ディオニュシウス(ローマ司教)在位 259–268

De Concilio Romano in causa Dionysii Alexandrini › 全文

De Concilio Romano in causa Dionysii Alexandrini 全文

Pope Dionysius · PL 5, 129D–136B

Documentum I

第I文書PL 5, 129D
1

[0131] Synodus divina et sancta particularis, Alexandriae collecta a confessore Dionysio, ejusdem archiepiscopo: quae Sabellium divinitatis inimicum abdicavit.

PL 5, 129D

神聖にして聖なる個別教会会議は、証聖者ディオニュシオス、すなわちその地の大司教によってアレクサンドリアに召集され、神性の敵サベリウスを排斥した。

2

Synodus divina et sancta provincialis, collecta Alexandriae ab eodem Dionysio: quae damnavit, et post mortem abdicavit Nepotianum episcopum Aegypti et Cerinthum: tamquam asseverantes, eoque errori plurimos alios involventes, in terrena Hierusalem Christi esse regnum, et millenarium annorum docentes: et praeterea boum sacrificia et ovium mactationes tamquam legitimas exigentes.

PL 5, 131A

同じくディオニュシオスによってアレクサンドリアに召集された、神聖にして聖なる属州教会会議は、エジプトの司教ネポティアヌスとケリントスとを断罪し、死後にこれを排斥した。彼らは、地上のエルサレムにキリストの王国があると言い張り、多くの他の者たちをもその誤りに引き込みながら千年王国を説き、その上、牛の犠牲と羊の屠殺とを正当なものとして要求していたのである。

3

Σύνοδος θεία καὶ ἱερὰ μερική, ἐν Ἀλεξανδρείᾳ συναθροιοθεῖσα ὑπὸ τοῦ ὀμολογήτου Διονυσίου, τοῦ ταύτης ἀρκερέως, ἀποκηρυξασα τὸν Σαβελλίου τὸν ἀντίθεον.

PL 5, 131B

神聖にして聖なる個別教会会議は、証聖者ディオニュシオス、すなわちその大司教〔底本は ἀρκερέως。ἀρχιερέως と読む〕によってアレクサンドリアに召集され、神に敵対するサベリウスを排斥した。

4

Σύνοδος θεία καὶ ἱερὰ τοπικὴ, συναθροίοθεισα ἐν Ἀλεξανδρεία, ὑπὸ τοῦ προειρηγένου Διονυσίου, κατασικάσασα καὶ ἀποκήρυξασα μετὰ θάνατον.

PL 5, 132A

神聖にして聖なる地方教会会議は、前述のディオニュシオスによってアレクサンドリアに召集され、断罪し、死後に排斥した〔底本はここで目的語を欠いたまま文が切れ、目的語は次節に続く。綴りの乱れはラテン語訳と対照して読んだ〕。

5

Νεποτιανὸν ἐπίσκοπον Αἰγύπτου, τὰ Κήρινθον· ὡς διαβεβαιουμένους τὰ πλεῖαδα, ἐξαπατῶντας, ἐν τῇ ἐπιγείῳ Ἰερουσαλὴμ τοῦ Χριστοῦ εἶναι τὴν βασιλείαν, καὶ τὴν χιλιετηρίδα δογματίζοντας· πρὸς τούτοις βουδυσίας καὶ μηλοσφαγίας νομοθετοῦντας.

PL 5, 132A

すなわちエジプトの司教ネポティアヌスと、ケリントスとを。彼らは、地上のエルサレムにキリストの王国があると強く言い張り、多くの者たちを欺きながら〔底本は τὰ πλεῖαδα。語形が崩れており、τὰ πλεῖστα の意と見て解した〕千年王国を説き、その上、牛を屠る犠牲と羊を屠る儀式とを掟として定めていたのである。

Documentum II

第II文書PL 5, 132B
1

Dionysius episcopus Urbano praefecto salutem. Summum bonum est amare amantes se; et econtra, pejus malum non est, quam ut cives civibus invideant. Gratias siquidem agimus tuae charitati, quod fideles sancti Petri bene suscipis et adjuvas.

PL 5, 132B

司教ディオニュシウスより、長官ウルバヌスへ、挨拶を送る。己を愛する者たちを愛することは至高の善であり、これに反して、市民が市民を妬むことより悪しきことはない。実に、お前が聖ペトロの信徒たちをよく迎え入れ、助けていることについて、我々はお前の慈愛に感謝する。

2

Unde scias te a nobis nostrisque diligi, et tui tuorumque non modicam curam habere. Quapropter tuam hortamur dilectionem, ut bonum quod coepisti, semper implere non differas, quia non laudatur initium sed finis.

PL 5, 132B

それゆえ、お前が我々と我々の者たちから愛されており、お前とお前の者たちのために少なからぬ配慮を我々が抱いていることを、知っておくがよい。それゆえ我々は、お前の愛にこう勧める。お前が始めた善きことを、常に成し遂げることを先延ばしにしないように、と。称賛されるのは始まりではなく、終わりだからである。

3

Sapientiam etiam te hortamur diligere et scrutari ut rationabiliter et sapienter disponas et judices ea quae tibi commissa sunt dicente Domino per prophetam: Erudimini, qui judicatis terram (Psal. II) . Time ergo Deum, et mandata ejus serva (Eccles., XII) .

PL 5, 132B

また我々は、お前に知恵を愛し究めることを勧める。それは、お前に委ねられた事どもを、理にかなった仕方で、また賢明に処し、裁くためである。主は預言者を通して、こう言われている。「地を裁く汝らよ、諭しを受けよ」(詩篇2)。「されば汝、神を畏れ、その掟を守れ」(伝道の書12)。

4

Et dilige eum totis visceribus, et proximum tuum sicut teipsum (Marc., XII) . Deus altissimus creavit sapientiam in Spiritu sancto (Eccles., I) , et vidit, et dinumeravit, et mensus est.

PL 5, 132B

「汝の内奥のすべてをもって主を愛し、汝の隣人を己自身のごとくに愛せよ」(マルコ12)。至高なる神は、聖なる霊のうちに知恵を創造し(シラ書1)、これを見、これを数え、これを量られた。

5

Et effudit illam super omnia opera sua, et super omnem carnem, datum suum praebuit illam diligentibus se timor Domini gloriatio, et laetitia, et corona exultationis.

PL 5, 132B

そしてこれを、そのすべてのわざの上に、またすべての肉の上に注ぎ、己を愛する者たちにこれを賜物として与えられた。主を畏れることは、誇りであり、喜びであり、喜び踊る冠である。

6

Timor Domini delectabit cor, et dabit laetitiam et gaudium in longitudine dierum, timenti Deum bene erit in extremis, et in die defunctionis suae benedicetur. Dilectio Dei honorabilis sapientia.

PL 5, 132B

主を畏れることは心を喜ばせ、日々の長さのうちに喜びと楽しみとを与えるであろう。神を畏れる者には、終わりのときによきことがあり、その死する日に祝福されるであろう。神への愛は、尊ぶべき知恵である。

7

Quibus autem apparuerit in visu diligunt eum in visione, et in agnitione magnalium suorum. Initium sapientiae timor Domini. Et cum fidelibus in vulva concreatus est, et cum electis feminis graditur, et cum justis fidelibus agnoscitur.

PL 5, 132B

だがそれが幻のうちに現れた者たちは、幻のうちにこれを愛し、その大いなるわざを知ることのうちにこれを愛する。知恵の初めは、主を畏れることである。そしてそれは、信仰ある者たちとともに胎内において共に造られ、選ばれた女たちとともに歩み、義しく信仰ある者たちのうちに知られる。

8

Timor Domini scientiae religiositas. Religiositas custodiet, et justificabit cor, jucunditatem atque gaudium dabit. Ti menti Deum bene erit et in diebus cousummationis illius benedicetur. Plenitudo sapientiae est, timere Deum, et plenitudo a fructibus illius.

PL 5, 132B

主を畏れることは、知識の信心深さである。信心深さは心を守り、正しくし、喜びと楽しみとを与えるであろう。神を畏れる者にはよきことがあり、その終わりの日々に祝福されるであろう。知恵の充満とは、神を畏れることであり、その実りからの充満である。

9

Corona sapientiae timor Domini, replens pacem et salutis fructum: et vidit et dinumeravit eam. Utraque autem sunt dona Dei, scientia et intellectus. Sapientia compartietur prudentiae, et gloriam tenentium se exaltat.

PL 5, 132B

知恵の冠は、主を畏れることである。それは平和と救いの実りとで満たす。神はこれを見、これを数えられた。両者はともに神の賜物である、すなわち知識と理解とである。知恵は思慮の徳と分かち合われ、これを保つ者たちの栄光を高める。

10

Radix sapientiae est, timere Deum: rami enim illius longaevi. In thesauris sapientiae, intellectus et scientiae religiositas; execratio autem peccatoribus, sapientia. Timor Domini repellit peccatum: nam qui sine timore est, non poterit justificari.

PL 5, 132B

知恵の根は、神を畏れることである。実にその枝々は長く命を保つ。知恵の宝庫のうちには、理解と、知識の信心深さとがある。しかし罪びとたちにとって、知恵は呪うべきものである。主を畏れることは罪を退ける。畏れを持たぬ者は、義とされることができないからである。

11

Iracundia enim animositatis illius, subversio illius est. Usque in tempus sustinebit patiens, et postea redditio jucunditatis. Bonus sensus usque ad tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius.

PL 5, 132C

実に、その激しやすさの怒りは、それ自身の破滅である。忍耐する者は時が至るまで耐え忍び、その後に喜びの報いを受ける。良き分別は、時が至るまでその言葉を隠すが、多くの人の唇が、その意味を語り伝えるであろう。

12

In thesauris sapientiae, significatio disciplinae: execratio autem peccatori, cultura Dei.

PL 5, 132C

知恵の宝庫のうちには、教えの徴がある。しかし罪びとにとって、神への崇拝は呪うべきものである。

13

Fili, concupiscens sapientiam, conserva justitiam, et Deus praebebit illam tibi, sapientia enim et disciplina, timor Domini: et quod beneplacitum est illi, fides et mansuetudo, et implebit thesauros ejus.

PL 5, 132C

子よ、知恵を望むならば、正義を守れ。さすれば神はこれをお前に与えられるであろう。知恵と教えとは、主を畏れることだからである。そして神の御心に適うものは、信仰と柔和とであり、神はその宝を満たされるであろう。

14

Contumax non sis, et incredibilis timori Domini, et ne accesseris ad eum duplici corde. Ne fueris hypocrita in conspectu hominum, et non scandalizeris labiis tuis.

PL 5, 132C

強情であってはならず、主を畏れることに不信であってもならない。二心をもって神に近づいてはならない。人々の前で偽善者となってはならず、お前の唇によってつまずきを与えてもならない。

15

Attende in illis, ne forte cadas, et ponas scandalum animae tuae, et adducas inhonorationem tibi, et revelet Deus absconsa tua.

PL 5, 132D

これらのことに注意せよ。おそらくお前が倒れ、自分の魂につまずきを置き、自分に不名誉をもたらし、神がお前の隠れたことを暴かれることのないように。

16

Pro fide, frater, et justitia, ac pro salute animae tuae certa semper, et pro adjutorio fratrum, viriliter age, ut a Domino recipias remunerationem. Scriptum est enim: Fili, conserva tempus, et devita a malo (Eccles., IV) .

PL 5, 132D

兄弟よ、信仰のため、また正義のため、そしてお前の魂の救いのために、常に戦え。そして兄弟たちを助けるために、雄々しくふるまえ。それは、お前が主から報いを受けるためである。「子よ、時を守り、悪から離れよ」(シラ書4)と書かれているとおりだからである。

17

Pro anima tua non confundaris dicere verum. Est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam. Ne accipias faciem adversus faciem tuam, nec adversus animam tuam mendacium.

PL 5, 132D

自分の魂のために、真実を語ることを恥じてはならない。実に、罪をもたらす恥もあれば、栄光と恩寵とをもたらす恥もある。お前自身の顔に逆らって、人の顔を立ててはならず、お前の魂に逆らって偽りを言ってもならない。

18

Non reverearis proximum tuum in casu tuo, nec retineas verbum in tempore salutis. Non abscondas sapientiam tuam in decore ejus. In lingua enim agnoscitur sapientia, et sensus, et scientia, et doctrina in verbis veritatis, et firmentum in operibus justitiae.

PL 5, 133A

自分がつまずいたときに隣人を恥じてはならず、救いの時に言葉を差し控えてもならない。お前の知恵を、その麗しさのうちに隠してはならない。実に、知恵と分別と知識とは舌によって知られ、教えは真理の言葉によって、確かさは〔底本は firmentum。firmamentum と読む〕正義のわざによって知られるのである。

19

Non contradicas veritati ullo modo, et de mendacio ineruditionis tuae confundere. Non confundaris confiteri peccata tua, et ne subjicias te homini pro peccato. Noli resistere contra faciem potentis, nec coneris contra ictum fluvii.

PL 5, 133A

いかなる仕方であれ真理に逆らってはならず、お前の無知による偽りについては恥じるがよい。お前の罪を告白することを恥じてはならず、罪のために自分を人に屈従させてはならない。権力ある者の顔に逆らうな。川の流れの勢いに逆らって争うな。

20

Pro justitia agonizare pro anima tua et usque ad mortem certa pro justitia, et Deus expugnabit pro te inimicos tuos, et eos evertet viriliter. Noli citatus esse in lingua tua, et inutilis, et remissus in operibus tuis.

PL 5, 133A

自分の魂のために、正義のために戦え。死に至るまで正義のために戦え。そうすれば神はお前のために、お前の敵たちを打ち破り、雄々しくこれを覆されるであろう。舌において軽率であってはならず、お前のわざにおいて無益で怠惰であってもならない。

21

Noli esse sicut leo in domo tua, evertens domesticos tuos et opprimens subjectos tibi. Non sit porrecta manus tua ad accipiendum, et ad dandum collecta.

PL 5, 133A

自分の家にあって、獅子のようであってはならない。家の者たちを覆し、お前に従う者たちを虐げるようであってはならない。お前の手を、受け取るときには差し伸べ、与えるときには縮めるということがあってはならない。

22

His fultus Scripturarum auctoritatibus, semper ita rectus, et a via veritatis ne avertaris, ut gratiam Dei semper acquiras, et bonorum hominum amicitia semper fruaris: tantoque tua facilius ab amore hujus saeculi mens exeat, quanto et impellitur, dum vocatur.

PL 5, 134A

これら聖典の権威に支えられ、常にこのように正しくあり、真理の道からそれることのないようにせよ。それは、お前が常に神の恩寵を得、常に善き人々の友情を享受するためである。そしてお前の心は、この世への愛から、促されて召されるにつれ、それだけいっそう容易に抜け出すであろう。

23

Nam vos et praesentes videre cupimus, et absentibus colloqui, saltem per epistolam, desideramus. Unde optamus, ut vos beatus Petrus apostolorum princeps ad sua limina feliciter perducat, quatenus in omnipotentis gratia, perfrui vestra praesentia mereamur. Data IV nonas februarii, Aureliano et Basso viris clarissimis consulibus.

PL 5, 134A

実に我々は、諸君に、その場にあっても会うことを望み、離れていれば、せめて書簡によってでも語り合うことを願っている。それゆえ我々は、使徒たちの頭なる幸いなるペトロが、諸君をその聖なる敷居へと幸いのうちに導かれ、全能者の恩寵のうちに、我々が諸君と居合わせる喜びにあずかるに値する者となることを望む。アウレリアヌスとバッススの、いと輝かしき人々が執政官であった年、2月のノナエの4日前に。

Documentum III

第III文書PL 5, 134A
1

[0133] Dionysius episcopus Sevon episcopo salutem. Olim et ab initio (S. Leo, ep. 24) tantam percepimus a beato Petro apostolorum principe fiduciam, ut habeamus auctoritatem universali Ecclesiae, auxiliante Domino, subvenire: et quidquid nocivum est auctoritate apostolica corrigere et emendare.

PL 5, 134A

司教ディオニュシウスより、司教セウェルスへ、挨拶を送る。我々は、いにしえより、また初めから(聖レオ、書簡24)、幸いなる使徒たちの頭ペトロより、これほど大いなる信頼を受けており、主の助けを得て普遍教会に力を貸す権威を有し、また害あるものは何であれ、使徒的権威をもってこれを正し改める権威を有するに至った。

2

Ad hoc enim divinae dispensationis provisio gradus et diversos constituit ordines esse distinctos, ut dum reverentiam minores potioribus exhiberent, et potiores minoribus dilectionem impenderent, una concordiae fieret ex diversitate contextio, et recte officiorum generaretur administratio singulorum.

PL 5, 134A

実に、そのために神の取り計らいの摂理は、位階と様々な秩序とを分かたれたものとして定めた。それは、下位の者たちが上位の者たちに敬意を示し、上位の者たちが下位の者たちに愛情を注ぐことによって、多様性から一つの和合の織りなしが生まれ、それぞれの務めの管理が正しく行われるようにするためである。

3

Neque enim universitas alia poterat ratione subsistere, nisi hujusmodi magnus eam differentiae ordo servaret.

PL 5, 134A

実に、宇宙は他のいかなる理によっても存立し得なかったであろう、もしこのような大いなる差異の秩序がこれを保っていなかったならば。

4

Quia vero creatura in una eademque aequalitate gubernari vel vivere non potest, coelestium militiarum exemplar nos instruit: quia dum sint angeli, sint archangeli, liquet quia non aequales sunt, sed in potestate et ordine, sicut nosti, differt alter ab altero.

PL 5, 134A

実に、被造物は、一つの同じ対等性のうちに統治され、あるいは生きることができないのだから、天上の軍勢の実例が我々を教える。すなわち、天使たちがあり、大天使たちがあるとき、彼らが対等でないことは明らかであり、お前も知るとおり、権力と位においてそれぞれが異なっているのである。

5

Si ergo inter eos, qui sine peccato sunt, ista constat esse distinctio, quis hominum abnuat huic se libenter dispositioni submittere?

PL 5, 134A

ゆえに、罪なき者たちの間にさえこの区別があることが明らかであるとすれば、人間のうち誰が、進んでこの配剤に自らを服させることを拒むであろうか。

6

Hinc etenim pax et charitas mutua se vice complectuntur, et manet firma concordiae in alterna et Deo placita dilectione sinceritas: quia unumquodque tunc salubriter completur officium, cum fuerit unus ad quem possit recurrere praepositus.

PL 5, 134A

実にこれゆえに、平和と愛とは互いに入れ替わりつつ抱き合い、和合の誠実さは、互いに神に嘉せられる愛のうちに確固として保たれる。なぜなら、頼るべき一人の長がいるときにこそ、それぞれの務めは健全に全うされるからである。

7

De Ecclesiis ergo parochianis, unde apostolicam sedem consulere voluisti, qualiter sint custodiendae per Cordubensem provinciam, ac dividendae sacerdotibus, nihil tuae charitati melius nobis videtur intimare, quam ut sequaris, quod nos in romana Ecclesia nuper egisse cognoscitur.

PL 5, 134B

ゆえに、教区の諸教会について——お前が使徒座に問い合わせようと望んだ事柄、すなわちコルドバ属州においてこれらをどのように守り、祭司たちに分け与えるべきかについて——、我々がローマ教会において最近行ったと知られていることに、お前が倣うようにと告げること以上に、お前の慈愛によきことを我々は思いつかない。

8

Ecclesias vero singulas singulis presbyteris dedimus, parochias et coemeteria eis divisimus, et unicuique jus proprium habere statuimus, ita videlicet, ut nullus alterius parochiae terras, terminos, aut jus invadat, sed unus quisque suis terminis (S. Leo I, ep. 89) sit contentus, et taliter ecclesiam et plebem tibi commissam custodiat, ut ante tribunal aeterni judicis, ex omnibus sibi commissis rationem reddat, et non judicium, sed gloriam pro suis actibus accipiat.

PL 5, 134B

実に我々は、それぞれの教会を、それぞれの司祭に与え、教区と墓地とを彼らに分け与え、各人が固有の権利を持つべきことを定めた。すなわち、誰も他の教区の土地、境界、あるいは権利を侵してはならず、各人がおのおのの境界に(聖レオ一世、書簡89)満足し、そのようにして自分に委ねられた教会と民とを守り、永遠の裁き主の法廷の前で、自分に委ねられたすべての事柄について申し開きをし、その行いについて裁きではなく栄光を受けるようにするためである。

9

Hanc quoque normam, carissime, te et omnes episcopos sequi convenit: et quod tibi scribitur, omnibus quibuscumque potueris, notum facias, ut non specialis, sed generalis fiat ista praeceptio.

PL 5, 134C

最愛なる者よ、この規範に、お前とすべての司教とが従うことがふさわしい。そしてお前に書き送られたことを、お前ができる限りすべての人々に知らせ、この教令が特定のものではなく、一般のものとなるようにせよ。

10

Crimina vero, quae episcopis impingere dicis, per alios non sinas ullo mo lo fieri, nisi per ipsas qui crimina intendunt: si tamen ipsi digni et irreprehensibiles apparuerint, et actis docuerint publicis omni se carere suspicione et inimicitia, et irreprehensibilem fidem conversationemque ducere.

PL 5, 134C

しかし、お前が司教たちに負わせられていると言う罪状については、これを訴える者たち自身によってでなければ、いかなる仕方によっても〔底本は mo lo。modo と読む〕他の者を通じて行わせてはならない。ただし、彼ら自身が相応しく、非難されるところのない者であることが明らかであり、いかなる疑惑や敵意からも免れていることを公の記録によって示し、非難されることのない信仰と生き方とを送っている場合に限る。

11

Nemini enim de se confesso, credi potest super crimen alienum, quoniam ejus omnisque rei confessio (professio, ita in ms.) periculosa est et (Hadr. coll. 64, et an. interpretat. constitut. 12, tit. I, lib. IX, cod. Theodos. 3, q. 4, Alieni) admitti non debet.

PL 5, 134C

実に、自分自身について告白した者は、他人の罪状について信じられることはできない。なぜなら、その者について、またすべての事柄についての告白(写本ではprofessioとある)は危険であり、(ハドリアヌス教令集64、および注解古義、テオドシウス法典第9巻第1標題第12勅法、3、問4、『他人の』の項)許容されるべきではないからである。

12

Similiter alieni erroris socium, vel a sui voluntarie propositi tramite recedentem, aut sacris patrum regulis et constitutionibus impedientem, suscipere non possumus, nec debemus, nec impetere recte crudentes, vel sanctorum patrum sanctionibus obtemperantes permittimus: quia infames omnes esse censemus, qui suam aut Christianam praevaricantur legem, aut apostolicam vel regularem libenter postponunt auctoritatem.

PL 5, 135A

同様に、他人の誤りに与する者、あるいは自ら進んで抱いた決意の道から退く者、あるいは聖なる教父たちの規範と定めとを妨げる者を、我々は受け入れることができず、また受け入れるべきでもない。また、正しく信じる者たち〔底本は crudentes。credentes と読む〕、あるいは聖なる教父たちの定めに従う者たちを攻撃することも、我々は許さない。なぜなら、自らの、あるいはキリスト教の律法に背く者、また使徒的な、あるいは規範的な権威を進んで後回しにする者は、皆、悪名高い者であると我々は判断するからである。

13

Haec itaque, frater charissime, quae pro affectu sacerdotalis nominis et honoris impendimus, tibi tuisque subditis, et omnibus tenenda, et aliis nuntianda, atque praedicanda mandamus, quibus et pietas ad utilitatem, et sit ad fructum dilectio.

PL 5, 135A

それゆえ、最愛の兄弟よ、我々が祭司職の名と誉れへの情愛のゆえに尽くすこれらのことを、お前とお前に従う者たちに、またすべての者に守られ、他の者たちに告げ知らされ、宣べ伝えられるべきものとして我々は命じる。それによって敬虔が益となり、愛が実りとなるように。

14

Unde abjurgando, hortando, suadendo, blandiendo, consolando, prodesse, quibus possumus, festinemus. Lingua nostra bonis fomentum sit, pravis aculeus.

PL 5, 135B

それゆえ我々は、叱り、勧め、説き、なだめ、慰めることによって、我々にできる限り、益をなすことを急ごう。我々の舌は、善き者たちには慰めとなり、邪な者たちには棘となるように。

15

Timidos retundat, iratos mitiget, pigros exacuat, desides hortando succendat, refugientibus suadeat, asperis blandiatur, desperatos consolatur, ut quia doctores dicimur, viam salutis gradientibus ostendamus.

PL 5, 135B

臆病な者たちを打ち挫き、怒れる者たちを和らげ、怠惰な者たちを励まし、無精な者たちを勧めによって奮い立たせ、逃れようとする者たちを説き伏せ、頑なな者たちをなだめ、絶望した者たちを慰めるように。それは、我々が教師と呼ばれる以上、歩む者たちに救いの道を示すためである。

16

Simus in custodia vigilantes, aditum contra hostio insidias solliciti muniamus. Et si quando perditam ovem de commissis gregibus error abduxerit, toto illam annisu ad caulas dominicas revocare contendamus, ut de pastoris nomine quod habemus, non supplicium, sed praemium consequamur.

PL 5, 136A

我々は見張りにおいて目覚めていよう。敵の策略に対して〔底本は hostio。語形が崩れており、hostis(敵)の意と解した〕、入り口を心して固めよう。そしてもし、委ねられた群れの中から迷える羊を誤りが連れ去ったなら、あらゆる力を尽くしてそれを主の羊小屋へと呼び戻すよう努めよう。それは、我々が牧者の名によって持つものから、刑罰ではなく報いを受けるためである。

17

Quia ergo in his omnibus divinae gratiae adjutorium opus est, omnipotentis Dei, assiduis precibus clementiam exoremus, quatenus ad haec nobis operanda, et velle tribuat, et posse concedat, atque in ea nos via, cum fructibus boni operis, quam se pastor pastorum esse testatus est, dirigat, ut sine quo nihil agere possumus, per ipsum implere omnia valeamus. Data V Idus septembris Claudio et Paterno viris clarissimis consulibus.

PL 5, 136A

ゆえに、これらすべてのことにおいて神の恩寵の助けが必要であるから、我々は絶えざる祈りをもって、全能なる神の慈しみを乞い求めよう。それは、これらのことを行うために、神が意志することをも、なし得ることをも我々にお与えになり、牧者たちの牧者であると自らあかしされたその道へと、善きわざの実りとともに我々を導かれ、その方なくしては我々が何事もなし得ないその方によって、すべてを全うすることができるようになるためである。九月のイドゥスの5日前、クラウディウスとパテルヌスの、いと輝かしき人々が執政官であった年に。