ペタウのウィクトリヌス† 304年頃

Scholia in Apocalypsin Joannis › 全文

Scholia in Apocalypsin Joannis 全文

Victorinus of Pettau · PL 5, 317A–344C

Caput I

第I章PL 5, 317A
1

1. Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus et ostendit servis suis quae oportet fieri cito, et significavit. Beati qui legunt et qui audiunt sermones hujus prophetiae, et servant quae scripta sunt.

PL 5, 317A

「1. イエス・キリストの黙示。神はこれを彼に与え、速やかに起こるべきことをそのしもべたちに示し、これを告げ知らせた。この預言の言葉を読み、聞き、また書かれていることを守る者は幸いである。」

2

Principium libri beatitudinem legenti, atque audienti, et servanti promittit, ut lectioni studens exinde opera discat, et praecepta custodiat. 4. Gratia vobis et pax ab eo qui est, et qui erat, et qui venturus est. Est, quia permanet.

PL 5, 317A

書の初めは、読む者と聞く者と守る者とに幸いを約束する。それは読むことに励む者が、そこから行いを学び、戒めを守るためである。「4. 汝らに恩寵と平和あれ、今在す方、かつて在した方、やがて来たる方より。」「在す」とは、常に留まりたもうからである。

3

Erat, quia cum Patre omnia fecit, et nunc ex virgine initium sumpsit. Venturus est, utique ad judicandum. Et a septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt.

PL 5, 317A

「かつて在した」と言うのは、父と共にすべてを造り、今はおとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕よりその初めをお受けになったからである。「やがて来たる」とは、当然にも裁くために来たるという意味である。「またその御座の前にある七つの霊より、」

4

Septiformem spiritum in Esaia legimus (Esa., XI, 2) , spiritum videlicet sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis, spiritum timoris Domini. 5. Et ab Jesu Christo qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum.

PL 5, 317A

七つの形をとる霊については、イザヤ書に「すなわち知恵と理解の霊、思慮と力の霊、知識と敬虔の霊、主を畏れる霊」(イザヤ11:2)とあるのを我々は読む。「5. また忠実な証人、死者の中から最初に生まれた者であるイエス・キリストより、」

5

In homine suscepto perhibuit testimonium in mundo, in quo etiam passus, suo nos sanguine solvit a peccato, ac debellato inferno, primo resurrexit a mortuis, et mors ultra ei non dominabitur (Rom. VI, 9) : ipso autem regnante mundi regnum destructum est. 6.

PL 5, 317B

彼は受け取られた人間性において、この世で証しを立てられた。その中で苦しみを受け、御自身の血をもって我々を罪から解き放ち、また地獄を打ち破って、死者の中から最初によみがえられた。そして「死はもはや彼を支配することがない」(ローマ6:9)。彼が統治されることによって、この世の国は滅ぼされた。6.

6

Et fecit nos regnum et sacerdotes Deo et Patri suo. Id est omnium fidelium Ecclesiam, sicut Petrus quoque apostolus dicit: Gens sancta, regale sacerdotium (I Petr., II, 9) . 7. Ecce veniet cum nubibus, et videbit eum omnis oculus.

PL 5, 317B

「そして我々を神と御自身の父とに対する王国と祭司とになさった。」これはすなわちすべての信徒の教会のことであり、使徒ペトロもまた「聖なる民、王なる祭司」(一ペトロ2:9)と言っている通りである。「7. 見よ、彼は雲と共に来たり、すべての目が彼を見るであろう。」

7

Qui enim primo in suscepto homine venit occultus, post paululum in majestate et gloria ad judicandum veniet manifestus. Quid autem dicit? 12. Et conversus vidi septem candelabra aurea, et in medio septem candelabrorum aureorum similem filio hominis.

PL 5, 317B

すなわち、受け取られた人間性のうちに初めは隠れて来られた方が、しばらくの後には威厳と栄光のうちに、裁くために現れて来られるであろう、ということである。ではさらに何と言われているか。「12. そして私は振り返り、七つの金の燭台と、七つの金の燭台の中央に人の子に似た方を見た。」

8

Similem dicit post mortem devictam, cum ascendisset in coelos, adunatam in suo corpore cum spiritu gloriae suae, quam recepit a Patre potestatem. 13. Quasi filium hominis ambulantem inter medium candelabrorum aureorum.

PL 5, 318A

「似た」と言うのは、死を打ち破られた後、天に昇られたとき、御自身の栄光の霊と共に、その受けられた権力を御自身の体のうちに一つに合わされたことを言うのである。「13. あたかも人の子のように、金の燭台の中央を歩まれる方を。」

9

Inter medium dicit ecclesiarum, sicut in Salomone dicitur: Inter semitas justorum ambulabo (Prov. VIII, 20) , cujus antiquitas est immortalitas, et majestatis origo. Vestitum talari.

PL 5, 318A

「中央を」というのは教会の中央のことであり、ソロモンにおいて「私は正しき者たちの小道の間を歩む」(箴言8:20)と言われている通りである。その方の古さは不死性であり、威厳の起源である。「くるぶしまでの衣をまとい、」

10

In veste talari, id est sacerdotali, carnem quae corrupta est ad mortem, et habet per passionem sacerdotium, apertissime traditum. Et praecinctus erat ad mamillas zona aurea.

PL 5, 318A

くるぶしまでの衣、すなわち祭司の衣のうちに、死へと朽ちるべき肉が、受難を通して祭司職を持つことが、この上なく明らかに伝えられている。「そして胸のあたりを金の帯で締めておられた。」

11

Mamillae ejus duo sunt Testamenta, et zona aurea chorus sanctorum est, ut aurum per ignem probatum. Aliter, zona aurea accincta pectori conflatam conscientiam, et purum spiritualemque indicat sensum, qui traditus est ecclesiis. 14.

PL 5, 318A

その胸は二つの契約であり、金の帯は、火によって精錬された金のように聖徒たちの合唱団である。あるいは別の解として、胸に締められた金の帯は、練り鍛えられた良心と、教会に伝えられた清く霊的な感覚とを示す。14.

12

Caput autem ejus et capilli erant albi tamquam lana alba et tanquam nix. In capite candor ostenditur, Caput autem Christi, Deus est (I Cor., XI, 3) .

PL 5, 318B

「その頭と髪の毛とは白い羊毛のように、また雪のように白かった。」頭においては輝きが示されている。「そしてキリストの頭は神である」(一コリント11:3)。

13

In capillis albis abbatum est multitudo, lanae similes propter oves simplices, nivi, propter innumerabilem turbam candidatorum de coelo doctorum. Oculi ejus sicut flamma ignis. Praecepta Dei sunt quae credentibus ministrant lumen, incredulis autem incendium. 16.

PL 5, 318B

白い髪においては、父たちの群れ〔底本は abbatum。語形は異例だが abbas の複数属格と取った〕が表される。単純な羊たちに似るゆえに羊毛のごとく、天から教えを受けた白衣の者たちの数え切れぬ群衆ゆえに雪のごとくである。「その目は燃える炎のようであった。」これは神の戒めのことであり、信じる者たちには光を与え、信じない者たちには火を与える。16.

14

In facie autem ejus claritas ut sol. Claritas quod dixit, apparitio illius fuit, qua locutus est hominibus facie ad faciem. Solis autem gloria minor est, quam gloria Domini; scilicet propter ortum et occasum, et rursum ortum, quod natus sit et passus et resurrexit.

PL 5, 318B

「その顔は太陽のように輝いていた。」彼が「輝き」と言ったのは、人々と顔と顔を合わせて語られたときの、その方の顕現のことである。しかし太陽の栄光は主の栄光より劣っている。〔それでもなぞらえられたのは〕すなわち、出ることと没すること、そして再び出ることのゆえであって、主が生まれ、苦しみを受け、よみがえられたことがこれにあたる。

15

Ideo dedit similitudinem scriptura, assimilans faciem ejus gloriae solis. 15. Pedes ejus similes aurichalco tanquam in fornace conflato.

PL 5, 318C

それゆえ聖書はこの比喩を用い、その顔を太陽の栄光になぞらえたのである。「15. その足は炉で精錬された輝く真鍮のようであった。」

16

Pedes apostolos dicit, qui, per passionem conflati, in universo orbe verbum ejus praedicaverunt; per quos enim ambulavit praedicatio, merito pedes nominavit. Unde et propheta anticipavit dicendo: Adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus. (Psalm. CXXXI, 7) .

PL 5, 319A

「足」とは使徒たちのことである。彼らは受難によって精錬され、全世界にその言葉を宣べ伝えた。宣教はまさに彼らを通して歩んだのであるから、当然にも彼らを足と呼んだのである。それゆえ預言者もまた先んじてこう言った。「我々は彼の足が立った場所において礼拝するであろう」(詩篇131:7)。

17

Quoniam ubi illi primum steterunt, et Ecclesiam confirmaverunt, id est in Judaea, ibi omnes sancti conventuri sunt, et Dominum suum adoraturi. 16. Et ex ore illius gladius ex utraque parte acutus procedens.

PL 5, 319A

すなわち、彼らが最初に立ち、教会を確立した場所、つまりユダヤにおいて、すべての聖徒たちが集い、自らの主を礼拝することになるからである。「16. そしてその口からは両刃の剣が出ていた。」

18

Per gladium his acutum de ore ipsius emicantem ostenditur, ipsum esse, qui et nunc evangelii verbum, et prius per Mosen legis notitiam universo orbi protulit.

PL 5, 319A

その口から光りきらめき出るこの鋭い剣によって示されているのは、今は福音の言葉を、かつてはモーセを通して律法の知識を、全世界にもたらされたのが同じ御方であるということである。

19

Sed quia ex eodem verbo in omne genus humanum, tam Novi quam Veteris Testamenti vindicaturus est; ideo bis acutus commemoratus est. Gladius enim militem armat, gladius hostem interficit, gladius desertorem punit.

PL 5, 319A

しかし彼は、新約と旧約とを問わず同じ言葉によって、全人類に対して裁きを行おうとされているがゆえに、両刃であると記されているのである。剣は兵士を武装させ、剣は敵を殺し、剣は離反者を罰するからである。

20

Et ut ostenderet apostolis quod judicium annuntiabat, ait: Non veni pacem mittere, sed gladium (Matth., X) . Et postquam consummaverat parabolas ait ad illos: Intellexistis haec omnia? Et dixerunt, ita.

PL 5, 319B

そして使徒たちに、御自身が裁きを告げ知らせておられることを示すために、こう言われた。「私は平和をもたらすために来たのではなく、剣をもたらすために来た」(マタイ10)。そしてたとえ話を語り終えられた後、彼らにこう言われた。「汝らはこれらすべてを理解したか。」すると彼らは「然り」と言った。

21

Et adjecit: propterea omnis scriba doctus in regno Dei similis est homini patrifamilias proferenti de thesauro suo nova et vetera (Matth., XIII, 51, 52) : nova evangelica verba apostolorum; vetera, legis et prophetarum praecepta; et haec de ore suo processisse testatus est.

PL 5, 319B

そして付け加えて言われた。「それゆえ、神の国について教えを受けたすべての律法学者は、自分の倉から新しいものと古いものとを取り出す家長のようなものである」(マタイ13:51-52)。新しいものとは使徒たちの福音の言葉であり、古いものとは律法と預言者たちの戒めである。そして彼はこれらが自分の口から出たことを証しされた。

22

Sed et Petro ait: Vade ad mare et mitte hamum, et piscem qui primum ascenderit, tolle, et aperto ore ejus invenies staterem, id est duos denarios, et dabis pro me et pro te (Matth., XVII, 26) .

PL 5, 319B

またペトロにはこう言われた。「海へ行き、釣り針を投げよ。最初に上がってきた魚を取れ。その口を開けば、そこにスタテル貨、すなわち二デナリオンを見出すであろう。それを私と汝のために納めよ」(マタイ17:26)。

23

Et David similiter per Spiritum ait: Semel locutus est Deus, duo haec audivi (Psalm., LXI) . Quia semel decrevit ab initio Deus, quod usque ad finem futurum est.

PL 5, 319C

またダビデも同じく霊によってこう言った。「神は一度語られた、私はこの二つのことを聞いた」(詩篇61)。すなわち神は初めから、終わりに至るまで起こるべきことを、一度で定められたからである。

24

Denique cum judex sit ipse a Patre constitutus propter hominis assumptionem, volens ostendere quoniam verbo praedicationis judicabuntur homines, ait: Putatis quia ego vos judicabo in novissimo die? non, sed verbum (inquit) quod vobis locutus sum, illud vos judicabit in novissimo die (Joan., XII, 48) .

PL 5, 319C

さらに、彼は人間性を受け取られたゆえに父によって審判者と定められた方であるが、人々が宣教の言葉によって裁かれるであろうことを示そうとして、こう言われた。「汝らは、私が終わりの日に汝らを裁くと思っているのか。否、私が汝らに語った言葉こそが、終わりの日に汝らを裁くであろう」(ヨハネ12:48)。

25

Et Paulus de antechristo ad Thessalonicenses ait: Quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui (II Thess., II, 8) . Et Esaias: Spiritu (inquit) labiorum suorum interficiet impium (Esa., XI, 4) . Hic ergo bis acutus gladius est, procedens de ore ejus. 15.

PL 5, 319C

またパウロはテサロニケの人々に、反キリストについてこう言っている。「主イエスは御自身の口の霊によって彼を滅ぼされるであろう」(二テサロニケ2:8)。またイザヤは「彼はその唇の霊によって不敬虔な者を滅ぼすであろう」(イザヤ11:4)と言っている。それゆえこれこそが、その口から出る両刃の剣なのである。15.

26

Et vox ejus tamquam vox aquarum multarum. Aquae multae, populi esse intelliguntur, seu donum baptismi, quod emisit per Apostolos dicens: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth., XXVIII, 19) . 16.

PL 5, 319D

「そしてその声は大水のとどろきのようであった。」多くの水とは、諸々の民のことと解される。あるいは彼が使徒たちを通して遣わされた洗礼の賜物のことともされ、こう言われた。「行け、そしてすべての諸国民を教えよ、彼らに父と子と聖なる霊との名によって洗礼を授けよ」(マタイ28:19)。16.

27

Et habebat in dextera sua stellas septem. In dextera ejus stellas septem dixit: quia Spiritus sanctus septiformis virtutis datus est in potestate ejus a Patre.

PL 5, 319D

「そしてその右手に七つの星を持っておられた。」その右手に七つの星があると言ったのは、七つの形をとる力を持つ聖なる霊が、父によって彼の権力のうちに与えられたからである。

28

Sicut Petrus ad Judeos exclamavit: Dextera Dei exaltatus acceptum a Patre Spiritum effudit hunc quem videtis et auditis (Act., II, 33) . Sed et Joannes Baptista anticipaverat, discipulis suis dicendo: Non enim ad mensuram dat Spiritum Deus.

PL 5, 320A

ペトロがユダヤ人たちに向かって叫んだ通りである。「神の右の手によって高く上げられ、父より霊を受け取って、汝らが見聞きしているこの霊を注がれたのである」(使徒言行録2:33)。また洗礼者ヨハネもすでにこれを先取りして、その弟子たちにこう言っていた。「神は霊を量りをもって与えられるのではない。」

29

Pater, inquit, amat Filium, et omnia dedit in manu ejus (Joan., III, 34, 35) . Istae septem stellae sunt septem ecclesiae quas nominat in vocabulis suis, et vocat eas ad quas fecit epistolas.

PL 5, 320A

「父は子を愛し、すべてのものをその手に与えられた」(ヨハネ3:34-35)、と彼は言った。この七つの星とは、その名において挙げられている七つの教会のことであり、彼が書簡を送った教会をそう呼んでいるのである。

30

Non quia ipsae solae sunt Ecclesiae, aut principes; sed quod uni dicit, omnibus dicit. Nihil enim differunt, ut ex illa ratione quis paucorum similium majori numero anteponat.

PL 5, 320A

それは、これらの教会だけが教会であり、あるいは首位にあるという意味ではなく、一つに語ることが、すべてに語ることになるからである。それらの間に何の相違もなく、それゆえこの理によって、少数の類似したものを多数のものより上に置くようなことはできない。

31

In toto orbe septennatim ecclesias omnes, septem esse nominatas, et unam esse catholicam Paulus docuit. Et primum quidem ut servaret et ipse typum septem Ecclesiarum, non excessit numerum.

PL 5, 320A

全世界のすべての教会が七つ組をもって数えられ、七つと呼ばれ、しかも一つの公同の教会であることを、パウロが教えたのである。そして彼自身も、まず七つの教会という型を守るために、その数を超えることをしなかった。

32

Sed scripsit ad Romanos, ad Corinthios, ad Galatas, ad Ephesios, ad Thessalonicenses, ad Philippenses, ad Colossenses Postea singularibus personis scripsit, ne excederet numerum septem ecclesiarum.

PL 5, 320B

すなわち彼はローマ人へ、コリント人へ、ガラテヤ人へ、エフェソ人へ、テサロニケ人へ、フィリピ人へ、コロサイ人へと書き送った。その後は個々の人物に書き送ったが、それは七つの教会の数を超えないためであった。

33

Et, in brevi contrahens praedicationem suam, ad Timotheum sic ait: Ut scias qualiter debeas conversari in Ecclesia Dei vivi (I, Tim., III, 15) .

PL 5, 320B

そして自らの宣教を手短にまとめて、テモテにこう言った。「汝がいかに生ける神の教会において振る舞うべきかを知るためである」(一テモテ3:15)。

34

Hunc typum et ab Spiritu sancto per Esaiam praedicare legimus: De septem mulieribus quae apprehenderunt hominem unum (Esa., IV, 1) .

PL 5, 320B

この型については、聖なる霊がイザヤを通しても宣べ伝えられているのを我々は読む。「七人の女が一人の男をつかまえて」(イザヤ4:1)。

35

Unus homo Christus est, non ex semine natus: septem vero mulieres septem ecclesiae sunt, panem accipientes suum, et tunicis suis velatae, quae poscunt auferri improperium suum, tantum ut nomen illius vocetur super illas.

PL 5, 320B

一人の男とはキリストのことであり、種によって生まれた方ではない。七人の女とは七つの教会のことであり、自らのパンを受け取り、自らの衣に覆われ、ただその名が自分たちの上に呼ばれることを願って、自らの恥辱が取り去られることを求めている。

36

Panem Spiritum sanctum, qui nutrit in vitam aeternam, sibi videlicet per credulitatem promissam.

PL 5, 320C

パンとは聖なる霊のことであり、信によって彼女たちに約束された永遠の生命へと養うものである。

37

Tunicae vero suae, quibus cooperiri se optant, immortalitatis est gloria, de qua Paulus apostolus ait: Oportet ergo corruptibile hoc induere in corruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor., XV, 53) .

PL 5, 320C

自らの衣、すなわち彼女たちが覆われることを望むものは、不死性の栄光であり、それについて使徒パウロはこう言っている。「それゆえこの朽ちるべきものは朽ちないものを、この死ぬべきものは不死なるものを、身にまとわねばならない」(一コリント15:53)。

38

Auferri vero improperium suum poscunt, hoc est emundari se a peccatis: improperium enim est peccatum pristinum, quod aufertur in baptismo, et incipiunt vocari homines christiani; quod est, invocetur nomen tuum super nos.

PL 5, 320C

また自らの恥辱が取り去られることを求めているというのは、罪から清められることである。恥辱とは以前の罪のことであり、それは洗礼において取り去られ、そして人々はキリスト教徒と呼ばれ始める。すなわちそれは、「汝の名が我々の上に呼ばれんことを」ということである。

39

In his ergo septem ecclesiis, unius Ecclesiae catholicae, fideles sunt, quia una in septem per qualitatem fidei et electionis est.

PL 5, 320C

それゆえこの七つの教会において、信徒たちは一つの公同の教会に属しているのである。なぜなら、信仰と選びの性質によって、一つのものが七つのうちにあるからである。

40

Sive ad eos scribens, qui laborant in saeculo, et operantur de frugalitate suorum laborum, et patientes sunt; et cum videant homines quosdam in Ecclesia dispensatores et pestiferos, ne dissentio fiat, portant.

PL 5, 320D

あるいはこの世にあって労苦し、その労苦の質素な実りによって働き、忍耐強くある者たちに書き送っており、彼らは教会の中にある一部の管理者や有害な者たちを見ても、不和が生じないようにこれを耐え忍んでいる。

41

Admonet tamen eos de amore, ut in quibus fides eorum deest, agant poenitentiam. Aut ad eos qui in locis crudelibus inhabitant inter persecutores, ut perseverent fideles.

PL 5, 320D

それでも彼は愛について彼らを戒め、信仰の足りないところについては悔悛を行うようにと勧める。あるいは、迫害者たちの間、過酷な場所に住む者たちに対しては、信仰にあって堅く立ち続けるようにと勧めている。

42

Aut ad eos qui, sub praetextu misericordiae, illicita peccata in Ecclesia faciunt, et aliis facienda ostendunt. Aut ad eos qui sunt in Ecclesia faciles. Aut ad eos qui negligentes nomine tantum christiani sunt.

PL 5, 321A

あるいは、慈しみを口実にして教会の中で許されない罪を犯し、他の者たちにもそれを行うよう示す者たちに対して。あるいは、教会の中で安易な者たちに対して。あるいは、怠惰で、ただ名ばかりキリスト教徒である者たちに対して。

43

Aut ad eos qui humiliter instructi sunt, ut in fide fortiter perseverent. Aut ad eos qui student Scripturis, et laborant cognoscere arcana praedicationis, et Dei opus facere nolunt, id est misericordiam et amorem: omnibus poenitentiam denuntiat, omnibus judicium annuntiat.

PL 5, 321A

あるいは、へりくだって教えを受けた者たちに対しては、信仰にあって力強く堅忍するようにと。あるいは、聖典に励み、宣教の秘められた事柄を知ろうと労しながらも、神の業、すなわち慈しみと愛とを行おうとしない者たちに対して。彼はすべての者に悔悛を告げ知らせ、すべての者に裁きを告げ知らせるのである。

Caput II

第II章PL 5, 321A
1

2. Scio laborem tuum, et opera, et patientiam tuam. In prima epistola sic ait, scio te laborare et operari, video patientem te esse: ne putes me longe morari a te.

PL 5, 321A

「2. 私は汝の労苦と、行いと、忍耐とを知っている。」最初の書簡ではこう言われている。「汝が労苦し働いていることを私は知っている。汝が忍耐強くあるのを私は見ている。私が汝から遠く離れて留まっていると思ってはならない。」

2

Et quia non potes portare malos, et qui se dicunt Judaeos esse, et non sunt, et invenisti eos mendaces, et patientiam habes propter nomen meum.

PL 5, 321B

「また汝は悪しき者たちを耐え忍ぶことができず、自らユダヤ人であると称しながらそうではない者たちを、偽り者であると見出し、私の名のゆえに忍耐を持っている。」

3

Haec universa ad laudem spectant, et laudem non mediocrem: et tales viros, talemque classem, ac tales electionis homines oportet omnino admoneri, ne, istis Dei bonis concessis, fraudentur. Haec pauca dixit se habere adversus illos. 4, 5.

PL 5, 321B

これらすべては称賛に値し、しかも並々ならぬ称賛に値する。そしてこのような人々、このような部類、このような選ばれた人々には、神より許されたこれらの善きものを奪われることのないよう、必ず戒めを与えねばならない。彼はこれらわずかなことを、彼らに対して持っていると言った。4, 5.

4

Et charitatem tuam pristinam reliquisti, memento unde excideris. Qui cadit, de alto cadit, ideo dixit, unde; quoniam usque ad novissimum, amoris opera exercenda sunt, quod est principale mandatum.

PL 5, 321B

「汝は自らの初めの愛を捨てた。どこから落ちたかを思い出せ。」落ちる者は高い所から落ちる。それゆえ彼は「どこから」と言ったのである。なぜなら、最後に至るまで、愛の行いは実践されねばならないからであり、それが第一の戒めだからである。

5

Denique nisi fiat, minatus est movere candelabrum de loco suo, id est spargere plebem. 6. Sic habes et tu odire opera Nicolaitarum. Sed quoniam et ipse oderas tenentes doctrinam Nicolaitarum, laudem exspectas.

PL 5, 321B

実に、もしそれがなされなければ、彼はその燭台をその場所から動かすと脅している。すなわち民を散らすということである。「6. このように汝もまた、ニコライ派の行いを憎むことを持っている。」しかし、その者自身もニコライ派の教えを保つ者たちを憎んでいたのであるから、称賛を期待してよいのである。

6

Odire autem opera Nicolaitarum quae et ipse oderat, hoc ad laudem spectat. Nicolaitarum autem opera erant illo tempore ficti homines et pestiferi, qui sub nomine Nicolai ministri fecerant sibi haeresim, ut delibatum exorcizaretur et manducari posset: et ut quicumque fornicatus esset, octavo die pacem acciperet; ideo collaudat illos ad quos scribit, quibus talibus et tam magnis viris promisit lignum quod est in paradiso Dei sui.

PL 5, 321C

彼自身も憎んでいたニコライ派の行いを憎むこと、これは称賛に値することである。ニコライ派の行いとは、その当時、ニコラオスという奉仕者の名のもとに、自分たちのために異端を作り上げた、偽りに満ちた有害な人々のことであった。彼らは、供物を清め祓って食べられるようにし、また姦淫を行った者は誰でも八日目には和解を受けられるとした。それゆえ彼は、自分が書き送っている人々を称賛し、このような、これほど偉大な人々に、自らの神の楽園にある木を約束したのである。

7

Sequens epistola sequentem conversationem alterius classis et consuetudinem detegit. Denique ait: 9. Scio tribulationem tuam et paupertatem, sed dives es.

PL 5, 321C

次の書簡は、別の部類の次なる生き方と習わしとを明らかにする。実に彼はこう言う。「9. 私は汝の苦難と貧しさとを知っている。しかし汝は富んでいる。」

8

Scit enim apud se talibus divitias esse reconditas, et detractationem de Judaeis negantes, dicunt se esse Judaeos, et non sunt, sed synagoga satanae, quoniam ab antichristo colliguntur, quibus ait: 10. Esto fidelis usque ad mortem.

PL 5, 321D

すなわち彼は、このような者たちのために自らのもとに富が蓄えられていることを知っており、また自らユダヤ人であると称しながらそうではなく、サタンの会堂である者たちからの誹りについても知っている。彼らは反キリストによって集められているからである。彼はそのような者たちにこう言う。「10. 死に至るまで忠実であれ。」

9

Ut perseverent fideles esse usque ad mortem. 11. Qui vicerit non laedetur a morte secunda. Id est non castigabitur in inferno.

PL 5, 321D

死に至るまで忠実であり続けるようにとのことである。「11. 勝利を得る者は第二の死によって害を受けることはないであろう。」すなわち地獄において懲罰を受けることはない、ということである。

10

Tertia classis sanctorum ostendit esse viros, qui fortes sunt in fide, et non expavescunt persecutionem; sed quia et in illis sunt, qui proni sunt ad illicitas permixtiones, ait: 14, 16.

PL 5, 321D

第三の部類の聖徒たちは、信仰において強く、迫害を恐れない人々であることを示している。しかしその中にも、許されない混淆に傾きやすい者たちがいるので、彼はこう言う。14, 16.

11

Habes ibi tenentes doctrinam Balaam, qui docebat in Balac mittere scandalum coram filiis Israel, edere, et fornicari: ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum, sed pugnabo cum illis in gladio oris mei.

PL 5, 322A

「そこには、バラムの教えを保つ者たちがいる。バラムはバラクに、イスラエルの子らの前につまずきを置き、食べさせ、姦淫させるよう教えた者である。同じように汝のもとにもニコライ派の教えを保つ者たちがいる。しかし私は私の口の剣をもって彼らと戦うであろう。」

12

Id est, quid praeceperim dicam, et quid feceritis conferam. Nam Balaam (Num., II) doctrina docebat Balab mittere scandalum ante oculos filiorum Israel, esse delibatum, et fornicari; id quod olim accidisse notum est.

PL 5, 322A

すなわち、「私が命じたことを述べ、汝らが行ったことをそれと引き合わせよう」ということである。実にバラムは(民数記2)、その教えによってバラク〔底本の綴りは Balab。前節のバラク(Balac)と取った〕に、イスラエルの子らの目の前につまずきを置き、供え物を食し、姦淫させるよう教えたのであり、それがかつて起こったことはよく知られている。

13

Ille enim hoc consilium dedit regi Moabitarum, et scandalizaverunt populum. Sic, inquit, inter vos habetis talem tenentes doctrinam, ut sub praetextu misericordiae alios vitiaretis. 17. Qui vicerit, dabo illi manna absconditum, et dabo illi calculum candidum.

PL 5, 322A

すなわち彼はモアブ人の王にこの助言を与え、彼らは民をつまずかせた。「同じように」と彼は言う、「汝らの間にも、慈しみを口実として他の者たちを堕落させるような、このような教えを保つ者たちがいる。」「17. 勝利を得る者には、私は隠されたマナを与え、白い小石を与えるであろう。」

14

Manna absconditum immortalitas est, gemma alba adoptio in filium Dei; nomen novum in calculo scriptum, Christianum est. Quarta classis nobilitatem fidelium operantium quotidie, et majora facientium opera significat.

PL 5, 322B

隠されたマナとは不死性のことであり、白い宝石とは神の子として養子とされることである。小石に記された新しい名とは、キリスト教徒という名である。第四の部類は、日々働き、より大きな行いをなす信徒たちの高貴さを表している。

15

Sed et ibi esse quoque faciles homines ad illicitas paces dandas et novas prophetias attendendas, ostendit, et arguit, et praemonet caeteros, quibus non placet hoc, qui cognoscunt nequitiam adversam, quibus malis et dolores inducere quaerit in capite fidelium et pericula; et ideo ait: 24.

PL 5, 322B

しかしそこにもまた、許されない和解を安易に与え、新たな預言に耳を傾けやすい人々がいることを示し、これを咎め、そしてこれを快く思わない他の者たち、すなわち逆らう悪意を見抜いている者たちに、あらかじめ警告している。彼らに対しては、これらの悪しき者たちが信徒たちの頭に苦しみと危険とをもたらそうとしているのである。それゆえ彼はこう言う。24.

16

Non mitto super vos aliud pondus. Id est, non dedi vobis leges, observationes et onera, quod est aliud pondus. 25, 26. Sed quod habetis, teneatis, donec veniam; et qui vicerit dabo illi potestatem super omnes gentes.

PL 5, 322B

「私は汝らの上に別の重荷を課さない。」すなわち、「私は汝らに律法や規定や重荷を与えなかった」ということであり、それが「別の重荷」なのである。「25, 26. しかし汝らが持っているものを、私が来るまで保ち続けよ。そして勝利を得る者には、私はすべての諸国民の上に権力を与えるであろう。」

17

Id est, judicem illum constituam inter caeteros sanctos. 28. Et dabo illi stellam matutinam. Primam resurrectionem scilicet; promisit stellam matutinam, quae noctem fugat et lucem annuntiat, id est, diei initium.

PL 5, 322C

すなわち、彼を他の聖徒たちの間で裁判官として立てるということである。「28. そして私は彼に明けの明星を与えるであろう。」すなわち第一の復活のことである。彼は、夜を追い払い光を告げ知らせる明けの明星、すなわち一日の始まりを約束したのである。

Caput III

第III章PL 5, 322C
1

Quinta classis collectio vel conversatio sanctorum declarat homines negligentes, et alias quam quas oportet in saeculo agentes operationes, nomine tantummodo christianos. Et ideo hortatur illos si quomodo reversi a negligentia possint salvi esse, et ideo ait: 2.

PL 5, 322C

第五の部類、すなわち聖徒たちの集まりないし生き方は、怠惰な人々、この世にあってなすべきこととは異なる行いをなす人々、ただ名ばかりのキリスト教徒である人々を示している。それゆえ彼は、もし彼らが怠惰から立ち返ることによって救われうるならばと、彼らを勧める。それゆえこう言う。2.

2

Esto vigilans et confirma caetera que moritura erant: non enim inveni opera tua plena coram Deo.

PL 5, 322D

「目覚めておれ。そして死にゆこうとしている残りのものを強めよ。私は汝の行いが神の御前に満ちているのを見出さなかったからである。」

3

Non enim satis est arborem vivere, et fructum non habere; sicut non satis est christianum dici, et Christum confiteri, ipsum vero in opere non habere, id est ejus praecepta non facere. Sexta classis est conversatio electionis optimae.

PL 5, 322D

木が生きていて実を持たないのでは十分でないのと同様、キリスト教徒と呼ばれ、キリストを告白しながらも、その方御自身を行いのうちに持たない、すなわちその戒めを行わないのでは十分でない。第六の部類は、最も善き選びの生き方である。

4

Consuetudo sanctorum declaratur, horum scilicet qui humiles sunt in saeculo, et rusticani in scripturis, et fidem immobiliter tenent, nec omnino ullo casu fracti aut timore, retrahuntur a fide. Ideo ait ad illos: 8.

PL 5, 322D

聖徒たちの習わしが示される。すなわち、この世にあってへりくだり、聖典において素朴でありながらも、信仰を揺るぎなく保ち、いかなる出来事や恐れによっても、決して信仰から引き戻されることのない者たちのことである。それゆえ彼は彼らにこう言う。8.

5

Dedi ante te ostium apertum, et quoniam servasti verbum patientiae meae. In tam parvis viribus. 10. Et ego te servabo ab hora tentationis. Ut sciant hujusmodi gloriam suam: nec quidem in tentationem eos tradi permitti. 12. Qui vicerit fiet columna in templo Dei.

PL 5, 323A

「私は汝の前に開かれた門を与えた。汝が私の忍耐の言葉を守ったからである。」ごくわずかな力しか持たぬ中にあってのことである。「10. そして私は試みの時から汝を守るであろう。」このような者たちが自らの栄光を知るためであり、彼らが試みに渡されることは決して許されないということである。「12. 勝利を得る者は神の神殿における柱となるであろう。」

6

Sicut enim columna decor est aedificii, sic qui perseveraverit, nobilitatem in Ecclesia consequetur.

PL 5, 323A

柱が建物の飾りであるように、堅忍する者は教会において高貴さを得るであろう。

7

Septima quoque Ecclesiae collectio declarat, homines locupletes in dignitatibus collocatos, sed credentes ut locupletes, apud quos in cubiculo scripturae quidem tractantur, foris autem sunt fideles, et a nemine intelliguntur, jactantes scilicet se, et dicentes se omnia cognoscere, praediti fiducia litteraturae, opere autem vacantes, et ideo ait: 15.

PL 5, 323A

第七の教会の集まりもまた、位にあって富める人々、しかし富める者として信じている人々を示している。彼らのもとでは私室において聖典が論じられてはいるが、外においては信徒であり、誰にも理解されない。すなわち自らを誇り、すべてを知っていると言い、学識への自負に満ちながらも、行いには携わらない。それゆえ彼はこう言う。15.

8

Neque frigidos neque ferventes illos esse. Id est neque incredulos, neque fideles: ad omnes enim omnia sunt. Et quoniam qui non frigidus est nec calidus, sed tepidus est, nauseam facit, ait: 16. Vomam te de ore meo.

PL 5, 323B

「彼らは冷たくもなく熱くもない。」すなわち、不信者でもなく信徒でもないということである。すべての者にとってすべてのものであるからだ。そして冷たくも熱くもなく生ぬるい者は吐き気を催させるので、彼はこう言う。「16. 私は汝を私の口から吐き出すであろう。」

9

Nausea quamvis odibilis sit, tamen neminem laedit: sic et hujusmodi homines cum fuerint projecti. Sed quia tempus est poenitentiae, ait: 18. Suadeo tibi ut emas a me aurum conflatum. Id est, quo modo poteris pro nomine Domini pati tribulationes et passiones.

PL 5, 323B

吐き気は忌まわしいものではあるが、それでも誰も傷つけない。このような人々が退けられるときも同様である。しかし悔悛の時であるから、彼はこう言う。「18. 私は汝に勧める、私から精錬された金を買うようにと。」すなわち、いかにして主の御名のために苦難と受難とに耐えられるか、ということである。

10

Et collyrio inunge oculos tuos. Ut quod libenter cognoscis per scripturam, hujus etiam opus facere coneris.

PL 5, 323B

「そして目薬で汝の目に油を塗れ。」すなわち、聖典を通して喜んで知ることを、その行いをも試みるようにということである。

11

Et quoniam si his modis homines de magno excidio ad magnam redeant poenitentiam, non solum sibi sunt utiles, sed et multis prodesse possunt; mercedem non mediocrem eis promisit, nimirum sedere in solio judicii.

PL 5, 323C

そしてもしこのようにして人々が大いなる堕落から大いなる悔悛へと立ち返るならば、彼らは自らにとって有益であるのみならず、多くの人々にも益をもたらしうる。それゆえ彼は彼らに、並々ならぬ報いを約束した。すなわち裁きの座に座ることである。

Caput IV

第IV章PL 5, 323C
1

Post haec vidi et ecce ostium apertum in coelo. Ostium apertum in coelo, Novum Testamentum praedicatur. Et vox prima quam audivi, tanquam tubae loquentis mecum, dicens: ascende huc. Quando apertum ostenditur, clausum fuisse antea hominibus manifestum est.

PL 5, 323C

「この後、私は見た。見よ、天に開かれた門があった。」天に開かれた門とは、新約が宣べ伝えられることである。「そして私が聞いた最初の声は、私と共に語るラッパのようであり、こう言った。ここへ上れ。」開かれていると示されるとき、それ以前は人々に対して閉ざされていたことが明らかである。

2

Satis autem et plene patefactum est, quando Christus cum corpore in coelos ad Patrem ascendit.

PL 5, 323C

それが十分にまた完全に開かれたのは、キリストが肉体と共に父のもとへ天に昇られたときである。

3

Vox autem prior quam audierat, cum dicit illam secum esse locutam, sine contradictione arguit eos, qui alium in prophetis, alium in Evangelio dicunt fuisse locutum; cum magis ipse qui venit, ipse sit qui in prophetis locutus est.

PL 5, 323C

しかし彼が以前に聞いたその声が、自分と共に語ったと言うとき、それは、預言者たちにおいて語った者と福音書において語った者とが別であると言う者たちを、反論の余地なく論駁している。むしろ、来られたその方こそが、預言者たちにおいて語られた方だからである。

4

Joannes enim ex circumcisione erat; et omnis ille populus qui Veteris Testamenti praedicationem audierat, illa voce aedificatus est. Illa eademque vox, inquit, quam audieram, illa mihi dixit: Ascende huc.

PL 5, 323D

すなわちヨハネは割礼の民の出であり、旧約の宣教を聞いていたあの民すべては、その声によって教え建てられていたのである。「私が聞いたその同じ声が」、と彼は言う、「私にこう言った。ここへ上れ。」

5

Id est spiritus, quem paulo ante quam filium hominis inter candelabra aurea ambulantem se vidisse fatetur: et nunc exinde recolit, quae per legem in similitudinibus praenuntiata erant, et per hanc scripturam conjungit omnes priores prophetas, et aperit scripturas.

PL 5, 323D

すなわちそれは霊のことであり、彼はこの少し前に、金の燭台の間を歩む人の子として見たと告白していた御方である。そして今、そこから、律法によって比喩のうちに予告されていたことを想い起こし、この書によってすべての先立つ預言者たちを結び合わせ、聖典を開くのである。

6

Et quia postquam invitavit in coelum omnes credentes in nomine suo Dominus noster, statim Spiritum sanctum effudit qui ferturus est ad coelum, ait: 2. Statim fui in spiritu.

PL 5, 324A

そして我々の主は、御自身の名を信じるすべての者たちを天へと招かれた後、直ちに聖なる霊を注がれた。そして天へと運ばれようとしていた彼〔ヨハネ〕はこう言う。「2. 私はただちに霊の中にあった。」

7

Et cum aperiatur per Spiritum sanctum mens fidelium, et illud eis manifestetur, quod et prioribus est praedicatum, significanter ait. Et ecce sedes posita erat in coelo. Sedes posita, quid est, nisi sedes judicii et regis? 3.

PL 5, 324A

そして聖なる霊によって信徒たちの心が開かれ、以前の者たちにも宣べ伝えられたそのことが彼らに明らかにされるとき、彼は意味深くこう言う。「そして見よ、天に座が据えられていた。」座が据えられているとは、裁きと王の座でなくて何であろうか。3.

8

Et supra sedem sedens, similis aspectu lapidi jaspidi et sardio. Supra solium vidisse ait similitudinem jaspidis et sardii. Jaspis aquae coloris est, sardius ignis.

PL 5, 324A

「そしてその座に座す方は、碧玉と紅玉髄に似た姿であった。」彼は御座の上に、碧玉と紅玉髄の似姿を見たと言う。碧玉は水の色であり、紅玉髄は火の色である。

9

Haec duo judicia posita esse usque ad consummationem orbis super tribunal Dei exinde manifestantur, quorum judiciorum unum jam consummatum est in cataclysmo per aquam, aliud autem consummabitur per ignem. Et iris erat in circuitu throni.

PL 5, 324B

これら二つの裁きが、世の完成に至るまで神の法廷の上に据えられていることが、そこから明らかにされる。これらの裁きのうち一つは、水による大洪水においてすでに成し遂げられており、もう一つは火によって成し遂げられるであろう。「そして御座の周りには虹があった。」

10

Iris autem circa solium eosdem colores habet. Iris arcus dicitur, de quo etiam ad Noe et ad filios ejus locutus est Dominus (Gen., IX) , ne timerent ultra diluvium in generatione Dei, sed ignem.

PL 5, 324B

御座の周りの虹は、これと同じ色を持つ。虹は弓とも呼ばれ、それについては主がノアとその子らにも語られた(創世記9)。それは、彼らが神の代においてもはや洪水を恐れることなく、火を恐れるようにということである。

11

Sic enim ait: Statuam arcum meum in nubibus, ut non jam aquam timeatis, sed ignem. 6. Et ante sedem tamquam mare vitreum simile crystallo. Id est donum baptismi, quod per Filium suum poenitentiae tempore, antequam judicium faciat, effudit.

PL 5, 324B

すなわちこう言われたからである。「私は私の弓を雲の中に立てる。それは汝らがもはや水を恐れず、火を恐れるためである。」「6. そして御座の前には、水晶に似たガラスの海のようなものがあった。」これはすなわち、彼が裁きを行われる前、悔悛の時に、御自身の子を通して注がれた洗礼の賜物のことである。

12

Ideo ante solium, id est judicium. Cum autem dicit mare vitreum simile chrystallo, aquam mundam, stabilem, non vento agitatam, non in proclivo defluentem, sed tamquam domum Dei immobilem traditam ostendit. Et per circuitum sedis quatuor animalia.

PL 5, 324C

それゆえ御座の前、すなわち裁きの前にある。そして水晶に似たガラスの海と言うとき、それは清らかで安定した水、風に揺らぐことなく、傾いて流れ去ることもなく、神の家のように動かぬものとして伝えられたことを示している。「そして御座の周りには四つの生き物があった。」

13

Quatuor animalia quatuor sunt Evangelia. 7--10. Primum animal simile leoni, et secundum simile vitulo, et tertium habens faciem similem homini, et quartum simile aquilae volanti; habentia alas senas: et per circuitum et intus, plena oculis; et requiem non habebant dicentia: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus omnipotens.

PL 5, 324C

四つの生き物とは四つの福音書である。「7-10. 第一の生き物は獅子に似ており、第二は雄牛に似ており、第三は人に似た顔を持ち、第四は飛ぶ鷲に似ていた。それぞれ六つの翼を持ち、その周りにも内側にも目が満ちており、休むことなくこう言っていた。聖なるかな、聖なるかな、聖なるかな、全能なる主よ。」

14

Et procidentes viginti quatuor seniores ante sedem adoraverunt Deum. Viginti quatuor seniores viginti quatuor libri sunt prophetarum, et legis referentes testimonia judicii. Sunt autem et vinginti quatuor patres, duodecim apostoli et duodecim patriarchae.

PL 5, 324C

「そして二十四人の長老たちがひれ伏し、御座の前で神を礼拝した。」二十四人の長老とは、裁きの証しを伝える預言者たちと律法との二十四の書のことである。またそれは二十四人の父祖たち、十二人の使徒と十二人の族長のことでもある。

15

Animalia igitur quod differentia sunt vultus hanc habent rationem; simile leoni animal, Marcum designat, in quo vox leonis in eremo rugientis auditur. Hominis autem figura enititur Matthaeus enuntiare nobis genus Mariae, unde carnem accepit Christus.

PL 5, 324D

それゆえ、これらの生き物が顔において異なっているのは、次のような理由による。獅子に似た生き物はマルコを表しており、その中には荒野で吼える獅子の声が聞かれる。人の姿は、マタイが我々に、キリストが肉を受けられたマリアの血統を語ろうと努めていることを表している。

16

Ergo dum enumerat ab Abraham usque ad David, et usque ad Joseph, tamquam de homine locutus est. ideo praedicatio ejus effigiem hominis ostendit.

PL 5, 324D

それゆえ、アブラハムからダビデに至り、さらにヨセフに至るまで数え上げるとき、彼はあたかも一人の人間について語るかのようであった。それゆえ彼の宣教は人の姿を示すのである。

17

Lucas sacerdotium Zachariae offerentis hostiam pro populo, et apparentem sibi angelum dum enarrat, propter sacerdotium et hostiam, ipsa conscriptione vituli tulit imaginem.

PL 5, 325A

ルカは、民のために犠牲を捧げるザカリアの祭司職と、彼に現れた天使とを語るとき、その祭司職と犠牲のゆえに、まさにその記述によって雄牛の姿を担うのである。

18

Joannes Evangelista aquilae similis assumptis pennis ad altiora festinans de Verbo Dei disputat.

PL 5, 325A

福音記者ヨハネは、翼を得た鷲のように、より高きものへと急ぎながら、神の言葉について論じる。

19

Marcus, itaque Evangelista, sic incipiens: Initium Evangelii Jesu Christi, sicut scriptum est in Esaia propheta (Marc., I, 3) : Vox clamantis in deserto (Esa., XL, 3) leonis habet effigiem.

PL 5, 325A

それゆえ福音記者マルコは、「イエス・キリストの福音の初め。預言者イザヤに書かれている通り」(マルコ1:3)、「荒野で叫ぶ声」(イザヤ40:3)と書き始めており、獅子の姿を持つ。

20

Matthaeus autem: Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham (Matth. I, 1) ; haec est facies hominis. Lucas vero dixit: Fuit Sacerdos nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illi de filiabus Aaron (Luc., I, 5) ; haec est imago vituli.

PL 5, 325A

マタイは「ダビデの子、アブラハムの子、イエス・キリストの系図の書」(マタイ1:1)と書いており、これは人の顔である。またルカは「アビヤの組に属するザカリアという名の祭司がいた。その妻はアロンの娘たちのうちの一人であった」(ルカ1:5)と言っており、これは雄牛の姿である。

21

At Joannes cum incipit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan., I, 1) ; similitudinem aquilae volantis ostendit.

PL 5, 325A

しかしヨハネは「初めに言葉があった。言葉は神と共にあった。言葉は神であった〔Deus erat Verbum。語順は逆だが「言葉は神であった」と訳す〕」(ヨハネ1:1)と書き始めており、飛ぶ鷲の似姿を示す。

22

Non solum autem suas Evangelistae quaternas similitudines in suis exordiis Evangeliorum exprimunt, sed et ipsum Verbum Dei Patris omnipotentis qui est filius ejus, Dominus noster Jesus Christus fert easdem imagines in tempore adventus sui.

PL 5, 325B

福音記者たちは、自らの福音書の書き出しにおいて、この四つの似姿をそれぞれ表しているだけではない。全能なる父なる神の言葉御自身、すなわちその子である我々の主イエス・キリストもまた、御自身の到来の時に、これらと同じ姿を担われるのである。

23

Cum nobis praedicat, est tamquam leo et catulus leonis. Et cum propter salutem hominum, homo factus est, ad mortem devincendam et universos liberandos. Et quod se ipsum obtulerit hostiam Patri pro nobis, vitulus dictus est.

PL 5, 325B

我々に宣べ伝えられるとき、彼は獅子であり、獅子の子のようである。そして人々の救いのために人となられたとき、死を打ち破り、すべての者を解放するためであった。そして御自身を我々のために父への犠牲として捧げられたことにより、雄牛と呼ばれる。

24

Et quod mortem devicerit et ascendit in coelos, extendens alas suas et protegens plebem suam, aquila voians nominatus est. Hae ergo praedicationes, quamvis quatuor sint, una est tamen, quia de uno ore processit.

PL 5, 325B

そして死を打ち破り、天に昇られ、御自身の翼を広げて御自身の民を守られたことにより、飛ぶ鷲と呼ばれる。それゆえこれらの宣教は、四つではあっても、一つの口から出たがゆえに、一つなのである。

25

Sicut fluvius in paradiso cum sit unus, in quatuor partes divisus est. Oculos autem intus et foris habere ea animalia in praedicationem Novi Testamenti; providentiam spiritualem ostendit quae et secreta cordis inspicit, et supervenientia videt quae sunt intus et foris.

PL 5, 325C

楽園における川が一つでありながら、四つの部分に分かれているのと同様である。これらの生き物が新約の宣教のために内にも外にも目を持つことは、心の秘密を見通し、また内と外とで生じることを見通す霊的な摂理を示している。

26

8. Alas senas. Testimonia sunt Veteris Testamenti librorum. Ideo viginti et quatuor totidem faciunt, quot sunt seniores super tribunalia sedentes.

PL 5, 325C

「8. 六つの翼。」これは旧約の諸書の証しである。それゆえこれらは、法廷に座す長老たちと同じ数、二十四をなす。

27

Sed sicut animal volare non potest nisi pennas habeat, sic, nec praedicatio Novi Testamenti fidem habet, nisi habeat Veteris Testamenti praenuntiata testimonia, per quae tollitur a terra et volat.

PL 5, 325C

しかし生き物が翼を持たなければ飛べないように、新約の宣教も、旧約の予告された証しを持たなければ、信を得ることができない。その証しによって地から持ち上げられ、飛ぶのである。

28

Semper enim, quod ante dictum est, et postea factum invenitur, illud fidem facit indubitabilem. Rursum et alae si non haereant animalibus, vitam unde trahant, non habent.

PL 5, 325C

すなわち、あらかじめ語られたことが、後に成し遂げられたと見出されることは、常にその信を疑いえないものとする。他方、もし翼が生き物にくっついていなければ、そこから命を引き出すすべを持たない。

29

Nisi enim quae praedixerunt prophetae, in Christo essent consummata, inanis erat praedicatio eorum. Haec enim tenet Ecclesia catholica quae et antea predicata, et postea consummata sunt. Et volat quippe et merito tollitur a terra vivum animal.

PL 5, 325D

もし預言者たちが予告したことがキリストにおいて成就しなかったならば、彼らの宣教は空しいものであったであろう。公同の教会は、あらかじめ宣べ伝えられ、後に成就したこれらのことを保持しているのである。そしてまさに生きた生き物は飛び、当然にも地から持ち上げられる。

30

Haereticis autem qui testimonio prophetico non utuntur, adsunt et eis animalia, sed non volant, quia sunt terrena.

PL 5, 326A

しかし、預言的な証しを用いない異端者たちにも、生き物はいるが、彼らは地に属するものであるがゆえに、飛ぶことがない。

31

Judaeis autem qui non accipiunt Novi Testamenti praedicationem, adsunt alae, sed non volant, id est inanem vaticinationem hominibus afferunt, facta dictis non conferentes.

PL 5, 326A

また新約の宣教を受け入れないユダヤ人たちにも、翼はあるが、飛ぶことはない。すなわち彼らは、行いを言葉に結び合わせることなく、人々に空しい予言をもたらすのである。

32

Sunt autem libri Veteris Testamenti qui recipiuntur viginti quatuor, quos in Epitomis Theodori invenies. Sed et viginti quatuor (ut diximus) seniores Patriarchas et Apostolos judicare populum suum oportet.

PL 5, 326A

受け入れられている旧約の書は二十四あり、それらはテオドロスの摘要のうちに見出されるであろう。また我々が言った通り、二十四人の長老、すなわち族長たちと使徒たちは、自らの民を裁くことになっている。

33

Interrogantibus enim Apostolis et dicentibus: Nos omnibus nostris relictis, secuti sumus te, quid erit nobis (Matth., XIX, 27, 28) ? respondit Dominus noster: Cum sederit filius hominis super sedem gloriae suae, sedebitis et vos super duodecim tribunalia judicantes duodecim tribus Israel.

PL 5, 326A

すなわち使徒たちが問うて、「我々は我々のものをすべて捨てて汝に従いました。我々には何があるのでしょうか」(マタイ19:27-28)と言ったとき、我々の主はこう答えられた。「人の子がその栄光の座に座るとき、汝らもまた十二の法廷に座り、イスラエルの十二部族を裁くであろう。」

34

Sed et de patribus qui judicaturi sunt, ait Jacob patriarcha: Dan judicabit et ipse populum suum inter fratres suos, sicut et una tribus in Israel (Gen., XLIX, 16) . 5. Et a sede procedebant fulgura et voces et tonitrua et septem faculae ignis ardentes.

PL 5, 326B

また裁くことになる父祖たちについては、族長ヤコブがこう言っている。「ダンもまた、イスラエルにおける一部族として、その兄弟たちの間で自らの民を裁くであろう」(創世記49:16)。「5. そして御座からは稲妻と声と雷鳴とが出ており、燃える七つの松明があった。」

35

Procedentia autem fulgura et voces et tonitrua a solio Dei, et septem faces ignis ardentes significant praedicationes et repromissiones adoptionis, et minas. Nam fulgura adventum Domini significant. Voces autem Novi Testamenti praedicationes.

PL 5, 326B

神の御座から出る稲妻と声と雷鳴、また燃える七つの松明は、宣教と、養子とされることの約束と、脅しとを表す。すなわち稲妻は主の到来を表す。声は新約の宣教を表す。

36

Tonitrua autem quod coelestia sunt verba. Faces ignis ardentes donum Spiritus sancti quod id ligno passionis est redditum.

PL 5, 326B

雷鳴とは、それが天上の言葉であることを表す。燃える松明は聖なる霊の賜物であり、それは受難の木において与えられたものである。

37

Et cum haec fierent, cecidisse dicit universos majores natu, et adorasse Dominum, cum darent illi animalia gloriam et honorem, id est Evangelica actio scilicet et doctrina Domini cum ademplisset ante per illos praenuntiatum verbum, digne meritoque exsultant sentientes secreta et verbum Domini ministrasse.

PL 5, 326B

そしてこれらのことが起こったとき、彼はすべての長老たちがひれ伏し、主を礼拝したと言う。生き物たちが彼に栄光と誉れとを捧げるとき、すなわち福音の行いと主の教えとが、彼らを通してあらかじめ告げられていた言葉を成就されたので、彼らは秘められたことを感じ取り、主の言葉に仕えたことを、当然にもふさわしく喜び踊るのである。

38

Denique et quia venerat qui mortem disjungeret, et coronam immortalitatis solus dignus sumeret, omnes habebant pro gloria aliqua actus sui optimi coronas. 10. Et projecerunt coronas suas sub pedibus ejus.

PL 5, 326C

実に、死を断ち切り、ただ独り不死性の冠を受けるにふさわしい方が来られたので、すべての者は、自らの最も善き行いの栄光としていくばくかの冠を持っていた。「10. そして彼らは自らの冠をその足もとに投げ出した。」

39

Id est, propter eminentem gloriam victoriae Christi, omnes victorias suas projecerunt sub pedibus ejus. Hoc est quod in evangelio supplevit Spiritus sanctus ostendendo.

PL 5, 326C

すなわち、キリストの勝利の卓越した栄光のゆえに、すべての者が自らの勝利をその足もとに投げ出したのである。これは、聖なる霊が福音書において示すことによって補ったことである。

40

Cum enim, passurus novissime, venriet Hierosolymas Dominus noster, et exisset illi populus obviam, alii praecisis ramis palmarum viam sternebant alii tunicas suas subjiciebant; duos scilicet populos ostendentes, unum patriarcharum, alium prophetarum, magnorum scilicet virorum qui quascumque habebant palmas victoriarum suarum contra peccatum, victori omnium Christo, eas sub pedibus jactabant. Palma autem et corona idem significant, quae non dantur nisi victori.

PL 5, 326C

すなわち、我々の主がついに苦しみを受けようとしてエルサレムに来られ、民が彼を迎えに出たとき、ある者たちは棕櫚の枝を切って道に敷き、ある者たちは自らの衣を敷いた。それは二つの民を示している。一つは族長たちの民、もう一つは預言者たちの民であり、これら偉大な人々は、罪に対する勝利の棕櫚をどれほど持っていようとも、すべてに勝利するキリストに対して、それをその足もとに投げたのである。棕櫚と冠とは同じことを表しており、それは勝利者にしか与えられないものである。

Caput V

第V章PL 5, 327A
1

1. Et vidi in dextera sedentis super tribunal librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem. Liber hic Vetus Testamentum significat, quod est datum in manibus Domini nostri Jesus Christi, qui accepit a Patre judicium. 2, 3.

PL 5, 327A

「1. そして私は、法廷に座す方の右手に、内側にも外側にも書かれ、七つの封印で封じられた書物を見た。」この書物は旧約を表しており、それは裁きを父より受けられた我々の主イエス・キリストの御手に与えられたものである。2, 3.

2

Et vidi Angelum fortitudinis plenum, praedicantem voce magna: Quis est dignus aperire librum, et solvere signacula ejus? et nemo inventus est dignus neque in coelo neque in terra, neque subter terram aperire librum.

PL 5, 327A

「そして私は、力に満ちた天使が大声で宣べ告げるのを見た。誰がこの書物を開き、その封印を解くにふさわしいのか、と。そして天にも地にも地の下にも、この書物を開くにふさわしい者は誰も見出されなかった。」

3

Aperire autem librum est, per hominem mortem devincere. 4. Hoc dignus facere nemo est inventus.

PL 5, 327B

書物を開くとは、人間を通して死を打ち破ることである。「4. これをなすにふさわしい者は誰も見出されなかった。」

4

Neque in angelis de coelo, neque in hominibus in terra, nec inter animas sanctorum in requie, nisi solus Christus Filius Dei, quem dicit vidisse agnum stantem tamquam occisum, habentem cornua septem.

PL 5, 327B

天の天使たちの中にも、地の人間たちの中にも、安息のうちにある聖徒たちの魂の中にも見出されず、ただ独り神の子キリストのみがふさわしかった。ヨハネはそのキリストを、屠られたかのように立つ、七つの角を持つ子羊として見たと言う。

5

Quod non erat tunc praedicatum, et quidquid per varias oblationes et sacrificia, lex in illum meditata fuerat, ipsum implere oportebat.

PL 5, 327B

それは当時まだ宣べ伝えられていなかったが、律法が様々な捧げ物と犠牲とを通して彼について思い巡らしていたことすべてを、彼御自身が成就せねばならなかった。

6

Et quia ipse erat testator qui mortem devicerat, ipsum erat justum constitui heredem Domini, ut possideret subtantiam morientis, id est membra humana. 5. Ecce vicit leo de tribu Juda, radix David.

PL 5, 327B

そして彼こそが、死を打ち破った遺言者であったので、死にゆく者の実体、すなわち人間の肢体を所有するために、主の相続人として立てられるのが正当であった。「5. 見よ、ユダの部族から出た獅子、ダビデの根が勝利した。」

7

Hunc leonem de tribu Juda vicisse in Genesi legimus, ubi Jacob patriarcha ait: Juda te laudabunt fratres tui: recubuisti, et dormisti, et surrexisti tamquam leo, et tamquam catulus leonis (Gen., XLIX, 8, 9) .

PL 5, 327B

このユダの部族から出た獅子が勝利したことを、我々は創世記において読む。そこで族長ヤコブはこう言っている。「ユダよ、汝の兄弟たちは汝を讃えるであろう。汝は身を伏せ、眠り、そして獅子のように、獅子の子のように起き上がった」(創世記49:8-9)。

8

Ad devincendum enim mortem leo dictus est; ad patiendum vero pro hominibus, tanquam agnus ad occisionem ductus est. Sed quia mortem devicit, et praevenit carnificis officium, quasi occisus dictus est. Hic ergo aperit et resignat, quod ipse signaverat testamentum.

PL 5, 327C

死を打ち破るためには獅子と呼ばれ、人々のために苦しみを受けるためには、屠られるために引かれる子羊のようであった。しかし彼は死を打ち破り、処刑人の務めを出し抜いたので、あたかも屠られたかのように言われている。それゆえ彼は、御自身が封じられたこの遺言を、御自身で開き、封を解くのである。

9

Hoc significans Moses legislator, quod oportebat esse signatum et celatum usque ad adventum passionis ejus, velavit faciem suam, et sic est populo locutus: ostendens velata esse verba praedicationis usque ad adventum temporis ejus.

PL 5, 327C

律法制定者モーセは、彼の受難の到来に至るまで封じられ隠されているべきことをこれによって示すために、自らの顔を覆い、そのようにして民に語った。それは、彼の時の到来に至るまで、宣教の言葉が覆われていることを示すためであった。

10

Nam et ipse cum legisset populo, accepta lana succina, sanguine vituli et aqua aspersit populum universum dicens: Hic est sanguis testamenti ejus, qui mundavit vos (Exod., XXIV, 7, 8) .

PL 5, 327C

実に彼自身も、民に読み聞かせた後、琥珀色の羊毛〔底本は lana succina。異例の語で本文の崩れかもしれないが、そのまま訳した〕を受け取り、雄牛の血と水とをもって民全体に振りかけてこう言った。「これは汝らを清めた彼の遺言の血である」(出エジプト記24:7-8)。

11

Animadverti igitur oportet hominem diligenter praedicare, et universa in unum cohaerere. Nam non sufficit legem illam dici, sed est testamentum nominata est. Nulla enim lex testamentum vocatur, nec testamentum aliud dicitur, nisi quod faciunt morituri.

PL 5, 327D

それゆえ人は、注意深く宣べ伝え、すべてが一つに結び合っていることに気づかねばならない。なぜなら、それを単に律法と呼ぶだけでは足りず、遺言と名づけられているからである。いかなる律法も遺言とは呼ばれず、遺言とは、死にゆく者たちが作るもの以外の何ものでもないからである。

12

Et quodcumque intrinsecus testamenti est, signatum est usque ad diem mortis testatoris. Ideo modo merito signatur per agnum occisum, qui tamquam leo confregit mortem, et quae de eo praenuntiata fuerant replevit, et hominem liberavit, id est carnem de morte, et accepit possessionem substantiam morientis, id est membrorum humanorum.

PL 5, 327D

そして遺言の内側にあるものは何であれ、遺言者の死の日まで封じられている。それゆえ今、屠られた子羊によって当然にも封じられているのであり、その子羊は獅子のように死を打ち砕き、自らについて予告されていたことを満たし、人間を、すなわち肉を死から解放し、死にゆく者の実体、すなわち人間の肢体の所有を受けたのである。

13

Ut sicut per unum corpus omnes homines debito mortis suae ceciderant, per unum etiam corpus universi credentes renati in vitam resurgerent. Merito ergo facies Mosi aperitur et revelatur; ideoque Apocalypsis, Revelatio dicitur.

PL 5, 328A

それは、すべての人間が一つの肉体を通して自らの死の負債によって倒れたように、すべての信じる者たちもまた、一つの肉体を通して新たに生まれ、生命へとよみがえるためである。それゆえ当然にも、モーセの顔は開かれ、覆いを取られる。それゆえこの書は「黙示録」、すなわち「啓示」と呼ばれるのである。

14

Modo enim liber ejus resignatur, modo hostiae oblationis intelliguntur, modo sacerdotum chrismae fabricatio; sed et testimonia aperte intelliguntur. 8, 9. Viginti quatuor seniores et quatuor animalia citharas et phialas habentes, et cantantes canticum novum.

PL 5, 328A

今やその書物の封は解かれ、今や犠牲の捧げ物が理解され、今や祭司たちの塗油の営みが理解される。そして証しもまた明らかに理解される。「8, 9. 二十四人の長老と四つの生き物とは、竪琴と鉢とを持ち、新しい歌を歌っていた。」

15

Conjuncta Veteris Testamenti praedicatio cum novo, populum christianum significat cantantem canticum novum, id est confessionem suam publice conferentem. Novum est, filium Dei hominem fieri. Novum est, cum corpore in coelos ascendere.

PL 5, 328A

旧約の宣教が新しいものと結び合わされていることは、新しい歌を歌うキリスト教徒の民、すなわち自らの告白を公に捧げる民を表している。新しいこととは、神の子が人となられたことである。新しいこととは、肉体と共に天に昇られたことである。

16

Novum est, remissionem peccatorum hominibus dare. Novum, sancto Spiritu signari homines. Novum est, sacerdotium accipere sacrae observationis, et regnum exspectare immensae repromissionis.

PL 5, 328B

新しいこととは、人々に罪の赦しを与えられたことである。新しいこととは、聖なる霊によって人々が証印を押されることである。新しいこととは、聖なる遵守の祭司職を受け、計り知れない約束の王国を待ち望むことである。

17

Cithara et chorda in ligno extensa significat carnem Christi passionis ligno conjunctam. Phiala confessionem, et novi sacerdotii propaginem.

PL 5, 328B

竪琴と、木に張られた弦とは、受難の木に結び合わされたキリストの肉を表している。鉢は告白と、新しい祭司職の広がりとを表す。

18

Angelorum autem multorum, immo omnium laus, omnium salus est, et testimonium universae creationis Domino nostro referentium gratulationem liberationis hominum de clade mortis.

PL 5, 328B

多くの天使たち、いや、すべての天使たちの賛美は、すべての者の救いであり、我々の主に、死の破滅から人間が解放されたことへの喜びをもたらす、全被造物の証しである。

19

Resignatio sigillorum, ut diximus, apertio est Veteris Testamenti, et praedicatorum praenuntiatio in novissimo tempore futurorum; quae licet scriptura prophetica per singula sigilla dicat, omnibus tamen simul, apertis sigillis, ordinem suum habet praedicatio.

PL 5, 328B

我々が言ったように、封印が解かれることは旧約が開かれることであり、宣べ伝える者たちが最後の時に起こることを予告することである。預言の書はこれを封印ごとに個別に語ってはいるが、封印がすべて共に解かれるとき、宣教はその秩序を保つのである。

Caput VI

第VI章PL 5, 328C
1

1, 2. Et cum aperuisset agnus unum de septem sigillis, vidi et audivi unum de quatuor animalibus dicens, Veni et vide. Et ecce equus albus, et qui sedebat super illum habens arcum.

PL 5, 328C

1, 2. 「子羊が七つの封印の一つを開いた時、私は見、また四つの生き物の一つが『来たれ、そして見よ』と言うのを聞いた。すると見よ、白い馬があり、その上に座る者は弓を持っていた。」

2

Aperto sigillo primo dicit se vidisse equum album et equitem coronatum habentem arcum. Hoc enim per ipsum primo factum est.

PL 5, 328C

第一の封印が開かれた時、彼は白い馬と、弓を持ち冠を戴いた騎手を見たと語る。これは実に、彼〔主〕によって最初になされたことだからである。

3

Postquam enim ascendit in coelos Dominus, et aperuit universa, misit Spiritum sanctum, cujus verba praedicatores tamquam sagittas ad cor humanum pertingentes emiserunt, ut evincerent incredulitatem.

PL 5, 328C

主が天に昇り、すべてを開かれた後、聖なる霊を遣わされた。宣べ伝える者たちは、不信仰に打ち勝つために、その言葉を人の心に届く矢のように放ったのである。

4

Corona autem super caput praedicatoribus est promissa per Spiritum sanctum. Caeteri tres equi, bella, fames et pestilentias in Evangelio a Domino nostro praedicata manifestius significant.

PL 5, 328D

頭上の冠は、聖なる霊を通して宣べ伝える者たちに約束されたものである。残る三頭の馬は、福音書において我々の主によって予告された戦争、飢饉、疫病を、より明らかに意味する。

5

Ideoque ait, unum de animalibus dixisse (quia omnia quatuor unum sunt), Veni et vide. Veni dicitur invitato ad fidem. Vide dicitur ei, qui non videbat. Ergo equus albus verbum est praedicationis cum Spiritu sancto in orbem missum.

PL 5, 328D

それゆえに、四つの生き物の一つが(四つはみな一つであるから)『来たれ、そして見よ』と言ったと記されている。『来たれ』とは、信仰へ招かれた者に言われる。『見よ』とは、見ていなかった者に言われる。したがって白い馬とは、聖なる霊とともに世界へ遣わされた宣教の言葉である。

6

Ait enim Dominus: Praedicabitur hoc Evangelium per totum orbem terrarum in testimonium omnibus gentibus, et tunc veniet finis. 3, 4. Et cum aperuisset signaculum secundum, audivi secundum animal dicens, Veni et vide.

PL 5, 328D

主はこう言われたからである。「この福音はすべての諸国民への証しとして全世界に宣べ伝えられ、そしてそれから終わりが来るであろう。」3, 4. 「そして第二の封印を開かれた時、私は第二の生き物が『来たれ、そして見よ』と言うのを聞いた。」

7

Et exiit alter equus rufus, et sedenti super illum datus est gladius magnus. Equus rufus et qui sedebat super eum habens gladium, bella futura significant, ut legimus in Evangelio: Surget enim gens contra gentem, et regnum adversus regnum, et erunt terrae motus magni per loca (Luc., XXI, 10, 11) .

PL 5, 329A

「すると、もう一頭の赤い馬が出て来て、その上に座る者に大きな剣が与えられた。」赤い馬と、その上に座り剣を持つ者とは、来たるべき戦争を意味する。福音書にこう読むとおりである。「民は民に、国は国に敵対して立ち上がり、所々に大きな地震が起こるであろう」(ルカ21:10-11)。

8

Hic est equus roseus. 5. Et cum aperuisset signaculum tertium, audivi tertium animal dicens, Veni et vide. Et ecce equus niger, et qui sedebat in eo habens stateram in manu sua.

PL 5, 329A

これが赤い馬である。5. 「第三の封印を開かれた時、私は第三の生き物が『来たれ、そして見よ』と言うのを聞いた。すると見よ、黒い馬があり、その上に座る者は手に秤を持っていた。」

9

Equus niger famem significat; ait enim Dominus, erunt fames per loca: proprie autem extenditur verbum usque ad antichristi tempora, quando magna fames est futura, quandoque omnes laedentur.

PL 5, 329A

黒い馬は飢饉を意味する。主は「所々に飢饉があるだろう」と言われたからである。しかしこの言葉は固有には反キリストの時代にまで及び、その時大いなる飢饉が起こり、すべての者が害を被るであろう。

10

Statera autem in manu libra examinis est, in qua merita singulorum ostenderet, ait dein. 6. Vinum et oleum ne laeseris. Id est hominem spiritualem ne plagis percusseris. Hic est equus niger. 7, 8.

PL 5, 329B

手にある秤とは吟味の量りであって、それによって各人の功績を示すためのものであり、そして続けてこう言われる。6. 「ぶどう酒と油を害してはならない。」すなわち、霊的な人を打たないようにせよ、ということである。これが黒い馬である。7, 8.

11

Et cum aperuisset signaculum quartum, audivi quartum animal dicens, Veni et vide. Et ecce equus pallidus; et qui sedebat in illo, nomen illi Mors. Equus autem pallidus, et qui sedebat super eum, nomen habebat, Mors.

PL 5, 329B

「第四の封印を開かれた時、私は第四の生き物が『来たれ、そして見よ』と言うのを聞いた。すると見よ、青白い馬があり、その上に座る者の名は『死』であった。」青白い馬と、その上に座る者は、「死」という名を持っていた。

12

Haec eadem quoque inter caeteras clades promiserat Dominus venturas, pestes magnas et mortalitates, cum enim dicat. Et infernus sequebatur illum. Id est, exspectabat devorationem animarum multarum impiarum. Hic est equus pallidus. 9.

PL 5, 329B

これもまた、主が他の災いの中で来たるべきものとして約束されていた大いなる疫病と死とに他ならない。すなわちこう言われるからである。「そして地獄が彼に従っていた。」これは、多くの不敬虔な魂を呑み込むことを待ち構えていた、という意味である。これが青白い馬である。9.

13

Et cum aperuisset quintum signaculum, vidi subtus altare animas interfectorum. Animas occisorum vidisse se narrat sub ara Dei, id est sub terra.

PL 5, 329C

「第五の封印を開かれた時、私は祭壇の下に殺された者たちの魂を見た。」彼は、殺された者たちの魂を神の祭壇の下、すなわち地の下に見たと語る。

14

Ara enim et coelum et terra dicitur, sicut lex ait, imaginaria veritatis facie mandans duas aras fieri, auream intrinsecus, et aeream extrinsecus.

PL 5, 329C

というのも、祭壇とは天であり、また地であるとも言われるからである。律法が真理の像的な相のもとに、内なる金の祭壇と外なる青銅の祭壇との二つを造るよう命じているとおりである。

15

Nos autem intelligimus aram auream coelum ita dici, Domino nostro nobis testimonium perhibente; ait enim: Cum offers munus tuum ad aram (utique munera nostra orationes sunt, quas offerimus) et ibi recordatus fueris habere aliquid fratrem tuum adversum te, relinque ibi munus tuum ante aram (Matth., V, 23, 24) .

PL 5, 329C

しかし我々は、金の祭壇が天と言われていると理解する。我々の主が我々にそう証しされているからである。すなわちこう言われる。「汝が祭壇に供え物を献げようとする時(我々の供え物とは、我々が献げる祈りに他ならない)、もしそこで、汝の兄弟が汝に対して何か抱いていることを思い出したなら、そこ、祭壇の前に汝の供え物を置いておくがよい」(マタイ5:23-24)。

16

Utique ad coelum ascendunt orationes. Ergo coelum intelligitur ara aurea quae erat interior: nam et sacerdotes semel in anno introibant qui habebant chrisma, ad aram auream, significante Spiritu sancto Christum hoc semel facturum.

PL 5, 329C

祈りは当然、天へと昇るものだからである。したがって、内なる祭壇であった金の祭壇とは、天であると理解される。というのも、油を受けた祭司たちは、年に一度、金の祭壇へと入っていったが、これは聖なる霊が、キリストがこれを一度だけ行うであろうことを示していたのである。

17

Sicut ara aurea coelum agnoscitur, sic et ara aerea terra intelligitur, sub qua est infernus remota a poenis et ignibus regio, et requies sanctorum; in qua quidem ab impiis videntur et audientur justi, sed non illuc transvectari possunt.

PL 5, 329D

金の祭壇が天として知られるように、青銅の祭壇もまた地として理解される。その下には、刑罰と火から離れた地域である地獄があり、聖徒たちの安息の場がある。そこでは、義人たちは不敬虔な者たちから見られ、また聞かれるが、彼らはそこへ運び渡ることはできない。

18

Hos ergo sanctos, id est animas occisorum expetere vindictam sanguinis, id est corporis sui de habitantibus super terram, voluit nos cognoscere qui omnia videt: sed quia in novissimo tempore etiam sanctorum remuneratio perpetua, et impiorum est ventura damnatio, dictum est eis exspectare.

PL 5, 330A

すべてを見ておられる方は、これらの聖徒たち、すなわち殺された者たちの魂が、地上に住む者たちに対し、自らの血、すなわち己が肉体の報復を求めていることを、我々に知らせようと望まれた。しかし、終わりの時に至って初めて、聖徒たちの永遠の報いも、不敬虔な者たちの来たるべき断罪もあるゆえに、彼らには待つようにと告げられたのである。

19

Et pro corporis sui solatio, datae sunt illis singulae stolae albae. Acceperunt, inquit, stolas albas, id est, donum Spiritus sancti. 12. Et vidi cum aperuisset sigillum sextum, terrae motus factus est magnus.

PL 5, 330A

そして己の肉体の慰めとして、彼らのおのおのに白い衣が与えられた。「彼らは白い衣を受け取った」と言われるが、これは聖なる霊の賜物のことである。12. 「そして第六の封印を開かれるのを私が見た時、大いなる地震が起こった。」

20

In sexto sigillo factus terrae motus magnus, ipsa est illa novissima persecutio. Et factus est sol niger tamquam saccus cilicinus. Sol fit ut saccus, id est incredulis obscurabitur splendor doctrinae. Et luna tota facta est ut sanguis.

PL 5, 330A

第六の封印において起こった大いなる地震とは、あの終わりの迫害そのものである。「そして太陽は毛の粗布のように黒くなった。」太陽が粗布のようになるとは、すなわち不信仰な者たちにとって教えの輝きが暗くされる、ということである。「そして月はすべて血のようになった。」

21

Luna sanguinea Ecclesia sanctorum ostenditur pro Christo sanguinem fundere. 13. Et stellae ceciderunt in terram. Stellarum casus fideles sunt, qui pro Christo turbantur. Quemadmodum ficus jactat grossos suos.

PL 5, 330B

血のような月とは、聖徒たちの教会がキリストのために血を流すことを示している。13. 「そして星々が地に落ちた。」星々の落下とは、キリストのために苦しめられる信徒たちのことである。「いちじくの木がその青い実を振り落とすように。」

22

Agitata ficus amittit grossos suos, quando persecutione homines ab Ecclesia separantur. 14. Et coelum recessit tamquam liber qui involvitur. Coelum involvi, id est Ecclesia de medio fiet. Et omnis mons et insulae de locis suis motae sunt.

PL 5, 330B

揺り動かされたいちじくの木がその青い実を落とすとは、迫害によって人々が教会から引き離される時のことである。14. 「そして天は巻物のように巻き取られて去った。」天が巻き取られるとは、すなわち教会がこの世の中から取り去られる、ということである。「そしてすべての山と島々は、その場所から動かされた。」

23

Mons et insulae de locis suis motae novissima persecutione innuunt omnes recessisse de locis suis. Id est, boni movebuntur persecutionem fugientes.

PL 5, 330B

山と島々がその場所から動かされたとは、終わりの迫害によってすべての者がその場所から退くことを示している。すなわち、善き者たちが迫害を逃れて動かされる、ということである。

Caput VII

第VII章PL 5, 330C
1

2. Et vidi alterum angelum ascendentem a solis ortu habentem signaculum Dei vivi. Heliam prophetam dicit, qui Anticipaturus est tempora Antichristi ad restituendas Ecclesias et stabiliendas a magna et intolerabili persecutione.

PL 5, 330C

2. 「そして私は、日の昇る方から上って来る、もう一人の天使が、生ける神の印を持っているのを見た。」彼は預言者エリヤについて語っているのであり、この者は、大いなる耐え難い迫害から諸教会を立て直し堅くするために、反キリストの時代に先立って現れるであろう。

2

Haec in apertione libri Veteris Testamenti et Novi praedicata legimus, ait enim per Malachiam: Ecce ego mittam vobis Heliam Thesbiten, convertere corda patrum ad filios (Malach., IV, 5, 6) , secundum tempus vocationis Judaeos ad sequentis populi fidem revocare.

PL 5, 330C

このことは、旧約と新約の書の開きにおいて予告されているのを我々は読む。すなわち、主はマラキを通してこう言われたからである。「見よ、私はテシベ人エリヤを汝らに遣わす。父たちの心を子らへ立ち返らせるために」(マラキ4:5-6)。それは、召命の時に従って、ユダヤ人たちを後に続く民の信仰へと立ち返らせるためである。

3

Et ideo ostendit, ut diximus, numerum ex Judaeis crediturorum, et ex gentibus magnam multitudinem, quam nemo poterat dinumerare.

PL 5, 330C

それゆえ彼は、我々が述べたとおり、ユダヤ人のうち信じるに至る者たちの数と、諸国民のうちの大いなる群衆であって誰も数えることのできないものとを示している。

4

Mitti etiam de coelo orationes Ecclesiae ab angelo, et suscipi illos contra iram, effundi et aestimari regnum antichristi per angelos sanctos, in Evangelio legimus; ait enim: Orate, ne intretis in tentationem, erit enim angustia magna, qualis non fuit ab origine mundi: et nisi abbreviasset Dominus dies illos, non esset salva omnis caro (Marc., XIII, 18-20) .

PL 5, 330D

また、教会の祈りが天使によって天から送られること、そしてそれらが怒りに抗して受け取られること、反キリストの国が聖なる天使たちによって注ぎ出され量られることを、我々は福音書に読む。すなわちこう言われるからである。「祈れ、誘惑に陥らぬために。それは、世の初めから今まで無かったほどの大いなる苦難となるであろうからである。そして主がその日々を縮められなかったならば、いかなる肉も救われないであろう」(マルコ13:18-20)。

5

Hos ergo archangelos magnos septem ad percutiendum regnum antichristi mittet; nam et ipse ita dixit: Tunc mittet Filius hominis nuntios suos, et colligent electos ejus de quatuor angulis venti a finibus coeli usque ad fines ejus (Marc., XIII, 27) .

PL 5, 331A

それゆえ主は、これら七人の大いなる大天使たちを、反キリストの国を打つために遣わされるであろう。主ご自身がこう言われたからである。「その時、人の子はその使者たちを遣わし、彼らは風の四方から、天の果てから果てまで、選ばれた者たちを集めるであろう」(マルコ13:27)。

6

Nam et ante ait per Prophetam: Tunc erit pax terrae nostrae, cum surrexerint in ea septem pastores, et octo morsus hominum, et indagabunt Assur, id est antichristum, in fossa Nembroth (Mich., V, 5, 6) , id est in natione diaboli, Ecclesiae spiritu.

PL 5, 331A

主は以前にも預言者を通してこう言われたからである。「その時、我々の地には平和があるであろう。その地に七人の牧者と八人の人を咬む者とが立ち上がり、彼らはアッシュルをネブロトの坑に追い詰めるであろう」(ミカ5:5-6)。アッシュルとは反キリストのことであり、ネブロトの坑とは悪魔の民のことであって、教会の霊によって追い詰めるのである。

7

Similiter cum moti fuerint custodes domus. Ipse autem Dominus in parabola ad apostolos, cum venissen tad eum operarii, et dixissent: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo, unde ergo ibi lolium? respondit eis: Inimicus homo hoc fecit: cui dixerunt, Vis ibimus et eradicabimus illud? qui ait, Non, sed sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus, colligere lolium, et facere manipulos (Matth., XIII, 27-30) , et cremare igni aeterno, triticum autem colligere in horrea mea.

PL 5, 331A

同様に、家の守り手たちが動かされる時にも。主ご自身は、使徒たちへのたとえの中で、僕たちが主のもとに来て「主よ、あなたは畑に良い種を蒔かれたではありませんか。それなのに、なぜそこに毒麦があるのですか」と言った時、彼らにこう答えられた。「敵がこれを行ったのだ」。彼らが「では、行って抜き取りましょうか」と言うと、主は言われた。「いや、両方とも刈り入れの時まで育つに任せよ。刈り入れの時には、私は刈る者たちに、毒麦を集めて束にし」(マタイ13:27-30)、「永遠の火で焼き、麦は私の倉に集めよ、と言うであろう」。

8

Hos igitur messores et pastores et operarios heic Apocalypsis ostendit esse angelos. Tuba autem verbum est potestatis.

PL 5, 331B

したがって、ここで黙示録は、これらの刈る者たち、牧者たち、僕たちが天使であることを示している。ラッパとは権力の言葉である。

9

Et licet repetat per phialas, non tamen quasi bis factum dicitur: sed quoniam semel futurum est, quod est a Domino decretum ut fiat, ideo bis dicitur. Quod ergo in tubis minus dixit, heic in phialis est.

PL 5, 331B

鉢によって繰り返されているとしても、あたかも二度起こったかのように言われているのではない。むしろ、それは一度だけ起こることであり、主によって起こるよう定められたことであるがゆえに、二度語られているのである。したがって、ラッパにおいて語り足りなかったことは、ここ鉢において語られている。

10

Non aspiciendus est ordo dictorum, quoniam saepe Spiritus sanctus, ubi ad novissimi temporis finem percurrerit, rursus ad eadem tempora redit, et supplet ea quae minus dixit: nec requirendus est ordo in Apocalypsi, sed intellectus sequendus est eorum quae prophetata sunt.

PL 5, 331B

語られたことの順序に注目してはならない。聖なる霊は、しばしば、終わりの時の果てまで語り進めた後、再びその同じ時へと立ち戻り、語り足りなかったことを補うからである。黙示録において順序を求めてはならず、預言されたことの意味こそが追い求められるべきである。

11

Sunt igitur significata in tubis et phialis aut plagarum orbi missarum clades, aut ipsius antichristi insania, aut populorum detractio, aut plagarum differentia, aut spes in regno sanctorum, aut ruina civitatum, aut ruina magna Babylonis, id est, civitatis romanae.

PL 5, 331C

したがって、ラッパと鉢において意味されているのは、世界に送られる災厄の惨禍であり、あるいは反キリストその者の狂気であり、あるいは諸々の民の中傷であり、あるいは災厄の違いであり、あるいは聖徒たちの国における希望であり、あるいは諸都市の滅亡であり、あるいはバビロンの大いなる滅亡、すなわちローマという都市の滅亡である。

12

9. Post haec vidi, Et ecce turba multa quam dinumerare nemo poterat ex omni gente, tribu, et populis et linguis, amicti stolis albis.

PL 5, 331C

9. 「この後、私は見た。すると見よ、あらゆる民族、部族、民、言葉から来た、誰も数えることのできない大いなる群衆が、白い衣を着ていた。」

13

Quod dicit turba multa ex omni tribu, ex omnibus credentibus electorum numerum ostendit, qui in sanguine Agni per baptismum purgati suas stolas fecerunt candidas, servantes gratiam quam acceperunt.

PL 5, 331C

あらゆる部族からの大いなる群衆と言われているのは、すべての信じる者たちのうちから選ばれた者たちの数を示しており、彼らは子羊の血によって洗礼を通して清められ、その衣を白くし、受けた恩寵を保ち続けた者たちである。

Caput VIII

第VIII章PL 5, 331D
1

1. Et cum aperuisset signaculum septimum, factum est silentium in coelo media ferme hora. Per quod significatur initium quietis aeternae: sed partem intellexit, quia interrupto silentio eam per ordinem repetit.

PL 5, 331D

1. 「そして第七の封印を開かれた時、天においておよそ半時間ほどの沈黙が生じた。」これによって、永遠の安息の始まりが意味される。しかし彼はその一部を悟ったにすぎない。というのも、沈黙が中断された後、彼はそれを順を追って繰り返し語るからである。

2

Nam si esset juge silentium, heic finis narrandi fieret. 13. Et vidi unum angelum volantem per medium coelum. Per angelum per medium coelum volantem Spiritus sanctus significatur, in duobus prophetis contestans magnam plagarum iram imminere.

PL 5, 332A

もし沈黙が絶え間なきものであったなら、ここで語りは終わりとなったであろう。13. 「そして私は、一人の天使が天の中空を飛ぶのを見た。」天の中空を飛ぶ天使によって、聖なる霊が意味されており、二人の預言者のうちにあって、災厄の大いなる怒りが迫っていることを証言している。

3

Si quomodo quisque volens sit novissimo tempore conversus, ut aliquis adhuc salvus esse possit.

PL 5, 332A

それは、いかにしてであれ、望む者が終わりの時に立ち返り、なお救われうる者が残るようにするためである。

Caput IX

第IX章PL 5, 332A
1

13, 14. Et audivi vocem unam ex quatuor cornibus altaris aurei quod est in conspectu Dei, dicentem sexto angelo qui habebat tubam: Solve quatuor angelos. Id est, quatuor angulos terrae tenentes quatuor ventos. Qui ligati sunt ad fluvium magnum Euphratem.

PL 5, 332A

13, 14. 「そして私は、神の御前にある金の祭壇の四つの角から出る一つの声を聞いた。それはラッパを持つ第六の天使に、こう言っていた。『四人の天使を解き放て』と。」すなわち、四つの風を押さえている地の四隅のことである。「彼らは大いなるユーフラテス川のほとりに縛られている。」

2

Per angulos terrae, sive quatuor ventos trans Euphratem fluvium, gentes sunt quatuor, quia omni genti deputatus est angelus, sicut lex dicit: Statuit eos per numerum angelorum Dei (Deut., XXXII, 8) , donec sanctorum expleatur numerus: suos non egrediuntur terminos, quia in novissimo cum antichristo venient.

PL 5, 332B

地の四隅、すなわちユーフラテス川の彼方にある四つの風とは、四つの諸国民のことである。というのも、律法が言うとおり、あらゆる民族には天使が割り当てられているからである。「彼は彼らを、神の天使たちの数に従って定めた」(申命記32:8)。それは、聖徒たちの数が満ちるまでのことであり、彼らは自らの境を出ることはない。彼らは終わりの時に反キリストとともに来るからである。

Caput X

第X章PL 5, 332B
1

1, 2. Vidi alterum angelum fortem descendentem de coelo, amictum nube, et erat iris super caput ejus, et facies ejus tamquam sol, et pedes ejus tamquam columnae ignis: et habebat in manu sua librum apertum, et posuit pedem suum dextrum super mare, sinistrum autem super terram.

PL 5, 332B

1, 2. 「私は、雲をまとって天から降りて来る、もう一人の力強い天使を見た。その頭の上には虹があり、その顔は太陽のようであり、その足は火の柱のようであった。彼は手に開かれた書物を持ち、その右足を海の上に、左足を地の上に置いた。」

2

Angelum istum fortem, quem dicit descendisse de coelo amictum nube, Dominum nostrum esse significat, sicut superius enarravimus. Facies ejus sicut sol. Id est, de resurrectione. Super caput ejus iris. Judicium innuit quod per illum factum est, aut futurum est.

PL 5, 332B

雲をまとって天から降りて来たと言われるこの力強い天使は、我々が上で述べたとおり、我々の主を意味している。「その顔は太陽のようであった」とは、すなわち復活について語られている。「その頭の上には虹があった」とは、彼を通してすでになされた、あるいはこれからなされる裁きを示唆している。

3

Liber apertus. Revelatio operum in futuro judicio, vel Apocalypsis quam accepit Joannes. Pedes ejus. Ut superius diximus, sunt apostoli. Nam calcari ab eo et marina et terrena, omnia pedibus ejus subjecta significat.

PL 5, 332C

「開かれた書物」とは、来たるべき裁きにおいて業が明らかにされることであり、あるいはヨハネが受け取った黙示録のことである。「その足」とは、我々が上で述べたとおり、使徒たちである。彼によって海のものも地のものも踏まれるとは、すべてのものが彼の足の下に服することを意味する。

4

Angelum autem dicit, id est nuntium, scilicet Patris: vocatur enim magni consilii Nuntius. Clamasse quoque eum voce magna ait.

PL 5, 332C

「天使」と言われるのは、すなわち使者、つまり父の使者のことである。彼は「大いなる計画の使者」と呼ばれるからである。また彼は大いなる声で叫んだとも言われる。

5

Vox magna est coelestis omnipotentis Dei verba hominibus nuntiare, et contestari, quia post clausam poenitentiam spes postea futura non est. 3. Locuta sunt septem tonitrua voces suas.

PL 5, 332C

大いなる声とは、天にいます全能の神の言葉を人々に告げ知らせ、悔い改めが閉ざされた後にはもはや希望は無いことを証言することである。3. 「七つの雷が、その声を発した。」

6

Septem tonitrua locuta voces suas, Spiritus sanctus septiformis virtutis est qui per prophetas protestatus est omnia futura, et voce illius in saeculo testimonium Joannes reddidit: sed quia dicit se scripturum fuisse quanta locuta fuissent tonitrua, id est quaecumque in Veteri Testamento erant obscura praedicata, vetatur ea scribere: sed relinquere ea signata, quia est Apostolus, nec oportebat gratiam sequentis gradus in primo collocari.

PL 5, 332D

「七つの雷がその声を発した」とは、七つの働きを持つ聖なる霊のことであり、預言者たちを通してあらゆる来たるべきことを証しし、その声によってこの世においてヨハネが証しを立てたのである。しかし、彼は雷が語ったことをすべて書き記そうとしたと言うが——それは旧約において漠然と予告されていたことすべてに他ならない——それを書くことを禁じられ、封じたままにしておくよう命じられた。というのも彼は使徒であり、後の段階の恩寵を最初の段階に置くべきではなかったからである。

7

Tempus, inquit, prope est (Apoc., I, 3; XXII, 10) . Apostoli enim virtutibus, signis, portentis ac magnalibus factis vicerunt incredulitatem.

PL 5, 333A

「時は近い」と彼は言う(黙示録1:3、22:10)。というのも、使徒たちは力ある業、しるし、不思議、そして偉大な行いによって不信仰に打ち勝ったからである。

8

Post illos jam eisdem consummatis Ecclesiis datum est solatium propheticarum scripturarum post interpretandarum: post interpretantes prophetas dixi.

PL 5, 333A

彼らの後、彼らによって諸教会がすでに完成された時、後に解き明かされるべき預言の書という慰めが与えられた〔post が重なり本文が崩れているらしい。post interpretandarum を「後に解き明かされるべき」と解した〕。私が言ったのは、「後に解き明かす預言者たち」ということである。

9

Ait enim Apostolus: Et posuit quidem in Ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores (I Cor., XII, 28) , et reliqua. Et alio loco ait: Prophetae duo vel tres dicant, et caeteri aestiment (I Cor., XXIV, 29).

PL 5, 333A

使徒はこう言うからである。「そして神は教会の中に、第一に使徒たちを、第二に預言者たちを、第三に教師たちを置かれた」(一コリント12:28)、云々。また別の箇所ではこう言う。「預言者は二人か三人が語り、他の者たちはこれを吟味せよ」(一コリント24:29)〔底本の出典表示は XXIV。14:29 の誤りらしい〕。

  • ミーニュは一コリント24章29節と刷るが、同書は十六章までで、引用文は14章29節の文である。
10

Et ait: Omnis mulier orans vel prophetans, detecto capite, deturpat caput suum (I, Cor., XI, 5) .

PL 5, 333B

そしてまたこう言う。「祈ったり預言したりする女はみな、頭を覆わなければ、その頭を辱めるのである」(一コリント11:5)。

11

Cum autem dicat, prophetae duo vel tres dicant, et caeteri aestiment, non de catholica prophetia dicit inaudita et incognita, sed et praedicata et nota: aestiment autem utrum ne interpretatio cum testimoniis congruat dictionis propheticae.

PL 5, 333B

しかし、「預言者は二人か三人が語り、他の者たちはこれを吟味せよ」と言う時、彼は、聞いたことも知られたこともない普遍的な預言について言っているのではなく、すでに予告され知られている預言について言っているのである。「吟味せよ」とは、その解釈が預言の言葉の証言と一致しているかどうかを、ということである。

12

Constat ergo hoc Joanni non fuisse necessarium superiori virtute armato; cum corpus Christi quae est Ecclesia, suis membris ornatum, suo loco respondere debeat. 10. Accepi librum de manu Angeli, et comedi illum.

PL 5, 333B

したがって、より高い力によって武装していたヨハネにとって、これは必要のないことであったことは明らかである。なぜなら、キリストの体である教会は、その肢体それぞれによって飾られ、各々その場所に応じるべきだからである。10. 「私は天使の手から書物を受け取り、これを食べた。」

13

Accipere librum et comedere, ostensione sibi facta memoriae est mandare. Et erat in ore meo tamquam mel dulcis.

PL 5, 333B

書物を受け取って食べるとは、自らに示されたことを記憶に刻むことである。「そしてそれは私の口の中で蜜のように甘かった。」

14

Dulcem esse in ore praedicationis est fructus loquentis, et audientibus dulcissimus, sed et praedicantibus et perseverantibus in mandatis per passionem amarissimus. 11. Et dicit mihi: oportet te iterum prophetare populis, et linguis, et gentibus, et regibus multis.

PL 5, 333B

口の中で甘いとは、語る者にとっての宣教の実りであって、聞く者にとっては極めて甘美であるが、しかし宣べ伝える者たちにとっては、戒めに堅く留まりながら受苦を通ることになるため、極めて苦いものでもある。11. 「そして彼は私に言った。『汝は再び、諸々の民、言葉、諸国民、そして多くの王たちに預言しなければならない。』」

15

Hoc dicit, propterea quod quando haec Joannes vidit, erat in insula Pathmos in metallo damnatus a Domitiano Caesare. Ibi ergo vidit Apocalypsin. Et cum jam senior putaret se per passionem accepturum receptionem, interfecto Domitiano, omnia judicia ejus soluta sunt.

PL 5, 333C

これが言われるのは、ヨハネがこれらのことを見た時、彼が皇帝ドミティアヌスによって鉱山送りの刑に処されて、パトモス島にいたからである。そこで彼は黙示録を見たのである。そしてすでに老年に達していた彼が、受苦を通して迎えを受けるであろうと思っていた時、ドミティアヌスが殺されると、彼のすべての判決は無効とされた。

16

Et Joannes de metallo dimissus, sic postea tradidit hanc eamdem quam acceperat a Deo Apocalypsin.

PL 5, 333C

そしてヨハネは鉱山から解き放たれ、その後、神から受けたこの同じ黙示録を伝えたのである。

17

Hoc est ergo quod ait: Oportet te iterum praedicare omnibus gentibus: quia cernis insurgere antichristi turbas, et contra istas staturae sunt, et gladio alterutrum sunt casurae.

PL 5, 333C

それゆえ、こう言われているのは次のことである。「汝は再び、あらゆる諸国民に宣べ伝えなければならない。」なぜなら、反キリストの群衆が立ち上がるのが見えており、それらに立ち向かって立つ群衆があって、剣によって双方が倒れることになるからである。

Caput XI

第XI章PL 5, 333D
1

1. Et ostensa est mihi arundo similis virgae, et stabat angelus dicens: Surge, et metire templum Dei et altare, et eos qui adorant in illo.

PL 5, 333D

1. 「そして杖に似た葦が私に示され、一人の天使が立ってこう言った。『立ち上がり、神の神殿と祭壇と、その中で礼拝する者たちとを測れ。』」

2

Ostensa arundo similis virgae: haec ipsa est Apocalypsis, quam postea exhibuit Ecclesiis: nam et Evangelium perfectae fidei nostrae salutis causa: postea scripsit.

PL 5, 333D

杖に似た葦が示されたとは、これこそが、彼が後に諸教会に示した黙示録そのものである。というのも、彼はまた、我々の完全な信仰による救いのために、福音書をも後に書いたからである。

3

Cum enim essent Valentinus et Cerinthus, et Ebion, et caeteri scholae satanae diffusi per orbem, convenerunt ad illum de finitimis provinciis omnes episcopi, et compulerunt eum, ut et ipse testimonium conscriberet.

PL 5, 333D

というのも、ウァレンティヌス、ケリントス、エビオン、そしてほかのサタンの学派に属する者たちが世界中に広まっていたので、近隣の属州からすべての司教たちが彼のもとに集まり、彼自身にも証しの書を記すよう迫ったのである。

4

Mensuram autem templi Dei, mandatum Domini nostri, Patrem confiteri omnipotentem esse dicimus, et hujus filium Christum ante originem saeculi apud Patrem genitum, hominem factum in anima vera et carne, utraque miseria et morte devicta, et in coelos cum corpore a Patre receptum effudisse Spiritum sanctum, donum et pignus immortalitatis: hunc per prophetas praedicatum, hunc per legem conscriptum, hunc esse manum Dei, et Verbum Patris ex Deo, per omnia Dominum et conditorem orbis: haec est arundo et mensura fidei: et nemo adorat aram sanctam, nisi qui hanc fidem confitetur.

PL 5, 334A

神の神殿の測量、すなわち我々の主の命令とは、次のことを告白することであると我々は言う。すなわち、父が全能であられること、またその子キリストが、世の始まりより先に父のもとに生まれ、真の魂と肉とをもって人となり、悲惨と死との両方に打ち勝ち、肉体とともに父によって天へと受け入れられ、聖なる霊を、不死の賜物にして保証として注ぎ出されたこと、この方は預言者たちによって予告され、律法によって記され、神の御手であり、神から出た父の言葉であって、あらゆる点において世界の主であり創造者であられること——これが葦であり、信仰の測りである。そして、この信仰を告白する者でなければ、誰も聖なる祭壇を礼拝することはない。

5

2. Atrium quod est intrinsecus templi, exclude foras. Aula atrium dicitur, vacua inter parietes ara: hos tales non necessarios ejici jussit de Ecclesia. Data est calcari a gentibus. Hoc est, hujus mundi hominibus, ut a gentibus vel cum gentibus conculcetur.

PL 5, 334A

2. 「神殿の内側にある庭は、外に締め出せ。」庭とは広間のことであり、壁と壁のあいだの空いた場所〔底本は ara。area の崩れと見て「空いた場所」と解した〕である。彼はこれらの必要でない者たちを教会から追い出すよう命じたのである。「それは諸国民に踏みにじられるために与えられた。」すなわち、この世の人々によって、諸国民によって、あるいは諸国民とともに踏みにじられる、ということである。

6

Deinde repetit de novissimi temporis ruina et excidio, et ait: 3. Civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus: et dabo duobus testibus meis, et praedicabunt diebus mille ducentis sexaginta, amicti ciliciis.

PL 5, 334B

それから彼は、終わりの時の滅亡と崩壊について再び語り、こう言う。3. 「彼らは聖なる都を四十二か月にわたって踏みにじるであろう。そして私は私の二人の証人に〔それを〕与えよう。彼らは粗布をまとって千二百六十日にわたって宣べ伝えるであろう。」

7

Id est, triennium et menses sex: haec faciunt menses quadraginta duo. Est ergo illorum praedicatio triennium et menses sex, et regnum antichristi alterum tantum. 5. Si quis voluerit eos laedere, ignis procedit ex ore ipsorum, et comedit inimicos eorum.

PL 5, 334B

すなわち、三年と六か月のことであり、これで四十二か月となる。したがって、彼らの宣教は三年と六か月であり、反キリストの統治もまた同じだけである。5. 「もし誰かが彼らを害しようとするなら、彼らの口から火が出て、その敵を焼き尽くす。」

8

De ore autem illorum prophetarum exire ignem contra adversarios, potestatem verbi dicit. Omnes enim plagae, quotquot futurae sunt, ab angelis eorum in voce mittentur. Multi putant, cum Elia Elisaeum esse, aut Mosen: sed utrique mortui sunt.

PL 5, 334B

これらの預言者たちの口から敵に対して火が出るとは、言葉の権力のことを言っている。というのも、来たるべき災厄はすべて、彼らの天使たちによって声のうちに送られるからである。多くの者は、エリヤとともにいるのはエリシャであるか、あるいはモーセであると考えるが、そのいずれもすでに死んでいる。

9

Eliae autem mors non invenitur, per quem omnes veteres nostri tradiderunt esse illum Jeremiam.

PL 5, 334C

しかしエリヤの死は見出されない。もう一人については、我々の先達たちはみな、あれはエレミヤであると伝えている〔per quem 以下は関係代名詞の係りが崩れている。illum を第二の証人と取った〕。

10

Nam et ipsum verbum quod factum est ad eum testificatur ei dicens: Priusquam te figurarem in ventre, cognovi te, et priusquam de vulva procederes, sanctificavi te, et prophetam in gentibus posui te (Jer., I, 5) .

PL 5, 334C

というのも、彼に臨んだ言葉そのものが彼にこう証ししているからである。「私が汝を胎内に形づくる前から、私は汝を知っていた。汝が胎から出る前に、私は汝を聖別し、汝を諸国民のうちの預言者として立てた」(エレミヤ1:5)。

11

In gentibus autem propheta non fuit: et ideo verbum Dei verax, necesse habet quod promisit exhibere, ut in gentibus sit propheta. 4. Hi sunt duo candelabra in conspectu Domini terrae stantes.

PL 5, 334C

しかし彼は諸国民のうちで預言者とはならなかった。それゆえ、真実である神の言葉は、諸国民のうちに預言者を立てるという約束を果たさなければならない。4. 「これらは、地の主の御前に立つ二つの燭台である。」

12

Haec duo candelabra et duas olivas ideo dixit et admonuit, ut si alibi legens non intellexisti, heic intelligas.

PL 5, 334C

これらの二つの燭台と二本のオリーブの木について彼が語り、注意を促しているのは、もしどこか他で読んで理解できなかったとしても、ここで理解できるようにするためである。

13

In Zacharia enim, uno ex duodecim prophetis, ita scriptum est: Hi sunt duae olivae et duo candelabra qui in conspectu Domini terrae adstant (Zach., IV, 14) : id est, sunt in paradiso. Item alio sensu.

PL 5, 334D

というのも、十二預言者の一人であるゼカリヤにこう記されているからである。「これらは、地の主の御前に立つ二本のオリーブの木と二つの燭台である」(ゼカリヤ4:14)。すなわち、彼らは楽園にいる、ということである。また別の意味でも解される。

14

In conspectu Domini terrae adstantia: id est, in conspectu antichristi. Hos ergo oportet interfici ab antichristo. 7. Et bestia quae ascendit de abysso. Post multas plagas saeculo expletas, in fine dicit ascendisse bestiam de abysso.

PL 5, 334D

「地の主の御前に立つ」とは、すなわち反キリストの前に、ということである。それゆえ、彼らは反キリストによって殺されなければならない。7. 「そして、深淵から上って来る獣。」多くの災厄が世に満たされた後、終わりに至って、獣が深淵から上って来たと言われる。

15

De abysso autem quod ascensura sit, multis testimoniis est comprobatum: ait enim in XXXI cap. Ezechiel: Ecce Assur, cupressus in monte Libani (Ezech., XXXI, 3) .

PL 5, 334D

それが深淵から上って来るであろうことは、多くの証言によって確証されている。というのも、エゼキエルは第三十一章でこう言うからである。「見よ、アッシュル、レバノン山にある糸杉」(エゼキエル31:3)。

16

Assur deprimens, cupressus excelsus, ramosus, id est populus multus in monte Libano, in regno regnorum id est Romanorum. Formosus autem quod ait in germinibus, fortem dicit in exercitibus.

PL 5, 335A

押さえつけるアッシュル、高く枝を広げた糸杉とは、すなわちレバノン山における、つまり諸王国の王国であるローマ人の王国における多くの民のことである。彼がその若枝において美しいと言うのは、その軍勢において強大であることを言っているのである。

17

Aqua, inquit, nutriet illum, id est, multa millia hominum quae subjecta erunt illi. Et abyssus auxit illum, id est eructavit eum. Nam et Esaias pene iisdem verbis loquitur.

PL 5, 335A

「水が彼を養う」と言われるのは、すなわち彼に服することになる幾千もの人々のことである。「そして深淵が彼を大きくした」とは、すなわち深淵が彼を吐き出した、ということである。イザヤもほとんど同じ言葉で語っているからである。

18

Fuisse autem eum in regno Romanorum, et fuisse inter Caesares, et Paulus apostolus contestatur; ait enim ad Thessalonicenses: Qui nunc tenet, teneat, donec de medio fiat; et tunc apparebit iniquus, ille cujus est adventus secundum efficaciam Satanae signis et portentis mendacibus (II, Thess., II, 7, 8) .

PL 5, 335A

彼がローマ人の王国におり、皇帝たちの中にいたことは、使徒パウロも証言している。彼はテサロニケの人々にこう言うからである。「今引き止めている者は、取り除かれるまで引き止め続けるがよい。その時、あの不義の者が現れるであろう。その到来は、サタンの働きに従い、しるしと偽りの不思議とをもってなされる」(二テサロニケ2:7-8)。

19

Et ut scirent illum venturum, qui tunc erat princeps, adjecit: Arcanum jam malitiae molitur (Ibid., 9) : id est, malitiam quam facturus est, arcane molitur, sed non sua virtute, nec patris sui, suscitatur, sed jussu Dei, qua de re Paulus iisdem dicit: Idcirco quoniam non receperunt amorem Dei, mittet eis spiritum erroris ut omnes persuadeantur mendacio, qui non sunt persuasi veritate (Ibid., 10) .

PL 5, 335A

そして、当時皇帝であったその者が来たるべきことを人々が知るように、彼はこう付け加えた。「悪意の秘密はすでに働いている」(二テサロニケ2:9)。すなわち、彼が行おうとしている悪意を、彼は秘かに企てているのである。しかし彼は、自らの力によっても、その父の力によっても呼び起こされるのではなく、神の命令によって呼び起こされる。このことについてパウロは同じ人々にこう言う。「それゆえ、彼らが神の愛を受け入れなかったために、神は彼らに誤りの霊を送り、真理を信じなかった者たちすべてが偽りを信じ込まされるようにされるであろう」(二テサロニケ2:10)。

20

Et Esaias ait: Sustinentibus illis lucem, tenebrae ortae sunt illis (Esa., LIX, 9) . Hos ergo prophetas ab eodem interfici manifestat Apocalypsis, et quarta die resurgere, ne quis aequalis Deo inveniatur. 8.

PL 5, 335B

そしてイザヤはこう言う。「彼らが光を待ち望んでいる間に、彼らには闇が生じた」(イザヤ59:9)。したがって黙示録は、これらの預言者たちが同じ者によって殺され、四日目によみがえることを明らかにしている。それは、誰も神と等しい者と見なされないためである。8.

21

Et jacebunt corpora eorum in plateis civitatis magnae quae vocatur spiritualiter Sodoma et Aegyptus. Sodoma autem et Aegyptum dicit Hierosolymam, acervum populi persecutoris effectam.

PL 5, 335B

「そして彼らの遺体は、霊的にソドムおよびエジプトと呼ばれる大いなる都の大通りに横たわるであろう。」ソドムとエジプトとは、エルサレムのことを言っているのであり、迫害する民の集まりとなった都のことである。

22

Diligenter ergo et cum summa sollicitudine sequi oportet propheticam praedicationem, et intelligere quod Spiritus ex Patre et praedicat, et praeposterat; et cum praecurrerit usque ad novissimum, rursum tempora superiora repetit.

PL 5, 335B

したがって、預言の宣教は、注意深く、この上ない配慮をもって追わなければならず、霊が父から出て、あるいは順に予告し、あるいは順序を逆に語ることを理解しなければならない。そして、終わりの時まで先んじて語った後、再び以前の時へと立ち戻るのである。

23

Et quod facturus est semel, aliquoties quasi factum ostendit: quod nisi intelligas aliquoties ut factum, aliquoties ut futurum, in grandem caliginem incides. Ergo interpretatio sequentium dictorum in ea monstravit, ut non ordo lectionis, sed orationis intelligatur.

PL 5, 335C

そして、一度だけ起こることを、時にはすでに起こったかのように示す。もしこれを、ある時は既に起こったこととして、ある時は未来のこととして理解しないならば、大いなる暗闇に陥ることになる。したがって、続く言葉の解釈は、読みの順序ではなく、語りの順序が理解されるべきことを示している。

24

19. Et apertum est templum Dei quod est in coelo. Templum apertum manifestatio est Domini nostri. Templum enim Dei Filius est, sicut ipse ait: Solvite templum hoc, et in tribus diebus suscitabo illud (Joan., II, 19, 20, 21) .

PL 5, 335C

19. 「そして天にある神の神殿が開かれた。」神殿が開かれるとは、我々の主の顕現のことである。というのも、神の神殿とは御子のことだからである。主ご自身がこう言われたとおりである。「この神殿を壊すがよい。私は三日でそれを建て直そう」(ヨハネ2:19-21)。

25

Et dicentibus Judaeis, quadraginta et sex annis aedificatum est templum istud; ille, ait Evangelista, dicebat de templo corporis sui. Et visa est arca testamenti Domini in templo ejus.

PL 5, 335C

そしてユダヤ人たちが「この神殿は四十六年かけて建てられた」と言った時、福音記者が言うには、主はご自身の肉体という神殿について語っておられたのである。「そして主の契約の箱が、その神殿の中に見られた。」

26

Evangelii praedicatio et indulgentia delictorum, et omnia dona quaecumque cum illo advenerunt, illa dicit apparuisse.

PL 5, 335D

福音の宣教と罪の赦し、そして彼とともに到来したあらゆる賜物、それらが現れたことを彼は言っているのである。

Caput XII

第XII章PL 5, 335D
1

1, 2. Et signum grande visum est in coelo: Mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim: et in utero habens, clamans, parturiens, et tormenta sustinens ut pariat.

PL 5, 335D

1, 2. 「そして天に大いなるしるしが見られた。太陽をまとった女があり、その足の下には月があり、その頭には十二の星の冠があった。彼女は身ごもっており、叫びながら、産みの苦しみに耐えて、子を産もうとしていた。」

2

Mulier amicta sole, et lunam sub pedes suos habens, coronamque in capite gestans stellarum duodecim, et parturiens in doloribus suis, antiqua Ecclesia est patrum et prophetarum, et sanctorum, et apostolorum; quae gemitus et tormenta desiderii sui habuit, usquequo fructum ex plebe sua secundum carnem olim promissum sibi videret Christum ex ipsa gente corpus sumpsisse.

PL 5, 336A

太陽をまとい、その足の下に月を置き、頭に十二の星の冠を戴き、その痛みのうちに産もうとしている女とは、父祖たちと預言者たち、聖徒たちと使徒たちの古き教会である。この教会は、肉によれば自らの民から出るものとしてかつて約束されていた実りを、すなわちキリストがその民自身から肉体を受けられたことを見るまで、その願いのうめきと苦しみとを負っていたのである。

3

Sole autem amicta, spem resurrectionis significat, et gloriam repromissionis. Luna vero casum sanctorum corporum ex debito mortis, quod deficere numquam potest. Nam quemadmodum minuitur vita, sic et augetur.

PL 5, 336A

太陽をまとうとは、復活の希望と、約束された栄光とを意味する。しかし月は、死という負債による聖徒たちの肉体の衰えを意味し、それは決して尽きることがない。というのも、命が減じるのと同じように、また増すからである。

4

Nec in totum extincta est spes dormientium, ut quidam putant, sed habent in tenebris lucem sicut luna. Corona autem stellarum duodecim chorum patrum significat secundum carnis nativitatem, ex quibus erat Christus carnem sumpturus. 3.

PL 5, 336A

ある人々が考えるように、眠る者たちの希望が全く絶えているわけではなく、彼らは月のように、闇の中にあっても光を持っている。十二の星の冠は、肉による誕生に従った父祖たちの一団を意味し、キリストは彼らのうちから肉を受けられるはずであった。3.

5

Et visum est aliud signum in coelo: Ecce draco rubeus habens capita septem. Quod autem illum dicit coloris esse rubei, id est coccinei, operis fructus talem dedit ei colorem.

PL 5, 336B

「そして天にもう一つのしるしが見られた。見よ、七つの頭を持つ赤い竜である。」彼が赤い色、すなわち緋色であると言われているのは、彼の業の実りがそのような色を彼に与えたからである。

6

Ab initio enim fuit (ut Dominus ait) homicida, et omne genus humanum non tam debito mortis, verum etiam variis gladiis obitibusque oppressit. Septem capita, septem reges Romanorum ex quibus et antichristus est, ut in priori diximus. Et cornua decem.

PL 5, 336B

というのも、彼は初めから(主が言われるとおり)殺人者であり、人類全体を、死の負債によってのみならず、様々な剣と死とによっても圧迫してきたからである。七つの頭とは、我々が先に述べたとおり、反キリストもそのうちから出るローマ人の七人の王のことである。「そして十本の角。」

7

Decem reges in novissimo tempore hos eosdem dicit, ut plenius ibi tractabimus. 4. Et cauda ejus habebat tertiam partem stellarum coeli, et misit illas in terram.

PL 5, 336B

彼は、この同じ者たちを、終わりの時における十人の王たちと呼んでいるのであり、そのことについてはそこでより詳しく論じるであろう。4. 「そしてその尾は天の星の三分の一を持っており、それらを地に投げ落とした。」

8

Quod autem dicit draconis caudam traxisse tertiam partem stellarum coeli, bifariam hoc accipi potest; multi enim arbitrantur tertiam partem hominum credentium posse eum seducere.

PL 5, 336C

竜の尾が天の星の三分の一を引きずったと言われていることは、二通りに解しうる。多くの者は、彼が信じる人々の三分の一を惑わすことができると考えている。

9

Sed quod verius intelligi debeat angelorum sibi subditorum cum adhuc princeps esset, cum descenderet constitutione sua, tertiam partem seduxisse: ergo quod superius dicebamus ait Apocalypsis.

PL 5, 336C

しかし、より真実に理解されるべきは、彼がなお首領であった時、自らの定めによって堕ちた際に、自らに服していた天使たちの三分の一を惑わしたということである。したがって、黙示録は我々が上で述べたことを語っているのである。

10

Et draco stetit in conspectu mulieris quae incipiebat parere, ut cum peperisset, filium ejus devoraret.

PL 5, 336C

「そして竜は、産もうとしている女の前に立ち、彼女が産んだ時にその子を食い尽くそうとした。」

11

Draco rufus stans et exoptans, ut cum peperisset filium, devoraret eum, diabolus est, Angelus refuga scilicet, qui hominum omnium interitum per mortem aequalem esse opinabatur: sed qui de semine natus non erat, nihil morti debebat, propter quod devorare eum non potuit, id est in morte detinere, nam tertia die resurrexit.

PL 5, 336C

立ちはだかり、女が子を産んだ時にこれを食い尽くそうと望んでいる赤い竜とは、悪魔のことである。すなわち、離反した天使であって、すべての人間の滅びが死において等しいものであると思い込んでいた者である。しかし、種から生まれたのではない方は、死に何ら負うところがなかった。それゆえ、竜は彼を食い尽くすこと、すなわち死のうちに留め置くことができなかった。彼は三日目によみがえられたからである。

12

Denique et priusquam pateretur tentare eum accessit tamquam hominem: sed cum non invenisset illum esse quem putabat, discessit ab illo usque ad tempus; unde heic dicitur: 5. Et peperit filium qui incipit regere omnes gentes in virga ferrea.

PL 5, 336D

実に、受難の前にも、竜は彼を人であるかのように試みようと近づいた。しかし、彼が思っていたような者ではないと分かると、時が来るまで彼から離れ去った。それゆえここでこう言われるのである。5. 「そして彼女は、鉄の杖であらゆる諸国民を治めることになる子を産んだ。」

13

Virga ferrea, gladius est persecutionis. Omnes vidi recessisse de locis suis. Hoc est, boni movebuntur persecutionem fugientes. Et filius raptus est ad Deum et ad thronum ejus.

PL 5, 336D

鉄の杖とは、迫害の剣である。「私はすべての者がその場所から退くのを見た。」これは、善き者たちが迫害を逃れて動かされる、ということである。「そしてその子は、神とその御座のもとへ引き上げられた。」

14

Raptum ad solium Dei et nos legimus in Actis apostolorum, quemadmodum loquens cum discipulis raptus est in coelos. 6. Mulier autem fugit in solitudinem; et datae sunt illi duae alae aquilae magnae.

PL 5, 337A

神の御座へ引き上げられたことは、我々も使徒言行録に読むとおりであり、弟子たちと語っている最中に彼が天へ引き上げられたのと同じ様である。6. 「しかし女は荒れ野へ逃げた。そして彼女には大いなる鷲の二つの翼が与えられた。」

15

Auxilium alarum magnae aquilae, donum scilicet prophetarum, Ecclesiam illam catholicam ex qua in novissimo tempore creditura sunt centum quadraginta quatuor millia hominum ad praedicationem Eliae; sed et caeterum populum vivum inveniri in adventu Domini, heic dicit.

PL 5, 337A

大いなる鷲の翼という助けとは、すなわち預言者たちの賜物のことであり、ここで彼は、終わりの時にエリヤの宣教によって十四万四千人が信じるに至るであろうあの普遍の教会について、そしてまた主の到来の時に生きて残っている他の民についても語っている。

16

Et Dominus in Evangelio ait: Tunc qui in Judaea sunt, fugiant in montes (Luc., XXI, 21) : id est, quotquot in Judaea fuerint collecti, eant ad illum locum quem paratum habent, et nutriantur ibi triennium et menses sex a facie diaboli. 14. Alae duae magnae.

PL 5, 337A

そして主は福音書でこう言われる。「その時、ユダヤにいる者たちは山へ逃げよ」(ルカ21:21)。すなわち、ユダヤに集められたすべての者は、彼らのために備えられたあの場所へ行き、そこで悪魔の顔を避けて三年と六か月の間養われる、ということである。14. 「大いなる二つの翼。」

17

Duo sunt prophetae, Elias et qui cum illo fuerit propheta. 15. Et emisit serpens ex ore suo post mulierem aquam velut flumen, ut eam eo flumine auferret. Aquam quam emisit de ore suo serpens, jussu suo populum qui persequatur eam, significat. 16.

PL 5, 337B

これは二人の預言者、エリヤと彼とともにいる預言者のことである。15. 「そして蛇は、女の後ろへ、その口から川のような水を吐き出し、その流れによって彼女を押し流そうとした。」蛇がその口から吐き出した水とは、彼の命令によって彼女を迫害する民を意味している。16.

18

Et adjuvit mulierem terra, et aperuit os suum, et absorbuit illud flumen quod draco emisit ex ore suo. Aperuisse os suum terram, et devorasse aquas, vindictam de praesentibus manifestat.

PL 5, 337B

「そして地は女を助け、その口を開いて、竜がその口から吐き出したその流れを呑み込んだ。」地がその口を開いて水を呑み込んだとは、その場にいる者たちへの報復を明らかにしている。

19

Hanc igitur licet parturientem significet, postea partu edito fugientem ostendit; quia non uno tempore utraque sunt facta: Christus enim quod natus est scimus; sed tempora intercessisse, ut illa aufugiat a facie serpentis, adhuc actum non esse. Deinde ait: 7-9.

PL 5, 337B

したがって、彼女が産もうとしていると意味されているとはいえ、その後、出産を終えてから逃げる者として示されている。両方が同じ時に起こったのではないからである。キリストが生まれられたことは我々の知るところであるが、彼女が蛇の顔を逃れて逃げるまでには、時が隔たっており、それはまだ行われていない。それから彼はこう言う。7-9.

20

Factum est praelium in coelo: Michael et angeli ejus pugnabant cum dracone, et draco praeliatus est et angeli ejus: et non valuerunt, nec inventus locus eorum amplius in coelo. Et projectus est draco ille magnus, serpens antiquus: projectus est in terram.

PL 5, 337C

「天において戦いが起こった。ミカエルとその天使たちは竜と戦い、竜とその天使たちも戦った。しかし彼らは勝てず、もはや彼らの居場所は天に見出されなかった。そしてあの大いなる竜、いにしえの蛇は投げ落とされた。彼は地に投げ落とされたのである。」

21

Hoc est initium Antichristi. ante tamen oportet praedicare Eliam, et pacis tempora esse; ac postea consummatis triennio et sex mensibus in praedicatione Eliae, etiam jactari eum de coelo ubi habuerat potestatem ascendendi usque ad illud tempus: et angelos refugas universos, sic et Antichristum, de inferno suscitari, Paulus apostolus ait: Nisi prius venerit discessio, et apparuerit homo peccati, filius perditionis et adversarius, qui seelevavit super omne quod nominatur Deus, aut quod colitur (II Thess., II, 3, 4.) .

PL 5, 337C

これが反キリストの始まりである。しかしその前に、エリヤが宣教し、平和の時があらねばならない。そして、エリヤの宣教における三年と六か月が満ちた後に初めて、彼〔竜〕は、その時まで昇る権力を持っていた天から投げ落とされる。そして、すべての離反した天使たちと同様に、反キリストもまた陰府から呼び起こされるのである。使徒パウロはこう言う。「まず離反が起こり、罪の人、滅びの子、そして神と呼ばれるもの、あるいは崇拝されるものすべての上に自らを高く上げた〔底本は seelevavit。se elevavit と読む〕敵対者が現れるのでなければ」(二テサロニケ2:3-4)。

Caput XIII

第XIII章PL 5, 337D
1

1. Et vidi de mari ascendentem bestiam similem pardo. Regnum illius temporis Antichristi, cum varietate gentium et populum commixtum, significat. 2. Pedes ejus tamquam ursi. Fortis et spurcissimae bestiae: pedes, duces ejus intelligendi sunt.

PL 5, 337D

1.「私は、海から上って来る、豹に似た獣を見た」。諸国民と民との多様さをもって入り混じった〔底本は populum。populorum の崩れと見て、commixtum を Regnum に係けた〕、反キリストのその時代の王国を意味する。2.「その足は熊のようであった」。強く、この上なく汚れたその獣について、足とはその指揮官たちと解されるべきである。

2

Et os ejus tamquam leonem. Id est, ad sanguinem armatum os ejus, jussio illius est, et lingua quae ad nihilum aliud processura est, nisi ad sanguinem effundendum. XVII, 9. Septem capita septem montes sunt, in quibus mulier sedet. Id est, civitas Romana. 10.

PL 5, 338A

「その口は獅子のようであった」。すなわち、血に向けて武装されたその口とは、彼の命令のことであり、また血を流すこと以外の何ものへも進み出ることのない舌のことである。17:9.「七つの頭とは、その上に女が座る七つの山である」。すなわち、ローマという都市のことである。10.

3

Et reges septem sunt: quinque ceciderunt, unus est, et alius nondum venit; et cum venerit, brevi tempore erit.

PL 5, 338A

「また七人の王がいる。五人は倒れ、一人は今おり、もう一人はまだ来ていない。彼が来るとき、しばらくの間だけであろう」。

4

Intelligi oportet tempus quo scripta Apocalypsis edita est: quoniam tunc erat Caesar Domitianus; ante illum autem fuerat Titus frater illius, et Vespasianus, Otho, Vitellius et Galba. Isti sunt quinque qui ceciderunt.

PL 5, 338A

黙示録が記され公にされた時を理解しなければならない。すなわち、その時の皇帝はドミティアヌスであった。彼より前には、その兄弟ティトゥス、そしてウェスパシアヌス、オト、ウィテリウス、ガルバがいた。これらが、倒れた五人である。

5

Unus exstat, sub quo scripta est Apocalypsis, Domitianus scilicet. Alius nondum venit, Nervam dicit: et cum venerit, brevi tempore erit, biennium enim non implevit. 11. Et bestia quam vidisti, de septem est. Quoniam ante istos reges, Nero regnavit. Et octava est.

PL 5, 338B

一人は今おり、その治世下で黙示録が記された、すなわちドミティアヌスである。もう一人はまだ来ていない。ネルウァのことを言っているのであり、彼が来るとき、しばらくの間だけであろう、というのも彼は二年の治世を満たさなかったからである。11.「汝が見た獣は、七人のうちの者である」。というのも、これらの王たちより前に、ネロが統治していたからである。「そして彼は八人目である」。

6

Ait modo: cum illa advenerit, computa locum octavum, quoniam in illo est consummatio, adjecit. Et in interitum vadet. Nam decem Reges accepisse regalem potestatem, cum ille moverit ab Oriente, ait: Mittetur ab urbe Roma cum exercitibus suis.

PL 5, 338B

彼は今こう言う。「彼が来るとき、八番目の位置を数えよ。その者において完成があるからだ」と付け加えたのである。「そして彼は滅びへと去るであろう」。なぜなら、十人の王たちが王的な権力を受け取ったのは、彼が東方から動き出すときであると、彼は言う——彼はその軍勢とともにローマの都市から送り出されるであろう、と〔Mittetur 以下の主語と前文との関係は定かでない。直訳にとどめた〕。

7

Et cornua decem et decem diademata Daniel ostendit. Et tria eradicari de prioribus, hoc est, tres duces primarios ab Antichristo interfici. Caeteros septem dare illi honorem, et consilium, et potestatem, de quibus ait: 16.

PL 5, 338B

また十の角と十の王冠を、ダニエルは示している。そしてそのうち三つが以前のものから根こそぎにされること、すなわち、三人の主だった指揮官たちが反キリストによって殺されることを。残りの七人は彼に誉れと、助言と、権力とを与える。これについてこう言われている。16.

8

Hi odient meretricem, urbem scilicet, et carnes ejus comburent igni. Unum autem de capitibus quasi occisum in mortem, et plagam mortis ejus curatam, Neronem dicit. Constat enim, dum insequeretur eum equitatus missus a senatu, ipsum sibi gulam succidisse.

PL 5, 338C

「この者たちは娼婦を」——すなわちかの都市を——「憎み、その肉を火で焼き尽くすであろう」。頭の一つが死に至るまで撃たれたかのようであり、その死の傷が癒やされたというのは、ネロのことを言っているのである。というのも、元老院から遣わされた騎兵隊が彼を追跡していたとき、彼自身が自らの喉を切ったことが知られているからである。

9

Hunc ergo suscitatum Deus mittet regem dignum, sed dignum qualem meruerunt Judaei. Et quoniam aliud nomen habiturus est, aliud etiam instituturus, ut sic eum tamquam Christum excipiant Judaei, ait Daniel (Dan., XI, 37) , Desideria mulierum non cognoscet, cum prius fuerit impurissimus, et nullum Deum patrum suorum cognoscet.

PL 5, 338C

かくして、この呼び起こされた者を、神は相応しい王として遣わすであろう、ただしユダヤ人たちが受けるに値する相応しさにおいてである。そして彼は別の名を持つことになり、また別のものを立てることになろう、ユダヤ人たちが彼をキリストであるかのように迎え入れるように。ダニエルはこう言っている、「彼は女たちの欲望を顧みることなく、それ以前にこの上なく汚れた者となっており、その父祖たちのいかなる神をも認めないであろう」(ダニエル11:37)。

10

Non enim seducere poterit populum circumcisionis, nisi legis sit judicator. Denique et sanctos non ad idola colenda revocaturus est, sed ad circumcisionem suscipiendam, et si quos potuerit seducere; ita enim faciet sibi, ut Christus ab eis appelletur.

PL 5, 338C

というのも、彼が律法の審判者でなければ、割礼の民を惑わすことはできないからである。実に、彼は聖徒たちを偶像崇拝へと引き戻すのではなく、割礼を受け入れることへと、また彼が惑わすことのできる者があればその者たちをも、引き戻そうとするであろう。彼はこのようにして、自分がキリストと呼ばれるように仕向けるのである。

11

De inferno autem illum resurgere, superius diximus verbo Esaiae, Aqua nutriet illum, et infernus auxit illum; qui tamen licet et nomine immutato et actu immutato veniat, ait Spiritus: XIII, 18. Numerus ejus nomen hominis est, et numerus ejus sexcenti sexaginta sex.

PL 5, 338D

彼が陰府からよみがえることについては、我々は先に、イザヤの言葉によってこう述べた、「水が彼を養い、陰府が彼を育てた」。しかし彼は、名を変え、行いを変えて来るとはいえ、霊はこう言う。13:18.「その数は人の名であり、その数は六百六十六である」。

12

Sicut ex litteris graecis computum habent, sic in compluribus τειταν inveniuntur. τειταν enim hunc numerum habet, quem gentiles Solem Phaebumque appellant, computaturque graece sic: τ trecenti, ε quinque, ι decem, τ trecenti, α unum, ν quinquaginta; qui simul ducti fiunt sexcenti sexaginta sex: quantum enim attinet ad litteras graecas, hunc numerum nomenque explent: quod nomen si velis in latinum convertere, intelligitur per antiphrasin DICLVX; quae litterae hoc modo computantur: D quippe quingenti figurat, I unum, C centum, L quinquaginta, V quinque, X decem; quod computatis litteris facit similiter sexcenti sexaginta sex, id est quod graece sonat τειταν, nempe id quod latine dicitur DICLVX, quo nomine per antiphrasin expresso intelligimus antichristum, qui cum a luce superna abscissus sit et ea privatus, transfigurat tamen se in angelum lucis, audens sese dicere lucem.

PL 5, 339A

ギリシア文字によって数が得られるのと同じ仕方で、多くの写本には τειταν(ティタン)が見出される〔この一文は主語と数の対応が取りにくい。in compluribus を多くの写本においての意に取った〕。というのも、諸国民が太陽とも、またポイボスとも呼ぶこの名が、この数を持っているからである。ギリシア語では次のように数えられる、τ=300、ε=5、ι=10、τ=300、α=1、ν=50。これらを合わせると六百六十六になる。ギリシア文字に関する限り、これがその数と名とを満たすのである。もしこの名をラテン語に置き換えようとするなら、換称(アンティフラシス)によってDICLVXと解される。この文字は次のように数えられる、Dはすなわち500を表し、Iは1、Cは100、Lは50、Vは5、Xは10。これらの文字を数え合わせると同じく六百六十六となる。これはすなわち、ギリシア語では τειταν と響き、ラテン語ではDICLVXと言われるものである。この名は換称によって表され、我々はこれによって反キリストを理解する。彼は天上の光から断ち切られ、それを奪われていながら、なお自らを光の天使に変えて、自分を光であると名乗ることを敢えてするのである。

13

Item invenimus in quodam codice graeco αντεμος: quibus computatis litteris invenies numerum ut supra, α unum, ν quinquaginta, τ trecenti, ε quinque, μ quadraginta, ο septuaginta, ς ducenti; quae simul sexcenti sexaginta sex secundum graecos faciunt.

PL 5, 339B

同様に、ある一つのギリシア語写本のうちに、αντεμος(アンテモス)という語を我々は見出す。この文字を数えると、上と同じ数が見出されるであろう、α=1、ν=50、τ=300、ε=5、μ=40、ο=70、ς=200。これらを合わせると、ギリシア人の数え方に従って六百六十六となる。

14

Item aliud ejus nomen gothice quod per se liquebit, id est γενσήρικος, quod eodem modo graecis litteris computabis, γ tres, ε quinque, ν quinquaginta, σ ducenti, η octo, ρ centum, ι decem, κ vigenti, ο septuaginta, ς item ducenti; quae ut supra dictum est sexcenti sexaginta sex faciunt.

PL 5, 339B

同様に、それ自体で明らかになるであろう、ゴート語での彼の別の名がある、すなわち γενσήρικος(ゲンセリコス)であり、これも同じ仕方でギリシア文字によって数えられる、γ=3、ε=5、ν=50、σ=200、η=8、ρ=100、ι=10、κ=20、ο=70、ς=同じく200。これらは、既に述べたとおり、六百六十六となる。

15

11. Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra. Magnum falsumque prophetam dicit, qui facturus est signa et portenta, et mendacia ante illum in conspectu hominum. Et habebat cornua duo similia agno, id est speciem intus hominis, et loquebatur quasi draco.

PL 5, 339C

11.「私はまた別の獣が地から上って来るのを見た」。偉大な、そして偽りの預言者について彼は語っている。この者は、彼〔反キリスト〕に先立ち、人々の前でしるしと不思議と偽りとを行うことになる。「そして子羊に似た二本の角を持ち」——すなわち内には人間の姿をしており——「竜のように語っていた」。

16

Loquitur autem diabolus malitia plenus; haec enim facturus est in conspectu hominum, ut et mortui videantur resurgere. 13. Et ignem de coelo descendere faciet in conspectu hominum. Sed (ut dixi etiam) in conspectu hominum.

PL 5, 339C

しかし語るのは、悪意に満ちた悪魔である。彼はこれらのことを人々の前で行い、死者たちさえもよみがえるように見せかけるであろう。13.「そして彼は人々の前で、天から火を降らせるであろう」。だが(既に述べたように)それは人々の前でのことにすぎない。

17

Haec magi per angelos refugas et usque hodie faciunt. Faciet et ut imago aurea Antichristi in templo Hierosolymis ponatur.

PL 5, 339C

これらのことを魔術師たちは、離反した天使たちを通じて、今日に至るまで行っている。彼はまた、反キリストの黄金の像がエルサレムの神殿に据えられるようにするであろう。

18

Et intret angelus refuga, et inde voces et sortes reddat: faciet etiam hoc ipse, ut accipiant servi et liberi notam in frontibus aut in manibus dextris numerum nominis ejus, ne quis emat vel vendat.

PL 5, 339D

そして離反した天使がそこに入り込み、そこから声や託宣を発するであろう。彼自身はまた、次のことをも行うであろう——奴隷も自由人も、額に、あるいは右手に、彼の名の数という印を受けるようにし、誰もそれなしには売り買いできないようにするのである。

19

Aspernationem Dei et exacerbationem Daniel ante praedixerat (Dan., XI, 45) . Et statuet, inquit, templum suum inter Samariam, super montem inclytum et sanctum, id est Hierosolymis, imaginem, sicut fecerat Nabuchodonosor.

PL 5, 340A

神への軽蔑と、神を怒らせることについては、ダニエルが以前に予告していた(ダニエル11:45)。「彼はサマリアのただなかに、かの誉れ高く聖なる山の上に」——すなわちエルサレムに——「自らの神殿を、すなわち像を〔templum suum と imaginem の関係は定かでない。同格に取った〕据えるであろう、ちょうどネブカドネザルがそうしたように」と彼は言う。

20

Tunc heic substituit, modo autem heic recolit, quod Dominus admonens Ecclesias suas de novissimis temporibus et periculis ait: Cum autem videritis aspernationem quae dicta est per Danielem prophetam, stantem in loco sancto, qui legit intelligat (Matth., XXIV, 15; Dan., IX, 27) .

PL 5, 340A

その時、彼はここでこれを述べ〔Tunc heic substituit, modo autem heic recolit は構文が崩れており、主語も取り方も定まらない〕、しかし今ここで思い起こしているのは、我々の主が、終わりの時と危難についてご自分の諸教会に訓戒しつつ、こう言われたことである、「預言者ダニエルによって語られた軽蔑が聖なる場所に立つのを見るとき、読む者は悟れ」(マタイ24:15、ダニエル9:27)。

21

Aspernatio dicitur quando exasperatur Deus, eo quod idola pro Deo colantur, vel cum dogma haereticorum introducitur in ecclesiis. Aversio autem quod stabiles homines signis falsis et portentis seducti avertantur de salute.

PL 5, 340A

「軽蔑」と言われるのは、偶像が神の代わりに崇拝されることによって神が怒らせられるとき、あるいは異端者たちの教説が諸教会に持ち込まれるときのことである。他方「離反」とは、堅固であった人々が偽りのしるしと不思議とによって惑わされ、救いから引き離されることである。

Caput XIV

第XIV章PL 5, 340B
1

6. Et vidi angelum volantem per medium coelum. Angelum volantem per medium coelum, quem dicit se vidisse, jam superius tractavimus eumdem Heliam esse, qui anticipat praedicatione sua regnum Antichristi. 8. Et alius angelus sequens illum.

PL 5, 340B

6.「私は、天の真ん中を飛ぶ天使を見た」。天の真ん中を飛ぶ天使、すなわち彼が見たと言うその天使については、既に先に、これが同じくエリヤであり、その宣教によって反キリストの王国に先立つ者であると論じた。8.「そしてもう一人の天使が彼に続いた」。

2

Alium angelum sequentem, eumdemque comitem praedicationis ipsius dicit prophetam. Quod autem ait: 15. Mitte falcem tuam acutam, et vindemia botros vineae. De gentibus perituris significat in adventu Domini.

PL 5, 340B

続くもう一人の天使とは、その宣教の伴侶である預言者のことを言っている。しかし、こう言われている。15.「汝の鋭い鎌を入れよ、そしてぶどう畑の房を収穫せよ」。これは、主の到来において滅びゆく諸国民のことを意味している。

3

Et quidem pluribus speciebus hoc illud ostendit, sicut in messes aridas, et semen in adventum Domini, et consummationem mundi, et regnum Christi, et apparitionem regni beatorum futuram. 19, 20.

PL 5, 340B

そして実に、彼はこのことを、乾いた刈り入れにおいても、種においても、主の到来と世の完成、キリストの王国、そして来るべき祝福された者たちの王国の顕現においても、複数の形象によって示している。19, 20.

4

Et misit angelus falcem, et vindemiavit vineam terrae, et misit in torcular irae Dei: et calcatum est torcular furoris extra civitatem. Quod dicit, missum in torcular irae Dei, et calcatum extra civitatem; calcatio torcularis, retributio est peccatoris.

PL 5, 340C

「そして天使は鎌を入れ、地のぶどう畑を収穫し、それを神の怒りの搾り場に投げ入れた。そして怒りの搾り場は都市の外で踏まれた」。神の怒りの搾り場に投げ入れられ、都市の外で踏まれたと言われていることについて——搾り場が踏まれることとは、罪人への報いのことである。

5

Et exivit sanguis de torculari usque ad frenos equorum. Exiet ultio sanguinis effusi, sicut ante praedictum est: In sanguine peccasti, et sanguis te persequetur (Ezech., XXXV, 6) . Per stadia mille sexcenta.

PL 5, 340C

「そして搾り場から血が流れ出て、馬の轡にまで達した」。流された血への報復が出るであろう、既に予告されていたとおりである、「汝は血において罪を犯した、血が汝を追うであろう」(エゼキエル35:6)。「千六百スタディオンにわたって」。

6

Id est, per omnes mundi quatuor partes; quaternitas enim est conquaternata, sicut in quatuor faciebus et quadriformibus, et rotis quadratis: quater enim quadragies mille sexcenti sunt. Eamdem repetens persecutionem Apocalypsis dicit.

PL 5, 340C

すなわち、世界の四つの方角すべてにわたってということである。というのも四なるものが四たび重ねられているのであり、それは四つの顔と四つの形をもつもの、また四角い車輪におけるのと同様である。すなわち四かける四十で千六百となる〔底本は quater quadragies で、計算は千六百にならない。数え方が崩れているらしいが、そのまま訳した〕。黙示録は、同じ迫害を繰り返し述べているのである。

Caput XV

第XV章PL 5, 341A
1

1. Et vidi aliud signum magnum et mirabile, angelos septem, habentes plagas septem novissimas: quia in ipsis consummata est indignatio Dei.

PL 5, 341A

1.「私はまた別のしるし、大いなる驚くべきものを見た。すなわち七人の天使であり、最後の七つの災いを携えていた。彼らにおいて神の憤りが成し遂げられたからである」。

2

Semper enim ira Dei percutit populum contumacem septem plagis; id est perfecte, ut in Levitico dicit (Levit., XXVI, 24) : quae in ultimo futurae sunt, cum Ecclesia de medio exierit. 2. Stantes supra mare vitreum, habentes citharas.

PL 5, 341A

というのも、神の怒りは常に、頑迷な民を七つの災いによって打つからである。すなわち完全にということであり、レビ記が言うとおりである(レビ記26:24)。これらは、教会がその只中から出て行った後、終わりの時に起こることになる。2.「ガラスの海の上に立ち、竪琴を携えて」。

3

Id est, super baptismum suum stabiliter in fide constitisse, et confessionem in ore suam habentes, exsultaturos in regno coram Deo. Sed ad proposita revertamur.

PL 5, 341A

すなわち、自らの洗礼の上に信仰において揺るぎなく立ち、口に告白を携えて、神の御前で王国において喜び躍ることになる者たちのことである。しかし、先に立てた主題へと戻ろう。

Caput XVI

第XVI章PL 5, 341B
1

1, 6. Venit unus e septem angelis qui habent septem pateras, et locutus est mecum dicens: Veni ostendam tibi judicium meretricis illius magnae, quae sedet super aquas multas. Et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum et sanguine martyrum.

PL 5, 341B

1, 6.「七つの鉢を携えた七人の天使のうちの一人が来て、私に語りかけてこう言った。来たれ、私は汝に、多くの水の上に座るあの大いなる娼婦への裁きを示そう。そして私は、聖徒たちの血と殉教者たちの血とに酔いしれた女を見た」。

2

Decreta senatus illius semper sunt consummata in omnes, contra verae fidei praedicationem. Et nunc jam, jacta indulgentia, etiam ipse dedit decretum in universis gentibus. 3. Et vidi ipsam mulierem sedentem super bestiam coccineam, plenam nominibus blasphemiae.

PL 5, 341B

その元老院の決議は、真の信仰の宣教に反して、常にすべての人々に対して成し遂げられてきた。そして今やなお、大目に見ることも投げ捨てて、彼自身もまた、あらゆる諸国民に対して決議を下した。3.「そして私は、かの女が緋色の獣の上に座っているのを見た。冒瀆の名で満ちた獣である」。

3

Sedere autem super bestiam rubeam auctorem homicidiorum, diaboli imago est, ubi etiam de captivitate ejus, de qua pertractavimus. Memini hanc quidem Babylonem propter confusionem dici et in Apocalypsi, et in Esaia; et Ezechiel Sodomam nominavit.

PL 5, 341B

殺人の創始者である赤い獣の上に座っていることは、悪魔の模像であり、その捕囚についても我々は既に論じたところである。この都市は、混乱のゆえに、黙示録においてもイザヤにおいてもバビロンと呼ばれていることを、私は記憶している。またエゼキエルはこれをソドムと名づけた。

4

Denique si compares quae contra Sodomam dicta sunt, et quae Esaias contra Babylonem dicit, quaeque Apocalypsis, unum esse omnia invenies

PL 5, 341C

結局のところ、ソドムに対して語られたことと、イザヤがバビロンに対して語ることと、また黙示録が語ることとを比べるならば、それらすべてが一つであることを見出すであろう。

Caput XVII

第XVII章PL 5, 341C
1

11. Et vidi coelum apertum: et ecce equus albus, et qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis et Verax. Equus et sedens super eum Dominum nostrum cum exercitu coelesti advenientem ad regnum ostendit.

PL 5, 341C

11.「そして私は開かれた天を見た。見よ、白い馬があり、その上に座る者は『忠実な者』『真実な者』と呼ばれていた」。馬と、その上に座る者とは、我々の主が天の軍勢とともに王国へと到来されることを示している。

2

A mari etenim Aquilonis quod est Arabicum usque ad mare Phoenicis et usque ad fines terrae majores partes has in adventu Domini Jesu mandaturi sunt, et omnes animae gentium congregabuntur ad judicium.

PL 5, 341C

すなわち、アラビアの海である北の海から、フェニキアの海に至るまで、また地の果てに至るまで、これら大部分の地方は、主イエスの到来において委ねられることになり〔底本は mandaturi sunt で partes と一致せず、本文が崩れている。語義どおりに訳した〕、諸国民のすべての魂は裁きへと集められるであろう。

Caput XVIII

第XVIII章PL 5, 341D
1

1-3. Et vidi angelum descendentem de coelo, habentem clavem abyssi, et catenam in manu sua.

PL 5, 341D

1-3.「そして私は、天から降って来る一人の天使を見た。彼は深淵の鍵と、手に鎖とを持っていた」。

2

Et tenuit draconem, illum serpentem antiquum qui cognominatus est diabolus et satanas, et alligavit illum mille annis: et misit illum in abyssum, et clausit, et signavit super eum, ut non seduceret etiam gentes, donec finiantur mille anni.

PL 5, 341D

「そして彼は竜を、すなわち悪魔またサタンと呼ばれるかの古い蛇を捕らえ、それを千年の間縛った。そしてそれを深淵に投げ入れ、閉じ込め、その上に封をした。千年が終わるまで、彼が諸国民をも惑わすことのないようにである」。

3

Post haec oportet eum solvi brevi tempore. Illi anni in quibus alligatus est Satanas, isti sunt in adventu primo Christi usque ad terminum saeculi; mille autem dicti, eo loquendi modo quo pars significatur a toto sicut est illud: Verbi, quod mandavit in mille generationes (Psal. CIV, 8) : cum non sunt mille.

PL 5, 341D

「その後、彼はしばらくの間解き放たれねばならない」。サタンが縛られているその年月とは、キリストの第一の到来から世の終わりに至るまでのものであり、それが千年と言われているのは、全体によって部分が意味されるというあの語り方によってである。それはちょうど、「彼が千代にわたって命じられた言葉」(詩篇104:8)と言われる場合と同じであり、実際には千代はないのと同様である。

4

Quod autem ait, et misit illum in abyssum, hoc inquit, quia diabolus exclusus a credentium cordibus, coepit impios possidere, in quorum quotidie caecis cordibus, tamquam in abyssi profundo inclusus est.

PL 5, 342A

「そしてそれを深淵に投げ入れた」と言われていることについては、こういうことである。すなわち、悪魔は信じる者たちの心から締め出され、不敬虔な者たちを支配し始めたのであり、彼らの日々盲いた心のうちに、あたかも深淵の底に閉じ込められたかのようになっているのである。

5

Et clausit, inquit, et signavit super eum ut non seduceret gentes donec finiantur mille anni. Clausit super eum dictum est, id est interdixit atque cohibuit, ne seducat pertinentes ad Christum.

PL 5, 342A

「そして彼はそれを閉じ込め、その上に封をした。千年が終わるまで、諸国民を惑わすことのないようにである」と言われている。「その上を閉ざした」と言われているのは、すなわち、キリストに属する者たちを惑わすことのないよう、彼を差し止め、抑えたということである。

6

Signavit autem super eum, quia occultum est qui pertineant ad partem diaboli, et qui ad Christi. Nam et qui videntur stare, nescimus si casuri sint; et qui jacent, si surgant incertum est.

PL 5, 342A

また彼の上に封をしたと言われているのは、誰が悪魔の側に属し、誰がキリストの側に属するかが、隠されているからである。というのも、立っているように見える者たちについても、彼らが倒れることになるかどうか我々は知らないし、倒れている者たちについても、彼らが起き上がるかどうかは定かではないからである。

7

Quod autem ait ligatum atque inclusum illum, ut non seducat gentes: gentes Ecclesiam significant ex quibus ipsa constat, quas seductas ante tenebat, donec finiantur, inquit, mille anni, id est quod reliquum est de sexto die, scilicet de sexta aetate, quae constat mille annis.

PL 5, 342A

彼が縛られ、閉じ込められたのは、諸国民を惑わさないためであると言われていることについては——ここでの諸国民とは教会を意味しており、教会はその諸国民から成り立っているのである。彼はかつて彼らを惑わしたまま捕らえていた。「千年が終わるまで」と言われているのは、すなわち第六の日の残りの部分のこと、すなわち第六の時代のことであり、それは千年から成っている。

8

Post haec oportet eum solvi brevi tempore. Breve tempus tres annos et sex menses significat, quibus totis viribus se ulturus est diabolus sub Antichristo adversus Ecclesiam.

PL 5, 342B

「その後、彼はしばらくの間解き放たれねばならない」。この「しばらくの間」とは、三年と六か月を意味しており、その間、悪魔は反キリストのもとで、全力を尽くして教会に対して報復しようとするのである。

9

Deinde post dicit, quod solvendus erit diabolus, et seducturus gentes toto orbe terrarum, et attrahet bellum adversus Ecclesiam, quorum hostium numerus erit ut arena maris. 4, 5.

PL 5, 342B

その後さらに、悪魔は解き放たれることになり、全世界にわたって諸国民を惑わし、教会に対して戦をもたらすことになると彼は言う。その敵の数は海の砂のようになるであろう。4, 5.

10

Et vidi sedes et sedentes super eas, et judicium datum est illis: et animas occisorum propter testimonium Jesu, et propter verbum Dei, et qui non adoraverunt bestiam nec imaginem ejus, neque acceperunt scriptionem in frontem aut in manum suam, et regnaverunt cum Jesu mille annis: reliqui eorum non revixerunt, donec finiantur mille anni.

PL 5, 342B

「そして私は座と、その上に座る者たちを見た。彼らに裁きが与えられた。またイエスの証しのゆえに、神の御言葉のゆえに殺された者たちの魂、獣をもその像をも拝まず、額にも手にも書き付けを受けなかった者たちの魂も見た。彼らはイエスとともに千年の間統治した。それ以外の者たちは、千年が終わるまで生き返らなかった」。

11

Haec resurrectio prima est. Duae sunt resurrectiones: sed prima resurrectio nunc est animarum per fidem, quae non permittit homines transire ad mortem secundam.

PL 5, 342C

「これが第一の復活である」。復活は二つある。しかし第一の復活とは、今の時における信仰による魂の復活であり、これは人々が第二の死へと移ることを許さないものである。

12

De hac resurrectione dicit Apostolus: Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite (Coloss. III, 1) . 6.

PL 5, 342C

この復活について使徒はこう言う、「もし汝らがキリストとともによみがえったのであれば、上にあるものを求めよ」(コロサイ3:1)。6.

13

Beatus et sanctus qui habet in hac resurrectione partem: in istis secunda mors non habebit potestatem, sed erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum eo mille annis.

PL 5, 342C

「この復活に与る者は幸いであり、聖である。この者たちに対して第二の死は力を持たない。彼らは神とキリストの祭司となり、彼とともに千年の間統治するであろう」。

14

Mille annorum regnum non arbitror esse aeternum; aut si ita sentiendum est, completis annis mille regnare desinunt; sed ut mei sensus capacitas sentit, proferam.

PL 5, 342C

千年の王国が永遠であるとは、私は考えない。あるいは、もしそのように解すべきであるならば、千年が満ちれば彼らは統治をやめることになる。しかし、私自身の理解の及ぶ限りで感じるところを、述べることにしよう。

15

Denarius numerus decalogum significat, et centenarius virginitatis coronam ostendit: qui enim virginitatis integrum servaverit propositum, et decalogi praecepta impleverit fideliter, et feros mores vel impuras cogitationes intra cordis cubiculum jugulaverit, ne dominentur ei, iste est verus sacerdos Christi, et millenarium numerum perficiens integre creditur regnare cum Christo, et recte apud eum ligatus est ligatus est diabolus.

PL 5, 342D

十という数は十戒を意味し、百という数は童貞性の冠を示す。というのも、童貞性の決意を完全に保ち、十戒の掟を誠実に満たし、荒々しい習わしや汚れた思いを心の部屋のうちで、それらが自分を支配することのないよう屠り殺した者、その者こそ真のキリストの祭司であり、千という数を完全に満たして、キリストとともに統治すると信じられているのであり、まさに彼のもとにこそ、悪魔は正しく縛られているのである。

16

Qui vero vitiis et dogmatibus haereticorum irretitus est, in eo solutus est diabolus. Sed quia completis mille annis dicit eum solvi, et completo perfectorum sanctorum numero in quibus corpore et corde virginitatis decus est regni adveniendi abominandi adventu, multi ab eo amore terrenorum seducti supplantabuntur, et simul cum eo igneum ingredientur stagnum.

PL 5, 343A

しかし悪徳と異端者たちの教説とに絡め取られた者においては、悪魔は解き放たれているのである。だが、千年が満ちると彼〔悪魔〕は解き放たれると言われており、また、肉体と心において童貞性の栄えを持つ完全な聖徒たちの数が満ちて、その忌まわしき到来をもって王国が来たることになるのであるから〔regni adveniendi abominandi adventu の係りは定かでない。語順どおりに訳した〕——地上のものへの愛によって彼に惑わされた多くの者たちがつまずかされ、彼とともに火の池へと入って行くことになるのである。

17

8-10. Et ascenderunt super terrae latitudinem, et cinxerunt castra sanctorum, et dilectam civitatem: et descendit ignis de coelo a Deo, et comedit eos; et diabolus qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi et bestia et pseudopropheta cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum.

PL 5, 343A

8-10.「そして彼らは地の広がりの上に上って来て、聖徒たちの陣営と、愛された都市とを取り囲んだ。すると天から神のもとより火が降り、彼らを焼き尽くした。そして彼らを惑わしていた悪魔は、火と硫黄の池に投げ込まれた。そこでは獣と偽預言者も、世々限りなく、昼も夜も苦しめられるのである」。

18

Hoc jam ad judicium novissimum pertinet, et post modicum tellus reddita est sancta, utique in qua dudum quieverant corpora virginea: cum immortali rege aeternum suscipient regnum, qui non solum corpore virgines, sed et lingua et cogitatione pariter inviolabiliter se a nequitia tutaverunt, quos exsultaturos cum Agno demonstrat permanere.

PL 5, 343A

これはすでに最後の裁きに関わることである。そしてしばらくの後、地は聖なるものとして返されるのであり、そこには、かつて童貞の肉体たちが久しく休んでいたのである。彼らは不死なる王とともに永遠の王国を受けるであろう——肉体において童貞であるのみならず、舌においても思いにおいても等しく、汚れなく自らを悪から守り通した者たちである。彼らは子羊とともに喜び躍りつつ、とこしえに留まることになると示されている。

Caput XIX

第XIX章PL 5, 343B
1

16. Et civitas in quadro posita est. Civitatem quam dicit quadratam, auro et pretiosis resplendere lapidibus, et plateam sanctam, et flumen per medium, et lignum vitae ex utraque parte faciens fructus duodecim per duodecim menses, et solis lumen ibi non esse, quia Agnus est lux ejus; et portas ejus de singulis margaritis, ternas portas ex quatuor partibus, et claudi non posse.

PL 5, 343B

16.「そして都市は四角に据えられていた」。彼が四角であると言うその都市とは、金と貴い石とに輝き、聖なる大通りを持ち、その真ん中に川が流れ、命の木がその両岸にあって十二の月ごとに十二の実を結び、そこには太陽の光がない、子羊がその光であるからである、と語っているのであり、またその門は、それぞれ一つの真珠から成り、四方から三つずつの門があり、閉じられることがない、と語っているのである。

2

Civitatem inquam quadratam sanctorum adunatam turbam ostendit, in quibus nullo modo fides fluctuare potuit.

PL 5, 343C

四角い都市とは、私が言うに、聖徒たちの一つに結ばれた群れを示しているのであり、彼らにおいては、信仰が揺らぐことは決してあり得なかったのである。

3

Sicut Noe praecipitur (Gen. VI, 14) , ut ex quadratis lignis faceret arcam, quae diluvii posset impetus ferre, pretiosos lapides qui fluctuare non possunt in persecutione sanctos viros ostendit, qui nec tempestate persecutorum moveri, nec impetu pluviae a vera fide dissolvi potuerunt; propterea auro mundo sociantur, ex quibus regis magni civitas decoratur.

PL 5, 343C

ちょうどノアが、洪水の勢いに耐えうる箱舟を、四角い木材から造るよう命じられたように(創世記6:14)、揺らぐことのない貴い石とは、迫害のうちにある聖なる人々を示している。彼らは迫害者たちの嵐によっても動かされず、雨の勢いによっても真の信仰から解かれることがなかった。それゆえに彼らは清い金と結び合わされるのであり、それらによって大いなる王の都市が飾られるのである。

4

Plateae vero eorum ostendunt corda ab omnibus mundata sordibus, perspicua luce fulgida, ut merito in iis deambulet Dominus. Flumen vitae, spiritualis doctrinae per mentes fidelium currere gratiam, et multiplicia odorum germinasse virentia ostendit.

PL 5, 344A

また彼らの大通りは、あらゆる汚れから清められ、澄んだ光に輝く心を示しており、それゆえ主が当然そのうちを歩まれるのである。命の川は、霊的な教えの恩寵が信徒たちの心を通って流れることを、また多様な香りの緑なすものが芽生えたことを示している。

5

Lignum vitae ex utraque ripa, Christi secundum carnem ostendit adventum; qui ab uno ligno crucis vitam suscipientes, populos fame consumptos verbi Dei praedicatione satiavit.

PL 5, 344A

両岸にある命の木は、肉によるキリストの到来を示している。彼は、十字架という一本の木から命を受け取る者たちを、すなわち飢えに苦しんでいた諸々の民を、神の御言葉の宣教によって満たされたのである。

6

Et quia dicit in civitate solem non esse necessarium, evidenter ostendit creatorem lumen immaculatum fulgere in medio ejus, cujus splendorem nullus potuerit sensus cogitare nec lingua proloqui.

PL 5, 344A

また、その都市においては太陽が必要でないと言われていることによって、創造主という汚れなき光がその真ん中に輝いていることを明らかに示している。その輝きは、いかなる感覚も思い描くことができず、いかなる舌も語り尽くすことができないものである。

7

Quod ex quatuor partibus portas dicit ternas esse positas ex singulis margaritis, quatuor arbitror esse virtutes, videlicet prudentiam, fortitudinem, justitiam, temperantiam, quae invicem sibi haerent. Et dum mutuo miscentur, duodenarium efficiunt numerum.

PL 5, 344B

四方それぞれから三つずつの門が、それぞれ一つの真珠から据えられていると言われていることについては、私はこれを四つの徳と考える。すなわち、知恵、勇気、正義、節制であり、これらは互いに結び合っている。そしてそれらが互いに混じり合うことによって、十二という数を成すのである。

8

Portas vero duodecim, Apostolorum esse credimus numerum, qui in quatuor virtutibus ut pretiosae margaritae fulgentibus, inter sanctos lumen doctrinae suae manifestantes civitatem coelestem ingredi faciunt; ut de conversatione eorum, angelorum laetetur chorus.

PL 5, 344B

十二の門とは、使徒たちの数であると我々は信じる。彼らは、貴い真珠のように輝く四つの徳のうちにあって、聖徒たちのただ中でその教えの光を現しつつ、人々を天上の都市へと入らせるのである。それによって、彼らの生き方について、天使たちの合唱団が喜ぶのである。

9

Non posse autem claudi portas, evidenter ostenditur nulla contradicentium tempestate apostolorum doctrinam separari a rectitudine, etiamsi fluctus gentium, et haereticorum vanae superstitiones contra fidem eorum veram insurrexerint: superati, ut spumae dissolventur, quia petra Christus est, a quo et per quem Ecclesia fundatur.

PL 5, 344B

門が閉じられることがないというのは、いかなる反対者たちの嵐によっても、使徒たちの教えが正しさから引き離されることがないことを、明らかに示している。たとえ諸国民の波や、異端者たちの空しい迷信が彼らの真の信仰に逆らって立ち上がろうとも、である。それらは打ち負かされ、泡のように消え去るであろう。なぜなら、岩とはキリストであり、彼によって、また彼を通して、教会は基礎を据えられているからである。

10

Ideoque nullis fluctibus insanientium hominum superatur. Ergo audiendi non sunt qui mille annorum regnum terrenum esse confirmant, qui cum Cerintho haeretico sentiunt.

PL 5, 344C

それゆえ教会は、狂った人々のいかなる波によっても打ち負かされることがない。したがって、千年の王国が地上のものであると主張し、異端者ケリントスと同じ考えを抱く者たちの言うことを、聞くべきではない。

11

Nam regnum Christi nunc est sempiternum in sanctis, cum fuerit gloria post resurrectionem manifestata sanctorum.

PL 5, 344C

というのも、キリストの王国は、今すでに聖徒たちのうちにとこしえのものとしてあるからであり、復活の後には、聖徒たちの栄光が現されることになるのである。