権力への愛に燃え立ち、栄誉を得ることにひたすら心を傾けた者たちは——たとえ我々が太陽そのものを手にたずさえて示したとしても——あらゆる権力と栄誉を蔑んで慎ましく生き、しかも不正を受けても仕返しをしないほどに慎ましくあれと命じるこの教えに、信を置くことはないであろう。
Ii sunt homines, qui contra veritatem clausis oculis quoquo modo latrant. Qui autem sani sunt, vel erunt, id est, non ita vitiis immersi, ut insanabiles sint, et credent his, et libenter accedent; et quaecumque dicimus, aperta, et plana, et simplicia, et quod maxime opus est, vera et inexpugnabilia illis videbuntur.
PL 6, 737Bこれが、目を閉ざしたまま、なりふりかまわず真理に吠えかかる人々である。しかし、健全である者、あるいは健全になるであろう者——すなわち、治しようがないほど悪徳に沈み込んではいない者は——これらのことを信じ、喜んで近づいてくるであろう。そして我々が語ることは何であれ、明白で、平明で、単純なものと、そして何よりも肝要なことに、真実で反駁しがたいものと、彼らには見えるであろう。
Nemo virtuti favet, nisi qui sequi potest; sequi autem non facile est omnibus: ii possunt, quos paupertas et rerum indigentia exercuit, et capaces virtutis effecit.
PL 6, 737B誰であれ、従うことができる者でなければ、徳に好意を寄せることはない。しかし従うことは誰にでも容易ではない。貧しさと物に乏しいことによって鍛えられ、徳を受け入れうる者とされた人々にのみ、それができるのである。
Nam si virtus est tolerantia malorum, non capiunt ergo virtutem, qui semper in bonis fuerunt, quia mala neque experti sunt, neque ferre possunt assuetudine ac desiderio bonorum, quae sola noverunt.
PL 6, 737C実に、もし徳が悪を耐え忍ぶことであるならば、常に善きものの中にあった者たちは徳を受け入れることができない。なぜなら彼らは悪を経験したこともなく、自分たちが知る唯一のものである善への慣れと願望のゆえに、悪に耐えることもできないからである。
Eo fit, ut pauperes et humiles Deo credant facilius, qui sunt expediti, quam divites, qui sunt impedimentis pluribus implicati: immo vero catenati et compediti serviunt ad nutum dominae cupiditatis, quae illos inextricabilibus vinculis irretivit; nec possunt in coelum aspicere, quoniam mens eorum in terram prona humique defixa est.
PL 6, 738Aこうして、身軽な、貧しく身分の低い者たちのほうが、数多くの障害物に絡めとられた富める者たちよりも、たやすく神を信じるということが起こる。それどころか富める者たちは、鎖につながれ足枷をはめられて、女主人たる欲望の意のままに仕えているのであり、この欲望が解きほぐしえぬ縄目で彼らを絡めとってしまっているのだ。彼らは天を仰ぐこともできない。彼らの心は地に向かってうつむき、地面に釘付けにされているからである。
Virtutis autem via non capit magna onera gestantes. Angustus admodum trames est, per quem justitia hominem deducit in coelum. Hunc tenere non potest, nisi qui fuerit expeditus et nudus.
PL 6, 738Aだが徳への道は、大きな荷を背負う者たちを受け入れない。正義が人を天へと導く小道は、実に狭いものである。この道を守り通せるのは、身軽で何も持たない者だけである。
Nam isti locupletes multis et ingentibus sarcinis onerati per viam mortis incedunt, quae latissima est; quoniam late perditio dominatur. His acerba sunt, his venena, quae Deus ad justitiam praecipit, quaeque nos Dei magisterio de virtute ac veritate disserimus.
PL 6, 738A実に、これらの富める者たちは、多くの巨大な荷を背負わされて、死への道を歩んでいる。この道は最も広い。なぜなら、滅びは広く支配しているからである。彼らにとっては、神が正義のために命じておられること、また我々が神の教えによって徳と真理について論じていることは、苦く、毒であるように思われる。
Quibus si repugnare audebunt, necesse est hostes se esse virtutis justitiaeque fateantur. Aggrediar nunc quod superest, ut finis operi possit imponi.
PL 6, 738Bもし彼らがこれに反抗しようとするならば、彼らは自分が徳と正義の敵であることを認めざるをえない。さて私は今、この事業に終わりをつけることができるよう、残された事柄に取りかかろう。
Id autem superest, ut de judicio Dei disseramus: quod tum constituetur, cum Dominus noster redierit in terram; ut unicuique pro merito aut praemium persolvat, aut poenam.
PL 6, 738Bさて残されているのは、神の裁きについて論じることである。この裁きは、我々の主が地上に戻られるときに定められるであろう。おのおのにその功に応じて、報いを与えるか、あるいは刑罰を科されるためである。
Itaque ut in quarto libro de primo adventu ejus diximus, sic in hoc secundum referamus adventum, quem Judaei quoque et confitentur, et sperant, sed frustra, quoniam necesse est ad eos confundendos revertatur, ad quos convocandos prius venerat.
PL 6, 738Bそこで、第四巻において主の第一の到来について語ったように、この書では第二の到来について述べよう。この到来は、ユダヤ人たちもまた告白し、望んでいるものであるが、それは空しいことである。なぜなら、主は以前彼らを呼び集めるために来られたのと同じその者たちを、今度は彼らを狼狽させるために再び訪れられるはずだからである。
Nam qui violaverunt impie humilem, sentient in potestate victorem; eaque omnia quae legunt, et non intelligunt, Deo repensante patientur, quippe qui peccatis omnibus inquinati, et insuper sancto cruore perfusi, ab illo ipso, qui nefandas manus intulerunt, sint ad aeterna supplicia destinati.
PL 6, 738C謙り給うたその方を不敬にも辱めた者たちは、権力のうちにある勝利者として、その方を思い知るであろう。そして彼らは、自分たちが読みながら理解していないそれらすべてのことを、神の報復のもとで被ることになる。というのも、彼らはあらゆる罪に汚れ、その上聖なる血にまみれた者であり、まさに自分たちが忌まわしい手をかけたその同じ方によって、永遠の刑罰へと定められているからである。
Sed erit nobis contra Judaeos separata materia, in qua illos erroris et sceleris revincemus.
PL 6, 739Aしかし、ユダヤ人に対しては我々に別個の主題があり、そこで我々は彼らを誤りと罪の廉で論駁するであろう。
Liber VII, Caput II
第VII巻 第II章PL 6, 739ADe errore philosophorum, ac de divina sapientia; atque de aureo saeculo. Nunc ignaros veritatis instruamus.
PL 6, 739A哲学者たちの誤りについて、また神の知恵について、そして黄金の世について述べる。さて、真理を知らぬ者たちを教え導こう。
Dispositione summi Dei sic ordinatum, ut injustum hoc saeculum decurso temporum spatio terminum sumat, extinctaque protinus omni malitia, et piorum animis ad beatam vitam revocatis, quietum, tranquillum, pacificum, aureum denique, ut poetae vocant, saeculum, Deo ipso regnante, florescat.
PL 6, 739A至高の神の配剤によって、次のように定められている。すなわち、この不義なる世は、時の経過ののちに終わりを迎え、あらゆる悪がただちに消し去られ、敬虔な者たちの魂が幸福な生へと呼び戻されて、静かで、穏やかで、平和な、ついには詩人たちが呼ぶところの黄金の世が、神御自身の統治のもとに花開くのである。
In primis causa eorum omnium philosophis haec fuit, quod rationem mundi, quae totam sapientiam continet, non comprehenderunt. Ea vero sensu proprio, et interna intelligentia non potest comprehendi, quod illi sine doctore per seipsos facere voluerunt.
PL 6, 739B何よりもまず、哲学者たちのすべての誤りの原因はこれであった。すなわち、あらゆる知恵を包み込む世界の理法を、彼らは把握できなかったということである。そしてこの理法は、自分自身の感覚と内的な知性によっては把握され得ない。しかるに彼らは、師なくして自分だけの力でこれを行おうとしたのであった。
Itaque in varias sibique saepe contrarias sententias inciderunt, ex quibus exitum non haberent; et in eodem luto (sicut Comicus ait) haesitaverunt; scilicet assumptionibus eorum non respondente ratione, cum assumpsissent quidem vera, sed quae affirmari probarique non possent sine scientia veritatis rerumque coelestium: quae (ut saepe jam dixi) non potest esse in homine, nisi Deo docente percepta.
PL 6, 739Bかくして彼らは、そこから抜け出す道のない、様々な、しばしば互いに矛盾する学説へと陥り、喜劇作者の言うように「同じ泥にはまり込んで」立ち往生した。というのも、彼らの前提には理が伴っていなかったからである。彼らは真なる事柄を前提としながらも、それを、真理と天上の事柄についての知識なくしては、確証し証明することができなかったのである。そしてこの知識は(私がすでにしばしば述べたように)、神御自身の教えによって受け取られたのでなければ、人のうちに存在しえないのである。
Nam si potest homo intelligere divina, poterit et facere; nam intelligere, est quasi e vestigio subsequi. Non potest autem facere quae Deus, quia mortali corpore indutus est; ergo nec intelligere quidem potest, quae facit Deus.
PL 6, 739B実に、もし人間が神的な事柄を理解することができるならば、それを成すこともできるであろう。というのも、理解するとは、いわばその足跡をすぐさま追って行くことにほかならないからである。しかし人間は、死すべき肉体をまとっている以上、神が成すことを成すことはできない。ゆえに、神が成すことを理解することもまたできないのである。
Quod an fieri possit, ex immensitate rerum atque operum divinorum facile est unicuique metiri. Nam si mundum cum omnibus quae sunt in eo contemplari velis, intelliges profecto, quantum Dei opus humanis operibus antestet.
PL 6, 739Cこれがはたして可能であるかどうかは、神の事物と業の量り知れなさから、誰にとってもたやすく推し量られることである。実に、世界とその中にあるすべてのものを観照しようとするならば、神の業が人間の業にどれほど勝っているかを、確かに理解するであろう。
Ita quantum inter opera divina et humana interest, tantum distare inter Dei hominisque sapientiam necesse est.
PL 6, 740Aかくして、神の業と人間の業との間にある隔たりに等しいだけ、神の知恵と人間の知恵との間にも隔たりがあるはずである。
Nam quia Deus incorruptus, atque immortalis est, et ideo perfectus, quia sempiternus est, sapientia quoque ejus, perinde ut ipse, perfecta est; nec obstare illi quidquam potest, quia nulli rei Deus ipse subjectus est.
PL 6, 740A実に、神は不朽であり不死であり、また永遠であるがゆえに完全であるのだから、その知恵もまた、神御自身と同じく完全である。そして神御自身がいかなる事物にも従属しない以上、いかなるものもその知恵を妨げることはできない。
Homo autem quin subjectus est passioni, subjecta est et sapientia ejus errori; et sicut hominis vitam multae res impediunt, quominus possit esse perpetua: ita sapientiam quoque ejus multis rebus impediri necesse est, quominus in perspicienda penitus veritate perfecta sit.
PL 6, 740Aしかし人間は情念に従属している以上、その知恵もまた誤りに従属している。そして、人間の生が永続することを妨げる事物が多くあるのと同様に、その知恵もまた、真理を徹底して見極めるうえで完全であることを妨げる事物によって、必ず妨げられるのである。
Ergo nulla est humana sapientia, si per se ad notionem veri scientiamque nitatur; quoniam mens hominis cum fragili corpore illigata, et in tenebroso domicilio inclusa, neque liberius evagari, neque clarius perspicere veritatem potest; cujus notitia divinae conditionis est.
PL 6, 740Aゆえに、もし人間の知恵がそれ自身の力によって真理の観念と知識に到達しようと努めるのであれば、それはまったく無に等しい。なぜなら、人間の精神は脆い肉体に縛りつけられ、闇に包まれた住まいの中に閉じ込められているために、より自由に羽ばたくことも、真理をより明晰に見極めることもできないからである。真理を知ることは、神の境遇に属することなのである。
Deo enim soli opera sua nota sunt. Homo autem non cogitando, aut disputando assequi eam potest, sed discendo, et audiendo ab eo, qui scire solus potest, et docere.
PL 6, 740B実に、神の業は、神のみに知られている。しかし人間は、思案することによっても、論議することによっても、それに到達することはできず、ただ学ぶことによって、そして知ることも教えることもできる唯一の方から聞くことによってのみ、それに到達しうるのである。
Ideo Marcus Tullius sententiam Socratis de Platone transferens dicentis, venisse tempus, ut ipse migraret e vita, illos autem, apud quos causam suam perorabat, agere vitam: Utrum melius sit, inquit, dii immortales sciunt; hominem arbitror scire neminem.
PL 6, 740Bそれゆえ、キケロは、プラトンが伝えるソクラテスの言葉を訳して、次のように述べている——自分が世を去るべき時が来た一方で、自分がそこで弁論していた聞き手たちはなお生き続けるのだ、と。「いずれがより善いことであるかは、不死なる神々が知っておられる。人間のうちで知る者は誰もいないと、私は思う」。
Quare necesse est omnes philosophiae sectas alienas esse a veritate; quia homines erant, qui eas constituerunt, nec ullum fundamentum aut firmitatem possunt habere, quae nullis divinarum vocum fulciuntur oraculis.
PL 6, 740Bゆえに、哲学のあらゆる教団は必然的に真理から隔たったものである。なぜなら、それらを打ち立てたのは人間であったからであり、いかなる神の御言葉の神託にも支えられていない以上、いかなる基礎も確固たる足場も持ちえないからである。
Liber VII, Caput III
第VII巻 第III章PL 6, 740CDe natura et de mundo; atque reprehensio Stoicorum et Epicureorum. Et quoniam de philosophorum erroribus loquimur, Stoici naturam in duas partes dividunt: unam, quae efficiat; alteram, quae se ad faciendum tractabilem praebeat.
PL 6, 740C自然と世界について。ならびにストア派とエピクロス派への論駁。さて我々は哲学者たちの誤りについて語っているのであるから、ストア派は自然を二つの部分に分ける。一つは働きをなすものであり、いま一つは働きを受け入れるべく従順に自らを差し出すものである。
In illa prima esse vim sentiendi; in hac, materiam; nec alterum sine altero posse. Quomodo potest idem esse quod tractat, et quod tractatur? Si quis dicat idem esse figulum quod lutum, aut lutum idem esse quod figulum, nonne aperte insanire videatur?
PL 6, 741A前者のうちには感覚する力があり、後者のうちには質料があって、一方は他方なしにはあり得ない。扱うものと扱われるものとが同一であるとは、いったいどういうことか。もし誰かが陶工と粘土は同じものである、あるいは粘土と陶工は同じものであると言うならば、明らかに正気を失っていると見えるのではないか。
At isti uno naturae nomine duas res diversissimas comprehendunt, Deum et mundum, artificem et opus; dicuntque alterum sine altero nihil posse, tanquam natura sit Deus mundo permixtus.
PL 6, 741Aところが彼らは自然という一つの名のもとに、神と世界、作り手とその作品という、この上なく異なる二つのものを包み込んでいる。そして一方は他方なしには何もなし得ないと言い、あたかも自然とは世界に混ぜ合わされた神であるかのように語る。
Nam interdum sic confundunt, ut sit Deus ipse mens mundi et mundus sit corpus Dei. Quasi vero simul esse coeperint mundus, et Deus; ac non ipse mundum fecerit: quod et ipsi fatentur alias, cum hominum causa praedicant esse fabricatum, et sine mundo esse, si velit, possit; siquidem Deus est divina et aeterna mens a corpore soluta et libera.
PL 6, 741A実に彼らは時にこれを混同して、神自身が世界の精神であり、世界が神の肉体であるとする。あたかも世界と神とが同時に存在し始めたかのように、そして世界を造ったのは神自身ではないかのように。だがそのこと〔神が世界を造ったこと〕は彼ら自身も別のところで認めている。すなわち世界は人間のために造られたと説くとき、また、もし神が望むならば世界なしにも存在し得ると説くときに。神とは物体を離れて自由な、神的にして永遠なる精神だからである。
Cujus vim majestatemque quoniam intelligere non poterant, miscuerunt eum mundo, id est, operi suo. Unde est illud Virgilianum: Totamque infusa per artus Mens agitat molem, et magno se corpore miscet.
PL 6, 741B彼らはその力と威厳とを理解することができなかったので、神を世界、すなわち神自身の作品と混ぜ合わせてしまった。ここからウェルギリウスのかの句が出てくる。 「四肢のすみずみに注ぎ込まれた精神が この全体を動かし、大いなる物体と自らを混ぜ合わせる。」
Ubi est ergo illud, quod iidem ipsi aiunt, et factum esse divina providentia, et regi? Si enim fecit mundum, fuit ergo sine mundo. Si regit, non utique sicut mens corpus regit, sed tanquam dominus domum, navim gubernator, auriga currum.
PL 6, 742Aそれでは、彼ら自身が世界は神的摂理によって造られ、かつ統治されているとも言うとき、そのことはどこへ行ってしまうのか。もし神が世界を造ったのなら、神は世界なしにも存在していたはずである。もし神が世界を統治するのなら、それは精神が肉体を統治するようにではなく、主人が家を、舵手が船を、御者が馬車を統治するようにである。
Nec tamen mixti sunt iis rebus, quas regunt. Nam si haec omnia, quae videmus, Dei membra sunt, jam insensibilis ab his constituitur Deus, quoniam membra sensu carent, et mortalis, quoniam videmus membra esse mortalia.
PL 6, 742Aしかも統治する者は、統治される事物と混ざり合ってはいない。もし我々が目にするこれらすべてのものが神の肢体であるとするならば、神は感覚を持たぬものとされてしまう。肢体は感覚を欠くからである。また神は死すべきものとされてしまう。我々は肢体が死すべきものであることを見ているからである。
Possum enumerare, quoties repentinis quassatae motibus vel hiaverint terrae, vel desederint in abruptum; quoties demersae fluctibus, et urbes, et insulae abierint in profundum; frugiferos campos paludes inundaverint; flumina et stagna siccaverint; montes etiam vel deciderint abrupti, vel planis fuerint adaequati.
PL 6, 742A私は数え上げることができる。突然の震動に揺すぶられて大地が裂けたこと、あるいは深淵へと沈み込んだこと、いく度も都市や島々が波に呑み込まれて深みへと消え去ったこと、実り豊かな野が沼と化して水没したこと、川や沼が涸れ果てたこと、山々もまた崩れ落ちて低まり、あるいは平地と等しくされたことを。
Plurimas regiones, et multorum fundamenta montium latens et internus ignis absumit. Et hoc parum est, si membris suis non parcit Deus, nisi etiam homini liceat aliquid in Dei corpus: maria extruuntur; montes exciduntur, et ad eruendas opes interiora terrae viscera effodiuntur.
PL 6, 743A多くの地方、そして数多の山々の基盤を、地中深く潜む火が焼き尽くしている。しかも神がその肢体を惜しまぬというだけでは足りず、人間にまで神の肉体に対して何かをなすことが許されている。すなわち海は埋め立てられ、山は切り崩され、富を掘り出すために大地の内なる臓腑が掘り返される。
Quid quod ne arari quidem sine laceratione divini corporis potest? ut jam scelerati et impii simus, qui Dei membra violemus.
PL 6, 743A耕作でさえ、神の肉体を切り裂くことなしには行われ得ないというではないか。すると我々はすでに、神の肢体を犯す罪深く不敬な者ということになる。
Patiturne ergo vexari corpus suum Deus, et debilem se vel ipse facere, vel ab homine fieri sinit? nisi forte divinus ille sensus, qui mundo et omnibus mundi partibus permixtus est, primam terrae faciem reliquit, ac se in ima demersit, ne quid doloris de assidua laceratione sentiret.
PL 6, 743Aそれでは神は自らの肉体が苦しめられるのを許しているのか、自ら弱くなることを許し、あるいは人間によって弱くされることを許しているのか。ただし、世界とそのすべての部分に混ざり合っているというかの神的感覚が、大地の表面をすでに見捨て、絶え間ない切り裂きから何の苦痛も感じぬよう、自らを深みへと沈めてしまったというのであれば、話は別である。
Quod si hoc vanum et absurdum est, tam igitur ipsi eguerunt, quam haec indigent sensu, qui non perspexerunt divinum quidem spiritum esse ubique diffusum, eoque omnia contineri, non tamen ita, ut Deus ipse, qui est incorruptus, gravibus et corruptibilibus elementis misceatur.
PL 6, 743Aしかしこれが空しく不条理であるとするなら、彼ら自身が、これらの事物が感覚を欠いているのと同じだけ、感覚を欠いていたことになる。すなわち彼らは、神的な霊があらゆる所に遍在し、それによってすべてが包容されているのであって、しかもそれは、不朽なる神自身が重く朽ちやすい元素と混ざり合うという仕方によるのではないということを、見抜けなかったのである。
Illud ergo rectius, quod a Platone ( in Timaeo ) sumpserunt, a Deo factum esse mundum, et ejusdem providentia gubernari.
PL 6, 743Bそれゆえ、彼らがプラトン(『ティマイオス』において)から取り入れた見解、すなわち世界は神によって造られ、その摂理によって統治されているという見解の方が、より正しい。
Oportebat igitur et Platonem, et eos qui idem senserunt, docere atque explicare, quae causa, quae ratio fuerit tanti operis fabricandi; quare hoc, aut cujus gratia fecerit. At iidem Stoici, hominum, inquiunt, causa mundus effectus est. Audio.
PL 6, 743Bそれゆえプラトンも、また同じ考えを抱いた人々も、これほど大きな作品を造り上げるにあたって、いかなる原因、いかなる理があったのか、また何のために、誰のためにこれをなしたのかを、教え説き明かすべきであった。ところが同じストア派は、世界は人間のために造られたのだと言う。よろしい、聞こう。
Sed Epicurus ignorat, ipsos homines quare, aut quis effecerit. Nam Lucretius, cum diceret mundum non esse a diis constitutum, sic ait (lib. V de Natura rerum): Dicere porro hominum causa voluisse parare; Praeclaram mundi naturam Deinde intulit: Desipere est.
PL 6, 743Bしかしエピクロスは、人間そのものが何のために、また誰によって造られたのかを知らない。実にルクレティウスは、世界は神々によって定められたのではないと言おうとして、こう述べている(『物の本性について』第五巻)。 「さらに、人間のために 世界のかの輝かしい本性を 備えようと望んだのだと言うのは」 そして次にこう続けた。 「思慮を欠いたことである」と。
Quid enim immortalibus atque beatis Gratia nostra queat largirier emolumenti, Ut nostra quidquam causa gerere aggrediantur? Et merito. Illi enim nullam rationem afferebant, cur humanum genus vel creatum, vel constitutum esset a Deo.
PL 6, 744A「いったい我々の感謝が、不死にして幸いなる者たちに、いかなる利益をもたらし得るというのか。彼らが我々のために何かをなそうとするなどということが。」しかも当然である。彼らは、人類が神によって創造され、あるいは定められたことについて、何の理由も示さなかったからである。
Nostrum hoc officium est, sacramentum mundi et hominis exponere, cujus illi expertes, sacrarium veritatis nec attingere, nec videre potuerunt. ergo (ut paulo ante dicebam) cum assumpsissent id quod erat verum, id est, mundum a Deo factum, et hominum causa esse factum; tamen, quoniam eos in consequentibus ratio defecit, non potuerunt defendere id quod assumpserant.
PL 6, 744Aこれを説き明かすことこそ我々の務めである。すなわち世界と人間との秘義を開陳することである。彼らはこれに与ることなく、真理の聖所に触れることも、それを見ることもできなかった。それゆえ(先ほど言ったように)、彼らは真実なるもの、すなわち世界は神によって造られ、人間のために造られたということを前提としながらも、その帰結において理を失ったために、自ら前提したところを弁護することができなかったのである。
Denique Plato, ne Dei opus imbecillum et ruinosum faceret, in aeternum dixit esse mansurum. Si hominum causa factus est, et ita factus est ut esset aeternus, cur ergo ipsi quorum causa factus est, non sunt sempiterni?
PL 6, 744A実にプラトンは、神の作品が脆弱で滅びやすいものとならぬよう、それは永遠に存続するであろうと述べた。もし世界が人間のために造られ、かつ永遠であるように造られたのだとすれば、では、その世界がその者たちのために造られたところの当人たちが、なぜ永遠でないのか。
Si mortales, propter quos factus est, ergo et ipse mortalis atque solubilis. Neque enim pluris est ipse, quam ii, quorum gratia factus est.
PL 6, 744Bもしその者たちが死すべきものであり、彼らのために世界が造られたのだとすれば、世界自身もまた死すべきものであり、解体され得るものであるはずである。造られた目的である者たちよりも、造られたもの自身の方が価値があるということはあり得ないからである。
Quod si ei ratio quadraret, intelligeret periturum esse, quia factus est; nec posse in aeternum manere, nisi quod tangi non potest. Qui autem negat hominum causa factum, hic nullam rationem tenet.
PL 6, 744Bもし彼〔プラトン〕の主張する理が首尾一貫していたならば、彼は、造られたものである以上それは滅び去るものであり、触れることのできぬもの以外は永遠に存続し得ないということを理解したであろう。ところが、世界は人間のために造られたのではないと言う者〔エピクロス〕は、何の理をも持たない。
Si enim dicit, ipsum fabricatorem sua causa tanta haec opera esse molitum, cur ergo nos nati sumus? cur mundo ipso fruimur? Quid sibi vult humani generis caeterorumque animantium fictio? Cur aliena commoda intercipimus? Cur denique augemur, minuimur, interimus?
PL 6, 744Bもし彼が、造り主自身が自分自身のためにこれほど大きな作品を築き上げたのだと言うならば、では我々はなぜ生まれたのか。なぜ我々はこの世界そのものを享受しているのか。人類やその他の生き物の形成にはいったい何の意味があるのか。なぜ我々は他者〔神〕に属する益を横取りしているのか。そしてなぜ、我々は増え、減り、そして滅びるのか。
Quid habet rationis ipsa generatio? quid perpetua successio? Nimirum videri nos Deus voluit, et suis variis imaginibus tanquam sigilla confingere, quibus se oblectaret; et nihilominus tamen, si ita esset, curae haberet animantes, praecipueque hominem, cujus imperio cuncta subjecit.
PL 6, 744Bそもそも生殖そのものにいかなる理があるというのか。絶え間ない世代の継承にいかなる理があるというのか。おそらく神は我々を見ようと望み、自らを慰めるための小像のように、自らの様々な似姿を形作ろうとしたのであろう。それにもかかわらず、もしそうであるならば、神は生き物たちを、とりわけ人間を、気にかけたはずである。神は人間の支配のもとにすべてを従えたのだから。
Qui autem dicunt semper fuisse mundum, omitto illud, quod esse ipse sine aliquo principio non potest, unde extricare se nequeunt; sed hoc dico: si mundus semper fuit, nullam potest habere rationem. Quid enim potuit in eo ratio moliri, quod nunquam sumpsit exordium?
PL 6, 745A世界は常に存在していたのだと言う者たちについては、世界がいかなる始まりもなしに存在することはできないという点——彼らはそこから脱け出すことができないのだが——は措くとして、私はこう言おう。もし世界が常に存在していたのなら、それはいかなる理をも持ち得ない。決して始まりを持たなかったものにおいて、理はいったい何を築き上げることができたというのか。
Nam prius quam fiat aliquid, aut struatur, opus est consilio, ut disponi possit quemadmodum fiat, nec incipi quidquam potest sine provisione rationis. Itaque omne opus ratio praecedit. Non habet ergo rationem, quod factum non est.
PL 6, 745Aなぜなら、何かが作られる、あるいは組み立てられるより前に、それがどのように作られるべきかを取り決めることのできる考えが必要だからであり、理の予見なしには何も始められないからである。したがって、あらゆる作品に理が先立つ。ゆえに、作られなかったものは理を持たない。
Atqui mundus rationem habet, qua et constat, et regitur; ergo et factus est: si factus est, et resolvetur. Reddant ergo isti rationem, si possunt, cur aut factus in principio sit, aut postea resolvatur.
PL 6, 745Aしかるに世界は理を持っている。それによって世界は成り立ち、統治されているのである。それゆえ世界は造られたのである。造られたのであれば、それはまた解体されるであろう。それゆえ彼らは、できるものならば、世界がなぜ初めに造られたのか、あるいはなぜ後に解体されるのかについて、理を示すがよい。
Quod quia docere non poterat Epicurus, sive Democritus, sua sponte natum esse dixit, seminibus inter se passim coeuntibus, quibus iterum resolutis, dissidium atque interitum secuturum.
PL 6, 745Bエピクロス、あるいはデモクリトスは、これを説明することができなかったので、世界は自然発生的に生じたのだと言った。すなわち種子があちこちで互いに結合し、それが再び解体されるとき、離散と滅亡とが後に続くのだ、と。
Corrupit ergo quod recte viderat, et totam rationem penitus ignorantia rationis evertit; redegitque mundum, et omnia quae in eo geruntur, ad similitudinem cujusdam vanissimi somnii, siquidem rebus humanis ratio nulla subsistat.
PL 6, 745Bかくして彼は正しく見ていたものを損ない、理についての無知によって理の全体を根底から覆してしまった。そして世界とその中で行われるすべてのことを、この上なく空しい夢に等しいものへと貶めてしまった。それでは人間の事柄にはいかなる理も存しないことになるからである。
Cum vero mundum, omnesque partes ejus, ut videmus, mirabilis ratio gubernet; cum coeli temperatio, et aequalis in ipsa varietate cursus astrorum luminumque coelestium, temporum constans ac mira descriptio, terrarum varia foecunditas, plana camporum munimenta, et aggeres montium, viriditas ubertasque silvarum, fontium saluberrima eruptio, fluminum opportuna inundatio, maris opulenta et copiosa interfusio, ventorum diversa et utilis aspiratio, caeteraque omnia ratione summa constent: quis tam caecus est, ut existimet sine causa esse facta, in quibus mira dispositio providentissimae rationis elucet?
PL 6, 745Bしかるに、我々が見るとおり、驚くべき理が世界とそのすべての部分を統治しているとき——天の調和、多様でありながら等しく保たれる星々や天の光の運行、時の恒常にして驚くべき区分、大地の様々な豊穣さ、平野の平らかな防壁、山々の塁壁、森の緑と繁茂、泉の最も健やかな湧出、川の適時なる氾濫、海の豊かで満ち溢れる広がり、風の多様にして有益な吹き渡り、そしてその他すべての事柄が、この上ない理によって成り立っているとき——いったい誰が、摂理に満ちた理の驚くべき配剤がそこに輝いているものを、原因なしに作られたと考えるほど盲目であろうか。
Si ergo sine causa nec est, nec fit omnino quidquam: si et providentia summi Dei ex dispositione rerum, et virtus ex magnitudine, et potestas ex gubernatione manifesta est: hebetes ergo et insani, qui providentiam non esse dixerunt.
PL 6, 745Cそれゆえ、原因なしにはいかなるものも存在せず、生じることもないのだとすれば——そして至高なる神の摂理は事物の配剤から、力はその大きさから、権力はその統治から、明らかであるとすれば——摂理は存在しないと言った者たちは、鈍く、そして正気を失っているのである。
Non improbarem; si deos idcirco non esse dicerent, ut unum dicerent: cum autem ideo ut nullum, qui eos delirasse non putat, ipse delirat.
PL 6, 746Aもし彼らが、神々は存在しないと言うことによって、ただ一つの神が存在すると言おうとしていたのであれば、私はこれを非難しないであろう。しかし彼らがそう言うのは、いかなる神も存在しないと言うためであるから、彼らが正気を失っていると考えぬ者こそ、自らが正気を失っているのである。
Liber VII, Caput IV
第VII巻 第IV章PL 6, 746AQuod omnia in aliquem usum creata sunt, etiam quae mala videntur: quare homo in tam fragili corpore ratione fruatur. Sed de providentia satis in primo libro diximus.
PL 6, 746Aすべてのものは何らかの用のために創造された、悪しきものと見えるものでさえも。それゆえ人間はこれほど脆い肉体にありながら理性を享受しているのである。しかし摂理については第一巻ですでに十分に述べた。
Quia et si est, ut apparet ex mirabilitate operum suorum, necesse est etiam hominem, caeterasque animantes, eadem providentia creaverit.
PL 6, 746Aもし摂理が存在するのならば——それは神の作品の驚異から明らかであるように——人間も、また他の生き物たちも、同じ摂理によって創造されたのでなければならない。
Videamus ergo, quae ratio fuerit fingendi generis humani; quoniam constat, id quod Stoici dicunt, hominum causa mundum esse fabricatum: quanquam in hoc ipso non mediocriter peccent, quod non hominis causa dicunt, sed hominum.
PL 6, 746Bそれゆえ、人類を形作った理がいかなるものであったかを見てみよう。ストア派の言うとおり、世界は人間のために造られたということは確かである。もっともこの点で彼らは軽からぬ誤りを犯している。彼らは『人間』を単数で言わず、『人間たち』を複数で言うからである。
Unius enim singularis appellatio totum comprehendit humanum genus. Sed hoc ideo, quia ignorant unum hominem a Deo esse formatum, putantque homines in omnibus terris et agris tanquam fungos esse generatos.
PL 6, 746Bというのも、単数の呼称は人類全体を包み込むものだからである。しかし彼らがこう〔複数で〕言うのは、ただ一人の人間が神によって形作られたことを知らず、人間はあらゆる土地や野に、あたかも茸のように生じたのだと考えているからにほかならない。
At Hermes non ignoravit hominem, et a Deo, et ad Dei similitudinem fictum. Sed redeo ad propositum. Nihil est (ut opinor) quod sit propter seipsum factum: sed quidquid omnino fit, ad usum aliquem fieri necesse est.
PL 6, 746Bしかしヘルメスは、人間が神によって、また神の似姿にかたどって形作られたことを知らずにいたわけではない。だが本題に戻ろう。何ものも、思うに、それ自体のために造られたものはなく、そもそも生じるものはすべて、何らかの用のために生じるのでなければならない。
Quis est enim vel tam ineptus, vel tam otiosus, ut aggrediatur aliquid facere frustra, ex quo nullam utilitatem, nullum commodum speret? Qui domum aedificat, non idcirco aedificat, ut tantummodo domus sit: sed ut in ea possit habitari.
PL 6, 746Bいったい、何の利益も何の益も期待し得ないのに、無駄に何かをなそうとするほど愚かな者、あるいは暇を持て余した者がいるであろうか。家を建てる者は、ただ家があるようにと建てるのではなく、その中に住むことができるようにと建てるのである。
Qui navem fabricat, non ideo insumit operam, ut tantum navis appareat: sed ut in ea navigetur. Item qui vas aliquod instituit ac format, non propterea id facit, ut tantum fecisse videatur: sed ut vas illud effectum capiat aliquid necessarium.
PL 6, 746C船を造る者は、ただ船が姿を現すようにと労力を費やすのではなく、その船で航海できるようにと造るのである。同様に、何かの器を据え形作る者も、ただそれを作ったと見えるようにするためではなく、その完成した器が何か必要なものを収められるようにするためになすのである。
Similiter caetera, quaecumque fiunt, non utique in supervacuum, sed ad usus aliquos utiles laborantur.
PL 6, 747A同様に、生じるものはすべて、決して無用のためにではなく、何らかの有益な用のために作り出されるのである。
Mundus igitur a Deo factus est, non utique propter ipsum mundum; neque enim aut calore solis, aut lumine, aut aspiratione ventorum, aut humore imbrium, aut alimonia frugum, cum sensu careat, indiget.
PL 6, 747Aそれゆえ世界は神によって造られたのであるが、それは決して世界そのもののためではない。世界は感覚を欠いているのだから、太陽の熱も、光も、風の吹き渡りも、雨の湿りも、穀物の糧も、何ら必要としないからである。
Sed ne illud quidem dici potest, quod Deus propter seipsum fecerit mundum; quoniam potest esse sine mundo, sicut fuit antea, et iis omnibus quae in eo sunt, quaeque generantur, Deus ipse non utitur.
PL 6, 747Aしかし、神が自分自身のために世界を造ったのだ、と言うこともできない。なぜなら神は以前そうであったように世界なしにも存在し得るのであり、また世界の中にあるもの、そこで生まれるもの、そのいずれをも神自身は用いてはいないからである。
Apparet ergo animantium causa mundum esse constructum; quoniam rebus iis, quibus constat, animantes fruuntur: quae ut vivere, ut constare possint, omnia his necessaria temporibus certis subministrantur.
PL 6, 747Aそれゆえ明らかに、世界は生き物のために組み立てられたのである。世界を成り立たせているそれらの事物を、生き物たちが享受しているからである。生き物が生き、存立し得るように、必要なものはすべて一定の時に応じて供給される。
Rursum caeteras animantes hominis causa esse fictas, ex eo clarum est, quod homini serviunt, et tutelae ejus atque usibus datae sunt; quoniam sive terrenae sunt, sive aquatiles, non sentiunt mundi rationem, sicut homo.
PL 6, 747Bさらにまた、他の生き物たちが人間のために形作られたことは、それらが人間に仕え、人間の保護と用のために与えられていることから明らかである。すなわち、地に住む生き物であれ水に住む生き物であれ、それらは人間のように世界の理を感じ取ることがないからである。
Respondendum est hoc loco philosophis, maximeque Ciceroni, qui ait: « Cur Deus omnia nostri causa cum faceret, tantam vim natricum viperarumque fecerit? cur tam multa pestifera terra marique disperserit? » Ingens ad disputandum locus: sed ut in transcursu breviter stringendus est.
PL 6, 747Bここで哲学者たち、とりわけキケロに答えねばならない。彼はこう言う。「なぜ神はすべてを我々のために造りながら、これほど多くの水蛇や蝮を造ったのか。なぜこれほど多くの害をなすものを陸と海とにばら撒いたのか。」これは論じるには大きな主題であるが、ここでは通りすがりに手短に扱わねばならない。
Quoniam homo ex rebus diversis ac repugnantibus configuratus est, anima et corpore, id est, coelo atque terra, tenui et comprehensibili, aeterno ac temporali, sensibili atque bruto, luce praedito atque tenebroso: ipsa ratio ac necessitas exigebat, et bona homini proponi et mala; bona, quibus utatur, mala, quae vitet et caveat.
PL 6, 747B人間は、相異なり相反する事物から形作られている。すなわち魂と肉体、いわば天と地、希薄なるものと触れ得るもの、永遠なるものと時間的なるもの、感覚あるものと鈍重なるもの、光を備えたものと暗きものとから。それゆえ理そのもの、そして必然性そのものが、人間に善と悪との両方が示されることを要求したのである。すなわち、用いるべき善と、避け警戒すべき悪とを。
Idcirco enim data est illi sapientia, ut cognita bonorum malorumque natura, et in appetendis bonis, et malis declinandis, vim suae rationis exerceat.
PL 6, 748Aそれゆえ人間に知恵が与えられたのは、善悪の本性を知った上で、善を求め、悪を避けるにあたって、自らの理性の力を働かせるためであった。
Nam caeteris animalibus quia sapientia non data est, et munita indumentis naturalibus, et armata sunt: homini autem pro his omnibus, quod erat praecipuum, rationem solam dedit. Itaque nudum formavit et inermem, ut eum sapientia et muniret, et tegeret.
PL 6, 748A他の動物には知恵が与えられなかったが、その代わり彼らは生まれながらの装いをまとい、武具を備えている。それに対して人間には、これらすべての代わりとして、最も重要なものである理性のみが与えられた。それゆえ神は人間を裸で、無防備な姿に形作った。知恵によって人間を守り、覆うためである。
Munimenta et ornatum ejus non foris, sed intus, non in corpore, sed in corde constituit. Nisi ergo essent mala quae caveret, quae a bonis utilibusque distingueret, non esset ei sapientia necessaria.
PL 6, 748A神は人間を守り飾るものを、外にではなく内に、肉体にではなく心のうちに定めた。もし避けるべき悪、善や有益なものと区別すべき悪がなかったならば、人間に知恵は必要ではなかったであろう。
Sciat ergo Marcus Tullius, aut ideo homini datam esse rationem, ut et pisces caperet usus sui gratia, et natrices viperasque vitaret salutis suae causa: aut idcirco ei bona malaque proposita, quia sapientiam acceperat, cujus vis omnis in discernendis bonis malisque versatur.
PL 6, 748Bそれゆえキケロは知るがよい。人間に理性が与えられたのは、自分の用のために魚を捕らえ、自分の身の無事のために水蛇や蝮を避けるためであるか、あるいは、善悪が人間に示されたのは、人間が知恵を受けたからであり、その力のすべては善と悪とを識別することにあるのだ、ということを。
Magna igitur, et recta, et admirabilis est vis, et ratio, et potestas hominis, propter quem mundum ipsum, et universa quaecumque sunt, Deus fecit; tantumque honoris illi habuit, ut eum praeficeret universis, quoniam solus poterat Dei opera mirari.
PL 6, 748Bそれゆえ人間の力、理性、そして権力は偉大であり、正しく、驚嘆すべきものである。神は人間のために世界そのもの、そして存在するあらゆるものを造ったのであり、人間にこれほどの栄誉を与えて、万物の上に立たせたのである。人間だけが神の作品に驚嘆することができたからである。
Optime igitur Asclepiades noster de providentia summi Dei disserens, in eo libro quem scripsit ad me: « Atque ideo, inquit, merito quis arbitretur, proximum sibi locum divinam providentiam dedisse ei, qui poterat intelligere ordinationem suam.
PL 6, 748Bそれゆえ我々のアスクレピアデスは、至高なる神の摂理について論じ、私に宛てて書いた書物の中で、実に見事にこう述べている。「それゆえ、当然にも人はこう考えるであろう。神的摂理は、自らの秩序づけを理解し得る者にこそ、自らに最も近い場所を与えたのだ、と。」
Nam sol iste est; quis eum videt ita, ut intelligat quia sol est, et quantum gratiae afferat caeteris institutis? hoc coelum est; quis id suspicit? terra haec; quis eam colit? hoc pelagus; quis in eo navigat? hic ignis est; quis eo utitur? » Instituit ergo summus Deus non propter se, quia nihilo indiget, sed propter hominem, qui his congruenter uteretur.
PL 6, 749A「ここに太陽がある。誰がそれを、太陽であるとわきまえ、それが他の設けられたものすべてにどれほどの恩恵をもたらしているかを理解しつつ見るのか。ここに天がある。誰がそれを仰ぎ見るのか。ここに大地がある。誰がそれを耕すのか。ここに海がある。誰がそこを航海するのか。ここに火がある。誰がそれを用いるのか。」こうして至高なる神は、自らのためにではなく——神は何ものをも必要としないのだから——これらを適切に用いるであろう人間のために、これらを定めたのである。
Liber VII, Caput V
第VII巻 第V章PL 6, 749ADe hominis creatione, atque de dispositione mundi, et de summo bono. Reddamus nunc rationem, quare hominem ipsum fecerit Deus. Quod si philosophi scissent, aut defendissent illa, quae vera invenerant, aut in maximos errores non incidissent.
PL 6, 749A人間の創造について、世界の配剤について、そして至高善について。さて、神がなぜ人間そのものを造ったのか、その理由を述べよう。もし哲学者たちがこれを知っていたなら、自分たちが見出した真理を守り抜くか、さもなくば重大な誤りに陥ることはなかったであろう。
Haec enim summa, hic cardo rerum est. Quem qui non tenuerit, veritas illi omnis elabitur. Hoc est denique, quod efficiat illis non quadrare rationem: quae illis si affulsisset, si sacramentum hominis omne cognovissent, numquam disputationes eorum, et omnem philosophiam de transverso academia jugulasset.
PL 6, 749Bこれこそが要諦であり、事の要である。これを捉えていない者からは、真理のすべてがこぼれ落ちる。結局のところ、彼らの論理が整合しないのはこのためである。もしこれが彼らに光を投げかけ、人間についての秘義の全体を知っていたならば、彼らの論争も、あらゆる哲学も、アカデメイア派によって横合いから斬り殺されることは決してなかったであろう。
Sicut ergo mundum non propter se Deus fecit, quia commodis ejus non indiget, sed propter hominem, qui eo utitur; ita ipsum hominem propter se. Quae utilitas Deo in homine, inquit Epicurus, ut eum propter se faceret?
PL 6, 749Bこのように、神は世界を、それの利便を必要としないがゆえに自分自身のためにではなく、それを用いる人間のために造った。それと同様に、人間そのものは神自身のために造ったのである。エピクロスは言う、「神は人間において何の益を得て、人間を自分自身のために造ったのか」と。
Scilicet, ut esset, qui opera ejus intelligeret, qui providentiam disponendi, rationem faciendi, virtutem consummandi et sensu admirari, et voce proloqui posset. Quorum omnium summa haec est, ut Deum colat.
PL 6, 749Bすなわち、神の御業を理解する者があるように、との謂いである。すなわち、事物を配置する摂理と、造り成す理と、成し遂げる力とを、感覚をもって驚嘆し、言葉をもって語ることのできる者である。これらすべての要は、神を礼拝することにある。
Is enim colit, qui haec intelligit: is artificem rerum omnium, is verum patrem suum debita veneratione prosequitur, qui virtutem majestatis ejus de suorum operum inventione, inceptione, perfectione metitur.
PL 6, 749Cなぜなら、これを理解する者こそが礼拝する者だからである。この者は万物の造り主を、この者は真の父を、しかるべき崇敬をもって敬うのであり、神の御業の着想と着手と完成とから、その威厳の力を測る者である。
Quod planius argumentum proferri potest, et mundum hominis, et hominem sui causa Deum fecisse, quam quod ex omnibus animantibus solus ita formatus est, ut oculi ejus ad coelum directi, facies ad Deum spectans, vultus cum suo parente communis sit, ut videatur hominem Deus, quasi porrecta manu allevatum ex humo, ad contemplationem sui excitasse? « Quid ergo, inquit, Deo cultus hominis confert, beato, et nulla re indigenti? vel si tantum honoris homini habuit, ut ipsius causa mundum fabricaret, ut instrueret eum sapientia, ut dominum viventium faceret, eumque diligeret tamquam filium, cur mortalemque fragilemque constituit? cur omnibus malis, quem diligebat, objecit? cum oporteret et beatum esse hominem, tamquam conjunctum et proximum Deo, et perpetuum, sicut est ipse, ad quem colendum et contemplandum figuratus est. » Quamquam haec fere in prioribus libris sparsim docuimus: tamen quoniam proprie id materia nunc exigit, quia de vita beata disserere propositum est, explicanda sunt ista diligentius et plenius, ut dispositio Dei, et opus voluntasque noscatur.
PL 6, 750A神が世界を人間のために、人間を自分自身のために造ったということについて、これよりも明白な論拠を差し出すことができるだろうか。すなわち、あらゆる生き物のうちで人間だけが、その両眼を天に向け、顔を神に向け、面ざしを自らの親と共有するように形づくられているのであって、あたかも神が、地面から手を差し伸べて人間を引き起こし、自分自身を観想させようとしたかのように見えるのである。「では」と彼は言う、「幸福にして何ものをも必要としない神に、人間の礼拝が何をもたらすというのか。あるいは、神が人間にそれほどの誉れを与え、人間のために世界を造り、知恵によって彼を教え、生ける者たちの主となし、子のように愛したのなら、なぜ彼を死すべき脆いものに造ったのか。なぜ彼が愛する者をあらゆる悪にさらしたのか。人間は神と結ばれ近しい者として、また神自身がそうであるように永遠なる者として、幸福であるべきではなかったか。神を礼拝し観想するようにこそ、彼は形づくられたのだから」と。もっとも、これらのことは前の諸巻でおおむね散発的に述べておいた。しかし、いま扱う主題がまさにこの点を要求している――幸福な生について論じることが目下の課題なのだから――以上のことをより丁寧に、より十分に説き明かし、神の配剤とその御業と御旨とを知らしめねばならない。
Cum posset semper spiritibus suis immortalibus innumerabiles animas procreare, sicut angelos genuit, quibus immortalitas sine ullo malorum periculo ac metu constat; excogitavit tamen inenarrabile opus, quemadmodum infinitam multitudinem crearet animarum, quas primo fragilibus et imbecillis corporibus illigatas constitueret inter bonum malumque medias, ut constantibus ex utrisque naturis virtutem proponeret; ne immortalitatem delicate assequerentur ac molliter: sed ad illud aeternae vitae ineloquibile praemium summa cum difficultate ac magnis laboribus pervenirent.
PL 6, 750B神は、天使たちを生んだときのように、常にご自身の不死なる霊たちによって無数の魂を生み出すこともできた。天使たちにあっては、不死性は悪の危険も恐れもなしに成り立っている。しかし神は、語り尽くしがたい業を案じ出した。すなわち、いかにして無限に多くの魂を創造するか、という業である。それらの魂をまず脆く弱い肉体に結びつけ、善と悪との中間に置き、両方の本性から成り立つ者たちに徳を示し与えようとしたのである。それは、彼らが安逸に、たやすく不死に至ることのないように、かえって、この上ない困難と大いなる労苦とをもって、あの言い尽くしがたい永遠の生命の報いに到達するためであった。
Ergo ut eas gravibus et vexabilibus membris indueret, quoniam consistere in medio inani non poterant, ponderibus et gravitate corporis deorsum premente, sedem illis ac domicilium primo condendum esse decrevit.
PL 6, 751Aそこで神は、それら〔魂〕に重く煩わしい肢体を着せるにあたり、魂は虚空のただ中にとどまることができず、肉体の重さと重力によって下方へと押しやられるため、まずそれらのために座と住まいを築くことを定めた。
Itaque ineffabili virtute ac potentia praeclara mundi opera molitus est, suspensis in altitudinem levibus elementis, et gravibus in ima depressis; et coelestia firmavit, et terrena constituit.
PL 6, 751Aこうして神は、言い表しがたい力と権能とをもって、世界の輝かしい業を築き上げ、軽い元素を高みに吊り上げ、重い元素を底に沈め、天上のものを固め、地上のものを定めた。
Non est necesse nunc exequi singula, quoniam in secundo libro universa executi sumus. Lumina igitur posuit in coelo, quorum moderatio, et claritas, et motus aptissime ad utilitates viventium temperatus est.
PL 6, 751Aいまここで一つ一つを述べる必要はない。第二巻ですでにすべてを述べ尽くしたからである。さて神は天に光る物を置いた。それらの調節と輝きと運行とは、生ける者たちの益にきわめて適うよう整えられている。
Terrae autem, quam sedem voluit esse, foecunditatem varia gignendi ac proferendi dedit, ut ubertate frugum et herbarum virentium, pro natura et usu cujusque generis, alimoniam administraret.
PL 6, 751Aそして神が座と定めようとした地には、さまざまなものを生み出し実らせる豊かさを与え、それぞれの種の本性と用途とに応じて、実りと青草の豊穣によって糧を供給させようとした。
Tum perfectis omnibus, quae ad conditionem mundi pertinebant, hominem finxit ex ipsa terra, quam illi a principio in habitaculum praeparavit; id est spiritum suum terreno corpore induit et involvit, ut et compactus ex rebus diversis ac repugnantibus, bonum ac malum caperet; et sicut terra ipsa fecunda est ad fruges pariendas: ita corpus hominis, quod assumptum est e terra, generandi copiam, facultatemque procreandae sobolis accepit, ut quoniam fragili materia formatus in aeternum manere non poterat, peracto temporalis vitae spatio cederet, et illud, quod fragile atque imbecillum gerebat, perpetua successione renovaret.
PL 6, 751Bそこで、世界の創造にかかわるすべてが完成したのち、神は人間を、はじめから住まいとして備えておいたその大地そのものから形づくった。すなわち、ご自身の霊を地の肉体に着せ、包んだのである。それは、相異なり相争う事物から組み合わされることによって、善と悪とを受け取る者となるためであった。そして地そのものが実りを生み出すのに肥沃であるように、地から取られた人間の肉体も、生殖の力と子孫を生み出す能力とを与えられた。それは、脆い材料から形づくられたがゆえに永遠にとどまることができず、時限ある生の期間を終えれば去り、その脆く弱い体を、絶えることのない継承によって新たにしていくためであった。
Cur igitur eum mortalem finxit et fragilem, cum illius causa mundum aedificasset? Primum, ut infinita vis animarum gigneretur, omnemque terram multitudine oppleret: deinde, ut proponeret homini virtutem, id est, tolerantiam malorum ac laborum, per quam posset praemium immortalitatis adipisci.
PL 6, 752Aでは、なぜ神は人間のために世界を築いておきながら、人間を死すべき脆いものに形づくったのか。第一には、限りない数の魂が生み出され、大地の全体をその数多さで満たすためである。第二には、人間に徳、すなわち悪と労苦とに耐え忍ぶことを示し与え、それによって不死の報いを得ることができるようにするためである。
Nam quia homo ex duabus rebus constat, corpore atque anima, quorum alterum terrenum est, alterum coeleste, duae vitae homine attributae sunt: una temporalis, quae corpori assignatur; altera sempiterna, quae animae subjacet.
PL 6, 752Aなぜなら、人間は肉体と魂という二つのものから成り、その一方は地的であり、他方は天的であるがゆえに、人間には二つの生が割り当てられているからである。一つは時限あるものであって肉体に配され、もう一つは永久のものであって魂に属する。
Illam nascendo accipimus, hanc assequimur laborando ne immortalitas homini (ut ante diximus) sine ulla difficultate constaret. Illa terrena est, sicut corpus, et ideo finitur; haec vero coelestis; sicut anima, et ideo terminum non habet.
PL 6, 752B前者は生まれることによって受け取り、後者は労苦することによって獲得する――それは、先に述べたとおり、不死が人間にとって何の困難もなしに成り立つことのないようにである。前者は肉体のように地的であり、それゆえ終わりを持つ。後者は魂のように天的であり、それゆえ終わりを持たない。
Illam primam nescientes accipimus; hanc secundam scientes; virtuti enim, non naturae datur, quia voluit nos Deus vitam nobis in vita comparare. Idcirco hanc nobis praesentem dedit, ut illam veram et perpetuam aut vitiis amittamus, aut virtute mereamur.
PL 6, 752B第一の生を我々は知らぬままに受け取り、第二の生は知りながら受け取る。なぜなら、第二の生は本性にではなく徳に与えられるものであり、神は我々が生のうちで生を獲得することを望まれたからである。それゆえ神は、この現在の生を我々に与えたのであり、それは我々が、あの真実にして永久なる生を、悪徳によって失うか、あるいは徳によって獲得するかするためである。
In hac corporali non est summum bonum; quoniam sicut necessitate divina nobis data est, ita rursum divina necessitate solvetur. Ita quod finem habet, summum bonum non habet.
PL 6, 753Aこの肉体的な生のうちには至高善は無い。なぜなら、この生が神的な必然によって我々に与えられたように、再び神的な必然によって解かれるからである。かくして、終わりを持つものは至高善を持たないのである。
In illa vero spiritali, quam per nos ipsi acquirimus, summum bonum continetur; quia nec malum potest habere, nec finem. Cui rei argumentum natura et ratio corporis praebet.
PL 6, 753Aしかし、我々自らを通して我々自身が獲得するあの霊的な生のうちには、至高善が含まれている。なぜなら、この生は悪をも終わりをも持ちえないからである。この事柄については、肉体の本性とその理が論拠を与えてくれる。
Caetera namque animalia in humum vergunt, quia terrena sunt; nec capiunt immortalitatem, quae de coelo est. Homo autem rectus in coelum spectat, quia proposita est illi immortalitas; nec tamen venit, nisi tribuatur homini a Deo.
PL 6, 753Aというのも、その他の動物は地に伏すように傾いている。地的なものだからである。それゆえ、天からのものである不死を受け入れることができない。しかし人間はまっすぐに立って天を仰ぎ見る。不死が彼に示し与えられているからである。しかし、神によって人間に与えられるのでなければ、不死は到来しない。
Nam nihil interesset inter justum et injustum, siquidem omnis homo natus immortalis fieret; ergo immortalitas non sequela naturae, sed merces praemiumque virtutis est.
PL 6, 753Bなぜなら、もしすべての人間が生まれながらにして不死となるのであれば、義人と不義の者との間に何の差もなくなってしまうだろうからである。それゆえ、不死は本性の帰結ではなく、徳に対する報酬であり報いなのである。
Denique homo non statim quam natus est, rectus ingreditur: sed quadrupes primo, quia ratio corporis et hujus praesentis vitae communis est nobis cum mutis animalibus; post deinde confirmatis viribus erigitur, et lingua ejus in eloquium solvitur, et mutum animal esse desinit.
PL 6, 753B事実、人間は生まれるとすぐにまっすぐ歩き出すのではなく、まず四足で歩む。肉体のあり方とこの現在の生のあり方とは、物言わぬ動物たちと我々に共通しているからである。その後、力が定まってから立ち上がり、その舌は言葉を発するようにほどけ、物言わぬ動物であることをやめる。
Quae ratio docet, mortalem nasci hominem; postea vero immortalem fieri, cum coeperit ex Deo vivere, id est, justitiam sequi, quae continetur in Dei cultu, cum excitaverit hominem Deus ad aspectum coeli ac sui.
PL 6, 753Bこの理は、人間が死すべき者として生まれ、その後、神によって生き始めるとき――すなわち、神への礼拝のうちに含まれる正義に従い始めるとき――不死な者となることを教えている。そのとき神は人間を、天と自分自身への眼差しへと立ち上がらせるのである。
Quod tum fit, cum homo coelesti lavacro purificatus, exponit infantiam cum omni labe vitae prioris, et incremento divini vigoris accepto, fit homo perfectus ac plenus.
PL 6, 753Bこれは、人間が天来の洗いによって清められ、以前の生のあらゆる汚れとともに幼子であることを脱ぎ捨て、神的な活力の増大を受けて、完全で満ち足りた人間となるときに起こる。
Ergo quia virtutem proposuit homini Deus, licet anima et corpus consociata sint; tamen contraria sunt, et impugnant invicem. Animi bona, mala sunt corporis; id est, opum fuga, voluptatum interdictio, doloris mortisque contemptus.
PL 6, 753Cそれゆえ、神が人間に徳を示し与えたのであるから、魂と肉体とは結び合わされてはいるものの、互いに相反し、互いに争い合う。魂にとっての善きものは、肉体にとっての悪しきものである。すなわち、富を避けること、快楽を禁じること、苦痛と死とを蔑むことである。
Item corporis bona, mala sunt animi; hoc est, cupiditas, et libido, quibus et opes appetuntur et suavitates variarum voluptatum, quibus enervatus animus extinguitur.
PL 6, 754A同様に、肉体にとっての善きものは、魂にとっての悪しきものである。すなわち、欲望と情欲であり、それらによって富が求められ、さまざまな快楽の甘美さが求められるのであって、それらによって魂は力を失い滅ぼされる。
Ideo necesse est, justum et sapientem in omnibus malis esse, quoniam malorum victrix est fortitudo; injustos autem in divitiis, in honore, in potestate. Haec enim bona corporalia et terrena sunt.
PL 6, 754Aそれゆえ、義人にして知恵ある者は、あらゆる悪しきもののただ中にあるほかない。悪しきものの征服者は剛毅だからである。しかし不義の者たちは、富のうちに、名誉のうちに、権力のうちにある。なぜなら、これらは肉体的で地的な善きものだからである。
Illi autem terrenam vitam agunt, nec assequi immortalitatem queunt, quia se voluptatibus dediderunt, quae sunt virtutis inimicae. Itaque vita haec temporalis illi aeternae debet esse subjecta, sicut corpus animae.
PL 6, 754A彼らは地的な生を送っており、不死を得ることができない。徳の敵である快楽に身を委ねてしまっているからである。したがって、この時限ある生は、あの永遠の生に従属すべきものである。ちょうど肉体が魂に従属するように。
Quisquis ergo animae vitam maluerit, vitam corporis contemnat necesse est; nec aliter eniti ad summum poterit, nisi quae sunt ima despexerit.
PL 6, 754Bそれゆえ、魂の生を選ぶ者は誰であれ、肉体の生を蔑まずにはいられない。低きものを見下すのでなければ、高みへと努め上ることはできないからである。
Qui autem corporis vitam fuerit amplexus, et cupiditates suas in terram dejecerit, illam superiorem vitam consequi non potest.
PL 6, 754B他方、肉体の生を抱きしめ、自らの欲望を地へと投げ落とした者は、あの高次の生を得ることができない。
Sed qui mavult bene vivere in aeternum, male vivet ad tempus, et afficietur omnibus molestiis et laboribus, quandiu fuerit in terra, ut habeat divinum et coeleste solatium.
PL 6, 754Bしかし、永遠によく生きることを望む者は、一時のあいだ悪しく生きることになり、地上にある限りあらゆる苦難と労苦とに苛まれる。それは、神的にして天的な慰めを得るためである。
Et qui maluerit bene vivere ad tempus, male vivet in aeternum; damnabitur enim sententia Dei ad aeternam poenam, quia coelestibus bonis terrena praeposuit.
PL 6, 754Bそして、一時のあいだよく生きることを望んだ者は、永遠に悪しく生きることになる。天的な善きものより地的なものを優先させたがゆえに、神の判決によって永遠の刑罰へと断罪されるからである。
Propterea igitur coli se Deus expetit, et honorari ab homine tanquam pater, ut virtutem ac sapientiam teneat, quae sola immortalitatem parit.
PL 6, 754Bそれゆえ神は、自らが礼拝され、父としてのように人間から敬われることを求める。それは人間が徳と知恵とを保つためであり、それのみが不死を生み出すからである。
Nam quia nullus alius praeter ipsum donare eam potest, quia solus possidet, pietatem hominis, qua Deum honoraverit, hoc afficiet praemio, ut sit in aeternum beatus, sitque apud Deum, et cum Deo semper.
PL 6, 754Bなぜなら、神のほかに誰もそれ〔不死〕を与えることはできず、神のみがそれを所有しているからである。神は、人間が神を敬うその敬虔さに対して、次の報いを与えるであろう――すなわち、永遠に幸福であり、神のもとに、常に神と共にあることである。
Quae sequuntur in quibusdam manuscriptis ac in antiquis editionibus reperi. Ea tamen Lactantio abjudicant recentiores interpretes: sed ne aliquid desit, hic apponere visum est; ac monemus ea non esse apprime catholica: sic autem habent. « Neque nunc aliquis eo confugiat, ut dicat ad ipsius culpam pertinere, qui et bonum instituit, et malum.
PL 6, 755A以下に続く部分は、ある写本や古い校訂本のうちに見出したものである。しかし近年の注釈家たちはこれをラクタンティウスの作ではないとしている。それでも、欠けるところがないように、ここに付け加えることとした。ただし、これらが十分にカトリック的〔正統〕とは言えないことをあらかじめ断っておく。その文言は次のとおりである。今ここで誰も、善をも悪をも定めた当の方の咎であると言って、そこへ逃げ込んではならない。
Cur enim malum voluit esse, si id odio habet? Cur non bonum tantum fecit, ut nemo peccaret, nemo faceret malum?
PL 6, 755Aなぜなら、もし神が悪を憎んでいるのなら、なぜ悪があることを望んだのか。なぜ善だけを造り、誰も罪を犯さず、誰も悪をなさないようにしなかったのか。
Quanquam hoc in omnibus fere prioribus libris docuerim, et id jam superius, quamvis leviter, attigerim; tamen subinde admonendum est, quia omnis ratio in eo posita est.
PL 6, 755Aもっとも、私はこのことをほとんどすべての前の巻々ですでに説いており、これについては先にも、簡単にではあるが触れておいた。しかし、あらゆる理がまさにこの点に懸かっているのだから、重ねて注意しておかねばならない。
Nulla enim virtus esse poterat, nisi diversa fecisset; nec omnino apparere vis boni potest, nisi ex mali comparatione. Adeo malum nihil aliud est, quam boni interpretatio. Sublato igitur malo, etiam bonum tolli necesse est.
PL 6, 755Aなぜなら、もし神が異なるものどもを造らなかったなら、いかなる徳も存在しえなかったであろうし、善の力もまた、悪との対比によってでなければ、まったく現れることができないからである。かくして、悪とは善の解き明かしにほかならない。それゆえ、悪が取り除かれれば、善もまた取り除かれざるをえない。
Si laevam manum, aut pedem amputaveris, nec corpus erit integrum, nec vita ipsa constabit. Adeo ad compagem corporis temperandam, aptissime cum dextris sinistra junguntur. Item si pares calculos feceris, nemo ludet.
PL 6, 755Bもし左手あるいは左足を切り落とせば、肉体は完全ではなくなり、生命そのものも成り立たなくなる。かくして、肉体の組み立てを整えるためには、左のものが右のものときわめて適切に結び合わされているのである。同様に、駒をすべて同じにしてしまえば、誰も遊びはしない。
Si unum colorem Circo dederis, nemo spectandum putabit, sublata omni Circensium voluptate. Quos profecto qui prius instituit, amator unius coloris fuit: sed alterum ei, quasi aemulum posuit, ut posset esse certamen, et aliqua in spectaculo gratia.
PL 6, 755Bもし戦車競走場に一色しか与えなければ、競走の楽しみがすべて失われ、誰も見物に値するとは思わないだろう。これを最初に定めた者は、確かに一色を好む者であったが、それに競い合う相手として別の色を置いたのである。それは、そこに競い合いがあり、見世物にいくらかの興趣があるようにするためであった。
Sic Deus, quum bonum constitueret, quum virtutem daret, statuit etiam diversa, cum quibus illa confligerent. Si desit hostis, et pugna, nulla victoria est. Tolle certamen, ne virtus quidem quidquam est.
PL 6, 755B同じように神も、善を定め、徳を与えるにあたって、それと戦い合う異なるものどもをも定めたのである。敵と戦いがなければ、勝利はありえない。競い合いを取り除けば、徳もまた何ものでもなくなる。
Quam multa sunt hominum inter se, et quam variis artibus constituta certamina? Nemo tamen fortior, velocior, praestantior haberetur, si adversarium, cum quo contenderet, non haberet. Unde autem abest victoria, abesse hinc et gloriam simul, et praemium necesse est.
PL 6, 755C人間同士のあいだには、いかに多くの、いかに多様な技芸によって定められた競い合いがあることか。しかし、争う相手を持たなければ、誰も、より強い者、より速い者、より優れた者とはみなされないであろう。勝利が欠けているところからは、栄光もまた同時に、報酬もまた必ず欠けているのである。
Ut igitur virtutem ipsam exercitatione assidua roboraret, eamque faceret de malorum conflictatione perfectam, utrumque simul dedit, quia utrumque sine altero retinere vim suam non potest.
PL 6, 755Cそれゆえ神は、徳そのものを絶え間ない鍛錬によって強め、悪しきものとの闘いによってそれを完全なものとするために、両者を同時に与えたのである。両者は、互いのどちらかを欠いては自らの力を保つことができないからである。
Ergo diversitas est, cui omnis ratio veritatis innititur. « Non me praeterit, quid hoc loco a peritioribus possit opponi. Si bonum sine malo esse non potest, quomodo primum hominem dicis ante offensum Deum in solo bono fuisse, aut postea in solo bono futurum?
PL 6, 755Cかくして、あらゆる真理の理が拠って立つのは、この相違性にほかならない。この点について、より心得た者たちから何を投げかけられうるか、私は見過ごしてはいない。もし善が悪なしには存在しえないとすれば、お前は、最初の人間が神の怒りを買う前には善のみのうちにあったと、また後には善のみのうちにあるであろうと、どうして言うのか。
Discutienda nobis haec quaestio est: quod in prioribus libris praetermisi, ut hic implerem. Diximus superius, ex elementis repugnantibus hominis constare naturam. Corpus enim, quia terra est, comprehensibile est, temporale, brutum, atque tenebrosum est.
PL 6, 755Dこの問いは、我々が論じ尽くさねばならないものである。これを前の巻々では省いておいたのは、ここで満たすためであった。我々は先に、人間の本性が相反する諸元素から成り立っていると述べた。というのも、肉体は地であるがゆえに、把握しうるものであり、時限的であり、鈍重であり、暗いものだからである。
Anima vero, quia de coelo est, tenuis, aeterna, sensibilis, illustris est. Quae quia inter se contraria sunt, necesse est, hominem bono et malo esse subjectum. Animae adscribitur bonum, quia indissolubilis est: corpori malum; quia fragile est.
PL 6, 756Aこれに対して魂は、天からのものであるがゆえに、精妙であり、永遠であり、感覚を有し、輝かしいものである。これらは互いに相反するものであるから、人間が善と悪との双方に服するのは必然である。魂には善が帰せられる。分解されないものだからである。肉体には悪が帰せられる。脆いものだからである。
Quoniam igitur sociata et conjuncta sunt corpus et anima, aeque bonum et malum cohaereat necesse est; nec separari alterutro possunt, nisi quum illa separata sunt. Denique boni malique notitia simul homini primo data est.
PL 6, 756Aしたがって、肉体と魂とは結び合わされ、一つにされているのであるから、善と悪とが等しく密着しているのは必然であり、この二つ〔肉体と魂〕が分かたれるのでなければ、善と悪もまた分かたれえない。かくして、善悪の知識は、最初の人間に同時に与えられたのである。
Qua percepta, statim de loco sancto pulsus est, in quo malum non est. Ubi cum esset in bono tantum, id ipsum bonum esse, ignorabat.
PL 6, 756Aそれを受け取るや、彼は直ちに、悪の存在しない聖なる場所から追われた。そこでは彼は善のみのうちにありながら、まさにそれが善であることを知らなかったのである。
Postquam vero accepit boni malique intelligentiam, jam nefas erat, eum in beatitudinis loco morari, relegatusque est in hunc communem orbem, ut ea utraque simul experiretur, quorum naturam pariter agnoverat.
PL 6, 756Bしかし善悪の知解を受け取ってからは、彼が至福の場所にとどまることはもはや許されぬこととなり、この共通の世界へと追放された。それは、その本性を等しく知るに至った両者〔善と悪〕を、同時に経験するためであった。
Apparet ergo idcirco datam esse homini sapientiam, ut bonum discernat a malo; ut ab incommodis commoda, ab inutilibus utilia distinguat; ut habeat judicium, et considerantiam, quid cavere, quid appetere, quid fugere, quid sequi debeat.
PL 6, 756Bしたがって、知恵が人間に与えられたのは、彼が善を悪から見分け、不利益なものから利益あるものを、無用なものから有用なものを区別し、何を避け、何を求め、何を逃れ、何に従うべきかについて判断と思慮とを持つためであったことが明らかとなる。
Sapientia igitur constare sine malo non potest; vixitque ille princeps generis humani, quamdiu in solo bono fuit, velut infans, boni ac mali nescius. At enim postea hominem necesse est et sapientem esse, et sine ullo malo beatum.
PL 6, 756Bそれゆえ、知恵は悪なしには成り立ちえない。そして、人類の始祖は、善のみのうちにあったあいだは、善悪を知らぬ幼子のように生きていた。しかし、その後、人間は知恵ある者となり、なおかつ何の悪もなしに幸福であることが必要とされるのである。
Sed id fieri non potest, quamdiu anima domicilio corporis induta est. « Quum vero factum fuerit corporis animaeque dissidium, tunc malum a bono separabitur. Et sicut corpus interit, anima manet; ita malum interibit, et bonum permanebit.
PL 6, 756Bしかし、魂が肉体という住まいを身にまとっているあいだは、それは起こりえない。肉体と魂との離反が生じるとき、そのとき悪は善から分かたれるであろう。そして、肉体が滅びても魂が存続するように、悪は滅び、善は存続するであろう。
Tunc homo accepto immortalitatis indumento, erit sapiens, expers mali, sicut Deus. Qui ergo vult nos in bono esse tantum, id potissimum desiderat, ut sine corpore vivamus, in quo est malum.
PL 6, 756Cそのとき人間は、不死という衣を受け取り、神のように知恵ある者、悪を免れた者となるであろう。したがって、我々が善のみのうちにあることを望む者は、何よりもまず、我々が悪の宿るところの肉体なしに生きることを願っているのである。
Quod si tollatur, aut sapientia homini, ut dixi, aut corpus adimetur: sapientia, ut ignoret malum; corpus, ut non sentiat.
PL 6, 756Cもしこれ〔悪〕が取り除かれるとすれば、先に述べたように、人間からは知恵か、あるいは肉体かが奪われることになる――知恵が奪われれば悪を知らずにすみ、肉体が奪われれば悪を感じずにすむからである。
Nunc autem cum homo et sapientia sit instructus, ut sciat, et corpore, ut sentiat, utrumque pariter in hac vita Deus esse voluit, ut ratio virtutis sapientiaeque constaret.
PL 6, 756Cしかし今、人間は知るための知恵をも、感じるための肉体をも備えているのであるから、神はこの生において両者を等しく存在させることを望んだのである。それは、徳と知恵との理が成り立つためであった。
Posuit itaque hominem inter utrumque medium, ut haberet licentiam vel mali, vel boni sequendi. Sed malo admiscuit apparentia quaedam bona, id est varias et delectabiles suavitates, ut earum illecebris induceret hominem ad latens malum.
PL 6, 756Cそこで神は、人間を両者の中間に置き、悪にも善にも従う自由を持たせた。しかし悪には、見かけ上の善なるものを混ぜ合わせた。すなわち、さまざまな心地よい甘美さであり、その誘惑によって人間を、潜んでいる悪へと誘い込むためであった。
Bono autem admiscuit apparentia quaedam mala, id est, aerumnas, et miserias, et labores, quorum asperitate ac molestia offensus animus refugeret a bono latenti.
PL 6, 756D他方、善には、見かけ上の悪なるものを混ぜ合わせた。すなわち、辛苦と悲惨と労苦とであり、それらの厳しさと煩わしさとに嫌気がさして、魂が潜んでいる善から逃げ去ってしまうためであった。
Hic ergo sapientiae officium desideratur, ut plus mente videamus, quam corpore: quod pauci admodum facere possunt; quia et virtus difficilis ac rara est, et voluptas communis ac publica.
PL 6, 757Aそこでこそ、知恵の務めが求められるのである――肉体によってよりも精神によって見るということが。しかし、これをなしうる者はごくわずかである。徳は困難でまれなものであり、快楽はありふれて誰にでもあるものだからである。
Ita necesse est, sapientem pro stulto haberi, qui dum appetit bona, quae non cernuntur, dimittit e manibus, quae videntur; et dum vitat mala, quae non aspiciuntur, incurrit in mala, quae ante oculos sunt.
PL 6, 757Aこうして、賢者は愚者とみなされるほかない。目に見えない善きものを求めるうちに、目に見えるものを手放してしまい、目に見えない悪しきものを避けるうちに、目の前にある悪しきものへと陥ってしまうからである。
Quod accidit nobis, cum neque cruciatum, neque mortem pro fide recusamus: quando ad summum nefas compellimur, ut prodita fide atque abnegato Deo vero, diis mortuis mortiferisque libemus.
PL 6, 757Aこれは、我々が信仰のために責め苦をも死をも拒まないときに、我々の身に起こることである。すなわち、信仰を裏切り、真の神を否認して、死せる、死をもたらす神々に献酒するよう、この上ない冒瀆へと強いられるときに。
Haec ratio est, cur hominem Deus et mortalem fecerit, et malis subjecerit; licet ipsius causa mundum aedificasset, scilicet ut virtutem caperet, et ei virtus sua immortalitatem daret. Virtus autem, sicut ostendimus, veri Dei cultus est. »
PL 6, 757Aこれが、神が人間を死すべき者に造り、悪しきものに服させた理由である。神は人間のために世界を築いたにもかかわらず、そうしたのである。それは、人間が徳を受け取り、その徳が彼に不死を与えるようにするためであった。徳とは、我々が示したとおり、真の神への礼拝にほかならない。
Liber VII, Caput VI
第VII巻 第VI章PL 6, 757BQuare mundus et homo creati sunt; quam sit inanis cultus deorum. Nunc totam rationem brevi circumscriptione signemus.
PL 6, 757B世界と人間はなぜ創造されたのか。神々への崇拝がいかに空しいことか。今、その理由の全体を簡潔な概括によって示すことにしよう。
Idcirco mundus factus est, ut nascamur: ideo nascimur, ut agnoscamus factorem mundi ac nostri Deum: ideo agnoscimus, ut colamus: ideo colimus, ut immortalitatem pro mercede laborum capiamus, quoniam maximis laboribus cultus Dei constat: ideo praemio immortalitatis afficimur, ut similes angelis effecti, summo patri ac Domino in perpetuum serviamus, et simus aeternum Deo regnum.
PL 6, 757B世界が造られたのは我々が生まれるためであり、我々が生まれるのは世界と我々の作り手である神を知るためであり、我々が神を知るのは神を礼拝するためであり、我々が神を礼拝するのは労苦の報酬として不死を受け取るためである。神への礼拝はこの上ない労苦によって成り立つからである。我々が不死という報いを与えられるのは、天使に似た者とされて、至高なる父にして主なる方に永遠に仕え、神にとって永遠の王国となるためである。
Haec summa rerum est, hoc arcanum Dei, hoc mysterium mundi: a quo sunt alieni, qui sequentes praesentem voluptatem, terrestribus et fragilibus se bonis addixerunt, et animas ad coelestia genitas suavitatibus mortiferis tanquam luto coenove demerserunt.
PL 6, 757Cこれこそが事の全体であり、神の秘密であり、世界の秘義である。現在の快楽を追い求め、地上の脆い善きものに身をゆだね、天上のために生まれた魂を、あたかも泥や汚泥であるかのような死をもたらす快美のうちに沈めてしまった者たちは、これから疎遠なのである。
Quaeramus nunc vicissim, an in cultu deorum ratio ulla subsistat: qui si multi sunt, si ideo tantum ab hominibus coluntur, ut praestent illis opes, victorias, honores, et quaeque alia quae non nisi ad praesens valent; si sine causa gignimur; si in hominibus procreandis providentia nulla versatur; si casu nobismetipsis, ac voluptatis nostrae gratia nascimur; si nihil post mortem sumus: quid potest esse tam supervacaneum, tam inane, tam vanum, quam humana res, et quam mundus ipse? qui cum sit incredibili magnitudine, tam mirabili ratione constructus, tamen rebus ineptis vacet.
PL 6, 757Cさて今度は逆に問おう、神々への崇拝のうちに何らかの理が成り立つかどうかを。もし神々が多数であり、人間がただ神々から富や勝利や栄誉、そのほか現世においてのみ価値をもつものを与えてもらうためだけに神々を崇拝しているのだとすれば、もし我々が理由もなく生まれるのだとすれば、もし人間を生み出すことに何の摂理も働いていないのだとすれば、もし我々が偶然に、自分自身のため、快楽のために生まれるのだとすれば、もし死後に我々が何ものでもないのだとすれば——人間という事柄、そして世界そのものほど、無用で、空しく、虚しいものが何かありえようか。世界は信じ難いほどの大きさをもち、これほど驚嘆すべき理法によって組み立てられていながら、無益なことに携わっているということになろう。
Cur enim ventorum spiritus citent nubes? Cur emicent fulgura? tonitrua mugiant? imbres cadant, ut fruges terra producat, ut varios foetus alat?
PL 6, 758Aそもそも、なぜ風の息吹は雲を駆り立てるのか。なぜ稲妻がひらめき、雷鳴が轟き、雨が降って、大地が穀物を生み出し、さまざまな実りを育むのか。
Cur denique omnis natura rerum laboret, ne quid desit earum rerum, quibus vita hominis sustinetur, si est inanis, si ad nihilum interimus, si nihil est in nobis majoris emolumenti Deo?
PL 6, 758Aそして、もし人間の生が空しいものであり、我々が無に帰して滅び去り、我々のうちに神にとって何らそれ以上の益となるものがないのだとすれば、なぜ万物の自然はことごとく労苦を重ね、人間の命を支えるそれらのものに何一つ欠けることのないようにするのか。
Quod si est dictu nefas, nec putandum est fieri posse, ut non ob aliquam maximam rationem fuerit constitutum, quod videas maxima ratione constare; quae potest esse ratio in his erroribus pravarum religionum, et in hac persuasione philosophorum, qua putant animas interire?
PL 6, 758Aもしそう言うことが口にするのも憚られることであり、これほど大いなる理法によって成り立っていると見えるものが、何らかの最大の理由なしに定められたなどということはありえないと考えるべきであるとすれば——邪な宗教のこれらの誤りのうちに、また魂は滅びると考える哲学者たちのこの説のうちに、いったいいかなる理があり得ようか。
Profecto nulla. Quid enim habent dicere, cur dii hominibus tam diligenter suis quaeque temporibus exhibeant?
PL 6, 758B実に、何の理もない。なぜなら、神々がそれぞれのものをその時々に人間へこれほど念入りに供給するのはなぜか、彼らには語るべきことが何もないからである。
An ut illis far et merum demus, et odorem thuris, et sanguinem pecudum? quae neque immortalibus grata esse possunt, quia sunt fragilia; neque usui esse expertibus corporum, quia haec ad usum corporalium data sunt.
PL 6, 758Bそれとも、我々が神々に麦の粉や純粋な葡萄酒、乳香の香り、家畜の血を捧げるためだとでもいうのか。それらのものは、不死なる者たちにとって喜ばしいものではありえない、脆いものだからである。また、肉体を持たない者たちには何の役にも立たない。これらは肉体を持つ者たちの用のために与えられたものだからである。
Et tamen si ea desiderarent, sibi ipsi possent exhibere cum vellent. Sive igitur intereunt animae, sive in aeternum manent, quam rationem continet cultus deorum, aut a quo mundus constitutus est? cur, aut quando, aut quousque, quatenus homines, aut quamobrem procreati? cur nascuntur, intereunt, succedunt, renovantur?
PL 6, 758Bしかも、もし神々がそれらのものを望むのであれば、望むときに自分自身でそれを用意することもできたはずである。したがって、魂が滅びるにせよ、永遠にとどまるにせよ、神々への崇拝はいったいいかなる理を含んでいるのか。あるいは、世界は誰によって創り立てられたのか。なぜ、いつ、いつまでなのか。人間はどのようにして、また何のために生み出されたのか〔quousque, quatenus homines の区切りは定かでない。quatenus を procreati に係けて取った〕。なぜ人間は生まれ、滅び、代を継ぎ、新たにされるのか。
Quid dii ex cultibus eorum assequuntur, qui post mortem nihil futuri sunt? quid praestant? quid pollicentur? quid minantur aut hominibus, aut diis dignum?
PL 6, 758C死後に何ものでもなくなる者たちからの崇拝によって、神々は何を得るのか。神々は何を与えるのか。何を約束するのか。人間にとってであれ神々にとってであれ、ふさわしいと言えるような、いかなる脅しを与えるというのか。
Vel si manent animae post obitum, quid de his faciunt, facturive sunt? quid illis opus est thesauro animarum? ipsi illi ex quo fonte oriuntur? quomodo, aut quare, aut unde multi sunt?
PL 6, 758Cあるいは、もし死後に魂がとどまるのだとすれば、神々はそれらの魂に対して何をし、あるいは何をしようとしているのか。神々に魂の宝庫が何の用があるのか。神々自身はいったいいかなる源から生じたのか。どのようにして、なぜ、どこから、神々は数多くいるのか。
Ita fit, ut si ab illa rerum summa, quam superius comprehendimus, aberraveris, omnis ratio intereat, et ad nihilum omnia revolvantur.
PL 6, 758Cかくして、先に我々が捉えたあの事の全体から逸れるならば、あらゆる理は失われ、すべては無へと帰することになる。
Liber VII, Caput VII
第VII巻 第VII章PL 6, 758CDe philosophorum varietate, eorumque veritate. Quam summam quia philosophi non comprehenderunt, nec veritatem comprehendere potuerunt, quamvis ea fere, quibus summa ipsa constat, et viderint, et explicaverint.
PL 6, 758C哲学者たちの多様性について、また彼らの真理について。哲学者たちはこの事の全体を捉えることができなかったので、真理を捉えることもできなかった。もっとも、その全体を成り立たせているほとんどの事柄については、彼らはこれを見て取り、これを説き明かしていたのだが。
Sed diversi, ac diverse illa omnia protulerunt, non annectentes nec causas rerum, nec consequentias, nec rationes; ut summam illam, quae continet universa, et compingerent, et implerent.
PL 6, 759Aしかし、彼らは互いに異なる者として、互いに異なる仕方でそれらすべてを説いたのであり、事物の原因も、帰結も、理由も結びつけることをせず、万物を包括するあの全体を組み立て満たすには至らなかった。
Facile est autem docere, pene universam veritatem per philosophos sectas esse divisam. Non enim sic philosophiam nos evertimus, ut Academici solent, quibus ad omnia respondere propositum est, quod est potius calumniari et illudere: sed docemus, nullam sectam fuisse tam deviam, nec philosophorum quemquam tam inanem, qui non viderit aliquid ex vero.
PL 6, 759Aしかし、真理のほとんど全体が哲学者たちによって諸学派に分割されてしまっていることを示すのはたやすい。我々はアカデメイア派がしばしば行うように哲学を覆そうとしているのではない——彼らはあらゆることに反論することを目的としているが、それはむしろ中傷し嘲弄することに近い。我々はそうではなく、いかなる学派も真理から何一つ見出さなかったほど道を外れてはおらず、いかなる哲学者も真理のうちの何かを見なかったほど空しい者ではなかった、ということを示すのである。
Sed dum contradicendi studio insaniunt, dum sua etiam falsa defendunt, aliorum etiam vera subvertunt, non tantum elapsa illis veritas est, quam se quaerere simulabant: sed ipsi eam potissimum suo vitio perdiderunt.
PL 6, 759Aしかし、反論しようとする熱意に取り憑かれて狂奔し、自分たちの誤りをも弁護し、他人の真理をも覆すあまり、彼らは自ら探し求めているふりをしていた真理を単に取り逃がしただけではなく、むしろ自分自身の欠陥によって、真理を最も大きく失ってしまったのである。
Quod si extitisset aliquis, qui veritatem sparsam per singulos, per sectasque diffusam colligeret in unum, ac redigeret in corpus, is profecto non dissentiret a nobis. Sed hoc nemo facere, nisi veri peritus ac sciens potest.
PL 6, 759Bもし誰か、個々の哲学者たちのうちに、また諸学派のうちに散らばり広がっている真理を一つに集め、一つの体系にまとめ上げる者がいたとすれば、その者はまさしく我々と意見を異にすることはなかったであろう。しかし、これを行うことができるのは、真理に通じ、真理を知る者だけである。
Verum autem scire, non nisi ejus est, qui sit doctus a Deo. Neque enim potest aliter repudiare quae falsa sunt, eligere ac probare quae vera: sed si vel casu id efficeret, certissime philosopharetur; et quamvis non posset divinis testimoniis illa defendere, tamen se ipsa veritas illustraret suo lumine.
PL 6, 759Bしかし、真実を知ることができるのは、神によって教えられた者だけである。そうでなければ、偽なるものを退け、真なるものを選び取り証明することはできないからである。しかし、もしその者が偶然にでもそれを成し遂げたとすれば、その者はこの上なく確かに哲学したことになろう。そして、たとえ神の証しをもってそれを弁護することができなかったとしても、真理そのものが自らの光によって輝き出るであろう。
Quare incredibilis est error illorum, qui cum aliquam sectam probaverint, eique se addixerint, caeteras damnant tanquam falsas et inanes, armantque se ad praeliandum, nec quid defendere debeant scientes, nec quid refutare; incursantque passim sine delectu omnia, quae afferunt quicumque dissentiunt.
PL 6, 759Bそれゆえ、ある学派を良しとしてこれに身を委ねながら、他の学派をことごとく偽りで空しいものとして断罪し、何を弁護すべきかも何を論駁すべきかも知らぬままに戦いのために武装し、意見を異にする者が誰であれその述べることすべてに見境なく襲いかかる者たちの誤りは、信じ難いものである。
Ob has eorum pertinacissimas contentiones nulla extitit philosophia, quae ad verum propius accederet; nam particulatim veritas ab his tota comprehensa est. Factum esse mundum a Deo, dixit Plato ( in Timaeo ).
PL 6, 760A彼らのこれほど頑迷な争いのゆえに、真実によりいっそう近づく哲学は一つも現れなかった。というのも、真理の全体は彼らによって断片ごとに捉えられていたからである。世界が神によって造られたということは、プラトンが『ティマイオス』で語っている。
Idem prophetae loquuntur; idemque ex Sibyllae carminibus apparet (sermone 1). Errant igitur qui vel omnia sua sponte nata esse dixerunt, vel minutis seminibus conglobatis; quoniam tanta res, tam ornata, tam magna, neque fieri, neque disponi et ordinari sine aliquo prudentissimo auctore potuit; et ea ipsa ratio, qua constare ac regi omnia sentiuntur, solertissimae mentis artificem confitetur.
PL 6, 760A同じことを預言者たちも語っており、シビュラの歌からも同じことが明らかである(第一の託宣で)。それゆえ、万物がおのずから生まれたと言う者たちも、微小な種が寄り集まって生じたと言う者たちも誤っている。これほど大きく、これほど見事に整えられた、これほど偉大な事柄が、この上なく賢明なある創造者なしに生じることも、配置され秩序づけられることもあり得なかったからである。そして、万物が成り立ち治められていると見て取られるまさにその理法自体が、この上なく巧みな精神を持つ造り主のあることを証ししている。
Hominum causa mundum, et omnia quae in eo sunt esse facta, Stoici loquuntur: idem nos divinae Litterae docent. Erravit ergo Democritus, qui vermiculorum modo putavit effusos esse de terra nullo auctore, nullaque ratione.
PL 6, 760B世界とそのうちにあるすべてのものは人間のために造られた、とストア派の人々は語る。同じことを神の文書は我々に教えている。それゆえデモクリトスは誤っていた。彼は、人間は虫けらのように何の創造者もなく何の理法もなく大地から湧き出したものと考えたのである。
Cur enim formatus sit homo, divini sacramenti est: quod quia ille scire non poterat, humanam vitam deduxit ad nihilum. Ad virtutem capessendam nasci homines Ariston disseruit: idem nos monemur ac discimus a prophetis.
PL 6, 760B人間が何ゆえに形づくられたのかは、神の秘義に属することである。彼はそれを知ることができなかったので、人間の生を無に帰してしまった。人間は徳を得るために生まれる、とアリストンは論じた。同じことを我々も預言者たちから諭され、また学んでいる。
Falsus igitur Aristippus, qui hominem voluptati, hoc est malo tanquam pecudem subjugavit. Immortales esse animas Pherecydes et Plato disputaverunt: haec vero propria est in nostra religione doctrina.
PL 6, 760Bそれゆえアリスティッポスは誤っていた。彼は人間を快楽に、すなわち悪に、あたかも家畜であるかのように服従させたのである。魂は不死であるとフェレキュデスとプラトンは論じた。しかし、これはまさしく我々の宗教に固有の教えである。
Ergo Dicaearchus cum Democrito erravit, qui perire cum corpore ac dissolvi argumentatus est.
PL 6, 760Cそれゆえディカイアルコスは、デモクリトスとともに誤っていた。彼は魂が肉体とともに滅び、解体すると論じたのである。
Esse inferos Zenon Stoicus docuit, et sedes piorum ab impiis esse discretas; et illos quidem quietas ac delectabiles incolere regiones, hos vero luere poenas in tenebrosis locis, atque in coeni voraginibus horrendis: idem nobis prophetae palam faciunt.
PL 6, 761A冥界が存在すること、そして敬虔な者たちの住まいが不敬虔な者たちのものから分かたれていること、前者は静穏で心地よい地方に住み、後者は暗闇の場所、恐るべき泥沼の深淵で刑罰を償うことを、ストア派のゼノンは説いた。同じことを預言者たちは我々に明らかにしている。
Ergo Epicurus erravit, qui poetarum id esse figmentum putavit, et illas inferorum poenas, quae ferantur, in hac esse vita interpretatus est. Totam igitur veritatem, et omne divinae Religionis arcanum philosophi attigerunt.
PL 6, 761Aそれゆえエピクロスは誤っていた。彼は、それは詩人たちの作り話にすぎないと考え、伝えられているあの冥界の刑罰は、この現世の生においてのことだと解釈したのである。かくして哲学者たちは、真理の全体、そして神の宗教のあらゆる秘密に触れていたのである。
Sed aliis refellentibus, defendere id quod invenerant, nequiverunt; quia singulis ratio non quadravit, nec ea, quae vera senserant in summam redigere potuerunt, sicut nos superius fecimus.
PL 6, 761Aしかし、他の者たちに論駁されると、彼らは自分たちの見出したものを弁護することができなかった。各々のもとで理が噛み合わず、真実であると感じ取っていた事柄を、我々が先に行ったように一つの全体へとまとめ上げることもできなかったからである。
Liber VII, Caput VIII
第VII巻 第VIII章PL 6, 761ADe immortalitate animae. Unum est igitur summum bonum immortalitas, ad quam capiendam, et formati a principio, et nati sumus.
PL 6, 761A魂の不死について。かくして唯一の最高善は不死である。我々はこれを得るために、初めから形づくられ、また生まれたのである。
Ad hanc tendimus; hanc spectat humana natura; ad hanc nos provehit virtus: quod bonum quia deprehendimus, superest etiam ut de ipsa immortalitate dicamus.
PL 6, 761A我々はこれに向かって進み、人間の本性はこれを目指し、徳は我々をこれへと導く。この善をすでに我々は捉えたのであるから、残るは不死そのものについて語ることである。
Platonis argumenta, quamvis ad rem multum conferant, tamen parum habent firmitatis ad probandam et implendam veritatem; quoniam nec rationem totius mysterii magni consummaverat, in unumque collegerat, nec summum bonum comprehenderat.
PL 6, 762Aプラトンの論拠は、事柄に大いに資するものではあるが、真理を証明し満たすには確かさに乏しい。彼は大いなる秘義の全体の理法を完成させることも、これを一つにまとめ上げることもできず、また最高善を捉えることもできなかったからである。
Nam licet verum de animae immortalitate sentiret, tamen non ita de illa tanquam de summo bono disserebat. Nos igitur certioribus signis elicere possumus veritatem, qui eam non ancipiti suspicione collegimus, sed divina traditione cognovimus.
PL 6, 762Aというのも、彼は魂の不死について真実を感じ取ってはいたが、それを最高善として論じることはしなかったからである。それゆえ、我々はより確かなしるしによって真理を引き出すことができる。我々はそれを不確かな臆測によって集めたのではなく、神からの伝承によって知ったのである。
Plato autem sic argumentatus est, immortale esse quidquid per seipsum et sentit, et semper movetur; quod enim principium motus non habet, nec finem habiturum, quia deseri a semetipso non potest.
PL 6, 762Aところでプラトンはこう論じた——おのれ自身によって感覚し、常に動いているものは何であれ不死である。運動の始まりを持たないものは、その終わりも持たないであろう。なぜなら、それは自分自身から見捨てられることがありえないからである。
Quod argumentum etiam mutis animalibus aeternitatem daret, nisi adjectione sapientiae discrevisset.
PL 6, 762Bこの論拠は、もし知恵を付け加えることによって区別しなかったならば、物言わぬ動物たちにさえ永遠性を与えてしまうことになったであろう。
Addidit igitur, ut effugeret hanc communitatem, fieri non posse, quin sit immortalis animus humanus, cujus miranda solertia inveniendi, et celeritas cogitandi, et facilitas percipiendi atque discendi, et memoria praeteritorum, et providentia futurorum, et artium plerumque innumerabilium scientia, qua caeterae careant animantes, divina et coelestis appareat: quia et origo animi, qui tanta capiat, tanta contineat, nulla reperiatur in terra; siquidem ex concretione terrena nihil habeat admistum: sed necesse esse in terram resolvi, quod est in homine ponderosum et dissolubile; quod autem tenue atque subtile, id vero esse individuum, ac domicilio corporis velut carcere liberatum, ad coelum et ad naturam suam pervolare.
PL 6, 762Bそこで彼は、この共通性を免れるために、こう付け加えた——人間の心が不死でないということはあり得ない。その驚くべき発見の巧みさ、思考の速さ、知覚し学び取ることの容易さ、過去の記憶、未来の予見、そしてほかの生き物には欠けている、数えきれないほど多くの技芸の知識は、神的かつ天的なものであると見える。というのも、これほど多くのことを捉え、これほど多くのことを保つ心の起源は、地上のどこにも見出されないからである。心は地上の凝り固まったものから混じり込んだものを何一つ持たないのだから。むしろ、人間のうちで重く分解しうるものは、大地へと帰らねばならないが、微細で精妙なるものはまさに不可分であり、肉体という牢獄にも似た住まいから解放されて、天へ、自分自身の本性へと飛び去るのである。
Haec fere Platonis collecta breviter, quae apud ipsum late copioseque explicantur. In eadem sententia fuit etiam Pythagoras antea, ejusque praeceptor Pherecydes, quem Cicero tradit primum de aeternitate animarum disputavisse.
PL 6, 763Aこれがおおよそプラトンの議論を手短にまとめたものであり、彼自身のもとでは広く豊かに説き明かされている。同じ見解には、これより前にピュタゴラスも、そして彼の師であったフェレキュデスも立っていた。キケロの伝えるところでは、このフェレキュデスこそ、魂の永遠性について最初に論じた者である。
Qui omnes licet eloquentia excellerent; tamen in hac duntaxat contentione non minus auctoritatis habuerunt, qui contra hanc sententiam disserebant, Dicaearchus primo, deinde Democritus, postremo Epicurus: adeo ut res ipsa, de qua inter se pugnabant, in dubium vocaretur.
PL 6, 763Aこれらの人々はみな雄弁において卓越していたが、しかし、この論争に限って言えば、この見解に反対して論じた者たち——まずディカイアルコス、次にデモクリトス、最後にエピクロス——も劣らぬ権威を持っていた。それゆえ、彼らが互いに争っていたその事柄自体が、疑わしいものとされてしまったのである。
Denique et Tullius, expositis horum omnium de immortalitate ac morte sententiis, nescire se quid sit verum, pronuntiavit. « Harum, inquit, sententiarum quae vera sit, Deus aliquis viderit. » Et rursus alibi: « Quoniam utraque, inquit, earum sententiarum doctissimos habuit auctores; nec quid certi sit divinari potest. » Verum nobis divinatione opus non est, quibus veritatem divinitas ipsa patefecit.
PL 6, 763Bそしてついに、キケロもまた、これらすべての者たちの不死と死についての見解を述べ立てたのち、何が真実であるかを自分は知らない、と言い切った。「これらの見解のうち、いずれが真であるかは、いずれかの神がご覧になっていることだろう」と彼は言う。そしてまた別の箇所ではこう言う、「これらの見解のいずれもが、この上なく学識ある論者たちを持っていたのであるから、何が確かであるかを予知することはできない」と。しかし我々には予知など必要ない。我々には、神性そのものが真理を明らかにしてくれたのだからである。
Liber VII, Caput IX
第VII巻 第IX章PL 6, 763BDe aeternitate animae, atque de virtute. His itaque argumentis, quae nec Plato, nec ullus alius invenit, animarum aeternitas probari ac perspici potest: quae nos breviter collegimus; quoniam properat oratio ad enarrandum judicium Dei maximum, quod in terra propinquante saeculorum fine celebrabitur.
PL 6, 763B魂の永遠性と徳について。かくして、プラトンも他の誰も見出さなかったこれらの論拠によって、魂の永遠性は証明され、明らかにされうる。それを我々は手短にまとめた。というのも、論述は、世々の終わりが近づくときに地上で執り行われる神の最大の裁きを語ることへと急いでいるからである。
Ante omnia, quoniam Deus ab homine videri non potest, ne quis tamen ex eo ipso putaret Deum non esse, quia mortalibus oculis non videretur, inter caetera institutorum miracula, fecit etiam multa, quorum vis quidem apparet, substantia tamen non videretur, sicut est vox, odor, ventus; ut harum rerum argumento et exemplo, etiam Deum, licet sub oculos non veniret, de sua tamen vi; et effectu, et operibus cerneremus.
PL 6, 763B何よりもまず、神は人間の目には見られ得ないのであるから、死すべき者の目に見えないというまさにその理由によって神は存在しないと誰かが考えることのないように、神は御自身が定め置いた事物の他の数々の驚異に交えて、力そのものは現れているが実体は見えないものをも多く造られた。声、匂い、風がそれである。これらの事物を論拠とし例として、たとえ神が目に見えずとも、その力と働きと業とから我々が神を見て取れるようにするためである。
Quid voce clarius? aut vento fortius? aut odore violentius? Haec tamen, cum per aerem feruntur, ad sensusque nostros veniunt, et eos potentia sua impellunt, non cernuntur acie luminum: sed aliis corporis partibus sentiuntur.
PL 6, 764B声より明らかなものが何かあろうか。風より強いもの、匂いより激しいものが何かあろうか。しかしこれらのものは、大気を通って運ばれ、我々の感覚に達し、その力によって感覚を打つとき、視力によっては捉えられず、肉体の他の部分によって感じ取られる。
Similiter Deus non aspectu nobis aliove fragili sensu comprehendendus est: sed mentis oculis intuendus, cum opera ejus praeclara et miranda videamus.
PL 6, 764B同様に、神は我々にとって視覚その他の脆い感覚によって捉えられるべきものではなく、その卓越し驚嘆すべき業を見るとき、心の目によって見つめられるべきものである。
Nam illos, qui nullum omnino Deum esse dixerunt, non modo philosophos, sed ne homines quidem fuisse dixerim, qui mutis simillimi ex solo corpore constiterunt, nihil omnino cernentes animo, sed ad sensum corporis cuncta referentes, qui nihil putabant esse, nisi quod oculis contuebantur.
PL 6, 764Bというのも、神など全く存在しないと言った者たちについては、彼らを哲学者であったとすら私は言わず、人間であったとさえ言わないであろう。彼らは物言わぬ動物にきわめて似て、ただ肉体のみから成り立ち、心によっては何一つ見て取らず、あらゆることを肉体の感覚に帰し、目で見つめたもの以外は何も存在しないと考えていたからである。
Et quia videbant aut bonis accidere adversa, aut malis prospera, fortuitu geri omnia crediderunt, et natura mundum, non providentia constitutum. Hinc jam prolapsi sunt ad deliramenta, quae talem sententiam necessario sequebantur.
PL 6, 765Aそして、善人に逆境が、悪人に順境が起こるのを見ていたので、彼らはすべてが偶然によって運ばれており、世界は摂理によってではなく自然によって成り立ったのだと信じた。ここから彼らは、そのような見解に必然的に伴う数々の妄言へと転げ落ちてしまった。
Quod si est Deus et incorporalis, et invisibilis, et aeternus; ergo non idcirco interire animam credibile est, quia non videtur, postquam recessit a corpore, quoniam constat esse aliquid sentiens ac vigens, quod non veniat sub aspectum.
PL 6, 765Aもし神が非物体的であり、目に見えず、永遠であるとすれば、魂が肉体から離れ去った後に目に見えなくなるからといって、それゆえに魂が滅びると信じるべきではない。なぜなら、目に映らないものであっても、感覚を有し力を保つ何かが存在することは明らかだからである。
At enim difficile est animo comprehendere, quemadmodum possit anima retinere sensum sine iis partibus corporis, in quibus inest officium sentiendi. Quid de Deo? num facile est comprehendere, quemadmodum vigeat sine corpore?
PL 6, 765Aしかし、感覚を司る役割が宿るあの肉体の諸部分なしに、魂がどのようにして感覚を保ち続けうるのかを心で理解するのは難しい、と言われるかもしれない。では神についてはどうか。肉体なしにどのようにして力を保つのかを理解するのは、果たして容易であろうか。
Quod si deos esse credunt, qui si sunt, utique sunt expertes corporum, necesse est, humanas animas eadem ratione subsistere; quoniam ex ipsa ratione ac prudentia intelligitur esse quaedam in homine ac Deo similitudo.
PL 6, 765Bもし彼らが神々の存在を信じるならば――それらが存在するとすれば、確かに肉体を欠いた者たちであるが――同じ理によって人間の魂も存立するはずである。なぜなら、まさにその理性と知恵そのものから、人間と神との間にある種の類似があることが理解されるからである。
Denique illud argumentum, quod etiam Marcus Tullius vidit, satis firmum est: ex eo aeternitatem animae posse dignosci, quia nullum sit aliud animal, quod habeat notitiam aliquam Dei; Religioque sit pene sola, quae hominem discernat à mutis: quae cum in hominem solum cadat, profecto testatur, id affectare nos, id desiderare, id colere, quod nobis familiare, quod proximum sit futurum.
PL 6, 765B実に、キケロもまた見て取ったあの論拠は、十分に確かなものである。すなわち、神について何らかの認識を持つ他の動物は一つもないという事実から、魂の永遠性を見分けることができるということである。そして、人間を物言わぬ動物から区別するものは、信仰をおいてほとんど他にない。それが人間にのみ属することは、我々がまさにそれを追い求め、それを望み、それを礼拝しているのは、それが我々に親しく、我々にとってこの上なく近いものとなるはずだからであることを、確かに証している。
An aliquis, cum caeterarum animantium naturam consideraverit, quas pronis corporibus abjectas in terramque prostratas summi Dei providentia effecit; ut ex hoc intelligi possit, nihil eas rationis habere cum coelo, potest non intelligere, solum ex omnibus coeleste ac divinum animal esse hominem, cujus corpus ab humo excitatum, vultus sublimis, status rectus originem suam quaerit, et quasi contempta humilitate terrae, ad altum nititur, quia sentit summum bonum in summo sibi esse quaerendum, memorque conditionis suae, qua Deus illum fecit eximium, ad artificem suum spectat?
PL 6, 765B他の動物たちの本性を考えてみれば、それらは至高の神の摂理によって、うつむいた肉体を持ち、地に投げ伏せられた姿に造られており、そのことから、それらが天とは何のかかわりも持たないことが理解されよう。そのとき、あらゆる動物のうちで人間だけが天的かつ神的な動物であることを、誰が理解せずにいられようか。人間の肉体は土から起こされ、顔は高く上げられ、直立の姿勢そのものが自らの起源を求め、いわば地の卑しさを侮ってさらに高みへと努め上がる。それは、最高の善が高いところに求められるべきであると感じ取り、神が自分を卓越したものとして造られたというその境遇を記憶しつつ、自らの造り主を仰ぎ見るからである。
Quam spectationem Trismegistus θεώπιδα rectissime nominavit: quae in mutis animalibus nulla est.
PL 6, 766Aこの仰ぎ見ることを、トリスメギストスはθεώπιδα〔底本の綴りは θεώπιδα。語形は異例で、神を仰ぎ見ることの意に取った〕(神を仰ぐ相)と実に正しくも名づけた。それは物言わぬ動物には全く存在しないものである。
Cum autem sapientia, quae soli homini data est, nihil aliud sit quam Dei notitia, apparet animam non interire, neque dissolvi, sed manere in sempiternum, quia Deum, qui sempiternus est, et quaerit, et diligit, ipsa cogente natura, sentiens vel unde orta sit, vel quo reversura.
PL 6, 766Aしかるに、人間にのみ与えられた知恵が神についての認識にほかならないのであるから、魂は滅びず、解体されることもなく、永遠にとどまることが明らかである。なぜなら魂は、永遠なる神を、自らの本性そのものに促されて求め、愛し、自らがどこから生まれ、どこへ帰るのかを感じ取っているからである。
Praeterea non exiguum immortalitatis argumentum est, quod homo solus coelesti elemento utitur.
PL 6, 766Aさらに、人間だけが天的な元素を用いているということも、不滅性の小さからぬ論拠である。
Nam cum rerum natura his duobus elementis, quae repugnantia sibi atque inimica sunt, constet igne, et aqua, quorum alterum coelo, alterum terrae adscribitur: caeterae animantes, quia terrenae mortalesque sunt, terreno et gravi utuntur elemento; homo solus ignem in usu habet, quod est elementum leve, sublime, coeleste.
PL 6, 766Aというのも、事物の本性は、互いに相容れず敵対する火と水というこの二つの元素から成り立っており、その一方は天に、他方は地に帰せられるからである。他の動物たちは地的で死すべきものであるから、地的で重い元素を用いる。しかし人間だけが、軽く、高く、天的な元素である火を用いる。
Ea vero quae ponderosa sunt, ad mortem deprimunt, et quae levia sunt, ad vitam sublevant, quia vita in summo est, mors in imo. Et ut lux esse sine igne non potest, sic vita sine luce.
PL 6, 766B重いものは死へと引き下げ、軽いものは生へと引き上げる。なぜなら生は高きところにあり、死は低きところにあるからである。そして光が火なしにあり得ないように、生も光なしにはあり得ない。
Ignis igitur elementum est lucis ac vitae: unde apparet hominem, qui eo utitur, immortalem sortitum esse conditionem, quia id illi familiare est, quod facit vitam. Virtus quoque soli homini data magno argumento, est immortales esse animas.
PL 6, 766Bそれゆえ火は光と生の元素である。ここから、それを用いる人間が不滅の境遇を分け与えられていることが明らかとなる。生をもたらすものが人間にとって親しいものだからである。また、人間にのみ与えられた徳もまた、魂が不滅であることの大きな論拠である。
Quae non erit secundum naturam, si anima extinguitur; huic enim praesenti vitae nocet. Nam vita ista terrena, quam communem cum mutis animalibus ducimus, et voluptatem expetit, cujus fructibus variis ac suavibus delectatur, et dolorem fugit, cujus asperitas naturam viventium acerbis sensibus laedit, et ad mortem perducere nititur, quae dissolvit animantem.
PL 6, 766Cもし魂が消滅するならば、この徳は本性に適ったものではなくなるであろう。なぜなら徳は、この現在の生にとって害をなすものとなるからである。すなわち、我々が物言わぬ動物と共有するこの地上の生は、快楽を求め、その様々で快い果実を楽しみ、苦痛を避ける。苦痛は、その激しさによって生きる者の本性を辛い感覚で傷つけ、生き物を解体する死へと追いやろうとするものである。
Si ergo virtus et prohibet iis bonis hominem, quae naturaliter appetuntur, et ad sustinenda mala impellit, quae naturaliter fugiuntur; ergo mala est virtus, et inimica naturae, stultumque judicari necesse est qui eam sequitur, quoniam se ipse laedit, et fugiendo bona praesentia, et appetendo aeque mala sine spe fructus amplioris.
PL 6, 767Aそれゆえ、もし徳が、本性上求められる善から人間を遠ざけ、本性上避けられる悪に耐えるよう駆り立てるのであれば、徳は悪しきものであり、本性に敵対するものであることになり、それに従う者は愚かだと判断せざるを得ない。なぜなら彼は、目の前の善を避け、より豊かな果実への望みもなしにひとしく悪を求めることによって、自ら自身を傷つけているからである。
Nam cum liceat nobis jucundissimis frui voluptatibus, nonne sensu carere videamur, si malimus in humilitate, in egestate, in contemptu, in ignominia vivere, aut ne vivere quidem, sed dolore cruciari, et mori, ex quibus malis nihil amplius assequamur, quo possit voluptas omissa pensari?
PL 6, 767A実に、我々には最も心地よい快楽を享受することが許されているのに、それにもかかわらず、卑しさの中で、窮乏の中で、軽蔑の中で、恥辱の中で生きること、あるいはそもそも生きることさえせず、苦痛に苛まれて死ぬことを選ぶとすれば、しかもそれらの悪から、手放した快楽を償いうるような何ものをも得ないとすれば、我々は正気を失っているように見えるのではないか。
Si autem virtus malum non est, facitque honeste, quod voluptates vitiosas turpesque contemnit et fortiter, quod nec dolorem, nec mortem timet, ut officium servet; ergo majus aliquod bonum assequatur necesse est, quam sunt illa quae spernit. At vero morte suscepta, quod ulterius bonum sperari potest, nisi aeternitas?
PL 6, 767Bしかし、もし徳が悪ではなく、悪徳にまみれた恥ずべき快楽を軽蔑することによって高潔に行動し、務めを守るために苦痛も死も恐れないことによって勇敢に行動するのであれば、徳は、それが斥けるもの以上の何らかの善を必ず得るはずである。しかし、死を引き受けたその先に、永遠以外のいかなる善が望みうるであろうか。
Liber VII, Caput X
第VII巻 第X章PL 6, 767BDe vitiis et virtutibus, atque de vita et morte. Transeamus nunc vicissim ad ea quae virtuti repugnant, ut etiam ex his immortalitas animae colligatur. Vitia omnia temporalia sunt; ad praesens enim commoventur. Irae impetus recepta ultione sedatur.
PL 6, 767B悪徳と徳について、また生と死について。さて今度は逆に、徳に敵対するものへと移ろう。それらからもまた魂の不滅性が導かれるようにするためである。悪徳はすべて一時的なものである。それらは現在のことにおいてのみ動かされるからである。怒りの激発は、報復を遂げれば静まる。
Libidinis voluptas corporis finis est. Cupiditatem aut satietas earum rerum, quas expetit, aut aliorum affectuum commotiones interimunt. Ambitio, postquam honores quos voluit adepta est, consenescit.
PL 6, 767C情欲の快楽は肉体のうちにその終わりを持つ。欲望は、それが求める事物への満足によって、あるいは他の情念の動揺によって消え去る。野心は、望んだ栄誉を手に入れてしまえば衰える。
Item caetera vitia consistere ac permanere non possunt: sed ipso fructu quem expetunt finiuntur. Recedunt ergo, et redeunt. Virtus autem sine ulla intermissione perpetua est, nec discedere ab ea potest, qui eam semel cepit.
PL 6, 767C同様に、他の悪徳も存立し永続することはできず、それが求めるまさにその果実によって終わりを迎える。それゆえ悪徳は去っては、また戻ってくる。しかし徳は、いかなる中断もなく永続するものであり、一度これを得た者は、そこから離れ去ることができない。
Nam si habeat intervallum, si aliquando ea carere possumus, redibunt protinus vitia, quae virtutem semper impugnant. Non est igitur comprehensa, si deserit, si aliquando secedit.
PL 6, 768Aなぜなら、もし徳に中断があり、我々が時にこれを欠くことができるのであれば、徳につねに攻撃を仕掛けている悪徳はただちに戻ってくるであろうから。したがって、もし徳が人を見捨て、時に退くのであれば、それは真に得られたものではない。
Cum vero sibi domicilium stabile collocavit, in omni actu versari eam necesse est; nec potest fideliter depellere vitia, et fugare, nisi pectus, quod insedit, perpetua statione munierit.
PL 6, 768Aしかし徳が自らのために安定した住まいを定めたときには、あらゆる行為において働いていなければならない。そして、それが宿った胸を絶えざる見張りによって守り固めない限り、悪徳を確かに追い払い、退けることはできない。
Ipsa ergo virtutis perpetuitas indicat, humanum animum, si virtutem ceperit, permanere; quia et virtus perpetua est, et solus animus humanus virtutem capit. Quoniam igitur contraria sunt vitia virtuti, omnis ratio diversa et contraria sit necesse est.
PL 6, 768Aしたがって、徳そのものの永続性は、人間の心が、ひとたび徳を得たならば存続することを示している。なぜなら徳は永続するものであり、人間の心だけが徳を受け入れることができるからである。それゆえ、悪徳が徳に対立するものである以上、その理はすべての点で異なり、対立するものでなければならない。
Quia vitia commotiones et perturbationes animi sunt, virtus e contrario lenitudo et tranquillitas animi est. Quia vitia temporalia et brevia sunt; virtus perpetua et constans, et par sibi semper.
PL 6, 768A悪徳が心の動揺と混乱であるのに対して、徳は逆に心の穏やかさと平静である。悪徳が一時的で短いものであるのに対して、徳は永続的で不変であり、つねに自らと等しい。
Quia vitiorum fructus, id est, voluptates, aeque ut ipsa, breves temporalesque sunt, virtutis ergo fructus ac praemium sempiternum est, quia vitiorum commodum in praesenti est, virtutis igitur in futuro.
PL 6, 768B悪徳の果実、すなわち快楽は、悪徳そのものと同じく短く一時的なものであるから、徳の果実と報いは永遠のものでなければならない。悪徳の利得は現在にあり、それゆえ徳の利得は未来にある。
Ita fit, ut in hac vita virtutis praemium nullum sit, quia virtus adhuc ipsa est. Nam sicut vitia, cum in actu suo finiuntur, voluptas et praemia eorum sequuntur: ita virtus, cum finita est, merces ejus insequitur.
PL 6, 768Bこうして、この生においては徳の報いは全く存在しないことになる。なぜなら、この生においては徳はなお徳そのものだからである。悪徳がその行為において終わるとき、快楽というその報いが続くのと同様に、徳もまた終わったときに、その報酬が続くのである。
Virtus autem nunquam nisi morte finitur, quoniam et in morte suscipienda summum ejus officium est. Ergo praemium virtutis post mortem est.
PL 6, 768Bしかし徳は死によってしか終わることがない。なぜなら、死を引き受けることこそが徳の最高の務めだからである。したがって、徳の報いは死後にある。
Denique Cicero in Tusculanis, quamvis dubitanter, tamen sensit, summum homini bonum non nisi post mortem contingere. « Fidenti animo, inquit, si ita res feret, gradietur ad mortem; in qua aut summum bonum, aut nullum malum esse cognovimus. » Mors igitur non extinguit hominem, sed ad praemium virtutis admittit.
PL 6, 768B実に、キケロも『トゥスクルム論争』の中で、ためらいがちにではあるが、人間にとっての最高善は死後においてしか得られないと感じ取っていた。彼は言う、「事のなりゆきがそうであれば、彼は確信をもった心で死へと歩み進むであろう。そこには最高善があるか、あるいは悪は全くないかのいずれかであると、我々は知っているのだから」と。したがって死は人間を消滅させるのではなく、徳の報いへと入らせるものである。
Qui autem se (ut ait idem) vitiis ac sceleribus contaminaverit, voluptatique servierit, is vero damnatus aeternam luet poenam; quam divinae litterae secundam mortem nominant, quae est et perpetua, et gravissimis cruciatibus plena.
PL 6, 768Cしかし、(同じ人物が言うように)悪徳と罪によって自らを汚し、快楽の奴隷となった者は、断罪されて永遠の刑罰を償うことになる。この刑罰を神の文書は第二の死と呼んでおり、それは永続的なものであり、最も重い責め苦に満ちたものである。
Nam sicuti duae vitae propositae sunt homini, quarum altera est animae, altera corporis: ita et mortes duae propositae sunt, una pertinens ad corpus, qua cunctos secundum naturam fungi necesse est; altera pertinens ad animam, quae scelere acquiritur, virtute vitatur; et ut vita haec temporalis est, certosque terminos habet, quia corporis est: sic et mors aeque temporalis est, certumque habet finem, quia corpus attingit.
PL 6, 769Aというのも、人間には二つの生が定められている。その一つは魂の生であり、もう一つは肉体の生である。それと同様に、死もまた二つ定められている。一つは肉体に関わるものであり、これはすべての者が本性に従って必ず経なければならないものである。もう一つは魂に関わるものであり、これは罪によって招かれ、徳によって避けられるものである。そしてこの一時的な生が肉体のものであるがゆえに一定の期限を持つのと同様に、この死もまた肉体に及ぶものであるがゆえに、ひとしく一時的であり一定の終わりを持つ。
Liber VII, Caput XI
第VII巻 第XI章PL 6, 769ADe temporibus postremis, atque de anima et corpore. Impletis igitur temporibus, quae Deus morti statuit, terminabitur ipsa mors.
PL 6, 769A終わりの時について、また魂と肉体について。かくして、神が死のために定めた時が満ちたとき、死そのものが終わりを迎えるであろう。
Et quia temporalem vitam temporalis mors sequitur; consequens est, ut resurgant animae ad vitam perennem, quia finem mors temporalis accepit.
PL 6, 769Aそして、一時的な生には一時的な死が続くのであるから、一時的な死が終わりを迎えた以上、魂が永続する生へとよみがえるのは当然の帰結である。
Rursum, sicut vita animi sempiterna est, in qua divinos et ineloquibiles immortalitatis suae fructus capit: ita et mors ejus perpetua sit necesse est, in qua perennes poenas et infinita tormenta pro peccatis suis pendet.
PL 6, 769Bまた逆に、心の生が永遠であり、その中で心は自らの不滅性という神的で言い表しがたい果実を受け取るのと同様に、心の死もまた永続的なものでなければならない。その死において心は、自らの罪のゆえに、永続する刑罰と限りない責め苦を償うのである。
Ergo in ea conditione res posita est, ut qui beati sunt in hac vita corporali atque terrena, semper miseri sint futuri; quia jam bonis, quae maluerunt, potiti sunt: quod iis evenit, qui deos adorant, ac Deum negligunt.
PL 6, 769Bしたがって、事態は次のような条件のもとに置かれている。すなわち、この肉体的で地上的な生において幸福である者たちは、永遠に不幸となるはずである。なぜなら彼らは、自らが選び取った善をすでに得てしまっているからである。これは、神々を崇拝し、神を顧みない者たちに起こることである。
Deinde qui justitiam sequentes, in hac vita miseri fuerunt et contempti, et inopes, et ob ipsam justitiam contumeliis et injuriis saepe vexati, quia nec aliter virtus teneri potest, semper beati sunt futuri; ut, quia mala jam pertulerunt, etiam bonis fruantur.
PL 6, 769B他方、正義に従いつつ、この生において不幸であり、蔑まれ、貧しく、まさにその正義のゆえにしばしば侮辱と不正に苦しめられた者たちは――徳はそのようにしてしか保たれ得ないのだから――永遠に幸福となるはずである。彼らはすでに悪しきことを耐え忍んだのであるから、今度は善きことをも享受するのである。
Quod his utique contingit, qui contemptis terrestribus diis et fragilibus bonis, coelestem religionem Dei sequuntur; cujus bona, sicut ipse qui tribuit, sempiterna sunt. Quid opera corporis atque animi? nonne indicant esse animam mortis expertem?
PL 6, 769Cこれは確かに、地上の神々と脆い善とを蔑み、神への天的な信仰に従う者たちに起こることである。その善は、それを与える方御自身と同じく、永遠のものである。ところで、肉体と心の働きはどうであろうか。それらは魂が死を免れたものであることを示しているのではないか。
Nam corpus, quia ipsum fragile est atque mortale, quaecumque opera molitur, aeque caduca sunt.
PL 6, 770Aというのも、肉体はそれ自体が脆く死すべきものであるから、それが作り出すいかなる作品も、ひとしく朽ち果てるものだからである。
Nihil enim Tullius ait esse, quod sit manibus humanis laboratum, quod non aliquando ad interitum redigatur, vel injuria hominum, vel ipsa confectrice rerum omnium vetustate. At vero animi opera videmus aeterna.
PL 6, 770A実に、キケロは、人間の手によって作られたもので、人間の加える不正によって、あるいは万物を滅ぼし尽くす歳月そのものによって、いつか滅びに至らないものは一つもないと言っている。しかし心の働きは、我々の見るところ、永遠である。
Nam quicumque contemptui praesentium studentes, in memoriam monimenta ingeniorum factorumque magnorum reliquerunt, ii plane mentis ac virtutis suae nomen indelebile quaesierunt.
PL 6, 770Aすなわち、目の前のものを蔑むことに努め、後の世の記憶のために才知と偉業の記念を残した者たちは皆、自らの精神と徳の名を消え去らぬものとして求めたのである。
Ergo si opera corporis ideo mortalia sunt, quia ipsum mortale est, sequitur ut anima ex eo immortalis appareat, quia videmus opera ejus non esse mortalia. Eodem modo desideria quoque corporis animique declarant, alterum esse mortale, alterum sempiternum.
PL 6, 770Aしたがって、もし肉体の作品が、肉体自体が死すべきものであるがゆえに死すべきものであるならば、その働きが死すべきものではないと我々が見て取る以上、そのことから魂は不滅であると考えられる。同じように、肉体と心それぞれの欲求もまた、一方が死すべきものであり、他方が永遠であることを示している。
Corpus enim nihil nisi temporale desiderat, id est, cibum, potum, indumentum, quietem, voluptatem; et tamen haec ipsa sine nutu et adminiculo animi nec cupere, nec assequi potest.
PL 6, 770Bすなわち肉体は一時的なもの以外は何も欲しない。すなわち食物、飲み物、衣服、休息、快楽である。しかも、これらのものでさえ、心の同意と助けなしには、欲することも得ることもできない。
Animus autem per se multa desiderat, quae ad officium fructumve corporis non redundent; eaque non fragilia, sed aeterna sunt, ut fama virtutis, ut memoria nominis.
PL 6, 770Bこれに対して心は、それ自体で、肉体の務めや利益には資さない多くのものを欲する。それらは脆いものではなく、永遠のものである。徳の名声、名の記憶がそれである。
Nam cultum Dei, qui constat abstinentia cupiditatum ac libidinum, patientia doloris, contemptu mortis, etiam contra corpus anima concupiscit.
PL 6, 770Bすなわち、欲望と情欲を断つこと、苦痛への忍耐、死の蔑視によって成り立つ神への礼拝を、魂は肉体に逆らってさえも切望するのである。
Unde credibile est, non interire animam, sed dissociari a corpore; quia corpus sine anima nihil potest, animus vero potest multa et magna sine corpore.
PL 6, 770Bここから、魂は滅びるのではなく、肉体から分かたれるのだと信じるべきである。なぜなら、肉体は魂なしには何もできないが、心は肉体なしに多くの偉大なことをなしうるからである。
Quid, quod ea, quae visibilia sunt oculis, et tangibilia manu, quia externam vim pati possunt, aeterna esse non possunt.
PL 6, 770Cさらに言えば、目に見え、手で触れうるものは、外からの力を被りうるがゆえに、永遠ではあり得ないではないか。
Ea vero quae neque sub tactum, neque sub visum veniunt, sed tantummodo vis eorum et ratio, et effectus apparet, aeterna sunt, quia nullam vim patiuntur extrinsecus.
PL 6, 771Aしかし、触れることも見ることもできず、ただその力と理と結果のみが現れるものは、外から何の力も被ることがないゆえに、永遠である。
Corpus autem si ideo mortale est, quia visui pariter et tactui subjacet; ergo et anima idcirco immortalis est, quia nec tangi potest, nec videri.
PL 6, 771Aしかるに、肉体が視覚にも触覚にもひとしく服するがゆえに死すべきものであるとすれば、魂は、触れることも見ることもできないがゆえに、不滅なのである。
Liber VII, Caput XII
第VII巻 第XII章PL 6, 771ADe anima et corpore; atque de conjunctione eorum, et discessu ac reditu. Nunc argumenta eorum, qui contra disserunt, refellamus; quae Lucretius tertio libro executus est. Quoniam cum corpore, inquit, anima nascitur, cum corpore intereat necesse est.
PL 6, 771A魂と肉体について、また両者の結合、そしてその離脱と帰還について。今や、これに反対して論じる者たちの論拠を論駁しよう。それはルクレティウスが第三巻で展開したものである。彼曰く、魂は肉体とともに生まれるのだから、肉体とともに滅びるのは必然である、と。
At non est par utriusque ratio. Solidum enim et comprehensibile corpus est, et oculis, et manu: anima vero tenuis, et tactum visumque fugiens. Corpus e terra fictum atque solidatum est: anima in se nihil concreti, nihil terreni ponderis habet, ut Plato disserebat.
PL 6, 771Aしかしながら両者の理は等しくない。肉体は堅固で、目にも手にも捉えられるものだが、魂は繊細であり、触覚にも視覚にも捉えられることを逃れる。肉体は土から形づくられ固められたものであるが、魂はそれ自体のうちに、プラトンが論じたように、凝結したものも地上の重さも何一つ持たない。
Nec enim tantam posset habere solertiam, tantam vim, tantam celeritatem, nisi originem traheret e coelo.
PL 6, 771Bもし天からその起源を引いていないならば、これほどの巧妙さ、これほどの力、これほどの敏捷さを持ちえないはずだからである。
Corpus igitur quoniam fictum ex ponderoso et corruptibili elemento, et tangibile est, et visibile, corrumpitur atque occidit; nec vim repellere potest, quia sub aspectum et sub tactum venit.
PL 6, 771Bしたがって肉体は、重く朽ちやすい元素から形づくられ、触れることも見ることもできるがゆえに、腐敗し滅びる。目にも触覚にも捉えられる以上、力を撥ね退けることができない。
Anima autem, quia tenuitate sua omnem tactum fugit, nullo ictu dissolvi potest. Ergo quamvis inter se conjuncta et sociata nascantur, et alterum, quod est de terrena concretione formatum, quasi vasculum sit alterius, quod est a coelesti subtilitate deductum: cum vis aliqua utrumque discreverit, quae discretio mors vocatur; tum utrumque in naturam suam recedit: quod ex terra fuit, id in terram resolvitur; quod ex coelesti spiritu, id constat ac viget semper, quoniam divinus spiritus sempiternus est.
PL 6, 772Aこれに対して魂は、その繊細さゆえにあらゆる接触を逃れ、いかなる打撃によっても解体されえない。ゆえに両者は互いに結び合わされ結ばれて生まれるとはいえ、地上の凝結から形づくられた一方は、天の精妙さから引き出されたもう一方のいわば器であるにすぎない。何らかの力が両者を分かつとき、その分離こそが死と呼ばれるものであり、そのとき両者はおのおのその本性へと退く。すなわち土から出たものは土へと解け戻り、天の霊から出たものは、神的な霊が永遠であるがゆえに、常に存続し力を保つ。
Denique idem Lucretius oblitus quid assereret, et quod dogma defenderet, hos versus posuit: Cedit item retro de terra quod fuit ante In terram, sed quod missum est ex aetheris oris, Id rursus coeli fulgentia templa receptant.
PL 6, 772Aついにはかのルクレティウス自身も、自分が何を主張し、いかなる説を弁護しているかを忘れて、次のような詩句を置いた。 「地から出でたものは、もとの通り、地へと帰って行き、 されどエーテルの岸辺より送られしものは、 天の輝ける殿堂がふたたびこれを受け容れる」と。
Quod ejus non erat dicere, qui perire animas cum corporibus disserebat: sed victus est veritate, et imprudenti ratio vera surrepsit.
PL 6, 772Bこれは、魂は肉体とともに滅びると論じていた者が言うべきことではなかった。しかし彼は真理に打ち負かされ、思わず知らず真の理が忍び込んだのである。
Praeterea id ipsum, quod colligit, dissolvi animam, hoc est, simul cum corpore interire, quoniam simul nascantur, et falsum est, et in contrarium converti potest.
PL 6, 772Bさらに、彼が結論として引き出すところ、すなわち魂が解体される、つまり肉体とともに生まれるがゆえに肉体とともに滅びるということ自体が、偽りであり、かつ逆の結論に転じうるものである。
Non enim simul interit: sed anima discedente, integrum per dies multos manet, et plerumque medicatum diutissime durat.
PL 6, 772B魂は肉体と同時に滅びるのではない。魂が去ったのちも、肉体は多くの日数にわたって損なわれずに残り、しばしば防腐処置を施された場合には、きわめて長く保たれる。
Nam si ut simul nascuntur, simul interirent, non discederet repente anima, corpusque desereret: sed uno temporis puncto utrumque pariter dissiparetur, et tam celeriter etiam corpus, adhuc spiritu in eo manente, deliquesceret ac periret, quam celeriter anima secedit; immo vero dissoluto corpore anima vanesceret, velut humor fracto vase diffusus.
PL 6, 773Aもし両者が同時に生まれるがゆえに同時に滅びるのであれば、魂が突然去って肉体を見捨てるということはなく、時の一瞬のうちに両者はともに崩壊し、しかもなお霊がそこに留まっているあいだにも肉体は魂が去るのと同じ速さで融け去り滅びるはずである。それどころか、肉体が解体されれば魂も、割れた器から流れ出る水のように消え失せるはずである。
Nam si terrenum et fragile corpus post secessum animae non statim diffluit, in terramque tabescit, ex qua illi origo est; ergo anima, quae fragilis non est, in aeternum manet, quoniam origo ejus aeterna est.
PL 6, 773Aもし土から成る脆い肉体が、魂の離脱ののちただちに崩れ去らず、それが由来する土へと徐々に朽ち果てていくのであれば、脆くない魂は、その起源が永遠であるがゆえに、永遠に存続する。
Quoniam crescit, inquit, sensus in pueris, et in juvenibus viget, et in senibus diminuitur, apparet esse mortalem. Primum non est idem mens et anima; aliud est enim quo vivimus, aliud quo cogitamus.
PL 6, 773A彼曰く、感覚は子供のうちに育ち、若者のうちに盛んになり、老人のうちに衰えるのだから、それは死すべきものであることが明らかである、と。まず第一に、精神と魂とは同一ではない。我々が生きるための働きと、我々が思考するための働きとは別のものだからである。
Nam dormientium mens, non anima sopitur; et in furiosis mens extinguitur, anima manet; et ideo non exanimes, sed dementes vocantur. Mens ergo, id est intelligentia, vel augetur, vel minuitur pro aetate.
PL 6, 773A眠っている者において眠りに落ちるのは精神であって魂ではなく、また狂気に陥った者において消え失せるのは精神であって魂は残る。それゆえ彼らは息絶えた者ではなく、正気を失った者と呼ばれるのである。それゆえ精神、すなわち知性は、年齢に応じて増しもすれば減りもする。
Anima in statu suo semper est, et ex quo tempore spirandi accipit facultatem, eadem usque ad ultimum durat, donec emissa corporis claustro, ad sedem suam revolet.
PL 6, 773B魂はつねにおのれの状態のうちにあり、息をする能力を受け取ったその時から、肉体という檻から解き放たれておのれの座へと飛び戻るまで、同じ状態を最後まで保ち続ける。
Deinde quod anima, quamvis a Deo sit inspirata, tamen quia tenebroso domicilio terrenae carnis inclusa est, scientiam non habet, quae est divinitatis.
PL 6, 773Bさらに、魂は神から吹き込まれたものであるとはいえ、地上の肉という暗い住まいに閉じ込められているがゆえに、神性に属する知識を持たない。
Audit igitur ac discit omnia, et sapientiam discendo et audiendo capit; et senectus non minuit sapientiam, sed auget, si tamen juvenilis aetas virtute decursa est.
PL 6, 773Bそれゆえ魂はあらゆることを聞き学ぶのであり、学ぶことと聞くことによって知恵を身につける。そして若い時代が徳をもって過ごされたのであれば、老年は知恵を減らすことなく、むしろ増すのである。
Sed si nimia senectus fregerit membra, non est animae vitium, si visus evanuit, si lingua torpuit, si auditus obsurduit, sed corporis. At enim memoria deficit.
PL 6, 774Aしかし過度の老年が四肢を衰えさせたとしても、それは魂の欠陥ではない。視力が失われ、舌がもつれ、聴力が鈍っても、それは肉体の欠陥である。しかし記憶が衰えるではないかと言うだろう。
Quid mirum, si labentis domicilii ruina premitur mens, et praeterita obliviscitur, non aliter futura divina, quam si carcerem, quo cohibetur, effugerit? Verum eadem, inquit, dolori et luctui obnoxia est, et ebrietate dementit, unde fragilis et mortalis apparet.
PL 6, 774A崩れゆく住まいの倒壊によって精神が押しつぶされ、過去のことを忘れるとしても、何の不思議があろうか。精神が神的なものとなるのは、自らを閉じ込めている牢獄から脱け出したとき、そのときをおいてほかにないのである。しかし彼曰く、魂は苦痛や悲嘆にも屈するものであり、酩酊によって正気を失うのだから、脆く死すべきものであることが明らかである、と。
Idirco igitur virtus et sapientia necessaria est, ut et moeror, qui contrahitur indigna patiendo ac videndo, fortitudine repellatur, et voluptas non modo potandi, sed etiam rerum caeterarum abstinentia superetur.
PL 6, 774Aそれゆえにこそ徳と知恵とが必要なのである。不当な仕打ちを受け、あるいは目にすることによって生じる悲しみを、剛毅によって撥ね退けるためであり、また飲酒だけでなくその他あらゆる事柄への快楽をも、節制によって克服するためである。
Nam si careat virtute, si voluptatibus dedita molliatur, morti fiet obnoxia, quoniam et virtus, ut docuimus, immortalitatis est fabricatrix, et voluptas mortis. Mors autem, sicut ostendi, non funditus perimit ac delet, sed aeternis afficit cruciatibus.
PL 6, 774Aもし魂が徳を欠くならば、また快楽に身を委ねて軟弱になるならば、死に服することになる。なぜなら、我々がすでに教えたとおり、徳は不死を作り出すものであり、快楽は死を作り出すものだからである。ところで死とは、すでに示したとおり、根絶やしにして消し去るものではなく、永遠の責め苦を科するものである。
Nam interire prorsus anima non potest; quoniam ex Dei spiritu, qui aeternus est, originem cepit. Anima, inquit, etiam morbum corporis sentit, et oblivionem sui patitur, et sicut aegrescit, ita etiam saepe sanatur.
PL 6, 774B魂は決して完全に滅びることはできない。なぜなら魂は永遠なる神の霊から起源を得ているからである。彼曰く、魂は肉体の病をも感じ、自己を忘れることを被り、病むこともあればしばしば癒されることもある、と。
Hoc est ergo, cur maxime virtus adhibenda sit, ne ullo corporis dolore frangatur, et oblivionem sui non anima, sed mens patiatur.
PL 6, 774Bそれゆえにこそ、何にもまして徳を用いねばならないのである。肉体のいかなる苦痛によっても打ち砕かれることなく、また自己を忘れることを被らずにすむためであり、そしてそれを被るのは魂ではなく精神なのである。
Quae quoniam certa corporis regione consistit, cum eam partem vis aliqua morbi vitiaverit, movetur loco, et quasi conquassata, de sede sua emigrat, reditura scilicet, cum medela et sanitas domicilium suum reformaverit.
PL 6, 775A精神は肉体の一定の部位に宿るものであるから、何らかの病の力がその部位を損なうとき、精神はその場所から動かされ、いわば揺さぶられて自らの座から立ち退く。もっとも、治療と健康とがその住まいを元通りにすれば、そこへ戻ってくるはずである。
Nam quia juncta est anima cum corpore, si virtute careat, contagio ejus aegrescit, et imbecillitas de societate fragilitatis redundat ad mentem.
PL 6, 775A魂は肉体と結びついているため、もし徳を欠くならば、その伝染によって病み、脆さという結びつきから来る弱さが精神にまで及んでくる。
Cum autem dissociata fuerit a corpore, vigebit ipsa per se, nec ulla jam fragilitatis conditione tentabitur, quia indumentum fragile projecit.
PL 6, 775Aしかし魂が肉体から分かたれたときには、それ自身のみで力強く在り続け、もはや脆さというどのような境遇によっても試みられることはない。脆い衣を脱ぎ捨てたからである。
Sicut oculus, inquit, evulsus ac separatus a corpore nihil potest videre: ita et anima separata nihil sentire, quia et ipsa pars est corporis. Falsum hoc, et dissimile est; anima enim non pars corporis, sed in corpore est.
PL 6, 775A彼曰く、目は肉体から引き抜かれ切り離されれば何も見ることができないように、魂もまた分かたれれば何も感じることができない、なぜなら魂自体も肉体の一部だからである、と。これは偽りであり、たとえとしても適切でない。魂は肉体の一部ではなく、肉体のうちにあるものである。
Sicut id, quod vase continetur, vasis pars non est, nec ea quae in domo sunt, partes domus esse dicuntur: ita nec anima pars est corporis, quia corpus vel vas animae est, vel receptaculum.
PL 6, 775B器に容れられているものが器の一部ではなく、家の中にあるものが家の部分と言われないのと同じように、魂もまた肉体の一部ではない。なぜなら肉体は魂の器であるか、あるいは容器であるからである。
Jam illud argumentum multo magis inane est, quo ait animam, quia non citius emittatur ex corpore, mortalem videri, sed paulatim se ex omnibus membris explicet, a summis pedibus incipiens: tanquam si esset aeterna, uno temporis momento erumperet; quod fit in iis, qui ferro intereunt.
PL 6, 775Bさらに、魂は肉体からより速やかに送り出されることなく、足の先端から始めて全身の肢体から少しずつ自らを解き放っていくのだから死すべきものと見える、という彼のかの議論は、はるかに空虚である——あたかも、もし魂が永遠であるならば時の一瞬のうちに飛び出すはずだ、と言わんばかりである。そしてそれは、刃によって死ぬ者たちには実際に起こることなのである。
Quos autem morbus interimit, spiritum diutius exhalant, ut paulatim frigescentibus membris anima effletur.
PL 6, 775Bこれに対して病によって死ぬ者たちは、より長く息を吐き続けるので、肢体が徐々に冷えていくとともに魂も少しずつ吹き出されていく。
Quae cum materia sanguinis contineatur, sicut lumen oleo, ea materia febrium calore consumpta, necesse est membrorum summa quaeque frigescere; quoniam venae exiliores in extrema corporis porriguntur, et extremi ac tenuiores rivi deficiente vena fontis arescunt.
PL 6, 775B魂は、灯火が油によって保たれるように血という質料によって保たれているため、その質料が熱病の熱によって消耗されると、肢体の先端部から冷えていくのは必然である。なぜなら細い血管は肉体の末端へと延びており、水源となる血管が涸れるにつれて、末端のより細い流れも涸れていくからである。
Nec tamen, quia sensus corporis deficit, animae sensum extingui et occidere putandum est. Non enim anima corpore deficiente, sed corpus anima decedente brutescit, quia sensum omnem trahit secum.
PL 6, 776Aしかし肉体の感覚が衰えるからといって、魂の感覚が消え失せて死ぬのだと考えてはならない。というのも、肉体が衰えるから魂が愚鈍になるのではなく、魂が去ることによって肉体が愚鈍になるのであり、それは魂があらゆる感覚を道連れにして持ち去るからである。
Cum autem praesens anima sensum suum tribuat corpori, et vivere id efficiat; fieri non potest, ut non ipsa per se et vivat, et sentiat, quoniam ipsa est et sensus et vita.
PL 6, 776A魂が肉体のうちに在る限り、肉体に自らの感覚を分け与え、それによって肉体を生かしているのだから、魂それ自体が生き、感じているのでなければ、このようなことは起こりえない。なぜなら魂自体が感覚であり生命であるからである。
Nam quod ait: Quod si immortalis nostra foret mens, Non tam se moriens dissolvi conquereretur: Sed magis ire foras, vestemque relinquere, ut anguis, Gauderet. Equidem nunquam vidi, qui se quereretur in morte dissolvi.
PL 6, 776A彼が言うところ、 「もし我々が精神が不死であるならば、 死にゆく際にみずから解体されると嘆くのではなく、 むしろ蛇が皮を脱ぐように外へ出て衣を残すことを 喜ぶだろう」と。 しかし私は、死に際して自らが解体されると嘆く者を見たことがない。
Sed ille fortasse Epicureum aliquem viderat etiam dum moritur philosophantem, ac de sua dissolutione in extremo spiritu disserentem. Quomodo sciri potest, utrum dissolvi se sentiat, an corpore liberari, cum in exitu lingua mutescat?
PL 6, 776Aおそらく彼は、死の瀬戸際にあってもなお哲学しているエピクロス派の誰かを見たのであろう、自らが解体されることについて最後の息のうちに論じている者を。死の際に舌が物言わなくなるというのに、その者が自らは解体されると感じているのか、それとも肉体から解放されると感じているのか、いったいどうして知ることができようか。
Nam dum sentit, et loqui potest, nondum dissolutus est: ubi dissolutus est, jam nec sentire, nec loqui potest; ita queri de dissolutione aut nondum potest, aut jam non potest. At enim priusquam dissolvatur, intelligit se dissolutum iri.
PL 6, 776B感じることができ、語ることができるあいだは、まだ解体されてはいない。解体されてしまえば、もはや感じることも語ることもできない。したがって解体について嘆くことは、まだできないか、もはやできないかのいずれかである。しかし、解体される前に、自分が解体されるであろうことを理解するのだ、と言われるかもしれない。
Quid, quod videmus plerosque morientium non dissolvi conquerentes, ut ait, sed exire se, et proficisci, et ambulare testantes; idque aut gestu significant, aut si adhuc possunt, et voce pronuntiant?
PL 6, 776Bさらに言えば、死にゆく者の多くは、彼の言うように解体されると嘆くのではなく、むしろ自分は出て行く、旅立つ、歩み去るのだと証言しているのを、我々は見るではないか。彼らはそれを身振りによって示し、あるいはまだできるならば言葉によっても告げるのである。
Unde apparet non dissolutionem fieri, sed separationem, quae declarat animam permanere. Caetera Epicurei dogmatis argumenta Pythagorae repugnant disserenti, migrare animas de corporibus vetustate ac morte confectis, et insinuare se novis ac recens natis, et easdem semper renasci modo in homine, modo in pecude, modo in bestia, modo in volucre, et hac ratione immortales esse, quod saepe variorum ac dissimilium corporum domicilia commutent.
PL 6, 776Bそこから明らかなのは、起こっているのは解体ではなく分離であるということであり、それは魂が存続することを示している。エピクロス派の説のその他の議論は、ピュタゴラスが論じるところと相容れない——彼によれば、魂は老朽と死によって朽ち果てた肉体から移り、新たに生まれたばかりの者たちのうちに入り込み、あるときは人間のうちに、あるときは家畜のうちに、あるときは獣のうちに、あるときは鳥のうちに、つねに同じ魂が生まれ変わり、様々に異なる肉体という住まいをしばしば取り替えることによって不死であるのだ、という。
Quae sententia deliri hominis, quoniam ridicula est, et mimo dignior quam schola fuit, ne refelli quidem serio debuit: quod qui facit, videtur vereri ne quis id credat.
PL 6, 777Aこの狂った人物の学説は、滑稽であり、学派というより道化芝居にふさわしいものであるから、真面目に論駁するにも値しなかった。それを行う者は、誰かがそれを信じることを恐れているように見える。
Praetereunda sunt igitur nobis ea, quae pro falso contra falsum disserebantur: satis est ea refutasse quae contra verum disputata sunt.
PL 6, 777Aしたがって我々は、偽りに対して偽りをもって論じられたことどもを見過ごすべきである。真理に対して論じられたことどもを論駁すれば、それで十分である。
Liber VII, Caput XIII
第VII巻 第XIII章PL 6, 777ADe Anima, ac testimonia de ejus aeternitate. Declaravi, ut opinor, animam non esse solubilem. Superest citare testes, quorum auctoritate argumenta firmentur.
PL 6, 777A魂について、およびその永遠性についての証言。思うに、魂が分解されうるものではないことはすでに明らかにした。あとは、その権威によって論拠が固められるような証人たちを引くことが残っている。
Neque nunc Prophetas in testimonium vocabo, quorum ratio et divinatio in hoc solo posita est, ut ad cultum Dei, et ad immortalitatem ab eo accipiendam creari hominem doceant: sed eos potius, quibus istos, qui respuunt veritatem, credere sit necesse.
PL 6, 777Aここでは預言者たちを証人として呼ぶことはしない。彼らの立脚するところとその予言とは、人間が神への礼拝のため、また神から授けられるべき不死のために造られたということを教える、ただその一点にのみ置かれているからである。むしろ、真理を拒む者たちが信じないわけにはいかない者たちのほうを証人としよう。
Hermes naturam hominis describens, ut doceret quemadmodum esset a Deo factus, haec intulit: καὶ τὸ αὐτό ἐξ ἀμφοτέρων φύσεων τῆς τε ἀθανάτου καὶ τῆς θνητῆς μίαν ἐποίει φύσιν ἀνθρώπου, τὸν αὐτὸν τῇ μὲν ἀθάνατον πῇ δὲ θνητὸν ποιήσας, καὶ τοῦτον φέρων ἐν μέσῳ θείας και ἀθανάτου φύσεως, καὶ τῆς θνητῆς, καὶ μεταβλητοῦ κατεστήσατο, ἵνα ὁρῶν ἅπαντα, ἅπαντα καὶ θαυμάσῃ.
PL 6, 777Bヘルメスは、人間の本性を、それがいかにして神によって造られたかを教えようとして述べる中で、次のことを言い添えた。「そして同じ神が、不死なる本性と可死なる本性という両方の本性から、人間の単一の本性を造った。同じ者を、あるところでは不死なるもの、あるところでは可死なるものとして造り、この者を運んで、神的にして不死なる本性と、可死にして変転する本性との中間に据えた。それは、この者がすべてを見て、すべてに驚嘆するためである。」
Sed hunc fortasse aliquis in numero philosophorum computet, quamvis in deos relatus Mercurii nomine ab Aegyptiis honoretur, nec plus ei auctoritatis tribuat, quam Platoni, aut Pythagorae. Majus igitur testimonium requiramus.
PL 6, 778Aだが、あるいは誰かがこの人物を哲学者の数に入れるかもしれない——たとえエジプト人によって神々の列に加えられ、メルクリウスの名で敬われているとしても——そして、プラトンやピュタゴラス以上の権威を彼に認めないかもしれない。それゆえ、もっと大きな証言を求めることにしよう。
Polites quidam consuluit Appollinem Milesium, utrumne maneat anima post mortem, an dissolvatur; et respondit his versibus: Ψυχὴ μὲν μέχρι οὖ δεσμοῖς πρὸς σῶμα κρατεῖται, Φθαρτὰ νοοῦσα πάθη, θνηταῖς ἀλγηδόσιν εἴκει.
PL 6, 778Aある者、ポリテスは、魂が死後もとどまるのか、それとも消え去るのかを、ミレトスのアポロに伺った。すると、神は次の詩句をもって答えた。「魂は、束縛によって肉体に結びつけられている間は、朽ちるべき情念を思い、死すべき苦しみに屈する。」
Ἡνίκα δ' ἀνάλυσιν βροτέην μετὰ σῶμα μαρανθὲν Ὡκίστην εὔρηται, ἐς αἰθέρα πᾶσα φορεῖται Αἰὲν ἀγήραος οὖσα, μένει δ' εἰς πάμπαν ἀπειρὴς. Πρωτόγονος γὰρ τοῦτο Θεοῦ διέταξε πρόνοια. Quid carmina Sibyllina?
PL 6, 778A「だが、肉体が朽ち果てたのち、死すべきものからの離脱をすみやかに見出すときには、魂は全きままに天空へと運ばれ、常に老いることなきものとして、永久に朽ちることなくとどまる。なぜなら、神の最初に生まれた摂理が、これをそのように定めたからである。」シビュラの歌はどうか。
Nonne hoc ita esse declarant, cum fore aliquando denuntiant, ut a Deo de vivis ac mortuis judicetur? quorum exempla paulo post inferemus.
PL 6, 778Bシビュラの歌もまた、いつか生者と死者について神による裁きが行われるであろうと告げるとき、まさにこのことがそうであると宣言しているのではないか。その例は、この後まもなく引くことにする。
Falsa est ergo Democriti, et Epicuri, et Dicaearchi de animae dissolutione sententia: qui profecto non auderent de interitu animarum mago aliquo praesente disserere, qui sciret certis carminibus ciere ab inferis animas, et adesse, et praebere se humanis oculis videndas, et loqui, et futura praedicere; et si auderent, re ipsa et documentis praesentibus vincerentur.
PL 6, 778Bしたがって、魂の消滅についてのデモクリトス、エピクロス、ディカイアルコスの説は誤りである。彼らは、定まった呪文によって冥界から魂を呼び出し、それを現前させ、人間の目に見えるものとして示し、語らせ、未来を予言させる術を心得た魔術師が居合わせているところでは、魂の滅びについて論じる勇気などとても持てなかったであろう。もし論じようとしたところで、事実そのものと現前する証拠によって論破されたであろう。
Sed quia non pervidebant animae rationem, quae tam subtilis est, ut oculos humanae mentis effugiat, interire dixerunt.
PL 6, 779Aしかし彼らは、人間の知性の目をも逃れるほど精妙な魂の理法を見通せなかったために、魂は滅びると言ったのである。
Quid Aristoxenus, qui negavit omnino ullam esse animam, etiam cum vivit in corpore? sed sicut in fidibus ex intentione nervorum effici concordem sonum, atque cantum, quem musici harmoniam vocant: ita in corporibus ex compage viscerum ac vigore membrorum vim sentiendi existere; quo nihil dici delirius potest.
PL 6, 779Aアリストクセノスはどうか。彼は、肉体のうちに生きている間でさえ、魂なるものはおよそ存在しないと否定した。むしろ、竪琴において弦の張りから調和した音と歌、すなわち音楽家が「ハルモニア(調和)」と呼ぶものが生じるように、肉体においては内臓の組み立てと四肢の力とから感覚する力が生じるのだ、と言うのである。これほど狂気じみたことは言いようがない。
Verum ille oculos quidem habuit incolumes, cor tamen caecum, quo vivere se, et habere mentem qua id ipsum cogitaverat, non videbat.
PL 6, 779Aだが、彼は目こそ健全であったが、心は盲目であった。それゆえ、自分が生きていること、また、まさにそのことを考えたその知性を自分が持っていることを、見て取れなかったのである。
Sed plerisque hoc philosophis accidit, ut putarent omnino non esse, quidquid oculis non apparet, cum mentis acies multo clarior debeat esse quam corporis, ad ea perspicienda, quorum vis ac ratio sentitur potius quam videtur.
PL 6, 779Aしかし、これは多くの哲学者に起こったことである。目に現れないものはおよそ存在しないと考えたのだ。しかし、その力と理とが、見られるというよりむしろ感じ取られるようなものを見通すためには、知性の眼力は肉体の目よりもはるかに明晰でなければならないはずである。
Liber VII, Caput XIV
第VII巻 第XIV章PL 6, 779BDe Mundi temporibus primis ac postremis. Quoniam de immortalitate diximus animae, sequitur ut doceamus quatenus homini et quando tribuatur, ut in hoc quoque pravitatis ac stultitiae suae perspiciant errores, qui mortales quosdam decretis placitisque mortalium deos esse factos opinantur, vel quod artes invenerant, vel quod usum quarumdam frugum docuerant, vel quod utilia vitae hominum prodiderant, vel quod immanes bestias interemerant.
PL 6, 779B世界の最初と最後の時について。魂の不死性については既に語ったので、続いてそれが人間にどこまで、また、いつ与えられるのかを教えることにしよう。それによって、ある種の死すべき者たちが、死すべき者たちの決定と決議とによって神とされたのだと考える者たちが——彼らが技芸を発見したから、あるいはある種の作物の利用法を教えたから、あるいは人間の生活に有用なものをもたらしたから、あるいは獰猛な獣を殺したから、という理由で——この点においても自分たちの邪悪さと愚かさの誤りを見て取るようにするためである。
Quae merita quam longe ab immortalitate semota sint, et docuimus in prioribus libris, et nunc docebimus; ut appareat solam esse justitiam, quae vitam homini pariat aeternam, et solum Deum, qui aeternae vitae praemium largiatur.
PL 6, 780Aそれらの功績が不死からいかにかけ離れているかは、既に先の巻において教えたが、今もまた教えることにする。それによって、人間に永遠の生命をもたらすのはただ正義のみであり、永遠の生命の報いを与えるのはただ神のみであることが明らかになるためである。
Nam illi, qui suis meritis immortales facti esse dicuntur, quia nec justitia, nec ulla in his vera virtus fuit, non immortalitatem sibi, sed mortem peccatis ac libidinibus quaesierunt; nec coeleste praemium, sed inferna supplicia meruerunt, quae pendent simul cum iis omnibus, qui eos coluerunt.
PL 6, 780Aというのも、自らの功績によって不死となったと言われる者たちには、正義も、いかなる真の徳もなかったのだから、彼らは自分自身に不死をではなく、罪と欲望によって死を求めたのである。彼らが得たのは天上の報いではなく地獄の刑罰であり、それは彼らを崇拝した者たち皆と共に、彼らの上に懸かっているのである。
Cujus judicii propinquare tempus ostendam, ut et justis merces digna solvatur, et poena merita impiis irrogetur.
PL 6, 780Bこの裁きの時が近づいていることを私は示そう。それによって、義人たちにはふさわしい報いが払われ、不敬虔な者たちには当然の刑罰が科されるためである。
Plato et multi alii philosophorum, cum ignorarent originem rerum, supremumque illud tempus quo mundus esset effectus, multa millia saeculorum fluxisse dixerunt ex quo hic pulcherrimus mundi extiterit ornatus: secuti fortasse Chaldaeos, qui (ut Cicero tradidit in libro de Divinatione primo) quadringenta septuaginta millia annorum monimentis comprehensa se habere delirant: in quo quia se posse argui non putabant, liberum sibi crediderunt esse mentiri.
PL 6, 780Bプラトンをはじめ、他の多くの哲学者たちは、万物の起源も、世界が造られたかの最も遠い昔の時も知らなかったために、この上なく美しい世界の秩序が現れて以来、幾千もの世が流れ去ったと言った。おそらく彼らは、カルデア人に従ったのであろう。カルデア人は(キケロが『占いについて』第一巻に伝えるところによれば)四十七万年にわたる記録を文書に収めていると狂気じみたことを言っている。彼らは、その点について反証されうるとは考えなかったので、偽りを言うのも自由だと信じ込んだのである。
Nos autem, quos divinae litterae ad scientiam veritatis erudiunt, principium mundi finemque cognovimus, de quo nunc in fine operis disseremus; quoniam de principio in secundo libro explicavimus.
PL 6, 781Aしかし我々は、神の文書によって真理の知識へと教え導かれた者として、世界の始まりと終わりとを知っている。そのことについて、今この作品の終わりに論じることにする。始まりについては、すでに第二巻で説明したからである。
Sciant igitur philosophi, qui ab exordio mundi saeculorum millia enumerant, nondum sextum millesimum annum esse conclusum: quo numero expleto, consummationem fieri necesse est, et humanarum rerum statum in melius reformari; cujus rei argumentum prius enarrandum est, quo ratio eluceat.
PL 6, 781Aそれゆえ、世界の始まりから幾千もの世を数え上げる哲学者たちは、いまだ六千年目が満ちていないことを知るがよい。この数が満ちるとき、完成が到来し、人間の諸事の状態はより善いものへと改められることが必然である。その理が明らかになるよう、この事の根拠をまず述べておかねばならない。
Mundum Deus, et hoc rerum naturae admirabile opus (sicut arcanis sacrae Scripturae continetur) sex dierum spatio consummavit; diemque septimum, quo ab operibus suis requieverat, sanxit.
PL 6, 781A神は世界を、すなわち事物の自然というこの驚嘆すべき作品を(聖なる聖典の秘密のうちに含まれている通り)六日の間に完成させた。そして、ご自身の業から休まれた第七の日を、聖なるものと定めた。
Hic est autem dies Sabbati, qui lingua Hebraeorum a numero nomen accepit, unde septenarius numerus legitimus ac plenus est.
PL 6, 781Bこれはすなわち安息日のことであり、それはヘブライ人の言葉で数から名を得たものである。それゆえ七という数は、正当かつ完全な数なのである。
Nam et dies septem sunt, quibus per vicem revolutis orbes conficiuntur annorum; et septem stellae, quae non occidunt; et septem sidera quae vocantur errantia, quorum dispares cursus, et inaequabiles motus, rerum ac temporum varietates efficere creduntur.
PL 6, 782Aというのも、七つの曜日があり、それが順に巡ることによって年の周期が作られるからであり、また沈むことのない七つの星があり、また「彷徨える星」と呼ばれる七つの天体があって、その不揃いな運行と不規則な動きとが、事物と時の変化を生み出すと信じられているからである。
Ergo quoniam sex diebus cuncta Dei opera perfecta sunt, per saecula sex, id est annorum sex millia, manere hoc statu mundum necesse est.
PL 6, 782Aしたがって、神のすべての業が六日で完成されたのだから、世界は六つの世、すなわち六千年にわたって、この状態にとどまることが必然である。
Dies enim magnus Dei mille annorum circulo terminatur, sicut indicat propheta qui dicit: Ante oculos tuos, Domine, mille anni tanquam dies unus.
PL 6, 782Aというのも、神の大いなる一日は千年の周期をもって終わるからであり、それはこう言う預言者が示す通りである。「主よ、汝の目の前には、千年も一日のごとくである」と。
Et sicut Deus sex illos dies in tantis rebus fabricandis laboravit: ita et religio, et veritas in his sex millibus annorum laboret necesse est, malitia praevalente ac dominante.
PL 6, 782Aそして、神があの六日の間、これほど多くの事物を造るために労苦されたように、宗教と真理もまた、この六千年の間、悪意が勝り支配する中で、労苦することが必然である。
Et rursus, quoniam perfectis operibus requievit die septimo, eumque benedixit, necesse est, ut in fine sexti millesimi anni malitia omnis aboleatur e terra, et regnet per annos mille justitia; sitque tranquillitas, et requies a laboribus, quos mundus jamdiu perfert.
PL 6, 782Bそして再び、神は業を完成させたのち第七日に休み、これを祝福されたのだから、六千年目の終わりにはあらゆる悪意が地上から取り除かれ、正義が千年の間統治することが必然である。そして、世界が久しく耐え忍んできた労苦からの、平安と休息とがあることになる。
Verum quatenus id eveniat, ordine suo explicabo. Saepe diximus, minora et exigua magnorum figuras et praemonstrationes esse; ut hunc diem nostrum, qui ortu solis occasuque finitur, diei magni speciem gerere, quem circuitus annorum mille determinat.
PL 6, 783Aだが、それがどのようにして起こるのかを、私は順を追って説明しよう。私はしばしば、小さくささやかな事柄は大いなる事柄の予形であり予兆であると述べてきた。すなわち、日の出と日の入りとで終わるこの我々の一日が、千年の周期によって定められる大いなる一日の姿を帯びているのである。
Eodem modo etiam figuratio terreni hominis coelestis populi praeferebat in posterum fictionem.
PL 6, 783A同じ仕方で、地上の人間の形作りもまた、後に来るべき天的な民の形成を予め示していたのである。
Nam sicut perfectis omnibus, quae in usum hominis molitus est Deus, ipsum hominem sexto die ultimum fecit, eumque induxit in hunc mundum, tanquam in domum jam diligenter instructam: ita nunc sexto die magno verus homo verbo Dei fingitur; id est, sanctus populus doctrina et praeceptis Dei ad justitiam figuratur.
PL 6, 783Aというのも、神が人間の用のために造られたすべてのものが完成されたのち、第六日に人間そのものを最後に造り、あたかもすでに念入りに整えられた家に入るように、この世界へと導き入れられたように、いま大いなる第六日に、真の人間が神の言葉によって形作られるからである。すなわち、聖なる民が、神の教えと戒めとによって、正義に向かって形作られるのである。
Et sicut tunc mortalis, atque imperfectus e terra fictus est, ut mille annis in hoc mundo viveret: ita nunc ex hoc terrestri saeculo perfectus homo fingitur; ut vivificatus a Deo, in hoc eodem mundo per annos mille dominetur.
PL 6, 783Bそして、あのとき人間が死すべきもの、不完全なものとして土から形作られ、この世界で千年生きるようになったように、いま、この地上の世からは完全な人間が形作られる。神によって生かされ、この同じ世界において千年の間支配するためである。
Quomodo autem consummatio futura sit, et qualis exitus humanis rebus impendeat, si quis divinas litteras fuerit scrutatus, inveniet.
PL 6, 784Aでは、完成がどのようにして到来するのか、また人間の諸事にどのような結末が迫っているのかは、神の文書を探求した者であれば見出すであろう。
Sed et saecularium prophetarum congruentes cum coelestibus voces, finem rerum et occasum post breve tempus annuntiant, describentes quasi fatigati et delabentis mundi ultimam senectutem.
PL 6, 784Aだが、世俗の預言者たちの声もまた、天の声と一致して、間もなく万物の終わりと没落とが来ることを告げ、疲れ果て崩れゆく世界の、いわば最後の老年期を描き出している。
Quae vero a prophetis et vatibus futura esse dicantur, priusquam superveniat extrema illa conclusio, collecta ex omnibus et coacervata subnectam.
PL 6, 784Aそして、預言者たちや予言者たちによって、あの終極の結末が到来する前に起こると告げられていることどもを、私はすべてから集め、積み重ねて、以下に付け加えよう。
Liber VII, Caput XV
第VII巻 第XV章PL 6, 784ADe Mundi vastatione et mutatione imperiorum. Est in arcanis sanctarum litterarum, transcendisse in Aegyptum cogente inopia rei frumentariae principem Hebraeorum cum omni domo et cognatione.
PL 6, 784A世界の荒廃と帝国の変転について。聖なる文書の秘密には、ヘブライ人の族長が、穀物の欠乏に迫られて、一族と親族すべてを伴いエジプトへ渡ったことが記されている。
Cujus posteri cum diutius in Aegypto commorantes in magnam gentem crevissent, et gravi atque intolerando servitutis jugo premerentur, percussit Aegyptum Deus insanabili plaga, et populum suum liberavit, traductum medio mari cum discissis fluctibus, et in utramque partem dimotis, ut per siccum populus graderetur.
PL 6, 784Bその子孫は、長くエジプトに留まるうちに大きな民族へと増え広がり、重く堪えがたい隷属の軛のもとに置かれていたが、神はエジプトを不治の災厄で打ち、御自身の民を解放し、海の真ん中を、波を左右に分けて両側へ押しやり、民が乾いた地を歩んで渡れるようにして、導き渡された。
Conatusque rex Aegyptiorum profugos insequi, coeunte in statum suum pelago, cum omnibus copiis interceptus est.
PL 6, 785Aエジプト人の王は逃げる者たちを追おうとしたが、海がもとの状態に戻るとともに、その全軍勢もろとも呑み込まれた。
Quod facinus tam clarum tamque mirabile, quamvis ad praesens virtutem Dei hominibus ostenderet, tamen praesignificatio et figura majoris rei fuit, quam Deus idem in extrema temporum consummatione facturus est; liberavit enim plebem suam de gravi servitute mundi.
PL 6, 785Aこれほど輝かしく驚嘆すべきこの行いは、当面のところ神の力を人間たちに示すものであったとはいえ、同じ神が時の終極の完成において行おうとしているさらに大きな事の予兆であり予形でもあった。すなわち、神は御自身の民を、世界の重い隷属から解放されたのである〔liberavit 以下は、出エジプトを指すとも、終末の「さらに大きな事」を先取りするとも取れる。前者と取った〕。
Sed quoniam tunc una plebs Dei, et apud unam gentem fuit, Aegyptus sola percussa est. Nunc autem, quia Dei populus ex omnibus linguis congregatus apud omnes gentes commoratur, et ab his dominantibus premitur; necesse est universas nationes, id est orbem totum, coelestibus plagis verberari, ut justus et cultor Dei populus liberetur.
PL 6, 785Aしかし、そのときは神の民はただ一つであり、ただ一つの民族のもとにあったので、エジプトのみが打たれた。ところが今や、神の民はあらゆる言語から集められ、あらゆる民族のもとに住んでおり、それら支配する者たちによって圧迫されているのだから、義しく神を礼拝する民が解放されるために、あらゆる国々、すなわち全世界が天の災厄によって打たれることが必然である。
Et sicut tunc signa facta sunt, quibus futura clades Aegyptiis ostenderetur, ita in ultimo fient prodigia miranda per omnia elementa mundi, quibus imminens exitus universis gentibus intelligatur.
PL 6, 785Bそして、あのとき、エジプト人に来るべき災厄を示すしるしが行われたように、終わりの時には、世界のあらゆる元素を通して驚くべき前兆が現れ、それによってすべての民族に差し迫る終焉が悟られるであろう。
Propinquante igitur hujus saeculi termino, humanarum rerum statum commutari necesse est, et in deterius nequitia invalescente prolabi; ut jam nostra haec tempora, quibus iniquitas et malitia usque ad summum gradum crevit, in illius tamen insanabilis mali comparatione, felicia et prope aurea possint judicari.
PL 6, 785Bそれゆえ、この世の終わりが近づくにつれ、人間の諸事の状態は変化し、悪がその勢いを増すことでより悪い方へと転落していくことが必然である。そのため、不義と悪意が最高度にまで増した我々のこの時代でさえも、あの癒しがたい悪と比べれば、幸福でほとんど黄金の時代であると判じられうるほどになるであろう。
Ita etenim justitia rarescet, ita impietas, et avaritia, et cupiditas, et libido crebrescent, ut si qui tum forte fuerint boni, praedae sint sceleratis, ac divexentur undique ab injustis; soli autem mali opulenti sint: boni vero in omnibus contumeliis atque in egestate jactentur.
PL 6, 786Aというのも、正義はかくも稀となり、不敬と貪欲と欲望と情欲とはかくも増えるので、たとえその時に善き者たちがいたとしても、彼らは悪人どもの餌食となり、不義なる者どもによって四方から苦しめられるからである。そして悪人どものみが富み栄え、善き者たちはあらゆる侮辱と欠乏のうちに翻弄されるであろう。
Confundetur omne jus, et leges interibunt. Nihil quisquam tunc habebit, nisi aut male quaesitum, aut defensum manu: audacia et vis omnia possidebunt.
PL 6, 786Aあらゆる法は混乱し、諸々の法律は滅び去るであろう。その時、誰も、悪しく得たものか、腕づくで守り抜いたもの以外は何も持たないであろう。大胆さと暴力とがすべてを我が物とするであろう。
Non fides in hominibus, non pax, non humanitas, non pudor, non veritas erit; atque ita neque securitas, neque regimen, neque requies a malis ulla. Omnis enim terra tumultuabitur: frement ubique bella: omnes gentes in armis erunt, et se invicem oppugnabunt.
PL 6, 786A人間の間に信義もなく、平和も、人間らしさも、恥も、真理もないであろう。かくして安全もなく、統治もなく、悪からの休息も全くないであろう。全地は騒乱し、至る所で戦争が轟き、あらゆる民族が武器を取り、互いに攻め合うであろう。
Civitates inter se finitimae praeliabuntur; et prima omnium Aegyptus stultarum superstitionum luet poenas, et sanguine velut flumine operietur. Tunc peragrabit gladius orbem, metens omnia, et tanquam messem cuncta prosternens.
PL 6, 786B隣り合う都市どうしが互いに戦い、何よりもまずエジプトが、その愚かな迷信の刑罰を償い、血が川のごとくその地を覆うであろう。その時、剣が世界を巡り歩き、すべてを刈り取り、あたかも刈り入れのようにすべてをなぎ倒すであろう。
Cujus vastitatis et confusionis haec erit causa, quod Romanum nomen, quo nunc regitur orbis (horret animus dicere: sed dicam, quia futurum est) tolletur de terra, et imperium in Asiam revertetur, ac rursus Oriens dominabitur, atque Occidens serviet.
PL 6, 787Aこの荒廃と混乱の原因は、こうである。今、世界がそれによって統治されているローマの名が(これを言うのは心が慄くが、それでも言おう。それは必ず来ることだからである)地上から取り除かれ、支配権はアジアへと戻り、再び東方が支配し、西方が隷属することになる、ということである。
Nec mirum cuiquam debet videri, si regnum tanta mole fundatum, ac tandiu per tot et tales viros auctum, tantis denique opibus confirmatum, aliquando tamen corruet.
PL 6, 787Aこれほど巨大な基盤の上に築かれ、これほど長きにわたりこれほど多くのこれほど優れた人物たちによって拡大され、最後にはこれほどの富によって固められた王国が、それでもいつかは崩れ落ちるとしても、誰にとっても不思議に思われるべきではない。
Nihil est enim humanis viribus laboratum, quod non humanis aeque viribus destrui possit, quoniam mortalia sunt opera mortalium. Sic et alia prius regna, cum diutius floruissent, nihilominus tamen occiderunt.
PL 6, 787Aというのも、人間の力によって作り上げられたもので、同じく人間の力によって破壊されえないものはないからである。死すべき者たちの業は死すべきものだからである。かくして、以前の他の王国もまた、長く栄えたにもかかわらず、それでもなお滅び去ったのである。
Nam et Aegyptios, et Persas, et Graecos, et Assyrios proditum est regimen habuisse terrarum; quibus omnibus destructis, ad Romanos quoque rerum summa pervenit.
PL 6, 788A実際、エジプト人も、ペルシア人も、ギリシア人も、アッシリア人も、諸国の支配権を握っていたことが伝えられている。そして、それらすべてが滅ぼされたのち、万事の最高の権力が、ローマ人のもとにも至ったのである。
Qui quanto caeteris omnibus regnis magnitudine antestant, tanto majore decident lapsu, quia plus habent ponderis ad ruinam, quae sunt caeteris altiora. Non inscite Seneca Romanae urbis tempora distribuit in aetates.
PL 6, 788Aそして、彼らが他のすべての王国よりも大きさにおいて優っている分だけ、それだけ大きな転落によって倒れるであろう。他よりも高いものは、崩れ落ちるための重みをそれだけ多く持っているからである。セネカは、決して見当違いなく、ローマ市の時代を人生の諸段階に区分した。
Primam enim dixit infantiam sub rege Romulo fuisse, a quo et genita, et quasi educata sit Roma; deinde pueritiam sub caeteris regibus, a quibus et aucta sit, et disciplinis pluribus institutisque formata: at vero Tarquinio regnante, cum jam quasi adulta esse coepisset, servitium non tulisse, et rejecto superbae dominationis jugo, maluisse legibus obtemperare quam regibus; cumque esset adolescentia ejus fine Punici belli terminata, tum denique confirmatis viribus coepisse juvenescere.
PL 6, 788Aすなわち彼は、最初の幼年期は王ロムルスのもとにあったとし、この王によってローマは生み出され、いわば育てられたのだとした。次に少年期は他の王たちのもとにあり、彼らによって拡大され、多くの規律と制度によって形作られたとした。ところが、タルクィニウスが統治していたとき、ローマはすでにいわば成人しかけていたので、隷属に耐えられず、傲慢な支配の軛を投げ捨てて、王たちよりも法律に従うことを選んだ、とした。そして、その青年期はポエニ戦争の終結によって終わり、そこでついに、力を確かなものとして壮年期に入り始めたのだとした。
Sublata enim Carthagine, quae tamdiu aemula imperii fuit, manus suas in totum orbem terra marique porrexit; donec regibus cunctis et nationibus Imperio subjugatis, cum jam bellorum materia deficeret, viribus suis male uteretur, quibus se ipsa confecit.
PL 6, 789Aすなわち、長きにわたり帝国の競争相手であったカルタゴが滅ぼされると、ローマはその手を陸にも海にも全世界に伸ばした。ついにあらゆる王たちと諸民族とが帝国に服従させられ、もはや戦争の種が尽きてしまうと、ローマは自らの力を悪しく用いるようになり、それによって自らを滅ぼしたのである。
Haec fuit prima ejus senectus, cum bellis lacerata civilibus, atque intestino malo pressa, rursus ad regimen singularis imperii recidit, quasi ad alteram infantiam revoluta.
PL 6, 789Aこれがローマの最初の老年期であった。内乱によって引き裂かれ、内部の害悪に圧迫されて、ローマは再び単独の統治者による支配へと逆戻りしたのであり、あたかも第二の幼年期へと巻き戻されたかのようであった。
Amissa enim libertate, quam Bruto duce et auctore defenderat, ita consenuit, tanquam sustentare se ipsa non valeret, nisi adminiculo regentium niteretur. Quod si haec ita sunt, quid restat, nisi ut sequatur interitus senectutem?
PL 6, 789Bというのも、ブルートゥスを指導者かつ首唱者として守り抜いてきた自由を失うと、ローマはあたかも支配者たちの支えに頼らなければ自らを支えきれないかのように、老いさらばえたからである。もしこの通りであるならば、老年期の後には滅びが続くほかに、何が残されているであろうか。
Et id futurum brevi conciones prophetarum denuntiant sub ambage aliorum nominum, ne facile quis intelligat.
PL 6, 789Bそして、そのことが間もなく起こるであろうことを、預言者たちの言葉は、誰も容易には理解できないように、別の名の下に曖昧に隠して告げている。
Sibyllae tamen aperte interituram esse Romam loquuntur, et quidem judicio Dei, quod nomen ejus habuerit invisum, et inimica justitiae, alumnum veritatis populum trucidarit.
PL 6, 789Bしかし、シビュラたちは、ローマが滅びるであろうことを、はっきりと語っている。しかもそれは神の裁定によるものであって、なぜなら、ローマは神の御名を憎むべきものとし、正義に敵対して、真理の子である民を虐殺したからである。
Hystaspes quoque, qui fuit Medorum rex antiquissimus, a quo amnis quoque nomen accepit qui nunc Hydaspes dicitur, admirabile somnium sub interpretatione vaticinantis pueri ad memoriam posteris tradidit, sublatum iri ex orbe imperium nomenque Romanum multo ante praefatus est, quam illa Trojana gens conderetur.
PL 6, 790Aまた、メディア人の最も古い王であったヒュスタスペスも——彼の名から、今ヒュダスペスと呼ばれる川もまた名を得たのだが——驚くべき夢を、予言する少年の解釈を付して後世の記憶に伝え、あのトロイアの民が興されるよりもずっと以前に、ローマの支配と名とが世界から取り除かれるであろうと予告していたのである。
Liber VII, Caput XVI
第VII巻 第XVI章PL 6, 790ADe mundi vestatione, ejusque prodigiis. Quomodo autem id futurum sit, ne quis incredibile arbirtretur, ostendam. In primis multiplicabitur regnum, et summa rerum potestas per plurimos dissipata et concisa minuetur.
PL 6, 790A世界の荒廃〔底本は vestatione。vastatione と読む〕、およびその予兆について。それがどのようにして将来起こるのか、誰にも信じがたいと思わせない〔底本は arbirtretur。arbitretur と読む〕ために、私はこれから示そう。まず初めに、王国は数を増し、万事にわたる最高の権力は多くの者へと分裂し、削られて衰えるであろう。
Tunc discordiae civiles in perpetuum serentur; nec ulla requies bellis exitialibus erit, donec reges decem pariter existant, qui orbem terrae, non ad regendum, sed ad consumendum partiantur.
PL 6, 790Bそのとき、内乱は絶えることなく蒔かれ、十人の王が同時に立ち、地の世界を、治めるためではなく、食い尽くすために分け合うに至るまで、破滅的な戦争に安らぎはないであろう。
Hi, exercitibus in immensum auctis, et agrorum cultibus destitutis, quod est principium eversionis et cladis, disperdent omnia, et comminuent, et vorabunt.
PL 6, 790B彼らは軍勢を計り知れぬまでに増強し、農地の耕作を打ち捨てる——これは崩壊と災厄の始まりである——そしてすべてを破壊し、砕き、貪り食うであろう。
Tum repente adversus eos hostis potentissimus ab extremis finibus plagae septentrionalis orietur, qui tribus ex eo numero deletis, qui tunc Asiam obtinebunt, assumetur in societatem a caeteris, ac princeps omnium constituetur.
PL 6, 790Bそのとき突然、彼らに対して北の地の果てから最も強力な敵が起こり、その数のうち、そのときアジアを領有しているであろう三人を滅ぼして、残りの者たちによって仲間に迎え入れられ、すべての者の首領として立てられるであろう。
Hic insustentabili dominatione vexabit orbem: divina et humana miscebit; infanda dictu et execrabilia molietur; nova consilia in pectore suo volutabit, ut proprium sibi constituat imperium, leges commutet, et suas sanciat; contaminabit, diripiet, spoliabit, occidet.
PL 6, 791Aこの者は支えがたき支配をもって世界を苦しめるであろう。神的な事柄と人間的な事柄とを混同し、口にするもおぞましく忌まわしいことを企て、おのれの胸の内で新たな企みを繰り返しめぐらし、自分自身の帝国を打ち立て、法律を変え、自分の法律を制定しようとするであろう。そして汚し、略奪し、奪い、殺すであろう。
Denique immutato nomine, atque imperii, sede translata, confusio ac perturbatio humani generis consequetur. Tum vero detestabile atque abominandum tempus existet, quo nulli hominum sit vita jucunda.
PL 6, 791Aついに名が変えられ、帝国の座が移されると、人類の混乱と動揺とが続いて起こるであろう。そのとき、まことに、忌まわしく呪わしい時が訪れ、いかなる人間にとっても人生が楽しいものではなくなるであろう。
Evertentur funditus civitates, atque interibunt, non modo ferro atque igni, verum etiam terrae motibus assiduis, et eluvie aquarum, et morbis frequentibus, et fame crebra.
PL 6, 791A都市はことごとく根底から覆されて滅び失せるであろう。それは剣と火によるだけでなく、絶え間ない地震、洪水、頻発する疫病、たびたびの飢饉によってもである。
Aer enim vitiabitur, et corruptus ac pestilens fiet, modo importunis imbribus, modo inutili siccitate, nunc frigoribus, nunc aestibus nimiis; nec terra homini dabit fructum: non seges quidquam, non arbor, non vitis feret.
PL 6, 791B大気は損なわれ、腐敗して疫病をもたらすものとなるであろう。あるときは厄介な豪雨、あるときは無益な旱魃、あるときは寒さ、あるときは度を過ぎた暑さによってである。地は人に実りを与えず、穀物も木も葡萄も何一つ実らないであろう。
Sed cum in flore spem maximam dederint, in fruge decipient. Fontes quoque cum fluminibus arescent, ut ne potus quidem suppetat; et aquae in sanguinem aut amaritudinem mutabuntur.
PL 6, 791Bしかし花の盛りには最大の希望を与えておきながら、実においては裏切るであろう。泉も川とともに涸れ、飲み水すら得られなくなるであろう。そして水は血に、あるいは苦みに変わるであろう。
Propter haec deficient et in terra quadrupedes, et in aere volucres, et in mari pisces. Prodigia quoque in coelo mirabilia mentes hominum maximo terrore confundent, et crines cometarum, et solis tenebrae, et color lunae, et cadentium siderum lapsus.
PL 6, 791Bこれらのゆえに、地では四足獣が、空では鳥が、海では魚が絶え失せるであろう。天における驚くべき数々の予兆もまた、人間の心を最大の恐怖で混乱させるであろう。すなわち彗星の尾、太陽の暗み、月の色、そして落ちゆく星々の墜落である。
Nec tamen haec usitato modo fient: sed existent subito et ignota et invisa oculis astra; sol in perpetuum fuscabitur, ut vix inter noctem diemque discernatur.
PL 6, 791Bしかもこれらのことは、通常のありようでは起こらないであろう。むしろ突然、未知の、目にしたこともない星々が現れ、太陽は永遠に暗くなり、夜と昼とをほとんど見分けられなくなるであろう。
Luna jam non tribus deficiet horis: sed perpetuo sanguine obfusa, meatus extraordinarios peraget, ut non sit homini promptum, aut siderum cursus, aut rationem temporum agnoscere: fiet enim vel aestas in hyeme, vel hyems in aestate.
PL 6, 792A月はもはや三時間だけ欠けるのではなく、絶えず血に染まり、常軌を逸した運行を続けるであろう。それゆえ人は星々の運行も、時の理も認識することがたやすくできなくなるであろう。夏が冬に、あるいは冬が夏に起こるであろう。
Tunc annus breviabitur, et mensis minuetur, et dies in angustum coarctabitur. Stellae vero creberrimae cadent, ut coelum omne caecum sine ullis luminibus appareat. Montes quoque altissimi decident, et planis aequabuntur: mare innavigabile constituetur.
PL 6, 792Aそのとき、年は短くなり、月は減り、日は狭く縮められるであろう。星々は数限りなく落ち、天全体が光を失って暗黒に見えるであろう。最も高い山々も崩れ落ちて平地と等しくなり、海は航行できぬものとなるであろう。
Ac ne quid malis hominum terraeque desit, audietur e coelo tuba; quod hoc modo Sibylla denuntiat, dicens: Σάλπιγξ οὐρανόθεν φωνὴν πολύθρηνον ἀφήσει. Itaque trepidabunt omnes, et ad luctuosum illum sonitum contremiscent.
PL 6, 792Aそして人間と大地の災いに何一つ欠けることのないよう、天からラッパが聞こえるであろう。シビュラはこれを次のように告げている。「ラッパは天より嘆きに満ちた声を放つであろう」。かくしてすべての者は震え上がり、あの悲痛な響きに恐れおののくであろう。
Tum vero per iram Dei adversus homines qui justitiam non agnoverunt, saeviet ferrum, ignis, fames, morbus, et super omnia metus semper impendens.
PL 6, 792Bそのとき、まことに、正義を認めなかった人間たちに対する神の怒りによって、剣、火、飢饉、疫病が猛り狂い、そしてすべてに勝って常に迫り来る恐怖が猛威を振るうであろう。
Tunc orabunt Deum, et non exaudiet; optabitur mors, et non veniet: ne nox quidem requiem timori dabit; nec ad oculos somnus accedet: sed animas hominum sollicitudo ac vigilia macerabit: plorabunt, et gement, et dentibus strident; gratulabuntur mortuis, et vivos plangent.
PL 6, 792Bそのとき、人々は神に祈っても、神は聞き入れないであろう。死を望んでも、死はやって来ないであろう。夜さえも恐怖に安らぎを与えず、眠りは目に訪れないであろう。むしろ不安と眠れぬ夜が人間の魂を苦しめるであろう。彼らは泣き、嘆き、歯ぎしりし、死んだ者たちを祝し、生きている者たちを嘆き悲しむであろう。
His et aliis pluribus malis solitudo fiet in terra, et erit deformatus orbis atque desertus; quod in carminibus Sibyllinis ita dicitur: Ἔσται κόσμος ἄκοσμος, ἀπολλυμένων ἀνθρώπων.
PL 6, 792Bこれらおよびその他多くの災いによって、地は荒れ果て、世界は形を損なわれ、見捨てられたものとなるであろう。それはシビュラの詩において次のように言われている。「世界は無秩序な世界となるであろう、人間らが滅び去るゆえに」。
Ita enim conficietur humanum genus, ut vix decima pars hominum relinquatur; et unde mille processerant, vix prodient centum. De cultoribus etiam Dei duae partes interibunt, et tertia quae fuerit probata, remanebit.
PL 6, 792B実に人類はかくのごとく尽き果て、人間のうちかろうじて十分の一が残るばかりであろう。すなわち千人が出た所からは、かろうじて百人が出て来るにすぎないであろう。神の礼拝者たちのうちでも、三分の二は滅び、試みに耐えて認められた三分の一が残るであろう。
Liber VII, Caput XVII
第VII巻 第XVII章PL 6, 793ADe falso propheta et incommodis piorum, et illius internecione. Sed planius, quomodo id eveniat, exponam. Imminente jam temporum conclusione, propheta magnus mittetur a Deo, qui convertat homines ad Dei agnitionem, et accipiat potestatem mirabilia faciendi.
PL 6, 793A偽りの預言者と、敬虔な者たちの苦難、およびその者の滅びについて。しかし、それがどのようにして起こるのか、もっと明らかに私は説き明かそう。時の終わりが差し迫るとき、偉大な預言者が神から遣わされ、人間を神の認識へと立ち返らせ、驚くべきことを行う力を受けるであろう。
Ubicumque non audierint eum homines, claudet coelum; et abstinebit imbres, et aquam convertet in sanguinem, et cruciabit illos siti ac fame; et quicumque conabitur eum laedere, procedet ignis de ore ejus, atque amburet illum.
PL 6, 793A人々が彼の言うことを聞き入れないところではどこでも、彼は天を閉ざし、雨を差し止め、水を血に変え、彼らを渇きと飢えとで苦しめるであろう。そして彼を害しようと試みる者があれば、預言者の口から火が出て、その者を焼き尽くすであろう。
His prodigiis atque virtutibus convertet multos ad Dei cultum; peractisque operibus ipsius, alter Rex orietur ex Syria malo spiritu genitus, eversor ac perditor generis humani, qui reliquias illius prioris mali cum ipso simul deleat.
PL 6, 793Bこれらの予兆と力の証とによって、彼は多くの者を神の礼拝へと立ち返らせるであろう。そして彼の業が成し遂げられると、悪しき霊によって生まれたもう一人の王がシリアから起こるであろう。人類を覆す者にして滅ぼす者であり、かの先の悪の残党を、その先の悪しき者自身もろとも〔cum ipso の ipso は先の悪しき者を指すと取った〕滅ぼす者である。
Hic pugnabit adversus prophetam Dei; vincet, et interficiet eum, et insepultum jacere patietur. Sed post diem tertium reviviscet; atque inspectantibus et mirantibus cunctis, rapietur in coelum.
PL 6, 793Bこの者は神の預言者に敵対して戦い、これに勝ち、殺し、葬られぬまま放置するであろう。しかし三日目の後にその預言者は生き返り、すべての者が見つめ、驚くなか、天へと引き上げられるであろう。
Rex vero ille teterrimus erit quidem et ipse, sed mendaciorum propheta; et seipsum constituet ac vocabit Deum, et se coli jubebit ut Dei filium: et dabitur ei potestas, ut faciat signa et prodigia, quibus visis, irretiat homines ut adorent eum.
PL 6, 793Bしかしかの極めて忌まわしい王もまた、確かに彼自身預言者ではあるが、偽りの預言者である。彼は自分自身を立て、自らを神と呼び、自分が神の子として崇拝されるよう命じ、しるしと驚異とを行う力を与えられて、それを見た者たちを罠にかけて自分を崇拝させるであろう。
Jubebit ignem descendere de coelo, et solem a suis cursibus stare, et imaginem loqui; et fient haec sub verbo ejus: quibus miraculis etiam sapientium plurimi allicientur ab eo.
PL 6, 794A彼は天から火を降らせ、太陽をその運行から止まらせ、像に語らせるよう命じるであろう。そしてこれらのことは彼の言葉のもとに実現するであろう。この奇跡によって、賢者たちの多くさえも彼に惹きつけられるであろう。
Tunc eruere templum Dei conabitur, et justum populum persequetur; et erit pressura et contritio, qualis numquam fuit a principio mundi.
PL 6, 794Aそのとき彼は神の神殿を覆そうと試み、義なる民を迫害するであろう。そして世界の初めから未だかつてなかったほどの圧迫と苦難が生じるであろう。
Quicumque crediderint atque accesserint ei, signabuntur ab eo tanquam pecudes: qui autem recusaverint notam ejus, aut in montes fugient, aut comprehensi exquisitis cruciatibus necabuntur.
PL 6, 794A彼を信じ、彼に従った者は誰であれ、家畜のように彼によって印を付けられるであろう。しかし彼のしるしを拒む者たちは、山々へと逃れるか、あるいは捕らえられて念入りに工夫された責め苦によって殺されるであろう。
Idem justos homines obvolvet libris prophetarum, atque ita cremabit; et dabitur ei desolare orbem terrae mensibus quadraginta duobus.
PL 6, 794A同じく彼は義なる人々を預言者たちの書物で包み、そのようにして焼くであろう。そして彼には四十二か月の間、地の全世界を荒廃させることが許されるであろう。
Id erit tempus, quo justitia projicietur, et innocentia odio erit; quo mali bonos hostiliter praedabuntur: non lex, aut ordo, aut militiae disciplina servabitur; non canos quisquam reverebitur, non officium pietatis agnoscet; non sexus aut infantiae miserebitur: confundentur omnia et miscebuntur contra fas, contra jura naturae.
PL 6, 794Aその時こそ、正義が投げ捨てられ、無垢が憎まれる時であろう。悪しき者たちが敵意をもって善き者たちを略奪し、法も、秩序も、軍の規律も守られなくなるであろう。誰も白髪を敬わず、誰も敬虔の務めを認めず、性別も幼さも憐れまれないであろう。すべては神の掟に反し、自然の理に反して混乱し、入り混じるであろう。
Ita quasi uno communique latrocinio terra universa vastabitur. Cum haec ita erunt, tunc justi et sectatores veritatis segregabunt se a malis, et fugient in solitudines.
PL 6, 794Bかくして世界全体は、あたかも一つの共通の盗賊行為によるかのように荒らされるであろう。これらのことがそのようになったとき、義人たちと真理の追随者たちは自らを悪しき者たちから引き離し、人けのない所へと逃れるであろう。
Quo audito, impius rex inflammatus ira veniet cum exercitu magno, et admotis omnibus copiis circumdabit montem, in quo justi morabuntur, ut eos comprehendat.
PL 6, 794Bこれを聞くと、不敬な王は怒りに燃えて大軍を率いてやって来て、あらゆる軍勢を差し向け、義人たちがとどまる山を包囲し、彼らを捕らえようとするであろう。
Illi vero, ubi se clausos undique atque obsessos viderint, exclamabunt ad Deum voce magna, et auxilium coeleste implorabunt; et exaudiet eos Deus, et mittet regem magnum de coelo, qui eos eripiat ac liberet, omnesque impios ferro ignique disperdat.
PL 6, 794Bしかし彼らは、自分たちがあらゆる方角から閉じ込められ包囲されているのを見るとき、大声で神に叫び、天の助けを懇願するであろう。すると神は彼らの声を聞き入れ、天から大いなる王を遣わし、彼らを救い出して解放し、不敬な者たちすべてを剣と火とで滅ぼさせるであろう。
Liber VII, Caput XVIII
第VII巻 第XVIII章PL 6, 795ADe mundi casibus in extremo, ac de iis praedictis a vatibus. Haec ita futura esse, cum prophetae omnes ex Dei spiritu, tum etiam vates ex instinctu daemonum cecinerunt.
PL 6, 795A終わりの時における世界の出来事、およびそれが予言者らによって予め告げられていたことについて。これらのことが将来必ずそうなるということは、預言者たちがみな神の霊によって、また予言者らもまた悪霊の霊感によって、託宣してきたところである。
Hystaspes enim, quem superius nominavi, descripta iniquitate saeculi hujus extremi, pios ac fideles a nocentibus segregatos, ait cum fletu et gemitu extenturos esse ad coelum manus, et imploraturos fidem Jovis; Jovem respecturum ad terram, et auditurum voces hominum, atque impios extincturum.
PL 6, 795Aというのも、私が先に名を挙げたヒュスタスペスは、この終わりの世の不義を描き出したのち、敬虔な信仰篤き者たちが犯罪者たちから引き離され、涙と嘆きをもって天へと手を差し伸べ、ユピテルの加護を乞い求めるであろうと述べているからである。すなわちユピテルは地を顧み、人間たちの声を聞き、不敬な者たちを滅ぼすであろう、と。
Quae omnia vera sunt, praeter unum, quod Jovem dixit illa facturum quae Deus faciet. Sed et illud non sine daemonum fraude subtractum est, missum iri a Patre tunc Filium Dei, qui deletis omnibus malis, pios liberet. Quod Hermes tamen non dissimulavit.
PL 6, 795Bこれらすべてのことは真実である。ただ一つを除いては。すなわち彼は、神がなすであろうことをユピテルがなすと述べた点である。しかしそのこともまた、悪霊の欺きなしに秘められたわけではない。すなわち、そのとき父より神の子が遣わされ、あらゆる悪を滅ぼして、敬虔な者たちを解放するであろうということである。もっともヘルメスはこのことを隠さなかった。
In eo enim libro, qui λόγος τέλειος inscribitur, post enumerationem malorum de quibus diximus, subjecit haec: Ἐπὰν δὴ ταῦτα ὧδε γένηται, ὦ Ἀσκλήπιε. τότε ὁ κύριος, καὶ πατὴρ, καὶ θεὸς, καὶ τοῦ πρώτου καὶ ἑνὸς θεοῦ δημιουργὸς, ἐπιβλέψας τοῖς γενομένοις, καὶ τῇ ἑαυτοῦ βουλήσει τοῖς τοιούτοις, τὸ ἀγαθὸν ἀντερείσας τῆ ἀταξίᾳ, καὶ ἀνακαλεσάμενος τὴν πλάνην, καὶ τὴν κακίαν ἐκκαθαρας, πῇ μὲν ὕδατι πολλῷ καταλύσας, πῇ δὲ πυρὶ ὀξυτάτῳ διακαύσας, ἑνίοτε δὲ πολέμοις καὶ λοιμοῖς ἐκπιέσας, ἤγαγεν ἐπὶ τὸ ἀρχαῖον καὶ ἀποκατέστησεν τὸν ἑαυτοῦ κόσμον.
PL 6, 795Bというのも、『ロゴス・テレイオス』(完全なるロゴス)と題されるあの書物の中で、我々がすでに述べた諸々の悪の数え上げの後に、彼は次のように付け加えているからである。「これらのことがこうして起こったとき、アエスクラピウスよ、そのとき主にして父にして神、かの第一にして唯一なる神より出た造り主は、生じた事どもに目を注ぎ、みずからの意志をもって、そのような事どもに、すなわちその無秩序に善を対置し、迷いを呼び返し、悪を洗い清め、あるところでは多くの水をもって滅ぼし、あるところでは最も鋭い火をもって焼き尽くし、あるいは戦争と疫病とによって締め上げて、古き姿へと連れ戻し、みずからの世界を元どおりに立て直したのである」。
Sibyllae quoque non aliter fore ostendunt, quam ut Dei Filius a summo patre mittatur, qui et justos liberet de manibus impiorum, et injustos cum tyrannis saevientibus deleat; e quibus una sic tradidit: Ἥξει καὶ μακάρων ἐθέλων πόλιν ἐξαλαπάξαι; Καί κέν τις θεόθεν βασιλεὺς πεμφθεὶς ἐπ' ἰδίων, Πάντας ὀλεῖ βασιλεῖς μεγάλους καὶ φῶτας ἀρίστους; Εἰθ' οὕτως κρίσις ἔσται ὑπ' ἀφθίτου ἀνθρώποισι.
PL 6, 796Aシビュラたちもまた、神の子が至高の父より遣わされ、義なる者たちを不敬な者たちの手から解放し、猛り狂う僭主たちとともに不義なる者たちを滅ぼすというそのほかの仕方では、事は起こらないと示している。そのうちの一人は次のように伝えている。「〔敵する者は〕祝福された者たちの都を滅ぼさんと欲して来たるであろう。だが神より遣わされたある王が、おのれに属する者たちのもとに来たり〔底本は ἐπ' ἰδίων。本文が乱れているらしく、印刷された形のまま訳した〕、すべての大いなる王たちと最も優れた者たちとを滅ぼすであろう。かくして、朽ちざる方による裁きが人々の上に下るであろう」。
Item alia Sibylla: Καὶ τότ' ἀπ' ἠελίου πέμψειε θεὸς βασιλῆα, Ὃς πᾶσαν γαῖαν παύσει πολέμοιο κακοῖο. Et rursus alia: . . . . . ἡμετέρας δουλείας Ζυγὸν δυσβάστακτον ἐπ' αὐχένι κείμενον ἀρεῖ, Καὶ θεσμοὺς ἀθέους λύσει, δεσμούς τε βιαίους.
PL 6, 796Aまた別のシビュラも同じくこう言う。「そのとき神は太陽より一人の王を遣わされるであろう。その者はあらゆる地に邪しき戦いをやめさせるであろう」。そしてまた別の一人は言う。「……〔底本はこの句の冒頭を欠き、省略記号で示す〕我々の隷属の、頸に置かれた運びがたき軛を彼は取り除くであろう。そして神なき掟を解き、また暴虐の枷をも解くであろう」。
Liber VII, Caput XIX
第VII巻 第XIX章PL 6, 796BDe adventu Christi ad judicium, et de falso propheta devicto. Oppresso igitur orbe terrae, cum ad destruendam immensarum virium tyrannidem humanae opes defecerint, siquidem capto mundo cum magnis latronum exercitibus incubabit, divino auxilio tanta illa calamitas indigebit.
PL 6, 796B裁きのためのキリストの到来と、偽りの預言者が打ち破られることについて。かくして地の世界が圧迫され、計り知れぬ力を持つ僭主の支配を打ち滅ぼすにはすでに人間の力が尽き果てているとき——かの不敬な王は世界を捕らえて、盗賊どもの大軍とともにその上にのしかかっているであろうから——その大いなる災いには神の助けが必要となるであろう。
Commotus igitur Deus et periculo ancipiti, et miseranda comploratione justorum, mittet protinus liberatorem.
PL 6, 796Bかくして神は、この二重の危難と義人たちの憐れむべき嘆きとに心を動かされ、直ちに解放者を遣わすであろう。
Tunc aperietur coelum medium intempesta et tenebrosa nocte, ut in orbe toto lumen descendentis Dei tanquam fulgur appareat; quod Sibylla his versibus locuta est: . . . . . Ὁππότ' ἂν ἔλθῃ, Πῦρ ἔσται, σκότος ἐν τῇ μέσσῃ νυκτὶ μελαίνῃ.
PL 6, 796Bそのとき、夜更けの闇深い時刻に天の中央が開かれ、世界全体において降り来る神の光が、あたかも稲妻のように現れるであろう。これをシビュラは次の詩句で語っている。「……〔底本はこの句の冒頭を欠き、省略記号で示す〕彼が来たるとき、火があり、漆黒の夜半に闇があるであろう」。
Haec est nox, quae a nobis propter adventum regis ac Dei nostri pervigilio celebratur: cujus noctis duplex est ratio, quod in ea et vitam tum recepit, cum passus est, et postea regnum orbis terrae recepturus est.
PL 6, 797Aこの夜こそ、我々の王にして我々の神の到来のゆえに、我々が徹夜の祈りをもって祝う夜である。この夜には二重の理由がある。すなわち、この夜において彼は苦しみを受けたときに命を取り戻し、また後に地の世界の王国を受け取ることになるからである。
Hic est enim liberator, et judex, et ultor, et rex, et Deus quem nos Christum vocamus, qui priusquam descendat, hoc signum dabit.
PL 6, 797Aこの方こそ解放者であり、審判者であり、報復者であり、王であり、そして我々がキリストと呼ぶ神である。この方は降りて来る前に、次のしるしを与えるであろう。
Cadet repente gladius e coelo, ut sciant justi ducem sanctae militiae descensurum: et descendet comitantibus angelis in medium terrae; et antecedet eum flamma inextinguibilis; et virtus angelorum tradet in manus justorum multitudinem illam, quae montem circumsederit, et concidetur ab hora tertia usque ad vesperum, et fluet sanguis more torrentis; deletisque omnibus copiis, impius solus effugiet, et peribit ab eo virtus sua.
PL 6, 797A剣が天から突然に落ち、義人たちが聖なる軍勢の指導者が降臨することを知るようになるであろう。そして彼は天使たちを伴って地の中央に降りて来るであろう。消えることのない炎が彼に先立つであろう。そして天使たちの力は、あの山を包囲していた大群衆を義人たちの手に渡し、その者たちは第三時から夕方まで討たれ、血は激流のように流れるであろう。すべての軍勢が滅ぼされたのち、不敬な者だけが逃げ延びるであろうが、その力は彼から失われるであろう。
Hic est autem, qui appellatur Antichristus: sed seipsum Christum mentietur, et contra verum dimicabit, et victus effugiet, et bellum saepe renovabit, et saepe vincetur; donec quarto praelio confectis omnibus impiis debellatus, et captus, tandem scelerum suorum luat poenas.
PL 6, 797Bこの者こそ反キリストと呼ばれる者である。しかし彼は自らをキリストであると偽り、まことなる方に対して戦うであろう。そして敗れて逃げ、たびたび戦いを新たにしては、たびたび打ち破られ、ついに第四の戦いにおいて、すべての不敬な者たちが滅ぼし尽くされたのち、彼自身も打ち破られ、捕らえられて、ついに自らの罪の刑罰を償うに至るであろう。
Sed et caeteri principes, ac tyranni, qui contriverunt orbem, simul cum eo vincti adducentur ad regem, et increpabit eos, et coarguet; et exprobrabit his facinora ipsorum, et damnabit eos, ac meritis cruciatibus tradet.
PL 6, 797Bそして残りの首領たちや、世界を踏みにじった僭主たちも、彼とともに縛られて王のもとへと連れて来られるであろう。王は彼らを叱責し、その罪を明らかにし、その者たちの凶行を責め、彼らを断罪して、ふさわしい責め苦へと引き渡すであろう。
Sic extincta malitia, et impietate compressa, requiescet orbis, qui per tot saecula subjectus errori ac sceleri nefandam pertulit servitutem.
PL 6, 798Aかくして悪意は消え去り、不敬は抑えられ、世界は安らぎを得るであろう。世界はかくも多くの世にわたって、誤りと罪とに服し、言語に絶する隷属に耐えてきたのである。
Non colentur ulterius dii manu facti: sed a templis, et pulvinaribus suis deturbata simulacra igni dabuntur, et cum donis suis mirabilibus ardebunt, quod etiam Sibylla cum Prophetis congruens futurum esse praedixit: Τρίψουσιν δ' εἴδωλα βροτοὶ καὶ πλοῦτον ἄπαντα. Erythraea quoque idem spopondit: Ἔργα δὲ χειροποιητὰ θεῶν κατακαυθήσονται.
PL 6, 798Aもはや人の手で造られた神々は崇拝されなくなるであろう。むしろ神殿とその神座から引き倒された像は火に投げ渡され、その驚くべき奉納物とともに焼かれるであろう。このこともまた、シビュラが預言者たちと一致して将来のこととして予め告げたところである。「死すべき者どもは偶像とすべての富とを打ち砕くであろう」。エリュトゥライアのシビュラもまた同じことを請け合った。「神々の、人の手で造られた作り物は焼き尽くされるであろう」。
Liber VII, Caput XX
第VII巻 第XX章PL 6, 798ADe Christi judicio, de Christianis, atque de anima. Post haec aperientur inferi, et resurgent mortui: de quibus judicium magnum idem ipse rex ac Deus faciet, cui summus pater, et judicandi, et regnandi dabit maximam potestatem; de quo judicio et regno apud Erythraeam Sibyllam sic invenitur: Ὁππότε καὶ τὸ λάβη τέλος αἴσιμον, ἡδὲ βροτοῖσι Καὶ δὴ ἀφίξηται κρίσις ἀθανάτοιο θεοῖο, Ἥξει ἑπ' ἀνθρώπους μεγάλη κρίσις ἡδὲ καὶ ἀρχή.
PL 6, 798Aキリストの裁き、キリスト教徒たち、そして魂について。これらの後、冥界が開かれ、死者たちがよみがえるであろう。彼らについては、かの同じ王にして神なる方が大いなる裁きを行うであろう。至高なる父は、この方に、裁くことと統治することとにおける最大の権力を与えるであろう。この裁きと統治については、エリュトライのシビュラのもとに次のように見出される。 『いつであれ、〔世が〕定められた終わりを迎え、 死すべき者たちのもとに不死なる神の裁きが到来するとき、 大いなる裁きと支配とが人間たちの上に来たるであろう』。
Deinde apud aliam: Ταρτάρεον δὲ χάος τότε δείξει γαῖα χανοῦσα Ἥξουσιν δὲ ἐπὶ βῆμα θεοῦ βασιλῆος ἄπαντες.
PL 6, 798A次に、別の〔シビュラ〕のもとにはこうある。 『その時、大地は口を開いてタルタルスの深淵を示すであろう。 そしてすべての者が、王なる神の裁きの座へと来たるであろう』。
Et alio loco apud eamdem: Οὐρανὸν εἱλίξων γαίης κηυθμώνας ἀνοίξω; Και τότ' ἀναστήσω νεκροὺς, μοῖραν ἀναλύσας Καὶ θαυάτου κέντρον, καὶ ὕστερον εἰς κρίσιν ἄξω, Κρίνων εὐσεβέων καὶ δυσσεβέων βίον ἀνδρῶν.
PL 6, 799Aまた同じ女〔シビュラ〕のもとの別の箇所にはこうある。 『私は天を巻き上げ、大地の隠れた奥処を開くであろう〔底本は εἱλίξων、κηυθμώνας。εἱλίξω、κευθμῶνας と読む〕。 そしてその時、運命と死の棘とを解き放って〔底本は θαυάτου。θανάτου と読む〕、死者たちを甦らせ、 その後、彼らを裁きへと導くであろう、 敬虔な者たちと不敬虔な者たちとの生を裁きつつ』。
Nec tamen universi tunc a Deo judicabuntur: sed ii tantum qui sunt in Dei religione versati.
PL 6, 799Aとはいえ、その時すべての者が神によって裁かれるわけではない。神への信仰に携わってきた者たちだけが裁かれるのである。
Nam qui Deum non agnoverunt, quoniam sententia de his in absolutionem ferri non potest, jam judicati damnatique sunt, sanctis litteris contestantibus, non resurrecturos esse impios in judicium.
PL 6, 799Aなぜなら、神を認めなかった者たちについては、無罪放免の判決が下されることはあり得ないゆえに、すでに裁かれ断罪されているのである。不敬虔な者たちが裁きへとよみがえることはないと、聖なる文書が証言しているからである。
Judicabuntur ergo qui Deum scierunt, et facinora eorum, id est mala opera cum bonis collata ponderabuntur; ut si plura et gravia fuerint bona justaque, dentur ad vitam beatam: si autem mala superaverint, condemnentur ad poenam.
PL 6, 799Aしたがって、神を知っていた者たちが裁かれるのであり、彼らの凶行、すなわち悪しき行いが善き行いと比べ合わされて秤にかけられるのである。もし善く正しい行いのほうが多く重ければ、その者は幸福な生へと引き渡され、もし悪しき行いのほうが勝れば、刑罰へと断罪される。
Hic fortasse dixerit quispiam: Si est immortalis anima, quomodo patibilis inducitur, ac poenam sentiens? Si enim ob merita punietur, sentiet utique dolorem, atque ita etiam mortem. Si morti non est obnoxia, nec dolori quidem, patibilis igitur non est.
PL 6, 799Aここでおそらく誰かがこう言うであろう。『魂が不死であるならば、どうして苦しみを受けるものとして、また刑罰を感じるものとして描かれるのか。もし功罪に応じて罰せられるのであれば、当然苦痛を感じるはずであり、そうであれば死をも感じるはずである。もし死に服することがないのなら、苦痛にも服することはなく、したがって苦しみを受けるものではないはずである』と。
Huic quaestioni, sive argumento, a Stoicis ita occurritur: Animas quidem hominum permanere, nec interventu mortis in nihilum resolvi: sed eorum, qui justi fuerunt, puras, et impatibiles, et beatas ad sedem coelestem, unde illis origo sit, remeare; vel in campos quosdam fortunatos rapi, ubi fruantur miris voluptatibus: impiorum vero, quoniam se malis cupiditatibus inquinaverunt, mediam quamdam gerere inter immortalem mortalemque naturam, et habere aliquid imbecillitatis ex contagione carnis.
PL 6, 799Bこの問い、あるいは論法に対して、ストア派の者たちはこのように答える。人間の魂はたしかに存続し、死の到来によって無へと解消されることはない。義しい者たちの魂は、清く、苦しみを受けることなく、幸いなるものとして、その起源のある天上の座へと帰ってゆく。あるいは、驚くべき快楽を享受するある幸いなる野へと連れ去られる。他方、不敬虔な者たちの魂は、悪しき欲望によって自らを汚したがゆえに、不死なる本性と死すべき本性との中間のようなものを保ち、肉との接触に由来する何らかの脆弱さを帯びる。
Cujus desideriis ac libidinibus addictae ineluibilem quemdam fucum trahant labemque terrenam; quae cum temporis diuturnitate penitus inhaeserit, ejus naturae reddi animas, ut si non extinguibiles in totum, quoniam ex Deo sunt, tamen cruciabiles fiant per corporis maculam, quae peccatis inusta, sensum doloris attribuit.
PL 6, 800Aその欲望と情欲とに囚われた魂は、拭い去りがたいある染みと地上の汚れとを帯びる。それが長い時を経て深く染みついてしまうと、魂はそのような本性のものとされ、たとえ神から出たものであるがゆえに全く滅び去りはしないとしても、肉体の穢れによって責め苦を受けうるものとなる。その穢れは罪によって焼き付けられ、苦痛の感覚を与えるのである。
Quam sententiam poeta sic explicavit: Quin et supremo cum lumine vita reliquit, Non tamen omne malum miseris, nec funditus omnes Corporeae excedunt pestes; penitusque necesse est, Multa diu concreta modis inolescere miris.
PL 6, 800Aこの見解を、かの詩人はこう説き明かした。 『実に、生命が最後の光とともに彼らを去った後もなお、 不幸な者たちからあらゆる悪が去るのではなく、 肉体に由来する害毒のすべてが根こそぎ消え去るのでもない。 そして必然的に、長きにわたって凝り固まった多くのものが、驚くべきかたちで深く根付いてしまうのである』。
Ergo exercentur poenis, veterumque malorum Supplicia expendunt. Haec propemodum vera sunt.
PL 6, 800A『それゆえに彼らは刑罰によって責め鍛えられ、 古き悪しき行いに対する刑罰を償うのである』。これらのことは、ほぼ真実である。
Anima enim, cum divortium fecit a corpore, est, ut ait idem poeta, Par levibus ventis, volucrique simillima somno. quia spiritus est ipsa tenuitate incomprehensibilis: sed nobis, qui sumus corporales; Deo autem, cui subjacet posse omnia, comprehensibilis.
PL 6, 800Aなぜなら魂は、肉体から離別すると、かの同じ詩人が言うように、『軽やかな風にも似て、翼ある夢にもよく似たもの』となるからである。魂は霊であり、その微細さそのもののゆえに把握され得ないものである。もっとも、これは肉体を持つ我々にとってそうなのであって、あらゆることをなしうる力がその下にある神にとっては、把握されうるものである。
Liber VII, Caput XXI
第VII巻 第XXI章PL 6, 800BDe cruciatibus et poenis animarum. Primum igitur dicimus, tantam esse Dei potestatem, ut etiam incorporalia comprehendat, et quemadmodum voluerit, afficiat.
PL 6, 800B魂の責め苦と刑罰について。まず我々はこう言う。神の権力は、非物体的なものすら把握し、御心のままにこれに働きかけるほどのものである。
Nam et Angeli Deum metuunt, quia castigari ab eo possunt inenarrabili quodam modo; et daemones reformidant, quia torquentur ab eo ac puniuntur. Quid ergo mirum, si cum sint immortales animae, tamen patibiles sint Deo?
PL 6, 800Bというのも、天使たちもまた神を畏れる。なぜなら、彼らはある言い表しがたい仕方で神によって懲らしめられうるからである。悪霊たちもまた恐れおののく。なぜなら、彼らは神によって責め苦を受け、罰せられるからである。それゆえ、魂が不死であるとはいえ、神に対しては苦しみを受けうるものであるとしても、何の不思議があろうか。
Nam cum in se nihil habeant solidum et contrectabile, a solidis et corporalibus nullam vim pati possunt: sed quia in solis spiritibus vivunt, a solo Deo tractabiles sunt, cui virtus ac substantia spiritalis est.
PL 6, 801Aなぜなら、魂はそれ自体のうちに固い、触れうるものを何も持たないため、固く物体的なものからは何の力も被りえないからである。しかし魂は霊としてのみ存在するがゆえに、力も実体も霊的なものである神によってのみ、扱われうるのである。
Sed tamen docent nos sanctae Litterae, quemadmodum poenas impii sint daturi. Nam quia peccata in corporibus contraxerunt, rursus carne induentur, ut in corporibus piaculum solvant; et tamen non erit caro illa, quam Deus homini superjecerit, huic terrenae similis: sed insolubilis ac permanens in aeternum, ut sufficere possit cruciatibus, et igni sempiterno, cujus natura diversa est ab hoc nostro, quo ad vitae necessaria utimur, qui nisi alicujus materiae fomite alatur, extinguitur.
PL 6, 801Aしかしそれでも、聖なる文書は、不敬虔な者たちがいかにして刑罰を受けることになるかを我々に教える。すなわち、彼らは肉体のうちで罪を犯したのであるから、再び肉を着せられ、肉体のうちでその罪を償うことになる。とはいえ、神が人間にまとわせるであろうその肉は、この地上の肉と同じものではなく、解けることなく永遠に存続するものであり、責め苦と永遠の火とに耐えうるものである。その火の本性は、我々が生活の必要のために用いているこの火とは異なる。我々の火は、何らかの材料を燃料として養われなければ消えてしまう。
At ille divinus per seipsum semper vivit ac viget sine ullis alimentis, nec admixtum habet fumum: sed est purus, ac liquidus, et in aquae modum fluidus.
PL 6, 801Aしかし、かの神的な火は、それ自体によって常に生き、いかなる養分もなしに盛んに燃え続け、煙が混じることもない。それは純粋であり、透き通り、水のように流動的である。
Non enim vi aliqua sursum versus urgetur, sicut noster, quem labes terreni corporis, quo tenetur, et fumus intermixtus exilire cogit, et ad coelestem naturam cum trepidatione mobili subvolare.
PL 6, 801Bというのも、それは我々の火のように何らかの力によって上方へ押し上げられるのではないからである。我々の火は、それを保持している地上の物体の穢れと、混じり合った煙とによって、跳び出すことを強いられ、揺れ動く不安定さをもって天的な本性へと舞い上がろうとするのである。
Idem igitur divinus ignis una eademque vi atque potentia, et cremabit impios, et recreabit, et quantum e corporibus absumet, tantum reponet, ac sibi ipse aeternum pabulum subministrabit; quod poetae in vulturem Tityi transtulerunt; ita sine ullo revirescentium corporum detrimento aduret tantum, ac sensu doloris afficiet.
PL 6, 802Aしたがって、この同じ神的な火は、一つの同じ力と権能とをもって、不敬虔な者たちを焼き尽くすと同時に、彼らを甦らせもする。そして肉体から焼き尽くした分だけを、また元通りに補うのであり、自らに永遠の糧を供給するのである。詩人たちはこのことをティテュオスの禿鷲に置き換えて語った。このようにして、その火は、蘇る肉体に何の損傷も与えることなく、ただこれを焼き、苦痛の感覚を与えるだけなのである。
Sed et justos cum judicaverit, etiam in igni eos examinabit. Tum quorum peccata vel pondere, vel numero praevaluerint, perstringentur igni atque amburentur: quos autem plena justitia et maturitas virtutis incoxerit, ignem illum non sentient; habent enim aliquid in se Dei, quod vim flammae repellat, ac respuat.
PL 6, 802Aしかし、神は義しい者たちを裁くときにも、彼らを火によって吟味するであろう。そのとき、罪が重さにおいてであれ数においてであれ勝っていた者たちは、火によって焼かれ、焦がされるであろう。しかし、完全な正義と徳の円熟とによって鍛え上げられた者たちは、その火を感じることがない。なぜなら、彼らのうちには、炎の力を撥ねつけ、拒む神の何かが宿っているからである。
Tanta vis est innocentiae, ut ab ea ignis ille refugiat innoxius; qui accepit a Deo hanc potentiam, ut impios urat, justis obtemperet. Nec tamen quisquam putet animas post mortem protinus judicari.
PL 6, 802B無垢の力はそれほど大きいので、かの火はこれから身を引き、害を加えることがない。この火は、不敬虔な者たちを焼き、義しい者たちには従うという権能を神から受けているのである。とはいえ、誰も、魂が死後ただちに裁かれると考えてはならない。
Nam omnes in una communique custodia detinentur, donec tempus adveniat, quo maximus judex meritorum faciat examen.
PL 6, 802Bなぜなら、すべての魂は、至高の審判者が功罪の吟味を行う時が到来するまで、一つの共同の拘禁のうちに留め置かれるからである。
Tum quorum fuerit probata justitia, ii praemium immortalitatis accipient: quorum autem peccata et scelera detecta fuerint, non resurgent, sed cum impiis in easdem tenebras recondentur, ad certa supplicia destinati.
PL 6, 803Aそのとき、正義が証明された者たちは、不死という報いを受けるであろう。しかし、その罪と罪業とが暴かれた者たちは、よみがえることなく、不敬虔な者たちと共に同じ闇の中に閉じ込められ、確たる刑罰に定められるのである。
Liber VII, Caput XXII
第VII巻 第XXII章PL 6, 803ADe errore poetarum, atque de animae reditu ab inferis. Figmenta haec esse poetarum quidam putant, ignorantes unde illa poetae acceperint, ac negant haec fieri posse; nec mirum est ita illis videri.
PL 6, 803A詩人たちの誤りと、魂の冥界からの帰還について。ある者たちは、これらを詩人たちの作り話にすぎないと考え、詩人たちがそれをどこから得たかを知らぬまま、こうしたことが起こりうることを否定する。しかし、彼らにそのように見えるのも不思議ではない。
Aliter enim, quam res habet, traditur a poetis: qui licet sint multo antiquiores quam historici, et oratores, et caetera genera scriptorum; tamen quia mysterium divini sacramenti nesciebant, et ad eos mentio resurrectionis futurae obscuro rumore pervenerat, eam vero temere ac leviter auditam in modum commentitiae fabulae prodiderunt.
PL 6, 803Aというのも、詩人たちは事の実際とは異なる仕方でこれを伝えているからである。詩人たちは、歴史家や弁論家、その他あらゆる種類の著述家たちよりもはるかに古い時代の者たちではあるが、それでも神の秘義の奥義を知らなかったのであり、来たるべき復活についての言及も、彼らのもとには曖昧な風聞として届いたにすぎなかった。それゆえ、彼らは軽率に、いい加減に聞き知ったそのことを、作り事めいた物語のかたちで書き伝えたのである。
Et tamen iidem testati sunt, non auctorem se certum, sed opinionem sequi; ut Maro qui ait: Sit mihi fas audita loqui.
PL 6, 803Bとはいえ、彼ら自身も、確かな典拠にではなく世論に従っているにすぎないことを証言している。マロー(ウェルギリウス)がこう言っている通りである。『聞いたことを語ることが、私に許されんことを』。
Quamvis igitur veritatis arcana in parte corruperint; tamen ipsa res eo verior invenitur, quod cum prophetis in parte consentiunt: quod nobis ad probationem rei satis est. Errori tamen eorum subest ratio nonnulla.
PL 6, 803Bしたがって、彼らは真理の秘密を部分的に歪めてしまったとはいえ、事柄そのものは、預言者たちと部分的に一致する点においてこそ、いっそう真実であることが見出される。このことは、我々にとって事柄を証明するのに十分である。とはいえ、彼らの誤りの根底には、それなりの理由がないわけではない。
Nam cum prophetae assiduis concionibus praedicarent, judicaturum esse de mortuis Filium Dei, et haec annuntiatio non lateret, quoniam rectorem coeli non alium putabant esse, quam Jovem, judicare apud inferos Jovis filium tradiderunt: sed tamen non Apollinem, aut Liberum, aut Mercurium, qui coelestes putantur, sed eum qui et mortalis fuerit, et justus, vel Minoem, vel Aeacum, vel Rhadamantum.
PL 6, 804Aというのも、預言者たちは絶えざる説教のうちに、神の子が死者たちについて裁きを行うであろうと予め告げており、この告知が知られずにいることはなかったからである。しかるに、彼らは天の支配者をユピテルのほかにないと考えていたため、冥界で裁きを行うのはユピテルの子であると言い伝えたのであった。しかし、それは天の神と見なされているアポロやリベルやメルクリウスではなく、死すべき者でありながら義しい者、すなわちミノスか、アイアコスか、あるいはラダマンテュスであるとした。
Corruperunt igitur poetica licentia, quod acceperant; vel opinio veritatem per diversa ora sermonesque varios dissipata mutavit.
PL 6, 804Aこうして彼らは、受け継いだものを詩的放縦によって歪めてしまったのであり、あるいは、様々な口や言葉を通じて散らばった世論が、真理を変えてしまったのである。
Nam quod peractis apud inferos mille annis, rursus ad vitam restitui cecinerunt, Marone ita dicente: Has omnes, ubi mille rotam volvere per annos, Lethaeum ad fluvium Deus evocat agmine magno, Scilicet immemores supera ut convexa revisant, Rursus et incipiant in corpora velle reverti: haec eos ratio fefellit, quod resurgent defuncti, non post mille annos mortis suae: sed ut restituti rursus in vitam, mille annis cum Deo regnent.
PL 6, 804Aというのも、詩人たちは、冥界で千年を過ごし終えた後、再び生へと復されると歌ったからである。マローはこう言っている。 『これらすべての魂を、千年のあいだ輪を巡らせ終えたとき、 神は大いなる列をなしてレーテーの川へと呼び寄せる。 すなわち、忘却したうえで再び天上の丸天井を仰ぎ見んがため、 そして再び肉体へと帰ることを望み始めんがためである』。 この点で彼らの理屈は誤りに陥っていた。死者たちがよみがえるのは、その死後千年を経てのことではなく、むしろ生へと復された後、千年の間、神と共に統治するためだからである。
Deus enim veniet, ut orbe hoc ab omni labe purgato, redivivas justorum animas, corporibus innovatis, ad sempiternam beatitudinem suscitet.
PL 6, 804Bなぜなら神は来たり、この世界をあらゆる穢れから浄めたうえで、義しい者たちの生き返った魂を、新たにされた肉体とともに、永遠の至福へと甦らせるであろうからである。
Itaque praeter aquam oblivionis vera sunt caetera: quam idcirco finxerunt, ne quis illud opponeret: Cur ergo non meminerunt se aliquando vixisse, aut qui fuerint, aut quae gesserint?
PL 6, 804Bしたがって、忘却の水を除けば、その他の点は真実である。この忘却の水を、彼らはこう反論されないようにと作り出したのである。すなわち、『それならば、なぜ彼らはかつて生きていたことも、自分が誰であったかも、何を行ったかも思い出さないのか』と。
Sed nihilominus tamen verisimile non putatur; et res tota velut licenter et fabulose ficta respuitur. Nobis autem de resurrectione affirmantibus, et docentibus animas ad alteram vitam non oblitas sui, sed in eodem sensu ac figura esse redituras, illud opponitur.
PL 6, 805Aしかしそれでもなお、これはもっともらしいこととは考えられておらず、事柄全体が、放縦かつ作り話めいた作り事として斥けられている。ところが、我々が復活を肯定し、魂が別の生へと、自らを忘れることなく、同じ意識と姿とをもって帰ってくると教えるとき、次のような反論が突きつけられる。
Tot jam saecula transierunt: quis unquam unus ab inferis resurrexit, ut exemplo ejus fieri posse credamus? At enim resurrectio fieri non potest, dominante adhuc injustitia.
PL 6, 805A『すでにこれほど多くの世が過ぎ去った。冥界から一体誰が今までによみがえったことがあり、その実例によって、それが起こりうると我々が信じられようか』と。しかし、不正義がなお支配している間は、復活は起こりえないのである。
Hoc enim saeculo necantur homines vi, ferro, insidiis, venenis; afficiuntur injuriis, egestate, carceribus, tormentis, proscriptionibus.
PL 6, 805Aこの世においては、人は暴力によって、剣によって、謀略によって、毒によって殺される。また不正、困窮、投獄、拷問、追放宣告によって苦しめられる。
Eo accedit, quod justitia invisa est; quod omnes, qui Deum sequi volunt, non tantum odio habentur: sed vexantur omnibus contumeliis, et excruciantur multiplici genere poenarum, et ad impios cultus manufactorum deorum non ratione, aut veritate, sed nefanda corporum laceratione coguntur.
PL 6, 805Aさらに、正義は憎まれている。神に従おうとする者たちは皆、憎まれるだけでなく、あらゆる侮辱によって苦しめられ、多様な種類の刑罰によって責め苛まれ、理によってでも真理によってでもなく、身の毛もよだつ肉体の切り裂きによって、人手で作られた神々への不敬虔な崇拝へと強制される。
Num igitur oportet ad haec eadem resurgere, et reverti homines ad vitam, in qua tuti esse non possint? Cum ergo justi tam viles habeantur, tam facile tollantur; quid putemus futurum fuisse, si quis ab inferis rediens vitam postliminio recepisset?
PL 6, 805Bそれならば、人間が再びこれと同じ境遇へとよみがえり、身の安全を得られぬような生へと戻ることが、果たしてふさわしいであろうか。義しい者たちがこれほど賤しめられ、これほどたやすく葬り去られるのであれば、もし誰かが冥界から戻り、帰還の権利によって生を取り戻していたとしたら、いったい何が起こっていたと我々は考えるべきであろうか。
Auferretur profecto ab oculis hominum; ne viso eo, vel audito, deos universi relinquerent, et ad unius se Dei cultum religionemque converterent.
PL 6, 805B彼はきっと人々の目の前から取り去られたであろう。彼を見、あるいはその話を聞いた人々が皆、神々を捨て去り、ただ一なる神への礼拝と信仰へと立ち返ってしまわぬようにするためである。
Ergo semel fieri resurrectionem necesse est, cum malum fuerit ablatum; quoniam eos, qui resurrexerint, nec mori jam ulterius, nec violari ullo modo fas est, ut beatam possint agere vitam, quorum mors resignata est.
PL 6, 805Bしたがって、復活は、悪が取り除かれたのちに、ただ一度だけ起こることが必要なのである。なぜなら、よみがえった者たちは、もはや二度と死ぬことも、いかなる仕方で害を加えられることも許されず、彼らにとって死が解除された以上、幸福な生を送ることができるはずだからである。
Poetae vero cum scirent, hoc saeculum malis omnibus redundare, oblivionis amnem induxerunt, ne laborum ac malorum memores animae reverti ad superos recusarent; unde Virgilius: O pater, anne aliquas ad coelum hinc ire putandum est Sublimes animas, iterumque ad tarda reverti Corpora?
PL 6, 806Aしかし詩人たちは、この世があらゆる悪に満ちあふれていることを知っていたので、忘却の川を持ち出した。労苦と悪しきことどもを覚えている魂が、上なる世界へ帰ることを拒まぬようにするためである。それゆえウェルギリウスはこう言う。 『おお父よ、ここから天へと崇高な魂たちが上ってゆき、 再びのろい肉体へと帰ってゆくと、考えねばならぬのでしょうか』。
Quae lucis miseris tam dira cupido? Ignorabant enim quomodo, aut quando id fieri oporteret. Itaque renasci eas putaverunt, et denuo ad uterum revolvi, atque ad infantiam regredi.
PL 6, 806A『不幸な者たちに、光へのこれほど凄まじい欲望があるとは、いったい何としたことでしょうか』。彼らは、それがどのように、いつ起こるべきかを知らなかったのである。それゆえ、魂は生まれ変わり、再び母胎へと巻き戻され、幼児期へと立ち帰ると考えたのであった。
Unde etiam Plato de anima disserens, ex hoc ait posse cognosci animas esse immortales atque divinas, quod in pueris mobilia sunt ingenia, et ad percipiendum facilia; quod ea quae discant, ita celeriter rapiant, uti non tunc primum discere illa videantur, sed recognoscere, atque reminisci: in quo vir sapiens poetis ineptissime credidit.
PL 6, 806Aそれゆえプラトンもまた、魂について論じつつ、次のことから魂が不死であり神的なものであると知られうると言う。すなわち、子供たちの才知は活発で、物事を捉えるのに容易であり、彼らが学ぶことをきわめて速やかに掴み取るので、そのとき初めて学んでいるのではなく、思い出し、想起しているように見えるということである。しかしこの点において、かの賢者は詩人たちをまことに愚かしくも信じてしまったのである。
Liber VII, Caput XXIII
第VII巻 第XXIII章PL 6, 806BDe resurrectione animae, atque ejus rei testimonia. Non igitur renascentur, quod fieri non potest: sed resurgent, et a Deo corporibus induentur; et prioris vitae factorumque omnium memores erunt; et in bonis coelestibus collocati, ac fruentes jucunditate innumerabilium copiarum, praesenti Deo gratias agent, quod malum omne deleverit, quod eos ad regnum vitamque perpetuam suscitarit.
PL 6, 806B魂の復活、およびそのことの証について。ゆえに彼らが再び生まれるのではない、そのようなことは起こりえないからである。そうではなく彼らは甦り、神によって肉体を着せられるであろう。そして以前の生涯と行なったすべての事柄を記憶しているであろう。そして天上の善きものの中に置かれ、数えきれない豊かさの喜びを享受しながら、現前する神に感謝をささげるであろう。神があらゆる悪を消し去り、彼らを王国と永遠の生命へと甦らせてくださったからである。
Qua de anastasi philosophi quoque dicere aliquid conati sunt tam corrupte, quam poetae. Nam Pythagoras transire animas in nova corpora disputavit: sed inepte, quod ex hominibus in pecudes, et ex pecudibus in homines, et scipsum ex Euphorbo esse reparatum.
PL 6, 806Bそのアナスタシス(復活)について、哲学者たちもまた、詩人たちに劣らず歪んだ仕方で何かを語ろうと試みた。すなわちピュタゴラスは、魂が新たな肉体へと移り行くと論じた。しかしそれは愚かなことであった。人間から家畜へ、家畜から人間へと移るとし、また自分自身がエウポルボスから生まれ変わったものだとしたからである。
Melius Chrysippus, quem Cicero ait fulcire porticum Stoicorum, qui in libris, quos de Providentia scripsit, cum de innovatione mundi loqueretur, haec intulit: τούτου δέ οὕτως ἔχοντος, δῆλον ὡς οὐδὲν ἀδύνατον, καὶ ἡμᾶς μετά τὸ τελευτῆσαι, πάλιν περιόδων τινῶν εἰλημμένων χρόνου, εἰς ὅν ἐσμεν καταστήσεσθαι σχῆμα.
PL 6, 807Aクリュシッポスの方がまさっている。キケロは彼について、ストア派の柱廊を支えている者だと言う。彼は『摂理について』という書物の中で、世界の更新について語りつつ、こう述べている。「事がこのようであるならば、我々もまた死んだのちに、時のしかるべき巡りが果てたとき、再び今あるこの姿へと立ち戻ることも、何ら不可能ではないことは明らかである。」
Sed nos ab humanis ad divina redeamus. Sibylla dicit haec: Δύσπιστον γὰρ ἅπαν μερόπων γένος· ἀλλ' ὅταν ἠδὴ Κόσμου καὶ θνητῶν ἔλθῃ κρίσις, ἣν θεὸς αὐτὸς Ποιήσει κρίνων ἀσεβεῖς θ' ἅμα εὐσεβέας τε, Καὶ τότε δυσσεβέας μὲν ἐπὶ ζόφον ἐν πυρὶ πέμψει.
PL 6, 807Aしかし我々は人間的な事柄から神的な事柄へと立ち戻ろう。シビュラはこう言っている。 「人間という種族はこぞって信じようとしない。 しかしすでに世界と死すべき者たちへの裁きが訪れるとき、 それは神みずからが、不敬虔な者たちと敬虔な者たちとをともに裁いてなされるものであるが、 そのとき不敬虔な者たちを闇へ、火の中へと送るであろう。」
Ὅστοι δ' εὐσεβέουσι, πάλιν ζήσουσ' ἐπὶ γαίης, Πνεῦμα θεοῦ δόντος τιμὴν ἅμα καὶ βίον αὐτοῖς. Quod si non modo prophetae, sed etiam vates, et poetae, et philosophi anastasim mortuorum futuram esse consentiunt; nemo quaerat a nobis, quemadmodum fieri possit.
PL 6, 807A「敬虔である者たちは、再び地上に生きるであろう、 神が彼らに霊を与え、誉れと生命とをともに与えて。」 もし預言者たちだけでなく、予言者たちも、詩人たちも、哲学者たちも、死者のアナスタシス(復活)が将来起こることに意見を一にするのであれば、それがどのようにして起こりうるのかを、誰も我々に問うてはならない。
Nec enim divinorum operum reddi potest ratio. Sed si a principio Deus hominem nescio quo inenarrabili modo instituit; credamus ab eodem restitui veterem posse, qui novum feci.
PL 6, 807B神の御業について、その理由を示すことなどできないからである。しかし神が初めに、いかなる言い尽くしがたい仕方によってか知らぬが、人間を造られたのだとすれば、新しく造った〔底本は feci。fecit と読む〕その同じ神によって、古い人間もまた回復されうると信じようではないか。
Liber VII, Caput XXIV
第VII巻 第XXIV章PL 6, 807BDe renovato mundo. Nunc reliqua subnectam. Veniet igitur summi et maximi Dei Filius, ut vivos ac mortuos judicet, testante atque dicente Sibylla: Πάσης γὰρ γαίης τότε θνητῶν σύγχυσις ἓσται, Αὐτὸς ὁ παντοκράτωρ ὅτ' ἂν ἤλθῃ βήματι κρῖναι Ζώτων καὶ νεκύων ψυχὰς, καὶ κόσμον ἅπαντα.
PL 6, 807B世界の刷新について。さて残りのことを続けて述べよう。至高にして最も偉大な神の子は来たり、生ける者と死せる者とを裁くであろう。シビュラも証言してこう言う——「そのとき全地にわたって死すべき者どもに大いなる混乱が起こるであろう。全能者みずからが座に就いて、生ける者と死せる者との魂〔底本の綴りは Ζώτων。ζώντων と取った〕と、また全世界とを裁くために来たるときに。」
Verum ille, cum deleverit injustitiam, judiciumque maximum fecerit, ac justos, qui a principio fuerunt, ad vitam restauraverit, mille annis inter homines versabitur, eosque justissimo imperio reget.
PL 6, 807Bしかし彼は、不義を滅ぼし、最大の裁きを行い、初めからいた義人たちを命へと回復させたのち、千年のあいだ人間たちのうちにとどまり、彼らをこのうえなく正しい統治によって治めるであろう。
Quod alibi Sibylla vaticinans furensque proclamat: Κλῦτε δή μου, μέροπες, βασιλεὺς αἰώνιος ἄρχει. Tum qui erunt in corporibus vivi, non morientur: sed per eosdem mille annos infinitam multitudinem generabunt; et erit soboles eorum sancta, et Deo cara.
PL 6, 807Bそのことを、シビュラは別のところで、神懸かりに予言してこう叫んでいる——「聞け、死すべき者どもよ、永遠の王が統べ治める。」そのとき肉体のうちに生きている者たちは死ぬことなく、同じ千年のあいだに数えきれないほどの子孫をなすであろう。そしてその子孫は聖なるものとなり、神に愛でられるものとなるであろう。
Qui autem ab inferis suscitabuntur, ii praeerunt viventibus velut judices. Gentes vero non extinguentur omnino: sed quaedam relinquentur in victoriam Dei, ut triumphentur a justis, ac subjugentur perpetuae servituti.
PL 6, 808B他方、冥界から甦らされる者たちは、裁判官のごとく生ける者たちの上に立つであろう。だが諸国民は完全には絶やされず、いくらかは神の勝利のために残されて、義人たちによって凱旋の対象とされ、永遠の隷属に服させられるであろう。
Sub idem tempus etiam princeps daemonum, qui est machinator omnium malorum, catenis vincietur; et erit in custodia mille annis coelestis imperii, quo justitia in orbe regnabit, ne quod malum adversus populum Dei moliatur.
PL 6, 809A同じ時に、あらゆる悪の企み手である悪霊たちの首領もまた鎖で縛られ、天の統治の千年のあいだ、義が世界を統べ治めるそのあいだ監禁されて、神の民に対して何の悪をも企てえぬようにされるであろう。
Post cujus adventum congregabuntur justi ex omni terra; peractoque judicio, civitas sancta constituetur in medio terrae, in qua ipse conditor Deus cum justis dominantibus commoretur.
PL 6, 809Aその到来ののち、義人たちは全地から集められる。そして裁きが果たされたのち、聖なる都市が地の中央に建てられ、そこに創造主なる神みずからが、支配する義人たちとともに住まうであろう。
Quam civitatem Sibylla designat, cum dicit: Καὶ πόλιν, ἠν ἐποίησε θεὸς, αὐτὴν ἐποίησε Λαμπροτέραν ἄστρων, καὶ ἡλίου, ἠδὲ σελήνης.
PL 6, 809Aその都市を、シビュラはこう言い表している——「そして神が造られたその都市を、神は星々よりも、太陽よりも、また月よりも輝かしいものとして造られた。」
Tunc auferentur a mundo tenebrae illae, quibus offunditur atque obcaecatur coelum; et luna claritudinem solis accipiet, nec minuetur ulterius. Sol autem septies tanto, quam nunc est, clarior fiet.
PL 6, 809Aそのとき、天を覆い曇らせているあの闇は世界から取り除かれ、月は太陽の輝きを受けて、もはや欠けることがなくなるであろう。そして太陽は、今よりも七倍輝かしいものとなるであろう。
Terra vero aperiet foecunditatem suam, et uberrimas fruges sua sponte generabit: rupes montium melle sudabunt, per rivos vina decurrent; et flumina lacte inundabunt.
PL 6, 809B大地はその豊かさを開き、みずから進んできわめて豊かな実りを生み出すであろう。山々の岩は蜜を滴らせ、小川には葡萄酒が流れ、川々は乳であふれるであろう。
Mundus denique ipse gaudebit; et omnis rerum natura laetabitur, erepta et liberata dominio mali, et impietatis, et sceleris, et erroris. Non bestiae per hoc tempus sanguine alentur, non aves praeda: sed quieta et placida erunt omnia.
PL 6, 809Bついには世界そのものが喜び、事物の自然のすべてが、悪と不敬虔と罪と誤りの支配から奪い取られ解き放たれて、喜びに満ちるであろう。この時代には獣も血によって養われることなく、鳥も獲物によって養われることなく、すべてのものは静かで穏やかであろう。
Leones et vituli ad praesepe simul stabunt: lupus ovem non rapiet, canis non venabitur, accipitres et aquilae non nocebunt: infans cum serpentibus ludet. Denique tunc fient illa, quae poetae aureis temporibus facta esse jam Saturno regnante dixerunt.
PL 6, 809B獅子と子牛とはともに飼い葉桶のもとに立ち、狼は羊を奪わず、犬は狩りをせず、鷹や鷲も害をなさず、幼子は蛇とともに戯れるであろう。そしてついに、詩人たちがサトゥルヌスの治める黄金時代にすでに起こったと語ったあのことどもが、そのときになって実現するのである。
Quorum error hinc exortus est, quod prophetae futurorum pleraque sic proferunt et enuntiant, quasi jam peracta. Visiones enim divino spiritu offerebantur oculis eorum, et videbant illa in conspectu suo quasi fieri, ac terminari.
PL 6, 810A彼らの誤りはここから生じたのである。すなわち預言者たちは未来の事柄の多くを、あたかもすでに成し遂げられたことであるかのように語り告げる。というのも、幻は神の霊によって彼らの目の前に示され、彼らはそれがいままさに起こり、成就しているかのように、自らの眼前で見ていたからである。
Quae vaticinia eorum cum paulatim fama vulgasset, quoniam profani a sacramento ignorabant quatenus dicerentur, completa jam esse veteribus saeculis illa omnia putaverunt, quae utique fieri complerique non poterant homine regnante.
PL 6, 810A彼らのその予言は評判によって次第に世に広まったが、俗人たちはそれがどこまで秘義として語られているのかを知らなかったため、そのすべてが古い時代にすでに成就したと思い込んでしまった。だがそれらのことは、人間が統治しているあいだには到底起こりえず、成就しえないものであった。
Cum vero deletis religionibus impiis, et scelere compresso, subjecta erit Deo terra, Cedet et ipse mari vector, nec nautica pinus Mutabit merces: omnis feret omnia tellus. Non rastros patietur humus, non vinea falcem. Robustus quoque jam tauris juga solvet arator.
PL 6, 810Aしかし、不敬虔な宗教が滅ぼされ、罪が抑えられて、大地が神に服するようになるとき—— 「船乗りもまた海を去り、松材の船は もはや商品を運ぶことをしない。すべての地はあらゆるものを生み出すだろう。 土は鍬に耐えることなく、葡萄畑は鎌に耐えることもない。 逞しい耕作者もまた、牡牛から軛を解くだろう。」
Tunc etiam molli flavescet campus arista; Incultisque rubens pendebit sentibus uva; Et durae quercus sudabunt roscida mella, Nec varios discet mentiri lana colores. Ipse sed in pratis aries jam suave rubenti Murice, jam croceo mutabit vellera luto.
PL 6, 810B「そのときには、野は柔らかな穂で黄金色に染まり、 葡萄の房は手入れされぬ茨にも赤く実り、 堅い樫の木々は露のような蜜を滴らせ、 羊毛はもはやさまざまな色を装うことを覚えない。 牧場の中で雄羊みずからが、その毛を、 あるときは甘やかな紅の貝紫に、あるときはサフラン色の黄の染料に変えるであろう。」
Sponte sua sandyx pascentes vestiet agnos. Ipsae lacte domum referent distenta capellae Ubera, nec magnos metuent armenta leones. Quae poeta secundum Cumeae Sibyllae carmina prolocutus est.
PL 6, 810B「朱色はおのずから、草を食む子羊たちを装うであろう。 山羊たちはみずから、乳ではち切れた乳房を家へと持ち帰り、 牛の群れは大いなる獅子を恐れることもないであろう。」 この詩人は、クマエのシビュラの歌に従ってこのように語ったのである。
Erytraea vero sic ait: Οἱ δὲ λύκοι σὺν ἄρνεσσ' ἐν οὔρεσιν ἀμιλλοῦνται· Χόρτον γὰρ λύκες τ' ἐρίφοισιν ἄμα βόσκονται, Ἄρκτοι σὺν μόσχοισιν ὁμοῦ καὶ πᾶσι βροτοῖσι· Σαρκοβόρος τε λέων φάγετ' ἄχυρον παρὰ φάτναις, Σὺν βρέφεσίν τε δράκοντες ἀμάτορσι κοιμὴσονται.
PL 6, 810Bエリュトゥライのシビュラはこう語っている——「狼どもは山にあって子羊と競い合う。狼どもは子山羊とともに草を食み、熊は子牛と、またすべての人間とともにいる。肉を食らう獅子は飼い葉桶のかたわらで藁を食べ、蛇は母のない幼子とともに眠るであろう。」
Et alio loco de ubertate rerum: Καὶ τότε δὴχάρμην μεγάλην θεὸς ἀνδράσι δώσει· Καὶ γὰρ γῆ καὶ δένδρα, καὶ ἄσπετα θρέμματα γαίης Δώσουσι καρπὸν τὸν ἀληθινὸν ἀνθρώποισι Οἴνου καὶ μέλιτος γλυκεροῦ, λευκοῦτε γάλακτος, Καὶ σίτου, ὅπερ ἐστὶ βροτοῖς κάλλιστον ἀπάντων.
PL 6, 811Aまた別のところでは、豊かさについてこう語っている——「そのときこそ神は人間たちに大いなる喜びを与えるであろう。地も木々も、地の数えきれぬ家畜も、人間たちに真の実りを与えるであろう。葡萄酒と甘い蜜と白い乳と、また死すべき者たちにとってすべてのなかで最も美しい穀物とを。」
Et alia eodem modo: Εὐσεβέων δὲ μόνων ἁγία χθὼν πάντα τάδ' οἴσει Νᾶμα μέλιτος ἀπὸ πέτρης ἠδ' ἀπὸ πηγῆς, Καὶ γάλα τ' ἀμβροσίης ῥεύσει πάντεσσι δικαίοις.
PL 6, 811Aまた別のところでも同じように、こう語っている——「敬虔な者たちのみの聖なる地は、これらすべてのものをもたらすであろう。岩からも泉からも蜜の流れが、そしてすべての義人のために不死の乳が流れるであろう。」
Vivent itaque homines tranquillissimam vitam et copiosissimam, et regnabunt cum Deo pariter; et reges gentium venient a finibus terrae cum donis ac muneribus, ut adorent et honorificent Regem magnum, cujus nomen erit praeclarum ac venerabile universis nationibus, quae sub coelo erunt, et regibus qui dominabuntur in terra.
PL 6, 811Aこうして人間たちは、このうえなく平穏で豊かな生活を送り、神とともに等しく統べ治めるであろう。そして諸国民の王たちは、地の果てから贈り物と献げ物とをたずさえてやって来て、大いなる王を礼拝し、敬うであろう。その名は、天の下にあるすべての国民と、地上を治める王たちにとって、輝かしく崇敬すべきものとなるであろう。
Liber VII, Caput XXV
第VII巻 第XXV章PL 6, 811BDe postremis temporibus, ac de urbe Roma. Haec sunt, quae a prophetis futura dicuntur: quorum testimonia et verba ponere opus non esse duxi; quoniam esset infinitum, nec tantam rerum multitudinem mensura libri caperet, tam multis uno spiritu similia dicentibus, simulque ne fastidium legentibus fieret, si ex omnibus collecta et translata congererem; praeterea ut ea ipsa quae dicerem, non nostris, sed alienis potissimum litteris confirmarem, doceremque non modo apud nos, verum etiam apud eos ipsos qui nos insectantur, veritatem consignatam teneri quam recusant agnoscere.
PL 6, 811B最後の時代について、またローマの都市について。以上が、預言者たちによって未来のこととして語られていることである。私は彼らの証言や言葉をそのまま挙げる必要はないと判断した。なぜなら、それは際限のないことになり、これほど多くの者が同じ一つの霊によって似たことを語っているのだから、書物の分量ではその夥しい数を収めきれないからである。また同時に、あらゆる者から集め訳して積み重ねれば、読者に倦厭を起こさせることになるからでもある。それに、私がこれから語ることを、我々自身の文書によってではなく、むしろ他の者たちの文書によって裏づけ、我々のもとだけでなく、我々を迫害する当の者たちのもとでも、彼らが認めることを拒んでいる真理が確かに証印されて保たれていることを示すためでもある。
Si quis autem diligentius, haec voluerit scire, ex ipso fonte hauriat, et plura, quam nos in his libris complexi sumus, admirabilia reperiet. Fortasse quispiam nunc requirat, quando, ista quae diximus, sint futura.
PL 6, 812Aだがもし誰かがこれらのことをさらに詳しく知ろうと望むならば、その源泉そのものから汲み取るがよい。そうすれば我々がこの書物の中でまとめた以上に、驚くべき多くのことを見出すであろう。おそらく今、誰かが、我々が述べたこれらのことはいつ起こるのかと問うであろう。
Jam superius ostendi, completis annorum sex millibus mutationem istam fieri oportere, et jam propinquare summum illum conclusionis extremae diem.
PL 6, 812A私はすでに前に示した。六千年が満ちたときにこの変化が起こらねばならぬこと、そしてかの終末の締めくくりの日はすでに近づいていることを。
De signis quae praedicta sunt a prophetis, licet noscere; praedixerunt enim signa, quibus consummatio temporum, et expectanda sit nobis in singulos dies, et timenda.
PL 6, 812A預言者たちによって予告されたしるしについては、知ることができる。というのも彼らは、時の完成を、我々が日々待ち望み、また恐れるべきしるしを予告したからである。
Quando tamen compleatur haec summa, docent ii qui de temporibus scripserunt, colligentes ea ex litteris sanctis et ex variis historiis, quantus sit numerus annorum ab exordio mundi: qui licet varient, et aliquantum numeri eorum summa dissentiat, omnis tamen expectatio non amplius quam ducentorum videtur annorum.
PL 6, 812Bしかし、この総計がいつ満ちるかは、時について書いた人々が教えている。彼らは聖なる文書とさまざまな歴史書とから、世界の始まりから数えて何年になるかを集めているのだが、その数え方はまちまちで、その総計の数字はいくらか食い違ってはいるものの、あらゆる見込みを合わせても、二百年を超えることはないと見られる。
Etiam res ipsa declarat, lapsum ruinamque rerum brevi fore: nisi quod incolumi urbe Roma nihil istiusmodi videtur esse metuendum.
PL 6, 812B事実そのものもまた、事物の崩壊と滅亡が間もなく起こることを示している。ただし、ローマの都市が無事であるかぎり、この種のことは何も恐れるべきではないと見られる。
At vero cum caput illud orbis occiderit, et ῥύμη esse coeperit, quod Sibyllae fore aiunt, quis dubitet venisse jam finem rebus humanis, orbique terrarum?
PL 6, 812Bしかし、その世界の首邑が滅び、シビュラたちが言うように「ῥύμη」——一本の路地——となり果てるとき、人間の諸事と地の全世界とにすでに終わりが来たことを、誰が疑うだろうか。
Illa, illa est civitas, quae adhuc sustentat omnia: precandusque nobis et adorandus est Deus coeli, si tamen statuta ejus et placita differri possunt, ne citius quam putemus tyrannus ille abominabilis veniat, qui tantum facinus moliatur, ac lumen illud effodiat, cujus interitu mundus ipse lapsurus est. Nunc ad caetera exequenda redeamus, quae deinceps secutura sunt.
PL 6, 813Aその都市こそ、その都市こそが、今なお万物を支えているのである。それゆえ我々は天の神に祈り、また礼拝せねばならない。もし神の定めと御旨とが引き延ばされうるものであるならば、我々が思うよりも早く、かの忌まわしい僭主が来て、これほどの凶行を企て、その滅びによって世界そのものが崩れ落ちることになるあの光を消し去ることのないように。さて、これから続けて論じるべき残りのことに立ち戻ろう。
Liber VII, Caput XXVI
第VII巻 第XXVI章PL 6, 813ADe daemonis emissione, alteroque maximo judicio. Diximus paulo ante, in principio regni sancti fore, ut a Deo princeps daemonum vinciatur.
PL 6, 813A悪霊の解き放ちについて、またもう一つの大いなる裁きについて。我々は少し前に、聖なる王国の初めに、悪霊たちの首領が神によって縛られることになると述べた。
Sed idem, cum mille anni regni, hoc est septem millia coeperint terminari, solvetur denuo, et custodia emissus exibit; atque omnes gentes, quae tunc erunt sub ditione justorum, concitabit, ut inferant bellum sanctae civitati; et colligetur ex omni orbe terrae innumerabilis populus nationum, et obsidebit, et circumdabit civitatem.
PL 6, 813Aしかし、その王国の千年、すなわち七千年が終わりに近づき始めるとき、彼は再び解き放たれ、監禁を解かれて出て来るであろう。そして、そのとき義人たちの支配下にあるすべての諸国民をかき立てて、聖なる都市に戦を仕掛けさせるであろう。そして全世界から数えきれぬほどの諸民族の民衆が集められ、その都市を包囲し取り囲むであろう。
Tunc veniet novissima ira Dei super gentes, et debellabit eas usque ad unum: ac primum concutiet terram quam validissime et a motu ejus scindentur montes Syriae; et subsident colles in abruptum; et muri omnium civitatum concident, et statuet Deus solem triduo ne occidat; et inflammabit eum; et descendet aestus nimius, et adustio magna supra perduelles et impios populos, et imbres sulfuris, et grandines lapidum, et guttae ignis; et liquescent spiritus eorum in calore, et corpora conterentur in grandine, et ipsi se invicem gladio ferient; et replebuntur montes cadaveribus, et campi operientur ossibus.
PL 6, 813Bそのとき、神の最後の怒りが諸国民の上に下り、彼らを一人残らず打ち滅ぼすであろう。まず神は大地を極めて激しく揺り動かし、その震動によってシリアの山々は裂け、丘は崩れて深みへと沈み、あらゆる都市の城壁は崩れ落ちるであろう。そして神は太陽が三日のあいだ沈まぬよう定め、これを燃え立たせるであろう。そして、敵対し不敬虔な民の上に、過度の熱と大いなる灼熱とが降り下り、硫黄の雨と石の雹と火の滴とが降り注ぐであろう。そして彼らの霊は熱の中で溶け去り、肉体は雹によって砕かれ、彼らは互いに剣で刺し合うであろう。そして山々は死骸で満たされ、野は骨で覆われるであろう。
Populus autem Dei tribus illis diebus sub concavis terrae occultabitur; donec ira Dei adversus gentes, et extremum judicium terminetur. Tunc exibunt justi de latebris suis, et invenient omnia cadaveribus atque ossibus tecta.
PL 6, 814A他方、神の民はその三日間、諸国民に対する神の怒りと最後の裁きとが終わるまで、地の窪みの下に隠されているであろう。そのとき義人たちは隠れ場所から出て来て、すべてのものが死骸と骨とに覆われているのを見るであろう。
Sed et genus omne impiorum radicitus interibit; nec erit in hoc mundo ulla jam natio amplius, praeter solam gentem Dei. Tum per annos septem perpetes intactae erunt silvae; nec excidetur de montibus lignum.
PL 6, 814Aそして不敬虔な者たちの一族はすべて根こそぎ滅び去り、この世界にはもはや、ただ神の民のほかにいかなる民族も存在しなくなるであろう。そのとき七年間絶えることなく、森は手つかずのまま残り、山から木が伐り出されることもないであろう。
Sed arma gentium comburentur; et jam non erit bellum, sed pax, et requies sempiterna. Cum vero completi fuerint mille anni, renovabitur mundus a Deo, et coelum complicabitur, et terra mutabitur; et transfor mabit Deus homines in similitudinem angelorum; et erunt candidi sicut nix; et versabuntur semper in conspectu Omnipotentis, et Domino suo sacrificabunt, et servient in aeternum.
PL 6, 814A諸国民の武器は焼き払われ、もはや戦はなく、平和と永遠の安息とがあるであろう。そして千年が満ちるとき、世界は神によって新しくされ、天は巻き畳まれ、地は変えられるであろう。そして神は人間たちを天使たちに似たものへと変え、彼らは雪のように白くなり、常に全能者の御前にとどまり、その主に犠牲を献げ、永遠に仕えるであろう。
Eodem tempore fiet secunda illa et publica omnium resurrectio, in qua excitabuntur injusti ad cruciatus sempiternos. Ii sunt qui manu facta coluerunt; qui Dominum mundi ac parentem vel nescierunt, vel abnegaverunt.
PL 6, 814B同じ時に、あの第二の、万人共通の復活が起こり、そこでは不義の者たちが永遠の責め苦へと甦らされるであろう。彼らは手で作られたものを崇拝した者たち、世界の主にして親である方を知らなかった、あるいは否んだ者たちである。
Sed et dominus illorum cum ministris suis comprehendetur, ad poenamque damnabitur; cum quo pariter omnis turba impiorum pro suis facinoribus, in conspectu angelorum atque justorum, perpetuo igni cremabibitur in aeternum.
PL 6, 814Bそして彼らの主もその従者たちとともに捕らえられ、刑罰へと断罪されるであろう。それとともに、不敬虔な者たちのすべての群れも、天使たちと義人たちの見ている前で、その凶行のゆえに、永遠の火で永久に焼かれる〔底本は cremabibitur。cremabitur と読む〕であろう。
Haec est doctrina sanctorum prophetarum, quam christiani sequimur: haec nostra sapientia; quam isti qui vel fragilia colunt, vel inanem philosophiam tuentur, tanquam stultitiam vanitatemque derident, quia nos defendere hanc publice atque asserere non solemus, Deo jubente, ut quieti ac silentes arcanum ejus in abdito atque intra nostram conscientiam teneamus; nec adversus istos veri profanos, qui non discendi, sed arguendi atque illudendi gratia, inclementer Deum ac religionem ejus impugnant, pertinaci contentione certemus.
PL 6, 814Cこれが聖なる預言者たちの教えであり、我々キリスト教徒はこれに従う。これが我々の知恵である。壊れやすいものを崇拝し、あるいは空しい哲学を守る者たちは、これをあたかも愚かさ、空しさであるかのように嘲笑う。なぜなら、我々はこれを公に弁護し主張することを常としないからであり、それは神が命じるところに従って、静かに沈黙を守り、神の秘密を隠れたうちに、我々の良心のうちに保つためであり、また、学ぶためではなく難詰し嘲るために、情け容赦なく神とその宗教とを攻撃する、あの真に涜聖の者どもに対して、頑なな論争によって争うこともないためである。
Abscondi enim tegique mysterium quam fidelissime oportet, maxime a nobis, qui nomen fidei gerimus.
PL 6, 815Aなぜなら、秘義はできるかぎり忠実に隠し覆っておかねばならないからであり、とりわけ信仰の名を帯びる我々にとってはそうだからである。
Verum illi hanc taciturnitatem nostram, veluti malam conscientiam, criminantur: unde etiam quasdam execrabiles opiniones de pudicis et innocentibus fingunt; et libenter his, quae finxerint, credunt. « Sed omnia jam, sanctissime imperator, figmenta sopita sunt, ex quo te Deus summus ad restituendum justitiae domicilium, et ad tutelam generis humani excitavit: quo gubernante Romanae reipublicae statum, jam cultores Dei pro sceleratis ac nefariis non habemur.
PL 6, 815Aだが彼らは、我々のこの沈黙を、あたかも疚しい良心であるかのように非難する。そこからまた、貞潔で無垢な者たちについて、忌まわしいいくつかの臆説をでっち上げ、自分たちがでっち上げたそのことを喜んで信じ込むのである。「しかし、いと聖なる皇帝よ、いまやすべての作り話は鎮まった。至高の神があなたを、正義の住まいを立て直すため、また人類を守るために奮い立たせられて以来のことである。あなたがローマ国家の状態を統べ治めておられるおかげで、我々神の礼拝者は、もはや悪逆非道な者としては見なされていない。
Jam emergente atque illustrata veritate, non arguimur ut injusti, qui opera justitiae facere conamur. Nemo jam nobis Dei nomen exprobrat.
PL 6, 816Aいまや真理が浮かび上がり、明らかにされて、義のわざを行おうと努める我々が、不義の者として咎められることはない。もはや誰も、神の名を我々に対する非難として投げつけることはない。
Nemo irreligiosus ulterius appellatur, qui soli omnium religiosi sumus; quoniam contemptis imaginibus mortuorum, vivum colimus et verum Deum.
PL 6, 816A万人のうちでひとり我々のみが敬虔であるにもかかわらず、もはや誰も不敬虔と呼ばれることはない。我々は死せる者どもの像を蔑み、生ける真の神を礼拝しているのだから。
Te providentia summae divinitatis ad fastigium principale provexit; qui posses vera pietate aliorum male consulta rescindere, peccata corrigere; saluti hominum paterna clementia providere, ipsos denique malos a republica submovere, quos summa pietate dejectos in manus tuas Deus tradidit, ut esset omnibus clarum, quae sit vera majestas.
PL 6, 817A至高の神性の摂理が、あなたを皇帝の位の頂きへと押し上げた。それは、あなたが真の敬虔をもって、他の者たちの誤った企てを廃し、罪を正し、父のような慈しみをもって人々の安泰を図り、そしてついには、いと敬虔なる働きによって打ち倒され、神があなたの手に引き渡された悪しき者たち自身を、国家から取り除くことができるようにするためであった。それは、真の威厳とは何であるかが、万人に明らかとなるためであった。
Illi enim, qui ut impias religiones defenderent, coelestis ac singularis Dei cultum tollere voluerunt, profligati jacent. Tu autem, qui nomen ejus, defendis et diligis, virtute ac felicitate praepollens, immortalibus tuis gloriis beatissime frueris.
PL 6, 817A不敬虔な宗教を守ろうとして、天なる唯一の神への礼拝を取り除こうとした者たちは、打ち破られて倒れ伏している。しかしあなたは、その御名を守り愛する者として、徳と幸運とにおいて抜きん出、あなたの不朽の栄光をこのうえなく幸いに享受しておられる。
Illi poenas sceleris sui et pendunt, et pependerunt. Te dextera Dei potens ab omnibus periculis protegit: tibi quietum tranquillumque moderamen cum summa omnium gratulatione largitur.
PL 6, 817A彼らは自らの罪の報いを受けており、また既に受けてきた。神の力強い右手はあなたをあらゆる危難から守り、あなたに、万人のこのうえない祝賀とともに、静穏で平安な統治を授けている。
Nec immerito rerum Dominus ac rector te potissimum delegit, per quem sanctam religionem suam instauraret, quoniam unus ex omnibus extitisti, qui praecipua virtutis et sanctitatis exempla praeberes; quibus antiquorum principum gloriam, quos tamen fama inter bonos numerat, non modo aequares, sed etiam, quod est maximum, praeterires.
PL 6, 817B万物の主にして支配者が、とりわけあなたを選び、あなたを通してその聖なる宗教を立て直そうとされたのは、理由のないことではない。あなたは万人のうちひとり、徳と聖性との卓越した実例を示す者として立ち現れたからである。それによって、風評が善き人々のうちに数える古の皇帝たちの栄光にさえ、匹敵するのみか、さらに——これこそ最も重要なことだが——それを凌ぐことになったのである。
Illi quidem natura fortasse tantum similes justis fuerunt. Qui enim moderatorem universitatis Deum ignorat, similitudinem justitiae assequi potest: ipsam vero non potest.
PL 6, 817B彼ら古の皇帝たちは、おそらく生まれつきの性質において義人たちに似ていたにすぎなかったであろう。というのも、宇宙の統治者なる神を知らぬ者は、義の似姿には達しえても、義そのものには到底達しえないからである。
Tu vero et morum ingenita sanctitate, et veritatis et Dei agnitione in omni actu justitiae opera consummas. Erat igitur congruens, ut in formando generis humani statu, te auctore ac ministro divinitas uteretur.
PL 6, 818Aしかしあなたは、生まれながらの品性の聖性と、真理と神への認識とによって、あらゆる行いにおいて義のわざを完成させておられる。それゆえ、人類のあり方を形づくるにあたって、神性があなたを創始者・奉仕者として用いたのは、まさにふさわしいことであった。
Cui nos quotidianis precibus supplicamus, ut te in primis, quem rerum custodem voluit esse, custodiat; deinde inspiret tibi voluntatem, qua semper in amore divini nominis perseveres. Quod est omnibus salutare, et tibi ad felicitatem, et caeteris ad quietem. »
PL 6, 818A我々は日々の祈りをもって、この神に嘆願する。何よりもまず、神が万物の守り手たれとお望みになったあなたを、神ご自身が守られるように。そして次に、あなたが常に神の御名への愛のうちにとどまり続けられるよう、その意志をあなたに吹き込まれるように、と。これはすべての人にとって益であり、あなたにとっては幸福となり、他の人々にとっては安らぎとなるものである。」
Liber VII, Caput XXVII
第VII巻 第XXVII章PL 6, 818AAdhortatio et confirmatio piorum. Quoniam decursis propositi operis septem spatiis, ad metam provecti sumus, superest ut exhortemur omnes ad suscipiendam cum vera religione sapientiam, cujus vis et officium in eo vertitur ut, contemptis terrestribus, et abjectis erroribus quibus antea tenebamur, fragilibus servientes, et fragilia concupiscentes ad aeterna coelestis thesauri praemia dirigamur.
PL 6, 818A敬虔な者たちへの勧めと力づけ。企図した仕事の七つの行程を走り終え、我々は決勝点へと到達したのだから、残るは、真の宗教とともに知恵を身につけるようすべての人に勧めることである。その知恵の力と務めは、地上のものを蔑み、以前我々を捉えていた誤り——壊れやすいものに仕え、壊れやすいものを欲していたその誤り——を捨てて、天の宝庫の永遠の報いへと向かうことにある。
Quae ut capere possimus, quamprimum omittendae sunt hujus praesentis vitae illicibiles voluptates, quae animas hominum perniciosa suavitate deliniunt.
PL 6, 818Bそれを手に入れることができるためには、この現世の生の、人間の魂を有害な快さで惑わす、人を誘い込む快楽を、できるかぎり早く捨て去らねばならない。
Quanta felicitas aestimanda est, subtractum his labibus terrae proficisci ad illum aequissimum judicem, parentemque indulgentissimum; qui pro laboribus requiem, pro morte vitam, pro tenebris claritatem, pro terrenis ac brevibus bonis aeterna et coelestia largiatur: cum qua mercede acerbitates ac miseriae, quas perpetimur in hoc mundo facientes opera justitiae, conferri et coaequari nullo modo possunt.
PL 6, 818Bこの地の頽廃から抜け出して、かの限りなく公正な審判者、このうえなく慈しみ深い親のもとへと旅立つことは、どれほどの幸いと見積もるべきであろうか。その方は、労苦に代えて安息を、死に代えて命を、闇に代えて輝きを、地上のはかない善に代えて永遠にして天的な善を与えられるのである。この世で義のわざを行いながら我々が忍ぶ辛苦や惨めさは、この報いとはどのようにしても比べようも釣り合わせようもない。
Proinde si sapientes, si beati esse volumus, cogitanda et proponenda sunt nobis non tantum Terentiana illa, Molendum esse usque in pistrino, vapulandum, habendae compedes: sed his multo atrociora: carcer, catenae, tormenta patienda; sustinendi dolores; mors denique ipsa et suscipienda est, et ferenda: cum liqueat conscientiae nostrae, nec fragilem istam voluptatem sine poena, nec virtutem sine divino praemio fore.
PL 6, 819Aそれゆえ、我々が知恵ある者、幸いなる者であろうと欲するならば、心に留め、自らに課すべきは、あのテレンティウスの言葉——「粉挽き小屋で臼を挽き続けねばならぬ、鞭打たれねばならぬ、足枷をつけられねばならぬ」——だけではなく、それよりもはるかに厳しいことどもである。すなわち、牢獄、鎖、拷問に耐えること、苦痛を忍ぶこと、そしてついには死そのものを引き受け、耐え忍ぶことである。なぜなら、あの脆い快楽が刑罰を免れることはなく、また徳が神の報いを欠くこともないと、我々の良心には明らかだからである。
Universos igitur oportet operam dare, ut se quamprimum ad rectam viam dirigant; ut, susceptis operatisque virtutibus, et hujus vitae laboribus patienter exactis, consolatorem Deum habere mereantur.
PL 6, 819Bそれゆえすべての人は、できるかぎり早く自らを正しい道へと向けるよう努めねばならない。もろもろの徳を身に受けて実践し、この生の労苦を忍耐して果たし終えて、慰め主なる神を持つに値する者となるためである。
Pater enim noster ac Dominus, qui condidit firmavitque coelum, qui solem cum caeteris sideribus induxit, qui libratam magnitudine sua terram vallavit montibus, mari circumdedit, amnibusque distinxit, et quidquid est in hoc opere mundi, conflavit ac perfecit e nihilo, perspectis erroribus hominum, Ducem misit, qui nobis justitiae viam panderet: hunc sequamur omnes; hunc audiamus; huic devotissime pareamus; quoniam solus, ut ait Lucretius, Veridicis hominum purgavit pectora dictis, Et finem statuit cuppedinis, atque timoris; Exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes, Quid foret; atque viam monstravit limite parvo, Qua possemus ad id recto contendere cursu.
PL 6, 819B我々の父にして主は、天を創り堅く立て、太陽をほかの星々とともに導き入れ、みずからの大きさにふさわしく秤にかけられた大地を山々で取り囲み、海で包み、川々によって区切り、この世界という作品にあるものすべてを無から鋳造し完成された方である。その方は人間たちの誤りを見て取られ、我々に義の道を開く指導者を遣わされた。この方に我々皆が従おう。この方の教えを聞こう。この方に最も献身的に服従しよう。というのも、ルクレティウスが言うように、ただこの方のみが—— 「人々の胸を、真実を語る言葉によって清め、 欲望と恐怖とに終わりを定め、 我々皆が目指す至高の善が 何であるかを明らかにし、 狭い道筋によってその道を示し、 その道を通って、まっすぐな歩みでそこへと向かえるようにされた」 のだから。
Nec monstravit tantum, sed etiam praecessit, ne quis difficultatis gratia iter virtutis horreret. Deseratur (si fieri potest) via perditionis et fraudis, in qua mors voluptatis illecebris adoperta celatur.
PL 6, 819Cその方は道を示しただけでなく、みずから先を歩まれた。それは誰も、困難ゆえに徳の道を恐れることのないようにするためである。できることならば、破滅と欺きの道は捨てられねばならない。その道では、死が快楽の誘惑に覆い隠されて潜んでいるのである。
Et quanto quisque annis in senectutem vergentibus appropinquare cernit illum diem, quo sit ei ex hac vita demigrandum, cogitet quam purus abscedat; quam innocens ad judicem veniat: non ut faciunt, quorum caecis mentibus lux negatur, qui jam deficientibus corporis viribus, in hoc admonentur instantis ultimae necessitatis, ut cupidius, ut ardentius hauriendis libidinibus intendant.
PL 6, 820Aそして人がそれぞれ、年を重ねて老いに近づくにつれ、この生から立ち去るべきその日が近づいているのを見て取るとき、いかに清らかな姿で去り、いかに無垢な者として審判者のもとへ来るかを考えるべきである。心が盲いて光を拒まれた者たちのように振る舞ってはならない。彼らは肉体の力がすでに衰え、差し迫った最後の定めを告げられながら、まさにそのことによって、いっそう貪欲に、いっそう激しく情欲を汲み尽くすことへと向かうのである。
Qua ex voragine liberet se quisque dum licet, dum facultas adest, seque ad Deum tota mente convertat; ut illum diem securus expectet, quo praeses dominusque mundi Deus de singulorum factis cogitationibusque judicabit.
PL 6, 820Aその深淵から、できるうちに、機会があるうちに、各人はみずからを解き放ち、全き心をもって神へと立ち返るべきである。それは、世界を統べる方にして主なる神が、各人の行いと思いとについて裁かれるその日を、安んじて待つことができるようにするためである。
Quaecumque hic expetuntur, non tantum negligat, sed et fugiat; potioremque animam suam judicet, quam bona ista fallacia, quorum incerta et caduca possessio est; migrant enim quotidie: multo velocius exeunt, quam intraverant; et tamen, si nobis usque ad ultimum liceat istis frui, aliis certe relinquenda sunt.
PL 6, 820Aこの世で求められるものは何であれ、ないがしろにするだけでなく、避けるべきである。そして自分の魂を、これらの欺きに満ちた善よりも尊いものと判断すべきである。それらの所有は不確かで儚いものだからである。それらは日々移り去り、入って来たときよりもはるかに速く出て行く。そしてたとえ我々が最後までそれらを享受できたとしても、いずれ確実に他の者へと残していかねばならないのである。
Nihil nobiscum ferre possumus, nisi vitam bene atque innocenter actam. Ille ad Deum copiosus, ille opulentus adveniet, cui astabunt continentia, misericordia, patientia, charitas, fides.
PL 6, 820B我々が携えて行けるものは、善くまた無垢に送った生涯のほかには何もない。神のもとへ、豊かな者として、富める者として来るのは、節制と慈しみと忍耐と愛と信仰とがそばに立ち添う者である。
Haec est haereditas nostra, quae nec eripi cuiquam, nec transferri ad alterum potest. Et quis est, qui haec bona parare, et acquirere sibi velit?
PL 6, 820Bこれが我々の受け継ぐべきものであり、誰からも奪い取られることも、他の者へ移し渡されることもできないものである。では、これらの善きものを備え、みずからのために獲得しようと望む者は誰であろうか。
Veniant, qui esuriunt: ut coelesti cibo saturati, sempiternam famem ponant; veniant, qui sitiunt: ut aquam salutarem de perenni fonte plenissimis faucibus trahant.
PL 6, 820B飢えている者たちは来るがよい。天の食物によって満たされ、永遠の飢えを終わらせるために。渇いている者たちは来るがよい。尽きることのない泉から、いっぱいに開いた喉で救いの水を汲み取るために。
Hoc cibatu atque potu Dei, et caeci videbunt, et surdi audient, et muti loquentur, et claudi ambulabunt, et stulti sapient, et aegroti valebunt, et mortui reviviscent.
PL 6, 820Cこの神の糧と飲み物によって、盲人は見えるようになり、耳の聞こえぬ者は聞こえるようになり、口のきけぬ者は語るようになり、足の萎えた者は歩けるようになり、愚かな者は知恵ある者となり、病める者は健やかになり、死せる者は生き返るのである。
Quisquis enim corruptelas terrae virtute calcaverit, hunc arbiter ille summus, et verax, ad lucem vitamque perpetuam suscitabit. Nemo divitiis, nemo fascibus, nemo etiam regia potestate confidat: immortalem ista non faciunt.
PL 6, 820C地の腐敗を徳によって踏みにじった者は誰であれ、かの至高にして真実な審判者が、光と永遠の命へと甦らせるであろう。誰も富に頼ってはならない、誰も束桿に頼ってはならない、誰も王の権力にすら頼ってはならない。これらのものは人を不死にすることはないのだから。
Nam quicumque rationem hominis abjecerit, ac praesentia secutus, in humum se ipse prostraverit, tamquam desertor domini, et imperatoris, et patris sui punietur.
PL 6, 821Aなぜなら、人間としての理性を投げ捨て、目先のものに従って、みずからを地に伏せてしまう者は誰であれ、自分の主にして司令官、また父である方を見捨てた離反者として罰せられるであろう。
Intendamus ergo justitiae, quae nos inseparabilis comes ad Deum sola perducet; et, dum spiritus hos regit artus, infatigabilem militiam Deo militemus: stationes vigiliasque celebremus; congrediamur cum hoste, quem novimus, fortiter, ut victores, ac devicto adversario triumphantes, praemium virtutis, quod ipse promisit, a Domino consequamur. Quotation analysis
PL 6, 821Aそれゆえ我々は義に心を向けよう。義こそが、離れることなき道連れとして、ただ一つ我々を神のもとへと導くのである。そして、霊がこの肢体を治めているあいだ、我々は神のために倦むことなき軍務を果たそう。歩哨の務めと夜警の務めとを守り行おう。我々が知る敵に対して、勇敢に立ち向かい、勝利者として、敵に打ち勝って凱旋しつつ、その方みずからが約束された徳の報いを、主から受け取ろう。