Caput I
第I章PL 5, 301BCOGITANTI mihi, una cum animo meo conferenti, de fabrica mundi istius, in quo clausi tenemur, etiam velocitas fabricae istius haec est; sicut in libro Moysis continetur, quem de conditione ipsius scripsit, qui Genesis appellatur.
PL 5, 301Bこの世界の造り――我々はその中に閉じ込められている――について、私が我が心とともに論じつつ思いをめぐらしていたとき、この造りの速さもまた次のとおりである。すなわち、モーセの書に記されているとおりである。彼はその成り立ちについてこの書を著し、それは『創世記』と呼ばれている。
Totam molem istam, Deus sex diebus in ornamento majestatis suae expressit, septimo quibus benedictione. . . consecravit.
PL 5, 302Bこの全体の塊を、神は六日のうちに、ご自身の威厳の飾りのうちに造り出し、第七の日には、祝福によって……これを聖別した〔底本に脱落を示す点がある。祝福によって聖別した、と補って解した〕。
Idcirco igitur, quoniam septenario numero dierum et coelestia et terrestria reguntur, principii loco, de hac septimam ad omnium septimanarium rigionum metibor, et prout potuero, virtutis diem in eam consummationem conabor exprimere.
PL 5, 302Bそれゆえ、天上のものも地上のものも日の七という数によって治められているのだから、初めとして、この第七の日から、あらゆる七日の域の基準を〔底本は rigionum。regionum と読んだが、この句は構文が崩れていて確言できない〕私は測っていこう。そして、できる限り、力の日をその完成へと表そうと努めよう。
In principio fecit Deus lucem, eamque duodenario mero horarum, die noctuque, divisit, idcirco videlicet, ut laboribus hominum requies locum noctem dies superduceret, rursus dies supervinceret; hac se alterna vice labor quetis refoveretur, quies exercitatione rursus diei temperaretur.
PL 5, 303A初めに、神は光を造り、これを十二という時の数によって〔底本は mero。numero と読む〕、昼と夜とに分けた。それはすなわち、人間の労苦に、夜という休みの場が続き、さらに昼がそれに打ち勝つためである。この交互のめぐりによって、労苦は休息によって癒やされ〔底本は quetis。quietis と読む〕、休息はまた昼の働きによって調えられるのである。
Quarto die fecit duo luminaria in coelo, majus et minus, ut alterum praeesset diei, alterum nocti (Genes., I, 16, 17) , solis et lunae; caeteraque sidera posuit in coelo, ut lucerent super terram, et discernerent tempora et annos et menses et dies et horas per stationes.
PL 5, 303A第四の日に、神は天に二つの光体を造った。大きいものと小さいものとであり、一方は昼を、他方は夜を治めるためである(創世記1:16,17)。すなわち太陽と月である。そしてそのほかの星々を天に置き、地の上を照らし、季節と年と月と日と時刻とを、その定めの位置によって区別させた。
Nunc ratio veritatis ostenditur, quare dies IIII, tetras nuncupatur; quare usque ad horam nonam jejunamus , usque ad vesperam, aut superpositio usque in alterum diem fiat. Mundus itaque iste ex quatuor elementis constat, igne, aqua, coelo, terra.
PL 5, 303A今や、真理の理由が示される。なぜ第四日がテトラス(四つ組)と呼ばれるのか、なぜ我々は第九時まで、あるいは夕べまで断食し、あるいは断食を翌日にまで持ち越すのか、という理由である。この世界はこのように、火、水、天、地という四つの元素から成り立っている。
Haec igitur quator elementa temporum tetradem faciunt. Sol quoque et luna per anni spatium quatuor tempora efficiunt, veris, aestatis, autumni, hyemis; et haec tempora tetradem faciunt.
PL 5, 304Aしたがって、これら四つの元素は、時のテトラスを成す。太陽と月もまた、一年の間に、春、夏、秋、冬という四つの季節を生み出し、これらの季節もテトラスを成す。
Et ut ex ea re longius enarrem, ecce quatuor animalia ante thronum Dei (Apoc., IV, 6) . quatuor evangelia, quatuor flumina in paradiso fluentia (Gen., II, 10) , quatuor generationes populorum, ab Adam usque ad Noe, a Noe usque ad Abraham, ab Abraham usque ad Moysem, a Moyse usque ad Christum Dominum, Filium Dei; et quatuor animalia (Apoc., IV, 7) hominis, vituli, leonis, aquilae; et quatuor flumina (Gen., II, 11) , Fyson, Geon, Tygris, Euphrates.
PL 5, 304Aそして、この事柄についてなお長く述べるならば――見よ、神の玉座の前にいる四つの生き物(黙示録4:6)、四つの福音書、楽園に流れる四つの川(創世記2:10)、諸民族の四つの世代――アダムからノアまで、ノアからアブラハムまで、アブラハムからモーセまで、モーセから主キリスト、神の子に至るまでである。そして四つの生き物(黙示録4:7)とは、人間、子牛、獅子、鷲であり、四つの川(創世記2:11)とは、ピソン、ゲオン、ティグリス、ユーフラテスである。
Homo Christus Jesus auctor eorum, quae supra memoravimus, tetrade ab impiis comprehensus est.
PL 5, 304A人であるキリスト・イエスは、我々が上に述べた事柄の創始者であるが、テトラス〔第四日〕に不敬な者たちによって捕らえられた。
Itaque ob captivitatem ejus tetradem ob majestatem operum suorum, et tempora humanitatis salubria, frugibus laeta, tempestatibus tranquilla, decurrant, ideo aut superpositionem facimus. Die quinto terra et aqua foetus suos ediderunt.
PL 5, 304Bそれゆえ、彼が捕らえられたことのゆえにテトラス〔第四日〕を〔守り〕、また彼の業の威厳のゆえに、そして人の世の時が、実り豊かに、嵐にも静かに、健やかに過ぎ行くようにとの願いのゆえに、我々は断食を翌日にまで持ち越すのである〔この一文は構文が崩れており、名詞句の連なりを理由と解して補った〕。第五の日に、地と水とはそれぞれの生き物を生み出した。
Die sexto creata sunt, quae deerant; ac sic Deus hominem de humo instruxit, dominum omnium rerum, quae super terram et super aquam creavit. Prius tamen angelos atque archangelos creavit, quam hominem finxit, spiritalia terrenis anteponens.
PL 5, 305A第六の日に、欠けていたものが造られた。こうして神は人間を土から造り上げ、地の上と水の上とに創造したすべてのものの主とした。しかし人間を形づくるより前に、天使と大天使たちを造った。霊的なものを地上のものに先立たせたのである。
Prius enim lux, quam coelum et terram. Hic dies sextus parasceve appellatur, praeparatio scilicet regni; Adam enim quem ad imaginem et similitudinem suam consummavit.
PL 5, 305A光は天と地よりも先にあったからである。この第六の日はパラスケウェ(備え)と呼ばれる、すなわち王国への備えである。神は、ご自分の姿と似姿とにかたどってアダムを完成させたからである。
Idcirco autem prius opera sua consummavit, quam angelos creavit, et hominem fabricavit, ne forte adjutores se fuisse falsa dictione asseverant. Hoc quoque die ob passionem Domini Jesu Christi aut stationem Deo, aut jejunium, facimus.
PL 5, 306Aしかも神は、天使たちを造り、人間を形づくるよりも前に、ご自分の業を完成させておいた。それは、彼らが助け手であったなどと偽りの言葉で言い張ることのないようにするためである。この日にもまた、我々の主イエス・キリストの受難のゆえに、神への駐屯、あるいは断食を行う。
Die septimo requievit ab omnibus operibus suis, et benedixit eum et sanctificavit. Hoc die solemus superponere; idcirco, ut die Dominico cum gratiarum actione ad panem exeamus.
PL 5, 306A第七の日に、神はすべての業から休み、この日を祝福し、聖なるものとした。この日、我々は断食を翌日にまで持ち越すのが常である。それは、主の日に感謝とともにパンに与るためである。
Et parasceve superpositio fiat, ne quid cum Judaeis sabbatum observare videamur, quod ipse Dominus sabbati Christus per prophetas suos odisse animam suam dicit (Is., I, 13, 14) ; quod sabbato corpore suo resolvit: prius autem, cum ipse Moysi praeciperet, ne circumcisio diem octavum praeteriret, quae die sabbato plerumque incurrit, sicut in evangelio scriptum legimus (Joan., VII, 22) .
PL 5, 306Aそして、備えの日(パラスケウェ)に断食を翌日にまで持ち越すのは、我々がユダヤ人たちとともに安息日を守っていると見られることのないためである。安息日そのものの主であるキリストご自身が、預言者たちを通して、御魂がこれを憎むと語っているとおりである(イザヤ1:13,14)。そして彼は、ご自身の体をもって安息日を解いた。もっとも、それより前、彼がモーセに、割礼が第八日を過ぎることのないようにと命じたときにも、それはしばしば安息日に当たったのであって、我々が福音書に記されて読むとおりである(ヨハネ7:22)。
Moyses prospiciens duritiam populi illius (Mat., XIX, 8) , idcirco die sabbati legebamus (Ex., XVII, 9, 12; Col., II, 14) , et seipsum crucifixit.
PL 5, 307Aモーセは、かの民の頑なさを見越していた(マタイ19:8)。それゆえ安息日に我々は読んだ(出エジプト記17:9,12、コロサイ2:14)。そして彼は自らを十字架につけた〔本文が崩れており字義どおりに訳した。出エジプト記17章でモーセが両腕を掲げた場面を十字架の型と見る含みかもしれない〕。
Et praelio quae, ab allophylis sabbato (I Mac., II, 31--41) , ut caperentur, et velut severitatem legis ad devetando disciplinam formarentur.
PL 5, 307Aそして、彼らが安息日に異邦の民によって捕らえられるがままにされたあの戦いにおいて(マカバイ一2:31-41)、いわば律法の厳格さが、この慣行を禁じるべく形づくられたのである〔この節は構文が崩れており、マカバイ一2章の記事を踏まえて文意を汲んで訳した〕。
Et ideo David in Psalmo sexto pro die octavo Domino rogat ne in ira, neque in furore (Ps., VI, 1) , suo arguat eum, aut judicet; hic est enim revera futuri illius judicii dies octavus, qui extra ordinem septimanae dispositionis excessurus est.
PL 5, 308Aそれゆえダビデは、第六の詩篇において、第八の日のために主に願う――怒りをもって、また憤りをもって、彼を責め立てることも、裁くこともないようにと(詩篇6:1)。というのも、これこそまさに、かの来たるべき審判の第八の日であり、七日という配剤の秩序の外に出ることになる日だからである。
Jesus quoque Nave, successor Moysis, et ipse sabbatum resolvit, die enim sabbati praecepit filiis Israel (Jos., VI, 3) , ut muros civitatis Hiericho tubicinibus circuirent, et bellum allophylis indicarent.
PL 5, 308Aヌンの子ヨシュアもまた、モーセの後継者として、自ら安息日を解いた。彼は安息日に、イスラエルの子らに命じて(ヨシュア記6:3)、エリコの町の城壁をラッパをもって取り巻かせ、異邦の民に対して戦を告げさせたからである。
Matthias (Mathathias. interp. Vulgat. ) autem princeps Judae sabbatum resolvit; nam praefectum Antiochi regis Syriae sabbato occidit (I Macc., II, 26, 40, 41) , et allophylos sua persecutione subjecit.
PL 5, 309Aマッティア(ウルガタ訳の読みでは『マタティア』)、すなわちユダの指導者は、安息日を解いた。彼は安息日に、シリア王アンティオコスの代官を殺し(マカバイ一2:26,40,41)、自らの追討によって異邦の民を服従させたからである。
Et apud Matthaeum scriptum legimus; Esaias quoque et caeteri collegae ejus sabbatum resolverunt (Mat., XII, 3) . Ut verum illud et justum sabbatum septimo milliario annorum observaretur.
PL 5, 309Aそしてマタイのもとに書かれているのを我々は読む――イザヤもまた、そして彼の仲間たちも、安息日を解いた、と(マタイ12:3)〔マタイ12:3 はダビデの記事で、イザヤとは合わない。底本のまま訳した〕。それは、かの真実で正しい安息日が、年の第七の千年紀において守られるためである。
Quamobrem septem diebus istis Dominus singula millia annorum adsignavit, sic enim cautum est, In oculis tuis, Domine, mille anni ut dies una (Ps. LXXXIX, 4) .
PL 5, 309Aそれゆえ主は、これら七つの日のそれぞれに、千年ずつを配された。実にこう定められているとおりである――『主よ、あなたの目には、千年は一日のようです』(詩篇89:4)。
Ergo in oculis Dei singula millia annorum constituta sunt, septem enim habeo oculos Domini (Zach., IV, 10) . Quapropter, ut memoravi, verum illud sabbatum, et septem millia anni quo Christus cum electis suis regnaturus est.
PL 5, 309Aしたがって、神の目には、千年ずつが定められている。主の目は七つあるからである〔底本は habeo(一人称単数)で文意と噛み合わない。本文が崩れているらしく、ゼカリヤ4:10の引用として訳した〕(ゼカリヤ4:10)。それゆえ、既に述べたとおり、かの真実の安息日、そして七千年こそ、キリストが選ばれた者たちとともに統べ治めることになる時である。
Septem quoque coeli sunt illis diebus conveniunt; sic enim cautum est; Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Ps., XXXII, 6) . Hi septem spiritus.
PL 5, 310A七つの天もまた、これらの日々に対応する。実にこう定められているとおりである――『主の言葉によって天は固く据えられ、そのみ口の霊によって、その万象すべての力もまた据えられた』(詩篇32:6)。これらが七つの霊である。
Nomina sunt eorum spiritus, qui supra Christum Dei requieverunt, ut apud Esaiam prophetam cautum est.
PL 5, 310A彼らの名は、神のキリストの上に留まった諸霊であり、預言者イザヤのもとにこう定められているとおりである。
Et requiescit super eum spiritus sapientiae, et intellectus, spiritus consilii, et virtutis, spiritus sapientiae et pietatis, et replevit illum spiritus timoris Dei (Is., XI, 2, 3) .
PL 5, 310A『そして知恵と理解の霊が彼の上に留まる。思慮と力の霊、知恵と敬虔の霊〔底本は sapientiae を重ねて刷る。次節の七つの列挙とは合わない〕。そして神を畏れる霊が彼を満たした』(イザヤ11:2,3)。
Summum ergo coelum sapientiae, secundum intellectus, tertium consilii, quartum virtutis, quintum scientiae, sextum pietatis, septimun timoris Dei.
PL 5, 310Aしたがって、最も高い天は知恵の天、第二は理解の天、第三は思慮の天、第四は力の天、第五は知識の天、第六は敬虔の天、第七は神を畏れることの天である。
Ex hoc ergo, tonitrua mugiunt, flumina extenduntur ignes conglobant, trabes ardentes apparent, sidera radiant, comae horribilis curabitur.
PL 5, 310Aこれゆえに、雷鳴が轟き、川々は広がり、火は球となって集まり、燃える梁のようなものが現れ、星々は輝き、恐ろしい彗星が現れる〔底本は comae horribilis curabitur。構文が成り立たないので、文脈から彗星が現れる意と解した〕。
Nonnunquam accedit etiam sol et luna invicem visitantur; atque illa ultra formibilia, lumine radiantia in acie aspectu ejus, efficiunt.
PL 5, 310A時には、太陽と月とが互いに行き交うことも起こる。そしてそれらは、光り輝きながら、恐ろしいものにもまして、その眼差しの鋭さのうちに〔何かを〕生じさせる〔この一文は本文が崩れて目的語を欠く。formibilia は formidabilia と読んだが確言できない〕。
Auctoritatem totius creaturae justus; Verbo cognomen est ei, sic enim dicit pater ejus, Eructatum est cor meum verbum bonum (Ps., XLV, 1) .
PL 5, 311A義なる方は、あらゆる被造物に対する権威を持つ〔底本は動詞を欠く。「持つ」を補って解した〕。彼の呼び名は『言葉』である。実に、その父はこう語っている――『わが心は良き言葉を吐き出した』(詩篇45:1)。
Joannes evangelista sic dicit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum: omnia per ipsum facta sunt, et sine eo factum est nihil (Joan., I. 1, 2, 3) .
PL 5, 311A福音記者ヨハネはこう語る――『初めに言葉があった。言葉は神とともにあった。言葉は神であった〔Deus erat Verbum。語順は逆だが「言葉は神であった」と訳す〕。この方は初めに神とともにあった。すべてのものはこの方によって造られた。造られたもので、この方によらずに造られたものは何一つない』(ヨハネ1:1,2,3)。
Ergo primus factus creaturae est, secundus hominis humani generis, ut ait apostolus (I Cor., XV, 45, 47) .
PL 5, 311Aこうして彼は、被造物においては第一に造られた者であり、人間という種族においては第二の者である〔この文は格関係が崩れており、主語を前節からの「言葉」と取った〕。使徒が言うとおりである(一コリント15:45,47)。
Hoc igitur Verbum, cum lucem fecit, sapientia vocatur; cum coelum, intellectus; cum terram et mare, consilium; cum solem et lunam caeteraque clara, virtus; cum terram ac mare excitat, scientia; cum hominem finxit, pietas; cum hominem benedicit et sanctificat, timor, Dei nomen habet.
PL 5, 311Aしたがって、この言葉は、光を造ったときには『知恵』と呼ばれ、天を造ったときには『理解』、地と海を造ったときには『思慮』、太陽と月とそのほかの輝くものを造ったときには『力』、地と海とを動かしたときには『知識』、人間を形づくったときには『敬虔』、人間を祝福し聖なるものとしたときには『神を畏れること』という名を持つ。
Ecce septem cornua agnuli (Apoc., V, 6) , septem oculos Dei (Zach., IV, 10) ; septem oculi (Apoc., V, 6) stagnei septem spiritus (Apoc., IV, 5) ; septem faces ardentes ante thronum Dei (Apoc., IV 5) ; septem candelabra aurea (Apoc., I, 13) ; septem oviculae (Levit., XXIII, 18) ; septem mulieres apud Esaiam (Is., IV, 1) ; septem ecclesiae apud Paulum, (Act., VI, 3) , septem diacones; septem angeli ( Plus semel Apoc. ) , septem tubas (Jos., VI, vel Apoc., VIII) ; septem signacula libri (Apoc., V, 1.) septem septimanae, quibus pentecoste concluditur; septem septimanae apud Danielem (Dan., IX, 25) ; item quadraginta tres septimanae apud Danielem; apud Noe septem omnia munda in arca (Gen., VII, 2) ; septem vindictae de Cain (Gen., IV, 15) ; septem anni remittendi debiti (Deut., XV, 1) ; lucerna cum septem orificiis (Zach., IV, 2) ; septem columnae sapientiae in domum Salomonis (Prov., XI, 1) .
PL 5, 311B見よ――子羊の七つの角(黙示録5:6)、神の七つの目(ゼカリヤ4:10)、七つの錫の目(黙示録5:6)、七つの霊(黙示録4:5)、神の玉座の前で燃える七つの松明(黙示録4:5)、七つの金の燭台(黙示録1:13)、七頭の小羊(レビ記23:18)、イザヤのもとにある七人の女(イザヤ4:1)、パウロのもとにある七つの教会(使徒言行録6:3)と七人の執事、七人の天使(黙示録の複数箇所)、七つのラッパ(ヨシュア6、あるいは黙示録8)、書物の七つの封印(黙示録5:1)、五旬節をもって閉じられる七週、ダニエルのもとにある七週(ダニエル9:25)、同じくダニエルのもとにある四十三週〔ダニエル書の七十週・六十二週の枠組みと合わないが、底本の数のまま訳した〕、ノアのもとで箱舟にいたすべての清いものの七つがい(創世記7:2)、カインについての七倍の復讐(創世記4:15)、負債を免除すべき七年(申命記15:1)、七つの口を持つ灯火(ゼカリヤ4:2)、ソロモンの家における知恵の七つの柱(箴言11:1)。
- ミーニュは箴言11章1節と刷るが、知恵が七本の柱を切り出す句は箴言9章1節である。
Nunc igitur de inerrabili gloria Dei in providentia videas memorari; tamen, ut mens parva poterit, conabor ostendere. Ut Adam illum per septimanam reformaverit, atque universae suae creaturae subveniret, nativitate filii sui Jesu Christi Domini nostri factum est.
PL 5, 312Aさて、お前はこれより、神の摂理における誤りなき栄光〔inerrabili は inenarrabili(言い表しえない)の意とも読める〕について語られるのを見るであろう。とはいえ、私の乏しい知性が及ぶ限りにおいて、それを示そうと努めよう。すなわち、神が彼、アダムを七日を通して立て直し、ご自身のすべての被造物を助けるために来られたことは、その子、我々の主イエス・キリストの誕生によって成し遂げられたのである。
Quis itaque lege Dei doctus, quis plenus Spiritu sancto, non respiciat corde, ea die Gabriel angelum Mariae virgini evangelizasse, qua die draco Evam seduxit; ea die Spiritum sanctum Mariam virginem inundasse, qua lucem fecit; ea die in carne esse conversum, qua terram et aquam fecit; ea die in lacte esse conversum, qua stellas fecit; ea die in sanguine, qua terra et aqua foetus suos ediderunt; ea die in carne esse conversum, qua die hominem de humo instruxit; ea die natum esse Christum, qua hominem finxit; eadem die esse passum, quo Adam cecidit; ea die resurrexit a mortuis, qua lucem fecit.
PL 5, 312Bそれゆえ、神の律法に学んだ者、聖なる霊に満たされた者で、誰が心のうちに顧みずにいられようか――天使ガブリエルがおとめマリア〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕に福音を告げたのは、竜がエヴァを誘惑したのと同じ日であったこと。聖なる霊がおとめマリアを満たしたのは、神が光を造ったのと同じ日であったこと。〔御言葉が〕肉となったのは、神が地と水とを造ったのと同じ日であったこと。〔御言葉が〕乳となったのは、神が星々を造ったのと同じ日であったこと。〔御言葉が〕血となったのは、地と水とがそれぞれの生き物を生み出したのと同じ日であったこと。〔御言葉が〕肉となったのは、神が人間を土から造り上げたのと同じ日であったこと〔ea die in carne esse conversum が底本で二度現れ、重複か脱落があるらしい〕。キリストが生まれたのは、神が人間を形づくったのと同じ日であったこと。〔彼が〕受難したのは、アダムが堕ちたのと同じ日であったこと。かの日に死者のうちから甦ったのは、神が光を造ったのと同じ日であったこと。
Humanitatem quoque suam septenario numero consummat, nativitatis, infantiae, pueritiae, adolescentiae, juventutis, perfectae aetatis, occasum.
PL 5, 313A彼はまた、ご自分の人間性をも七という数によって完成させる。すなわち、誕生、幼児期、少年期、青年期、壮年期、円熟期、そして終焉である。
Judaeis quoque humanitatem suam etiam his modis ostendi, cum esurit, sitit, cibum potumque dedit, cum ambulat, eas esse scit, cum super cervicalem dormivit (Marc., IV, 38) ; cum autem freta aut procella pedibus ingreditur, ventis imperat, aegros curat, et claudos reformat, caecos eloquentia instituit videte Dominum se esse nuntiari ejusdem.
PL 5, 313Aユダヤ人たちに対しても、彼の人間性はこれらのしかたで示された――彼が飢え、渇き、食べ物と飲み物を与えたとき、彼が歩くとき、それらのものが〔人間の性質で〕あることを知っていたとき、枕の上で眠ったとき(マルコ4:38)。しかし彼が海峡や嵐のうちを足で進み、風に命じ、病人をいやし、足の萎えた者を元どおりにし、目の見えぬ者を雄弁をもって教え導くとき――見よ、主ご自身が、この同じ方として告げ知らされているのを〔この節は全体に構文が崩れており、文意の見当がつく範囲で訳した〕。
Duodenario numero dicere ut supra memoravi, per duodenas horas bifarie divisus est lucis et noctis, per has namque horas, menses et anni et tempora et saecula computantur.
PL 5, 313B十二という数について、既に上で述べたとおりに言うならば――光と夜とは、十二時間ずつの二つに分けられている。実にこれらの時によって、月々、年々、季節、そして諸々の世が数えられるのである。
Constituta sunt itaque sine dubio autem diei angeli duodecim, noctis angeli duodecim, pro numero scilicet horarum.
PL 5, 313Bしたがって疑いなく、昼の天使が十二人、夜の天使が十二人、定められている。すなわち時刻の数に応じてである。
Hi sunt namque XXIIII testes dierum et noctium (Apoc., IV, 4) , qui sedent ante thronum Dei, coronas aureas in capitibus suis habentes, quos in Apocalypsis Joannis apostoli et evangelistae seniores vocat, idcirco quia seniores sunt et aliis angelis et hominibus. EXPLICIT TRACTATUS VICTORINI DE FABRICA MUNDI.
PL 5, 313B実に、これらは、神の玉座の前に座り、頭に金の冠をかぶった、昼と夜との二十四人の証人であり(黙示録4:4)、使徒であり福音記者であるヨハネが『黙示録』のうちで長老と呼んでいる者たちである。それは、彼らがほかの天使たちよりも、また人間たちよりも、年長者であるからである。『ウィクトリヌスの「世界の造りについて」の論考、ここに終わる。』