Epistola I, Prooemium
第I書簡 冒頭PL 5, 145BIII.-- In re dubia non judicetur certa sententia de his I.-- Quod detractores et fautores inimicorum ab accusatione episcopali submoveantur. II.-- Ne minores a majoribus accusationibus impetantur. qui adversus clericum causam aliquam habebunt in provincia.
PL 5, 145B第三章。疑わしい事案においては、これらの者たちについて確定した判決を下してはならない。第一章。中傷者たちと敵に与する者たちとは、司教への告発から退けられること。第二章。下位の者たちが上位の者たちから告発によって攻撃されることのないようにすること。〔第三章の続き〕属州において聖職者に対して何らかの訴訟を持つであろう者たちについて。
IV.-- Clerici actiones suas exerceant. V.-- Primates in accusatum episcopum quomodo se gerere debeant. VI.-- Judices Ecclesiae ne absente eo, cujus causa ventilatur, sententiam proferant, et ne proditoris calumnia aut vox audiatur.
PL 5, 145B第四章。聖職者は自らの訴訟を遂行すること。第五章。首座司教たちが、告発された司教に対してどのように振る舞うべきか。第六章。教会の裁判官たちは、その事件が審理されている当人が不在のまま判決を下してはならず、また密告者の讒言も、その声も聞き入れられてはならないこと。
Charissimo atque dilectissimo Paterno coepiscopo, Felix episcopus in Domino salutem. Gaudere me plurimum (S. Leo, ep. 31) , et exultare in Domino, dilectionis tuae scripta fecerunt, quibus evidenter ostenditur. quantum catholicam diligis fidem, et quantum haereticum detestaris errorem.
PL 5, 145B最愛にして最も慕わしいパテルヌス同僚司教へ、司教フェリクスが主にあって挨拶を送る。汝の愛のこもった書簡は、私を大いに喜ばせ(S. Leo, ep. 31)、主にあって歓喜させた。その書簡は、汝がどれほど公同の信仰を大切にし、どれほど異端の誤りを忌み嫌っているかを明らかに示している。
Haeresis quippe est nimis impia, et evangelicae veritatis inimica, quae non portionem aliquam laedere, sed ipsa christianae religionis conatur fundamenta convellere.
PL 5, 145B実に異端は甚だ不敬虔であり、福音の真理に敵対するものであって、キリスト教という宗教のある一部分を損なうのではなく、まさにその礎そのものを覆そうとするのである。
Quoscumque enim rapit ad se, non solum in hoc vitium, sed in multa alia vitia ruere facit: et ipso suadente antiquo hoste, non solum persecutores Ecclesiae, sed etiam sacerdotum ejus, fiunt.
PL 5, 145Cなぜなら、異端はそれが引き込む者を誰であれ、この一つの悪徳のみならず、他の多くの悪徳へも堕落させるからである。そして、かの古き敵がそそのかすことによって、彼らは教会の迫害者となるばかりか、教会の祭司たちの迫害者ともなるのである。
Una igitur mente corrigere curemus et insequamur tales, et ab hoste suo Ecclesiam, ejusque fideles et sacerdotes Domini, nitamur liberare.
PL 5, 145Cそれゆえ我々は、心を一つにして、かかる者たちを正し、迫害するよう努め、教会とその信徒たち、そして主の祭司たちとを、その敵から解放するよう努めよう。
Praestabit vires omnipotens redemptor noster charitati atque justitiae (S. Greg., ep. 36, lib. IV) : praestabit nobis, longe a se positis, unitatem Spiritus sui ipse, cujus artificio, quasi in arcae modum, quatuor mundi constructa lateribus, atque imputribilium lignorum compage, et bitumine charitatis adstricta est Ecclesia, ut nullius adversitate Spiritus, nullius venientis extrinsecus tumore fluctus perturbetur.
PL 5, 145C我々の全能の贖い主は、愛と正義とに力をお授けになるであろう(S. Greg., ep. 36, lib. IV)。贖い主御自身が、御許から遠く隔たって置かれている我々に、御自身の霊の一致をお授けになるであろう。その御業によって、教会はあたかも箱船のように、世界の四方の側面から組み立てられ、朽ちることのない木材の継ぎ目と愛という瀝青とをもって固く結ばれているのであり、それゆえ、いかなる風の逆巻きによっても、外から迫るいかなる波のうねりによっても、乱されることがないのである。
Sed quemadmodum illius gudernante gratia, petendum est, ut nulla nos superveniens exterius unda conturbet, ita ex totis orandum est visceribus, frater charissime, ut suae providentiae dextera cumulum sentinae nobis interioris exhauriat.
PL 5, 145Cしかし、あの方の恩寵が舵をとってくださる中で〔底本は gudernante。gubernante と読む〕、外から押し寄せるいかなる波にも我々が乱されることのないようにと求めねばならないのと同じく、最愛の兄弟よ、御自身の摂理の右の御手が我々の内に溜まった汚水を汲み出してくださるようにと、心の底から祈らねばならない。
Adversarius quippe diabolus, qui contra humiles saeviens, sicut leo rugiens circuit, quaerens quem devoret (I S. Petr., V) , non jam, ut cernimus, caulas circuivit, sed ita valide in quibusdam Ecclesiae necessariis membris dentem figit, ut nulli dubium, [0146] quia nisi unanimiter, faciente Domino, cunctorum provida pastorum turba concurrat, omne (quod absit) citius ovile dilaniet.
PL 5, 145D実に、敵対者たる悪魔は、謙る者たちに対して猛り狂い、吼える獅子のように徘徊し、誰かを食い尽くそうと窺っている(一ペトロ5)。しかし我々の見るところ、悪魔はもはや単に羊の囲いの周りを徘徊するにとどまらず、教会の枢要ないくつかの肢体に深く牙を突き立てているのであって、それゆえ、主が働きたまい、すべての牧者たちの思慮深い群れが心を一つに馳せ集まるのでなければ、(あってはならないことながら)羊の群れ全体をたちまち引き裂いてしまうであろうことに、誰も疑いを持ち得ない。
Epistola I, Caput I
第I書簡 第I章PL 5, 145DQuapropter detractores, qui divina auctoritate eradicandi sunt, et fautores inimicorum, ab episcopali submovemus accusatione.
PL 5, 145Dそれゆえ我々は、神の権威によって根絶されるべき中傷者たちと、敵に与する者たちとを、司教への告発から退ける。
Epistola I, Caput II
第I書簡 第II章PL 5, 145DSimiliter ne summorum quispiam (Hadr., col. 19) , minorum accusationibus impietatur, aut dispereat.
PL 5, 145D同様に、いかなる高位の者も(Hadr., col. 19)、下位の者たちの告発によって攻撃されたり〔底本は impietatur。見出し二の impetantur と対をなすと見て impetatur と読む〕、破滅させられたりすることのないように。
Epistola I, Caput III
第I書簡 第III章PL 5, 145DNeque in re (S. Greg., ep. 30, lib., VIII) certa judicetur sententia, nec ullum judicium, nisi ordinabiliter habitum, teneatur.
PL 5, 145Dそして、事案について〔見出し三は In re dubia とするが、本節には dubia の語がないので補わずに訳した〕(S. Greg., ep. 30, lib., VIII)確定した判決を下してはならず、規則にのっとって行われたのでなければ、いかなる裁きも有効とされない。
Epistola I, Caput IV
第I書簡 第IV章PL 5, 146BSi quis super quibuslibet criminibus clericum pulsandum crediderit, in provincia, in qua (Hadr., col. 8) consistit ille qui pulsatur, suas exerceat actiones, nec aestimet eum accusator alibi, aut longius pertrahendum ad judicium. Illi vero, qui pulsatus fuerit, si judices suspectos habuerit, liceat appellare primates.
PL 5, 146Bもし誰かが、いかなる罪状であれ聖職者を訴え出るべきだと考えるならば、訴えられる当人が居住する属州において(Hadr., col. 8)、その訴訟を遂行すべきであって、告発者は彼を他所へ、あるいはより遠方の裁きへと引きずり出すべきだと考えてはならない。他方、訴えられた者は、もし裁判官たちを疑わしいと思うならば、首座司教たちに上訴することが許される。
Epistola I, Caput V
第I書簡 第V章PL 5, 146BPrimates quoque accusatum discutientes episcopum, non ante sententiam proferant damnationis, quam apostolica freti auctoritate, aut reum se ipse confiteatur (An. in const., lib. IX, tit. 40, cod. The., 11, q.
PL 5, 146B首座司教たちもまた、告発された司教を取り調べるにあたっては、使徒的権威に拠り頼みつつ、当人が自ら被告であると認めるか(An. in const., lib. IX, tit. 40, cod. The., 11, q.
3, Irritum esse episcoporum) , aut per innocentes et canonice examinatos regulariter testes convincatur. Aliter irritam esse censemus et injustam episcoporum damnationem, et idcirco a synodo retractandam, ita ut oppressis ab omnibus, in cunctis subveniatur causis.
PL 5, 146B3, Irritum esse episcoporum)、あるいは無実で教会法にのっとり規則正しく尋問された証人たちによって有罪と証明されるのでない限り、断罪の判決を下してはならない。さもなくば、我々はその司教の断罪を無効かつ不当と見なし、それゆえ教会会議によって再審されるべきものとする。それは、すべての者から虐げられた者たちが、あらゆる事件において救済を得られるようにするためである。
Epistola I, Caput VI
第I書簡 第VI章PL 5, 146CCaveant (Conc. Carth., IV, c. 28) judices Ecclesiae, ne absente eo cujus causa ventilatur, sententiam proferant, quia irrita erit, qui etiam rationem pro actione fratrum in praesentia dabunt. Proditoris vero nec calumnia, nec vox audiatur.
PL 5, 146C教会の裁判官たちは、事件の当人が不在のまま判決を下すことのないよう注意すべきである(Conc. Carth., IV, c. 28)。それは、そのような判決が無効となるからである。彼らはまた、兄弟たちへの処置について、当人の面前で申し開きをすることになる〔qui etiam … dabunt は構文が崩れており、裁判官が当人の面前で申し開きをする意に解した〕。密告者の讒言も、その声も、聞き入れられてはならない。
Nemo enim debitorem amplius potest cognoscere, quam ille qui injuriam ejusque sustinuit (Cod. The., const. 3, tit. 10, lib. X) nequitiam.
PL 5, 146C何人も、不正とその悪意とを堪え忍んだ者以上に、負い目ある者をよく知ることはできない(Cod. The., const. 3, tit. 10, lib. X)。
Omnes ergo qui in Christo volunt pie vivere necesse est ut ab impiis dissimilibus patiantur opprobria, et despiciantur tamquam stulti et insani (Prosp., sent. 32, ex Aug. in ps. CXXII) , qui praesentia bona perdunt, ut invisibilia et futura acquirant.
PL 5, 146Cそれゆえ、キリストにあって敬虔に生きようとする者はみな、自分たちとは似ていない不敬虔な者たちから謗りを受け、目に見えぬ未来の善きものを得るために現世の善きものを失う愚か者・狂人であるかのように蔑まれざるを得ない(Prosp., sent. 32, ex Aug. in ps. CXXII)。
Despectio tamen et irrisio talium in ipsos retorquebitur qui ipsos infestant: quia et abundantia eorum in egestatem, et superbia transibit in confusionem. Et quidquid justis adversitatum vel malorum irrogatur, non est poena criminis, sed virtutis examen.
PL 5, 146Cしかし、そのような蔑みや嘲りは、彼らを苦しめる者たち自身の上にはね返るであろう。彼らの豊かさは欠乏に転じ、その高慢は恥辱に転じるからである。義人に加えられるいかなる逆境や災いも、犯罪に対する刑罰ではなく、徳の吟味なのである。
Et sicut aurum, quanto plus excoquitur, tanto melius efficitur: sic justus, quanto plus tribulatur (si ipsam tribulationem patienter portaverit) multo purior et charior Deo redditur.
PL 5, 146D金が精錬されればされるほど、いっそう優れたものとなるように、義人も苦難を受ければ受けるほど(その苦難を忍耐して耐え忍ぶならば)、いっそう清められ、神にとって尊いものとなる。
Unde ipsa per se Veritas dicit (S. Matth., V) : Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. De talibus Dominus per Isaiam loquitur, dicens (Isa., LXVI) : Audite verbum Domini, qui tremitis ad verbum ejus.
PL 5, 146Dそれゆえ、真理そのものがみずから言う(マタイ5)。「義のために迫害される者は幸いである、天の国はその者たちのものだからである。」このような者たちについて、主はイザヤを通して語り(イザヤ66)、こう言われる。「主の言葉におののく者たちよ、主の言葉を聞け。」
Dixerunt fratres vestri, odientes vos et abjicientes propter nomen meum: Glorificetur Dominus, et videbimus in laetitia vestra: ipsi autem confundentur. Vox populi de civitate, vox de templo, vox Domini reddentis retributionem inimicis suis.
PL 5, 147A「汝らを憎み、我が名のゆえに汝らを退ける汝らの兄弟たちは言った。『主が栄光を受けられるように。そうすれば我々は汝らの喜びのうちに見るであろう』と。しかし彼らこそ恥を受けるであろう。都からの民の声、神殿からの声、敵に報いを返す主の声。」
Antequam parturiret, peperit: antequam veniret partus ejus, peperit masculum. Quis audivit umquam tale? et quis vidit huic simile? Numquid parturiet terra in die una? aut parturietur gens simul, quia parturivit et peperit Sion filios suos?
PL 5, 147A「彼女は産みの苦しみの前に産み、産みの時が来る前に男の子を産んだ。誰がかつてこのようなことを聞いたであろうか、誰がこれに似たことを見たであろうか。地は一日で産みの苦しみを受けるであろうか、あるいは一つの民族が一時に生まれるであろうか。シオンは産みの苦しみを受けるや、その子らを産んだというのに。」
Numquid ego, qui alios parere facio, ipse non pariam, dicit Dominus? Si ego, qui generationem caeteris tribuo, sterilis ero, ait Dominus Deus tuus? Laetamini cum Jerusalem, et exultate in ea omnes qui diligitis eam.
PL 5, 147A「他の者を産ませる私が、自らは産まないであろうか、と主は言われる。他の者に子を与える私が、不妊であろうか、と汝の神なる主は言われる。エルサレムとともに喜べ、これを愛する者はみな、その中で喜び踊れ。」
Gaudete cum ea universi gaudio, qui lugetis super eam, ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis ejus, ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria ejus, quia haec dicit Dominus: Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis, et quia torrentem inundantem gloriam gentium quam sugetis.
PL 5, 147B「これを悲しむ者はみな、これとともに喜びを尽くして喜べ。汝らがその慰めの乳房から吸い、満たされるためであり、その豊かな栄光から乳を汲み、喜びに満ちあふれるためである。主はこう言われる。見よ、私は平和を川のようにこれの上に注ぎ、また諸国民の栄光を溢れる奔流のように注ごう、汝らはそれを吸うであろう。」
Ad ubera portabimini, et super genua blandientur vobis. Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos, et in Jerusalem consolabimini. Videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra sicut herba germinabunt.
PL 5, 147B「汝らは乳房のもとへ運ばれ、膝の上で慈しまれるであろう。母がその子を慈しむように、私も汝らを慰め、汝らはエルサレムにおいて慰めを受けるであろう。汝らはそれを見て、その心は喜び、その骨は草のように芽吹くであろう。」
Et cognoscetur manus Domini servis ejus, et indignabitur inimicis suis. Quia ecce Dominus in igne veniet, et quasi turbo quadriga ejus, reddere indignatione furorem suum, et increpationem suam in flamma ignis.
PL 5, 147B「主の御手はその僕たちに知られ、その敵たちには怒りが向けられるであろう。見よ、主は火のうちに来られ、その戦車は嵐のようであり、憤りをもってその激しい怒りを、火の炎のうちにその叱責を報いられるであろう。」
Quia in igne Dominus dijudicat, et in gladio suo ad omnem carnem, et multiplicabuntur interfecti a Domino.
PL 5, 147B「主は火をもって裁き、その剣をもってすべての肉に及ぼされ、主に殺される者は数多くなるであろう。」
Qui sanctificabantur, et mundos se putabant in hortis post januam intrinsecus, qui comedebant carnem suillam, et abominationem, et murem: simul consumentur, dicit Dominus.
PL 5, 147C「己を聖別し、扉の奥の園にあって自らを清いと思い込み、豚の肉と忌むべきものと鼠とを食べていた者たちは、ともに滅ぼされるであろう、と主は言われる。」
Ego autem opera eorum, et cogitationes eorum, venio ut congregem cum omnibus gentibus et linguis: et venient et videbunt gloriam meam, et ponam in eis signum.
PL 5, 147C「私は彼らの行いと思いとを知っており、あらゆる国民と言語の民とともに彼らを集めるために来る。彼らは来て私の栄光を見るであろう、私は彼らのうちにしるしを置く。」
Et mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes, in mari, in Africa, in Lydia tendentes sagittam in Italiam, et Graeciam, ad insulas longe, ad eos qui non audierunt de me, et non viderunt gloriam meam.
PL 5, 147C「私は救われた者たちのうちから、諸国民のもとへ、海へ、アフリカへ、弓を引くリディアへ、イタリアへ、ギリシアへ、遠い島々へ、私について聞いたことがなく、私の栄光を見たことのない者たちのもとへ遣わすであろう。」
Et annuntiabunt gloriam meam gentibus, et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino, in equis, et in quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis ad montem sanctum meum Jerusalem, dicit Dominus: quomodo si inferant filii Israel munus in vase mundo in domo Domini.
PL 5, 147C「彼らは諸国民に私の栄光を告げ知らせ、汝らのすべての兄弟たちを、あらゆる国民のもとから、馬に乗せ、車に乗せ、輿に乗せ、騾馬に乗せ、荷車に乗せて、私の聖なる山エルサレムへ、主への捧げ物として連れて来るであろう、と主は言われる。ちょうどイスラエルの子らが清い器に捧げ物を入れて主の家に持って来るように。」
Et assumam ex eis in sacerdotes et in levitas, dicit Dominus: Quia sicut coeli novi, et terra nova, quae ego facio stare coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum.
PL 5, 147D「私は彼らのうちから祭司とレビ人とを取るであろう、と主は言われる。私が造る新しい天と新しい地とが私の前に立ち続けるように、汝らの子孫と汝らの名も立ち続けるであろう、と主は言われる。」
Et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato et veniet omni scaro, ut adoret coram facie mea, dicit Dominus. Et egredientur et videbunt cadavera virorum, qui praevaricati sunt in me.
PL 5, 147D「月ごとに、安息日ごとに、すべての肉なる者が来て、私の前で礼拝するであろう、と主は言われる。そして彼らは出て行き、私に背いた者たちの死骸を見るであろう。」
Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur, et erunt usque ad satietatem visionis omni carni. Quid aliud detrahentes faciunt (S. Greg., ep. XLV, lib. VIII) , nisi in pulverem flant, atque in oculos suos terram excitant?
PL 5, 147D「彼らの蛆は死なず、彼らの火は消えず、彼らはすべての肉にとって見るも厭わしいものとなるであろう。」中傷する者たちは、これ以外に何をしているというのか(S. Greg., ep. XLV, lib. VIII)。塵を吹き散らし、自らの目に土埃を立てているだけではないか。
Et unde plus detractationis perflant, inde magis nihil veritatis vident? Tales tamen, frater charissime, portandi sunt et corrigendi, quia caeci sunt, et duces caecorum (S. Matth., XV) .
PL 5, 148A中傷をより多く吹き立てれば立てるほど、彼らはますます真理を何も見なくなるのではないか。しかし、最愛の兄弟よ、そのような者たちも耐え忍び、正されねばならない。彼らは盲人であり、盲人を導く者だからである(マタイ15)。
His, charissime, respondi breviter consultis tuis, quae te et omnes episcopos regulariter tenere mandamus.
PL 5, 148A最愛の者よ、私は汝の相談に対してこれらのことを手短に答えた。我々はこれを、汝とすべての司教たちが規則どおりに守るよう命じる。
Tuam tamen, frater, monemus prudentiam, ut pro statu Ecclesiae et sacerdotum ejus, pro viribus elaborare studeas, et ordinem sanctae romanae et apostolicae Ecclesiae per omnia teneas, et violari sanctorum decreta non permittas, sed omnes quoscumque potueris, instruas, ut fructuosos manipulos Domino repraesentes. Vale. Data nonis junii, Claudio et Aureliano viris clarissimis consuribus.
PL 5, 148Aしかし、兄弟よ、我々は汝の知恵に勧告する。教会とその祭司団の状態のために力の限り努めよ、聖なるローマかつ使徒的教会の秩序をあらゆる点で守れ、聖なる教令が犯されることを許すな、そして汝が導きうる限りすべての者を教え導いて、豊かな刈り穂の束を主に献げることができるようにせよ。健やかであれ。六月のノナエに、最も高名なる執政官クラウディウスとアウレリアヌスの年に発す。
Epistola II
第II書簡PL 5, 148BFelix episcopus universis episcopis per Galliae provincias constitutis, in Domino salutem. Bonorum operum et spiritualium studiorum Deum auctorem esse (S. Leo. ep. 32) non dubium est, qui eorum incitat mentes et adjuvat actiones.
PL 5, 148B司教フェリクスより、ガリアの諸属州に置かれたすべての司教たちへ、主にあって挨拶を送る。神が善き行いと霊的な熱意との創始者であることは疑いない(S. Leo. ep. 32)。神はその心を奮い立たせ、その行いを助けられる。
Unde laetari me fecerunt scripta vestra, ex bono studio et ex integritate fidei devotionis vestrae: sed ex afflictione et contritione vestra magna ex parte tristavere.
PL 5, 148Bそれゆえ、諸君の書簡は、諸君の善き熱意と信仰の献身の純正さのゆえに、私を喜ばせた。しかし、諸君の苦悩と痛悔のゆえに、大部分において私を悲しませもした。
Tristis enim, tristes ( Petri Chrysologi, ep. ad Eutychem ) legi litteras vestras, et scripta moesta moerore debito percurri: quia sicut nos Ecclesiarum pax, sacerdotumque ejus concordia et tranquillitas plebis audire facit gaudium, ita nos affligit et dejicit fraterna afflictio.
PL 5, 148B悲しみながら、私は諸君の悲しい書簡を(Petri Chrysologi, ep. ad Eutychem)読み、悲しみに満ちた文面を、当然の悲哀をもって読み通した。なぜなら、教会の平和と、その祭司団の一致と、民の平静とを聞くことが我々に喜びをもたらすように、兄弟の苦悩は我々を苦しめ、打ちのめすからである。
Vos tamen nolite multum tristari (S. Greg. ep. 45, lib. VIII) , quia sicut ipsa per se Veritas ait: Si de hoc mundo fuissetis, mundus quod suum erat, diligeret: sed quia de hoc mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus (S. Joan., XV) , id est, mundi amatores.
PL 5, 148Cしかし諸君は、あまり悲しんではならない(S. Greg. ep. 45, lib. VIII)。真理そのものがみずから言うとおりである。「汝らがもしこの世のものであったなら、世は己のものを愛したであろう。しかし汝らはこの世のものではなく、私が世から汝らを選び出したのであるから、それゆえ世は汝らを憎むのである」(ヨハネ15)。すなわち、世を愛する者たちのことである。
Quidquid tamen hi loquantur, aut adversum vos agant, vos tamen semper integram servate fidem, et puram habetote conscientiam, ut integer spiritus et anima servetur in die Domini (I Thes., V) .
PL 5, 148Cしかし、彼らが何を語り、諸君に逆らって何をなそうとも、諸君は常に信仰を全きままに保ち、良心を清く保つがよい。それは、主の日に霊と魂とが全きまま保たれるためである(一テサロニケ5)。
Nos vero ad supplementum vestrum fratres et coepiscopos nostros vocavimus amplius quam septuaginta, cum quibus haec quae subter habentur inserta, regulariter tractanda decrevimus.
PL 5, 148C我々は諸君を補い助けるため、我々の兄弟であり同僚司教である者たち七十人余りを召集し、彼らとともに、以下に記されていることを規則に従って論議することを決定した。
Vestris enim epistolis in omnium audientia perlectis, quae multas (ut nostis) querimonias et oppressiones in se continebant vestras, decretisque, quae sunt de accusationibus episcoporum, sancta synodus dixit: Haec sunt, quae deinceps propter malorum hominum insidias, qui in Ecclesiam et in ecclesiasticos saeviunt viros indifferenter, et conservare firmissime volumus in saeculo: Si quis episcopus ab illis accusatoribus, qui recipiendi sunt, fuerit accusatus, postquam ipse ab eis caritative conventus fuerit, ut ipsam causam emendare debeat, et eam corrigere noluerit, non olim, sed tunc ad summos primates causa ejus canonice deferatur, qui in congruo loco, intra ipsam provinciam, tempore congruo, id est, autumnali vel aestivo, concilium regulariter convocare debebunt, ita ut ab omnibus ejusdem provinciae episcopis inibi audiatur.
PL 5, 148D諸君の書簡は、諸君も知るとおり多くの訴えと諸君への抑圧とを含むものであったが、これが一同の聴聞のもとで読み上げられ、司教たちへの告発に関する教令とともに、聖なる教会会議はこう述べた。「以下は、教会とその聖職者たちを見境なく苦しめる悪人たちの奸計のゆえに、今後我々が世において固く守ろうと欲することである。すなわち、もしある司教が、受理されるべき告発者たちによって告発され、彼らから愛をもって説得されて、その事件を正すべきであるにもかかわらず、これを正そうとしないならば、ただちにではなく、その時になって初めて、その事件を教会法規に従って最高位の首座司教たちのもとへ差し出すべきである。首座司教たちは、その属州の内の適当な場所において、適当な時期に、すなわち秋または夏に、規則に従って教会会議を招集すべきであり、それによって同じ属州のすべての司教たちがそこで聴聞するようにする。」
Quo et ipse regulariter convocatus; si eum aut infirmitas (cod. The. lib. IX, tit. I, const. 10, 3, q. 2, si episcopus suis fuerit) aut alia gravis necessitas non detinuerit, adesse debebit: quia ultra provinciae terminos accusandi ante licentia non est, qua audientia rogetur.
PL 5, 149A彼自身もそこへ規則に従って召集され、もし病(cod. The. lib. IX, tit. I, const. 10, 3, q. 2, si episcopus suis fuerit)またはその他の重大な事情によって妨げられないならば、出頭すべきである。属州の境界を越えて告発する許可は、しかるべき聴聞が求められる前には存在しないからである〔quia 以下は構文が崩れており、大意を取って訳した〕。
Nam si suis fuerit, aut Ecclesiae sibi commissae rebus expoliatus, aut (quod absit, quod alienum ab omnibus esse debet fidelibus) a sede propria ejectus, aut in detentione aliqua a suis ovibus fuerit sequestratus: tunc canonice antequam in pristino statu restituatur cum omni privilegio sui honoris, et sua omnia, quae insidiis inimicorum suorum ei ablata fuerant, legibus redintegrentur: nec convocari, nec judicari poterit, nisi ipse pro sua necessitate (minime tamen judicandus) advenire sponte elegerit.
PL 5, 149Bなぜなら、もし彼が自らの財産を〔底本は si suis fuerit で述語を欠き、本文が崩れているらしい。suis を rebus に係けて解した〕、あるいは自らに委ねられた教会の財産を奪われたのであれば、あるいは(あってはならぬことであり、すべての信徒にとって無縁であるべきことだが)自らの司教座から追放されたのであれば、あるいは何らかの拘禁によって自らの羊たちから引き離されたのであれば、その場合は、彼が名誉のあらゆる特権とともに元の地位に教会法規に従って回復され、敵の奸計によって奪われたすべての所有物が法によって取り戻されるまでは、彼を召喚することも裁くこともできない。ただし、彼自身が己の必要のために(それでも裁かれるべきではないが)自ら進んで出頭することを選んだ場合を除く。
Nullatenus ergo a quoquam respondere rogetur, antequam integerrime omnia quae per suggestiones inimicorum suorum amiserat, potestati ejus ab honorabili concilio legali ordine redintegrentur; praesul vero cum omni honore statui pristino reddatur, et ipse dispositis ordinatisque libere atque secure diu suis, tunc regulariter infra quatuor vel quinque, aut septem menses, juxta quod possibilitas ei fuerit, et non ante, convocatus ad tempus, concilio in legitimo et canonico, veniat ad causam: et si ita juste videtur, accusantium propositionibus respondeat.
PL 5, 149Bそれゆえ、彼が敵の讒訴によって失ったすべてのものが、権威ある教会会議によって適法な手続きに従い、完全に彼の権力のもとへ回復されるまでは、何人によっても答弁を求められてはならない。司教はあらゆる名誉とともに元の地位に戻され、自らの事柄を長きにわたって自由かつ安全に整え定めた後、しかるべき期間内に、すなわち四か月ないし五か月、あるいは七か月以内に、その可能性に応じて、それより前ではなく、しかるべき時に召集されて、正当かつ教会法規にかなった会議に出席し、事件に臨むべきである。そしてもし正当と見なされるならば、告発者たちの主張に答弁すべきである。
Nam hoc summopere providendum est, ne antequam haec fiant, coactus respondeat, quia contentio semper vitanda est.
PL 5, 149Cなぜなら、これらのことがなされる前に彼が強いられて答弁することのないよう、最大限に配慮されねばならないからである。争いは常に避けられるべきものである。
Adimi namque episcopo episcopatum (Conc. Afr., c. 87) , antequam causae ejus exitus appareat, nulli christiano videri jure potest, quia talis praesumptio sacrilegium est, et auctor talium, sacrilegus.
PL 5, 149Cなぜなら、その事件の結末が明らかになる前に司教から司教職を奪うことは(Conc. Afr., c. 87)、いかなるキリスト教徒にとっても正当とは見なされ得ないからである。そのような専断は冒瀆であり、それを行う者は冒瀆者である。
Quod si aegrotans fuerit episcopus (3 q. 3, si aegrotans) , aut aliqua eum gravis necessitas detinuerit, pro se legatum ad synodum mittat.
PL 5, 149Dもし司教が病であるならば(3 q. 3, si aegrotans)、あるいは何らかの重大な事情によって妨げられているならば、自らの代わりに使者を教会会議へ遣わすべきである。
Nec a communione suspendatur, cui crimen intenditur (Concil. Carth. III, can. 7) ; nisi ad causam suam dicendam electorum judicum die statuta litteris evocatus, minime occurrerit: hoc est, nisi eum aliqua praeoccupaverit necessitas infra spatium praedictorum mensium, et eo amplius, prout causa dictaverit.
PL 5, 149D告発される者は、聖体拝領から排除されてはならない(Concil. Carth. III, can. 7)。ただし、選ばれた裁判官たちのもとで自らの事件を陳述するため、定められた日に書状で召喚されたにもかかわらず出頭しない場合を除く。すなわち、前述の期間内に、また事件の性質に応じてそれ以上に、何らかの事情が彼を妨げていない限りにおいてである。
Quod si ex utraque parte ad causam dicendam venerint; quia unus absque altero audiri non debet, quaerendum est in judicio, cujus sint conversationis et fidei atque suspicionis accusatores aut qua intentione hoc faciant: quia ad hoc admitti non debent, nisi bonae conversationis et rectae fidei viri, hi videlicet qui omni suspicione careant, et bona vita clareant, neque infames existant.
PL 5, 150Aもし双方の側が事件を陳述するために出頭したならば——一方が他方なしに聴かれてはならないゆえに——裁きにおいては、告発者たちがいかなる生活態度と信仰と疑わしさを持つ者であるか、またいかなる意図でこれを行うのかが問われねばならない。なぜなら、善良な生活態度と正しい信仰を持つ者、すなわちあらゆる疑いを免れ、善き生活によって知られ、悪評のない者でなければ、この役目に受け入れられてはならないからである。
Quod si accusatorum personae in judicio (3, q. 10. Si accusatorum personae) episcoporum culpabiles apparuerint ( idem, Conc. Carth. ) , ad arguendum non admittantur, nisi proprias causas asserere (non tamen criminales) vel ecclesiasticas voluerint.
PL 5, 150Aもし裁きにおいて(3, q. 10. Si accusatorum personae)、司教たちを告発する者たちの人柄に落ち度があると判明したならば(idem, Conc. Carth.)、彼らが自らの事件(ただし刑事上のものではない)あるいは教会に関わる事件を主張しようとするのでない限り、告発することを許されてはならない。
Infamis enim persona (3, q. 7, Infamis persona) , nec procurator potest esse, nec cognitor.
PL 5, 150B悪評ある者は(3, q. 7, Infamis persona)、代理人となることも、審査人となることもできない。
Absente vero adversario (3, q. 9, Absente adversario) , non audiatur accusator: nec sententia, absente parte alia, a judice dicta, ullam obtinebit firmitatem (Vide Anianum in sent. Pauli, lib. V, tit. 2 et 5) : neque absens per alium accusari (3, q. 9, Absens per alium) , aut accusare potest, nec affinis illis admittatur.
PL 5, 150B相手方が不在であるならば(3, q. 9, Absente adversario)、告発者の言い分は聴かれてはならない。他方の当事者が不在のまま裁判官によって下された判決は、いかなる効力も持たない(Vide Anianum in sent. Pauli, lib. V, tit. 2 et 5)。また不在の者は、他人を通して告発されることも、告発することもできず(3, q. 9, Absens per alium)、その姻戚もこれに関与することを許されない。
Neminem ergo exhiberi de provincia ad provinciam (Vide novellam tertiam libri tertii et Anianum et cod. Theod. const. 4, lib. II, tit. I) , vel ad comitatum oportet, nisi ad relationem judicis, ad quem fuerit appellatum, id est, ut auctor semper rei forum sequatur.
PL 5, 150Bそれゆえ、何人も一つの属州から他の属州へ、あるいは宮廷へと出頭させられるべきではない(Vide novellam tertiam libri tertii et Anianum et cod. Theod. const. 4, lib. II, tit. I)。ただし、上訴を受けた裁判官の上申による場合を除く。すなわち、訴える者は常に被告の法廷に従うべきである〔auctor を原告の意に、rei を reus(被告)の属格に取った〕。
Si quis autem judicem sibi adversum senserit, vocem appellationis exhibeat quam nulli oportet negari ( Huc usque caput 5, coll. Hadr., quibusdam subinde insertis ) .
PL 5, 150Cもし誰かが自分に対して不利な裁判官がいると感じたならば、上訴の申し立てを行うべきであり、これは何人にも拒まれてはならない(Huc usque caput 5, coll. Hadr., quibusdam subinde insertis)。
Peregrina vero judicia (3, q. 6, Peregrina judicia) generali sanctione prohibemus: quia indignum est, ut ab externis judicetur qui comprovinciales (Hadr. coll. 17, ex const. 10, tit. 1, lib. IX, cod. The.) et a se electos debet habere judices.
PL 5, 150Cしかし、他国の裁きについては(3, q. 6, Peregrina judicia)、我々は一般の定めをもってこれを禁じる。なぜなら、同じ属州の者たち、すなわち自ら選んだ裁判官を持つべき者が、外部の者によって裁かれるのは相応しくないからである(Hadr. coll. 17, ex const. 10, tit. 1, lib. IX, cod. The.)。
Haec, fratres, ad vestram et omnium coepiscoporum opem et defensionem in synodo unanimiter sunt decreta, ut si forte aliqui (Concil. Hisp. II, c. 13) stultorum vos accusare, qui diabolicae deceptionis errore decepti sunt, voluerint, dum ista legerint vel audierint, resipiscant et ad unitatis concordiam revertantur: et quod prius erat in ultionem, transibit in gloriam.
PL 5, 150C兄弟たちよ、これらのことは、諸君とすべての同僚司教たちの助けと弁護のために、教会会議において満場一致で定められた。それは、もし悪魔の欺きの誤りに惑わされた愚かな者たちの誰かが(Concil. Hisp. II, c. 13)、諸君を告発しようとするならば、彼らがこれを読み、あるいは聞いたとき、我に返って一致の和合へと立ち戻るためである。そうすれば、かつては報復であったものが、栄光へと転じるであろう。
Nam procul dubio multi sunt, qui (secundum apostoli vocem) prurientes auribus, a veritate auditum avertunt, ad fabulas autem convertuntur (I Tim., IV) et ad nocumenta honorum transeunt.
PL 5, 150Dなぜなら、疑いなく多くの者が(使徒の言葉に従えば)耳をくすぐられて、真理から耳をそむけ、作り話へと向かい(一テモテ4)、名誉ある者たちへの害悪へと移っていくからである。
Ait ( idem conc. cit. ) autem idem apostolus de infidelium ignorantia: Si cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II) .
PL 5, 150D同じ使徒はまた(idem conc. cit.)、不信仰な者たちの無知についてこう言う。「もし彼らが知っていたなら、栄光の主を決して十字架につけはしなかったであろう」(一コリント2)。
Similiter si hi Dominum perfecte agnovissent et amassent, numquam servos ejus perturbassent, nec verbis aut factis persecuti essent. Quod mus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus (Rom. V) , cur insequimur fratres?
PL 5, 150D同様に、もし彼らが主を完全に知り、愛していたならば、決してその僕たちを煩わせず、言葉によっても行いによっても迫害しなかったであろう。もし我々が御子の死によって神と和解させられたのであれば〔底本は Quod mus。意味が取れないので Quod si の意に解した〕(ローマ5)、なぜ我々は兄弟たちを迫害するのか。
Cur perturbamus statum Ecclesiae Dei, et eos qui ei servire debent, affligimus? Martyres enim passi sunt ( idem Conc. cit. ) , non tamen animae eorum occisae sunt in corporis passione, ore Veritatis attestante: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (I Matth. X) .
PL 5, 151Aなぜ我々は神の教会の状態を乱し、これに仕えるべき者たちを苦しめるのか。殉教者たちは苦しみを受けたが(idem Conc. cit.)、その魂は肉体の受難において殺されたわけではない。真理の口はこう証しする。「肉体を殺す者どもを恐れるな、彼らは魂を殺すことはできない」(マタイ10)。
Ubi agnosci oportet, quod si animae martyrum, corpore perempto, suppliciis extingui non possunt, nec animae praedicatorum et doctorum persequi debuissent, aut perturbari, et a Dei famulatu averti, quia cum corporibus non deficiunt.
PL 5, 151Aここで認められねばならないのは、殉教者たちの魂が、肉体が滅ぼされても刑罰によって消し去られ得ないのであれば、宣べ伝える者たちや教師たちの魂もまた、迫害され、乱され、神への奉仕から引き離されるべきではなかったということである。なぜなら、魂は肉体とともに滅びることがないからである。
Tales autem perturbatores Ecclesiae non solum praedicta agunt mala, sed et memorias (Conc. Gangrense, cap. 20, interp. Dion.) martyrum execrantur.
PL 5, 151Aしかし、教会をこのように乱す者たちは、前述の悪事を行うだけでなく、殉教者たちの記念をも呪う(Conc. Gangrense, cap. 20, interp. Dion.)。
Quapropter in praefata constituimus synodo, vobisque et omnibus Ecclesiis tenendum et agendum mandamus, ut super memorias martyrum missae celebrentur, ne memoriae eorum a talibus extingui, aut veneratio possit prohiberi.
PL 5, 151Aそれゆえ我々は、前述の教会会議において定め、諸君とすべての教会に対して、これを守り行うよう命じる。すなわち、殉教者たちの記念の上でミサが執り行われるべきであり、彼らの記念がそのような者たちによって消し去られたり、その崇敬が妨げられたりすることのないようにするためである。
Vos vero, fratres, nolite multum turbari, nolite vexari, sed confortamini in Domino, et in potentia claritatis ejus (Ephes., VI) .
PL 5, 151Bしかし兄弟たちよ、諸君はあまり動揺してはならず、悩まされてはならない。むしろ主にあって、その栄光の力のうちに強められよ(エフェソ6)。
Habetote interim ista ad suffragium vestrum, apostolica auctoritate decreta: et scitote nos semper paratos habere etiam (si necesse fuerit) usque ad mortem, ad quaecumque vobis necessaria fuerint (Domino opem ferente) perficienda.
PL 5, 151Bさしあたり、これらのことを諸君の助けとして、使徒的権威によって定められたものとして持つがよい。そして知れ、我々は常に備えており、必要とあらば(主の助けをもって)死に至るまでも、諸君に必要などのようなことをも成し遂げる用意があることを。
Illi tamen, auctore Deo, peribunt, et vos stabitis, si tamen labor vester non fuerit inanis, sed plenus fide et charitate. Vae, inquit propheta, qui potum dat amico suo, mittens fel suum (Habac., II) .
PL 5, 151Bしかし彼らは、神の定めによって滅び、諸君は立ち続けるであろう。ただし諸君の労苦が空しいものではなく、信仰と愛とに満ちたものであるならば。預言者は言う。「災いあれ、友に飲み物を与えながら、そこに己の毒を混ぜる者よ」(ハバクク2)。
Et iterum sapientissimus Salomon ait (Haec eodem in ep. Felicis II, ad Aegyptios) : Qui loquitur iniqua non potest latere, nec praeteriet illum corripiens judicium. In cogitationibus ergo impii interrogatio erit.
PL 5, 151Cまた、最も賢明なるソロモンはこう言う(Haec eodem in ep. Felicis II, ad Aegyptios)。「不義を語る者は隠れることができず、彼を咎める裁きは彼を素通りしないであろう。それゆえ、不敬虔な者の思いには詮議が及ぶであろう。」
Sermonum autem illius auditio ad Dominum perveniet, et ad correptionem iniquitatum illius. Quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur. (Sap., I) .
PL 5, 151C「彼の言葉の聞こえは主のもとに届き、その不義を咎めるに至るであろう。熱情の耳はすべてを聞き、呟きの騒めきも隠されることはないからである。」(知恵の書1)
Haec enim si amplecti voluissent proprio et sano sensu, ad reprobum sensum minime laberentur: sed per Dei timorem sermonum suorum praecaventes custodiam, piam sanctorum patrum diffinitionem sine quadam nocumenti praesumptione, utique conservassent.
PL 5, 151Cもし彼らがこれらのことを、自らの健全な分別をもって受け入れようとしていたならば、堕落した分別へと陥ることはなかったであろう。むしろ、神への畏れによって己の言葉を慎み守り、聖なる教父たちの敬虔な定めを、何ら害をなす専断もなく、当然のごとく守ったであろう。
Quoniam dicit sacrum eloquium: Consilium bonum conservabit te, et mens bona custodiet te (Prov., II) .
PL 5, 151Cなぜなら、聖なる言葉はこう言うからである。「善き思慮は汝を守り、善き心は汝を守るであろう」(箴言2)。
Non enim de fontibus salutiferis spiritualiter ad acquisitionem aeternae vitae procedunt tales accusationes et detractiones, atque ideo competenter nos beatus Paulus apostolus praemuniens ait: Non debere plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom., XII) , in definitione pietatis perdurantes.
PL 5, 151Cこのような告発や中傷は、永遠の生命を得るための霊的な救いの泉から出るものではない。それゆえ、幸いなる使徒パウロは、我々を適切に戒めてこう言う。「思うべき限度を超えて思い上がるべきではなく、むしろ節制をもって思うべきである」(ローマ12)、敬虔の定めのうちにとどまりながら。
Qui enim haec praetereunt, non tantum laesi sunt, decidentes a corroboratione sua, sed insipientiae suae dereliquerunt domibus memoriam, ut in his, in quibus peccaverunt, minime latere potuissent.
PL 5, 151Dこれらのことを軽んじる者たちは、自らの支えから転落して傷つくだけでなく、その愚かさの記憶を家々に残し、罪を犯したその事柄において、隠れることが全くできなかったのである。
Gloria enim et contumelia in loquela (Eccles., V) , et in loquela linguae hominis casus illius est.
PL 5, 151D「栄光も辱めも言葉のうちにあり」(シラ書5)、人の舌の言葉のうちにその者の破滅がある。
Ideoque conveniens est, hanc quidem ostensionem reprehensionum illorum nostris actibus inseri, ne ulterius jam talia patiamini, seminantibus eis zizania et scandala, sed laetari in officiis et dogmatibus vestris mereamini.
PL 5, 152Aそれゆえ相応しいことは、彼らへのこの咎めの表明を我々の行いに書き加えることであり、それは諸君が毒麦と躓きの種を蒔かれて、これ以上そのような苦しみを受けることのないため、むしろ諸君の務めと教えのうちに喜びを得るに相応しくあるためである。
Igitur erubescant, ac talia et hujusmodi blasphemiam subtrahere testinent, si noluerint a sacerdotali nostro collegio segregati, et a totius christiani populi societate divelli.
PL 5, 152Aそれゆえ彼らは恥じ入るべきであり、我々の祭司団から切り離され、キリスト教民全体の交わりから引き離されることを望まないのであれば、そのような、またこの種の冒瀆を急いで退けるべきである。
Licet namque de his plura et per necessaria, quae in decretis sedis apostolicae et ab apostolis eorumque successoribus, nostris videlicet praedecessoribus, statuta inveniuntur, dicere et conscribere potuissemus, tamen melius nobis visum est, ut epistolam oratione claudamus.
PL 5, 152A使徒座の教令のうちに、また使徒たちとその後継者たち、すなわち我々の前任者たちによって定められたことのうちに見出される、これらについてのさらに多くの必要な事柄を、我々は語り、書き記すこともできたであろう。しかし我々には、この書簡を祈りをもって結ぶ方がよいと思われた。
Deus omnipotens et hujus unigenitus Filius, et salvator noster Christus hoc vobis tribuat incitamentum, ut omnibus fratribus et coepiscopis nostris, quibuscumque tribulationibus laborantibus, totis succurratis viribus, et cum eis compatientes, crucem ejusdem Domini Salvatoris portetis, ut veri ipsius discipuli coram omnibus appareatis, ut et vos, et qui vobiscum sunt, hic et in futuro meliora possideatis, quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae preparavit Deus diligentibus se (I Cor., II) .
PL 5, 152A全能の神と、その独り子と、我々の救い主キリストとが、諸君にこの励ましを与えてくださるように。それは、いかなる苦難に苦しんでいようとも、我々のすべての兄弟と同僚司教たちに、力の限り助けをもたらし、彼らとともに苦しみを分かち合い、同じ主なる救い主の十字架を担い、諸君がすべての人々の前で真の弟子として現れるためであり、また諸君と、諸君とともにある者たちとが、この世においても来るべき世においても、より良きものを得るためである。「それは目が見ず、耳が聞かず、人の心に思い浮かばなかったもの、神が己を愛する者たちのために備えられたものである」(一コリント2)。
Per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem et cum quo omnipotenti Deo gloria in saecula saeculorum. Amen. Valere vos opto, charissimi fratres. Data quinto idus augusti, Claudio et Paterno viris clarissimis consularibus (an. Christi 269, nondum mortuo Dionysio) .
PL 5, 152B我々の主イエス・キリストを通して。この方を通し、この方とともに、全能の神に栄光あれ、世々に至るまで。アーメン。最愛の兄弟たちよ、諸君の健やかならんことを願う。八月のイドゥスの五日前に、最も高名なる執政官クラウディウスとパテルヌスの年(キリスト紀元269年、ディオニュシウスなお存命の頃)に発す。
Epistola III, Prooemium
第III書簡 冒頭PL 5, 152CI. Errant qui Filium non videre Patrem contendunt, eo quod Deum nemo vidit umquam. II. Errant affirmantes Filium minorem Patre, quia ille invisibilis, Filius vero visibilis. Dilectissimo fratri Benigno episcopo, Felix episcopus, in Domino salutem.
PL 5, 152C第一。神を見た者はいまだかつて誰もいないという理由で、子は父を見ないと主張する者たちは誤っている。第二。父は見えざる者であり、子は見える者であるという理由で、子は父より劣ると主張する者たちも誤っている。最愛の兄弟なる司教ベニグヌスへ、司教フェリクスが主にあって挨拶を送る。
Suscipientes fraternitatis tuae epistolas (Zacharias, ep. V) , quibus me requisisti super fidei documentis, quae ab aliis habebantur aliter, quam rectae fidei contineant sacramenta, prout Dominus dedit, pro fraternitatis amore respondere non resultavimus.
PL 5, 152C兄弟なる汝の書簡を受け取り(Zacharias, ep. V)、我々は、主が与えてくださったとおりに、兄弟としての愛のゆえに、答えることを拒まなかった。その書簡によって汝は、正しい信仰の秘義が含むところとは異なる仕方で他の者たちが保持していた信仰の文書について、私に問い合わせたのである。
Semper enim dubia et majora negotia, terminum ab hac sancta sede, a tempore apostolorum, qui eam suis documentis instruxerunt, accipere consueverunt. Et ideo tu recte fecisti, quod hujus sanctae sedis consultis te caeterosque firmari et instrui voluisti.
PL 5, 152Cなぜなら、疑わしい事柄や重大な事件は、この座を自らの文書によって教え整えた使徒たちの時代から、常にこの聖なる座から決着を得るのが慣わしであったからである。それゆえ、この聖なる座の判断によって汝と他の者たちとが確認され、教え導かれることを望んだ点で、汝は正しく行った。
Epistola III, Caput I
第III書簡 第I章PL 5, 152D--Continebant enim litterae tuae, fratrumque tuorum, quod quidam dicunt, Filium non posse proprie videre Patrem, quia scriptum est: Deum enim nemo vidit umquam. Et alii fingunt: Ideo minor est Patre Filius, quoniam Pater illi perhibet testimonium.
PL 5, 152D汝の書簡と汝の兄弟たちの書簡には、ある者たちが「子は父を固有の意味において見ることができない、なぜなら『神を見た者はいまだかつて誰もいない』と書かれているからである」と言っていることが記されていた。また他の者たちは、「子は父より劣る、なぜなら父が子について証しを立てるからである」と作り事を述べている。
Quidam autem garriunt, quod ideo Patre minor est, quia invisibilis ipse dicitur (S. Joan., I; S. Matth., XVII; S. Marc., IX; S. Luc., IX; I Cor., IV; Colos., I; I Tim., I) , Filius vero visibilis comprobatur.
PL 5, 152Dまたある者たちは、父が見えざる者と言われる一方で(ヨハネ1、マタイ17、マルコ9、ルカ9、一コリント4、コロサイ1、一テモテ1)、子は見える者であると証されるがゆえに、それゆえ子は父より劣ると軽々しく述べている。
Hi enim ignorantes divinarum Scripturarum et apostolorum jura, ex proprio aut adulterino sensu talia fabricant, et seducere corda fidelium quaerunt.
PL 5, 153Aこの者たちは、神の聖典と使徒たちの定めとを知らず、自分勝手な、あるいは歪められた考えからこのようなことを作り上げ、信徒たちの心を惑わそうとしている。
Nos vero ad ipsius fontis originem redeamus, ex quo Filium Patrem semper videre potuisse vel posse, evidentioribus testimoniis Veteris et Novi Testamenti litteris docemus, Salomone dicente: Est tecum sapientia, quae novit opera tua, quae adfuit tibi cum faceres orbem terrarum, et ipsa novit quid sit placitum coram oculis tuis.
PL 5, 153Aしかし我々は、その源そのものの起源に立ち返ろう。そこから我々は、子が常に父を見ることができた、あるいは見ることができるということを、旧約と新約の文書のより明白な証言によって教える。ソロモンは言う。「汝とともに知恵がある。それは汝の御業を知り、汝が地の丸きを造られたときに汝とともにあり、汝の目に何が善しとされるかを知っている。」
Et Dominus in Evangelio: Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Et iterum: Nemo Deum vidit umquam, nisi unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse narravit.
PL 5, 153A主は福音書の中でこう言われる。「子を知る者は父のほかになく、父を知る者は子のほかにない。子が啓示しようと欲する者を除いては。」また重ねて。「神を見た者はいまだかつて誰もいない。父の懐にいます独り子、この方が語り示された。」
Et iterum Judaeis dixit: Vos non nostis eum, ego autem novi eum. Quod si dixero, quia non novi eum, ero similis vobis, mendax. Item ibi: Qui ex Deo est, hic novit eum: Et iterum: Ego novi eum, quia ab ipso sum. Ecce docuimus quia videt semper Filius Patrem.
PL 5, 153Bまた重ねてユダヤ人たちに言われた。「汝らはこの方を知らないが、私はこの方を知っている。もし私が知らないと言うならば、私は汝らと同じく偽り者となるであろう。」同じ箇所にはまた、「神から出た者は、この方を知る」とあり、また、「私はこの方を知っている、私はこの方から出た者だからである」とある。見よ、我々は子が常に父を見ることを教え示した。
Quomodo adstruunt eum Patrem non posse videre, in cujus sinu noscitur permanere? Si sereno sensu divinas recenseas Scripturas, invenies non solum Patrem Filio testimonium perhibentem, sed totam simul inseparabilem trinitatem, ipso Domino protestante, qui ait: Ego sum qui testimonium perhibeo de me ipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me, Pater (S. Joan., VIII) .
PL 5, 153B父の懐に留まると知られているこの方が、父を見ることができないとどうして主張しうるであろうか。もし澄んだ心をもって神の聖典を調べるならば、汝は、父が子に証しを立てるだけでなく、分かちがたき三位一体の全体が同時に証しを立てることを見出すであろう。主ご自身がこう証言される。「私は自ら自分について証しをする者であり、私を遣わした父もまた私について証しをされる」(ヨハネ8)。
Et iterum: Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum verum est, quia scio unde venio, et quo vado (Ibidem). Et de Spiritu Sancto: Cum venerit Paracletus spiritus veritatis, ille testimonium perhibebit de me (Joan., XV) .
PL 5, 153Bまた重ねて。「もし私が自分について証しをするとしても、私の証しは真実である。私がどこから来て、どこへ行くかを知っているからである」(同)。そして聖なる霊についてはこう言われる。「パラクレートスなる真理の霊が来られるとき、彼は私について証しをするであろう」(ヨハネ15)。
Intende, quaeso, intende quoniam, in quibus una testificationis virtus ostenditur, nullus ab alio neque potior neque inferior judicatur.
PL 5, 153C心せよ、乞い願わくは心せよ。証しの力がひとつに示されるところでは、何者も他の者より優れているとも劣っているとも判断されないからである。
Epistola III, Caput II
第III書簡 第II章PL 5, 153C--Saepius ista jam diximus, quia secundum hominis formam Filius visibilis dicitur, secundum vero deitatis substantiam invisibilis praedicatur, Paulo attestante apostolo: O altitudo, inquit, divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Rom., XI) !
PL 5, 153C我々はすでにたびたびこれを述べた。子は人としての姿においては見える者と言われるが、神性の実体においては見えない者と説かれる。使徒パウロはこう証言する。「ああ、神の知恵と知識との富の深さよ。その裁きはいかに把握され得ないものであり、その道はいかに究めがたいものであろうか」(ローマ11)。
Et in Isaia: Cui similem aestimatis eum, cum sit ipse invisibilis (Isai., XL) ? Et item Apostolus: Mihi autem minimo omnium sanctorum data est gratia haec in gentibus, evangelizare investigabiles divitias Christi, et illuminare omnes, quae sit dispositio sacramenti absconditi a saeculis, in quibus omnia creavit (Ephes., III) .
PL 5, 153Cイザヤにはこうある。「汝らは、この方が見えざる者であるのに、誰に似ていると見なすのか」(イザヤ40)。また使徒はこう言う。「すべての聖徒のうち最も小さき私に、この恩寵が諸国民の間で与えられた。それはキリストの究めがたい富を宣べ伝え、世々の昔から隠されていた秘義の配剤がいかなるものであるかを、万物を創造されたこの方において、すべての人に明らかにするためである」(エフェソ3)。
Item ipse: Qui est, ait, imago Dei invisibilis (Coloss., I) . Et ad Colossenses: Ego Paulus minister, qui nunc gaudeo in passionibus meis pro vobis, et suppleo quae desunt tribulationum Christi in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia, cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei in ministerium Christi, quod absconditum fuit a saeculis et a generationibus (Ibidem).
PL 5, 153Dまた同じ方はこう言う。「この方こそ、見えざる神の像である」(コロサイ1)。またコロサイ人へはこう言う。「私パウロは、今、汝らのために受ける苦しみを喜び、キリストの苦難の欠けたところを、彼の体すなわち教会のために、我が肉において満たす奉仕者である。私はこの教会の奉仕者となった、神の計らいに従い、世々と代々にわたって隠されていたキリストの奉仕のために」(同)。
Item ibi: Ut consolentur corda eorum in charitate, in omnes divitias adimpletionis intellectus, in agnitionem mysterii, quod est Christus, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss., II) .
PL 5, 154Aまた同じ箇所には、「彼らの心が愛のうちに慰められ、悟りの豊かな確信のすべてに至り、秘義の認識、すなわちキリストを知るに至るためである。この方のうちに、知恵と知識とのあらゆる隠された宝がある」(コロサイ2)とある。
Et in psalmo LXXVI: In mari est via tua, et semitae tuae in aquis multis, et vestigia tua non cognoscentur. Et in Salomone: Sapientiam Dei praecedentem omnia, quis investigabit (Eccl., I) ?
PL 5, 154A詩編76篇にはこうある。「汝の道は海にあり、汝の小道は大水の中にあり、汝の足跡は知られることがない。」またソロモンにはこうある。「すべてに先立つ神の知恵を、誰が究めることができようか」(シラ書1)。
Item ibi: Radix sapientiae cui revelata est? et astutias illius quis agnovit (Ibidem)? Item ibi: Disciplina sapientiae cui manifestata est, et multiplicationem ingressus illius quis intellexit (Ibidem)?
PL 5, 154A同じ箇所にはまた、「知恵の根は誰に啓示されたか。その巧みな業を誰が知ったか」(同)とある。また同じ箇所には、「知恵の教えは誰に示されたか、その歩みの広がりを誰が悟ったか」(同)とある。
Item ibi: Quoniam mirabilia sunt opera Domini solius, et gloriosa et absconsa, et opera illius invisa hominibus (Eccl., II) . Ecce sicut Pater invisibilis est, ita etiam et Filius invenitur.
PL 5, 154A同じ箇所にはまた、「主おひとりの御業は驚くべきものであり、栄光に満ち、隠されており、その御業は人々には見えない」(シラ書2)とある。見よ、父が見えざる者であるように、子もまた見えざる者と見出される。
Quomodo ergo ab illis, qui hoc dicunt quod mandastis, in eo quod nobis carnaliter se videri dignatus est, Patre inferior judicatur? Talibus nolite credere vos, et alios ab eorum sensu avertere docete.
PL 5, 154Bそれゆえ、諸君が伝えたところのことを言う者たちによって、この方が我々に肉において自らを見えるものとして示すことをよしとされたことのゆえに、どうして父より劣ると判断されるのであろうか。諸君はそのような者たちを信じてはならず、他の者たちをもその考えから遠ざけるよう教えよ。
Vos ergo servite Domino in timore, et exultate ei cum tremore (Psal. II) . Apprehendite disciplinam, ne pereatis de via justa.
PL 5, 154B「それゆえ汝らは畏れをもって主に仕えよ、おののきをもってこの方を喜べ」(詩編2)。教えを受け入れよ、正しい道から滅びることのないように。
Haec vero (24, q. 1. A recta ergo fide) apostolorum est viva traditio, haec vera charitas, quae praedicanda est, ac veraciter diligenda ac fovenda, atque fiducialiter ab omnibus tenenda.
PL 5, 154Bこれこそ(24, q. 1. A recta ergo fide)、使徒たちの生ける伝承であり、これこそ真の愛であって、宣べ伝えられるべきものであり、真実に愛され、育まれ、すべての者によって確信をもって保たれるべきものである。
Haec sancta et apostolica mater omnium ecclesiarum (Agath. ep. ad Const. Imp., act. IV. conc. VI aecumenici) , Christi Ecclesia, quae per Dei omnipotentis gratiam, a tramite apostolicae traditionis numquam errasse probatur, nec ab haereticis novitatibus depravanda succubuit, sed ut in exordio normam fidei christianae percepit ab auctoribus suis, apostolorum Christi principibus, illibata fine tenus manet, secundum ipsius Domini Salvatoris divinam pollicitationem, qui suorum discipulorum principi in suis fatus est evangeliis: Petre, inquiens, ecce Satanas expetivit ut cribraret vos, sicut qui cribrat triticum.
PL 5, 154Bこれこそ、すべての教会の聖なる使徒的な母であり(Agath. ep. ad Const. Imp., act. IV. conc. VI aecumenici)、キリストの教会である。この教会は、全能の神の恩寵によって、使徒的伝承の道から一度も誤ったことがないと証されており、異端の新奇な教えによって堕落させられることもなく、その初めにおいて、その創始者たち、すなわちキリストの使徒たちの首座なる者たちからキリスト教信仰の規範を受け取ったとおりに、終わりに至るまで汚されることなく保たれている。これは、主なる救い主ご自身の神聖な約束のとおりである。この方は、その弟子たちの首座なる者にその福音書の中でこう語られた。「ペトロよ、見よ、サタンは麦をふるいにかけるように、汝らをふるいにかけることを求めた。」
Ego autem pro te rogavi, ut non deficiat fides tua; et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos (S Luc., XXII) .
PL 5, 154C「しかし私は、汝の信仰が絶えることのないよう、汝のために祈った。汝は立ち帰ったならば、汝の兄弟たちを力づけよ」(ルカ22)。
Consideret itaque vestra excellens prudentia, quam bonum sit persistere in dispensatione vobis credita, et in fide recta, atque haereticis et aemulis Christi repugnare, et numquam a veritatis tramite declinare.
PL 5, 154Cそれゆえ、諸君の優れた知恵は、諸君に委ねられた務めと正しい信仰のうちにとどまり、異端者やキリストに刃向かう者たちに立ち向かい、真理の道から決して逸れることが、いかに善きことであるかを考えるべきである。
Quoniam Dominus et Salvator omnium, cujus fides est, qui pro nobis mori non dubitavit, et proprio nos suo redemit sanguine, fidem beati Petri non defecturam promisit, et confirmare eum fratres suos admonuit: quod apostolicos pontifices, meae exiguitatis praedecessores, confidenter fecisse, semper cunctis est cognitum.
PL 5, 154Cなぜなら、万物の主にして救い主であり、その信仰の主であり、我々のために死ぬことをためらわず、御自らの血をもって我々を贖われたこの方は、幸いなるペトロの信仰が絶えることがないと約束され、彼にその兄弟たちを力づけるよう命じられたからである。そして、我が卑小なる身の先任者たちである使徒的な教皇たちが、確信をもってこれを行ってきたことは、常にすべての人に知られているところである。
Quorum et pusillitas mea, licet impar et minima, pro suscepto tamen divina dignatione ministerio, pedisequa cupit existere.
PL 5, 154D私の卑小さも、彼らに比べれば及ばず、最も小さきものであるとはいえ、神の嘉したもうところによって託された務めのゆえに、彼らに従う者でありたいと願っている。
Vae enim nobis erit, qui hujus ministerii onus susceptum habemus, si veritatem Salvatoris nostri Jesu Christi, quam apostoli praedicaverunt, praedicare neglexerimus.
PL 5, 154Dこの務めの重荷を担う我々にとって、もし我々の救い主イエス・キリストの真理、すなわち使徒たちが宣べ伝えたものを、宣べ伝えることを怠るならば、災いとなるであろう。
Vae erit nobis, si silentio veritatem oppresserimus, quam erogare nummulariis jubemur, id est, christianos populos imbuere et docere. Quid in ipsius futuro Christi dicturi sumus examine, si sermonum ejus veritatem confundimur praedicare?
PL 5, 154Dもし我々が、両替商たちに分け与えるよう命じられた真理を、沈黙によって押し殺すならば、すなわちキリスト教の民を教え導くことを怠るならば、我々に災いとなるであろう。もし我々がその言葉の真理を宣べ伝えることをためらうならば、来るべきキリストの審判において、我々は何を語ることになるであろうか。
Quid erit de nobis, cum de commissis nobis animabus, et de officio suscepto rationem justus judex Christus Deus noster districtam exegerit (I Cor., IX; S. Matth., XXV) ?
PL 5, 155A正しき審判者なる我々の神キリストが、我々に委ねられた魂について、また我々が引き受けた務めについて、厳しい説明を求められるとき、我々はどうなるであろうか(一コリント9、マタイ25)。
Ideo, fratres, hortor dilectionem vestram (S. Leo. ep. adv. Manichaeos) , obtestor et moneo, ut qua potestis et debetis, sollicitudine vigiletis, ad investigandos haereticos, et inimicos sanctae Dei ecclesiae, et a sanis mentibus, ne pestis haec latius divulgetur, severitate qua potestis, pro viribus extirpetis.
PL 5, 155Aそれゆえ、兄弟たちよ、私は諸君の愛に訴え(S. Leo. ep. adv. Manichaeos)、切に願い、勧める。諸君ができる限り、また当然なすべき限りの配慮をもって目を覚まし、異端者たちと神の聖なる教会の敵たちとを探し出し、この疫病が健全な心の持ち主たちの間にいっそう広まることのないよう、諸君ができる限りの厳しさをもって、力の限りこれを根絶やしにするように。
Quoniam ut habebit a Deo dignae remunerationis praemium, qui diligentius, quod ad salutem commissae sibi plebis proficiat, fuerit executus: ita ante tribunal Domini de reatu negligentiae se non poterit excusare, quicumque plebem suam contra sacrilegae persuasionis auctores noluerit custodire.
PL 5, 156Aなぜなら、己に委ねられた民の救いに資することをより熱心に実行した者は、神からふさわしい報いの褒賞を受けるであろうが、そのように、自らの民を瀆聖的な説得の創始者たちから守ろうとしない者は誰であれ、主の法廷において怠慢の罪を言い逃れることができないからである。
Data Nonis Februarii, Claudio et Paterno viris clarissimis consulibus (269 nondum electo Felice).
PL 5, 156A二月のノナエに、最も高名なる執政官クラウディウスとパテルヌスの年(269年、フェリクスいまだ選ばれざる頃)に発す。
Epistola IV
第IV書簡PL 5, 156A[0155] De incarnatione vero Verbi et fide credimus in Dominum nostrum Jesum Christum ex Maria Virgine natum, quoniam ipse est aeternus Dei Filius: Nec enim hominem assumpsit Dei Filius, ut esset alter praeter ipsum: sed Deus existens perfectus, factus est simul et homo perfectus, incarnatus ex Virgine.
PL 5, 156A言葉の受肉と信仰について、我々は我々の主イエス・キリストを信じる。この方はおとめマリア〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕より生まれ、永遠なる神の子であられる。なぜなら、神の子は、自らとは別の者となるために人を取られたのではなく、完全なる神でありながら、同時に完全なる人ともなられ、おとめより受肉されたからである。
Περὶ δὲ τῆς σαρκώσεως τοῦ Λὸγου καὶ τῆς πίστεως, πιστεύομεν εἰς τὸν Κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν, τὸν ἐκ τῆς παρθένου Μαρίας γενηθέντα, ὅτι αὐτός ἐστιν ὁ τοῦ Θεοῦ ἀΐδιος Υἱὸς, καὶ Λόγος, καὶ οὐκ ἄνθρωπος ὑπὸ Θεοῦ ἀναληφθεὶς, ἵν' ἕτερος ᾖ παρ' ἐκεῖνον.
PL 5, 156A言葉の受肉と信仰について、我々は我々の主イエス・キリストを信じる。この方はおとめマリアより生まれた方であり、神の永遠なる子であり、言葉であって、かの方とは別の者となるように神によって取られた人間ではない。
Οὐδὲ γὰρ ἄνθρωπον ἀνέλαβεν ὁ τοῦ Θεοῦ Υἱὸς, ἵν' ᾖ ἕτερος παρ' αὐτὸν· ἀλλὰ, Θεὸς ὢν τέλειος, γέγονεν ἅμα καὶ τέλειος ἄνθρωπος, σαρκωθεὶς ἐκ παρθένου.
PL 5, 156Bなぜなら、神の子は、自らとは別の者となるために人を取られたのではなく、完全なる神でありながら、同時に完全なる人ともなられ、おとめより受肉されたからである。