作者不詳—

Epistolae dubiae › 全文

Epistolae dubiae 全文

Anonymous · PL 5, 83B–90A

Epistola I

第I書簡PL 5, 83B
1

Episcopus Sixtus Grato coepiscopo salutem. Laetari et gaudere me (Leo, epist. 31) plurimum in Christo Jesu Domino nostro dilectionis tuae scripta fecerunt, quibus evidenter ostenditur, quantum catholicam diligis fidem, et quantum pravorum hominum detestaris errorem.

PL 5, 83B

司教シクストゥスより、同僚司教グラトゥスへ、挨拶を送る。お前の書状は、我々の主キリスト・イエスにあって、私に喜びと楽しみを(Leo, epist. 31)大いにもたらした。その書状は、お前がいかにカトリックの信仰を愛し、邪悪な人々の誤りをいかに忌み嫌っているかを、明らかに示している。

2

Omnis enim haeresis nimis est impia, et evangelicae veritatis inimica, quae non portionem aliquam laedere, sed ipsa christianae religionis conatur fundamenta convellere.

PL 5, 83B

あらゆる異端は甚だ不敬虔であり、福音の真理の敵である。異端は、いずれかの部分を傷つけるのではなく、キリスト教という宗教そのものの土台を覆そうとするからである。

3

Memor enim sum, me sub illius nomine ecclesiae praesidere; cujus a Domino nostro Jesu Christo est glorificata confessio, et (S. Leo, epist. 31) cujus fides nullum unquam fallit, sed omnes quidem haereses destruit.

PL 5, 83B

私は、かの御方の御名のもとに教会を治めていることを忘れずにいる。その御方の告白は、我々の主イエス・キリストによって栄光を与えられており(S. Leo, epist. 31)、その御方の信仰は誰をも欺いたことがなく、あらゆる異端を打ち滅ぼすのである。

4

Intelligo autem mihi aliter non licere, quam ut omnes conatus meos ei causae, in qua universalis ecclesiae salus infestatur, impendam.

PL 5, 83C

そして私は、普遍教会の救いが脅かされているこの事案に、私のあらゆる努力を注ぐこと以外、自分に許されていないと理解している。

5

Agnosce, fili charissime (Ithacius, Adv. Varimadum, cap. 12) , non ex tempore, neque post tempora Filium Dei natum, sed ante omnia tempora de paterno utero inenarrabiliter generatum, ipso Deo patre per prophetam dicente: In splendoribus sanctorum ex utero ante Luciferum genui te (Psalm. CIX) .

PL 5, 83C

悟れ、最愛の子よ(Ithacius, Adv. Varimadum, cap. 12)、神の子は時の内に生まれたのでも、時の後に生まれたのでもなく、あらゆる時に先立って、父の御胎から言い表しえぬ仕方で生まれたのだということを。父なる神御自身が預言者を通して、こう言っておられる。「聖なる者たちの輝きの中に、明けの明星に先立ち、わたしはわが胎からお前を生んだ」(詩篇109)。

6

Quam sententiam et Isaias propheta dubiis atque incredulis evidenter expressit, dum non aliunde filium, quam de Patre natum ineffabiliter ostendit: In humilitate, inquit, judicium ejus sublatum est. Nativitatem ejus quis enarrabit (Isai., LXIII) ?

PL 5, 83C

この文言を、預言者イザヤも、疑い深く信じない者たちに対して明らかに言い表した。彼は、子が父以外のどこからでもなく、父から言い表しえぬ仕方で生まれたことを示しているのである。彼は言う。「彼の裁きは、卑しさのうちに取り去られた。彼の誕生を誰が語り得ようか」(イザヤ63)。

7

Et in libro Job: Sapientiam Dei, ait, unde invenies? Latet enim ab oculis hominum, et a volucribus coeli absconsa est (Job, XXVIII).

PL 5, 84B

また『ヨブ記』にはこうある。「神の知恵を、どこに見出そうか」と彼は言う。「それは人の目から隠されており、空の鳥からも覆い隠されている」(ヨブ28)。

8

Expergiscere paululum, et si lumen scientiae in teipsum aliquantum habes, invenies, cujus nativitas a propheta non potuit enarrari ex tempore, vel ut adstruere ipse conaris, non potuit generari.

PL 5, 84B

しばし目を覚ませ。もしお前の内に幾らかでも知識の光があるならば、その誕生を預言者が語りえなかった方は、時から生まれることも、またお前自身が主張しようとするような仕方で生まれることも、できなかったのだと、お前は見出すであろう。

9

In principio, inquit Joannes evangelista, erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan., I) .

PL 5, 84B

福音記者ヨハネは言う。「初めに言葉があった。言葉は神とともにあった。言葉は神であった〔Deus erat Verbum。語順は逆だが「言葉は神であった」と訳す〕。この方は初めに神とともにあった。万物はこの方によって成った。この方によらずに成ったものは何一つなかった」(ヨハネ1)。

10

Et iterum: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Idem). In isto igitur quod dicitur, Erat, si tempus quaerere volueris, non invenies: quoniam ex quo Pater, ex illo et Filius: et quod Pater est, id est etiam Filius, Salomone dicente: Ego ex ore Altissimi prodii, primogenita ante omnem creaturam.

PL 5, 84B

また、こう続く。「それは、この世に来るすべての人を照らす真の光であった」(同上)。したがって、この「あった」と言われていることについて、もしお前が時を探そうとしても、見出すことはないであろう。父がある時からあるのなら、その時から子もあるのであり、父であるところのものは、子でもあるからである。ソロモンはこう言っている。「わたしはいと高き方の口から出た。すべての被造物に先立つ初子である。」

11

Ego feci, ut in coelo oriretur lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem terram. Ego in altissimis habito, et thronus meus in columna nubis. Gyrum coeli circuivi sola, et profundum abyssi penetravi.

PL 5, 84C

「わたしは、天に絶えることなき光が昇るようにし、雲のように全地を覆った。わたしはいと高き所に住み、わが王座は雲の柱のうちにある。わたしは独り天の輪を巡り、深淵の奥底を貫いた。」

12

In omnem terram steti, et in populo primatum habui (Ecclesiast., XXIV) . Item ibi: Cum praepararet coelum, aderam illi, et cum sedem suam secerneret.

PL 5, 84C

「わたしは全地にわたって立ち、民の中で首位を占めた」(シラ書24)。また同じところにこうある。「主が天を整えられたとき、わたしはそこにいた。主がその御座を定められたときも。」

13

Quando super ventos fortes faciebat in summo nubes, et cum certos ponebat fontes sub coelo, cum fortia faciebat fundamenta terrae, ego eram, cum illo componens, et ego eram, cui adaugebat, cum laetaretur orbe perfecto (Proverb., VIII) .

PL 5, 84C

「主が強き風の上に雲を高く据えられたとき、天の下に確かな泉を置かれたとき、地の堅固な基を据えられたとき、わたしはそこにいて、主とともに組み立てる者であった。わたしは、主が完成した世界を喜ばれたとき、主が育てられる者であった」(箴言8)。

14

Et in psalmo centesimo primo: Tu, Domine, in principio terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt coeli. Ipsi peribunt, tu autem permanes, et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.

PL 5, 84C

また百一篇の詩篇にはこうある。「主よ、あなたは初めに地の基を据えられた。あなたの御手の業は天である。それらは滅びるが、あなたはとどまられる。あなたはそれらを衣のように変えられ、それらは変わる。しかしあなたは同じ方であり、あなたの年は尽きることがない。」

15

Non enim erat aetas, aut aliquod tempus, antequam de Patre Filius nasceretur; quoniam qui tempora universa propria potestate constituit, ex tempore vel post tempora nasci non potuit. His paucis sententiis, breviter consultis tuis respondi, frater charissime.

PL 5, 84D

父から子が生まれる以前には、いかなる時代も、いかなる時も存在しなかった。あらゆる時をおのれの権力によって定めた方は、時の中で、あるいは時の後に生まれることなどありえなかったからである。以上のわずかな言葉をもって、最愛の兄弟よ、私はお前の問いに手短に答えた。

16

De caetero tuam moneo dilectionem, ut cunctos, quos errare cognoveris, ad catholicam fidem, et ad unitatem recte credentium convertere studeas, et tu numquam ab apostolico tramite recedas.

PL 5, 84D

そのほかについては、お前に勧告する。お前が誤っていると知った者たちすべてを、カトリックの信仰へ、正しく信じる者たちの一致へと立ち返らせるよう努め、お前自身は決して使徒的な道から外れないようにせよ。

17

Si autem te non audierint, et errantes (quod absit) permanserint, nobis eos manifestare, quam citius poteris: non tardes, ut apostolica auctoritate aut cito ad Ecclesiam convertantur, aut ab Ecclesia separentur.

PL 5, 85A

しかしもし彼らがお前の言うことを聞かず、(あってはならないことだが)誤ったままとどまるならば、できる限り早く、彼らを我々に知らせよ。ためらうな。それは、使徒的権威によって、彼らが速やかに教会に立ち返るか、あるいは教会から切り離されるかするためである。

18

Audivimus etiam quod quidam erronei, et consentientes eis, te et reliquos infestent coepiscopos et episcopos aliquos comprovinciales ad vestram infamationem atque damnationem secum trahant.

PL 5, 85A

我々はまた、ある誤った者たちと、彼らに同調する者たちが、お前と他の同僚司教たちを苦しめており、同じ管区の何人かの司教たちを、諸君を誹謗し断罪するために自分たちの側に引き入れている、と聞いている。

19

Quapropter in hac sancta sede dudum a multis episcopis constitutum erat, et modo ad vestrum et caeterorum fratrum auxilium est denuo roboratum, ut omnes episcopi, qui in quibusdam gravioribus pulsantur vel criminantur causis, quoties necesse fuerit, libere apostolicam appellent sedem, atque ad eam quasi ad matrem confugiant, ut ab ea (sicut semper fuit) pie fulciantur, defendantur et liberentur.

PL 5, 85A

それゆえ、この聖なる座においては、かねてより多くの司教たちによって定められていたことが、今また、諸君と他の兄弟たちの助けのために、改めて確認された。すなわち、より重大な事案において訴えられ、あるいは告発されるすべての司教は、必要な限りいつでも、自由に使徒座に上訴し、母のもとに逃れるようにその座へ逃げ込み、(常にそうであったように)その座によって敬虔に支えられ、弁護され、解放されるべきである、ということである。

20

Cujus dispositioni omnes majores ecclesiasticas causas et episcoporum judicia, antiqua apostolorum eorumque successorum atque canonum auctoritas reservavit, quoniam quando culpantur episcopi, qui aliter erga fratres egerint, quam ejusdem sedis papae fieri placuerit.

PL 5, 85B

その座の取り決めに、あらゆるより重大な教会の事案と司教たちの裁判を、使徒たちとその後継者たち、および教会法の古来の権威が留保してきた。それは、司教たちが、この座の教皇の望むところとは異なる仕方で兄弟たちに対して振る舞ったとして罪に問われる場合のことである〔quoniam quando culpantur 以下は構文が崩れており、留保の及ぶ場合を述べたものと解した〕。

21

Unde placuit, ut accusatus vel judicatus a comprovincialibus in aliqua causa episcopus, licenter appellet et adeat apostolicae sedis (Conc. Sard., can. 4, 5, 7) pontificem. Qui aut per se, aut per vicarios suos, ejusdem retractari negotium procuret.

PL 5, 85B

それゆえ、次のことが定められた。すなわち、いずれかの事案について同じ管区の司教たちから告発され、あるいは裁かれた司教は、自由に上訴し、使徒座の(Conc. Sard., can. 4, 5, 7)教皇のもとに赴くことができる、ということである。教皇は、自ら、あるいは自らの代理人を通して、その事案を再審させるよう取り計らうべきである。

22

Et dum iterato judicio pontifex causam suam agit, nullus alius in ejus loco ponatur aut ordinetur episcopus: quoniam quamquam a comprovincialibus episcopis accusati causam pontificis scrutari liceat, non tamen definiri, inconsulto romano pontifice, permissum est, cum beato Petro apostolo non ab alio quam ab ipso dictum sit Domino: Quaecumque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelo: et quaecumque solveris super terram, erunt soluta et in coelo (Matth., XVI et XVIII) .

PL 5, 85B

そして、その司教が再度の裁判によって自らの事案を争っている間は、彼の座に他の誰も司教として立てられ、あるいは叙任されてはならない。なぜなら、同じ管区の司教たちが、告発された司教の事案を審理することは許されているとしても、ローマ教皇に諮ることなしにそれを裁定することは許されていないからである。かつて主が、他の誰にでもなく、ただ幸いなる使徒ペトロにのみこう言われたとおりである。「お前が地上でつなぐことは、天においてもつながれており、お前が地上で解くことは、天においても解かれているであろう」(マタイ16、18)。

23

Et si quis putaverit se a proprio metropolitano gravari, apud primatem dioeceseos (Hadr., coll., c. 6) , aut penes universalis apostolicae ecclesiae papam judicetur. Ait enim Jacobus apostolus: Judicium sine misericordia illi fiet, qui non fecit misericordiam.

PL 5, 85C

また、もし誰かが自分の府主教によって圧迫されていると思うならば、その者は教区の首座司教のもとで(Hadr., coll., c. 6)、あるいは普遍使徒教会の教皇のもとで裁かれるべきである。使徒ヤコブはこう言っている。「憐れみを行わなかった者には、憐れみのない裁きが下るであろう。」

24

Superextollit autem misericordiam judicio Jacob. In omnibus ergo (S. Greg., epist. 45, lib. VIII) , fili charissime, cor custodi, sicut scriptum est: Omni custodia custodi cor tuum, quia ex ipso vita procedit (Proverb. IV) .

PL 5, 85C

しかしヤコブは、裁きに対して憐れみを高く上げる。それゆえ、すべてにおいて(S. Greg., epist. 45, lib. VIII)、最愛の子よ、お前の心を守れ。こう書かれているとおりである。「あらゆる用心をもって、お前の心を守れ。命はそこから出るからである」(箴言4)。

25

Haec breviter pro commemoratione rescripsi: sed peto ut pro me orare debeas, quatenus omnipotens Deus et a malignis me spiritibus, et a perversis hominibus custodire dignetur; quia in hac vitae meae peregrinatione mala me simul et multa circumdant, ita ut cum Psalmista jure dicam: In me transierunt irae tuae, et terrores tui conturbaverunt me.

PL 5, 85D

私はこれらのことを、記憶のために手短に書き送った。しかし私はお前に、私のために祈るよう求める。全能の神が、悪しき霊どもからも、邪な人間たちからも、私を守ってくださるように。私のこの人生の旅路においては、多くの悪しきことが同時に私を取り囲んでいるからである。それゆえ、私は詩篇の作者とともに、まさにこう言えるほどである。「あなたの怒りは私の内を過ぎ、あなたの恐れは私を乱した。」

26

Circumdederunt me sicut aqua tota die, circumdederunt me simul (Psalm. LXXXVII) . Coelestis gratia et nos in urbibus, et vos ubique protegat, quia antiquus hostis terrarum locis a tentatione non excluditur: quia si in paradiso hominem stravit (Genes., III) , quis locus extra paradisum esse potest, in quo mentes hominum penetrare non valeat?

PL 5, 85D

「それらは水のように一日中私を取り囲み、ともに私を取り囲んだ」(詩篇87)。天の恩寵が、我々を町々において、そして諸君をあらゆる場所において守ってくださるように。古の敵は、地上のいかなる場所においても、誘惑から締め出されてはいないからである。もし彼が楽園において人を打ち倒したのなら(創世記3)、楽園の外に、彼が人の心に入り込めない場所などありえようか。

27

Antiqui enim hostis, cujus invidia mors introivit in orbem terrarum (Sap., II) , sunt semper oculi vigiles ad animas hominum illaqueandum, multosque sua pravitate secum in perditionem trahere cupit, qui suapte malitia a gloria lapsus est in miseriam.

PL 5, 85D

古の敵は、その妬みによって死をこの世界に入り込ませた者であるが(知恵の書2)、常に人の魂を罠にかけようと見張る目を持ち、多くの者を、おのれの邪悪さによって自分もろとも滅びへ引きずり込もうと望んでいる。彼はおのれの悪意によって、栄光から悲惨へと転落した者である。

28

In sola ergo Creatoris nostri protectione fidendum est, cui ex intimo corde clamemus: Esto mihi in Deum protectorem et in locum munitum, ut salvum me facias (Psal. XXX et LXX) . Data kal. septembris Valeriano et Decio, viris clarissimis consulibus.

PL 5, 86A

それゆえ、我々は、ただ我々の創造主の保護にのみ信を置くべきである。我々は、心の奥底から、この方に向かってこう叫ぶ。「私にとって、守りの神、堅固な砦となってください。私をお救いくださるために」(詩篇30、70)。ウァレリアヌスとデキウスという最も高名な執政官の下、9月朔日に発せられた。

Epistola II, Prooemium

第II書簡 冒頭PL 5, 86B
1

Dilectissimis fratribus per Hispaniarum provincias constitutis, Sixtus episcopus in Domino salutem.

PL 5, 86B

ヒスパニアの諸属州に置かれている最愛の兄弟たちへ、司教シクストゥスより、主にあって挨拶を送る。

2

Magno munere (S. Leo, Epist. 54) misericordiae Dei, totius Ecclesiae Catholicae multiplicata sunt gaudia, cum ecclesiarum status eo viget ordine, quo apostoli, eorumque successores illum statuerunt.

PL 5, 86B

神の憐れみの大いなる賜物によって(S. Leo, Epist. 54)、カトリック教会全体の喜びは増し加わっている。諸教会の状態が、使徒たちとその後継者たちが定めたその秩序において、盛んであるからである。

3

Et cum antiqui hostis astutia eum turbari cognoscimus, non modico contristamur moerore. Quam ob causam, fratres, hortamur vos, monemus et flagitamus, ut a tramite apostolicae institutionis nequaquam recedatis, nec a capite dissideatis, sed fidem et ordinem, quem apostoli et apostolici viri statuerunt absque haesitatione teneatis.

PL 5, 86B

しかし、古の敵の狡知によって、この秩序が乱されていることを我々が知るとき、我々は少なからぬ悲しみに沈む。それゆえ、兄弟たちよ、我々は諸君に勧告し、忠告し、切に求める。使徒的な教えの道から決して外れることなく、頭から離反することなく、使徒たちと使徒的な人々が定めた信仰と秩序とを、ためらうことなく保つように。

4

Nam si columnae alicujus magnae domus corruerint, ipsa postea domus minime stabit. Sic et vos, qui columnae ecclesiae estis, si labefactari coeperitis, sancta Ecclesia, quae per vos regitur, tabescet et labetur.

PL 5, 86C

なぜなら、もしある大きな家の柱が崩れ落ちるならば、その家自体は、その後決して立ち続けることができないからである。そのように、教会の柱である諸君も、もし揺らぎ始めるならば、諸君によって治められている聖なる教会は、衰え崩れ落ちるであろう。

5

Haec, fratres, quae duo, valde timenda sunt, et summo moderamine pensanda, atque ne fiant, cavenda. Ipsa enim veritas per se dixit: Vos estis sal terrae: quod si sal evanuerit, in quo salietur? etc. (Matth., V; Rom., I) .

PL 5, 86C

兄弟たちよ、これら二つのことは大いに恐れるべきであり、この上ない慎重さをもって考慮されるべきであり、そうしたことが起こらぬよう用心されるべきである。真理そのものが自ら語ったとおりである。「汝らは地の塩である。もし塩がその味を失うなら、何によって塩気をつけられようか」等(マタイ5、ローマ1)。

6

Ideo vos, charissimi, moneo, quia vobis debitor sum, et valde vos diligo. Et quando bona audio de vobis, congratulor satis: et econtra, quando adversa, nimis conturbor.

PL 5, 86C

それゆえ、最愛なる者たちよ、私は諸君に勧告する。私は諸君に対して負い目のある者であり、諸君を深く愛しているからである。そして、諸君について良いことを聞くとき、私は大いに喜び、反対に、悪いことを聞くときは、甚だしく心を乱される。

7

Ego vero quamvis a vobis per longa terrarum intervalla disjunctus sim, sum tamen omnino vobiscum corde conjunctus (S. Greg. epist. 36, libri IV) . Ideoque de vestra beatitudine erga me modis omnibus confido, quia cum me vicissim diligitis, a me longe non estis.

PL 5, 86D

私は、たとえ諸君から遠く離れた地によって隔てられていようとも、心においては全く諸君と結ばれている(S. Greg. epist. 36, libri IV)。それゆえ、私に対する諸君の至福について、あらゆる点で信頼している。諸君も私を同じように愛してくれているのだから、諸君は私から遠く離れてはいないのである。

8

Unde magis gratias referimus illi grano sinapis (Matth., XIII; Marc., IV; Luc., XIII) , quod ex modici despicabilisque seminis specie, ita ramis ex eadem radice surgentibus, atque se distendentibus, usquequaque diffusum est, ut in eis volatilia coeli cuncta nidificent (Matth., XIII) : gratiaque sit fermento illi, quod tribus farinae satis (Luc., XIII) , totius humani generis massam in unitate conspersit: atque parvo lapidi, qui abscisus de monte sine manibus, occupavit universam faciem orbis terrae (Dan., II) .

PL 5, 86D

それゆえ我々は、あの芥子種に、いっそう感謝を捧げる(マタイ13、マルコ4、ルカ13)。それは、小さく取るに足らぬ種の姿から、同じ根から枝が伸び上がり、広がることによって、あらゆる方向に広がり、その枝に空のあらゆる鳥が巣を作るほどになったのである(マタイ13)。そして、あのパン種に感謝があるように。それは三斗の小麦粉のうちで(ルカ13)、人類全体という練り粉を一つに混ぜ合わせたのである。そして、手によらずに山から切り出され、全地の面を覆い尽くしたあの小さな石に(ダニエル2)、感謝があるように。

9

Qui ad hoc naturam nostrae carnis, et status servilis formam assumens, humiliter se usquequaque distendit, ut omni humano genere in unitatem redacto, totius corpus unitum perficeret ecclesiae: atque ita ad istius compaginis pertineret commodum, membrorum partialis ista distinctio.

PL 5, 87A

この方は、この目的のために、我々の肉の本性と僕たる身分の形とを取り、へりくだってご自身を隅々まで広げられた。それは、人類全体が一つにまとめられることによって、教会という一つに結ばれた団体を完成するためであり、こうして、部分に分かれたこの肢体の区別が、この結合体の利益に資するようになるためであった。

10

Unde nos quoque a vobis longe non sumus, quia in illo, qui ubique est, unum sumus. Agamus ergo ei gratias, qui solutis inimicitiis in carne sua, fecit ut in omni orbe terrarum unus esset grex, et unum ovile sub uno pastore; semper memores, quod vos veritatis praedicator admoneat, dicens: Solliciti servate unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes., IV) .

PL 5, 87A

それゆえ、我々もまた、諸君から遠く離れてはいない。あらゆる所におられるあの方のうちにあって、我々は一つだからである。それゆえ我々は、ご自身の肉において敵意を解消し、全世界において一つの群れ、一人の牧者のもとに一つの羊の囲いとしてくださった方に、感謝を捧げよう。そして、真理を宣べ伝える者が諸君に、こう言って勧めていることを、常に心に留めよう。「熱心に努めて、平和の絆によって霊の一致を守れ」(エフェソ4)。

11

Vinculum enim pacis nemo servat, dum alium infestat aut verbis, aut factis persequitur. Ideo, fratres, ista praetulimus, quia audivimus inter vos accusationes exerceri, et pulsos a sedibus episcopos, aut suis rebus expoliatos judicari.

PL 5, 87B

平和の絆を、他人を言葉によって、あるいは行いによって攻撃し迫害している間は、誰も守ることができない。それゆえ、兄弟たちよ、我々はこれらのことを先に述べた。なぜなら、諸君の間で告発が行われ、司教たちがその座から追われ、あるいは自らの財産を奪われて裁かれている、と我々が聞いたからである。

Epistola II, Caput I

第II書簡 第I章PL 5, 87B
1

--Quapropter statutum est, ut si quis contra episcopum vel actores Ecclesiae, se proprium crediderit habere negotium (Hadr., coll., c. 2, ex Conc. Aurel. V, can. 17) , non prius adeat judices, quam ad eos recurrat charitatis studio, ut familiari colloquio commoniti, ea sanare debeant, quae in querimoniam deducuntur. Quod si aliter egerit, communione privetur.

PL 5, 87B

――それゆえ、次のことが定められた。すなわち、もし誰かが、司教あるいは教会の管財人に対して、自分に固有の訴訟事案があると考えるならば(Hadr., coll., c. 2, ex Conc. Aurel. V, can. 17)、その者は裁判官のもとに赴く前に、まず愛の務めをもって彼らのもとに立ち返るべきである。それは、彼らが親しい対話によって諭され、訴えのうちに持ち込まれている事柄を正すためである。もしこれと異なる仕方で行うならば、その者は交わりを奪われるべきである。

Epistola II, Caput II

第II書簡 第II章PL 5, 87C
1

--Nemo pontificum deinceps aliquem episcopum suis expoliatum rebus, aut a sede pulsum, excommunicare aut judicare praesumat, quia non privilegium, quo expoliari possit jam nudatus ( Idem in decret. Alexandri papae, et in decret. Julii papae ) .

PL 5, 87C

――今後、いかなる司教も、自らの財産を奪われ、あるいはその座から追われた他の司教を、破門しよう、あるいは裁こうなどとしてはならない。すでに剥ぎ取られた者から、なお剥ぎ取りうる特権などないからである(Idem in decret. Alexandri papae, et in decret. Julii papae)。

Epistola II, Caput III

第II書簡 第III章PL 5, 87C
1

--Nullus episcopus alterius parochianum praesumat retinere, aut ordinare absque ejus voluntate, vel judicare: quia sicut irrita ejus erit ordinatio, ita et dijudicatio (Hadr. coll. c. 16) ; quoniam censemus, nullum alterius judicis, nisi sui, sententia teneri (Anianus ad const. unicum tit. 16, lib. IV, cod.

PL 5, 87C

――いかなる司教も、他の司教の教区民を、その司教の意志によらずに引き留めよう、あるいは叙任しよう、あるいは裁こうなどとしてはならない。彼の叙任が無効であるのと同様に、その裁定もまた無効となるからである(Hadr. coll. c. 16)。我々は、何人も自分自身の裁判官以外の裁判官の判決に拘束されることはない、と定める(Anianus ad const. unicum tit. 16, lib. IV, cod.

2

Theod.) . Nam qui eum ordinare non potuit, nec judicare ullatenus poterit. Ista enim vobis deinceps tenenda, et fratres vicissim adjuvare mandamus (Idem in decretis Sixti I, et similiter in decretis Julii papae).

PL 5, 87C

Theod.)。彼を叙任することができなかった者は、彼を裁くことも決してできないからである。それゆえ我々は、諸君がこれらのことを今後守り、兄弟たちが互いに助け合うことを命じる(Idem in decretis Sixti I, et similiter in decretis Julii papae)。

Epistola II, Caput IV

第II書簡 第IV章PL 5, 87D
1

--Fratres vero, quos timore terreno injuste damnastis, scitote a nobis juste esse restitutos.

PL 5, 87D

――しかし兄弟たちよ、諸君が地上の恐れによって不当に断罪した者たちについては、彼らが我々によって正当に回復させられたことを知れ。

2

Quibus, ex sancti Petri et apostolica auctoritate omnia, quae eis ablata sunt, integerrime reddi praecipimus, si non vultis vos et principes vestri a collegio nostro et membris ecclesiae separari.

PL 5, 87D

彼らに対しては、聖ペトロと使徒的権威によって、彼らから奪われたものすべてを完全に返還するよう、我々は命じる。もし諸君と諸君の君主たちが、我々の団体および教会の肢体から切り離されることを望まないのであれば。

3

Justo enim judicio Dei datur plerumque peccatoribus potestas, qua sanctos ipsius persequantur (Prosperi sent. 23, et S. August. in Ps. CXVIII) ; ut qui spiritu Dei juvantur et aguntur, fiant per laborum exercitia clariores.

PL 5, 87D

神の正しい裁定によって、しばしば罪人たちに、神御自身の聖なる者たちを迫害する権力が与えられる(Prosperi sent. 23, et S. August. in Ps. CXVIII)。それは、神の霊によって助けられ導かれる者たちが、労苦の試練によって、いっそう輝く者となるためである。

4

Illi tamen qui hoc agunt, nullatenus evadent poenam: quia, ut ait Dominus: Vae illi per quem scandalum venit (Matth., XVIII) . Et quamquam juxta Salvatoris sententiam, necesse sit venire scandala: vae tamen per quem veniunt.

PL 5, 87D

しかし、これを行う者たちは、決して罰を免れることはない。主が言われたとおりである。「躓きをもたらす者には災いあれ」(マタイ18)。そして、救い主の教えによれば、躓きが来ることは必然であるとしても、それをもたらす者には災いがある。

5

De occultis enim cordis ( Prosperi sent. 21, et S. August. in eumdem Psalmum ) alieni temere judicare, peccatum est: et eum cujus non videntur opera nisi bona, iniquum est ex suspicione reprehendere, cum eorum, quae homini sunt incognita, solus Deus judex sit justus, qui inspector est verus.

PL 5, 88A

他人の心の秘められたことについて軽率に判断することは罪である(Prosperi sent. 21, et S. August. in eumdem Psalmum)。その行いが善いものとしか見えない者を、単なる疑いによって非難することは不正である。人に知られていないことについては、ただ神のみが正しい審判者であり、真の観察者だからである。

6

Unde scriptum est: Incerta non judicemus, quousque adveniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium (I Cor., 4) (In decret. Ivonis, libri IV) .

PL 5, 88A

それゆえ、こう書かれている。「主が来られるまでは、不確かなことを裁いてはならない。主は闇に隠されたことを照らし出し、心の企てを明らかにされるであろう」(一コリント4)(In decret. Ivonis, libri IV)。

7

Et quamvis vera sint (S. Isid. Synon. II, c. 16) , non tamen credenda sunt, nisi certis indiciis comprobentur, nisi quae manifesto judicio convincuntur, nisi quae judiciario ordine publicantur.

PL 5, 88A

そして、たとえそれが真実であるとしても(S. Isid. Synon. II, c. 16)、確かな証拠によって裏付けられ、明白な裁判によって立証され、裁判の手続きにのっとって公にされるのでない限り、信じられるべきではない。

8

Nullus ergo potest humano condemnari examine, quem Deus suo judicio reservavit (Hadr. coll. cap. 51 et 67; et Const. Magnus ad Patres Nicaenos) . Haec omnia summopere sunt praecavenda, ne praesumptores esse videamur.

PL 5, 88A

それゆえ、神がご自身の裁定のために留保された者を、人間の審理によって断罪することは誰にもできない(Hadr. coll. cap. 51 et 67; et Const. Magnus ad Patres Nicaenos)。これらすべてのことは、我々が思い込みに走る者と見えないよう、最大限に警戒されるべきである。

9

Et accusatio episcoporum non est facile recipienda, dicente Domino: Non suspicies vocem mendacii (Exod. 23) .

PL 5, 88B

また、司教たちに対する告発は、容易に受け入れられるべきではない。主はこう言われた。「偽りの噂を取り上げてはならない」(出エジプト23)。

10

Et Apostolus (I Timoth. 5) inquit, adversus presbyterum inscriptionem non recipiendam absque duobus vel tribus idoneis testibus (Vide epistolam II, Julii papae, eadem νοθείας labe foedatam).

PL 5, 88B

そして使徒は(一テモテ5)、司祭に対する告発状は、二人か三人の適格な証人なしには受理されるべきではない、と言っている(Vide epistolam II, Julii papae, eadem νοθείας labe foedatam)。

11

Si haec de presbyteris vel caeteris fidelibus sunt praecavenda, quanto magis de episcopis?

PL 5, 88B

もしこれらのことが司祭や他の信徒たちについてすら用心されるべきであるとすれば、司教たちについては、なおさらのことではないか。

12

Quibus cognitis, magis vos dominari velle manifestum est, quam consulere fratribus, aut sustentare eos, quia honor inflat superbiam: et quod provisum est ad concordiam, tendit ad noxam.

PL 5, 88B

これらのことを知りながらも、諸君が兄弟たちに配慮し、彼らを支えようとするよりも、むしろ支配しようと望んでいることは明らかである。名誉は高慢を膨れ上がらせるからであり、一致のために備えられたものが、害悪へと向かっているのである。

13

Decuerat namque, juxta praefatas regulas, ut si aliquid egissent contra suum ordinem, mandare nobis, et expectare, quid ad vestra consulta rescriberemus, intantum, ut si etiam quidquam grave intolerandumque committerent, nostra praestolaretur censura, ut nihil prius aut aliquid aliud decerneretis, quam quod nobis placere cognoveritis, et a regulis praestitutis nulla, aut negligentia, aut praesumptione recederetis.

PL 5, 88C

というのも、先に述べた規範に従うならば、もし彼らが自らの身分に反することを何か行ったならば、我々に伝え、我々が諸君の伺いに対して何を回答するかを待つのがふさわしかったからである。それどころか、たとえ彼らが何か重大な、耐えがたいことを犯したとしても、我々の裁定を待つべきであり、諸君は、我々の意にかなうと知ったこと以外は、何ひとつ先に、あるいは他に決定してはならず、あらかじめ定められた規範から、怠慢によっても、思い込みによっても、いささかも外れてはならなかったのである。

14

Cesset hujusmodi, nec illi qui nos in sua nolunt recipere querela vel accusatione, nocumenta, quia nequaquam talia patienter ferre possumus machinamenta, quoniam convenit nobis paternarum sanctionum diligenter esse custodes. Merito namque causa nos respicit, si silentio faveamus errori.

PL 5, 88C

このような害悪はやむべきである。我々を自分たちの訴えや告発のうちに迎え入れようとしない者たちも、害悪を及ぼしてはならない〔Cesset hujusmodi 以下は係りが定かでない。nocumenta を前後の両句に係けて解した〕。我々は、そのような策略を決して忍耐強く堪え忍ぶことができないからである。我々には、父祖たちの定めを注意深く守る番人であることがふさわしいからである。というのも、もし我々が沈黙によって誤りに加担するならば、この事案は当然にも我々に関わってくるからである。

Epistola II, Caput V

第II書簡 第V章PL 5, 88D
1

--Est insuper a sanctis praedecessoribus nostris plerumque jam statutum, ut nemo anathema in nostra suspiciatur accusatione pressa nostra auctoritate, praesumptio; citentur hujusmodi, cum nos super illos sciamusa Domino constitutos, non illos super nos.

PL 5, 88D

――さらに、我々の聖なる先任者たちによって、すでに多くの場合こう定められている。すなわち、我々の権威に基づかずしては、誰も、我々に対する告発において軽々しく排斥をなそうと思い込んではならない、ということである〔底本はこの文の語順・語形が乱れており(suspiciatur、sciamusa など)、文意を汲んで訳した〕。そのような者たちは召喚されるべきである。我々は、彼らの上に主によって立てられているのであり、彼らが我々の上に立てられているのではないと知っているからである。

2

Et sicut major non potest a minore judicari, ita nec colligari; quia rarum est omne quod magnum est.

PL 5, 88D

より大いなる者が、より小さい者によって裁かれることができないのと同様に、縛られることもできない。偉大であるものはすべて稀だからである。

3

Portemus onera omnium qui gravantur, quinimo, haec portat in nobis beatus apostolus Petrus, cujus vice fungimur legatione, et cujus regula informamur, quatenus ejus fulti auxilio, ab omnibus nunc et in perpetuum tueamur adversis. Data XVII kalendas augusti, Valeriano et Decio, viris clarissimis, consulibus.

PL 5, 88D

我々は、重荷を負うすべての者たちの重荷を担おう。いや、むしろ、幸いなる使徒ペトロが、我々のうちにあってこれを担っておられるのである。我々は彼の代理としてこの使節の務めを果たし、彼の規範によって教え導かれている。それは、彼の助けに支えられて、今も、また永遠に、あらゆる逆境から守られるためである。8月の朔日に先立つこと17日、ウァレリアヌスとデキウスという最も高名な執政官の下に発せられた。

Epistola III

第III書簡PL 5, 89A
1

Si quis putaverit se a proprio metropolitano gravari apud primatem dioeceseos, aut penes universalis apostolicae Ecclesiae papam judicetur.

PL 5, 89A

もし誰かが、自分の府主教によって圧迫されていると思うならば、その者は教区の首座司教のもとで、あるいは普遍使徒教会の教皇のもとで裁かれるべきである。

Epistola IV

第IV書簡PL 5, 90A
1

Si quis clericus super quibuslibet criminibus accusatus fuerit, in provincia, in qua consistit ille qui pulsatur, suas exerceat actiones: nec existimet eum accusator suus alibi, aut longius ad judicium protrahendum.

PL 5, 90A

もしある聖職者が、いかなる罪状についてであれ告発されたならば、その告発人は、訴えられた当人が居住する属州において、自らの訴訟を進めるべきである。告発人は、彼を他の場所へ、あるいはより遠くへ、裁判のために引きずり出そうと考えてはならない。