Epistola I
第I書簡PL 5, 167DCharissimis fratribus Joanni et omnibus per Beoticam provinciam constitutis episcopis, Eutychianus episcopus in Domino salutem.
PL 5, 167D最愛の兄弟ヨハネおよびボイオティア属州にあるすべての司教たちへ、司教エウティキアヌスが主にあって挨拶を送る。
Hortatur nos aequitas postulationis, desiderio fraternitatis tuae (Symm. ep. 5, ad S. Caesarium) , gratanter annuere, et consultis tuis breviter respondere.
PL 5, 167D請願の公正さが、お前の兄弟愛の望み(Symm. ep. 5, ad S. Caesarium)に喜んで応じ、お前の問いに手短に答えるよう、我々を促す。
Et quamvis dilectionem tuam sciam ad omne opus bonum esse devotam (S. Leo, ep. 46) , ut tamen efficacior fiat ad illos, qui sane non sapiunt, qualiter eos de incarnatione Salvatoris nostri informare debeas, mandamus.
PL 5, 167Dお前の愛が、あらゆる善き業に対して献身的であることを我々は知っているが(S. Leo, ep. 46)、健全に思い分けぬ者たちに対してなお一層有効であるように、我々の救い主の受肉について彼らをいかに教え導くべきかを命じる。
Unum igitur hoc immobile fundamentum, una haec felix fidei petra, Petri ore confessa: Tu es, inquit, Christus Filius Dei vivi (S. Matth., XVI) , tanta in se argumenta sustinens veritatis, quantae perversitatis quaestiones, et infidelitatis calumniae movebuntur (S. Leo, p.
PL 5, 168Cこれがその不動の唯一の基礎であり、ペトロの口によって告白された、信仰のこの幸いなる唯一の岩である。「汝はキリスト、生ける神の子なり」と彼は言った(マタイ16)。この告白は、それに対してどれほど多くの倒錯の疑問や不信の讒言が起こされようとも、それに劣らぬ真理の証しをそれ自体のうちに保持している(S. Leo, p.
97, ex S. Hilarii libris de Trinitate, quos citat.) . Jam in caeteris dispensatio voluntatis paternae sit.
PL 5, 168D97, ex S. Hilarii libris de Trinitate, quos citat.)。さて、その余のことについては、父の御旨の摂理に委ねられよ。
Ergo partus et corpus, postque crux, mors inferni, salus nostra est humani enim generis causa Dei Filius natus ex Virgine est et Spiritu sancto, ipso sibi in hac operatione famulante, et sua, Dei videlicet, inumbrante virtute, corporis sibi initia consevit, et exordia carnis instituit, ut homo factus ex virgine, naturam in se carnis acciperet, per quam hujus admixtionis societatem, sanctificatum in eo universi humani generis corpus existeret.
PL 5, 168Dかくして、御誕生と御体、そして十字架、陰府への死、これが我々の救いである。すなわち、人類のために神の子はおとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕より、また聖なる霊によりて生まれ給うたのであり、この業においては御自ら御自身に仕え給い、また御自らの、すなわち神の力が覆うことによって、御自らのために肉体の初めを植え付け、肉の始まりを定め給うた。それは、おとめより人となり給うた御方が、御自身のうちに肉の本性を受け取り、この混合の交わりによって、御自らのうちに全人類の肉体が聖化されて存するようになるためである。
Et quemadmodum omnes in ipso per id, quod corporeum se esse voluit, conderentur, ita rursum in omnes ipse per id, quod ejus est invisibile, referretur.
PL 5, 169Aそして、御自らが肉体を持つ者となることを望み給うたことによってすべての人が御方のうちに造られたのと同じように、逆にまた、御方に属する見えざるものによって御自らがすべての人のうちに反照し給うのである。
Dei igitur imago invisibilis, pudorem humani exordii non recusavit, et per conceptionem, partum, vagitum, et cunas, omnesque nostrae naturae contumelias transcurrit. Quid tandem dignum a nobis tantae dignationis affectu rependetur?
PL 5, 169Aかくして、見えざる神の像は、人間の初めの恥辱を拒み給わず、御宿り、御誕生、産声、揺りかごを経て、我々の本性のあらゆる侮辱を通り過ぎ給うた。かくも大いなる恵み深き御業の情愛に対して、我々から一体何が相応しく返され得ようか。
Inenarrabilis ergo a Deo originis, unus unigenitus Deus, in corporis humani formam sanctae Virginis utero insertus accrescit: qui omnia continet, intra quem, et per quem cuncta sunt, humani partus lege profertur.
PL 5, 169Aかくして、神より出でて語り尽くせぬ起源を持つ唯一の独り子なる神は、聖なるおとめの胎内に人間の肉体の形をもって宿り、育ち給う。万物を包み給い、その内にありまたその方によって万物が存する御方が、人間の出産の法にしたがって世に生まれ出給うのである。
Ad cujus vocem archangeli, atque angeli tremunt, coelum et terra, et omnia hujus mundi resolvuntur elementa, vagitus infantiae auditur. Qui invisibilis et incomprehensibilis est, non visu, sensu, tactuque moderandus, cunis est obvolutus.
PL 5, 169Bその御声に大天使も天使も震え、天と地、この世界のあらゆる元素も解け去るというのに、幼子の産声が聞かれる。見えず、また把握され得ない御方が、視覚にも感覚にも触覚にも制御され得ぬ御方でありながら、揺りかごに包まれ給うたのである。
Haec si quis indigna Deo recolit, tanto se majoris beneficii obnoxium confitetur, quanto minus haec Dei convenerunt majestati.
PL 5, 169Bもし誰かがこれらのことを神にふさわしからぬものと考えるならば、これらのことが神の威厳にふさわしいと思われぬほどに、その者はいっそう大いなる恩恵を負っていることを自ら告白することになる。
Non ille eguit homo effici per quem homo factus est: sed nos eguimus, ut Deus caro fieret, et habitaret in nobis, id est, assumptione carnis, unus interna universae carnis incoleret. Humilitas ejus nostra nobilitas est: contumelia ejus honor noster est.
PL 5, 169B人がそれによって造られた御方は、御自らが人となる必要をお持ちではなかった。むしろ我々の方が、神が肉となり、我々のうちに宿り給うことを、すなわち肉を取り給うことによって唯一の御方が全人類の肉の内奥に住み給うことを必要としたのである。御方の卑下は我々の高貴であり、御方の侮辱は我々の栄誉である。
Quod ille Deus in carne consistens, hoc nos vicissim in Deum ex carne renovati. Plane vitam suam nescit, qui Christum Jesum ut verum Deum, ita et verum ignorat hominem.
PL 5, 169B御方が肉のうちに立ち給うたそのことにより、我々は逆に肉より神へと新たにされる。イエス・キリストを真の神であると同様に真の人でもあると知らぬ者は、確かに自らの命を知らぬのである。
Et ejus dem periculi res est, Jesum Christum, vel Spiritum sanctum, Deum non credere, vel carnem nostri corporis in Christo denegaret (Idem S. Leo, ibidem, ex eodem S. Hilario) .
PL 5, 169Cイエス・キリストあるいは聖なる霊を神と信じないことと、キリストにおいて我々の肉体の肉を否むこととは、同じ危険に属することである(Idem S. Leo, ibidem, ex eodem S. Hilario)。
Omnis ergo, ait, qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in coelis est: qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et eum coram Patre meo, qui est in coelis (Matth. X) .
PL 5, 169C「それゆえ、人々の前で私を告白する者は皆、私も天にいます私の父の前でその者を告白しよう。しかし、人々の前で私を否む者は、私も天にいます私の父の前でその者を否もう」と言われている(マタイ10)。
Haec Verbum caro factum (S. Joan. I) loquebatur, et homo Jesus Christus, Dominus majestatis docebat, mediator ipse in se ad salutem Ecclesiae constitutus et ipso illo inter Deum et homines mediatoris sacramento, utrimque unus existens, dum ipse ex urbis in idipsum naturis, naturae utriusque res eadem est; ita tamen, ut neutro careret in utroque, ne forte Deus esse, homo nascendo, desineret: et homo rursum, Deus manendo, non esset.
PL 5, 169Cこのことを、肉となり給うた言葉(S. Joan. I)は語り、人となり給うたイエス・キリスト、威厳の主は教え給うた。御自らのうちに教会の救いのために立てられた仲介者そのものであり、神と人との間のこの仲介者の秘義そのものにおいて、両者にあって一なる御方として存在し給い、両方の本性から一つの同一の実在となり給い〔底本は ex urbis in idipsum naturis。本文が崩れているらしく、文脈から解した〕、いずれの側でも他方を欠くことがないようにし給うた。すなわち、人として生まれることによって神であることをやめることのないように、また逆に、神であり続けることによって人でなくなることのないように、そうあり給うたのである。
Haec itaque humanae beatitudinis fides vera est, Deum et hominem praedicare, Verbum et carnem confiteri: neque Deum nescire, quod homo sit: neque carnem ignorare quod Verbum sit.
PL 5, 169Dかくして、これこそが人間の至福の真の信仰である。すなわち、神であり人であると宣べ、言葉であり肉であると告白すること。神が人であることを知らずにいることなく、また肉が言葉であることを知らずにいることもないことである。
Natus igitur unigenitus Deus ex virgine homo ( Idem, eadem epistola, ex eodem S. Hilario ), et secundum plenitudinem temporum in semetipso profuturus in Deum hominem, hunc per omnia evangelici sermonis modum tenuit, ut se Dei Filium credi doceret, et hominis filium praedicaret et admoneret, loquens et gerens homo universa quae Dei sunt, loquens et gerens deinde Deus universa quae hominis sunt; ita tamen, ut ipso illo utriusque generis sermone, nunquam nisi cum significatione hominis locutus sit et Dei.
PL 5, 169Dかくして、独り子なる神はおとめより人として生まれ(Idem, eadem epistola, ex eodem S. Hilario)、時の満ちるにしたがって御自らのうちに神なる人へと進み給うべく、福音の言葉のあらゆる語り方において、この一つの流儀を保ち給うた。すなわち、御自らが神の子であると信じられるよう教え、また人の子であると宣べ、諭し給うたのである。人として語り行うときには神に属することのすべてを語り行い、次いで神として語り行うときには人に属することのすべてを語り行い給うた。しかもそのいずれの種類の言葉においても、常に人と神との両方の意味を伴わずには語られなかったのである。
Haec itaque fallendi simplices atque ignorantes, haereticis occasio est, ut quae ab eo secundum hominem dicta sunt, dicta esse secundum divinae naturae infirmitatem mentiantur: et quia unus atque idem est, loquens omnia quae loquitur de semetipso, omnia eum de divinitate locutum esse contendant.
PL 5, 170Aこのことこそが、素朴で無知な者たちを欺くための異端者たちの機会となっている。すなわち、御方が人として語り給うたことどもを、神なる本性の弱さにしたがって語られたことと偽り言い、また、御自らについて語り給うすべてのことを語る御方が唯一同一であるがゆえに、それらすべてが神性について語られたことであると主張するのである。
Nec sane negamus, totum illum, qui ei manet, naturae suae esse sermonem. Sed si Jesus Christus et homo et Deus, et neque cum homo sit tum primum Deus, neque tum, cum et homo sit et Deus, tum non etiam et Deus, neque post hominem in Deo, non totus homo totus Deus, unum atque idem necesse est dicatur ejus esse sacramentum, quod generis.
PL 5, 170Aもとより我々は、御方に留まるすべてが御方御自身の本性の言葉であることを否みはしない。しかし、イエス・キリストが人でもあり神でもあり給い、しかも人であり給うときにはじめて神であり給うのでもなく、人であり神でもあり給うときに神でなくなり給うのでもなく、また人の後に神のうちにあり給うのでもなく、全き人にして全き神であり給うのであれば、御方の秘義もまた、その種別と同じく、唯一同一のものであると言わざるを得ない〔quod generis の構文は崩れており、取り方は一つに定まらない。種別と同じくの意に取った〕。
Et cum in eo secundum tempus discernis hominem a Deo, Dei tunc atque hominis discerne sermonem. Et cum Deum atque hominem in tempore confiteris, Dei tunc atque hominis in tempore dicta dijudica.
PL 5, 170B御方において時にしたがって人を神から区別するときには、その時における神の言葉と人の言葉とを区別せよ。そして、時のうちにあって神と人とを共に告白するときには、その時における神の語り給うたことと人の語り給うたこととを判別せよ。
Cum vero est homine et Deo, rursum totius hominis, totius jam Dei tempus intelligis: siquidem illud ad demonstrationem temporis dictum est, tempori coaptato, quae dicta sunt: ut cum aliud sit ante hominem Deus, aliud sit homo et Deus, aliud sit post hominem et Deum, totus homo et totus Deus, non confundas temporibus et generibus dispensationis sacramentum, cum pro qualitate generum, ac naturarum, alium cum sacramento hominis necesse est sermonem fuisse non nato, alium adhuc morituro, alium etiam aeterno.
PL 5, 170Bしかし、人であり神であり給う時については、逆に全き人、すでに全き神である時を理解せよ。なぜなら、語られたことどもは、時に合わせて、時を示すために語られたものだからである。人となり給う前は神のみであり、人であり神であり給う時は別であり、人であり神であり給うた後は別であって、全き人にして全き神であるとするならば、経綸の秘義を時と種別とにおいて混同してはならない。種別と本性との性質にしたがって、いまだ生まれ給わぬ人としての秘義とともにある言葉と、なお死に給うべき者としての言葉と、また永遠なる者としての言葉とは、それぞれ異なっていなければならないからである。
Nostri igitur causa haec omnia Jesus Christus gerens, et corporis nostri homo natus, secundum consuetudinem naturae nostrae locutus est, non tamen omittens naturae suae esse, quod Deus est.
PL 5, 170Cかくして、我々のためにこれらすべてのことを行い給うイエス・キリストは、我々の肉体を持つ人として生まれ、我々の本性の習わしにしたがって語り給うたが、それでいて御自らが神であるという御自身の本性を措き去ることはなかった。
Nam tametsi in partu et passione et morte naturae nostrae rem peregerit, res tamen ipsas omnes virtute naturae suae gessit.
PL 5, 170Cすなわち、御誕生と御受難と御死とにおいて我々の本性の事柄を成し遂げ給うたとはいえ、それらすべての事柄そのものを御自身の本性の力によって行い給うたのである。
Videsne ita Deum et hominem praedicari, ut mors homini, Deo vero carnis excitatio deputetur? non tamen ut alius sit, qui mortuus est, et alius sit per quem mortuus resurgit.
PL 5, 170C神と人とがこのように宣べられているのが、お前には見えるか。すなわち、死は人に帰せられ、肉の甦りは神に帰せられるのである。とはいえ、死んだ御方と、それによって死者が甦らされる御方とが別人であるというのではない。
Spoliata enim carne, Christus est mortuus: et rursum, Christum a mortuis excitans, idem Christus est, carne se spolians. Naturam Dei, in virtute resurrectionis intellige: dispensationem hominis in morte agnosce.
PL 5, 170Cすなわち、肉を脱ぎ捨てて、キリストは死に給うた。そして逆に、死者よりキリストを甦らせ給う御方は、肉を脱ぎ捨て給う同じキリストである。甦りの力のうちに神の本性を理解し、死のうちに人としての経綸を認めよ。
Et cum sint utraque suis gesta naturis, unum tamen Christum Jesum eum memento esse, qui utrumque est.
PL 5, 170Dそして、それぞれの事柄がそれぞれの本性によって行われたとはいえ、その両方であり給う御方は唯一のイエス・キリストであることを心に留めよ。
Haec igitur demonstranda a me paucis fuerunt, ut utriusque naturae formam tractari in Domino nostro Jesu Christo meminissemus: quia qui manens in forma Dei, formam servi suscepit, ipse divinitatem nequaquam amisit.
PL 5, 170Dかくして、これらのことは私によって手短に示されねばならなかった。我々の主イエス・キリストにおいて両方の本性の形が論じられていることを我々が心に留めるためである。すなわち、神の形にとどまりながら僕の形を取り給うた御方は、神性を決して失い給わなかったからである。
Caeterum, fratres, hortamur vos, ut moneatis eos converti ad eum. Unde scriptum est: Fili, ne tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem. Subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictae disperdet te.
PL 5, 171Aさて、兄弟たちよ、我々は諸君に、彼らを主へと立ち帰るよう諭すことを勧める。それゆえこう書かれている。「子よ、主に立ち帰ることを遅らせるな、日に日に先延ばしにするな。御怒りは突然にやって来て、報復の時にお前を滅ぼすであろう」
Noli anxius esse in divitiis injustis: nihil proderunt tibi in die obductionis et vindictae. Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omni via. Sic enim peccator probatur duplici lingua.
PL 5, 171A「不義の富にあって思い煩うな。それは覆いと報復との日にお前に何の益ももたらさぬであろう。あらゆる風にお前を煽られるな、あらゆる道を行くな。二枚舌の罪人はこのようにして見分けられるのだから」
Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui, et scientia: et prosequatur te verbum pacis et justitiae. Esto mansuetus ad audiendum verbum Dei, ut intelligas: et cum sapientia fer responsum.
PL 5, 171A「主の道において、またお前の心の真実と知識とにおいて堅固であれ。平和と正義との言葉がお前に従うように。神の言葉を聞くには柔和であれ、それを悟るために。そして知恵をもって答えを返せ」
Si est tibi intellectus, responde proximo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris. Honor et gloria in sermone sensati: lingua vero imprudentis, subversio illius.
PL 5, 171B「もしお前に理解があれば隣人に答えよ。そうでなければ、お前の手を口の上に置け。無分別な言葉にとらえられ、恥をこうむることのないように。分別ある者の言葉には誉れと栄光とがあるが、思慮なき者の舌はその者自身の破滅である」
Non appelleris susurro, et lingua tua ne capiaris, et confundaris. Super furem enim est confusio et poenitentia, et denotatio pessima super bilinguem: susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia. Justifica pusillum et magnum similiter.
PL 5, 171B「陰口を言う者と呼ばれるな。お前の舌によってとらえられ、恥をこうむることのないように。盗人には恥と後悔とがあり、二枚舌の者には最悪の汚名がある。陰口を言う者には憎しみと敵意と侮辱とがある。小さき者にも大いなる者にも等しく正しく裁け」
Noli fieri pro amico inimicus proximo. Improperium enim et contumeliam malus haereditabit, et omnis peccator invidus et bilinguis.
PL 5, 171B「友のために隣人の敵となるな。悪しき者は謗りと侮辱とを受け継ぎ、あらゆる妬み深く二枚舌の罪人もまた同じである」
Non te extollas in cogitatione animae tuae velut taurus, ne forte elidatur virtus tua per stultitiam: et folia tua comedet, et fructus tuos perdet: et relinqueris velut lignum aridum in eremo.
PL 5, 171B「牡牛のように魂の思いにおいて自らを高ぶらせるな。愚かさによってお前の力が打ち砕かれ、お前の葉が食い尽くされ、お前の実が失われ、荒野の枯れ木のようにお前が残されることのないように」
Anima enim nequam disperdit, qui se habet, et in gaudium inimici dat illum, et deducit in sortem impiorum (Eccl. VI) . Talibus exhortationibus, fratres, vicissim monetote, et bona semper sectamini, malaque vitate.
PL 5, 171C「よこしまな魂は、それを持つ者を滅ぼし、その者を敵の喜びに引き渡し、不敬虔な者たちの分け前へと導く」(集会の書6)。兄弟たちよ、このような勧めをもって互いに諭し合い、常に善きことに従い、悪しきことを避けよ。
Magnis enim (Gelasius, ep. 9) studiis (secundum beatum Apostolum) praecavendum est, ne fides et disciplina Domini blasphemetur (I Timoth., VI) .
PL 5, 171Cすなわち、幸いなる使徒にしたがえば(Gelasius, ep. 9)、主の信仰と教えとが冒瀆されることのないよう、大いなる努めをもって用心されねばならない(一テモテ6)。
Et si illa nonnumquam sinenda sunt quae (si caeterorum constet integritas) sola nocere non valeant: illa tamen sunt magnopere praecavenda, quae recipi sine manifesta de coloratione non possunt.
PL 5, 171Cそして、(他の点での健全さが保たれているならば)それ自体だけでは害をなし得ぬことどもは時に許されるべきであるとしても、明白な変質を伴わずには受け入れられ得ぬことどもは、大いに警戒されねばならない。
At si ea ipsa, quae nullo detrimento aliquoties indulgenda credentur, vel rerum temporumque cogit intuitus, vel acceleratae provisionis respectus excusat: quanto magis illa sunt nullatenus mutilanda, quae nec ulla necessitas, nec ecclesiastica prorsus extorquet utilitas?
PL 5, 171Cそして、何ら損害なく時に許容してもよいと思われる事柄でさえ、事情と時勢との考慮が強いるところとなり、あるいは急を要する配慮への顧慮が言い訳となるのであれば、いかなる必然性も、また教会のいかなる有用性も少しも強いることのない事柄が、決して欠け損なわれてはならないことは、なおさらではないか。
Idcirco, fratres, ista praetulimus, ut hae species, quas non licet offerri super altare juxta constitutionem apostolorum eorumque successorum (Canon 3, 4, 5, apost., ex versione Dionysii exigui) , ad domum sacerdotum deferantur, et a sacerdotibus benedicantur, et per simplicem benedictionem benedicta, demum a populis sumantur: fabae tantum et uvae, et caetera, quae apostoli constituerunt, super altare offerantur.
PL 5, 171Dそれゆえ、兄弟たちよ、我々はこのことを先に述べた。すなわち、使徒たちとその後継者たちの定めにしたがって祭壇の上に献げることが許されぬこれらの品々は(Canon 3, 4, 5, apost., ex versione Dionysii exigui)、祭司たちの家に運ばれ、祭司たちによって祝福され、単純な祝福によって祝福された後に、民によって受け取られるべきである。豆と葡萄、および使徒たちが定めたその他のものだけが、祭壇の上に献げられるべきである。
Optamus igitur (S. Greg., ep. 52, lib. IV) , fratres charissimi, et totis omnipotentem Dominum precibus exoramus, ut dilectionem vestram in amoris sui constantiam, faciat magis magisque fervescere, atque in pace Ecclesiae in una vos concedat manere concordia.
PL 5, 172Aかくして、最愛の兄弟たちよ、我々は願う(S. Greg., ep. 52, lib. IV)。そして、全能なる主に一心の祈りをもって嘆願する。主が諸君の愛を御自らへの愛の不動さのうちにいよいよ燃え立たせ、諸君が教会の平和のうちに一つの一致を保つことを許し給わんことを。
Admonemus etiam fraternitatem vestram (S. Greg., ep. 25, lib. II) , ut in commissis vobis animabus solerter invigiletis, animarumque magis lucris, quam commodis vitae praesentis intendatis.
PL 5, 172Aまた、我々は諸君兄弟に諭す(S. Greg., ep. 25, lib. II)。諸君に委ねられた魂について注意深く見守り、この世の生の利便よりも、むしろ魂の益に心を向けるようにと。
In continendis vero ac disponendis rebus ecclesiasticis diligentes custodes existatis, ut ex omni parte susceptum vos condigne gessisse pastoris officium, venturus judex, cum ad judicandum venerit, debeat approbare.
PL 5, 172A教会の財産を保持し取り計らうにあたっては、勤勉な守り手であれ。裁くために来たり給う審判者が来られる時、諸君が引き受けた牧者の務めをあらゆる点においてふさわしく果たしたことを是認し給うように。
Omnipotens autem Deus sua vos protectione custodiat (S. Greg., ep. 50, lib. IV), honoremque a Deo vobis collatum, moribus servare concedat, atque cum multiplici fructu animas vobis commissas ad pascua aeterna adducere, sibique condigne repraesentare adjuvet, vosque inter sanctos et electos suos collocare dignetur. Data II idus aprilis, Aureliano et Marcello viris clarissimis consulibus .
PL 5, 172A全能なる神が、御自らの守りをもって諸君を守り給い(S. Greg., ep. 50, lib. IV)、神より諸君に授けられた栄誉を、諸君の生き方によって保つことを許し給い、諸君に委ねられた魂を多くの実りとともに永遠の牧場へと導き、ふさわしく御自らに献げることを助け給い、諸君を聖徒と選ばれし者たちのうちに置き給わんことを。四月のイドゥスの2日前、アウレリアヌスとマルケルスが顕職の士にして執政官であった年に発す。
Epistola II, Prooemium
第II書簡 冒頭PL 5, 172BI. De modo recipiendi accusationem adversus clericos. II. Qui non admittantur ad accusationem religiosorum. III. De modo procedendi in negotiis ecclesiasticis, cum procedi non debeat modo saeculari.
PL 5, 172B一、聖職者に対する告発を受理する仕方について。二、修道者に対する告発において許容されない者たちについて。三、教会の事柄における手続きの仕方について、それは世俗の仕方によって進められてはならないこと。
Dilectissimis fratribus universis episcopis per Siciliam constitutis, Eutychianus. Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos (Ephes.
PL 5, 172Cシチリアに在るすべての最愛の兄弟司教たちへ、エウティキアヌスより。「祝せられよ、我々の主イエス・キリストの神にして父、我々を祝し給うた御方(Ephes.」
I, ex versione mixta ex Italica et Hieronymiana) in omni benedictione spirituali in coelestibus in Christo, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate, praedestinans nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum, secundum propositum voluntatis suae, in laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificatus est nobis in dilecto Filio suo in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum, secundum divitias gratiae ejus, quae abundavit in nobis in omni sapientia et prudentia, ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo, in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quae in coelis et quae in terra sunt in ipso.
PL 5, 172C「I, ex versione mixta ex Italica et Hieronymiana)天にあるあらゆる霊的祝福をもって、キリストにあってこの御方は、世界の基が置かれる前より、我々が愛のうちに御前にあって聖なる者、汚れなき者となるようにと、御自身のうちに我々を選び給い、御旨の目的にしたがって、イエス・キリストによって我々を子として迎え入れることをあらかじめ定め給うた。それは御自身の恩寵の栄光の誉れのためであり、御方はこの恩寵によって、御方の血による贖い、すなわち罪の赦しを我々が有するところの、愛する御子のうちにおいて我々に恵みを施し給うたのである。それは、あらゆる知恵と分別のうちに我々に満ち溢れた御方の恩寵の豊かさにしたがい、御旨の秘義を我々に知らしめるためであり、御方が御自身のうちに立て給うた御心にしたがって、時の満ちる経綸において、天にあるものも地にあるものも御方にあるすべてのものをキリストのうちに新たにするためである。」
In quo etiam sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum ejus, qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae, ut simus nos in laudem et gloriam ejus, qui ante speravimus in Christo: in quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestrae, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis sancto, qui est pignus haereditatis nostrae, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriae ipsius.
PL 5, 172D「この御方において、我々もまたくじによって召され、御旨の計らいにしたがってあらかじめ定められた。御方はすべてのことを御旨の思うところにしたがって行い給う。それは、キリストにあってあらかじめ望みをかけていた我々が、御方の誉れと栄光とのためとなるためである。この御方において、汝らもまた、真理の言葉、すなわち汝らの救いの福音を聞いた時、この御方において信じて、約束の聖なる霊によって証印を押されたのであり、この霊は我々の受け継ぐべきものの保証であって、御自らの所有とされたものが贖われ、御方の栄光の誉れとなるためである。」
Propterea et ego, audiens fidem vestram in Domino Jesu Christo, et dilectionem in omnes sanctos, non cesso, gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis, ut Deus Domini nostri Jesu Christi pater gloriae, det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitionem ejus, illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quae sit spes vocationis ejus, et quae divitiae gloriae haereditatis ejus in sanctis, et quae sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis ejus, quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in coelestibus super omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed et in futuro.
PL 5, 173A「それゆえ、私もまた、主イエス・キリストにある汝らの信仰と、すべての聖徒への愛とを聞いて、汝らのために感謝を献げ、私の祈りのうちに汝らを思い起こすことをやめない。我々の主イエス・キリストの神、栄光の父が、汝らに知恵と啓示の霊を与えて御自身を悟らせ、汝らの心の目を照らし、御方の召しの望みが何であるか、聖徒たちにおける御方の栄光の受け継ぎの豊かさが何であるか、また、御方の力の働きにしたがって信じる我々に対する御方の力の卓越した大きさが何であるかを、汝らが知るためである。この力は、御方がキリストにおいて働かせ、キリストを死者のうちから甦らせ、天にあって御自身の右に据え、あらゆる主権、権力、力、支配、そしてこの世においてのみならず来るべき世においても名づけられるあらゆる名の上に置き給うた、その働きである。」
Et omnia subjecit sub pedibus ejus, et ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam, quae est corpus ejus, et plenitudo ejus: qui omnia in omnibus adimplet.
PL 5, 173A「そして、すべてのものを御方の足の下に従わせ、御方を教会全体の上に頭として与え給うた。教会は御方の体であり、御方の満ち満てるものであって、御方はすべてのものをすべてにおいて満たし給う御方である。」
Et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris (Ephes. II) , in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi hujus, secundum principem potestatis aeris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filiis diffidentiae, in quibus et nos aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii irae, sicut et caeteri.
PL 5, 173B「汝らもまた、かつては自分たちの咎と罪とのうちに死んでいた者であった」(エフェソ2)。「かつて汝らはこの世界の世のならいにしたがい、この空中の権力の君、すなわち今、不従順の子らのうちに働く霊にしたがって、その咎と罪とのうちを歩んでいた。その中で我々もまた、かつては肉の欲望のうちに生活し、肉と思いの欲するところを行い、他の者たちと同じく、生まれながらにして怒りの子であった。」
Modo, fratres, quia ex filiis irae, sua gratia et gratuita miseratione fecit nos Deus filios suos: et nos, qui digni servi non eramus, nullis meritis praecedentibus, sed sua (ut diximus) gratia facti sumus filii ejus: in quo clamamus, Abba Pater (Rom., VIII) : sequentes ejus exempla, simul filii misericordiae et justitiae atque dilectionis, ut veri filii Dei et dici et esse, ipso auxiliante valeamus, deponentes (juxta Petrum apostolum) omnem malitiam et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones (I Petr., II) .
PL 5, 173Bしかるに、兄弟たちよ、怒りの子らであった我々を、神は御自らの恩寵と無償の憐れみとによって御自身の子とし給うた。我々はふさわしい僕ではなく、先立つ何の功もなかったが、(すでに述べたように)御自らの恩寵によって御方の子とされたのであり、この御方において我々は「アバ、父よ」と叫ぶのである(ローマ8)。御方の模範に従い、憐れみと正義と愛との子として、真に神の子と呼ばれ、また真に神の子であることを、御方の助けによって成し得るように、(使徒ペトロにしたがって)あらゆる悪意とあらゆる欺きと偽善と妬みとあらゆる誹謗とを脱ぎ捨てるのである(一ペトロ2)。
Hi vero qui talia agunt, non filii Dei, sed potius filii nequam esse comprobantur, sicut Paulus ait Apostolus: Manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur (Galat., V) .
PL 5, 173Cしかし、このようなことを行う者たちは、神の子ではなく、むしろよこしまな子であることが証される。使徒パウロが言うとおりである。「肉の業は明らかである。すなわち、姦淫、汚れ、淫乱、偶像への隷従、呪術、敵意、争い、そねみ、怒り、党派心、分裂、分派、妬み、殺人、酩酊、宴楽、およびこれらに類することである。私は汝らに、以前に予告したように今また予告する。このようなことを行う者たちは神の国を受け継がないであろう」(ガラテヤ5)。
Grave, fratres, verbum et horrendum nimis, quod ait: Quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur. Et ipsa per se Veritas dicit: Quid prodest homini, universum mundum lucrari, animae vero suae detrimentum pati (Matth., XVI) ?
PL 5, 173C兄弟たちよ、「このようなことを行う者たちは神の国を受け継がないであろう」との御言葉は、重く、はなはだ恐るべきものである。そして、真理そのものがみずから語り給う。「人が全世界を手に入れても、自分の魂を失うならば、何の益があろうか」(マタイ16)。
Gravia sunt nimis, quae praetulimus, et pervalde cavenda. Quibus enim regnum Dei praecluditur, procul dubio et Ecclesia denegatur.
PL 5, 173D我々が先に述べたことは、はなはだ重く、大いに警戒されねばならない。なぜなら、神の国が閉ざされる者たちには、疑いなく教会もまた拒まれるからである。
De quibus Dominus in Evangelio, potestatem apostolorum, eorumque successorem annuntians, ait: Quorum demiseritis peccata, dimittuntur eis; et quorum alligaveritis, alligata erunt (Joan., XX; Matth., XVIII) : id est, quibus Ecclesiam interdixeritis, nisi reconciliati per satisfactionem fuerint, ipsis et janua regni coelestis clausa erit.
PL 5, 173Dこれらの者たちについて、主は福音書において、使徒たちとその後継者たちの権能を告げて言い給う。「汝らが赦す罪は赦され、汝らがつなぐものはつながれるであろう」(ヨハネ20、マタイ18)。すなわち、諸君が教会から締め出した者たちは、償いによって和解しない限り、彼らにとって天の国の門は閉ざされたままとなるであろう、ということである。
Epistola II, Caput I
第II書簡 第I章PL 5, 174A--Unde ista praecaventes (2 q. 6, Non ita in ecclesiasticis) , et stultorum animos praevidentes, cura pastorali cum omnibus episcopis, et sanctae romanae atque universalis Ecclesiae utriusque ordinis fidelibus, statuimus, non ita in ecclesiasticis agendum esse negotiis, sicut in saecularibus.
PL 5, 174A――かかることどもを未然に防ぐべく(2 q. 6, Non ita in ecclesiasticis)、また愚かなる者たちの魂胆をあらかじめ見抜いて、我々はすべての司教たち、および聖なるローマの、また普遍教会の両階級の信徒たちとともに、牧者としての配慮をもって、教会の事柄は世俗の事柄と同じようには進められるべきではないと定める。
Nam in saecularibus legibus postquam vocatus quis venerit, et in fore decertare coeperit, non licet ei ante peractam causam recedere; in ecclesiasticis vero, dicta causa recedere licet, si necesse fuerit, aut si se praegravari viderit.
PL 5, 174Aすなわち、世俗の法律においては、召喚された者が出頭し、法廷において争いを始めた後は、事件が結審する前に退くことは許されない。しかし、教会の事柄においては、必要であるならば、あるいは自らが不利に扱われていると見るならば、申し立てを行った後に退くことが許される。
Accusationis vero ordinem talem et dicimus et servari jubemus, id est, si quis clericorum in crimine impeditur, non statim reus existimetur, qui accusari potuit, ne suspectam innocentiam faciamus.
PL 5, 174A告発の順序については、次のように定め、これを守るよう命じる。すなわち、聖職者の誰かが犯罪の廉で罪に問われた場合、告発され得たというだけで直ちに被告と見なされてはならない。無実の者を疑わしいものとしないためである。
Sed quisquis ille est (1 q. 8, Quisquis est ille) , qui crimen intendit, in judicium veniat: nomen rei indicet: vinculum inscriptionis arripiat: custodiat similitudinem: habita tamen dignitatis aestimatione potiatur: nec forte sibi noverit licentiam mentiendi, cum calumniantes ad vindictam poscat similitudo supplicit.
PL 5, 174Bしかし、犯罪を申し立てる者が誰であれ(1 q. 8, Quisquis est ille)、その者は裁判に出頭し、被告の名を示し、告発の誓約に自らを縛り、同等の立場を守らねばならない。ただし、その〔被告の〕位の重んじをふまえて扱われるべきであり、偽りを言う自由が自分にあると思い込んではならない。中傷する者を罰するには、同等の刑罰が科されるべきだからである〔底本は supplicit。supplicii と読み、崩れた構文を文脈から解した〕。
Haeretici enim omnes, et suspecti, et excommunicati, homicidae (Hadr., coll. 63) quoque atque malefici, fures, sacrilegi, raptores, venefici, adulteri, et qui raptum fecerint, vel falsum testimonium dixerint, seu qui ad sortilegos magosque concurrerint, nullatenus ad accusationem sunt admittendi.
PL 5, 174Bすなわち、すべての異端者、嫌疑をかけられた者、破門された者、殺人者(Hadr., coll. 63)、悪事を働く者、盗人、瀆聖を犯した者、掠奪者、毒殺者、姦通者、また誘拐を行った者、あるいは偽証をした者、さらには占い師や魔術師のもとに走った者は、いかなる場合も告発人として認められてはならない。
Epistola II, Caput II
第II書簡 第II章PL 5, 174B--Nulli infami umquam (3 q. 4, Nulli umquam infami) , atque sacrilego, de quocumque negotio liceat adversus religiosum Christianum, quamvis humilis servilisque persona sit, testimonium dicere, nec de qualibet re, actione vel inscriptione, Christianum impetere.
PL 5, 174B――いかなる悪名高き者にも(3 q. 4, Nulli umquam infami)、また瀆聖を犯した者にも、いかなる事柄についても、敬虔なキリスト教徒に対しては――その者がたとえ卑しく奴隷の身分であろうとも――証言をなすことは決して許されず、いかなる事柄、訴訟、告発によってもキリスト教徒を攻撃することは許されない。
Omnibus quoque similiter accusandi, vel testificandi licentia denegetur, qui christianae religionis et nominis dignitatem, et suae legis, vel sui propositi normam, aut regulariter prohibita neglexerint (Anianus, in Constant. I, tit. 7, lib. X, Cod. Theod.)
PL 5, 174C同様に、キリスト教という宗教とその名の尊厳、また自らの掟あるいは自らの立てた志の規範、あるいは規則の上で禁じられていることを軽んじた者すべてにも、告発しあるいは証言する権利は等しく否まれるべきである(Anianus, in Constant. I, tit. 7, lib. X, Cod. Theod.)。
Epistola II, Caput III
第II書簡 第III章PL 5, 174C--Similiter prohibemus, ut nullae causae a judicibus ecclesiasticis audiantur, quae legibus non continentur, vel quae prohibitae esse noscuntur. Haec non solum ecclesiasticae, sed et saeculi leges observari praecipiunt.
PL 5, 174C――同様に我々は禁じる。教会の裁判官によって、法規に含まれていない、あるいは禁じられていると知られている事案が審理されることを。このことは教会法のみならず、世俗の法律もまた守られるべきことと命じている。
Non enim passim (Concil. Carth. II) vageque sacerdotum accusatio debet fieri. Nam si facile admitteretur, perpauci nimis invenirentur: quia omnes qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patiuntur. Beati autem qui persecutionem patiuntur propter justitiam.
PL 5, 174Cすなわち、祭司に対する告発はみだりに(Concil. Carth. II)、また無闇になされてはならない。もし容易に受理されるならば、残る祭司はあまりに少なくなってしまうであろう。なぜなら、キリストにあって敬虔に生きようと欲する者は皆、迫害を受けるからである。しかし、義のために迫害を受ける者は幸いである。
Unde et ipsa per se Veritas ait (I Tim., III; Matth., V; Joan., XVII) : Pater, manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Tui erant et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt.
PL 5, 174Dそれゆえ、真理そのものがみずから言い給う(一テモテ3、マタイ5、ヨハネ17)。「父よ、私はあなたの名を、世からあなたが私に与えて下さった人々に現しました。彼らはあなたのものでしたが、あなたは彼らを私に与え、彼らはあなたの言葉を守りました。」
Nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi, abs te sunt: quia verba quae dedisti mihi, dedi eis, et ipsi acceperunt: et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti.
PL 5, 175A「今、彼らは、あなたが私に与えて下さったものはすべてあなたから出たものであることを知りました。あなたが私に与えて下さった言葉を私は彼らに与え、彼らはそれを受け、まことに私があなたから出たことを知り、あなたが私を遣わされたことを信じました。」
Ego pro eis rogo, non pro mundo rogo, sed pro eis quos dedisti mihi, quia tui sunt. Et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt, et clarificatus sum in eis. Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio.
PL 5, 175A「私は彼らのために願います。世のためにではなく、あなたが私に与えて下さった彼らのために願います。彼らはあなたのものだからです。私のものはすべてあなたのものであり、あなたのものは私のものです。そして私は彼らにあって栄光を受けました。私はもはや世にはいません。しかし彼らは世にいます。そして私はあなたのもとに参ります。」
Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, et unum sint, sicut et nos. Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi: et nemo ex his periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.
PL 5, 175A「聖なる父よ、あなたが私に与えて下さった彼らを、あなたの名において守って下さい。我々がそうであるように、彼らも一つとなりますように。私が彼らと共にいた間、私はあなたの名において彼らを守りました。あなたが私に与えて下さった者たちを、私は守りました。彼らのうち誰も滅びませんでした。ただ、聖書が成就するために、滅びの子だけは別です。」
Nunc autem ad te venio, et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. Ego dedi eis sermonem tuum: et mundus odio habuit eos, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo. Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo.
PL 5, 175A「今、私はあなたのもとに参ります。そして、彼らが私の喜びを自らのうちに満たされたものとして持つように、世にあってこれを語ります。私は彼らにあなたの言葉を与えました。そして世は彼らを憎みました。私が世のものでないように、彼らも世のものではないからです。私は、あなたが彼らを世から取り去って下さるようにとは願わず、悪から守って下さるようにと願います。」
De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo. Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum. Et pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate.
PL 5, 175B「私が世のものでないように、彼らも世のものではありません。真理によって彼らを聖なるものとして下さい。あなたの言葉は真理です。あなたが私を世に遣わされたように、私も彼らを世に遣わしました。そして、彼らもまた真理によって聖なるものとされるように、私は彼らのために自らを聖なるものとします。」
Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint, et mundus credat quia tu me misisti. Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis, ut sint unum, sicut et nos unum sumus.
PL 5, 175B「私は彼らのためだけでなく、彼らの言葉によって私を信じる者たちのためにも願います。皆が一つとなり、世があなたが私を遣わされたことを信じるためです。あなたが私に下さった栄光を、私は彼らに与えました。我々が一つであるように、彼らも一つとなるためです。」
Ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum, ut cognoscat mundus, quia tu me misisti, et dilexi eos, sicut et me dilexisti.
PL 5, 175B「私が彼らのうちにあり、あなたが私のうちにあるのは、彼らが完全に一つとなるためであり、世が、あなたが私を遣わされたこと、そして、あなたが私を愛されたように私も彼らを愛したことを知るためです。」
Pater, quos dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi. Pater juste, mundus te non cognovit, ego autem te cognovi, et hi cognoverunt, quia tu me misisti.
PL 5, 175B「父よ、あなたが私に与えて下さった者たちが、私のいる所に共にいることを私は望みます。あなたが世界の基が置かれる前から私を愛されたゆえに私に与えて下さった栄光を、彼らが見るためです。正しい父よ、世はあなたを知りませんでしたが、私はあなたを知りました。そして彼らは、あなたが私を遣わされたことを知りました。」
Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam, ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis.
PL 5, 175C「私はあなたの名を彼らに知らせました。そしてこれからも知らせます。あなたが私を愛された愛が彼らのうちにあり、私も彼らのうちにあるためです。」
Et idem Joannes apostolus et evangelista, in prima sua epistola, loquitur, dicens (I Joan. IV) : Charissimi, diligamus invicem, quia charitas ex Deo est: et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum.
PL 5, 175Cそして、同じ使徒にして福音記者ヨハネは、その第一書簡において次のように語る(一ヨハネ4)。「最愛なる者たちよ、互いに愛し合おう。愛は神から出るものだからである。愛する者は皆、神から生まれ、神を知っている。」
Qui non diligit, non novit Deum, quia Deus charitas est. In hoc apparuit charitas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum.
PL 5, 175C「愛さない者は神を知らない。神は愛だからである。神の愛は、神が独り子を世に遣わし、その方によって我々が生きるようにされたことにおいて、我々のうちに現された。」
In hoc est charitas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse dilexit nos, et misit filium suum propitiationem pro peccatis nostris. Charissimi, si sic Deus dilexit nos, et nos debemus alterutrum diligere. Deum nemo vidit umquam.
PL 5, 175C「愛とは、我々が神を愛したということではなく、神御自身が我々を愛し、我々の罪のための宥めとして御子を遣わされたということにある。最愛なる者たちよ、神がこのように我々を愛されたのであれば、我々もまた互いに愛し合うべきである。神を見た者はいまだかつて誰もいない。」
Si diligamus invicem, Deus in nobis manet et charitas ejus in nobis perfecta est. In hoc intelligimus, quoniam in eo manemus, et ipse in nobis, quoniam de spiritu suo dedit nobis. Et nos vidimus et testificamur, quoniam Pater misit Filium suum salvatorem mundi.
PL 5, 175D「もし我々が互いに愛し合うならば、神は我々のうちにとどまり、神の愛は我々のうちに全うされる。我々がこれによって、神のうちにとどまり、神も我々のうちにとどまり給うことを知るのは、神が御自身の霊から我々に与えて下さったからである。我々は見た。そして証言する。父が御子を世の救い主として遣わされたことを。」
Quisquis confessus fuerit, quoniam Jesus est filius Dei, Deus in eo manet et ipse in Deo. Et nos vidimus et credidimus charitati, quam habet Deus in nobis, Deus charitas est: et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deum in eo.
PL 5, 175D「イエスが神の子であると告白する者には、神がその者のうちにとどまり、その者も神のうちにとどまる。我々は、神が我々に対して抱き給う愛を見て、これを信じた。神は愛である。愛のうちにとどまる者は神のうちにとどまり、神もその者のうちにとどまり給う。」
In hoc perfecta est charitas nobiscum, ut fiduciam habeamus in die judicii, quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem, quoniam timor poenam habet.
PL 5, 175D「我々における愛が全うされているのは、審判の日に我々が確信を持てるようにするためであり、それは、御方がそうであるように、我々もこの世においてそうであるからである。愛には恐れがない。全き愛は恐れを外に追い出す。恐れは刑罰を伴うからである。」
Qui autem timet, non est perfectus in charitate. Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos. Si quis dixerit, quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est.
PL 5, 176A「恐れる者は愛において全うされていない。それゆえ、我々は神を愛そう。神がまず我々を愛して下さったからである。もし誰かが『私は神を愛している』と言いながら自分の兄弟を憎むなら、その者は偽り者である。」
Qui autem non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere? Et hoc mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. Omnis qui credit, quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est.
PL 5, 176A「目に見える自分の兄弟を愛さない者が、どうして目に見えない神を愛することができようか。そして我々は神からこの掟を受けている。神を愛する者は自分の兄弟をも愛すべきである、と。イエスがキリストであると信じる者は皆、神から生まれた者である。」
Et omnis qui diligit eum, qui genuit, diligit et eum, qui natus est ex eo. In hoc cognoscimus, quoniam diligemus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata ejus faciamus.
PL 5, 176A「生んだ方を愛する者は皆、その方から生まれた者をも愛する。我々がこれによって、神を愛し、その掟を行うときに、神から生まれた者たちを愛していることを知るのである。」
Haec est enim charitas Dei, ut mandata ejus custodiamus: et mandata ejus gravia non sunt (I Joan., V) .
PL 5, 176A「神への愛とは、御方の掟を守ることであり、その掟は重荷ではない」(一ヨハネ5)。
Et per prophetam, Dominus, monendo, ne laedantur discipuli sui, horumque successores, inquit (Psal., XXXII, ex vers. S. Hieronymi quam cum vetere et Italica permiscet) : Circumdat angelus Domini in gyra timentes eum, et eruet eos.
PL 5, 176Bそして預言者を通して、主は御自身の弟子たちとその後継者たちが害を受けぬようにと戒めて言い給う(詩篇32、ex vers. S. Hieronymi quam cum vetere et Italica permiscet)。「主の御使いは、主を畏れる者たちの周りに陣を敷き、彼らを救い出す。」
Gustate et videte, quoniam bonus est Dominus. Beatus vir qui sperat in eo. Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam non est inopia timentibus eum. Leones indiguerunt, et esurierunt: quaerentibus Dominum, non deerit omne bonum.
PL 5, 176B「味わい見よ、主の恵み深きことを。主に依り頼む人は幸いである。主を畏れよ、御方の聖徒たちよ、主を畏れる者には乏しきことがないからである。獅子らは乏しくなり、飢えた。しかし、主を求める者には、良きものが何一つ欠けることがない。」
Ambulate, filii, audite me, timorem Domini docebo vos. Quis est vir qui velit vitam, diligit dies videre bonos? Custodi linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Recede a malo, et fac bonum: quaere pacem, et persequere eam.
PL 5, 176B「歩め、子らよ、私に聞け。私は汝らに主を畏れることを教えよう。命を望み、良き日々を見ることを愛する人は誰か。お前の舌を悪から守り、お前の唇が欺きを語らぬようにせよ。悪を離れ、善を行え。平和を求め、これを追い求めよ。」
Oculi Domini super justos, et aures ejus ad clamorem eorum. Vultus autem Domini in facientes malum, ut perdat de terra memoriam eorum. Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos, et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
PL 5, 176B「主の目は正しき者たちの上にあり、主の耳は彼らの叫びに向けられている。しかし主の御顔は悪を行う者たちに向かい、彼らの記憶を地から絶やされる。正しき者たちが叫ぶと、主はこれを聞き入れ、彼らをあらゆる苦難から救い出された。」
Juxta est Dominus contritis corde, et confractos spiritu salvabit. Multa mala justo, et ex omnibus illis liberabit eum Dominus. Custodit Dominus omnia ossa ejus, unum ex his non confringetur. Interficiet impium malitia, et odientes justum culpabuntur.
PL 5, 176C「主は心の砕けた者の近くにおられ、霊の打ち砕かれた者を救われる。正しき者には多くの災いがあるが、主はそのすべてから彼を救われる。主は彼の骨をことごとく守られ、そのうちの一つも折られることはない。悪は悪しき者を殺し、正しき者を憎む者たちは罪に問われるであろう。」
Redimet Dominus animas servorum suorum, et liberabit eos. Vos ergo, fratres (Psal., LIV) , super Dominum ponite corda vestra, et ipse enutriet vos, quia non dabit in aeternum fluctuationem justis.
PL 5, 176C「主は御自身の僕たちの魂を贖い、彼らを救われる。」それゆえ、兄弟たちよ(詩篇54)、諸君の心を主の上に置け。そうすれば、主は諸君を養い給うであろう。主は正しき者たちが永遠にゆらぐことを許し給わないからである。
Deus autem Dominus noster deducet inimicos nostros, juxta Prophetae vocem, in puteum interitus quoniam viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos. Vox autem semper sperate in Domino, et fiduciam habetote in eo, quia ipse liberabit nos.
PL 5, 176Cそして、我々の神なる主は、預言者の言葉にしたがい、我々の敵を滅びの穴へと落とし給うであろう。血を流す者、欺く者は、その齢の半ばにも達しないからである。諸君は〔底本は Vox。命令形が二人称複数なので Vos の崩れと見て訳した〕常に主に望みを置き、御方に信頼せよ。御方が我々を救い給うであろうから。
Ipse est enim benedictus a saeculo usque in saeculum, et regni ejus non erit finis (Luc, I) Data decimo tertio kalendas octobris (anno 283), Caro Secundo et Carino viris clarissimis consulibus.
PL 5, 176D御方こそは世々にわたって祝せられ、その御国は終わることがないからである(ルカ1)。十月のカレンダエの13日前(283年)、カルスが2度目、カリヌスが顕職の士にして執政官であった年に発す。
Epistola III
第III書簡PL 5, 176D[0177] Si quis episcopus, aut abbas, presbytero aut monacho suo jusserit missas pro haereticis cantare, non licet. Non enim expedit eis obedire.
PL 5, 176Dもし司教あるいは修道院長が、自らの司祭あるいは修道士に、異端者たちのためにミサを歌うよう命じるならば、それは許されない。彼らに従うことは益とならないからである。
Epistola IV
第IV書簡PL 5, 177ANihilominus etiam in quibusdam locis insolitum invenimus usum stultitiae plenum, et ecclesiasticae auctoritati contrarium, eo quod videlicet nonnullae abbatissae, et aliquae ex sanctimonialibus, viduis et puellis virginibus, contra fas, velum imponere praesumant, et ideo nonnullae injuste velatae putant se liberius suis carnalibus desideriis posse servire, et suas voluntates explere.
PL 5, 177Aそれにもかかわらず、我々はいくつかの土地において、愚かさに満ち、教会の権威に反する異常な慣行を見出した。すなわち、幾人かの女子修道院長、および修道女たちの一部が、道理に反して、寡婦や処女の娘たちに被り物を授けることを敢えて行っており、そのために、不当に被り物を受けた幾人かの女たちは、これによって自らの肉の欲望により自由に仕え、自らの意のままを遂げることができると思い込んでいる。
Quapropter statuimus, ut si abbatissa aut quaelibet sanctimonialis, post hanc definitionem, in tantam audaciam proruperit, ut aut viduam aut puellam virginem velare praesumat, judicio canonico usque ad satisfactionem subdatur (In decret. Ivo. lib. III, 20, q. 2. Statuimus ut si abbatissa.)
PL 5, 177Bそれゆえ我々は定める。もし女子修道院長あるいは何らかの修道女が、この定めの後に、寡婦あるいは処女の娘に被り物を授けることを敢えて行うほどの大胆さに走るならば、償いに至るまで教会法の裁きに服させられるべきである(In decret. Ivo. lib. III, 20, q. 2. Statuimus ut si abbatissa.)。
Epistola V
第V書簡PL 5, 177BPraedicandum est etiam, ut perjurium fideles caveant, et ab hoc summopere abstineant, scientes hoc grande scelus esse, et in lege et in prophetis et in Evangelium prohibitum (Levit., VI; Josue, IX; Malach., III; Matth., V).
PL 5, 177B信徒たちが偽誓を避け、これを極めて慎むよう、また、これが律法においても預言者においても福音書においても禁じられている大いなる罪であることを知るよう、宣べ伝えられねばならない(レビ記6、ヨシュア記9、マラキ書3、マタイ5)。
Audivimus autem quosdam parvipendere hoc scelus, et levem quodammodo perjuriis poenitentiae modum imponere.
PL 5, 177Cしかし我々は、ある者たちがこの罪を軽んじ、偽誓に対して幾分軽い痛悔の度合いを課していると聞き及んでいる。
Qui nosse debent, talem de perjurio poenitentiam imponi debere, qualem et de adulterio, et de fornicatione, et de homicidio sponte commisso, et de caeteris criminalibus vitiis.
PL 5, 177C彼らは、偽誓について、姦通、淫行、自ら進んで犯した殺人、およびその他の犯罪的な悪行について課されるのと同様の痛悔が課されるべきであることを知らねばならない。
Si quis vero perpetrato perjurio, aut quolibet criminali peccato, timens poenitentiam longam, ad confessionem venire voluerit, ab Ecclesia repellendus est, sive a communione et consortio fidelium, ut nullus cum eo comedat, neque bibat, neque oret, neque in domo sua eum recipiat.
PL 5, 177Cもし誰かが偽誓を犯し、あるいは何らかの犯罪的な罪を犯した後、長い痛悔を恐れて告白に来ようとするならば〔底本どおり訳したが、これでは条文の趣旨が立たない。noluerit(来ようとしない)の崩れらしい〕、その者は教会から、すなわち信徒たちの交わりと集いから退けられるべきであり、誰もその者と共に食事をせず、共に飲まず、共に祈らず、また自分の家に迎え入れてはならない。
Epistola VI
第VI書簡PL 5, 177DSi quis membrorum truncationes, et domorum incendia fecerit, sive fieri jusserit, aut facienti consenserit, quousque de his unicuique legaliter et amicabiliter coram episcopo civitatis, aliisque civibus, non emendaverit, ab Ecclesia se privatum cognoscat.
PL 5, 177Dもし誰かが四肢の切断や家屋の放火を行い、あるいは行わせ、あるいは行う者に同意したならば、都市の司教および他の市民たちの前で、各人に対しこれらのことについて合法的かつ友好的に事を改めるまでは、自らが教会から除かれた者であることを知れ。
Si vero post secundam et tertiam conventionem, cuncta in quibus arguitur, non emendaverit, tamquam ethnicus et publicanus, ab omni christianorum collegio separetur.
PL 5, 178Aしかしもし二度目、三度目の召喚の後もなお、咎められているすべての事柄を改めないならば、異邦人や徴税人と同様に、キリスト教徒のすべての交わりから引き離されよ。
Epistola VII
第VII書簡PL 5, 178ASi quis gentilis gentilem uxorem dimiserit ante baptismum; post baptismum in potestate ejus erit eam habere, vel non habere.
PL 5, 178Aもし異教徒である者が、洗礼を受ける前に異教徒である妻を離縁したならば、洗礼ののちは、その妻を留めるか留めないかは、彼の権能に属する。
Epistola VIII
第VIII書簡PL 5, 178BSimili modo, si unus ex conjugatis baptizatus est, et alter gentilis, et sequi non vult, sicut dicit Apostolus: Infidelis si discedit, discedat (I Cor., VII) .
PL 5, 178B同様に、夫婦の一方が洗礼を受け、他方が異教徒であって、これに従おうとしない場合も、使徒が言うとおりである。「不信者が去るのであれば、去るにまかせよ」(一コリント7)。
Epistola IX
第IX書簡PL 5, 178BEpiscopus in synodo residens, post congruam allocutionem septem ex plebe ejus parochiae, vel eo amplius, prout viderit expedire, maturiores, honestiores, atque veraciores viros, in medium debet advocare: et illatis sanctorum pignoribus, unumquemque illorum tali sacramento constringere, ut amodo in ante quidquid nosti, aut audisti, aut postmodum inquisiturus es, quod contra voluntatem Dei et rectam christianitatem in ista parochia, factum sit, aut futurum erit, si in diebus tuis evenerit, tantum ut ad tuam cognitionem quocumque modo perveniat, si scis, aut indicatum fuerit tibi, synodalem causam esse, et ad ministerium episcopi pertinere, quod tu nec propter amorem, nec propter timorem, nec propter praemium, nec propter parentelam, ullatenus celes episcopo, aut ejus misso, cui hoc inquirere jusserit, quandocumque ex hoc te interrogaverit: sic te Deus adjuvet, et istae sanctorum reliquiae, et illud sacramentum, quod juste juravit de synodali causa, quod tu illud ex te, ita observabis, in quantum sapis, aut audisti, aut ab hac die in antea inquisiturus es, sic te Deus adjuvet.
PL 5, 178B司教はシノドゥスに主宰者として着き、しかるべき訓辞を行ったのち、その教区の民のうちから七名、あるいは適当と見るならそれ以上の、より思慮深く、より誠実で、より信頼できる男たちを、一同の前に召し出さねばならない。そして聖人たちの聖遺物を運び入れさせたうえで、彼らひとりひとりを次のような誓約で縛らねばならない。すなわち、「今よりのち、お前が知っていること、あるいは聞いたこと、あるいはのちに調べて知るであろうことのうち、神の御旨と正しいキリスト教信仰とに反してこの教区で行われた、あるいは行われるであろうことがあれば――それがお前の存命中に起こるならば――、それがいかなる仕方であれお前の知るところとなり、お前がそれを知っている、あるいはお前に知らされたのであれば、それがシノドゥスの案件であって司教の職務に属することであるかぎり、お前は愛のゆえにも、恐れのゆえにも、報酬のゆえにも、血縁のゆえにも、そのことを司教に、あるいは司教がこれを調べるよう命じたその使者に、いっさい隠さない。司教がこの件についてお前に尋ねるときはいつでもそうする。神がそのようにお前を助け給うように。また、これらの聖人の聖遺物と、シノドゥスの案件について正しく誓われたその誓約とが、お前を助け給うように〔底本はこのあたりの構文がねじれており、語順を整えて訳した〕。お前は自らそのことを、お前の知るかぎり、あるいは聞いたかぎり、あるいはこの日よりのちに調べて知るであろうかぎり、そのとおりに守るであろう。神がそのようにお前を助け給うように。」
Epistola X
第X書簡PL 5, 179AMalum magnum ebrietatis, unde omnia vitia pullulant, Christianis modis omnibus cavere praecipimus. Qui autem hoc vitare noluerit, excommunicandum esse decrevimus, usque ad congruam emendationem.
PL 5, 179A酩酊という大いなる悪、そこからあらゆる悪徳が芽生え出るものを、我々はあらゆる仕方でキリスト教徒たちに避けるよう命じる。しかしこれを避けようとしない者は、しかるべき改悛に至るまで破門されるべきであると、我々は定めた。
Epistola XI
第XI書簡PL 5, 179AEpiscopi et Dei ministri, non debent comessationibus et vinolentiis nimiis incumbere, sed considerent sententiam Domini, dicentes: Attendite, ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate (Luc., XXI; I Thess., III).
PL 5, 179A司教たちと神の奉仕者たちは、饗宴と過度の飲酒とにふけるべきではない。むしろ、主の御言葉を心に留めよ。その御言葉はこう言う。「注意せよ、汝らの心が放縦と酩酊とによって重くならぬように」(ルカ21、一テサロニケ3)。
Moderate enim cibum, et necessarium sumptum sumant, ut juxta apostolum, sobrii sint, et parati ad servitium Dei.
PL 5, 179B節度をもって食物と、必要なだけの糧とを摂るがよい。使徒にならって、酔いを離れ、神への奉仕に備えているように。
Epistola XII
第XII書簡PL 5, 180AObservandum est nobis, ut et vos ab ebrietate abstineatis, et ut plebes subditae abstineant, praedicetis.
PL 5, 180A我々が守るべきは、諸君自身が酩酊を控えることであり、また服する民もそれを控えるよう、諸君が説き勧めることである。
Et neque per tabernas eatis bibendo, aut comedendo, neque domos aut vicos curiositate qualibet peragretis, neque cum feminis, aut cum quibuslibet personis impuris, convivia exerceatis, nisi forte paterfamilias quilibet vos invitaverit ad domum suam, et cum conjuge sua, et cum plebe velit vobiscum spiritali gaudio laetari, et verborum vestrorum refectionem accipere, et vobis refectionem carnalem charitatis officio exhibere.
PL 5, 180Aまた諸君は、飲み食いのために酒場を巡ってはならず、いかなる好奇心からであれ家々や町々を歩き回ってはならず、女たちや、いかなる汚れた者たちとであれ宴を催してはならない。ただし、ある家長が諸君を自らの家に招き、その妻とともに、また民とともに、諸君と霊的な喜びのうちに喜び合い、諸君の言葉による糧を受け、諸君に愛の務めとして肉の糧をさし出そうとするのであれば、この限りではない。
Oportet enim, ut si quando quilibet fidelium carnalibus vos reficit epulis, a vobis reficiatur spiritualibus epulis.
PL 5, 180Aなぜなら、もし信徒の誰かが肉の饗宴をもって諸君を養うことがあれば、諸君もまた霊の饗宴をもって彼を養うべきだからである。