Liber I, Caput I
第I巻 第I章PL 5, 713DQuoniam comperi nonnullos, qui se plurimum sapere suis persuasionibus credunt, insanire, bacchari, et velut quiddam promptum ex oraculo dicere: postquam esse in mundo christiana gens coepit, terrarum orbem periisse, multiformibus malis affectum esse genus humanum; ipsos etiam coelites, derelictis curis solemnibus, quibus quondam solebant invisere res nostras, terrarum ab regionibus exterminatos: statui pro captu, ac mediocritate sermonis contraire invidiae, et calumniosas dissolvere criminationes, ne aut illi sibi videantur, popularia dum verba depromunt, magnum aliquid dicere; aut, si nos talibus continuerimus a litibus, obtinuisse se causam putent, victam sui vitio, non assertorum silentio destitutam.
PL 5, 713D私は、自らの思い込みによって己をこの上なく知恵ある者と信じ込んでいる者たちが、狂気に駆られ、酒神の巫女のごとく叫び狂い、あたかも神託から取り出したことのように、こう語るのを知った。すなわち、キリスト教という民が世に興ってこのかた、地の全土は滅び、人類はさまざまな災いに冒された、そして天の神々自身も、かつては我々のことどもを見回るのを常としていた厳かな務めを見捨てて、地の諸方から追い払われてしまった、と。そこで私は、己の力量と乏しい弁舌なりに、この悪意に逆らい、この讒言による告発を解きほぐそうと決めた。彼らが、俗受けする言葉を吐き出しながら、何か重大なことを述べていると自ら思い込むことのないように。また、我々がこの種の論争を差し控えたなら、自分たちが訴訟に勝ったのだ、しかもこちらの訴えはそれ自体の瑕疵によって敗れたのであって、弁護する者の沈黙によって見捨てられたのではない、と思い込むことのないように。
Neque enim negaverim validissimam esse accusationem istam, hostilibusque condignos odiis nos esse, si apud nos esse constiterit causas, per quas suis mundus aberravit ab legibus, exterminati sunt dii longe, examina tanta moerorum mortalium importata sunt saeculis.
PL 5, 719Aなぜなら、もし我々のもとにこそ、世界が己の法から逸脱し、神々が遠くへ追放され、これほど夥しい死すべき者たちの悲哀の群れがこの世にもたらされた、その原因があると明らかになるならば、この告発がこの上なく強力なものであり、我々が敵意ある憎悪に値する者であることを、私は否定しないからである。
Liber I, Caput II
第I巻 第II章PL 5, 719BInspiciamus igitur opinionis istius mentem, et hoc quod dicitur, quale sit: summotisque omnibus contentionum studiis, quibus obscurari et contegi contemplatio rerum solet, an sit istud quod dicitur verum, momentorum parium examinatione pendamus.
PL 5, 719Bそれゆえ、この見解の趣意を、また語られていることがいかなるものかを、検討しようではないか。事実の考察を曇らせ覆い隠すのを常とする、あらゆる論争への熱意をひとまず退けたうえで、語られていることが真実であるかどうかを、公平な秤にかけて量ろうではないか。
Efficietur enim profecto rationum consequentium copulatu, ut non impii nos magis, sed illi ipsi reperiantur criminis istius rei, qui se numinum profitentur esse cultores, atque inveteratis religionibus deditos.
PL 5, 720Aなぜなら、筋の通った論拠のつながりによって、この罪の廉に問われるべきは、我々不敬虔な者どもではなく、むしろ自らを神威の崇拝者、古くからの祭祀に献身する者と公言している当の者たちである、とまさに明らかになるはずだからである。
Ac primum ab his illud familiari et placida oratione perquirimus: postquam esse nomen in terris christianae religionis occoepit, quidnam invisitatum, quid incognitum, quid contra leges principaliter institutas, aut sensit aut passa est rerum ipsa quae dicitur appellaturque natura?
PL 5, 720Aまず初めに、我々は彼らに、親しみをこめた穏やかな言葉でこう尋ねよう。キリスト教という宗教の名が地上に興って以来、事物のかのいわゆる「自然」と呼ばれるものは、いったい何か見慣れぬこと、何か未知のこと、根源において定められた法に反する何を、感じたり被ったりしただろうか、と。
Numquid in contrarias qualitates prima illa elementa mutata sunt, ex quibus res omnes consensum est esse concretas? Numquid machinae hujus, et molis, qua universi tegimur, et continemur inclusi, parte est in aliqua relaxata, aut dissoluta constructio?
PL 5, 720Aあの根源の元素、それによって万物が凝り固まってできていると一致して認められているその元素は、相反する性質へと変じたであろうか。この機構、この量塊——それによって我々は覆われ、閉じ込められて包容されている——は、その構造のどこかの部分において緩み、あるいは解け崩れたであろうか。
Numquid vertigo haec mundi, primigenii motus moderaren excedens, aut tardius repere, aut praecipiti coepit volubilitate raptari? Numquid ab occiduis partibus attolere se astra, atque in ortus fieri signorum coepta est inclinatio?
PL 5, 720Bこの世界の回転は、原初の運動の節度を踰え、あるいはより遅く這うように、あるいは急な速さに攫われるように動き始めたであろうか。星々は西の方から昇り始め、星座の傾きは東の方角へと変わり始めたであろうか。
Numquid ipse siderum sol princeps, cujus omnia luce vestiuntur, atque animantur calore, exarsit, intepuit, atque in contrarios habitus moderaminis soliti temperamenta corrupit?
PL 5, 721A万物をその光で装い、その熱で生かしている星々の首座たる太陽は、燃え盛り、冷え込み、常の節度にかなった調和を相反する有様へと崩したであろうか。
Numquid luna desivit redintegrare se ipsam, atque in veteres formas novellarum semper restitutione traducere? Numquid frigora, numquid calores, numquid tepores medii inaequalium temporum confusionibus occiderunt?
PL 5, 721A月は自らを新たにすることをやめ、常に新たな回復によって古の姿へと移り変わることをやめたであろうか。寒さは、暑さは、その中間の穏やかさは、不揃いな季節の混乱によって滅び去ったであろうか。
Numquid longos habere dies bruma, revocare tardissimas luces nox coepit aestatis? Numquid suas animas expiraverunt venti? emortiusque flaminibus neque coelum coactatur in nubila, nec madidata ex imbribus arva succedunt?
PL 5, 721A冬は長い昼を持つようになり、夏の夜は日の光をこの上なく遅くしか呼び戻さなくなったであろうか。風どもはその息を吐き尽くしたであろうか。そして風が絶え、天は雲へと寄り集められることなく、田畑は雨に潤されて実ることもなくなったであろうか。
Commendata semina tellus recusat accidere, aut frondescere arbores nolunt? sapor frugibus esculentis, et vitis liquoribus mutatus est? olearum ex bacculis cruor teter exprimitur, nec lumini subministratur extincto?
PL 5, 722A大地は託された種を芽吹かせることを拒み、木々は葉を茂らせることを拒んでいるだろうか。食用の穀物や葡萄の汁の味わいは変わってしまったであろうか。オリーブの実からは穢れた血のごとき油が搾り出され、消えた灯火にはもう供されなくなったであろうか。
Animalia terris sueta, atque in aquis degentia non suriunt, nec concipiunt? foetus non in uteris sumptos suis moribus, et sua lege custodiunt?
PL 5, 722A地に慣れ親しんだ動物も、水中に棲む動物も、もはや交わらず、身ごもらなくなったであろうか。宿した胎児を、その本来のならわしと掟のままに守らなくなったであろうか。
Ipsi homines denique, quos per inhabitabiles oras terrae sparsit prima incipiensque navitas, non matrimonia copulant nuptiarum solennibus justis? non dulcissimas procreant liberorum stirpes, non negotia publica, non privata, et familiares res agunt? non, ut cuique libitum est, per diversas artium, disciplinarumque rationes ingenia dirigunt, et studiosae referunt navitatis usuras?
PL 5, 723A人間そのものについても言えば、地の住みがたい果てまでも、最初のはじまりの営み〔底本は navitas。nativitas(誕生)と取る読み方もありうるが、gnavitas(活動)の意と解した〕が撒き散らしたその人間たちは、もはや婚姻の厳かな儀式によって結ばれることをしなくなったであろうか。この上なく甘やかな子らの血筋を生み出すことをせず、公の務めも、私事も、家の事も行わなくなったであろうか。おのおのの望むところに従い、さまざまな技芸と学問の道によって才能を向けることをせず、勤勉な働きの実りをもたらすこともしなくなったであろうか。
Non regnant, non imperant, quibus sors rerum attributa est talium? non auctiores quotidie dignitatibus et potestatibus fiunt? judiciorum disceptationibus praesunt? leges interpretantur et jura?
PL 5, 723Aそうした事どもを担う運命を割り当てられた者たちは、王として治めず、命じることもしなくなったであろうか。日々、栄誉と権力とにおいて増し加わることもなくなったであろうか。裁判の審理を主宰することも、法と権利とを解釈することもしなくなったであろうか。
Nonne omnia caetera, quibus vita succingitur et continetur humana, suis omnes in gentibus patriorum celebrant institutionibus morum?
PL 5, 723A人間の生活を形づくり支えているその他あらゆる事柄についても、諸国民はみな、それぞれの土地で父祖伝来の習わしの定めどおりに執り行っているのではないか。
Liber I, Caput III
第I巻 第III章PL 5, 723BCum igitur haec ita sint, neque ulla irruperit novitas, quae tenorem perpetuum rerum dissociata continuatione diduxerit: quid est istud, quod dicitur invectam esse labem terris, postquam religio christiana intulit se mundo, et veritatis absconditae sacramenta patefecit?
PL 5, 723Bさて、事柄がこのようであり、事物の絶え間ない歩みを断ち切り引き裂くような新奇な出来事は何一つ起こらなかったとすれば、キリスト教の宗教が世にその身を差し入れ、隠された真理の秘義を明らかにして以来、地に災いがもたらされたと言われる、あの主張はいったい何であろうか。
Sed pestilentias, inquiunt, et siccitates, bella, frugum inopiam, locustas, mures, et grandines, resque alias noxias, quibus negotia incursantur humana, dii nobis important injuriis vestris atque offensionibus exasperati.
PL 5, 724A彼らは言う、「疫病も、旱魃も、戦争も、穀物の欠乏も、蝗も、鼠も、雹も、そのほか人間の営みを襲う有害な事どもも、神々は諸君の不正と侮辱に怒りを燃やして我々にもたらしているのだ」と。
Si in rebus perspicuis, et nullam desiderantibus defensionem, non stoliditatis esset diutius immorari, ostenderem profecto, replicatis prioribus saeculis, mala ista, quae dicitis, non esse incognita, non repentina; nec postquam gens nostra felicitate donari hujus vocaminis meruit, irrupisse has labes, et infestari coepisse discriminum varietate mortalia.
PL 5, 724Aもし、明白であって何の弁明も要しない事柄に、いつまでも立ち止まっているのが愚かしいことでないとすれば、私は、過ぎ去った時代を遡って示すことができるだろう。諸君が言うそれらの災いは、未知のものでも、突如として現れたものでもなく、また我々の民がこの呼び名という幸いを授かるに値するようになって以後に、この疫禍が押し入り、死すべき者たちがさまざまな危難によって苦しめられ始めたのでもない、ということを。
Si enim nos sumus in causa, et in nostri criminis meritum excogitatae sunt hae pestes, unde novit antiquitas miseriarum haec nomina? unde bellis significatum dedit? pestilentiam, grandines, qua potuit notione signare, aut inter suas voces, quibus oratio explicabatur, assumere?
PL 5, 724Bもし我々にこそ原因があり、これらの災厄が我々の罪科に対する報いとして考え出されたのだとすれば、古代はどうしてこれらの不幸の名を知っていたのか。どうして戦争に呼び名を与えたのか。疫病を、雹を、どのような概念によって標すことができ、また言葉が組み立てられるおのれの語彙のうちに、どうして取り入れることができたのか。
Nam si novella sunt haec mala, et ab recentibus ducunt offensionibus causas, qui potuit fieri ut eis rebus verba formaret, quas nec ipsa sciebat expertam se esse, neque ullis comperisset majorum in temporibus factitatas?
PL 5, 725Aなぜなら、もしこれらの災いが目新しいものであり、最近の侮辱に原因を持つのだとすれば、それ自身が経験したことがあるとも知らず、また祖先の時代にすでに行われていたと知りもしなかった事柄に対して、どうして言葉を形づくることができたであろうか。
Penuria, inquit, frugum, et angustiae frumentariae arctius nos habent. Antiqua enim et vetustissima saecula necessitatis istius aliquando fuerunt expertia? nonne ipsa nomina, quibus censentur haec mala, testificantur et clamant, nullum ab his umquam immunem abisse mortalium?
PL 5, 725A彼は言う、「穀物の乏しさと、穀物不足の窮迫とが、我々をひどく苦しめている」と。だが古き、この上なく古い時代は、かつてこの欠乏を免れていたことがあっただろうか。これらの災いを言い表すその名そのものが、いかなる死すべき者もこれらを免れたことなど一度もなかったと、証言し叫んでいるのではないか。
Quod si ad credendum difficilis res esset, testimoniis agere possemus auctorum, quantae, quoties, et quae gentes famem senserint horridam, et aggerata interierint vastitate. Casus frequentissimi grandinis accidunt, atque adierunt cuncta.
PL 5, 725Aもしこれが信じがたいことであるならば、著述家たちの証言によって論じることもできよう——どれほど多くの、幾度もの、いかなる諸国民が恐ろしい飢餓を味わい、積み重なる荒廃のうちに滅び去ったかを。雹の災難は幾度も頻繁に起こり、あらゆるものに降りかかった。
In litteris enim priscis comprehensum et compositum non videmus, etiam imbres saxeos totas saepe comminuisse regiones? Difficiles pluviae sata faciunt emori, et sterilitatem indicunt terris.
PL 5, 726A古い文書のうちに、石の雨がしばしば地方をまるごと打ち砕いたと記され、書き留められているのを、我々は見るではないか。過酷な雨は種を枯らし、大地に不作をもたらす。
Immunis enim antiquitas malis ab his fuit? cum etiam flumina cognoverimus ingentia limis inaruisse siccatis. Pestilentiae contagia urunt genus humanum. Annalium scripta percurrite linguarum, fol.
PL 5, 726Aでは、古代はこれらの災いを免れていたであろうか。我々はまた、巨大な河川が泥に埋もれて涸れ果てたことも知っている。疫病の伝染は人類を焼き尽くす。もろもろの言語による年代記の記録を読み進めるがよい——
3, diversitatibus scripta, universas discetis gentes saepenumero desolatas, et viduatas suis esse cultoribus. A locustis, a muribus, genus omne acciditur atque arroditur frugum.
PL 5, 726A——さまざまな言語で書き記された記録によって。そうすれば、あらゆる諸国民がしばしば荒廃し、その住民を失って空になったことを、諸君は知るであろう。蝗によって、鼠によって、あらゆる種類の穀物が食い荒らされ、齧り尽くされる。
Historias ite per vestras, et ab istis pestibus instruemini, quoties prior aetas affecta sit, et paupertatis ad miserias venerit. Terrarum validissimis motibus tremefactae nutant usque ad periculum civitates.
PL 5, 726A諸君自身の歴史を繙いてみよ。そうすればこれらの災厄によって、いにしえの時代がいくたび苦しめられ、貧窮の惨めさに至ったかを、諸君は知らされるであろう。大地の激しい震動によって揺り動かされ、諸都市は危険にまで至るほど揺らぐ。
Quid, hiatibus maximis interceptas urbes cum gentibus superiora tempora non viderunt, aut ab hujusmodi casibus fortunas habuere securas?
PL 5, 726Bそれに、かつての時代は、巨大な地割れによって諸国民もろとも呑み込まれた都市を見なかったであろうか。あるいは、この種の災いから己の運命を安泰に保っていたであろうか。
Liber I, Caput IV
第I巻 第IV章PL 5, 726BQuando est humanum genus aquarum diluviis interemptum? non ante nos? Quando mundus incensus in favillas et cineres dissolutus est? non ante nos? Quando urbes amplissimae marinis coopertae sunt fluctibus? non ante nos?
PL 5, 726B人類が大洪水によって滅ぼされたのは、いつのことであったか。我々より前ではなかったか。世界が焼かれ、燃え殻と灰とに解け崩れたのは、いつのことであったか。我々より前ではなかったか。この上なく壮大な都市が海の波に呑まれたのは、いつのことであったか。我々より前ではなかったか。
Quando cum feris bella, et praelia cum leonibus gesta sunt? non ante nos? Quando pernicies populis venenatis ab anguibus data est? non ante nos? Nam quod nobis objectare consuestis bellorum frequentium causas, vastationes urbium.
PL 5, 727A猛獣との戦いが、獅子との合戦が行われたのは、いつのことであったか。我々より前ではなかったか。毒蛇によって諸民に破滅がもたらされたのは、いつのことであったか。我々より前ではなかったか。さて、諸君が我々に対して常々咎めとして持ち出す、頻発する戦争の原因、諸都市の荒廃について言えば——
Germanorum et Scythicas irruptiones, cum pace hoc vestra et cum bona venia dixerim: quale sit istud quod dicitur, calumniarum libidine non videtis.
PL 5, 727A——ゲルマン人やスキュティア人の侵入について、諸君の御気分を損ねぬよう、また寛恕を願いつつこう言わせてもらうならば、語られているそのことがいかなるものか、諸君は讒言への欲望のあまり見えていないのである。
Liber I, Caput V
第I巻 第V章PL 5, 727AUt ante millia annorum decem, ab insula quae perhibetur Atlantica Neptuni, sicut Plato demonstrat, magna erumperet vis hominum, et innumeras funditus deleret atque extingueret nationes, nos fuimus causa? ut inter Assyrios et Bactrianos, Nino quondam Zoroastreque ductoribus, non tantum ferro dimicaretur et viribus, verum etiam Magicis et Chaldaeorum ex reconditis disciplinis, invidia nostra haec fuit? ut Helena diis ducibus atque impulsoribus rapta, et suis esset dirum et venturis temporibus fatum, religionis nostrae attributum est crimini? ut ille immanis Xerxes mare terris immitteret, et gressibus maria transiret, nostri nominis effectum est causa? ut ex Macedoniae finibus unus exortus adolescens Orientis regna et populos captivitati et servitio subjugaret, nos fecimus, atque excitavimus causas? ut modo Romani, velut aliquod flumen torrens, cunctas submergerent atque obruerint nationes, nos videlicet numina praecipitavimus in furorem?
PL 5, 727A一万年前、プラトンが説くとおり、ネプトゥヌスのアトランティスと言われる島から、夥しい人間の力が沸き起こり、数え切れぬ諸民族を根こそぎ滅ぼし絶やしたとき——それは我々が原因であったのか。アッシリア人とバクトリア人とのあいだで、かつてニヌスとゾロアストレスとを指導者として、剣と力だけでなく、魔術師たちとカルデア人たちの秘めた学術によっても争われたとき——それは我々への妬みがもたらしたことであったのか。ヘレネが神々を導き手とし煽り手として掠われ、己の民にとっても後の時代にとっても凶なる運命となったとき——それは我々の宗教の罪に帰せられたことであったのか。あの巨大なクセルクセスが海を陸地に流し込み、歩みによって海を渡ったとき——それは我々の名がもたらした結果であったのか。マケドニアの地から興った一人の若者が、東方の諸王国と諸民族とを虜囚と隷属へ屈服させたとき——それをなし、その原因を引き起こしたのは我々であったのか。ローマ人が、あたかも奔流のごとく、あらゆる諸民族を呑み込み押し流したとき——まさしく我々が神威を狂乱へと突き落としたのであったのか。
Quod si hominum nullus est, qui, quae dudum gesta sunt, nostris audeat temporibus imputare, quemadmodum possimus miseriarum esse praesentium causae, cum novi fiat nihil, sed sunt omnia vetera, et nullis antiquitatibus inaudita?
PL 5, 728Aもし、遠い昔に起こった出来事を、我々の時代の責めに帰そうとあえてする者が誰一人いないとすれば、何ら新しいことは起こっておらず、すべては古くからのことであって、いかなる古代においても聞かれなかったことなど無いのに、我々がどうして現在の災厄の原因でありえようか。
Liber I, Caput VI
第I巻 第VI章PL 5, 728BQuamquam ista quae dicitis bella religionis nostrae ob invidiam commoveri, non sit difficile comprobare post auditum Christum in mundo non tantum non aucta, verum etiam majore de parte furiarum compressionibus imminuta.
PL 5, 728Bもっとも、諸君が言うような、我々の宗教への妬みゆえに戦争が引き起こされるという、その主張については、キリストが世に聞き知られてこのかた、戦争が増したのではなく、むしろ大部分において狂乱が抑えられ、減じたのだということを、証し立てるのはさして難しくない。
Nam cum hominum vis tanta magisteriis ejus acceperimus ac legibus, malum malo rependi non oportere, injuriam perpeti quam irrogare esse praestantius; suum potius fundere, quam alieno polluere manus et conscientiam cruore: habet a Christo beneficium jamdudum orbis ingratus, per quem feritatis mollita est rabies, atque hostiles manus cohibere a sanguine cognati animantis occoepit.
PL 5, 729Aなぜなら、これほど夥しい数の人間が、その教えと掟によって、悪をもって悪に報いるべきではないこと、不正を加えるよりもむしろ被るほうがまさっていること、他人の血で手と良心を汚すよりはむしろ己の血を流すほうがよいことを、受け入れたからである。恩知らずのこの世界は、すでに久しくキリストからの恩恵を受けている。彼によって獰猛さの狂暴は和らげられ、敵意ある手は、同じ生き物である人間の血から控えることを始めたのである。
Quod si omnes omnino, qui homines se esse non specie corporum, sed rationis intelligunt potestate, salutaribus ejus pacificisque decretis aurem vellent commodare paulisper, et non fastu et supercilio luminis, suis potius sensibus, quam illius commonitionibus crederent: universus jamdudum orbis mitiora in opera conversis usibus ferri, tranquillitate in mollissima degeret, et in concordiam salutarem, incorruptis foederum sanctionibus conveniret.
PL 5, 729Aもし、己が人間であることを肉体の姿によってではなく理性の力によって理解しているすべての者たちが、しばし彼の救いをもたらす平和な教えに耳を傾けようとし、己の見識を鼻にかけた思い上がりと高慢とから、彼の訓戒よりも自分自身の感覚のほうを信じるようなことをしなかったなら、全世界はすでに久しく、鉄の用途をより穏やかな業へと転じて、この上なく柔和な平穏のうちに過ごし、汚れなき契りの定めによって、救いに満ちた和合へと集うことであろうに。
Liber I, Caput VII
第I巻 第VII章PL 5, 729BSed si per vos, inquiunt, nihil rebus incommodatur humanis, unde sunt haec mala, quibus urgetur et premitur jamdudum miseranda mortalitas? Sententiam me poscis huic necessariam nihil causae.
PL 5, 729Bしかし彼らは言う、「諸君のせいで人間の事柄に何の不都合も生じないのだとしたら、久しく圧迫され苦しめられているこの憐れな死すべき者たちに、これらの災いはいったいどこから来るのか」と。お前が私に求めているのは、この訴えにとって何ら必要でない見解〔語順が乱れて構文が取りにくい。nihil を necessariam を否定する副詞と取った〕である。
Neque enim praesens atque in manibus posita disceptatio in id sumpta est a me, ut ostenderem, vel probarem, quibus unaquaeque res causis et rationibus fieret: sed ut maledicta criminis tanti procul esse ab nobis ostenderem.
PL 5, 730Aなぜなら、いま手元にあるこの論議を私が取り上げたのは、それぞれの事柄がいかなる原因といかなる理由によって起こるのかを示し、あるいは論証するためではなく、これほど大きな罪の讒言が我々から遠く離れたものであることを示すためだからである。
Quod si praesto, si facto et argumentis insignibus rei veritas explicatur, unde sint haec mala, vel ex quibus profluant fontibus principiisque, non curo.
PL 5, 730Aもし私がそれを果たし、事実と際立った論拠とによって事柄の真実が解き明かされるのであれば、これらの災いがどこから来るのか、いかなる源泉と根源から流れ出るのかについては、私は意に介さない。
Liber I, Caput VIII
第I巻 第VIII章PL 5, 730AAc ne tamen omnino quid de rebus hujusmodi sentiam, nihil videar interrogatus expromere, possum dicere: Quid enim si prima materies, quae in rerum quatuor elementa digesta est, miseriarum omnium causas suis continet in rationibus involutas?
PL 5, 730Aとはいえ、この種の事柄について私が何を思っているのか、問われても何一つ明かさないと見えぬように、私はこう言うことができる。すなわち、万物の四元素へと分けられたあの根源の質料が、あらゆる不幸の原因を、おのれの理法のうちに秘めて含んでいるとしたら、どうであろうか。
Quid si siderum motus certis signis, partibus, temporibus lineis pariunt haec mala, et subjectis afferunt variorum discriminum necessitates?
PL 5, 730A星々の運行が、定まった星座、度数、時、軌道によってこれらの災いを生み出し、それに服する者たちにさまざまな危難の必然をもたらすとしたら、どうであろうか。
Quid si statis temporibus rerum vicissitudines fiunt, atque ut in maritimis aestibus, modo secundae res affluunt, modo rursus refluunt malis reciprocantibus prospera?
PL 5, 730B定まった時をもって事物の推移が起こり、あたかも海の潮のように、あるときは順境が満ち寄せ、またあるときは災いが行き来するうちに幸運が引いていくとしたら、どうであろうか。
Quid si materiae faex ista, quam sub nostris calcamus ingressibus, hanc habet sibi legem datam, ut expiret nocentissimos halitus, quibus corruptus aer iste, et corporibus labem ferat, et negotia infirmet humana?
PL 5, 730B我々が足の運びの下に踏みしめているこの質料の澱が、おのれに与えられた掟として、この上なく有害な息を吐き出し、それによってこの空気が腐敗し、肉体に害をもたらし、人間の営みを弱らせるのだとしたら、どうであろうか。
Quid si, quod proximum vero est, quicquid nobis videtur adversum, mundo ipsi non est malum: omniaque quae fiunt nostris commoditatibus statuentes, opinionibus improbis criminamur eventa naturae?
PL 5, 731Aあるいは、真実に最も近いことだが、我々には不都合と見えることも、世界そのものにとっては災いではないのだとしたら、どうであろうか。そして、起こることすべてを我々自身の都合によって判じ、良からぬ思い込みによって自然の出来事を咎めているのだとしたら。
Plato, ille sublimis apex philosophorum et columen, saeva illa diluvia, et conflagrationes mundi, purgationem terrarum suis esse in commentariis prodidit: nec vir prudens extimuit humani generis, subversionem, cladem, ruinas, interitus, funera, rerum innovationem vocare, et juventutem his quamdam redintegratis viribus comparari.
PL 5, 731A哲学者たちの高き頂であり支柱であるあのプラトンは、その著作のうちに、あの猛烈な洪水も、世界の大火も、地の浄めなのだと伝えている。そしてこの思慮深き人物は、人類の転覆、災厄、破滅、滅亡、葬送を「事物の刷新」と呼び、これらによってあたかも力が回復された若さが得られるのだと言うことを恐れなかった。
Liber I, Caput IX
第I巻 第IX章PL 5, 731ANon pluit, inquit, coelum, et frumentorum inopia nescio qua laboramus. Quid enim inservire elementa tuis necessitatibus postulas? atque, ut vivere mollius et delicatius tu possis, obsequia temporum tuis debent commoditatibus se dare?
PL 5, 731A彼は言う、「天は雨を降らせず、我々は何やら分からぬ穀物の欠乏に苦しんでいる」と。だが、なぜお前は、もろもろの元素がお前の必要に仕えることを求めるのか。お前がより安楽に、より贅沢に生きられるようにと、季節のめぐりがお前の都合に合わせて己を差し出さねばならぬのか。
Quid enim si hoc pacto navigationis cupidissimus conqueratur ventos jamdiu non esse, et coeli conquievisse flaturas? Numquid ideo dicendum est perniciosam esse tranquillitatem illam mundi, quia vectoribus impediat vota?
PL 5, 731Bもし同じように、航海を熱望してやまぬ者が、久しく風が無く、天の吹くことが止んでしまったと嘆いたとしたら、どうであろうか。だからといって、世界のその静けさが有害だと言うべきであろうか、それが船旅をする者たちの願いを妨げるからといって。
Quid si sole aliquis torrere se suetus, et acquirere corpori siccitatem, ratione consimili conqueratur frequentissimis nubilis jucunditatem serenitatis ablatam?
PL 5, 732Aもし、太陽で自らを焼き、肉体に乾きを得るのを常としている者が、同様の理屈で、頻繁な曇天によって晴天の心地よさが奪われたと嘆いたとしたら、どうであろうか。
Numquid ideo dicenda sunt nubila inimica obductione pendere, quia libidini non permittitur otiosae rutilare se flammis, et causas potionibus praeparare?
PL 5, 732Aだからといって、雲が敵意ある覆いをもって垂れ込めていると言うべきであろうか、怠惰な欲望が炎に己を赤く染めさせ、渇きの種を用意することを許されないからといって。
Eventa haec omnia, quae fiunt, et accidunt mole sub hac mundi, commodulis non nostris, sed ipsius pendenda sunt rationibus ordinibusque naturae.
PL 5, 732Aこの世界という量塊のもとで起こり、生じるこれらすべての出来事は、我々のささやかな都合によってではなく、自然そのものの理法と秩序とによって計られるべきものなのである。
Liber I, Caput X
第I巻 第X章PL 5, 732ANec si aliquid accidit, quod nosmetipsos, aut res nostras parum laetis successibus fovit, continuo malum est et in exitiabilis rei opinione ponendum.
PL 5, 732A我々自身、あるいは我々の事柄に、あまり喜ばしからぬ成り行きをもたらす何事かが起こったとしても、それがただちに災いであり、破滅的な事柄という見方のうちに置かれるべきものだとは限らない。
Pluit mundus aut non pluit, sibimet pluit aut non pluit: et quod forsitan nescias, aut uliginem nimiam siccitatis ardore decoquit, aut longissimi temporis ariditatem pluviarum effusionibus temperat.
PL 5, 732B世界は雨を降らせ、あるいは降らせない——それは己自身のために降らせ、あるいは降らせないのである。そして、おそらくお前の知らぬことだが、世界は過度の湿りを乾きの熱によって煮詰めるか、あるいは長きにわたる乾燥を雨の奔流によって和らげるかしているのである。
Pestilentias, morbos, fames, atque alias suggerit malorum exitiabiles formas: unde tibi est scire, ne quod exuberat, sic tollat, ut per sua dispendia modum rebus luxuriantibus figat?
PL 5, 732B疫病を、病を、飢餓を、そのほか破滅的な災いのさまざまな形を、世界はもたらす。だが、あふれ出るものを取り除くことで、その失われた分によって、生い茂りすぎたものに節度を定めているのではないと、お前にどうして分かろうか。
Liber I, Caput XI
第I巻 第XI章PL 5, 733ATu audeas dicere, hoc et illud est in mundo malum, cujus explicare, dissolvere, neque originem valeas, neque causam? et quia tuas impediat deliciarum, forsitan et libidinum, voluptates, perniciosum esse atque asperum dicas?
PL 5, 733Aお前は、世界にはこれこれの災いがあると言ってのける気か——その起源も原因も、お前には説き明かすことも解き明かすこともできないというのに。そして、それがお前の享楽の、あるいはおそらく欲望の快楽を妨げるからというだけで、それを有害で辛いものだと言うのか。
Quid ergo, quia frigus membris tuis adversum est, et congelare sanguinis tui fervorem solet, idcirco in mundo hyems esse non debet? Et quia perferre flagrantissimos soles non potes, ex anno aestas tollenda est, atque aliis legibus alia rursus ordinanda natura?
PL 5, 733Aでは、寒さがお前の手足に逆らい、お前の血の熱を凍らせるのを常とするからといって、それゆえ世界に冬があってはならないのか。またお前が焼けつくばかりの日差しに耐えられないからといって、一年から夏を取り去り、自然をまた別の法則によって新たに整えねばならないのか。
Veratrum venenum est hominibus, numquid ob hanc causam non debuit nasci? Ovilibus insidiatur lupus, numquid in culpa natura est, quod lanitiis extulit importunissimam belluam?
PL 5, 733Aウェラトルム(毒草)は人間にとって毒である。だからといって、それは生まれるべきではなかったのか。狼は羊の群れを狙う。だからといって、自然に咎があるのか、羊毛をまとう家畜のもとに、この上なく凶暴な獣を送り出したことに。
Morsu animam serpens tollit: maledicam scilicet primordiis rerum, quod tam saeva prodigia genituris spirantibus addiderunt.
PL 5, 733A蛇はその噛みつきによって命を奪う。だからといって、私は事物の根源を呪うべきなのか、息する生き物の誕生のうちに、これほど凶暴な怪物を加えたことのゆえに。
Liber I, Caput XII
第I巻 第XII章PL 5, 734ASuperciliosa nimium res est, cum ipse sis non tuus, aliena etiam in possessione verseris, potentioribus dare conditionem: velle ut id fiat, quod cupias, non quod in rebus inveneris antiquis constitutionibus fixum.
PL 5, 734Aお前自身がお前自身のものでさえなく、他人の所有物のうちに身を置いていながら、より強き者たちに条件を課そうとするとは、あまりに高慢なことである。すなわち、事物のうちに古くからの定めによって据えられているものではなく、お前が望むことこそが起こるようにと欲することは。
Quare habere si locum vestras vultis querimonias homines, prius est ut doceatis, unde, vel qui sitis, vobis ne sit genitus et fabricatus mundus, an in eum veneritis alienis ex regionibus inquilini.
PL 5, 734Aそれゆえ、人間たちよ、もし諸君の不満に根拠を持たせたいと望むならば、まず、諸君がどこから来た、いかなる者であるかを、すなわちこの世界が諸君のために生み出され造られたのか、それとも諸君がよそから来た移住者としてこの世界に入り込んだのかを、示さねばならない。
Quod cum dicere non sit vestrum, neque explicare possitis, cujus rei causa sub hac coeli convexione versemini, desistite arbitrari, pertinere ad vos quicquam: cum ea quae fiunt, non partiliter fiant, sed ad census summam redeant, referanturque totius.
PL 5, 734Aそれを語ることは諸君のなしうることではなく、また諸君がこの天の丸天井の下にいったい何のためにあるのかを、諸君は説き明かすこともできないのだから、何事であれ自分たちに関わりがあると思うのはやめよ。起こる事柄は、部分に応じて起こるのではなく、全体の勘定へと帰し、全体に関わるものだからである。
Liber I, Caput XIII
第I巻 第XIII章PL 5, 734AChristianorum, inquiunt, causa mala omnia dii ferunt, et interitus comparatur ab superis, frugibus. Rogo, cum haec dicitis, non calumniari vos improbe, in apertis conspicitis manifestisque mendaciis?
PL 5, 734A彼らは言う、「キリスト者たちのせいで、神々はあらゆる災いをもたらし、天上の神々によって穀物の破滅がしつらえられるのだ」と。尋ねよう——諸君がこう言うとき、自分たちが恥知らずにも讒言し、明白きわまる、はっきりとした偽りに陥っていることに、諸君は気づかないのか。
Trecenti sunt anni ferme, minus vel plus aliquid, ex quo coepimus esse christiani, et terrarum in orbe censeri: numquid omnibus his annis continua fuerunt bella, continuae sterilitates, pax nulla in terris, nulla protinus vilitas aut abundantia rerum fuit?
PL 5, 734B我々がキリスト者となり、地上においてそのように数えられるようになってから、多かれ少なかれおよそ三百年になる。この間ずっと、絶え間ない戦争が、絶え間ない不作があり、地に平和は一切なく、物の廉さも豊かさも一度も無かった、ということがあろうか。
Hoc enim primum efficiendum est, ei qui nos arguit, perpetuas et juges calamitates fuisse has, numquam omnino respirasse mortalia, et sine ullis (ut dicitur) feriis, multiplicium formas sustinuisse discriminum.
PL 5, 735Aなぜなら、我々を咎める者は、まず何よりもこれを立証せねばならないからである——これらの災厄が絶え間なく続くものであったこと、死すべき者たちが一度たりとも息をつくことがなかったこと、そしていわゆる休みも無く、さまざまな形の危難を耐え続けねばならなかったこと、を。
Liber I, Caput XIV
第I巻 第XIV章PL 5, 735AAtqui non videmus mediis his annis, mediisque temporibus, ex victis hostibus innumerabiles esse victorias reportatas? prolatos imperii fines, et in potestatem redactas inauditi nominis nationes? saepenumero maximos annonae fuisse proventus, vilitates, atque abundantias rerum tantas, ut commercia stuperent universa pretiorum auctoritate prostrata?
PL 5, 735Aしかし我々は、まさにこの年月のさなか、この時代のただ中に、打ち破られた敵から数え切れぬ勝利がもたらされたのを見ないだろうか。帝国の版図が広げられ、聞いたこともない名の諸民族が支配下に収められたのを。しばしば穀物の収穫がこの上なく豊かであり、物の廉さと豊かさとがあまりに甚だしく、あらゆる商取引が値の権威を失って呆然としたことを。
Quemadmodum enim res agi, et usque ad hoc tempus genus qui durare mortalium, si non omnia, quae usus posceret subministraret fertilitas rerum?
PL 5, 736Aなぜなら、もし豊かな実りが、営みの求めるものすべてを供給していなかったなら、事はいったいどのように運ばれ、死すべき者たちの種族はこの時に至るまで存続しえたであろうか。
Liber I, Caput XV
第I巻 第XV章PL 5, 736ASed fuerunt aliquando nonnulla in necessitatibus tempora. Et relaxata sunt abundantiis. Rursus contra voluntatem quaedam bella administrata. Et victoriis postmodum successibusque correcta.
PL 5, 736Aしかし、かつて窮乏のうちにあった時代も、いくつかは確かにあった。だがそれも、豊かさによって和らげられた。また、意に反して行われた幾つかの戦もあった。だがそれも、後には勝利と成功とによって償われた。
Quid ergo dicemus? injuriarum nostrarum deos modo memores esse, modo esse rursus immemores?
PL 5, 736Aそれでは我々は何と言うべきか。神々は、あるときは我々の不正を覚えており、またあるときはそれを忘れているのだ、と言うのか。
Si quo tempore fames est, irati esse dicuntur, sequitur ut abundantiae tempore irati et difficiles non sint: atque ita perducitur res eo, ut vicibus ludicris, et ponant, et repetant iras: et in integrum se semper offensionum recordatione restituant.
PL 5, 736Aもし飢餓のある時に神々が怒っていると言われるならば、豊かさの時には怒らず不機嫌でもない、ということになる。そしてこうして事柄は、神々がまるで戯れのように交互に怒りを収めては再び怒りを持ち出し、侮辱の記憶によっていつも自らを元どおりに立て直す、というところにまで行き着くのである。
Liber I, Caput XVI
第I巻 第XVI章PL 5, 737AQuamquam istud quod dicitur, quale sit explicabili non potest comprehensione cognosci. Si Alamannos, Persas idcirco voluerunt devinci, quod habitarent et degerent in eorum gentibus christiani, quemadmodum Romanis tribuere victoriam, cum habitarent et degerent in eorum quoque gentibus christiani?
PL 5, 737Aもっとも、こう言われていることがいかなるものかは、説き明かせるような理解によっては捉えられない。もしアラマンニ人やペルシア人が打ち破られることを神々が望んだのが、彼らの国のうちにキリスト者たちが住み暮らしていたからだとすれば、ローマ人にはどうして勝利を与えたのか、ローマ人の国のうちにもまたキリスト者たちが住み暮らしていたというのに。
Si in Asia, Syria, idcirco mures, et locustas effervescere prodigialiter voluerunt, quod ratione consimili habitarent in eorum gentibus christiani: in Hispania, Gallia, cur eodem tempore horum nihil natum est, cum innumeri viverent in his quoque provinciis christiani?
PL 5, 737Aもし、アジアやシリアにおいて、同様の理由でその国にキリスト者たちが住んでいたがゆえに、神々が鼠や蝗を異常なまでに湧き出させることを望んだのだとすれば、ヒスパニアやガリアでは、同じ時にどうしてこの種のことが何一つ起こらなかったのか、これらの属州にも数え切れぬキリスト者たちが住んでいたというのに。
Si apud Getulos, Tinguitanos hujus rei causa siccitatem satis ariditatemque miserunt, eo anno cur messes amplissimas Mauris Nomadibusque tribuerunt, cum religio similis his quoque in regionibus verteretur?
PL 5, 737Aもし、ゲトゥリア人やティンギスの民のもとに、この理由から神々が作物に旱魃と乾きとを送ったのだとすれば、その同じ年に、マウリ人やノマデス人(遊牧の民)にどうしてこの上なく豊かな収穫を与えたのか、これらの地方にも同様の宗教が広まっていたというのに。
Si in civitate unaqualibet fame plurimos emori nostri nominis aversione fecerunt, cur ibidem annonaria caritate non tantum corporis non nostri, verum etiam christianos ditiores et locupletissimos reddiderunt?
PL 5, 737Bもし、どこか一つの都市において、我々の名への嫌悪から多くの者を飢餓によって死なせたのだとすれば、まさにその同じ場所で、穀物の高騰によって、我々の側でない者たちだけでなく、キリスト者たちまでもより富み栄えさせたのはなぜか。
Aut igitur cuncti nihil laeti habere debuerunt, si malorum causa nos sumus: nationibus enim sumus in cunctis: aut cum mixta videatis cum incommodis laeta, desinite nobis ascribere id quod offendit res vestras, cum nihil laetis officiamus et prosperis.
PL 5, 737Bしたがって、もし我々が災いの原因であるならば、あらゆる者が何一つ喜ばしいことを得るべきではなかったはずである——我々はあらゆる民族のうちに存在しているのだから。あるいは、喜ばしいことが不都合と入り混じっているのを諸君が見て取るならば、諸君の事柄を害するものを我々に帰することをやめよ。喜ばしいことにも、順調な事にも、我々は何ら妨げをなしていないのだから。
Si enim ego ut male sit facio, cur ut bene sit, non obsto? Si, ut inopia magna sit, meum nomen in causa est: cur nihil impedio, ut sit feracitas maxima?
PL 5, 738Aもし私が、事が悪くなるようにしているのだとすれば、なぜ事が良くなるのを妨げないのか。もし、大きな欠乏があることの原因が私の名にあるのだとすれば、なぜ私は、この上なき豊穣があることを何一つ妨げないのか。
Si, ut in bellis accipiatur vulnus, ego dicor afferre fortunam, cur duelles cum pereunt, laevum augurium non sum, nec adversus spes bonas mali ominis obscoenitate traducor?
PL 5, 738Aもし、戦において傷を受けることの巡り合わせをもたらすのが私だと言われるのなら、戦う者たちが命を落とすときに、なぜ私は不吉な兆しとされないのか。また、良き望みに逆らって、忌まわしい凶兆として引き合いに出されないのか。
Liber I, Caput XVII
第I巻 第XVII章PL 5, 738AEt tamen, o magni cultores atque antistites numinum, cur ut irasci populis christianis angustissimos illos asseveratis deos, ita non advertitis, non videtis, affectus quam turpes, quam indecoras numinibus attribuatis insanias?
PL 5, 738Aそれにしても、おお、神威の偉大な崇拝者たち、また祭司たちよ、諸君はキリスト者たちの民に対して神々があれほど狭量にも怒っていると言い張りながら、いかに恥ずべき情念を、いかに神威にふさわしからぬ狂気を、神々に帰しているかに、なぜ気づかず、目を留めないのか。
Quid est enim aliud irasci, quam insanire, quam furere, quam in ultionis libidinem ferri, et in alterius doloris cruces, efferati pectoris alienatione bacchari?
PL 5, 738Bなぜなら、怒るとは、狂うこと、荒れ狂うこと、復讐への欲望に駆られること、そして他者の苦しみの責め苦へと、猛り狂う胸の錯乱のうちに酒神の巫女のごとく荒れ狂うこと、そのほかの何であろうか。
Hoc ergo dii magni norunt, perpetiuntur, et sentiunt, quod ferae, quod belluae, quod mortiferae continent venenato in dente natrices.
PL 5, 738Bそれゆえ、偉大な神々は、獣どもが、猛獣どもが、毒の牙に死をもたらす水蛇どもが抱くのと同じことを、知り、経験し、感じているのである。
Quod levitatis in homine, quod terreno in animante culpabile est, praestans illa natura, et in perpetuae virtutis firmitate consistens, scire asseveratur a vobis.
PL 5, 739A人間における軽薄さとして、地上の生き物における咎めるべきこととして数えられるものを、あの卓越した本性、永遠の力の堅固さのうちに立つとされるあの本性が知っている、と諸君は言い張るのである。
Et quid ergo sequitur necessario, nisi, ut ex eorum luminibus scintillae emicent, flammae aestuent, anhelum pectus spiritum jaciat ex ore, et ex verbis ardentibus labrorum siccitas inalbescat?
PL 5, 739Aそうであれば、必然的に何が続くというのか。彼らの目から火花が飛び散り、炎が燃え立ち、あえぐ胸が口から息を吐き出し、燃えるような言葉によって唇の渇きが白く粉を吹く、というほかにあろうか。
Liber I, Caput XVIII
第I巻 第XVIII章PL 5, 739AQuod si verum est istud, et est exploratum, et cognitum, et fervescere deos ira, et hujusmodi motus perturbatione jactarit immortales, et perpetui non sunt: nec in divinitatis alicujus existimatione ponendi.
PL 5, 739Aもしこれが真実であり、確かめられ、知られたことであって、神々が怒りに燃え、この種の動揺によって不死なる者たちが揺さぶられるのだとすれば、彼らは永遠なる者ではなく、いかなる神性という評価のうちにも置かれるべきではない。
Ubi enim est ullus, sicut sapientibus videtur, affectus, ibi esse necesse est passionem. Ubi passio sita est, perturbationem consentaneum est consequi. Ubi perturbatio est, ibi dolor et aegritudo est.
PL 5, 739Aなぜなら、賢者たちに見えるとおり、いかなる情念があるところには、必ず受苦がなければならないからである。受苦があるところには、動揺が続くのが道理にかなっている。動揺があるところには、苦痛と病とがある。
Ubi dolor et aegritudo est, imminutioni et corruptioni jam locus est: quae duo si vexant, adest vicinus interitus, mors omnia finiens, et cunctis adimens sentientibus vitam.
PL 5, 740A苦痛と病とがあるところには、すでに衰えと腐敗との入り込む余地がある。この二つが苛むならば、間近に滅びが控えており、死がすべてを終わらせ、感覚あるすべての者から命を奪い去るのである。
Liber I, Caput XIX
第I巻 第XIX章PL 5, 740AQuid? quod isto modo non tantum illos leves et fervidos: verum, quod ab diis convenit procul esse dimotum, et iniquos inducitis, et injustos et aequitatis vel modicae nullam prorsus obtinere rationem.
PL 5, 740Aそれだけではない。このようにして諸君は、彼ら神々を軽薄で激しやすい者としているだけでなく、神々にはふさわしくなく遠く離れているべきはずのもの、すなわち不正で不義な者、いかなる僅かな公正の理にもまったくかなわない者として描き出しているのである。
Quid est enim tam injustum quam in in alios irasci, et alios laedere, de hominibus conqueri et innoxia dilacerare frumenta? Christianum nomen odisse, et dispendiis omnibus suos labefactare cultores?
PL 5, 740Aなぜなら、ある者たちに対して怒りながら、別の者たちを傷つけること、人間について不満を述べながら罪なき穀物を引き裂くこと、これほど不正なことがあろうか。キリスト者の名を憎みながら、あらゆる損失によって自らの崇拝者たちを揺るがし損なうこと、これほど不正なことがあろうか。
Liber I, Caput XX
第I巻 第XX章PL 5, 741AAn numquid idcirco in vos etiam saeviunt, ut intestinis vulneribus concitati in ultionem consurgatis illorum? Ergo humana patrocinia dii quaerunt, et nisi vestra fuerint assertione protecti, idonei non sunt ipsi, qui propulsare, defendere suas valeant contumelias.
PL 5, 741Aあるいは、神々が諸君に対してさえも猛威をふるうのは、内なる傷によって駆り立てられた諸君が、彼ら神々の代わりに復讐へと立ち上がるためであろうか。そうだとすれば、神々は人間の後ろ盾を求めているのであり、諸君の弁護によって守られるのでなければ、自分たちの受けた侮辱を撃退し、防ぐことすらできない、ということになる。
Quinimmo si verum est ardere illos ira, permittite illis potestatem sui, defendant se ipsi: atque in ultionem majestatis offensae intestinas exerant, experianturque virtutes.
PL 5, 741Aいや、むしろ、もし彼らが本当に怒りに燃えているのなら、彼らに己自身の力を発揮させるがよい。彼ら自身に自分を守らせよ。侵された威厳への復讐のために、内に秘めた力を振るわせ、その力を試させるがよい。
Possunt nos, si voluerint, aestu, possunt nocentissimo frigore, possunt auris pestilibus, possunt morborum obscurissimis causis enecare, consumere, atque ab omni penitus coetu exterminare mortalium, aut si malum consilium est aggredi nos vi, emittant aliquod indignationis signum, per quod esse liquidum cunctis possit, invitissimis nos eis habitare sub coelo.
PL 5, 741A神々は、望むならば、酷暑によって、この上なく有害な酷寒によって、疫病をもたらす大気によって、病のこの上なく不明な原因によって、我々を死なせ、滅ぼし尽くし、死すべき者たちの群れからすっかり我々を根絶やしにすることができる。あるいは、もし力ずくで我々を攻めることが良からぬ策であるならば、彼らの憤りの何らかの徴を発するがよい。それによって、我々がこの天のもとに住むことを彼らがこの上なく厭うているのだと、すべての者に明らかになりうるように。
Liber I, Caput XXI
第I巻 第XXI章PL 5, 742AVobis secundas tribuant valetudines: adversas nobis, ac pessimas. Opportunis imbribus vestra irrigent rura: pluviarum quicumque sunt rores, nostris ab agellulis abigant.
PL 5, 742A神々は諸君には良い健康を与えるがよい。我々には、悪しき健康を、それもこの上なく劣悪なものを。時宜にかなった雨によって諸君の田畑を潤すがよい。いかなる雨の恵みであれ、我々のささやかな畑からは追い払うがよい。
Lanitia curent vestra numerosis foetibus multiplicari, sterilitatem infaustam nostris pecuariis inferant. Ex olivis vestris atque vinetis plenam faciant autumnitatem fundi: at ex nostris exprimi unum prohibeant palmitis rorem.
PL 5, 742A諸君の羊の群れは数多の子を生んで増えるよう心にかけ、我々の家畜には不吉な不妊をもたらすがよい。諸君のオリーブと葡萄畑からは、秋の実りが満ち溢れて注がれるようにし、我々のものからは、葡萄の蔓のひとしずくさえも搾り出すことを禁じるがよい。
Ad extremum et ultimum, in vestro ore praecipiant suam fruges retinere naturam: at vero in nostro mel amarum fieri, olearum fluenta rancescere, et sub ipsis potum labris in acoris perfidiam vinum repente mutari.
PL 5, 742A最後に、この上ない仕上げとして、諸君の口の中では実りがその本来の性質を保つよう命じ、我々の口の中では、蜜が苦くなり、オリーブ油の流れが腐り酸っぱくなり、飲もうとするまさにその唇の下で、葡萄酒が裏切りの酸味へと急変するがよい。
Liber I, Caput XXII
第I巻 第XXII章PL 5, 743AQuod cum minime fieri testificentur res ipsae, neque minus ad nos quicquam, neque ad vos plurimum redundare vitalibus ex beneficiis constet, libido quae tanta est inimicos atque hostes deos esse contendere christianis, quos in rebus tristissimis, atque laetis nihil abs te videas ratione in aliqua discrepare?
PL 5, 743A事実そのものが、そのようなことはまったく起こらないと証言し、また我々に何ら少なく、諸君に何ら多く、命を支える恩恵が溢れ流れているのでもないと明らかである以上、神々がキリスト者たちにとって敵であり仇であると言い張る、これほど激しい欲望はいったい何であろうか——最も悲しい事にあっても、最も喜ばしい事にあっても、彼らがお前と何一つ違うところの無いのを、お前自身が見ているはずなのに。
Si verum vobis permittitis, ac sine ullis assentationibus dici: verba sunt haec, verba sunt, res immo per calumnias creditae, non cognitionis alicujus testimonio comprobatae.
PL 5, 743Aもし諸君が、何のへつらいもなしに真実を語ることを自らに許すならば、これらは言葉にすぎない、言葉にすぎないのであって、むしろ讒言によって信じ込まれた事柄であり、いかなる認識の証言によっても確かめられてはいないのである。
Liber I, Caput XXIII
第I巻 第XXIII章PL 5, 743ACaeterum dii veri, et qui habere, qui ferre nominis hujus autoritatem condigni sunt, neque irascuntur, neque indignantur, neque quod alteri noceat, insidiosis machinationibus construunt.
PL 5, 743Aしかし真の神々、すなわちこの名の権威を持つにふさわしく、担うにふさわしい者たちは、怒ることもなく、憤ることもなく、他人を害するような陰険な策謀を仕組むこともない。
Etenim revera est impium, et sacrilegia cuncta transcendens, sapientem illam credere beatissimamque naturam magnum aliquid putare, si se sibi aliquis adulatoria humilitate submittat: et si fuerit non factum, despectam se credere, et ab summi culminis decidisse fastigio.
PL 5, 743A実に、かの賢明にして至福なる本性が、誰かがへつらいの謙譲をもって自らに身を屈するなら、それを何か偉大なことと思い、もしそれがなされなければ、自分が軽んじられ、至高の頂きから転落したと思う、と信じることは、不敬虔であり、あらゆる冒瀆を超えるものである。
Puerile, pusillum est, et exile, vix et illis conveniens, quos jamdudum experientia doctorum daemonas appellat et heroas, non nosse coelestia, et in hac rerum materia crassiore conditionis suae exortes versari.
PL 5, 744A子供じみて、卑小で、痩せ細ったことであり、とうに識者たちの経験によってダイモーンや英雄と呼ばれてきた者たちにさえほとんど似つかわしくない——天上のことを知らず、このより粗雑な事物の質料の中で、自らの境遇から締め出されたまま留まっているとは。
Liber I, Caput XXIV
第I巻 第XXIV章PL 5, 744AVestra sunt haec, vestra sunt irreligiose opinata, et irreligiosius credita. Quinimmo, ut verius proloquar, haruspices has fabulas, conjectores, arioli, vates, et numquam non vani concinnavere fanatici: qui, ne suae artes intereant, ac ne stipes exiguas consultoribus excutiant jam raris, si quando vos velle rem venire in invidiam compererunt, negliguntur dii, clamitant, atque in templis jam raritas summa est: jacent antiquae derisui ceremoniae, et sacrorum quondam veterrimi ritus religionum novarum superstitionibus occiderunt: merito humanum genus tot miseriarum angustiis premitur, tot laborum excruciatur aerumnis.
PL 5, 744Aこれらは諸君のものであり、不敬虔に考え出され、いっそう不敬虔に信じ込まれたのも、諸君のものである。むしろ、いっそう正しく言うならば、これらの作り話は、臓卜官や夢占い師や占い師や予言者、そしてつねに空しい熱狂者たちがこしらえ上げたのである。彼らは、自分たちの技が滅びぬように、またもはやまれになった相談者たちからわずかな喜捨しか揺すり取れぬようになりはせぬかと、もし諸君がこの事を反感の種にしようとしていると気づくと、こう叫び立てる。「神々は蔑ろにされている、神殿ではもはや閑散が極まっている。古の祭儀は嘲笑の的として打ち捨てられ、かつて最古であった聖なる儀礼は、新しい宗教の迷信によって滅び去った。それゆえ当然にも、人類はかくも多くの惨苦の狭間に押しつぶされ、かくも多くの労苦の艱難に苛まれるのだ。」
Et homines brutum genus, et quod situm sub lumine est, caecitate ingenita nequeuntes videre, audent asseverare furiosi, quod vos credere non erubescitis sani.
PL 5, 745Aそして、光の下にあるものすら生来の盲目のゆえに見ることのできない人間という鈍い種族は、狂ったように敢えて断言する——それを、正気であるはずの諸君は、恥じることなく信じ込んでいるのだ。
Liber I, Caput XXV
第I巻 第XXV章PL 5, 745AAc ne quis nos tamen diffidentia responsionis, tranquillitatis existimet Deos donare muneribus, innoxias affingere his mentes, atque ab omni perturbatione dimotas, concedamus, sicut libitum vobis est, intendere in nos iras, sanguinem illos sitire nostrum, et jamdudum nos cupere mortalium submovere de saeculis.
PL 5, 745Aしかし、我々が答弁への自信のなさから、神々に平静という賜物を贈り、彼らに、害を与えることのない、あらゆる動揺から遠ざかった心を仕立てているのだ、と誰にも思われぬように——諸君の望むままに、神々が我々に対して怒りを向け、我々の血を渇望し、かねてより我々を死すべき者たちの世から取り除くことを欲していると認めることにしよう。
Sed si non est molestum, non grave, si communis officii res est, non ex gratia, sed ex vero disceptationis hujus disceptare momenta, audire a vobis exposcimus, quaenam sit haec ratio, quae causa, propter quam in nos tantum et dii saeviant superi, et asperati homines inardescant.
PL 5, 745Bしかし、もしそれが煩わしいことでも重荷でもなく、好意からではなく真実によってこの論争の要点を論じるのが共通の務めであるなら、我々は諸君から聞き出すことを強く求める——いかなる理由が、いかなる原因があって、我々にだけ天なる神々も猛り狂い、憤った人間たちも燃え立つのかを。
Religiones, inquiunt, impias, atque inauditos cultus terrarum in orbe tractatis. Quid, o participes rationis, audetis, homines proloqui, quid effutire, quid promere temerariae vocis desperatione tentatis?
PL 5, 746A「諸君は」と彼らは言う、「不敬虔な宗教と、地上の世界で聞いたこともない祭儀を執り行っている」と。ああ理性を分かち持つ者たち、人間たちよ、諸君は何を語ろうと敢えてするのか、何を口走ろうとするのか、向こう見ずな言葉の絶望のうちに何を差し出そうとするのか。
Deum principem, rerum cunctarum quaecumque sunt dominum, summitatem omnium summorum obtinentem, adorare, obsequio venerabili invocare, in rebus fessis totis, ut ita dixerim, sensibus amplexari, amare, suspicere, execrabilis religio est et infausta, impietatis et sacrilegii plena, caerimonias antiquitus institutas novitatis suae superstitione contaminans?
PL 5, 746A至高の神を——存在するあらゆるものの主であり、あらゆる至高なるものの中でも最高位を占める方を——礼拝し、うやうやしい服従をもって呼び求め、苦難のうちにあって、いわば全感覚をもって抱き締め、愛し、仰ぎ見ることが、忌まわしく不吉な宗教であり、不敬と冒瀆に満ちたものであり、古くから定められた祭儀を自らの新奇の迷信によって汚すものだというのか。
Liber I, Caput XXVI
第I巻 第XXVI章PL 5, 746AHoccine est, quaeso, audax illud facinus et immane, propter quod maximi coelites aculeos in nos intendunt irarum atque indignationum suarum? propter quod vos ipsi, cum libido incesserit saeva, exuitis nos bonis, exterminatis patriis sedibus, irrogatis supplicia capitalia, torquetis, dilaceratis, exuritis, et ad extremum nos feris et belluarum laniatibus objectatis?
PL 5, 746Aこれが、どうか教えてほしいが、あの大胆にして凶暴な凶行だというのか。これゆえに、いとも偉大な天の神々は、その怒りと憤りの棘を我々に向けるというのか。これゆえに諸君自身は、凶暴な欲望に襲われるやいなや、我々から財を剥ぎ取り、父祖の住まいから追放し、死刑を科し、拷問にかけ、八つ裂きにし、焼き殺し、そして最後には我々を猛獣と野獣の牙に投げ与えるというのか。
Quisquis istud in nobis damnat, aut in aliqua ducit criminatione ponendum, is aut nomine appellandus est hominis, quamvis ille videatur sibi? aut Deus esse credendus est, quamvis ipse se esse mille profiteatur in vatibus?
PL 5, 747Aそれを我々のうちに断罪する者、あるいは何らかの告発に付されるべきだと見なす者は、誰であれ、たとえ自分ではどれほどの者と思っていようとも、人間の名で呼ばれるべきなのではないか。それとも、たとえ彼自身が幾千もの予言者たちを通じて自らは神であると公言していようとも、神と信じられるべきなのか。
Trophonius nos impios Dodonaeus aut Jupiter nominat, et ipse dicetur Deus, atque in ordine computabitur numinum, qui aut summo servientibus regi crimen impietatis affingit, aut sibi torquetur majestatem ejus, cultumque praeponi?
PL 5, 747Aトロフォニオスが、あるいはドドナのユピテルが、我々を不敬虔と呼ぶ。そしてこの者——至高の王に仕える者たちに不敬の罪を着せ、あるいは、彼〔至高の王〕の威厳と礼拝が自分より上に置かれることに身を焼かれている者——が、神と呼ばれ、神々の列に数えられるというのか。
Delius Apollo, vel Clarius, Didymaeus, Philesius, Pythius, et is habendus divinus est, qui aut summum imperatorem nescit, aut ignorat a nobis quotidianis ei precibus supplicari?
PL 5, 747Aデロスのアポロ、あるいはクラロスの、ディデュマの、ピレシオスの、ピュティオスのアポロが、神的な者と見なされるべきなのか——至高の支配者を知らず、あるいは我々が日々の祈りをもって彼に嘆願していることを知らないというのに。
Qui si pectorum secreta nesciret, nec quid in intimis sensibus contineamus, agnosceret: summum tamen invocare nos Deum, et ab eo quod postulamus orare, vel auribus potuit scire, vel ipsius vocis sono, qua utimur in precibus, noscitare.
PL 5, 748Aもし彼が胸の内なる秘密を知らず、我々が心の奥底に何を蔵しているかを認めなかったとしても、それでも我々が至高の神を呼び求め、彼に求めるところを祈っていることは、耳によって知ることもできたし、我々が祈りのうちに用いる声の響きそのものによって認識することもできたはずである。
Liber I, Caput XXVII
第I巻 第XXVII章PL 5, 748ANondum est locus, ut explicemus omnes istos, qui nos damnant, qui sint, vel unde sint: quantum possint, vel noverint: cur ad Christi paveant mentionem, discipulos cur ejus inimicos habeant et invisos: quod tamen humanum pollicentibus sensum una pariter definitione figamus: nihil sumus aliud Christiani, nisi magistro Christo summi regis ac principis veneratores: nihil, si consideres, aliud invenies in ista religione versari.
PL 5, 748A我々を断罪するこれらすべての者たちが誰であるか、どこから出た者たちか、どれほどの力を持ち、どれほどのことを知っているか、なぜキリストの名を口にするだけで震え上がるのか、なぜその弟子たちを敵とし、憎むべき者としているのか——これらを説き明かす場は、まだここにはない。しかし、人間らしい分別を約束する者たちのために、我々は一つの定義によって等しくこれを確定しておこう。我々キリスト者たちは、師キリストによって、至高の王にして首長なる方の礼拝者であるという以外の何者でもない。よくよく考えてみれば、この宗教のうちに他の何ものも行われてはいないと見出すであろう。
Haec totius summa est actionis: hic propositus terminus divinorum officiorum, hic finis. Huic omnes ex more prosternimur, hunc collatis precibus adoramus, ab hoc justa, et honesta, et auditu ejus condigna deposcimus.
PL 5, 749Aこれが我々の行為すべての総体であり、これが神への務めの定められた境界、これがその終極である。この方の前に我々は皆、慣わしに従ってひれ伏し、心を合わせた祈りをもってこの方を礼拝し、この方に、正しきこと、清きこと、聞き入れるにふさわしきことを求める。
Non quo ipse desideret supplices nos esse, aut amet substerni tot millium venerationem videre. Utilitas haec nostra est, et commodi nostri rationem spectans.
PL 5, 749Aそれはこの方自身が我々を嘆願者たらしめたいと望んでいるからでも、幾千もの者たちがひれ伏す礼拝を見ることを好んでいるからでもない。これは我々の益であり、我々自身の益にかなうものを目当てとするのである。
Nam quia proni ad culpas, et ad libidinis varios appetitus vitio sumus infirmitatis ingenitae, patitur se semper nostris cogitationibus concipi: ut dum illum oramus, et mereri ejus contendimus munera, accipiamus innocentiae voluntatem, et ab omni nos labe delictorum omnium amputatione purgemus.
PL 5, 749Aなぜなら、我々は生まれながらの弱さという欠陥のゆえに、罪へと、また欲望のさまざまな衝動へと傾きやすいので、この方は常に我々の思いの内に自らを思い描かれるままにさせているのである。それは、我々がこの方に祈り、この方の賜物に値しようと努めるあいだに、無垢への意志を受け取り、あらゆる罪を断ち切ることによって、すべての汚れから己を清めるためである。
Liber I, Caput XXVIII
第I巻 第XXVIII章PL 5, 750AQuid dicitis, o sacri, quid divini interpretes juris? Meliorisne sunt causae, qui Grundules adorant lares, Aios locutios, Limentinos, quam sumus nos omnes, qui Deum colimus rerum patrem, atque ab eo deposcimus rebus fessis languentibusque tutamina?
PL 5, 750A諸君は何を言うのか、おお聖なる法の解釈者たちよ、何を言うのか、神なる法の解釈者たちよ。グルンドゥレースの家神(ラレス)〔Grundules の語形の由来は定かでない。音写にとどめた〕、アイウス・ロクティウス、リメンティヌスを崇拝する者たちのほうが、万物の父なる神を礼拝し、疲れ弱った境遇にあってその方に守りを求める我々すべてよりも、よりましな立場にあるというのか。
Et illi cauti, sapientes, prudentissimi vobis videntur, nec reprehensionis ullius, qui Faunos, qui Fatuas, civitatumque genios, qui Pausos reverentur atque Beltonas.
PL 5, 750Aそしてかの者たちは、ファウヌスたちを、ファトゥアたちを、諸都市の守護霊(ゲニウス)を、パウススたちを、ベルトーナたち〔Beltonas はベローナ(Bellona)の変形とも考えられるが、確定できないので音写した〕を敬う者たちは、諸君には用心深く、賢明で、この上なく思慮深く、何ら非難されるべきところがないと見えるのか。
Nos hebetes, stolidi, fatui, obtusi pronuntiamur et bruti: qui dedidimus nos Deo, cujus nutu et arbitrio omne quod est, constat, et in sententiae suae perpetuitate defixum est.
PL 5, 751A我々は鈍く、愚かで、間抜けで、頭が鈍く、獣のようだと宣告される——我々は、その頷きと意志によって存在するすべてのものが成り立ち、その定めの永続性のうちに据えられている神に、我が身を委ねたというのに。
Hanccine sententiam promittis? hanc legem constituistis? hanc promulgatis, ut honoribus afficiatur amplissimis quisquis vestros adoraverit servulos? crucem mereatur extremam quisquis vobis ipsis dominis supplicarit?
PL 5, 751Aこれが諸君の下す判決だというのか。これが諸君の定めた法だというのか。これを諸君は布告するのか——誰であれ諸君の下僕どもを崇拝する者には最大級の栄誉が与えられるべきだと。そして誰であれ、諸君自身、その主人たちに嘆願する者は、極刑の十字架に値するというのか。
In civitatibus maximis, atque in potentioribus populis sacra publice fiunt scortis meritoriis quondam, atque in vulgarem libidinem prostitutis, nullus tumor indignationis in Diis est.
PL 5, 751A最大級の都市において、また、より力ある民のもとで、かつて金で買われた娼婦であり、みだらな欲望のために身をひさいだ女たちに、公然と祭儀が捧げられているというのに、神々のうちには何の憤りのたかぶりも起こらない。
Templa felibus, scarabeis, et buculis sublimibus sunt elata fastigiis: silent irrisae numinum potestates, nec livore afficiuntur ullo, quod sibi comparatas animantium vilium conspiciunt sanctitates.
PL 5, 751A猫や、糞ころがし虫や、若い雌牛のために、神殿が高く聳える破風とともに築き上げられているが、嘲られた神威の力は沈黙を保ち、卑しい生き物どもの神聖さが自分たちに比べられるのを目にしても、何の妬みにも侵されない。
Nobis solis sunt inimici, nobis asperrimi Dii hostes, quia patrem veneramur illorum, per quem, si sunt, esse et habere substantiam sui numinis majestatisque coeperunt: a quo ipsam deitatem, ut ita dicam, sortiti esse sentiunt, et in rerum numero recognoscunt; cujus voluntate et arbitrio, et interire, et solvi, nec solvi possunt, nec interire?
PL 5, 751B我々に対してのみ、神々は敵であり、この上なく苛烈な敵対者なのか——それは我々が彼らの父を崇めているからか。その方を通して、もし彼らが存在するのなら、存在することを、また自らの神威と威厳の実体を持つことを始めたというのに。その方から、いわば神性そのものを分け与えられたと彼ら自身感じており、万物の数のうちに数えられていることを認めているのに。その方の意志と裁量によってこそ、滅びることも解体されることもでき、また滅びることも解体されることもできないというのに。
Nam si omnes concedimus unum esse principem solum, quem nulla res alia vetustate temporis antecedat, post illum necesse est cuncta et nata esse et prodita, et in sui nominis prosiluisse naturam.
PL 5, 752Aなぜなら、我々が皆、時の古さにおいて他の何ものにも先立たれない唯一の至高者があると認めるなら、その方の後に、万物が生まれ出で、産み出され、それぞれ自らの名の本性へと躍り出たのでなければならないからである。
Quod si fixum et ratum est, erit vobis consequens confiteri, et Deos esse nativos, et a principe rerum fonte ortus sui originem ducere. Qui si sunt nativi, et geniti, et interitionibus utique periculisque vicini.
PL 5, 752Aもしこれが確固として定まっているなら、諸君は当然、神々が生まれた者であること、そして万物の至高の源から自らの起源を引き出していることを認めなければならなくなるだろう。そしてもし彼らが生まれた者であり、産み出された者であるなら、当然、滅亡と危険とに近しい者でもある。
At enim esse creduntur immortales, perpetui, et nullius umquam participes finis. Ergo istud munus Dei patris et donum est, ut infinita meruerint iidem esse per saecula, cum sint labiles solubilesque natura.
PL 5, 752Aしかし、彼らは不死であり、永続的であり、いかなる終わりにも与ることのない者と信じられている。ゆえに、彼らが本性においては壊れやすく解け去りやすい者でありながら、限りない世々にわたって存在するに値するとされたこと、それこそが父なる神の恩恵であり賜物なのである。
Liber I, Caput XXIX
第I巻 第XXIX章PL 5, 752BAtque utinam daretur in unius speciem concionis toto orbe contracto oratione hac uti, et humani in generis audientia collocari.
PL 5, 752Bそして、全世界が一つの集会の姿へと寄せ集められ、この演説を用いることが、人類という聴衆の前に据えられることが、許されればよいものを。
Ergone impiae religionis sumus apud vos rei, et quod caput rerum et columen venerabilibus adimus obsequiis, ut convitio utamur vestro, infausti et athei nuncupamur?
PL 5, 753Aそれでは我々は諸君のもとで不敬虔な宗教の被告であり、万物の頭であり支柱なる方に、うやうやしい服従をもって近づくがゆえに、諸君の罵り言葉を借りるなら、不吉な者、無神論者と呼ばれるのか。
Et quis magis rectius horum feret invidiam nominum quam qui alium prae hoc Deum, aut novit, aut sciscitatur, aut credit?
PL 5, 753Aそして、これらの汚名の非難をいっそう正当に負うべきなのは、この方より他の神を知り、あるいは探し求め、あるいは信じている者ではないのか。
Nonne huic omnes debemus hoc ipsum primum quod sumus? quod esse homines dicimur? quod ab eo vel missi, vel lapsi caecitate hujus in corporis continemur?
PL 5, 753A我々は皆、我々が存在するというまさにこの第一のことを、この方に負っているのではないか。我々が人間と呼ばれるということも。我々がこの方から遣わされたか、あるいは堕落してこの肉体の盲目のうちに閉じ込められているということも。
Non quod incedimus, quod spiramus et vivimus, ab eo ad nos venit, vique ipsa vivendi efficit nos esse, et animali agitatione motari? Nonne ab hoc effluunt causae, per quas nostra fulcitur salus variarum munificentia voluptatum?
PL 5, 753A我々が歩き、息をし、生きているということも、この方から我々のもとへ来たのではないか。そして生きることそのものの力が、我々を存在せしめ、生き物としての動きによって動かされるようにしているのではないか。この方から、さまざまな快楽の恵みによって我々の無事が支えられる、その源が流れ出ているのではないか。
Mundus iste in quo degitis, cujus est? aut quis ejus vobis attribuit fructum possessionemque retinere? Quis, ut subjectas res cernere, ut contrectare, ut considerare possetis, publicum illud lumen dedit?
PL 5, 753A諸君が住まうこの世界は、誰のものか。あるいは誰が諸君に、その実りと所有を保つことを与えたのか。諸君が身の周りの事物を見分け、手に取り、思案できるようにと、あの万人共通の光を誰が与えたのか。
Quis. ne fixa pigritiae stupore torpescerent elementa vitalia solis ignes constituit ad rerum incrementa futuros? Solem deum cum esse credatis, conditorem ejus, opificemque non quaeritis?
PL 5, 754A生命の諸元素が怠惰の麻痺に凝り固まって鈍らないようにと、事物の成長のために太陽の火を定めたのは誰か。諸君は太陽を神と信じていながら、その創始者、その造り主を尋ねようとしないのか。
Luna cum apud vos dea sit, non similiter scire curatis genitor ejus et fabricator quis sit?
PL 5, 754A月が諸君のもとでは女神であるというのに、同じように、その生みの親、その作り手が誰であるかを知ろうと心を配らないのか。
Liber I, Caput XXX
第I巻 第XXX章PL 5, 754ANonne cogitatio vos subit considerare, disquirere, in cuja possessione versamini? cuja in re sitis? cujus ista sit, quam fatigatis, terra? cujus aer iste, quem vitali reciprocatis a spiritu? cujus abutamini fontibus? cujus liquore? quis ventorum disposuerit flamina? quis undosas excogitaverit nubes? quis seminum frugiferas potestates rationum proprietate distinxerit?
PL 5, 754A諸君の心に、思案し、問い尋ねようという思いが浮かばないのか——諸君は誰の所有のうちにいるのか。誰のものの中にいるのか。諸君が疲れさせているこの大地は誰のものか。諸君が命の息によって行き来させているこの大気は誰のものか。諸君が用いている泉は誰のものか。その水は誰のものか。誰が風の吹きを配置したのか。誰が波打つ雲を考案したのか。誰が種子の実り豊かな力を、それぞれの理の固有性によって分かち定めたのか。
Apollo vobis pluit? Mercurius vobis pluit? Aesculapius, Hercules, aut Diana rationem imbrium, tempestatumque finxerunt? Et hoc fieri qui potest, cum in mundo profiteamini eos natos certoque tempore sensum arripuisse vitalem?
PL 5, 754Bアポロが諸君に雨を降らせるのか。メルクリウスが諸君に雨を降らせるのか。アエスクラピウス、ヘラクレス、あるいはディアナが、雨と嵐の仕組みを作り上げたのか。そして、諸君が彼らを世界の中で生まれた者であり、定められた時に生の感覚を得たのだと公言しているのに、そのようなことがどうして起こりえようか。
Si enim temporis antiquitate mundus eos antevenit, et priusquam nati sunt, jam noverat pluvias tempestatesque natura: nullum serius nati pluendi jus habent, neque eis inserere rationibus se possunt, quas invenerunt hic agi, et majore ab auctore tractari.
PL 5, 755Aもし世界が時の古さにおいて彼らに先立っているなら、そして彼らが生まれる前に、すでに自然が雨と嵐を知っていたのなら、後から生まれた者たちには、雨を降らせる権利など何もない。そして彼らは、ここですでに行われており、より偉大な創始者によって取り扱われているのを見出した仕組みの中に、自らを差し挟むこともできないのである。
Liber I, Caput XXXI
第I巻 第XXXI章PL 5, 755AO maxime, o summe rerum invisibilium procreator! O ipse invisus, et nullis umquam comprehense naturis! dignus, dignus es vere, si modo te dignum mortali dicendum est ore, cui spirans omnis intelligensque natura, et habere et agere numquam desinat gratias: cui tota conveniat vita genu nixo procumbere, et continuatis precibus supplicare.
PL 5, 755Aおお至大なる方よ、おお見えざる事物の至高の生みの主よ。おお、御自らは見られることなく、いかなる本性によっても把握されたことのない方よ。まことに、まことにふさわしい方であられる——もし死すべき者の口をもって「ふさわしい」と言うことがそもそも許されるのならば——息し、また知性を備えたあらゆる本性が、感謝を抱くことも捧げることも決してやめてはならない方、生涯の全体をもって膝を折り伏し、絶え間ない祈りをもって嘆願することがふさわしい方であられる。
Prima enim tu causa es, locus rerum, ac spatium, fundamentorum cunctorum quaecumque sunt infinitus, ingenitus, immortalis, perpetuus, solus, quem nulla deliniat forma corporalis, nulla determinat circumscriptio, qualitatis expers, quantitatis, sine situ, motu, et habitu, de quo nihil dici et exprimi mortalium potis est significatione verborum: qui ut intelligaris, tacendum est, atque, ut per umbram te possit errans investigare suspicio, nihil est omnino mutiendum.
PL 5, 755Bなぜなら、あなたこそは第一の原因であり、事物の座であり、空間であり、存在するあらゆる根拠の基盤であられるからだ——無限であり、生まれなき者であり、不死であり、永続する者であり、ただ独りなる者であり、いかなる物体的な形もあなたを描き出すことなく、いかなる限定もあなたを画することがなく、性質を持たず、量を持たず、位置も動きも状態も持たない方であられる。あなたについては、死すべき者の言葉の意味によっては、何も語ることも表すこともできない。あなたが理解されるためには、沈黙しなければならない。そして、さまよう推測が影を通してでもあなたを探ることができるようにと、何一つとして声にすべきではないのだ。
Da veniam, rex summe, tuos persequentibus famulos: et quod tuae benignitatis est proprium, fugientibus ignosce tui nominis et religionis cultum. Non est mirum si ignoraris: majoris est admirationis, si sciaris.
PL 5, 756A赦したまえ、至高の王よ、あなたの僕らを迫害する者たちを。そしてあなたの慈愛にふさわしいこととして、あなたの名と宗教への礼拝から逃れる者たちを赦したまえ。あなたが知られずにいたとしても、それは驚くべきことではない。もし知られるならば、それはいっそう大きな驚嘆に値することなのだ。
Nisi forte audet quisquam, hoc enim furiosae restat insaniae, ambigere, dubitare an sit iste Deus, annon sit: explorata fidei veritate, an rumoris cassi opinatione sit creditus.
PL 5, 756Aもし誰かがあえてするのでなければ話は別だが——これはまさに狂気の錯乱にふさわしい振る舞いである——この神が存在するのか存在しないのか、確かめられた信の真実によって信じられているのか、それとも空しい風説の思い込みによって信じられているに過ぎないのかと、疑い迷うことは。
Audimus enim quosdam philosophandi studio deditos, partim ullam negare vim esse divinam, partim an sit, quotidie quaerere: alios casibus fortuitis, et concursionibus temerariis summam rerum construe re, atque diversitatis impetu fabricari: cum quibus hoc tempore nullum nobis omnino super tali erit obstinatione certamen. Aiunt enim sana sentientes, contradicere rebus stultis, stultitiae esse majoris.
PL 5, 756A我々は、哲学することへの情熱に身を捧げたある者たちが、ある者は何らかの神的な力があること自体を否定し、またある者は、それがあるのかどうかを日々問い続けている、と聞いている。また他の者たちは、偶然の出来事と無軌道な衝突とによって万物の総体が組み立てられ、多様性の勢いによって形作られると主張していると聞いている。彼らとは、今この時、そのような頑迷さをめぐって我々が争うことは全くないであろう。なぜなら、正気の分別を持つ者たちは、愚かなことに反論することは、いっそう大きな愚かさであると言うからである。
Liber I, Caput XXXII
第I巻 第XXXII章PL 5, 757ASermo cum his nobis est, qui divinum esse consentientes genus, de majoribus dubitant, cum iidem esse plebeia atque humiliora fateantur. Quid ergo, res tantas argumentis nitemur atque elaboramus obtinere?
PL 5, 757A我々の言葉は、神的な種族が存在すると認めながらも、より偉大な神々については疑いを抱く者たち——卑俗で低次の神々の存在は認めていながら——に向けられている。それでは、これほど大きな事柄を、論証によって力ずくで勝ち取ろうと苦心すべきだろうか。
Discedat haec longe, atque a nobis procul, inquam, ut dicitur, averruncetur amentia. Ita est enim periculosum argumentis aggredi, Deum principem comprobare, quam ratione hujusmodi esse illum, velle cognoscere.
PL 5, 757Aこのような狂気は遠くへ、我々から遠くへ、俗に言うように祓い除けられるがよい。なぜなら、論証によって至高の神が存在することを証明しようとかかるのは、そのような論法によってこの方がどのようなものであるかを知ろうと望むのと同じくらい、危険なことだからである。
Nec quicquam refert, aut discrepat, utrumne neges illum, an asseras, atque existere fatearis: cum in eadem culpa sit, et assertio talis rei, et abnegatio refutatoris increduli.
PL 5, 757Aこの方を否定するか、あるいは主張し、存在すると認めるか、そのいずれであっても、何も変わらず、何の違いもない。なぜなら、そのような事柄を主張することも、信じない反駁者がそれを否定することも、同じ咎のうちにあるからである。
Liber I, Caput XXXIII
第I巻 第XXXIII章PL 5, 757AQuisquamne est hominum, qui non cum istius principis notione diem primae nativitatis intraverit? cui non sit ingenitum, non affixum, immo ipsi pene in genitalibus matris non impressum, non insitum esse regem ac dominum, cunctorum quaecumque sunt moderatorem?
PL 5, 757Aこの至高者についての観念とともに、最初の誕生の日に足を踏み入れなかった人間が、誰かあるだろうか。王にして主、存在するすべてのものの統べ主があるということが、生まれながらに具わっておらず、刻みつけられておらず、いや、ほとんど母の胎内においてすら刻印されず、植え付けられていないような者が、誰かあるだろうか。
Ipsa denique hiscere si animantia muta potis essent: si in linguarum nostrarum facilitatem solvi: immo si arbores, glebae, saxa, sensu animata vitali vocis sonitum quirent et verborum articulos integrare, ita non duce natura, et magistra, non incorruptae simplicitatis fide, et intelligerent esse Deum, et cunctorum dominum solum esse clamarent?
PL 5, 757Bついには、もし言葉なき生き物たちが口を開くことができたなら、もし我々の言葉の自在さへと解き放たれることができたなら——いや、もし木々や土くれや石までもが、生命の感覚を吹き込まれて、声の響きと言葉の分節を成し遂げることができたなら——それらもまた、自然を導き手とし師として、腐敗なき単純さの信によって、神が存在することを理解し、ただ独り万物の主であることを叫び立てるのではないか。
Liber I, Caput XXXIV
第I巻 第XXXIV章PL 5, 757BSed frustra, inquit, nos falso, et calumnioso incessitis et appetitis crimine: tamquam eamus inficias esse Deum majorem: cum a nobis et Jupiter nominetur, et optimus habeatur et maximus; cumque illi augustissimas sedes, et Capitolia constituerimus immania.
PL 5, 757B「しかし、」と彼は言う、「汝らは偽りの、中傷めいた罪状をもって、いたずらに我々を攻め、責め立てている——あたかも我々が、より偉大な神が存在することを否定しているかのように。我々のもとでもユピテルが名指され、最善にして最大なる者と見なされているというのに、そして我々が彼のために、この上なく荘厳な座と、巨大なカピトリウムとを築いたというのに」と。
Dissimilia copulare, atque in unam speciem cogere inducta confusione conamini. Nam Deus omnipotens mente una omnium et ommuni mortalitatis assensu, neque genitus scitur, neque novam in lucem aliquando esse prolatus, nec ex aliquo tempore coepisse esse, vel saeculo.
PL 5, 758A諸君は、似ても似つかぬものを結び合わせ、混同を持ち込んで一つの姿にまとめようと試みている。なぜなら、全能の神は、万人の一致した心と死すべき者すべての共通の同意によって、生まれた者として知られてはおらず、いつか新たな光へと産み出されたのでもなく、いかなる時からか、あるいはいかなる世からか、存在し始めたのでもないからである。
Ipse est enim fons rerum, sator saeculorum ac temporum. Non enim ipsa per se sunt, sed ex ejus perpetuitate perpetua et infinita semper continuatione procecedunt.
PL 5, 758Aこの方こそが事物の源泉であり、もろもろの世と時の播き手であられるからだ。なぜなら、それら自体は自らによって存在するのではなく、この方の永続性から、常に永遠にして無限の連続によって流れ出るからである。
At vero Jupiter, ut vos fertis, et patrem habet et matrem, avos, avias, fratres: nunc nuper in utero matris suae formatus, absolutus mensibus et consummatus decem, ignotam sibi in lucem sensu irruit se vitali.
PL 5, 758Aしかし実に、諸君が語るところによれば、ユピテルには父も母もあり、祖父母もあり、兄弟たちもある。ついこの間、母の胎内で形づくられ、十か月をかけて完成し満ちて、自らにとって未知なる光の中へ、生の感覚とともに突入したのである。
Ergo, si haec ita sunt, Jupiter esse deus qui potest! cum illum esse perpetuum constet, et perhibeatur alter a vobis, et dies habuisse natales, et pavefactus re nova lamentabilem extulisse vagitum?
PL 5, 758Aそれでは、もしこれらのことがそのとおりであるなら、ユピテルがどうして神でありえようか——あの方は永続する者であると定まっているというのに、その一方でユピテルは、諸君自身によって、誕生日を持ち、未知の出来事に怯えて哀れな産声をあげたと語られているというのに。
Liber I, Caput XXXV
第I巻 第XXXV章PL 5, 758BSed sint, ut vultis, unum, nec in aliqua vi numinis, et majestate distantes: ecquid ergo injustis persequimini nos odiis?
PL 5, 758Bしかし、諸君が望むように、彼らが一つであり、神威の力や威厳において何ら隔たりがないとしよう。それなら、なぜ諸君は不当な憎しみで我々を迫害するのか。
Quid, ut ominis pessimi, nostri nominis inhorrescitis mentione? si, quem Deum colitis, eum et nos? aut quid in eadem causa vobis esse contenditis familiares Deos inimicos atque infestissimos nobis?
PL 5, 758Bなぜ諸君は、最悪の凶兆であるかのように、我々の名が口にされるだけで身震いするのか。諸君が礼拝している神を、我々もまた礼拝しているというのに。あるいは、同じ立場にありながら、なぜ諸君は、諸君に親しい神々が、我々に対してはこの上なく敵対的で有害な者であると主張するのか。
Etenim, si una religio est nobis vobisque communis, cessat ira coelestium: sin nobis infesti sunt solis, manifestum est nescire, et vos, et illos Deum: quem Jovem non esse ipsis clarum est indignationibus numinum.
PL 5, 758B実に、もし一つの宗教が我々と諸君とに共通のものであるなら、天の神々の怒りはやむはずである。しかし、もし彼らが我々にだけ敵対しているのなら、諸君も、彼ら自身も、神を知らないことが明白である。そして、その方がユピテルではないことは、神威そのものの憤りによって明らかなのだ。
Liber I, Caput XXXVI
第I巻 第XXXVI章PL 5, 758BSed non, inquit, idcirco dii vobis infesti sunt, quod omnipotentem colatis Deum: sed quod hominem natum, et, quod personis infame est vilibus, crucis supplicio interemptum, et Deum fuisse contenditis, et superesse adhuc creditis, et quotidianis supplicationibus adoratis.
PL 5, 758B「しかし」と彼は言う、「神々が汝らに敵対しているのは、汝らが全能の神を礼拝しているからではない。そうではなく、人として生まれ、卑しい者たちにとってすら不名誉なことである十字架の刑によって殺された者を、神であったと汝らが主張し、なおも生きながらえていると信じ、日々の祈願によって礼拝しているからなのだ」と。
Si vobis jucundum est, amici, edissertate quinam sint hi dii, qui a nobis Christum coli, suam credant ad injuriam pertinere? Janus Janiculi conditor, et civitatis Saturniae Saturnus auctor? Fauna Fatua.
PL 5, 759Aもし諸君の意にかなうなら、友よ、我々によってキリストが礼拝されることが自分たちへの不正にあたると信じている、これらの神々とは誰なのか、詳しく述べてみてほしい。ヤニクルムの創建者ヤヌスか。サトゥルニアの都市の創始者サトゥルヌスか。ファウナ・ファトゥアか。
Fauni uxor, Bona Dea quae dicitur, sed in vini melior, et laudabilior potu? Indigetes illi, qui flumen repunt, et in alveis Numici cum ranis et pisciculis degunt? Aesculapius, et Liber pater Coronide ille natus, et ex genitalibus matris alter fulmine praecipitatus?
PL 5, 759Aファウヌスの妻、ボナ・デアと呼ばれる者か——しかし酒盛りにおいてこそいっそう善く、いっそう称えられる者か。川を這い、ヌミクスの川床で蛙や小魚とともに暮らす、あのインディゲテスの神々か。アエスクラピウスか、そしてリベル・パテルか。前者はコロニスから生まれ、後者は母の胎から雷によって投げ出された者か。
Mercurius utero fusus Maiae, et, quod est divinius, candidae. Arcitenentes Diana et Apollo, circumlati per fugas matris, atque in insulis errantibus vix tuti?
PL 5, 760Aマイアの——しかもいっそう神々しいことに色白の——胎から産み落とされたメルクリウスか。弓を手にするディアナとアポロか——母の逃避行に連れ回され、さすらう島々でかろうじて安全を得た者たちか。
Dioneia Venus proles viri mater familias Troici, atque intestini decoris publicatrix; in Trinacriae finibus Ceres nata, atque in floribus legendis occupata Proserpina?
PL 5, 760Aディオネの娘であるウェヌスか——トロイアの一家の男祖の母であり、自らの内なる美を人目にさらした者か。トリナクリアの地に生まれたケレスか、そして花を摘むことに没頭していたプロセルピナか。
Thebanus, aut Tyrius Hercules, hic in finibus sepultus Hispaniae, flammis alter concrematus Oetaeis? Tyndaridae Castores, equos unus domitare consuetus, alter pugillator bonus, et crudo inexuperabilis cestu: Titanes et Bocchores Mauri, et ovorum progenies dii syri?
PL 5, 760Aテーバイの、あるいはテュロスのヘラクレスか——一方はヒスパニアの地に葬られ、他方はオイタの炎に焼かれた者か。テュンダレオスの子らカストル兄弟か——一人は馬を馴らすのを常とし、もう一人は拳闘に優れ、生の革の籠手で誰にも負けなかった者か。ティタンたちか、マウリのボッコレスたち〔Bocchores が何を指すかは定かでない。音写にとどめた〕か、卵から生まれたシリアの神々か。
Apis Peloponnesi proditus et in Aegypto Serapis nuncupatus? Aethiopicis solibus Isis furva moerens perditum filium, et membratim conjugem lancinatum?
PL 5, 761Aペロポンネソスから伝わったアピスであり、エジプトではセラピスと呼ばれる者か。エチオピアの陽に焼けて浅黒くなり、失った息子と、八つ裂きにされた夫を嘆くイシスか。
Praeterimus, et transgredimur Opis soboles regias: quas in libris auctores vestri, quae fuerint, et quales, vobis ediscentibus prodiderunt.
PL 5, 762A我々はオプスの王家の子らについては素通りし、通り過ぎることにする。彼らがどのような者であり、いかなる性質であったかは、諸君の書物の著者たちが、諸君が学び覚えるようにと書き伝えている。
Hice ergo Christum coli, et a nobis accipi, et existimari pro numine, vulneratis accipiunt auribus? et obliti paulo ante sortis fuerint et conditione cujus, id, quod sibi concessum est, impertiri alteri nolunt?
PL 5, 762Aそれでは、これらの者たちが、キリストが我々によって礼拝され、受け入れられ、神威と見なされていることを、傷ついた耳で聞くというのか。そして、少し前まで自分たちがいかなる運命、いかなる境遇にあったかを忘れ、自分たちに許されたことを、他の者に分け与えることを拒むというのか。
Haec est justitia coelitum? hoc deorum judicium sanctum? Nonne istud livoris est atque avaritiae genus, non obtrectatio quaedam sordens, suas eminere tautummodo velle fortunas, aliorum res premi, et in contempta humilitate calcari?
PL 5, 763Aこれが天の神々の正義なのか。これが神々の聖なる裁きなのか。それは、妬みと貪欲の一種ではないのか、いやしい中傷の類いではないのか——自分たちの運だけが際立つことを望み、他者の身の上は押しつぶされ、蔑まれた卑しさのうちに踏みにじられればよいと願うとは。
Liber I, Caput XXXVII
第I巻 第XXXVII章PL 5, 763ANatum hominem colimus. Quid enim, vos hominem nullum colitis natum? Non unum, et alium? non innumeros alios? quinimo non omnes, quos jam templis habetis vestris, mortalium sustulistis ex numero, et coelo sideribusque donastis?
PL 5, 763A我々は、生まれた人間を礼拝している。それなら、諸君は生まれた人間を誰一人崇拝していないのか。一人を、また他の一人を崇拝していないのか。数えきれぬほど多くの他の者たちを崇拝していないのか。いや、それどころか、諸君がいまや自分たちの神殿に祀っている者たちすべてを、死すべき者の数から引き上げ、天と星々とに与えたのではないか。
Si enim forte vos fugit, sortis eos humanae, et conditionis fuisse communis: replicate antiquissimas litteras, et eorum scripta percurrite, qui vetustati vicini, sine ullis assentationibus cuncta veritate in liquida prodiderunt.
PL 5, 763Aもし彼らが人間の運命と共通の境遇を持っていたことが、たまたま諸君の念頭から逃れているなら、最古の文書を繙き、古の時代に近く、いかなるへつらいもなしにすべてを明白な真理のうちに書き伝えた者たちの著作を通読するがよい。
Jam profecto discetis, quibus singuli patribus, quibus matribus fuerint procreati, qua in nati regione, qua gente, quae fecerint, egerint, pertulerint, actitarint, quas in rebus obeundis adversorum senserint, secundantiumque fortunas.
PL 5, 763Bそうすれば諸君は確かに知ることになろう——彼らそれぞれが、いかなる父から、いかなる母から生まれたか、いかなる地に、いかなる民族のもとに生まれたか、何をなし、何を行い、何に耐え、何を繰り返し行ったか、事を為すにあたって、逆境と順境の運命をどのように味わったかを。
Sin autem scientes uteris esse gestatos, et frugibus eos victitasse terrenis, nihilominus tamen nati nobis hominis objectatis cultum: res agitis satis injustas, ut id in nobis constituatis esse damnabile, quod et ipsi vos factitatis: aut, quae vobis licere permittitis, consimiliter aliis licitum esse nolitis.
PL 5, 763Bしかし、もし諸君が、彼らが胎に宿されて運ばれたことを、地上の産物によって命をつないでいたことを知りながら、それでもなお、生まれた人間への礼拝を我々への非難として投げつけるのなら、諸君は、自分たち自身が行っていることを我々のうちにあっては断罪すべきことと定めるという、かなり不当なことをしているのである。あるいは、諸君は自分たちに許していることを、同じように他の者たちにも許されているとは認めようとしないのである。
Liber I, Caput XXXVIII
第I巻 第XXXVIII章PL 5, 764ASed concedamus, interdum manum vestris opinationibus dantes, unum Christum fuisse de nobis, mentis, animae, corporis, fragilitatis, et conditionis unius: nonne dignus a nobis est tantorum ob munerum gratiam Deus dici, Deusque sentiri?
PL 5, 764Aしかし、時には諸君の見解に譲歩して、キリストが我々の一人であり、心においても、魂においても、肉体においても、脆さにおいても、境遇においても、我々と同じ一人であったと認めることにしよう。それでも、これほど多くの賜物ゆえの感謝によって、我々から神と呼ばれ、神と思われるにふさわしい者ではないのか。
Si enim vos Liberum, quod usum repererit vini, si, quod panis, Cererem, si Aesculapium, quod herbarum, si Minervam, quod oleae, si Triptolemum, quod aratri, si denique Herculem, quod feras, quod fures, quod multiplicium capitum superavit compescuitque natrices, divorum retulistis in caetum: honoribus quantis afficiendus est nobis, qui ab erroribus nos magnis insinuata veritate traduxit: qui velut caecos passim, ac sine ullo rectore gradientes, ab deruptis, ab deviis, locis planioribus reddidit: qui, quod frugiferum primo atque humano generi salutare, Deus monstravit quid sit, quis, quantus, et qualis: qui profundas ejus atque inenarrabiles altitudines, quantum nostra quivit mediocritas, capere et intelligere permisit et docuit: qui, quo autore, quo patre mundus iste sit constitutus et conditus, fecit benignissime sciri: qui nativitatis ejus exprompsit genus, et nullius aliquando cognitione praesumptam materiam illius.
PL 5, 764Aもし諸君が、酒の用法を見出したがゆえにリベルを、パンの用法を見出したがゆえにケレスを、薬草の用法を見出したがゆえにアエスクラピウスを、オリーブ油の用法を見出したがゆえにミネルウァを、犂の用法を見出したがゆえにトリプトレモスを、そして猛獣を、盗賊を、幾つもの頭を持つ大蛇どもを打ち負かし抑え込んだがゆえにヘラクレスを、神々の列に加えたのであれば——大いなる誤りから、忍び入った真理によって我々を導き出した方に、あたかも盲人のように導く者もなくそこかしこを歩んでいた我々を、切り立った崖から、逸れた道から、より平らな場所へと連れ戻した方に、人類にとって第一に実り豊かで救いとなるもの、すなわち神とは何であるか、誰であるか、いかほどであるか、いかなる者であるかを示した方に、この方の深く言い表しえない高みを、我々の凡庸さが及びうる限りにおいて把握し理解することを許し教えた方に、この世界がいかなる創造者によって、いかなる父によって打ち立てられ造られたかを、この上なく慈しみ深く知らしめた方に、この世界の誕生がいかなる種類のものであったかを明かし、それまで誰の知識によっても先取りされたことのなかったその質料を明らかにした方に——我々はいったいいかほどの栄誉を尽くすべきであろうか。
Unde ignibus solis genitalis fervor adsciscitur. Cur luna semper in motu indemnis creditur animalibus causis lucem semper atque obscuritatem resumens. Animalium origo quae sit, rationes quas habeant semina.
PL 5, 764B太陽の火は、生み出す熱をどこから得ているのか。なぜ月は絶えず運動しながらも、生命の原因によって損なわれることなく、常に光と闇とを取り戻すと信じられているのか。生き物の起源が何であるか、種子がいかなる理を有するか。
Quis ipsum finxerit hominem, quis informarit, vel ex materiae quo genere constructionem ipsam confirmaverit corporum.
PL 5, 765A誰が人間そのものを形づくったのか、誰が形態を与えたのか、あるいはいかなる種類の質料から、肉体そのものの構成を確立したのか。
Quid fit sensus, quid anima, advolarit ne ad nos sponte, an cum ipsis sata sit et procreata visceribus; mortis particeps degat, an immortalitatis perpetuitate donata sit. Qui status nos maneat, cum dissolutis abierimus a membris.
PL 5, 765A感覚とは何であるのか、魂とは何であるのか、それはおのずと我々のもとへ飛来したのか、それとも身体の内奥そのものとともに植え付けられ、産み出されたのか。死に与りながら過ごすのか、それとも不死の永続性を賜っているのか。我々の肢体が解かれ、そこから去ったとき、いかなる状態が我々を待ち受けているのか。
Visurine nos simus, an memoriam nullam nostri sensus et recordationis habituri. Qui arrogantiam constrinxit nostram, et elatas supercilio cervices modum fecit suae infirmitatis agnoscere.
PL 5, 766A我々は死してのちも見ることになるのか、それとも自分についての感覚と記憶を何一つ持たなくなるのか。この方こそ、我々の傲慢を引き締め、高慢に反り返った首に、おのれの弱さの程を知らしめた方である。
Qui animantia monstravit informia nos esse, vanis opinionibus fidere: nihil comprehensum habere, nihil scire, et quae nostros sita sunt ante oculos, non videre.
PL 5, 767Aこの方こそ、我々が形をなさぬ生き物であり、空しい臆説を信じ、何一つ把握しておらず、何一つ知らず、自分の目の前にあるものすら見ていないことを示したのである。
Qui, quod omnia superavit, est transgressum est munera, ab religionibus nos falsis religionem traduxit ad veram.
PL 5, 767Aこの方こそ——これはあらゆるものを凌ぎ、あらゆる賜物を超えることであったが〔底本は est transgressum est。est の重複は本文の瑕疵と見て、et transgressum est と読んだ〕——我々を偽りの諸宗教から真の宗教へと導いたのである。
Qui ab signis inertibus, atque ex vilissimo formatis luto ad sidera sublevavit et coelum: et cum domino rerum Deo supplicationum fecit verba atque orationum colloquia miscere.
PL 5, 767Aこの方こそ、無力な像から、最も卑しい泥から形づくられた像から、我々を星々へ、天へと引き上げ、万物の主なる神と、嘆願の言葉と祈りの語らいとを交わすようにさせたのである。
Liber I, Caput XXXIX
第I巻 第XXXIX章PL 5, 767AVenerabar, o caecitas, nuper simulacra modo ex fornacibus prompta, in incudibus deos et ex malleis fabricatos, elephantorum ossa, picturas, veternosis in arboribus taenias: si quando conspexeram lubricatum lapidem, et ex olivi unguine sordidatum, tamquam inesset vis praesens, adulabar, affabar, et beneficia poscebam nihil sentiente de trunco: et eos ipsos divos, quos esse mihi persuaseram, afficiebam contumeliis gravibus: cum eos esse credebam ligna, lapides, atque ossa, aut in hujusmodi rerum habitare materia.
PL 5, 767A私はかつて崇敬していた——おお盲目よ——つい先ごろ炉から取り出されたばかりの神像を、鉄床の上で槌によって作り上げられた神々を、象の骨を、絵を、古びた木々に巻きつけられた布切れを。もしいつか、磨かれて滑らかになり、オリーブ油の膏で汚れた石を目にすれば、あたかもそこに現前する力が宿っているかのように、へつらい、語りかけ、何も感じることのない木切れに恩恵を求めた。そして、自分にそう信じ込ませていたそれらの神々自身に、重い侮辱を加えていたのだ——それらが木であり、石であり、骨であると、あるいはそのような物の材料の中に神が宿っていると、私は信じていたのだから。
Nunc doctore tanto in vias veritatis inductus, omnia ista, quae sint, scio: digna de dignis sentio, contumeliam nomini nullam facio divino: et quid cuique debeatur, vel personae, vel capiti, inconfusis gradibus atque auctoritatibus tribuo.
PL 5, 768Aしかし今、これほど偉大な師によって真理の道へと導かれ、それらすべてが何であるかを、私は知っている。ふさわしきことをふさわしきものについて思い、神の名にいかなる侮辱も加えない。そして、それぞれに何が負われるべきかを——人に対してであれ、個々の者に対してであれ——段階と権威とを混同することなく割り当てるのである。
Ita ergo Christus non habeatur a nobis Deus? nec, qui omnium alioquin vel maximus potest excogitari, divinitatis afficiatur cultu, a quo jamdudum tanta et accepimus dona viventes, et expectamus, dies cum venerit, ampliora?
PL 5, 768Aそれでは、キリストは我々から神と見なされるべきではないのか。他のあらゆる者の中でも最大なる者と考えうる方が、神性の礼拝を受けるべきではないのか——その方から、我々はすでに生きているうちにこれほど多くの賜物を受け、かの日が来たときにはさらに大いなる賜物を期待しているというのに。
Liber I, Caput XL
第I巻 第XL章PL 5, 768ASed patibulo affixus interiit. Quid istud ad causam? Neque enim qualitas et deformitas mortis dicta ejus immutat aut facta, aut eo minor videbitur disciplinarum ejus auctoritas, quia vinculis corporis non naturali dissolutione digressus est, sed vi illata decessit.
PL 5, 768A「しかし彼は磔木に架けられて死んだ」と言うのか。それが事の是非にどう関わるのか。なぜなら、死のありようと醜さは、彼の語った言葉も行った業も変えるものではなく、彼が肉体の束縛から、自然な解体によってではなく外から加えられた力によって去ったからといって、そのために彼の教えの権威が小さく見えることもないからである。
Pythagoras Samius suscipione dominationis injusta vivus concrematus in fano est: numquid ea, quae docuit, vim propriam perdiderunt, quia non spiritum sponte, sed crudelitate appetitus effudit?
PL 5, 768Bサモスのピュタゴラスは、支配権を握ろうとしているという不当な疑いをかけられ、生きたまま聖所で焼かれた。彼が教えたことは、その固有の力を失ったというのか——彼が自ら進んで息を引き渡したのではなく、残酷な暴行によって命を吐き出させられたからといって。
Similiter Socrates, civitatis suae judicio damnatus, capitali affectus est poena: numquid irrita facta sunt, quae sunt ab eo de moribus, virtutibus, et officiis disputata, quia injuria expulsus e vita est?
PL 5, 769A同様にソクラテスも、自らの都市の裁きによって断罪され、死刑に処せられた。彼が習俗について、徳について、務めについて論じたことが、無効になったというのか——不当にも命から追い出されたからといって。
Innumerabiles alii gloria, et virtute, et exis imatione pollentes, acerbissimarum mortium experti sunt formas, ut Aquilius, Trebonius, Regulus: numquid idcirco post vitam judicati sunt turpes, quia non publica lege fatorum, sed mortis asperrimo genere lacerati, excruciatique perierunt?
PL 5, 769A栄光と徳と高い評判とにおいて力あった他の無数の者たちも、この上なく苛烈な死のありようを経験した——アクィリウス、トレボニウス、レグルスのように。それゆえに、彼らは死後、恥ずべき者と判定されたのか——公けの運命の理法によってではなく、最も過酷な種類の死によって引き裂かれ、責め苛まれて滅びたからといって。
Nemo umquam innocens male interemptus infamis est: nec turpitudinis alicujus commaculatur nota, qui non suo merito poenas graves, sed cruciatoris perpetitur saevitate.
PL 5, 769B無実の者が不当に殺されたとしても、それによって不名誉な者となったためしはない。自らの所業のゆえにではなく、責め苦を負わせる者の残虐さによって重い刑罰を受ける者は、いかなる恥辱の烙印によっても汚されることはないのである。
Liber I, Caput XLI
第I巻 第XLI章PL 5, 770AEt tamen o isti, qui hominem nos colere morte functum ignominiosa ridetis, nonne Liberum et vos patrem membratim ab Titanis discerptum fanorum consecratione mactatis?
PL 5, 770Aそれでもなお、おお諸君よ、不名誉な死を遂げた人間を我々が礼拝していると嘲る者たちよ、諸君もまた、ティタンたちによって手足を八つ裂きにされたリベル・パテルを、聖所の奉献の犠牲によって祀っているのではないか。
Nonne Aesculapium medicaminum repertorem, post poenas, et supplicia fulminis, custodem nuncupavistis et praesidem sanitatis, valetudinis, et salutis?
PL 5, 770A薬の発見者アエスクラピウスを、刑罰と、雷による刑罰の後、健康と壮健と無事の守り手、司る者と呼んだのではないか。
Nonne ipsum Herculem magnum sacrificiis, hostiis et thure invitatis incenso, quem ipsi vos fertis vivum arsisse post poenas, et concrematum in funestis busticetis.
PL 5, 770A大いなるヘラクレスその人を、犠牲といけにえと焚かれた乳香でもてなしているのではないか——諸君自身が、彼が刑罰の後に生きたまま燃え、不吉な火葬の薪の中で焼き尽くされたと語っているというのに。
Nonne illum Atym Phrygem abscissum, et spoliatum viro magnae matris in adytis Deum propitium, Deum sanctum Gallorum conclamatione testamini?
PL 5, 770B去勢され、男を奪われた、あのフリュギアのアッティスを、大母神の至聖所において、恵み深い神、聖なる神と、ガッリたちの叫びによって証しているのではないか。
Nonne ipsum Romulum patrem, Senatorum manibus dilaceratum centum, et Quirinum esse Martium dicitis, et sacerdotibus et pulvinaribus honoratis, et in aedibus adoratis amplissimis, et post haec omnia coelum ascendisse juratis?
PL 5, 771A父ロムルスその人を、百人の元老院議員たちの手によって引き裂かれたにもかかわらず、マルスの子クィリヌスであると諸君は言い、祭司たちと神座とをもって栄誉を与え、この上なく壮麗な神殿において崇拝し、そしてこれらすべての後、天へと昇ったと誓っているのではないか。
Aut igitur ridendi et vos estis, qui homines gravissimis cruciatibus interemptos Deos putatis, et colitis: aut, si certa est ratio, cur id vobis faciendum putetis: et nobis permittite scire, quibus istud causis, rationibusque faciamus.
PL 5, 771Aそれゆえ、この上なく重い責め苦によって殺された人間たちを神と見なし、崇拝している諸君もまた、嘲られるべき者であるか——あるいは、もし諸君がそれをなすべきだと考える確かな理由があるのなら、我々にもまた、いかなる原因、いかなる理によって我々がそれをなしているのかを知ることを許してほしい。
Liber I, Caput XLII
第I巻 第XLII章PL 5, 771ANatum hominem colitis. Etiam si esset id verum, locis ut in superioribus dictum est, tamen pro multis, et tam liberalibus donis, quae ab eo profecta in nobis sunt, Deus dici appellarique deberet.
PL 5, 771A「汝らは生まれた人間を礼拝している」と言う。たとえそれが真実であったとしても、先に述べた箇所で言われたとおり、それでも、その方から我々のうちに発した数多くの、これほど寛大な賜物のゆえに、神と呼ばれ、名指されてしかるべきである。
Cum vero Deus sit re certa, et sine ullius rei dubitationis ambiguo, inficiaturos arbitramini nos esse, quam maxime illum a nobis coli, et praesidem nostri corporis nuncupari? Ergone, inquiet aliquis furens iratus, et percitus, Deus ille est Christus?
PL 5, 772Aしかし実際のところ、確かな事実として、いかなる事柄の疑いの曖昧さもなく神であられるのに、諸君は、我々がその方をこの上なく礼拝し、我々の肉体の守護者と呼んでいることを、我々が否定するだろうと思っているのか。それでは、と誰か狂ったように怒り、激昂した者が言うだろう——「かのキリストが神だというのか」と。
Deus respondebimus, et interiorum potentiarum Deus: et, quod magis infidos acerbissimis doloribus torqueat, rei maximae causa a summo rege ad nos missus. Postulabit forsitan insanior et furiosior factus: an se ita res habeat, quemadmodum dicimus, comprobari.
PL 5, 772A「神である」と我々は答えよう、「そして内なる諸力の神である」と。そして、信じない者たちをいっそう苛烈な苦しみで責め苛むことになろうが、至高の王によって、この上なく重大な事のために我々のもとへ遣わされた者である、と。彼はおそらく、いっそう狂い、いっそう激昂して、事がまさに我々の言うとおりであるかどうかを証明せよと求めるだろう。
Nulla major est comprobatio quam gestarum ab eo fides rerum, quam virtutum novitas: quam omnia victa decreta, dissolutaque fatalia, quae populi gentesque suo geri sub lumine nullo dissentiente videre: quae nec ipsi audent falsitatis arguere, quorum antiquas seu patrias leges vanitatis esse plenissimas atque inanissimae superstitionis ostendit.
PL 5, 772A彼によって成し遂げられた事どもの確かさ、力の証しの新しさより大きな証明はない。すべての定めが打ち負かされ、運命の理法が解き崩されたことより大きな証明はない——それらのことを、もろもろの民、もろもろの諸国民が、自らの目の光のもとで、誰も異論を唱えることなく見ているのだ。彼らの古き、あるいは父祖伝来の法が、空しさに満ち、この上なく空虚な迷信であることを示された当の者たちですら、それを偽りだと論難することを敢えてしない。
Liber I, Caput XLIII
第I巻 第XLIII章PL 5, 773AOccursurus forsitan rursus est cum aliis multis calumniosis illis et puerilibus vocibus: magus fuit, clandestinis artibus omnia illa perfecit: Aegyptiorum ex adytis angelorum potentium nomina, et remotas furatus est disciplinas.
PL 5, 773A彼はおそらく再び、他の多くの中傷めいた、子供じみた言い分をもって立ち向かってくるだろう。「彼は魔術師であった、隠された術をもってそれらすべてを成し遂げたのだ。エジプト人たちの至聖所から、力ある天使たちの名と、秘められた教えとを盗み取ったのだ」と。
Quid dicitis, o parvuli, incomperta vobis, et nescia temerariae vocis loquacitate garrientes? Ergone illa, quae gesta sunt, daemonum fuere praestigiae, et magicarum artium ludi?
PL 5, 773A諸君は何を言っているのか、おお幼子らよ、自分には知られておらず、知らないことを、向こう見ずな声のおしゃべりでまくし立てながら。それでは、なされたあの数々の業は、悪霊どもの幻惑であり、魔術の戯れであったというのか。
Potestis aliquem nobis designare, monstrare ex omnibus illis magis, qui umquam fuere per saecula, consimile aliquid Christo millesima ex parte qui fecerit? qui sine ulla vi carminum, sine herbarum et graminum succis, sine ulla aliqua observatione sollicita sacrorum, libaminum, temporum?
PL 5, 773A諸君は、これまでの世々に存在したあらゆる魔術師たちの中から、キリストに千分の一ほどでも似たことをなした者を、我々に指し示し、示すことができるのか。呪文の力を用いず、薬草や草の汁を用いず、祭儀や献酒や時の入念な観察を何一つ用いずに、それをなした者を。
Non enim urgemus, et quaerimus, quae sese spondeant facere, vel in quibus generibus actuum soleat omnis illorum doctrina et experientia contineri.
PL 5, 774Aなぜなら、我々は、彼らが自らなしうると誓っていることが何であるかを、しつこく問い質しているのではなく、あるいは、彼らのあらゆる教えと経験が、いかなる種類の行為のうちに収まるのを常とするかを問うているのでもないからだ。
Quis enim hos nesciat aut imminentia studere praenoscere, quae necessario, velint, nolint, suis ordinationibus veniunt? aut mortiferam immittere quibus libuerit tabem aut familiarum dirumpere charitates, aut sine clavibus reserare, quae clausa sunt: aut ora silentio vincire, aut in curriculis equos debilitare, incitare, tardare, aut uxoribus, et liberis alienis, sive illi mares sint, sive foeminei generis, inconcessi amoris flammas, et furiales immittere cupiditates?
PL 5, 774Aなぜなら、彼らが、必然的に、望むと望まざるとにかかわらず、自らの定めによってやって来る差し迫った事柄を、あらかじめ知ろうと努めていることを、誰が知らないだろうか。あるいは、気に入った者に死をもたらす疫病を送り込むことを、あるいは家族の情愛を断ち切ることを、あるいは鍵もなしに閉ざされたものを開けることを、あるいは口を沈黙で縛りつけることを、あるいは競走において馬を弱らせ、駆り立て、鈍らせることを、あるいは他人の妻や子供たちに、それが男であれ女であれ、許されざる愛の炎と狂おしい欲望とを送り込むことを、誰が知らないだろうか。
Aut si utile aliquid videantur audere, non propria vi posse, sed eorum, quos invocant, potestate.
PL 5, 774Aあるいは、もし彼らが何か有益なことを敢えてなしうるように見えるとしても、それは自らの力によるのではなく、彼らが呼び求める者たちの力によるのだということを。
Liber I, Caput XLIV
第I巻 第XLIV章PL 5, 775AAtqui constitit Christum sine ullis adminiculis rerum, sine ullius ritus observatione, vel lege, omnia illa, quae fecit, nominis sui possibilitate fecisse.
PL 5, 775Aしかるに、キリストが、事物のいかなる補助手段もなく、いかなる祭儀の遵守も規則もなく、彼がなしたそれらすべてを、御自らの名の力によってなしたということが、確かめられている。
Et quod proprium, consentaneum, dignum Deo fuerat vero, nihil nocens, aut noxium, sed opiferum, sed salutare, sed auxiliaribus plenum bonis potestatis munificae liberalitate donasse.
PL 5, 775Aそして——これこそ真の神に固有であり、かなっており、ふさわしいことであった——何ら害を与えることも、有害なこともなく、助けとなること、救いとなること、助力に満ちた善きことを、豊かな力の寛大さによって与えたということもまた確かめられている。
Liber I, Caput XLV
第I巻 第XLV章PL 5, 775AQuid dicitis, o iterum! ergo ille mortalis, aut unus fuit e nobis, cujus imperium, cujus vocem popularibus et quotidianis verbis missam, invaletudines, morbi, febres, atque alia corporum cruciamenta fugiebant?
PL 5, 775A諸君はまた何と言うのか。では、あの方は死すべき者であったのか、我々のうちの一人であったのか——その命令に、日常のありふれた言葉で発せられたその声に、病弱も、病も、熱も、肉体のその他の責め苦も逃げ去ったというのに。
Unus fuit e nobis, cujus praesentiam, cujus visum gens illa nequibat ferre mersorum in visceribus daemonum, conterritaque vi nova membrorum possessione cedebat?
PL 5, 775A我々のうちの一人であったのか——人の内臓深くに沈み込んだあの悪霊の一族が、その臨在も、その姿も耐えることができず、新たな力に恐れおののいて、占有していた四肢を明け渡したというのに。
Unus fuit e nobis, cujus foedae vitiligines jussioni obtemperabant pulsae statim, et concordiam colorum commaculatis visceribus relinquebant? Unus fuit e nobis, cujus ex levi tactu stabant profluvia sanguinis, et immoderatos cohibebant fluores?
PL 5, 776A我々のうちの一人であったのか——その命令に、忌まわしい皮膚病が即座に追い払われて従い、汚れた肌に色の調和を取り戻させたというのに。我々のうちの一人であったのか——その軽い接触によって血の流出が止まり、度を越した出血を抑えたというのに。
Unus fuit e nobis, cujus manus intercutis veternosae fugiebant undae, penetrabilis ille vitabat liquor, et turgentia viscera salutari ariditate deflabant? Unus fuit e nobis, qui claudos currere praecipiebat?
PL 5, 776A我々のうちの一人であったのか——その手から〔cujus manus の格は一つに定まらない。fugiebant の目的語と取り「その手から」と解した〕、皮下に淀んだ水腫の水が逃げ去り、しみ通るその液が避け去って、膨れ上がった内臓が健やかな乾きによってしぼんだというのに。我々のうちの一人であったのか——足の萎えた者に走れと命じたその方が。
Etiam operis res erat: porrigere maneos manus, et articuli immobilitates jam ingenitas explicabant: captos membris assurgere, et jam suos referebant lectos alienis paulo ante cervicibus lati: viduatos videre luminibus, et jam coelum diemque cernebant nullis cum oculis procreati?
PL 5, 776A命じるそばから、それは事となった。萎えた者たち〔底本は maneos。mancos と読む〕に手を差し伸べよと命じる——すると関節は、すでに生まれつきとなっていた硬直をほどいていた。手足の萎えた者たちに起き上がれと命じる——すると、つい先ほどまで他人の肩に担われていた者たちが、すでに自分の寝床を運んでいた。光を奪われた者たちに見よと命じる——すると、目なくして生まれた者たちが、すでに天と昼とを見分けていた。そうではなかったか。
Liber I, Caput XLVI
第I巻 第XLVI章PL 5, 777AUnus, inquam, fuit e nobis, qui debilitatibus variis, morbisque vexatos centum, aut hoc amplius semel una intercessione sanabat? cujus vocem ad simplicem furibunda et insana explicabant se maria? procellarum turbines tempestatesque fidebant? qui per altissimos gurgites pedem ferebat inlutum? calcabat ponti terga, undis ipsis stupentibus, in famulatum subeunte natura? qui sequentium se millia quinque, quinque saturavit e panibus, ac, ne esse praestigiae incredulis illis viderentur et duris, bis senarum sportarum sinus reliquiarum fragminibus aggerebat?
PL 5, 777A重ねて言うが、あの方は我々のうちの一人であったのか——さまざまな病弱と病に苦しめられた百人、いやそれ以上の者たちを、ただ一度の介入でいやしたその方が。その一言に、荒れ狂い狂乱した海が己を静めて広がったその方が。嵐の渦と暴風とがその声に従ったその方が。最も深い渦潮の上を、濡れもせぬ足で歩んだその方が。海の背を踏みしめ、波そのものが驚き固まり、自然が服従へと身を任せたその方が。従ってきた五千人を五つのパンで満たし、あの疑い深く頑なな者たちに幻術と見えぬようにと、十二の籠の襞にパン屑の余りを積み上げたその方が。
Unus fuit e nobis qui redire in corpora jamdudum animas praecipiebat efflatas prodire ab aggeribus conditos, et post diem funeris tertium pollinctorum voluminibus expediri?
PL 5, 777B我々のうちの一人であったのか——とうに息絶えた魂に肉体へ戻れと命じ、葬られた者たちに墓塚から出て来させ、埋葬の第三日の後には、亡骸を清め包んだ布から解き放たせたその方が。
Unus fuit e nobis qui, quid singuli volverent, quid sub obscuris cogitationibus continerent, tacitorum in cordibus pervidebat?
PL 5, 777B我々のうちの一人であったのか——各々が何を思い巡らし、隠れた思念のうちに何を秘めているかを、黙した者たちの心の内に見通していたその方が。
Unus fuit e nobis, qui cum unam emitteret vocem, ab diversis populis, et dissona oratione loquentibus, familiaribus verborum sonis, et suo cuique utens existimabatur eloquio?
PL 5, 778A我々のうちの一人であったのか——ただ一つの声を発しながら、異なる民の、食い違う言葉で語る者たちから、それぞれに馴染みの語の響きで、おのおのの言葉遣いを用いていると思われたその方が。
Unus fuit e nobis, qui cum officia religionis certae suis sectatoribus traderet, mundum totum repente complebat; quantusque, et qui esset, revelata nominis immensitate, monstrabat?
PL 5, 778A我々のうちの一人であったのか——確かな宗教の務めを己に従う者たちに伝えながら、たちまち全世界を満たし、その名の無窮なることを顕して、いかに大いなる者であり、いかなる者であるかを示したその方が。
Unus fuit e nobis, qui, deposito corpore, innumeris se hominum prompta in luce detexit? qui sermonem dedit, atque accepit, docuit, castigavit, admonuit? qui ne illi se falsos vanis imaginationibus existimarent, semel, iterum, saepius familiari collocutione monstravit? qui justissimis viris etiamnum impollutis, ac diligentibus sese, non per vana insomnia, sed per purae speciem simplicitatis apparet? cujus nomen auditum fugat noxios spiritus, imponit silentium vatibus, haruspices inconsultos reddit, arrogantium magorum frustrari efficit actiones, non horrore, ut dicitis, nominis, sed majoris licentia potestatis?
PL 5, 778A我々のうちの一人であったのか——肉体を脱ぎ捨てた後、数知れぬ人々に明るい光の中で自らを現したその方が。言葉を与え、また言葉を受け、教え、戒め、諭したその方が。人々が空しい幻影に欺かれていると思わぬように、一度ならず、二度、幾度となく親しく語らって自らを示したその方が。今なお汚れなく、己を慕う至って正しい人々に、空しい夢によってではなく、清らかな単純さそのものの姿によって現れるその方が。その名を聞くだけで悪しき霊どもを追い払い、予言者どもに沈黙を強い、臓卜官を託宣なきものとし、驕り高ぶる魔術師どもの業を空しくする——それは諸君の言うような名への恐れによってではなく、より大いなる権能の自由によることを示すその方が。
Liber I, Caput XLVII
第I巻 第XLVII章PL 5, 779AEt haec quidem summatim exposita, non ea ratione protulimus, tanquam magnitudo facientis solis in his esset perspicienda virtutibus.
PL 5, 779A以上のことを我々は要約して述べたが、これらの力の中にのみ、行った方の偉大さが見て取られるべきだ、というつもりで語ったのではない。
Quanta sint enim haec, vel exilitatis cujus reperientur, et ludi, si traditum fuerit nosci, ex quibus ad nos regnis, cujus numinis ministrator advenerit?
PL 5, 779A実に、これらがいかほどのものであり、いかに取るに足らぬ戯れとして映ることであろうか——もしあの方がいかなる王国から、いかなる神威の使者として我々のもとへ来たかが知られたとしたら。
Quae quidem ab eo gesta sunt, et factitata, non ut se vana ostentatione jactaret, sed ut homines duri, atque increduli scirent non esse, quod spondebatur, falsum: et ex operum benignitate, quid esset Deus verus, jam addiscerent suspicari.
PL 5, 779Aあの方によってなされ行われたこれらのことは、空しい見せびらかしで己を誇るためではなく、頑なで信じようとしない人々に、約束されたことが偽りではないと知らせるため、そしてその業の慈愛から、真の神とは何であるかを推し量ることを学ばせるためであった。
Simul et illud volumus sciri, cum summatim, ut dictum est, enumeratio facta gestorum est, non ea solum Christum potuisse, quae fecit, sed constituta etiam exuperasse fatorum.
PL 5, 779A同時に我々はこれも知られたいと望む——先に述べたとおり、業の数え上げを要約して行ったが、キリストはただ自ら行ったことをなしえただけでなく、運命によって定められたことすら凌駕しえたのだということを。
Nam si, ut liquet, et constat, debilitates et corporum passiones, surdi, manci et muti, nervorum contractio et amissio luminis, fatalibus accidunt irroganturque decretis, et solus haec Christus correxit, restituit, atque sanavit: sole ipso est clarius, potentiorem illum fuisse, quam fata sunt, cum ea solvit et vicit, quae perpetuis nexibus, et immobili fuerant necessitate devincta.
PL 5, 779Aなぜなら、明らかであり確かであるように、身体の虚弱と病苦——耳しいた者、手足の萎えた者、口のきけぬ者、筋の収縮、光の喪失は、運命の定めによって起こり課せられるものであるのに、キリストひとりがこれらを正し、元に戻し、いやしたのだとすれば——それは太陽よりも明らかである、あの方が運命よりも力ある者であったということが。というのも、あの方は、永遠の絆と揺るがぬ必然によって縛られていたものを解き、打ち勝ったのだから。
Liber I, Caput XLVIII
第I巻 第XLVIII章PL 5, 779BSed frustra, inquit, nescio quis, tantum arrogas Christo, cum saepe alios sciamus, et scierimus deos, et laborantibus plurimis dedisse medicinas, et multorum hominum morbos valetudinesque curasse.
PL 5, 779Bだが、誰か知らぬ者が言う——お前はキリストに無駄にそれほどのことを帰しているのだ、我々は他の神々もまた、しばしば苦しむ多くの者に医薬を与え、多くの人々の病と不健康をいやしたことを知っているし、知っていたのだから、と。
Non inquiro, non exigo, quis Deus, aut quo tempore, cui fuerit auxiliatus, aut quem fractum restituerit sanitati: illud solum audire desidero, an sine ullius adjunctione materiae, id est, medicaminis alicujus, ad tactum morbos jusserit ab hominibus revolare: imperaverit, fecerit et emori valetudinum causam, et debilium corpora ad suas remeare naturas.
PL 5, 780A私はどの神が、いつ、誰を助けたか、誰の折れた身体を健康に戻したかを問わない、求めない。私がただ聞きたいのは、何らかの質料の助け——すなわち何らかの薬——を伴わずに、触れるだけで病を人間から飛び去らせよと命じたか、病の原因そのものを絶ち滅ぼせと命じ、そうし、萎えた身体をその本来の性に立ち返らせたか、ということだけである。
Christus enim scitur, aut admota partibus debilitatis manu, aut vocis simplicis jussione aures aperuisse surdorum, exturbasse ab oculis caecitates, orationem dedisse mutis, articulorum vincula relaxasse, ambulatum dedisse contractis, vitiligines, querqueras, atque intercutes morbos, omniaque alia valetudinum genera, quae humana corpora sustinere nescio quae voluit importuna crudelitas, verbo solitus imperioque sanare.
PL 5, 780Aキリストは、患部に手を当てるか、あるいはただ一言の命令によって、耳しいた者の耳を開き、目から盲を追い払い、口のきけぬ者に語る力を与え、関節の縛めを解き、手足の萎えた者に歩む力を与え、皮膚病、間欠熱、そして皮下の病、その他あらゆる種類の不調——いかなる執拗な残酷さが望んだものか知らぬが、人間の肉体が耐え忍んできたそれらすべてを——ただ言葉と命令だけでいやすのが常であったと知られている。
Quid simile dii omnes, a quibus opem dicitis aegris et periclitantibus latam? Qui si quando, ut fama est, nonnullis aut tribuere medicinam, aut cibum aliquem jusserunt capi, aut qualitatis alicujus ebibi potionem, aut herbarum, et graminum succos superimponi inquietantibus causis, ambulare, cessare, aut re aliqua, quae officiat, abstinere, quod esse non magnum, nec admirationis alicujus stupore condignum, promptum est, si volueritis attendere: et medici etiam sic curant animal humi natum, nec confisum scientiae veritate, sed in arte suspicabili positum, et conjecturarum aestimationibus nutans.
PL 5, 780B諸君が病人や危難にある者に助けをもたらしたと言う神々のすべてが、これと似たことをしただろうか。もし伝えられるように、いつか幾人かに医薬を授けたか、何らかの食物を取れと命じたか、ある種の薬湯を飲めと、あるいは草や薬草の汁を悩ましい患部に塗れと命じ、歩けとか、休めとか、害になる何かを慎めと命じたのだとしても、それは大したことではなく、驚嘆に値するものでもないことは、諸君が注意しようとするなら容易に分かるはずである。医者たちもまた、地に生まれたこの動物〔人間〕を、確かな知識の真理によってではなく、疑わしい技術のうちに立ち、当て推量の判断に揺らぎながら、同じようにいやしているのだから。
Nulla autem virtus est medicaminibus amovere quae noceant: beneficia ista rerum, non sunt curantium potestates: et, ut sit laudabile scire, qua quos conveniat medicina, aut arte curari, locus hujus laudis non in Deo, sed in homine constitutus est.
PL 5, 781Aしかし、薬によって害するものを取り除くことに力があるわけではない。それらの恩恵は事物の恩恵であって、いやす者たちの権能ではない。そして、いかなる薬あるいは技術によっていやすのがふさわしいかを知ることが称賛に値するとしても、その称賛の場は神にではなく人間にこそ置かれている。
Hunc enim non est turpe, rebus extrinsecus sumptis, valetudinem hominis fecisse meliorem: indecorum Deo est non ipsum per se posse, sed externarum adminiculis rerum sanitatem incolumitatemque praestare.
PL 5, 781Aというのも、人間にとっては、外から取り入れた事物によって人の健康を良くしたとしても恥ずべきことではないが、神にとっては、自ら単独ではなしえず、外的な事物の助けによって健康と無事とをもたらすというのは、ふさわしくないことだからである。
Liber I, Caput XLIX
第I巻 第XLIX章PL 5, 781AEt quoniam beneficia salutis datae aliorum numinum comparatis, et Christi: quot millia vultis a nobis debilium vobis ostendi, quot tabificis affectos morbis, nullam omnino retulisse medicinam, cum per omnia supplices irent templa, cum deorum ante ora prostrati, limina ipsa converrerent osculis: cum Aesculapium ipsum datorem, ut praedicant, sanitatis, quoad illis superfuit vita, et precibus fatigarent, et invitarent miserrimis votis?
PL 5, 781Aそして、諸君が他の神威とキリストとの、与えられたいやしの恩恵を比べるのであれば——諸君は我々に、幾千もの病弱な者を示してほしいのか。彼らは消耗性の病に冒されながら、何の治療も全く得られなかった、あらゆる神殿をめぐって嘆願し、神々の御前にひれ伏して、その敷居に接吻して掃き清めながら。命ある限り、いやしの授与者と称されるアエスクラピウスその人を祈りで疲れさせ、この上なく哀れな誓願で招き続けながら。
Nonne alios scimus malis suis commortuos, cruciatibus alios consenuisse morborum, perniciosius alios sese habere coepisse, postquam dies noctesque in continuis precibus, et pietatis expectatione triverunt?
PL 5, 781B我々は知らないだろうか、ある者たちが自らの病苦とともに死んでいったことを、ある者たちが病の責め苦のうちに老いさらばえたことを、また他の者たちが、昼も夜も絶え間ない祈りと、敬虔の報いを待ち望むうちに時を費やした後、いっそう重く患い始めたことを。
Quid ergo prodest ostendere unum, aut alterum fortasse curatos, cum tot millibus subvenerit nemo, et plena sint omnia miserorum, infeliciumque delubra? Nisi forte dicatis, opem bonis ab diis ferri, malorum miserias despici.
PL 5, 782Aそれゆえ、一人か二人かがおそらくいやされたのを示したところで、何の益があろうか。あれほど多くの幾千もの者に誰も助けを与えず、あらゆる神域が哀れな者、不幸な者で満ちているというのに。もっとも、諸君がこう言うのでなければ話は別だが——助けは善き者に神々から与えられ、悪しき者の惨めさは顧みられないのだ、と。
Atqui Christus aequaliter bonis malisque subvenit: nec repulsus ab hoc quisquam est, qui rebus auxilium duris contra impetum postulabat injuriasque fortunae.
PL 5, 782Aしかしキリストは善き者にも悪しき者にも等しく助けを与えた。過酷な事態や運命の仕打ちに対して助けを求めた者で、この方に退けられた者は一人もいない。
Hoc est enim proprium Dei veri, potentiaeque regalis, benignitatem suam negare nulli, nec reputare quis mereatur, aut minime: cum naturalis infirmitas peccatorem hominem faciat, non voluntatis, seu judicationis electio.
PL 5, 782Aというのも、これこそ真の神と王たる権能とに固有のことだからである——己の慈愛を誰にも拒まず、誰が値するか値しないかを勘定に入れないこと。というのも、人を罪ある者とするのは生まれながらの弱さであって、意志あるいは判断による選択ではないからである。
Dicere porro meritis opem laborantibus ab diis ferri, hoc est in medio ponere, et dubitabile, quod asseras, facere: ut et ille, qui sanus est factus, fortuito possit videri esse servatus: et ille, qui non est, non meriti causa, sed infirmitate credatur valetudinem expellere non potuisse divina.
PL 5, 782Aさらに、苦しむ者への助けは功に応じて神々から与えられると言うことは、それを未決のままに置き、主張することを疑わしくすることに他ならない。そうなれば、いやされた者は、たまたま救われたにすぎぬと見られかねず、いやされなかった者は、功が足りなかったためではなく、神の力が病を退けえなかったためだと信じられかねないのである。
Liber I, Caput L
第I巻 第L章PL 5, 783AQuid? quod istas virtutes, quae sunt a nobis summatim, non, ut rei poscebat magnitudo, depromptae, non tantum ipse perfecit vi sua, verum, quod erat sublimius, multos alios experiri, et facere sui nominis cum affectione permisit.
PL 5, 783Aさらに何を言おうか——これらの力を、事の大きさが求めるほどには述べ尽くさなかったが、我々が要約して語ったこれらの力を、あの方はただ自らの力だけで成し遂げたのではなく、それよりもさらに崇高なことに、多くの他の者たちにも、己の名を唱えることによってそれを試み、なすことを許したのである。
Nam cum videret futuros vos esse gestarum ab se rerum divinique operis abrogatores, ne qua subesset suspicio magicis se artibus munera illa beneficiaque largitum, ex immensa illa populi multitudine, quae suam gratiam sectabatur admirans, piscatores, opifices, rusticanos, atque id genus delegit imperitorum, qui per varias gentes missi, cuncta illa miracula sine ullis fucis atque adminiculis perpetrarent.
PL 5, 783Aというのも、諸君が、あの方の行った業と神的な働きとを否定する者となるであろうことをあの方は見抜いていたので、あの数々の賜物と恩恵とを魔術によって施したのだという疑いがいささかも生じないように、その恵みを慕い驚嘆していたあの夥しい民衆のうちから、漁師、職人、田夫、その類の無学な者たちを選び出し、彼らをさまざまな諸国民のもとへ遣わして、いかなる粉飾も助けも用いずに、それらすべての奇跡を成し遂げさせたのである。
Verbo ille compescuit verminantium membrorum cruces, et illi verbo compescuerunt furialium vermina passionum.
PL 5, 783Aその方は一言によって、虫食う手足の責め苦を鎮め、彼らもまた一言によって、狂おしい病苦の蛆虫を鎮めた。
Imperio ille uno exturbavit a corporibus daemonas, et exanimatis suos restituit sensus: sub eorum portantes et illi se casibus jussione non alia sanitati et constantiae reddiderunt.
PL 5, 784Aその方はただ一言の命令によって、肉体から悪霊どもを追い払い、正気を失った者たちにその感覚を取り戻させた。そうした災いのもとに身を置いていた者たちを、彼らもまた、他ならぬ同じ命令によって、健やかさと落ち着きとへ立ち返らせた。
Ille notas albicantium vitiliginum manu admota detersit: liniamenta et hi corporum haud dissimili conciliavere contactu.
PL 5, 784Aその方は手を触れて白い皮膚病の斑点を拭い去った。彼らもまた、さして変わらぬ接触によって、肉体の形を取り戻させた。
Uliginosa ille et turgentia viscera siccitatem jussit recuperare nativam: et famuli ejus hoc modo statuerunt errantes aquas, et a pernicie corporum suos labi jussere per tramites.
PL 5, 784Aその方は、湿り膨れた内臓に、生まれつきの乾きを取り戻せと命じた。その僕たちもまた、この仕方でさまよう水を留まらせ、肉体を損なう害から、その道筋を通って流れ去るよう命じたのである。
Ille ulcera oris immensi, et recusantia perpeti sanitatem intra unius verbi moram continuato frenavit a pastu: et illi haud aliter contumaciam canceris saevi ad subeundam cicatricem circircumscriptis evaginationibus compulerunt.
PL 5, 784Aその方は、大きく口を開いた潰瘍、いやしを受け入れようとしないものを、ただ一言の間に、絶え間なく蝕み続けるのを止めさせた。彼らもまた、これと変わらず、広がり出たものを囲い込んで、荒々しい癌腫の頑なさを瘢痕へと至らせた。
Incessum ille claudis dedit, visum luminibus caecis, interemptos revocavit ad vitam: nec minus et hi quoque contractionem relaxavere nervorum, luce oculos implevere jam perdita, et ab tumulis remeare defunctos exequiarum conversione jusserunt.
PL 5, 785Aその方は足萎えた者に歩みを与え、盲いた目に視力を、死んだ者に命を呼び戻した。それに劣らず、彼らもまた、筋の萎縮を解きほぐし、すでに失われていた光で目を満たし、葬送の儀を覆して、死者に墓塚から立ち帰るよう命じたのである。
Neque quicquam est ab illo gestum per admirationem stupentibus cunctis, quod non omne - donaverit faciendum parvulis illis et rusticis, et eorum subjecerit potestati.
PL 5, 785Aそして、あの方が行い、すべての者が驚嘆して立ち尽くしたことのうち、そのすべてを、あの小さき者たち、田夫たちにも行うことができるよう授け、彼らの権能に服させなかったものは何一つない。
Liber I, Caput LI
第I巻 第LI章PL 5, 785AQuid dicitis, o mentes incredulae, difficiles, durae? alicuine mortalium Jupiter ille Capitolinus hujusmodi potestatem dedit? Curionem, aut Pontificem maximum, quinimmo dialem, quo Dius est, flaminem isto jure donavit?
PL 5, 785A諸君は何と言うのか、おお、信じようとせぬ、頑なで、意固地な心よ。あのカピトリウムのユピテルは、いずれかの死すべき者にこのような権能を与えたことがあるか。クリオを、あるいは最高位の大神官を、いやそれどころか、ディウス〔神〕たる由来となったユピテルの神官その人〔フラーメン・ディアリス〕を、この権利で恵んだことがあるか。
Non dicam, ut mortuos excitaret, non ut caecis restitueret lucem: non ut membrorum situm enervatis redderet, et dissolutis: sed ut pustulam, reduviam, papulam, aut vocis imperio, aut manus contrectatione comprimeret.
PL 5, 786A死者を甦らせるほどのことは言うまい、盲人に光を取り戻させるほどのことも言うまい、力抜けて緩んだ手足の姿勢を元に戻させるほどのことも言うまい——ただ、腫れ物、ささくれ、吹き出物を、声の命令によってか、手の接触によってか、抑えることさえも〔与えたことがあるか〕。
Ergo illud humanum fuit, aut ex ore terrenis stercoribus innutrito tale potuit jus dari, talis licentia proficisci, et non divinum, et sacrum? aut, si aliquam superlationem res capit, plusquam divinum, et sacrum?
PL 5, 786Aでは、それは人間的なことだったのか。あるいは、地上の汚物によって養われた口から、そのような権利が与えられ、そのような自由が発しえたのに、それが神的で聖なるものでなかったということがあろうか。あるいは、この事がなお上回るものを許すとすれば、神的で聖なるものを超えるものではなかったか。
Nam si facias ipse, quod possis, et tuis sit viribus potentatuique conveniens, admiratio non habet quod exclamet; id enim quod potueris, feceris, et quod praestare debuerit vis tua, ut operis esset una et ipsius qui operaretur, qualitas.
PL 5, 786Aというのも、もしお前自らができることをなし、それがお前の力と権勢とに見合ったものであれば、驚嘆すべき何ものもない。というのも、できることをなし、お前の力が果たすべきことを果たしたにすぎず、業の性質と、それを行う者自身の性質とが一致するにすぎないのだから。
Transcribere posse in hominem jus tuum: quod facere solus possis, fragilissimae rei donare, participare faciendum, supra omnia sitae est potestatis, continentisque sub sese est rerum omnium causas, et rationum facultatumque naturas.
PL 5, 787A己の権利を人間へと書き移しうること——己ひとりがなしうることを、この上なくもろい存在に授け、行うことを分かち与えることは、万物の上に立つ権能に属し、万物の原因、道理と能力との本性を己のうちに包み持つ者に属することである。
Liber I, Caput LII
第I巻 第LII章PL 5, 788AAge nunc, veniat quis super igneam zonam, magus interiore ab orbe Zoroastres, Hermippo ut assentiamur auctori.
PL 5, 788Aさあ今、誰か来るがよい——火の帯の彼方から、内なる世界から来た魔術師ゾロアストレスが。ヘルミップスをその典拠として信じるならば。
Bactrianus et ille conveniat, cujus Ctesias res gestas historiarum exponit in primo, Armenius Hosthanis nepos, et familiaris Pamphylus Cyri, Apollonius, Damigero, et Dardanus, Velus, Julianus, et Baebulus, et si quis est alius, qui principatum et nomen fertur in talibus habuisse praestigiis: permittant uni ex populo in officium sermonis dandi ora coarticulare mutorum, surdorum auriculas reserare, sine luminibus procreatis oculorum redintegrare naturas, et in frigentia olim membra sensus animasque reducere.
PL 5, 789Aかのバクトリア人〔ゾロアストレス〕も来るがよい——クテシアスがその『歴史』第一巻でその事跡を語る者である。ホスタネスの孫アルメニウス人も、キュロスの側近パンフィルスも、アポロニウスも、ダミゲロンも、ダルダヌスも、ウェルスも、ユリアヌスも、バエブルスも、そしてこの種の幻術において首位と名声を得たと伝えられる他の誰であれ——民衆のうちのただ一人にでも許すがよい、口のきけぬ者の口を言葉を発する務めに整え、耳しいた者の耳を開き、生まれつき光なき目に本来の性を取り戻させ、久しく冷えきった手足に感覚と生気とを取り戻させることを。
Aut, si ardua res ista est, neque aliis permittere talium possunt operum potestates, ipsi faciant, et cum suis ritibus faciant, quidquid malefici gruminis nutricant terrarum sinus quidquid virium continet fremor ille verborum, atque adjunctae carminum necessitates, non invidemus, adjiciant, non interdicimus, colligant.
PL 5, 791Aあるいは、もしこのことが至難であり、そのような業をなす力を他人に許すことができないのであれば、彼ら自身が行うがよい。しかも自らの儀式によって行うがよい。大地のふところが育む害ある草であれ、あの言葉のつぶやきが宿す力であれ、それに付随する呪文の必然であれ、加えたいならば加えるがよい——我々はそれを妬まない。集めたいならば集めるがよい——我々はそれを禁じない。
Experiri libet et recognoscere, an cum suis efficere diis possint, quod ab rusticis christianis, jussionibus factitatum est nudis.
PL 5, 791A試してみて、確かめてみたいものだ——己の神々とともに、彼らが果たすことができるかどうか、田夫のキリスト者たちが、ただの命令だけで成し遂げたことを。
Liber I, Caput LIII
第I巻 第LIII章PL 5, 791ADesistite, o nescii, in maledicta convertere res tantas, nihil ei nocitura qui fecit, periculum allatura sed vobis: periculum, inquam, non parvulum, sed in rebus eximiis, sed in praecipuis constitutum.
PL 5, 791Aやめよ、無知なる者たちよ、これほど大いなる事柄を呪詛へと変えることを。それはこれをなした方には何の害も及ぼさず、むしろ諸君に危険をもたらすであろう。危険と、私は言う——それも小さからぬ危険であり、卓越した、この上なく重大な事柄において据えられた危険である。
Siquidem res anima pretiosa est, nec ipso se homini quidquam potest charius inveniri. Nihil, ut remini, magicum, nihil humanum, praestigiosum, aut subdolum, nihil fraudis delituit in Christo, derideatis licet ex more atque in lasciviam dissolvamini cachinnorum.
PL 5, 791Bというのも、魂こそ貴重な事柄であり、人間にとって己自身より愛しいものは何も見出されえないからである。諸君が思い込むような〔底本は remini。reamini と読む〕魔術めいたものも、人間的で幻惑的、あるいは狡猾なものも、いかなる欺きも、キリストのうちには潜んではいなかった——諸君がいつものように嘲り、笑いのふしだらさに身を崩そうとも。
Deus ille sublimis fuit, Deus radice ab intima, Deus ab incognitis regnis, et ab omnium principe Deus sospitator est missus: quem neque sol ipse, neque ulla, si sentiunt, sidera, non rectores, non principes mundi, non denique dii magni, aut, qui fingentes se deos genus omne mortalium territant, unde aut qui fuerit, potuerunt noscere vel suspicari.
PL 5, 791Bあの方は崇高なる神であった。最も内なる根から出た神であり、未知の王国から来た神であり、万物の君主から遣わされた救い主なる神であった。太陽そのものも、もし星々に感覚があるとしても星々のいずれも、支配者たちも、世の君主たちも、あるいはついには大いなる神々も、自らを神と偽って死すべき者すべてを脅かす者どもも、あの方がどこから来たか、いかなる者であったかを知ることも、推し量ることもできなかった。
Et merito. Exutus at corpore, quod in exigua sui circumferebat parte, postquam videri se passus est, cujus esset aut magnitudinis sciri, novitate rerum exterrita universa mundi sunt elementa turbata, tellus mota contremuit, mare funditus refusum est, aer globis involutus est tenebrarum, igneus orbis solis tepefacto ardore deriguit.
PL 5, 792Aそれも当然である。あの方は、己のわずかな一部において帯びていたにすぎぬ肉体を脱ぎ捨て、自らの姿を見られるにまかせた後——それがいかなる者であり、いかなる大いさであるかを知られたそのとき——事の新しさに驚愕して、世界のあらゆる元素は乱れ動いた。大地は揺れ震え、海は底の底から溢れ返り、大気は闇の塊に包まれ、太陽の火の輪はその熱がぬるみ、凍りついた。
Quid enim restabat ut fieret, postquam Deus est cognitus is, qui esse jamdudum unus judicabatur e nobis?
PL 5, 792Aというのも、久しく我々のうちの一人と見なされていた者が神であると知られた後、何が起こらずにいられただろうか。
Liber I, Caput LIV
第I巻 第LIV章PL 5, 792BSed non creditis gesta haec. Sed qui ea conspicati sunt fieri, et sub oculis suis viderunt agi, testes optimi, certissimique autores, et crediderunt haec ipsi, et credenda posteris nobis haud exilibus cum approbationibus tradiderunt.
PL 5, 792Bしかし諸君はこれらの事柄がなされたことを信じない。だが、それが起こるのを目にし、自らの目の前で行われるのを見た者たちは、最良にして最も確かな証人であり、彼ら自身がこれらを信じ、後の世の我々に、決して乏しからぬ証しとともに、信ずべきものとして伝えたのである。
Quinam isti sunt, fortasse quaeritis? Gentes, populi, nationes, et incredulum illud genus humanum: quod, nisi aperta res esset, et luce ipsa, quemadmodum dicitur, clarior, numquam rebus hujusmodi credulitatis suae commodaret assensum.
PL 5, 792B彼らとはいったい誰か、と諸君はおそらく問うであろう。諸国民であり、民衆であり、諸民族であり、そしてあの信じようとしない人類そのものである。もしそれが明白な事柄であり、言われるとおり光そのものよりも明らかでなかったなら、彼らは決してこの種の事柄に己の信を寄せることはなかったであろう。
At numquid dicemus illius temporis homines usque adeo fuisse vanos, mendaces, stolidos, brutos, ut, quae numquam viderant, vidisse se fingerent? et quae facta omnino non erant, falsis proderent testimoniis, aut puerili assertione firmarent? cumque possent vobiscum et unanimiter vivere, et inoffensas ducere conjunctiones, gratuita susciperent odia, et execrabili haberentur in nomine?
PL 5, 793Aしかし我々は、あの時代の人々がそれほどまでに空しく、偽り多く、愚鈍で、無分別であったと言うのであろうか——見たこともないことを見たと偽り、まったく起こらなかったことを偽りの証言で言い広め、あるいは子供じみた言い張りで固めたと。そして、諸君とともに心を一つにして生き、妨げなき交わりを結ぶことができたはずなのに、いわれなき憎しみを進んで引き受け、忌まわしい名のもとに置かれることを選んだと。
Liber I, Caput LV
第I巻 第LV章PL 5, 793AQuod si falsa, ut dicitis, historia illa rerum est, unde tam brevi tempore totus mundus ista religione completus est, aut in unam coire qui potuerunt mentem gentes regionibus disjunctae, ventis, coeli convexionibusque dimotae?
PL 5, 793Aしかし、諸君が言うように、あの事跡の物語が偽りであるなら、いったいどうしてこれほど短い間に全世界がこの宗教で満たされたのか。あるいは、地域によって隔てられ、風と天の巡りとによって遠く隔たっていた諸国民が、どうして一つの心へと集いえたのか。
Asseverationibus illectae sunt nudis, inductae in spes cassas, et in pericula capitis immittere se sponte temeraria desperatione voluerunt: cum nihil tale vidissent, quod eas in hos cultus novitatis suae possit excitare miraculo.
PL 5, 793B彼らは何の裏づけもない断言にたぶらかされ、空しい希望へと導かれ、無謀な絶望のうちに、自ら進んで生命の危険へと身を投じようとしたのか——このような新奇な礼拝へと駆り立てるような奇跡を、何ひとつ目にしなかったというのに。
Immo quia haec omnia et ab ipso cernebant geri, et ab ejus praeconibus, qui per orbem totum missi, beneficia patris munerandis animis hominibusque portabant: veritatis ipsius vi victae et dederunt se Deo: nec in magnis posuere dispendiis membra vobis projicere, et viscera sua lanianda praebere.
PL 5, 794Aむしろ彼らは、これらすべてがあの方自身によって行われるのを目にし、また全世界へ遣わされたその使者たちによって、恵むべき魂と人々とに父の恩恵がもたらされるのを目にしたからこそ、真理そのものの力に打ち負かされて自らを神に委ねたのであり、諸君に手足を投げ出し、己が内臓を引き裂かせるままにすることを、大した損失とも見なさなかったのである。
Liber I, Caput LVI
第I巻 第LVI章PL 5, 794ASed conscriptores nostri mendaciter ista prompserunt, extulere in immensum exigua gesta, et angustas res satis ambitioso dilatavere praeconio.
PL 5, 794Aしかし我々の記録者たちは偽ってこれらを述べ立てた、些細な出来事を計り知れぬまでに誇張し、狭小な事柄をいかにも大仰な触れ回りで膨らませたのだ、と諸君は言う〔原文に inquit などの語はない。反論者の言と取って補った〕。
Atqui utinam cuncta referri in scripta potuissent, vel quae ab ipso gesta sunt, vel quae ab ejus praeconibus pari jure et potentia terminata.
PL 5, 794Bしかし、もしすべてを書に記すことができたなら——あの方自身によって行われたことも、あの方の使者たちによって同じ権利と力とをもってなし遂げられたことも——どれほどよかったことか。
Magis vos incredulos faceret vis tanta virtutum, aut apprehendere locum fortasse possetis, quo videretur esse simillimum veri, et incrementa rebus apposita; et inditas scriptis et commentariis falsitates.
PL 5, 795Aそれほど多くの力の大きさは、諸君をいっそう信じようとせぬ者にしたであろうし、あるいは諸君は、事柄に誇張が加えられ、書と注釈に偽りが紛れ込んでいるのだと言うのが、いかにも尤もらしく見える足がかりを、もしかすると掴むことができたかもしれない。
Sed neque omnia conscribi, aut in aures omnium pervenire potuerunt gesta gentibus in ignotis, et usum nescientibus litterarum: aut, si qua sunt litteris, conscriptionibusque mandata, malevolentia daemonum, quorum cura et studium est hanc intercipere veritatem, et consimilium his hominum interpolata quaedam, et addita, partim mutata, atque detracta verbis, syllabis, ut et prudentium tardaret fidem, et gestorum corrumperet auctoritatem.
PL 5, 795Aしかし、知られざる諸国民のもとで、また文字の使用を知らぬ者たちのもとで行われた事跡は、そのすべてを書き記すことも、あらゆる者の耳に届かせることもできなかった。あるいは、たとえ文字と記録とに託されたことがあったとしても、この真理を遮り妨げることをこそ関心と努力とする悪霊どもの悪意、そしてこれと同類の人間どもによって、あるものは改竄され、加えられ、あるものは語やつづり字において一部変えられ、あるいは削られたのであり、それによって思慮ある者の信を鈍らせ、事跡の権威を損なわせようとしたのである。
Sed numquam fuerit his bene, ut Christus qui fuerit, litterarum testimoniis colligatur: cujus in id solum dimissa sunt causa, ut, si esse constiterit ea vera, quae dicimus, confessione omnium Deus fuisse monstretur.
PL 5, 795Aしかし、彼らにとって決して都合のよいことにはならないだろう〔この一文は構文の取り方に幅がある。his を前出の悪霊どもを指すと取った〕——キリストがいかなる者であったかが、文書の証しによって明らかにされるとしても。それはただ、我々が語ることが真実であると確かめられたなら、すべての者の告白によって、あの方が神であったことが示されるためにのみ、書き遺されたのである。
Liber I, Caput LVII
第I巻 第LVII章PL 5, 795BNon creditis scriptis nostris: et nos vestris non credimus scriptis. Falsa de Christo compingimus: et vos de diis vestris inania et falsa jactatis.
PL 5, 795B諸君は我々の書を信じない。そして我々も諸君の書を信じない。我々はキリストについて偽りを作り上げている、と諸君は言う。だが諸君は諸君の神々について空しく偽りのことを言い広めている。
Neque enim coelo Deus aliquis lapsus, aut suis res vestras commentatus est manibus, aut ratione consimili nostris rebus, et religionibus derogavit.
PL 5, 795Bというのも、いかなる神も天から降って来て、自らの手で諸君の事柄を書き記したこともなければ、それと同じような仕方で、我々の事柄と宗教とを貶めたこともないのだから。
Ab hominibus haec scripta: et illa sunt ab hominibus scripta, mortalibus edissertata sermonibus: et quidquid dicere de nostris conscriptoribus intenderitis, et de vestris haec dicta paribus sumite atque habetote momentis.
PL 5, 795Bこれらは人間によって書かれたものであり、あちらもまた人間によって書かれ、死すべき者の言葉で語られたものである。だから、我々の記録者について言おうとすることは何であれ、諸君の記録者についても同じ言葉が、同じだけの重みをもって当てはまると心得るがよい。
Vultis vera esse, quae in vestris comprehensa sunt scriptis: et quae in nostris consignata sunt litteris, confiteamini necesse est vera. Falsitatis arguitis res nostras: et nos vestras arguimus falsitatis.
PL 5, 796A諸君は自らの書に収められたことが真実であってほしいと望む。それならば、我々の文書に記されたこともまた真実であると認めねばならない。諸君は我々の事柄を偽りだと難ずる。そして我々もまた諸君の事柄を偽りだと難ずる。
Sed antiquiora, inquitis, nostra sunt, ac per hoc fidei et veritatis plenissima. Quasi vero errorum non antiquitas plenissima mater sit, et non ipsa pepererit res eas, quae turpissimas diis notas ignominiosis concinnaverunt in fabulis.
PL 5, 796Aだが、我々のものの方がより古い、と諸君は言う、それゆえに信と真理とに満ち満ちている、と。まるで、古さこそが誤りのこの上ない母ではないかのように、また、その古さ自身が、神々にこの上なく忌まわしい汚名を、恥ずべき神話のうちに作り上げたあの事柄を産み落としたのではないかのように。
Ante millia enim annorum decem non potuerunt falsa et audiri, et credi? aut non simillimum veri est, fidem vicinis et finitimis, quam spatiorum inesse longinquitate distantibus?
PL 5, 796A一万年も前に、偽りが語られ信じられなかったなどということがありえようか。あるいは、隔たった遥かな時の彼方にあることよりも、近く隣り合ったことにこそ信が宿るのがいかにも真実に近いのではないか。
Testibus enim haec, illa opinionibus asseruntur, et proclivius multo est, minus esse in recentibus fictionis, quam in antiqua obscuritate submotis.
PL 5, 796Aこちらは証人によって主張され、あちらは憶測によって主張されるのであり、遠い昔の闇に沈んだ事柄よりも、近い時代の事柄の方が虚構の少ないことは、はるかに起こりやすいのである。
Liber I, Caput LVIII
第I巻 第LVIII章PL 5, 796BSed ab indoctis hominibus et rudibus scripta sunt, et idcirco non sunt facili auditione credenda. Vide ne magis haec fortior causa sit, cur illa sint nullis coinquinata mendaciis, mente simplici prodita, et ignara lenociniis ampliare.
PL 5, 796Bしかし、これらは無学で未熟な人間によって書かれたのだから、たやすく耳を傾けて信じるべきではない、と諸君は言う。むしろ、まさにこのことこそ、それらが何の偽りにも汚されず、素朴な心で語り出され、飾り立てて誇張することを知らなかったという、いっそう有力な理由になりはしないか、よく見るがよい。
Trivialis et sordidus sermo est. Numquam enim veritas sectata est fucum, nec quod exploratum et certum est, circumduci se patitur orationis per ambitum longiorem.
PL 5, 796Bその言葉遣いはありふれて粗野である、と。しかし真理はかつて虚飾を求めたことはなく、確かめられ確かなものは、長々とした言葉のめぐりに引き回されることを自ら許しはしないのである。
Collectiones, enthymemata, definitiones, omniaque illa ornamenta, quibus fides quaeritur assertionis, suspicantes adjuvant, non veritatis liniamenta demonstrant.
PL 5, 796B推論も、省略三段論法も、定義も、そして主張の信頼性を得ようとするあらゆる修辞の飾りも、疑いを抱く者を助けはするが、真理の輪郭を示すものではない。
Caeterum qui scit, quid sit illud quod dicitur, nec definit, nec colligit, neque alia sectatur artificia verborum, quibus capi consueti sunt audientes, et ad consensum rei circumscriptionis necessitate traduci.
PL 5, 797Aそれに対して、語られていることが何であるかを知る者は、定義もせず、推論もせず、聞く者を捕らえ、言い回しの必然によって同意へと導くのに慣いのその他の言葉の技巧をも用いない。
Liber I, Caput LIX
第I巻 第LIX章PL 5, 797ABarbarismis, solaecismis obsitae sunt, inquit, res vestrae, et vitiorum deformitate pollutae.
PL 5, 797A諸君の事柄は蛮語法と語法違反にまみれ、欠陥の醜さで汚れている、とその者は言う。
Puerilis sane, atque angusti pectoris reprehensio: quam si admitteremus, ut vera sit, abjiciamus ex usibus nostris quorumdam fructuum genera, quod cum spinis nascuntur, et purgamentis aliis, quae nec alere nos possunt, nec tamen impediunt, perfrui nos eo, quod principaliter antecedit, et saluberrimum nobis voluit esse natura.
PL 5, 797Aそれはまことに子供じみた、狭量な心の非難である。もしそれを真実として受け入れるなら、我々はある種の果実を、それが棘や、我々を養うことのできない他の滓とともに生えているという理由で、用から退けねばならなくなろう——それらが、本来第一に得られるべきもの、自然が我々にとって最も健やかであれと望んだものを味わうことを妨げはしないのに。
Quid enim officit, o quaeso, aut quam praestat intellectui tarditatem, utrumne quid glabre, an hirsuta cum asperitate promatur? inflectatur quod acui, an acuatur quod oportebat inflecti? aut qui minus id, quod dicitur, verum est, si in numero peccatur, aut casu, propositione, participio, conjunctione?
PL 5, 797Aいったい何の妨げになろうか、どうか答えてほしい。あるいは、なめらかに語られるか、粗く荒々しく語られるかが、理解にいかなる遅鈍をもたらそうか。鋭アクセントを置くべきところに曲アクセントを置き、曲アクセントを置くべきところに鋭アクセントを置いたとして、あるいは、数において、格において、前置詞において、分詞において、接続詞において誤ったとして、それで語られていることが真実であることに、いささかなりとも劣るところがあろうか。
Pompa ista sermonis, et oratio missa per regulas concionibus, litibus, foro judiciisque servetur, deturque illis immo, qui voluptatum delinimenta quaerentes, omne suum studium verborum in lumina contulerunt.
PL 5, 797B言葉のそうした見せびらかしや、規則にのっとって送り出される演説は、集会や、訴訟や、広場や、裁判のために取っておくがよい。いや、むしろ、快楽の慰みを求めて、言葉の華やかさにひたすら心を注いだ者たちにこそ与えるがよい。
Cum de rebus agitur ab ostentatione submotis, quid dicatur, spectandum est, non quali cum amaenitate dicatur: nec quid aures commulceat, sed quas afferat audientibus utilitates: maxime cum sciamus etiam quosdam sapientiae deditos, non tantum abjecisse sermonis cultum, verum etiam, cum possent ornatius atque uberius eloqui, trivialem studio humilitatem secutos, ne corrumperent scilicet gravitatis rigorem, et sophistica se potius ostentatione jactarent.
PL 5, 797B見せびらかしから遠く隔たった事柄が論じられるときには、何が語られるかにこそ目を向けるべきであり、いかなる美しさをもって語られるかにではない。また、耳に心地よく響くものにではなく、聞く者にどのような益をもたらすかにこそ、目を向けるべきである。とりわけ我々は知っている——知恵に身を捧げた者たちの中にすら、言葉の飾りを捨て去っただけでなく、いっそう華やかに、いっそう豊かに語りえたにもかかわらず、あえてありふれた質朴さを求め、それによって重々しさの厳格さを損なわず、詭弁めいた見せびらかしに己を誇ることのないようにした者たちがいたことを。
Enimvero dissoluti est pectoris in rebus seriis quaerere voluptatem: et cum tibi sit ratio cum male se habentibus atque aegris, sonos auribus infundere dulciores, non medicinam vulneribus admovere.
PL 5, 798A実に、重大な事柄のうちに快楽を求めるのは、たがの緩んだ心のなせることである。そして、病み患う者たちを相手にしているのに、傷にいやしの薬を当てず、耳に甘美な響きを注ぎ込むのも同様である。
Quamquam, si verum spectes, nullus sermo natura est integer, vitiosus similiter nullus. Quaenam est enim ratio naturalis, aut in mundi constitutionibus lex scripta, ut hic paries dicatur et haec sella? cum neque sexus habeant faemininis generibus masculinisque discretos, neque quisquam docere doctissimus me possit ipsum hic, et haec, quid sint, aut cur ex his unum, secus virile designet, femininis generibus id quod sequitur, applicetur.
PL 5, 798Aとはいえ、真実を見つめるなら、生まれつき完全な言葉遣いなど一つもなく、同じく、生まれつき欠陥のある言葉遣いも一つもない。というのも、壁を『パリエス』(男性形)と呼び、椅子を『セラ』(女性形)と呼ぶことに、いかなる自然の道理、あるいは世界の成り立ちに書き記された法があろうか。それらは女性・男性という別々の性を持っているわけでもなく、この『ヒク』(男性)とこの『ハエク』(女性)というもの自体が何であるか、なぜこの二つのうち一方が男性のものを指し示し、それに続く語には女性の性が当てはめられるのか、これを教えうるほどの博識な者は誰一人としていない。
Humana ista sunt placita, et ad usum sermonis faciendi non sane omnibus necessaria: nam et haec paries forsitan, et hic sella dici sine ulla reprehensione potuisset, si ab initio sic dici placuisset, et a sequentibus saeculis communi esset in sermocinatione servatum.
PL 5, 798Bこれらは人間の取り決めにすぎず、言葉を用いるにあたって、すべての者に必ずしも必要なものではない。というのも、もし初めからそう呼ぶことが定められ、後の世代においても言葉のやり取りの中で共通に守られていたなら、女性形で『壁』を、男性形で『椅子』を言っても、何ら咎められることはなかったはずだからである。
Et tamen o isti, qui pollutas res nostras vitiorum criminamini foeditate: stribiligines et vos istas libris illis in maximis atque admirabilibus non habetis?
PL 5, 798Bそれでも、おお、我々の事柄を欠陥の醜さで汚れていると難ずる諸君よ——諸君もまた、あの偉大で驚嘆すべき書物のうちに、そうした語法のもつれを持ってはいないか。
Nonne alius haec utria, alius dicitis hos utres? coelus, et coelum? non item filus, et filum? non item crocus, et crocum? non item fretus, et fretum? non item apud vos est positum hoc pane, et hic panis, hic sanguinis, hoc sanguen? candelabrum et jugulum, ratione eadem jugulus et candelaber?
PL 5, 799Aある者は『ハエク・ウトリア』(中性複数、革袋)と言い、別の者は『ホス・ウトレス』(男性複数)と言うではないか。『コエルス』(男性)と『コエルム』(中性)、同じく『フィルス』と『フィルム』〔糸〕、同じく『クロクス』と『クロクム』〔サフラン〕、同じく『フレトゥス』と『フレトゥム』〔海峡〕、同じく諸君のもとでも『ホク・パネ』(中性、パン)と『ヒク・パニス』(男性)、『ヒク・サングイニス』(男性、血)と『ホク・サングエン』(中性)とが用いられているではないか。『カンデラブルム』(中性、燭台)と『ユグルム』(中性、喉)、同じ理屈で『ユグルス』(男性)と『カンデラベル』(男性)とがあるではないか。
Nam si singula nomina non possunt genera plura habere quam singula: neque eadem possunt hujus esse generis, et illius, genus enim transire genus in alterum non potest, tam peccat qui genera masculina femininis pronuntiat legibus, quam ab eo peccatur, qui articulos masculinos femininis generibus anteponit.
PL 5, 799Aというのも、もし個々の名詞が単一のものより多くの性を持つことができず、同じ語がこの性とかの性とを同時に持つこともできず、性が他の性へと移ることができないのだとすれば、男性の性を女性の法則で発する者の誤りは、男性の指示語を女性の性に先立てて置く者の誤りに劣らないのである。
Atqui vos conspicimus et res masculinas feminine, et femineas masculine, et quas esse dicitis neutras, et illo, et hoc modo sine ulla discretione depromere.
PL 5, 799Aしかし我々は諸君を見ている——男性の事物を女性の形で、女性の事物を男性の形で、そして中性であると諸君が言うものを、あの仕方でもこの仕方でも、何の区別もなく取り出しているのを。
Aut igitur nulla est culpa indifferenter his uti, et frustra nos dicitis soloecismorum obscoenitate deformes: aut si certum est singula quibus debeant rationibus explicari, in similibus vitiis vos quoque versamini: quamvis Epicadios omnes, Caesellios, Verrios, Scauros teneatis, et Nisos.
PL 5, 799Bしたがって、これらを分け隔てなく用いても何の咎もないか、そうであれば諸君は無益にも、我々を語法違反の醜さで欠陥ありと言っているにすぎない。あるいは、個々の語がいかなる理屈によって説明されるべきかが確かであるなら、諸君もまた同様の欠陥のうちにある——たとえ諸君が、エピカドゥスたち、カエセッリウスたち、ウェッリウスたち、スカウルスたち、ニススたちを、ことごとく身につけているとしても。
Liber I, Caput LX
第I巻 第LX章PL 5, 800ASed si Deus, inquiunt, fuit Christus, cur forma est in hominis visus? et cur more est interemptus humano?
PL 5, 800Aしかし、もしキリストが神であったなら、なぜ人間の姿で見られたのか、なぜ人間の慣わしどおりに殺されたのか、と彼らは言う。
An aliter potuit invisibilis illa vis, et habens nullam substantiam corporalem, inferre et commodare se mundo, conciliis interesse mortalium, quam ut aliquod tegmen materiae solidioris assumeret, quod oculorum susciperet injectum, et ubi se figere inertissimae posset contemplationis obtutus?
PL 5, 800Aあの目に見えぬ力、いかなる物体的な実体も持たぬものが、世界へと己をもたらし関わらせ、死すべき者たちの集いに加わるのに、より固い質料の覆いを身にまとい、目の眼差しを受け入れ、この上なく鈍い観照のまなざしがそこに留まりうるようにする以外に、いかなる仕方がありえただろうか。
Quis est enim mortalium, qui quiret eum videre, quis cernere, si talem voluisset inferre se terris, qualis ei primigenia natura est: et qualem se ipse in sua esse voluit vel qualitate vel numine?
PL 5, 800Aというのも、もしあの方が、その本来の性質そのままの姿で、あるいはその質と神威とにおいて己が望むままの姿で、地上に己をもたらそうとしていたなら、いったいどの死すべき者が、あの方を見ることができ、見極めることができただろうか。
Assumpsit igitur hominis formam, et sub nostri generis similitudine potentiam suam clausit, ut videri posset, et conspici: verba faceret, et doceret: atque omnes exequeretur res eas, propter quas in mundum venerat faciendas, summi regis imperio et dispositione servatis .
PL 5, 801Aそれゆえあの方は人間の姿を身に受け、我々の種族の似姿のもとに己が権能を閉じ込めた——見られ、目に映るように、言葉を語り、教えるように、そして、至高の王の命令と配剤とに従いつつ、世に来た目的であるすべての事柄を成し遂げるように。
Liber I, Caput LXI
第I巻 第LXI章PL 5, 801AQuid enim, dicitis, rex summus ea, quae in mundo facienda esse decreverat, sine homine simulato non quibat efficere? Si oporteret ita fieri, quemadmodum dicitis, ista fortasse fecisset: quia non oportuit, aliter fecit.
PL 5, 801A諸君は言う——いったいなぜ、至高の王は、世においてなすべしと定めていたことを、人間に扮することなしには成し遂げえなかったのか、と。もしそうなされるべきであったなら、諸君の言うとおりに、あるいはそのようになされたであろう。しかしそうなされるべきではなかったからこそ、別の仕方でなされたのである。
Quare isto voluit, et illo genere noluit, latent taliter involutae, et vix ulli comprehensibiles causae, quas accipere fortasse potuisses, si non esses jamdudum ad non accipiendum paratus: et prius te formares ad non credendi frontem, quam tibi esset expositum id, quod nosse atque audire conquireres.
PL 5, 801Aなぜあの方はこの仕方を望み、あの仕方を望まなかったのか——その理由はそのように込み入って隠れており、ほとんど誰にも捉えがたいものである。もしお前がとうに受け入れまいと身構えていなかったなら、あるいはそれを受け入れることができたかもしれない。だがお前は、知り聞きたいと求めることが示される前から、まず信じまいとする面構えを己に作り上げていたのだ。
Liber I, Caput LXII
第I巻 第LXII章PL 5, 801BSed more est hominis interemptus. Non ipse: neque enim cadere divinas in res potest mortis occasus: nec interitionis dissolutione dilabi id, quod est unum et simplex, nec ullarum partium congregatione compactum.
PL 5, 801Bしかし、人間の慣わしどおりに殺された、と諸君は言う。あの方自身がそうされたのではない。というのも、死の滅びが神的な事柄に及ぶことはありえず、一であり単純であって、いかなる部分の寄せ集めによっても構成されていないものが、滅びの解体によって崩れ去ることもありえないからである。
Quis est ergo visus in patibulo pendere, quis mortuus est? homo, quem induerat, et secum ipse portabat. Incredibile dictu est, et caecis obscuritatibus involutum, si velis, non caecum est, et similitudini proxime constitutum.
PL 5, 802Aでは、十字架にかけられて見えたのは誰か、死んだのは誰か。それは、あの方が身にまとい、自ら携えていた人間である。これは信じがたいことに聞こえ、目の見えぬ暗がりに包まれているように思えるが、望むならば、それは目の見えぬものではなく、よく似た事例に近く位置づけられるものである。
Si quo tempore Sibylla praesaga, oracula illa depromens, fundebat vi, ut dicitis, Apollinis plena, ab impiis esset caesa atque interempta latronibus: numquid Apollo diceretur in ea esse occisus?
PL 5, 802Aもし、予言するシビュラが、諸君の言うようにアポロの力に満たされてあの神託を発していたとき、不敬な盗賊どもによって斬られ殺されたとしたら、アポロが彼女のうちで殺されたと言われることになるだろうか。
Si Bacis, si Helenus, si Martius, aliique similiter vates hariolantes essent vita et luce privati: numquid aliquis diceret, lege eos humanitatis extinctos, qui illorum per ora loquentes, vias rerum postulantibus explicabant?
PL 5, 802Aもしバキス、ヘレノス、マルキウス、そしてそのように占い語る他の予言者たちが、命と光とを奪われたとしたら、彼らの口を通して語り、求める者たちに事の道筋を説き明かしていた者たちが、人間の定めによって消え去ったなどと、誰が言うだろうか。
Mors illa, quam dicitis, assumpti hominis fuit, non ipsius: gestaminis, non gestantis: quam nec ipsam perpeti succubuisset, tanta si non agenda res esset, et inexplicabilis ratio fati clausis patefacienda mysteriis.
PL 5, 802A諸君の言うあの死は、身に受けた人間のものであって、あの方自身のものではない。担われたものの死であって、担う者の死ではない。そして、もしこれほど大いなる事がなされねばならず、閉ざされた密儀のうちにある説き明かしがたい運命の理が、明らかにされねばならなかったのでなければ、あの方はその死そのものをすら被り屈することはなかったであろう。
Liber I, Caput LXIII
第I巻 第LXIII章PL 5, 802BQuae sunt ista, inquies, clausa atque obscura mysteria, quae nulli nec homines scire, nec ipsi, qui appellantur, dii mundi, parte queunt aliqua suspicionis atque opinationis attingere, nisi quos ipse dignatus est cognitionis tantae impertire muneribus, et in abditos recessus thesauri interioris inducere.
PL 5, 802Bそれはいったいいかなる、閉ざされた曖昧な密儀なのか、とお前は言うであろう。それは、いかなる人間も知りえず、世の神々と呼ばれる者たち自身すら、憶測や臆見のいかなる断片によっても触れることができない——ただ、あの方自らがこれほど大いなる知の恵みにあずからせるにふさわしいと認め、内なる宝の秘められた奥へと導き入れた者たちを除いては。
Vides enim, si nollet inferri sibi a quoquam manus, summa illi fuisse contentione nitendum, ut hostes ab se suos, vel potestate inversa prohiberet?
PL 5, 803Aお前には、こう見えるのか——もしあの方が誰の手も己に及ぼされることを望まなかったなら、己が敵をおのが身から遠ざけるのに、権能を逆しまに用いてまで、この上ない力を尽くして努めねばならなかったはずだ、と。
Qui caecis restituerat lumina, is efficere si deberet, non poterat caecos? qui debilibus integritatem, is debiles reddere difficultati habuit, aut labori? qui claudos faciebat incedere, is motus alligare membrorum nervorum duritia nesciebat? qui extrahebat a tumulis mortuos, huic arduum fuerat letum cui vellet indicere?
PL 5, 803A盲人に光を取り戻させた者が、もしそう望んだなら、目を見えなくすることができなかったであろうか。萎えた者に健やかさを与えた者が、萎えた状態にすることを、困難や労苦と見なしただろうか。足萎えた者に歩ませた者が、筋の硬直によって手足の動きを縛る術を知らなかったであろうか。死者を墓塚から引き出した者にとって、望む相手に死を命じることが至難であっただろうか。
Sed quia fieri ratio ea, quae fuerant destinata, poscebat: et hic in ipso mundo, nec modo quam gestum est alio, inaestimabilis illa atque incredibilis lenitas injurias in se hominum, puerilibus pro ineptiis ducens, manus in se porrigi ab immanibus passa est, durissimisque latronibus, nec reputandum putavit, quid illorum dissignasset audacia, dummodo suis ostenderet, quid ab sese expectare deberent.
PL 5, 803Aしかし、定められていた事柄の道理がそのようになされることを求めていたのであり、まさにこの世において、他ならぬこの仕方でなされたことによって、あの計り知れず信じがたい柔和さは、人間から己に加えられた不正を、子供じみた愚かさとして受け止め、残忍な者たち、この上なく非情な盗賊どもがおのが身へ手を伸ばすのを許した。そして彼らの大胆さが何をたくらもうと、それを勘定に入れるべきだとは考えなかった——ただ己の者たちに、あの方から何を期待すべきかを示しさえすればよかったのである。
Cum enim de animarum periculis multa, mala de illarum contra insinuator, magister atque auctor, ad officiorum convenientium fines, suas leges et constituta direxit: non superbiae factum comminuit? non libidinum extinxit flammas? non hiatum compressit aviditatis? non tela extorsit e manibus, atque omnia seminaria totius vitiositatis abscidit?
PL 5, 804Aというのも、魂の危難について多くのことを、またそれに逆らって魂を害する悪しきことどもについて〔底本は mala de illarum contra。contra の後に語が脱落しているらしく、文脈から解した〕教え諭す者、師であり創始者であるあの方は、己の法と定めとを、ふさわしい務めの目的へと方向づけたのだから——高慢の所業を打ち砕かなかったであろうか。欲情の炎を消さなかったであろうか。貪欲の口の渇きを抑えなかったであろうか。手から武器をもぎ取り、あらゆる悪徳の種をことごとく断ち切らなかったであろうか。
Ipse denique non lenis, non placidus, non accessu facilis, non familiaris affatu, non humanas miserias indolescens, omnes omnino crucibus et corporalibus affectos malis unica illa benignitate miseratus, reddidit et restituit sanitati?
PL 5, 804Aそして最後に、あの方自身は、柔和で、穏やかで、近づきやすく、親しく語りかけ、人間の惨めさを憐れむ者ではなかったか——責め苦と肉体の病苦に冒されたすべての者を、あの唯一無二の慈愛によって憐れみ、健やかさへと立ち返らせ、取り戻させたのではなかったか。
Liber I, Caput LXIV
第I巻 第LXIV章PL 5, 805AQuid ergo vos subigit, quid hortatur maledicere, conviciari, inexpiabiles cum eo conserere simultates, quem redarguere, quem tenere, nemo hominum possit ullius facinoris in reatu?
PL 5, 805Aそれでは、いったい何が諸君を駆り立て、何が諸君を唆すのか——罵り、悪態をつき、あの方と贖いようのない敵意を結ぶことへと。何ら凶行の廉で咎めることも、捕らえることも、いかなる人間にもできぬあの方に対して。
Tyrannos ac reges vestros, qui postposito deorum metu donaria spoliant populanturque templorum: qui proscriptionibus, exiliis, caedibus nudant nobilitatibus civitates: qui matronarum pudorem ac virginum vi subruunt atque eripiunt licentiosa, appellatis indigetes, atque divos: et quos odiis acrioribus conveniebat a vobis carpi, pulvinaribus, aris, templis, atque alio mactatis cultu, ludorum et celebritate natalium: nec non et illos omnes, qui conscriptione voluminum multiformi maledictis mordacibus carpunt publicos mores: qui luxurias, ac vitas vestras secant, urunt, dilacerant: qui sui temporis posteris notas scriptorum perpetuitate prolatant: qui matrimonia persuadent habenda esse communia: qui cum pueris cubitant formosis, lascivientibus, nudis: qui pecudes vos esse, qui fugitivos, qui exules, qui vilissimae servos notae, furiosos praedicant et insanos: admirantes, plaudentes ad coeli sustollitis sidera: bibliothecarum reponitis in arcanis: quadrigis et statuis numeramini, et quantum est in vobis velut quadam aeternitate donatis, immortalium testificatione titulorum: solum Christum convellere, dilacerare, potestis si Deum, vultis, immo solum si liceat belluarum agrestium ritu cruentis oribus mandere, comminutis cum ossibus transvorare.
PL 5, 805A神々への畏れを後回しにして奉納品を奪い、神殿を荒らし、追放、流刑、殺戮によって都市から貴族たちを一掃し、既婚婦人の貞節と処女の操とを暴力によってほしいままに踏みにじり奪う諸君の僭主たちと王たちを、諸君は土着の神々と呼び、神々と呼び——本来ならばより激しい憎しみをもって諸君に非難されて然るべきであった者たちに、神々の座、祭壇、神殿、その他の祭儀をもって、見世物と誕生日の祝いとともに生贄を捧げている。それだけでなく、さまざまな書物を著して辛辣な悪口で公共の風紀を非難し、諸君の奢侈と生き方とを切り刻み、焼き、引き裂き、己の時代の恥辱を書物の永続性によって後世にまで広め、婚姻は共有されるべきだと説き、美しく、みだらで、裸の少年たちと共に寝、諸君を家畜であると、逃亡者であると、追放者であると、この上なく卑しい奴隷の烙印を押された者であると、狂人であり正気を失った者であると言い広めるあの者たちすべてをも、諸君は称賛し、喝采を送りながら、天の星々にまで持ち上げ、書庫の奥深くに納め、四頭立ての戦車像や彫像に数え入れ、力の及ぶ限り、あたかも一種の永遠性を、朽ちぬ銘の証しによって与えている。それなのに、もし諸君があの方を神と認めようとするならば〔底本は potestis si Deum, vultis。本文が崩れているらしく、si Deum vultis の係りを定めがたいので、このように解した〕、ただキリストだけを引き裂き、切り刻むことができるとするのか。いや、もし許されるならば、ただあの方だけを、野の獣の作法さながらに、血にまみれた口で噛み砕き、骨もろとも打ち砕いて飲み込むことさえ望むのだ。
Quodnam, quaeso, ob meritum dicite, cujus ob peccati culpam? quid ab eo commissum est, quod tenorem inflecteret recti, et in odia vos aspera furialibus stimulis concitaret?
PL 5, 807Aいったいいかなる功のゆえに、いかなる罪の廉のゆえにか、どうか言ってほしい。あの方によって、正しい道筋を曲げるような、狂おしい刺激をもって諸君を激しい憎しみへと駆り立てるような、いかなることがなされたというのか。
Quia animarum vestrarum custodem se missum solo indicavit ab rege: quia vobis immortalitatem ferre, quam vos habere confiditis humanis paucorum asseverationibus suasi?
PL 5, 807A唯一の王〔至高の神〕によって遣わされた、諸君の魂の守護者であると自ら示したからか。あるいは、諸君に不死をもたらすと告げたからか——それを、諸君はすでに己が持っていると、わずかな人間の断言に説き伏せられて信じ込んでいるというのに。
Quod si esset apud vos certum falsa illum dicere, spes etiam vanissimas polliceri, nec sic video fuisse causam, cur eum deberetis odisse, cur hostili animadversione damnare, immo, si animus vobis clemens fuisset, et mitis, vel propter id solum eum deberetis amplecti, quod optabilia vobis sponderet et prospera: quod bonarum esset nuntius rerum: quod ea praedicaret, quae nullius animum laederent: securioris quinimo expectationis impleret.
PL 5, 807Aもし諸君のもとで、あの方が偽りを語り、この上なく空しい希望を約束しているのだということが確かであったとしても、それでも私には、諸君があの方を憎むべき理由も、敵意ある処罰によって断罪すべき理由も見出せない。いや、むしろ、もし諸君の心が寛容で穏やかなものであったなら、あの方が望ましく良きことを諸君に約束したという、ただそれだけのゆえに、あの方を受け入れるべきであったろう——それが良き事柄の告げ知らせであり、誰の心をも傷つけぬことを説き、むしろより安らかな期待で満たすものであったのだから。
Liber I, Caput LXV
第I巻 第LXV章PL 5, 807BO ingratum et impium saeculum! o in privatam perniciem incredibili pectoris obstinatione paratum!
PL 5, 807Bおお、恩を知らぬ不敬な世よ。おお、信じがたい心の頑なさによって、己自身の滅びへとみずから備えられた世よ。
Si aliquis ad vos medicus ex summotis venisset et numquam vobis regionibus cognitis, medicamen pollicens tale, quod a vestris corporibus omnia omnino prohiberet morborum et valetudinum genera: non certatim omnes accurreretis? non blanditiis omnibus atque honoribus fotum familiaria susciperetis in moenia? non illud medicaminis genus optaretis esse certissimum, non verum, quod immunes vos fore ab tam innumeris vexationibus corporum usque ad ultimos fines sponderet aetatis? et licet ambigua res esset, committeretis vos tamen, nec potionem incognitam dubitaretis haurire spe salutis proposita, atque amore incolumitatis incensi.
PL 5, 807Bもし、遠く隔たった、諸君の知らぬ地方から、誰か医者が諸君のもとへやって来て、諸君の身体からあらゆる病と不調とをことごとく防ぐような、そのような薬を約束したとしたら——諸君はこぞって競うように駆けつけないだろうか。あらゆる愛想とあらゆる敬意とをもって、慣れ親しんだ城壁の内へと迎え入れ、もてなさないだろうか。生涯の果てに至るまで、これほど数知れぬ身体の苦しみから免れさせると約束するその種の薬こそ、この上なく確かなものであってほしいと望まないだろうか、真実のものであってほしいと望まないだろうか。そして、たとえそれが疑わしい事柄であったとしても、それでも諸君は身を委ね、救いの望みを目の前にし、無事への愛に燃えて、見知らぬ飲み薬を飲み干すことをためらわないのではないか。
Eluxit, atque apparuit Christus rei maximae nuntiator, auspicium faustum portans, et praeconium salutare credentibus.
PL 5, 808Aキリストは、この上なく大いなる事柄の告知者として光を放ち、姿を現した。幸いなる吉兆を携え、信じる者たちに救いの告げ知らせをもたらしながら。
Quaenam est ista crudelitas, inhumanitasque tanta, quinimmo, ut verius loquar, fastidiosum supercilium, nuntiatorem muneris et portitorem tanti, non tantum verborum maledictionibus scindere, verum etiam bello gravi atque omnibus persequi telorum effusionibus et ruinis?
PL 5, 808Aこれはいったい、いかなる残酷さであり、これほどの非情さであろうか。いや、もっと正しく言うなら、傲慢な高慢さであろうか——これほどの賜物の告知者、これほどの恵みの運び手を、言葉の呪詛によって切り裂くだけでなく、重い戦をもって、あらゆる矢の雨と破滅とをもって追い詰めるとは。
Non placent ea quae dicit, et cum offensionibus audiuntur a vobis? pro ludicris ea vaticinationibus computate. Stolidissimas res loquitur, et fatua dona promittit? ridete ut sapientes vos viri, et in suis erroribus fatuitatem relinquite volutari.
PL 5, 808Aあの方の語ることが諸君の気に入らず、不快の念とともに聞かれるのか。ならば、それを戯れの予言として数え入れておくがよい。この上なく愚かなことを語り、愚にもつかぬ贈り物を約束していると言うのか。ならば、賢明な人間らしく笑い飛ばし、その愚かさを、それ自身の迷妄のうちに転げ回るままにしておくがよい。
Quaenam est haec feritas, ut repetamus quae dicta sunt saepius, quae libido tam carnifex, inexpiabile bellum indicere nihil de te merito?
PL 5, 808Bこれはいったい、いかなる獣性であろうか——たびたび言われてきたことを繰り返すが——いかなる、これほど処刑人めいた欲望であろうか、お前に何ら功のないあの方に対して、贖いようのない戦を宣することは。
Dilacerare si detur, eum velle per viscera, qui non modo nullum intulerit malum nulli, sed aequaliter benignus hostibus dicere, quidnam his salutis Deo portaretur a principe: quid esset facto opus, ut interitum fugerent, et immortalitatem consequerentur ignotam?
PL 5, 808Bもし許されるなら、その内臓を引き裂いてやりたいと望むこと——誰にも何の害も加えなかったばかりか、敵にも等しく慈愛深く、至高の神からいかなる救いが彼らにもたらされるかを告げ、滅びを逃れ、知られざる不死を得るために何をなすべきかを告げた、そのあの方に対して。
Cumque novitas rerum, et inaudita promissio audientium turbarent mentes, et credulitatem facerent haesitare: virtutum omnium dominus, atque ipsius mortis extinctor hominem suum permiserit interfici, ut ex rebus consequentibus scirent in tuto esse spes suas, quas jamdudum acceperant de animarum salute, nec periculum mortis alia se posse ratione vitare.
PL 5, 808Bそして、事の新しさと、かつて聞いたこともない約束とが、聞く者たちの心を乱し、信じる心をためらわせたとき、あらゆる力の主であり、死そのものを滅ぼす方は、己の人〔身にまとった人間〕が殺されるのを許した——それは、後に続く事柄によって、彼らがすでに久しく受け取っていた魂の救いについての希望が確かなものであることを知り、また、他のいかなる仕方によっても死の危険を免れることはできないと知るためであった。
Liber II, Caput I
第II巻 第I章PL 5, 810AHoc in loco tribui si ulla facultas posset, vellem cum his omnibus, quibus nomen invisum est Christi, ab instituta principaliter defensione diverticulo paulisper facto, talia verba miscere.
PL 5, 810Aこの場でもしそのような機会が与えられうるならば、私は、キリストの名を忌むべきものとするすべての者たちと共に、当初企てた弁明からしばし脇道へ逸れて、次のような言葉を交わしたいと思う。
Si nullam esse ducitis contumelliam respondere aliquid interrogatos, edissertate nobis, et dicite quid rei, quid causae est, quod tam gravibus insectamini Christum bellis? vel quas ejus continetis offensas, ut ad ejus nominis mentionem rabidorum pectorum effervescatis ardoribus?
PL 5, 810A問われて何か答えることを何ら侮辱とは思わぬのであれば、我々に詳しく説き、語るがよい。かくも激しい戦いをもって諸君がキリストを攻め立てるとは、いかなる事柄、いかなる理由によるのか。あるいは、彼のいかなる侮辱を諸君は胸に抱いているがゆえに、彼の名が口にされるや、狂おしい胸の激情に沸き立つのか。
Numquid regiam sibi vindicans potestatem terrarum orbem cunctum legionibus infestissimis occupavit, et pacatas ab exordio nationes alias delevit ac sustulit, alias sibi parere cervicibus compulit subjugatis?
PL 5, 813A彼はまさか、王としての権力を我がものと主張して、凶暴極まる軍勢をもって全世界を占領し、はじめから平和であった諸民族の、あるものは滅ぼして絶やし、あるものは首を屈服させて自分に従わせた、とでもいうのか。
Numquid ardoribus avaritiae flagrans universas opes illas, quibus se genus humanum studiose contendit impleri, possessionis suae mancipio vindicavit?
PL 5, 813A彼はまさか、貪欲の炎に燃え立ち、人類がこぞって満たそうと努めるあらゆる富を、自分の所有物として奪い取った、とでもいうのか。
Numquid libidinum cupiditatibus gestiens pudicitiae repagula vi fregit, aut alienis furtim insidiatus est matrimoniis? Numquid arrogantiae supercilio tumidus, injurias et contumelias passim sine ullius personae discriminibus irrogavit?
PL 5, 813A彼はまさか、情欲の欲望に浮かれ立って貞潔の垣を力ずくで打ち破り、あるいは人の婚姻をひそかに狙ったというのか。彼はまさか、傲慢に眉を吊り上げて思い上がり、何人の分け隔てもなく至る所で不正と侮辱を加えたというのか。
Qui si dignus non esset, cui auscultare deberetis, et credere: vel hoc ipso fuerat non aspernandus a vobis, quod salutaria vobis ostenderet, quod vias vobis ad coelum, et vota immortalitatis optaret. Ut non in omnes lumen et praetenderit vitae, et periculum ignorationis amoverit?
PL 5, 813Bもし彼が、諸君が耳を傾け信ずるに値しない者であったとしても、彼が諸君に救いをもたらすものを示し、天への道を、そして不死への願いを諸君のために望んだ、まさにそのことのゆえに、諸君によって斥けられるべきではなかったであろう。彼はすべての者の前に命の光を差し出し、無知という危険を取り除いたのではなかったか。
Liber II, Caput II
第II巻 第II章PL 5, 814AAt enim odio dignus est, quod ex orbe religiones expulit, quod ad deorum cultum prohibuit accedi?
PL 5, 814Aしかし彼は、世界から宗教を追い出したがゆえに、神々への崇拝に近づくことを禁じたがゆえに、憎まれるに値するというのか。
Ergone ille religionis extinctor, et impietatis auctor arguitur, qui veram in orbe religionem induxit? qui hominibus caecis, et revera in impietate degentibus, pietatis aperuit januas, et cui se submitterent, indicavit?
PL 5, 814Aそれでは、世界に真の宗教をもたらした彼が、宗教を消し去る者、不敬虔の創始者として非難されるのか。盲目で、実には不敬虔のうちに生きていた人々に敬虔への扉を開き、誰に身を委ねるべきかを示した彼が。
An ulla est religio verior, officiosior, potentior, justior, quam Deum principem nosse, scire Deo principi supplicare, qui bonorum omnium solus caput, et fons est, perpetuarum pariter fundator et conditor rerum, a quo omnia terrena cunctaque coelestia animantur, motu irriganturque vitali: et qui si non esset, nulla profecto res esset, quae aliquod nomen, substantiamque portaret?
PL 5, 814A至高の神を知ること、至高の神に嘆願することを知ることに勝る、より真実で、より務めにかない、より力強く、より正しい宗教が他にあろうか。至高の神こそ、あらゆる善きものの唯一の頭であり源であり、永遠なる事物にひとしく基を据える者、創造者であって、この方によって地上のものすべて、天上のものすべてが命を吹き込まれ、生命の動きに潤される。そしてもしこの方がおられなければ、何らかの名と実体とを担うものは、実に何一つ存在しないであろう。
Nisi forte dubitatis an sit iste, de quo loquimur, imperator: et magis esse Apollinem creditis, Dianam, Mercurium, Martem.
PL 5, 814A我々が語っているこの支配者が果たして実在するのかどうか、諸君がもしや疑い、むしろアポロ、ディアナ、メルクリウス、マルスこそが実在すると信じているのでなければの話だが。
Da puerum judicem: et haec omnia circumspiciens, quae videmus, magis an sint dii caeteri, dubitabit, quam in Deo cunctabitur, quem esse omnes naturaliter scimus: sive cum exclamamus, o Deus, sive cum illum testem constituimus improborum, et quasi nos cernat, faciem sublevamus ad coelum.
PL 5, 814B子供を裁き手として立ててみよ。彼は、我々の目に映るこれらすべてを見渡して、他の神々が実在するかどうかについてはあるいは疑うであろうが、我々がみな生まれながらに実在を知っているあの神については、ためらうことがないであろう——『おお神よ』と我々が叫ぶときも、悪人たちへの証人としてあの方を立て、あの方が我々を見ているかのように顔を天へ向けるときも。
Liber II, Caput III
第II巻 第III章PL 5, 815ASed minoribus supplicare diis homines vetuit. dii enim minores, qui sint aut ubi sint, scitis? Perstrinxit vos aliquando suspicio eorum aut mentio, ut merito feratis indigne abrogatos his cultus, et honoris impartitione viduatos.
PL 5, 815Aしかし彼は、人間が下位の神々に嘆願することを禁じた。ところで、下位の神々とはいったい何者であり、どこにいるのか、諸君は知っているのか。彼らについての疑念あるいは言及が、かつて諸君の心をかすめたことがあるのか——この神々から崇拝が奪われ、栄誉の分配から見放されたことを、諸君が当然のこととして憤慨するほどに。
Quod si non mentis elatio, et typhus qui appellatur a Graecis, obstaret, atque officeret vobis, jamdudum scire potuissetis, quid aut quare prohibuerit fieri, intra fines quos stare voluerit religionem veram, quantum vobis periculum nasceretur ex eo, quod putaretis obsequio, vel ex quibus malis emergeretis, si insidioso renuntiaretis errori.
PL 5, 815Aもし心の驕り、すなわちギリシア人がテュポスと呼ぶものが、諸君の妨げとならず邪魔をしなかったならば、諸君はとうの昔に知り得たであろう——彼が何を、また何ゆえに禁じたのか、真の宗教をどのような境界の内に据えようとしたのか、諸君が服従と思い込んでいたそのことから、諸君にいかほどの危険が生じたか、あるいは、もし諸君がその欺瞞に満ちた誤りを拒んでいたなら、いかなる災いから抜け出せたことか、ということを。
Liber II, Caput IV
第II巻 第IV章PL 5, 815BVerum haec omnia illustrius commemorabuntur et planius, cum ulterius prorsus fuerimus evecti. Monstrabimus enim Christum non impietatem docuisse nationes, sed ab latronibus pessimis miserorum hominum imprudentiam vindicasse.
PL 5, 815Bしかし、これらすべてのことは、我々がさらに先へと進んだときに、より明らかに、より平明に語られるであろう。なぜなら我々は、キリストが諸民族に不敬虔を教えたのではなく、憐れな人々の無分別を最悪の盗賊どもから救い出したのだということを示すであろうから。
Non credimus, inquitis, vera esse quae dicit. Quid enim, quae vos negatis vera esse, apud vos liquent, cum imminentia, et nondum cassa, nullis possint rationibus refutari? Sed et ipse quae pollicetur, non probat. Ita est.
PL 5, 815B『我々は彼の言うことが真実だとは信じない』と諸君は言う。しかし、諸君が真実ではないと否定することが、諸君にとってどうして明らかであろうか——差し迫っていて、まだ空しいとは決まっていない事柄が、いかなる理屈によっても論破されえないというのに。『しかし彼自身、約束することを証明してはいない。』その通りである。
Nulla enim, ut dixi, futurorum potest existere comprobatio. Cum ergo haec sit conditio futurorum, ut teneri et comprehendi nullius possint anticipationis attactu: nonne purior ratio est, ex duabus incertis et in ambigua expectatione pendentibus, id potius credere, quod aliquas spes ferat, quam omnino quod nullas?
PL 5, 815Bというのも、先に述べたとおり、未来の事柄の証明はいかなるものも存在しえないからである。それゆえ、未来の事柄の条件が、いかなる先取りの手も触れて捉え保持されることのないものであるとすれば、二つの不確かな、あいまいな期待のうちに宙づりになっているものから、何らかの希望をもたらすものの方を、まったく希望をもたらさないものよりも、むしろ信ずる方が、より純粋な理ではないだろうか。
In illo enim periculi nihil est, si quod dicitur imminere, cassum fiat et vacuum: in hoc damnum est maximum, id est salutis amissio, si cum tempus advenerit, aperiatur non fuisse mendacium.
PL 5, 816Aなぜなら、迫っていると言われることが空しく虚しいものとなったとしても、前者にはいかなる危険もないからである。しかし後者においては、時が到来したときに、それが偽りではなかったと明らかになるならば、最大の損失——すなわち救いの喪失——が生じるのである。
Liber II, Caput V
第II巻 第V章PL 5, 816AQuid dicitis, o nescii, etiam fletu et miseratione dignissimi? Ita non extimescitis, ne forte haec vera sint, quae sunt despectui vobis, et praebent materiam risus? nec saltem vobiscum sub obscuris cogitationibus volvitis, ne quod hoc die credere obstinata renuitis perversitate, redarguat serum tempus, et irrevocabilis poenitentia castiget?
PL 5, 816A諸君は何と言うのか、おお、無知な者たちよ、涙と憐れみとに値することこの上ない者たちよ。諸君は、諸君が侮り笑いの種としているこれらのことが、もしや真実であるかもしれないとは、少しも恐れないのか。今日、諸君が頑迷な倒錯によって信じることを拒んでいることを、遅れてきた時が論駁し、取り返しのつかない後悔が懲らしめることになりはしないかと、せめて心の奥底で密かに思い巡らすことすらしないのか。
Nonne vel haec saltem fidem vobis faciunt argumenta credendi, quod jam per omnes terras in tam brevi tempore et parvo, immensi hujus sacramenta diffusa sunt? quod nulla jam natio est tam barbari moris, et mansuetudinem nesciens quae non ejus amore versa molliverit asperitatem suam, et in placidos sensus assumpta tranquillitate migraverit? quod tam magnis ingeniis praediti oratores, grammatici, rhetores, consulti juris ac medici, philosophiae etiam secreta rimantes, magisteria haec expetunt, spretis quibus paulo ante fidebant? quod ab dominis se servi cruciatibus affici, quibus statuerint, malunt, solvi conjuges matrimoniis, exhaeredari a parentibus liberi, quam fidem rumpere christianam, et salutaris militiae sacramenta deponere? quod cum genera poenarum tanta sint a vobis proposita religionis hujus sequentibus leges, augeatur res magis, et contra omnes minas atque interdicta formidinum animosius populus obnitatur, et ad credendi studium prohibitionis ipsius stimulis excitetur?
PL 5, 816Bせめてこれだけでも、信じるための論拠として諸君に確信を与えはしないか——すなわち、この計り知れないものの秘義が、かくも短い、わずかな時間のうちに、すでに全地に広まったということ。すなわち、いかに野蛮な風習を持ち、柔和を知らぬ民族であっても、その愛によって心を変えられ、自らの荒々しさを和らげ、穏やかな心情のうちに落ち着きを得て移り行かなかった民族は、もはや一つとしてないということ。すなわち、これほど偉大な才知に恵まれた弁論家、文法学者、修辞家、法律家、医師たちが、さらには哲学の秘奥を探る者たちまでもが、少し前まで頼みとしていたものを退けて、この教えを求めているということ。すなわち、奴隷たちが、主人たちの定める責め苦を身に受けることを、夫婦が婚姻を解かれることを、子供たちが親から廃嫡されることを、キリスト教の信を破り、救いをもたらす軍務の誓約を捨てるよりも、むしろ選ぶということ。すなわち、諸君がこの宗教の法に従う者たちに対してかくも多くの種類の刑罰を定めておきながら、事態はいよいよ広がり、あらゆる威嚇と禁令の恐怖に逆らって、民衆はいよいよ勇んで抗い、その禁令の刺激そのものによって、信じようとする熱意へとかき立てられるということ、である。
Numquid haec fieri passim et inaniter creditis, fortuitis incursibus assumi has mentes? Itane istud non divinum et sacrum est, aut sine Deo eorum tantas animorum fieri conversiones, ut cum carnifices unci, aliique innumeri cruciatus, quemadmodum diximus, impendeant credituris, vel uti quadam dulcedine atque omnium virtutum amore correpti cognitas accipiant rationes, atque mundi omnibus rebus praeponant amicitias Christi?
PL 5, 817A諸君は、これらのことがでたらめに、むなしく起こると信じ、これらの心が偶然の衝動によって奪われるのだと考えているのか。処刑人の鉤爪や、先に述べた無数の責め苦が、信じようとする者たちを待ち受けているにもかかわらず、あるいは、ある種の甘美さと、あらゆる徳への愛とに捕らえられて、知られた理を受け入れ、世のあらゆるものよりもキリストとの親交を上に置くに至る——これほど大きな心の転向が彼らのうちに神なしに起こるとすれば、それは神的で聖なることではないとでもいうのか。
Nisi forte obtusi et fatui videntur hi vobis, qui per orbem jam totum conspirant et coeunt in istius credulitatis assensum.
PL 5, 817Bもしや、すでに全世界にわたってこの信仰への同意へと心を合わせ集う者たちが、諸君の目には鈍く愚かな者と映るのでなければの話だが。
Liber II, Caput VI
第II巻 第VI章PL 5, 818AQuid ergo? vos soli sapientiae conditi atque intelligentiae vi mera, nescio quid aliud videtis, et profundum? soli esse nugas intelligitis haec omnia, soli verba et pueriles ineptias, ea quae nobis promittimus principali ab rege ventura?
PL 5, 818Aそれでは何であろうか。諸君だけが知恵をもって造られ、純粋な知性の力によって、何か他の、深遠なものを見て取っているとでもいうのか。我々が至高の王より来たると約束するこれらすべてのことを、諸君だけがくだらぬ戯言であり、諸君だけが空言と子供じみた愚かさであると解しているとでもいうのか。
Unde, quaeso, est vobis tantum sapientiae traditum? unde acuminis, et vivacitatis tantum? vel ex quibus scientiae disciplinis tantum cordis assumere, divinationis tantum potuistis haurire?
PL 5, 818A尋ねたいのだが、諸君にはどこからこれほどの知恵が伝えられたのか。どこからこれほどの鋭さと活力が。あるいは、いかなる学問の教えから、これほどの心の力を得、これほどの予知の力を汲み取ることができたのか。
Quia per casus et tempora declinare verba scitis et nomina, quia voces barbaras, soloecismosque vitare, quia numerosum, et instructum, compositumque sermonem, aut ipsi vos nostis efferre, aut incomptus cum fuerit, scire; quia Fornicem Lucilianum, et Marsyam Pomponii obsignatum memoria continetis; quia quae sint in litibus constitutiones, quot causarum genera, quot dictionum, quid sit genus, quid species, oppositum a contrario quibus rationibus distinguatur: idcirco vos arbitramini scire quid sit falsum, quid verum, quid fieri possit aut non possit: quae imorum, summorumque natura sit?
PL 5, 818A格や時制に従って動詞や名詞を変化させることを知っているから、粗野な言葉づかいや語法の誤りを避けることを知っているから、律動があり、整えられ、組み立てられた文章を、自ら発することを知り、あるいはそれが不出来な場合にそれと見分けることを知っているから、ルキリウスの『フォルニクス』とポンポニウスの『マルシュアス』とを記憶にとどめているから、訴訟にいかなる争点の種類があるか、事案の種類がいくつあるか、言い回しの種類がいくつあるか、類とは何か、種とは何か、対立するものと反対のものとがいかなる理屈で区別されるかを知っているから——それゆえに諸君は、何が偽りで何が真実か、何が可能で何が不可能かを、そして最下のものと最上のものの本性が何であるかを、知っていると思い込んでいるのか。
Numquamne illud vulgatum perstrinxit aures vestras, sapientiam hominis stultitiam esse apud Deum?
PL 5, 819A諸君の耳に、かの一般に知られた言葉——人間の知恵は神のもとにあっては愚かさである——が、一度もかすめたことはないのか。
Primum et ipsi, penitus perspicitis vos ipsos, si quando de rebus disceptatis obscuris, et naturalia pergitis reserare secreta, et ipsa quae dicitis, quae asseveratis, quae capitali plerumque contentione defenditis, nescire vos, et unumquemque suspiciones suas pro probatis et comprehensis pertinaci obluctatione tutari?
PL 5, 819A第一に、諸君自身、不明瞭な事柄について論じ、自然の秘密を解き明かそうとするとき、諸君が言い、断言し、しばしば死力を尽くした論争でもって擁護するそのことどもを、諸君自身が知ってはいないこと、そして各人が自分の憶測を、証明され把握されたものであるかのように、執拗な抗争によって守り立てているにすぎないことを、深く見抜いているのではないか。
Liber II, Caput VII
第II巻 第VII章PL 5, 819BQuid enim, si verum perspiciamus, etiam si omnia saecula in rerum investigatione ponantur, scire per nos possumus, quos ita caecos, et superbos nescio quae res protulit, et concinnavit invidia, ut, cum nihil sciamus omnino, fallamus nos tamen, et in opinionem scientiae subinflati pectoris tumore tollamur?
PL 5, 819B実に、真実を見極めるならば、たとえあらゆる時代を事物の探求に費やしたとしても、我々は自分の力で何かを知ることができるだろうか。我々をこれほど盲目に、これほど傲慢に、いったい何が、いかなる悪意が生み出し仕立て上げたのか。我々はまったく何も知らないというのに、それでも自らを欺き、胸を膨らませた高慢によって、知識という思い込みへと持ち上げられているのである。
Ut enim divina praeteream, et naturali obscuritate res mersas, potest quisquam explicare mortalium id, quod Socrates ille comprehendere nequit in Phaedone? homo quid sit, aut unde sit, anceps, varius, mobilis, pellax, multiplex, multiformis? in quos usus prolatus sit? cujus sit excogitatus ingenio, quid in mundo faciat, cur malorum tanta experiatur examina? utrumne illum tellus uliginis alicujus conversa putrore, tamquam vermes animaverit, tamquam mures? an fictoris alicujus, et fabricatoris manu lineamenta haec corporis, atque oris acceperint formam?
PL 5, 820A神的な事柄や、自然の暗さの中に沈められた事柄はさておくとしても、かのソクラテスが『パイドン』において捉えることのできなかったあの事柄を、死すべき者のうち誰か解き明かすことができるだろうか——人間とは何か、どこから来たのか、定まらず、移ろい、動きやすく、欺きに満ち、多岐にわたり、多様な形を持つこの人間は、何のために世に出されたのか、いかなる才知によって考案されたのか、世界において何をなすのか、なぜこれほどの災いの群れに見舞われるのか。大地がある種の湿った腐敗によって変じて、彼を蛆虫のように、鼠のように、生あるものとしたのか。あるいは、ある造形者、ある製作者の手が、この肉体と顔かたちの輪郭に形を与えたのか。
Potest, inquam, scire in medio haec posita, atque in sensibus constituta communibus, quibus causis mergamur in somnos, quibus evigilemus, quibus modis fiant insomnia, quibus visa? immo, quod ambigit in Theaeteto Plato, vigilemus aliquando, an ipsum vigilare, quod dicitur, somni sit perpetui portio? et quid agere videamur, insomnium cum videre nos dicimus? radiorum et luminis intentione videamus, an rerum imagines advolent, et nostris in pupulis sidant? utrum sapor in rebus sit, an palati contagionibus fiat? quibus ex causis pili nigrorem ingenitum ponant, neque omnes pariter, sed paulatim adjiciendo canescant? quid sit quod humores universi unum corpus efficiant mixtione, solum oleum respuat immersionem in se pati, sed in suam naturam impenetrabilem semper perspicue colligatur?
PL 5, 820B私が言うのは、これら手近に置かれ、人間共通の感覚のうちに据えられた事柄すら知りうるのか、ということである——いかなる原因によって我々は眠りに沈むのか、いかなる原因によって目覚めるのか、いかなる仕方で夢が生じ、いかなる仕方で幻が生じるのか。それどころか、プラトンが『テアイテトス』で思い惑っているように、我々はそもそもいつか目覚めているのか、それとも、目覚めていると言われるそのこと自体が、絶え間ない眠りの一部分なのか。そして我々が夢を見ていると言うとき、我々は何をしていると見えるのか。我々は光線と光の働きによって見るのか、それとも事物の像が飛んできて我々の瞳に宿るのか。味は事物のうちにあるのか、それとも口蓋との接触によって生じるのか。いかなる原因によって毛髪は生まれつきの黒さを脱ぎ捨てるのか、しかもすべてが一様にではなく、少しずつ加わるようにして白くなっていくのか。あらゆる液体が混合によって一つの物体をなすのに、油だけがそれに浸されることを拒み、常に自らの、他と混じり合わぬ本性のうちに明瞭にまとまるのはなぜか。
Ipse denique animus, qui immortalis a vobis et Deus esse narratur, cur in aegris aeger sit, in infantibus stolidus, in senectute defessus, delira et fatua et insana?
PL 5, 822A結局のところ、諸君によって不死にして神であると語られるかの心自体は、なぜ病人にあっては病み、幼児にあっては愚かで、老年にあっては疲れ果て、正気を失い、愚かしく、狂気に陥るのか。
Quorum infirmitas et inscientia miserabilis hoc magis est, quod cum fieri possit ut veri aliquid aliquando dicamus, et hoc ipsum nobis incertum sit, an veri aliquid dixerimus.
PL 5, 822A彼らの脆弱さと無知は、いっそう憐れむべきものである。なぜなら、我々がいつか何か真実なことを言うことがありえたとしても、果たして真実なことを言ったのかどうか、そのこと自体が我々にとって定かでないからである。
Liber II, Caput VIII
第II巻 第VIII章PL 5, 822AEt quoniam ridere nostram fidem consuestis, atque ipsam credulitatem facetiis jocularibus lancinare, dicite, o festivi, et meraco sapientiae tincti et saturi potu, estne operis in vita negotiosum aliquod atque actuosum genus, quod non fide praeeunte suscipiant, sumant, atque aggrediantur actores?
PL 5, 822A諸君は我々の信仰を嘲笑い、その信じる心そのものを戯れの機知でずたずたに切り裂くことを常としてきたのだから、言うがよい、おお、陽気な者たちよ、混じり気なき知恵の一杯に浸り、それに飽き足りた者たちよ——人生において、行為者たちが信を先立たせることなく引き受け、手を付け、着手するような、忙しく活発な仕事の類が、何か一つでもあるだろうか。
Peregrinamini, navigatis: non domum vos credentes peractis negotiationibus remeaturos? terram ferro scinditis, atque oppletis seminum varietate: non credentes vos frugem percepturos esse vicibus temporariis? conjugalia copulatis consortia: non futura esse credentes casta, et officiosi foederis in maritos? liberorum suscipitis prolem: non incolumen credentes fore, et per gradus aetatis venturam senectutis ad metas? aegritudines corporum medicorum committitis manibus: non credentes morbos posse mitigata asperitate leniri? bella cum hostibus geritis: non victoriam vos credentes praeliorum successionibus relaturos? veneramini deos, et colitis: non credentes illos esse, et propitias aures vestris supplicationibus accommodare?
PL 5, 823A諸君は旅をし、船で渡る。商いを終えて家に帰り着くと信じているからではないか。諸君は鉄で大地を切り開き、さまざまな種で満たす。時の巡りに応じて実りを受け取ると信じているからではないか。諸君は夫婦の契りを結ぶ。それが貞潔で、夫に対する務めの絆となると信じているからではないか。諸君は子を儲け育てる。その子が息災であり、齢の階梯を経て老年の極みへと至ると信じているからではないか。諸君は肉体の病を医者の手に委ねる。病が、その激しさを和らげられて、鎮まりうると信じているからではないか。諸君は敵と戦争を交える。戦いの成り行きによって勝利を得ると信じているからではないか。諸君は神々を崇め、崇拝する。彼らが実在し、諸君の祈願に恵み深い耳を傾けると信じているからではないか。
Liber II, Caput IX
第II巻 第IX章PL 5, 823BQuid illa de rebus ab humana cognitione sepositis, quae conscribitis ipsi, quae lectitatis, oculata vidistis inspectione, et manibus tractata tenuistis?
PL 5, 823B人間の認識から遠く隔てられた事柄について、諸君自身が書き記し、読みふけっているそれらのことどもについては何であろうか。諸君は目を凝らして観察し見たのか、手で触れて確かめたのか。
Nonne vestrum quicumque est, huic, vel illi credit auctori? non quod sibi persuaserit quis verum dici ab altero, velut quadam fidei astipulatione tutatur?
PL 5, 824A諸君のうち誰であれ、この著者かあの著者かを信じているのではないか。誰も彼も、他人によって言われたことが真実だと自分を納得させたのではなく、いわば信の一種の請け合いによって、それを支えとしているにすぎないのではないか。
Qui cunctorum originem esse dicit ignem aut aquam, non Thaleti aut Heraclito credit? qui causam in numeris ponit, non Pythagorae Samio, non Archytae? qui animam dividit, et incorporales constituit formas, non Platoni Socratico? qui quintum elementum principalibus applicat causis, non Aristoteli Peripateticorum patri? qui ignem minatur mundo, et venerit cum tempus, arsurum, non Panaetio, Chrysippo, Zenoni? qui individuis corporibus mundos semper fabricatur et destruit, non Epicuro, Democrito, Metrodoro? qui nihil ab homine comprehendi, atque omnia caecis obscuritatibus involuta, non Archesilao, Carneadi? non alicui denique Academiae veteris, recentiorisque cultori?
PL 5, 824A万物の起源を火または水であるとする者は、タレスかヘラクレイトスを信じているのではないか。原因を数に置く者は、サモスのピュタゴラスかアルキュタスを信じているのではないか。魂を分割し、非物体的な諸形相を立てる者は、ソクラテスの徒プラトンを信じているのではないか。第五元素を根本原因に加える者は、逍遥学派の祖アリストテレスを信じているのではないか。世界に火を予告し、時が来れば燃え尽きると説く者は、パナイティオス、クリュシッポス、ゼノンを信じているのではないか。不可分の物体によって世界が常に作られては壊されると説く者は、エピクロス、デモクリトス、メトロドロスを信じているのではないか。人間には何も把握され得ず、すべては見えざる不明瞭さに包まれていると説く者は、アルケシラオスかカルネアデスを信じているのではないか。あるいはついには、古アカデメイア派か新アカデメイア派のいずれかの徒を信じているのではないか。
Liber II, Caput X
第II巻 第X章PL 5, 824BIpsi denique principes, et praedictarum patres sectarum, nonne ipsa ea quae dicunt, suis credita suspicionibus dicunt? Vidit enim Heraclitus res ignium conversionibus fieri? concretione aquarum Thales?
PL 5, 824B結局のところ、これらの学派の首唱者であり祖である当人たちにしても、自分たちが語ることを、自分自身の憶測を信じたうえで語っているのではないか。ヘラクレイトスは、事物が火の転化によって生じるのを見たのか。タレスは、水の凝結によって生じるのを見たのか。
Pythagoras numero exire? incorporales formas Plato? individuorum Democritus concursiones? aut illi, qui autumant nihil posse omnino comprehendi, an sit verum quod dicunt, sciunt: aut ipsum, quod definiunt, veritatis esse intelligunt pronuntiatum?
PL 5, 825Aピュタゴラスは、事物が数から生じ出るのを見たのか。プラトンは、非物体的な諸形相を見たのか。デモクリトスは、原子の衝突を見たのか。あるいは、人間には何ものも一切把握され得ないと主張する者たちは、自分たちの言うことが真実であるかどうかを知っているのか。あるいは、自分たちが規定するその言明が真理のものであると、彼ら自身理解しているのか。
Cum igitur comperti nihil habeatis et cogniti, omniaque illa, quae scribitis, et librorum comprehenditis millibus, credulitate asseveratis duce: quaenam haec est judicatio tam injusta, ut nostram derideatis fidem, quam vos habere conspicitis nostra in credulitate communem?
PL 5, 825Aしたがって、諸君は何一つ確かめられ知られたものを持たず、諸君が書き記し、幾千もの書物に収めるそれらすべてのことを、信じることを導き手として言い張っているにすぎないのに、我々が我々の信の中に持っているのと共通のものを諸君自身が持っていると見て取りながら、我々の信仰を嘲るとは、これはいったい何と不正な裁定であろうか。
Sed sapientibus vos viris omnibus instructis disciplinarum generibus creditis? nempe illis, qui nihil sciscunt, nec pronuntiant unum; qui pro suis sententiis bella cum adversantibus conserunt, et pervicacia semper digladiantur hostili; qui cum alter alterius labefactant, destruunt, convelluntque decreta, cuncta incerta fecerunt, nec posse aliquid sciri ex ipsa dissensione monstrarunt.
PL 5, 825Aしかし諸君は、あらゆる学問の種類を身につけた賢者たちを信じているというのか。まさに、何一つ確かに知らず、一致した見解を述べることのない者たちを。自分たちの学説のために論敵と戦を交え、常に敵対的な執拗さで斬り合う者たちを。互いに相手の教説を揺るがし、打ち壊し、引き裂き合い、あらゆることを不確かなものにし、まさにその不一致そのものによって、何一つ知りえないことを示した者たちを。
Liber II, Caput XI
第II巻 第XI章PL 5, 825BSed officiant haec nihil, nihilque impediant; plurimum quo minus eis credere atque auscultare debeatis. Et quid est, quod in hac parte, aut vos plurimum habeatis, aut nos minus?
PL 5, 825Bしかし、これらのことは何ら妨げとならず、諸君が彼らを信じ、耳を傾けるべきことを少しも妨げないとしよう。ではこの点において、諸君が多く持ち、我々が少ししか持たないものとは、いったい何であろうか。
Vos Platoni, vos Cronio, vos Numenio, vel cui libuerit creditis: nos credimus, et acquiescimus Christo.
PL 5, 825B諸君はプラトンを、諸君はクロニオスを、諸君はヌメニオスを、あるいは誰でも気に入った者を信じている。我々はキリストを信じ、キリストに安んじている。
Iniquitas haec quanta est, ut cum utrique auctoribus stemus, sitque nobis et vobis unum et socium credere: vobis velitis dari, quod ita ab illis dicatur, accipere; vos ea, quae proferuntur a Christo, audire et spectare nolitis?
PL 5, 825Bこれはなんという不公正であろうか。我々も諸君も、それぞれの典拠となる者に拠って立ち、信じるということにおいて我々と諸君とは一つの、共通のことをなしているのに、諸君が彼らによってそう言われたことを受け入れることは自分たちに許されたいと望みながら、キリストによって語られたことには耳を傾け、目を向けようとしないとは。
Atqui si causas causis, partes partibus voluerimus aequare: magis nos valemus ostendere quid in Christo fuerimus secuti, quam in philosophis quid vos.
PL 5, 826Aしかるに、もし我々が理由と理由を、部分と部分とを比べ合わせようとするならば、我々の方こそ、我々がキリストにおいて何に従ったのかを、諸君が哲学者たちにおいて何に従ったのかよりも、よく示すことができるのである。
Ac nos quidem in illo secuti haec sumus: opera illa magnifica, potentissimasque virtutes, quas variis edidit exhibuitque miraculis, quibus quivis posset ad necessitatem credulitatis adduci, et judicare fideliter, non esse quae fierent hominis, sed divinae alicujus atque incognitae potestatis.
PL 5, 826Aそして我々があの方において従ったのは、次のことである——彼がさまざまな奇跡によって行い示したあの壮大な業と、この上ない力とであり、それらによって誰であれ、信じざるをえない必然へと導かれ、それらが人間のなしうることではなく、何か神的な、未知の力によるものであると、忠実に判じることができたのである。
Vos in philosophis virtutes secuti quas estis, ut magis vos illis quam nos Christo oportuerit credere?
PL 5, 826A諸君は哲学者たちにおいて、いかなる力に従ったというのか。我々がキリストを信じるよりも、諸君が彼らを信じるべきであったというほどの力に。
Quisnamne illorum aliquando verbo uno potuit, aut unius imperii jussione: non dicam maris insanias, aut tempestatum furores prohibere, compescere: non caecis restituere lumina aut sine luminibus natis dare: non ad vitam revocare defunctos: non annosas dissolvere passiones: sed quod levissimum multo est, fervunculum, scabiem, aut inhaerentem spinulam callo una interdictione sanare?
PL 5, 826A彼らのうちいったい誰が、ただ一言によって、あるいはただ一つの命令の下知によって——海の狂乱や嵐の猛威を止め鎮めることは言うまい、盲人に光を取り戻させ、生まれつき光を持たぬ者にそれを与えることも言うまい、死者を生に呼び戻すことも、長年の病を解き去ることも言うまい——それよりはるかに軽いこと、すなわち腫物や疥癬、あるいは肉刺に刺さった棘を、ただ一度の命令によって癒すことを、かつてなしえたであろうか。
Non quo illos negemus, aut morum integritate laudabiles, aut non omni genere studiorum et disciplinarum peritos: nam et verbis eos luculentissimis scimus loqui et compositionibus fluere levigatis; concludere acutissime syllogismos; ordinare sequaciter inductiones suas; reddere definitionibus formulas, partiri, dividere: multa dicere de numerorum generibus: multa de musicis: geometricas res etiam suis scitis et praeceptionibus explicare.
PL 5, 826Bこれは、彼らが人格の清廉さにおいて称賛に値することも、あらゆる種類の学問と学芸に通じていたことも、我々が否定するからではない。実に我々は、彼らがこの上なく明晰な言葉で語り、滑らかに整えられた文章で流れるように述べ、この上なく鋭く三段論法を締めくくり、自らの帰納を筋道立てて並べ、定義に形式を与え、分割し区分することを知っている。数の種類について多くを語り、音楽について多くを語り、幾何学の事柄をも自らの知識と教則によって解き明かすことを。
Sed quid istud ad causam? Numquid enthymemata, syllogismi, resque aliae similes scire illos veritatem spondent; aut ea re digni sunt, quibus necessario debeat rebus de obscurissimis credi?
PL 5, 827Aしかしそれが議論の本筋に何の関わりがあろうか。エンテュメーマや三段論法、その他これに類するものが、彼らは真理を知っていると保証するだろうか。あるいは、そのことによって、この上なく不明瞭な事柄について必ず信じられるべきほどに、彼らはふさわしい者となろうか。
Personarum contentio non est eloquentiae viribus, sed gestorum operum virtute pendenda. Ille non est dicendus auctor bonus, qui sermonem candidule prompsit: sed qui, quod pollicetur, divinorum operum prosequitur sponsione.
PL 5, 827A人物同士の優劣は、雄弁の力によってではなく、なされた業の力によって計られるべきである。言葉を明快に紡ぎ出した者が、良き保証人と呼ばれるべきではなく、約束することを神的な業の裏付けによって成し遂げる者こそが、そうなのである。
Liber II, Caput XII
第II巻 第XII章PL 5, 827AArgumenta vos nobis, et suspicionum argutias profertis: quibus ipse si Christus, cum pace hoc ejus, et cum venia dixerim, populorum in conventu uteretur: quis acquiesceret, quis audiret, quis eum promitteret aperte aliquid judicare? aut quis cassa et nuda jactantem, quamvis esset imprudens, et facilitatis stolidae, sequeretur?
PL 5, 827A諸君は我々に対して、論拠や憶測の巧言を差し出す。もし——彼に対する敬意と赦しをもって言わせてもらうなら——キリスト自身が民衆の集いにおいて、そのようなものを用いたとしたら、いったい誰がそれに満足し、誰がそれに耳を傾け、誰が彼を、公然と何かを判じる者と認めたであろうか。あるいは、たとえ無分別で愚かしい軽々しさを持つ者であっても、いったい誰が、空虚で中身のない誇言を吐く者に従ったであろうか。
Virtutes sub oculis positae, et inaudita illa vis rerum, vel quae ab ipso fiebat palam, vel ab ejus praeconibus celebrabatur in orbe toto: eas subdidit appetitionum flammas, et ad unius credulitatis assensum mente una concurrere gentes et populos fecit, et moribus dissimillimas nationes.
PL 5, 828A目の当たりに示された数々の力と、前代未聞のあの事象の勢い——それは彼自身によって公然となされ、あるいは彼の伝令者たちによって全世界にわたって喧伝された——これらこそが、諸国民と民衆、風習のまったく異なる諸民族を、欲求の炎へと駆り立て、一つの信仰への同意へと、心を一つにして集わせたのである。
Enumerari enim possunt, atque in usum computationis venire ea, quae in India gesta sunt, apud Seras, Persas, et Medos; in Arabia, Aegypto; in Asia, Syria; apud Galatas, Parthos, Phrygas; in Achaia, Macedonia, Epizo; in insulis et provinciis omnibus, quas sol oriens, atque occidens lustrat; ipsam denique apud dominam Romam, in qua cum homines sint Numae regis artibus, atque antiquis superstitionibus occupati, non distulerunt tamen res patrias relinquere, et veritati coalescere christianae.
PL 5, 828A実に、インドで、セレス人、ペルシア人、メディア人のもとで、アラビアで、エジプトで、アシアで、シリアで、ガラティア人、パルティア人、フリュギア人のもとで、アカイア、マケドニア、エピロス〔底本の綴りは Epizo。エピロス(Epirus)と取った〕で、日の昇るところから沈むところまで太陽が照らすあらゆる島々と属州で起こったことどもは、数え上げることができ、計算に用いることができる。そしてついには、女主人たるローマそのものにおいてすら、人々はヌマ王の技と古き迷信とにとらわれていたにもかかわらず、父祖伝来の事柄を捨て、キリスト教の真理へと結びつくことをためらわなかったのである。
Viderant enim currum Simonis magi, et quadrigas igneas Petri ore difflatas, et nominato Christo evanuisse.
PL 5, 828B人々は見たのである——魔術師シモンの車と、燃え盛る四頭立ての戦車とが、ペトロの口から吹き出された息によって吹き散らされ、キリストの名が唱えられると消え失せるのを。
Viderant, inquam, fidentem diis falsis, et ab eisdem metuentibus proditum, pondere praecipitatum suo, cruribus jacuisse perfractis; post deinde perlatum Brundam, cruciatibus, et pudore defessum, ex altissimis culminis se rursum praecipitasse fastigio.
PL 5, 828B彼らは見たのである、と私は言う——偽りの神々に頼っていた彼が、恐れをなしたその同じ神々に裏切られ、自らの重みによって落下し、両脚を砕かれて倒れ伏したのを。その後、ブルンディシウムへと運ばれ、責め苦と恥辱に打ちのめされて、再び最も高い屋根の頂きから身を投げたのを。
Quae omnia vos gesta neque scitis, neque scire voluistis, neque umquam vobis necessaria judicastis; ac dum vestris fiditis cordibus, et quod typhus est sapientiam vocatis, dedistis circumscriptoribus locum, illis inquam noxiis, quorum nomen interest obsolefieri Christianum, superfundendi caligines, atque obscurandi res tantas, eripiendae vobis fidei, subjiciendique contemptus: ut quia sibi praesentiunt finem pro meritis imminere, vobis quoque immitterent causam, per quam periculum adire possetis, et viduari benignitate divina.
PL 5, 829Aこれらの出来事をことごとく、諸君は知らず、知ろうともせず、自分たちに必要なこととも一度も判じなかった。そして諸君は自分の心を頼みとし、テュポス(慢心)にほかならぬものを知恵と呼びながら、たぶらかす者たちに付け入る隙を与えた。彼らこそ、キリスト教徒という名が廃れ去ることに利害を持つ有害な者たちであり、諸君の上に暗雲を注ぎかけ、これほど大きな事柄を覆い隠し、諸君から信仰を奪い取り、蔑みを植え付けようとする者たちである。彼らは、自分たちの所業の報いにふさわしい終わりが差し迫っていることを予感しているがゆえに、諸君にもまた、諸君が危険に陥り、神の慈愛を奪われうる原因を送り込もうとしたのである。
Liber II, Caput XIII
第II巻 第XIII章PL 5, 829BInterea tamen, o isti, qui admiramini, qui stupetis doctorum et philosophiae scita: ita non injustissimum ducitis inequitare, illudere tamquam stulta nobis et bruta dicentibus: cum vel ea, vel talia reperiamini et vos dicere, quae nobis dici pronuntiarique ridetis?
PL 5, 829Bしかしその間にも、おお、学者たちと哲学の教説とに驚嘆し、感嘆する者たちよ、諸君は、我々を愚かで粗野な者として語る者と見なして罵り嘲ることを、これほど甚だしい不正とは思わないのか——我々が言い、公言することを諸君が嘲笑うそのことと同じ、あるいは似たようなことを、諸君自身も語っているというのに。
Nec mihi cum his sermo est, qui per varia sectarum diverticula dissipati, has atque illas partes opinionum diversitate fecerunt.
PL 5, 829B私がここで語りかけているのは、学派のさまざまな脇道へと散らばり、意見の多様さによってあれこれの党派をなしている者たちに対してではない。
Vos, vos appello, qui Mercurium, qui Platonem, Pythagoramque sectamini: vosque caeteros, qui estis unius mentis, et per easdem vias placitorum inceditis unitate.
PL 5, 830A諸君に、諸君にこそ私は呼びかけているのだ——メルクリウスに、プラトンに、ピュタゴラスに従う者たちよ。そしてその他の、心を一つにし、同じ教説の道を一致して歩む諸君にも。
Audetis ridere nos, qui patrem rerum ac Deum veneramur et colimus; quodque illi dedamus et permittamus spes nostras?
PL 5, 830A諸君は、万物の父にして神である方を我々が敬い礼拝していること、そして我々の希望をこの方に捧げ委ねていることを、嘲笑おうというのか。
Quid Plato vester in Theaeteto, ut eum potissimum nominem, nonne animo fugere suadet e terris: et circa illum semper, quantum fieri potis est, cogitatione ac mente versari?
PL 5, 830A諸君のプラトンは、とりわけ彼の名を挙げて言うならば、『テアイテトス』において何と言っているのか。心をもって地上から逃れ去り、できうる限り常に、思考と精神とをもってあの方〔神〕の周りに留まるよう、勧めているのではないか。
Audetis ridere nos, quod mortuorum dicamus resurrectionem futuram? quam quidem nos dicere confitemur: sed a vobis aliter, quam sentiamus, audiri.
PL 5, 830A諸君は、我々が死者の復活が将来あると語ることを嘲笑おうというのか。なるほど我々はそう語ることを認める。しかし、それは諸君によって、我々の考えとは違う仕方で聞かれているのである。
Quid in Politico idem Plato? nonne cum mundus occoeperit ab occiduis partibus exoriri, et in cardinem vergere qui orientis est solis, rursus erupturos homines telluris e gremio scribit, senes, canos, decrepitos, et cum anni coeperint accedere longiores, per eosdem gradus, quibus hodie crescitur, ad incunabula infantiae desituros?
PL 5, 830A同じプラトンは『ポリティコス』において何と述べているか。世界が西の方角から回転を始め、太陽の昇るところの軸へと向きを転じるとき、人間は再び大地の胎から生まれ出て、老人として、白髪の、老いさらばえた姿として現れ、年月がいっそう長く経つにつれ、今日成長していくのと同じ段階を経て、幼児のゆりかごへと逆戻りしていくと、彼は書いているのではないか。
Audetis ridere nos, quod animarum nostrarum provideamus saluti, id est ipsi nobis? Quid enim sumus homines, nisi animae corporibus clausae?
PL 5, 830B諸君は、我々が我々の魂の救いを、すなわち我々自身のことを配慮していることを、嘲笑おうというのか。人間とは、肉体に閉じ込められた魂でなくて、いったい何であろうか。
Vos enim non omnes pro illarum geritis incolumitatibus curas, non quod vitiis omnibus, et cupiditatibus abstineatis: metus ille vos habet, ne velut trabalibus clavis affixi, corporibus haereatis.
PL 5, 831A諸君もまた、皆がその〔魂の〕健やかさのために配慮を払っているのではないか。あらゆる悪徳と欲望とを慎んでいるからではない。むしろ、大梁に打ち込む釘のように肉体に打ち付けられ、そこに縛り付けられたままとなることを恐れているのである。
Quid illi sibi volunt secretarum artium ritus, quibus affamini nescio quas potestates, ut sint vobis placidae, neque ad sedes remeantibus patrias obstacula impeditionis opponant?
PL 5, 831A秘められた技の儀式は、いったい何を意味しているのか——それによって諸君は、何やらの諸力に語りかけ、それらが諸君に対して穏やかであり、故郷の座へと帰りゆく諸君に妨げの障害を立てぬようにと願っているのではないか。
Liber II, Caput XIV
第II巻 第XIV章PL 5, 831AAudetis ridere nos, cum gehennas dicimus, et inextinguibiles quosdam ignes, in quos animas dejici ab earum hostibus, inimicisque cognovimus? Quid?
PL 5, 831A諸君は、我々がゲヘナを、そして魂がその敵と仇によって投げ込まれると我々の知るところとなった、ある消えることなき火を語ることを、嘲笑おうというのか。では、どうであろうか。
Plato idem vester in eo volumine, quod de animae immortalitate composuit, non Acherontem, non Stygem, non Cocytum fluvios, et Pyriphlegethontem nominat, in quibus animas asseverat volvi, mergi, exuri?
PL 5, 831A諸君の同じプラトンは、魂の不死について著したかの書物において、アケロン、ステュクス、コキュトスの川々、そしてピュリプレゲトンを名指し、それらの中で魂が転がされ、沈められ、焼かれると断言しているのではないか。
Et homo prudentiae non pravae, et examinis judiciique perpensi rem inenodabilem suscipit: ut cum animas dicat immortales, perpetuas, et corporali soliditate privatas, puniri eas dicat tamen, et doloribus afficiat sensuum.
PL 5, 831Bそして、悪しからぬ知恵を持ち、熟慮された吟味と判断を有するこの人物は、解きほぐしえぬ事柄を引き受けている。すなわち、魂は不死であり、永続的であり、肉体の堅固さを欠くと語りながら、それでもなお魂が罰せられると語り、感覚の苦痛を魂に負わせているのである。
Quis autem hominum non videt quod sit immortale, quod simplex, nullum posse dolorem admittere? quod autem sentiat dolorem, immortalitatem habere non posse? Nec tamen ejus auctoritas plurimum a veritate declinat.
PL 5, 831Bだが、不死なるもの、単純なるものが、いかなる苦痛をも受け入れえないことを、いったい誰が見て取らないであろうか。また、苦痛を感じるものが、不死性を持ちえないことを。とはいえ、彼〔プラトン〕の権威が真理から大きく逸れているわけではない。
Quamvis enim vir lenis, et benevolae voluntatis inhumanum esse crediderit, capitali animas sententia condemnari: non est tamen absone suspicatus jaci eas in flumina torrentia flammarum globis, et coenosis voraginibus tetra.
PL 5, 832Aというのも、この温和で善意ある人物は、魂が死刑の判決によって断罪されることを非人道的だと考えたであろうが、それでも彼が、魂が炎の渦巻く奔流と、泥にまみれた恐ろしい深淵とに投げ込まれると推測したことは、的外れではなかったからである。
Jaciuntur enim, et ad nihilum redactae, interitionis perpetuae frustratione vanescunt. Sunt enim mediae qualitatis, sicut Christo auctore compertum est, et interire quae possint, Deum si ignoraverint, vitae et ab exilio liberari, si ad ejus se minas, atque indulgentias applicarint.
PL 5, 832A魂は投げ込まれ、無へと帰せられて、永遠の滅びの虚しさのうちに消え去るのである。というのも魂は、キリストによって明らかにされたとおり、中間の性質のものであり、神を知らなければ滅びうるが、もし神の威嚇と寛容とに身を委ねるならば、生命を得て追放の身から解き放たれうるからである。
Et ut quod ignotum est pateat, haec est hominis mors vera, haec nihil residuum faciens. Nam illa, quae sub oculis cernitur, animarum est a corporibus dijugatio, non finis abolitionis extremus.
PL 5, 832Aそして、知られていないことが明らかになるように言うならば、これこそが人間の真の死であり、何も残さぬ死である。なぜなら、我々の目に見えるあの死は、魂が肉体から引き離されることであって、消滅の最終的な終わりではないからである。
Haec, inquam, est hominis mors vera, cum animae nescientes Deum per longissimi temporis cruciatum consumuntur igni ferro, in quem illas jacient quidam crudeliter saevi, et ante Christum incogniti, et ab solo sciente detecti.
PL 5, 832Bこれこそ、私が言う、人間の真の死である——すなわち、神を知らぬ魂が、この上なく長い時の責め苦を経て、凄まじい火〔底本は igni ferro。意味が取れないので、ferus の意と取った〕によって滅び尽くされることであり、その火の中へ、ある残酷で獰猛な者たちが魂を投げ込むのである。その者たちは、キリスト以前には知られておらず、ただ知る方によってのみ暴かれたのである。
Liber II, Caput XV
第II巻 第XV章PL 5, 833AQuare nihil est quod nos fallat, quod nobis polliceatur spes cassas, quod a novis quibusdam dicitur viris, et immoderata sui opinione sublatis, animas immortales esse, Deo rerum, ac principi gradu proximas dignitatis, genitore illo ac patre prolatas, divinas, sapientes, doctas, neque ulla corporis attrectatione contiguas: quod quia verum et certum est, et a perfecto sumus inemendabili perfectione prolati, inculpabiles, et ideo irreprehensibiles vivimus, boni, justi, et recti, vitiositatis nullius rei, nulla cupiditas nos vincit nulla libido dehonestat, virtutum omnium servamus atque integramus tenorem.
PL 5, 833Aそれゆえ、我々を欺くもの、空しい希望を我々に約束するものは何もない。すなわち、身の程を超えた自惚れに膨れ上がったある新手の者たちが説くところによれば——魂は不死であり、万物の至高の神に、その尊厳の位において最も近く、かの生みの父から発出したものであり、神的で、賢く、学識があり、肉体のいかなる接触によっても汚されることがない。そしてこれが真実で確かなことであるがゆえに、我々は完全なる方から、訂正の余地なき完全さをもって発出した者であり、咎めなく、それゆえ非難されることなく生き、善良で、正しく、まっすぐであり、いかなる悪徳をも持たず、いかなる欲望も我々を打ち負かすことなく、いかなる情欲も我々を辱めることなく、あらゆる徳の道筋を守り保っている、と。
Et quia uno ex fonte omnium nostrum defluunt animae, idcirco unum conveniensque sentimus: non moribus, non opinionibus discrepamus: Deum omnes novimus, nec quot in orbe sunt homines, sunt sententiae totidem, neque infinita varietate discretae.
PL 5, 833Aそして、我々すべての魂が一つの源から流れ出ているがゆえに、我々は一致した同じことを考えるのであり、風習においても意見においても食い違うことがない。我々はみな神を知っており、世に人間がいる数だけ学説があるのでもなく、無限の多様さによって隔てられているのでもない、と。
Liber II, Caput XVI
第II巻 第XVI章PL 5, 833BAt dum ad corpora labimur et properamus humana, ex mundanis circulis sequuntur nos causae, quibus mali simus, et pessimi, cupiditatibus atque iracundia ferveamus, exerceamus in flagitiis vitam, et in libidinem publicam venalium corporum prostitutione damnemur.
PL 5, 833Bしかし、我々が人間の肉体へと滑り落ち、急ぎ下るとき、天体の巡りから、我々を悪しき者、最悪の者たらしめる原因が付き従ってくる。欲望と怒りとに燃え立ち、恥ずべき行いのうちに生を送り、身を売る肉体の公然たる淫行によって、我々は情欲のうちに堕とされるのである。
Et quemadmodum se possunt incorporalibus corpora conjungere: aut a Deo principe res factae, ab infirmioribus causis ad vitiorum dehonestamenta traduci?
PL 5, 834Aまた、いかにして肉体が非物体的なものと結びつくことができようか。あるいは、至高の神によって造られたものが、より弱い原因によって、悪徳という恥辱へと引き渡されることができようか。
Vultis homines institutum, superciliumque deponere? qui Deum vobis adsciscitis patrem, et cum eo contenditis immortalitatem habere vos unam? vultis quaerere, pervestigare, rimari, quid sitis vos ipsi, cujus sitis, censeamini quo patre, quid in mundo faciatis, quanam ratione nascamini, quo pacto prosiliatis ad vitam? vultis favore deposito cogitationibus tacitis pervidere animantia nos esse, aut consimilia caeteris, aut non plurima differitate distantia?
PL 5, 834A諸君、人間たちよ、その気取りと高慢とを脱ぎ捨てる気はあるか。神を自らの父として招き入れ、この方と等しくただ一つの不死性を持つと言い張る諸君よ。諸君は、自分自身が何者であるか、誰に属するのか、いかなる父のもとに数えられるのか、世界において何をなすのか、いかなる理によって生まれるのか、いかなる仕方で生へと躍り出るのかを、問い、探り、究めようとする気はあるか。諸君は、贔屓目を捨てて、静かな思いのうちに、我々が動物であること、あるいは他の生き物と似通っていること、あるいはさほど大きな違いによって隔たってはいないことを、見て取ろうとする気はあるか。
Quid est enim, quod nos ab eorum indicet similitudine discrepare? vel quae in nobis eminentia tanta est, ut animantium numero dedignemur adscribi?
PL 5, 834Aというのも、我々が彼らとの類似から異なることを示すものが、いったい何であろうか。あるいは、動物の数に数えられることを潔しとしないほどの、いかなる優越が我々のうちにあるというのか。
Ex ossibus illis fundata sunt corpora, et nervorum colligatione devincta: et nobis comparili ratione ex ossibus fundata sunt corpora, et nervorum colligatione devincta.
PL 5, 834B彼らの肉体は骨によって基礎づけられ、腱の結びつきによって束ねられている。そして我々の肉体も、同じ理によって、骨によって基礎づけられ、腱の結びつきによって束ねられているのである。
Auras accipiunt naribus, et per anhelitum reciprocatas reddunt: et nos spiritum consimiliter ducimus, et respiramus commeatibus crebris. Femininis generibus, masculinisque distincta sunt: in totidem et nos sexus nostro sumus ab auctore formati.
PL 5, 834B彼らは鼻孔によって大気を取り込み、息づかいによって繰り返し吐き出す。我々もまた同様に息を引き入れ、絶え間ない呼吸によって息をする。彼らは雌雄の性によって分かたれている。我々もまた、同じだけの性に、我々の創造者によって形づくられているのである。
Edunt per uteros foetus, et corporalibus conciliis procreant: et nos corporum conjugationibus nascimur, et ex alvis fundimur, atque emittimur matrum.
PL 5, 835A彼らは胎によって子を産み出し、肉体の交わりによって生殖する。我々もまた、肉体の交合によって生まれ、母の胎から押し出され、送り出されるのである。
Cibo sustentantur et potu, et superfluas foeditates inferioribus egerunt abjiciuntque posticis: et nos cibo sustentamur et potu, et quod natura jam respuit, per eosdem effundimus tramites.
PL 5, 835A彼らは食物と飲み物とによって支えられ、余分な汚物を下の、後ろの道から排出し捨て去る。我々もまた食物と飲み物とによって支えられ、自然がすでに拒んだものを、同じ道筋を通して排出するのである。
Cura illis est omnibus famem prohibere mortiferam, et necessario invigilare pro victu: quid aliud nos tantis agimus in occupationibus vitae, nisi ut ea quaeramus, quibus famis periculum devitetur, et infelix sollicitudo ponatur?
PL 5, 835A彼らのすべてにとって、死をもたらす飢えを防ぐこと、そして生計のために必然的に気を配ることが関心事である。我々もまた、生のこれほど多くの営みにおいて、飢えの危険を避け、不幸な気遣いを取り除くための術を求める以外に、いったい何をなしているであろうか。
Morbos illa et inedias sentiunt, et ad ultimum senectute solvuntur: quid enim nos immunes malis ab his sumus, et non eadem ratione morborum incommoditatibus frangimur, senectutis destruimur tabe?
PL 5, 835A彼らは病や飢餓を経験し、最後には老年によって解き崩される。我々とて、これらの悪から免れているであろうか。同じ理によって病の不都合に打ち砕かれ、老いの衰えによって滅ぼされるのではないか。
Quod si et illud verum est, quod in mysteriis secretioribus dicitur, in pecudes atque alias belluas ire animas improborum, postquam sunt humanis corporibus exutae: manifestius comprobatur, vicinos nos esse, neque intervallis longioribus disparatos.
PL 5, 835Aもし、より秘められた密儀のうちで語られること、すなわち、悪しき者たちの魂は、人間の肉体を脱ぎ去った後、家畜や他の獣へと移り行くということもまた真実であるならば、我々が彼ら〔動物たち〕に近しい者であり、さほど大きな隔たりによって隔てられてはいないことが、いっそう明白に証明されるのである。
Siquidem res eadem nobis et illis est una, per quam esse animantia dicimur, et motum agitare vitalem.
PL 5, 835Bなぜなら、我々と彼らとにとって、我々が生き物と言われ、生命の動きを働かせる、その根拠となるものは、一つの同じものだからである。
Liber II, Caput XVII
第II巻 第XVII章PL 5, 835BSed rationales nos sumus, et intelligentia vincimus genus omne mutorum. Crederem istud verissime dici, si cum ratione et consilio cuncti homines viverent, servarent officiorum tenorem, abstinerent ab illicitis, et si negotia turpia non adirent; neque quisquam pravitate consilii, atque ignorantiae caecitate contraria sibimet atque inimica deposceret.
PL 5, 835Bしかし我々は理性を備えた者であり、知性によってあらゆる物言わぬ動物の種を凌駕している。もしすべての人間が理性と分別とをもって生き、務めの道筋を守り、許されぬことどもを慎み、恥ずべき仕事に手を出さず、また誰一人として、思慮の曲がったことや無知の盲目さによって、自分自身にとって相反し敵対することを求めたりしないのであれば、この言葉はまことに正しく語られていると、私は信じたであろう。
Vellem tamen scire, quaenam sit haec ratio, per quam sumus potiores animalium generibus cunctis: quia nobis domicilia fecimus, quibus possimus hyemalia frigora, et aestatis flagrantias evitare? Quid? Animantia caetera hujus rei providentiam non habent?
PL 5, 836Aとはいえ私は知りたいのである、我々があらゆる種類の動物にまさっているという、その理性とはいったい何であるのか。冬の寒さと夏の炎暑とを避けうる住処を、我々が自分のために作ったから、というのか。しかるに、ほかの生き物たちはこの事を先んじて備える力を持たないというのか。
Nonne alia cernimus opportunissimis sedibus nidulorum sibi construere mansiones? alia saxis et rupibus tegere et communire suspensis? excavare alia telluris sola, et in fossilibus foveis tutamina sibimet et cubilia praeparare?
PL 5, 836Aあるものはこの上なく都合のよい場所に自分のための小さな巣という住まいを組み立てているのを、我々は見ているではないか。あるものは張り出した岩や崖に身を覆い守り固めているではないか。あるものは大地の地面を掘り穿ち、掘られた穴の中に自分のための守りと寝床とを備えているではないか。
Quod si ministras manus illis etiam donare parens natura voluisset, dubitabile non foret, quin et ipsa construerent moenium alta fastigia, et artificiosa excuderent novitate.
PL 5, 836Aもし親なる自然が彼らにも働く手を与えようと欲したならば、彼らもまた高く聳える城壁を築き、巧みな新工夫を打ち出したであろうことは、疑いえぬところである。
Tamen in his ipsis, quae nostris atque unguibus faciunt, multa inesse conspicimus rationis et sapientiae simulacra quae homines imitari nulla meditatione possumus: quamvis sint nobis opifices manus, atque omni genere perfectionis artifices.
PL 5, 836Aそれでもなお、彼らが嘴と爪〔底本は nostris。rostris と読む〕とをもってなすこれらの業のうちには、理性と知恵とに似た働きが数多く宿っているのを我々は見て取る。それは人間には、いかに工夫を凝らしても模倣しえぬものである。我々には物を作り出す手があり、あらゆる種類の完成において巧みな技をもつというのに。
Liber II, Caput XVIII
第II巻 第XVIII章PL 5, 836BVestem illa non norunt, sellas, naves atque aratra compingere, nec denique suppellectilem caeteram quam familiaris usus exposcit. Non sunt ista scientiae munera, sed pauperrimae necessitatis inventa.
PL 5, 836B彼ら〔動物たち〕は、衣服を、椅子を、船を、鋤を組み立てることを知らない。家庭の用が求めるその他の道具についても同様である。これらは知の賜物ではなく、この上なく貧しい必要から生まれた発明にすぎない。
Neque cum animis artes coeli ex penetralibus ceciderunt: sed exquisitae et natae sunt in terris hic omnes, et cum processu temporum paulatim meditatione conflatae.
PL 5, 836Bもろもろの技術は、魂とともに天の奥所から落ちてきたのではない。それらはすべて、まさにこの地上において探し出され生まれたのであり、時の経過とともに、少しずつ工夫を重ねて練り上げられたのである。
Quod si haberent scientias animae, quas genus et habere divinum atque immortale condignum est: ab initio homines cuncti omnia scirent, nec saeculum esset ullum, quod artis esset ignarum alicujus, aut rerum experientia non paratum.
PL 5, 837Aもし魂がもろもろの学知を——それを持つことが神的にして不死なる種族にふさわしいとされるところの学知を——持っていたならば、初めからすべての人間があらゆることを知っていたはずであり、いかなる技術にも通じておらず、いかなる事柄の経験にも備わっていない世は、一つとして無かったはずである。
Nunc vero inops vita, et multarum indigens rerum, fortuita conspiciens quaedam commodule provenire, dum imitatur, experitur, et tentat, dum labitur, reformat, immutat, ex assidua reprehensione paravit sibi et concinnavit scientiolas artium, et ad unum exitum temporibus plurimis coemendata perduxit.
PL 5, 837Aしかるに実際には、乏しく多くの物を必要とする人の暮らしが、偶然のうちに何ごとかが具合よく起こるのを見て取り、それを真似、試み、企てる中で、また誤りに陥るごとに、造り直し、改め、絶えざる手直しをもって、もろもろの技術の小さな知識を自分のために整え組み立て、それを長い時をかけて次第に磨き上げ、ひとつの完成へと導いたのである。
Liber II, Caput XIX
第II巻 第XIX章PL 5, 838AQuod si homines penitus aut ipsos se nossent, aut intellectum Dei suspicionis alicujus acciperent aura, numquam sibi adsciscerent divinam immortalemque naturam: nec existimarent quiddam magnificum se esse, quia sibi craticulas, trulleos craterasque fecerunt, quia subuculas, suppara, laenas, lacernulas, trabeas, cultros, loricas et gladios, quia rastra, securiculas, vomerem.
PL 5, 838Aもし人間が自分自身を深く知っていたならば、あるいはいくばくかの推測の風にでも神についての理解を受け取っていたならば、彼らは決して、神的にして不死なる本性を自分のものだと僭称しはしなかったであろう。また、自分たちのために焼き網や鍋や混酒器を作ったから、下着や上衣や外套や短マントや正装用のトガや小刀や胸当てや剣を、あるいは鍬や小斧や鋤先を作ったからといって、自分たちを何か偉大な者だとは考えなかったであろう。
Numquam, inquam, crederent typho et arrogantia sublevati, prima esse se numina, et aequalia principis summitati: quia grammaticam, musicam, oratoriam pepererant, et geometricas formulas.
PL 5, 838A繰り返して言うが、彼らは高慢と傲りとに浮かれ上がって、自分たちこそが第一の神々であり、至高の神の高みに等しいものだ、などとは決して信じなかったであろう——文法学や音楽や弁論術を、また幾何学の法式を生み出したからといって。
In quibus artificiis quidnam insit admirabile, non videmus: ut ex eorum inventione credatur esse animas potiores et sole et sideribus cunctis, hunc totum, cujus membra sunt haec, mundum et dignitate et substantia praeterire.
PL 5, 839Aこれらの技芸のうちに何か驚嘆すべきものが宿っているとは、我々には見えない。それゆえ、これらを発明したという理由から、魂が太陽よりも、あらゆる星々よりも優っており、それらがその一部にすぎないこの全世界を、尊厳においても実体においても凌駕している、と信じられるべきいわれはない。
Quid enim aliud se spondent vel insinuare posse, vel tradere, quam ut regulas nominum, differentiasque noscamus? ut intervalla in vocum sonis? ut loquamur suadenter in litibus, ut terrarum continentias metiamur?
PL 5, 839Aいったいこれらは、名詞の規則とその区別とを我々に知らせること、声の響きの間隔を知らせること、訴訟において人を説き伏せるように語れるようにすること、大地の広がりを測れるようにすること、それ以外の何を、伝え授けうると約束しているというのか。
Quae si secum animae divinis ex regionibus attulissent, et esset necessarium scire, omnes ea jamdudum in omni orbe tractarent: neque ullum hominum reperiretur genus, quod non esset his omnibus aequaliter atque uniformiter eruditum.
PL 5, 839Aもし魂がこれらを神的な領域から携えて来たのであり、かつそれを知ることが必要なことであったならば、すべての人間はとうの昔から、全世界のいたるところでこれらを行っていたはずである。そして、これらすべてにおいて等しく一様に教養を身につけていない人間の種族など、一つとして見出されなかったはずである。
Nunc vero in mundo quotus quisque est musicus, dialecticus, et geometres, quotus orator, poeta, grammaticus? ex quo apparet, ut saepius dictum est, inventa haec esse locorum necessitate, ac temporum: neque divinas eruditas advolavisse huc animas: quod neque omnes doctae sint, neque discere omnes possint, et sint in his plurimae acuminis obtusioris, et bardi, et ad discendi studium plagarum coercitione cogantur.
PL 5, 839Bしかるに実際には、世の中で音楽家や論理学者や幾何学者である者が、いったい幾人いようか。弁論家や詩人や文法学者である者が、いったい幾人いようか。ここから明らかなのは、すでにたびたび述べたとおり、これらの発明が場所と時の必要から生まれたものであって、神的な学識をたずさえた魂がここに飛来したのではない、ということである。なぜなら、すべての者が学識を持っているわけでもなく、すべての者が学びうるわけでもなく、その多くは鈍い理解力の持ち主であり、愚鈍であり、学びへの熱意へと鞭打ちの強制によって駆り立てられねばならぬ者たちだからである。
Quod si ea, quae discimus, reminiscentias esse constaret, ut antiquis opinionibus scitum est, conveniebat nos omnes ab una veritate venientes unum nosse, unumque reminisci, non habere diversas, non plurimas, dissidentesque sententias.
PL 5, 840Aもし我々が学ぶところのものが、古い見解によって知られているとおり、想起にほかならぬということが確かであったならば、ひとつの真理から出た我々すべてが、ひとつの事を知り、ひとつの事を想起するのがふさわしく、種々の、あるいは多くの、たがいに食い違う学説を持つことなどなかったはずである。
Nunc vero cum singuli aliud atque aliud asseramus, manifestum et promptum est, nihil nos attulisse de coelo, sed hic nata addiscere, et suspicionibus coalita vindicare.
PL 5, 840Aしかるに実際には、我々はおのおの異なった事柄を主張しているのであるから、我々が天から何ひとつ携えて来たのではなく、この地に生まれたものごとを後から学び取り、推測の中から生じた事柄を自分のものだと言い張っているにすぎないことは、明白かつ疑いない。
Liber II, Caput XX
第II巻 第XX章PL 5, 840AEt ut vobis clarius manifestiusque monstremus, cujus sit pretii homo, quem simillimum creditis potentiae superioris existere, concipite animis hanc imaginem vestris, et quod fieri si aggrediamur potest, tamquam si simus aggressi, similitudinis assumptione teneamus.
PL 5, 840Aそして、諸君がより高き力にきわめて近いものだと信じている人間なるものが、いかほどの値打ちを持つのかを、より明らかに、より判然と諸君に示すために、諸君はこの像を心に思い描くがよい。そして、もし我々がこれを実際に試みるとすれば起こりうるであろうことを、あたかも実際に試みたかのように、類比を借りて捉えることにしよう。
Sit igitur nobis tellure in effossa locus habitabilis formam cubilis efficiens, tecto et parietibus clausus; non algidus frigore, non fervoris nimius in calore, sed ita temperatus, et medius, ut nec frigoris sensum, nec ardorem validum perpetiatur aestatis.
PL 5, 840Bそこで我々のために、大地を掘り穿った中に、寝床の形をなす住みうる場所があるとしよう。屋根と壁とに閉ざされ、寒さに凍えることもなく、暑さのあまり燃えることもなく、寒さの感覚も夏の激しい炎熱も被らぬほどに、ほどよく調えられ、中間に保たれているとしよう。
In hunc sonus omnino nullius incidat vocis, non avis, non bestiae, non tempestatis, non hominis, non denique fragoris alicujus, aut concrepantis terribiliter coeli.
PL 5, 841Aこの場所には、いかなる声の音も一切入り込まないとしよう。鳥の声も、獣の声も、嵐の音も、人の声も、そして何らかの物音も、恐ろしく鳴り轟く天の音すらも。
Excogitemus deinde quemadmodum lumen accipiat, non ex illato igni, neque ex sole conspecto, sed nothum aliquid fiat, quod imaginem luminis caligine interposita mentiatur: janua non una sit, nec sit introitus rectus, adeatur inflexibus flexuosis: nec recludatur aliquando, nisi cum necessaria ratio postularit.
PL 5, 841A次に、この場所がどのようにして光を受け取るかを、我々は工夫して考えよう。持ち込まれた火からでもなく、見える太陽からでもなく、何か偽りの光が生じるようにし、それが暗がりを間に挟みながら光の姿を装うようにしよう。入り口は一つではなく、まっすぐな通路でもなく、幾重にも曲がりくねった道を通ってのみ近づけるようにし、必要な理由が求めるとき以外は、決して開かれないようにしよう。
Liber II, Caput XXI
第II巻 第XXI章PL 5, 841ANunc quoniam imagini praeparavimus sedem, accipiamus deinceps mox aliquem natum, in loci illius hospitium, quod habeat rem nullam, et sit inane ac vacuum: Platonica licet aut Pythagorea progenie, aut horum alicujus, qui acuminis perhibentur fuisse divini: aut ex Deum responsis sapientissimi nuncupati.
PL 5, 841Aさて、我々はこの像のために住まいを整えたのであるから、続けて、生まれてすぐの者を一人、かの場所の宿りへと迎え入れることにしよう。その宿りには何ひとつ物が無く、がらんとして空であるとする。プラトンの血筋であれ、ピュタゴラスの血筋であれ、あるいは神的な鋭さを持っていたと伝えられるこれらの誰かの血筋であれ、神々の託宣によって最も賢明な者と呼ばれた者の血筋であれ、構わない。
Quod cum actum fuerit, nutriri ut debeat sequitur, et alimoniis convenientibus educari. Adhibeamus igitur et nutricem, quae semper ad eum nuda, semper silens accedat, verbum nullum faciens, nec in sermones aliquos ora et labra diducat: sed cum mammas dederit, et consequentia supplerit officia, datum quieti linquat, et ante fores clausas dies noctesque continuet.
PL 5, 841Bこれがなされたなら、次に必要となるのは、その子が養われねばならぬこと、ふさわしい食べ物によって育てられねばならぬことである。そこで、乳母もまた用意することにしよう。乳母は常に裸のままその子に近づき、常に沈黙を守り、いかなる言葉も発せず、口と唇を言葉のために開くこともないとする。だが乳を与え、それに続く務めを果たし終えたなら、その子を休ませたまま残し、閉ざされた扉の前で昼も夜も過ごし続けるものとする。
Poscit enim plerumque res, nutricias adesse curas, et observare temporarios motus. At vero cum coeperit solidioribus cibis infans debere fulciri, nutrice inferantur ab eadem, veste, ut diximus, posita, et tenore reticentiae servato.
PL 5, 842Aというのも、事の性質上たいてい、乳母の世話が傍らにあり、時々の様子を見守ることが求められるからである。しかし幼児がより固い食べ物によって支えられねばならなくなったときには、その同じ乳母によって食べ物が運び込まれるものとし、すでに述べたとおり衣服を脱いだままで、沈黙の態度を保ったままとする。
Ipse autem, qui infertur cibus sit unus atque idem semper: nihil materia differens, nec per varios redintegratus sapores: sed aut fitilla de milio, aut sit panis ex farre, aut, ut aescula imitemur antiqua, ex cinere caldo glandes, aut ex ramis agrestibus bacculae.
PL 5, 842Aさて、運び込まれる食べ物そのものは、常にただ一つの同じものであるとする。素材において異なることなく、種々の味によって取り換えられることもない。ただ、粟の粥であるか、あるいは小麦の粉から作ったパンであるか、あるいは古の食事を模して、熱い灰の中で焼いたどんぐりであるか、野の枝から取れた木の実であるか、そのいずれかとする。
Potio autem vini sit prorsus incognita, nec sedandae aliud admoveatur siti, quam liquor purus e fontibus caldore ignis intactus: et, si fieri potis est, manibus subministratus cavis.
PL 5, 842Aぶどう酒の飲用は一切知られぬままとし、渇きを鎮めるために近づけられるものは、火の熱に触れぬ泉からの純粋な水以外にはないとする。そしてできることならば、窪めた両手によって与えられるものとする。
Fiet enim familiaris e more consuetudo in naturam versa: nec appetitio porrigetur ulterius, esse amplius nesciens quod petatur.
PL 5, 842Bそうすれば、習わしから生じた馴染みが本性へと変わり、それ以上求める欲求が広がることもなくなる。それ以上のものが存在することすら、求める当のものとして知られていないからである。
Liber II, Caput XXII
第II巻 第XXII章PL 5, 843AQuorsum igitur haec spectant? Ut, quoniam creditum est animas divinas atque adeo immortales esse, et ad hominum corpora disciplinis cum omnibus advolare, experiamur ex isto, quem hoc genere voluimus educari, capiatne res fidem, an sit leviter credita, et frustrabili expectatione praesumpta.
PL 5, 843Aでは、これらは何のためなのか。魂は神的であり、それゆえ不死であって、あらゆる学識を携えて人間の肉体へと飛来する、と信じられているのであるから、我々がこの仕方で育てようと望んだこの子によって、その説が信をかち得るものであるか、それとも軽々しく信じられ、空しい期待によって思い込まれたものにすぎないかを、試してみようというのである。
Procedat igitur nobis solitudine in operta nutritus, quot vultis annos agens, vultis vicenarius? vultis tricenarius? immo cum annos fuerit quadraginta permensus, mortalium conciliis inferatur: et si verum est illum principalis esse substantiae portionem tam laetam et ex fontibus vitae derivatum hic agere, antequam notitiam rei sumat alicujus, aut sermone imbuatur humano, det responsum rogatus, quisnam sit ipse, aut quo patre, quibus sit in regionibus editus, quo pacto, aut quanam ratione nutritus, quid operis aut negotii celebrans anteacti temporis decurrerit aevitatem.
PL 5, 843Aさて、隠された孤独のうちに養われたこの者を、我々の前へ進み出させるとしよう。年齢は諸君の望むままに——二十歳がよいか、三十歳がよいか。いや、四十年を経たなら、人間たちの集いの中へと連れ出すとしよう。もし彼が、あの至高なる実体のかくも幸いなる一部であり、命の源泉から流れ出た者としてここに在る、ということが真実であるならば、彼が何らかの事柄の知識を得る前に、あるいは人間の言葉に馴らされる前に、問われたときに答えることができるはずである——自分自身が何者であるか、いかなる父から生まれたか、いかなる地方に生まれ出たか、いかなる仕方で、いかなる理によって養われたか、これまでの時をどのような仕事あるいは務めに携わって過ごしてきたか、と。
Ita ille non omni pecore, ligno, saxo obtusior, atque hebetior stabit? non missus in res novas, et numquam sibi ante cognitas, ipsum sese est ante omnia nesciturus?
PL 5, 844Aそのようにして彼は、あらゆる家畜よりも、木よりも、石よりも鈍く愚かな者として立つことにはならないのか。新奇なる事物の中へ、かつて自分に知られたことのないものの中へと投げ込まれ、何よりもまず自分自身を知らずにいることにはならないのか。
Poteritne, si quaeras, sol quid sit ostendere, terra, maria, sidera, nubes, nebula, pluviae, tonitrua, nix, grando? Poterit arbores scire quid sint, herbae, aut gramina, taurus, equus, aut aries, camelus, elephantus, aut mulus?
PL 5, 844Aもし諸君が問うならば、彼は太陽とは何であるかを示すことができるであろうか。大地、海、星々、雲、霧、雨、雷、雪、雹とは何であるかを。木とは何であるか、草とは、あるいは牧草とは、牛、馬、あるいは羊、駱駝、象、あるいは騾馬とは何であるかを、彼は知ることができるであろうか。
Liber II, Caput XXIII
第II巻 第XXIII章PL 5, 844AEsurienti si dederis uvam, mustacium, caepe, carduum, cucumerem, ficum, sciet posse sedari omnibus ex his famem? aut quo genere singula esse debeant esui?
PL 5, 844Aもし飢えている彼に、葡萄、ぶどう酒入りの菓子、玉葱、薊、胡瓜、無花果を与えたなら、彼はこれらすべてによって空腹を鎮めうることを知るであろうか。あるいは、それぞれがどのような仕方で食すべきものであるかを知るであろうか。
Et sibi ignem si plurimum feceris, aut venenatas circumposueris bestias, nonne ibit per medias flammas, viperas, solifugas, esse noxias nesciens, et timere ipsum quid sit ignorans?
PL 5, 844Aまた、もし彼のために大きな火を焚き、あるいは毒を持つ獣を周りに置いたならば、彼は炎の真只中を、毒蛇を、毒蜘蛛の間を、それらが害をなすものと知らぬままに、恐れるということ自体をも知らぬままに、歩いていくのではないか。
Jam vero si vestem, si supellectilem ponas in medio tam urbanam, quam rusticam, eritne idem ut possit discriminare cui negotio res quaeque conveniat? cujus muneris accommodata sint usui?
PL 5, 845Aさらに、都会風のものであれ田舎風のものであれ、衣服や家財道具を彼の前に置いたならば、彼はそれぞれの品がどのような用途にふさわしいのか、いかなる務めの使用に適しているのかを、見分けることができるであろうか。
Indicet in quos habitus vestis stragula facta sit, mitra, strophium, fascia, pulvinus, muccinium, laena, calantica, mantele, mastruca, soccus, solea, calceus?
PL 5, 846A敷布はどのような用に作られたものか、頭巾は、胸帯は、包帯は、枕は、手拭は、外套は、婦人用の頭布は、食卓布は、毛皮の衣は、軽靴は、サンダルは、履物は、それぞれ何のためのものかを、彼は示すことができるであろうか。
Quid si adjicias rota quid sit, aut tribula, vannus, dolium, cupa, trapetum, vomis, aut cribrum, mola, buris, aut sarculum? Quid arquata si sellula, acus, strigilis, polubrum, siliquastrum, trulla, lancicula, candelabrum, batiaca, scopae, scyphus, saccus?
PL 5, 846Aさらに、車輪とは何か、脱穀板は、箕は、大甕は、樽は、オリーブ搾り機は、鋤先は、篩は、石臼は、鋤の柄は、鍬は、と加えて問うたならばどうか。丸く反った小椅子は、針は、肌かき器は、洗い鉢は、腰掛けは、柄杓は、小皿は、燭台は、瓶は、箒は、杯は、袋は、それぞれ何であるかを問うたならばどうか。
Quid si cithara, tibia, argentum, aes, codex, radius, liber? Quid instrumenta si caetera, quibus vita succingitur et continetur humana?
PL 5, 848A竪琴は、笛は、銀は、青銅は、書板は、コンパスの脚は、書物は、それぞれ何であるかと問うたならばどうか。人間の生活を支え、成り立たせているその他の道具について問うたならばどうか。
Ita, ut diximus, ille non bovis ritu, aut asini, porci, aut si ullum est animal tardius, conspiciet haec quidem, formaturas varias respectans, sed quae sint singula nesciens, et quam in causam possideantur, ignorans?
PL 5, 848Aそのようにして、すでに述べたとおり、彼は牛や驢馬や豚のように、あるいはそれよりもなお鈍い動物があるならばそのように、これらのものを目にはするであろうが、様々な形を眺めるだけで、それぞれが何であるかを知らず、何のために持たれているのかも知らぬままではないのか。
Nonne vocem, si fuerit necessitate aliqua coactus emittere, ut solemne est mutis, inarticulatum nescio quid ore hiante clamabit?
PL 5, 849A何らかの必要に迫られて声を出さねばならぬとき、物言わぬ者たちに常であるように、彼は口を開いたまま、何やら分節をなさぬ叫びをあげるにすぎないのではないか。
Liber II, Caput XXIV
第II巻 第XXIV章PL 5, 849AQuid in Menone, o Plato, quaedam rationibus numeri admota ex puerculo sciscitaris, et ex ejus niteris responsionibus comprobare, quae discamus non discere, sed in eorum memoriam quae antiquitus noveramus, redire?
PL 5, 849Aおお、プラトンよ、『メノン』において、なにゆえお前は、数の理に基づく問いを幼い少年に投げかけ、その答えによって、我々が学ぶところのものは学び取るのではなく、はるか昔に知っていた事柄の記憶へと立ち返るのだということを、証明しようと努めるのか。
Qui si tibi vere respondet, non enim nos convenit fidem rebus abjudicare quas dicis, non rerum scientia, sed intelligentia ducitur: et ex eo, quod aliquos numeros quotidianis habet ex usibus notos, fit ut sequatur rogatus, et ipsa illum semper per multiplicationis adducat accessio.
PL 5, 849Aもし彼がお前に正しく答えるとしても——お前の語るところを我々が端から信を拒むのはふさわしくないからであるが——それは事物の学知によってではなく、理解力によって導かれているのである。日々の用いごとから幾つかの数を知っているというそのことによって、問われれば後をついて答えることになり、掛け合わせの増分そのものが常に彼を導いていくにすぎない。
Quod si vere confidis immortales huc animas, et plenas scientiae pervolare, adolescentulum istum rogare definito, quem esse conspicis ignarum rerum, et humanitatis in finibus constitutum.
PL 5, 850Aもしお前が、不死なる魂が学知に満ちてこの世へと飛来するのだと真に確信しているならば、あの少年に問うのはもうやめるがよい〔底本は definito。desinito と読む〕。お前が事物に無知だと見なしているその少年は、人間の交わりの内にすでに置かれた者なのだから。
Quadragenarium istum ad te voca, et ex eo percontare, non abstrusum aliquid, non involutum, non de triangulis, non de quadratis, quid sit Cubus, aut Dynamis sesquioctavus, aut sesquitertius ultimo: sed quod in medio situm est, bis bina, bis terna, quam efficiant summulam, quaerito.
PL 5, 850Aこの四十歳の者をお前のもとへ呼び寄せ、彼に尋ねてみるがよい。深遠なことでも、込み入ったことでもなく、三角形についてでも、四角形についてでもなく、立方数とは何か、平方数〔デュナミス〕とは何か、九対八の比とは何か、はては四対三の比とは何か、といったことでもなく——ただ、その中間にあるもの、二かける二、二かける三が、いかなる小さな和をなすかを問うてみるがよい。
Volumus videre, volumus scire, quid rogatus respondeat, an inquisitam expediat quaestionem.
PL 5, 850A我々は見たいのである、知りたいのである——問われたとき彼が何と答えるのか、投げかけられた問いを解き明かすことができるのかどうかを。
Ita ille sensurus est, quamvis ei pateant aures, an aliquid dicas, an aliquid quaeras, an ab se responderi aliquid postules: et non stipes ut aliquis, aut Marpesia, ut dictum est, rupes stabit elinguis et mutus, hoc ipsum ignorans et nesciens, secum potius an cum altero colloquaris, cum altero sermocineris, an secum: oratio sit ista, quam promis, an sonitus vocis, nihil rerum significans, sed inani continuatione pertractus?
PL 5, 850A彼はそのようにして気づくのであろうか——たとえ耳が開かれていようとも、お前が何かを語っているのか、何かを問うているのか、彼から何らかの答えを求めているのかを。そして彼は、あたかも切り株のように、あるいは言われるところのマルペーサの岩のように、舌なく口を利かぬまま立ちすくむのではないか。お前が自分自身と語っているのか、それとも別の誰かと語り合っているのか、別の誰かと言葉を交わしているのか、あるいは自分自身と語っているのか、それ自体を知らず、わきまえぬままに。お前が発するそれが言葉であるのか、それとも何ら事柄を意味することなく、空しい連なりによって引き延ばされた声の響きにすぎないのかを。
Liber II, Caput XXV
第II巻 第XXV章PL 5, 851AQuid dicitis, o viri, plusquam satis est vobis ex aliena generositate tribuentes? Haec est anima docta illa quam dicitis, immortalis, perfecta, divina, post Deum principem rerum, et post mentes geminas locum obtinens quartum, et affluens ex crateribus vivis?
PL 5, 851A諸君は何を語っているのか、おお、人々よ——他人の高貴さから、身に余るほどのものを自分たちに割り当てながら。これが、諸君の言うところの、あの学識ある魂なのか——不死であり、完全であり、神的であり、万物の至高の神に次ぎ、双つの知性に次いで第四の座を占め、生ける混酒器から溢れ出た、あの魂なのか。
Hic est ille pretiosus, et rationibus homo augustissimis praeditus, mundus minor qui dicitur, et totius in speciem similitudinis fabricatus, atque formatus: nullo melior, ut apparuit, pecore, obtusior ligno, saxo, qui nesciat homines, et in mutis semper solitudinibus degat, demoretur iners, valeat in aere, quamvis annis vivat innumeris, et numquam nodis corporeis eximatur.
PL 5, 851Aこれが、かの尊き者、いとも荘厳なる理をそなえた人間、いわゆる小宇宙と呼ばれ、全体の似姿として造られ形づくられた者だというのか——それが、明らかになったように、いかなる家畜にも優ることなく、木よりも石よりも鈍く、人間というものを知らず、常に物言わぬ孤独のうちに過ごし、無為なままとどまり、ただ息をしているだけの者であり、たとえ数えきれぬ年月を生きようとも、肉体の縛めから決して解き放たれることがない、というのか。
Sed cum scholas attigerit, et magistrorum fuerit institutionibus eruditus, efficitur prudens, doctus, et quam nuper habuerat, imperitiam ponit.
PL 5, 852Aしかし、彼が学校に触れ、教師たちの教えによって教育を受けたなら、賢明な者、学識ある者となり、つい先ごろまで持っていた無知を脱ぎ捨てる。
Et asellus, et bos aeque, usu atque assiduitate cogente, discit arare ac molere: equus jugum subire, et agnoscere in curriculo flexiones: camelus sese submittere, sive cum sumit onera, sive cum ponit: columba manumissa revolare ad dominicas sedes: canis cum invenerit praedam, cohibere et continere latratum: verba psittacus et integrare, et nomina corvus expromere.
PL 5, 852Aそして驢馬も牛も同じように、慣れと絶えざる訓練とに強いられて、耕すことと挽くことを学ぶ。馬は軛を負うことを、競走路にあって曲がり角を見分けることを学ぶ。駱駝は荷を負うときも下ろすときも身をかがめることを学ぶ。放たれた鳩は主人の住みかへと飛び帰ることを学ぶ。犬は獲物を見つけたときには吠え声を抑え、押しとどめることを学ぶ。鸚鵡は言葉をそのまま繰り返し、烏は名を口にすることを学ぶ。
Liber II, Caput XXVI
第II巻 第XXVI章PL 5, 852ASed ego cum audio nescio quid praestans animam dici, Deo vicinum et proximum, scientem huc omnia superioribus adventare de saeculis: nolo illam discere, sed docere: nec ex docta, ut dicitur, elementariam fieri: sed retinentem res suas corporibus semet circumligare terrenis.
PL 5, 852Aしかし私は、魂が何か優れたものと言われ、神に近く隣り合うものとされ、あらゆることを知って、より高き世々からこの世へ到来するのだと聞くとき、それが学ぶのではなく教えることを望むのであり、言われるところの学識ある者から初学者へと成り下がることを望まぬのであり、むしろ自分の持つものを保ったまま地上の肉体に自らを結びつけることを望むのである。
Nisi enim sese habuerit res ita, discerni quis poterit, utrumne illud, quod audit, reminiscatur, an discat? cum multo facilius sit credere, discere illam quod nesciat, quam oblitam, quod paulo ante sciebat, et oppositu corporis amitti repetentiam priorum.
PL 5, 853Aなぜなら、もし事がそのようでないならば、魂が聞くところのものを想起しているのか、それとも学んでいるのか、いったい誰が見分けることができようか。魂が知らぬことを学んでいるのだと信じるほうが、つい先ほどまで知っていたことを忘れ、肉体という妨げによって以前の記憶を失っているのだと信じるよりも、はるかに容易いからである。
Et ubi est illud quod dicitur incorporalis anima substantiam non habere? Quod enim nullius est corporis, oppositione alterius non impeditur, nec potest aliquid suaderi perdere id, quod non potest tactum rei oppositae sustinere.
PL 5, 853Aそして、魂は非物体的であり実体を持たないと言われることは、いったいどこにあるのか。いかなる物体でもないものは、他の物体に妨げられることがない。対立する物の接触を受けることのできぬものが、何かを失うよう仕向けられることはありえないのである。
Ut enim numerus in corporibus constitutus, quamvis mille corporibus obruatur, intactus et inviolabilis constat, ita necesse est animas, si sunt, ut perhibetur, incorporeae, oblivionem priorum nullam pati: quamvis eas solidissimae corporum circumligaverint junctiones.
PL 5, 853Aなぜなら、物体のうちに成り立つ数が、たとえ千の物体に埋もれようとも、触れられることなく損なわれずにあり続けるのと同様に、魂もまた、もし言われるとおり非物体的であるならば、たとえ物体のこの上なく堅固な結びつきが取り巻いたとしても、以前の事柄を何ひとつ忘れ去るということがあってはならないからである。
Quid? quod eadem ratio non tantum incorporeas indicat eas non esse, verum etiam privat immortalitate has omni, et ad fines applicat, quibus vita consueta est terminari.
PL 5, 853Bさらに言えば、この同じ理屈は、魂が非物体的でないことを示すだけでなく、あらゆる不死性を魂から奪い去り、生がつねに終わりを迎えるその境界へと魂を結びつけるものでもある。
Quidquid enim causa ingruente nonnulla ita mutatur, et vertitur, ut integritatem suam retinere non possit: id necesse est judicari natura esse passivum.
PL 5, 853Bというのも、何らかの原因が襲いかかることによってこのように変化し、転じられ、自らの完全性を保つことができなくなるものは、その本性上、受動をこうむるものと判定されねばならないからである。
Quod autem est promptum atque expositum passioni, corruptibile esse, ipsa passibilitate interveniente, denuntiatur.
PL 5, 854Aしかるに、受動に対して開かれ、さらされているものは、まさにその受動性そのものが介在することによって、朽ちうるものであることが告げ知らされるのである。
Liber II, Caput XXVII
第II巻 第XXVII章PL 5, 854AErgo, si et animae perdunt omne quod noverant, corporalibus vinculis occupatae, patiantur necesse est aliquid, quod eas efficiat oblivionis induere caecitatem.
PL 5, 854Aそれゆえ、もし魂もまた、肉体の縛めに囚われて、知っていたすべてを失うのであれば、魂が忘却の盲目をまとうに至らせる何ごとかを、必ずやこうむっているはずである。
Neque enim nihil omnino perpessae, aut integritatem conservantes suam, possunt rerum scientiam ponere, aut in alios habitus sine sui mutabilitate transire.
PL 5, 854Aなぜなら、まったく何もこうむらず、あるいは自らの完全性を保ったままでいる限り、事物の知識を手放すことも、自らを変えることなしに別の状態へ移ることも、できはしないからである。
Atqui nos arbitramur, quod est unum, quod immortale, quod simplex, quacumque in re fuerit, necessario semper suam retinere naturam: nec debere aut posse aliquid perpeti, si modo esse perpetuum cogitat, et in finibus propriae immortalitatis haerere.
PL 5, 854Aしかるに我々は、一なるもの、不死なるもの、単純なるものは、いかなる事物のうちにあろうとも、必ずつねに自らの本性を保ち続けるべきであると考える。もし永続すべきものであり、自らの不死性という境界にとどまるべきものであるならば、何ごとをもこうむってはならず、こうむることもできてはならないのである。
Omnis enim passio lethi atque interitus janua est, ad mortem ducens via, et inevitabilem rebus afferens functionem: quam si sentiunt animae, et tactui ejus atque incursionibus cedunt, usu et illis est vita non mancipio tradita, quamvis aliter quidam inferant, et rei tantae fidem suis in argumentationibus ponant.
PL 5, 854Aあらゆる受動は死と滅びへの門であり、死へと導く道であり、事物にとって避けられぬ終わりをもたらすものである。もし魂がこれを感じ、その接触と攻撃とに屈するのであれば、魂に与えられた生とは、所有としてではなく、ただ使用として引き渡されたものにほかならない。たとえ、ある者たちがこれとは異なった仕方で結論し、これほど重大な事柄への信を自分たちの論証のうちに置いているとしても。
Liber II, Caput XXVIII
第II巻 第XXVIII章PL 5, 854BAc ne tamen instructi non plenius abeamus, audiamus a vobis, quemadmodum dicitis, animas, cum terrenis fuerint corporibus involutae, priorum reminiscentiam non habere; cum in ipsis corporibus positae, et prope insensibiles eorum commixtione perfectae, pertinaciter et fideliter teneant ea quae ante annos plures, si velis dicere vel octoginta, vel hoc amplius, vel fecerunt, vel passae sunt, vel locutae sunt, vel audierunt.
PL 5, 854Bとはいえ、十分に教えを受けぬまま立ち去ることのないように、諸君の言うところを聞くことにしよう——諸君によれば、魂は地上の肉体にまとわりつかれると、以前の事柄の記憶を持たなくなるという。しかるに、まさにその肉体のうちに置かれ、その混合によってほとんど感覚を失うほどにされていながら、たとえば八十年、あるいはそれ以上も前に、自分がなしたこと、こうむったこと、語ったこと、聞いたことを、頑なに、そして忠実に保っているという。
Si enim obstaculo perficitur corporis, ne meminerint eorum, quae jamdudum, et ante hominem sciebant, magis est ut ea debeant oblivisci quae conclusae in corporibus factitarunt, quam quae foris positae, nondum hominibus conjugatae.
PL 5, 855Aもし肉体という妨げによって、魂がとうの昔に、人間になる以前に知っていたことを忘れるのだとすれば、肉体の外にあってまだ人間に結びついていなかった間になしたことよりも、肉体のうちに閉じ込められてなした事柄をこそ、いっそう忘れるはずなのである。
Quod enim rebus ingressis priorum repetentiam detrahit, et intra se gesta irrecordabili debet obliteratione deperdere. Una enim causa res duas efficere ac sibi contrarias non potest, ut aliorum memorias sopiat, alia patiatur actoris in recordationem venire.
PL 5, 855Aというのも、事物に入り込むことによって以前の記憶を奪い去るものは、自らのうちで行われたことをも、想起しえぬ忘却によって失わせるはずだからである。一つの原因が、互いに相反する二つの結果——すなわち、あるものの記憶を眠らせ、別のものは行為者の想起に上ることを許す、という二つの結果——をもたらすことはできないのである。
Quod si animae, quas vocatis, membrorum impediuntur obstaculo, quominus artes suas antiquas reminiscantur; in corporibus ipsis quemadmodum constituta meminerunt et sciunt animas se esse, et corporalem substantiam non habere, immortalitatis conditione mactatas? quem teneant in rebus gradum, quo sint ordine a Deo patre discretae? ad infima haec mundi quanam ratione pervenerint? quas ex quibus circulis qualitates, dum in haec loca labuntur, attraxerint?
PL 5, 855Bもし諸君が呼ぶところの魂が、肢体という妨げに遮られて、自らの古き技芸を想起しえないのであれば、まさにその肉体のうちに置かれながら、いかにして、自分たちが魂であること、物体的な実体を持たぬこと、不死という条件を授けられていることを覚え知っているというのか。事物のうちでどのような位を保っているのか、父なる神からいかなる序列によって分かたれているのか、この世の最も低いところへどのような理によって至ったのか、この場所へと滑り落ちる間に、いかなる圏からいかなる性質を身に帯びたのか、それらをどうして知っているというのか。
Quemadmodum, inquam, sciunt doctissimas se fuisse, et obstructione corporum amisisse quae noverant!
PL 5, 856A繰り返して言うが、自分たちがこの上なく学識ある者であったこと、そして肉体という妨げによって知っていたことを失ったのだということを、いかにして知っているというのか。
Et hoc ipsum enim nescire debuerant, si aliquid eis libis corporalis invexisset adjunctio; nam scire quid fueris, et quid hodie non sis, non est signum memoriae perditae, sed comprobatio indiciumque servatae.
PL 5, 856Aというのも、もし肉体との結合が魂に何らかの障害〔底本は libis。意味が取れないので、文脈から「障害」と解した〕をもたらしたのであれば、まさにこのことすら知らずにいたはずだからである。かつて自分が何であったか、そして今日は何でないかを知ることは、記憶が失われたことのしるしではなく、むしろそれが保たれていることの証明であり、しるしなのである。
Liber II, Caput XXIX
第II巻 第XXIX章PL 5, 856AQuae cum ita se habeant, desinite, quaeso, desinite res parvas, atque exigui mominis immanibus pretiis aestimare: desinite hominem, proletarius cum sit, classibus, et capite cum censeatur, adscribere ordinibus primis: cum sit inops, pauper lare, et tugurii pauperis, nec patriciae claritatis umquam meritus nuncupari.
PL 5, 856A事がそのようであるからには、やめよ、諸君に乞う、やめよ——些細な事柄を、取るに足らぬ値打ちのものを、途方もない価まで見積もることを。人間を、プロレタリウス〔無産市民〕でありながら、財産の階級によってではなく人数によって数えられる身でありながら、第一の位階に書き加えることをやめよ——貧しく、家において貧しく、貧しい小屋の住人であって、貴族の栄誉をもって呼ばれるにふさわしいことなど一度もなかった身でありながら。
Cum enim vos oporteret viros recti atque integritatis auctores, typhum et arrogantiam frangere, quorum malis cuncti extollimur, et inanium distendimur vanitate: non tantum accidere mala ista censetis, verum, quod gravius multo est, addidistis causas, quibus et vitia crescerent, et inemendabilis nequitia permaneret.
PL 5, 856B諸君は、正しさと廉潔との創始者たる人物として、高慢と傲りとを打ち砕かねばならぬはずである——それらの害悪によって我々すべてが思い上がり、空しい虚栄によって膨れ上がっているというのに。しかるに諸君は、これらの害悪がただ起こると考えるだけでなく、それよりもはるかに重大なことに、悪徳が増し加わり、癒しがたい悪辣さが居座り続けるための原因までをも付け加えてしまったのである。
Quis est enim hominum, quamvis ille sit indolis infamiam semper atque ignominiosa fugientis, qui, cum dici exaudiat viris ab sapientibus maxime immortales animas esse, nec fatorum esse obnoxias legibus, non in omnia flagitia praeceps se ruat, non intrepidus res obeat atque aggrediatur illicitas? non denique omnia suis cupiditatibus largiatur, quae libido impotens jusserit, impunitatis praeterea etiam libertate munita?
PL 5, 857Aいったいどのような人間が——たとえ生まれつき常に悪評と恥辱を避けようとする性質の者であったとしても——この上なく賢明な人々によって、魂は不死であり、運命の法に服することもないと語られるのを聞いたとき、あらゆる恥ずべき行いへと真っ逆さまに突き進まず、恐れることなく許されぬ企てに挑み立ち向かわずにいられようか。抑えの利かぬ欲情が命じるすべてのことを、自らの欲望に惜しみなく与えず、しかも免責という自由にまで守られてそうしないでいられようか。
Quid enim prohibebit, quominus haec faciat? metus supernae potestatis, judiciumque divinum?
PL 5, 857Aいったい何が、彼がこれらをなすのを妨げるというのか。天上の権能への恐れか、神の裁きか。
Et quis poterit territari formidinis alicujus horrore, cui fuerit persuasum, tam se esse immortalem, quam ipsum Deum primum, nec ab eo judicari quidquam de se posse: cum sit una immortalitas in utroque, nec in alterius altera conditionis possit aequalitate vexari?
PL 5, 857Aそして、自分が第一の神そのものと同じほどに不死であり、その神から自分について何ひとつ裁かれることはありえないと説き伏せられた者が、いったい何らかの恐怖の戦慄によって怖じ気づかされることがあろうか。両者において不死性はただ一つであり、一方の境遇が他方の境遇と対等であるがゆえに、対等性によって苦しめられることなどありえないのだから。
Liber II, Caput XXX
第II巻 第XXX章PL 5, 857BSed memoratae apud inferos poenae, et suppliciorum generibus multiformes? Ecquis erit tam brutus, et rerum consequentias nesciens, qui animis incorruptibilibus credat, aut tenebras tartareas posse aliquid nocere, aut igneos fluvios, aut coenosis gurgitibus paludes, aut rotarum volubilium circumactus?
PL 5, 857Bしかし、冥界における刑罰、様々な種類の刑苦が語り継がれているではないか、と言うのか。だが、事の帰結を知らぬほどに愚かな者が、いったいどこにいようか——朽ちることなき魂に対して、タルタルスの闇が何か害をなしうる、あるいは火の川が、泥にまみれた沼の渦が、回り続ける車輪が、何か害をなしうると信じるほどに。
Quod enim contiguum non est, et ab legibus dissolutionis amotum est, licet omnibus ambiatur flammis torrentium fluminum, volvatur in coeno, saxorum imminentium casibus, et immanium montium operiatur ruinis, illibatum necesse est permaneat et intactum, neque ullum sensum mortiferae passionis assumere.
PL 5, 857Bなぜなら、接触されうるものではなく、崩壊の法則から遠く離れているものは、たとえ奔流する川々の炎にあらゆる方から取り囲まれようとも、泥の中に転がされようとも、迫りくる岩の崩落や、途方もない山々の崩れ落ちる瓦礫に覆われようとも、必ず損なわれず触れられぬままにとどまり、死をもたらす受苦の感覚を何ひとつ受けることがないからである。
Quid? quod ista persuasio non tantum est incitatrix ad vitia libertate ex ipsa peccandi, verum etiam philosophiae ipsius causam tollit, et inaniter eam suscipi supervacanei operis difficultate declarat.
PL 5, 858Aさらに言えば、この思い込みは、罪を犯す自由そのものによって悪徳へと駆り立てるだけでなく、哲学そのものの存在理由をも取り去り、それが無用な労苦の困難さのゆえに空しく引き受けられているにすぎないことを明らかにするのである。
Nam si verum est, animas nullius esse participes finis, et cum omnibus saeculis aevorum perpetuitate procedere: quid periculi res habet contemptis praetermissisque virtutibus, quibus est contractior atque horridior vita, voluptatibus se dare, ac per omnia libidinum genera effrenatum spargere immensae cupiditatis ardorem?
PL 5, 858Aというのも、もし魂がいかなる終わりにもあずからず、あらゆる世とともに永劫の永続の中を進んでゆくというのが真実であるならば、それによって生がいっそう窮屈で険しいものとなる徳目を軽んじ、捨て置いて、快楽に身を委ね、あらゆる種類の欲情を通して、際限なき欲望の熱情を抑えなく撒き散らすことに、いったいどのような危険があるというのか。
Ne deliciis marceat, et corrumpatur mollitudine vitiorum? Et qua poterit ratione corrumpi id, quod immortale, quod semper est, et nulli obnoxium passioni? ne sordescat, et polluatur actionum turpium foeditate?
PL 5, 858B快楽によって萎え、悪徳の柔弱さによって腐敗することを恐れるというのか。しかし、不死であり、常にあり、いかなる受苦にも服さぬものが、いったいいかなる理によって腐敗しうるというのか。汚れ、恥ずべき行いの醜悪さによって穢されることを恐れるというのか。
Et qui poterit pollui, corporalem quod substantiam non habet, aut ubi sedem contaminatio ponere, ubi spatium nullum est, in quo nota se possit ipsius contaminationis affigere?
PL 5, 858Bしかし、物体的な実体を持たぬものが、いったいどうして穢されうるというのか。あるいは、汚れの痕跡そのものが刻みつけられうる空間が一切無いところで、汚染がいったいどこに座を占めうるというのか。
Rursus vero si animae lethi adeunt januas, Epicuri ut sententia definitur, nec sic causa est competens, cur expeti philosophia debeat: etiamsi verum est purgari hac animas, atque ab omni puras vitiositate praestari.
PL 5, 858B他方また、もし魂が死の門へと至るのだというエピクロスの説が定めるとおりであるならば、たとえこれによって魂が浄められ、あらゆる悪徳から清らかにされることが真実であったとしても、哲学が求められねばならぬ十分な理由は、やはり成り立たない。
Nam si communiter obeunt, et in ipsis corporibus sensus eis deperit extinguiturque vitalis: non tantum est erroris maximi, verum stolidae caecitatis, frenare ingenitos appetitus, cohibere in angustiis vitam, nihil indulgere naturae, non quod cupidines jusserint atque instigaverint facere, cum nulla te praemia tanti laboris expectent, cum dies mortis advenerit, et corporalibus fueris vinculis exsolutus.
PL 5, 859Aなぜなら、もし魂も肉体もともに死に絶え、まさにその肉体のうちで感覚が失われ、生の力が消え去るのであれば、生まれながらの欲求を抑えつけ、生を狭苦しさの中に押し込め、本性に何も許さず、欲情が命じ駆り立てることを行わないでいることは、この上ない誤りであるばかりか、愚鈍な盲目でさえあるからである。死の日が訪れ、肉体という縛めから解き放たれたとき、これほどの労苦に見合う報いなど、お前を待ってはいないのだから。
Liber II, Caput XXXI
第II巻 第XXXI章PL 5, 859AMedietas ergo quaedam, et animarum anceps ambiguaque natura, locum philosophiae peperit, et causam cur appeteretur, invenit: dum periculum scilicet ex malis iste formidat admissis: alter concipit spes bonas, si nihil sceleris faciat, et cum officio vitam justitiaque traducat.
PL 5, 859Aそれゆえ、ある種の中間性、いずれとも定めがたく曖昧な魂の本性こそが、哲学の場を生み出し、それが求められるべき理由を見出したのである——ある者は犯した悪事のゆえに危険を恐れ、他の者は、もし何の罪も犯さず、務めと正義とをもって生を送るならば、との良き望みを抱くのである。
Inde est quod inter doctos viros, et ingeniorum excellentia praeditos, de animarum qualitate certamen est: et eas alii dicunt mortali esse natura, nec divinam posse substantiam sustinere: alii vero perpetuas, nec in natura posse degenerare mortali.
PL 5, 859Bそれゆえにこそ、学識ある人々の間で、また卓越した才知を備えた人々の間で、魂の性質をめぐる争いが起こるのである。ある者たちは、魂は死すべき本性のものであり、神的な実体を保ちえないと言い、他の者たちは、魂は永続するものであり、死すべき本性へと堕することはできないと言う。
Quod istud ut fiat, medietatis efficitur lege: quod et illis argumenta sunt praesto, quibus eas passivas atque interibiles invenitur: et his contra non desunt, quibus esse divinas immortalesque monstratur.
PL 5, 860Aそして、このように事が起こるのは、中間性の法則によるのである。それゆえ、魂が受動をこうむり滅びうるものであることを見出す者たちには、その手元に論拠が備わっており、他方また、魂が神的にして不死であることを示す者たちにも、論拠が欠けることはないのである。
Liber II, Caput XXXII
第II巻 第XXXII章PL 5, 860AHaec cum ita se habeant, et cum ab summo traditum teneamus auctore, non esse animas longe ab hiatibus mortis et faucibus constitutas: posse tamen longaevas summi principis munere ac beneficio fieri: si modo illum tentent ac meditentur agnoscere: ejus enim cognitio fermentum quoddam est vitae, ac rei dissociabilis glutinum: tum deinde feritate atque inhumanitate depositis, resumant ingenia mitiora: ut at illud, quod dabitur, esse possint paratae.
PL 5, 860A事がこのようであり、また我々が至高の方から伝えられたところを保っているとおり——魂は死の裂け目と顎とから遠く離れたところに置かれているのではないが、それでも至高の神の賜物と恩恵とによって、長く命を保つものとなりうる。ただし、その方を知ろうと試み、思いを凝らすならばのことである。というのも、その方を知ることは、いわば生命の酵母であり、結びつきがたきものを結び合わせる膠だからである。そうして、獣性と非人間性とを脱ぎ捨て、より穏やかな性向を取り戻し、与えられるであろうものを受けるにふさわしい者となりうるのである。
Quid est quod a vobis tamquam bruti et stolidi judicemur, si propter hos metus liberatori dedidimus et mancipavimus nos Deo?
PL 5, 860A我々がこれらの恐れのゆえに、解放者である神に自らを引き渡し、その所有物としたからといって、諸君によって鈍重で愚かな者と判じられるいわれが、いったいどこにあろうか。
Adversus ictus noxios, et venenatos colubrarum morsus, remedia saepe conquirimus, et protegimus nos laminis, Psyllis, Marsis vendentibus, aliisque institoribus atque planis: ac ne nobis frigora solesque incommodent rapidi, munimenta domorum ac vestium sollicitae praeparamus diligentia cautionis.
PL 5, 860B我々はしばしば、害をなす打撃や毒蛇の嚙み傷に対する治療法を探し求め、護符や、それを売るプシュロイ人〔蛇使いとして知られる部族〕、マルシ人〔同じく蛇使いとして知られる部族〕、その他の物売りやいかさま師たちによって、自らを守っている。また、激しい寒さや暑さが我々を害さぬように、家や衣服の備えを、用心深い配慮をもって整えている。
Liber II, Caput XXXIII
第II巻 第XXXIII章PL 5, 861AMortis nobis cum proponatur metus, id est, animarum interitus: quid non ex communi facimus sensu, quo amamus nos omnes, quod eum qui nobis spondet tali a periculo liberaturum retinemus, amplectimur animisque ipsis nostris, si modo justa est vicissitudo, praeponimus.
PL 5, 861A死への恐れ、すなわち魂の滅びが我々の前に差し出されるとき、我々がみな自分自身を愛するというあの共通の感覚から、我々は何を行わずにいられようか。すなわち、その危険から我々を解放すると約束する方を、我々はしっかりと捉え、抱き締め、そして、それが正当な代償であるならば、我々自身の心そのものよりも上に置くのである。
Vos vestrarum animarum salutem in ipsis vobis reponitis, fierique vos deos vestro fiditis intestinoque conatu: et vero nos nobis nihil de nostra infirmitate promittimus, naturam intuentes nostram virium esse nullarum, et ab suis affectibus in omni rerum contentione superari.
PL 5, 861A諸君は、諸君の魂の救いを諸君自身のうちに置き、諸君自身の内なる努力によって神となると信じている。しかし我々は、我々自身の弱さについて我々自身に何も約束しない。我々の本性には何の力もなく、あらゆる事の争いにおいて自らの情念に打ち負かされるものであると見て取っているからである。
Vos cum primum soluti membrorum abieritis e nodis, alas vobis affuturas putatis, quibus ad coelum pergere, atque ad sidera volare possitis: nos tantam reformidamus audaciam, nec in nostra ducimus esse positum potestate sedes superas petere: cum et hoc ipsum habeamus incertum, an vitam accipere mereamur, et ab lege mortalitatis abduci.
PL 5, 862A諸君は、肢体の結び目から解き放たれて去るや否や、翼が自分たちに備わり、それによって天へ進み、星々へと飛んでゆけると考えている。しかし我々はそれほどの大胆さを恐れ憚り、上なる座を求めることが我々自身の力の内にあるとは考えない。命を受けるにふさわしいかどうか、そして死すべきものの掟から連れ出されるかどうか、そのこと自体すら我々には不確かだからである。
Vos in aulam dominicam tamquam in propriam sedem remeaturos vos sponte, nullo prohibente, praesumitis: at vero nos istud, rerum sine domino fieri neque speramus posse, neque ulli hominum tantum potestatis attribui licentiaeque censemus.
PL 5, 862A諸君は、主の宮廷へと、まるで自分自身の座へでもあるかのように、妨げる者もなく、自ら進んで帰ってゆくものと思い込んでいる。しかし我々はといえば、そのようなことが万物の主なくして起こりうるとは望まず、いかなる人間にもそれほどの権能と裁量とが与えられているとは考えない。
Liber II, Caput XXXIV
第II巻 第XXXIV章PL 5, 863ACum igitur haec ita sint, quaenam injustitia tanta est, ut fatui vobis credulitate in ista videamur; cum vos et similia credere, et in eadem videamus expectatione versari?
PL 5, 863Aさて、これらのことがそうであるとすれば、これほど大きな不正がまたとあろうか——我々がこの点で信じやすさゆえに愚か者だと諸君に見えるとは。しかも我々は、諸君もまた同様のことを信じ、同じ期待のうちに身を置いているのを見ているのである。
Si irrisione existimamur digni, quod spem nobis hujusmodi pollicemur, et vos eadem expectat irrisio, qui spem vobis immortalitatis adsciscitis. Si tenetis aliquam sequiminique rationem, et nobis aliquam portionem ex ista ratione concedite.
PL 5, 863A我々がこの種の希望を自らに約束するがゆえに嘲笑に値すると見なされるのであれば、不死の希望を自らのものと主張する諸君にも、同じ嘲笑が待っているのである。もし諸君が何らかの理を保持し、それに従っているのであれば、我々にもその理のいくらかの分け前を認めるがよい。
Si nobis haec gaudia, hoc est viam fugiendae mortis, Plato in Phaedone promisisset, aliusve ex hoc choro, possetque eam praestare, atque ad finem pollicitationis adducere, consentaneum fuerat ejus suscipere nos cultus, a quo tantum doni expectaremus et muneris.
PL 5, 863Aもしこの喜び、すなわち死を逃れる道を、プラトンが『パイドン』において我々に約束していたなら、あるいはこの一群のうちの他の誰かが約束し、しかもそれを果たし、約束の成就にまで導くことができたなら、これほど大きな贈り物と恩恵とを期待するその人への崇拝を、我々が受け入れるのがふさわしかったであろう。
Nunc cum eam Christus non tantum promiserit, verum etiam virtutibus tantis manifestaverit posse compleri: quid alienum facimus, aut stultitiae crimen quibus rationibus sustinemus, si ejus nomini majestatique substernimur, a quo speramus utrumque, et mortem cruciabilem fugere, et vitae aeternitate donari?
PL 5, 863Aしかるに今やキリストはそれを約束されたのみならず、それほど大きな力ある業によって、それが成し遂げられうることを明らかにされた。それゆえ、我々が彼の名と威厳とにひれ伏し、彼から、責め苦を伴う死を逃れることと、永遠の生命を賜ることとの両方を望むとして、我々はいったいどんな異なことをしているというのか、あるいはいかなる理によって愚かさという罪を負わされねばならないのか。
Liber II, Caput XXXV
第II巻 第XXXV章PL 5, 863BSed si animae, inquiunt, mortales et qualitatis sunt mediae, immortales quemadmodum fieri mediis ex qualitatibus possunt?
PL 5, 863Bしかし、彼らは言う、もし魂が死すべきものであり、中間の性質のものであるなら、中間の性質から出発して、いかにして不死のものとなりうるのか、と。
Si nos istud nescire dicamus, ac tantummodo auditum ex potentiore credidisse, ubi nostra videbitur credulitas lapsa, si omnipotenti credidimus regi nihil esse difficile, nihil arduum?
PL 5, 863Bもし我々が、これを知らないと言い、ただより力ある方から聞いたことを信じたにすぎないと言うならば、全能の王にとって困難なことは何もなく、難しいことは何もないと我々が信じたその点で、我々の信じやすさがどこに誤ってつまずいたと見えるであろうか。
Si quod impossibile nobis est factu, illi possibile, atque admodum executioni paratum? Est enim quod obstare ejus voluntatibus possit, aut quod esse voluerit, non necessario sequatur ut fiat?
PL 5, 863B我々にはなし得ぬことも、かの方には可能であり、しかもまさに実行の備えが整っているのではないか。彼の御意志を阻みうるものが何かあろうか。あるいは、彼が在れかしと望んだことが、必然としてそのとおりに成らないということがあろうか。
An numquid nostris ex divisionibus colligemus, quid aut fieri possit, aut non possit: nec rationes considerabimus nostras tam esse mortales, quam sumus nos ipsi, et nullius apud principem mominis?
PL 5, 864Aそれとも我々は、自分たちの立てた区分によって、何が起こりうるか、あるいは起こりえないかを判じ取ろうというのか。そして、我々の理というものが、我々自身と等しく死すべきものであり、至高の神のみもとにあってはいかなる名も持たぬ〔底本は mominis。nominis と読む〕ものであることを、考えに入れないというのか。
Et tamen o isti, qui mediae qualitatis animas esse non creditis, et in medio limite vitae atque interitus contineri, nonne omnes omnino, quos esse opinatio suspicatur, dii, angeli, daemones, aut nomine quocumque sunt alio, qualitatis et ipsi sunt mediae, et in ambiguae sortis conditione mutabiles?
PL 5, 864Aしかしそれでも、諸君よ――魂が中間の性質のものであり、生と滅びとの中間の境界のうちに保たれているとは信じない諸君よ――神々、天使たち、ダイモーンたち、あるいは他のいかなる名で呼ばれるにせよ、世の思いなしがその存在を推し量っている者たちすべてが、まったく余さず、彼ら自身もまた中間の性質のものであり、あやふやな運命の境遇のうちにあって変わりやすいものではないか。
Nam si omnes concedimus, unum esse rerum patrem, immortalem atque ingenitum solum, nihilque omnino ante illum, quod alicujus vocaminis fuerit, invenitur: sequitur ut hi omnes quos opinatio credidit deos esse mortalium, aut ab eo sint geniti, aut eo jubente prolati?
PL 5, 864Aなぜなら、もし我々がみな、万物の父はただ一人であり、ひとり不死にして生まれざる者であり、彼より前には名を持つものが何ひとつ見出されないと認めるならば、死すべき者たちの神々であると世の思いなしが信じてきたこれらすべての者は、彼から生まれたのでなければ、彼の命によって生み出されたのだ、ということになりはしないか。
Si sunt prolati et geniti, et ordinis sunt posterioris et temporis: si ordinis posterioris et temporis, ortus necesse est habeant, et exordia nativitatis, et vitae: quod autem habet introitum, et vitae incipientis exordium, necessario sequitur ut habere debeat et occasum.
PL 5, 864Bもし彼らが生み出され、生まれた者であるならば、彼らはより後の位と時に属する。もしより後の位と時に属するならば、必然的に、その発端――誕生の初めと命の初め――を持たねばならない。しかし、入り口を持ち、始まる命の初めを持つものは、必然的にまた終わりをも持たねばならないということになる。
Liber II, Caput XXXVI
第II巻 第XXXVI章PL 5, 864BSed immortales perhibentur dii esse. Non ergo natura, sed voluntate Dei patris, ac munere.
PL 5, 864Bしかし神々は不死であると言い伝えられている。ならばそれは本性によってではなく、父なる神の御意志と賜物とによってである。
Quo igitur pacto immortalitatis largitio est donum Dei, certe prolatis, et animas hoc pacto dignabitur immortalitate donare, quamvis eas mors saeva posse videatur extinguere, et ad nihilum redactas irremeabili abolitione delere.
PL 5, 864Bしたがって、不死の授与が神の賜物であるとすれば――それは確かに生み出された者たちに対してのことである〔certe prolatis の構文は取りにくい。前章の神々を受ける与格と解した〕――同じ仕方で、神は魂に対しても不死を授けることをよしとされるであろう。たとえ、猛々しい死が魂を滅ぼしうるように見え、無へと帰したうえで、後戻りのない廃絶によって消し去るように見えようとも。
Plato ille divinus multa de Deo digna, nec communia sentiens multitudini, in eo sermone ac libro, cui nomen Timaeus inscribitur, Deos dicit et mundum corruptibili esse natura, neque esse omnino dissolutionis expertes: sed voluntate Dei regis ac principis vinctione in perpetua contineri.
PL 5, 865Aかの神々しいプラトンは、神について、多くの、俗衆とは共有されない値打ちある考えを抱いており、『ティマイオス』という名を冠する、かの対話篇にして書物のうちで、神々も世界も朽ちうる本性のものであり、まったく解体を免れてはいないが、王にして支配者たる神の御意志によって、永遠の縛めのうちに保たれているのだ、と述べている。
Quod enim recte sit vinctum, et nodis perfectissimis colligatum, Dei bonitate servari: neque ullo ab alio, nisi ab eo qui vinxit et dissolvi, si res poscat, et salutari vinctione donari.
PL 5, 865A正しく結ばれ、いとも完全な結び目で縛られたものは、神の善性によって保たれるからである。そして、事がそれを求めるならば解かれるのも、救いの縛めを賜るのも、ひとえにそれを結んだ方によるのであって、他の何者によるのでもない。
Ergo si res est ita, nec aliud convenit vel existimare vel credere, quid animas admiramini mediae dici qualitatis a nobis: cum numinibus ipsis dicat Plato medias esse naturas, sed continuam et inocciduam vitam principali benevolentia surrogari?
PL 5, 865Aさて、事がそうであり、それ以外に考えることも信じることもふさわしくないとすれば、なにゆえ諸君は、我々が魂を中間の性質のものと呼ぶことに驚くのか。プラトン自身が、神々の神威そのものが中間の本性を持つと言い、ただ、絶えず傾くことなき命が至高者の慈しみによって代わりに与えられるのだと言っているというのに。
Si enim forte nescitis, et antea vobis incognitum propter rei novitatem fuit, accipite sero, et discite ab eo, qui novit, et protulit in medium Christo, non esse animas regis maximi filias, nec ab eo, quemadmodum dicitur, generatas coepisse se nosse, atque in sui nominis essentia praedicuri, sed alterum quempiam genitorem his esse, dignitatis et potentiae gradibus satis plurimis ab Imperatore disjunctum: ejus tamen ex aula et eminentium nobilem sublimitate natalium.
PL 5, 866Aもし諸君がたまたまこれを知らず、事の目新しさゆえにこれまで知らずにいたのであれば、遅ればせながら受け取り、知る方から、そして公然と世に打ち出された方から――すなわちキリストから〔底本は protulit in medium Christo。Christo を eo と同格と解した〕――学ぶがよい。魂は至高の王の娘ではなく、また、言われているように、彼から生まれて、自らを知り始め、彼の御名の本質のうちにあって宣べ告げられる者〔底本は praedicuri。語形が成り立たないので、praedicaturas の意に解した〕となっているのでもなく、魂にはまた別のある生みの親があり、その者は位と力の位階において至高の帝王からきわめて多くの段差で隔てられている、ということを。とはいえ、その生みの親は彼の宮廷の出であり、生まれの気高さにおいて秀でた高貴さを持つ者である、ということを。
Liber II, Caput XXXVII
第II巻 第XXXVII章PL 5, 866AQuod si essent, ut fama est, dominicae prolis, et potestatis animae generatio principalis, nihil eis ad perfectionem defuisset virtute perfectissima procreatis: unum omnes intellectum habuissent, unumque consensum, aulam semper incolerent regiam, nec praetermissis beatitudinis sedibus, in quibus augustissimas noverant, retinebantque doctrinas, imprudenter appeterent terrena haec loca, tenebrosis corporibus involutae inter pituitas et sanguinem degerent: inter stercoris hos utres, et saccati obscoenissimas serias.
PL 5, 866Aしかし、もし魂が、伝えられているとおり、主の裔にして主の権能に属するもの、第一級の生まれのものであったなら、いとも完全な力によって創られたその魂には、完全性へと至るのに何ひとつ欠けるところはなかったであろう。すべてが一つの知性を持ち、一つの合意を持ち、常に王の宮廷に住まい、いとも荘厳な教えを知り保っていた至福の座を捨て置くこともなく、この地上の場所を思慮なく求めることもなく、暗い肉体に包まれて痰と血のあいだに生きることもなかったであろう――糞にまみれたこの皮袋のうちに、袋詰めにされたいとも汚らわしい甕のうちに。
Sed habitari oportuit et has partes, et idcirco huc animas tamquam in colonias aliquas Deus omnipotens misit.
PL 5, 867Aしかし、これらの地域もまた人の住むところとならねばならなかった。それゆえ全能の神は、あたかも植民地へ送るかのように、魂をここへ遣わされたのである。
Et quid homines prosunt mundo, aut ob rei cujus sunt necessarii causam, ut non frustra debuisse credantur parte in hac agere, et terreni esse corporis inquilini?
PL 5, 867Aしかし人間は世界にとって何の益になるのか。あるいは、いかなる事のゆえに人間は必要だというのか。この場において生きることも、地の肉体の店子であることも、無駄に強いられたのではないと信じられるためには。
Ad consummandam molis hujus integritatem, partem aliquam conferunt: et nisi fuerint additi, imperfecta et clauda est universitatis haec summa. Quid ergo? si homines non sint, ab officiis suis cessabit mundus?
PL 5, 867Aこの総体の完全さを成し遂げるために、彼らは何らかの部分をもたらしている。そして、もし彼らが加えられなかったなら、この宇宙の総和は不完全で不具のものとなる。それではどうか。もし人間が存在しなかったなら、世界はその務めを止めるであろうか。
Vicissitudines suas non peragent sidera? aestates, atque hyemes non erunt? ventorum flamina conticescent? nec ex coactis et pendentibus nubilis ad terram decident imbres ariditatibus temperamenta laturi?
PL 5, 867A星々はその推移を果たさなくなるのか。夏も冬もなくなるのか。風の吹く音は静まるのか。寄り集まり垂れ込めた雲から、乾きに和らぎをもたらす雨が地に降らなくなるのか。
Atqui necesse est cuncta suos ire per cursus, nec ab ordinis nati continuatione discedere, etiamsi nomen in mundo nullum hominis audiatur, orbisque iste terrarum solitudinis vacuae silentio conticescat.
PL 5, 867Bしかしながら、万物は必然的におのおのの道程を歩み続け、生まれながらの秩序の連続から離れることはない。たとえ世に人間の名がまったく聞かれず、この全地が空しい孤独の静寂のうちに沈黙してしまおうとも。
Quemadmodum ergo jactatur habitatorem debuisse regionibus his addi, cum ab homine liqueat nihil ad mundi perfectionem redire, omniaque ejus studia commoditatem semper spectare privatam, nec a finibus propriae utilitatis abscedere?
PL 5, 868Aそれゆえ、これらの地域に住まう者が加えられねばならなかったなどと、いかにして声高に主張されようか。人間からは世界の完全性へと寄与するものが何ひとつ生じないこと、そして彼のあらゆる営みが常に私的な利益にのみ目を向け、自分自身の利のうちにとどまって離れないことが明らかであるというのに。
Liber II, Caput XXXVIII
第II巻 第XXXVIII章PL 5, 868AQuid enim prodest mundo, ut ab rebus incipiam seriis, maximos reges hic esse? Quid tyrannos, quid dominos, quid innumeras alias atque amplissimas potestates?
PL 5, 868Aまじめな事柄から始めるとして、いったいこの世に、いと大いなる王たちが存在することが、世界にとって何の益になるのか。僭主たちが、支配者たちが、その他数知れぬ、いとも広大な権力の数々が、何の益になるのか。
Quid rei militaris experientissimos duces capiendarum urbium peritos, in equestribus praeliis aut in pedestri pugna immobiles atque invictissimos milites?
PL 5, 868A軍事にいと熟達し、都市を攻略する術に長けた将たちが、また騎兵戦においても歩兵戦においても揺るがぬ、いとも無敵の兵士たちが、何の益になるのか。
Quid oratores, grammaticos, poetas? quid scriptores, dialecticos, musicos? quid pantomimos, quid mimulos, histriones, cantores, tuba, tibia, calamoque flatantes? Quid cursores, quid pugiles, quadrigarios, desultores, grallatores, funiambulos, praestigiatores?
PL 5, 868A弁論家たちが、文法家たちが、詩人たちが、何の益になるのか。著述家たちが、論理学者たちが、音楽家たちが、何の益になるのか。無言劇の役者たちが、道化役者たちが、俳優たちが、歌い手たちが、喇叭や笛や葦笛を吹く者たちが、何の益になるのか。走者たちが、拳闘士たちが、四頭立て戦車の御者たちが、曲乗りの騎手たちが、竹馬乗りたちが、綱渡り師たちが、手品師たちが、何の益になるのか。
Quid cybiarios, salinatores, bolonas, unguentarios, aurifices, aucupes, vannorum sirpiarumque vitores? Quid fullones, lanarios, phrygiones, coquos, panchristarios, muliones, lenones, lanios, meretrices? Quid institorum alia genera?
PL 5, 868B鮪の塩漬け職人たちが、製塩人たちが、魚の仲買人たちが、香料商人たちが、金細工師たちが、鳥刺したちが、箕や籠を編む職人たちが、何の益になるのか。晒し職人たちが、羊毛職人たちが、刺繍職人たちが、料理人たちが、万能膏薬売りたち〔panchristarios は稀な語で、panchrestum(万能膏薬)の売り手と解した〕が、騾馬引きたちが、女衒たちが、屠殺人たちが、娼婦たちが、何の益になるのか。行商人たちのその他の種族が、何の益になるのか。
Quid professorum, et artium, quibus enumerandis omnis aetas angusta est, rationibus conferunt, et constitutionibus mundi, ut sine hominibus condi non potuisse credatur, nec obtenturus integritatem sui, nisi ei contentio animalis miseri et supervacui jungeretur?
PL 5, 869A教師たちや技芸——これを数え上げるには、人の一生をもってしても足りぬほどの技芸——は、世界の理法と組成に対して、いったい何を寄与するというのか。人間なくしては世界が創られえなかった、また、この惨めで余計な生き物の働きが加わらなければ、世界がその完全性を得られなかった、などと信じられるほどのものを。
Liber II, Caput XXXIX
第II巻 第XXXIX章PL 5, 870ANisi forte rex mundi, quod temeritatis est maximae humano ex ore depromere, idcirco ex se genitas huc animas misit, ut quae fuerant apud se deae, corporei tactus, et terrenae circumscriptionis expertes, humana immergerentur in semina, feminarum ex genitalibus prosilirent, ineptissimos ederent continuarentque vagitus: exugerent fellitantes mammas, proluvie linerent et madidarent se sua: et ut ad silentium pavidae nutricis motibus et crepitaculis adducerentur auditis.
PL 5, 870A世界の王が――人の口からこれを引き出すのはこの上ない無謀のわざであるが――それゆえ、自らより生まれた魂をここへ遣わしたのだとでも言うのだろうか。かつて彼のもとにあって女神であった者たちが、肉体の触れ合いも地上の限界も知らぬ身でありながら、人間の種のうちへ沈められ、女の陰部から躍り出て、この上なく愚かしい産声をあげ続け、乳をしゃぶって乳房を吸い、己自身の汚物にまみれ濡れそぼち、おびえた乳母の身振りと鳴子の音を聞いて、ようやく静まる、というために。
Idcirco animas misit, ut quae fuerant simplices, et bonitatis nuper innoxiae, simulare in hominibus discerent, dissimulare, mentiri, circumscribere, fallere, adulatoria humilitate captare, mente aliud volvere, aliud in facie polliceri: illaqueare, decipere dolis atque insidiis nescios, per innumeras artes malitiarum venena conquirere, et ad usum temporis pellaci mobilitate formare.
PL 5, 871Aそれゆえ彼は魂を遣わした。かつて単純であり、つい先ごろまで善良さにおいて咎なき者であった魂が、人間のうちにあって、装うことを、取り繕うことを、偽ることを、たぶらかすことを、欺くことを、へつらいの謙りをもって人を捕らえることを、心のうちで一つを企みながら顔では別のことを約束することを、学ぶために。罠にかけ、企みと待ち伏せとをもって知らぬ者を欺き、無数の術によって悪意の毒を探し求め、その場その場の用に応じて欺きの敏活さで自らを形づくることを、学ぶために。
Idcirco animas misit, ut in pacata et placida tranquillitate degentes, assumerent ex corporibus causas, quibus ferae fierent, et immanes, simultates, atque inimicitias gererent, consererent inter se bella, expugnarent atque everterent civitates: servitutis opprimerent, et manciparent se jugo, et ad ultimum fierent alterius altera potestatis natalium conditione mutata?
PL 5, 872Aそれゆえ彼は魂を遣わした。平穏で静かな安らぎのうちに生きていた魂が、肉体から諸々の原因を得て、獰猛で凶暴なものとなり、確執と敵意とを抱き、互いに戦を交え、都市を攻め落として覆し、隷属の軛のもとに人を圧し、みずからをその軛に売り渡し、そしてついには、生まれの境遇を変えられて、互いに他者の権力に属する者となるために。
Idcirco animas misit, ut immemores veritatis effectae, et quidnam esset Deus oblitae, simulacris inertibus supplicarent, ligna, aera, et lapides, divina alloquerentur ut numina, auxilia poscerent caesorum animantium cruore, nullam sui facerent mentionem: quinimmo ex his aliae ut dubitarent se esse, aut ullum esse penitus abnegarent?
PL 5, 872Aそれゆえ彼は魂を遣わした。真理を忘れ果て、神とは何であったかをも忘れて、命なき神像に嘆願し、木や青銅や石を、神的な神威であるかのように語りかけ、屠られた生き物の血をもって助けを乞い、自分自身については何も語らなくなるために。それどころか、魂のうちのある者たちは、自らが存在することさえ疑い、あるいはおよそ何ものかが存在することさえまったく否むまでになるために。
Idcirco animas misit, ut quae in sedibus propriis mente fuerant una, intellectu et scientia paribus, postquam formas induere mortales, opinionum discriminibus dissiderent, aliud aliis justum, aliud utile videretur, et rectum: de appetendis rebus, fugiendisque certarent, malorum ac bonorum alios aliae constituerent fines: veritatem cupientibus noscere rerum opponeretur obscuritas, et velut oculorum luminibus viduae, nihil certum viderent, et per ancipites semitas suspicionum inducerentur errore?
PL 5, 873Aそれゆえ彼は魂を遣わした。かつて自らの座にあっては心を一つにし、知性と知において等しかった魂が、死すべき形をまとった後には、意見の相違によって仲たがいし、ある者にはこれが正しいと見え、他の者には別のものが有用であり正しいと見え、追い求めるべきもの、避けるべきものをめぐって争い、善悪について各々が異なる境をうち立て、事物の真理を知りたいと望む者たちには曖昧さが立ちはだかり、あたかも両の目の光を奪われたかのように、何ひとつ確かなものを見ず、臆測の定めなき小道を通って誤りへと導かれるようになるために。
Liber II, Caput XL
第II巻 第XL章PL 5, 873BIdcirco animas misit, ut cum animantia caetera sponte natis alerentur, et nulla satione prolatis, neque domorum, aut vestium tutamina sibi, aut velamenta conquirerent, miserabilis istis necessitas adderetur: ut cum impendiis maximis, perpetuisque sudoribus domos sibi construerent, membrorum conficerent tegmina, supellectilem variam diurnorum contraherent egestati, imbecillitatis auxilia animalibus mutuarentur a mutis, vim facerent terris, ut non sua sufficerent gramina, sed imperatas extollerent fruges, et cum sanguinem totum in subigenda tellure fudissent, robigine, grandine, siccitate, spem laboris amitterent: et ad ultimum vi famis humanis cadaveribus incubarent, et ab hominum formis tabifica macie dissociarentur abjunctae?
PL 5, 873Bそれゆえ彼は魂を遣わした。他の生き物たちは自然に生じたものによって養われ、種蒔きもなしに生まれたものを食し、家や衣の守りも覆いも求めることがないのに、これらの者たちには惨めな必要が付け加えられるために。すなわち、いと大きな費えと絶え間ない汗とをもって自らのために家を建て、肢体の覆いを作り、日々の欠乏のためにさまざまな家財を寄せ集め、口をきかぬ獣たちから己の弱さを補う助けを借り受け、大地に力を加えて、その自生の草だけでは足りず、無理強いして作物を実らせ、大地を耕すのに己が血をすべて注いだのちに、さび病や雹や旱によって労苦の望みを失い、ついには飢えの力によって人の死骸に覆いかぶさり、腐り朽ちる痩せ衰えによって人間の姿から引き離され、切り離されるようになるために。
Idcirco animas misit, ut quae secum commorantes possessionis alicujus nullum umquam habuissent amorem: avarissimae hic fierent, et in habendi studium inexaturabili pectoris ardescerent appetitu: effoderent altos montes, et viscera ignota terrarum in materias verterent alieni nominis, atque usus; penetrarent abditas discrimine cum capitis nationes, et translatis mercibus charitatem semper, vilitatemque captarent, exercerent avidum atque injustissimum foenus, et miserorum e sanguine supputandi se angerent insomnia; millibus possessionum semper producerent fines: et quamvis provincias totas rus facerent unum, pro arbore una, pro sulco, forum litibus tererent; cum amicis, et fratribus inexpiabiles susciperent simultates?
PL 5, 874Aそれゆえ彼は魂を遣わした。かつて神のもとに留まっていたときには、いかなる所有への愛も抱いたことのなかった魂が、ここではこの上なく貪欲な者となり、飽くことを知らぬ胸の欲望をもって、持つことへの熱情に燃え立つために。高い山々を掘り崩し、地の知られざる内臓を、別の名と別の用途とを持つ材料に変え、命の危険を冒して秘められた諸民族のもとへ分け入り、運んできた商品によって、常に高値と安値とを狙い求め、貪欲きわまりなく、いとも不正な高利貸しの業をなし、哀れな者たちの血から算段する夜も眠れぬ思いに苦しむために。所有の境を絶えず千々に広げ、たとえ属州をまるごと一つの領地としたとしても、一本の木のため、一筋の畦のために法廷を訴訟で擦り減らし、友や兄弟とすら、癒しがたい確執を引き起こすために。
Liber II, Caput XLI
第II巻 第XLI章PL 5, 875AIdcirco animas misit, ut quae dudum fuerant mites et feritatis affectibus nesciae commoveri, macella sibi, et amphitheatra constituerent, loca sanguinis, et publicae impietatis; ex quibus in altero mandi homines cernerent, et bestiarum laniatibus dissipari; interficere se alios nullius ob meriti causam, sed in gratiam voluptatemque sessorum, ipsosque illos dies, quibus tantum committeretur nefas, in gaudiis communibus ducerent, et festa hilaritate sacrarent; in altero vero animalium miserorum discerperent viscera, alias aliae raperent, ut canibus mos est et vulturibus, portiones, subigerent dentibus, et crudelissimo ventri darent, et in tam saevis atque horridis moribus sortem suam flerent, quas ab talibus mensis paupertatis angustiae vindicarent: pro beatis ac felicibus viverent, quarum ora et faciem tam crudeles polluerent apparatus?
PL 5, 875Aそれゆえ彼は魂を遣わした。かつて長らく穏やかであり、獰猛さの情によって心を動かされることを知らなかった魂が、自らのために肉市場と円形闘技場、すなわち血と公然たる不敬の場を設けるために。その一方〔闘技場〕では、人が食い尽くされ、猛獣の牙にかかって引き裂かれるのを、また、何の罪ゆえでもなく、ただ観客たちの喜びと快楽のためだけに、互いが殺し合うのを目にし、しかもそれほどの凶行がなされたまさにその日々を、皆で分かち合う喜びのうちに過ごし、祭りの陽気さをもって聖なるものとするために。そしてもう一方〔肉市場〕では、哀れな獣たちの内臓を引きちぎり、犬や禿鷲がそうするように、それぞれが分け前をひったくり、歯で噛み砕いて、この上なく残忍な腹に与えるために。そして、そのように凶暴で忌まわしい習わしのうちにあって、貧しさの窮迫ゆえにそのような食卓から締め出された者たちは、己が身の上を嘆き、その口と顔とをそれほど残忍な饗応で汚した者たちのほうこそ、幸いで恵まれた者として生きるために。
Idcirco animas misit, ut divini ponderis et gravitatis oblitae, gemmas, lapillos, margaritas, castitatis dispendio compararent, innecterent his colla, laminas pertunderent aurium, imminuerent frontes limbis, conficiendis quaererent corporibus fucos, fuligine oculos obumbrarent, nec in formis erubescerent masculorum calamistris vibrare caesariem, cutem corporis levigare, incedere poplitibus nudis, omnique alio cultu vigorem virilitatis, et exponere, et in habitum feminarum deliciasque mollire?
PL 5, 876Aそれゆえ彼は魂を遣わした。神にふさわしい重みと厳かさを忘れ果てて、宝石や小石や真珠を貞潔の代償として買い求め、それらを首に結びつけ、耳たぶに孔をうがち、額を髪飾りで狭め、化粧すべき肉体のために紅を求め、煤で目を隈取り、そして男でありながらその姿において、鏝で髪を波打たせ、肌をすべらかにし、膝をあらわにして歩くこと、そのほかあらゆる装いによって男らしさの力を投げ捨て、それを女の風情と柔弱さへとやわらげてしまうことを、恥じなくなるために。
Liber II, Caput XLII
第II巻 第XLII章PL 5, 878AIdcirco animas misit, ut viarum aliae infestarent meatus, aliae circumscriberent nescios, testamenta supponerent falsa, venenatas conficerent potiones, domos ut effringerent noctibus sollicitarent, abigerent, praevaricarentur, et proderent, saporum fastidia ut excuterent palato, ut in coquendis alitibus pinguitudinem nossent retinere labentem, ut spirulas, et botulos facerent, isicia, catillamenta, lucanica, suminatam cum his carnem, et glaciali conditione tuceta?
PL 5, 878Aそれゆえ彼は魂を遣わした。ある者は道の行き来を脅かす盗賊となり、ある者は知らぬ者を欺き、偽りの遺言書を仕込み、毒入りの飲み物を調合し、夜ごと家々に押し入り、人を唆し、家畜を奪い去り、馴れ合いの弁論をなし、裏切るために。味覚の飽きを舌先から払いのけ、鳥を料理する際に失われゆく脂の乗りを保つ術を知り、渦巻き形の腸詰めや腸詰めを作り、肉団子、肉巻き、ルカニア風腸詰め、それらとともに豚の乳房肉、そして煮凝りに仕立てた保存肉を作るために〔これらの食品名には定まった訳語がなく、品目の対応は文脈からの推定による〕。
Idcirco animas misit, ut res sancti atque augustissimi nominis symphoniacas agerent et fistulatorias hic artes, ut inflandis bucculas distenderent tibiis, cantionibus ut praeirent obscoenis numerositer, et scabillorum concrepationibus sonoris, quibus animarum alia lasciviens multitudo incompositos corporum dissolveretur in motus, saltitaret, et cantaret, orbes saltatorios verteret, et ad ultimum clunibus et coxendicibus sublevatis lumborum crispitudine fluctuaret?
PL 5, 881Aそれゆえ彼は魂を遣わした――聖にして、いとも尊い名を持つものたちが、ここでは合奏や笛吹きの技を営み、笛を吹いて頬を膨らませ、卑猥な歌を拍子に乗せて先導し、鳴り響く足拍子板の音とともに、それによってまた別の放埓な魂の群れが乱れた身の動きへと崩れ落ち、跳ね踊り、歌い、輪舞をめぐらし、ついには尻と腰とを持ち上げて、腰の震わせによって波打つようになるために。
Idcirco animas misit, ut in maribus exoleti, in feminis fierent meretrices, sambucistriae, psaltriae, venalia ut prosternerent corpora, vilitatem sui populo publicarent, in lupanaribus promptae, in fornicibus obvinctae, nihil pati renuentes, ad oris stuprum paratae?
PL 5, 882Aそれゆえ彼は魂を遣わした。男にあっては男娼となり、女にあっては娼婦となり、サンブケー弾きの女や竪琴弾きの女となり、身を売り物として差し出し、自らの安値を民衆にさらけ出し、娼館にあっては待ち構え、淫売窟にあっては縛られ、何ひとつ拒むことなく、口を汚す淫行にすら備えができているようになるために。
Liber II, Caput XLIII
第II巻 第XLIII章PL 5, 883AQuid dicitis, o soboles, ac primi progenies numinis? Ergone sapientes illae, atque ex causis principalibus proditae genera haec animae turpitudinum, criminum, malitiarumque noverunt, atque ut exercerent, ut gererent, ut percelebrarent haec mala, habitare jussae sunt has partes, et humani corporis circumjectione vestiri?
PL 5, 883A諸君は何と言うのか、おお、第一の神威の裔にして子孫たちよ。それでは、あの賢い魂たち、至高の原因から生み出された者たちが、この種の恥辱と犯罪と悪意とを知っており、それらを行い、担い、あまねく世に広めるために、これらの地域に住まうよう命じられ、人間の肉体という被いをまとうよう命じられたというのか。
Et mortalium quisquam est rationis alicujus accipiens sensum, qui ordinatum existimet mundum per has esse, ac non potius sedem ac domicilium constitutum, in quo omne quotidie perpetraretur nefas, maleficia cuncta confierent, insidiae, fraudes, doli, avaritia, rapinae, vis, scelus, audacia, obscoenitas, turpitudo, flagitium, mala omnia caetera, quae in orbe homines toto mente noxia pariunt, et labem machinantur in mutuam?
PL 5, 883Aそして、いくらかの理性の分別を持つ死すべき者のうち、これらの魂によって世界が秩序づけられたのだと考える者が、いったい誰かあろうか。むしろ、日々あらゆる不敬のわざがなされ、あらゆる悪事――謀略、欺瞞、詐術、貪欲、略奪、暴力、兇行、無法、猥雑さ、恥辱、破廉恥、そのほか、全世界にわたって人間たちが害意をもって生み出し、互いに対して破滅を企てる、ありとあらゆる悪――がなされる、座と住処として定められたのだと考えるのではなかろうか。
Liber II, Caput XLIV
第II巻 第XLIV章PL 5, 883BSed sua, inquitis, voluntate, non regis jussione venerunt. At ubi pater omnipotens fuit, ubi regiae sublimitatis auctoritas, ut eas prohiberet abscedere, nec in praecipites labi permitteret voluptates?
PL 5, 883Bしかし、諸君は言う、魂は自らの意志によって来たのであって、王の命令によってではない、と。だが、それならば、全能の父はどこにいたのか。魂が立ち去ることを禁じ、まっさかさまに堕ちてゆく快楽へと滑り落ちるのを許さぬための、王たる崇高さの権威はどこにあったのか。
Si enim degeneres futuras locorum immutationibus sciebat (scire autem debuerat causarum ut omnium constitutor), aut extrinsecus aliquid accessurum his esse, quod eas faceret oblivisci suae dignitatis et decoris: millies, ut ignoscat, oraverim: universorum non alius quam ipse est causa: siquidem perpessus est evagandi eas habere jus liberum, quas retenturas non esse integritatis suae habitum praevidebat, atque ita perficitur, ut nihil intersit omnino voluntarie venerint, an illius obtemperaverint jussioni: cum non prohibendo quod oportuerat prohiberi, cessatione crimen fecerit proprium, et retentionis dissimulatione permiserit prius.
PL 5, 884Aというのも、もし彼が、場所の変転によって魂が堕落することになると知っていたなら――そして、あらゆる原因の定立者である以上、知っていたはずである――あるいは、魂に外から何かが加わって、その品位と美しさとを忘れさせることになると知っていたなら、私は千度でも、お許しあれと願いつつ言おう。万事の原因は、彼自身以外の何者でもない、と。なぜなら、彼は魂に自由にさまよう権利を持たせることを許したのであり、しかも、魂が己の全き有り様を保ちきれないであろうことを、あらかじめ見通していたからである。かくして、魂が自らの意志で来たのか、それとも彼の命令に従ったのか、まったく問うところがなくなる。というのも、禁ずべきであったことを禁じなかったことによって、彼はその不作為によって過ちを自らのものとし、引き止めることを見て見ぬふりにすることによって、あらかじめそれを許していたのだからである。
Liber II, Caput XLV
第II巻 第XLV章PL 5, 884ASed procul haec abeat sceleratae opinionis immanitas, ut Deus credatur omnipotens, magnarum et invisibilium rerum sator, et conditor, procreator, tam mobiles animas genuisse gravitatis ac ponderis constantiaeque nullius; in vitia labiles, in peccatorum genera universa declives; cumque eas tales, atque hujusmodi sciret, in corpora ire jussisse, quorum indutae carceribus sub procellis agerent tempestatibusque quotidie fortunae, et modo turpia facerent, modo paterentur obscoena: naufragiis, ruinis, incendiorum conflagrationibus ut perirent.
PL 5, 884Aしかし、これほど凶悪な思いなしの途方もなさは、遠く退けられねばならない。すなわち、全能の神、大いなる目に見えぬ事物の播種者にして創造者、生みの親であるお方が、これほど移ろいやすく、重々しさも重みも恒常さも何ら持たぬ魂を生み出し、悪徳へと滑り落ちやすく、あらゆる種類の罪へと傾きやすい魂を生み出したと信じることであり、しかも、それらがそのような、かくのごとき者であると知りながら、肉体のうちへ入るよう命じ、その牢獄をまとった魂が、日々運命の嵐と暴風のもとで生き、あるときは恥ずべき行いをなし、あるときは猥雑な仕打ちを被り、難船や崩壊や火災の炎によって滅び去るようにさせた、と信じることである。
Pauperies alias, alias ut mendicitas premeret, ut ferarum paterentur aliae laniatus, muscularum aliae ut interirent veneno, claudae ut incederent aliae, ut aliae lumen amitterent; ut articulis sederent aliae colligatis, morbis denique objectarentur ut cunctis, quos infelix et miseranda mortalitas diversarum sustinet dilaceratione poenarum; tum deinde oblitae unius esse se fontis, unius genitoris, et capitis, germanitatis convellerent atque abrumperent jura; urbes suas everterent, popularentur hostiliter terras, servos de liberis facerent, insultarent virginibus, et matrimoniis alienis, odissent invicem sese, aliorum gaudiis et felicitatibus inviderent; tum deinde se omnes maledicerent, carperent, et saevorum dentium mordacitate laniarent.
PL 5, 885Aまた、貧しさがある者たちを、乞食の身がまた別の者たちを圧し、ある者たちは猛獣に引き裂かれる苦しみを受け、また別の者たちは羽虫の毒によって命を落とし、ある者たちは足を引きずって歩き、また別の者たちは光を失い、ある者たちは関節をこわばらせて座り込み、ついにはすべての病にさらされる――不幸で憐れむべき死すべき身が、さまざまな責め苦の切り裂きによって耐え忍ぶすべての病に――ということ。そして、自分たちが一つの源、一人の生みの親、一つの頭より出た者であることを忘れて、兄弟の情の掟を引き裂き、断ち切り、自らの都市を覆し、敵として土地を荒らし、自由人を奴隷とし、処女たちや他人の婚姻を辱め、互いに憎み合い、他人の喜びと幸いを妬み、そして最後には互いを罵り合い、貶し合い、獰猛な歯の噛みつきをもって引き裂き合う、ということ。
Liber II, Caput XLVI
第II巻 第XLVI章PL 5, 886ASed procul haec abeat, ut eadem rursus frequentiusque dicamus, tam immanis, et scelerata persuasio, ut ille salus rerum Deus omnium, virtutum caput, benignitatis et columen, atque ut eum laudibus extollamus humanis, sapientissimus, justus, perfecta omnia faciens, et integritatis suae conservantia mansiones, aut aliquid fecerit claudum, et quod eminus esset a recto, aut ulli rei fuerit miseriarum aut discriminum causa, aut ipsos actus quibus vita transigitur et celebratur humana, ordinaverit, jusserit, et a sua fluere constitutione praeceperit.
PL 5, 886Aしかし、これもまた遠く退けられねばならない――同じことを繰り返し、いっそう頻繁に言うことになるとしても――それほど途方もなく凶悪な思いなしを。すなわち、万物の救いなる神、あらゆる徳の頭にして慈愛の柱であるお方、そして人間の讃辞をもって讃えるならば、いと賢く、正しく、すべてのものを完全に、またおのれの全き有り様に留まりつづけるものとして作る〔integritatis suae conservantia mansiones の係りは定かでない。conservantia を omnia に係る分詞と取った〕お方が、何か不完全なものを作った、正しさから懸け離れたものを作った、あるいは何らかの事の不幸や危難の原因となった、あるいは、人の生がそれによって過ごされ、あがめられるその行い自体を、定め、命じ、おのれの定立から流れ出るように取り決めた、などと信じることである。
Minora haec illo sunt, et magnitudinis ejus destruentia potestatem: tantumque est longe ut istarum auctor rerum esse credatur, ut in sacrilegae crimen impietatis incurrat quisquis ab eo conceperit hominem esse prognatum, rem infelicem et miseram, qui esse se doleat: qui conditionem suam detestetur et lugeat: qui nulla alia de causa sese intelligat procreatum, quam ne materiam non haberent per quam diffunderent se mala, et essent miseri semper, quorum cruciatibus pasceretur nescio quae vis latens et humanitati adversa crudelitas.
PL 5, 887Aこれらのことは彼よりも小さく、彼の偉大さの力を打ち壊すものである。そして、彼がこれらの事の造り主であると信じられることからは、それほどまでに遠く隔たっているので、彼から、人間は不幸で惨めなものとして生まれたのだと考える者、自らが在ることを嘆く者、自らの境遇を忌み嫌い悲しむ者、自らが生み出されたのはただ、悪がそれを通じて広がってゆくための材料が尽きぬように、また常に惨めな者たちが絶えぬように――その苦しみによって、人間性に敵する、名も知れぬ隠れた力の残酷さが養われるように――というほかに何の理由もないと悟る者は、誰であれ、瀆聖の不敬という罪を犯すことになるのである。
Liber II, Caput XLVII
第II巻 第XLVII章PL 5, 887ASed si parens, etiam genitor animarum, inquitis, Deus non est, quo auctore progenitae, et qua sunt ratione prolatae?
PL 5, 887Aしかし、諸君は言う、もし神が魂の親でも、生みの父でもないとすれば、いったいいかなる作り手によって魂は生み出され、いかなる理によって世に出されたのか、と。
Si infucata vultis audire, nec ab aliqua vocis ostentatione deducta: item confitemur nos istud ignorare, nescire, scientiamque tantae rei non tantum nostram ducimus infirmitatem fragilitatemque transire, verum etiam potestatum, quae in mundo sunt, omnium: et quae numina se esse opinionibus usurpavere mortalium.
PL 5, 887Bもし諸君が、飾らぬ答えを、言葉の見せびらかしに導かれぬ答えを聞きたいと望むなら――我々もまた、これを知らず、分からぬと告白する。そして、これほど大いなる事柄の知識は、我々自身の弱さと脆さを超えるのみならず、この世にある力あるものすべての、そして死すべき者たちの思いなしによって自らを神威と僭称してきた者たちの弱さをも超える、と我々は考える。
Sed quas Dei negamus, cujus sint, debemus ostendere? Nihil istud necessario sequitur, non enim si negemus muscas, scarabeos, et cimices, nitedulas, curculiones, et tineas omnipotentis esse opus regis: sequaciter postulandum a nobis est ut quis ea fecerit, instituerit que dicamus, possimus enim nulla cum reprehensione nescire, quis et illis originem dederit, et obtinere non esse a Deo superiore prolata tam supervacua, tam vana, tam ad nullas pertinentia rationes, quinimmo aliquando et noxia, et necessarias importantia laesiones.
PL 5, 887Bしかし、我々が魂を神のものであると否むなら、それでは誰のものであるかを示さねばならないのか。そのようなことが必然的に帰結するわけではない。なぜなら、もし我々が、蠅や甲虫や南京虫、ヤマネや象虫や蛾が全能の王の御業であることを否んだとしても、それらを誰が作り、誰が仕立てたのかを、我々が引き続いて言うよう求められるわけではないからである。というのも、我々は何の咎めも受けることなく、誰がそれらに起源を与えたのかを知らずにいることができ、しかも、これほど余計で、これほど空しく、いかなる理にも役立たず、それどころか時には害をなし、必然的な害悪をもたらすものが、より高き神から生み出されたのではないということを、なお主張し続けることができるからである。
Liber II, Caput XLVIII
第II巻 第XLVIII章PL 5, 888AConsimiliter hic quoque cum animas renuamus Dei esse principis prolem, non continuo sequitur, ut explicare debeamus quonam parente sint editae, et causis cujusmodi procreatae.
PL 5, 888A同様にここでも、我々が、魂は至高の神の子であることを否むとしても、いかなる親から生み出されたのか、いかなる原因から創られたのかを説明せねばならないということに、直ちになるわけではない。
Quis enim nos prohibet, aut unde enatae sint, prodierintque nescire, aut eas non esse Dei progeniem, scire? Quanam, inquitis, ratione, qua via?
PL 5, 888Aいったい誰が我々を妨げようか。魂がどこから生じ、出てきたのかを知らずにいることを、また、魂が神の子孫ではないことを知ることを。いかなる理によってか、いかなる道によってか、と諸君は言う。
Quia omni vero verissimum est, certoque certissimum, nihil rerum a principe, sicut saepius dictum est, agi, fieri, statui, nisi quod oporteat, et conveniat fieri: nisi quod sit plenum, et integrum, et in suae integritatis perfectione finitum.
PL 5, 888Bなぜなら、いかなる真実よりも真実であり、いかなる確かさよりも確かなことは、しばしば言われてきたとおり、至高の神によっては何ものも、なされるべきこと、ふさわしくなされるべきこと以外には行われず、作られず、定められないということだからである。すなわち、満ち足りて、全きものであり、おのれの全き有り様の完成において境界づけられたもの以外には。
Porro autem conspicimus homines, id est animas ipsas , quid enim sunt homines nisi animae corporibus illigatae? scaevitate innumerabili vitiorum ipsos se indicare non esse patricii generis, sed ex mediocribus familiis procreatos.
PL 5, 888Bさらに我々は、人間、すなわち魂そのものが――そもそも人間とは、肉体に結びつけられた魂にほかならないのだから――かぞえきれぬほどの悪徳のよこしまさによって、自らが貴族の家柄ではなく、並みの家々から生み出された者であることを、自ら示しているのを見て取る。
Namque alios videmus immites, facinorosos, audaces, temerarios, praecipites, caecos, fictos, dissimulatores, mendaces, superbos, arrogantes, avaros, cupidos, libidinosos, inconstantes, invalidos, et sua ipsos decreta conservare nequeuntes: quod utique non essent, si generositas eos assereret principalis, et ab rerum capite descendentium ducerent honestamenta natalium.
PL 5, 889Aというのも、我々はある者たちが、無慈悲で、凶悪で、無法で、向こう見ずで、軽率で、盲目で、偽り深く、取り繕い、嘘をつき、高慢で、傲慢で、貪欲で、欲深く、みだらで、移り気で、弱く、そして自らの決意さえ守り抜くことができないでいるのを見るからである。もし至高の生まれの気高さが彼らを己のものと主張し、彼らが万物の頭より下る者としての生まれの誉れを引いていたなら、彼らは決してこのようではなかったであろう。
Liber II, Caput XLIX
第II巻 第XLIX章PL 5, 889ASed et boni, dicetis, sunt in rebus humanis viri, sapientes, justi, inculpatis atque emendatissimis moribus. Nullam referimus quaestionem, an ulli aliquando fuerint tales, in quibus omnino nihil ista ipsa, quae dicitur, desideraret integritas.
PL 5, 889Aだが諸君は言うだろう、人間の営みの中には善き人々もいる、賢明で正しく、非の打ちどころなく最も立派な品性を持った者たちが、と。そうした人物がかつて存在したかどうか——すなわち、いわゆる『高潔』と呼ばれるものに何一つ欠けるところのない者がいたかどうか——我々は何ら問題としない。
Sint licet perhonesti, fuerintque laudabiles, tenuerint apicem perfectionis summum, nec in aliquo lapsu eorum aliquando claudicaverit vita: sed audire deposcimus quot sint, aut fuerint numero, ut ex multitudinis magnitudine metiamur, an oppositio justa sit facta, an aequalitatis compensatione librata.
PL 5, 889A彼らがどれほど高潔であろうと、称賛に値する者たちであろうと、完全性の頂点を極めていようと、その生涯がいかなる過ちにもよろめかなかったとしても構わない。だが我々が聞きたいのは、彼らがどれほどの数であるか、あるいはあったか、ということである。その多数の大きさから測って、対置が正当になされているか、等しさの埋め合わせによって釣り合いが取れているかを見るためである。
Unus, duo, tres, quatuor, decem, vigenti, centum, certe numero definiti, et nominum forsitan comprehensionibus terminati. At genus humanum non ex bonis pauculis, sed ex caeteris omnibus aestimari convenit, et ponderari.
PL 5, 889B一人、二人、三人、四人、十人、二十人、百人——確かに数において限られており、おそらくはその名を数え上げることで尽くされてしまうほどの者たちである。だが人類は、わずかな善人によってではなく、それ以外のすべての者によって評価され、量られるべきである。
In toto enim pars est, non totum in parte: et universitas debet attrahere portiones, non portionibus universitas applicari.
PL 5, 890Aというのも、部分は全体のうちにあるのであって、全体が部分のうちにあるのではないからである。全体は諸部分を自らに引き寄せるべきであって、全体を諸部分に当てはめるべきではない。
Quid enim si hominem dicas captum membris omnibus, et ejulantem ex cruciatibus asperis, idcirco esse sanum, quod unius unguiculi nullum perpetiatur dolorem? aut esse auream terram, quod in verrucula collis unius insint exiguae miculae, quibus nascitur colliquefactis aurum, et admiratio congregatione conquiritur?
PL 5, 890A実際、もしお前が、全身の肢体を病に捕らわれ、激しい責め苦にうめいている人間を、爪の先ひとつが何の痛みも被っていないという理由で健康だと言ったら、どうであろうか。あるいは、ある一つの丘の小さな瘤の中に、溶かせば黄金が生まれ、それを集めることで驚異とされるほどのわずかな粒があるという理由で、大地は黄金でできていると言ったら、どうであろうか。
Qualitatem materiae universitas clementi probat, non pulvisculi stabiles: nec mare continuo dulce est, si mitioris aquae guttas alicujus adjeceris atque immiseris numeri, consumitur enim minuties ista immenso: nec modo non parvi, sed esse nullius existimandum est nominis, quod per omnia diffusum perit, et in magni corporis intercipitur vastitate.
PL 5, 890A材質を定めるのは全体であって、留まっている塵の粒々ではない〔底本は universitas clementi probat。clementi の構文が取れないので、文脈から解した〕。海も、より甘い水を幾滴か加えたからといって、それだけで真水になるわけではない。その僅かな量は、計り知れない広がりの中に呑み込まれて消えてしまうからである。同じく、あらゆるものに拡散して消え失せ、巨大な物体の広大さの中に呑み込まれてしまうものは、わずかというだけでなく、無に等しいものと見なさねばならない。
Liber II, Caput L
第II巻 第L章PL 5, 890BVos humano in genere bonos esse dicitis viros, qui ut esse credantur, comparatio forsitan efficiat pessimorum. Quinam isti sunt? dicite.
PL 5, 890B諸君は、人類の中に善き人々がいると言う——もっとも、彼らがそう信じられているのは、最悪の者たちとの比較によるのかもしれないが。その者たちとは誰か。言うがよい。
Philosophi, credo, qui se esse solos sapientissimos autumant, et vi hujus nominis supercilium sustulerunt: nempe illi, qui cum suis quotidie cupiditatibus pugnant, et affectus ex animis insitos proturbare, pellere, pertinaci moliuntur obluctatione virtutum, qui ne in vitia proritari facultatis possint alicujus instinctu, patrimonia et divitias fugiunt, ut causas sibi auferant lapsus: quod cum faciunt et curant, apertissime animas esse indicant labiles, et infirmitate ad vitia proclives.
PL 5, 890Bおそらく哲学者たちのことだろう、自分たちだけが最も賢明だと言い張り、その名の力によって高慢の眉を上げている者たちのことだ。すなわち、日々自分自身の欲望と戦い、心に植え付けられた情念を掻き乱し追い払おうと、徳の頑強な闘いをもって努める者たち、何らかの資産のそそのかしによって悪徳へと誘い出されることのないよう、家産と富から逃れ、自分から堕落の原因を取り除こうとする者たちのことだ。だが、そうすることに努め、心を砕くこと自体が、魂は揺らぎやすく、弱さゆえに悪徳に傾きがちなものであることを、これ以上なくはっきりと示しているのである。
Nostra autem sententia, quod bonum natura est, neque emendari, neque corripi se poscit: immo ipsum debet quid sit malum nescire, si generis forma cujusque in sua cogitat integritate perstare: neque enim contrarium insitum esse contrario potest, aut in impari paritas, aut dulcedo in amaritudine contineri.
PL 5, 891Aしかし我々の見解では、本性上善いものは、正されることも咎められることも求めはしない。それどころか、それぞれの類の形がその本来の完全性のうちにとどまろうと欲するならば、悪とは何であるかをそもそも知らずにいるはずである。というのも、反対のものが反対のもののうちに植え付けられることはできず、等しさが不等のもののうちに、甘さが苦さのうちに含まれることもできないからである。
Qui ergo luctatur animorum ingenitas corrigere pravitates, is apertissime monstrat imperfectum se esse: quamvis omni conatu et pervicacia contendat.
PL 5, 891Aしたがって、心に生まれつき備わった邪曲を正そうと苦闘する者は、どれほどあらゆる努力と執念をもって戦おうとも、自らが不完全であることをこれ以上なくはっきりと示しているのである。
Liber II, Caput LI
第II巻 第LI章PL 5, 891BSed risui vobis est nostra responsio quod cum regias soboles esse animas abnegemus, non referamus contra, ex quibus sint causis atque originibus procreatae.
PL 5, 891Bだが諸君にとって我々の答えは笑いの種であるらしい。というのも、我々は魂が王家の裔であることを否定しながら、それではいかなる原因と由来によって生み出されたのかを、こちらから示さないからだ、というのである。
Quod est enim criminis genus, aut rei esse alicujus ignarum, aut ipsum, quod nescias, sine aliqua profiteri dissimulatione nescire? aut uter magis videtur irrisione esse dignissimus vobis, qui sibi scientiam nullam tenebrosae rei alicujus assumit, an ille qui retur sese apertissime scire id, quod humanam transiliat notionem, et quod sit caecis obscuritatibus involutum?
PL 5, 891Bそもそも、ある事柄について知らずにいること、あるいは自分が知らないことを、何ら取り繕うことなく知らないと公言すること、これがいったいどのような罪であろうか。それとも、諸君にとってより嘲笑に値すると見えるのは、どちらの側だろうか——ある不分明な事柄について自分には何の知識もないと認める者か、それとも、人間の認識を超え、盲目の闇に包まれたことを、あたかも明白に知っているかのように思い込んでいる者か。
Si penitus spectetur rei cujusque natura, in simili vos estis, quam in nobis reprehenditis, causa. Non enim, quia dicitis ab ipso animas rege descendere, ac succedere in hominum formas, exploratum aliquid dicitis, et in luce positum manifestisimae veritatis.
PL 5, 892Aそれぞれの事柄の本性を突き詰めて見るならば、諸君は、諸君が我々のうちに非難しているのと同様の立場に置かれているのだ。魂がかの王自身から下り、人間の姿へと移り入ると諸君が言うからといって、それによって何か確証されたことを、この上なく明白な真理の光のもとに置かれたことを述べているわけではないのだから。
Conjicitis enim, non scitis: suspicamini, non tenetis. Nam si scire est illud, quod ipse tu videris, aut cognoveris animo continere, nihil eorum quae asseritis, potestis vos dicere aliquando vidisse: id est animas sede ab supera et regione descendere.
PL 5, 892A諸君は憶測しているのであって、知っているのではない。推測しているのであって、掴んでいるのではない。というのも、もし知るということが、お前自身が見たこと、あるいは知り得たことを心のうちに保つことであるなら、諸君が主張する事柄のいずれについても、かつて見たことがあるとは言えないはずだからである。すなわち、魂が上方の座と領域から下ってくるということを。
Suspicione ergo utimini, non cognitionis expressae fide. Quid est autem suspicio, nisi opinatio rerum incerta, et in nil expositum jaculatio mentis illata? Ergo qui suspicatur, non tenet, nec in lumine positus cognitionis incedit.
PL 5, 892Aつまり諸君が用いているのは推測であって、明確な認識の確信ではない。だが推測とは、事物についての不確かな臆見、何ら明らかにされていないものへ向けて投げかけられた心の投擲でなくて何であろうか。したがって推測する者は掴んではおらず、認識の光の中に立って歩んでいるのでもない。
Quod si verum et fixum est apud rectos et sapientissimos judices: et ista vestra, qua fiditis, pro ignoratione est habenda suspicio.
PL 5, 892Bそしてもしこのことが、公正にして最も賢明な裁定者たちのもとで真実かつ確定したことであるならば、諸君が信頼を置いているその推測もまた、無知として扱われねばならない。
Liber II, Caput LII
第II巻 第LII章PL 5, 892BAc ne tamen vobis tantummodo censeatis conjecturis uti ac suspicionibus licere, et nos idem possumus: quoniam commune est, quod interrogatis expromere. Unde, inquitis, homines, et ipsorum hominum quid, aut unde sunt animae?
PL 5, 892Bしかし、憶測と推測を用いることが諸君にだけ許されていると思ってはならない。我々も同じことができるのだ。諸君が問うことを述べるのは、どちらにとっても等しく開かれているのだから。諸君は問う——人間はどこから来るのか、また人間そのものの魂とは何であり、どこから来るのか、と。
Unde sunt elephanti, tauri, cervi, muli, asini, Unde leones, equi, canes, lupi, pantherae, eorumque quae vivunt, quid aut unde sunt animae? neque enim fidem res habet, ut Platonico ex illo cratere, quem conficit miscetque Timaeus, aut horum animae venerint, aut locusta, mus, sorex, blatta, rana, centipeda, animata esse credantur, et vivere, quia ex elementis ipsis causa est illis, atque origo nascendi: si ad animalia gignenda, quae in singulis his degunt, insunt abditae atque obscurissimae rationes. (Nam et videmus alios ex sapientibus dicere, tellurem esse hominum matrem, aquam cum ea alios, aerium spiritum his alios jungere, solem vero nonnullos esse horum opificem, et ex ignibus animatos ejus vitali agitatione motari.) Quid si et haec non sunt, et est aliqua res alia, alia causa, alia ratio, potestas alia denique inaudita nobis atque incogniti nominis genus quae hominum finxerit, et rerum constitutionibus applicarit, nonne fieri potis est, ut exorti homines ita sint, nec ad Deum primum nativitatis eorum referatur auctoritas?
PL 5, 892B象、雄牛、鹿、騾馬、驢馬はどこから来るのか。獅子、馬、犬、狼、豹は、そして生きとし生けるものの魂は、何であり、どこから来るのか。ティマイオスが調合し混ぜ合わせるという、かのプラトン説の混合鉢から、これらの魂もやって来たなどとは、到底信じ難いことである。あるいは、バッタ、鼠、トガリネズミ、ゴキブリ、蛙、百足が、生命を持ち生きていると信じられるのは、それらの生成の原因と由来がまさに元素そのものにあるからだ、と言われても——もしそれぞれの元素の中に棲む動物を生み出すために、隠され、きわめて不分明な理法が備わっているのであれば、そうかもしれない。(実のところ、賢者の中には、大地こそが人間の母であると言う者もあれば、それに水を加える者、さらに大気の息を結びつける者もあり、また太陽こそがこれらの造り手であって、その生命を与える運動によって火から生きたものが動き出す、と言う者もいることを、我々は見ている。)だが、もしこれらのいずれでもなく、何か別の事柄、別の原因、別の理法、あるいは我々の耳にしたこともなく、名も知られぬ何らかの力が、人間を形づくり、事物の秩序へと当てはめたのだとしたら、どうであろうか。人間がそのようにして生じたのであって、その誕生の権威が第一の神に帰せられるのではない、ということも、あり得るのではないか。
Quid enim putamus habuisse rationis Platonem illum magnum, pie sancteque sapientem, cum hominis fictionem Deo removit a maximo, et ad minores nescio quos transtulit: cumque ejusdem noluit sinceritatis esse mixturae humani animas generis, cujus animam fecerat universitatis istius: quam quod hominis fabricam indignam esse rebatur Deo, nec rei flaccidae fictionem magnitudini ejus et eminentiae convenire?
PL 5, 894Aかの偉大なプラトン——敬虔にして神聖な知者——が、人間を形づくる業を至高の神から取り除き、何者とも知れぬ下位の神々へと移したとき、また、人類の魂が、あの宇宙全体の魂を作ったのと同じ純粋な混合から成ることを望まなかったとき、いったいいかなる理由があったと我々は考えるべきであろうか。それは、人間という造作は神にふさわしくないと思い、脆弱なものを形づくることが神の偉大さと崇高さに見合わないと考えたから、それ以外にはあるまい。
Liber II, Caput LIII
第II巻 第LIII章PL 5, 895AErgo cum haec ita sint, non absone neque inaniter credimus, mediae qualitatis esse animas hominum, utpote ab rebus non principalibus editas, juri subjectas mortis, parvarum et labilium virium: perpetuitate donari, si spem muneris tanti Deum ad principem conferant, cui soli potestas est talia corruptione exclusa largiri.
PL 5, 895Aしたがって、これらのことがそうであるからには、我々がこう信じるのは、決して的外れでも空しいことでもない。すなわち、人間の魂は中間の性質のものであり、第一のものではないものどもから生み出されたのであるから、死の法に服し、小さく揺らぎやすい力しか持たない。そして、これほどの賜物への望みを至高の神へと寄せるならば、永続を授けられる——腐敗を締め出してそのようなものを恵む力は、ただこの神おひとりにあるのだから、と。
Sed stulte istud credimus? Quid ad vos? Ineptissime, fatue. Ubi vobis nocemus, vel quam vobis facimus aut irrogamus injuriam, si omnipotentem confidimus Deum habiturum esse rationem nostri, cum abire a corporibus coeperimus, et ab orci faucibus, quemadmodum dicitur, vindicari?
PL 5, 895Aだが、我々がそう信じるのは愚かなことだろうか。それが諸君に何の関わりがあるのか。この上なく的外れに、愚かしくも、そう信じているとしよう。もし我々が、肉体から去り始めるときに、全能の神が我々のことを顧みてくださり、いわゆるオルクスの顎から救い出してくださると信頼しているとして、それが諸君にいったいどんな害を与え、どんな不正をなし、加えるというのか。
Liber II, Caput LIV
第II巻 第LIV章PL 5, 895BErgone, inquiet aliquis, sine Dei voluntate quidquam potis est fieri? Considerandum est nobis sollicite, et cura inspiciendum non parva, ne, dum honorare nos Dominum tali interrogatione censemus, in contrarium labamur nefas, majestatis ejus eminentiam destruentes.
PL 5, 895Bそれでは、と誰かが言うだろう、神の意志なしに何かが起こることなどありうるのか、と。我々は、これを心して考え、少なからぬ配慮をもって吟味しなければならない。そのような問いによって主を敬っていると思い込んでいるうちに、逆の不敬に陥り、その威厳の崇高さを損なうことのないように。
Qua ratione, qua causa? Quoniam si cuncta ejus voluntate conficiuntur, nec citra ejus nutum quidquam potest in rebus vel provenire, vel cadere, necessario sequitur, ut mala etiam cuncta voluntate ejus intelligantur enasci.
PL 5, 895Bいかなる理により、いかなる理由によってか。もしすべてが神の意志によって成し遂げられ、その頷きなしにはいかなる事も生じることも起こることもできないのだとすれば、あらゆる悪もまた神の意志によって生じると解さねばならなくなる、これは必然の帰結である。
Sin autem dicere voluerimus contra, pessimorum ab eo rejicientes causas, mali esse conscium, generatoremque nullius; incipient videri, aut eo invito res pessimae fieri, aut, quod sit immane dixisse, nesciente, ignaro, ac nescio.
PL 5, 896Aだが逆に、我々がこう言おうとするなら、すなわち、最悪の事どもの原因を神から遠ざけ、神はいかなる悪をも与り知らず、その生みの親でもないと言おうとするならば、最悪の出来事は神の意に反して起こるか、あるいは——これを言うことすら途方もないことだが——神が知らぬまま、無知のまま、気づかぬままに起こる、としか見えなくなってしまう。
Rursus autem si dicere nulla esse voluerimus mala, sicut esse nonnullis opinatum et placitum reperimus; reclamabunt cunctae gentes, universaeque nationes, cruciatus nobis ostentantes suos, et discriminum species multiformes, quibus puncta per singula genus uritur et laceratur humanum.
PL 5, 896Aまた逆に、もし我々が、悪などまったく存在しないと言おうとするならば——実際そのように考え、そう是認する者たちがいることを我々は知っているが——あらゆる諸国民、すべての民族が我々に向かって声をあげて反対し、自らの受けている責め苦や、人類が刻一刻と焼かれ、引き裂かれているさまざまな形の危難を、我々に見せつけるであろう。
Tum deinde a nobis exquirent, cur mala si nulla sunt, ab operibus vos certis, et facinoribus abstinetis? Cur non omnia facitis, quae impatiens jusserit atque imperaverit libido? Cur in noxios denique terribilibus poenas constituitis legibus?
PL 5, 896Aそのうえで彼らはさらに我々にこう問い質すであろう——もし悪などというものがないのなら、なぜ諸君はある種の行いや凶行を差し控えるのか。なぜ、堪え性のない欲望が命じ求めるすべてのことを行わないのか。ついには、なぜ罪人たちに対して恐るべき法をもって刑罰を定めるのか、と。
Nam stoliditas inveniri quae inanior potest, quam mala esse nulla contendere, et tamquam malos perdere et condemnare peccantes.
PL 5, 896B実に、悪などまったく存在しないと主張しながら、罪を犯す者たちをあたかも悪しき者であるかのように滅ぼし、断罪すること——これより空しい愚劣が見つかるであろうか。
Liber II, Caput LV
第II巻 第LV章PL 5, 897AQuae cum esse consenserimus victi, et universa his scatere nominaliter annuerimus humana consequetur ut rogitent, cur ergo haec mala Deus omnipotens non aufert, sed esse perpetitur, et cum omnibus saeculis pertinaci continuatione procedere?
PL 5, 897Aこうして我々が屈服させられ、悪の存在することを認め、人間界のすべてがそれで満ち溢れていることをはっきりと肯うならば、当然彼らはさらに問い続けるであろう——それならばなぜ全能の神はこれらの悪を取り除かず、それが存在することを許し、あらゆる世を通じて頑強に続いていくままにさせているのか、と。
Si intellectus nobis affuerit Dei regis, ac principis, nec per impias vagari suspicionum voluerimus insanias, respondeamus necesse est, nescire nos ista: nec quae nullis possent facultatibus comprehendi, expetisse aliquando aut studuisse cognoscere, meliusque ducentes, quinimmo potius magis in inscientiae finibus atque ignorantiae permanere, quam sine Deo dicere nihil fieri (per voluntatem), ut simul intelligatur, et malis eum causas dare, et miseriarum esse innumerabilium conditorem.
PL 5, 897Aもし我々に、王にして至高者である神への正しい理解があり、不敬な推測の狂気の中をさまよおうと望まないのであれば、我々はこう答えねばならない。すなわち、それらのことを我々は知らないのだ、と。いかなる能力によっても把握され得ないことを、かつて求めたことも、知ろうと努めたこともない。むしろそのほうがはるかによいと考え、無知と不知の境界のうちにとどまるほうを選ぶ——神の意志なしには何ごとも起こらない〔底本は per voluntatem を丸括弧に入れて刷る〕と言うことで、同時に、神が悪の原因を与える者であり、数え切れぬ悲惨の創始者であることになってしまうよりは。
Mala ergo, dicetis, unde sunt haec omnia? Ex elementis, inquiunt, et ex eorum inaequabilitate, sapientes; quod fieri qui possit, ut quae sensum et judicium non habent, maliciosa esse perhibeantur et noxia: aut non ille sit potius malitiosus et noxius, qui res pessimas futuras in alicujus operis assumpsit effectum, eorum est, qui asserunt, pervidere.
PL 5, 897Aそれなら諸君は問うだろう——これらすべての悪はどこから来るのか、と。賢者たちは言う、元素から、そしてその不均衡から、と。しかし、感覚も判断も持たぬものが悪意ある、害をなすものと言われることが、どうしてありえようか。あるいはむしろ、いずれ最悪の結果をもたらすはずのものを、何かの作業の結果へと取り込んだ者こそが、悪意ある、害をなす者ではないのか——それを見極めるのは、そう主張する者たち自身の仕事である。
Quid ergo nos, unde? Responsionis necessitas nulla est, sive enim possumus dicere, sive minus valemus, nec possumus, utrumque apud nos parvum est; nec in magnis ponderibus ducimus vel ignorare istud, vel scire, unum solum posuisse contenti; nihil a Deo principe quod sit nocens atque exitiale, proficisci.
PL 5, 897Bでは我々はどうか。悪はどこから来るのか。答える必要は何ら無い。我々に答えられようと答えられまいと、どちらであっても我々にとっては些細なことである。これを知らずにいることも、知ることも、大きな重みを持つこととは見なさない。ただ一つのことだけを打ち立てて満足するのだ——すなわち、至高の神からは害をなし滅びをもたらすものは何ひとつ出て来ない、ということである。
Hoc tenemus, hoc novimus, in hac una consistimus cognitionis et scientiae veritate; nihil ab eo fieri, nisi quod sit omnibus salutare, quod dulce, quod amoris et gaudii laetitiaeque plenissimum; quod infinitas habeat atque incorruptibiles voluptates, quod sibi quisque contingere votis omnibus expetat, forisque ab his esse exitiabile ac mortiferum ducat.
PL 5, 897B我々はこれを保持し、これを知り、この一つの認識と知識の真理のうちに立っている。すなわち、神から生じるものは、すべての者にとって救いとなるもの、甘美なもの、愛と喜びと歓びに満ち満ちたもの以外にはない、ということである。それは無限にして不朽の快楽を持ち、誰もがあらゆる願いをもってわが身に与えられることを望み、またこれらの外にあるものを滅びをもたらし死をもたらすものと見なす、そのようなものである。
Liber II, Caput LVI
第II巻 第LVI章PL 5, 898ACaetera quaecumque sunt alia, quae in quaestionibus assolent controversiisque versari, quibus genitoribus orta sint, vel quibus actoribus fiant, neque nosce contendimus, neque inquirere aut vestigare curamus; suis omnia relinquimus causis, nec ad id quod expetimus, esse nobis adjuncta atque applicata judicamus.
PL 5, 898Aその他、通常問題や論争のうちで取り沙汰されるあらゆる事柄——それらがいかなる生みの親から生まれたのか、いかなる作り手によって成ったのか——について、我々はそれを知ろうと努めもせず、探求し追跡しようとも意を用いない。すべてをそれぞれの原因に委ね、それらが我々の求めているものに結びつき、関わっているとは判断しないからである。
Quid est enim quod humana ingenia labefactare, dissolvere studio contradictionis non audeant, quamvis illud, quod infirmare moliuntur, sit purum, et liquidum, et veritatis obsignatione munitum?
PL 5, 898A実際、人間の才知が、反論への意欲から、揺るがし打ち崩そうと敢えてしないものなど何があろうか。たとえそれが弱めようと試みる対象が、純粋で明白であり、真理の証印によって固められているものであっても。
Aut quid rursus asserere verisimilibus argumentis non queunt, quamvis sit apertissime falsum, quamvis evidens manifestumque mendacium?
PL 5, 898Bあるいは逆に、たとえそれがこの上なく明白に偽りであり、誰の目にも明らかな紛れもない偽りであっても、もっともらしい論拠をもって主張できないことなど、何があろうか。
Cum enim sibi persuaserit quis esse aliquid, aut non esse, amat quod opinatur asserere, et acumine alios anteire, maxime si agatur res summota, et abdita, et caligine involuta naturae.
PL 5, 898Bというのも、ある者が何かが在る、あるいは在らないと自分に納得させてしまうと、その者は自分の思い込みを主張し、鋭さにおいて他人を凌ごうとすることを好むようになるからである。とりわけ、問題となっているのが人の手の届かない、隠された、自然の闇に包まれた事柄である場合には、なおさらである。
Mundum quidam ex sapientibus existimant neque esse natum, neque nullo esse in tempore periturum; immortalem nonnulli, quamvis eum conscribant esse natum et genitum. Tertiis vero collibitum dicere est, et esse natum, et genitum, et ordinaria necessitate periturum.
PL 5, 898B賢者の中には、世界は生まれもせず、いつの時にも滅びることもない、と考える者たちがいる。また別の者たちは、世界が生まれ、生成したものであると書き記しながらも、それを不死のものだと考える。さらに第三の者たちは、世界は生まれもし、生成もしたが、通常の必然によっていずれ滅びるのだ、と言うことを良しとしている。
Et cum ex istis opinionibus trinis unam esse necesse sit veram, cunctis tamen argumenta non desunt, quibus et sua decreta confirment, et aliorum subrumpant et labefaciant scita.
PL 5, 898Bそしてこれら三つの見解のうち、必然的にいずれか一つが真であるはずなのに、それでもすべての者に論拠が欠けることはない——自分の説を裏付け、他者の学説を掘り崩し揺るがすための論拠が。
Eumdem hunc alii elementis ex quatuor tradunt, et pronuntiant stare, ex geminis alii, ex singulis tertii; sunt qui ex his nullis, et individua corpora ejus esse materiem et primam originem dicant.
PL 5, 899Aこの同じ世界について、ある者たちは四つの元素から成り立つと伝え、そう言明する。またある者たちは二つの元素から、さらに別の者たちは一つの元素からだとする。そして、これらのいずれからでもなく、その質料であり第一の起源であるのは分割されざる物体であると言う者たちもいる。
Cumque ex his vera sit una sententia, aut nulla ex his certa, similiter hic quoque argumenta omnibus praesto sunt, quibus et ea quae dicunt, vera esse constituant et redarguant positas in aliorum sententiis falsitates.
PL 5, 899Aそしてこれらのうちのいずれか一つが真であるか、あるいはそのいずれも確かではないかであるにもかかわらず、ここでもまた同様に、すべての者に論拠が備わっており、それによって自分の言うことを真であると立証し、他者の見解に置かれた偽りを論駁するのである。
Sic et deos nonnulli esse abnegant; prorsus dubitare se alii an sint uspiam, dicunt; alii vero existere, neque humana curare; immo, alii perhibent, et rebus interesse mortalium, et terrenas administrare rationes.
PL 5, 899A同様に、神々など存在しないと否定する者たちもいる。別の者たちは、神々がどこかに存在するかどうか、まったく疑わしいと言う。また別の者たちは、神々は存在するが人間のことには関わらない、と言う。それどころか、さらに別の者たちは、神々は死すべき者たちの事柄に関与し、地上の営みを差配している、と言う。
Liber II, Caput LVII
第II巻 第LVII章PL 5, 899ACum ergo haec ita sint, neque aliter fiat, quin sit unum ex omnibus verum, pugnant tamen argumentis omnes, neque singulis deest id, quod probabiliter dicant, sive cum suas res asserunt, sive cum alienis opinionibus contradicunt.
PL 5, 899Aしたがって、これらのことがそうであり、そのうちの一つが真であることは避けられないとしても、すべての者が論拠をもって争い合い、それぞれが、自説を主張するにせよ、他者の見解に反論するにせよ、もっともらしく言えることに事欠かない。
Non alia, neque absimili ratione de animarum ab his conditione disseritur. Hic enim eas retur et esse perpetuas, et superesse mortalium functioni; superesse ille non credit, sed cum ipsis corporibus interire.
PL 5, 899B魂の境遇についても、彼らによって、これと異なる、あるいは似ても似つかぬ仕方で論じられているわけではない。ある者は、魂は永続するものであり、死すべき者の死を超えて生き残ると考える。別の者は、魂が生き残るとは信じず、肉体そのものとともに滅びると考える。
Alterius vero sententia est, nihil eas continuo perpeti, sed post hominem positum aliquid eis ad vitam dari: mortalitatis deinde in jura succedere.
PL 5, 900Aまた別の者の見解では、魂は直ちに滅びるのではなく、人が世を去った後もなお、しばらくの生のために何かが与えられ、その後になって死すべき者の法のもとに入る、とされる。
Et cum omnia nequeant veri esse consortia, ita tamen fortibus et validissimis probationibus omnes agunt, ut reperire non possis, quidnam tibi videatur falsum: quamvis ex omni parte diversa dici aspicias, et rerum contrarietatibus dissona.
PL 5, 900Aそして、これらすべてが真理に与ることなどありえないにもかかわらず、いずれもが強力きわまりない論証をもって主張するので、お前には何が偽りと見えるのか、見出すことができないほどである。あらゆる面で異なることが言われ、事柄の食い違いによって調和を欠いているのが見て取れるとしても。
Quod utique non fieret, si certum aliquid tenere curiositas posset humana, vel quod videretur inventum, aliorum omnium comprobaretur assensu.
PL 5, 900Aもし人間の好奇心が何か確かなことを掴むことができ、あるいは発見されたと思われることが他のすべての者たちの賛同によって確証されるのであれば、こうしたことは決して起こらないはずである。
Inanissima igitur res est, et supervacuit operis, tamquam scias aliquid promere: aut velle scire contendere: quod etsi sit verum, posse videas destruit: aut acceptare pro vero id quod forsitan non sit, et ex more hallucinantium proferatur. Et merito res ita est.
PL 5, 900Aしたがって、あたかも知っているかのように何かを述べ立てること、あるいは知ろうと躍起になって争うことは、この上なく空しく、無用の労にすぎない。たとえそれが真であっても、覆され得るのをお前は目にすることになり、あるいは、もしかすると真ではなく、妄想する者の常として語られたにすぎないものを、真なるものとして受け入れることになるからである。そしてそれも当然のことである。
Non enim divina divinis, sed rationibus pendimus et commetamur humanis: atque ut fieri meruisse quid remur, ita esse oportere contendimus.
PL 5, 900Bというのも、我々は神的な事柄を神的な理によって量り測るのではなく、人間の理によって量り測っているからである。そして、ある事柄がしかじかの仕方で起こって然るべきだったと我々が思うと、そのとおりでなければならないと言い張ってしまうのである。
Liber II, Caput LVIII
第II巻 第LVIII章PL 5, 901AQuid ergo nos soli ignoramus, nescimus, quisnam sit animarum conditor, quisnam constitutor? quae causa hominem finxerit? mala unde proruperint? vel cur ea rex summus et esse patiatur, et confici, neque a rebus propellat humanis?
PL 5, 901Aそれでは、我々だけが知らず、無知でいるのだろうか——魂の創始者は誰か、その定めた者は誰か。いかなる原因が人間を形づくったのか。悪はどこから噴き出したのか。あるいは、なぜ至高の王はそれが存在し、成し遂げられることを許し、人間の営みから追い払わないのか。
Vos enim horum quidquam exploratum habetis, et cognitum? Si suspicionum exponere volueritis audaciam, potestis explicare, ac promere, mundus iste, qui nos habet, utrum non sit genitus, an tempore in aliquo constitutus?
PL 5, 901Aそれでは諸君は、これらのうちの何かを確証し、知っているというのか。もし推測の大胆さを開陳しようというのであれば、我々を包むこの世界が、生まれなかったものなのか、それともある時に成立したものなのか、説き明かし、示すことができるのか。
Si constitutus, et factus est, quonam operis genere, aut rei cujus ob causam? Potestis inducere, atque expedire rationem, cur non fixus, atque immobilis maneat, sed orbico semper circumferatur in motu? sua ipse se sponte, et voluntate circumagat; an virtutis alicujus impulsionibus torqueatur? locus ipse, ac spatium in quo situs est, ac volutatur, quid sit? infinitus, finitus? inanis, an solidus? axis eum sustineat extremis cardinibus nitens; an ipse se potius vi propria sufferat, et spiritu interiore suspendat?
PL 5, 901Aもし成立し、作られたのだとすれば、いかなる種類の業によってか、いかなる事のためにか。世界が固定され、不動のままにとどまらず、つねに円環の運動をもって回転しているのはなぜか、その理由を持ち出し、説き明かすことができるのか。世界は自らすすんで、自らの意志によって回転しているのか、それとも何らかの力の推進によって回されているのか。世界が置かれ、めぐっている場所そのもの、空間そのものとは何であるのか。無限か、有限か。空虚か、それとも充実したものか。世界を支えるのは、両端の極に依り支える軸であるのか、それとも世界自身が自らの力によって自らを支え、内なる霊によって浮かんでいるのか。
Potestis interrogati planum facere, scientissimeque monstrare, quid nivem in plumeas subaperiat crustulas? quidnam fuerit rationis, et causae, ut non ab occiduis partibus dies primus exurgeret, et lucem in oriente finiret? quemadmodum sol ipso uno, eodemque contactu tam varias res efficiat, quinimmo contrarias? quid sit luna, quid stellae? cur una specie, aut illa non maneat, aut per omne mundi corpus frustilla haec ignea convenerit, atque oportuerit, figi? cur alia ex his parva, ampliora et majora sint alia, obtusi haec luminis, acutioris illa et fulgidae claritatis?
PL 5, 901B問われれば、雪を羽毛のような薄片へと開き広げるものが何であるかを、明らかにし、この上ない知識をもって示すことができるのか。最初の日が西の方から昇り、光を東で終えることのなかったのは、いかなる理由と原因によるものだったのか。太陽が、ただ一つの同じ接触によって、これほど様々な、それどころか正反対の事柄をもたらすのはどうしてか。月とは何であり、星とは何であるのか。なぜ月はつねに同じ一つの姿にとどまらないのか〔cur una specie, aut illa non maneat は構文が取りにくい。illa を月と取り、満ち欠けを言うと解した〕。あるいは、なぜこの火の小片は世界の全体にわたって寄り集まり、固定されねばならなかったのか。なぜそのうちのあるものは小さく、あるものはより大きく広大であり、あるものは鈍い光を、あるものは鋭く輝く明るさを持つのか。
Liber II, Caput LIX
第II巻 第LIX章PL 5, 902ASi praesto est quod libuerit scire, et in aperto rerum est scientia constituta, edissertate, et dicite, quibus modis fiant et rationibus pluviae? ut in superis partibus, atque in aeris hoc medio suspensa aqua teneatur, natura res labilis, et ad fluorem semper decursionemque tam prona?
PL 5, 902Aもし知りたいと望むことが手近にあり、事物についての知識が明白なところに定められているというなら、説き明かして語るがよい——雨はいかなる仕方と理によって生じるのか。上方の領域、この大気の中間において、水という、本性上不安定で、つねに流れ下ろうとする傾きを持つものが、どのようにして宙に保たれているのか。
Edissertate, inquam, et dicite quid sit quod grandinem torqueat? quod guttatim faciat pluviam labi? quod imbres, ac nives plumeas, et fulgora dilatarit? ventus unde oriatur et quid sit? cur temporum vicissitudines institutae, cum statui unum posset, et una esse species coeli, nihil ut rerum desideraret integritas?
PL 5, 902B説き明かすがよい、と私は言う——雹をよじり固めるものは何か。雨を滴となって落とすものは何か。にわか雨や、羽毛のような雪や、稲妻を広げ渡すものは何か。風はどこから起こり、何であるのか。季節の移り変わりが定められたのはなぜか——一つの状態に定め、空の姿を一つに保つことも可能であって、それでも事物の完全性が何一つ欠けることはなかったであろうに。
Quae est causa, quae ratio, ut maria salsa sint, aut terrarum hae dulces, aliae sint amarae, vel frigidae?
PL 5, 903A海が塩辛く、あるいは大地のうちある土地は真水を持ち、他の土地は苦く、あるいは冷たいのは、いかなる原因、いかなる理によるのか。
Quo ex materiae genere humanorum corporum concreta et stabilita sunt viscera, unde ossa solidata? quid intestina, quid venas fistulatas, et commeabiles fecerit?
PL 5, 903A人間の肉体の内臓は、いかなる種類の材料から凝り固まり、堅固にされているのか。骨はどこから硬く形づくられているのか。腸を、あるいは管のように通じ合う脈管を、何が作り上げたのか。
Cur cum esset utilius oculis nos illuminare compluribus ad periculum caecitatis, duorum sumus angustis applicati?
PL 5, 903A失明の危険に備えるためには、我々をより多くの目で照らすほうが有益であったはずなのに、なぜ我々はわずか二つの狭い目に限られているのか。
Belluarum, et anguium tam infinita atque innumerabilia genera, cujus rei sunt causa vel informata, vel prodita? quid in mundo faciunt bubones, immussuli, buteones? quid alites et volucres caeterae? quid formicarum et vermium genera, in varias labes perniciesque nascentia? quid pulices? quid impudentes muscae, araneae, sorices, mures, sanguisugae, tippulae? quid spinae, quid sentes, quid avenae, quid lolium? quid herbarum, aut fruticum, aut adolentia naribus, aut tristia in odoribus semina?
PL 5, 903A獣や蛇のこれほど数限りなく数え切れぬ種類は、いったい何のために形づくられ、あるいは生み出されたのか。世界の中でミミズクや、チョウゲンボウや、ノスリは何をしているのか。他の鳥や翼あるものたちは何をしているのか。蟻や虫の種々の類は、様々な害と滅びのために生まれてくるが、それは何のためか。ノミとは何か。恥知らずな蠅、蜘蛛、トガリネズミ、鼠、蛭、アメンボとは何か。棘、茨、燕麦、毒麦とは何か。あるいは、鼻に香り、あるいは匂いにおいて不快な、草や灌木の種子とは何か。
Immo, si aliquid sciri, comprehendi aut aliquid posse censetis, quid sit triticum, dicite: far, hordeum, milium, cicer, faba, lenticula, melonula, cuminum, porrina, ulpicum, cepe?
PL 5, 905Aいや、それどころか、もし何かを知ることができ、把握できると諸君が考えるのであれば、小麦とは何であるか言うがよい。スペルト小麦、大麦、キビ、ひよこ豆、そら豆、レンズ豆、メロン、クミン、ポロ葱、ニンニク、玉葱とは何であるか。
Non enim si fructui vobis sunt, et ciborum mediis in generibus constituta, expeditum, aut promptum est, quid sint singula, scire: cur talibus figurata sint formis? fuerit necessitas aliqua, ut non alios sapores, alios odores, alios colores, quam quos habent singulae res, habere debuerint, an et alios potuerint sumere?
PL 5, 905Aというのも、それらが諸君にとって実りとなり、日々の食物のうちに数えられているからといって、それぞれが何であるかを知ることが容易であり、たやすいことなのではない。なぜそれらはそのような形に形づくられているのか。それぞれの物が、持っている以外の他の味、他の匂い、他の色ではなく、まさにその味、匂い、色を持たねばならなかった必然性が何かあったのか、それとも他のものを帯びることもできたのか。
Ipsa deinde haec quid sint, sapor dico, ut est sapor, et caetera qualitatum distantias quibus ex rationibus ducant? Ex elementis, inquitis, et ex principalibus originibus rerum.
PL 5, 905Aさらに、味そのもの——味というものそのものが何であるか——また、その他の性質の相違は、いかなる理によって導かれるのか。諸君は言う、元素から、そして事物の第一の起源から、と。
Amara sunt enim elementa, vel dulcia, odoris sunt alicujus, vel oloris, ut ex eorum concretione credamus partitas esse in nascentibus qualitates, quibus aut suavitas nascitur, aut sensibus offensio comparatur?
PL 5, 905A元素というものは、苦く、あるいは甘く、何らかの香りや匂いを持つのだろうか。そのため、それらの結合から、生まれ出るものにおいて性質が分け与えられ、それによって快さが生じたり、感覚への不快が生じたりするのだと、我々は信じるべきなのだろうか。
Liber II, Caput LX
第II巻 第LX章PL 5, 905BCum igitur et vos ipsos tantarum ac tot rerum fugiant origines, fugiant causae, fugiant rationes, neque explanare possitis quid sit factum, aut quare, aut cur oportuerit non esse, verecundiam convellitis et dilaceratis nostram: qui quae nequeunt sciri, nescire nos confitemur, neque ea conquirere aut investigare curamus, quae comprehendi liquidissimum est non posse, quamvis mille per corda suspicio se porrigat atque intendat humana.
PL 5, 905Bしたがって、これほど多くの、これほど大きな事柄の起源は諸君自身の手をも逃れ、原因は逃れ、理は逃れ、何が作られたのか、なぜ作られたのか、あるいはなぜそれが存在しなかったはずであったのかを説き明かすこともできないというのに、諸君は我々の慎み深さを引き裂き、切り刻もうとする——我々は、知りえないことを知らないと告白し、把握できないことがこの上なく明白な事柄を、探求し調べようともしないというのに。たとえ人間の推測が、幾千の心のうちで自らを広げ、伸ばそうとも。
Et ideo Christus licet vobis invitis Deus, Deus inquam Christus, hoc enim saepe dicendum est, ut infidelium dissiliat et dirumpatur auditus, Dei principis jussione loquens sub hominis forma, cum mortalium sciret caecam esse naturam, neque ullam posse comprehendere veritatem, positarum nec ante oculos rerum, pro comperto habere, et cognito, quidquid sibi esse suasisset, et prorsus suspicionibus haesitare, litigiosas serere atque intendere quaestiones: omnia ista nos linquere et posthabere praecepit: neque in res eas, quae sint a nostra procul cognitione dimotae, infructuosas immittere cogitationes.
PL 5, 906Aそれゆえキリストは——諸君の意に反しようとも神であり、神である、と私は言う、キリストは、と。このことは繰り返し言わねばならない、不信の者たちの耳がそれによって裂け砕けるように——至高の神の命によって人の姿のもとに語りつつ、死すべき者の本性が盲目であり、目の前に置かれた事柄についてすら、いかなる真理をも把握できず、自らに得心させたことは何でも確かめられ知られたこととして扱い、まったくの推測のうちに揺れ動き、論争的な問いを蒔き散らし押し立てるものであることを知っていたゆえに、これらすべてを我々が捨て置き後回しにするようにお命じになった。そして、我々の認識から遠く隔たった事柄に、実りのない思案を投げ入れることのないように、と。
Sed quantum fieri potis est, ad dominum rerum tota mente atque animo proficisci, sustolli ab his locis, atque in eum traducere suspensas pectoris conversiones, memoriam ejus habere perpetuam: et licet nulla possit imaginatione formari, auras tamen nescio quas sibi contemplationis affingere.
PL 5, 906Bだが、できうる限り、全き知性と心とをもって万物の主のもとへと進み出て、この場所から高く挙げられ、胸の宙吊りになった思いをかの方へと差し向け、かの方の記憶を絶えず保つべきである。そして、かの方はいかなる想像によっても形づくることができないとしても、それでも何やら観想の息吹きのようなものを、自らのために思い描くべきである。
Rebus enim ex omnibus, quas augustae continet divinitatis obscuritas, solum esse indubitabilem, solum verum, et de quo nullus ambigere, nisi amens possit, et desperationis insanae, quem satis sit scire, ut nihil aliud noveris: sisque veram, et maximam scientiam consecutus, in Deo rerum capite et cognitione defixus.
PL 5, 907Aというのも、崇高な神性の不分明さが包み込むあらゆる事柄のうちで、疑いえぬもの、真であるものは、ただかの方おひとりだけであり、かの方について疑いを抱きうるのは、狂った者、そして絶望した狂気の者だけだからである。かの方さえ知れば十分であり、それ以外の何ものを知る必要もない。そうすれば、お前は真の、そして最も偉大な知識を得たことになり、万物の頭である神とその認識のうちに、しっかりと据えられることになるのである。
Liber II, Caput LXI
第II巻 第LXI章PL 5, 907AQuid est, inquit, vobis investigare, conquirere, quisnam hominem fecerit? animarum origo quae sit? quis malorum excogitaverit causas? orbe sit sol amplior, an pedis unius latitudine metiatur? alieno ex lumine, an propriis luceat fulgoribus luna? quae neque scire compendium, neque ignorare detrimentum est ullum.
PL 5, 907A諸君にとって、人間を作ったのが誰であるかを探り究めること、魂の起源が何であるかを、悪の原因を考え出したのが誰であるかを、太陽が地球よりも大きいのか、それとも足一つ分の幅で測られるほどのものなのか、月は借り物の光で輝くのか、それとも自らの輝きで光るのか——こうしたことを詮索して、いったい何になろうか、と言われる。知ったところで得るところはなく、知らずにいても何ら損なうところはないのだから、と。
Remittite haec Deo, atque ipsum scire concedite, quid, quare, aut unde sit; debuerit esse, aut non esse; semper natum sit aliquid, an ortus primigenios habeat: aboleri conveniat, an reservari; exuri, dissolvi, an repetita integritate renovari.
PL 5, 907Aこれらのことは神に委ねるがよい。何であるか、なぜか、どこからか、存在すべきであったのか、存在すべきでなかったのか、あるものが常に存在していたのか、それとも原初の生成を持つのか、滅ぼされるべきか、保たれるべきか、焼き尽くされ、解体されるのか、それとも完全性を取り戻して更新されるのか——それを知ることは、かの神おひとりにお任せするがよい。
Vestris non est rationibus liberum implicare vos talibus, et tam remotas inutiliter curare res.
PL 5, 908A諸君自身の理性にとって、このような事柄に自らを絡め取り、これほど手の届かぬ事柄を無益に気にかけることは、許されていることではない。
Res vestra in ancipiti sita est, salus dico animarum vestrarum, et nisi vos applicatis Dei Principis notioni, a corporalibus vinculis exsolutos expectat mors saeva, non repentinam afferens extinctionem, sed per tractum temporis cruciabilis poenae acerbitate consumens.
PL 5, 908A諸君の事は危うい瀬戸際に置かれている——諸君の魂の救いのことを言っているのだ。そして、もし諸君が至高の神の認識に自らを結びつけないならば、肉体という束縛から解き放たれたとき、諸君を待ち受けているのは凄惨な死である。それは即座の絶滅をもたらすのではなく、長い時の経過をかけて、責め苦の刑罰の苛烈さによって諸君を蝕み尽くすのである。
Liber II, Caput LXII
第II巻 第LXII章PL 5, 908ANeque illud obrepat, aut spe vobis aeria blandiatur, quod a sciolis nonnullis, et plurimum sibi arrogantibus dicitur; Deo esse segnatos, nec fati obnoxios legibus; si vitam restrictius egerint, aulam sibi ejus patere, ac post hominis functionem prohibente se nullo tamquam in sedem referri patritam; neque quod Magi spondent, commendatitias habere se preces, quibus emollitae nescio quae potestates vias faciles praebeant ad coelum contendentibus subvolare; neque quod Etruria libris in Acheronticis pollicetur, certorum animalium sanguine numinibus certis dato, divinas animas fieri, et ab legibus mortalitatis educi.
PL 5, 908Aまた、少なからぬ生半可な物知りたちが、大いに己を誇りながら言うことに、諸君が欺かれ、あるいは空しい望みにへつらわれることのないように——曰く、自分たちは神から生まれた者であり、運命の法に縛られることはない、もしより厳しく生を律したならば、神の宮廷は自分たちに開かれており、人としての務めを終えた後には、何ものにも妨げられることなく、いわば父の座へと連れ戻される、と。また、魔術師たちが約束すること、すなわち自分たちには執り成しの祈りがあり、それによって和らげられた何らかの力が、天へと昇ろうと努める者たちに容易な道を用意する、ということにも欺かれてはならない。さらに、エトルリアが『アケロンの書』において約束すること、すなわち定まった動物の血を定まった神々に捧げることによって、魂が神的なものとなり、死すべき定めの法から連れ出される、ということにも欺かれてはならない。
Blandimenta haec cassa sunt, et inanium fomenta votorum. Servare animas alius, nisi Deus omnipotens non potest; nec praeterea quisquam est, qui longaevas facere, perpetuitatis possit et spiritum subrogare, nisi qui immortalis et perpetuus solus est, et nullius temporis circumscriptione finitus.
PL 5, 909Aこれらの甘言は空しく、空虚な願いを煽り立てるものにすぎない。全能の神のほかに魂を救うことのできる者はいない。そのほかに、魂を長命にし、永続の霊を与えることのできる者もいない——ただ、不死にして永遠であり、いかなる時の限界にも縛られない、かの神おひとりを除いては。
Cum enim dii omnes, vel quicumque sunt veri, vel qui esse rumore atque opinione dicuntur, immortales et perpetui voluntate ejus sint, et beneficii munere; qui fieri potis est, ut alii praestare, id quod ipsi sunt valeant, cum alienum id habeant, et majoris potentiae commodatum?
PL 5, 909Aというのも、真の神々であれ、あるいは噂と臆説によってそう言われているだけの神々であれ、すべての神々は、かの神の意志によって、その恩恵の賜物によって、不死にして永遠であるからである。それならば、他の神々が自分自身のあり方であるものを他者に与えることが、どうして可能であろうか。彼ら自身、それを他者のものとして、より大きな力から貸し与えられたものとして持っているにすぎないというのに。
Caedat licet hostias quantaslibet Etruria; humana sibi omnia sapientes negent; Magi cunctas emolliant et commulceant potestates; nisi a Domino rerum datum fuerit animis id, quod ratio postulat, idque per mandatum, multum postea poenitebit fuisse irrisui, cum ad sensum coeperit interitionis accedi.
PL 5, 909Aエトルリアがどれほど多くのいけにえを屠ろうとも、賢者たちが自分について人間らしいものすべてを否もうとも、魔術師たちがあらゆる力を和らげ、なだめすかそうとも——万物の主から、理性が求めるものが魂に与えられ、しかもそれが命によって与えられたのでなければ、滅びの感覚に近づき始めるとき、これを嘲笑の的としたことを、後になって大いに悔いることになるであろう。
Liber II, Caput LXIII
第II巻 第LXIII章PL 5, 909BSed si, inquiunt, Christus in hoc missus a Deo est, ut infelices animas ab interitionis exitio liberaret, quid saecula commeruerunt priora, quae ante ipsius adventum mortalitatis conditione consumpta sunt?
PL 5, 909Bだが、と彼らは言う、もしキリストが、不幸な魂を滅びの破滅から解き放つために神から遣わされたのだとすれば、キリストの到来より前に、死すべきものという境遇のうちに費え去った先の世々はいったい何をしたというのか。
Potestis enim scire, quid sit cum eis animis actum priscorum veterrimorumque mortalium? subventum et his an sit ratione aliqua, consultum atque provisum?
PL 5, 909B諸君は果たして知っているのか、大昔の、最も古い死すべき者たちの魂について、何がなされたのかを。彼らにも何らかの仕方で助けが与えられ、配慮と備えがなされたのかどうかを。
Potestis, inquam, scire id, quod Christo potuit docente agnosci; infinita, an finita saecula sint, ex quo in terris esse genus hominum coepit? quando primum animae corporibus illigatae? quis auctor vinctionis istius, quinimmo ipsius quisnam hominis fabricator? quo priorum abscesserint animae, quibus in mundi partibus, aut regionibus fuerint, corruptibiles, an contra? potuerintne accedere ad periculum moriendi, nisi tempore necessario conservator occurrisset Christus?
PL 5, 909B諸君は知りうるのか、と私は言う、キリストが教えることによってのみ知りえたことを——人類が地上に存在し始めてから、世は無限であるのか、有限であるのか。魂が初めて肉体に結びつけられたのはいつのことか。この束縛の創始者は誰か、それどころか、人間そのものの造り手は誰か。先の世の人々の魂はどこへ去ったのか、世界のいかなる部分、いかなる地域にあったのか、朽ちるものであったのか、それともそうではなかったのか。もし然るべき時に救い主キリストが彼らを迎えに来なかったならば、彼らは死の危険に近づくことすらできたであろうか。
Deponite has curas, et incognitas vobis relinquite quaestiones, miseratio et illis impertita est regia, et aequaliter per omnes divina beneficia cucurrerunt, conservatae sunt, liberatae sunt, et mortalitatis sortem conditionemque posuerunt.
PL 5, 910Aこれらの心配事を捨て置き、諸君には知りえない問いとして残しておくがよい。王者の憐れみは彼らにも分け与えられ、神の恩恵はすべての者を通じて等しく行き渡った。魂は救われ、解き放たれ、死すべき定めと境遇を脱ぎ捨てたのである。
Quo genere, quae, quando? Si arrogantia, si typhus, si elatio abesset a vobis, jamdudum eo scire potuistis auctore.
PL 5, 910Aいかなる仕方で、いかなることが、いつのことか。もし諸君のうちに傲慢も、慢心も、驕りもなかったならば、かの方に教えられて、諸君はとうの昔にそれを知ることができたはずである。
Liber II, Caput LXIV
第II巻 第LXIV章PL 5, 910ASed si generis Christus humani, inquitis, conservator advenit, cur omnino non omnes aequali munificentia liberat?
PL 5, 910Aだが、と諸君は言う、もしキリストが人類の救い主として来たのならば、なぜありとあらゆる者を等しい寛大さをもって解き放たないのか。
Non aequaliter liberat qui aequaliter omnes vocat? aut ab indulgentia principali quemquam repellit, aut respuit, qui sublimibus, infimis servis, foeminis, pueris, uniformiter potestatem veniendi ad se facit?
PL 5, 910Aすべての者を等しく招く者が、等しく解き放たないなどということがあろうか。あるいは、高貴な者にも、最も卑しい奴隷にも、女にも、子供にも、一様に自分のもとへ来る力を与える者が、その至高の寛容から誰かを退け、拒むということがあろうか。
Patet, inquit, omnibus fons vitae, neque ab jure potandi quisquam prohibetur, aut pellitur.
PL 5, 910B命の泉は、と彼は言う、すべての者に開かれており、飲む権利から誰ひとり禁じられることも、追い払われることもない。
Si tibi fastidium tantum est, ut oblati respuas beneficium muneris, quinimmo si tantum sapientia praevales, ut ea, quae offeruntur a Christo, ludum atque ineptias nomines: quid invitans in te peccat, cujus solae sunt hae partes, ut sub tui juris arbitrio fructum suae benignitatis exponat?
PL 5, 910Bもしお前に、差し出された賜物の恩恵を拒むほどの高慢があるなら、それどころか、キリストによって差し出されるものを戯れと愚劣と呼ぶほどの知恵に秀でているのなら——招く者がお前に対していったい何の罪を犯したというのか。招く者の役割はただ一つ、その慈愛の実りを、お前自身の裁量に委ねて差し出すことだけなのだから。
Sortem vitae eligendi nulli est, inquit Plato, Deus causa, neque alterius voluntas adscribi potest cuiquam recte, cum voluntatis libertas in ipsius sit posita potestate, qui voluit.
PL 5, 910B生の定めを選ぶことについて、神は誰の原因でもない、とプラトンは言う。また、他者の意志を誰かに正しく帰することはできない。意志の自由は、その意志する当人自身の力のうちに置かれているのだから。
An numquid orandus es, ut beneficium salutis ab Deo digneris accipere, et tibi aspernanti, fugientique longissime, infundenda in gremium est divinae benevolentiae gratia? Vis sumere quod offertur, atque in tuos usus convertere? consulueris tu tibi.
PL 5, 910Bそれとも、お前は懇願されねばならないのか——神からの救いの恩恵を受け取ることを、お前がよしとしてくれるようにと。そして、お前が拒み、できる限り遠く逃げているというのに、神的な慈愛の恩寵をお前の懐に注ぎ込まねばならないのか。差し出されたものを受け取り、自分の益に転じたいと思うか。ならば、それはお前自身のためを図ったことになる。
Aspernaris, contemnis, et despicis? tu te muneris commoditate privaveris. Nulli Deus infert necessitatem, imperiosa formidine nullum terret.
PL 5, 910Cお前はそれを拒み、蔑み、見下すのか。ならば、お前は自分自身から、その賜物の恵みを奪ったことになる。神は誰にも強制を課さず、支配的な恐怖によって誰をも脅かすことはない。
Neque enim necessaria nostra illi salus est, ut compendii aliquid dispendiive patiatur: si aut Deos nos fecerit, aut ad nihilum redigi corruptionis dissolutione permiserit.
PL 5, 911A実に、我々の救いは神にとって必要なものではない。我々を神々としようと、あるいは腐敗による解体によって無に帰することを許そうと、それによって神が何かを得たり失ったりすることはないのである。
Liber II, Caput LXV
第II巻 第LXV章PL 5, 911AImmo, inquit, si Deus est potens, misericors, conservator, convertat nobis mentes, et invitos faciat suis pollicitationibus credere. Vis ergo est ista, non gratia, nec Dei liberalitas principis, sed ad vincendi studium puerilis, atque inanis contentio.
PL 5, 911A「いや」、と彼は言う。「神が力強く、慈しみ深く、救い主であるならば、我々の精神を転じさせ、望まぬ者たちをもその約束によって信じさせればよいではないか」。ならば、それは力ずくであって、恩寵ではなく、至高の神の気前のよさでもなく、勝つことのみを求める子供じみた空しい争いにすぎない。
Quid est enim tam injustum, quam repugnantibus, quam invitis extorquere in contrarium voluntates, inculcare quod nolint, et quod refugiant animis? prius nocere, quam prosis, et priore detracto, in alienum habitum sententiamque traducere?
PL 5, 911Aそもそも、逆らう者たち、望まぬ者たちの意志を、その意に反して捻じ曲げ、彼らが望まぬこと、魂において拒むことを押しつけるほど、不正なことがあろうか。益をもたらす前にまず害を与え、先にあったものを奪ったうえで、異質な状態と考えへと連れ去ることが。
Tu qui te verti, et vim desideras perpeti, ut id quod nolis efficias, atque arripias coactus: cur respuis assumere voluntate id, quod versus desideras atque immutatus efficere? Nolo, inquit, et voluntatem non habeo.
PL 5, 911Bお前は、自らが転じさせられることを求め、力を被ることを望んでいる。望まぬことを成し遂げ、強いられて掴み取るために。ならばなぜ、転じたのちに望むであろうこと、変えられたのちに成すであろうことを、みずからの意志で進んで受け入れることを拒むのか。「私は望まない」と彼は言う、「私には意志がないのだ」と。
Quid ergo criminaris Deum, tamquam tibi desit? opem desideras tibi ferre, cujus dona, et munera non tantum asperneris et fugias, verum in alia verba cognomines, et jocularibus facetiis prosequaris. Christianus ergo ni fuero, spem salutis habere non potero?
PL 5, 911Bでは、なぜ神を、あたかも自分に欠けているかのように咎めるのか。お前は自分に助けをもたらしてほしいと望むのか——その方の贈り物と賜物を、退け逃れるだけでなく、別の言葉で呼び変え、戯れの冗談を浴びせておきながら。「では、私がキリスト教徒とならなければ、救いの望みを持つことはできないのか」。
Ita est, ut ipse proponis. Partes enim salutis dandae, conferendique animis quod tribui convenit necessariumque est applicari, solus a Deo patre injunctum habet et traditum, ita se habentibus semotis atque interioribus causis.
PL 5, 912Aそれはその通りである、お前自身が言うとおりに。というのも、救いを与え、魂に、授けられるにふさわしく必要な事柄を及ぼすという務めは、ただ御一人が父なる神から命じられ、委ねられたものとして持っているのであり、それらは内奥に秘められた理由によってそのように定められているのである。
Ut enim dii certi certas apud vos habent tutelas, licentias, potestates, neque eorum ab aliquo id quod ejus non sit potestatis ac licentiae, postulatis: ita unius pontificium Christi est dare animis salutem, et spiritum perpetuitatis apponere.
PL 5, 912A諸君のもとで、ある定まった神々が定まった守護と権限と権力を持ち、その神の権力と権限に属さぬことを、諸君がその神に求めはしないのと同じように、魂に救いを与え、永続の霊を加えることは、ただキリストひとりの祭司職なのである。
Si enim patrem creditis Liberum dare posse vindemiam, medicinam non posse: si Cererem fruges, si Aesculapium sanitatem, si Neptunum aliud, aliud posse Junonem, Fortunam, Mercurium, Vulcanum, rerum esse singulos certarum ac singularum datores: et hoc necesse a nobis est ut debeatis accipere, a nullo animas posse vim vitae atque incolumitatis accipere, nisi ab eo, quem rex summus huic muneri officioque praefecit.
PL 5, 912Aもし諸君が、リベル・パテルはぶどうの収穫を与えることができても医術は与えられないと信じ、ケレスは穀物を、アエスクラピウスは健康を、ネプトゥヌスはあることを、ユノやフォルトゥナやメルクリウスやウルカヌスは別のことをそれぞれ与えられると信じ、おのおのが定まった特定の事柄の授け手であると信じているのであれば――我々からもこのことを諸君は必然として受け入れねばならない。すなわち、魂は、至高の王がこの務めと職掌に任じた者を除いては、誰からも命と息災の力を受け取ることができない、ということを。
Hanc omnipotens Imperator esse voluit salutis viam, hanc vitae, ut ita dixerim, januam; per hunc solum est ingressus ad lucem, neque alia datum est, vel irrepere, vel invadere, caeteris omnibus clausis atque inexpugnabili arce munitis.
PL 5, 912B全能の統治者は、これを救いの道たらしめようと望んだ。いわば、これを命への門とすることを。この者を通してのみ、光への入り口があり、忍び入ることも押し入ることも、他のいかなる道によっても許されてはいない。他のすべては閉ざされ、難攻不落の砦をもって固められているのである。
Liber II, Caput LXVI
第II巻 第LXVI章PL 5, 913ALicet ergo tu purus, et ab omni fueris vitiorum contaminatione purgatus, conciliaveris illas atque inflexeris potestates, ad coelum redeunti ne vias cludant atque obsepiant transitum, ad immortalitatis accedere nullis poteris contentionibus praemium, nisi, quod ipsam immortalitatem facit, Christo attribuente perceperis, et veram fueris admissus ad vitam.
PL 5, 913Aたとえお前が清く、あらゆる悪徳の汚れから浄められ、かの諸力を宥め和らげ、天へ帰ろうとする者の道を閉ざし通行を妨げることのないようにしたとしても、不死という褒賞にはいかなる努力によっても到達できはしない。ただし、不死そのものをもたらすものを、キリストが授けることによって受け取り、まことの命へと迎え入れられた場合を除いては。
Nam quod nobis objectare consuestis, novellam esse religionem nostram, et ante dies natam propemodum paucos, neque vos potuisse antiquam et patriam linquere, et in barbaros ritus peregrinosque traduci, ratione istud intenditur nulla.
PL 5, 913Aさて、諸君が我々に対してよく咎めることに、我々の宗教は新しく、ほんの数日前に生まれたばかりのものであり、諸君は古き父祖伝来のものを捨てて、異国の野蛮な祭儀へと導かれることなどできなかった、というものがある。だが、これは何の道理も持たずに主張されているのである。
Quid enim si hoc modo culpam velimus infligere prioribus illis atque antiquissimis saeculis, quod inventis frugibus glandes spreverint et repudiaverint arbuta? quod corticibus contegi et amiciri desierint pellibus, postquam vestis excogitata est textilis, usu et commoditate succinctior? aut quod structis domibus, et lautioribus successibus institutis, non antiquas adamaverint casulas, nec sub rupibus et cavernis praeoptaverint ut belluae permanere?
PL 5, 913Aでは、もし我々がこのようにして、あの以前の、いと古き時代に対して咎めを負わせようとするならば、どうであろうか。穀物が見出されると、彼らはどんぐりや野の木の実を退け拒んだ、と。木の皮に覆われ獣の皮をまとうことをやめたのは、より用に便利で快適な織物の衣が考え出された後だった、と。あるいは、家々を建て、より上等な暮らしの仕組みを定めた後、古い小屋を好まなくなり、獣のように岩の下や洞穴にとどまることを選ばなくなった、と。
Commune est omnibus, et ab ipsis pene incunabulis traditum, bona malis anteferre, inutilibus utilia praeponere, et quod esse constiterit pretiosius, laetius, id consectari et petere: in eoque defigere spem salutis, et salutarium commodorum.
PL 5, 914A善きものを悪しきものより取り、無用なものより有用なものを重んじ、より貴く、より喜ばしいと定まったものを追い求めること、そしてそこにこそ救いの望みと、益となる利をつなぎとめること――これはほとんど揺りかごの時から、すべての者に共通して伝わってきたことである。
Liber II, Caput LXVII
第II巻 第LXVII章PL 5, 914AItaque cum nobis intenditis aversionem ex religione priorum, causam convenit ut inspiciatis, non factum: nec quid reliquerimus, opponere, sed secuti quid simus, potissimum contueri.
PL 5, 914Aそこで、諸君が我々に対し、先祖の宗教からの離反を咎めるとき、見るべきは事実ではなく理由である。我々が何を捨てたかを持ち出すのではなく、我々が何に従ったのかを、何よりもまず見つめるべきなのである。
Nam si mutare sententiam culpa est ulla, vel crimen, et a veteribus institutis in alias res novas voluntatesque migrare; criminatio ista et vos spectat, qui toties vitam consuetudinemque mutastis: qui in mores alios, atque alios ritus priorum condemnatione transistis.
PL 5, 914Aもし考えを変えることが何らかの過ちや罪であり、古き制度から新たな事柄や意志へと移ることが罪であるならば、この告発は諸君にも及ぶ。諸君もまた、幾度となく生き方や習わしを変え、以前のものを断罪しては、他の風習、他の祭儀へと移ってきたのだから。
Numquid enim quinque in classes habetis populum distributum, vestri olim ut habuere majores? Numquid magistratus per populum creatis? Militaria, urbana, communia quae sint, comitia, scitis? Servatis de coelo, aut otiosas facitis obnuntiationibus actiones?
PL 5, 914B諸君は、かつて先祖たちがそうしていたように、民衆を五つの階級に分けているだろうか。諸君は民衆の手によって政務官を選んでいるだろうか。軍事の、都市の、共同の民会がそれぞれ何であるかを、諸君は知っているだろうか。諸君は天の徴を見張り、あるいは凶兆の告知によって公務を無効にしているだろうか。
Cum paratis bella, signum monstratis ex arce? aut fecialia jura tractatis? per clarigationem repetitis res raptas? aut Martium discrimen obeuntes spem praelii sumitis, et ex acuminibus auspicatis?
PL 5, 915A諸君は戦の備えをするとき、砦から合図を示すだろうか。祭祀法官(フェティアレス)の法を執り行うだろうか。「クラリガティオ」〔正式な返還要求〕によって奪われたものを取り戻すだろうか。あるいは軍神マルスの決する場に赴いて戦いへの望みを抱き、穂先によって占いを立てるだろうか。
In potestatibus obeundis leges conservatis Annarias? in donis, in muneribus Cincias? in cohibendis Censorias sumptibus? In penetralibus coliginis perpetuos fovetis focos? Sacras facitis mensas salinorum appositu, et simulacris deorum?
PL 5, 916A官職に就くにあたり、「アンナリス法」〔年齢を定めた法〕を守っているだろうか。贈り物や謝礼においては「キンキア法」を、支出を抑えるにあたっては監察官の法を守っているだろうか。神域の奥まった間で〔底本は coliginis。語形が成り立たないので、一般に神域の奥の間と解した〕、絶えることのない炉火を守っているだろうか。塩壷と神々の像を供えることで、食卓を聖なるものとしているだろうか。
Cum in matrimonia convenitis, toga sternitis lectulos, et maritorum genios advocatis? Nubentium crinem caelibari hasta mulcetis? puellarum togulas fortunam defertis ad virginalem?
PL 5, 919A婚姻を結ぶとき、諸君は寝床にトガを敷き、夫たちの守護霊(ゲニウス)を呼び求めるだろうか。花嫁の髪を、独身の槍〔ハスタ・カエリバリス〕で梳くだろうか。少女たちの小さなトガを、乙女なるフォルトゥナのもとへ運ぶだろうか。
Matres familias vestrae in atriis operantur domorum, industrias testificantes suas? potionibus abstinent vini? affinibus et propinquis osculari eas jus est, ut sobrias comprobent atque abstemias se esse?
PL 5, 920A諸君の家の母たちは、家の広間で働き、みずからの勤勉を証しているだろうか。彼女たちはぶどう酒を飲むことを控えているだろうか。姻族や近親の者たちが彼女たちに口づけすることは、彼女たちが素面であり酒を断っていることを確かめるための権利とされているだろうか。
Liber II, Caput LXVIII
第II巻 第LXVIII章PL 5, 921AIn Albano antiquitus monte nullos alios licebat, quam nivei tauros immolare candoris: nonne istum morem religionemque mutastis, atque ut rufulos liceret dari, Senatus constitutum sanctione?
PL 5, 921Aかつてアルバヌスの山では、雪のように白い牡牛のほかは生贄として捧げることが許されなかった。この慣わしと祭儀とを、諸君は変えたのではないか。赤みを帯びた牛を捧げることが許されるよう、元老院の決議によって定めたのではないか。
Cum Romulo, Pompilioque regnantibus, percocta plane, ac madida concremarentur diis exta: nonne rege sub Tullio semicruda coepistis, et leviter animata porricere, prisca observatione contempta?
PL 5, 921Aロムルスとポンピリウスが治めていたとき、内臓はすっかり煮込まれ、汁気を含んだままで神々のために焼き尽くされていた。トゥッリウス王のもとで、諸君は古の慣わしを退けて、半生で、わずかに火を通しただけのものを捧げ始めたのではないか。
Ante adventum in Italiam Herculis, cum ex Apollinis monitu patri Diti ac Saturno humanis capitibus supplicaretur: et hunc similiter morem, non fraude callidula, et nominum ambiguitate mutastis?
PL 5, 921Aヘラクレスがイタリアに到来する以前、アポロの警告によって、父なるディスとサトゥルヌスに人間の頭をもって嘆願がなされていた。この慣わしもまた、諸君は狡猾な欺きと名の紛らわしさによって、同じように変えたのではないか。
Cum igitur et vos ipsi modo illos mores, modo alias leges fueritis secuti, multaque vel erroribus cognitis, vel animadversione meliorum sint a vobis repudiata, contempta: quid est a nobis factum contra sensum, judiciumque commune, si majora, et certiora delegimus, nec sumus nos passi falsorum religionibus attineri?
PL 5, 921Aかくして、諸君自身もあるときはあの風習に、あるときは別の法に従い、誤りと知られたことによって、あるいはより優れたものを見て取ったことによって、多くのことを諸君みずから退け、軽んじてきたのであれば――我々がより偉大で、より確かなものを選び取り、偽りの宗教にとらわれ続けることを良しとしなかったとして、共通の感覚と判断に反することを、我々が何かしたであろうか。
Liber II, Caput LXIX
第II巻 第LXIX章PL 5, 922ASed novellum nomen est nostrum, et ante dies paucos religio est nata, quam sequimur. Ut interim concedam, id quod nobis objicitur intentionis esse non falsae: quid est enim in negotiis hominum, quod vel opere corporis et manibus fiat, vel solius animi disciplina et cognitione teneatur, quod non ex aliquo coeperit tempore, et in usum exierit experientiamque mortalium?
PL 5, 922Aだが、我々の名は新しく、我々が従う宗教はほんの数日前に生まれたばかりだという。さしあたり、我々に向けられた咎めが偽りの告発ではないと認めよう。だが、人間の営みのうちに、肉体の働きと手によってなされるにせよ、ただ心の鍛錬と知によって保たれるにせよ、いずれかの時に始まり、死すべき者たちの用いるところ、経験するところとなったのでないものが、何かあるだろうか。
Etenim philosophia, musica, caeteraeque omnes artes, quibus vita est exculta et expolita communis, cum hominibus natae sunt, et non potius nuper, quinimmo pene paulo ante, agitari, intelligi, celebrarique coeperunt?
PL 5, 922A実際、哲学も、音楽も、そのほかすべての、共通の生活を耕し磨き上げてきた技芸も、人間とともに生まれたのだろうか。むしろつい最近、いや、それどころかほとんどわずか前になって初めて、行われ、理解され、称えられるようになったのではないか。
Antequam Tages Thuscus oras contingeret luminis, quisquam hominum sciebat, aut esse noscendum, condiscendumque curabat in fulminum casibus, aut extorum quid significaretur in venis?
PL 5, 922Aエトルリアのタゲスが光の岸に至る〔生まれ出る〕以前、雷の落ちる様や、内臓の脈に何が示されているかを、知っていた人間が、あるいはそれを知るべきこと、学び究めるべきこととして心にかけていた人間が、誰かいただろうか。
Quando siderum motus, aut ratio coepta est genethliaca sciri? non post Theutin Aegyptium, aut post Atlantem, ut quidam ferunt, gestatorem, bajulum, tibicinem illum ac destinam coeli?
PL 5, 923A星々の運行や、生まれの時を占う術が知られ始めたのは、いつのことか。エジプトのテウティスの後、あるいは、ある人々の伝えるところによれば、天の担い手、運び手、支え柱、あの支柱たるアトラスの後ではなかったか。
Liber II, Caput LXX
第II巻 第LXX章PL 5, 923ASed quid ego haec parva? Ipsi dii immortales, quorum modo aditis templa, et numina suppliciter adoratis, sicut vestris litteris atque opinionibus traditur, non esse, non sciri, ab temporibus coeperunt certis, et impositis nominum appellationibus nuncupari?
PL 5, 923Aだが、なぜ私はこうした些細なことを言うのか。諸君が今この時も神殿へ赴き、その神威をひれ伏して崇拝している、あの不死なる神々自身でさえ――諸君自身の文書と見解が伝えるところによれば――定まった時から初めて存在するようになり、知られるようになり、与えられた名の呼び名によって呼ばれるようになったのではないか。
Nam si verum est ex Saturno atque ejus uxore Jovem suis cum fratribus procreatum, ante nuptias et partus Opis nusquam fuerat Jupiter, tam supremus, quam Stygius: nusquam sali dominus, nusquam Juno, quinimmo alius nullus, genitoribus duobus exceptis, coeli habitabat in sedibus, sed ex eorum concubitu concepti, et nati sunt, et spiritum hausere vitalem.
PL 5, 923Aもし、ユピテルがその兄弟たちとともにサトゥルヌスとその妻から生まれたというのが真実であるなら、オプスの婚姻と出産の前には、ユピテルは至高の者も、ステュクスの者〔冥界の王〕も、どこにも存在しなかった。海の主もどこにもおらず、ユノもどこにもおらず、それどころか、その二人の生みの親を除いては、誰ひとりとして天の座に住まう者はなかった。彼らは両親の交わりから身ごもられ、生まれ、命の息を吸い込んだのである。
Certo ergo a tempore Deus esse Jupiter coepit, certo cultus et sacrificia commereri: certo fratribus in potestatibus anteponi.
PL 5, 923Bかくしてユピテルは、定まったときから神であることを始め、定まったときから崇拝と生贄を受けるに値する者となり、定まったときから兄弟たちより権力において上に立つ者となったのである。
Rursus vero si Liber, Venus, Diana, Mercurius, Apollo, Hercules, Musae, Tyndaridae Castores, ignipotensque Vulcanus, Jove patre sunt proditi, et genitore Saturnio procreati, antequam Memoria, (quam) Alcmena, Maia, Juno, Latona, Leda, Dione, tum et Semele Diespitris factae sunt compressionibus foetae, nusquam et hi gentium, nec in aliqua parte rerum fuere naturae, sed ex conventu Jovis inseminati, et nati sunt, et aliquem sensum sui habere coeperunt.
PL 5, 924Aさらにまた、もしリベル、ウェヌス、ディアナ、メルクリウス、アポロ、ヘラクレス、ムーサたち、テュンダレオスの子らカストルたち、そして火を司るウルカヌスが、ユピテルを父として生み出され、サトゥルヌスの血を引く者を生みの親として生まれたのであれば――メモリア、アルクメネ、マイア、ユノ、ラトナ、レダ、ディオネ、そしてセメレが、ディエスピテル〔ユピテル〕の抱擁によって身ごもらされる前には、これらの神々もまた、どこにも、いかなる自然の部分としても存在してはいなかった。彼らはユピテルとの交わりによって種を宿され、生まれ、みずからについて何らかの意識を持ち始めたのである。
Ergo et hi quoque tempore esse coeperunt certo, et in numero numinum sacrorum ad caeremonias invocari. Quod ipsum similiter dicere translatum in Minerva licebit.
PL 5, 924Aしたがって、これらの神々もまた、定まったときに存在し始め、聖なる神威の数に加わって祭儀へと呼び求められるようになったのである。これと同じことは、ミネルウァに移して言うことも許されよう。
Si enim Jovis, ut asseveratis, ex cerebro sine ullius seminis emicuit jactu: antequam est Diespiter genitus, et in utero matris corporeae formam circumscriptionis accepit, certum est utique Minervam non fuisse, neque rerum in numero, aut ulla esse in substantia computatam: sed ex quo capite Jovis enata est, et esse res coepit nonnulla in essentia constituta.
PL 5, 924Aもし諸君の断言するとおり、ミネルウァが何らの種の投げ入れもなく、ユピテルの脳から飛び出したのだとすれば――ディエスピテルが生まれ、母の胎内で肉体の輪郭という形を受け取る以前には、ミネルウァはまったく存在せず、事物の数のうちにも数えられず、いかなる実体としても勘定されてはいなかったことは確かである。だが、ユピテルの頭から生まれ出たその時から、彼女は何ものかであり始め、いくばくかの本質のうちに成り立つ者となったのである。
Habet ergo primigenios ortus, et a certo coepta est tempore dea dici, sacris in aedibus statui, et inviolabili religione sanciri.
PL 5, 925Aかくして彼女は、その始まりの誕生を持ち、定まったときから女神と呼ばれ、聖なる神殿に立てられ、犯すべからざる宗教によって定められることを始めたのである。
Quod cum ita se habeat, cum de novitate loquimini religionum nostrarum, vestrae vobis in mentem non veniunt, nec curatis inspicere quando sint exorti Dii vestri, quas origines habeant, quas causas, vel ex quibus proruperint emicuerintque radicibus?
PL 5, 925A事がそのようであるのに、諸君は我々の宗教の新しさについて語るとき、自分たちの神々のことを思い出しもせず、諸君の神々がいつ現れ出たのか、いかなる起源、いかなる原因を持つのか、あるいはいかなる根から突き出て飛び出してきたのかを、見きわめようともしないのである。
Cujus est autem pudoris, quinimmo inverecundiae cujus, quod agere te videas, in eo alterum reprehendere, maledicti et criminis loco dare ea, quae in te possint reciprocata vicissitudine retorqueri?
PL 5, 925Aだが、自分がまさに行っていることについて他人を咎め、しかも自分自身にそっくりそのまま逆向きに投げ返されうる事柄を、悪口や罪状として持ち出すとは――それはいったい、いかなる恥じらいであろうか。いや、それどころか、いかなる恥知らずであろうか。
Liber II, Caput LXXI
第II巻 第LXXI章PL 5, 925ASed quod agimus nos, novum est, quod autem vos, priscum est, et nimiae vetustatis: et quid istud aut vos juvat, aut nostram causam rationemque contristat? Nova res est quam gerimus: quandoque et ipsa vetus fiet.
PL 5, 925Aだが、我々の行っていることは新しく、諸君の行っていることは古く、あまりにも古びたものである、という。だが、それが諸君にとって何の助けになり、我々の主張とその理にとって何の妨げになるというのか。我々が携えているのは新しい事柄である。だが、それもいつかは古いものとなるのだ。
Vetus quam vos agitis: sed temporibus quibus coepit, nova fuit ac repentina. Religionis autem auctoritas non est tempore aestimanda, sed numine: nec colere qua die, sed quid coeperis, conconvenit intueri. Ante quadringentos annos religio, inquitis, vestra non fuit.
PL 5, 925B諸君の行っていることは古い。だが、それが始まった時代には、新しく、突然のものだった。宗教の権威は、時によってではなく、神威によって評価されるべきであり、いつの日から崇拝しているかではなく、何を崇拝し始めたのかを見るべきなのである。四百年前には、諸君の宗教は存在しなかった、と諸君は言う。
Et dii vestri non fuerunt ante millia annorum duo. Quibus istud rationibus colligi, aut quibus supputationibus potest? Non difficilibus, non obscuris, sed quas possit videre qui volet, et contrectare, quemadmodum dicitur, manibus.
PL 5, 926Aそして、諸君の神々は二千年前にはまだ存在していなかった。これはいかなる理由によって、いかなる計算によって導き出せるのか。難しいものでも、不明瞭なものでもなく、望む者ならば見ることができ、いわば手で触れることさえできるようなものである。
Quis Jovem cum fratribus genuit? genitalibus Opis adjunctus Saturnus, ut vos fertis, Coelo atque Hecata procreatus. Quis Picum Fauni patrem, atque avum Latini? Saturnus, ut iidem vos vestris scriptis atque auctoribus traditis.
PL 5, 926A誰がユピテルをその兄弟たちとともに生んだのか。オプスの子を宿す胎に結ばれたサトゥルヌスである。諸君の伝えるところによれば、サトゥルヌスはカエルスとヘカテから生まれたという。誰がファウヌスの父、そしてラティヌスの祖父であるピクスを生んだのか。サトゥルヌスである。これも同じく、諸君自身の書と著者たちが伝えるところである。
Ergo si haec ita sunt, sequitur ut Picus et Jupiter germanitatis sibi sociati sint jure: utpote uno ex sanguine, unoque ex semine procreati. Consentaneum est ita esse quod dicitur.
PL 5, 926Aしたがって、これらのことがそうであるなら、ピクスとユピテルとは、当然の理として兄弟の絆によって結ばれていたことになる。同じ血、同じ種から生まれた者たちなのだから。言われていることがそうであるのは、道理にかなっている。
Ab Jove, et Pico, quot sunt generis usque ad Latinum gradus, trini: ut indicat series. Vultis Faunus, Latinus, et Picus, annis vixerint vicenis atque centenis? ultra enim negatur posse hominis vita produci. Aestimatio justa et liquida est.
PL 5, 926Bユピテルとピクスから、ラティヌスに至るまで、系譜の段階はいくつあるか。系列が示すとおり、三段階である。ファウヌス、ラティヌス、ピクスが、それぞれ百二十年生きたとしたいだろうか。というのも、人間の命はそれ以上には延ばせないとされているからである。この見積もりは公正で明快である。
Trecenti ergo sunt pleni et sexaginta post hos anni: res ita est ut indicat supputatio. Cujus socer Latinus fuit? Aeneae. Genitor is cujus? Albani oppidi conditoris. Quot apud Albam regnatum est annis? quadringentis, et prope bis denis.
PL 5, 927Aしたがって、この後には三百六十年がまるまる続く。計算が示すとおり、事はそのとおりである。ラティヌスは誰の岳父であったか。アエネアスの岳父である。ではそのアエネアスは、誰の父であったか。アルバの町の創設者の父である。アルバでは何年にわたって王が治めたか。四百年と、ほぼ二十年に近い年数である。
Aetatis urbs Roma cujus esse in annalibus indicitur? annos ducit quinquaginta et mille, aut non multum ab his minus.
PL 5, 927Aローマの都は、年代記において、どれほどの古さを持つと示されているか。千五十年、あるいはそれよりそう多くは劣らぬ年数を数えている。
Ergo ab Jove, qui frater est Pici, quique pater est minorum, et reliquorum deorum, anni ad haec tempora prope millia duo sunt, aut pleni, ut largiamur aetati.
PL 5, 927Aしたがって、ピクスの兄弟であり、他の小さき神々やその余の神々の父であるユピテルから、この時代までの年数は、ほぼ二千年、あるいはその年月に幾分譲歩するとしても、まるまる二千年である。
Quod cum redargui non possit, non tantum recens nata religio ostenditur, quam obitis: sed infantes et parvulos esse ipsos adhuc deos, quibus tauros atque alias hostias cum periculo corruptionis suggeritis quos oportebat adhuc mammis atque stillato lacte nutriri.
PL 5, 927Aこれは論駁されえないことであるから、諸君が奉じている宗教が最近生まれたものであることが示されるだけでなく、あの神々自身が今なお幼児であり、いとけない子供であることまでもが示される。それなのに諸君は、なお乳房と滴る乳とで養われるべきその者たちに、腹を損なう危険もかまわず、牡牛やその他の犠牲獣を差し出しているのである。
Liber II, Caput LXXII
第II巻 第LXXII章PL 5, 927BAt religiones vestrae multis annis praecedunt nostram, et eo sunt veriores, quod vetustatis auctoritate munitae sunt.
PL 5, 927Bだが、諸君の宗教は我々の宗教より多くの年数において先んじており、それゆえ、古さの権威によって固められている分だけ、より真実なのだ、と諸君は言う。
Et quid eas prodest annis quamplurimis anteire, cum a certo coeperint tempore? aut spatii cujus sunt millia annorum duo, saeculorum tantis comparata cum millibus?
PL 5, 927Bだが、それが定まったときに始まったものである以上、いかに多くの年数において先んじていようと、何の益になるのか。あるいは、二千年という広がりが、かくも幾千の世々と比べて何ほどのものであろうか。
Ac tamen ne causam tam longa prodere dissimulatione videamur, nisi molestum est, dicite, omnipotens, et primus Deus novella vobis videtur res esse, et qui eum venerantes colunt, inauditas, incognitas, repentinas agitare atque inducere religiones?
PL 5, 928Aとはいえ、これほど長く見過ごしを続けて我々の主張を投げ出しているように見られぬために、もし差し支えなければ言ってほしい。全能にして第一なる神は、諸君にとって新しいものと見えるのか。そして、この方を敬い礼拝する者たちは、聞いたこともない、知られてもいない、にわかに現れた宗教を行い、持ち込んでいると見えるのか。
Estne illo antiquius quidquam, aut quod eum praecedat re, tempore, nomine, potest aliquid inveniri? Nonne solus ingenitus, immortalis et perpetuus solus est?
PL 5, 928Aあの方よりも古い何かがあるだろうか。あるいは、事において、時において、名において、あの方に先立つ何かを見出すことができるだろうか。ただこの方のみが、生まれざる者であり、ただこの方のみが不死にして永遠なる者ではないか。
Quis caput, aut fons rerum est? non ipse? cui debet aeternitas hoc ipsum, quod nuncupatur aeternitas? non ipsi? infinita ut prodeant saecula, non ex ejus perpetuitate perficitur?
PL 5, 928A誰が万物の頭であり、源であるのか。この方ご自身ではないか。永遠というものが、まさにその「永遠」と呼ばれる名を負っているのは、誰によるのか。この方によるのではないか。無限の世々が現れ出るのは、この方の永続性によって成し遂げられているのではないか。
Indubitabile istud et verum: non ergo quod sequimur novum est, sed nos sero addidicimus, quidnam sequi oporteat et colere: aut ubinam conveniat, et spem salutis affigere, et salutaria subsidia collocare.
PL 5, 928Aこれは疑いえぬ真実である。したがって、我々が従っているものが新しいのではなく、我々が何に従い、何を礼拝すべきか、また救いの望みをどこに据え、救いとなる助けをどこに置くべきかを、遅ればせながら学び知ったにすぎないのである。
Nondum enim affulserat, qui viam monstraret errantibus, et caligine in altissima constitutis cognitionis lumen immitteret, et ignorationis discuteret caecitatem.
PL 5, 928Bなぜなら、迷える者たちに道を示し、いと深い闇に置かれた者たちに知の光を差し入れ、無知の盲目を打ち払う者は、いまだ光り輝いてはいなかったからである。
Liber II, Caput LXXIII
第II巻 第LXXIII章PL 5, 929ASed causa in hujusmodi vertimur soli. Quid? vos Aegyptiaca numina, quibus Serapis atque Isis est nomen, non post Pisonem et Gabinium consules in numerum vestrorum retulistis deorum?
PL 5, 929Aだが、この種の咎めにおいて、我々だけがやり玉に挙げられている。どうか。諸君は、セラピスとイシスという名を持つエジプトの神々を、ピソとガビニウスが執政官であった後になって、諸君の神々の数に加えたのではないか。
Quid Phrygiam matrem, cujus? esse conditor indicatur vel Midas vel Dardanus, non, cum Annibal poenus res italicas raperet, et terrarum exposceret principatum, et nosse, et scire coepistis, et memorabili religione sancire?
PL 5, 929Aプリュギアの母神についてはどうか――その創始者はミダスとも、あるいはダルダヌスとも伝えられている――カルタゴのハンニバルがイタリアの国事を掠め取り、諸国の覇権を求めていたとき、諸君はこの女神を初めて知り、認め始め、記念すべき祭祀によって定めたのではないか。
Sacra Cereris matris non quod vobis incognita essent, ascita paulo ante, obtentum est ut Graeca dicantur, novitatem ipsam testificante cognomine? Non doctorum in litteris continetur, Apollinis nomen Pompiliana indigitamenta nescire?
PL 5, 929A母なるケレスの祭儀は、諸君にとって未知のものであり、つい少し前に取り入れられたものであったからこそ、「ギリシアの」祭儀と呼ばれることになったのではないか。その添え名そのものが、新しさを証ししているのではないか。学者たちの文書に伝えられているではないか、ポンピリウスの呼名録がアポロの名を知らなかったことを。
Ex quo apparet, et liquidnm est, et hunc vobis fuisse incognitum, post autem aliquando coepisse esse et notum.
PL 5, 930Aこれによって明らかであり、明白であるのは、この神もまた諸君にとって未知の者であったこと、そして後になって初めて存在するようになり、知られるようになったということである。
Si quis igitur vos interroget, cur eorum numinum, quornm modo fecimus mentionem tam sero susceperitis cultum, responsuros vos certum est, aut quia illos nuper deorum esse in numero nesciebamus, aut quia nunc sumus a vatibus moniti, aut quia in rebus asperrimis beneficiis eorum sumus auxiliisque servati.
PL 5, 930Aもし誰かが諸君に、いま我々が名を挙げたこれらの神威の崇拝を、なぜかくも遅れて受け入れたのかと問うならば、諸君はこう答えるに違いない――「彼らが神々の数に属することを、我々はつい最近まで知らなかったからだ」、あるいは「我々は今、予言者たちによって知らされたからだ」、あるいは「最も過酷な事態のなかで、彼らの恩恵と助けによって救われたからだ」と。
Quod si hoc a vobis recte existimabitis dici, et ex nostris partibus ratione consimili existimatote esse responsum.
PL 5, 930Aもし諸君が、これが自分たちによって正しく語られたことだと考えるならば、我々の側からも、それと同様の理由によって答えがなされたのだと考えてほしい。
Religio nostra nunc nata est: nunc enim missus advenit, qui eam nobis ostenderet, qui in ejus induceret veritatem, qui Deus monstraret quid sit, qui ad ejus nos cultum ab rebus opinabilibus avocaret.
PL 5, 930A我々の宗教は今生まれたのである。なぜなら今こそ、それを我々に示す者が遣わされて到来し、その真理へと導き入れ、神が何であるかを示し、我々を臆見の事柄から呼び戻してその礼拝へと導く者が来たのだから。
Liber II, Caput LXXIV
第II巻 第LXXIV章PL 5, 931AEt quid, inquit, est visum Deo regi atque principi, ut ante horas, quemadmodum dicitur, pauculas sospitator, ad vos Christus coeli ex arcibus mitteretur?
PL 5, 931A「では」と彼は言う、「王であり首長でもある神には、なぜ、いわば、ほんのわずかな時間ばかり前になって、救済者たるキリストを天の砦から汝らのもとへ遣わそうと思われたのか」。
Interrogamus et vos contra: quae causa, quae ratio est, ut non suis aliquando reddantur mensibus tempora, sed serius hyems, serius aestas, atque autumnitas fiant?
PL 5, 931A我々もまた逆に諸君に問いたい。時節が、時としてその月々にふさわしく戻ってこず、冬が遅れ、夏が遅れ、秋の季節が遅れて訪れるのは、いかなる原因、いかなる理由によるのか。
Cur post messes arefactas, atque extincta frumenta, nonnumquam decidant pluviae, quas rebus oportuit incolumibus labi, atque temporis opportunitatibus ministrari?
PL 5, 931Aなぜ、刈り取られた穀物が干からび、実りが尽きてしまった後になって、雨が降ることがあるのか。その雨は、物がまだ無事であるうちに降り、時宜にかなって恵みをもたらすべきであったのに。
Immo illud exquirimus potius, cur, si Herculem oportuit nasci, si Aesculapium, Mercurium, Liberum, aliosque nonnullos, qui et conciliis adjungerentur deorum, et mortalibus aliquid utilitatis afferrent, tam sero a Jove sint proditi, ut sola illos posteritas sciret, superiorum vero ignoraret antiquitas?
PL 5, 931Aそれどころか、我々はむしろこう問いたい――もしヘラクレスが、アエスクラピウスが、メルクリウスが、リベルが、そのほか何人かの、神々の会議に加わり、死すべき者たちに何らかの益をもたらすはずだった者たちが生まれるべきであったのなら、なぜ彼らはユピテルからかくも遅く生み出され、後の世の人々だけが彼らを知り、それ以前の古い時代はまるで彼らを知らなかったのか、と。
Rationem aliquam fuisse dicetis. Ratio ergo et hic fuit, cur non nuper, sed hodie sospitator nostri generis adveniret. Quaenam igitur ratio? Non imus inficias nescire nos. Neque enim promptum est cuiquam Dei mentem videre, aut quibus modis ordinaverit res suas.
PL 5, 931Bそこには何らかの理由があったのだ、と諸君は言うだろう。だとすれば、我々の種族の救済者が、つい最近ではなく今日になって到来したことにも、理由があったのである。ではいかなる理由か。我々はそれを知らないことを隠しはしない。神の心を見ること、あるいは神がいかなる仕方で己の事どもを整えたかを見ることは、誰にとってもたやすいことではないからである。
Homo animal caecum, et ipsum se nesciens nullis potest rationibus consequi. Quid oporteat fieri, quando, vel quo genere: ipse rerum cunctarum pater, moderator, et Dominus scit solus.
PL 5, 931B人間は盲いた生き物であり、自分自身すら知らぬ者であって、いかなる理によっても知り及ぶことはできない。何がなされるべきか、いつ、いかなる仕方でなされるべきかは、万物の父、統べる者、そして主であるあの方おひとりのみが知っている。
Nec si ego nequivero causas vobis expromere, cur aliquid fiat illo vel hoc modo, continuo sequitur ut infecta fiant quae facta sunt, et amittat res fidem, quae generibus virtutum tantis et potestatum indubitabilis esse monstrata est.
PL 5, 931Bたとえ私が、何かがあの仕方、この仕方でなされる理由を諸君に説き明かせなかったとしても、そのことから直ちに、なされたことがなされなかったことになるわけでも、あれほど数多くの種類の力と権力によって疑いえぬものと示された事柄が、信を失うわけでもない。
Liber II, Caput LXXV
第II巻 第LXXV章PL 5, 932ATu opponas et referas, cur tam sero emissus est sospitator? In infinitis perpetuis saeculis nihil omnino dicendum est serum. Ubi enim finis, et initium nullum est, nihil tardum.
PL 5, 932Aお前は反論してこう言うだろう――なぜ救済者はかくも遅れて遣わされたのか、と。だが、無限に続く永遠の世々のうちには、そもそも「遅い」と言うべきものは何もない。終わりも初めもないところには、遅いものなど何もないのである。
Tempus enim a finibus et extremitatibus noscitur, quae habere non potest series et immoderata continuatio saeculorum. Quid enim si res ipsae, quibus opem conveniebat ferri, opportunitatem istam temporis exigebant?
PL 5, 932A時とは、限りと果てとによって知られるものであるが、世々の系列と際限なき継続は、それを持つことができない。では、もし助けをもたらすべきその当の事柄自体が、まさにその時の好機を要していたのだとしたら、どうであろうか。
Quid si alterius conditionis antiqua, alterius fuere sequentia? Quid si priscis aliter subveniri, aliter debuit posterioribus consuli? Nonne litteras auditis commemorantes vestras, fuisse homines olim semideos, heroas, cum immanibus corporibus atque vastis?
PL 5, 932Aもし、古の事柄と、後に続く事柄とが、それぞれ異なる境遇のものであったとしたら、どうであろうか。もし、古の人々には別の仕方で救いの手が差し伸べられ、後の人々には別の仕方で配慮がなされるべきであったとしたら、どうであろうか。諸君は、かつて人間が半神であり、英雄であり、途方もなく巨大な体を持っていたと語る、自分たちの文書を聞いていないのか。
Non infantes sub uberibus matrum stentoreos legitis edidisse vagitus, quorum ossa variis in regionibus eruta, vix repertoribus fecerunt fidem, humanorum reliquias esse membrorum?
PL 5, 932B幼子たちが母の乳房のもとで、ステントルのごとき大声で産声をあげたと、諸君は読んでいないのか。その骨はさまざまな地方で掘り出され、見出した者たちにさえ、それが人間の肢体の遺物であるとはにわかに信じがたいものであったという。
Potest ergo fieri, ut tum demum emiserit Christum Deus omnipotens, Deus solus, postquam gens hominum fractior et infirmior coepit nostra esse natura.
PL 5, 932Bしたがって、全能の神、唯一の神が、我々の本性である人間という族がより脆く、より弱いものとなり始めた後になって初めて、キリストを遣わされたということも、あり得るのである。
Si quod hodie factum est, ante millia fieri potuisset annorum, fecisset istud rex summus: aut si post totidem millia, id quod hodie factum est, debuisset impleri, nihil Deum cogebat necessarias temporum non expectare mensuras.
PL 5, 932Bもし今日なされたことが、幾千年も前になされ得たのであれば、至高の王はそれをなしていたであろう。あるいは、もし今日なされたことが、同じだけの幾千年の後になって成就すべきであったのだとしても、神が時の必然の尺度を待たずにいることを強いる何ものもなかったであろう。
Rationibus fixis peraguntur res ejus, et quod semel decretum est fieri, nulla potest novitate mutari.
PL 5, 932Cこの方の事どもは定まった理によって成し遂げられ、一度なされると定められたことは、いかなる新奇によっても変えられることはない。
Liber II, Caput LXXVI
第II巻 第LXXVI章PL 5, 933ACum ergo, inquitis, omnipotenti serviatis Deo, et eum habere confidatis salutis atque incolumitatis vestrae curam, cur persecutiones patitur perpeti vos tantas, atque omnia genera poenarum et suppliciorum subire?
PL 5, 933A「では、汝らは全能の神に仕え、この神が汝らの救いと安全への配慮を持っていると信じているのに」、と諸君は言う、「なぜ神は、汝らがこれほど多くの迫害に耐え、あらゆる種類の刑罰と責め苦を被ることを許しているのか」。
Perquiramus et nos contra, cur et vos cum tantos et tam innumeros colatis deos, cumque illis aedes constituatis sacras, simulacra effingatis ex auro, animantium mactetis greges, acerras omnes thuris plenis conficiatis altaribus, cur non immunes agitis tot discriminibus, et procellis, quibus quotidie vos agunt exitiabiles multiplicesque fortunae?
PL 5, 933A我々もまた逆に問いたい。諸君はかくも多くの、かくも数え切れぬ神々を崇拝し、彼らのために聖なる神殿を建て、黄金で神像を象り、生き物の群れを屠り、乳香の満ちた祭壇の上で香箱をことごとく使い果たしているのに、なぜ諸君は、破滅をもたらす、いく通りもの運命が日々諸君を追い立てるあの数多の危難と嵐から、免れずにいるのか。
Cur, inquam, dii vestri cessant a vobis avertere tot morborum et valetudinum genera, naufragia, ruinas, incendia, pestilentias, sterilitatem, amissionem pignorum, et proscriptionem bonorum, discordias, bella, simultates, captivitates urbium, et, sublatis ingenuitatibus, servitutes?
PL 5, 934Aなぜ、繰り返して言うが、諸君の神々は、かくも多くの病と病苦の種類、難船、崩壊、火災、疫病、不作、子らの喪失、財産の公売告示、不和、戦争、確執、都市の陥落、そして自由の身分を奪われての奴隷の身へと落ちることを、諸君から遠ざけようとはしないのか。
Sed et nobis in hujusmodi casibus minime auxiliatur Deus. Prompta et manifesta causa est. Nihil enim est nobis promissum ad hanc vitam, nec in carunculae hujus folliculo constitutis, opis aliquid sponsum est, auxiliique decretum: quinimmo edocti sumus minas omnes, quaecumque sunt, parvi ducere, atque aestimare fortunae.
PL 5, 934Aだが、我々にとっても、このような災難において、神はほとんど助けとはならない。その理由は明白で、はっきりしている。この今の生については、我々には何一つ約束されていないからである。この肉塊の袋のうちに置かれた者たちには、何らかの助けが誓われ、援助が定められているわけでもない。それどころか我々は、あらゆる脅威をどのようなものであれ、取るに足らぬものとして軽んじ、運のうちにあるものとして見積もることを教えられているのである。
Ac si quando ingruerit vis quaepiam gravior, quam finem necesse sit consequi, eam non timere, nec fugere quo facilius exui corporalibus possimus e vinculis, et tenebrosam evadere caecitatem.
PL 5, 934Aそして、もし何らかのより重い力が襲いかかり、それによって死が必然的に訪れることになろうとも、それを恐れず、それから逃げないこと――そのほうが、より容易に肉体の縛めから脱し、闇の盲目から抜け出ることができるからである。
Liber II, Caput LXXVII
第II巻 第LXXVII章PL 5, 935AItaque ista, quam dicitis, persecutionis asperitas liberatio nostra est, non persecutio; nec poenam vexatio inferet, sed ad lucem libertatis educet: ut si aliquis brutus ac stolidus in carcerem hominem datum, quaestionum numquam afficere se gravibus atque immanibus existimet poenis, nisi in ipsum saeviat carcerem, materiam ejus comminuat, atque urat tectum, parietem, januas, partesque alias operis renudet, dejiciat, affligat, nesciens hoc facto ei, cui videatur officere, dari ab se lucem et sceleratam eripi caecitatem; itidem et vos flammis, exiliis, cruciatibus, belluis, quibus corpora lancinatis et divexatis nostra, non vitam eripitis nobis, sed pelliculis relevatis et cutibus nos; nescii quod quantum instatis et pergitis in effigies has nostras speciesque saevire, tantum arctis et gravibus relevatis nos vinculis, et ad lumen efficitis circumcisis nexibus evolare.
PL 5, 935Aしたがって、諸君が言うところのこの迫害の苛烈さは、我々にとって迫害ではなく、解放なのである。その責め苛みは刑罰をもたらすのではなく、自由の光へと導き出すのである。たとえば、ある愚かで鈍い者が、牢獄に入れられた人間に対して、その牢獄そのものに猛威を振るい、材木を打ち砕き、屋根や壁や扉を焼き、造作の他の部分を剥き出しにし、打ち倒し、打ちのめすのでなければ、拷問による重く恐ろしい刑罰を彼に負わせたことにはならないと思い込み、この行いによって、害しているつもりの当の相手に、実は光を与え、その忌まわしい盲目を取り除いてやっているのだと気づかずにいるようなものである。それと同じく、諸君もまた、炎、追放、責め苦、猛獣によって我々の肉体を引き裂き、痛めつけながら、我々から命を奪っているのではなく、ただ我々を薄皮と皮膚から解き放っているにすぎない。諸君は気づいていないのだ――我々のこの姿かたち、この形に対して猛威を振るえば振るうほど、それだけ我々を、狭く重い縛めから解き放ち、結び目を断ち切って光へと飛び立たせているのだということに。
Liber II, Caput LXXVIII
第II巻 第LXXVIII章PL 5, 936AQuare homines abstinete quaestionibus vacuis impedire spes vestras; nec, si aliter quam vos putatis, aliquid se habet, vestris potius opinionibus credere, quam rei debetis augustae.
PL 5, 936Aそれゆえ、人々よ、空しい詮索によって諸君の希望を妨げることを控えよ。そして、たとえ物事が諸君の思うのと違っているとしても、諸君の臆見のほうを、荘厳な事柄よりも信じてはならない。
Urgent tempora periculis plena, et exitiabiles imminent poenae, confugiamus ad salutarem Deum, nec rationem muneris exigamus oblati. Cum de animarum agatur salute, ac de respectu nostri, aliquid et sine ratione faciendum est, ut Epictetum dixisse approbat Arrianus.
PL 5, 936A危険に満ちた時代が迫り、破滅をもたらす刑罰が差し迫っている。救いをもたらす神のもとへ逃れよう。差し出された賜物について、その理由を問い求めることはやめよう。魂の救いが、そして我々自身への配慮がかかっているときには、理を尽くさずとも何事かをなさねばならない――アッリアヌスが伝えるところによれば、エピクテトスもそう語ったという。
Dubitamus, ambigimus, nec esse quod dicitur plenum fidei suspicamur; committamus nos Deo, nec plus apud nos valeat incredulitas nostra, quam illius nominis et potentiae magnitudo; ne dum ipsis nobis argumenta conquirimus, quibus esse videatur falsum id, quod esse nolimus atque adnitimur verum, obrepat dies extremus et inimicae mortis reperiamur in faucibus.
PL 5, 936A我々は疑い、ためらい、語られていることが信ずるに足るものだとは思わない。だが、我々自身を神に委ねよう。我々の不信仰が、あの御名と力の偉大さよりも我々のうちで勝ることのないようにしよう。我々が真実であることを望まず、真実でないようにと努めているそのことを、偽りと見せるための論拠を、自分自身のために探し求めているうちに、最後の日が忍び寄り、我々が敵なる死の顎のうちに見出されることのないように。
Liber III, Caput I
第III巻 第I章PL 5, 936BJamdudum quidem criminibus his omnibus, maledictionibus potius, ut vera dicamus ab excellentibus parte in hac viris, et veritatem istam commeritis nosse, satis plene accurateque responsum est; neque apex ullus ullius praetermissus est quaestionis, qui non sit modis mille et rationibus validissimis refutatus.
PL 5, 936Bこれまでもすでに、これらすべての告発——真実を言うならば、むしろ誹謗と言うべきものだが——に対しては、この分野において卓越した人々、すなわちこの真理を知るにふさわしい功績のあった人々によって、十分かつ正確な答えがとうに与えられている。いかなる問いのいかなる要点も見過ごされることなく、幾千もの仕方と、この上なく確固たる理によって論駁されてきたのである。
Non est igitur necessarium parte in hac causae diutius immorari. Neque enim stare sine assertoribus non potest religio christiana? aut eo esse comprobabitur vera, si adstipulatores habuerit plurimos, et auctoritatem ab hominibus sumpserit?
PL 5, 938Cそれゆえ、この部分の論点に長くとどまる必要はない。はたしてキリスト教の宗教は、擁護者なしには立ちえないとでもいうのか。それとも、多くの同意者を得て、人間から権威を得たならば、それによって真実であると証明されるとでもいうのか。
Suis illa contenta est viribus, et veritatis propriae fundaminibus nititur: nec spoliatur vi sua, etiamsi nullum habeat vindicem; immo si linguae omnes contrafaciant, contraque nitantur, et ad fidem illius abrogandam consensionis unitae animositate conspirent.
PL 5, 938Cそれは自らの力だけで満ち足りており、おのれ自身の真理という礎の上に立っている。たとえ弁護者を一人も持たなくとも、その力を奪われることはない。いや、たとえあらゆる舌がこれに逆らい、これに抗おうとし、一致団結した敵意をもってその信を覆そうと謀ろうとも、なお奪われることはないのである。
Liber III, Caput II
第III巻 第II章PL 5, 939ANunc ad ordinem revertamur, a quo sumus necessario paulo ante digressi: ne diutius interrupta defensio palmam criminis comprobati calumniatoribus concessisse dicatur.
PL 5, 939Aさて、我々が先ほどやむを得ず逸れていった順序へと立ち戻ろう。弁明があまりに長く中断されたままでは、証明済みの告発の栄冠を中傷者たちに譲り渡したと言われかねないからである。
Subjiciunt enim haec: Si vobis divina res cordi est, cur alios nobiscum neque deos colitis, neque adoratis, nec cum vestris gentibus communia sacra miscetis, et religionum conjungitis ritus?
PL 5, 939A彼らはこう論難を加える。神事が大切であるならば、なぜ我々とともに他の神々を崇めず、拝まず、自分の属する諸国民と共通の秘儀を混じえず、宗教の祭儀を結び合わせないのか、と。
Possumus interim dicere, ad cultum divinitatis obeundum satis est nobis Deus primus; Deus, inquam, primus, Pater rerum ac Dominus, constitutor moderatorque cunctorum; in hoc omne quod colendum est, colimus; quod adorari convenit, adoramus; quod obsequium venerationis exposcit, venerationibus promeremur.
PL 5, 939A我々はさしあたりこう答えることができる。神性への礼拝を全うするには、我々にとって、第一の神で十分である。第一の神、すなわち万物の父にして主、あらゆるものの創立者にして統べる者である。この方において、崇めるべきものはすべて崇め、拝むべきものはすべて拝み、崇敬の務めを求めるものには崇敬をもって応えているのである。
Cum enim divinitatis ipsius teneamus caput, a quo ipsa divinitas divinorum omnium, quaecumque sunt, ducitur, supervacuum putamus personaliter ire per singulos; cum et ipsi qui sint et quae habeant nomina nesciamus; et cujus sint praeterea numeri, neque liquidum, neque comprehensum, neque exploratum habere possumus.
PL 5, 939Aなぜなら、我々は神性そのものの首座を保持しており、そこからこそ、いかなるものであれ、あらゆる神的なものの神性そのものが引き出されているのだから、一人ひとりについて個別に立ち入ることは無用であると我々は考えるのである。彼らがそもそも何者であり、いかなる名を持つのかさえ我々は知らないのであり、その上、彼らの数がどれほどであるかについても、明白なことも、把握されたことも、確かめられたことも、我々には何一つないのだから。
Liber III, Caput III
第III巻 第III章PL 5, 939BAtque ut in terrestribus regnis necessitate nulla compellimur, regalibus in familiis constitutos nominatim in principibus adorare, sed in regum ipsorum cultu, quidquid illis annexum est, tacita et se sentit honorificentia comprehendi: non alia ratione quicumque hi dii sunt, quos esse nobis proponitis: si sint progenies regia et principali oriuntur e capite, etiam si nullos accipiant nominatim a nobis cultus intelligunt se tamen honorari communiter cum suo rege, atque in illius venerationibus contineri.
PL 5, 939Bそして、地上の王国においては、王家に属する者たちを、君主とは別に個別の名において拝むよう強いられることは決してなく、王たち自身への崇敬のうちに、彼らに連なる者は何であれ、暗黙のうちに、みずからそれと感じ取られるかたちで含まれるのと同じように——諸君が我々に持ち出すこれらの神々が何であれ、それも別段の理によるのではない。もし彼らが王家の血を引く者であり、首座たる君主から生まれ出た者であるならば、たとえ我々から個別の名において崇拝を受けずとも、彼らは自分たちの王とともに共通して敬われ、その王への崇敬のうちに含まれていると理解するであろう。
Et hoc quidem a nobis fuerit ita propalatum, si modo liquet et constat praeter ipsum regem et principem esse alienum capita, quae digesta et separata per numerum, velut quemdam populum plebeiae multitudinis faciant.
PL 5, 940Aそして、以上のことは我々からこう明言しておいたことになろう。もし、かの王・君主とは別に、数によって整理され切り分けられた、いわば庶民の群れのごとき人々を成す者たちが存在するということが、明らかであり確かであるとするならば、の話だが。
Neque nobis in aedibus sacris effigies pro diis et illa simulacra velitis ostendere: quae intelligitis vos quoque, et recusatis et renuitis confiteri, vilissimi esse formas luti, et fabrorum figmenta puerilia.
PL 5, 940Aまた、諸君は神々に代わる形像や、かの神像を、神殿の中で我々に示そうとしてはならない。諸君自身もそれを承知していながら、それが泥のもっとも卑しい形にすぎず、職人たちの手による子供じみた作り物にすぎないことを認めようとせず、拒み、拒絶しているのである。
Et cum de re loquimur divina vobiscum, hoc ut ostendatis exposcimus, esse deos alios natura, vi, nomine; non in simulacris propositos quos videmus, sed in ea substantia, in qua conveniat aestimari tanti esse nominis oportere virtutem.
PL 5, 940Aそして、我々が諸君と神的な事柄について語るとき、我々が求めるのはこのことを示してもらうことである。すなわち、我々が目にするあの神像のうちに据えられているのではなく、それにふさわしいほどの名の力があると評されるべき、かの実体のうちにこそ、性質においても、力においても、名においても、別の神々が存在するということを。
Sed consilium non est parte in hac causae diutius immorari, ne lites maximas concitare, ac tumultuosa conserere videamur velle certamina.
PL 5, 940Bしかし、この部分の論点に長くとどまることは我々の意図するところではない。大きな争いを引き起こし、騒がしい論戦を交えることを望んでいるかのように見えては困るからである。
Liber III, Caput IV
第III巻 第IV章PL 5, 941ASit ista, ut praedicatis, plebs numinum, sint deorum innumerae gentilitates; adstipulamur, acquiescimus, connivemus, nec in aliqua quaestione dubitabile istud ambiguumque configimus.
PL 5, 941A諸君が説くとおり、それが神威の群れであり、神々の無数の一族であるとしよう。我々はそれに同意し、承服し、目をつむり、いかなる問いにおいても、その疑わしさや曖昧さを争うことはしない。
Illud tamen a vobis audire exposcimus et rogamus, unde vobis compertum est, vel quibus rationibus comprehensum, hinc desint in coelo, quos esse existimatis et colitis; an nescio qui alii, opinionis et nominis inauditi?
PL 5, 941Aとはいえ、我々は諸君からこのことを聞きたいと願い、求める。すなわち、諸君が存在すると思い崇めているあの神々が天にいて、それ以外にはいないということを、どこから知り、いかなる理によって把握したのか。それとも、評判も名も聞いたことのない、何か別の者たちがいるのではないか。
Potest enim fieri, ut et hi sint quos esse non remini; et quos esse confiditis, in nulla inveniantur parte naturae.
PL 5, 941Aというのも、諸君が存在するとは思いもしない者たちが実際には存在し、逆に諸君が存在すると確信している者たちが、自然のいかなる部分にも見出されない、ということが起こりうるからである。
Neque enim coeli aliquando subvolastis ad sidera, singulorum facies atque ora vidistis: et quos esse memineritis illic deos, eosdem hic colere, tamquam notos instituistis ac visos.
PL 5, 941Aなぜなら、諸君は一度として天の星々にまで飛び昇り、彼ら一人ひとりの顔や口もとを見たことはなく、また、あちらに神々がいるとおぼえていて、あたかも見知って目にしたものであるかのように、その同じ神々をこちらで崇めるよう定めたわけでもないのだから。
Sed et illud rursus desideramus audire a vobis, ne imposita habeant haec nomina quibus eos vocatis, an ipsi haec sibi diei bus imposuerint lustricis? Si divina haec sunt et coelestia nomina, quis detulit ad vos ea?
PL 5, 941Bしかしまた、我々はこのことも諸君から聞きたいと望む。すなわち、諸君が彼らを呼ぶその名は、後から付与されたものではないか、それとも彼ら自身が浄めと命名の日にみずからそれを課したのか。もしこれらが神的で天上の名であるならば、誰がそれを諸君のもとにもたらしたのか。
Sin autem a vobis appositas appellationes has habent, quemadmodum potuistis vocabula his dare, quos neque videbatis aliquando, neque quales aut qui essent, in ulla cognatione noratis?
PL 5, 942Aそれとも、これらの呼び名が諸君によって当てはめられたものであるならば、諸君は一度も見たことがなく、いかなる血縁においても、彼らがどのような者であり誰であるのかを知らなかった者たちに、いったいどうして名を与えることができたのか。
Liber III, Caput V
第III巻 第V章PL 5, 942ASed ut vultis et creditis, atque ut vobis persuasum est, hi dii sint: nominibus appellentur his etiam, quibus eos populares censeri popularis vulgaritas ducit: unde tamen vobis scire, quot nominis hujus censum compleant, etsi sint aliqui vobis in cognitionem, in usum aliquando notitiamque perlati?
PL 5, 942Aしかし、諸君が望み、信じ、確信しているとおりに、これらが神々であるとしよう。そして、民衆の慣わしが彼らをそう見なすべきだとする、その名でもって呼ばれるとしよう。それでもなお、たとえこの名を持つ者たちの一部が、諸君の知識にもたらされ、いつか馴染みとなり知られるところとなったとしても、この名を持つ者たちの総数がどれほどであるかを、諸君はどこから知ることができるのか。
Neque enim sciri est facile, definita et certa sit eorum numeri multitudo: an sine ulla populositas summa sit, nec computationis alicujus rationibus terminata.
PL 5, 942Bというのも、彼らの数が確定した一定のものであるかどうかを知るのは容易ではないからである。それとも、その総数はいかなる限りもなく、いかなる計算の理によっても区切られない、無限の群れであるのか。
Fingamus enim vos deos mille percolere, vel millia potius quinque: at in rerum natura potest forsitan fieri, ut deorum millia centum sint; potest ut hoc amplius, immo, quod diximus paulo ante, potest deorum summa esse nulla, nec numerabili circumscriptione finita.
PL 5, 943A仮に諸君が千の神々、いや、むしろ五千の神々を崇めているとしよう。だが、事物の本性においては、ことによると神々が十万いるということもありえよう。それ以上であるということもありえよう。いや、少し前に述べたとおり、神々の総数などというものはおよそ存在せず、数えうる限界によって区切られてもいない、ということさえありえよう。
Aut igitur et vos impii, qui praeter deos paucos reliquorum officia non obitis; aut si vobis veniam caeterorum ignorantiae postulatis, eamdem et nobis conciliabitis veniam: si pro parte consimili eorum religionibus abstinemus, quos esse omnino nescimus.
PL 5, 943Aそれゆえ、諸君もまた不敬虔な者となるか——わずかな神々のほかは、残りの神々への務めを果たしていないのだから——さもなくば、諸君がその他の者たちを知らずにいることについて許しを求めるのであれば、我々にも同じ許しを与えることになろう。もし我々が、その存在すら全く知らない神々の祭祀を控えているとして、それは彼らの場合とまったく同じことなのだから。
Liber III, Caput VI
第III巻 第VI章PL 5, 944AEt tamen, ne nos quisquam pervicaciter arbitretur sacramenta nolle suscipere caeterorum, quaecumque sunt, numinum: devotas etenim mentes et manus protendimus supplices, neque adspernamur, quocumque invitaveritis accedere: si modo discamus quinam isti sunt divi, quos nobis ingeritis, et quos par sit adjungi summi regis ac principis venerationi.
PL 5, 944Aとはいえ、誰であれ我々が意固地になって、ほかのどのような神々であれ、その誓約を引き受けることを拒んでいるのだと考えることのないように——我々は献身の心と嘆願の手を差し伸べており、諸君がどこへ招こうとも、それに近づくことを拒みはしない。ただし、諸君が我々に押しつけてくるその神々がいったい何者であり、いずれが至高の王にして君主への崇敬に並べられるにふさわしいかを、我々が知りえたならばの話である。
Saturnus, inquit, et Janus est, Minerva, Juno, Apollo, Venus, Triptolemus, Hercules, Aesculapius, atque alii caeteri, quibus magnificas aedes cunctis pene in urbibus religiosa consecravit antiquitas.
PL 5, 944Aサトゥルヌスだ、と彼らは言う。ヤヌスもそうだ、ミネルウァ、ユノ、アポロ、ウェヌス、トリプトレモス、ヘラクレス、アエスクラピウス、そしてそのほかの者たちだ——彼らのために、敬虔なる古の人々は、ほとんどあらゆる都市に壮麗な神殿を奉献したのである。
Invitare nos forsitan ad istorum numinum potuissetis cultum, si non ipsi vos primi opinionum turpium foeditate talia de illis confingeretis, quae non modo illorum polluerent dignitatem, sed minime illos esse qualitatibus comprobarent adjunctis.
PL 5, 944A諸君は、あるいは我々をこれらの神々への崇拝に招くことができたかもしれない——もし諸君自身がまず先に、恥ずべき考えの醜さでもって、彼らについてこのような作り話をこしらえなかったならば。それは彼らの威厳を汚すのみならず、付け加えられたその性質によって、彼らがおよそ神などではないことを証だてているのである。
Adduci enim primum hoc ut credamus non possumus: immortalem illam praestantissimamque naturam divisam esse per sexus, et esse partem unam mares, partem esse alteram feminas.
PL 5, 945Aというのも、我々はまずもって、次のことを信じるようには説き伏せられないからである。すなわち、かの不死にしてこの上なく優れた本性が性によって分けられており、その一部は男性であり、他の一部は女性であるということを。
Quem quidem locum plene jamdudum homines pectoris vivi, tam romanis litteris explicavere, quam graecis: et ante omnes Tullius romani disertissimus generis, nullam veritus impietatis invidiam, ingenue, constanter, et libere, quid super tali opinatione sentiret, pietate cum majore monstravit, a quo si res sumere judicii veritate conscriptas, non verborum luculentias pergeretis, perorata esset haec causa: nec secundas, ut dicitur, actiones nobis ab infantibus postularet.
PL 5, 945Aこの主題については、すでにとうの昔に、生きた精神を備えた人々が、ローマの文献においても、ギリシアの文献においても、余すところなく説き明かしている。とりわけすべてに先んじて、ローマ人のうちもっとも雄弁なるキケロは、不敬の誹りをいささかも恐れることなく、率直に、一貫して、自由に、この種の見解について自らがどう考えるかを、いっそう篤い敬虔さをもって示したのである。もし諸君が、彼から、言葉の美辞麗句ではなく、判断の真実によって書き記された事柄を汲み取ろうとするならば、この争いはすでに決着していたはずであり、幼子にひとしい我々に、いわゆる二度目の弁論を求めることもなかったはずである。
Liber III, Caput VII
第III巻 第VII章PL 5, 945BSed quid aucupia verborum, splendoremque sermonis peti ab hoc dicam, cum sciam esse non paucos, qui aversentur et fugiant libros de hoc ejus, nec in aurem velint admittere lectionem opinionum suarum praesumpta vincentem? cumque alios audiam mussitare indignanter, et dicere: oportere statui per senatum, aboleantur ut haec scripta, quibus christiana religio comprobetur, et vetustatis opprimatur auctoritas?
PL 5, 945Bしかし、なぜ私が、彼〔キケロ〕から言葉の技巧や文体の光彩を求めることについて語るべきだろうか。私は、彼のこの主題についての書物を忌み嫌い、避けようとする者が少なくないことを知っているし、自分たちの思い込みを打ち破るその論を耳に入れることすら望まない者があることも知っているのだから。そして、憤慨してこうつぶやく者たちがいるのも私は聞いている——キリスト教の宗教が証立てられ、古の権威が押し潰されるようなこれらの著作は、元老院によって廃棄が定められるべきだ、と。
Quinimmo si fiditis exploratum vos dicere quidquam de diis vestris, erroris convincite Ciceronem, temeraria et impia dicta re refellitote, redarguite, reprobate.
PL 5, 946Aそれどころか、もし諸君が、自分たちの神々について確かなことを言っていると自信があるのなら、キケロの誤りを論証するがよい。その軽率で不敬な言葉を、事実によって論駁し、反駁し、退けるがよい。
Nam intercipere scripta, et publicatam velle submergere lectionem, non est deos defendere, sed veritatis testificationem timere.
PL 5, 946Aというのも、著作を差し押さえ、すでに公にされた文書を葬り去ろうとすることは、神々を弁護することではなく、真理の証言を恐れることにほかならないからである。
Liber III, Caput VIII
第III巻 第VIII章PL 5, 946AAc ne tamen et nobis inconsideratus aliquis calumniam moveat, tamquam Deum, quem colimus, marem esse credamus: ea scilicet causa, quod eum, cum loquimur, pronuntiamus genere masculino: intelligat non sexum, sed usu, et familiaritate sermonis appellationem ejus, et significantiam promi.
PL 5, 946Aしかし、我々についても、誰か思慮の足りない者が、我々が礼拝する神を男性であると信じているかのように中傷を仕掛けることのないように——それは、我々が神について語るとき男性名詞でこれを言い表すという、まさにその理由からであろうが——次のことを理解してほしい。それは性を示すのではなく、言葉の慣用と親しみによって、その呼び名と意味とが表されているにすぎない、ということを。
Non enim deus mas est, sed nomen ejus generis masculini est: quod idem vos dicere religione in vestra non quitis. Nam consuestis in precibus, sive tu deus es, sive dea, dicere: quae dubitationis exceptio dare vos diis sexum disjunctione ex ipsa declarat.
PL 5, 946Aというのも、神が男性なのではなく、その名が男性名詞であるにすぎないからである。ところが諸君は、自分たちの宗教においては、これと同じことを言うことができない。というのも諸君は祈りのなかで、『あなたが神であれ、女神であれ』と言い慣わしているからである。この疑いを留保する言い回しそのものが、諸君が神々に性を与えていることを、その区別によって明らかにしているのである。
Adduci ergo non possumus, ut corpora credamus deum. Nam necesse est corpora, si sunt mares ac feminae, insignita esse generis distinctione.
PL 5, 946Bそれゆえ我々は、神を肉体を備えたものと信じるようには説き伏せられない。なぜなら、肉体というものは、もし男性と女性とに分かれているならば、必然的に性の区別によって特徴づけられていなければならないからである。
Quis enim vel exigui sensus nescit terrenorum ab illo animantium conditore non alia de causa generis diversi sexus institutos esse, atque formatos, nisi ut per coitus, et connubia corporum, res caduca et labilis successionis perpetuae innovatione duraret?
PL 5, 947Aというのも、わずかでも分別のある者ならば誰でも知っていることだが、地上の生き物の創造者が、異なる性別を定め形づくったのは、ほかでもない、交合と肉体の結びつきとによって、移ろいやすく滅びやすいものが、絶えざる継承の更新によって存続するためにほかならないのである。
Liber III, Caput IX
第III巻 第IX章PL 5, 947AQuid ergo dicemus? deos procreare? deos nasci? et idcirco additas genitalium membrorum partes, ut sufficere prolem possent, et nova quaque suboriente foetura, quidquid prior aetas abstulisset, recidiva substitutio subrogaret?
PL 5, 947Aそれでは、我々は何と言うべきか。神々が子を生むのか。神々が生まれるのか。そしてそれゆえに、生殖の部位が付け加えられたのか——子孫を生み出すことができるように、そして新たな世代が次々と生まれ出るごとに、先の世代が奪い去ったものを何であれ、繰り返される補充が補ってゆくように。
Ergo si haec ita sunt, id est, si dii procreant superi, et si per has leges experiuntur se sexus, suntque immortales, nec frigoribus fiunt senectutis effoeti, sequitur ut debeant plena esse diis omnia: neque innumeros coelos eorum capere multitudinem posse: siquidem et ipsi perpetuo generant, et per soboles sobolum multiplicata semper innumerabilitas ampliatur; aut si obscoenitas coeundi, ita ut decet, ab diis abest, quae causa ratioque monstrabitur, cur insigniti sint his locis, quibus sexus se solent libidinum propriarum admonitionibus recognoscere?
PL 5, 947Aしたがって、もしこれらのことがそのとおりであるならば、すなわち、もし天上の神々が子をなし、この法則によって自分たちの性を経験しているのであり、しかも彼らが不死であって、老いの冷たさによって精力を失うこともないのであれば、次のことが帰結する。あらゆるものが神々で満ちていなければならず、無数の天でさえ、その数を収めることはできないであろう、ということである。彼らみずからも絶えず子を生み、子孫の子孫によって、その無数さはつねに増え広がってゆくのだから。それとも、もし交合の淫らさが、ふさわしくも神々には無縁であるとするならば、性を異にする者たちが、おのおのの欲情に促されて互いをそれと見分ける、まさにその部位で彼らが際立たされているのは、いかなる理由、いかなる道理によると示されるのか。
Neque enim veri est simile haberi haec frustra, aut improvidam in illis suave ludere voluisse naturam, ut eos his partibus aggeraret quibus utendum non est.
PL 5, 948Aというのも、これらの部位が無用のままに備わっているとか、先を見ぬ自然が、彼らのうちで気ままに戯れを楽しもうとして、用いる必要のない部位を彼らに積み加えたなどということは、真実らしくないからである。
Sic ut enim ad usus certos, manus, pedes, oculi, caeteraque constructio membrorum sua quaeque in officia constituta est, ita convenit credere in sui muneris functionem comparatas esse has partes: aut confitendum est in deorum corporibus esse aliquid vacuum, quod sit frustra atque inaniter fabricatum.
PL 5, 948Aというのも、手も、足も、目も、その他の肢体の構造も、それぞれ定まった用途のために、それぞれの働きへと定められているのと同じように、これらの部位もまた、それ自身の務めを果たすために備えられていると信じるのが道理にかなっている。さもなくば、神々の体のうちには、何か空しく、無益に作られただけの、無用なものがあると認めねばならないであろう。
Liber III, Caput X
第III巻 第X章PL 5, 948AQuid dicitis, o sancti atque impolluti antistites religionum? Habent ergo dii sexus, et genitalium membrorum circumferunt foeditates, quas etiam ex oribus verecundis infame est suis appellationibus promere?
PL 5, 948A諸君は何と言うのか、おお、宗教の、聖にして汚れなき祭司たちよ。それでは神々は性を持ち、慎み深い口からその名で呼ぶことすら恥とされるような、生殖の部位の醜さを身にまとっているというのか。
Quid ergo jam superest, nisi ut eos credamus immundorum quadrupedum ritu, in libidinum furias gestire, cupiditatibus rabidis ire in mutuas complexiones, et postremum fractis dissolutisque corporibus voluptatis enervatione languescere?
PL 5, 949Aそれならば、もはや残されているのは、彼らが不浄な四足獣の習わしに従って、情欲の狂乱に興じ、荒々しい欲望に駆られて互いに抱き合い、ついには打ち砕かれ弛みきった体で、快楽による衰弱のうちに萎えてゆくと信じることのほかに、何があろうか。
Et quoniam quaedam sunt feminarum generis propria, sequitur et eas quoque credamus circumactis persolvere suas mensibus leges: fastidiosos ducere atque habere conceptus: aboriri, perferre, et praepropero partu septimanas edere aliquando foeturas.
PL 5, 949Aそして、女性という性に固有のことがらがある以上、彼女たちもまた、めぐる月々に応じて自分たちの掟を果たし、気鬱な懐妊を経て身ごもり、時には流産し、時には最後まで身ごもりを続け、あるいは早すぎる出産によって七月子を産み落とすと、我々は信じねばならないことになる。
O pura, o sancta, atque ab omni turpitudinis labe disparata atque abjuncta divinitas! Avet animus, atque ardet in Chalcidicis illis magnis, atque in palatiis coeli deos deasque conspicere intectis corporibus atque nudis, ab Iaccho Cererem, musa ut praedicat Lucretii, mammosam, Hellespontiacum Priapum inter deas virgines atque matres circumferentem res illas, praeliorum semper in expeditione paratas.
PL 5, 950Aおお、清らかな、聖なる、あらゆる恥辱の汚点から切り離され、引き離された神性よ! 心は、かの大いなるカルキディクムの広間や、天の宮殿のうちで、覆いのない裸の体をした神々と女神たちを見たいと望み、それに燃え立つのだ——ルクレティウスの詩の歌うところによれば、イアッコスゆえに乳房豊かなケレスを、そしてヘレスポントスのプリアプスが、処女神や母神たちのあいだで、いつでも出陣の構えを解かぬかの物を振りかざしている姿を。
Avet, inquam, videre deas gravidas, deas foetas, gliscentibusque per dies alvis intestini ponderis morositate cunctari, parturire alias tractu longo, et manus obstetricias quaerere: illas telis gravibus, et dolorum acuminibus fixas ejulare, tortari et inter haec omnia suppetias Junonis implorare Lucinae.
PL 5, 951Aそう、心は、身重の女神たちを、身ごもった女神たちを見たいと望むのだ。日ごとに膨らむ腹の内なる重みの気鬱さにためらい、長い時をかけて産もうとし、助産の手を求める女神たちを。重い槍のような痛みと、その鋭い苦しみに刺し貫かれて泣き叫び、身をよじり、そしてこれらすべての最中に、ユノ・ルキーナの助けを懇願する女神たちを。
Nonne multo est rectius maledicere conviciari, atque alia ingerere diis probra, quam obtentu pio talia de his monstra opinionum indignitate praesumere?
PL 5, 951A神々について、かかる見解の醜悪さでもってこのような怪物じみたことを敬虔の装いのもとに思い描くよりも、むしろ悪態をつき、罵り、その他の恥辱を神々に浴びせるほうが、はるかに正しいのではないか。
Liber III, Caput XI
第III巻 第XI章PL 5, 951AEt audetis adscribere causam nobis offensionis deorum, cum, si judicatio fiat, certissima in vobis reperiatur haec esse, nec in contumelia, quam opinamini, stare.
PL 5, 951Aそして諸君は、神々の不興を招いた原因を我々に負わせようとする——だが、もし正しい裁定がなされるならば、その原因はほかならぬ諸君のうちに、もっとも確実に見出されるはずであり、諸君が思っているような侮辱のうちにあるのではない。
Nam si dii, ut dicitis, afficiuntur ira, et animorum indignationibus incalescunt: cur eos non putemus aegre atque acerrime sustinere, dari sibi a vobis sexus, quibus canes porcique formati sunt? et cum ita credatis, non aliter se fingi, et ignominiosa cum ostentatione proponi?
PL 5, 951Aというのも、もし神々が、諸君の言うとおり、怒りに動かされ、心の憤りによって熱くなるものであるならば、なぜ我々は、彼らが不快の念をもって、この上なく激しくこう耐え忍んでいると考えないのか——犬や豚が形づくられるのと同じ性を、諸君から与えられていること、そして諸君がそのように信じているとおり、それ以外の仕方でみずからが作られてはおらず、恥ずべき姿をこれ見よがしに示されていること。
Ergo cum haec ita sint, miseriarum omnium causa vos estis, vos deos impellitis, vos excitatis infestare omnibus malis terras, et nova quaeque quotidie struere, quibus ulcisci se possint tot a vobis injuriis et maledictionibus exasperati: Maledictionibus, inquam, et injuriis, quas partim fabulis turpibus, partim opinionibus indecoris, quas vestri theologi, quas poetae, quas ipsi vos quoque ignominiosis celebratis in ritibus, res perditas invenietis humanas, et abjecisse clavum deos; si modo illorum curam spectat, mortalium regere atque administrare fortunas.
PL 5, 951Bしたがって、これがそのとおりであるならば、あらゆる不幸の原因は諸君にある。諸君こそが神々を駆り立て、諸君こそが彼らを掻き立てて、あらゆる災いで大地を襲わせ、日々新たな災いを企てさせているのだ。諸君からのかくも多くの不正と呪詛とに苛立たされた彼らが、それによって復讐を果たせるように。呪詛と言い、不正と言うのは——一部は恥ずべき作り話によって、一部は見苦しい見解によって、諸君の神学者たちが、詩人たちが、そして諸君自身もまた、恥辱にまみれた祭儀のうちで祝っているものである——それによって、諸君は人間の事どもが荒れ果てているのを見出し、神々が舵を放り出してしまったのを見出すことになろう。もしそもそも、死すべき者たちの命運を治め司ることが、彼らの関心の及ぶところであるとするならば、の話だが。
Nam nobis quidem cur irascantur, non habent: quos vident et sentiunt, neque se colere, neque deridere, quod dicitur, et honestius quam vos multo de sui nominis dignitate existimare, credere.
PL 5, 952Aというのも、彼らには、我々に対して怒るべき理由など何もないからである。彼らは、我々が彼らを崇めもせず、俗に言われるように嘲りもせず、むしろ諸君よりもはるかに高潔に、彼らの名の尊厳について判断し、信じていることを見て取り、感じ取っているのである。
Liber III, Caput XII
第III巻 第XII章PL 5, 952ADe sexu hactenus. Nunc ad speciem veniamus et formas, quibus esse descriptos deos superos creditis: quibus immo formatis et templorum amplissimis collocatis in sedibus.
PL 5, 952A性についてはここまでとしよう。さて、我々は、天上の神々がそのように描かれていると諸君が信じている、その姿や形へと話を進めよう。いや、それどころか、そのように形づくられ、神殿の広大な座に据えられている、その姿や形へと。
Neque quisquam judaicas in hoc loco nobis opponat et saducaei generis fabulas, tamquam formas tribuamus et nos Deo: hoc enim putatur in eorum litteris dici, et veluti re certa, atque auctoritate firmari: quae aut nihil ad nos attinent, nec ex aliqua portione quidquam habent commune nobiscum: aut si sunt, ut creditur, sociae, quaerendi sunt vobis altioris intelligentiae doctores, per quos possitis addiscere, quibus modis conveniat litterarum illarum nubes, atque involucra relaxare.
PL 5, 952Bこの箇所において、誰も我々に対して、ユダヤ人やサドカイ派の類いの作り話を持ち出し、あたかも我々もまた神に形を帰しているかのように言い立ててはならない。というのも、それは彼らの文書のうちに言われていることであり、あたかも確かな事実であるかのように、権威によって固められていると思われているにすぎないからである。それらは、我々には何のかかわりもなく、いかなる部分においても我々と共通するところを持たない。もしそれが、信じられているように、我々と結びつくものであるとしても、諸君はより深い理解を備えた教師たちを求めるべきであり、彼らを通じて、いかなる仕方で、あの文書の雲霧と覆いとを解きほぐすのがふさわしいかを学ぶことができるはずである。
Nostra de hoc sententia talis est. Naturam omnem divinam, quae neque esse coeperit aliquando, nec vitalem ad terminum sic aliquando ventura, liniamentis carere corporeis, neque ullas formarum effigies possidere, quibus extima circumscriptio membrorum solet coagmenta finire.
PL 5, 953Aこの点についての我々の見解はこうである。すなわち、いかなる神的な本性であれ、かつて存在しはじめたこともなく、いつか生の終わりに至ることもないようなものは、肉体の輪郭を欠いており、肢体の結合を外形の限界によって区切るような、いかなる形の似姿も持たない、ということである。
Quidquid enim tale est, mortale esse arbitramur et labile: nec obtinere perpetuam posse credimus aevitatem, quod extremis coercitum finibus necessaria circumcludit extremitas.
PL 5, 953Aというのも、そのようなものはすべて、死すべく、移ろいやすいものであると我々は考えるからである。そして、必然の限界がその外縁によって取り囲んでいるものは、永遠の存続を得ることができないと我々は信じるのである。
Liber III, Caput XIII
第III巻 第XIII章PL 5, 953AAt vero vos deos parum est formarum quod amplectimini mensione, filo et atterminatis humano: et quod indignius multo est, terrenorum corporum circumcaesura finitis. Quid ergo dicemus?
PL 5, 953Aところが諸君は、神々を人間の輪郭と寸法によって測り、それに区切りをつけるだけでは足りず——そしてはるかに見下げ果てたことに——地上の肉体の輪郭でもって限界づけているのである。それでは我々は何と言うべきか。
Caput deos gestare tereti rotunditate collectum, retinaculis nervorum dorso illigatum ac pectori, et ad cervicum necessarias flexiones consertionibus verticularum, atque ossea substructione fulciri?
PL 5, 954A神々が、滑らかな丸みをもって形づくられた頭を持ち、それが腱の紐によって背と胸とに結びつけられ、首の必要な曲がりのために、椎骨の連なりによって、また骨の土台によって支えられていると言うべきなのか。
Quod si accipiemus ut verum sit, aures etiam sequitur ut habeant curvis perterebratas anfractibus: oculorum orbiculos mobiles, superciliorum marginibus obumbratos: suspensum imbricem narium, munctionibus mucculentis et spiritali commeabilem tractui: subactionibus ciborum dentes trini generis, atque in officia trina compositos: manus ministras operum, articulis, digitis, et cubitorum mobilitate tractabiles: corporibus sustinendis pedes, explicandis gressibus, et suggerendis anticipationibus itionum.
PL 5, 954Aもし我々がこれを真実と認めるならば、次のことも帰結する。すなわち、彼らは曲がりくねった孔によって穿たれた耳を持ち、眉の縁に影を落とされた、動く円い眼球を持ち、粘液を分泌する鼻孔と息の通り道とを備えた、垂れ下がる庇のような鼻を持ち、食物を噛み砕くために三種類の、三つの役目に応じて配された歯を持ち、関節と指と肘の可動性とによって動かしうる、働きに仕える手を持ち、体を支え、歩みを繰り広げ、進みゆく先取りを差し出すための足を持つ、ということになろう。
Quod si ea, quae prompta sunt, consentaneum est et illa portari, quae sub costis, earumque sub cratibus cutes contegunt, atque omentorum membranulae: gurguliones, ventriculos, lienes, pulmones, vesiculas, jecora, intestinorum volubilium tractus, et per omnia viscera commeantes purpurei sanguinis venas, cum arteriis spiritalibus conjugatas.
PL 5, 954Bそしてもし、外に現れているこれらのものにふさわしいとするならば、肋骨の下にあり、その骨組みの下で皮膚が覆っているもの、すなわち大網の薄膜や、喉、胃、脾臓、肺、膀胱、肝臓、渦巻く腸の続き、そしてあらゆる内臓を巡る紫の血の脈が、息の通う動脈と結び合わされて、彼らのうちにも運ばれていると考えねばならないことになろう。
Liber III, Caput XIV
第III巻 第XIV章PL 5, 955AAn numquid coelestium corpora foeditatibus his carent? et quoniam cibis mortalibus abstinent, edentulos eos esse parvulorum credendum est ritu, et viduatos interioribus cunctis, tamquam utres sufflatos, turgidorum corporum inanitate pendere?
PL 5, 955Aそれとも、天上の者たちの体は、これらの醜さを免れているとでもいうのか。そして、死すべき者たちの食物を口にしないゆえに、幼子のように歯を持たず、あらゆる内臓を欠き、膨らんだ皮袋のように、膨れ上がった体の空しさのままにぶら下がっていると信じるべきなのか。
Quid quod, si haec ita sunt, erit vobis necessarium contueri, similesne sint dii omnes, an formarum dispari circumscriptione teneantur.
PL 5, 955Bさらに言えば、もしこれがそのとおりであるならば、諸君は次のことを見極める必要に迫られるのではないか。すなわち、すべての神々が互いに似ているのか、それとも形の異なる輪郭に捉えられているのか、ということを。
Si enim par cunctis, atque una est omnibus similitudinis species, non absurdum est credere errare eos, fallique cognitionis in mutuae comprehensione.
PL 5, 956Aもしすべてに等しく、みな同じ一つの類似の姿かたちであるならば、彼らが互いを見分けるさいに誤り、認識をあやまつと信じても、不合理ではない。
Sin autem gerunt discrimen in vultibus, sequitur ut intelligi debeat non alia de causa dissimulitudines his datas, nisi ut singuli se possent differentium signorum proprietatibus noscitare.
PL 5, 956Aしかし、もし彼らの顔かたちに差異があるとするならば、次のことが理解されねばならないことになる。すなわち、この相違が彼らに与えられたのは、ほかでもなく、それぞれが異なる特徴のしるしによって、互いを見分けることができるためにほかならない、ということが。
Ergo esse dicendum est quosdam capitones, cilunculos, frontones, labeones: in his alios mentones, naevios, atque nasicas.
PL 5, 956Aしたがって、ある者は頭の大きい者、ある者は額の狭い者、ある者は額の広い者、ある者は唇の厚い者であると言わねばならず、これらの中には、さらに顎の突き出た者、あざのある者、鼻の大きい者もいると言わねばならない。
Hos displosis naribus, illos resimis, nonnullos turgentibus malis aut buccarum cumulatione saccibucces, nanos, longos, medios, macilentos, pingues, crassos: hos capillorum intortionibus crispulos, calvitiis alios et glabritatibus rasos.
PL 5, 956Bある者は鼻孔の開いた者、ある者は反り返った鼻を持つ者、幾人かは頬の膨らみゆえに頬袋を持つ者であり、また背の低い者、背の高い者、中背の者、痩せた者、太った者、肥えた者もいる。ある者は髪の縮れによって縮れ毛の者であり、ある者は禿げによって、あるいは剃り上げられた滑らかさによって、頭髪を欠いた者である。
Neque opinari nos falso, vestrae et produnt atque indicant officinae. Siquidem cum facitis atque informatis deos, hos crinitos effingitis, alios laeves, senes, juvenes, pueros, aquilos, caesios, ravos, seminudos, intectos, aut, ne frigus incommodet, fluidarum vestium superjectione perfusos.
PL 5, 957Aそして我々が誤って想像しているのではないことは、諸君自身の工房が明かし、示しているとおりである。というのも、諸君は神々を作り、形づくるさいに、ある者は豊かな髪を持つ姿に、ある者は滑らかな姿に、老人に、若者に、少年に、浅黒い肌に、青灰色の目に、褐色の目に、半裸に、あるいは覆いなき姿に形づくり、あるいは寒さに困らぬようにと、ゆったりとした衣をまとわせて仕上げているのだから。
Liber III, Caput XV
第III巻 第XV章PL 5, 957AQuisquamne est hominum rationis alicujus sapore contactus, qui pilos et lanugines credat in deorum corporibus nasci? qui annorum in illis inesse discrimina? qui et pervarias tegminum atque amictuum formas vestitos hos ire, atque ab aestibus sese frigoribusque tutari?
PL 5, 957Aいったい、いくらかでも理性の味わいに触れた人間で、神々の体に毛や産毛が生えると信じる者があろうか。彼らのうちに年齢の差があると信じる者が。さまざまな覆いや衣の形をまとって歩き、暑さや寒さから身を守っていると信じる者が。
Quod qui habet verum, et hoc necesse est tamquam verum accipiat: esse deos fullones, esse tonsores: qui vel sacras eluant vestes, vel capillos imminuant sylvescentium crinium velleribus involutos.
PL 5, 958Aこれを真実と認める者は、次のこともまた真実として受け入れねばならない。すなわち、神々の中には、聖なる衣を洗う洗濯屋も、生い茂る髪の毛の房を刈り込む理髪師もいる、ということを。
Itane istud non turpe, non impietatis et contumeliae plenum est, moribundi et caduci animantis liniamenta diis dare? insignire his partibus, quas enumerare, quas persequi probus audeat nemo, nec sine summae foeditatis horrore, mentis imaginatione concipere?
PL 5, 958Aそれでは、これは恥ずべきことではなく、不敬と侮辱に満ちたことでもないというのか——死にゆく滅びやすい生き物の輪郭を、神々に与えるということが。まともな者ならば誰も、数え上げることも、詳しく述べることもあえてしないような、この上ない醜悪さへの戦慄なしには心に思い描くことすらできないような部位でもって、彼らを特徴づけるということが。
Hoccine est illud fastidium vestrum, sapientia haec arrogans, qua despuitis nos ut rudes, atque omnem scientiam remini rerum vobis divinarum patere?
PL 5, 958Aこれが、諸君のあの高慢さであり、この思い上がった知恵であるのか——それによって諸君は、我々を無知な者として蔑み、神的な事柄についてのあらゆる知識が自分たちにこそ開かれていると考えているのは。
Aegyptiorum ridetis aenigmata, quod mutorum animantium formas divinis inseruerint causis, easdemque quod species multo thure accipiant, et reliquo caerimoniarum paratu: vos effigies hominum tamquam deorum veneramini potestates: nec pudet his ora terreni animalis imponere: erroris alios, et stultitiae condemnare, et in erroris ejusdem similitudine ac vitio deprehendi.
PL 5, 958B諸君はエジプト人の謎めいた慣わしを嘲笑う。物言わぬ生き物たちの姿を神的な事どもに結びつけ、その姿に多くの乳香をもって、その他の祭儀の備えをもって仕えていることを。ところが諸君自身は、人間の形像を、あたかも神々の力であるかのように崇敬しているのであり、地上の生き物の顔をこれに当てはめることを恥じもしない。他者を誤りと愚かさゆえに断罪しながら、その同じ誤りと欠陥のうちに、みずからも捕らえられているのである。
Liber III, Caput XVI
第III巻 第XVI章PL 5, 959ANisi forte dicetis alias quidem inesse diis formas, et honoris, et dicis causa species vos eis accommodavisse mortalium, quod majoris multo est contumeliae, quam erroris aliquid ignoratione fecisse.
PL 5, 959Aもっとも、諸君はこう言うかもしれない——神々には実は別の姿があるのだが、名誉のため、また慣わしのゆえに、諸君は死すべき者たちの姿を彼らに当てはめたのだ、と。だが、それは何かを無知ゆえに誤ってしたことよりも、はるかに大きな侮辱なのである。
Nam si vos fateremini id, quod vestra suspicio credidisset, formamentis attribuisse divinis, minus erat injuriae praesumpta in opinatione peccasse.
PL 5, 959Aというのも、もし諸君が、自分たちの憶測が信じたところのものを、神的な形として当てはめたのだと認めるならば、思い込みによる見解のうちで過ちを犯したことの不正は、それだけ小さかったであろう。
Nunc vero, cum aliud creditis, et aliud fingitis, et in eos estis contumeliosi, quibus id attribuitis quod eos confitemini non esse: et irreligiosi esse monstramini, cum id adoratis quod fingitis, non quod in re esse ipsaque in veritate est censetis.
PL 5, 959Aしかし実際には、諸君は一方を信じながら、他方を作り上げているのであり、そうであると自ら認めていないものを彼らに帰することによって、彼らを侮辱しているのである。そして、諸君が作り上げたものを拝み、事実において、真実そのものにおいてそうであると判断しているものを拝んでいるのではない以上、諸君は不信心な者であることを露呈しているのである。
Si aselluli, canes, porci, humanum aliquid saperent, fingendique haberent artes: iidemque nos vellent cultu aliquo prosequi, et statuarum consecrationibus honorare, quantas nobis irarum flammas, indignationum quos turbines concitarent, si suorum corporum formas nostra vellent portare atque obtinere simulacra?
PL 5, 959Bもし小さな驢馬や、犬や、豚が、いくらかでも人間らしい分別を持ち、形を作る技を備えていて、彼らが我々を何らかの崇拝でもって遇し、彫像を奉献することによって敬おうとするならば——もし彼らが自分たちの体の形を、我々の神像に持たせ、それを保たせようとするならば——いったいどれほどの怒りの炎を、どれほどの憤りの旋風を、我々のうちに掻き立てることであろうか。
Quantas, inquam, irarum flammas suffunderent, excitarent, si urbis conditor Romulus asinina staret in facie, si sanctus Pompilius in canina, si porcina sub specie nomen esset Catonis, aut Marci Ciceronis inscriptum?
PL 5, 960Aそう、いったいどれほどの怒りの炎を注ぎ、掻き立てることであろうか——もし都市の創建者ロムルスが驢馬の顔をして立っていたなら、もし敬虔なるポンピリウスが犬の顔をしていたなら、もし豚の姿のもとに、カトーの名や、マルクス・キケロの名が刻まれていたなら。
Ita ergo stoliditatem vestram non rideri, si rident, vestris ab numinibus remini? aut, quoniam censetis affici eos ira, non insanire, non furere, neque pro injuriis et contumeliis tantis ultum ire se velle, jacularique in vos ea, quae dolor suetus est jacere, et offensionis acerbitas comminisci?
PL 5, 960Aそれでは、もし彼らが笑うのであれば、諸君の愚かしさが、諸君自身の神々によって嘲笑されていないと諸君は考えるのか。それとも、諸君が彼らは怒りに動かされると見なしている以上、彼らが正気を失わず、荒れ狂わず、これほど多くの不正と侮辱に対して復讐しようとは望まず、苦痛が投げつけ慣れているもの、憤りの激しさが企み出すものを、諸君に投げつけようとはしないと考えるのか。
Quanto fuerat rectius elephantorum his formas, pantherarum, aut tigridum, taurorum, equorumque donare? Nam quid in homine pulchrum est, quid quaeso admirabile, vel decorum, nisi quod et clurino cum pecore nescio quis auctor voluit esse commune?
PL 5, 960A彼らに象の姿を、豹の、あるいは虎の、牛の、馬の姿を与えるほうが、どれほど正しかったことであろうか。というのも、人間のうちにいったい何が美しく、何が驚嘆に値し、あるいは麗しいというのか——ある誰とも知れぬ創始者が、猿の類いとさえ共通にしようと欲したもの以外に。
Liber III, Caput XVII
第III巻 第XVII章PL 5, 961ASed si vobis, inquiunt, nostra opinatio displicet, vos demonstrate, vos dicite, qua sit Deus praeditus forma. Si veram vultis audire sententiam, aut nullam habet Deus formam aut si informatus est aliqua, ea quae sit, profecto nescimus.
PL 5, 961Aしかし、彼らはこう言う。もし我々の見解が気に召さないのであれば、それならば示すがよい、述べるがよい、神がいかなる姿を備えているのかを、と。もし諸君が真実の見解を聞きたいのであれば——神はいかなる形も持たないか、あるいは何らかの形をもって形づくられているとしても、それがいかなるものであるかを、我々はまったく知らない。
Neque enim quod vidimus numquam, nescire esse ducimus turpe: aut ea re prohibemur aliorum sententias refutare, quia super hoc nostram nullam ipsi sententiam promimus.
PL 5, 961Aというのも、一度も見たことのないものについて知らないということを、我々は恥とは見なさないからである。また、この点について我々自身が何の見解も示さないからといって、それによって他者の見解を論駁することを禁じられるわけでもない。
Ut enim si vitreus esse dicatur mundus, si argenteus, ferreus vel ex fragili conglobatus et fabricatus testa, non dubitemus falsum esse contendere, quamvis quae sit ejus materia nesciamus: ita cum de specie agatur Dei, quam perhibetis convincimus non esse, etiam si quae sit, minus possumus explicare.
PL 5, 961Aというのも、たとえば、もし世界がガラス製であると言われ、あるいは銀製、鉄製、あるいは脆い陶片から丸め固められ作られたものであると言われるならば、その素材が何であるかを我々が知らずとも、それが偽りであると主張することをためらいはしない。それと同じく、神の姿について論じられるとき、我々は、諸君が説くその姿は存在しないことを論証するのであって、たとえそれがいかなる姿であるかを詳しく説き明かすことができないとしても、そのことに変わりはないのである。
Liber III, Caput XVIII
第III巻 第XVIII章PL 5, 961BQuid ergo, inquiet aliquis, non audit Deus? non loquitur? non ante se positas res videt? non intuetur? Suo forsitan genere, non nostro.
PL 5, 961Bそれでは、誰かがこう言うかもしれない——神は聞かないのか、語らないのか、自分の前に置かれたものを見ないのか、見つめないのか、と。おそらくは、彼自身の仕方によってであり、我々の仕方によってではない。
Neque enim veri aliquid scire tanta in re possumus, aut suspicionibus indagare: quas esse apud nos liquet instabiles, lubricas, et vanorum similitudines somniorum.
PL 5, 961Bというのも、これほど大きな事柄について、我々は真実の何ごとかを知ることも、憶測によって探り出すこともできないからである。そうした憶測が、我々のもとでは不安定で、当てにならず、空しい夢に似たものであることは明らかである。
Si enim dixerimus iisdem rationibus videre, quibus et nos videmus: sequitur ut intelligi debeat superjectas pupilis eum habere membranulas, connivere, nictare, radiis, aut imaginibus cernere, aut quod oculis commune est omnibus, sine alterius luminis commixtione nihil omnino conspicere.
PL 5, 961Bというのも、もし我々が、神は我々が見るのと同じ仕方によって見る、と言うならば、次のことが理解されねばならないことになるからである。すなわち、彼は瞳の上に薄い膜を持ち、目を閉じ、まばたきをし、光線によって、あるいは像によって物を見て取り、あるいはすべての目に共通することとして、他の光の混じりなしには何ものもまったく見て取ることができない、ということが。
Quod ipsum similiter de auditu, ac de eloquii forma, et verborum prolatione dicendum est. Si per aures audiat, eas quoque habere flexuosis tramitibus perforatas, qua irrepere vox possit sensum nunciatura sermonis: aut si verba ore funduntur, labia habere cum dentibus, quorum inflictu et mobilitate multijuga lingua sonos articulet, et vocem in verba conformet.
PL 5, 961Bそしてこれと同じことが、聴覚についても、言葉の形についても、言葉が発せられることについても言われねばならない。もし彼が耳によって聞くのであれば、その耳もまた、曲がりくねった通路によって穿たれていて、そこを通って、話の意味を告げ知らせる声が忍び入ることができるのでなければならない。あるいは、もし言葉が口から発せられるのであれば、歯を伴う唇を持ち、その打ち合わせと、幾重にも動く舌の動きとによって、音を分節し、声を言葉へと形づくるのでなければならない。
Liber III, Caput XIX
第III巻 第XIX章PL 5, 962ASi nostri animi motum non recusatis audire, tantum abest ut nos Deo corporalia liniamenta tribuamus, ut animorum etiam decora, ipsasque virtutes, quibus eminere vix concessum est paucis, tantae rei vereamur adscribere.
PL 5, 962Aもし諸君が我々の心の動きを聞くことを拒まないならば言おう。我々は神に肉体の輪郭を帰することからほど遠いばかりか、心の美徳でさえ、それによって卓越することがわずかな人にしか許されていないあの徳そのものでさえ、これほど大いなる事柄に帰することを恐れ憚るのである。
Quis enim Deum dixerit fortem, constantem, frugi, sapientem? quis probum? quis sobrium? quis immo aliquid nosse? quis intelligere? quis providere? quis ad fines officiorum certos actionum suarum decreta dirigentem?
PL 5, 962Aというのも、誰が神を、勇敢である、確固としている、質実である、賢明であると言うであろうか。誰が高潔であると。誰が節度あると。いや、そもそも誰が、何かを知る者であると言うであろうか。理解する者であると。配慮する者であると。自分の行いの定めを、務めの定まった目的へと導く者であると。
Humana sunt haec bona, et ex oppositione vitiorum existimationem meruerunt habere laudabilem. Quis est autem tam obtusi pectoris, tam bruti, qui humanis bonis Deum esse dicat magnum? aut ideo nominis majestate praecellere, quod vitiorum careat foeditate?
PL 5, 962Aこれらは人間の善であり、悪徳との対比によって、称賛に値するとの評価を得たにすぎない。それでは、いったい誰がこれほど鈍い心の持ち主、これほど愚鈍な者であって、人間の善によって神が偉大であると言うであろうか。あるいは、悪徳の醜さを欠いているというそのことによって、名の威厳において卓越していると言うであろうか。
Quidquid de Deo dixeris, quidquid tacitae mentis cogitatione conceperis, in humanum transilit et corrumpitur sensum: nec habet propriae significationis notam, quod nostris dicitur verbis, atque ad negocia humana compositis.
PL 5, 962B神について何を言おうとも、沈黙する心の思いのうちに何を思い描こうとも、それは人間的な意味へと飛び移り、損なわれてしまう。我々の言葉によって、しかも人間の営みに合わせて組み立てられた言葉によって言われることには、それ固有の意味のしるしなど備わっていないのである。
Unus est hominis intellectus de Dei natura certissimus, si scias, et sentias nihil de illo posse mortali oratione depromi.
PL 5, 962B神の本性について、人間が持ちうるもっとも確かな理解はただひとつである。それは、神について、死すべき者の言葉によっては何ひとつ言い表すことができないと知り、感じ取ることである。
Liber III, Caput XX
第III巻 第XX章PL 5, 962BEt haec vero prima est vestrorum numinum contumelia, quam de formis, et sexibus boni scilicet vindices, et religiosi constituistis auctores.
PL 5, 962Bそして、これこそが、諸君が形や性について——なるほど善き擁護者にして、敬虔な創始者というわけである——諸君の神々に対して与えた、第一の侮辱なのである。
Illud vero, quod sequitur, quale est, quod deos vobis inducitis alios fabros, alios medicos, alios lanarios, nautas, citharistas, auloedos, venatores, pastores, et quod supererat, rusticos? Et ille, inquit, musicus deus est: et hic alter, divinus est.
PL 5, 962Bしかし、これに続くことは、いったいどのようなことであろうか。すなわち、諸君は、ある神は職人であり、ある神は医者であり、ある神は毛織物職人、船乗り、竪琴弾き、笛吹き、狩人、羊飼い、そして最後に残ったところでは百姓であると、自分たちのために持ち出してくるのである。そしてあの神は音楽の神である、と彼らは言い、こちらの神は予見に長けた神である、と言う。
Caeteri enim dii non sunt, et ventura praedicere inscitia nesciunt, atque ignorantia futurorum. Obstetriciis ille informatus artibus, medicorum alius institutus est disciplinis.
PL 5, 963Aというのも、ほかの神々は〔この点では〕神ではなく、無知のゆえに、また未来についての無知のゆえに、来たるべきことを予言する術を知らないからである。ある神は助産の技に通じており、別の神は医術の教えに通じている。
Ergone singuli sua in re pollent, nec in auxilium vocati alienis possunt in partibus subvenire? Hic in sermone facundus est, atque in verborum continuationibus promptus: bardi enim sunt alii, nec possunt aliquid scitum, si oratio facienda est, eloqui.
PL 5, 963Aそれでは、それぞれの神が自分の分野において力を持ち、助けを求められても他の分野では力になることができないというのか。この神は言葉において雄弁であり、言葉を連ねることに長けている。というのも、ほかの神々は愚鈍であり、もし語りをなすべきときが来ても、何か気の利いたことを述べることができないからである。
Liber III, Caput XXI
第III巻 第XXI章PL 5, 963AAt rogo, quae ratio est, quae tam dura necessitas, quae causa, ut artificia haec superi tamquam viles noverint atque habeant sellularii? In coelo enim cantatur et psallitur, ut intervalla et numeros vocum novem conserant scitulae ac modulentur sorores!
PL 5, 963Aしかし私は問いたい。天上の者たちが、卑しい座り仕事の職人のように、これらの技を知り身につけているとは、いったいいかなる理由によるのか、いかなる過酷な必然によるのか、いかなる原因によるのか。天においては歌われ、弦が奏でられるという——九人の巧みな姉妹たちが、声の間隔と拍子とを織り合わせ、調べを奏でるために!
Sunt in sidereis montibus sylvae, sunt lustra, sunt nemora, ut venationum praepotens habeatur in expeditionibus Diana?
PL 5, 963B星々の山々には森があり、獣の巣があり、林があるというのか——狩りの遠征においてこの上なき力を持つ者としてディアナがあるために。
Imminentia dii nesciunt: et sortibus vivunt, agitanturque fatalibus, ut quid cuique crastinus dies ferat, aut hora, Latonius explicet atque aperiat vates? Ipse alio impletur deo, et vi numinis praemitur exagitaturque majoris, ut merito dicatur habeaturque divinus?
PL 5, 964A神々は迫り来ることを知らず、運命のくじによって生き、運命に揺り動かされるというのか——明日という日、あるいはそのひとときが、それぞれの者に何をもたらすかを、ラトーナの子なる予言者〔アポロ〕が説き明かし、明らかにするために。彼自身、別の神によって満たされ、より大いなる神威の力によって圧せられ、揺り動かされて、それゆえにこそ、当然にも『予見の神』と呼ばれ、そう見なされるというのか。
Corripiuntur dii morbis, et vulnerari, vexari aliqua ex re possunt: ut cum exegerit ratio, auxiliator subveniat Epidaurius? Parturiunt, pariunt, ut difficiles puerperiorum tricas Juno mulceat, corripiatque Lucina?
PL 5, 964A神々は病に冒され、傷つき、何かによって苦しめられうるというのか——道理がそれを求めるとき、エピダウロスの援け主〔アエスクラピウス〕が助けに来るために。神々は身ごもり、子を産むというのか——難産の苦しみをユノがなだめ、ルキーナが短く切り上げるために。
Rem rusticam tractant, aut curant militaria munera: ut flammipotens Vulcanus fabricetur his enses, aut ruris ferramenta procudat?
PL 5, 964A神々は農事を営み、軍事の務めを果たすというのか——火を統べるウルカヌスが、彼らのために剣を鍛え、田畑の鉄具を打ち出すために。
Vestis indigent tegmine: ut virgo Tritonia curiose iis stamen neat: et qualitate pro temporis, aut trilices tunicas, aut de serico componat? Accusant, et diluunt crimina: ut Atlantea progenies eloquii primas ferat studiosa exercitatione quaesiti?
PL 5, 964A神々は衣の覆いを必要とするというのか——トリトーンの乙女〔ミネルウァ〕が念入りに彼らのために糸を紡ぎ、時節に応じて、三重織りの衣を、あるいは絹の衣を仕立てるために。神々は告発し、罪状を晴らすというのか——アトラースの末裔〔メルクリウス〕が、勉め励んで求められた雄弁において第一の座を占めるために。
Liber III, Caput XXII
第III巻 第XXII章PL 5, 965AErras, inquit, et falleris: non enim ipsi opifices dii sunt, sed ingeniis hominum subjiciunt has artes, atque ut vita sit instructior, tradunt scienda mortalibus.
PL 5, 965A「お前は誤っており、思い違いをしている。神々自身が職人であるのではなく、人間の才知にこれらの技を吹き込むのであり、生活がより整ったものとなるように、死すべき者たちに知るべきことを伝えるのだ」と彼らは言う。
Sed qui aliquam subjicit ignaro ac nescio disciplinam, solertemque hunc efficere nonnullius operis scientia contendit, sciat ipse necesse est primus id, quod alterum colere constituit.
PL 5, 965Aしかし、知らぬ者、無知な者に何らかの教えを吹き込み、何らかの業の知識によってその者を巧みな者にしようとする者は、他者に修めさせようと定めたそのことを、まず自分自身が知っていなければならない。
Neque enim traditor alicujus esse scientiae potis est, ut non ejus, quod tradit praecepta habeat cognita, et rationem teneat exercitatissime comprehensam.
PL 5, 965Aというのも、いかなる知識であれ、その伝授者たりうる者は、自分が伝えるものの教えを知り、その理をこの上なく熟達したかたちで把握していないままではありえないからである。
Dii ergo sunt artifices primi: sive quod, ipsi ut dicitis, subdunt scientiam mentibus: sive quod immortales, et geniti numquam, genus omne terrenum vetustate temporis antecedunt.
PL 5, 965Aしたがって、神々こそが最初の職人なのである——諸君の言うとおり、彼らが心に知識を吹き込むのだとしても、あるいは、彼らが不死であり、決して生まれたことのない者として、時の古さにおいてあらゆる地上の種族に先立つのだとしても。
Hoc est ergo quod quaeritur, cum sit nullus apud superos artibus his locus: neque usus illorum, neque natura deposcat ingeniosum aliquid, aut sellularium scire: cur esse dicatis in aliis alios perceptionibus gnarures, et habere solertias, in quibus singuli se vincant scientiarum cognitione discreti?
PL 5, 966Aそれゆえ、問われているのはこのことである。天上の者たちのもとには、これらの技のためのいかなる場所もないのであるから——彼らの用も、彼らの本性も、何か才知に富んだこと、あるいは座り仕事の技を求めはしないのであるから——なぜ諸君は、ある者はある知識に、別の者は別の知識に通じていると言い、それぞれが知識の別によって分かたれ、互いに凌ぎ合うほどの巧みさを備えていると言うのか。
Liber III, Caput XXIII
第III巻 第XXIII章PL 5, 966ANisi forte hoc dicitis, deos artifices non esse, sed eos his artibus praesidere, curare: immo sub illorum posita esse tutela omnia, quae administramus, quae gerimus: atque, ut bene ac feliciter cedant, illorum provisione curari.
PL 5, 966Aあるいは諸君はもしやこう言うのではないか——神々は技芸そのものの作り手ではなく、これらの技芸を司り世話するのだ、と。いや、我々が営むこと、行うことのすべては彼らの庇護のもとに置かれており、それらがよく首尾よく運ぶように、彼らの配慮によって図られているのだ、と。
Quod quidem merito dici ac probabiliter videretur, si ad voluntatem semper sententiamque procederent ea, quae obimus, quae gerimus, aut in negotiis periclitamur humanis.
PL 5, 966Aこれは、我々が携わり行うこと、あるいは人間の事業において我々が危険に晒されることが、つねに意にかなった意図どおりに運ぶのであれば、なるほど理にかない、もっともらしく語られているように見えるだろう。
Cum vero in contrarium quotidie res vertantur, neque ad propositum voluntatis actionum respondeant fines, ludentis est dicere deos nobis superesse custodes, quos suspicio finxit nostra, non explorata veritas comprehendit.
PL 5, 966Aだが実際には、事は日々逆へと転じ、行いの結末は意図した目標に応じることがないのだから、神々が我々の守護者として存在すると言うのは戯れ言にすぎない。そうした神々を作り上げたのは我々の憶測であって、確かめられた真実がそれを捉えたのではないのである。
Per maria tutissimas praestat Portunus commeantibus navigationes: sed cur insanum mare tam frequentes exposuit crudelium naufragiorum ruinas?
PL 5, 967Aポルトゥヌス(港の神)は海を渡る者たちに最も安全な航海を約束する。ならばなぜ、狂おしい海はかくも頻繁に、無惨な難破の破滅を彼らにもたらすのか。
Salutaria, et fida consilia nostris suggerit cogitationibus Consus: et in contrarios exitus cur assidue vertitur placitorum inopinata mutatio?
PL 5, 967Aコンスス(思案の神)は我々の思案に有益で確かな助言を授ける。ならばなぜ、決めたことが思いもよらぬ変転によって、絶えず正反対の結末へと転じるのか。
Armentorum, et pecorum gregibus Pales praesunt Inuusque custodes: et cur saeva contagia, et pestilentes morbos ab aestivis avertere cessatione inimica non curant?
PL 5, 967Aパレスとイヌウスは牛馬や羊の群れの守護者としてこれを司る。ならばなぜ、彼らは敵意ある怠慢のうちにあって、残虐な伝染病や疫病を夏の放牧地から遠ざけようと心を配らないのか。
Flora illa meretrix, et sancta obscoenitate ludorum, bene curat ut arva florescant: et cur quotidie gemmulas, et pubescentes herbas adurit atque interficit nocentissimum frigus?
PL 5, 967Aかの娼婦フロラは、その見世物の卑猥さゆえに聖なるものとされているが、畑を花咲かせることをよく計らう。ならばなぜ、日々つぼみや萌え出た若草を、この上なく害をなす寒気が焼き尽くし枯らしてしまうのか。
Puerperiis Juno praeposita est, et auxiliatur genitricibus foetis, et matrum intereunt cur quotidie millia parricidalibus nixibus interemptae?
PL 5, 968Aユノは出産を司り、身ごもった母たちを助ける。ならばなぜ、日々幾千もの母たちが、親殺しとなる出産の苦しみに殺されて命を落とすのか。
In tutela Vulcani est ignis, et materies ejus in illius regimine constituta est: et cur aedes frequentissime sacras, atque urbium portiones ad cinerem patitur flammarum voracitate collabi?
PL 5, 968A火はウルカヌスの守護のもとにあり、その燃料も彼の支配下に置かれている。ならばなぜ、彼はいと頻繁に、聖なる神殿や都市の一角が、炎の貪欲さによって灰へと崩れ落ちるのを許すのか。
Divinationis scientiam largitur hariolantibus Pythius, et cur obliquata, dubia, cur obscuritatis submersa caligine dat saepius subministratque responsa?
PL 5, 968Aピュティオスの神すなわちアポロは占う者たちに占いの知識を授ける。ならばなぜ、彼はしばしば遠回しで疑わしい神託を、なぜ暗闇の霧に沈んだ神託を与え、下すのか。
Aesculapius officiis et medendi artibus praeest: et cur plura morborum et valetudinum genera ad sanitatem nequeunt incolumitatemque perduci, immo sub ipsis fiunt curantium manibus atrociora?
PL 5, 969Aアエスクラピウスは医術の務めと技を司る。ならばなぜ、数々の病や不調はいまだ健康と無事の域に至ることができず、それどころか治療する者たちの手のもとでかえって悪化するのか。
Curat Mercurius ceroma, pugillatibus et luctationibus praeest: et cur invictos omnes non perficit, quibus praeest? cur unius in officio praesidatus, hos victoriae compotes, alios vero perpetitur ignominiosa infirmitate rideri?
PL 5, 969Aメルクリウスはケローマ(格闘場の油泥)を司り、拳闘と格闘とを支配する。ならばなぜ、彼が司る者たちすべてを無敵の者へと仕上げないのか。なぜ、同一の務めの司る座にありながら、ある者たちには勝利を得させ、また別の者たちには恥ずべき弱さゆえに嘲られるのを許すのか。
Liber III, Caput XXIV
第III巻 第XXIV章PL 5, 970ATutelaribus, inquit, supplicat diis nemo, et idcirco singuli familiaribus officiis atque auxiliis desunt.
PL 5, 970A「誰も守護神たちに嘆願しないから、それゆえに彼らはめいめい親身な務めと助けを怠るのだ」と彼は言う。
Nisi enim thura et salsas accipiant fruges, benefacere dii nequeunt? et nisi pecorum sanguine delibutas suas conspexerint arulas, suos deserunt atque abjiciunt praesidatus?
PL 5, 970A神々は、乳香と塩を混ぜた穀物を受け取らなければ、恩恵を施すことができないというのか。彼らの祭壇が家畜の血にまみれているのを目にしなければ、自らの守護の座を見捨て、投げ出してしまうというのか。
At quin ego rebar paulo ante, spontaneas esse numinum benignitates, ultroque ab his fluere inexpectata benevolentiae munera. Numquid enim rex poli libamine aliquo exambitur aut hostia, ut omnia ista, quibus vivitur, commoda mortalium gentibus largiatur?
PL 5, 970Aだが、少し前まで私はむしろこう考えていた——神威の慈しみは自ずから生じるものであり、思いがけない好意の賜物は、彼らのほうから進んで流れ出るものなのだ、と。天の王は、何らかの献酒やいけにえによって取り入られて初めて、我々が生きるために必要なこれらすべての恵みを、死すべき諸国民に与えるというのであろうか。
Non fervorem genitalem solis Deus, noctis et tempora, ventos, pluvias, fruges, cunctis subministrat aequaliter bonis, malis, justis, ingenuis, servis, pauperibus, divitibus?
PL 5, 971A神は、太陽の生み育てる熱も、夜の時も、風も、雨も、穀物も、善人にも悪人にも、義しき者にも、自由に生まれた者にも、奴隷にも、貧しい者にも、富める者にも、等しくすべての者に与えているではないか。
Hoc est enim proprium Dei potentis ac veri, inexorata beneficia praebere fessis atque invalidis rebus, et multiformi semper asperitate vallatis.
PL 5, 971Aというのも、これこそが力ある真の神に固有のことだからである——求められもせぬのに、疲れ果て力なきもの、そしてつねに様々な苦難に取り囲まれたものに、恩恵を差し伸べることが。
Nam sacrificiis editis id quod poscaris annuere, non est istud postulantibus subvenire, sed benignitatis propriae munificentiam venditare.
PL 5, 971A犠牲が捧げられたその後で求められたことを聞き入れるとは、嘆願する者を助けることではなく、自らの慈しみという気前のよさを売り渡すことにほかならない。
Ludimus et lascivimus tanta in re homines, et quid sit Deus obliti, quid istius magnificentia nominis, quidquid vile vel sordidum suspiciosa potuimus credulitate confingere, divis tutelaribus arrogamus.
PL 5, 971Aこれほどの重大事にあって、我々人間は戯れ、ふざけている。神とは何か、その名の壮大さがいかなるものかを忘れ、疑わしい軽信によって思い描くことのできた卑しく汚れたものを、ことごとく守護神たちに押しつけているのである。
Liber III, Caput XXV
第III巻 第XXV章PL 5, 972AUnctionibus, inquit, superest Unxia, cingulorum Cinxia replicationi, Victa et Potua sanctissimae victui potuique procurant.
PL 5, 972A「塗油にはウンクシアが、帯を解くことにはキンクシアが控えており、いと聖なるウィクタとポトゥアは食べることと飲むこととを取り仕切っている」と彼は言う。
O egregia numinum, et singularis interpretatio potestatum, nisi postes virorum adipali unguine oblinerentur a sponsis: nisi virginalia vincula jam ferventes dissolverent, atque imminentes mariti, nisi potarent, et manderent homines, dii nomina non haberent?
PL 5, 972Aおお、神威の見事な、そして類なき権能の解釈よ——花嫁たちが夫となる男の戸口を脂の軟膏で塗らなければ、すでに欲情に燃え、いままさにのしかからんとする夫たちが処女の帯を解かなければ、人間が飲み食いしなければ、神々は名を持たぬとでもいうのか。
Quid? quod non contenti tam deformibus subdidisse atque implicuisse deos curis, naturas his etiam feras, truculentas, immanes, malis gaudentes semper, et humani generis attribuitis vastitate.
PL 5, 972Aさらにどうであろうか。諸君はこれほど見苦しい気遣いのもとに神々を服させ、絡めとることに飽き足らず、彼らに、獣のごとく、獰猛で、途方もなく、つねに災いと人類の破滅を喜ぶ性質までも押しつけているのである。
Liber III, Caput XXVI
第III巻 第XXVI章PL 5, 972ANon commemorabimus hoc loco deam Lavernam furum, Bellonas, Discordias, Furias, et laeva illa quae constituitis numina, taciturnitatis silentio praeteribimus.
PL 5, 972Aこの場では、盗人の女神ラウェルナ、ベロナたち、ディスコルディアたち、フリアエたち、そして諸君が立てた不吉な神威については述べず、沈黙の裡に通り過ぎることにしよう。
Martem ipsum ponemus in medio, et speciosam illam Cupidinum matrem: ex quibus unum praeficitis proeliis, amoribus alteram et cupiditatis ardori. Potestatem, inquit, bellorum Mars habet, utrumne ut mota compescat, an ut cessantia et quieta commoveat?
PL 5, 973Aマルスその人と、かの美しいクピドたちの母とを俎上に載せよう。諸君はその一方を戦いの、もう一方を恋と欲望の炎の司として立てている。「マルスは戦の権能を持つ」と彼は言う——それは、起こった戦いを鎮めるためか、それとも、止み静まっているものを掻き立てるためか。
Nam si sedator militaris insaniae est, cur quotidie bella non desunt? Sin autem conditor illorum est, Deum ergo dicemus in voluptatis suae dulcedinem collidere orbem totum: discordiarum et discriminum causas inter gentes serere terrarum longinquitate disjunctas: conducere ex diverso tot mortalium millia, et intra verbi unius moras campos cadaveribus aggerare, sanguineos praecipitare torrentes, fundatissima delere imperia, aequare urbes solo, libertatem ingenuis abrogare, et servitutis conditionem imponere, dissensionibus gaudere civilibus, commorientium fratrum parricida nece, et ad ultimum filiorum et patrum parricidali congressionis horrore.
PL 5, 973Aというのも、もし彼が軍事的狂気を鎮める者であるなら、なぜ日々戦争が絶えることがないのか。だが、もし彼こそがそれを生み出す者であるなら、我々はこう言わねばならない——一柱の神が、己の快楽の甘美さのために全世界を衝突させ、土地の隔たりによって遠く離れた諸国民のあいだに不和と危難の種をまき、あちこちから幾千もの死すべき者たちを寄せ集め、ただ一言のあいだに戦場を死骸で埋め尽くし、血の川を奔流させ、いとも堅固な帝国を滅ぼし、都市を地に均し、自由に生まれた者から自由を奪って隷属の境遇を課し、市民のあいだの不和を喜び、共に死にゆく兄弟たちの近親殺しの殺戮を喜び、そして最後には子と父とが近親殺しとなって渡り合う凄惨さを喜んでいるのだ、と。
Liber III, Caput XXVII
第III巻 第XXVII章PL 5, 974AQuod ipsum licebit in Venerem pari atque eadem ratione traducere. Nam si amoris haec flammas, sicut perhibetis et creditis, cogitationibus subdit humanis, sequitur ut intelligi debeat, quidquid labis et criminis ab insania proficiscitur tali, id Venereis debere vulneribus imputari.
PL 5, 974A同じことは、まさに同様の道理によってウェヌスにも当てはめてよいだろう。というのも、もし彼女が、諸君が主張し信じているとおり、人間の思いに恋の炎を注ぎ込むのであれば、そのような狂気から生じるあらゆる堕落と犯罪は、ウェヌスの与える傷に帰されねばならない、という帰結になるからである。
Ergone Dea cogente in vilissimi nominis scorta suam saepius produnt etiam nobiles dignitatem, disuniuntur tenacium matrimoniorum nexus, in incestas libidines necessitudo sanguinis inardescit, insaniunt in liberos matres, patres virginum suarum vota in se vertunt, contra decus aetatis senes in obscenos ingemunt curis juvenilibus appetitus, sapientes et fortes viri solvunt decreta constantiae virilitatis vigore mollito, innectuntur cervicibus laquei, conscenduntur ardentes rogi, et per vastas atque altissimas rupes jaciunt se passim voluntariis saltibus praecipitati?
PL 5, 974Aでは、女神に強いられて、高貴な生まれの者たちさえもがしばしば、いとも卑しい名の娼婦のもとに自らの品位を売り渡し、堅く結ばれていたはずの婚姻の絆が解かれ、血のつながりが近親相姦の情欲に燃え上がり、母たちが我が子に対して狂い、父たちは己の娘たちの婚姻の誓いを自分自身へと向け変え、老いた者たちは年齢の品位に反して、若者じみた懊悩に駆られて卑猥な欲望に呻き、賢く強い男たちも、男らしさの力が萎えて不動の決意を解き、首には縄が絡みつき、燃え盛る火葬の薪に上り、広大でいと高い岩壁のいたるところから、自ら望んで跳び、真っ逆さまに身を投げるのだというのか。
Liber III, Caput XXVIII
第III巻 第XXVIII章PL 5, 975AQuisquamne est hominum rationis alicujus primordiis indutus, qui divinitatis constantiam tam foedis polluat aut contaminet moribus? qui naturas attribuat diis tales, quas in agrestibus belluis lenitudo saepe permulsit atque extenuavit humana?
PL 5, 975Aはたして、いささかなりとも理性の初歩を身につけた人間で、神性の不動性をこれほど忌まわしい振る舞いによって汚し、あるいは穢すような者があろうか。野生の獣にあってさえ、人間の柔和さがしばしば和らげ、弱めてきたような性質を、神々に帰するような者があろうか。
Ubinam quaeso est illud, quod ab omni perturbationis affectu dii procul amoti sunt? quod lenes, placidi, mites, quod in genere virtutis unito perfectionis apicem, atque ipsius retinent sapientiae summitatem? aut cur eos oramus, ut a nobis adversa atque inimica propellant, si malorum omnium, quibus quotidie carpimur, ipsi esse nobis reperiuntur auctores?
PL 5, 975Aいったいどこにあるのか、神々はあらゆる激情の動揺から遠く離れているという、あの言い分は。柔和で、穏やかで、優しく、徳のひとまとまりの中で完成の極みを保ち、まさに知恵の頂を保っているという、あの言い分は。あるいは、我々を日々苛む災いのすべての創始者が彼ら自身であると分かるのなら、なぜ我々は彼らに、逆境や敵意あるものを我々から追い払うようにと祈るのか。
Quantumlibet nos impios, irreligiosos vocetis, aut atheos, numquam fidem facietis esse amorum deos, esse bellorum, esse qui discordias conserant, qui furialibus stimulis animos inquietent.
PL 5, 975A諸君が我々をいくら不敬虔と呼ぼうと、不信心と呼ぼうと、無神論者と呼ぼうと、恋の神々がおり、戦の神々がおり、不和をまき散らす者たちがおり、狂乱の刺激で心をかき乱す者たちがいるとは、諸君はけっして信じさせることはできまい。
Aut enim verissime dii sunt, et ea quae commemorastis non faciunt: aut si ea quae dicitis, faciunt, sine ulla dubitatione dii non sunt.
PL 5, 975Bというのも、彼らがまことに神であるならば、諸君が語ったようなことを行うことはないはずであり、あるいは、諸君の言うことを行うのであれば、疑いの余地なく神ではないからである。
Liber III, Caput XXIX
第III巻 第XXIX章PL 5, 976AEt tamen possemus utcumque accipere a vobis has mentes impiarum plenissimas fictionum, si non multa de diis ipsi tam contraria promentes, dissolventiaque se ipsa, sustinere animi compelleretis assensum.
PL 5, 976Aそれでもなお、我々は諸君からこうした不敬な作り話に満ちた考えを、どうにか受け入れることもできたであろう——もし諸君自身が神々について、これほど互いに矛盾し、自らを打ち壊すようなことどもを数多く語り出して、我々に心の同意を差し控えることを強いてこなかったならば。
Cum enim singuli singulos anteire interioris contenditis scientiae laude, et deos ipsos, quos opinamini, tollitis: et reponitis alios, quos manifestum est non esse: et alius aliud de iisdem dicitis rebus, et innumeros esse conscribitis, quos esse singulos semper consensio accepit humana.
PL 5, 976Aというのも、諸君はめいめい、より深い知識の栄誉において互いに他を凌ごうと争いながら、己が想い描くその当の神々を取り除き、明らかに存在しないと知れている別の神々を据え直しているからである。しかも同じ事柄について、ある者はこう、別の者はああと語り、人間の合意がつねに単一の存在として受け入れてきた神々を、無数の存在として書き記しているのである。
Incipiamus ergo solemniter ab Jano et nos patre, quem quidam ex vobis mundum, annum alii, solem esse prodidere nonnulli.
PL 5, 976Aそれでは我々も、厳かに父ヤヌスから始めるとしよう。諸君のうちある者たちは彼を世界であるとし、また別の者たちは年であるとし、さらに別の者たちは太陽であると伝えてきた。
Quod si accipiemus ut verum sit, sequitur, ut intelligi debeat nullum umquam fuisse Janum, quem ferunt Coelo atque Hecate procreatum in Italia regnasse primum, Janiculi oppidi conditorem, patrem Fonti, Vulturni generum, Juturnae maritum: atque ita per vos dei nomen eraditur, quem in cunctis anteponitis precibus, et viam vobis pandere deorum ad audientiam creditis.
PL 5, 976Aもしこれを真実として受け入れるならば、次のように解さなければならなくなる——カエルス(天)とヘカテとのあいだに生まれ、イタリアに初めて王として君臨し、ヤニクルムの町の創建者、フォンスの父、ウルトゥルヌスの婿、ユトゥルナの夫であったと伝えられるヤヌスなど、そもそも存在しなかったのだ、と。かくして、諸君があらゆる祈りの冒頭に置き、神々に願いを聞き届けてもらうための道を開くと信じているその神の名は、諸君自身の手によって消し去られるのである。
Rursus vero si Janus est annus, deus esse nec sic potest. Quis enim annum ignorat temporis esse circumscriptionem statam, nec habere vim numinis id, quod spatiis mensium, et dierum dinumeratione conclusum est?
PL 5, 977Aまた逆に、もしヤヌスが年であるならば、そのようにしても神ではありえない。というのも、年が時の定まった区切りにすぎず、月々の広がりと日々の数え上げのうちに閉じ込められたものが、神威の力を持たないことを、誰が知らずにいようか。
Quod ipsum licebit in Saturnum non absimili ratione traducere. Nam si tempus significatur hoc nomine, Graecorum ut interpretes autumant, ut quod chronos est, habeatur Cronos, nullum est Saturnium numen.
PL 5, 977A同じことは、まさに似た道理によってサトゥルヌスにも当てはめてよいだろう。というのも、ギリシア人の解釈者たちが説くように、この名によって時が意味され、クロノス〔chronos=時〕であるものがそのままクロノス〔Cronos=サトゥルヌス〕とみなされるのであれば、サトゥルヌスの神威なるものは存在しないからである。
Quis est enim tam demens, qui tempus esse dicat deum, quod mensura cujusdam est spatii in continua serie perpetuitatis inclusi? atque ita ex ordine tolletur et iste coelestium, quem coelo esse editum patre, magnorum esse procreatorem deorum, vitisatorem, falciferum vetustas edidit prisca, et minorum transmisit aetati.
PL 5, 977Aいったい誰が、絶え間なく続く永続の連なりのうちに閉じ込められたある種の広がりの尺度にすぎない時を、神であると言うほどに正気を失っていようか。かくして、天なる者たちのうちのかの者もまた、その列から取り除かれるであろう——古の遠い昔が、カエルスを父として生まれ、偉大な神々の父祖であり、葡萄を植える者、鎌を持つ者であると伝え、後の世代へと言い渡してきたその彼が。
Liber III, Caput XXX
第III巻 第XXX章PL 5, 978ANam quid de ipso dicemus Jove, quem solem esse dictitavere sapientes, agitantem pinnatos currus, turba consequente divorum? aethera nonnulli flagrantem vi flammea atque ardoris inextinguibili vastitate?
PL 5, 978Aさて、ユピテルその人については何と言うべきであろうか。賢者たちは彼を、翼ある車を駆り、神々の群れを従える太陽であると繰り返し語ってきた。では、燃える力と消えぬ熱の途方もなさによって燃え盛るアイテール(上天の火)であると、ある者たちが語ってきたその者については、何と言うべきであろうか。
Quod si liquet, et constat, nullus ergo omnino est vobis auctoribus Jupiter: qui patre editus Saturno, atque Ope matre, ut genitoris evaderet rabiem, in Cretensium finibus memoratur esse celatus. Jam vero Junonem opinatio nonne consimilis deorum tollit e censu?
PL 5, 978Aもしこれが明らかで確かなことであれば、諸君を証人とするなら、ユピテルなど全く存在しないことになる——父サトゥルヌスと母オプスから生まれ、父の狂暴から逃れるため、クレタ人の地に隠されたと伝えられるあのユピテルは。そしてまた、これと似た憶測は、ユノをも神々の数から除いてしまうのではないか。
Nam si aer illa est, quemadmodum vos ludere ac dictitare consuestis, graeci nominis praeposteritate repetita, nulla soror et conjux omnipotentis reperietur Jovis, nulla Fluonia, nulla Pomona, nulla Ossipagina, nulla Februtis, Populonia, Cinxia, Caprotina: atque ita reperietur inanissima esse istius nominis fictio, opinionis vacuae celebritate vulgata.
PL 5, 978Aというのも、もし彼女が、諸君がふざけて繰り返し言い慣わしているように、ギリシア語の名を転倒させた語呂合わせによる大気であるならば、全能なるユピテルの妹にして妻たる者は見出されず、フルオニアも、ポモナも、オッシパギナも、フェブルティスも、ポプロニアも、キンクシアも、カプロティナも、見出されないことになる。かくして、この名の作り話は、むなしい憶測の評判によって広められた、まったく空虚なものであると知れるのである。
Liber III, Caput XXXI
第III巻 第XXXI章PL 5, 979AAristoteles, ut Granius memorat, vir ingenio praepotens, atque in doctrina praecipuus, Minervam esse lunam probabilibus argumentis explicat, et litterata auctoritate demonstrat.
PL 5, 979Aアリストテレスは、グラニウスが伝えるところによれば、才知にすぐれ、学識において卓越した人物であるが、ミネルウァを月であると、もっともらしい論拠によって説き明かし、学識ある権威によって論証している。
Eamdem hanc alii aethereum verticem, et summitatis ipsius esse summam dixerunt: memoriam nonnulli: unde ipsum nomen Minerva, quasi quaedam Meminerva formatum est.
PL 5, 980Aまた別の者たちは、この同じ女神を、アイテールの頂、まさに高みそのものの極みであると言い、さらに別の者たちは記憶であると言った。それゆえ、ミネルウァという名そのものも、いわば「メミネルウァ(記憶する女)」から形づくられたものだとされる。
Quod si accipit res fidem, nulla est ergo Mentis filia, nulla victoriae, nulla Jovis enata de cerebro inventrix oleae, nulla magisteriis artium, et disciplinarum varietatibus erudita. Quod aqua nubat terram, appellatus est, inquiunt, cognominatusque Neptunus.
PL 5, 981Aもしこのことが信を得るならば、精神の娘なる者も、勝利の娘なる者も、ユピテルの脳から生まれ出てオリーブを見出した者も、諸技芸の教授と諸学問の多様さに通じた者も、存在しないことになる。水が大地を潤し覆うことから、ネプトゥヌスと名づけられ、呼ばれるようになったのだ、と彼らは言う。
Si ergo liquoris obtentio nominis hujus appellatione signatur, nullus Deus est omnino Neptunus: atque ita tollitur, et removetur e medio stygii frater Jovis, Olympiique germanus, tridenti armatus ferro, pistricum dominus atque maenarum, rex salsorum gurgitum, et tremebundi motator soli.
PL 5, 981Aしたがって、もしこの名の呼び方によって、水が覆いかぶさるということが示されているのであれば、ネプトゥヌスという神はまったく存在しないことになる。かくして、ステュクスの、そしてオリュンポスのユピテルの兄弟であり、三叉の鉄の武器を携え、海の怪物どもと小魚どもの主であり、塩からき渦潮の王であり、震える大地を揺り動かす者たる彼は、その座から取り除かれ、退けられるのである。
Liber III, Caput XXXII
第III巻 第XXXII章PL 5, 982AMercurius etiam quasi quidam medicurius dictus est: et quod inter loquentes duo media currat et reciprocetur oratio, nominis hujus concinnata est qualitas.
PL 5, 982Aメルクリウスもまた、いわば「メディクリウス(仲を走る者)」と呼ばれたのであり、語り合う二人のあいだを言葉が行き来し、往還することから、この名の性格が作り上げられたのである。
Ergo si haec ita sunt, non est dei Mercurius nomen, sed sermonis reciprocantis et vocis, atque ita hoc pacto aboletur et extinguitur caduceator ille Cyllenius in algido fusus monte, vertice, verborum excogitator et nominum: nundinarum, mercium, commerciorumque mutator.
PL 5, 983Aしたがって、もしこれらがそうであるならば、メルクリウスという名は神のものではなく、行き来する言葉と声のものであり、かくしてこのようにして、キュレネの山、あの冷ややかな頂に生まれ落ちた、あの使者の杖を持つキュレネの神は、消し去られ、絶やされるのである——言葉と名の考案者、定期市と商品と交易の交換者たる彼は。
Terram quidam e vobis, quod cunctis sufficiat animantibus victum, matrem esse dixerunt magnam: eamdem hanc alii, quod salutarium seminum frugem gerat, Cererem esse pronuntiant: nonnulli autem Vestam, quod in mundo stet sola, caeteris ejus partibus mobilitate in perpetua constitutis.
PL 5, 983A諸君のうちある者たちは、大地がすべての生き物に食物を十分に与えることから、これを大いなる母であると言った。また別の者たちは、この同じ大地が、身を養う種の実りをもたらすことから、ケレスであると言い表す。さらに別の者たちは、大地が世界の中で唯一動かずに立っており、それ以外の部分は絶えず動き続けていることから、ウェスタであると言う。
Quod si ratione profertur et asseveratur certa, trina pariter nomina vobis interpretibus nulla sunt: non Ceres, non Vesta deorum esse computabuntur in fastis: non ipsa denique mater deum, quam Nigidius autumat matrimonium tenuisse Saturni, dea recte poterit nuncupari: siquidem unius terrae haec sunt omnia nomina, et his sola praedicationibus indicatur.
PL 5, 984Aもしこれが確かな理によって言われ、主張されるのであれば、諸君の解釈による三つの名はいずれも等しく存在しないことになる。ケレスも、ウェスタも、神々の祭暦に数えられることはなく、ニギディウスがサトゥルヌスの妻であったと説く、あの神々の母その人でさえ、正しくは女神と呼ばれることはできない。なぜなら、これらはすべてただひとつの大地の名にすぎず、大地はこれらの呼び方によってのみ示されているにすぎないからである。
Liber III, Caput XXXIII
第III巻 第XXXIII章PL 5, 984APraetermittimus hoc loco satietatis fuga Vulcanum: quem esse omnes ignem pari vocum pronuntiatis assensu: quod ad cunctos veniat, Venerem, et quod sata in lucem proserpant, cognominatam esse Proserpinam: qua rursus in parte trium capita numinum tollitis: siquidem primum elementi est nomen, non sentientis vocabulum potestatis: libidinis alterum per cuncta animantia diffusae: tertium vero significat attolentia se germina, et frugum succrescentium motiones.
PL 5, 984Aこの場では、飽き飽きするのを避けて、ウルカヌスについては措くことにする。彼が火そのものであることは、諸君がみな声を揃えて等しく言い表しているとおりである。ウェヌスについては、彼女がすべてのものに訪れることから名があるとし、プロセルピナについては、種蒔かれたものが光へと這い出ることから、そう名づけられたとする。だが、この点でもまた、諸君は三柱の神威をその存在ごと取り去ってしまっている。というのも、その第一の名は元素の名であって、感覚を持つ権能の呼び名ではなく、第二のものはあらゆる生き物に広がる欲望を表し、第三のものはまさに、芽が自らを持ち上げ、実りが生い育っていく動きを意味するにすぎないからである。
Quid? cum Liberum, Apollinem, Solem, unum esse contenditis numen vocabulis amplificatum tribus, nonne sententiis vestris deorum iniminuitur census, et opinio praedicata dilabitur?
PL 5, 985Aさらにどうであろうか。諸君がリベルとアポロと太陽とを、三つの呼び名で膨らまされたひとつの神威にすぎないと主張するとき、諸君自身の説によって神々の数が減らされ、言い広められた説が崩れ落ちてしまうのではないか。
Nam si verum est solem eumdem Liberum esse, eumdemque Apollinem, sequitur ut in rerum natura neque Apollo sit aliquis, neque Liber: atque ita per vos ipsos aboletur, eraditur, Semeleius, Pythius: alter foeculentae hilaritatis dator, Sminthiorum alter pernicies murum.
PL 5, 985Aというのも、もし太陽が同じくリベルであり、同じくアポロでもあるというのが真実であるならば、自然のうちにはアポロなる者もリベルなる者も存在しないということになる。かくして、諸君自身の手によって、セメレイオス(リベル)もピュティオス(アポロ)も消し去られ、かき消される——一方は濁り酒のような陽気さを与える者、他方はスミントスの鼠どもを滅ぼす者であるというのに。
Liber III, Caput XXXIV
第III巻 第XXXIV章PL 5, 986ANon indocti apud vos viri, neque quod induxerit libido garrientes, Dianam, Cererem, Lunam, caput esse unius Dei triviali germanitate pronuntiant: neque, ut sunt trinae dissimilitudines nominum, personarum differentias tres esse: Lunam in his omnibus vocari, atque in ejus vocamen reliquorum seriem coacervatam esse cognominum.
PL 5, 986A諸君のもとにいる、無学ならざる人々——気まぐれの導くままにおしゃべりしているのではない人々——は、ディアナ、ケレス、ルナが、三叉路〔トリウィア〕の血縁によって、ただひとりの神という一個の存在にほかならないと言い表している。名の三つの違いがあるからといって、人格の違いが三つあるわけではない、と。これらすべてにおいて呼ばれているのはルナであり、それ以外の呼び名の連なりは、この彼女の呼び名へと積み重ねられたものにすぎない、と。
Quod si exploratum, si fixum est, atque ita si esse rei veritas monstrat, cassum iterum nomen est Cereris, cassum Dianae: atque ita perducitur res eo, ut et illa frugum, sicut perhibetis, inventrix, vobis ducibus atque auctoribus nulla sit, et exspolietur Apollo germana, quam quondam puris in fontibus abluentem membrorum sordes corniger ille venator inspexit, et poenam curiositatis invenit.
PL 5, 986Aもしこれが確かめられ、定まったことであり、事の真実がそのように示すのであれば、ケレスの名もまた空虚であり、ディアナの名もまた空虚である。かくして事は次のところへと運ばれる——諸君が語るように、あの実りの発見者たる女神も、諸君を導き手、証人とするなら、存在しないことになり、かつて清らかな泉で身の汚れを洗い流していたところを、角を生やしたかの猟師が覗き見て、その詮索の罰を身に招いた、その妹をアポロは奪われることになるのである。
Liber III, Caput XXXV
第III巻 第XXXV章PL 5, 986BIn philosophiae memorabiles studio, atque ad istius nominis columen vobis laudatoribus elevati, universam istam molem mundi, cujus omnes amplexibus ambimur, tegimur, ac sustinemur, animal esse unum, sapiens, rationabile, consultum probabili asseveratione definiunt: quorum si est vera, et fixa, certa sententia, etiam illi continuo desinent dii esse, quos in ejus portionibus paulo ante immutatis nominibus constituebatis.
PL 5, 986B哲学の探求において名高く、諸君の賞讃によってその名の頂にまで高められた者たちは、我々がみなその抱擁のうちに囲まれ、覆われ、支えられているこの世界という全き塊が、ひとつの生き物であり、知恵あり、理をわきまえ、思慮深いものであると、もっともらしい主張によって定義している。もし彼らのこの説が真実で、確かで、定まったものであるならば、少し前に諸君が名を取り替えてその部分部分に据えた者たちも、直ちに神であることをやめるであろう。
Ut enim homo unus nequit permanente sui corporis integritate in homines multos scindi: neque homines rursus multi, disjunctionis differentia conservata, in unius sensus simplicitatem conflari: ita si mundus unum est animal, et unius mentis agitatione motatur: nec in plura potest numina dissipari, nec, si ejus particulae dii sunt, in unius animantis conscientiam cogi atque verti.
PL 5, 987Aというのも、ひとりの人間が、その肉体の全体性を保ったまま、多くの人間へと分かれることができないのと同じように、また逆に、多くの人間が、その分かたれた違いを保ったまま、ひとつの単一の感覚へと融け合わされることができないのと同じように、もし世界がひとつの生き物であり、ひとつの心の働きによって動かされているのであれば、それは多くの神威へと散らされることもできず、また、もしその各部分が神々であるならば、ひとつの生き物の意識へとまとめ上げられ、変えられることもできないのである。
Luna, sol, tellus, aether, astra, membra sunt, et mundi partes: quod si partes et membra sunt, animalia utique sui nominis non sunt: neque enim partes hoc ipsum esse, quod totum est, aliqua in re possunt: aut sibi sapere, sibi sentire, quod sine totius animantis assensu nullis propriis afficiatur e motibus, quo constituto, ac posito, summa omnis illuc redit: ut neque sol deus sit, neque luna, neque aether, tellus, et caetera.
PL 5, 987A月、太陽、大地、アイテール、星々は、世界の肢体であり、部分である。もしそれらが部分であり肢体であるならば、それら自身の名を持つ生き物ではありえない。というのも、部分が、全体であるところのそのものと同一であることは、いかなる点においても不可能だからである。あるいは、全体の生き物の同意なくしては、自らに固有の動きによって動かされることのないものが、自ら知恵を持ち、自ら感じることも不可能である。このことが定まり、据えられるならば、結論はすべてそこへと帰着する——太陽も神ではなく、月も、アイテールも、大地も、その他のものも神ではない、と。
Sunt enim partes mundi, non specialia numinum nomina: atque ita perficitur, omnia vobis turbantibus miscentibusque divina, ut in rerum natura unus Deus constituatur mundus, explosis omnibus caeteris: quinimmo inaniter, vacue, et sine ulla substantia constitutis.
PL 5, 988Aというのも、それらは世界の部分であって、個々の神威の名ではないからである。かくして、諸君が神々に関わる事柄をことごとくかき乱し、混ぜ合わせているうちに、次のことが成し遂げられる——自然のうちにはただひとつの神たる世界が据えられ、それ以外のものはすべて追い払われる、いや、むしろ空しく、空虚に、いかなる実体もなしに据えられていたにすぎないと知れるのである。
Liber III, Caput XXXVI
第III巻 第XXXVI章PL 5, 988ASi totidem nos modis, totidemque sententiis deorum vestrorum subrueremus fidem, nulli esset dubium, quin ira et rabie concitati, ignes, feras, et gladios, atque alia postularetis suppliciorum in nos genera, quibus sitim soletis vestram nostri sanguinis appetitione proluere.
PL 5, 988Aもし我々が、これほど多くの仕方で、これほど多くの説によって、諸君の神々への信を掘り崩そうとしたのであれば、諸君は怒りと狂乱に駆り立てられ、火や猛獣や剣、そのほか、我々の血への欲求によって己の渇きを潤すのを常としている、あらゆる種類の刑罰を我々に求めるであろうことに、疑いの余地はなかったであろう。
Cum vero per vos ipsos prope omnis gens numinum sub ostentatione tollatur ingeniorum atque doctrinae, audetis intendere nostri nominis causa res humanas ab diis premi: cum quidem, si verum est esse illos uspiam, atque incalescere irarum flammis, nihil habeant justius, propter quod in vos saeviant, quam quod eos negatis subsistere, neque una esse in parte naturae.
PL 5, 988Aだが実際には、諸君自身の手によって、ほとんどすべての神威の種族が、才知と学識の見せびらかしのもとで取り除かれているというのに、諸君は敢えて、我々の名のゆえに人間の事柄が神々によって押しつぶされているのだと言い立てるのである。もし彼らがどこかに実在し、怒りの炎に燃え立つというのが真実であるならば、彼らが諸君に対して怒り狂うべき、より正当な理由はほかにありはしまい——諸君が彼らの存在を否み、自然のいかなる部分にも彼らがいないと言っているというその一事よりも。
Liber III, Caput XXXVII
第III巻 第XXXVII章PL 5, 988BMusas Mnaseas est auctor filias esse Telluris et Coeli: Jovis caeteri praedicant ex Memoria uxore, vel mente: has quidam virgines, alii matres fuisse conscribunt.
PL 5, 988Bムーサたちについて、ムナセアスはテラとカエルスの娘であると説く著者である。他の者たちは、彼女らをユピテルと妻メモリア、あるいは精神とのあいだの子であると説く。ある者たちは彼女らを処女であったと書き記し、別の者たちは母であったと書き記している。
Libet enim jam paucis etiam illas partes attingere, quibus alius aliud eadem de re dicere opinionum diversitate monstramini.
PL 5, 989Aというのも、ここでいまいちど、諸君が同じ事柄について、ある者はこう、別の者はああと語り、意見の相違をさらけ出しているその部分にも、簡潔に触れておくのがよいからである。
Ephorus has igitur numero esse tres effert: Mnaseas, quem diximus, quatuor: Myrtilus inducit septem: octo asseverat Crates: ad extremum Hesiodus novem, cum nominibus prodit, diis coelum et sidera locupletans.
PL 5, 989Aエポロスは、彼女らの数を三であると伝える。先に述べたムナセアスは四であるとする。ミュルティロスは七であるとし、クラテスは八であると主張する。最後にヘシオドスは九であるとし、名を挙げて伝え、天と星々を神々によって富ませている。
Nisi fallimur, ista dissensio nihil scientium verum est, non ab rei veritate descendens. Nam si liquido sciretur, quid sit, unanimis esset vox omnium et in ejusdem sententiae finem cunctorum pergeret et conveniret assensio.
PL 5, 989A我々の見誤りでなければ、この不一致は、真なることを何ひとつ知らぬ者たちのものであり、事の真実から下ってきたものではない。というのも、もし何であるかが明白に知られていたならば、すべての者の声はひとつに合致し、皆の同意はひとつの説の結論へと進み、一致していたはずだからである。
Liber III, Caput XXXVIII
第III巻 第XXXVIII章PL 5, 990AQuonam modo igitur religionis potestis integrare vim plenam, cum circa ipsos erretis deos? aut ad venerabiles invitare nos cultus, cum nihil nos certi de ipsorum numinum comprehensione doceatis?
PL 5, 990Aそれゆえ、諸君はいったいどのようにして、宗教の全き力を保つことができるというのか——神々そのものについてさえ迷っているというのに。あるいは、我々を崇敬すべき崇拝へと招くことができるというのか——彼ら神威そのものの把握について、我々に何ひとつ確かなことを教えられないというのに。
Ut enim de mediis conticescamus auctoribus, aut ille primus eradit atque interficit sex divas musas, si esse illas constat novem: aut iste ultimus et extremus sex apponit, quae nullae sunt, tribus solis in veritate constantibus: ut neque sciri possit, aut comprehendi, quaenam debeant addi, quae demi, et in periculum deducatur religionis ipsius susceptio, aut id quod non est colens, aut quod sit fortasse praeteriens.
PL 5, 990Aというのも、その中間の著者たちについては黙るとしても、最初のあの者は、もし彼女らが九柱いることが確かであるなら、六柱の女神たるムーサを消し去り、滅ぼしてしまうことになるし、最後のあの者は、真にはただ三柱しか存在しないというのに、存在しない六柱を付け加えてしまうことになる。かくして、どれを加えるべきか、どれを除くべきか、知ることも把握することもできず、宗教そのものの受容は危うくされ、存在しないものを崇拝するか、あるいはおそらく存在するものを見過ごすか、そのいずれかとなってしまうのである。
Novensiles Piso deos esse credit novem in Sabinis apud Trebiam constitutos. Hos Granius Musas putat, consensum accommodans Aelio: novenarium numerum tradit Varro, quod in movendis rebus potentissimus semper habeatur et maximus, novitatum Cornificius praesides, quod curantibus his omnia novitate integrentur, et constent: deos novem Manilius, quibus solis Jupiter potestatem jaciendi sui permiserit fulminis.
PL 5, 990Bノウェンシレスについて、ピソは、サビニ人の地のトレビアのほとりに立てられた九柱の神々であると信じている。グラニウスはこれをムーサたちと考え、アエリウスの説に賛同を合わせる。ワッロは、九という数を伝えている——事を動かすにあたってつねに最も強く最も偉大とされる数だからだという。コルニフィキウスは、これを刷新を司る者たちと伝えている——彼らの心配りによって万物が刷新されて整えられ、確かなものとなるからだという。マニリウスは、これを九柱の神々とし、彼らにのみユピテルが己の雷を投げる権能を許したのだとする。
Cincius numina peregrina novitate ex ipsa appellata pronuntiat: nam solere Romanos religiones urbium superatarum partim privatim per familias spargere, partim publice consecrare: ac ne aliquis deorum multitudine aut ignorantia praeteriretur, brevitatis et compendii causa uno pariter nomine cunctos Novensiles invocari.
PL 5, 991Aキンキウスは、これを異邦の神威であり、まさにその新しさから名づけられたのだと言い表す。すなわち、ローマ人は征服した都市の祭祀を、あるものは私的に諸家のあいだへ分け与え、あるものは公に奉献するのを常としていたが、神々の多さや無知のために誰かが見過ごされることのないように、簡潔さと省略のために、すべてをひとしくノウェンシレスというひとつの名で呼び求めたのだという。
Liber III, Caput XXXIX
第III巻 第XXXIX章PL 5, 992ASunt praeterea nonnulli, qui ex hominibus divos factos hac praedicant appellatione signari, ut est Hercules, Romulus, Aesculapius, Liber, Aeneas.
PL 5, 992Aさらに、この呼び名によって示されているのは、人間から神とされた者たちであると説く者たちもいる。たとえばヘラクレス、ロムルス、アエスクラピウス、リベル、アエネアスがそうである。
Sententiae, ut apparet, diversae sunt hae omnes: neque fieri per rerum naturam potest, ut qui opinionibus differunt, veritatis unius habeantur auctores.
PL 5, 992A見てのとおり、これらの説はすべて異なっている。そして、意見において異なる者たちが、ひとつの真理の証人と見なされることは、事の本性上ありえないのである。
Si enim Pisonis sententia vera est, Aelius et Granius mentiuntur: si quod dicitur ab his certum est, peritissimus errat Varro, qui rebus in substantia constitutis inanissimas subdit et res cassas.
PL 5, 992Aというのも、もしピソの説が真実であれば、アエリウスとグラニウスは偽りを言っていることになるし、もし彼らの言うことが確かであれば、いとも熟達したワッロが誤っていることになる——実体を持つ事柄に、まったく空しく、内実のない事柄を当てはめてしまっているのだから。
Si novenarius numerus cognomen Novensilium ducit, Cornificius labare convincitur, qui novitati praesidentibus divis alienae potentiae vim donat.
PL 5, 993Aもし九という数がノウェンシレスの名の由来であるなら、コルニフィキウスは揺らいでいると証されることになる——彼は刷新を司る神々に、別の権能の力を与えてしまっているのだから。
Quod si opinio Cornificii vera est, imprudens Cincius invenitur, qui urbium victarum deos potestate afficit Novensilium numinum.
PL 5, 993Aもしコルニフィキウスの説が真実であれば、キンキウスは思慮なき者と知れることになる——彼は征服された都市の神々に、ノウェンシレスという神威の権能を帰しているのだから。
Quod si hi sunt, quos Cincius praedicat, Manilius dicere reperietur falsum, qui alieni fulminis jaculatores sub istius vocaminis appellatione concludit.
PL 5, 993Aもしキンキウスの説くその者たちがそうであるならば、マニリウスは偽りを語っていると知れることになる——彼は、他者の雷を投げる者たちを、この呼び名のもとに閉じ込めているのだから。
Quod si exploratum et verum est id quod Manilius autumat, in errore sunt hi maximo, qui honoribus divinis auctos, consecratosque mortales ob novitatem honoris existimant nuncupari.
PL 5, 993Aもしマニリウスの説くことが確かめられ、真実であるならば、次のように考える者たちは、いとも大きな誤りのうちにあることになる——神的な栄誉によって高められ、神格化された死すべき者たちが、その栄誉の新しさゆえにこの名で呼ばれるのだと考える者たちは。
Quod si Novensiles hi sunt, qui meruerunt ad sidera sublevari, postquam sunt vitae mortalitate defuncti, nulli prorsus Novensiles dii sunt.
PL 5, 993Aもしノウェンシレスが、死すべき生を終えたのちに星々へと引き上げられるに値した者たちであるならば、ノウェンシレスという神は誰ひとりとして存在しないことになる。
Ut enim servi, milites, magistri, non sunt personarum subjacentium nomina, sed officiorum, conditionum, et munerum: ita cum Novensiles dicimus nomen esse deorum, qui ex hominibus meruerunt dii esse, manifestum et promptum est non personas specialiter definitas, sed novitatem ipsam cognomine Novensilium nuncupari.
PL 5, 994Aというのも、奴隷、兵士、教師というのが、その下にある人格そのものの名ではなく、務め、境遇、役目の名であるのと同じように、我々がノウェンシレスとは、人間から神たるに値した神々の名であると言うとき、明らかで疑いようのないことは、個々に定められた人格が指されているのではなく、まさに新しさそのものがノウェンシレスという呼び名で呼ばれているということなのである。
Liber III, Caput XL
第III巻 第XL章PL 5, 994ANigidius Penates deos Neptunum esse atque Apollinem prodidit, qui quondam muris urbem Ilium conditione adjuncta cinxerunt.
PL 5, 994Aニギディウスは、かつて条件つきの取り決めのもとにイリウムの町を城壁で囲んだネプトゥヌスとアポロが、ペナテスの神であると伝えている。
Idem rursus in libro sexto exponit et decimo, disciplinas Ethruscas sequens, genera esse Penatium quatuor, et esse Jovis ex his alios, alios Neptuni, inferorum tertios, mortalium hominum quartos, inexplicabile nescio quid dicens.
PL 5, 994A同じ彼はまた、第六書と第十書において、エトルリアの教えに従いつつ、ペナテスには四つの種類があり、そのうちある者たちはユピテルの、ある者たちはネプトゥヌスの、第三の者たちは冥界の、第四の者たちは死すべき人間たちのものであると説き、私には解しがたい何かを述べている。
Caesius et ipse has sequens Fortunam arbitratur, et Cererem, Genium Jovialem, ac Palem, sed non illam feminam, quam vulgaritas accipit, sed masculini nescio quem generis ministrum Jovis, ac villicum.
PL 5, 994Aカエシウスもまた、これに従い、フォルトゥナ、ケレス、ユピテルのゲニウス、そしてパレス——ただし民衆が受け取っているようなあの女神ではなく、男性の性をもつ、何者とも知れぬユピテルの従者にして農場の差配——であると考えている。
Varro, qui sunt introrsus, atque in intimis penetralibus coeli deos esse censet, quos loquimur, nec eorum numerum, nec nomina sciri.
PL 5, 995Aワッロは、我々が語っているこれらの神々は、内側に、天の奥深い至聖所のうちにいる者たちであり、その数も名も知られてはいないと考えている。
Hos Consentes, et Complices Ethrusci aiunt, et nominant, quod una oriantur, et occidant una: sex mares, et totidem foeminas nominibus ignotis, et miserationis parcissimae: sed eos summi Jovis consiliarios, ac principes existimari.
PL 5, 995Aエトルリア人たちはこれらの神々を「コンセンテス」「コンプリケス」と呼び、名づけている——共に昇り、共に沈むからだという。六柱の男神と同数の女神からなり、名は知られておらず、いとも憐れみに乏しいとされるが、それでも至高のユピテルの顧問にして首座の者たちと見なされている。
Nec defuerunt, qui scriberent Jovem, Junonem ac Minervam, deos penates existere, sine quibus vivere ac sapere nequeamus, sed qui penitus nos regant ratione, calore, ac spiritu.
PL 5, 997Aまた、ユピテル、ユノ、ミネルウァが、我々がなくしては生きることも知恵を持つこともできぬペナテスの神々であり、我々の内奥を理性と熱と霊とによって統べる者たちであると書いた者たちもいなかったわけではない。
Ut videtis, et hic quoque nihil concinens dicitur, nihil una pronuntiatione finitur: nec est aliquid fidum, quo insistere mens possit veritati suae proxima suspicione conjiciens.
PL 5, 997A諸君の見るとおり、ここでもまた、一致することは何ひとつ語られておらず、ひとつの言明によって結着することも何ひとつない。心が、真実に近い推測によって拠り所とすることのできる、確かなものは何もないのである。
Ita enim labant sententiae, alteraque opinio ab altera convellitur, ut aut nihil ex omnibus verum sit: aut si ab aliquo dicitur, tot rerum diversitatibus nesciatur.
PL 5, 997Aというのも、諸説はこのように揺らぎ、ある見解が別の見解によって崩されるので、これらすべてのうちのいずれも真実ではないか、あるいは、もし誰かによって真実が語られているとしても、これほど多くの事柄の相違のうちに、それと知られることがないかのいずれかだからである。
Liber III, Caput XLI
第III巻 第XLI章PL 5, 998APossumus, si videtur, summatim aliquid et de Laribus dicere, quos arbitratur vulgus vicorum atque itinerum deos esse, ex eo quod Graeci vicos cognominant lauras.
PL 5, 998Aよければ、ラレスについても、かいつまんで何か述べることができよう。民衆は彼らを、街区や道々の神々であると考えているが、それはギリシア人が街区を「ラウラ」と呼んでいることに由来する。
In diversis Nigidius scriptis modo tectorum domuumque custodes, modo Curetas illos, qui occultasse perhibentur Jovis aeribus aliquando vagitum, modo Digitos samothracios, quos quinque indicant Graeci Idaeos dactylos nuncupari.
PL 5, 998Aニギディウスは、いくつかの著作の中で、あるときは彼らを屋根と家々の守護者とし、あるときは、かつて青銅の音によってユピテルの泣き声を隠したと伝えられるあのクレテスたちであるとし、あるときは、サモトラケの指たち——ギリシア人が五柱と数え、イダのダクテュロイと呼ぶ者たち——であるとしている。
Varro similiter haesitans, nunc esse illos manes, et ideo Maniam matrem esse cognominatam Larum: nunc aerios rursus deos, et heroas pronuntiat appellari: nunc antiquorum sententias sequens larvas esse dicit Lares, quasi quosdam genios, defunctorum animas mortuorum.
PL 5, 999Aワッロも同じく迷いながら、あるときは彼らをマネスであるとし、それゆえマニアがラレスの母と呼ばれたのだとし、あるときはまた、彼らは大気の神々、英雄たちと呼ばれるのだと言い、あるときは古人の説に従って、ラレスとはラルウァ、いわば死者たちの魂なる一種のゲニウスたちであると言うのである。
Liber III, Caput XLII
第III巻 第XLII章PL 5, 999AInfinitum est et immensum species ire per singulas, atque ipsis facere promptum libris, nullum esse a vobis Deum, neque existimatum, neque creditum, de quo ambiguas, discrepantesque sententias opinionum mille varietatibus non prompseritis.
PL 5, 999A個々の様態をひとつひとつ辿り、諸君の書物そのものから、諸君が神とみなし、あるいは信じたもので、千通りもの意見の相違をもって曖昧で食い違った説を示さなかったものはひとつもないと明らかにすることは、際限なく、また途方もないことである。
Sed brevitatis et fastidii causa satis est dixisse, quae dicta sunt: et est operosum nimis coacervare in unum multa, cum ex uno et ex altero manifestum fiat, et pateat, labare, nec quidquam vos certi de his rebus quas asseritis dicere: nisi forte dicetis, etiamsi personaliter ignoramus, qui sunt Lares, qui Novensiles, qui Penates, esse illos tamen consensione ipsa vindicante auctorum, et in numeris caelitum formam sui generis obtinere.
PL 5, 999Aだが、簡潔さと、うんざりさせぬためには、すでに語られたことを語ったのみで十分である。多くのことをひとつにまとめ上げるのは、あまりに骨の折れることであり、ひとつの、また別のひとつの事例から、諸君が揺らいでおり、諸君の主張する事柄について何ひとつ確かなことを言えずにいることは、すでに明らかで、はっきりしているからである。あるいは諸君はこう言うのかもしれない——ラレスとは誰か、ノウェンシレスとは誰か、ペナテスとは誰か、その人格を我々は知らずとも、著者たちの合意そのものが証するとおり、彼らはやはり存在し、天の神々の数のうちに己が種族の姿を保っているのだ、と。
Et quemadmodum poterit an sit Deus aliquis sciri, si ignorabitur et nescietur quid sit? aut postulatio ipsa beneficiorum valere, si exploratum non erit, non certum, quis ad quamque debeat consultationem vocari?
PL 5, 1000Aだが、ある神が存在するかどうかを、それが何であるかが知られず、分からないままで、どうして知ることができようか。あるいは、いかなる相談のためにいずれの神が呼び求められるべきかが、確かめられず、定まっていないのに、恩恵を求める嘆願そのものが、どうして効力を持ちえようか。
Omnis enim, qui quaerit alicujus numinis impetrare responsum, debet necessario scire, cui supplicet, quem imploret, a quo rebus auxilia et necessitatibus exposcat humanis: maxime cum vos ipsi, et non omnes omnia deos posse praestare, et dissimilibus ritibus singulorum animos referatis offensionesque placari.
PL 5, 1000Aというのも、いずれかの神威から答えを得ようと求める者はみな、誰に嘆願し、誰に懇願し、誰に人間の事柄と必要のための助けを求めるべきかを、必ず知っていなければならないからである。まして、諸君自身が、すべての神がすべてのことを叶えうるわけではないこと、また、めいめいの神の心も、その怒りも、それぞれ異なる祭儀によって宥められるのだと語っているのであれば、なおさらである。
Liber III, Caput XLIII
第III巻 第XLIII章PL 5, 1001AEtenim si hic atram, ille albam desiderat pellem, huic capite velato, illi sacrificandum est nudo, de matrimoniis ille consulitur, hic medelas incommoditatibus praestat, interesse non potest nihil, an sit ille Novensilis, an ille, cum ignoratio rerum, et personarum confusio deos offendat, cogat et necessario piaculum contrahi?
PL 5, 1001Aというのも、もしこの神が黒い毛皮を、あの神が白い毛皮を望み、こちらの神には頭を覆って、あちらの神には裸のままで犠牲を捧げねばならず、ある神には婚姻について相談し、別の神には災いへの治療がゆだねられているのだとすれば、これがあのノウェンシレスであるか、それとも別のあのノウェンシレスであるかは、何の関わりもないなどということがありえようか。事柄への無知と人格の取り違えは神々の怒りを買い、必然的に罪を招くことになるのではないか。
Finge enim me ipsum incommoditatis alicujus et declinandi periculi causa horum cuipiam numinum supplicare dicentem: Adeste, adestote, dii Penates, tu Apollo, tuque Neptune, omniaque haec mala, quibus uror, torreor, vexor, vestri numinis averruncate clementia: eritne spes aliqua referendae ab his opis, si Ceres, Pales, Fortuna, Jovialis aut Genius, non Neptunus et Apollo Penates dii erunt? aut si Curetas pro Laribus invocaro, quos Digitos Samothracios pars vestrorum asseverat auctorum, quemadmodum his potero auxiliatoribus et propitiis uti, cum neque his sua, et aliena illis imposuero cognomina?
PL 5, 1001Aたとえば、私自身が何らかの災いや危難を避けるために、この神威のいずれかに、こう言って嘆願していると想像してみよ。「来てください、来てください、ペナテスの神々よ、汝アポロよ、そして汝ネプトゥヌスよ、私を焼き、灼き、苛むこれらすべての災いを、あなた方の神威の慈悲によって遠ざけてください」と。もし、ペナテスの神がネプトゥヌスとアポロではなく、ケレス、パレス、フォルトゥナ、ユピテルのゲニウスであったならば、これらから助けが返ってくる望みなどあろうか。あるいは、もし私がラレスの代わりにクレテスたちを呼び求めたとして——諸君の著者たちのある者たちがサモトラケの指たちであると主張するあのクレテスたちを——彼らに、彼ら自身のものではなく、他の者たちの呼び名を押しつけてしまったならば、どうしてこれらの者たちを助け手として、また恵み深い者として用いることができようか。
Usque adeo res exigit propriatim deos scire, nec ambigere, nec dubitare de uniuscujusque vi, nomine; ut si alienis ritibus et appellationibus fuerint invocati, et aures habeant structas, et piaculis nos teneant inexpiabilibus obligatos.
PL 5, 1002A事はこれほどまでに、神々をそれぞれ固有のものとして知り、おのおのの力と名について曖昧にも疑いにも陥らぬことを要求する。もし異なる祭儀と呼び名によって呼び求められれば、彼らは耳を塞いだままとなり、我々を贖いえぬ罪によって縛りつけたままにするからである。
Liber III, Caput XLIV
第III巻 第XLIV章PL 5, 1002AQuare si vobis liquet, in sublimibus palatiis coeli habitare, consistere multitudinem istam, quam enumeratis deorum, in unius proloquii finibus convenit vos stare: nec per varias distractos repugnantesque sententias fidem ipsis rebus, quas struitis, derogare.
PL 5, 1002Aそれゆえ、もし諸君に、諸君が数え上げるあの神々の群れが、天の高き宮居に住まい、留まっていることが明らかであるならば、諸君はただひとつの言明の枠内にとどまるのがふさわしく、様々に引き裂かれ、相争う説によって、自ら組み立てているその事柄そのものへの信を損なうべきではない。
Si Janus est, Janus sit; si Liber est, Liber sit; si Summanus, Summanus sit; hoc est enim confidere, hoc tenere, exploratae in rei cognitione defigi, non more caecorum atque errantium dicere: Novensiles Musae sunt, Trebiani quinimmo dii sunt, immo novenarius numerus, subversarum potius vel urbium praesides, et in id periculum ducere res tantas, ut dum alios tollitis et reponitis alios, possit jure de cunctis, an sint ulla in parte, dubitari.
PL 5, 1002Bヤヌスであるなら、ヤヌスであれ。リベルであるなら、リベルであれ。スンマヌスであるなら、スンマヌスであれ。というのも、これこそが確信することであり、これこそが保つことであり、確かめられた事柄の認識のうちに揺るがず立つことだからである。盲いた者や迷える者のように、「ノウェンシレスはムーサたちである、いやトレビアの民の神々である、いや九という数である、いやむしろ滅ぼされた都市の守護者たちである」と語り、これほど重大な事柄を、諸君があるものを取り除き、また別のものを据え直すあいだに、そのすべてについて、彼らがそもそもいずこかに存在するのかどうかすら、正当に疑われうるという、あの危うさへと導くべきではないのである。
Liber IV, Caput I
第IV巻 第I章PL 5, 1004AInterrogare vos libet, ipsosque ante omnia romanos dominos rerum ac principes, utrumne existimatis Pietatem, Concordiam, Salutem, Honorem, Virtutem, Felicitatem, caeteraque hujusmodi nomina, quibus aras videmus a vobis cum magnificis exaedificatas delubris, vim habere divinam, coelique in regionibus degere? aut, ut assolet, dicis causa ex eo, quod optamus et volumus bona ista nobis contingere, superorum retuleritis in censum?
PL 5, 1004A諸君に、なかでもまず事物の支配者にして首長であるローマ人自身に、問いただしたく思う。ピエタス(敬虔の女神)、コンコルディア(協和の女神)、サルス(息災の女神)、ホノル(名誉の神)、ウィルトゥス(力の女神)、フェリキタス(幸運の女神)、そのほかこの種の名を持つ神々——諸君がそのために壮麗な神域とともに祭壇を築いてきたのを我々は見るのだが——それらが神としての力を持ち、天の領域に住まうと諸君は考えているのか。それとも、慣例に従い、口実として、我々がこれらの良きことが自分の身に起こるようにと望み願うところから、諸君はこれらを天上の者どもの数に加えたにすぎないのか。
Nam si verba existimantes haec cassa, et nullius substantiae nomina, divinis tamen religionibus consecratis, erit vobis videndum, utrumne istud puerile sit ludicrum, an vestrorum numinum delusionem spectans, quibus coaequatis et adjungitis inanium figmenta verborum?
PL 5, 1006Aもし諸君が、これらを空しい言葉、何の実体も持たぬ名にすぎぬと考えながら、それでもなお神々の祭祀として奉献しているのだとすれば、それが子供じみた戯れであるのか、それとも諸君自身の神威を愚弄することになるのかを、諸君は考えねばならぬであろう。諸君はそれらの神威に、この空しい言葉の作り事を同列に置き、結びつけているのだから。
Sin autem ex animi certiore sententia deos esse et haec rati, templis et pulvinaribus onerastis, inscitiam nostram ut doceatis oramus, Victoria, Pax Aequitas, et caetera quae in superioribus dicta sunt, quanam ratione, qua via intelligi possunt dii esse, atque ad superorum concilium pertinere?
PL 5, 1006Aだが、もし諸君がより確かな心の判断に基づいてこれらを神であると考え、それゆえ神殿と神座とをもって重んじてきたのだとすれば、我々の無知を教えてほしいと願う。ウィクトリア(勝利の女神)、パクス(平和の女神)、アエクィタス(公正の女神)、そして先に述べたそのほかの名が、いかなる理によって、いかなる道筋によって、神であると解され、天上の者どもの会議に属すると理解しうるのか。
Liber IV, Caput II
第IV巻 第II章PL 5, 1007ANos enim, nisi forte communem tollitis nobis atque eripitis sensum, nihil horum sentimus et cernimus habere vim numinis, neque in aliqua contineri sui generis forma; sed esse virtutem viri, salutem salvi, honorem honorati, victoris victoriam, concordis concordiam, pietatem pii, memoriam memoris: feliciter vero viventis ac sine ullis offensionibus felicitatem.
PL 5, 1007A我々は、諸君がことさら我々から共通の分別を奪い取り去るのでない限り、これらのいずれもが神威の力を持つとは感じも見なしもせず、それぞれ固有の姿のうちに宿るとも思わない。むしろ、力とは力ある人の力であり、息災とは健やかな者の息災であり、名誉とは名誉ある者の名誉であり、勝利とは勝者の勝利であり、協和とは調和する者の協和であり、敬虔とは敬虔な者の敬虔であり、記憶とは記憶する者の記憶である。そして幸運とは、幸いに生き、いかなる痛手も受けずにいる者の幸運にほかならない。
Quod a vobis verissime dici ex contrariis promptum est oppositionibus noscitare, infelicitate, discordia, oblivione, iniquitate, impietate, ignavia pectoris, et valetudine corporis minus fausta.
PL 5, 1008Aこのことは、対立する反対の事柄——不運、不和、忘却、不公正、不敬虔、心の卑劣さ、そして芳しからぬ身体の不調——から見て取るならば、諸君自身によってこそ、まことに正しく語られていると容易に知られよう。
Ut enim haec accidunt, hominumque sunt posita in actionibus, affectibus fortuitus; ita quod illis adversum est ex qualitatibus benignioribus nominatur, in aliis necesse est haereat, ex quibus ita formatis figuratio ista concepta est nominum.
PL 5, 1008Aすなわち、これらの事柄が人間に降りかかり、人間の行為や偶然の情態のうちに置かれているのと同様に、それらに反するものもまた、より好ましい性質から名づけられて、他の人々のうちに宿らざるをえない。そして、そのように形づくられたところから、この名の形象が案出されたのである。
Liber IV, Caput III
第IV巻 第III章PL 5, 1009ANam quod nobis catervas ignotorum alias inducitis deorum, existimare non possumus, utrumne istud serio, atque ex rei compertae faciatis fide: an fictionibus ludentes cassis ingeniorum lasciviatis luxu.
PL 5, 1009A諸君が我々に対して、名も知られぬ神々の別の一群をさらに持ち出してくることについては、それが真剣になされ、確かめられた事実への信頼に基づいてなされているのか、それとも空しい作り話に戯れ、才知の放埒に耽っているだけなのか、我々には判じかねる。
Quod abjectis infantibus pepercit lupa non mitis, Luperca, inquit, dea est auctore appellata Varrone.
PL 5, 1009A心優しからぬ雌狼が、捨てられた嬰児たちを見逃してやったことから、ワッロを典拠として、その狼はルペルカという女神と呼ばれる、と諸君は言う。
Ex rerum ergo proventu, non ex vi naturae dea ista est prodita? et postquam feros morsus immanis prohibuit bellua, et ipsa esse occoepit, et ipsius nominis significantiam traxit? aut si fuit jamdudum dea, priusquam Romulus nasceretur et frater: cujus fuerit nominis atque appellationis expromite.
PL 5, 1009Aでは、この女神は事の成り行きから生じたのであって、本性の力から生じたのではないのか。獰猛な獣が凶暴な噛みつきを控えたその後になって初めて、女神として存在し始め、その名の意味をも得たというのか。それとも、ロムルスとその兄弟が生まれる前から、この女神はすでに存在していたのだとすれば、それがいかなる名、いかなる呼び名であったのかを明らかにせよ。
Praestana est, ut perhibetis, dicta, quod Quirinus in jaculi missione cunctorum praestiterit viribus; et quod Tito Tatio, Capitolinum ut capiat collem, viam pandere atque aperire permissum est: dea Panda est appellata, vel Pantica.
PL 5, 1009Aプラエスタナ(優る女神)と呼ばれるのは、諸君の言うところでは、クイリヌスが投槍においてすべての者の力に優ったからであり、また、ティトゥス・タティウスがカピトリウムの丘を占領するために道を開き広げることが許されたことから、その女神はパンダ、あるいはパンティカと呼ばれた、という。
Ante facta haec ergo numquam fuerant numina: et nisi Romulus tenuisset teli trajectione palatium, nique Tarpeiam rupem rex Sabinus potuisset accipere, nulla esset Pantica, nulla Praestana?
PL 5, 1010Aでは、これらのことが起こる以前には、これらの神威は決して存在しなかったのか。もしロムルスが投槍によってパラティウムを保持しなかったならば、また、サビニ人の王がタルペイアの岩を手に入れることができなかったならば、パンティカもプラエスタナも存在しなかったであろうか。
Et si has dicitis ante sui causam fuisse cognominis, quod in priore quaesitum est capite, cujus et hae fuerint vocaminis indicate.
PL 5, 1010Aそして、もしこれらの女神が、その名の由来となった出来事より前から存在していたと諸君が言うのであれば——それは前章で問うたことであるが——これらがそれ以前にいかなる呼び名を持っていたのかを示すがよい。
Liber IV, Caput IV
第IV巻 第IV章PL 5, 1010APellendorum hostium dea potens Pellonia est. Quorumnam, nisi molestum est, edite. Confligunt partes, atque inter se cominus armorum collatione decernunt: et haec illi est pars hostis, et illa huic hostilis: quos ergo Pellonia, cum hinc et inde pugnabitur, pellet, aut in gratiam concessura est quorum, cum utrique debeat parti sui nominis vires officiumque praestare?
PL 5, 1010A敵を撃退する力を持つ女神はペッローニアである。それはいったい誰の敵を撃退するのか、差し支えなければ明らかにせよ。両陣営が衝突し、互いに間近で武器を交えて雌雄を決するとき、こちら側にとってはあちらが敵であり、あちら側にとってはこちらが敵である。そのとき両者が入り乱れて戦うならば、ペッローニアはいったい誰を撃退するのか、あるいはいずれの側に好意を示すのか。彼女はその名の力と職掌を、双方の側に等しく及ぼさねばならぬはずではないか。
Quod si utique fecerit, id est partibus si utrisque favorem ac suffragium commodarit, nominis sui vim perdet, quod partis unius in pulsione formatum est.
PL 5, 1011Aもし彼女がまさにそうするならば、すなわち両陣営に等しく好意と支持を与えるならば、彼女はその名の力を失うことになる。その名は、ただ一方の側を撃退することにおいてこそ形づくられたものだからである。
Nisi forte dicetis, Romanorum tantum est dea haec, et cum solis Quiritibus faciens gratiosis semper opitulationibus praesto est. Esse quidem hoc ita, quod nomini favemus, optamus; at quaestionem non exiguam res habet.
PL 5, 1011A諸君はことによると、この女神はローマ人だけの女神であって、クイリテスにのみ味方し、つねに好意ある助けをもって傍らにあると言うかもしれない。我々としては、この名に好意を寄せる者として、事実そうであることを望みはする。しかし、この事柄は決して小さくない問いを含んでいる。
Quid enim Romani deos possident peculiares, qui aliarum gentium non sint? et quemadmodum poterunt dii esse, si non omnibus, quae ubique sunt gentes, aequabilitatem sui numinis exhibebunt? et ubi quaeso jamdudum Pellonia haec fuit, cum apud Furculas Caudinas decus publicum subjugatum est? cum apud Thrasumeni lacum sanguinei cucurrere torrentes? cum Diomedis campi romanis cadaveribus aggerati sunt? cum mille alia vulnera praeliorum innumeris accepta sunt cladibus? dormiebat, stertebat, aut quod vilia facere consueta sunt capita, in hostilia castra defugerat?
PL 5, 1011Aなぜローマ人は、ほかの諸国民には属さぬ固有の神々を所有しているのか。また、あまねくどこにでもいるすべての諸国民に対してその神威の公平さを示さないならば、いかにして神でありうるのか。そして、問いたいのだが、カウディウムの二叉峠で公の栄誉が屈服させられたとき、このペッローニアはいったいどこにいたのか。トラシュメヌス湖のほとりで血の激流が流れたとき、どこにいたのか。ディオメデスの野がローマ人の屍で積み上げられたとき、どこにいたのか。数知れぬ敗北のうちに、戦のほかの千の傷が受けられたとき、どこにいたのか。眠っていたのか、鼾をかいていたのか、それとも、卑しい輩がつねにするように、敵の陣営へと逃げ込んでいたのか。
Liber IV, Caput V
第IV巻 第V章PL 5, 1011BDii laevi, et laevae, sinistrarum tantum regionum sunt praesides, et inimici partium dexterarum. Quod quanam istud ratione dicatur, quove animi sensu, neque ipsi nos assequimur, nec a vobis confidimus posse in aliquam lucem communis intelligentiae perduci.
PL 5, 1011B左の神々、また左の女神たちは、ただ左の方角のみを司り、右の方角には敵対するのだという。これがいかなる理によって、いかなる心の判断によって言われるのか、我々自身にも見て取ることができず、諸君によってそれが共通の理解の光へと導かれうるとも、我々は信じがたい。
Jam primum enim mundus ipse per se sibi neque dexteras, neque laevas, neque superas regiones, neque imas, neque anticas habet, neque posticas.
PL 5, 1012Aまず第一に、世界そのものはそれ自体としては、右も左も、上の方角も下の方角も、前も後ろも持たない。
Quidquid enim teres est, atque ex omni parte rotunditatis solidae convexione conclusum, nullum habet initium, nullum finem; ubi finis, et initium nullum est, esse aliqua portio sui nominis, et initium non potest.
PL 5, 1012Aおよそ丸く、あらゆる面において堅固な球形の凸面によって閉じられているものは、いかなる始まりもいかなる終わりも持たない。終わりも始まりもないところには、その名に値するいかなる部分も、また始まりも存在しえない。
Itaque cum dicimus, dextera haec regio est, et illa laeva, non ad mundi habitum dicimus qui sui simillimus totus est, sed ad positionem nostram, situmque revocamus, qui informati sic sumus, ut alia dextera, alia nobis dicantur esse laeva; quae tamen haec ipsa quae laeva appellamus, et dextera alia, in nobis nihil habent perpetuum, nihil fixum; sed prout n os casus, atque eventus collocaverit temporis, ita nostris sumunt ab lateribus figurationes.
PL 5, 1012Aそれゆえ我々が、この方角は右であり、あの方角は左であると言うとき、それは、全体にわたって自己に等しい世界そのものの姿にかかわって言っているのではなく、我々自身の位置と姿勢に立ち返って言っているのである。我々はそのように形づくられているために、ある方角を右と、別の方角を左と呼ぶのである。しかも、我々が左と呼ぶものも、右と呼ぶ別のものも、我々にとって恒常なもの、固定したものは何も持たない。むしろ、偶然や時のめぐり合わせが我々をどう置くかに応じて、それらは我々の両側からその形を得るのである。
Si orientem solem respexero, cardo mihi frigoris, et septentrio fit laevus: in quem si ora traduxero, erit mihi sinister occasus, qui ab sole posterganeus habebitur.
PL 5, 1012Bもし私が昇る太陽の方を向けば、寒気の極である北は私にとって左になる。もし私がそちらへ顔を転じれば、太陽から見て背後に置かれることになる日没の方角が、私にとって左になるであろう。
Rursus vero si jecero plagam ad occiduam lumina, in vocabulum sinistri auster, et meridies transit; in quam si me partem necessaria temporis circumegerit ratio, fit ut oriens laevus immutata corporis conversione dicatur, qua ex re poterit facillime recognosci, neque dextera, neque laeva natura esse ulla, sed positionis, temporis, et prout nostri corporis habuerit se situs rerum ad circumstantiam collocatus.
PL 5, 1012Bまた逆に、もし私が目を日没の方角へ向けるならば、南、すなわち正午の方角が左という呼び名に移る。もし時の必然の巡りが私をその方角へ振り向けるならば、身体の向きが変わることによって、東が左と呼ばれることになる。このことから、右も左も、いかなる本性によるものでもなく、位置と時によるものであり、我々の身体の向きが、周囲の事物に対してどう置かれているかに応じたものにすぎないことが、いともたやすく知られよう。
Quod cum ita se habeat, quanam ratione, quo pacto sinistrarum partium dii erunt, cum easdem constiterit regiones modo dexteras fieri, modo laevas?
PL 5, 1013A事柄がこのようであるからには、同じ方角があるときは右となり、あるときは左となることが明らかである以上、いかなる理によって、いかなる仕方で、左の方角の神々というものが存在しうるのか。
Aut quid dexterae meruerunt de immortalibus diis partes, ut sine ullis praesidibus degerent, quas esse faustas, et prosperis semper cum ominibus ediderunt?
PL 5, 1013Aあるいは、幸いなものであり、つねに吉兆とともにあると語り伝えられてきた右の方角は、不死なる神々に対して何をしたというので、司る者もなしに放っておかれることになったのか。
Liber IV, Caput VI
第IV巻 第VI章PL 5, 1013ALateranus, ut dicitis, deus est focorum et genius, dictusque hoc nomine, quod ex laterculis crudis ab hominibus caminorum istud exaedificetur genus.
PL 5, 1013Aラテラヌスは、諸君の言うところでは、炉の神であり、その守護霊(ゲニウス)である。この名は、この種の竈が人間によって生の煉瓦から築かれることに由来するという。
Quid ergo si testa, aut materia fuerint quacumque alia fabricati foci, genios non habebunt? et ab officio tutelae, quisquis iste est Lateranus, abscedet, quod regni sui possessio non luteis constructa est formis?
PL 5, 1013Bそれでは、もし炉が瓦や、そのほかいかなる材料で作られていたとしても、それらは守護霊(ゲニウス)を持たないことになるのか。そして、このラテラヌスとやらは、自らの領分が泥の形で築かれていないという理由で、その守護の務めから身を引くのか。
Et quid, quaeso, ut faciat, praesidatum focorum Deus iste sortitus est? Per humani generis coquinas currit, inspiciens et explorans quibusnam lignorum generibus suis ardor in foculis excitetur: habitudinem fictilibus contribuit vasculis, ne flammarum dissiliant vi victa: curat ut ad sensum palati suis cum jucunditatibus veniant rerum incorruptatum sapores, et an rite pulmenta condita sint, praegustatoris fungitur atque experitur officio.
PL 5, 1014Aでは問いたいのだが、この神は炉を司る職を得て、いったい何をするというのか。人類の台所を駆けめぐり、いかなる種類の薪をもってすれば竈の中でその火が起こされるかを調べ、探る。素焼きの器に耐久性を与え、炎の勢いに負けて砕け散らぬようにする。腐らぬ食材〔底本は incorruptatum。語形が成り立たないので incorruptarum と読んだ〕の風味が心地よく舌に届くよう配慮し、煮物が正しく味付けされているかどうかを、味見役の務めを果たして確かめる。
Itane istud non foedum, quinimmo, ut verius dixerim, non contumeliosum, non impium, ad hoc tantum inducere deorum nescio quas fictiones, non quas dignis honoribus prosequare, sed quas rebus turpibus, et infami praeficias actioni?
PL 5, 1014Aこれは醜悪なことではないのか。いや、より正しく言うならば、これは侮辱的であり、不敬虔なことではないのか——このように、何者とも知れぬ神々の作り事を、ふさわしい栄誉をもって遇するためではなく、ただ卑しい事柄、恥ずべき働きを司らせるためにのみ持ち出すとは。
Liber IV, Caput VII
第IV巻 第VII章PL 5, 1014BEtiamne militaris Venus castrensibus plagiis praesidet, et puerorum stupris? Etiamne Perfica una est e populo numinum, quae obscoenas illas et luteas voluptates ad exitum perficit dulcedine inoffensa procedere?
PL 5, 1014B軍のウェヌスもまた、軍営でのかどわかしと少年の凌辱を司るというのか。ペルフィカ(成し遂げる女神)もまた、あの穢れた汚らわしい快楽を、何の障りもない甘美さのうちに成し遂げさせる、神威の民のひとりだというのか。
Etiamne Pertunda, quae in cubiculis praesto est, virginalem scrobem effodientibus maritis? Etiamne Tutunus, cujus immanibus pudendis, horrentique fascino, vestras inequitare matronas, et auspicabile ducitis, et optatis?
PL 5, 1015Aペルトゥンダ(貫く女神)もまた、寝室に居合わせて、処女の溝を穿つ夫たちを助けるというのか。トゥトゥヌスもまた——その巨大な陰部と身の毛もよだつ男根とをもって、諸君の既婚婦人たちの上に跨がることを、諸君は吉兆と見なし、望んでいるというのか。
Quod si minime vos admonent ad intellectum veritatis res ipsae: nec ex ipsis saltem potestis nominibus noscere inanissimae superstitionis figmenta haec esse, et falsorum imaginationes deorum?
PL 5, 1015Aもし事柄そのものが諸君に真理の理解へと向かうよう促さないのであれば、せめてその名そのものからだけでも、これらがこの上なく空しい迷信の作り事であり、偽りの神々の思い描きにすぎないことを、諸君は知ることができないのか。
Putationibus arborum Puta, inquitis, praesto est, rebus petendis Peta: Deus nemorum Nemestrinus est: Patellana numen est, et Patella, ex quibus una est patefactis, patefaciendis rebus altera praestituta.
PL 5, 1015A樹木の剪定にはプタ(剪定の女神)が、求める事柄にはペタ(求めの女神)が居合わせる、と諸君は言う。森の神はネメストリヌスである。パテッラナとパテッラは神威であって、そのうち一方はすでに開かれた事柄に、他方は開かれるべき事柄に定められている。
Nodutis dicitur Deus, quia ad nodos perducit res satas: et quae praeest frugibus ferendis, Terensis: ab erroribus viarum Dea Vibilia liberat: in tutela sunt Orbonae orbati liberis parentes: in Naeniae, quibus extrema sunt tempora.
PL 5, 1016Aノドゥティス(節の神)は、播かれた作物を節へと導くゆえに、そう呼ばれる。実りをもたらすことを司る女神はテレンシスである。道に迷う誤りから、女神ウィビリアが解き放つ。子を失った親たちはオルボナ(喪失の女神)の守りのうちにあり、末期の時を迎える者たちはナエニア(哀歌の女神)の守りのうちにある。
Jam quae durat et solidat infantibus parvis ossa, Ossilago ipsa memoratur. Mellonia Dea est pollens potensque in apibus, mellis curans custodiensque dulcedinem.
PL 5, 1016Aまた、幼子の骨を硬く固める女神は、オッシラゴ(骨の女神)その名で語られる。メッローニア(蜂蜜の女神)は蜂において力を振るい、蜜の甘さを世話し守る女神である。
Liber IV, Caput VIII
第IV巻 第VIII章PL 5, 1016ADicite, o quaeso, ut ita vobis propitiae faveant, Peta, Puta, Patella, si omnino essent apes ullae in terris, aut si exos genus humanum, velut quidam vermiculi nasceremur, Dea Mellonia non esset: aut Ossilago solidatrix ossium nomen proprium non haberet?
PL 5, 1016Aどうか言ってほしい——ペタ、プタ、パテッラが諸君にかくも慈しみ深く恵みを垂れてくれるようにと願うのなら——もし地上にそもそも蜂というものが一匹もいなかったなら〔底本は si omnino essent apes ullae で否定の語を欠くが、文脈から否定に解した〕、あるいはもし人類が骨を持たず、まるで蛆虫のように生まれていたなら、女神メッローニアは存在しなかったのではないか。骨を固める女神オッシラゴもまた、固有の名を持たなかったのではないか。
Etenim, quaero et rogito utrumne vobis videantur antiquiores dii esse natura, tempore, vetustate, an homines, an apes, fruges, virgulta, et caetera? Dubitabit hominum nemo, quin innumeris dicatis deos aetatibus, saeculis, cuncta quaecumque sunt anteire.
PL 5, 1017Aそこで私は問い、尋ねたい。本性においても、時においても、古さにおいても、より古いのは神々だと諸君には思われるのか、それとも人間か、それとも蜂、穀物、灌木、そのほかのものだと思われるのか。誰も疑うまい、諸君が、神々は数知れぬ年代と時代とをもって、存在するあらゆるものに先立つと言うであろうことを。
Quod si habet se ita, qui fieri per rerum naturam potest, ut ex rebus postea procreatis acciperent nomina ea quae sunt priora temporibus? aut tutelas sortirentur earum Dii rerum, quae nondum essent genitae, et in usum mortalibus attributae?
PL 5, 1017Aもしそうであるならば、事物の本性によって、時において先立つものが、後に生み出された事物からその名を受け取るなどということが、どうして起こりうるのか。あるいは、まだ生まれてもおらず、死すべき者たちの用に供されてもいない事物の守護を、神々がどうして割り当てられうるのか。
An numquid jamdudum sine nominibus Dii erant, et postquam res nasci, terrisque inesse coeperunt, his a vobis dignati sunt signis atque appellationibus nuncupari?
PL 5, 1017Aそれとも、神々は長らく名を持たずにいて、事物が生まれ地上に存在し始めた後になって初めて、諸君によってこれらの徴と呼び名で呼ばれるにふさわしいとされたのか。
Et unde scire potuistis quae nomina singulis inderetis, cum esse illos ignoraretis omnino, aut inesse potentias his certas: cum esset vobis similiter nescium, quisnam eorum quid posset, et cui rei deberet pro sui numinis potestate praeponi?
PL 5, 1017Bそして、諸君はいったいどこから、それぞれの神にどのような名を付すべきかを知ることができたのか。神々が存在することさえまったく知らず、彼らのうちに確かな力が宿ることも知らず、そのうちの誰が何をなしうるのか、またその神威の力に応じてどの事柄を司らせるべきかも、同じように分からなかったはずであるのに。
Liber IV, Caput IX
第IV巻 第IX章PL 5, 1018AQuid ergo, inquitis, hos deos nusquam esse gentium judicatis, sed falsis opinationibus constitutos? Non istud nos soli, sed veritas ipsa dicit, et ratio: et ille communis, qui est cunctis in mortalibus, sensus.
PL 5, 1018A「それでは」と諸君は言う、「お前たちは、これらの神々がこの世のどこにも存在せず、偽りの臆説によって立てられたものだと判断するのか」と。これを言うのは我々だけではなく、真理そのものであり、理であり、あらゆる死すべき者に共通のあの分別である。
Qui est enim qui credat esse deos Lucrios, et lucrorum consecutionibus praesidere, cum ex turpibus causis frequentissime veniant, et aliorum semper ex dispendiis constent?
PL 5, 1018A利得の神々ルクリイが存在し、利得の獲得を司ると信じる者が、いったい誰であろうか。利得はきわめてしばしば恥ずべき原因から生じ、つねに他人の損失によって成り立っているというのに。
Quis Libentinam, quis Liburnum libidinum superesse tutelis, quas jubet sapientia fugere, et quas mille per species propudiosa experitur et exercet obscoenitas?
PL 5, 1018Aリベンティナ、あるいはリブルヌスが、情欲の守護に当たっていると誰が信じるであろうか。知恵はその情欲を避けよと命じ、恥ずべき淫らさは千の様態をもってこれを試み行っているというのに。
Quis Limentinum, quis Limam custodiam liminum gerere, et janitorum officia sustinere: cum fanorum quotidie videamus, et privatarum domorum convelli et subrui: nec sine his esse flagitiosos ad lupanaria commeatus?
PL 5, 1018Bリメンティヌス、あるいはリマが、敷居の番をし、門番の務めを担っていると誰が信じるであろうか。我々は日々、聖所の敷居も、私人の家の敷居も、引き剥がされ掘り崩されるのを見ているし、その敷居を跨がずに淫らな者どもが娼館へ通うわけでもないのに。
Quis curatores obliquitatum Limos? quis Saturnum praesidem sativis? quis Montinum montium? quis segnium Murciam? quis ad extremum Deam Pecuniam esse credat, quam velut maximum numen vestrae indicant litterae donare annulos aureos, loca in ludis atque in spectaculis priora, honorum suggestus summos, amplitudinem magistratus, et quod maxime pigri ament, securum per opulentias otium.
PL 5, 1019Aリミ(斜めの神々)が歪みの世話をすると誰が信じるであろうか。サトゥルヌスが播種を司ると誰が信じるであろうか。モンティヌスが山々を司ると誰が信じるであろうか。ムルキアが怠惰な者たちを司ると誰が信じるであろうか。そして最後に、女神ペクニアが存在すると誰が信じるであろうか。諸君の文書は、この女神を最大の神威であるかのように、金の指輪を、競技や見世物における上席を、名誉の座の最高位を、政務官の権威の大きさを、そして怠け者たちがことのほか愛する、富による安穏な閑暇を与えるものだと示しているのだが。
Liber IV, Caput X
第IV巻 第X章PL 5, 1020AQuod si habere insistitis suos proprios praesides ossa, mella, et limina, caeteraque alia, quae vel cursim perstrinximus,vel nimietatis non attigimus taedio, licet consimili ratione mille alios Deos inducere, qui rebus innumeris debeant suam curam, custodiamque praebere.
PL 5, 1020Aもし諸君が、骨や蜜や敷居、そのほか我々がざっと触れるにとどめた、あるいは煩わしさのあまり触れずにおいた事柄が、それぞれ固有の守護神を持つと言い張るのであれば、同じ理屈によって、数え切れぬ事物にその配慮と守護とを与えねばならぬ、さらに千もの別の神々を持ち出してよいことになる。
Cur enim Deus praesit melli uni tantummodo, non praesit cucurbitis, rapis, non cunilae, nasturtio, non ficis, betaceis, caulibus?
PL 5, 1021Aなぜ神は、蜜だけを司って、瓜や蕪を司らないのか。薄荷や胡椒草を、無花果や甜菜やキャベツを司らないのか。
Cur sola meruerint ossa tutelam, non meruerint ungues, pili, caeteraque alia locis posita in obscuris, et verecundioribus partibus, et sunt casibus obnoxia plurimis, et curam magis deorum, diligentiamque desiderant?
PL 5, 1021Aなぜ骨だけが守護に値し、爪や毛や、隠れた恥ずかしい部位に置かれ、多くの災いにさらされ、それゆえいっそう神々の配慮と気配りとを必要とする、そのほかの部分は値しないのか。
Aut si et has dicitis partes suis agere sub tutelaribus divis, incipient totidem dii esse, quot res sunt: nec explicabitur ratio, cur non rebus omnibus divinae praesideant curae, si certas res esse, quibus praesint numina et provideant, dixeritis.
PL 5, 1021Aあるいは、もしこれらの部分もまたそれぞれ守護の神々のもとにあると諸君が言うのであれば、事物の数だけ神々が存在することになってしまう。そして、もし諸君が、神威が司り配慮する特定の事物というものがあると言うのであれば、なぜあらゆる事物を神の配慮が司らないのかという理由は、説明のしようがなくなるであろう。
Liber IV, Caput XI
第IV巻 第XI章PL 5, 1022AQuid dicitis, o patres novarum religionum, quid potestatum? Hoscine a nobis deos violari, et negligi sacrilego clamitatis, quiritaminique contemptu Lateranum Genium focorum, Limentinum praesidem liminum, Pertundam, Perficam, Nodutim Terensem? et quia non supplices Mutuno procumbimus atque Tutuno, ad interitum res lapsas, atque ipsum dicitis mundum leges suas et constituta mutasse?
PL 5, 1022A新たな宗教の父たちよ、また新たな権能の父たちよ、諸君は何を言うのか。我々が瀆聖的な侮りをもってこれらの神々を冒瀆し、蔑ろにしていると、諸君は声高に叫び、泣きわめくのか——炉の守護霊ラテラヌスを、敷居の守り手リメンティヌスを、ペルトゥンダを、ペルフィカを、ノドゥティスを、テレンシスを。また、我々がムトゥヌスとトゥトゥヌスの前にひれ伏し嘆願しないがゆえに、万物は破滅へと落ち込み、世界そのものがその法と定めを変えてしまったと諸君は言うのか。
At quin videte, perspicite, ne dum talia confingitis monstra, taliaque molimini, deos offenderitis certissimos, si modo sunt ulli, qui istius nominis mereantur sustinere atque habere fastigium, nec propter aliam causam mala ista, quae dicitis, ferveant, et quotidianis accessionibus inolescant.
PL 5, 1023Aだが、諸君はよく見るがよい、よく見きわめるがよい——このような怪物じみたものを作り上げ、このようなことを企てているうちに、まことに確かな神々を、もしそのような名にふさわしい高みを保ち持つ神が一柱でもあるならば、その神々を怒らせているのではないかと。そして、諸君の言うそれらの災いが激しく燃え盛り、日々の増加によって膨れ上がるのは、まさにそのほかならぬ理由からではないかと。
Cur ergo e vobis fortasse aliquis dixerit, esse falsum istos deos contendis? Et invocati ab haruspicibus parent, et suis acciti nominibus veniunt, et fidelia reddunt responsa quaerentibus?
PL 5, 1023A「それではなぜ」と諸君のうちの誰かはことによると言うであろう、「お前はこれらの神々が偽りであると主張するのか。彼らは臓卜官によって呼び求められれば従い、自らの名によって招かれれば来たり、問う者たちに真実の答えを返すではないか」と。
Possumus obtinere falsum esse quod dicitur, vel quod suspicionibus plenissima res tota est: vel quod multas quotidie praedictionum videmus, aut aliter cadere, aut in contrarios exitus frustrata exspectatione torqueri.
PL 5, 1023A我々は、言われていることが偽りであると立証しうる。それは、この事柄全体が疑わしさに満ちているからであり、また、我々が日々多くの予言が、あるいは違ったふうに落着し、あるいは期待を裏切られて正反対の結末へとねじ曲げられるのを見ているからである。
Liber IV, Caput XII
第IV巻 第XII章PL 5, 1024ASed sint, ut asseritis, vera, eamdem tamen facietis fidem Melloniam, verbi causa, vel Limentinum inserere se fibris, et ad rerum, quas quaeritis, significantias aptare?
PL 5, 1024Aだが、たとえ諸君が主張するとおりそれが真実であるとしても、たとえばメッローニアやリメンティヌスが、内臓の中に入り込み、諸君の問い求める事柄の徴に適合させると、諸君は同じように信じるのか。
Numquid illorum aliquando vidistis os, habitum, faciem? aut eadem haec possunt in pulmonibus, aut jecusculis conspici? Nonne accidere, fieri, licet astu dissimiletis, potest, ut alter pro altero subeat, fallens, ludens, decipiens, atque invocati speciem praestans?
PL 5, 1024A諸君は彼らの口や、姿や、顔をかつて見たことがあるのか。あるいは、これらが肺や肝臓のうちに見て取られうるのか。たとえ諸君が巧みに言い繕おうとも、ある者が別の者に成り代わり、欺き、翻弄し、たぶらかし、呼び求められた者の姿を装うということが、起こりもし、生じもするのではないか。
Si magi haruspicum fratres suis in accitionibus memorant antitheos saepius obrepere pro accitis: esse autem hos quosdam materiis ex crassioribus spiritus, qui deos se fingant, nesciosque mendaciis et simulationibus ludant: cur ratione non pari credamus hic quoque subjicere se alios pro eis qui non sunt, ut et vestras opinationes firment, et sibi hostias caedi alienis sub nominibus gaudeant?
PL 5, 1024Aもし臓卜官の同族である魔術師たちが、自分たちの召喚において、対抗神(アンティテオス)が招かれた神々に成り代わってしばしば忍び込むと語り、これらの者はより粗い質料からなる何らかの霊であって、自らを神と偽り、知らぬ者たちを偽りと見せかけとで翻弄するのだと語るのであれば、なぜ同じ理によって、ここでもまた、存在しない神々に成り代わって別の者どもが入り込み、諸君の臆説を確固たるものにしつつ、他人の名のもとに自分にいけにえが屠られるのを喜んでいるのだと、我々は信じてはいけないのか。
Liber IV, Caput XIII
第IV巻 第XIII章PL 5, 1025AAut si sic accipere rei novitate renuitis, unde vobis est scire, an sit unus aliquis, qui succedat pro omnibus quos invocatis, partibusque se cunctis locorum divisionumque supponens, multorum vobis speciem divorum praebeat et potestatum?
PL 5, 1025Aあるいは、もし諸君がこの事柄の目新しさゆえにそのように受け取ることを拒むのであれば、諸君が呼び求めるすべての神々に代わって現れ、あらゆる場所の区分や部分に自らを当てはめて、諸君に多くの神々や力あるものの姿を示している何か一柱の存在があるのかどうかを、諸君はいったいどこから知りえたのか。
Quisnam iste est unus? interrogabit. Forte possumus istum veris auctoribus dicere: sed ne nobis fidem habere nolitis, Aegyptios, Persas, Indos, Chaldaeos, Armenios interroget, omnesque illos alios, qui in interioribus viderunt et cognoverunt haec artibus: jam profecto discetis, quisnam sit Deus unus, vel sub eo qui plurimi, qui deos se fingant, et humani generis imprudentiam ludant.
PL 5, 1025A「その一柱とはいったい何者か」と誰かは問うであろう。おそらく我々は、真実の典拠に基づいてそれを語ることができよう。しかし、諸君が我々を信用しようとしないのであれば、エジプト人、ペルシア人、インド人、カルデア人、アルメニア人、そして、より内奥の術のうちでこれらの事柄を見て知ったそのほかすべての者たちに問うがよい。そうすれば諸君は、いかなる神が唯一の神であるか、あるいはその下にあって、自らを神と偽り、人類の無分別を弄んでいる数多くの者どもがいかなる者であるかを、まさしく知るであろう。
Jamdudum nos pudet ad eum locum venire, in quo risum tenere non possunt non tantum puerculi, et procaces, verum etiam serii, atque in moris tetrici asperitatem durati.
PL 5, 1026A我々はすでに久しく、この論点に至ることを恥じている。ここでは、幼子や生意気な者たちだけでなく、生真面目な者たち、いかつい気質の厳しさに凝り固まった者たちでさえも、笑いを堪えることができないのである。
Nam cum a doctoribus omnes nostris insinuatum acceperimus et traditum, in declinationibus deorum plurativos numeros non esse, quod essent dii singuli, nec communiter ire per plurimos uniuscujusque nominis proprietas quiret ( neque enim fieri per rerum naturam potest, ut quod unum est, fiat duo: et in diversas res eat unitas, ingenita simplicitate divisa ): immemores vos facti, et puerilium disciplinarum recordatione composita, et complures subditis vocabulis iisdem deos, et cum sitis alias in eorum numero restrictiores, multiplices eos rursus cognominum societate fecistis: quam quidem olim partem judicii acris viri, atque ingenio perspicaci, tam sermone italo explicuere, quam graeco.
PL 5, 1026A我々はみな教師たちから、神々の名の格変化には複数形というものが存在しない、なぜなら神々はおのおの単一の存在であり、それぞれの名に固有のものは、多くの者を通じて共通にわたることができないからだ、と教えられ、伝えられてきた(事物の本性上、一であるものが二となり、生まれながらに単純なる一が分かたれてさまざまなものへと分散するなどということは、起こりえないのだから)。しかるに諸君は、このことを忘れ、子供のころに習った学課の記憶を葬り去って、同じ名を宛がうことで神々を幾柱にも増やし、他の場合には彼らの数をより制限しているにもかかわらず、今度は添え名を共有させることによって、彼らをふたたび複数にしてしまった。この論点はかつて、鋭敏な判断力と明晰な才知を備えた人々が、イタリアの言葉でもギリシアの言葉でも詳しく説き明かしたところである。
Et dare nobis compendium potuisset resista, si non et aliquos videremus litterarum esse istarum expertes: et institutus a nobis sermo nos quoque compelleret nonnihil de his rebus, quamvis ab illis sumptum, commemoratumque, depromere.
PL 5, 1027Aもし我々が、これらの文書に通じていない者たちもいると気づかず、また我々が始めたこの論述そのものが、たとえ彼らから借り受け、彼らが述べたことであるとはいえ、これらの事柄について何ほどかを持ち出すよう我々をも迫るのでなかったならば、この事情〔底本は resista。res ista と読む〕は我々に近道を与えてくれたことであろう。
Liber IV, Caput XIV
第IV巻 第XIV章PL 5, 1028AAiunt igitur theologi vestri, et vetustatis absconditae conditores, tres in rerum natura Joves esse: ex quibus unus Aethere sit patre progenitus, alter Coelo, tertius vero Saturno, apud insulam Cretam et sepulturae traditus et procreatus.
PL 5, 1028Aかくして諸君の神学者たち、また隠された古代の伝承の創始者たちは言う——事物の本性のうちに三柱のユピテルが存在する、と。そのうち一柱はアエテル(天上気)を父として生まれ、もう一柱はカエルス(天)を父として生まれ、そして第三のユピテルはサトゥルヌスを父として、クレタ島において生まれ、また葬られたのだ、と。
Quinque Soles, et Mercurios quinque: ex quibus, ut referunt, Sol primus Jovis filius dicitur, et Aetheris habetur nepos; secundus aeque Jovis filius, et Hyperiona proditus genetrice; tertius Vulcano, non Lemnio, sed Nili qui fuerit filius, quartus Jalysi pater, quem Rhodi peperit heroicis temporibus Acantho; quintus Scythici regis et versipellis habetur Circae.
PL 5, 1028Aまた、五柱の太陽神と五柱のメルクリウスが存在する、と。そのうち、伝えるところによれば、第一の太陽神はユピテルの子と言われ、アエテルの孫とされる。第二の太陽神も同じくユピテルの子であり、母をヒュペリオナとする。第三の太陽神は、レムノスのウルカヌスではなく、ナイル川の子であったウルカヌスの子である。第四の太陽神はイアリュソスの父であり、英雄の時代にロドス島でアカントがこれを産んだ。第五の太陽神は、スキュティアの王と、姿を変える女キルケーとの子であるとされる。
Jam Mercurius primus, qui in Proserpinam dicitur genitalibus adhinnivisse subrectis, supremi progenies Coeli est. Sub terra est alter, Trophonius qui esse jactatur.
PL 5, 1029Aさて、プロセルピナに対して勃起した性器をもっていなないたと言われる第一のメルクリウスは、至高のカエルスの子孫である。第二のメルクリウスは地下にあり、トロフォニオスがそれであると誇り伝えられている。
Maia tertius matre, et Jove procreatus sed tertio; quartus soboles Nili est, cujus nomen Aegyptia gens horret et reveretur expromere. Quintus Argi est interemptor, fugitivus, atque exul, et proditor apud Aegyptum litterarum.
PL 5, 1029A第三のメルクリウスは、マイアを母とし、第三のユピテルを父として生まれた。第四のメルクリウスはナイル川の子孫であり、エジプトの民はその名を口にすることを畏れ、慎んで避ける。第五のメルクリウスはアルグスを殺した者であり、逃亡者、追放者であって、エジプトで文字を伝えた者である。
Sed et Minervae, inquiunt, sicut Soles et Mercurii, quinque sunt; ex quibus prima non virgo, sed ex Vulcano Apollinis procreatrix; Nili altera proles, et quae esse perhibetur Aegyptia Sais.
PL 5, 1030Aしかし、太陽神やメルクリウスと同様に、ミネルウァもまた五柱いる、と彼らは言う。そのうち第一のミネルウァは処女ではなく、ウルカヌスによってアポロを産んだ女である。第二のミネルウァはナイル川の子孫であり、エジプトのサイスの女神であるとされる。
Stirps Saturni tertia est, et quae usum excogitavit armorum; Jovis quarta progenies, quam Messenii Coryphasiam nuncupant; et quae Pallantem occidit patrem incestorum appetitorem, est quinta.
PL 5, 1030A第三のミネルウァはサトゥルヌスの血統であり、武器の使用を考え出した女神である。第四のミネルウァはユピテルの子孫であり、メッセニア人はこれをコリュファシアと呼ぶ。そして、近親相姦を求めた父パラースを殺した女神が、第五のミネルウァである。
Liber IV, Caput XV
第IV巻 第XV章PL 5, 1031AAc ne longum videatur, et nimium, minutatim velle capita ire per singula, aiunt iidem Theologi quatuor esse Vulcanos, et tres Dianas, Aesculapios totidem, et Dionysios quinque, ter binos Hercules, et quatuor Veneres, tria genera Castorum, totidemque Musarum, pinnatorum Cupidinum trigas, et quadrigas Apollinarium nominum; quorum similiter genitores, similiter matres, loca quibus nati sunt, indicant, et originem singulorum suis cum prosapiis monstrant.
PL 5, 1031Aそして、事々細かに一つひとつを取り上げることが長々しく煩わしいと思われぬように言えば、同じ神学者たちは、四柱のウルカヌスと三柱のディアナ、同じ数のアエスクラピウス、五柱のディオニュソス、二柱ずつ三組のヘラクレス、四柱のウェヌス、三種のカストル、それと同じ数のムーサたち、翼を持つクピドの三柱組、そして四つのアポロという名を挙げる。そして同様に、それぞれの父を、それぞれの母を、生まれた場所を示し、おのおのの由来をその系譜とともに明らかにする。
Quod si verum et certum est, et ex rei cognitae asseveratione monstratur; aut omnes dii non sunt, quoniam plures sub eodem nomine quemadmodum accepimus, esse non possunt; aut si aliquis ex his est, ignorabitur et nescietur; quia sit consimilium nominum confusione caecatus.
PL 5, 1031Aもしこれが真実かつ確実であり、知られた事柄の確言によって示されるのであれば、あるいはすべての神々は存在しないことになる。なぜなら、我々が教えられたとおり、同じ名のもとに複数の者が存在することはできないからである。あるいは、もしこれらのうちの一柱が実在するのだとしても、それがいずれであるかは知られず、分からぬままとなるであろう。似通った名の混同によって見分けがつかなくなるからである。
Atque ita per vos ipsos, quamvis fieri nolitis, efficitur, ut haesitet religio conturbata; neque habeat finem certum, in quem dirigere se possit, nullis elusa ambiguitatis erroribus.
PL 5, 1032Aかくして、諸君自身によって、たとえ諸君がそれを望まないとしても、宗教は混乱し、ためらうことになる。そして、いかなる曖昧さの誤りにも惑わされずに向かうべき確かな目標を、宗教は持てなくなるのである。
Liber IV, Caput XVI
第IV巻 第XVI章PL 5, 1032AFingite nos enim vel auctoritate idonea motos, vel violentia terroris vestri, induxisse in animum Minervam, verbi causa, sacris vobis solemnibus et ritu velle adorare vulgato; res si cum divinas apparamus, aggredimurque aris flammantibus sua reddere constituta, Minervae omnes advolent, ac de istius nominis possessione certantes poscant sibi singulae apparatum illum sacrorum reddi; quid in medio faciemus nos animal tenue, vel in partes quas potius pii muneris officia transferemus?
PL 5, 1032Aたとえば、我々がしかるべき権威に動かされたか、あるいは諸君の脅迫の暴力によって、心のうちにミネルウァを迎え入れ、諸君の厳粛な祭儀と広く行われている儀式をもって崇拝しようと望んだと想定してみよ。もし我々が神事の支度を整え、燃え盛る祭壇のもとでその定めの捧げ物を返そうと取りかかるならば、ミネルウァたちがみな飛来し、この名の所有権を争って、おのおのがその祭儀の備えを自分に返すよう求めるであろう。そのとき、この間に立たされた弱い生き物にすぎぬ我々は、何をなすべきか。あるいは、むしろこの敬虔な捧げ物の務めを、いずれの側に振り向けるべきか。
Dicet enim forsitan prima illa, quam diximus, meum nomen est Minervae, cum numine, quae Apollinem genui, quae Dianam, et ex mei uteri foetu coelum numinibus auxi, et deorum numerum multiplicavi.
PL 5, 1032Bおそらく我々が先に述べた第一のミネルウァは、こう言うであろう。「ミネルウァという名は私のものである。私はアポロを生み、ディアナを生んだ神威であって、私の胎の実りによって天を神威で満たし、神々の数を増やしたのだ」と。
Immo, inquiet quinta Minerva, tu tinnis, quae marita, et puerpera toties castitatis purae imminuta es sanctitate? Nonne vides in Capitoliis omnibus virginaleis esse species Minervarum, nec nuptarum his formas ab artificibus cunctis dari?
PL 5, 1033A「いや」と第五のミネルウァは言うであろう、「お前は虚しく騒ぎ立てているにすぎぬ。既婚の女であり、幾たびも子を産んだ女であるお前は、純潔なる貞潔の聖性をそれだけ損なわれているではないか。あらゆるカピトリウムにおいて、ミネルウァたちの姿は処女のものであり、既婚の女の姿をあらゆる工匠がこれに与えることはないと、お前は気づかないのか」と。
Desiste igitur nomen juris tibi asciscere non tui. Nam Minervam me esse genitore ex Pallante procreatam, testis omnis est poetarum chorus, qui Palladam me nuncupat, derivato a patre cognomine.
PL 5, 1033A「されば、お前のものでない権利の名を我がものとしようとするのはやめよ。私こそが、パラースを父として生まれたミネルウァであることは、詩人たちの合唱団すべてが証人である。彼らは父の名から導かれた添え名をもって、私をパラースと呼んでいるのだから」と。
Quid dicis, inquiet secunda haec audiens: Ergone Minervium nomen tu fers parricida petulans, et ex amoris incesti contaminatione polluta? quae dum te fucis, atque artibus excolis meretriciis, jam patris in te mentem furialibus plenam cupiditatibus excitasti.
PL 5, 1033Aこれを聞いて第二のミネルウァは言うであろう。「何を言うのか。ならば、放縦なる父殺しの女であり、近親相姦の愛の汚れに穢れたお前が、ミネルウァの名を担うというのか。お前は化粧と娼婦の術とをもって身を飾りたてているうちに、狂おしい欲望に満ちた父の心を、自分に対して掻き立ててしまったのだ」と。
Perge igitur, aliud tibi quaere signum: nam mea res ista est, quam Nilus maximus fluminum aquis generavit ex liquidis, et in virgineos habitus roris concretione conduxit.
PL 5, 1034A「されば行くがよい、別の徴を自分のために探すがよい。この名は私のものである。川々のうちで最も大いなるナイルが、その流れる水から私を生み、露の凝結によって処女の姿へと形づくったのだから」と。
Quod si fidem inquiris facti, Aegyptios et ego testes dabo, quorum Neith lingua dicor, Platonis testificante Timaeo.
PL 5, 1034A「もしお前がこの出来事の真実性を求めるならば、私もまたエジプト人たちを証人として差し出そう。彼らの言葉では私はネイトと呼ばれており、プラトンの『ティマイオス』がそれを証している」と。
Quid deinde arbitramur fore? desistetne et illa Minervam se dicere, cui Corifasiae nomen est, vel ex Corifae matris signo, vel quod ex vertice summo Jovis parmam ferens emicuit, atque armorum accincta terroribus?
PL 5, 1034Aそれでは次にどうなると我々は考えるべきか。コリュファシアという名を持つ女——母コリュペーの徴によるにせよ、あるいはユピテルの頭の頂から、楯を手にして武具の脅威を身にまとって躍り出たことによるにせよ——彼女もまた自らをミネルウァと呼ぶことを断念するであろうか。
Aut illam, quae tertia est, cessuram patienter nomen, et non dictis talibus habituram rationem sui, et primarum arrogantiam refutaturam?
PL 5, 1034Aあるいは、第三のミネルウァが、辛抱強くこの名を譲り、このような言葉によって自分の言い分を持たず、最初のミネルウァたちの傲慢を論駁しないままでいるであろうか。
Itane tu audes majestatem tibi mei nominis usurpare Sai, ex coeno et ex gurgitibus prodita, coagulataque limosis? at tibi tu aliam dignitatem assume, deam quae de vertice procreatam mentiris te Jovis, et rationem te esse mortalibus ineptissimis suades?
PL 5, 1034A「サイスの女よ、お前は泥と渦から生まれ、泥土によって凝り固まった身でありながら、私の名の威厳をわがものとしようと、よくもそんな大胆なことをするのか。お前は別の尊厳を自分に取るがよい——ユピテルの頭から生まれたと偽り、この上なく愚かな死すべき者どもに、自分こそが理性であると説き伏せている女よ」と。
Ex capite conceptos filios procreat? ut arma quae gestas, procudi possent et fabricari, in verticis ipsius cavo officina fabrilis fuit, incudes, mallei, fornaces, folles, carbones et forcipes? aut si verum est quod asseveras, rationem te esse, desiste tibi nomen id, quod meum est, vindicare, nam quam dicis ratio, non est species numinis certa, sed obscurarum intelligentia causarum.
PL 5, 1035A頭から子を身ごもり産むというのか。お前が身につけている武具が鍛えられ作られるために、まさにその頭の頂のうろのうちに、鍛冶場が——金床が、槌が、炉が、鞴が、炭が、火挟みがあったというのか。あるいは、もしお前が主張するとおり、お前が理性であるというのが真実であるならば、私のものであるこの名を自分のものとして主張するのはやめよ。なぜなら、お前が理性と呼ぶものは、確かな神威の姿ではなく、隠された原因についての知解にすぎないのだから。
Si ergo, ut diximus, officia nobis adeuntibus religiosa Minervae adsint quinque, ac de hujus nominis proprietate rixantes, sibi quaeque desideret aut thuris suffimenta libari, aut ex pateris aureis inferia vina defundi, quo disceptatore, quo judice controversias tollemus tantas? aut quis quaesitor, quis arbiter cervicibus tantis erit, qui inter personas hujusmodi, aut vindicias justas dare, aut sacramenta conetur pronuntiare non justa?
PL 5, 1035Aかくして、我々が先に述べたとおり、我々が祭祀の務めに赴くとき、五柱のミネルウァが居合わせ、この名の帰属をめぐって争い合い、おのおのが乳香の焚き物が自分に献じられること、あるいは金の献酒盃から献酒の酒が注がれることを望むのであれば、いかなる調停者、いかなる裁定者によって、我々はこれほど大きな争いを取り除けようか。あるいは、これほどの重荷に耐える首を持ち、このような当事者たちの間で、いずれに正当な仮占有を与えるかを決しようとし、あるいはいずれの供託金が正当ならぬかを宣しようとする糾問官、審判者が、いったい誰であろうか。
Nonne potius ibit domum, seseque abstinens ab negotiis talibus tutius esse arbitrabitur nihil horum contingere, ne aut uni dando, quod omnium est, inimicas efficiat caeteras, aut stultitiae crimen incurrat, si id attribuat cunctis, quod esse oportebat unius?
PL 5, 1036Aむしろ彼は家に帰り、このような事柄には関わらぬようにして、これらのいずれにも手を触れぬことのほうが安全であると考えるのではないか。すべての者のものであるものを一柱に与えれば、他の者たちを敵に回すことになり、逆にひとりのものであるべきものをすべての者に帰せば、愚かしさという罪状を負うことになるからである。
Liber IV, Caput XVII
第IV巻 第XVII章PL 5, 1036APossumus haec eadem de Mercuriis, Solibus, immo de aliis omnibus quorum numeros tenditis et multiplicatis, expromere.
PL 5, 1036A我々は、メルクリウスたちや太陽神たちについても、いや、諸君がその数を引き延ばし増やしているそのほかすべての神々についても、これと同じことを述べることができる。
Sed satis est ex uno rationem in caeteris eamdem esse scire: et ne forte prolixitas fastidium audientiae pariat, cessabimus ire per singula, ne dum vos arguimus nimietatis, loquacitatis immodicae suscipiamus et nos culpam.
PL 5, 1036Aだが、一つの例から、そのほかのすべてについても同じ理が当てはまることを知れば十分である。そして、長広舌が聞き手の倦怠を生まぬように、我々は一つひとつを取り上げていくことをやめよう。諸君を度を越していると論難しつつ、我々自身が節度なき饒舌の咎を負うことのないように。
Quid dicitis o isti, qui ad deorum nos cultus membrorum laniatibus invitatis, et suscipere nos cultum vestrorum compellitis numinum? Possumus difficiles non esse, si modo aliquid nobis dignum tanti nominis opinione monstretur.
PL 5, 1037A諸君は何を言うのか——我々を、手足を切り裂くことをもって神々の崇拝へと誘い、諸君の神威への崇拝を受け入れるよう強いる者たちよ。我々は、これほどの名にふさわしいものが何か我々に示されさえすれば、意固地であることをやめられるのだ。
Ostendite nobis Mercurium, sed unum: date Liberum, sed unum: unam Venerem, atque unam similiter Dianam. Nam esse Apollines quatuor, aut tres Joves, numquam nobis facietis fidem: nec si testem ipsum citetis Jovem, aut Pythium constituatis auctorem.
PL 5, 1037A我々にメルクリウスを示すがよい、ただし一柱だけを。リベルを与えよ、ただし一柱だけを。ウェヌスを一柱、そして同じくディアナも一柱だけを。四柱のアポロが、あるいは三柱のユピテルが存在するなどということを、諸君は決して我々に信じさせることはできないであろう。たとえ諸君がユピテル自身を証人として呼び出そうとも、あるいはピュティオスの神、すなわちデルポイのアポロを典拠として立てようとも。
Liber IV, Caput XVIII
第IV巻 第XVIII章PL 5, 1037ASed ex diverso, nescio quis, unde, inquit, scimus, an explorata et cognita theologi scriptitarint, an, ut visum est, atque sedit, libidinosam extulerint fictionem?
PL 5, 1037Aしかし、これに対して、何者とも知れぬ誰かがこう言うであろう。「我々はどこから知りえようか、神学者たちが確かめられ知られた事柄を書き記したのか、それとも、思いつくままに、気に入るがままに、放縦な作り話を書き上げたのかを」と。
Nihil istud ad causam: nec sermonis istius in eo est ratio constituta, utrumne res ita sint, theologorum ut indicant scripta, an aliter se habeant, et multo dissociatae discrimine: nobis enim satis est rebus de publicatis loqui, neque quaerere quid sit in vero, sed refutare, convincere id, quod in medio positum est, atque opinatio concepit humana.
PL 5, 1037Bそれはこの論点には関わりない。この論述の理は、神学者たちの著作が示すとおりに事柄がそうであるのか、それとも大きく異なった仕方でまったく別であるのか、というところに置かれてはいないのである。我々にとっては、公にされている事柄について語ることで十分であり、真実において何であるかを問うのではなく、公然と置かれ、人間の臆説が抱いているそのことを論駁し、論破することを求めているのである。
Sed si mendaces illi, vos, veritas quae sit, exponite et irrefutabile aperite secretum. Et qui fieri potis est, remotis magisteriis litterarum? Quid est enim quod dici de immortalibus diis possit, quod non ex hominum de his scriptis ad humanas pervenerit notiones?
PL 5, 1037Bしかし、もし彼らが偽りを語っているのだとすれば、諸君こそが、真理とは何であるかを明らかにし、反駁されえぬ秘密を開示せよ。しかるに、文書という師の教えを取り去ってしまえば、それがどうして可能でありえようか。不死なる神々について語りうることのうち、人間がこれらについて書いたものから人間の知識へと届いたのではないものが、いったい何かあるのか。
Aut quidquam vos ipsi de illorum ritibus potestis, caerimoniisque narrare, quod relatum in litteras non sit, et scriptorum commentariis publicatum? aut si ponderis existimatis nullius haec esse, aboleantur omnes libri, quos de diis habetis compositos theologorum, pontificum, nonnullorum etiam philosophiae deditorum: quinimmo potius fingamus ab exordio mundi nullum aliquando mortalium scripsisse de diis quidquam: experiri volumus, et cupimus scire, an mutire, an hiscere deorum in mentione possitis, an concipere eos mente, quos in animis vestris nullius scripti informaverit notio.
PL 5, 1037Bあるいは、諸君自身は、彼らの祭儀や儀礼について、文書に記されず、著作家たちの注解書によって公にされてもいない何事かを語ることができるのか。もし諸君が、これらのことを何の重みもないものと考えるのならば、神学者や大神官団、さらには哲学に身を捧げた幾人かの者たちが神々について著した書物すべてを、廃棄するがよい。いや、それどころか、世界の始まりよりこのかた、いかなる死すべき者も神々について何ひとつ書かなかったと想定してみよう。我々は試みたく思い、知りたく願う——諸君は神々について、何かをつぶやくことも、口を開くこともできるのか、いかなる文書の知識も諸君の心のうちに形づくらなかった神々を、心に思い描くことができるのか、と。
Cum vero nomina, et potentias illorum suggerentibus vobis libris addidicisse vos constet, iniquum est detrahere litteris his fidem, quarum ea quae dicitis testimonio atque auctoritate firmatis.
PL 5, 1038Aしかるに、諸君が彼らの名とその力とを、諸君に教え示した書物によって学び知ったことは明らかである以上、諸君の語ることをその証言と権威とによって確固たるものにしているまさにその文書から、信頼性を奪い取ることは不当である。
Liber IV, Caput XIX
第IV巻 第XIX章PL 5, 1038BNisi forte haec falsa, et ea, quae a vobis dicuntur, erunt vera. Quo argumento, quo signo?
PL 5, 1038Bことによると、これらは偽りであり、諸君によって語られていることこそが真実であるということになるのだろうか。いかなる論拠によって、いかなる徴によって、そう言えるのか。
Cum enim homines utrique, et qui haec, et illa commentati sunt, fuerint, et de rebus incertis ab utraque sit disputatum parte: arrogantis est dicere, id quod tibi placeat esse verum, quod vero animum laedit, id libidinis et falsitatis arguere.
PL 5, 1038Bというのも、これらのことを著した者たちも、あれらのことを著した者たちも、いずれも人間であり、不確かな事柄について双方の側から論じられてきたのであるから、自分の気に入るところを真実であると言い、自分の心を害するところを放縦と偽りの咎ありとして非難するのは、傲慢な者のなすことである。
Per humani generis jura, atque ipsius mortalitatis consortia, cum auditis et legitis: Ex illo, atque ex illa matre Deus ille est proditus: nonne animi vestri sensus tangit humanum nescio quid dici, et ex terreni generis humilitate proficiscens? aut cum esse arbitramini vos ita, sollicitudinem concipitis nullam, ne offensionis aliquid apud ipsos, quicumque sunt, contrahatis deos: quod ex turpi concubitu creditis, atque ex seminis jactu ignoratam sibi ad lucem beneficiis obscoenitatis exisse?
PL 5, 1038B人類の掟にかけて、また死すべき者そのものの仲間にかけて問いたい。諸君が「かの神は、かの父と、かの母から生まれ出た」と聞き、読むとき、そこに人間的な何かとも知れぬものが語られており、地上の生まれの卑しさから発したものだと、諸君の心の分別は感じないのか。あるいは、諸君がそう考えているとして、いかなる者であれ神々のもとで何らかの不興を買うことになりはしないかという懸念を、いっさい抱かないのか。それは、恥ずべき交わりから、そして種の放出から、猥りがましさの働きによって、それまで知られなかった光のもとへと生まれ出たと諸君は信じているのだから。
Nos enim, ne quis forte existimet ignorare, nescire, quid istius nominis conveniat dignitati, sane nativitatis expertes deos esse oportere censemus: aut si aliquos ortus habent, a Domino rerum ac principe, rationibus quas ipse novit, ipsos ducimus atque existimamus esse missos, immaculatos, castissimos, puros, nescientes quae sit foeditas ista coeundi, et usque ad illos ipsos principali procreatione finita.
PL 5, 1039A我々についていえば——誰かがことによると、我々がこの名の尊厳にふさわしいことを知らず、分からずにいると考えることのないように言っておくが——我々は、神々はまさしく生誕というものを免れているべきだと考えている。あるいは、もし彼らが何らかの生まれを持つのだとすれば、我々は、彼らが事物の主にして首長なる方によって、その方御自身が知るところの理によって遣わされた者であり、汚れなく、この上なく貞潔で、清らかであり、あの交わりの汚らわしさとは何であるかを知らず、かの首長なる方による産出は彼ら自身のところまでで終わっているのだと、見なし考えるのである。
Liber IV, Caput XX
第IV巻 第XX章PL 5, 1039AAt vero vos contra, majestatis immemores et sublimitatis tantae, eas illis adjungitis nativitates, ortusque eos adscribitis, quos ingeniis lautioribus homines et execrationi habeant et horrori.
PL 5, 1039Aしかるに諸君はこれとは反対に、あの威厳とこれほど大いなる崇高さを顧みず、彼らにそのような誕生を結びつけ、そのような出自を書き加えている。それは、より優れた才知を持つ人間であれば呪うべきもの、恐るべきものとするたぐいの出自である。
Ex Ope, inquitis, matre, et ex genitore Saturno, cum suis est natus Diespiter fratribus. Uxores enim dii habent, atque in conjugalia foedera conditionibus veniunt ante quaesitis? usu, farre, coemptione, genialis lectuli sacramenta condicunt? habent speratas, habent pactas, habent interpositis stipulationibus sponsas?
PL 5, 1040A母オプスから、そして父サトゥルヌスから、その兄弟たちとともにディエスピテル(ユピテルの古名)が生まれた、と諸君は言う。神々には妻があるというのか。そして彼らは、あらかじめ求められた条件のもとで婚姻の契りを結ぶのか。使用婚(ウスス)、麦粥婚(コンファレアティオ)、模擬売買婚(コエンプティオ)によって、婚床の誓いを取り決めるのか。彼らには望みをかけた女があり、契りを交わした女があり、取り交わされた誓約によって定められた許婚の女があるのか。
Et quid de ipsis conjunctionibus loquimur? quando et quosdam nuptias celebrasse, et festas habuisse frequentias dicitis, et lusisse in his deas: et quod participes fescenninorum non essent, perturbasse discordiis omnia; et in humanum in posterum genus exitiorum sevisse discrimina?
PL 5, 1040Aそして、その結合そのものについて何を語ろうか。ある者たちは婚礼を執り行い、祝いの集いを催し、女神たちがその席で戯れたと諸君は言う。そして、その女神たちは、フェスケンニナ(婚礼の戯れ歌)にあずからなかったがゆえに、すべてを不和によってかき乱し、後の世の人類にまで滅びの禍いを蒔いたとも言う。
Liber IV, Caput XXI
第IV巻 第XXI章PL 5, 1041ASed in caeteris forsitan minus hujus eluceat turpitudinis foeditas. Ergone ille rector poli, pater deorum et hominum, supercilio et nutu totum motans et tremefaciens coelum, ex viro concretus et foemina est?
PL 5, 1041Aだが、他の者たちにおいては、この醜行のいまわしさはさほど際立たないかもしれない。ではあの天の支配者、神々と人間たちの父、眉ひとつ、頷き一つで天全体を揺り動かし震わせる者は、男と女から形づくられたというのか。
Et nisi ambo sexus in obscoenas dissolverentur copulatis corporibus voluptates, Jupiter ille maximus non esset, et usque ad hos dies, et regem numina non haberent, et coelum sine domino staret?
PL 5, 1041Aそして、もし両の性が肉体を交えて猥らな快楽のうちに溶け崩れることがなかったなら、あの至高のユピテルは存在しなかったであろうし、今日に至るまで神々は王を持たず、天は主なきままに立っていたであろうか。
Et quid Jovem miramur ex foeminae effusum dictitare vos alvo, quando auctores vestri et nutricem habuisse conscribunt, et ex alieni uberis alimonia mox traditam retinuisse vitam? Quid dicitis, o viri?
PL 5, 1041Aそして、諸君がユピテルを女の胎から流れ出た者だと繰り返し言うのを、我々はなぜ驚くべきであろうか——諸君の著者たちは、彼が乳母を持ち、他人の乳房の乳によって、託されたばかりのその命を保ったと書き記しているというのに。諸君は何と言うのか、男たちよ。
Ergone, iterum dicam, tonans, fulgens, et fulminans, et nubila terribilia conducens, suxit fluenta mammarum, vagitum edidit, repsit, atque, ut fletum exponeret ineptissime tractum, crepitaculis obticuit auditis, et ad somnos inductus est in mollissimis cunis jacens, et vocibus delinitus infractis?
PL 5, 1041Aではもう一度言おう。轟き、閃き、雷を放ち、恐ろしい雲を引き連れる者が、乳房の流れを吸い、産声をあげ、這い回り、そしてこの上なく愚かしく長引かせた泣き声をやめるために、がらがらの音を聞いて泣きやみ、このうえなく柔らかな揺りかごに横たわって眠りに誘われ、途切れがちな声にあやされたというのか。
O deorum assertio religiosa! o amplitudinis metuendae venerabilem monstrans atque insinuans dignitatem! siccine apud vos, quaeso, supernarum nascitur eminentia potestatum? his in lucem prodeunt generationibus dii vestri, quibus asini, porci, canes, quibus immunda haec omnis conceptatur et genitur terrenarum proluvies bestiarum?
PL 5, 1042Aおお、神々についての敬虔な主張よ。おお、畏るべき偉大さの、崇めるべき尊厳を示し、しみ込ませることよ。諸君のもとでは、天上の力あるものたちの卓越性は、まさにこのようにして生まれるというのか。諸君の神々は、驢馬や豚や犬が、そして地上の獣たちのこの汚れた排出物すべてが宿され生まれるのと同じこの出生によって、世に出るというのか。
Liber IV, Caput XXII
第IV巻 第XXII章PL 5, 1042ANec contenti hos coetus gravitati attribuisse Saturniae, etiam ipsum regem mundi flagitiosius liberos procreasse, quam ipse est natus atque editus, praedicatis.
PL 5, 1042Aそして諸君は、これらの交わりをサトゥルヌスの威厳に帰するだけでは満足せず、世界の王その人が、自らが生まれ世に出されたときよりもいっそう恥ずべき仕方で子らをもうけた、とまで言い立てる。
Ex Hyperiona, inquitis, matre et Jove Jaculatore fulminis, Sol aureus et flagrantissimus natus est; ex Latona et eodem Arquitenens Delius, et Sylvarum agitatrix Diana; et Leda et eodem Castores, graece Dioscoris nomen est; ex Alemena et eodem Hercules ille Thebanus, quem clava pellisque tutatae sunt; ex Semela, atque ipso, Liber, qui Bromius dicitur, et ex femine iterum natus patris; ex ipso rursus, et Maia, Mercurius ore facundus, et gestator affabilium colubrarum.
PL 5, 1042A母ヒュペリオナと、雷を投げつける者ユピテルとから、黄金に輝くこのうえなく燃え盛る太陽が生まれた、と諸君は言う。ラトナと同じ彼とから、弓を手にするデロスの神、そして森を狩り立てる者ディアナが生まれた。レダと同じ彼とから、カストルたち、ギリシア語ではディオスクロイという名の者たちが生まれた。アルクメネと同じ彼とから、棍棒と獅子の皮とに守られたあのテーバイのヘラクレスが生まれた。セメレと彼自身とから、ブロミオスと呼ばれるリベル、すなわち父の腿から再び生まれた者が生まれた。彼自身とマイアとから、再び、口達者なメルクリウス、人なつこい蛇どもを携える者が生まれた。
Potest ulla gravior contumelia Jovi vestro infligi, aut quidquam est aliud, quod labefactet, aut destruat deorum principis auctoritatem, quam quod eum creditis voluptatibus aliquando libidinosis victum, et in foemineos appetitus inflammati pectoris incaluisse fervore?
PL 5, 1043A諸君のユピテルに、これより重い侮辱を加えることができようか。あるいは、彼をかつて情欲の快楽に打ち負かされた者と信じ、燃え上がる胸の熱情によって女への欲望に燃え立った者と信じること以上に、神々の頭領たる者の権威を揺るがし、打ち崩すものが他にあろうか。
Et quid regi Saturnio matrimoniis fuerat cum alienis rei? Non illi fuerat satis Juno, nec sedare impetum cupiditatum in regina poterat numinum, cum nobilitas eam commendaret tanta, facies, oris dignitas, et ulnarum nivei marmoreique candores?
PL 5, 1043Aそして、サトゥルヌスの子であるあの王に、他人の婚姻と何の関わりがあったというのか。彼にはユノで十分ではなかったのか。神々の王妃において、これほどの高貴さ、容姿、顔だちの気品、雪のごとく大理石のごとき白さの両腕が彼女を推賞していたというのに、彼は欲望の激情を鎮めることができなかったのか。
An uxore contentus haud una, concubinis, pellicibus, atque amiculis delectatus impatientiam suam spargebat passim, ut babecali adolescentes solent, salax Deus, et canus ex infinitis corporibus flaccescentium voluptatum restituebat ardorem?
PL 5, 1044Aそれとも、ただ一人の妻に満足せず、妾たちや愛人たちや情婦たちを喜びとし、放蕩者の若者たち〔babecali は稀な語で語義が定まらない。文脈から放蕩者の意と解した〕がするように、その抑えのきかなさをあちこちにまき散らし、好色な神は、白髪になりながらも、数知れぬ肉体によって、萎えゆく快楽の熱情を蘇らせていたのか。
Quid dicitis, o impii, vel quas de vestro Jove opinionum confingitis foeditates? Ita non animadvertitis, non videtis, cujus eum notetis probri, cujus criminis constituatis auctorem, vel quas in eum labes flagitiorum, quantas coacervetis infamias?
PL 5, 1044A諸君は何を言うのか、不敬虔な者たちよ。諸君は、自分たちのユピテルについて、どれほどのいまわしい臆説を作り上げているのか。諸君は、彼にどのような恥辱の印を刻みつけ、どのような犯罪を犯した者として立てているのか、彼の上にどれほどの汚行の汚点を、どれほど多くの悪評を積み重ねているのか、気づいていないのか、見えていないのか。
Liber IV, Caput XXIII
第IV巻 第XXIII章PL 5, 1044AAd libidinem homines proni, atque ad voluptatum blanditias naturae infirmitate proclives, adulteria tamen legibus vindicant, et capitalibus afficiunt eos poenis, quos in aliena comprehenderint foedera genialis se lectuli expugnatione jecisse.
PL 5, 1044A情欲に傾きやすく、本性の弱さゆえに快楽の甘言へと向かいがちな人間でさえ、姦通は法によって罰し、他人の婚姻の契りのうちに、婚床を攻め落とすことで身を投じたと知れた者たちには、死刑をもって処する。
Subsessoris et adulteri persona cujus esset turpitudinis, notae cujus, regum maximus nesciebat, et speculator ille, ut fama est, bene meritorum, ac pessime, quidnam deceret se velle rationibus pectoris non perspiciebat amissis.
PL 5, 1045A待ち伏せする者、姦夫という役柄がいかなる恥辱の、いかなる汚名のものであるかを、王たちのうち最も偉大な者は知らずにいた。そして、噂に言うところでは、善き功をなす者たちをも、このうえなく悪しき功をなす者たちをも見張っているというあの者は、胸の分別を失って、自分が何を欲するのがふさわしいかを見きわめてはいなかった。
Et tolerari forsitan male tractatio haec posset, si eum saltem personis conjungeretis comparibus, et adulter a vobis immortalium constitueretur dearum.
PL 5, 1045Aそして、もし諸君が彼を、せめて対等な相手と結びつけ、不死なる女神たちの姦夫として立てるのであれば、この扱いもあるいは辛うじて耐えられたであろう。
In humanis vero corporibus quidnam, quaeso, inerat pulchritudinis, quid decoris, quod irritare, quod flectere oculos posset in se Jovis?
PL 5, 1045Aだが、人間の肉体のうちに、いったいどのような美しさが、どのような麗しさがあって、ユピテルの目を掻き立て、その目を自分の方へ振り向かせることができたというのか。
Cutes, viscera, pituita, atque omnis illa proluvies intestinorum sub involucris constituta, quam non modo Lynceus ille penetrabili acie possit horrescere, verum etiam quivis alter sola vel cogitatione vitare.
PL 5, 1045A皮膚、内臓、粘液、そして覆いの下に据えられたあの臓腑のあらゆる汚物——それは、あの鋭い眼力を持つリュンケウスでさえ身震いするだけでなく、他の誰であれ、ただ思い浮かべるだけで避けたくなるものである。
O egregia merces culpae, o digna et pretiosa dulcedo, propter quam Jupiter maximus cygnus fieret, et taurus, et candidorum procreator ovorum.
PL 5, 1045Aおお、罪の見事な報酬よ、おお、それゆえにこそ至高のユピテルが白鳥となり、雄牛となり、白い卵を生ませる者となったという、ふさわしくも高価な甘美さよ。
Liber IV, Caput XXIV
第IV巻 第XXIV章PL 5, 1046ASi aperire oculos mentis, et veritatem propriam intueri sine ulla vultis gratificatione privata, miseriarum omnium causas, quibus genus, ut dicitis, jamdudum afflictatur humanum, ex hujusmodi reperietis opinationibus fluere, quas habebatis antiquitus de diis vestris; et quas in melius reformare ante oculos posita veritate renuistis.
PL 5, 1046Aもし諸君が心の目を開き、いかなる私的な迎合もなしに、ありのままの真理を見つめようとするならば、人類が久しく苦しめられていると諸君の言うすべての不幸の原因は、諸君が古くから諸君の神々について抱いてきた、このたぐいの臆説から流れ出ていることを見出すであろう。そして諸君は、真理が目の前に置かれても、それをより良いものへと改めることを拒んできたのである。
Nam nos quidem quidnam de illis aliquando, aut inconveniens sensimus, aut conscriptionibus edidimus indecoris, ut in invidiam jaciantur nostram labores generis humani, et commoditates, quibus vivitur, imminutae?
PL 5, 1046Aでは我々が、彼らについて、いつか不都合なことを考えたことがあろうか、あるいは見苦しい書き物を世に出したことがあろうか——人類の労苦や、人が生きるための恵みが損なわれたことの咎を、我々への憎悪として投げつけられるほどに。
Numquid a nobis dicitur, ut ciconias, ut palumbes, ex ovis esse progenitos quosdam deos? Numquid ex pelagi spuma, et ex coeli genitalibus amputatis Cithereae Veneris concretum coaluisse candorem?
PL 5, 1046A我々が、ある神々はコウノトリのように、また鳩のように、卵から生まれたと言っているであろうか。海の泡から、そして天の切り取られた男根から、キュテレイアのウェヌスの白い姿が凝り固まったと言っているであろうか。
Numquid parricidii causa vinctum esse Saturnum, et suis diebus tantum vinculorum ponderibus relevari? Numquid beneficio Curetum ab interitu servatum Jovem? Numquid expulisse regno patrem, et alieni juris imperium violentia et fraude tenuisse?
PL 5, 1046A我々が、サトゥルヌスは近親殺しのゆえに縛られ、ただその祭日だけ枷の重みから解かれると言っているであろうか。我々が、ユピテルはクレテスたちの恩恵によって滅びから救われたと言っているであろうか。我々が、彼は父を王位から追放し、暴力と欺きによって他人の権利に属する支配を手中にしたと言っているであろうか。
Numquid pulsum a nobis senem Italorum delituisse in finibus, et quod tutus fuisset a filio, nomen Latio imposuisse pro munere?
PL 5, 1047A我々が、あの老人は追われてイタリア人たちの地に身を隠し、息子から安全であったことの褒美として、ラティウムにその名を与えたと言っているであろうか。
Numquid incestas nuptias cum sorore Jovem ipsum dicimus fecisse nos? aut invitatum ad jus mensae pro suillis visceribus prolem nescium Lycaoniam pransitasse? Numquid altero claudum pede apud insulam Lemnum fabrilia opera exercuisse Vulcanum?
PL 5, 1047A我々が、ユピテル自身は自分の姉妹と近親婚を犯したと言っているであろうか。あるいは、食卓の権利に招かれた彼が、豚の臓物の代わりに、それと知らずにリュカオンの子を食したと言っているであろうか。我々が、ウルカヌスは片足が不自由なまま、レムノス島で鍛冶の仕事に励んだと言っているであろうか。
Numquid cupidinis atque avaritiae causa, sicut canit Booetius Pindarus, Aesculapium fulminis transfixum esse telo? Numquid Apollinem ditem factum, eos ipsos reges, quorum gazis fuerat locupletatus et donis ambiguitate fefellisse responsi?
PL 5, 1048A我々が、ボイオティア人ピンダロスが歌うように、アエスクラピウスは欲望と強欲のゆえに雷の矢に貫かれたと言っているであろうか。我々が、アポロは富裕になり、自分を財宝と贈り物で富ませてくれたその同じ王たちを、託宣の曖昧さによって欺いたと言っているであろうか。
Numquid furem Mercurium publicavimus? Num nos esse Lavernam, atque cum hoc simul fraudibus praesidere furtivis? Numquid ex nobis Myrtilus est auctor, qui Macari filiae Megalconis ancillulas, profitetur fuisse Musas?
PL 5, 1048A我々が、メルクリウスを盗人として公にしたであろうか。我々が、ラウェルナが存在し、彼とともに盗みの欺きを司ると言ったであろうか。マカルの娘メガルコの侍女たちがムーサたちであったと公言するあのミュルティロスは、我々のうちから出た典拠であろうか。
Liber IV, Caput XXV
第IV巻 第XXV章PL 5, 1049AQuis rege a Cyprio, cujus nomen Cinyras est, ditatam meretriculam Venerem divorum in numero consecratam; quis ex reliquiis Pelopis compactum esse palladium, prodidit? non vos?
PL 5, 1049Aキュプロスの王、その名をキニュラスという者によって富まされた小娼婦ウェヌスが、神々の数に加えられたと誰が伝えたのか。ペロプスの遺骸から、パラディウムが組み立てられたと誰が伝えたのか。諸君ではないか。
Quis Spartanum fuisse Martem? nonne Epicharmus auctor vester? quis in Thraciae finibus procreatum? non Sophocles Atticus cunctis consentientibus theatris? Quis in Arcadia? Non vos? Quis mensibus tribus et decem vinctum? Non Melae fluminis filius?
PL 5, 1050Aマルスがスパルタ人であったと誰が言ったのか。諸君の典拠エピカルモスではないか。彼がトラキアの地で生まれたと誰が言ったのか。すべての劇場がこぞって是認する、アッティカ人ソポクレスではないか。彼がアルカディアで生まれたと誰が言ったのか。諸君ではないか。彼が十三か月にわたって縛られていたと誰が言ったのか。メラ川〔底本の綴りは Melae。ホメロスの父とされる川を指すと取った〕の息子〔ホメロス〕ではないか。
Quis ei non principaliter cum caeteris Apollodorus? Quis dum canes ab Caribus, quis ab Scythis asinos immolari? genialibus insultat alienis, haesisse in laqueis involutum? non commentarii vestri, non scenae?
PL 5, 1050A彼について、他の者たちとともにまず第一に語ったのはアポロドロスではないか。カリア人たちが彼に犬を、スキュタイ人たちが驢馬を生贄として捧げると、誰が言ったのか。他人の婚床を辱めている間に〔底本は Quis dum canes ab Caribus… と続き、本文が崩れているらしい。dum をこの句に掛けて解した〕、彼が罠に絡め取られて掛かっていたと、誰が言ったのか。諸君の注解書ではないか、諸君の舞台ではないか。
Numquid aliquando a nobis conscriptum est mercenariam Deos servitutem servisse, ut Herculem sordidi amoris et petulantiae causa, ut Admeto Apollinem Delium, ut Laomedonti Troico Jovis fratrem, ut eidem, sed cum patruo Pythium, ut conjugalia secreta miscentibus Minervam luminis ministram, et lucernarum moderatricem?
PL 5, 1051A神々が雇われた奴隷の身分に服したと、いつか我々が書き記したことがあろうか。ヘラクレスが汚らわしい情欲と好色のゆえに〔奴隷であったと〕、デロスの神アポロがアドメトスに〔仕えたと〕、トロイアのラオメドンにユピテルの兄弟が〔仕えたと〕、同じ彼に、しかし叔父とともにピュティオスの神が〔仕えたと〕、あるいは、閨の秘め事を交わす者たちに、光の下女、灯火を司る者ミネルウァが〔仕えたと〕、我々が書いたことがあろうか。
Nonne ille vester est vates, qui Martem fecit et Venerem mortalium manibus vulneratos? Non ex vobis Panyassis unus est, qui ab Hercule Ditem patrem, et reginam memorat sauciatam esse Junonem?
PL 5, 1052Aマルスとウェヌスが人間の手によって傷つけられたとした、あの詩人は諸君のものではないか。ヘラクレスによって冥府の神ディス・パテルが、そして王妃ユノが傷つけられたと伝える、あのパニュアシスは諸君のうちの一人ではないか。
Non viraginem ab Ornyto caesam, cruentatam, vexatam, Polemonis vestri indicant scripta? Non ab Hippocoontis liberis ipsum Sosibius Herculem cruciatum retulisse pronuntiat, et illati vulneris, et doloris?
PL 5, 1052Aオルニュトスによって斬られ、血まみれにされ、痛めつけられたあの雄々しい女神のことを、諸君のポレモンの著作は示しているではないか。ヒッポコオンの子らによって、ヘラクレス自身が、加えられた傷と苦痛との責め苦を負ったと、ソシビオスは言明しているではないか。
Apud insulam Cretam sepulturae esse mandatum Jovem nobis editum traditur? In Spartanis et Lacedaemoniis finibus nos dicimus conditos, in cunis coalitos fratres?
PL 5, 1053Aユピテルがクレタ島に葬られたと、我々によって世に出されたと伝えられているだろうか。スパルタとラケダイモンの地に、揺りかごの中で育った兄弟たちが葬られていると、我々が言っているだろうか。
Noster ille est auctor, qui Patrocles Thurius scriptorum in titulis indicatur, qui tumulos memorat, reliquiasque Saturnias tellure in Sicula contineri?
PL 5, 1053Aサトゥルヌスの遺骸を納めた塚がシキリアの地にあると伝える、著作の題目にトゥリオイのパトロクレスと記されているあの典拠は、我々のものであろうか。
Chaeroneus Plutarchus nostrarum esse partium comprobatur, qui in Oeteis verticibus Herculem, post morborum comitialium ruinas dissolutum in cinerem prodidit?
PL 5, 1053Aオイテ山の峰々で、ヘラクレスが癲癇の病の発作に倒れたのちに灰へと崩れ落ちたと伝える、カイロネイア生まれのプルタルコスは、我々の側の者であると証されるのか。
Liber IV, Caput XXVI
第IV巻 第XXVI章PL 5, 1054ANam quid de illis amoribus dicam, quibus in foeminas sanctos incaluisse coelestes, vestris proditum litteris, atque auctoribus continetur?
PL 5, 1054Aでは、あの恋について私は何を言おうか——それによって聖なる天上の者たちが女たちに向けて燃え上がったと、諸君の文書に伝えられ、著者たちのうちに保たれているものについて。
Numquid enim a nobis arguitur rex maris Amphitritas, Hippothoas, Amymonas, Menalippas, Alopas, per furiosae cupiditatis ardorem castimoniae virginitate privasse?
PL 5, 1054A海の王が、狂おしい欲望の熱情によって、アムピトリテ、ヒッポトエ、アミュモネ、メナリッペ、アロペから、貞潔な処女性を奪ったと、我々によって言い立てられているであろうか。
Numquid Apollo Latonius immaculatus ille, castissimus, atque purus, Arsinoas, Aethusas, Hypsipylas, Marpessas, Zeuxippas, et Prothoas, Daphnas, et Steropas, inconsulti pectoris appetisse fervoribus?
PL 5, 1054A汚れなく、この上なく貞潔で純粋なあのラトナの子アポロが、思慮なき胸の熱情によって、アルシノエ、アイトゥーサ、ヒュプシピュレ、マルペッサ、ゼウクシッペ、プロトエ、ダプネ、ステロペを追い求めたと、我々によって言われているであろうか。
Numquid senex Saturnus jamdudum obsitus canis, atque annorum vetustate jam frigidus, nostris carminibus indicatur ab uxore in adulterio comprehensus induisse formam feri, et sub pecoris specie hinnitibus evolavisse jactatis?
PL 5, 1055Aとうに白髪に覆われ、齢の古さゆえにすでに冷え切った老いたサトゥルヌスが、姦通の現場を妻に見つけられて、獣の姿をまとい、いななきを立てながら家畜の姿のもとに逃げ去ったと、我々の詩によって示されているであろうか。
Jupiter ipse rex mundi, nonne a vobis infamatus est isse per innumeras species, et petulantis amoris flammam servilibus obumbravisse fallaciis?
PL 5, 1055A世界の王ユピテル自身が、数え切れぬ姿をとって遍歴し、好色な恋の炎を、卑しい欺きによって覆い隠したと、諸君によって悪評を立てられているのではないか。
Numquid a nobis aliquando conscriptus est libidinosa ut perficeret furta, modo esse in aurum versus, modo in satyrum ludicrum, in draconem, in alitem, in taurum, et quod omnia genera contumeliarum transiliat, in formiculam parvulam, ut Clitoris videlicet filiam, Myrmidonis redderet apud Thessalos matrem?
PL 5, 1056A情欲の盗みを果たすために、あるときは黄金に、あるときはふざけたサテュロスに、竜に、鳥に、雄牛に姿を変え、そしてあらゆる恥辱の種類を超え出て、小さな蟻にまで姿を変えた者として——クレイトルの娘〔Clitoris の指す人物は定かでない。ミュルミドンの母の父の名と取った〕を、テッサリアの人々のもとでミュルミドンの母たらしめるために——我々がいつか彼を書き記したことがあろうか。
Quis illum in Alcmena novem noctibus fecit pervigilasse continuis? non vos? Quis in amoribus desidem derelicta coeli statione jacuisse? non vos?
PL 5, 1056A誰が、彼をアルクメネのもとで九夜続けて夜を明かさせたのか。諸君ではないか。誰が、彼に天の持ち場を捨てさせ、恋にうつつを抜かして怠惰に横たわらせたのか。諸君ではないか。
Et sane adjungitis beneficia non parva: siquidem vobis Deus Hercules natus est, qui in rebus hujusmodi patris sui transiret exuperaretque virtutes.
PL 5, 1057Aそして実に、諸君は少なからぬ恩恵を付け加える。すなわち、諸君にとって、この種の事において父の力を越え、これを凌ぐようなヘラクレスという神が生まれたのだから。
Ille noctibus vix novem unam potuit prolem extundere, concinnare, compingere: at Hercules sanctus Deus natas quinquaginta de Thestio nocte una perdocuit, et nomen virginitatis exponere, et genitricum pondera sustinere.
PL 5, 1057A彼は九夜をかけてようやく一人の子をひねり出し、こしらえ、組み立てることができただけであった。だが聖なる神ヘラクレスは、ただ一夜のうちに、テスティオスの娘たち五十人に、処女の名を捨てさせ、母たる重荷を負わせることを教え込んだ。
Quid quod non contenti foeminei generis attribuisse diis curas, etiam sexus adjungitis adamatos ab his mares? Hylam nescio quis diligit.
PL 5, 1057Aさらに言えば、諸君は神々に女性への欲情を帰するだけでは満足せず、彼らによって愛された男の性をも付け加えるではないか。何者かがヒュラスを愛している。
Hyacintho est alius occupatus, ille Pelopis desideriis flagrat, hic in Chrysippum suspirat ardentius, Catamitus rapitur delicium futurus, et poculorum custos. Et ut Jovis dicatur pullus, in partibus Fabius aduritur mollibus, obsignaturque posticis.
PL 5, 1058A別の者はヒュアキントスに心を奪われ、かの者はペロプスへの欲望に燃え、この者はクリュシッポスへといっそう激しく胸を焦がし、カタミトゥスは寵児となり杯を司る者となるべく攫われる。そしてユピテルの雛と呼ばれるべく、ファビウスはその柔らかな部分を焼かれ、後ろを封じられる。
Liber IV, Caput XXVII
第IV巻 第XXVII章PL 5, 1058ASed soli amant apud vos mares, et foemineo sexui sua conservata est sanctitas. Nonne vestris cautum est litteris adamatum esse ab Aurora Tithonum, arsisse in Endymionem Lunam, Nereidem in Aeacum, in Achillis genitorem Thetim, Proserpinam in Adonem, matrem ejus Cererem in Jasionem nescio quem rusticanum, et post Vulcanum, Phaethontem, Martem, in Anchisae nuptias ipsam illam Venerem Aeneadum matrem, et romanae dominationis auctorem?
PL 5, 1058Aだが、諸君のもとでは男だけが愛するのであって、女の性にはその貞潔が保たれているというのか。ティトノスがアウロラによって愛されたこと、月の女神ルナがエンデュミオンに燃えたこと、あるネレイスがアイアコスに、テティスがアキレウスの父に燃えたこと、プロセルピナがアドニスに、その母ケレスが何者とも知れぬ田舎者イアシオンに燃えたこと、そしてウルカヌス、ファエトン、マルスの後に、アイネアスの裔の母、ローマの支配の創始者である、あのウェヌス自身がアンキセスとの婚姻に燃えたこと——これらは諸君の文書によって確かめられているのではないか。
Cum talia igitur vos probra, et flagitiosa prodigia, non in unum aliquem nominatim, sed in omnem pariter superorum gentem, quam esse vos remini, sine ullius exceptione jaciatis, audetis, salva verecundia, dicere, aut esse nos impios, aut vos pios, cum multo majores ferant a vobis offensas ex omnibus probris quae in illorum maledicta conducitis, quam amplitudinis et honoris ex ritu atque officio cultionis?
PL 5, 1059Aしかるに諸君は、このような恥辱と恥ずべき異常事とを、名指しの誰か一人にではなく、諸君が存在すると思いなしている天上の者たちの全種族に対して、例外なく等しく投げつけているのに、慎みを保ったまま、我々が不敬虔であるとか、諸君が敬虔であるとか言うことをあえてするのか——彼らは、崇拝の祭儀と務めから受け取る威光と栄誉よりも、諸君が彼らへの誹謗としてまとめ上げるすべての恥辱から、はるかに大きな侮辱を諸君から受けているというのに。
Aut enim falsa illa sunt cuncta, quae sunt prompta de singulis, existimationem illorum majestatemque laedentia: et res digna omnino est, propter quam dii funditus genus omne debeant abolere mortalium: aut si explorata et vera sunt, et sine ullis dubitationibus comprehensa, ad eam perducitur res summam, ut invitissimis vobis non generis superi, sed humani eos fuisse credamus.
PL 5, 1060Aというのも、それら一人一人について語られ、彼らの評判と威厳を傷つけるすべてのことは、偽りであるか——そしてそれは、神々が人間という種族すべてを根こそぎ滅ぼすに値するほどの事柄である——それとも、それが確かめられ真実であり、いかなる疑いもなく把握されたことであるなら、事は極まるところ、諸君がいかに望むまいとも、彼らは天上の種族ではなく、人間の種族であったと我々が信じるに至る、という結論に導かれるのである。
Liber IV, Caput XXVIII
第IV巻 第XXVIII章PL 5, 1061AUbi enim nuptiae, matrimonia, puerperia, nutrices, artificia, debilitates, ubi status capitis, et conditio servitutis, ubi vulnera, caedes, cruor, ubi amores, desideria, voluptates, ubi omnis animorum affectio ab inquietis perturbationibus veniens, necesse est divinum nihil istic esse: nec quod proprium caduci est generis, et terrenae fragilitatis, praestantiori posse adhaerere naturae.
PL 5, 1061Aなぜなら、婚礼、婚姻、出産、乳母、技巧、虚弱、身分の状態、隷属の境遇があるところ、傷、殺戮、血があるところ、恋、欲望、快楽があるところ、落ち着かぬ動揺から来るあらゆる心の情動があるところ、そこには神的なものは何もあり得ず、滅びゆく種族と地上の脆さに固有のものが、より優れた本性に属することはあり得ないからである。
Quis est enim qui credat, si modo agnoscit ac percipit vis istius potentiae quae sit, aut genitales habuisse partes deum, et abscissione foedissima privatum his esse: aut ex se proditas aliquando intercepisse proles, et vinculorum coercitum poenis: aut cum patre quodammodo conseruisse bella civilia, et eum jure abstinuisse regali: aut exterritum minoris metu vertisse exuperatum terga, et tamquam fugitivum et exulem in submotis delituisse secretis?
PL 5, 1061Aその力の本質がいかなるものかを認識し理解する者であれば、いったい誰が、神が生殖の器官を持ち、この上なく忌まわしい切断によってそれを奪われたと信じようか。あるいは、自分から生み出された子らをかつて奪い取り、そして枷の刑罰によって縛められたと信じようか。あるいは、父といわば内戦を交えて、彼から王権を奪い取ったと信じようか。あるいは、劣った者への恐れに怯えて打ち負かされ、背を向けて逃げ去り、逃亡者、追放者さながらに人目を避けた隠れ家に身を潜めたと信じようか。
Quis est, inquam, qui credat ad humanas accubuisse deum mensas, interemptum avaritiae causa, fefellisse supplices ambiguitate responsi, praecellere in furtorum dolis, adulterasse, servisse, vulneratum esse, et adamasse, et per omnes libidinum formas incestarum cupiditatum circumegisse pellaciam?
PL 5, 1061B私は言う、いったい誰が、神が人間の食卓に列し、強欲のゆえに殺され、託宣の曖昧さによって嘆願者たちを欺き、盗みの企みにおいて抜きん出、姦通し、奴隷として仕え、傷つけられ、恋に落ち、あらゆる情欲の姿を通して、忌まわしい欲望の欺きを繰り広げたと信じようか。
Atquin omnia vos ista et fuisse, et inesse in diis asseveratis vestris: neque ullam praetermittitis speciem vitiositatis, maleficii, lapsus, quam non in convicium numinum opinionum petulantia conferatis.
PL 5, 1062Aしかるに諸君は、これらすべてのことが諸君の神々のうちにかつてあり、また今もあると断言している。悪徳、悪事、堕落のいかなる形をも見過ごさず、それを臆説の放縦さによって神々への誹謗として持ち込んでいるのである。
Aut igitur vobis quaerendi sunt dii alii, in quos omnia ista non cadant: in quos enim haec cadunt, humani sunt generis atque terreni: aut si hi sunt tantummodo, quorum nomina publicastis et mores, opinionibus tollitis vestris. Mortalia sunt enim quaecumque narratis.
PL 5, 1062Aしたがって、諸君はこれらすべてが当てはまらぬ別の神々を探し求めねばならない。というのも、これらのことが当てはまる者たちは、人間の、地上の種族に属するからである。それとも、もし神々とはただ、諸君がその名と習わしを公にしたこの者たちだけであるならば、諸君は自分たちの臆説によって彼らを取り除いてしまっているのである。なぜなら、諸君が語ることはすべて、死すべきものだからである。
Liber IV, Caput XXIX
第IV巻 第XXIX章PL 5, 1062AEt possumus quidem hoc in loco omnes istos nobis quos inducitis atque appellatis deos, homines fuisse monstrare, vel Agragantino Evhemero replicato, cujus libellos Ennius, clarum ut fieret cunctis, sermonem in Italum transtulit; vel Nicanora Cyprio, vel Pellaeo Leonte, vel Cyrenensi Theodoro, vel Hippone ac Diagora Meliis, vel auctoribus aliis mille, qui scrupulosae diligentiae cura in lucem res abditas libertate ingenua protulerunt.
PL 5, 1062Aそして我々は、この場において、諸君が持ち出し神々と呼ぶこれらの者たちがみな人間であったことを示すことができる。アクラガスのエウヘメロスを繙くことによっても——その小著を、万人に明らかにするためにエンニウスがイタリアの言葉に移した——あるいはキュプロスのニカノル、ペラのレオン、キュレネのテオドロス、メロス島のヒッポンとディアゴラス、あるいは他の千人もの典拠たちによっても。彼らは細心の勤勉さをもって、率直な自由さで隠された事柄を明るみに引き出したのである。
Possumus, inquam, si placet, et Jovis res gestas, et Minervae expromere bella, virginis et Dianae; quibus dolis Liber Indorum affectaverit regnum, cujus fuerit conditionis Venus, cujus operae, cujus quaestus: matrimonium magna cujus tenuerit mater; quidnam spei, quid voluptatis specioso ab Attide conceperit.
PL 5, 1063A私は言う、もし望むなら、我々はユピテルの行状を、そして処女神ミネルウァとディアナの戦いを明らかにすることもできる。リベルがどのような策略によってインド人の王国を狙ったか、ウェヌスがいかなる身分の者であったか、いかなる仕事の、いかなる稼ぎの者であったか、大母神が誰との婚姻を保っていたか、彼女が美しいアッティスから、どのような希望を、どのような快楽を抱いたかを。
Unde Serapis Aegyptius, unde Isis, vel ex quibus causis appellatio ipsa concinnata sit nominum.
PL 5, 1063Aエジプトのセラピスがどこから来たのか、イシスがどこから来たのか、あるいはどのような理由からその名の呼び名そのものが作られたのかを〔明らかにすることができる〕。
Liber IV, Caput XXX
第IV巻 第XXX章PL 5, 1063ASed non istam suscepimus in eo sermone, quem facimus, vel operulam, vel voluntatem, ut ostendamus et publicemus, quinam fuerint hi omnes.
PL 5, 1063Aだが、我々がこの言論において引き受けたのは、これらすべての者たちが何者であったかを示し公にするという、そのような小さな務めでも、そのような意志でもない。
Illud nobis propositum est, ut quoniam nos impios et irreligiosos vocatis, vos contra pios et deorum contenditis esse cultores, demonstrare, atque in medio ponere ab hominibus magis nullis ignominiosius eos tractari, quam a vobis.
PL 5, 1063A我々に課された目的はこうである。諸君が我々を不敬虔で不信心な者と呼び、これに反して自分たちを敬虔な者、神々の崇拝者であると言い張るのだから、彼らが、他のどの人間たちによってよりも、諸君によっていっそう恥ずべき仕方で扱われていることを示し、明るみに置くことである。
Quod si habere se ita ex ipsis maledictionibus promptum est, sequitur ut intelligi debeat vos superis stimulos indignationum furialium commovere, qui tam foedas de illis vel auditis, vel creditis, vel ignominiosas ipsi compingitis fabulas.
PL 5, 1063Bもしこのことが、まさにその誹謗そのものから明らかであるならば、諸君が天上の者たちに狂おしい憤りの刺激を引き起こしていると理解されねばならないという結論になる。諸君は彼らについて、これほどいまわしい話を聞き、あるいは信じ、あるいは自ら恥ずべき作り話をこしらえているのだから。
Non enim qui sollicite relegit, et immaculatas hostias caedit, qui acervos thuris dat concremandos igni, numina censendus est colere, aut officia solus religionis implere.
PL 5, 1063Bというのも、注意深く祭文を読み返す者、汚れなきいけにえを屠る者、乳香の山を火にくべて焼かせる者が、それだけで神々を崇拝していると見なされ、あるいは信心の務めを果たしていると見なされるべきではないからである。
Cultus verus in pectore est, atque opinatio de diis digna; nec quidquam prodest illatio sanguinis et cruoris, si credas de his ea quae non modo sint longe ab eorum dissita distantiaque natura, verum etiam labis et turpitudinis aliquid, et majestati eorum concilient, et decori.
PL 5, 1064A真の崇拝は胸のうちにあり、神々についてふさわしい見解のうちにある。もし諸君が彼らについて、その本性からかけ離れ隔たっているだけでなく、彼らの威厳と麗しさに何らかの汚点と恥辱をもたらすようなことを信じるならば、血と生き血を捧げることは何の益もない。
Liber IV, Caput XXXI
第IV巻 第XXXI章PL 5, 1064AInterrogare enim vos libet, et ad sermonis exigui responsionem vocare, utrumne gravius existimetis nullas caedere his hostias, quia putes naturam tantam neque velle, neque appetere istas; an talia de his probra opinionum foeditate concipere, quae cujusvis animum in ultionis possint rabiem concitare?
PL 5, 1064A諸君に問うてみたい。そして、ささやかな言論への答えへと諸君を招きたい。諸君は、これほどの本性がこれらのものを望みも求めもしないであろうと考えて、彼らにいけにえを一切屠らないことのほうが重大であると見なすのか。それとも、誰の心をも復讐の狂気へとかき立てうるような、これほどの恥辱を臆説のいまわしさによって彼らについて抱くことのほうが〔重大であると見なすのか〕。
Si rerum momenta pendantur, nullum reperias tam invidum judicem, qui non criminosius existimet maledictis insignibus cujuspiam famam carpi, quam a quoquam silentio praeteriri.
PL 5, 1064Aもし事の軽重が量られるならば、誰かの評判が際立った誹謗によって傷つけられることのほうが、誰かに沈黙のうちに見過ごされることよりも罪深いと見なさない、そのように意地悪な裁判官を諸君は一人として見出せないであろう。
Hos enim forsitan rationis existimari possit et credi; illud sacrilegae mentis est, et desperatae in fictionibus caecitatis.
PL 5, 1064Bというのも、前者はおそらく理にかなったことと見なされ、信じられうるであろうが、後者は瀆聖の心と、作り話における絶望的な盲目のしわざだからである。
In caeremoniis vestris, rebusque divinis, postulionibus locus est, et piaculi dicitur contracta esse commissio, si per imprudentiae lapsum, aut in verbo quispiam, aut sympuvio deerrarit; aut si cursu in solennibus ludis, curriculisque divinis, commissum omnes statim in religiones clamatis sacras, si ludius constitit aut tibicen repente conticuit; aut si patrimus ille qui vocitatur puer, omisit per ignorantiam locorum, aut terram tenere non potuit; et audetis abnuere in delictis tam gravibus violari semper a vobis deos, cum in levioribus causis irasci eos ipsi cum pernicie saepius confiteamini civitatis?
PL 5, 1064B諸君の祭儀と神事のうちには、償いを求められる余地があり、もし誰かが不注意の過ちによって、言葉において、あるいは献酒の柄杓において間違えたなら、罪の過ちが犯されたと言われる。あるいは、荘厳な競技における競走で、神聖な競走路で過ちが犯されたなら、諸君は皆すぐさま、これは神聖な祭儀への冒涜だと叫び立てる——舞手が立ち止まったり、笛吹きが不意に音を止めたりしたなら。あるいは、父母ともに存命の子と呼ばれるあの少年が、無知のゆえに場所を誤ったり、地に足を保てなかったりしたなら。それでいて諸君は、これほど重い過ちにおいて神々が常に諸君によって冒されていることを否むことをあえてするのか——より軽い事柄においてすら、彼らが都市の破滅を伴って怒ることを、諸君自身がしばしば告白しているというのに。
Liber IV, Caput XXXII
第IV巻 第XXXII章PL 5, 1067ASed poetarum, inquiunt, figmenta sunt haec omnia, et ad voluptatem compositae lusiones. Non est quidem credibile homines minus brutos, et vetustatis remotissimae vestigatores, aut eas inseruisse suis carminibus fabulas, quae in notionibus hominum superessent, atque in auribus collocatae: aut ipsos sibi tantum licentiosi voluisse juris asciscere, ut confingerent per stultitiam res eas quae nec ab insania procul essent remotae, et quae illis a diis metum, et periculum possent ab hominibus comparare.
PL 5, 1067Aだが、これらはすべて詩人たちの作り話であり、快楽のために組み立てられた戯れである、と彼らは言う。だが、それほど愚鈍でない人間たち、はるかな古代の探究者たちが、人々の観念のうちに残り、耳に留め置かれるような物語をその詩に織り込んだとか、あるいは彼ら自身が、それほど放縦な権利を自分たちに認めようとし、狂気からさほど遠くない事柄、しかも自分たちに神々からの恐れと人間からの危険とをもたらしかねない事柄を、愚かしくも作り上げたとか、などということは信じがたい。
Sed concedamus, ut dicitis, deformitatum tantarum concinnatores esse atque inventores poetas: immunes tamen a deorum maletractatione nec sic estis, qui aut talia cessatis maleficia vindicare: aut non legibus latis, et severitate poenarum tantae iistis obviam temeritati, constitutumque a vobis est, ne quis posthac hominum id quod esset turpitudini proximum, aut deorum indignum majestatibus loqueretur.
PL 5, 1067Aだが、諸君の言うとおり、詩人たちがこれほどの醜行の作り手であり創始者であると認めよう。それでも、諸君は神々への悪しき扱いから無縁ではない。というのも、諸君はそのような悪事を罰することをやめているし、法を定め、刑罰の厳しさによって、これほどの無謀に対抗することもせず、今後いかなる人間も、恥辱に近いこと、あるいは神々の威厳にふさわしくないことを語ってはならないと定めることもしなかったのだから。
Quisquis enim patitur peccare peccantem, is vires subministrat audaciae: et majoris contumeliae res est, falsis quemquam notare atque insignire criminibus, quam vera ingerere atque objectare delicta.
PL 5, 1067Bというのも、罪を犯す者に罪を犯すことを許す者は誰であれ、その大胆さに力を与えるからである。そして、偽りの罪状で誰かを名指し、烙印を押すことは、真実の過ちを浴びせかけ、突きつけることよりも、いっそう大きな侮辱である。
Quod enim sis dici, et quod esse te sentias, morsum habet minorem testimonio tacitae recognitionis infractum. Illud vero acerbissime vulnerat, quod inurit innoxios, et quod decus nominis atque existimationis infamat.
PL 5, 1067Bというのも、自分が実際にそうであり、自分でもそうだと感じているとおりに言われることは、無言の自認という証言によって和らげられ、より小さな痛みしか持たないからである。だが、罪なき者たちを烙印し、名の誉れと評判を辱めるものは、この上なく厳しく傷つけるのである。
Liber IV, Caput XXXIII
第IV巻 第XXXIII章PL 5, 1068AScribuntur dii vestri in tricliniis coelestibus, atque in chalcidicis aureis coenitare, potare, et ad ultimum fidibus et vocum modulatione mulceri.
PL 5, 1068A諸君の神々は、天上の食堂で、そして黄金の広間で、夕食をとり、酒を飲み、しまいには竪琴と声の調べによって心を和らげられる、と書かれている。
Vos aures patientissimas commodatis: nec judicatis indignum voluptates attribui diis eas, quibus corpora terrena fulciuntur, et quas aures expetunt enervati pectoris dissolutione mollitae.
PL 5, 1068A諸君は、この上なく忍耐強い耳を貸す。そして、地上の肉体を支え、また萎えた胸のたるみによって柔弱にされた耳が求めてやまない、あの快楽が神々に帰せられることを、恥ずべきことだとは判断しない。
Inducuntur ex his alii amatores, adulteri castitatis, nec cum foeminis tantum, sed cum viris etiam propudiosos flagitiososque miscere concubitus.
PL 5, 1068A彼らのうちのある者は、恋する者、貞潔を犯す姦夫として描かれ、女とだけでなく、男とも、恥ずべき恥辱に満ちた交わりを結ぶとされる。
Vobis nulla est cura, quid super rebus dicatur tantis, neque ullo saltem castigationis metu luxuriantium litterarum coercetis audaciam. Per insanias, per furores orbare alii se, et tamquam hostili de sanguine, ita se proprio parricidio cruentare.
PL 5, 1068A諸君には、これほど重大な事柄について何が語られようとも、いかなる配慮もなく、せめて懲罰の恐れによってすら、放縦な文書の大胆さを抑えようとしない。ある者たちは、狂気によって、狂乱によって、自らを子なき身とし、敵の血によるかのように、自らの近親殺しによって血まみれになるとされる。
Sacrilegia vos illa miramini elata sublimiter, et quod poenis omnibus conveniebat plecti, ut animosius consurgat audacia, incentivo extollitis laudis.
PL 5, 1068B諸君は、それらの瀆聖の行いが高らかに語り出されていることに驚嘆し、あらゆる刑罰によって罰せられるべきであったものを、大胆さがいっそう勇み立つように、称賛という刺激をもって持ち上げるのである。
Illi vulnera orbitatis ingemere, et cum ejulatibus indecoris fata incusare crudelia: vos stupetis eloquentiae viribus, et quod penitus oportebat ex humani generis coalitu tolli, percensetis, ediscitis: ac ne ulla intercidat oblivione curatis.
PL 5, 1068B彼らは子を失った傷を嘆き、見苦しい号泣とともに残酷な運命を責める、とされる。諸君はその雄弁の力に驚嘆し、人類の結びつきから根絶やしにされるべきであったことを、繰り返し検討し、暗記し、いかなる忘却によっても消え失せぬよう気を配るのである。
Vulnerari, vexari, bella inter se gerere furialium memorantur ardore discriminum: vobis illa est descriptio voluptati, atque ut scriptorum tantam defendatis audaciam, allegorias res illas, et naturalis scientiae mentimini esse doctrinas.
PL 5, 1069A彼らは、傷つけられ、苦しめられ、狂乱の危機の激情のうちに互いに戦争を交えたと語り継がれる。諸君にとって、その描写は快楽の種であり、書き手たちのこれほどの大胆さを弁護するために、それらのことを寓意であり、自然学の教えであると偽るのである。
Liber IV, Caput XXXIV
第IV巻 第XXXIV章PL 5, 1069ASed quid ego neglectas aliorum conqueror contumelias numinum? Ipse ille Jupiter, cujus vos nomen effari non sine metu decuit et totius corporis concussione, amasio captus ab uxore describitur confiteri culpas suas, et velut demens ac nescius, quas amiculas conjugi, quas uxori anteposuerit pellices, obduratus inverecundia publicare: vos talia qui extulere prodigia, poetarum esse principes atque reges divinis ingeniis praeditos, capita esse memoratis sanctissima: tantumque ab officio religionum, quas inducitis, evolastis, ut gravioris ponderis sint apud vos verba quam coelitum violata sublimitas.
PL 5, 1069Aだが、なぜ私は他の神々の等閑にされた侮辱を嘆くのか。あのユピテル自身、その名を口にするには、恐れなしに、また全身の震えなしにはふさわしくなかったはずのその者が、恋の現場を妻に捕らえられて自分の過ちを告白し、まるで正気を失い分別を失ったかのように、どの愛人を妻の妾として、どの情婦を妻より前に置いたかを、恥知らずにも厚顔無恥に公にすると描かれている。諸君は、このような異常事を書き立てた者たちを、詩人たちの頭領にして王、神的な才知を授けられた者、この上なく神聖な人々であると言い伝える。諸君は、自ら奉じる宗教の務めから、これほどまで遠く飛び去ってしまったので、諸君のもとでは、天上の者たちの侵された崇高さよりも、言葉のほうがより重い重みを持つのである。
Ita ergo non decuit, si modo ullus deorum esset apud vos metus, aut si esse illos uspiam praesumptionis certae confidentia crederetis, rogationibus, plebiscitis, consultorum senatus metu intercedere, prohibere, sancire, ne quis vellet de diis passim nisi quod esset plenum religionis, effari.
PL 5, 1070Aしたがって、もし諸君のもとに神々への恐れというものが少しでもあり、あるいは、彼らがどこかに存在するということを確かな確信をもって信じているならば——法案によって、平民会決議によって、元老院決議への恐れによって割って入り、禁じ、定めることは、諸君にはふさわしいとは思われなかったのである。今後誰であれ、信心に満ちたこと以外は神々についてみだりに語ってはならない、と。
Nec a vobis saltem istum meruerunt honorem, ut quibus expellitis a vobis, eisdem ab his legibus propulsaretis injurias. Majestatis sunt apud vos rei, qui de vestris sequius obmurmuraverint aliquid regibus.
PL 5, 1070A彼らは、諸君からせめてこの栄誉を受けるにも値しなかった——諸君が自分たちから不正を追い払うのと同じ法律によって、彼らからも不正を退けるという栄誉を。諸君のもとでは、諸君の王たちについて何か不都合なことをつぶやいた者は、大逆罪の被告となる。
Magistratum in ordinem redigere, senatorem aut convitio prosequi, suis esse decrestis periculosissimum poenis.
PL 5, 1070A政務官を平の身分に落とすことも、元老院議員を罵詈で追い立てることも、諸君はそれぞれに刑罰を定めて、この上なく危険なことと決めた。
Carmen malum conscribere, quo fama alterius coinquinatur et vita, decemviralibus scitis evadere noluistis impune: ac ne vestras aures convicio aliquis petulantiore pulsaret, de atrocibus formulas constituistis injuriis.
PL 5, 1071A他人の評判と生活を汚す悪しき詩を書くことを、諸君は十人官法の議決によって、罰を免れさせようとはしなかった。そして、誰も諸君の耳をあまりに厚顔な罵倒によって打つことのないよう、諸君は重大な不正についての訴訟様式を定めた。
Soli sunt apud vos superi inhonorati, contemptibiles, viles: in quos jus est a vobis datum, quae quisque voluerit dicere: turpitudinum jacere, quas libido confixerit, atque excogitaverit formas.
PL 5, 1071A諸君のもとでは、天上の者たちだけが、栄誉なく、蔑まれ、卑しめられている。彼らに対しては、誰であれ望むことを言い、情欲がこしらえ考え出した恥辱の数々を投げつける権利が、諸君によって与えられているのである。
Et incuriam nobis intendere tam infamium non erubescitis numinum, cum sit rectius multo deos esse non credere, quam esse illos tales, talique existimatione sentire.
PL 5, 1071Aそして諸君は、これほど不名誉な神々についての無配慮の廉を我々に着せることを恥じない——神々が存在しないと信じるほうが、彼らがそのようなものであり、そのような評判のうちにあると考えるよりも、はるかに正しいというのに。
Liber IV, Caput XXXV
第IV巻 第XXXV章PL 5, 1071ASed poetis tantummodo licere voluistis indignas de diis fabulas, et flagitiosa ludibria comminisci? Quid pantomimi vestri, quid histriones, quid illa mimorum, atque exoleti generis multitudo?
PL 5, 1071Aだが諸君は、神々についてのふさわしからぬ物語と恥ずべき戯れ言をこしらえることを、ただ詩人たちにのみ許そうとしたのか。諸君の無言劇役者たちは、俳優たちは、あの道化役者たちや老いた男娼の類の群れは、何であるのか。
Nonne ad usum quaestus sui abutuntur diis vestris, et lenocinia voluptatum ex injuriis attrahit contumeliisque divinis?
PL 5, 1072A彼らは、自分たちの稼ぎのために、諸君の神々を悪用しているのではないか。そして、快楽への誘いを、神々への不正と侮辱とから引き出しているのではないか。
Sedent et in spectaculis publicis sacerdotum omnium, magistratuumque collegia, pontifices maxim, et maximi curiones; sedent quindecim viri laureati, et diales cum apicibus flamines; sedent augures interpretes divinae mentis et voluntatis, necnon et castae virgines, perpetui nutrices et conservatrices ignis; sedet cunctus populus et senatus; consulatibus functi patres, diis proximi atque augustissimi reges; et quod nefarium esset auditu, gentis illa genitrix Martiae, regnatoris et populi procreatrix amans saltatur Venus, et per affectus omnes meretriciae vilitatis impudica exprimitur imitatione bacchari.
PL 5, 1072A公の見世物には、すべての祭司団と政務官団が着席し、大神官たちと大クリオ長たちが着席する。月桂冠を戴いた十五人官たちが、尖帽を戴いたユピテルのフラーメンたちが着席する。神の心と意志を解き明かす鳥占官たちが、そして絶えず火を養い守る清らかな処女たちも着席する。民衆と元老院がこぞって着席する。執政官職を務めた父祖たち、神々に近しくこの上なく尊い王たちも着席する。そして、聞くも忌まわしいことに、あのマルスの一族の母、支配者と民の産みの親であるウェヌスが、恋する者として舞われ、娼婦のごとき下劣さのあらゆる情態を通して、恥知らずな物真似によって狂乱するさまが写し出されるのである。
Saltatur et magna sacris compta cum infulis mater; et contra decus aetatis illa Pessinuntia Dindymene, in bubulci unius amplexu flagitiosa fingitur appetitione gestire, necnon et illa proles Jovis Sophoclis in Trachiniis Hercules pestiferi tegminis circumretitus indagine, miserabiles edere inducitur ejulatus, violentia doloris frangi, atque in ultimam tabem diffluentium viscerum maceratione consumi.
PL 5, 1072B祭儀の羊毛帯を巻いた大母神も舞われる。そして、年齢の品位に反して、あのペッシヌスのディンデュメネ(大母神)は、一人の牛飼いの抱擁のうちに、恥ずべき欲情によって身悶えするさまに仕立て上げられる。そして、ユピテルのあの息子、ソポクレスの『トラキニアイ』のヘラクレスもまた、災いをもたらす衣の網に絡め取られ、憐れな号泣をあげ、苦痛の激しさに打ち砕かれ、溶け崩れゆく臓腑の消耗のうちに、ついには消え果てると描き出される。
Quin et ille in fabulis maximus ipse regnator poli sine ulla nominis majestatisque formidine adulterorum agere introducitur partes, atque ut fallere castitatem alienarum possit familias matrum, ora immutare pellacia, et in species conjugum subdititii corporis simulatione succedere.
PL 5, 1073Aそれどころか、天のこの上なき支配者その人でさえ、物語の中では、自らの名と威厳への何の恐れもなく、姦夫の役を演じる者として登場させられ、他人の家の妻たちの貞潔を欺くために、欺きによって顔を変え、身代わりの体を装って、夫たちの姿に成りすますのである。
Liber IV, Caput XXXVI
第IV巻 第XXXVI章PL 5, 1074ANec satis haec culpa est, etiam mimis, et scurrilibus ludicris sanctissimorum personae interponuntur deorum.
PL 5, 1074Aこの罪だけでは足りず、道化芝居や卑俗な戯れ事にさえ、この上なく神聖な神々の人物像が持ち込まれる。
Et ut spectatoribus vacuis risus possit atque hilaritas excitari, jocularibus feriuntur cavillationibus numina, conclamant, et assurgunt theatra, caveae omnes concrepant fragoribus atque plausibus.
PL 5, 1074Aそして、暇な観客たちに笑いと陽気さを引き起こすことができるように、神々は戯れの嘲弄によって打たれ、劇場は声をあげて沸き立ち、観覧席のすべてが喝采と拍手の響きで鳴り渡る。
Et quod nullis possit satisfactionibus expiari, exoletis atque irrisoribus numinum dona instituuntur et munera, ab officiis otium publicis, immunitas, et vacatio cum coronis.
PL 5, 1074Aそして、いかなる償いによっても贖いえないことに、老いた男娼どもや神々を嘲る者たちには、贈り物と褒賞が定められ、公の務めからの休み、免除、そして冠を伴う免役が定められる。
Et audetis post ista mirari unde oriantur haec mala, quibus inundatur et premitur sine ulla intermissione mortalitas; cum omnis res eas, quibus sunt involuta probra numinum, et maledictionis elogia, et quotidie referatis, et ediscatis quotidie; et quando animum desidem otiosis vultis hallucinationibus occupari, dies vobis poscatis dari, et sine ullis intermissionibus exiberi.
PL 5, 1074Aそれでいて諸君は、これらのことのあとで、人間が絶え間なく押し流され押しつぶされているこれらの災いがどこから起こるのかを、あえて訝しむのか——神々への恥辱と誹謗の言葉に包まれたその事柄すべてを、諸君は日々語り返し、日々暗誦しているというのに。そして、怠惰な心を暇な夢想に占めさせたいと望むときには、諸君はそのための日を求め、絶え間なく催されることを求めるというのに。
Quod si haberet vos aliqua vestris pro religionibus indignatio, has potius litteras, hos exurere debuistis olim libros, demoliri, dissolvere theatra haec potius, in quibus infamiae numinum propudiosis quotidie publicantur in fabulis.
PL 5, 1075Aもし諸君の宗教のために、諸君の中に何らかの憤りがあったなら、諸君はむしろ、これらの文書を、これらの書物をとうに焼き捨て、恥知らずな物語の中で神々の不名誉が日々公にされるこれらの劇場をこそ、取り壊し、解体すべきであった。
Nam nostra quidem scripta cur ignibus meruerunt dari? cur immaniter conventicula dirui? in quibus summus oratur Deus, pax cunctis et venia postulatur magistratibus, exercitibus, regibus, familiaribus, inimicis, adhuc vitam degentibus, et resolutis corporum vinctione; in quibus aliud auditur nihil, nisi quod humanos faciat, nisi quod mites, verecundos, pudicos, castos, familiaris communicatores rei, et cum omnibus, quos solidet germanitas, necessitudine copulatos.
PL 5, 1076Aでは、我々の文書はなぜ火に投げ与えられるに値したのか。なぜ我々の集会所は残酷にも打ち壊されねばならなかったのか——そこでは至高の神が祈り求められ、すべての者に、すなわち政務官たちに、軍隊に、王たちに、身内の者たちに、敵対する者たちに、なお生きている者たちに、そして肉体の縛りから解き放たれた者たちに、平安と赦しとが求められているというのに。そこでは、人を人間らしくすること、柔和で慎み深く、貞淑で貞潔な者とすること、家財を分かち合う者とすること、そして兄弟の情によって結ばれたすべての人々と、絆によって結び合わされることのほかは、何も聞かれないというのに。
Liber IV, Caput XXXVII
第IV巻 第XXXVII章PL 5, 1077AVerum ita se res habet, ut quoniam plurimum gladiis, et potestate valetis ferri, anteire vos etiam veritatis scientia judicetis: et esse pro diis pios, quorum potentias primi opinionum obscoenitate foedastis.
PL 5, 1077Aだが事の実情はこうである。諸君は剣と鉄の力とによって大いに勝っているがゆえに、真理の知識においても諸君が勝っていると自ら判じ、また、その力を臆説のいまわしさによって真っ先に汚したのは諸君でありながら、神々に対して敬虔な者であると判じているのである。
Hoc in loco, si ferocitas vestra permittit, et rabies patitur, illud nobis ut respondeatis, oramus: utrumne iras cadere in naturam existimetis deorum, an ab affectibus his longe divinam esse beatitudinem disjugatam?
PL 5, 1077Aこの場において、もし諸君の獰猛さが許し、その狂暴さが耐えうるならば、我々は諸君にこう答えてくれるよう請い願う。諸君は、怒りが神々の本性に属すると考えるのか、それとも、神的な至福はこれらの情動から遠く切り離されていると考えるのか。
Nam si concipiunt has faces, et motibus exasperantur irarum, sicut vestrae opinationes ferunt; nam saepe illos dicitis et propter ludos minus sollicite factos, et propter praesules non probatos, et propter quaedam spatiola defanata, et propter caeremonias non rite perfectas, tremoribus infremuisse terrarum, et contagione pestilentiae corrupisse auras temporum luctuosa cum populi vastitate, sequitur ut intelligi debeat iracundias non parvas ex opinionibus eos continere praedictis.
PL 5, 1077Aもし彼らが、諸君の臆説の伝えるところのように、これらの怒りの火を抱き、怒りの動きによって激昂するのであれば——諸君はしばしば、彼らが、あまりに念入りでなかった競技のゆえに、認められなかった祭主のゆえに、瀆聖された小さな場所のゆえに、正しく執り行われなかった祭儀のゆえに、地震の震えによって荒れ狂い、疫病の伝染によって季節の大気を汚し、民の悲惨な荒廃をもたらしたと言うのだから——それゆえ、彼らが、前に述べた臆説から少なからぬ激しい怒りを内に保っていると理解されねばならない、という結論になる。
Quod si datur, et illud necessario consequens, miserias has omnes, quibus olim genus accumulatur humanum, ab hujusmodi fluere fictionibus; quod si ab his causis indignatio proficiscitur numinum, miseriarum tantarum vos estis auctores, qui animos coelitum non cessatis offendere, et ultionis in rabiem concitare.
PL 5, 1078Aそしてもしこれが認められるなら、必然的にこれもまた帰結する——人類の上に久しく積み重なっているこれらすべての不幸は、このたぐいの作り話から流れ出ているということが。そしてもし、神々の憤りがこれらの原因から生じるのであれば、これほどの不幸の創始者は諸君である。諸君は、天上の者たちの心を害することをやめず、彼らを復讐の狂気へとかき立てているのだから。
Sin autem ab hujusmodi furiis deorum est genus immune, neque quid sit irasci dii omnino noverunt: et nobis ergo irasci sine ulla ratione dicuntur, qui ira quid sit ignorant, et ab ejus comptu, et permixtione sunt absoluti.
PL 5, 1078Aしかしもし、神々の種族がこのたぐいの狂乱から無縁であり、神々が怒るということが何であるかをまったく知らないのであれば、我々に対して怒っていると言われることも、何の道理もないことになる。怒りが何であるかを知らず、その乱れと混じり合いから解き放たれている者たちなのだから。
Liber V, Caput I
第V巻 第I章PL 5, 1078AEsto: ab ludentibus poetis cuncta illa sint prodita de immortalibus diis probra. Quid illa, quae historiae continent graves, seriae, curiosae, quaeque in arcanis mysteriis traditis, poetarum sunt excogitata lascivia?
PL 5, 1078Aよしとしよう、不死なる神々についてのあの恥辱のことごとくは、戯れる詩人たちによって語り出されたのだとしよう。だが、厳粛で真剣かつ緻密な歴史書が伝えるものや、秘められた密儀のうちに伝わっているものまで、詩人たちの好色な思いつきが創り出したものだと言うのか。
Quae si vobis viderentur ineptiarum talium fabulae, neque in usu retineretis quaedam suo, neque per cursus annuos laetitias exerceretis ut festas, neque ut rerum simulacra gestarum sacrorum conservaretis in ritibus.
PL 5, 1081Aもしそれらが諸君にとってそのような愚かしい作り話と映っていたなら、諸君はそのうちのあるものを己の習わしのうちに保ち続けることもなく、めぐり来る年ごとにそれを祝祭の喜びとして執り行うこともなく、なされた出来事の似姿を秘儀の祭儀のうちに保存することもなかったであろう。
Ex quibus tam multis unum interim ponam moderaminis temperamentum secutus, in quo stolidus et imprudens ipse ille inducitur Jupiter, verborum ambiguitatibus lusus.
PL 5, 1081Aそれほど多くの中から、さしあたり節度の加減に従って、一つだけを挙げよう。そこでは、あのユピテル自身が、愚鈍で思慮の足りぬ者として描かれ、言葉の曖昧さによって弄ばれている。
In secundo Antiatis libro, ne quis forte nos existimet concinnare per calumnias crimina, talis perscripta est fabula: Numam illum regem, cum procurandi fulminis scientiam non haberet, essetque illi cupido noscendi, Egeriae monitu castos duodecim juvenes apud aquam celasse cum vinculis; ut cum Faunus, et Martius Picus ad id locorum venissent haustum, nam illis aquandi solenne iter huc fuit, invaderent, constringerent, colligarent.
PL 5, 1081Aアンティアスの第二の書には、誰かが我々を、中傷によって罪を仕立て上げていると思うことのないよう、次のような作り話が書き記されている。かの王ヌマは、雷を宥める術を知らず、それを知りたいという望みを抱いていたので、エゲリアの勧めによって、貞潔な十二人の若者を、縄とともに泉のほとりに隠しておいた。ファウヌスと、マルスのピクスとが水を汲みにその場所へやって来たならば――彼らには水を汲みにそこへ通う習わしがあったので――彼らに襲いかかり、縛り上げ、からめとるためであった。
Sed quo res fieri expeditius posset, regem pocula non parva mero vino, mulsoque complesse, circaque accessus fontis insidiosam venturis opposuisse fallaciam. Illos more de solito bibendi appetitione correptos ad hospitia nota venisse.
PL 5, 1082Aだがそのことがより容易く運ぶようにと、王は大きな杯を混じり気のない酒と蜂蜜酒とで満たし、泉への近づきの周りに、やって来る者たちを欺く罠を仕掛けておいた。彼らは、いつもの習わしどおり飲みたさに駆られて、見慣れた憩いの場へとやって来た。
Sed cum liquoribus odoratis offendissent fragrantia pocula, vetustioribus anteposuisse res novas, invasisse aviditer, dulcedine potionis captos hausisse plus nimio, obdormivisse factos graves: tum bis senos incubuisse sopitis, injecisse madidatis vincla, expergitosque illos statim perdocuisse regem, quibus ad terras modis Jupiter posset et sacrificiis elici; et accepta regem scientia rem in Aventino fecisse divinam, elexisse ad terras Jovem, ab eoque quaesisse ritum procurationis.
PL 5, 1082Aだが、香り高い酒によって芳しい杯に行き当たると、彼らは慣れ親しんだ古いものよりも目新しいものを好み、貪欲に飛びつき、飲み物の甘さに捕らわれて度を越して飲み干し、酔いに重くなって眠り込んでしまった。すると、かの十二人の若者たちは、眠り込んだ彼らの上に覆いかぶさり、酔いしれた彼らに縄をかけた。そして目覚めた彼らは、直ちに、いかなる仕方によって、また犠牲によってユピテルを地上へ引き出せるかを、王に詳しく教えた。王はその知識を得ると、アウェンティヌスの丘で神事を執り行い、ユピテルを地上へ引き出し、彼に宥めの祭儀の仕方を尋ねた。
Jovem diu cunctatum expiabis dixe capite fulgurita; regem respondisse, coepitio. Jovem rursus, humano; retulisse regem, sed capillo. Deum contra, anima; piscis, subjecisse Pompilium.
PL 5, 1083Aユピテルは長らくためらった末に言った。『頭をもって、落雷の地を贖え。』王は答えた、『玉ねぎの頭で。』ユピテルは重ねて言った、『人間の頭で。』王は返した、『いや、髪の毛で。』神はなおも言った、『命で。』ヌマは差し出した、『魚で。』
Tunc ambiguis Jovem propositionibus captum extulisse hanc vocem: decepisti me, Numa; nam ego humanis capitibus procurari constitueram fulgurita, non capillo coepitio; quoniam me tamen tua circumvenit astutia, quem voluisti habeto morem; et his rebus, quas pactus es, procurationem semper suscipies fulguritorum.
PL 5, 1083Aすると、その曖昧な申し出に絡め取られたユピテルは、こう声を上げた。『ヌマよ、お前は私を欺いた。私は、落雷の地を人間の頭によって宥めるよう定めていたのであって、玉ねぎの頭や髪の毛によってではなかったのだから。とはいえ、お前の狡知が私を出し抜いたのだから、お前が望んだとおりの慣わしを持つがよい。そして、お前が取り決めたそれらのものによって、お前は落雷の地の宥めを、常に引き受けることになろう。』
Liber V, Caput II
第V巻 第II章PL 5, 1083AQuid primum, quid ultimum, vel exequatur animus, vel conticescat, nec facile dictu est, neque ullis considerationibus expeditum.
PL 5, 1083A何を最初に、何を最後に、心が論じ尽くすべきか、あるいは沈黙すべきか、言うに易しいことではなく、いかなる思案によっても定めがたい。
Ita enim sunt omnia et excogitata, et comparata derisui; ut sit vobis connitendum, falsa ut credantur haec esse, etiam si sint vera, quam obtinere velle pro veris, et velut quiddam mirabile non sine ipsius numinis insinuare contemptu.
PL 5, 1084Aというのも、これらすべてはことごとく、嘲笑を誘うために考え出され仕組まれているからである。それゆえ諸君は、たとえこれらが真実であったとしても、むしろ偽りだと信じられるように力を尽くすべきなのであって、これを真実として押し通し、あたかも何か驚くべきことであるかのように――神威そのものへの侮蔑なしにはすまぬ仕方で――吹き込もうと欲するべきではないのである。
Quid enim dicitis, o isti, credimusne illum Faunum, et Martium Picum, si ex numero sunt deorum, et ex illa perpetua immortalique natura, sitis aliquando ariditate siccatos, atque ut aestum possent irrigare venarum, fluenta isse per fontium?
PL 5, 1084A諸君、そこな者たちよ、いったい何と言うのか。我々は、かのファウヌスとピクスとが――もし彼らが神々の数に属し、かの永遠にして不死なる本性から出たものであるならば――いつか渇きの乾きに苛まれ、血脈の熱を潤すために、泉の流れを求めて赴いたと信じるのか。
Credimusne captos mero, et dulcedine illectos mulsi, tamdiu se poculis ingurgitavisse fallacibus, ut usque ad ebrietatis periculum veniretur? Credimusne vinctos somno, atque altissimi soporis oblivione demersos, vinciendi copiam sui animalibus praebuisse terrenis?
PL 5, 1084A我々は、彼らが混じり気ない酒に捕らわれ、蜂蜜酒の甘さに誘われて、酔いの危うさに至るまで長らく欺きの杯に溺れたと信じるのか。我々は、彼らが眠りに縛られ、深い眠りの忘却に沈められて、地上の生き物どもに自らを縛る機会を与えたと信じるのか。
Quibus deinde partibus vinculorum illae injectae sunt nexiones? soliditatis habebant quidquam, aut ex duris ossibus informatae fuerant eorum manus, quae constringi laqueis, et nodorum possent illigationibus coerceri?
PL 5, 1085Aそれでは、あの縄目の結び目は、いったい彼らのどの部分に投げかけられたのか。彼らの手は何らかの堅さを備えていたのか、あるいは硬い骨から形づくられていたのか――縄目に締め付けられ、結び目の縛りによって抑えつけられうるほどに。
Non enim requiro, non exigo, an aliquid potuerint fari ebrietatis alienatione nutantes; an Jove invito, vel potius nescio, protrahendi ad terras ejus ritum quisquam potuerit publicare; illud solum audire desidero, cur si Faunus et Picus sunt divini generis et potestatis, non ipsi potius edidere quaerenti id, quod ab ipso Jove periculosius Numa cupiebat audire?
PL 5, 1085A私は、酔いの錯乱によろめきながらも彼らが何かを語り得たかどうかを問うことも、求めることもしない。また、ユピテルの意に反して――というより、彼が知らぬ間に――彼を地上へ引き出す祭儀を誰かが公にし得たかどうかも問わない。私がただ聞きたいと望むのはこの一事のみである。もしファウヌスとピクスとが神々の種族と権能に属するならば、なぜ彼ら自身が、尋ねる者に対して、ヌマがユピテル自身からより危うい仕方で聞き出そうと望んでいたその事柄を、むしろ明かさなかったのか。
An numquid Jupiter solus hujus rei scientiam noverat, ab ipso enim decidunt fulmina, ut imminentia procurare alicujus debeat scientiae disciplina? An cum ipse jaculetur hos ignes, aliorum sit operis scire, quibus modis conveniat iras ejus, atque animos temperare?
PL 5, 1085Aそれとも、この事柄の知識をユピテルただ一人が知っていたとでもいうのか。稲妻は彼自身から落ちるのであるから、迫り来るものを宥めるには、いずれかの学知の教えが必要だとでもいうのか。それとも、彼自身がこれらの火を投げつけるのでありながら、彼の怒りを宥め、その心を鎮めるにいかなる仕方が相応しいかを知るのは、他の者の務めだとでもいうのか。
Etenim revera stultissimum credere est, ipsum remedia scire, quibus averti possint, quae per fulminis jactum in humanis fieri constituerit rebus.
PL 5, 1085Bというのも、実際、彼自身が――稲妻を投げることによって人間の事柄に生じさせようと定めたものを、いかなる対処によって避けうるかを――知っているなどと信じるのは、まことに最も愚かしいことだからである。
Hoc est enim dicere: illo ritus genere iras meas placabitis; et siquando per fulgura significavero aliquid imminere, facite hoc, et illud, ut quod fieri statui, inane fiat et vacuum, et sacrorum vi vanescat.
PL 5, 1086Aというのも、これは次のように言うのに等しいからである。『その種の祭儀によって、諸君は私の怒りを宥めるであろう。そして、もし私が稲妻によって何かの差し迫りを示したならば、これこれのことをせよ。そうすれば、私が起こると定めたことも空しく虚しいものとなり、秘儀の力によって消え失せるであろう。』
Liber V, Caput III
第V巻 第III章PL 5, 1086ASed concedamus, ut dicitur, ipsum adversum se Jovem remedia scisse, atque artes, quibus iri obviam suis significationibus conveniret; etiamne credemus Deum numinis tanti tractum esse ad terras, et in verrucula collis unius cum homunculo stantem, altercabilem conseruisse sermonem?
PL 5, 1086Aだが、言われているとおり、ユピテル自身が自分自身に逆らう対処を、また自らの徴に立ち向かうに相応しい技を知っていたと譲歩するとしよう。それでも我々は、これほど偉大な神威を備えた神が地上へ引き下ろされ、ある一つの丘のちっぽけな隆起に、卑小な人間と共に立ち、言い争うような対話を交わしたと信じるであろうか。
Et quaenam illa, quaeso, divina res fuit, quae ad imperio rerum tanto Jovem compulit a vocari, et mortalium sese denuntiationibus sistere? mola falsa, thus, sanguis, verbenarum sufficio, et nominum terribilium fremores? et potentiora quam Jupiter fuerunt haec omnia, ut eum compellerent invitum parere praeceptis, aut voluntarium sese circumventionibus tradere?
PL 5, 1086Aそもそも、いったいいかなる神事が、万物を支配するその高みから〔底本は ad imperio … a vocari。本文が崩れているらしく、ab imperio … avocari と解した〕ユピテルを呼び出させ、死すべき者たちの呼び出しに従って自らを差し出させたのか。まがい物の麦粉〔底本は mola falsa。祭儀に用いる mola salsa の誤りとも考えられる〕か、乳香か、血か、聖なる小枝を焚く香か、恐ろしい名の轟きか。これらすべてがユピテルよりも力強く、彼を心ならずも命令に従わせ、あるいは進んで欺きに身を委ねさせたとでもいうのか。
Quid? quod sequitur, fidem sumet, tam improvidum fuisse Saturnium; ut aut ea proponeret, quorum ambagibus ipse caperetur, aut nesciret futurum quibus lusura se modis astutia esset calliditasque mortalis? Expiabis, inquit, capite fulgurita.
PL 5, 1087Aさらに言えば、これに続く話は信を得るであろうか。すなわち、サトゥルヌスの子〔ユピテル〕がこれほど先見の明を欠いていて、自らその両義的な言い回しによって捕らえられるような申し出をしたのか、あるいは、人間の狡知と抜け目なさが、いかなる仕方で自分を弄ぶことになるかを知らなかったのか、ということが。『頭をもって、落雷の地を贖え』と彼は言った。
Imperfecta adhuc vox est, neque plena proloquii, circumscriptaque sententia. Scire enim necessario convenit, utrumne capite vervecino, an suillo, an bubullo, an quolibet alio, expiationem istam sciscat Diespiter perpetrari.
PL 5, 1087Aこの言葉はなお不完全であり、言い尽くされてもおらず、限定された文言に過ぎない。というのは、雄羊の頭によってか、豚の頭によってか、牛の頭によってか、あるいは他のいずれかの頭によってか、ディエスピテル(ユピテル)がその贖いをどのように行わせようとしているのかを、必ず知らねばならないからである。
Quod cum nondum specialiter statuisset, essetque adhuc pendens, et nondum sententia terminata, qui potuit Numa scire hominis Jovem dicturum caput, ut anteverteret, anteiret, et in caput coepitium ambiguitatis illius incerta traduceret?
PL 5, 1087Aそれがまだ具体的に定められておらず、なお宙に浮いたままで、判断も下されていなかったのに、ヌマはどうして、ユピテルが人間の頭と言うであろうことを知り、先回りし、先んじて、その曖昧さの不確かさを玉ねぎの頭へとすり替えることができたのか。
Liber V, Caput IV
第V巻 第IV章PL 5, 1087BNisi forte dicetis regem fuisse divinum: numquid ipso poterat esse Jove divinior? Nisi homo praesumens, quid dicturus esset Jupiter, circumscripsit; Deus scire non poterat, quibus modis pararet circumscribere se homo.
PL 5, 1087B諸君はあるいは、王が神的な者であったと言うかもしれない。だが、彼がユピテル自身よりも神的でありえたであろうか。ただ、人間のほうはユピテルが何を言うであろうかを先取りして、これを出し抜いた。ところが神は、人間がいかなる仕方で自分を出し抜こうと構えているのかを知ることができなかった、というわけである。
Ita non in promptu est, et apparet puerilium esse ingeniola fictionum; quibus cum acquiritur cordis Numae vivacitas, imprudentia maxima importatur Jovi.
PL 5, 1087Bかくして、これらが幼稚な作り話の浅知恵であることは、目の前に明らかであり、露わではないか。それによってヌマの心の機敏さが手に入れられる一方で、この上ない思慮の欠如がユピテルに負わされるのである。
Quid enim tam imprudens, quam confiteri te captum argutia cordis humani, et cum deceptum te doleas, in victoris concedere voluntatem, et medicinam quam obtuleras, ponere?
PL 5, 1088Aというのも、お前が人間の心の巧知に捕らえられたことを認め、欺かれたことを嘆きながらも、勝者の意のままに譲り、お前が差し出していた治療法を撤回するとは、これほど思慮に欠けたことがあろうか。
Nam si fuit ratio, et quaedam convenientia naturalis, cur humano capite procuratio debuerit suscipi fulguriti, non video cur ab rege relatio sit facta coepitii; sin autem poterat et coepitio transigi, libidinose hominis inhiatum est cruori.
PL 5, 1088Aというのも、もし人間の頭によって落雷の地の宥めが引き受けられるべき理由と、何らかの自然な適合性とがあったのなら、なぜ王によって玉ねぎの頭への言い換えがなされたのか、私には分からない。だがもし、玉ねぎの頭によっても済ませることができたのであれば、人間の血が渇望されたのは、ただ気まぐれな欲望からに過ぎなかったのである。
Atque ita in contrarium pars utraque traducitur, ut nec Numam monstretur voluisse scire, quod voluit, et crudelis Jupiter fuisse doceatur, qui quod a Numa potuit et coepitio suscipi, voluisse dixerit humanis capitibus expiari.
PL 5, 1088Aかくして両者はそれぞれ逆の方向へと転じられる。すなわち、ヌマは自分が望んだことを知ろうと望んでいたのではないと示され、他方ユピテルは、ヌマによって玉ねぎの頭〔底本の綴りは coepitio。玉ねぎの頭を言う語と取った〕によってさえ引き受けられ得たものを、人間の頭によって贖われることを望んだと言った以上、残酷であったと示されるのである。
Liber V, Caput V
第V巻 第V章PL 5, 1088BApud Timotheum non ignobilem theologorum virum, nec non apud alios aeque doctos super magna deorum matre, superque sacris ejus, origo haec sita est, ex reconditis antiquitatum libris, et ex intimis eruta (quemadmodum ipse scribit, insinuatque), mysteriis.
PL 5, 1088B神学者たちの中でも名の知れたティモテウスのもとに、また彼と等しく学識ある他の者たちのもとにも、神々の大いなる母について、またその秘儀について、この起源が伝えられている。それは、彼自身が書き記し仄めかしているとおり、古伝の秘められた書物から、また奥深い密儀そのものから掘り起こされたものである。
In Phrygiae finibus inauditae per omnia vastitatis petra, inquit, est quaedam, cui nomen est Agdus, regionis ejus ab indigenis sic vocatae.
PL 5, 1088B彼は言う。フリュギアの地の果てに、あらゆる点でかつて聞いたこともないほどの荒々しさを持つ、ある岩がある。その名はアグドゥスといい、その地の住民たちによってそう呼ばれている。
Ex ea lapides sumptos, sicut Themis mandaverat praecinens, in orbem mortalibus vacuum Deucalion jactavit et Pyrrha: ex quibus cum caeteris et haec, Magna quae dicitur, informata est Mater, atque animata divinitus.
PL 5, 1089Aその岩から取られた石を、テミスが予め告げて命じたとおりに、デウカリオンとピュラは、死すべき者たちのいなくなった世界に投げた。その石々から、他の者たちと共に、この「大いなる母」と呼ばれる女神もまた形づくられ、神的な生命を吹き込まれたのである。
Hanc in vertice ipso petrae datam quieti et somno, nequam incestis Jupiter cupiditatibus appetivit. Sed cum obluctatus diu id, quod sibi promiserat, obtinere nequisset, voluptatem in lapidem fudit victus.
PL 5, 1089Aこの女神が、まさにその岩の頂で休息と眠りに委ねられていたとき、よこしまなユピテルは近親相姦の欲望をもって彼女を求めた。だが長らく争ったものの、自らに約束したことを得ることができず、力尽きて岩の上に欲望を注ぎ出した。
Hinc petra concepit, et mugitibus editis multis prius, mense nascitur decimo materno ab nomine cognominatus Acdestis.
PL 5, 1089Aこうして岩は身ごもり、幾度もの呻き声をあげた後、十月目にして、母たる岩の名にちなみアクデスティスと呼ばれる者が生まれた。
Huic robur invictum, et ferocitas animi fuerat intractabilis, insana et furialis libido, et ex utroque sexu, vi rapta divastare, disperdere, immanitas quo animi duxerat, non deos curare, non homines, nec praeter se quidquam potentius credere: terras, coelum et sidera contemnere.
PL 5, 1089Aこの者には、屈することなき強さと、御しがたい猛々しい気性、そして狂おしく凶暴な、両性のいずれからも発する欲情とが備わっていた。力ずくで奪ったものを打ち壊し滅ぼし、心の凶暴さが導くところに従って、神々を顧みることも人間を顧みることもなく、自分より力あるものは何も無いと信じ、大地も天も星々も蔑ろにしていた。
Liber V, Caput VI
第V巻 第VI章PL 5, 1090ACujus cum audacia quibusnam modis posset vel debilitari, vel comprimi, saepenumero esset deorum in deliberatione quaesitum, haesitantibus caeteris hujus muneris curam liber in se suscipit: familiarem illi fontem, quo ardorem fuerat suetus et sitiendi lenire flagrantiam, ludo et venationibus excitatam, validissima succendit vi meri: necessitatis in tempore haustum accurrit Acdestis, immoderatius potionem hiantibus venis rapit: fit ut insolita re victus soporem in altissimum deprimatur.
PL 5, 1090A諸神の間で、その者の向こう見ずな激しさをいかなる仕方で弱め、あるいは抑えられるかが、たびたび協議に諮られたが、他の神々がためらう中、リベルはこの務めの世話を自ら引き受けた。彼〔アクデスティス〕が、遊びと狩りとで掻き立てられた熱と渇きの燃え立ちとを鎮めるのを常としていた馴染みの泉を、リベルは混じり気ない酒のこの上なく強い力で燃え立たせた。必要に迫られた折、アクデスティスは飲もうとしてその泉へ駆けつけ、渇いた血脈のままに度を越して飲み物をむさぼった。すると、慣れぬものに打ち負かされて、深い眠りへと沈み込むことになった。
Adest ad insidias Liber, ex setis scientissime complicatis unum plantae injicit laqueum: parte altera proles cum ipsis genitalibus occupat: exhalata ille vi meri corripit se impetu, et adducente nexus planta, suis ipse se viribus, eo quo fuerat, privat sexu, cum discidio partium sanguis fluit immensus: rapiuntur, et combibuntur haec terra: malus repente cum pomis ex his punica nascitur, cujus Nana speciem contemplata regis Sangarii vel fluminis filia carpit mirans, atque in sinu reponit: fit ex eo praegnans: tamquam vitiatam claudit pater, et curat ut inedia moriatur, pomis, atque aliis bacculis deum sustentatur a matre, enititur parvulum: sed exponi Sangarius praecipit: repertum nescio quis sumit Phorbas, lacte alit hirquino: et quoniam Lydia scitulos sic vocat, vel quia hircos Phryges suis Atagos elocutionibus nuncupant, inde Attis nomen ut sortiretur, effluxit: hunc unice mater deum, ore fuerat quod excellentissimo, diligebat, et Acdestis blandus adulto comes, et qua solum poterat, minus rectis assentationibus vinctus, saltuosa ducens per nemora, et ferarum multis muneribus donans, quae puer Attis primo sui esse dicebat laboris, atque operis glorians: per vinum deinde confitetur, et ab Acdesti se diligi, et ab eo donis sylvestribus honorari: unde vino, quod silentium prodidit, in ejus nefas est sanctum sese inferre pollutis.
PL 5, 1091Aリベルは罠を仕掛けてそこに現れ、巧みに編み込んだ毛綱の輪の一端を、彼の足に投げかけた。輪のもう一方の端は、子をなす部分を、まさにその性器もろとも捕らえた。酒の勢いが消え去ると、彼は勢いよく身を跳ね起こし、結び目を引き寄せる足の動きによって、自らの力で、自分自身から、それまで備えていた性を奪い取った。その部分の裂断とともに、夥しい血が流れ出た。それは迸り、大地に飲み込まれた。すると、たちまち、そこから実をつけたザクロの木が生じた。サンガリウスなる王、あるいは河の娘であるナナは、その実の見事さに見とれ、驚きながらそれを摘み取り、懐に納めた。すると彼女はそれによって身ごもった。父は、まるで汚された娘であるかのように彼女を閉じ込め、食を断って死なせようとした。だが彼女は、神々の母から果実と他の木の実によって養われ、幼子を産み落とした。だがサンガリウスは、その子を捨てるよう命じた。拾われたその子を、何者とも知れぬポルバスが引き取り、牡山羊の乳で育てた。リュディア人が愛らしい子供たちをそう呼ぶがゆえに、あるいはフリュギア人が自分たちの言葉で牡山羊をアタゴスと呼ぶがゆえに、そこからアッティスという名を得るに至った。神々の母は、この上なく美しい容貌のゆえに、ひとりこの子を格別に愛した。そしてアクデスティスは、成長した彼に媚びるように付き添う友となり、自分にできる唯一の仕方で、あまり真っ当とはいえぬ諂いによって彼に結ばれ、彼を森深い茂みへと連れて行き、獣の多くの獲物を贈り与えた。少年アッティスは初め、それを自分自身の労苦と働きの成果だと誇っていたが、やがて酒の力を借りて、自分がアクデスティスに愛されていること、そして彼から森の恵みによって栄誉を受けていることを白状してしまった。こうして、沈黙を裏切ったその酒に穢れた者が、彼の聖なる所へ立ち入ることは、瀆聖の罪とされるに至ったのである〔末尾の unde vino 以下は構文が取りにくい。vino を pollutis に掛け、酒に穢れた者の立ち入りを禁じる由来と解した〕。
Liber V, Caput VII
第V巻 第VII章PL 5, 1094ATunc Pessinuntius rex Midas alienare cupiens tam infami puerum conjunctione, matrimonio ei suam filiam destinat: ac ne scaevus aliquis nuptialia interrumperet gaudia, fecit oppidum claudi.
PL 5, 1094Aそこでペッシヌスの王ミダスは、その少年をかくも汚らわしい結びつきから引き離そうと望み、自分の娘を彼の花嫁にと定めた。そして、婚礼の喜びをいかなる不吉な者にも妨げられぬようにと、町を閉ざさせた。
Verum deum mater adolescentuli fatum sciens, interque homines illum tamdiu futurum salvum, quamdiu esset solutus a matrimonii foedere, ne quid accideret moesti, civitatem ingreditur clausam, muris ejus capite sublevatis: quod esse turritum ratione ab hac coepit.
PL 5, 1094Aだが神々の母は、この若者の運命を知っており、彼が人間たちの間で無事でいられるのは、婚姻の絆から解き放たれている間だけであると知っていたので、悲しむべき事が起こらぬようにと、自らの頭でその城壁を持ち上げて〔muris ejus capite sublevatis は係りが取りにくい。女神が頭で城壁を持ち上げたと解した〕、閉ざされた都市の中へ入って行った。彼女の頭が塔を戴くようになったのは、この謂れによってである。
Acdestis scatens ira convulsi a se pueri, et uxoris ad studium derivati, convivantibus cunctis furorem et insaniam suggerit: conclamant exterriti ad horam Phryges: mammas sibi demetit Galli filia pellicis: rapit Attis fistulam, quam instigator ipse gestitabat insaniae: furiarum et ipse jam plenus, perbacchatus, jactatus projicit se tandem, et sub pini arbore genitalia sibi desecat, dicens: Tibi, Acdesti, haec habe, propter quae motus tantos furialium discriminum concitasti.
PL 5, 1095Aアクデスティスは、その少年が自分から引き離され、妻への欲望に向け変えられたことに怒り沸き立ち、宴に連なる者すべてに狂乱と気触れを吹き込んだ。フリュギア人たちは怯えて一時にどよめき叫んだ。ガッルスの側女の娘〔Galli filia pellicis の指す人物は定かでない。字義どおりに訳した〕は、自らの乳房を切り取った。アッティスは、まさにその狂乱を煽り立てていた当の者〔アクデスティス〕が身に帯びていた笛を奪い取った。彼自身もすでにフリアたちに満たされ、狂おしく浮かれ騒ぎ、身を投げ出すようにしながら、ついに己を地に投げ倒し、松の木の下で自らの性器を切り取り、こう言った。『アクデスティスよ、これをお前にくれてやる。お前がこれほど狂おしい破滅の動乱を引き起こしたのは、これゆえだったのだから。』
Evolat cum profluvio sanguinis vita: sed abscissa quae fuerant, magna legit mater Deum, et injicit his terram, veste prius tectis, atque involutis defuncti. Fluore de sanguinis viola flos nascitur, et redimitur ex hoc arbos.
PL 5, 1095A命は、迸る血の流れとともに飛び去った。だが、切り取られたものを、大いなる神々の母は拾い集め、それを亡骸の衣で先に覆い、包んでから、その上に土をかけた。流れ出た血からは菫の花が生じ、木はこの花で飾られるようになった。
Inde natum et ortum est, nunc etiam sacras velarier et coronarier pinos. Virgo sponsa quae fuerat, quam Valerius pontifex Iam nomine fuisse conscribit, exanimati pectus lanis mollioribus velat, dat lacrymas cum Acdesti, interficitque se ipsam, purpurantes in violas cruor vertitur interemptae.
PL 5, 1096Aそこから生まれ起こったのが、今なお聖なる松に被いを掛け、冠を戴かせるという習わしである。かつて花嫁であった処女――神官ワレリウスが、その名をイアであったと書き記している者――は、息絶えた彼の胸を柔らかな羊毛で覆い、アクデスティスと共に涙を流し、そして自ら命を絶った。みずから命を絶った彼女の血は、紫に染まる菫へと変わった。
Mater suffudit et has deum, unde amygdalus nascitur, amaritudinem significans funeris. Tunc arborem pinum, sub qua Attis nomine spoliaverat se viri, in antrum suum defert, et sociatis planctibus cum Acdesti tundit et sauciat pectus pausatae circum arboris robur.
PL 5, 1096A神々の母は、これらの菫にも土をかけた。そこから扁桃の木が生じ、葬いの苦さを示すものとなった。それから彼女は、アッティスが男の名を自ら剥ぎ取った、あの松の木を自らの洞窟へと運び入れ、アクデスティスと共に嘆きを合わせながら、安置されたその木の幹の周りで胸を打ち叩き、傷つけた。
Jupiter rogatur ab Acdesti, ut Attis revivisceret, non sinit: quod tamen fieri per fatum posset, sine ulla difficultate condonat, ne corpus ejus putescat, crescant ut comae semper, digitorum ut minimissimus vivat, perpetuo solus agitetur et motu, quibus contentum beneficiis Acdestim consecrasse corpus in Pessinunte: caerimoniis annuis, et sacerdotum intestibus honorasse.
PL 5, 1097Aアクデスティスはユピテルに、アッティスが甦るようにと願うが、彼はそれを許さない。だが、運命によってなしうる限りのことは、何の困難もなく聞き届けた。すなわち、彼の体が朽ちぬこと、髪が絶えず伸び続けること、指のうちで最も小さいものが生き続けること、そしてそれが絶えることなくひとり動き続けることである。アクデスティスはこれらの恵みに満足し、その亡骸をペッシヌスに奉献し、毎年の祭儀と去勢した祭司たちの奉仕とによって、これを敬った。
Liber V, Caput VIII
第V巻 第VIII章PL 5, 1097ASi contemptor aliquis numinum, et sacrilegi pecturis immanitate furiosus, intendisset animum maledicere diis vestris: auderet in eos quidquam gravius dicere, quam ista prodit historia, quam velut quiddam mirabile commentarii contulistis in formulam, ac ne illam vis temporis, et vetustatis obsolefaceret longitudo, perpetuitatis honore mactastis?
PL 5, 1097Aもし、神威を蔑む何者か、瀆聖の心の狂暴さに狂った者が、諸君の神々を罵ろうと心を向けたとしても、この歴史が語り出していること以上に重大な何かを、彼らについてあえて言い得たであろうか。諸君はこの歴史を、あたかも何か驚嘆すべきことであるかのように記録の定式のうちに書き留め、時の勢いと古さの長さがそれを朽ち果てさせぬようにと、永続の栄誉によって捧げ祀ったのではないか。
Quid est enim de diis in ea positum, quidve conscriptum, quod non si in hominem dixeris pudibundis moribus et disciplinis horridioribus educatum, et contumeliae reus sis, et injuriae, et offensionis odium simultatibus subeas inexpiabilibus comparatum?
PL 5, 1097Bというのも、そこに神々について記され、書き留められていることのうち、恥じらいの慣わしと、いっそう厳格な教えのもとに育てられた一人の人間について言ったならば、侮辱の廉で、また不正の廉で問われ、宥めようもない反目によって招き寄せられた、怒りの憎しみを被ることにならないものが、何かあろうか。
Ex lapidibus, inquitis, quos Deucalion jactavit et Pyrrha, deum procreata est mater. Quid, o theologi, dicitis? quid supernarum antistites potestatum?
PL 5, 1098A『デウカリオンとピュラが投げた石から、神々の母が生み出されたのだ』と、諸君は言う。おお、神学者たちよ、諸君は何を言っているのか。天上の権能に仕える祭司たちよ、諸君は何を言っているのか。
Ergone deum mater diluvii causa nulla fuit in parte naturae? et nisi omne mortalium genus interemisset vis imbrium, procreationis illius causa atque origo cessaret?
PL 5, 1098Aそれでは、神々の母は、自然のいかなる部分としても、大洪水より前には存在しなかったというのか。そして、もし豪雨の力が死すべき者たちの種族すべてを滅ぼしていなかったならば、彼女が生み出される原因も起源も生じなかったであろう、ということになるのか。
Humanum est ergo munus quod esse se sentit; et beneficiis debet Pyrrhae, quod orari se conspicit in alicujus substantiae qualitate; quod quidem, si verum est, et illud erit necessario non falsum, hominem illam fuisse, non divam.
PL 5, 1098Aそれゆえ、彼女が自ら在ると感じていること、それは人間の賜物である。そして、何らかの実体としての性質において自分が崇められているのを見るのは、ピュラの恩恵のゆえである。もしこれが真実であるならば、次のこともまた必然的に偽りではないことになる。すなわち、彼女は女神ではなく、人間であった、ということである。
Nam si certum est homines ex illo lapidum jactu nativitatis suae originem ducere, et hanc necesse est credi unam fuisse de nobis, consimilium causarum rationibus procreatam.
PL 5, 1098Bというのも、もし人間があの石を投げたことから自らの誕生の起源を引いているということが確かであるならば、彼女もまた、我々のうちの一人であり、それと同じような原因の道理によって生み出された者であったと信じざるをえないからである。
Neque enim fieri rerum per repugnantiam quit, ut ex uno lapidum genere, et ex eadem ratione jaciendi, immortalium quidam sortis, conditionis alii substituerentur humanae.
PL 5, 1099Aというのも、物事の道理に逆らって、同じ一種類の石から、同じ投げ方によって、ある者は不死なる境遇に、他の者は人間の境遇に置き換えられる、などということは起こりえないからである。
Varro ille Romanus multiformibus eminens disciplinis, et in vetustatis indagatione rimator, in librorum quatuor primo, quos de gente conscriptos romani populi dereliquit, curiosis computationibus edocet, ab diluvii tempore, cujus supra fecimus mentionem, ad usque Hirtii consulatum et Pansae, annorum esse millia nondum duo; cum quo si stat fides, Mater quoque dicenda est Magna intra hujus numeri fines aevitatem suam habere conclusam; atque ita perducitur res eo, ut quae omnium numinum genitrix esse narratur, non sit mater, sed filia; quinimmo infans et parvula, siquidem deos concedimus neque initia, neque fines saeculorum perpetua in continuatione sortitos.
PL 5, 1099A多方面の学芸に秀でたあのローマ人ワッロは、古きものの探究者であるが、彼がローマの民について書き遺した四巻の書物のうちの第一巻で、綿密な計算によって、先に我々が言及したあの大洪水の時から、ヒルティウスとパンサの執政の年に至るまで、二千年にはまだ満たないと教えている。もしこれに信を置くならば、いわゆる『大いなる母』もまた、この数の限界のうちにその齢が閉じ込められていると言わねばならない。かくして事はここに至る――万物の神威の生みの親であると語られる彼女は、母ではなく娘であり、いや、それどころか、いまだ幼子であり、乳飲み子でさえある、ということに。もし我々が、神々は絶え間なき連続のうちに、世々の初めも終わりも持たぬ、と認めるのであれば。
Liber V, Caput IX
第V巻 第IX章PL 5, 1099BSed quid terrenis obsolevisse vos sordibus deum loquimur matrem, cum ab Jovis ipsius maledictis nullam pausam facere vel exigui temporis intercapedine quiveritis?
PL 5, 1099Bだが、諸君が神々の母を地上の穢れによって貶めたなどと、我々が言ったところで何になろうか。諸君は、ユピテルその人を罵ることから、わずかな時の間隙ほどの休止すら置くことができなかったのだから。
Cum in summo Agdi vertice deum dormiret tum genitrix, obrepere conquiescentis pudori filius, inquitis, insidiator enixus est.
PL 5, 1100Aアグドゥスの頂で神々の生みの母が眠っていたとき、その息子が、休らう者の恥じらいへと忍び寄ろうと、待ち伏せる者として力を尽くした、と諸君は言う。
Post innumeras virgines, et spoliatas castitate matronas, etiamne in matrem cupiditatis infandae spem Jupiter coepit, nec ab illius appetitionis ardore horror eum quivit avertere, quem non hominibus solis, sed animalibus quoque nonnullis natura ipsa subjecit, et ingeneratus ille communiter sensus?
PL 5, 1100A数えきれぬ処女たちと、貞潔を奪われた既婚婦人たちの後に、ユピテルは、母に対してさえ、口にするもおぞましい欲望の望みを抱いたというのか。そして、本性そのものと、共通に生まれつき備わったあの感覚とが、人間だけでなく、いくつかの動物にまで課しているあの戦慄でさえ、彼をその欲情の燃え立ちから引き離すことができなかったというのか。
An respectus pietatis et honesti Capitoliorum defuit praesidi, nec quid sceleris cuperet conturbatis per insaniam mentibus, aut retractare poterat, aut pervidere?
PL 5, 1100Aそれとも、カピトリウムの守護者たる者に、敬虔と徳への顧慮が欠けており、狂気によって乱された心のままに、自分がいかなる罪を欲しているかを、思い直すことも、見極めることもできなかったというのか。
Sed ut res est, ponderis et majestatis oblitus, ad furta illa flagitiosa correpens ibat, pavens ac trepidus anhelitu oris presso, suspensis per formidinem gressibus, et inter media constitutus sollicitudinis speique confinia palpabat res intimas, altitudinem dormientis et matris patientiam tentans.
PL 5, 1100Aだが実際のところ、彼は重みと威厳を忘れ、あの恥ずべき盗みへと這うようにして近づいて行った。怯え、口の息を殺しながら震え、恐れのために忍び足で歩みを運び、不安と期待とのちょうど狭間に立ちながら、秘めやかな部分を手探りし、眠りの深さと、母がどこまで堪えるかとを試していた。
O rerum imaginatio indecora! o habitus foedus Jovis ad obscoeni certaminis expeditionem parati!
PL 5, 1100Bああ、なんと見苦しい思い描きであろうか。ああ、猥らな争いへの出撃に身構えたユピテルの、なんと醜い姿であろうか。
Ergo ille rex mundi cum incautus, et properus obreptionis esset rejectus a furto, in impetum se vertit, et cum rapere voluptatem insidiosa fraude non quivit, vi matrem aggressus est, et apertissime coepit venerabilem subruere castitatem?
PL 5, 1100Bかくして、あの世界の王は、不用意で性急な忍び寄りゆえにその盗みから撥ねつけられると、力ずくに転じ、狡猾な欺きによって快楽を奪い取ることができなかったので、力によって母を襲い、あからさまに、その敬うべき貞潔を突き崩し始めたというのか。
Colluctatus ergo diutissime cum invita est, victus, fractus, superatusque defecit; et quem pietas dijugare ab infando matris non valuit appetitu, effusa libido dijunxit?
PL 5, 1101Aこうして、意に反する母と長らく組み合った末、打ち負かされ、砕かれ、屈服させられて力尽きたというのか。そして、敬虔の情がその母への口にすべくもない欲情から引き離すことのできなかった者を、ほとばしり出た欲望が引き離したというのか。
Liber V, Caput X
第V巻 第X章PL 5, 1101ANisi forte dicetis, conventionis hujusmodi coetum genus vitat atque execratur humanum; apud deos incesta sunt nulla. Et cur mater acerrime repugnabat inferenti vim filio? cur ab illius amplexibus tamquam illicitos vitans refugiebat attactus?
PL 5, 1101A諸君はあるいはこう言うかもしれない。このような交わりの結びつきを忌み嫌い呪うのは人間という種族であって、神々のもとには近親相姦などというものは存在しない、と。だが、それならばなぜ、母は力ずくで及ぼうとする息子に対し、烈しく抗ったのか。なぜ彼女は、許されぬ触れ合いを避けるかのように、彼の抱擁から逃れようとしたのか。
Nam si nihil esset in re mali, tam gerere illa morem sine ulla retractatione debuerat, quam volebat hic cupide appetitionis suae irritamenta complere.
PL 5, 1101Aというのも、もしその事に何ら悪いところが無かったのであれば、彼女は何のためらいもなく彼の意に従うべきであったはずである。ちょうど、彼がその欲望の刺激を貪欲に満たそうと望んでいたのと同じように。
Et sane hoc loco frugalitatis magnae viri, et circa res etiam flagitiosi operis parciores, ne sancta illa semina frustra videantur effusa, silex, inquit, ebibit Jovialis incontinentiae foeditatem. Quid deinde, quaeso, consecutum est? dicite.
PL 5, 1101Aそしてまさにこの箇所において、大いなる質朴の人々、恥ずべき行いについてさえ言葉少なに慎み深い者たちは、あの聖なる種が空しく流し出されたと見えることのないようにと、こう言う――『火打ち石が、ユピテルの不節制の穢れを飲み干した』と。それから、いったい何が続いて起こったのか、どうか言ってみるがよい。
In sinu medio lapidis, atque in illa cotis duritie informatus atque animatus est infans, Jovis magni futura progenies. Non est facile contradicere tam prodigiosis conceptionibus, tamque miris.
PL 5, 1101B石の真ん中の懐、あの砥石の硬さのうちに、幼子が形づくられ、生命を吹き込まれた――偉大なるユピテルの未来の子孫として。これほど異様で、これほど驚くべき懐妊に、異を唱えるのは容易ではない。
Cum enim genus humanum ex lapidibus apud vos ortum, procreatumque dicatur, necesse est credere, et receptacula lapides habuisse genitalia, et jaculatam combibisse sementem, et completis temporibus sustulisse alvos graves, et ad postremum peperisse foeminei moris difficultate connixos.
PL 5, 1101Bというのも、諸君のもとでは、人類が石から生まれ、生み出されたと語られているのだから、石が生殖のための受け皿を備えていたこと、投げ込まれた種を飲み込んだこと、月満ちて重い腹を保ち続けたこと、そして最後には、女の習わしの苦しみをもって力み、出産したことを、信じざるをえないのである。
Illud nostram subigit curiositatem requirere, cum post decem menses redditum esse dicatis partum; illo tempore quo in utero lapidis fuit clausus, quibus alimoniis irrigatus est, quibus succis; vel ex rigore quae saxeo nutricia potuit ducere, ut est foetibus solemne de matribus.
PL 5, 1102A次のことが、我々の好奇心を駆り立てて問わせる。諸君は、出産は十月を経てなされたと言うが、石の胎内に閉じ込められていたその間、彼はいかなる糧によって潤され、いかなる汁液によって養われたのか。あるいは、母から胎児が受け取るのが常であるような養いを、石の硬さからいかにして引き出すことができたのか。
Nondum, inquit, contigerat lucem, et tonitrus patrios jam mugiens, imitatusque referebat? Et postquam illi datum est coelum diemque conspicere, obvia quaeque vastabat incursans, atque ipsos sibi spondebat deos coeli posse a regione detrudere.
PL 5, 1102A彼は言う、その子はまだ光に触れてもいないのに、すでに唸り声をあげて父の雷鳴を真似、これを響き返していた、と。そして、彼に天と日の光を目にすることが許されると、行く手にあるものを片端から襲いかかって荒らし尽くし、神々そのものを天の領域から追い落とし得ると自らに請け合っていた、と。
O cauta et provida deum mater, quae ne nati invidiam tam insolentis subiret, aut mugiens foetus somnis suis officeret, aut interpellaret quietem, subtraxit se ipsam, et seminis illud nocentissimum virus transmisit ab se longe, et saxorum asperitatibus propinavit.
PL 5, 1102Aああ、なんと用心深く、思慮深い神々の母であろうか。彼女は、これほど不遜な子を持つという悪評を被ることのないよう、また唸る胎児が自らの眠りを妨げ、安らぎを乱すことのないようにと、自らその身を引き離し、あの、この上なく害をなす種の毒を、自分から遠く送りやって、岩々のごつごつした肌にそれを飲ませたのである。
Liber V, Caput XI
第V巻 第XI章PL 5, 1102BAestuatum est in conciliis deorum, quibusnam modis esset intractabilis illa vis feritatis edominari, et cum via nulla superesset, ad opem concursum est unicam, ut mero madidaretur multo, et viribus spoliaretur abscissis.
PL 5, 1102B神々の会議は、あの御しがたい獰猛の力をいかなる仕方で制するかをめぐって沸き立った。そして、他に道が残されていなかったので、ただ一つの対処に頼ることとなった。すなわち、大量の混じり気ない酒によって酔わせ、切り取ることによってその力を奪う、というものである。
Quasi vero affecti corporalibus his damnis, fiant languidioris audaciae, et non quotidie videamus eos qui sibi demessuerint has partes majoris petulantiae fieri, atque omnibus postpositis pudoris et verecundiae frenis, in obscoenam prorumpere vilitatem, flagitiorum confessione vulgata.
PL 5, 1103Aあたかも、この身体上の損傷を被った者たちが、より弱々しい向こう見ずさに変わるかのように――そして、自らこれらの部分を切り取った者たちが、いっそう大きな放埓さに陥り、恥じらいと慎みのあらゆる抑制をかなぐり捨てて、猥らな下劣さへと突き進み、その醜行を公然と言い触らすのを、我々が日々目にしていないかのように。
Vellem tamen videre, si esset mihi iis nasci temporibus datum, patrem illum Liberum debellatorem ferocitatis Acdestiae, post deorum augustissimas curias coeli ab culminibus lapsum, peniculamenta decurtantem cantheriorum, innectentem laqueos mobiles, aquarum innoxias puritates multa sanciantem vi meri; et postquam ebrietas potu emersit, inseruisse caute manus, contrectavisse virilia dormientis, atque ut omnia cingerent circumpositi laqueorum morsus, artificii curas tum rebus adhibuisse perituris.
PL 5, 1103Aだが私は、もしその時代に生まれ合わせることが叶ったなら、見てみたかった――あの父リベルが、アクデスティスの獰猛さを打ち負かした者として、神々のこの上なく荘厳な会議の後、天の高みから舞い降り、去勢馬の毛房を刈り取り、動く輪縄を編み上げ、無垢な水の清らかさを、多量の混じり気ない酒によって侵していく様を。そして、酔いが飲酒によって現れた後、用心深く手を差し入れ、眠る者の男根を弄び、周りに仕掛けた輪縄の締め付けがすべてを取り囲むようにして、滅び去るべきものへ向けて、策略の配慮を凝らしていた様を。
Liber V, Caput XII
第V巻 第XII章PL 5, 1105AHoccine de diis quisquam vel exigua dixerit eorum opinione polluctus? aut si talibus occupati sunt negotiis, cogitationibus, curis, quisquam eos sapiens aut deos esse crediderit, aut mortalium saltem in numero computaverit?
PL 5, 1105A神々について、たとえ僅かなりとも彼らへの敬いを抱く者が、誰かこのようなことを語り得たであろうか。あるいは、もし彼らがこのような営みや思案や気遣いに携わっているのだとすれば、賢明な者の誰が、彼らを神であると信じ、あるいは少なくとも死すべき者どもの数に数え入れたりするであろうか。
Acdestis iste, oro, cujus obscoenitas amputata securitatem fuerat illatura coelestibus, ex terrenis animantibus unus fuit, an deorum aliquis, et immortalitatis praeditus honore?
PL 5, 1105A私は問いたい。あのアクデスティスは、その恥部を切り取られたことが天上の神々に安泰をもたらすはずであったが、彼は地上の生き物のうちの一人であったのか、それとも神々のうちの誰かであり、不死の栄誉を授けられた者であったのか。
Si enim nostrae sortis, et conditionis habebatur humanae, cur terrorem tantum numinibus inferebat? Deus autem si fuerat, qui potuit decipi, aut divino aliquid ex corpore desecari?
PL 5, 1105Aというのも、もし彼が我々の運命に、人間の境遇に属する者と見なされていたのであれば、なぜこれほどの恐怖を神々にもたらしたのか。だが、もし彼が神であったのなら、いったいどうして欺かれ、あるいは神的な身体から何かを切り取られることがありえたのか。
Sed quaestionem movemus parte in hac nullam, fuerit licet de divino genere, vel ex nobis aliquis, si hoc rectius existimabitis dici; etiamne fluore de sanguinis, et ex genitalibus amputatis arbor mali enata est punici? an tum cum vis illa telluris cooperta est gremio, solum radice complexa est, in stipitis exilivit robur, oneratos fudit balaustiis ramos, et in punctistitio poma extulit mitia perfectionis propriae maturitate completa? et quia de rubro exorta sunt haec sanguine, idcirco illis color est purpurei luminis suffectione subluteus; addite huc etiam idcirco esse uvida, idcirco vinosa, quod ex sanguine saburrato genus ducant, et fabulam convenienter impletis.
PL 5, 1106Aだが、我々はこの点については何の問いも起こすまい。彼が神的な種族に属していたにせよ、あるいは我々のうちの一人であったにせよ――諸君がそう言うほうが正しいと考えるのであれば。だが、血の流れから、切り取られた性器から、ザクロの木が生じたというのか。あるいは、その大地の力が地の懐に覆われたとき、根で土を抱き、幹の力へと跳ね上がり、枝をザクロの花で重たく実らせ、瞬く間に〔底本は punctistitio。語形が崩れており、瞬く間にの意に取った〕、それ自身の完熟によって仕上げられた柔らかな実を実らせたというのか。そして、それが赤い血から生じたがゆえに、その実の色は、紫の輝きが差し込んだような薄黄色を帯びているというのか。さらにこれへ付け加えるがよい――それがみずみずしく、酒気を帯びているのも、酒を積み込まれた血から種を引いているからだ、と。そうすれば諸君は、その作り話をつじつまの合うように仕上げることになる。
O Abdera, Abdera, dares quantas vias mortalibus irridendi, talis si apud te esset fabula ita conflata? Dicunt eam cuncti patres, et superciliosae perlegunt civitates, et esse tu fatua, et stoliditatis frigidissimae judicaris.
PL 5, 1107Aああアブデラよ、アブデラよ、もしこのような作り話がお前のもとで仕組まれていたなら、お前は死すべき者たちに、これを嘲笑うためのいかに多くの道を与えたことであろうか。だが実際には、すべての父祖たちがこの話を語り、居丈高な数々の都市がこれを読み継いでいるというのに、お前だけが愚か者と呼ばれ、この上なく冷ややかな鈍愚の廉で断じられているのだ。
Liber V, Caput XIII
第V巻 第XIII章PL 5, 1107APer sinum, inquit, Nana filium concepit ex pomo; sequitur se ratio; ubi enim cautes, et saxa pariunt dura, poma ibi necesse est suriant.
PL 5, 1107A彼は言う、ナナは懐を通して、果実によって息子を身ごもった、と。この道理は首尾一貫している。というのも、硬い岩や石が子を生むところでは、そこでは果実が情欲を催す〔底本は suriant。語形が崩れているが、雌豚の発情を言う surire と取った〕のも必然だからである。
Glandibus, atque ficis alebat Berecyntia religatam, convenienter et recte; pomis enim debuerat vivere, quae mater fuerat facta de pomo.
PL 5, 1107Aベレキュンティアの女神は、繋がれた彼女〔ナナ〕を、どんぐりと無花果とで養った――それは適切であり、正しいことであった。というのも、果実から母となった者は、果実によって生きるべきであったからである。
Postquam foetus emissus est, longe jussus est ab Sangario projici; quem conceptum divinitus credidit esse jamdudum, dedignatus est sobolem sui pignoris nuncupari. Lacte infans educatus hirquino est.
PL 5, 1108A胎児が産み落とされた後、サンガリウスによって遠くへ棄てるよう命じられた。彼は、その子がすでに神慮によって身ごもられたのだと以前から信じていたにもかかわらず、自分の娘の生んだ子と呼ばれることを潔しとしなかったのである。幼子は牡山羊の乳によって育てられた。
O fabulam sexui inimicam semper atque infestissimam masculino; in qua sexus viriles non solum homines ponunt, sed pecudes etiam fiunt ex maribus matres. Pulchritudine inclyta, et praedicabili fuit insignitus decore.
PL 5, 1108Aああ、つねに男の性に敵対し、この上なく仇なす作り話であろうか。そこでは、人間だけが男の性を差し出すのではなく、家畜さえもが雄から母へと変えられるのだ。彼〔アッティス〕は、名高い美しさと、称えるに値する容姿とに彩られていた。
Admirabilis res satis, quod non illum foetor vitabilem reddidit fugiendumque caprinus. Mater eum dilexit magna, si nepotem ut avia, res simplex; sin theatra ut percrepant, infamis et flagitiosa dilectio est.
PL 5, 1108A山羊の悪臭が、彼を避けられるべき、忌避すべき者にしなかったというのも、まことに驚くべきことである。大いなる母は彼を愛した――もし祖母が孫を愛するように、というのであれば、それは単純な事柄である。だがもし、諸芝居が喧しく語り立てるとおりであるならば、それは不名誉で恥ずべき愛情である。
Diligebat et Acdestis, venatoriis eum muneribus locupletans; a semiviro quidem nullum esse poterat periculum castitatis; sed quid Midas horruerit, non est facile suspicantibus existimare. Ipsis mater est ingressa cum moenibus.
PL 5, 1109Aアクデスティスもまた彼を愛し、狩りの獲物によって彼を富ませた。半男の者からは、貞潔への危険など何もありえなかったはずである。だがミダスが何を恐れたのか、推し量ろうとする者にも容易には判じがたい。まさにその城壁もろとも、母神は中へ入って行った。
Admiramur quidem in hac parte vires, et fortitudinem numinis; sed culpamus negligentiam regis, quod cum legis meminisset et fati patefecerit hostibus minus providam civitatem.
PL 5, 1109Aこの点においては、我々は神威の力と剛健さに驚嘆する。だが我々は王の怠慢を咎める。彼は掟と運命とを心に留めていながら、備えの足りぬ都市を敵に対して開け放ってしまったのだから。
Nuptialia celebrantibus vota furias Acdestis, insaniamque subjicit, si Midas rex offenderat, qui uxore adulescentulum vinciebat; quid admiserat Gallus, quid pellicis filia, ut ille se viro, haec mammarum honestate privaret?
PL 5, 1109A婚礼の誓いを祝う者たちに、アクデスティスは狂乱と気触れを注ぎ込んだ。だが、もし怒りを買ったのがミダス王――若者を妻の絆に縛りつけようとした者――であったのなら、ガッルスは何をしたというのか、側女の娘は何をしたというのか。かの者はみずから男であることを、この者はみずから乳房の誉れを、おのが身から奪い取ったというのに。
Tibi habe haec, inquit, propter quae res tantas animorum subversionibus concitasti. Nesciremus adhuc omnes quid in adulti corpore furor desiderasset Acdestius, nisi puer abscissa societati objecisset offensae.
PL 5, 1109A『これをお前にくれてやる』と彼は言った、『お前がこれほどの事どもを、心の転覆によって引き起こしたのは、これゆえだったのだから』と。もし少年が、切り取ったものを、気を悪くしたその友のもとへ投げつけなかったなら、我々は今もなお、アクデスティスの狂乱が成長した体の何を欲したのかを知らずにいたことであろう。
Liber V, Caput XIV
第V巻 第XIV章PL 5, 1109BQuid dicitis, o gentes: quid hujusmodi deditae opinionibus nationes? Nonne cum ista promuntur, arripit vos pudor, et tantarum verecundia foeditatum?
PL 5, 1109B諸国民よ、諸君は何と言うのか。このような思い込みに身を委ねた民族どもよ、諸君は何と言うのか。これらのことが語り出されるとき、恥じらいが、これほど多くの醜行への慎みが、諸君を捕らえないというのか。
Nos avemus a vobis quid de diis dignum vel audire, vel discere: at vero vos nobis mammarum expromitis exectiones, amputationes virilium veretrorum, iras, sanguinem, furias, interitus virginum voluntarios, et ex sanguine mortuorum flores, atque arbores procreatas.
PL 5, 1109B我々は、諸君から神々について何か相応しいことを聞き、また学びたいと切に望んでいる。だが、諸君が我々に差し出すのは、乳房の切除、男根の切断、怒り、血、狂乱、処女たちの自ら望んだ死、そして死者の血から生み出された花と木々のことなのである。
Dicite, o iterum, ergone deum mater genitalia illa disjecta, cum fluoribus ipsa per se moerens officiosa sedulitate collegit, ipsa sanctis manibus, ipsa divinis contrectavit ac sustulit flagitiosi operis instrumenta foedique, abscondenda etiam mandavit terrae, acne nuda in gremio diffluerent sic soli, priusquam veste velaret, ac tegeret, lavit utique balsamis, atque unxit?
PL 5, 1110A重ねて言うがよい。それでは、神々の母は、あの切り離された性器を、血の流れとともに、みずから悲しみに沈みながら甲斐甲斐しい熱心さで拾い集め、みずからその聖なる手で、みずからその神々しい手で、恥ずべき醜い所業の道具に触れ、取り上げ、隠すべきものとして大地に委ねたというのか。そして、それが裸のまま土の懐でそのまま溶け崩れることのないようにと、衣で覆い包む前に、まず香油で洗い、油を塗ったというのか。
Unde enim violae nasci potuissent odorae, nisi putorem membri unguentorum illa suffectio temperaret?
PL 5, 1110Aというのも、もしその部分の悪臭を、香油の塗布が和らげていなかったならば、香り高い菫の花がどうして生じ得たであろうか。
Cum historias, quaeso, perlegitis tales, nonne vobis videmini aut textriculas puellas audire taediosi operis circumscribentes moras: aut infantibus credulis avocamenta quaeritantes anus longaevas, et varias fictiones sub imagine veritatis expromere?
PL 5, 1110A諸君、このような話を読み通すとき、諸君は自分自身が、機織りの退屈な仕事の合間を紛らわそうとする娘たちの話に耳を傾けているように、あるいは、物を信じやすい幼子たちのために気晴らしを求める年老いた媼たちが、真実らしい装いのもとに様々な作り話を差し出しているように、思われはしないだろうか。
Cum Jove locutus est Acdestis, ut amato restitueret vitam: annuere Jupiter recusavit, quia fatis potentioribus prohibebatur: ac ne esset omnino durissimus, unam largitus est gratiam, ne putore corpus dissolveretur ullo, succrescerent comae semper, minimissimus digitorum solus ut in corpore viveret, solus motus perpetuos exhiberet.
PL 5, 1110Bアクデスティスはユピテルに語りかけ、愛する者に命を取り戻すよう求めた。ユピテルは頷くことを拒んだ。より強い運命によって禁じられていたからである。だが、あまりに冷酷な者とならぬようにと、一つの恵みを与えた。すなわち、その体がいかなる腐敗によっても朽ち果てぬこと、髪が絶えず伸び続けること、指のうちで最も小さいものだけが体の中で生き続け、それだけが絶えざる動きを見せ続けること、である。
Hoccine quisquam admiserit, aut credulitatis assensione firmarit, pilum in mortuo crescere, partem interisse, et sejunctum a lege putredinis mortale corpus adhuc usque durare?
PL 5, 1111A死者において毛髪が伸び続けること、一部は滅びていながら、腐敗の法則から切り離された死すべき体が、なおも存え続けること――このようなことを、いったい誰が受け入れ、あるいは軽信の同意によって確かめたりするであろうか。
Liber V, Caput XV
第V巻 第XV章PL 5, 1111AUrgere vos jamdudum ad istius rei comparationem possemus, nisi stultitiae pars esset, et talia discere, et hujusmodi rerum indicia postulare. Sed historia haec falsa est, neque ullam continet veritatis in se partem.
PL 5, 1111A我々はすでにこのことについて、諸君にその事実の裏付けを求めて迫ることもできたであろう。もっとも、そのようなことを学び、この種の事柄の証拠を要求すること自体が、愚かしさの一部でないならばの話であるが。だが、この歴史は偽りであり、その内に真実のいかなる部分をも含んでいない。
Nostra quidem nihil interest, quorum causa contenditis exterminatos esse a terris deos: utrumne sit constans, et fidei firmitate connixa: an contra mendaciter, et falsitatis alicujus fictione composita.
PL 5, 1111A諸君が、それを理由に神々が地上から追放されたのだと言い張るその話が、確かなものであり、確固たる信頼性によって成り立っているのか、それとも逆に、偽りをもって、何らかの虚構の作り話によって組み立てられているのか――それは我々にとって何の関わりもないことである。
Nobis enim satis est, quibus hodie manifestare propositum est: numina ista, quae promitis, si sunt uspiam gentium, atque irarum fervoribus incalescunt, non magis a nobis, quam a vobis accipere offensionum furialium causas: et esse illam in rebus, et a vobis in commentarios relatam, et a volentibus quotidie perlegi, et futuri temporis pro instructione, per ordinem succedentium tradi.
PL 5, 1111Aというのも、我々には、今日明らかにすることを目的としているそのことだけで十分だからである。すなわち、諸君が持ち出すそれらの神威は、もしこの世のどこかに存在し、怒りの熱に燃え立つのだとしても、狂おしい憤りの原因を、我々から受け取るのに劣らず、諸君自身からも受け取っているのであり、そしてその話が現に存在し、諸君によって記録に書き留められ、望む者たちによって日々読み継がれ、後の世代へ、代を継ぐ順序に従って教訓として伝えられている、ということである。
Quae si utique vera est, nullam videmus subesse rationem, cur nobis irasci perhibeantur dii coelites, cum turpitudines illorum tantas neque prodiderimus, neque in litteras contulerimus ullas, neque in publicam testificationem sacrorum celebritatibus miserimus.
PL 5, 1111Bそれがまさに真実であるならば、天上の神々が我々に対して怒っていると言われる理由は、何一つ存するとは我々には見えない。なぜなら、我々は彼らのこれほどの恥辱を暴きもせず、いかなる文書にも書き留めもせず、秘儀の祝祭をもって公けの証言に差し出しもしなかったからである。
Sin autem, ut remini, falsa est, et mendaciis interpolata fallacibus, ambigere hominum nullus potest, quin causa vos sitis offensae, qui vel talia quosdam conscribere siveritis, aut conscripta durare saeculorum in memoria sitis passi.
PL 5, 1112Aだがもし、諸君が思うとおり、それが偽りであり、欺きの虚言によって混ぜ物をされているのであれば、諸君こそがその憤りの原因であることを、いかなる人間も疑うことはできない。誰かがそのようなことを書き記すのを許したのも、また書き記されたものが世々の記憶のうちに存え続けるのを見過ごしたのも、諸君自身なのだから。
Liber V, Caput XVI
第V巻 第XVI章PL 5, 1112AEt tamen qui potestis falsitatis arguere conscriptionem istam, cum ipsa sacra sint testimonio, quae per cursus annuos factitatis, et credi a vobis esse vera, et exploratae fidei judicari?
PL 5, 1112Aしかも諸君は、いったいどうしてこの記述を虚偽であると論難できようか。年ごとの巡りのたびに諸君が執り行っているその秘儀そのものが、この記述が諸君によって真実であると信じられ、確かめられた信頼性を持つものと判定されていることの証しであるというのに。
Quid enim sibi vult illa pinus, quam semper statis diebus in Deum matris intromittitis sanctuario? Nonne illius similitudo est arboris, sub qua sibi furens manus et infelix adolescentulus intulit, et genitrix divum in solatium sui vulneris consecravit?
PL 5, 1112Aいったい、諸君が定められた日ごとに、神々の母の聖所へと運び入れるあの松の木は、何を意味するのか。それは、あの木——その下で、狂乱の手をもって不幸な若者が自らに手を下し、神々の母が己の傷の慰めとしてこれを奉献したという、あの木——の似姿ではないか。
Quid lanarum vellera, quibus arboris colligatis et circumvolvitis stipitem? Nonne illarum repetitio lanarum est, quibus Ia deficientem contexit, et teporis aliquid rata est se posse membris conciliare frigentibus?
PL 5, 1112Bいったい、諸君が木の幹に巻きつけ、纏わせるあの羊毛の房は、何を意味するのか。それは、イア〔Ia の同定は定かでない。固有名と取って音写した〕が息絶えかけた者を包み込み、冷えゆく四肢に幾許かの温もりをもたらせると考えた、あの羊毛の繰り返しではないか。
Quid compti violaceis coronis, et redimiti arboris ramuli? Nonne illud indicant, uti mater primigeniis floribus adornaverit pinum, miserabilis indicem testimoniumque fortunae? Quid pectoribus applodentes palmas passis cum crinibus Galli?
PL 5, 1113Aいったい、菫の花冠で飾られ、巻き飾られたあの木の小枝は、何を意味するのか。それは、母が初咲きの花々をもって、その悲しい運命のしるしと証しとなるようにと、松の木を飾ったことを示しているのではないか。いったい、髪を振り乱し、胸を打ち叩くガッリ(大母神に仕える去勢の祭司たち)は、何を意味するのか。
Nonne illos referunt in memoriam luctus, quibus mater turrita cum Acdesti lacrymabili puerum prosecuta est ejulatu? Quid temperatus ab alimonio panis, cui rei dedistis nomen Castus?
PL 5, 1113Aそれらは、塔の冠をいただく母が、アクデスティスとともに、涙を誘う慟哭をもってあの少年を弔い送った、その悲しみの記憶を呼び起こすものではないか。いったい、食物として断たれるパン——諸君がその行いに『カストゥス(清浄なる)』の名を与えたもの——は、何を意味するのか。
Nonne illius temporis imitatio est, quo se numen ab Cereris fruge violentia moeroris abstinuit?
PL 5, 1113Aそれは、悲しみの激しさゆえに、かの神威がケレスの実りを断った、あの時節の模倣ではないか。
Liber V, Caput XVII
第V巻 第XVII章PL 5, 1114AAut si ea, quae dicimus, non sunt ita, vos edissertate, vos, dicite: evirati isti, mollesque, quos interesse vobiscum in istius numinis videmus sacris, quidnam istic habeant negotii, sollicitudinis, curae? et cur more lugentium caedant cum pectoribus lacertos, et fortunam imitentur in lamentabili constitutorum sorte?
PL 5, 1114Aあるいは、もし我々の言うことがそのとおりでないならば、諸君こそ詳らかに説き明かせ、諸君こそ語ってみよ。かの去勢された者たち、柔弱な者たち——我々の見るところ、あの神威の秘儀に諸君とともに列席している——は、いったいそこで何の用件、何の心労、何の気遣いを負っているのか。また、なぜ彼らは、喪に服す者たちのように、胸や二の腕を打ち叩き、定められた者たち〔constitutorum の指すところは定かでない。字義どおりに取った〕の嘆かわしい運命の姿を演じるのか。
Quid coronae? quid violae? quid voluere mollium velamenta lanarum? Cur ad ultimum pinus ipsa paulo ante in dumis inertissimum nutans lignum, mox ut aliquod praesens atque augustissimum numen, deum matris constituatur in sedibus?
PL 5, 1115A花冠は何を意味するのか。菫は何を意味するのか。柔らかな羊毛の覆いは何を望んでいるのか。そして最後に、なぜあの松の木は——つい先ほどまで茨の中で頼りなく揺れていたこの上なく弱々しい木にすぎなかったのに——たちまち、まるで現臨するこの上なく尊厳ある神威であるかのように、神々の母の座に据えられるのか。
Aut enim haec causa est, quam in vestris scriptis et commentariis invenimus: et manifestum est vos non divinas conficere caerimonias, sed imaginem tristium redintegrare gestorum: aut si alia ratio est, quam mysterii nobis abnegavit obscuritas, et ipsa quoque necesse est turpitudinis alicujus participetur infamia.
PL 5, 1115Aというのも、その理由は、我々が諸君の書物や注釈のうちに見出したものであるか——その場合、諸君が行っているのは神的な祭儀ではなく、悲しい出来事の再現にほかならないことが明らかである——あるいは、密儀の秘匿性が我々に明かすことを拒んだ別の理由があるかである。そしてその場合にも、その理由はやはり必ず、何らかの恥辱の汚名にあずかっているに違いない。
Quis est enim, qui credat, honestatis aliquid in ea re esse, quam initiant viles Galli, effoeminati conficiant exoleti?
PL 5, 1115Aいったい誰が、卑しいガッリたちが始め、女と化した男娼たちが仕上げるこの事柄のうちに、何らかの高潔さがあると信じられようか。
Liber V, Caput XVIII
第V巻 第XVIII章PL 5, 1115APostulat quidem magnitudo materiae, atque ipsius defensionis officium, ut similiter caeteras turpitudinum species persequamur: vel quas produnt antiquitatis historiae, vel mysteria illa continent sancta, quibus initiis nomen est, et quae non omnibus vulgo, sed paucorum taciturnitatibus traditis: sed sacrorum innumeri ritus, atque affixa deformitas singulis, corporaliter prohibet universa nos exequi: quinimmo, ut verum exprimamus, a quibusdam nos ipsi consilio, et ratione deflectimus: ne dum explicare contendimus cuncta, expositionis ipsius contaminationibus polluamur.
PL 5, 1115Aたしかに、この主題の大きさ、そしてこの弁明そのものの務めは、我々に、他の恥辱の諸相をも同様に追い尋ねることを求めている——古代の史話が伝えるものであれ、あの聖なる密儀が内に蔵し、『入信の儀』の名で呼ばれ、万人にではなく少数の者の沈黙をもって伝えられているものであれ。しかし、秘儀の数え切れぬ祭式と、その一つ一つに付着した醜悪さとは、そのすべてを述べ尽くすことを、実際問題として我々に許さない。それどころか、真実を言うならば、我々自身、思慮と分別とによって、いくつかの事柄からあえて逸れているのである——すべてを説き明かそうと努めるうちに、その説明そのものの汚れによって我々自身が穢されることのないように。
Faunam igitur Fatuam, Bona quae dicitur Dea, transeamus: quam myrteis caesam virgis, quod marito nesciente seriam meri ebiberit plenam, Sextus Clodius indicat Sexto de diis Graeco: signumque monstrari, quod cum ei divinam rem mulieres faciunt, vini amphora constituatur obtecta: nec myrteas fas sit inferre verbenas: sicut suis scribit in causalibus Butas.
PL 5, 1116Aそれゆえ、ファウナ・ファトゥア、すなわち『善き女神(ボナ・デア)』と呼ばれる女神については、通り過ぎることにしよう——夫の知らぬ間に、混じり気のない葡萄酒で満たされた甕を飲み干したがゆえに、銀梅花(ぎんばいか)の枝で打たれたという女神である。セクストゥス・クロディウスは、ギリシア語で書かれた『神々について』の第六巻〔Sexto de diis Graeco の指すところは定かでない。Sexto を巻数と取った〕でこれを伝えている。また、女たちが彼女のために神事を行うとき、覆いを掛けた葡萄酒の甕が置かれることが、そのしるしとして示されるという——そこには銀梅花の若枝を持ち込むことは許されない、とブタスがその『原因論』の中で書いているとおりである。
Sed et deos conserenteis pari more ac dissimulatione taceamus, quos cum caeteris scribit Flaccus in humani penis similitudinem versos obruisse se cineri, qui sub ollula fuerat factus extorum: quem cum Tanaquil dimoveret Etruriae disciplinarum perita, surrexisse se deos, et nervis obduruisse divinis.
PL 5, 1116Aそしてまた、『種を蒔く神々』についても、同じように黙して過ごそう。フラックスが他の者たちとともに記すところによれば、彼らは人間の陰茎に似た姿となって、灰の中に身を埋もれさせたという——その灰は、内臓を煮る小壺の下でできたものであった。エトルリアの学術に通じたタナクィルがこの灰をかき分けたとき、その神々は身を起こし、神なる筋によって硬く強張ったという。
Corniculanae inde imperavisse captivae, ut intelligeret, et agnosceret, qui sibi res vellent: Ocrisiam prudentissimam foeminam divinos inseruisse genitali: explicuisse motus certos.
PL 5, 1117Aそこで、その神々はコルニクルムの捕虜の女に命じた——事が何を意味しているのかを悟り、知るようにと。すなわち、この上なく賢明な女オクリシアが、その神なるものを自らの陰部に挿し入れ、定まった動きを行った、というのである。
Tunc sancta, et ferventia numina vim vomuisse Lucilii, ac regem Servium natum esse Romanum.
PL 5, 1118Aそのとき、聖なる燃え立つ神威が、ルキリウスのかの力を吐き出し、こうしてローマの王セルウィウスが生まれたのである。
Liber V, Caput XIX
第V巻 第XIX章PL 5, 1118ABacchanalia etiam praetermittamus immania, quibus nomen Omophagiis Graecum est, in quibus furore mentito, et sequestrata pectoris sanitate, circumplicatis vos anguibus, atque ut vos plenos Dei numine ac majestate doceatis, caprorum reclamantium viscera, cruentatis oribus dissipatis.
PL 5, 1118Aまた、あの凄まじいバッカナリア祭も見過ごすことにしよう——ギリシア語で『オモパギア(生肉食い)』と呼ばれるものであり、そこで諸君は、装った狂乱のうちに、正気を胸から締め出し、蛇を身に巻きつけ、そして自らが神の神威と威厳に満たされていることを示そうとして、鳴き叫ぶ山羊の内臓を、血にまみれた口で引き裂き散らすのである。
Nec non et Cypriae Veneris abstrusa illa initia praetereamus, quorum conditor indicatur Cinyras rex fuisse; in quibus sumentes ea certas stipes inferunt ut meretrici, et referunt phallos propitii numinis signa donatos.
PL 5, 1119Aまた、キュプロスのウェヌスのあの秘められた入信の儀も見過ごすことはすまい——その創始者は、王キニュラスであったと伝えられている。そこでは、これを受け入れる者たちが、あたかも娼婦に対するように定まった献金を差し出し、恵み深い神威のしるしとして与えられた男根像(ファロス)を持ち帰るのである。
Oblivioni etiam Corybantia sacra donentur, in quibus sanctum illud mysterium traditur, frater trucidatus a fratribus, interempti ex sanguine apium natum, prohibitum mensis olus illud apponi, ne a manibus mortui inexpiabilis contraheretur offensio.
PL 5, 1120Aコリュバンテスの秘儀もまた、忘却に委ねることにしよう——そこでは、あの聖なる密儀が伝えられている。すなわち、兄弟が兄弟たちによって惨殺され、殺された者の血からセロリが生まれたということ、そして、死者の霊(マネス)から贖われざる怒りを招かぬようにと、その野菜を食卓に供することが禁じられているということである。
Sed et illa desistimus Bacchanalia altera praedicare, in quibus arcana et tacenda res proditur insinuaturque sacratis; ut occupatus puerilibus ludicris, distractus ab Titanibus Liber sit; ut ab iisdem membratim sectus, atque in ollulas conjectus ut coqueretur; quemadmodum Jupiter, suavitate odoris illectus, invocatus advolaverit ad prandium; compertaque re gravi grassatores obruerit fulmine, atque in imas Tartari praecipitaverit sedes.
PL 5, 1120Aそしてまた、もう一つの別のバッカナリア祭についても語ることをやめよう——そこでは、秘匿されるべき秘め事が明かされ、秘儀に与った者たちに伝授される。すなわち、リベルが幼子の遊びに興じているところをティタンたちに引き裂かれたこと、彼らによって五体をばらばらに切断され、煮るために小壺に投げ込まれたこと、そしてユピテルが、その匂いの快さに誘われ、招かれもせぬのに食事の席へ飛来したこと、この重大な出来事を知るや、かの暴虐な者たちを雷霆をもって打ち倒し、タルタルスの最も深い座へと突き落としたこと、である。
Cujus rei testimonium, argumentumque fortunae, suis prodidit in carminibus Vates Thracius; talos, speculum, turbines, volubiles rotulas, et teretes pilas, et virginibus aurea sumpta ab Hesperidibus mala.
PL 5, 1121Aこの出来事の証しとして、またその運命の証拠として、トラキアの予言者が自らの詩の中で書き伝えている——骰子(さいころ)、鏡、独楽、回る小車輪、丸い球、そしてヘスペリデスの乙女たちから取り上げられた黄金の林檎を。
Liber V, Caput XX
第V巻 第XX章PL 5, 1122AEa erat nobis consilium praeterire, praetervehi illa etiam mysteria, quibus Phrygia initiatur, atque omnis gens illa, nisi nomen interpositum his Jovis prohiberet nos strictim injurias ejus ignominiasque transire: non quo nobis dulce sit tam foedis inequitare mysteriis, sed ut ipsis vobis promptum etiam atque etiam fiat, quid in eos congeratis injuriae, quorum profitemini vos esse custodes, vindices, veneratores.
PL 5, 1122A我々は、フリュギアがそこへ入信し、あの民族全体もまた入信するあの密儀についても、通り過ぎ、素通りにする所存であった——もし、それらの中にユピテルの名が差し挟まれていることが、彼への数々の侮辱や恥辱を簡略に通り過ぎることを我々に禁じていないならば。我々にとって、これほど汚らわしい密儀に馬を進めることが心地よいからではなく、諸君自身にも、いよいよはっきりと分かってもらうためである——諸君が守護者、擁護者、崇拝者であると公言する当の神々に、いかなる侮辱を積み重ねているかということを。
Quondam Diespiter, inquiunt, cum in Cererem matrem libidinibus improbis atque inconcessis cupiditatibus aestuaret, nam genitrix haec Jovis regionis ejus ab accolis traditur, neque tamen auderet id, quod procaci appetitione conceperat, apertissima vi petere, ingeniosas comminiscitur captiones: quibus nihil tale metuentem castitate imminueret genitricem: fit ex deo taurus, et sub pecoris specie subsessoris animum atque audaciam celans, in securam et nesciam repentina immittitur vi furens, agit incestius res suas, et prodita per libidinem fraude, intellectus et cognitus evolat: ardescit furiis atque indignationibus mater, spumat, anhelat, exaestuat, nec fremitum continere tempestatemque irarum valens, ex continua passione Brimo deinceps ut appelletur, assumpsit: neque alia cordi est res ei, quam ut audaciam filii poenis, quibus potis est, persequatur.
PL 5, 1122Aかつて、ディエスピテル(ユピテル)が、母なるケレスに対して、不埒な欲情と許されざる欲望に燃え立った、と彼らは言う——なぜなら、この生みの母は、その地方の住民たちの言い伝えによれば、ユピテルの母であるとされているからである。しかし彼は、その厚かましい欲情によって思い描いたことを、あからさまな暴力によって求める勇気を持てなかったので、巧妙な策略を案出した——それによって、そのようなことを何一つ恐れていない生みの母の貞潔を損なおうとしたのである。彼は神から牡牛と化し、家畜の姿の下に、待ち伏せる者の心と大胆さを隠しながら、警戒せず何も知らぬ彼女に、突然の狂おしい激しさで襲いかかり、より近親相姦的な行為に及び、その情欲によって欺瞞が露見し、正体を見抜かれ知られると、飛び去った。母は激怒と憤りに燃え立ち、泡を吹き、あえぎ、燃えたぎり、その怒りの咆哮と嵐を抑えることができず、この絶え間ない激情のゆえに、以後『ブリモ』と呼ばれる名を身に負うことになった。そして彼女の心にあるのは、ただ、できうる限りの罰をもって息子の大胆さを追及することのみであった。
Liber V, Caput XXI
第V巻 第XXI章PL 5, 1123BJupiter satagit fractus metu: nec quibus remediis leniat violatae animos, reperit: fundit preces, et supplicat: obstructae sunt dolentis aures: allegatur deorum universus ordo, nullius auctoritas tanta est, ut audiatur: ad postremum filius vias satisfactionis inquirens, comminiscitur remedium tale.
PL 5, 1123Bユピテルは恐怖に打ちひしがれ、あくせくと立ち働く。犯された女の心を宥めるいかなる手立ても見出せない。祈りを注ぎ、嘆願する。しかし、悲しみに沈む女の耳はふさがれている。神々の全序列が引き合いに出されるが、聞き入れられるほどの権威を持つ者は誰もいない。ついに、息子は、償いの道を探し求めて、次のような手立てを考え出す。
Arietem nobilem bene grandibus cum testiculis deligit, execat hos ipse, et lanato exuit ex folliculi tegmine.
PL 5, 1123B彼は立派な牡羊、それも大きな睾丸を持つものを選び出し、自らその睾丸を切り取り、羊毛に包まれた陰嚢の皮膜から剥き出す。
Accedens moerens, et summissus ad matrem, et tamquam ipse sententia condemnasset se sua, in gremium projicit, et jacit hos ejus: virilitate pignoris visa sumit animum mitiorem, et concepti foetus revocatur ad curam, parit mensem post decimum luculenti filiam corporis, quam aetas mortalium consequens modo Liberam, modo Proserpinam nuncupavit: quam cum verveceus Jupiter bene validam, floridam, et succi esse conspiceret plenioris, oblitus paulo ante quid malorum et sceleris esset aggressus, et temeritatis quantum, redit ad priores actus: et quia nefarium videbatur satis, patrem cum filia cominus uxoria conjugatione misceri in draconis terribilem formam migrat: ingentibus spiris pavefactam colligat virginem, et sub obtentu fero mollissimis ludit atque adulatur amplexibus; fit ut et ipsa de semine fortissimi compleatur Jovis, sed non eadem conditione qua mater: nam illa filiam reddidit liniamentis descriptam suis, at ex partu virginis tauri species fusa Jovialis monumenta pellaciae.
PL 5, 1124A悲しみに沈み、うなだれて母のもとに近づき、あたかも自らその判決によって自分自身を断罪したかのように、その〔睾丸〕を彼女の膝に投げ入れ、放り込む。男らしさの証しを目にした母は、いくぶん和らいだ心を得て、身ごもっていた胎児への配慮を取り戻し、十月目に、輝かしい肉体を持つ娘を産む。この娘を、後の世の人間たちは、あるときは『リベラ』、あるときは『プロセルピナ』と呼びならわした。この娘が、たいそう頑健で、みずみずしく、いっそう豊かな精気に満ちているのをユピテル——去勢羊さながらのあの男——が目にしたとき、つい先ほど自分がどれほどの悪と罪、そしてどれほどの無謀に手を染めたかを忘れ、以前の所業に立ち返る。そして、父が娘と直接に夫婦のごとき交わりを結ぶことはあまりに凶悪に見えたので、彼は恐ろしい竜の姿へと身を変える。巨大なとぐろで怯える処女を巻き込み、その荒々しい見せかけの下で、この上なく柔らかな抱擁をもって戯れ、機嫌を取る。かくして、彼女もまた、この上なく強きユピテルの種によって身ごもることになるが、母の場合とは同じ条件においてではなかった——母は自分の姿かたちのままに描き出された娘を産んだが、この処女の出産からは、牡牛の姿をした、ユピテルの欺瞞のしるしとなるものが生み出されたのである。
Auctorem aliquis desiderabit rei, tum illum citabimus Tarentinum, notumque senarium, quem antiquitas canit dicens: Taurus draconem genuit, et taurum draco.
PL 5, 1125Aこの事の典拠を誰かが求めるならば、我々はかのタレントゥムの人物〔Tarentinum が誰を指すかは定かでない〕を引き合いに出そう。そして、古代が歌い伝えてきた、よく知られた六脚の詩句(セナリウス)を——『牡牛は竜を生み、竜は牡牛を生んだ』と。
Ipsa novissime sacra, et ritus initiationis ipsius, quibus Sebadiis nomen est, testimonio esse poterunt veritati, in quibus aureus coluber in sinum dimittitur consecratis, et eximitur rursus ab inferioribus partibus atque imis.
PL 5, 1125A最後に、まさにこの秘儀そのもの、そしてこの入信の儀そのもの——『セバディア』〔底本の綴りは Sebadiis。サバディアとする形もあるが、底本どおりに写した〕と呼ばれるもの——が、この真実の証しとなりうるであろう。そこでは、金の蛇が秘儀に与った者たちの懐に差し入れられ、そして再び、下の、それも最も下の部分から取り出されるのである。
Liber V, Caput XXII
第V巻 第XXII章PL 5, 1125ANon esse arbitror necessarium sermone quoque hic multo, membra ire per singula, quantaeque insint in partibus pravis turpitudinum scatebrae flagitiorumque monstrare.
PL 5, 1125Aこの場でこれ以上多くの言葉を費やし、一つ一つの部分をたどりながら、その乱れた諸相のうちにどれほど多くの恥辱と不祥事の湧き出る泉があるかを示すことは、もはや必要ではないと私は考える。
Quis est enim mortalium vel exiguae humanitatis sensum ferens, qui non ipse pervideat, qualia sint haec omnia, quam scelerata, quam foeda, quantasque ignominias dii ferant ex ipsis mysteriorum sacris, et ex sacrorum originibus indecoris?
PL 5, 1125Aいったい、いくばくかなりとも人間らしい分別を備えた者のうちで、これらすべてがどのようなものであるか、いかに凶悪で、いかに醜悪であるか、そして神々が、まさにその密儀の秘儀そのものから、また秘儀の恥ずべき起源から、どれほどの恥辱を被っているかを、自ら見抜けない者がいったいいるだろうか。
Jupiter, inquit, exarsit in Cererem. Quid tantum, quaeso, de vobis Jupiter iste, quicumque est, meruit, quod genus est nullum probri infame, adulterium nullum, quod in ejus non caput velut in aliquam congeratis vilem luteamque personam?
PL 5, 1126A『ユピテルはケレスに対して燃え上がった』と、彼は言う。いったい、諸君に対して、そのユピテルなる者(いかなる者であれ)が、これほどのことをしたというのか——諸君が、あたかも何か卑しい泥の人形にでもするかのように、いかなる不名誉な恥辱も、いかなる姦通も、その頭の上に積み重ねずにはおかないほどの。
Matrimonii prodidit jus Leda: Jupiter esse dicitur auctor culpae. Virginitatem Danae custodire nequivit: furtum esse narratur Jovis. Ad mulieris nomen properavit Europa, expugnator pudicitiae idem esse jactatur.
PL 5, 1126Aレダは婚姻の掟を裏切った——ユピテルがその過ちの張本人であると言われる。ダナエは処女を守り通すことができなかった——それはユピテルの盗みであったと語られる。エウロパは女と呼ばれる身になることを急いだ——同じ彼が、貞潔の攻略者であったと言い触らされる。
Alcmena, Electra, Latona, Laodamia, mille aliae virgines, ac mille matres, cumque illis Catamitus puer pudoris spoliatus est honestate: eadem ubique est Jupiter fabula, neque ullum turpitudinis genus est, in quo ejus non nomen consociatis libidinibus conseratis: ut videatur miserabilis prorsus nullam non esse causam ob aliam natus, nisi ut esset criminum seges, maledictorum materia, locus quidam expositus, in quem spurcitiae se omnes scenarum colluvionibus derivarent.
PL 5, 1126Aアルクメネ、エレクトラ、ラトナ、ラオダミア、そのほか千人の処女たち、千人の人妻たち、そして彼女たちとともに、少年カタミトゥスもまた、その恥じらいの尊厳を奪われた。至るところで、ユピテルをめぐる話は同じである。いかなる種類の恥辱であれ、諸君がその名を、結びついた欲情のうちに織り込まずにおく恥辱の種類はない。かくして、この哀れな者は、まさに、罪業の畑となり、罵倒の材料となり、劇場の汚泥のあらゆる淫らさが流れ込む、いわば晒し場となるためにこそ生まれた——そのほかいかなる理由もないかのように見えるのである。
Quem tamen si diceretis cum extraneis habuisse commercium foeminis, impia res quidem, sed tolerabilis esset maleactionis injuria.
PL 5, 1127Aとはいえ、もし諸君が、彼が他人の女たちと交わりを結んだとまで言うのであれば、それは不敬なことではあれ、その悪しき行いの不正は、まだ耐えうるものであろう。
Etiamne in matrem, etiamne in filiam efferati pectoris appetitionibus adhinnivit? neque illum sanctitas, aut reverentia genitricis, horror etiam pignoris ex se sati, ab imagine potuit tam foedae cogitationis abducere?
PL 5, 1127Aしかし、彼は母に対してさえ、娘に対してさえ、荒れ狂う胸の欲情をもっていななき求めたというのか。生みの母の神聖さも、これに払うべき敬意も、また自らの種から生まれた子への戦慄すらも、これほど汚らわしい考えの姿から、彼を引き離すことができなかったというのか。
Liber V, Caput XXIII
第V巻 第XXIII章PL 5, 1127BVellem itaque videre patrem illum deorum Jovem, aeternam rerum atque hominum potestatem, bubulis esse cohonestatum cornibus: hirsutas agitantem aures, contractis in ungulam gressibus ruminantem pallentes herbas, et ex parte postica caudam, suffragines, talos molli fimo perlitum, atque intestina proluvie delibutum.
PL 5, 1127Bそれゆえ、私はあの神々の父ユピテル——万物と人間の永遠なる権能そのもの——が、牛のごとき角で飾り立てられ、毛深い耳を振り動かし、蹄へと縮こまった足取りで青ざめた草を反芻し、その後方には尾、飛節、踝(くるぶし)を備え、柔らかな糞にまみれ、腸から流れ出る汚物にまみれた姿を、この目で見てみたいものだ。
Vellem, inquam, videre, dicendum est enim saepius, torquentem illum sidera, et qui pallidas nationes fragore perterret et prosternit: consectantem vervecum greges, inspicientem testiculos arietinos, arripientem hos manu censoria illa atque divina, qua vibrare coruscos ignes, et saevire fulminibus suetus est: tum deinde secreta rimantem ferventi smila, summotisque arbitris circumjectas prolibus diripientem membranulas, ferventique adhuc matri velut quasdam infulas eliciendae miserationis offerentem; deductum, pallidum, saucium, simulantem doloris cruces, et ad fidem facto faciendam, arietino sanguine coinquinatum, et mendacia vulneris laneis fasceis, linteolisque contectum.
PL 5, 1128A私は見てみたいものだ——これは幾度でも言うべきことだが——天の星々をめぐらせ、その轟きをもって蒼白の諸民族を恐れさせ打ち伏せる彼が、牡羊の群れを追いかけ、牡羊の睾丸を検分し、輝く稲妻を震わせ雷霆をもって荒れ狂うことに慣れた、あの監察官さながらの神なる手でこれを掴み取り、それから焼けた小刀で秘めた部分を探り、人目を遠ざけたうえで、その子種を包む薄膜を剥ぎ取り、いまだ怒りに燃える母に対して、憐れみを引き出すための、いわば嘆願の羊毛帯であるかのようにそれを差し出す姿を。うなだれ、青ざめ、傷ついた様子で、苦痛の責め苦を装い、事を信じさせるために牡羊の血で身を汚し、傷の偽りを羊毛の包帯と亜麻布とで覆った姿を。
Hoccine audiri, et perlegi sub mundi hoc axe? et eo, qui haec tractant, existimari se velle pios, sanctos, religionumque custodes?
PL 5, 1129Aこんなことが、この世界の軸の下で聞かれ、読み通されているというのか。そして、これらのことを扱う者たちが、自分たちを敬虔な者、聖なる者、宗教の守護者であると見なされたいと望んでいるというのか。
Estne aliquod sacrilegium hoc majus; aut ulla gens inveniri tam irreligiosis potest opinionibus praedita, quam quae talia credit, aut accipit, aut sacrorum intimis in mysteriis, prodit?
PL 5, 1129Aこれより大きな瀆聖の罪がほかにあるだろうか。あるいは、このようなことを信じ、あるいは受け入れ、あるいは秘儀のもっとも奥深い密儀のうちで明かすような民族よりも、これほど不信心な考えに満ちた民族が、いったい見出されうるだろうか。
Jupiter ille, quicumque est, si sentiret se esse, aut si ullo sensu afficeretur injuriae, nonne digna res esset, propter quam iratus, et percitus terram nostris subduceret gressibus, solis lumina extingueret atque lunae, quinimmo res omnes in antiquae speciem confunderet unitatis?
PL 5, 1129Aかのユピテルなる者(いかなる者であれ)、もし自分が存在することを自覚し、あるいは侮辱に対して何らかの感覚を持つのであれば、それは、彼が怒り、激高して、我々の足下から大地を奪い去り、太陽と月の光を消し去り、いやそれどころか、万物を太古の統一の姿へと混沌に帰すほどの、そうするに値する事柄ではないだろうか。
Liber V, Caput XXIV
第V巻 第XXIV章PL 5, 1129ASed non sunt, inquit, reipublicae nostrae haec sacra. Quisnam istud dicit, aut quis reponit? Romanus, Gallus, Hispanus, Afer, Germanus, aut Siculus?
PL 5, 1129A『しかし、これらは我々の国家の秘儀ではない』と、彼は言う。いったい誰がそれを言うのか、誰が答えるのか。ローマ人か、ガリア人か、ヒスパニア人か、アフリカ人か、ゲルマン人か、それともシキリア人か。
Et quid adjuvat causam, si vestra haec non sunt, cum qui ea conficiunt, sint vestrarum partium? aut quid refert, utrumne ea probetis, nec ne: cum quae vestra sint propria, aut simili foeditate, aut turpitudinis genere reperiantur esse majore?
PL 5, 1130Aそして、これらが諸君のものでないとして、それが弁明の何の助けになるのか——これを執り行う者たちが、諸君の側の者であるというのに。あるいは、諸君がこれを是とするか否かが、何の意味を持つというのか——諸君自身に固有のものが、同じような醜悪さ、あるいはより大きな恥辱の類であることが見出されるというのに。
Vultis enim consideremus mysteria et illa divina, quae Thesmophoria nominantur a Graecis: quibus gente ab Attica sancta illa pervigilia consecrata sunt, et pannychismi graves?
PL 5, 1130Aでは、我々が、ギリシア人たちによって『テスモポリア』と呼ばれるあの神聖な密儀を考察することを、諸君は望むか——アッティカの民によって、あの聖なる徹夜祭と、重々しい夜通しの祝祭(パンニュキスモス)とが捧げられているところの。
Vultis, inquam, videamus, quas origines habeant, quasve causas, ut Athenas etiam probemus, ipsas humanitatis artibus, studiisque pollentes, tam in deos dicere contumeliosa, quam dictitent alii: nec minora ab his probra, quam caeteris objiciantur a vobis, religionis sub specie publicari?
PL 5, 1130A重ねて言うが、我々がそれらのいかなる起源、いかなる原因を持つかを見ることを、諸君は望むか——文化の技芸と学問において力あるあのアテナイでさえも、他の者たちが言い立てるのと同じほど神々に対して侮辱的なことを語っており、諸君が他の民族に投げつけるのに劣らぬ恥辱が、宗教という見かけのもとに、この者たちによっても公にされていることを、我々が証し立てるために。
Quodam, inquiunt, tempore cum in Siciliae pratulis purpureos legeret nondum mulier flores, et adhuc virgo Proserpina: cumque illam per floream messem huc atque illuc passim lectionis cupiditas avocaret, per profundae altitudinis specum rex prosiliens Manium, raptam virginem secum vehit, et terrarum absconditur successibus rursus.
PL 5, 1130Aある時のこと、と彼らは言う。まだ女ではなく、いまだ処女であったプロセルピナが、シキリアの野辺で紫の花々を摘んでいたとき——花咲く収穫のただ中で、摘み取りへの欲求が彼女をあちこちへとさまよわせていたとき——深い深淵の洞穴を通って、死者の霊(マネス)たちの王が躍り出て、その処女を奪い、共に連れ去り、ふたたび大地の奥処へと身を隠した。
Quod cum factum nesciret Ceres, nec filia esset ubinam gentium, suspicaretur, intendit animum perditam toto in orbe conquirere: sumit faces geminas flammis comprehensas Aetneis, quibus sibi praelucens, pergit ire quaesitum terrarum in regionibus cunctis.
PL 5, 1131Aこの出来事をケレスが知らず、娘がいったいどこにいるのかも見当がつかなかったので、彼女は心を定め、失われた娘を全世界にわたって探し求めることにした。彼女はアエトナの炎で燃え上がる二本の松明を取り、それを自らの前に掲げて照らしながら、あらゆる地方をめぐって探し求めに出発した。
Liber V, Caput XXV
第V巻 第XXV章PL 5, 1131AIn istius conquisitionis errore eleusinos etiam pervehitur fines; pagi istud est nomen regione in Attica constituti: qui illud temporis has partes incolebant terrigenae, quibus nomina haec fuerant: Baubo, Triptolemus, Eubuleus, Dysaules, Eumolpus, boum jugator Triptolemus, capellarum Dysaules custos, Eubuleus porcorum, gregis lanitii Eumolpus: a quo et gens fluit Eumolpidarum, et ducitur clarum illud apud Cecropios nomen, et qui postea floruerunt Caduceatores, Hierophantae, atque Praecones.
PL 5, 1131Aこの探索のさすらいの中で、彼女はエレウシスの地にも至る——これは、アッティカ地方に定められたある村(パグス)の名である。当時、この地に住んでいたのは大地から生まれた者たちであり、その名は次のとおりであった。バウボー、トリプトレモス、エウブレウス、デュサウレス、エウモルポス。トリプトレモスは牛を軛につなぐ者、デュサウレスは山羊の番人、エウブレウスは豚飼い、エウモルポスは羊毛の群れの番人であった。このエウモルポスから、エウモルピダイという氏族が流れ出て、ケクロプスの民のもとであの著名な名が受け継がれ、後にカドゥケアトル(使者職)、ヒエロファンテス(密儀顕示者)、そしてプラエコネス(布告者)として栄えた者たちが出た。
Igitur Baubo illa, quam incolam diximus eleusini fuisse pagi, malis multiformibus fatigatam accipit hospitio Cererem: adulatur obsequiis mitibus: reficiendi corporis rogat curam ut habeat: sitienti adoris oggerit potionem cinnum, cyceonem quam nuncupat Graecia: aversatur, et respuit humanitatis officia moerens dea, nec eam fortuna perpetitur valetudinis meminisse communis.
PL 5, 1132Aそこで、先にエレウシスの村の住人であったと述べたあのバウボーは、さまざまな不幸に疲れ果てたケレスを客として迎え入れる。穏やかなもてなしによって機嫌を取り、身体を癒すための配慮をするようにと請う。渇きに苦しむ彼女に、大麦(アドル)の飲み物である『キンヌス』——ギリシアが『キュケオン』と呼ぶもの——を差し出す。しかし、悲しみに沈む女神は、人としてのもてなしを拒み、はねつける。彼女の不運は、人並みの健康というものを思い出すことすら許さないのである。
Rogat illa, atque hortatur contra, sicut mos est in hujusmodi casibus, ne fastidium suae humanitatis assumat: obstinatissime durat Ceres, et rigoris indomiti pertinaciam retinet.
PL 5, 1133Aバウボーは重ねて頼み、このような場合の習わしどおりに、自分のもてなしへの嫌悪を抱かぬようにと勧める。しかし、ケレスはこの上なく頑なに持ちこたえ、抑えがたい厳しさの意地を保ち続ける。
Quod cum saepius fieret, neque ullis quiret obsequiis ineluctabile propositum fatigari, vertit Baubo artes, et quam serio non quibat allicere, ludibriorum statuit exhilarare miraculis. partem illam corporis, per quam secus foemineum et sobolem prodere, et nomen solet acquirere generi, eam longiore ab incuria liberat, facit sumere habitum puriorem, et in speciem levigari nondum duri atque striculi pusionis: redit ad deam tristem, et inter illa communia, quibus moris est frangere ac temperare moerores, retegit se ipsam: atque omnia illa pudoris loca revelatis monstrat inguinibus: atque pubi affigit oculos diva, et inauditi specie solaminis pascitur.
PL 5, 1134Aこのことが幾度も繰り返され、いかなるもてなしをもってしても、その揺るがぬ決意を弱めることができなかったので、バウボーは手立てを変え、真剣な仕方では誘い出せなかったものを、戯れの驚異によって喜ばせようと定めた。彼女は、女という性を示し、子を産み、その血統の名を得るための、あの身体の部分を、長らくの放置から解き放ち、より清らかな様子を取らせ、まだ固く縮れることのない少年の姿のごとくに滑らかに整えた。そして、悲しみに沈む女神のもとへと戻り、悲しみを砕き和らげるために常になされる、あの世間並みの慰めのやり取りの中で、自らをあらわにする——恥じらいのその場所すべてを、股間を露わにして示すのである。女神はその陰部に目を凝らし、かつて聞いたこともないこの慰めの光景に目を養う。
Tum diffusior facta per risum, aspernatam sumit atque ebibit potionem: et quod diu nequivit verecundia Baubonis exprimere, propudiosi facinoris extorsit obscoenitas.
PL 5, 1135Aそのとき、笑いによって心がほぐれた女神は、拒んでいた飲み物を手に取り、飲み干す。そして、バウボーの慎み深い願いが長らく引き出せなかったことを、恥ずべき所業の猥雑さが強引に引き出したのである。
Liber V, Caput XXVI
第V巻 第XXVI章PL 5, 1135ACalumniari nos improbe si quis forte hominum suspicatur, libros sumat Threicii vatis, quos antiquitatis memoratis esse divinae: et inveniet nos nihil neque callide fingere, neque quo sint risui deum quaerere atque efficere sanctitates: ipsos namque in medio ponamus versus quos Calliopes filius ore edidit graeco, et cantando per saecula generi publicavit humano: Quid Erichtheo sati, quid cives Minervii dicitis?
PL 5, 1135Aもし誰かが、我々が不当に中傷していると疑うならば、その者は、諸君が神的な古さのものと言い伝えているトラキアの予言者の書を手に取るがよい。そうすれば、我々が巧みに何かを作り上げているのでも、神々の聖なるものが物笑いの種となるように探し求め、そう仕向けているのでもないことを見出すであろう。というのも、我々は、カリオペの子がギリシア語の口をもって世に出し、歌をもって幾世代にもわたって人類に公にした、まさにその詩句そのものを、ここに提示するからである。エレクテウスの裔たちよ、ミネルウァの市民たちよ、諸君は何を言うのか。
Avet animus scire, quibus sitis eloquiis tam periculosa negotia defensuri, vel artibus habeatis, quibus tam confossis salutem dare personis, vulneribus, atque causis.
PL 5, 1136A私の心は、諸君がどのような弁舌をもって、これほど危うい事柄を弁護しようとするのか、あるいは、これほど深く傷つけられた人物や、傷や、事案に救いをもたらすいかなる技巧を諸君が持っているのかを、知りたいと切望している。
Non est ista falsa suspectio, nec delatione appetimini calumniosa: Eleusiniorum vestrorum notas et origines producunt turpes, et antiquarum elogia litterarum: ipsa denique symbola, quae rogati sacrorum in acceptionibus respondetis: « Jejunavi, atque ebibi cyceonem: ex cista sumpsi, et in calathum misi, accepi rursus, in cistulam transtuli. » Sic effata, sinu vestem contraxit ab imo, Objecitque oculis formatas inguinibus res, Quas cava succutiens Baubo manu, nam puerilis Ollis vultus erat, plaudit, contrectat amice.
PL 5, 1136Aこれは偽りの疑いではなく、諸君は中傷めいた告発によって狙われているのでもない。諸君のエレウシスの秘儀の恥ずべき印と起源とは、古の文書の証言そのものが明らかにしている。そして最後に、諸君が秘儀の伝授に際して問われて答える、あのシュンボラ(合言葉)そのものがそうである。『私は断食し、キュケオンを飲んだ。櫃(キスタ)から取り、籠(カラトス)に入れ、再び受け取り、小櫃(キストゥラ)に移した。』「そう語り終えて、彼女は裾の底から衣を引き上げ、股間に形づくられたものを目の前に投げ出した。それを、くぼめた手で揺すりながら——というのも、それは少年の顔つきをしていたからである——バウボーは打ち鳴らし、親しげに撫でた。」
Tum dea defigens augusti luminis orbes, Tristitias animi paulum mollita reponit: Inde manu poclum sumit, risuque sequenti Perducit totum cyceonis laeta liquorem.
PL 5, 1138A「そのとき女神は、その尊厳ある光を放つ双の瞳をそこに据え、いくらか和らいで、心の悲しみを脇に置いた。それから手で杯を取り、続く笑いとともに、喜びながらキュケオンの液を残らず飲み干した。」
Liber V, Caput XXVII
第V巻 第XXVII章PL 5, 1138AErgone, ut promunt sancta illa atque arcana mysteria, rapiuntur, et rapiunt dii vestri? matrimonia copulant fraudibus appetita furtivis? a repugnantibus, et invitis decus virginitatis eripitur? imminentes nesciuntur injuriae, quidnam raptis acciderit, ignoratur? amissi quaeruntur ut homines: et sub sole clarissimo cum lucernis et facibus orbis peragrant vastitatem? afficiuntur, aegrescunt, lugentium sumunt sordes, et miseriarum insignia, atque ut animum commodare alimoniis possint, victuique sumendo, non ratio, non tempus, non sermo aliquis adhibetur gravis, aut affabilitas seria, sed propudiosa corporum monstratur obscoenitas, objectanturque partes illae, quas pudor communis abscondere, quas naturalis verecundiae lex jubet: quas inter aures castas sine venia nefas est, ac sine honoribus appellare praefatis.
PL 5, 1138Aそれでは、諸君のあの聖なる秘められた密儀が明かすところによれば、諸君の神々は、奪われ、また奪うのか。婚姻を、忍びやかな企みによって望んだ末に、結び合わせるのか。抗い、望まぬ者から、処女の誉れが奪い取られるのか。差し迫った侮辱を知らず、奪われた者に何が起きたのかも分からぬままなのか。失われた者を、人間のように探し求め、燦然たる太陽の下で、灯火と松明を手にして世界の広大な広がりをめぐり歩くのか。心を痛め、病み、喪に服す者の汚れと不幸のしるしを身にまとい、そして、心を食物に向けさせ、糧を取らせようとするに際して、いかなる道理も、時機も、重々しい言葉も、真摯な懇ろな語らいも用いられず、ただ身体の恥ずべき猥雑さが示され、あの部分——世間並みの慎みが隠すことを、生まれながらの羞恥の掟が命じること、それらを、清らかな耳の間では、あらかじめの断りなしには口にすることすら許されず、敬意を払わずには名指すこともできぬあの部分——が、目の前に突き出されるのか。
Quidnam, quaeso, spectu in tali, quid in pudendis fuit verendisque Baubonis, quod foeminei sexus deam et consimili formatam membro in admirationem converteret, atque risum, quod objectum lumini conspectuique divino, et oblivionem miseriarum daret, et habitum in laetiorem repentina hilaritate traduceret?
PL 5, 1139Aいったい、そのような光景のうちに、バウボーの恥ずべく畏るべき部分のうちに、何があったというのか——それが、女性の性を持ち、同じような部分をもって形づくられた女神を、驚嘆と笑いへと転じさせ、光と神々しい眼差しの前に差し出されたことが、不幸の忘却を与え、突然の陽気さによって、その様子をより快活なものへと変えたというのか。
O qualia, o quanta irridentes potuimus cavillantesque depromere, si non religio nos gentis et litterarum prohiberet auctoritas!
PL 5, 1139Aああ、もしも、かの民族への宗教的な憚りと、文書の権威とが我々を押しとどめていなかったならば、我々は、嘲り、からかいながら、いかに多くの、いかに大きなことを言い出すことができたであろうか。
Liber V, Caput XXVIII
第V巻 第XXVIII章PL 5, 1140AJamdudum me fateor haesitare, circumhiscere, tergiversari, tricas, quemadmodum dicitur, conduplicare Tellenas, dum pudor me habet, Alimontia illa proferre mysteria, quibus in liberi honorem patris ithyphallos subrigit Graecia, et simulacris virilium fascinorum territoria cuncta florescunt.
PL 5, 1140A私は、すでにしばらく前から、ためらい、口ごもり、言葉を避け、いわゆる『テッレナエの面倒事を二重にする』〔tricas conduplicare Tellenas は諺らしいが、含意は定かでない〕ような真似をしていることを告白する。それは、恥じらいが私を捉えているからであり、あの『アリモンティア』の密儀を明かすことを憚っているからである——その密儀において、ギリシアは、リベル・パテルへの敬意としてイテュファロス(屹立した男根像)を立て、男根の像をもって、あらゆる地方が花咲いているのである。
Quid sit istud, obscurum est forsitan, et qua fiat ratione disquiritur: quisquis istud ignoras, disce, atque admiratus res tantas, puris semper in sensibus meticulosa observatione custodi.
PL 5, 1140Aこれが何であるか、あるいは不明瞭であり、いかなる理由によってそれがなされるのかが問われているのかもしれない。それを知らぬ者は誰であれ、学ぶがよい。そして、これほど大きな事柄に驚嘆しつつ、つねに清らかな感覚のうちに、細心の注意をもってこれを守るがよい。
Cum inter homines, inquiunt, esset adhuc Nysius et Semeleius liber, nosse inferos expetivit, et sub Tartari sedibus quidnam rerum ageretur, inquirere: sed cupiditas haec ejus nonnullis difficultatibus impediebatur, quod qua iret ac pergeret, inscitia itineris nesciebat.
PL 5, 1141Aニュサの、そしてセメレの子であるリベルが、まだ人間たちのもとにあったとき、冥界を知ることを望み、タルタルスのその座の下で何が行われているのかを探ろうとした、と彼らは言う。しかし彼のこの欲求は、いくつかの困難に妨げられていた。というのも、彼は道の知識がなく、どこをどのように進めばよいのかを知らなかったからである。
Prosumnus quidam exoritur ignominiosus amator dei, atque in nefarias libidines satis pronus, qui se januam Ditis, atque Acherusios aditus pollicetur indicaturum, si sibi gereret morem deus, atque uxorias voluptates pateretur ex se carpi.
PL 5, 1141Aそこに、恥辱にまみれた神の愛人であり、邪まな欲情に十分すぎるほど傾いた、あるプロスムヌスなる者が現れる。彼は、もし神が彼の意に従い、その身から夫婦の悦びを摘み取らせることを許すならば、ディスの門とアケロンの入り口を示してやろうと約束する。
Deus facilis jurat potestatis futurum ac voluntatis se ejus, sed cum primum ab inferis compos voti atque expeditionis redisset Viam comiter Prosumnus edisserit, atque in limine ipso prostituit inferorum.
PL 5, 1141A御しやすい神は、彼の権能と意のままになることを誓う——ただし、冥界からその願いと遠征を果たして、はじめて戻ってきたときに、という条件で。プロスムヌスは親切に道を説き明かし、まさに冥界のその入り口に神を送り出した。
Interea dum liber Stygem, Cerberum, Furias, atque alias res omnes curiosa inquisitione collustrat, ex viventium numero index ille decedit, atque ex more sepelitur humano: emergit ab inferis Evius, et recognoscit extinctum ducem.
PL 5, 1142Aリベルが、ステュクスの川、ケルベロス、フリアたち、そのほかあらゆる事物を、好奇心に満ちた探索によってつぶさに見て回っている間に、あの案内人は生ける者の数から去り、人の慣わしどおりに埋葬される。エウィオス(リベル)は冥界から立ち現れ、亡くなった導き手を見出す。
Qui ut fidem compleret pacti, et jurandi solveret religione se juris, locum pergit ad funeris, et ficorum ex arbore ramum validissimum praesecans, dolat, runcinat, levigat, et humani speciem fabricatur in penis: figit super aggerem tumuli et postica ex parte nudatus, accedit, subdit, insidit.
PL 5, 1142A彼は、契約への信義を果たし、誓いの宗教的拘束から自らを解き放つために、墓のある場所へと赴き、無花果の木からもっとも頑丈な枝を切り取り、削り、鉋をかけ、滑らかに仕上げて、それを人間の陰茎の形に作り上げる。それを墳墓の盛り土の上に打ち立て、後ろを露わにして近づき、それを差し入れ、その上に座る。
Lascivia deinde surientis assumpta, huc atque illuc clunes torquet, et meditatur ab liguo pati, quod jam dudum in veritate promiserat.
PL 5, 1143Aそれから、発情した者の淫らな身ぶりをまとって、尻をあちこちにねじり動かし、かねてより現実に約束していたことを、その木によって受けようと努めるのである。
Liber V, Caput XXIX
第V巻 第XXIX章PL 5, 1143AAt ne quis forte a nobis tam impias arbitretur confictas res esse, Heraclito testi non postulamus ut credat, nec mysteriis volumus, quid super talibus senserit, ex ipsius accipiat lectione: totam interrogat Graeciam, quid sibi velint hi phalli, quos per rura, per oppida mos subrigit et veneratur antiquus, inveniet causas eas esse quas dicimus: aut si fuerit puditum veritatem simpliciter explicare, quid obscurare, quid tegere causam ritus, atque originem proderit, cum criminatio ipsa religionis in re sit?
PL 5, 1143Aしかし、誰かが、我々がこれほど不敬なことを勝手に作り出したのだと考えることのないように——我々は、証人としてのヘラクレイトスを信じよとも、密儀を信じよとも求めはしない〔nec mysteriis volumus 以下は構文が取りにくい。mysteriis を credat に掛けて解した〕。彼がこのような事柄について何を考えたかは、彼自身の書物を読んで受け取ってもらいたいのである。その者がギリシア全土に問うならば、田舎でも町でも、古くからの習わしが打ち立て崇めているこれらの男根像が何を意味するのかについて、我々が述べているのと同じ理由であることを見出すであろう。あるいは、もし真実を率直に説き明かすことが恥ずかしいことであったとしても、この祭儀の理由を暗くすることに何の益があろうか、その起源を覆い隠すことに何の益があろうか——告発そのものが、まさにその宗教の内実にあるというのに。
Quid dicitis, o gentes, quid occupatae, quid deditae templorum venerationibus nationes? Ad haecne nos sacra, flammis, exiliis, caedibus, atque reliquo genere suppliciorum compellitis, et crudelitatis metu? hoscine nobis deos importatis, insinuatis, infligitis: quorum similes nec vos esse, neque alium velitis quemquam sanguinis vobis gradu, et jure familiaritatis adjunctum?
PL 5, 1143B諸国民よ、諸君は何を言うのか。神殿への崇敬に没頭し、それに身を捧げた諸民族よ、何を言うのか。諸君は、この秘儀へと、炎をもって、追放をもって、殺戮をもって、そのほかあらゆる種類の刑罰と残虐の恐怖をもって、我々を強いるのか。これらの神々を、我々に持ち込み、忍び込ませ、押しつけるのか——諸君自身も、血の絆や親しい縁によって諸君に結ばれたほかの誰であれ、これらの神々に似た者であることを望みはしないというのに。
Potestisne impubibus et praetextatis vestris, quas Liber induxerit, pactiones suis cum amatoribus indicare? Potestis vestras nurus, quinimmo vobis matrimonio conjugatas, ad verecundiam Baubonis impellere, atque ad pudicas Cereris voluptates?
PL 5, 1144A諸君は、まだ年端もゆかぬ、トガ・プラエテクスタを着た諸君の子らに、リベルが自らの愛人たちと取り結んだ契約を教えることができるのか。諸君は、諸君の嫁たちを、いや、諸君と婚姻によって結ばれた妻たちを、バウボーの恥じらいへと、そしてケレスの貞淑な悦びへと駆り立てることができるのか。
Vultis vestri juvenes sciant, audiant, discant, Jupiter ipse qualis in unam extiterit atque alteram matrem? Vultis adultae virgines, robustique adhuc patres, idem iste in filiam qua luserit arte cognoscant?
PL 5, 1144A諸君は、諸君の若者たちが、ユピテル自身が一人の母、また別の母に対してどのようであったかを知り、聞き、学ぶことを望むのか。諸君は、成熟した処女たちや、いまだ壮健な父たちが、同じその者が娘に対していかなる術策で戯れたかを知ることを望むのか。
Vultis germani jam fervidi, atque ex iisdem seminibus fratres, eumdem rursus accipiant concubitus lectulos non esse aspernatum sororis?
PL 5, 1144A諸君は、すでに情熱に燃える同胞たち、同じ種から生まれた兄弟たちが、彼がふたたび、おのが姉妹の閨を厭わなかったということを受け入れることを望むのか。
Ita ergo non protinus ab hujusmodi fugiendum diis longe, ac ne irrepat in animum tam impurae religionis obscoenitas, audientia tota claudenda est? Quis est enim mortalium tam pudicis moribus institutus, quem non ad hujusmodi furias deorum documenta proritent?
PL 5, 1144Aそれゆえ、このような神々からは直ちに遠く逃れるべきではないのか。そして、これほど汚れた宗教の猥雑さが心に忍び込まぬように、あらゆる聞き入れを閉ざすべきではないのか。いったい、これほど貞潔な習わしに育てられた人間のうちに、神々の示す先例によって、このような狂乱へと駆り立てられずにいる者があるだろうか。
Aut quis suas comprimere cupiditates a cognatis valeat reverendisque personis, cum apud superos sanctum nihil in libidinum videat confusione servatum?
PL 5, 1144Bあるいは、天上の神々のもとで、欲情の混乱のうちに何一つ神聖なものが守られていないのを見るとき、いったい誰が、血縁者や敬うべき人々に対して、自らの欲望を抑えることができようか。
Ubi enim primam perfectamque naturam intra fines constiterit justos cupidinem suam non valuisse fraenare, cur non in promiscuos appetitus effundat se homo, et ingenita fragilitate praeceps datus, et magisterio sanctae divinitatis adjutus?
PL 5, 1144Bというのも、最初の、完全な本性でさえ、正しい境界のうちに自らの欲望を抑えることができなかったとするならば、なぜ人間が、生まれつきの脆さによって突き進み、しかも聖なる神性の教導によって助けられながら、無差別な欲望のうちに身を投げ出さずにいられようか。
Liber V, Caput XXX
第V巻 第XXX章PL 5, 1145AJamdudum me fateor reputantem mecum in animo rerum hujuscemodi monstra, solitum esse mirari, audere vos dicere quemquam ex his atheum, irreligiosum, sacrilegum, qui deos esse omnino aut negent, aut dubitent; aut qui eos homines fuisse contendant, et potestatis alicujus et meriti causa deorum in numerum relatos: cum si verum fiat atque habeatur examen, nullos quam vos magis hujusmodi par sit appellationibus nuncupari, qui sub specie cultionis plus in eo ingeratis maledictionum et criminum, quam si aperte hoc facere confessis maledictionibus combibissetis?
PL 5, 1145A私は、このような事どもの怪異を心のうちで思い巡らしながら、久しく前から次のことを訝しく思うのが常であったと告白する——すなわち、神々がまったく存在しないと否定し、あるいは疑う者や、彼らがかつて人間であって、何らかの権能と功績のゆえに神々の数に加えられたのだと主張する者を、諸君が『無神論者』『不信心な者』『瀆聖の者』と呼びうることをあえて口にするということを。もし真実の吟味がなされ、これを検すならば、崇拝という体裁のもとで、たとえ諸君があからさまにそれを行い、公然の罵倒を認めながら事に及んだとしても及ばぬほど多くの罵倒と罪状を、その神に積み重ねている諸君以上に、これらの呼び名で呼ばれるにふさわしい者はほかにいないのに。
Deos esse qui dubitat, aut esse omnino qui negat, quamvis sequi sententias immanes opinionum videatur audacia, sine ullius tamen insectatione personae fidem rebus non accommodat involutis: et qui generis asseverat eos fuisse terreni, quamvis eos privet sublimitate coelitum, subsicivis tamen accumulat laudibus: siquidem illos divinitatis ad meritum beneficiis autumat, et virtutum admirationibus sublevatos.
PL 5, 1145A神々が存在するかどうかを疑う者、あるいはまったく存在しないと否定する者は、たとえその意見に従うことが途方もない大胆さと見えようとも、いかなる者への非難も伴わずに、込み入った事柄への信を差し控えているにすぎない。そして、彼らが地上に生まれた者であったと言い張る者は、たとえ彼らから天上の者たちの崇高さを奪うとしても、なお副次的な称賛を積み重ねているのである——彼らが恩恵によって神性の功に値し、その力への称賛によって高められたのだと考えているのだから。
Liber V, Caput XXXI
第V巻 第XXXI章PL 5, 1146AVos vero, qui vindices, et eorum contendiditis immortalitatis esse propagatores, num ex his quempiam praeteristis, transistis vestris maledictionibus invulneratum? aut genus ullum est probri tam communi existimatione damnabile, quod in eos conferre metueritis, vel nominis saltem auctoritate tardati?
PL 5, 1146Aしかし諸君は、神々の擁護者であり、かつその不死性を言い広める者であると主張しながら、彼らのうちの誰か一人でも見過ごしたことがあろうか。諸君の誹謗をこうむらずに済んだ者があっただろうか。あるいは、世間一般の見なしにおいてこれほど断罪されるべき恥辱の種類でありながら、諸君がそれを彼らに着せることを恐れた、あるいはせめてその名の権威に阻まれて手を止めた、というものが何かあるだろうか。
Quis caduca et mortalia corpora deos edidit amasse? non vos? Quis illa furta dulcissima in alienis genialibus perpetrasse? non vos? Quis cum matribus liberos, quis cum suis virginibus rursus patres infaustos miscuisse concubitus? non vos?
PL 5, 1146A神々が滅びやすく死すべき肉体を愛したと言い広めたのは誰か。諸君ではないか。他人の閨において、あの甘美極まりない密通を神々が犯したと語ったのは誰か。諸君ではないか。子らが母と、また父らが己の処女なる娘と、忌まわしい交わりを結んだと語ったのは誰か。諸君ではないか。
Quis scitulos pusiones, atque adultos venustissimus lineis appetitos esse inhoneste? non vos?
PL 5, 1146A見目よい少年たちや、きわめて美しい若者たち〔底本は adultos venustissimus lineis で構文が成り立たない。本文が崩れているらしく、lineis は訳さず venustissimos と読んだ〕が、恥ずべき仕方で欲望の的にされたと言ったのは誰か。諸君ではないか。
Quis abscissos, quis exoletos, quis versipelles, quis fures, quis in vinculis habitos, quis in catenis, quis denique fulminibus appetitos, quis vulneratos, quis obiisse supremos dies, sepulturas etiam meruisse terrenas? non vos?
PL 5, 1146B神々のうちに去勢された者がいたと言ったのは誰か。成人した男娼がいたと言ったのは誰か。姿を変える者たちがいたと言ったのは誰か。盗人がいたと言ったのは誰か。枷につながれた者、鎖につながれた者がいたと言ったのは誰か。ついには雷に撃たれた者、傷を負った者、最期の日を迎え、地上の墓所を得るに至った者さえいたと言ったのは誰か。諸君ではないか。
Cur igitur a vobis tot et tanta conflata sint deorum in contumelias crimina, audetis objicere nostri nominis causa numinum esse offensas mentes, cum jamdudum vos liqueat irarum esse tantarum reos, et divinae indignationis auctores?
PL 5, 1146Bそれゆえ、諸君によって神々に対してこれほど数多く、これほど重大な、恥辱に満ちた罪状がでっち上げられておきながら、なぜ諸君は、我々の名のゆえに神々の御心が傷つけられている、などと非難する厚かましさを持つのか。諸君こそが、それほど大きな怒りについて罪ある者であり、神の憤りをもたらした者であることは、とうに明らかであるというのに。
Liber V, Caput XXXII
第V巻 第XXXII章PL 5, 1147ASed erras, inquit, et laberis, satisque te esse imperitum, indoctum, ac rusticum, ipsa rerum in sectatione demonstras.
PL 5, 1147Aしかし、お前は誤っている、と彼は言う。踏み外している、と。そして、事柄の探求のその仕方自体によって、お前が十分に未熟で、無学で、無教養であることを示している、と。
Nam istae omnes historiae, quae tibi turpes videntur, atque ad labem pertinere divinam, mysteria in se continent sancta, rationes miras, atque altas: nec quas facile quivis possit ingenii vivacitate pernoscere.
PL 5, 1147Aというのも、お前には恥ずべきものと映り、神々の威光の毀損に関わると見えるこれらすべての物語は、それ自体のうちに聖なる密儀を、驚くべき深遠な理を含んでいる。誰もがたやすく才気の敏さだけで見極められるものではない。
Neque enim quod scriptum est, atque in prima est positum verborum fronte, id significatur, et dicitur, sed allegoricis sensibus, et subditivis intelliguntur omnia illa secretis.
PL 5, 1147Aというのも、書かれていること、言葉の表面に置かれていることが、そのまま意味され、語られているのではなく、それらすべては寓意的な意味によって、また表向きの語にすり替えられた秘密によって理解されるのである。
Itaque qui dicit, cum sua concubuit Jupiter matre, non incestas significat aut propudiosas Veneris complexiones, sed Jovem pro pluvia, pro tellure Cererem nominat.
PL 5, 1147Aだから、ユピテルが自分の母と交わったと言う者は、近親相姦の、あるいは恥知らずな情交を意味しているのではなく、雨を指してユピテルと呼び、大地を指してケレスと名づけているのである。
Et qui rursus perhibet lascivias eum exercuisse cum filia, nihil de foedis voluptatibus loquitur, sed pro imbris nomine ponit Jovem, in filiae significatione sementem.
PL 5, 1147Bまた、彼が娘と淫らな戯れに耽ったと伝える者も、汚らわしい快楽について語っているのではなく、雨の名の代わりにユピテルの名を置き、娘の意味するところとして播かれた種を置いているのである。
Sic et ille, qui raptam Dite a patre Proserpinam dicit, non ut reris, in turpissimos appetitus viraginem dicit raptam; sed quia glebis occulimus semina, isse sub terras deam, et cum Orco significat foedera genitalis conciliare foeturae.
PL 5, 1147B同様に、プロセルピナが父なるディスに掠奪されたと言う者も、お前が思うように、この乙女が最も恥ずべき欲望のために掠われたと言っているのではない。我々が土くれの中に種を隠すように、この女神が地下へ降ったこと、そしてオルクスとともに、生殖する実りをもたらす契約を結ぶことを意味しているのである。
Consimili ratione et in historiis caeteris aliud quidem dicitur, sed intelligitur aliud, et sub vulgari simplicitate sermonis latet ratio secreta, et altitudo involuta mysterii.
PL 5, 1147B同様の理屈で、その他の物語においても、語られていることは一つであるが、理解されるべきことは別であり、言葉のありふれた素朴さの下には、隠れた理と、密儀の秘められた深遠さとが潜んでいるのである。
Liber V, Caput XXXIII
第V巻 第XXXIII章PL 5, 1148AArgutiae sunt, ut apparet, atque acumina haec omnia, quibus fulcire solemne est malas in judiciis causas. Quinimmo, ut verius dicam, sophisticarum disputationum colores, non quibus verum, sed imago et species veri semper, atque umbra conquiritur.
PL 5, 1148Aこれらすべては、見たところ、裁判において分の悪い訴えを支えるために常套とされる、あの狡猾な論法、屁理屈にほかならない。いや、もっと正しく言うならば、詭弁的な議論に施される色づけであって、それによって求められるのは真理そのものではなく、つねに真理の似姿と外見、その影にすぎない。
Nam quoniam rectas accipere lectiones pudet, dedecet, decursum est in has partes, ut alia subjiceretur res alii, et in speciem decoris, turpitudinis interpretatio cogeretur. Sed quid ad nos istud, an alii sensus, aliaeque sententiae conscriptionibus vanis subsint?
PL 5, 1148Aというのも、そのままの読み方を受け入れることが恥であり、不面目であるがゆえに、この道へと逃げ込んだのだ。すなわち、あることを別のことにすり替え、恥ずべき事柄の解釈を、体裁のよい姿へと無理に押し込めたのである。だが、これらの空しい文章の下に、別の意味、別の意図が潜んでいるのかどうか、それが我々にとって何の関わりがあろうか。
Nobis enim satis est, qui deos a vobis scelerate contendimus impieque tractari, quod scriptum est, quod auditur accipere, nec curare in abdito quid sit, cum contumelia numinum non in obscura sensuum mente, sed in verborum eminentium significatione teneatur.
PL 5, 1148A我々にとっては、諸君によって神々が邪悪に、不敬虔に扱われていると論じるにあたって、書かれていること、耳にすることをそのまま受け取れば十分なのであって、その裏に何があるかを気にかける必要はない。神々への侮辱は、感覚の奥にある不明瞭な意味にではなく、言葉のあからさまな意味の中にこそ、保たれているのだから。
Ac ne tamen videamur inspicere, quale sit istud quod dicitur, nolle: primum illud a vobis, si modo commodare patientiam vultis, exquirimus primum, allegorico genere vel scripta haec esse, vel eodem modo intelligi oportere, unde est vobis cognitum, vel unde intimatum? in consilium scriptores advocare vos scilicet? aut tum in eorum pectoribus latitabatis, cum pro aliis res alias inter veritate capta subdebant?
PL 5, 1148Bとはいえ、語られていることがいかなるものかを検討しようとしない、と見えないために、諸君がしばし忍耐を貸してくれるならば、まず次のことを問いたい。これらの書物が寓意の様式で書かれた、あるいは同じ仕方で理解されるべきである、ということを、諸君はどこから知ったのか、あるいはどこから告げられたのか。もちろん、著者たちを呼び出して相談でもしたのか。それとも、彼らが真理を取り上げ隠したまま〔底本は inter veritate capta。intercepta veritate と読む〕、あることの代わりに別のことを差し入れていたそのとき、諸君は彼らの胸の内に潜んでいたのか。
Deinde si illi rationis alicujus, et religionis metu mysteria illa convolvere tenebrosa obscuritate voluerunt, quantum vobis audaciae est, ut quod illi noluerunt, vos velitis intelligere: vos scire et cunctorum substernere notioni, quod illi frustra verbis minus verum significantibus occulerunt?
PL 5, 1149Aさらに、もし彼らがある思慮から、また宗教上の畏れから、それらの密儀を暗い不明瞭さの中に包み込もうとしたのだとすれば、彼らが望まなかったことを諸君が理解しようとし、彼らが真実に及ばぬ言葉によって空しく隠そうとしたものを、諸君が知り、万人の理解のために開いて示そうとするとは、いったいどれほどの厚かましさであろうか。
Liber V, Caput XXXIV
第V巻 第XXXIV章PL 5, 1149ASed ut vobis assentiamur, in fabulis his omnibus cervas pro Iphigeniis dici, unde tamen vobis liquet, cum allegorias istas vel expanatis, vel panditis, eadem vos interpretari, eademque sentire, quae sub tacitis cogitationibus ipsis ab historicis sensa sunt, nec per voces proprias, significationibus sed aliis explicata?
PL 5, 1149Aだが、たとえ諸君に譲歩して、これらすべての神話において、雌鹿がイピゲニアたちの身代わりとして語られている、と認めるとしても、諸君がこれらの寓意を説き明かし、あるいは開陳するとき、その物語を記した者たち自身が己の秘めた思いのうちに感じ取り、固有の言葉によってではなく他の意味によって表そうとしたのと同じことを、諸君が解釈し、同じことを感じ取っている、とどうして諸君に分かるのか。
Vos Jovis, et Cereris coitum imbrem dicitis dictum telluris in gremium lapsum: potest alius aliud et argutiis fingere, et veri cum similitudine suspicari: potest aliud tertius, potest aliud quartus, atque ut se tulerunt ingeniorum opinantium qualitates, ita singulae res possunt infinitis interpretationibus explicari.
PL 5, 1149A諸君は、ユピテルとケレスの交わりとは、大地の懐に降り落ちる雨を言い表したものだ、と言う。だが、別の者は巧みな理屈で別のことを考え出し、真実らしく見せかけて推測することもできよう。第三の者は別のことを、第四の者はまた別のことを考え出すこともできよう。そして、憶測する者たちの才知の性質がどうあるかに応じて、個々の事柄は無限の解釈によって説き明かされうるのである。
Cum enim e rebus occlusis omnis ista quae dicitur allegoria sumatur, nec habeat finem certum, in quo rei, quae dicitur, sit fixa atque immota sententia, unicuique liberum est, in id quod velit attrahere lectionem, et affirmare id positum, in quod eum sua suspicio et opinabilis conjectura duxerit.
PL 5, 1149Bというのも、寓意と呼ばれるこの営み一切が、閉ざされた事柄から汲み取られるものであり、語られていることの意味がそこに固定され、動かしがたく定まるような、確かな限界を持たないからには、誰であれ自分の望むところへと読みを引き寄せ、己の憶測と当て推量とが導いた先のものを、定まった意味であると言い張ることが自由にできるのである。
Quod cum ita se habeat, qui potestis res certas rebus a dubiis sumere, atque unam adjungere significationem dicto, quod per modos videatis innumeros expositionum varietate deduci?
PL 5, 1149B事情がそうであるからには、疑わしい事柄から確かな事柄を引き出し、解釈の多様さによって数え切れぬほど多くの仕方で導き出されるのを諸君自身が目にしている言葉に、ただ一つの意味を結びつけることが、いったいどうして諸君にできようか。
Liber V, Caput XXXV
第V巻 第XXXV章PL 5, 1149BDenique si accommodum ducitis, etiam illud a vobis repetita interrogatione conquirimus, omnes de Diis fabulas existimetis, id est singulas totas ambifarias ac bilingues, et versipellibus esse scriptas modis; an alias earum partes nihil ambiguum dicere, alias vero multifidas atque allegorici tegminis superjectione velatas?
PL 5, 1149B最後に、諸君がそれでよいと思うならば、我々は改めて問いを重ねて、諸君に尋ねる。神々についての神話のすべて、すなわちその一つ一つ全体が、二枚舌で両義的な、変幻自在な仕方で書かれている、と諸君は考えるのか。それとも、それらの一部には何ら曖昧なところがなく語られており、別の一部だけが幾重にも分かれ、寓意という覆いを上から被せられて覆われている、と考えるのか。
Si enim ad finem a capite textus omnis expositionis et series obtensionibus allegoricis clausa sunt, edissertate, monstrate, quid pro rebus singulis, quas unaquaeque eloquitur fabula, supponere debeamus, et promere, quasque in res alias atque intelligentias vocare.
PL 5, 1150Aというのも、もし説き明かしの織物全体とその筋道が、始めから終わりまで、寓意という覆いによって閉ざされているのならば、それぞれの神話が語る個々の事柄に代えて、我々は何を当てはめ、示すべきなのか、そしてそれらをいかなる他の事柄、いかなる意味へと呼び変えるべきなのかを、詳しく説き明かし、示してみよ。
Ut enim Jovem pro pluvia, Cererem, verbi causa, pro terra vultis audire, et pro Libera ac patre Dite submersionem seminis atque jactum: ita dicere vos convenit, quid pro tauro debeamus accipere, quid pro indignatione Cereris atque irae? quid sibi velit Brimo verbum, quid Jovis solliciti supplicatio? quid allegati coelites nec auditi? quid exectus aries? quid execti arietis proles? quid satisfactio his facta? quid quae rursus gesta sunt libidine obscoeniore cum filia? consimiliter et in altera fabula Enneae nemus, et flores quid sint? quid sumptus ignis ex Aetna, comprehensaeque isto faces? quid peragratio cum his orbis? quid Attica regio? quid eleusinius pagus? quid Baubonis tugurium atque hospitium rusticanum? quid cyceonis significet potio? quid adspernatio potionis? quid novatio et revelatio pudendorum? quid spectaculi flagitiosa dulcedo, et ex remediis talibus orbitatis oblivio comparata?
PL 5, 1150A諸君は、ユピテルを雨のことと、たとえばケレスを大地のことと聞き取るよう望み、リベラと父なるディスを種子の沈み込みと投げ込みのことと聞き取るよう望むのだから、それと同じように、我々が雄牛の代わりに何を受け取るべきか、ケレスの憤りと怒りの代わりに何を受け取るべきかを、諸君は語ってしかるべきである。ブリモという言葉が何を意味するのか、思い悩むユピテルの嘆願とは何か。使いに遣わされながら聞き入れられなかった天の神々とは何か。去勢された雄羊とは何か。去勢された雄羊の子とは何か。それらによってなされた償いとは何か。娘との間にふたたび行われた、より汚らわしい欲望による行いとは何か。同様に、もう一つの神話においては、エンナの森と花々とは何を意味するのか。アエトナから取られた火と、それによって点された松明とは何を意味するのか。それらを携えて世界を巡り歩くこととは何を意味するのか。アッティカの地方とは何を意味するのか。エレウシスの村とは何を意味するのか。バウボーの小屋と田舎びたもてなしとは何を意味するのか。キュケオンの飲み物とは何を意味するのか。その飲み物を拒むこととは何を意味するのか。恥部を作り変えることと、それを露わにすることとは何を意味するのか。見世物のいかがわしい甘美さと、そのような手立てによってもたらされた、子を失った悲しみの忘却とは何を意味するのか。
Quod si pro his omnibus, quod oporteat subjici rerum immutatione monstratis, erit ut vobis assensum super tali asseveratione tribuamus: sin autem singula in singulis neque potestis supponere, nec alterum rerum vocare contextum: quid allegoriis obscuratis honestis id, quod simpliciter dictum est, et communem ad intelligentiam publicatum?
PL 5, 1150Bもし、これらすべてについて、事柄を置き換えることで何を当てはめるべきかを諸君が示すことができるのであれば、我々はその主張に同意を与えるであろう。しかし、もし個々の事柄に個々の事柄を当てはめることができず、別の事柄の脈絡を呼び出すこともできないのであれば、単純に語られ、万人の理解のために公にされたことを、なぜ体裁のよい寓意によって曖昧にするのか。
Liber V, Caput XXXVI
第V巻 第XXXVI章PL 5, 1151ANisi forte dicetis, non toto in historiae corpore allegorias has esse, caeterum partes alias esse communiter scriptas, alias vero dupliciter, et ambifaria obtentione velatas. Urbana est illa subtilitas, et quibuslibet brutis patens.
PL 5, 1151Aあるいは、これらの寓意は物語全体にわたって存在するのではなく、ある部分は普通に書かれ、別の部分は二重に、両義的な覆いをもって隠されている、と諸君は言うかもしれない。何とも粋な巧妙さであって、どんな愚鈍な者の目にも明らかなことだ。
Nam quia cuncta, quae scripta sunt, inexpeditissimum vobis est traducere, invertere, derivare, eligitis quaedam vestrae convenientia voluntati, et ex ipsis obtinere contenditis nothas atque adulteras lectiones interiori esse superpositas veritati.
PL 5, 1151Aというのも、書かれていることのすべてを置き換え、ひっくり返し、導き出すことが諸君にはおよそ不可能であるから、諸君は自分の意向に都合のよいものだけを選び取り、それらによって、私生児のごとき、贋りの読みが内なる真理の上に上塗りされているのだ、と言い張ろうとするのである。
Quod tamen ut vobis ita sese habere, quemadmodum dicitis, annuamus, qui scitis, aut unde cognoscitis, utra pars sit sententiis historiae scripta simplicibus, utra vero sit dissonis atque alienis significationibus tecta?
PL 5, 1151Aだが、たとえ諸君の言うとおりであると我々が認めたとしても、物語のどの部分が単純な意味で書かれ、どの部分が食い違った異質な意味で覆われているのか、諸君はどうして知っているのか、どこからそれを知りえたのか。
Potest enim fieri, ut quod vos existimatis sic esse, alter se habeat; aut quod aliter creditis, conceptionibus aliis contrariisque prolatum sit.
PL 5, 1151Bというのも、諸君がそうだと考えていることが、実際には違っているということも起こりうるし、諸君が別様に信じていることが、他の、正反対の考えによって述べられていたということも起こりうるからである。
Ubi enim dicitur in unius materiae corpore pars esse allegorice scripta, indubitabili altera sermone, rectoque, nec inest in re signum, quo differitas judicari ambiguorum possit simpliciterque dictorum, tam potest quod simplex est, ambiformiter dictum existimari, quam quod ambigue scriptum est, reclusis esse obtentionibus credi.
PL 5, 1151Bというのも、一つの素材のうちに、ある部分は寓意的に書かれ、他の部分は疑いようのない、まっすぐな言い回しで書かれている、と言われる場合、両義的なものと単純に語られたものとの違いを判定できるような印が、その事柄のうちに何一つ無いのであれば、単純な事柄が両義的に語られたと見なされることも、両義的に書かれた事柄がその覆いを取り除かれたものと信じられることも、等しく可能なのである。
Quod quidem quo genere aut fiat, aut fieri posse credatur, intelligere confitemur minime nos posse.
PL 5, 1152A実に、それがいかなる仕方で起こる、あるいは起こりうると信じられているのか、我々にはまったく理解できないことを、我々は告白する。
Liber V, Caput XXXVII
第V巻 第XXXVII章PL 5, 1152AInspiciamus enim quod dicitur hoc modo. In nemore, inquit, Ennensi quondam flores Proserpina virago lectitabat.
PL 5, 1152Aさて、次のような仕方で語られていることを検討してみよう。「かつてエンナの森で、乙女プロセルピナは花を摘み集めていた」と彼は言う。
Integrum adhuc istud est, et recta pronuntiatione prolatum; nam et nemus et flores quid sint, quid Proserpina, quid virago, cunctis indubitabiliter notum est.
PL 5, 1152Aここまでは損なわれておらず、まっすぐな言い回しで語られている。というのも、森とは何か、花とは何か、プロセルピナとは何者か、乙女とは何かは、誰にとっても疑いなく知られているところだからである。
Emicuit Summanus e terris curru quadrijugo vectitatus; simplex et hoc aeque est; nam quadrigae, currus, atque Summanus interpretationem desiderant nullam.
PL 5, 1152A「スンマヌスが四頭立ての車に乗せられて地から躍り出た」——これも同様に単純である。四頭立ての馬車も、車も、スンマヌスも、何の解釈も必要としないからである。
Improvisus Proserpinam rapuit, et sub terras secum avexit; seminis, inquit, abstrusio raptione in Proserpinae nuncupatur.
PL 5, 1152B「思いがけず彼はプロセルピナを掠め取り、地の下へと共に連れ去った」——「種子が隠されることが、プロセルピナの掠奪という名で呼ばれているのだ」と彼は言う。
Quid accidit, quaeso, ut in aliud subito converteretur historia, ac semen Proserpina diceretur? ut quae virago jamdudum florum in lectionibus habebatur, postquam sublata et rapta est, significationem coeperit habere sementis?
PL 5, 1152Bいったい何が起こって、物語は突然に別のものへと転じ、プロセルピナが種子と呼ばれることになったのか。ついさっきまで花摘みに携わっていた乙女が、連れ去られ、掠われた途端に、播かれた種という意味を持ち始めるとは、どうしたことか。
Jupiter, inquit, in taurum versus, concubitum matris suae Cereris expetivit; ut expositum supra est, nominibus his tellus et labens pluvia nuncupatur. Legem allegoricam video tenebrosis ambiguitatibus explicatam.
PL 5, 1153A「ユピテルは雄牛に姿を変え、自らの母ケレスとの交わりを求めた」と彼は言う。先に説かれたとおり、これらの名によって、大地と降り注ぐ雨とが言い表されている。私は、寓意の掟が暗く曖昧な仕方で説き明かされているのを見る。
Irata Ceres est, et exarsit, et arietis proles pro poena atque ultione suscepit. Hoc iterum video communibus in proloquiis promptum: nam et ira, et testes, satisfactio, suis hic moribus, et conditionibus dicta sunt.
PL 5, 1153A「ケレスは怒り狂い、燃え立ち、雄羊の子を罰と報復として受け取った。」これもまた、私にはありのままの言葉で語られているのが分かる。怒りも、睾丸も、償いも、ここでは本来の意味と事情のままに語られているからである。
Quid ergo hic accidit, ut ab Jove, qui pluvia, et ab Cerere, quae appellata est terra, res transiret ad verum Jovem, atque ad rerum simplicissimam dictionem?
PL 5, 1153Aそれでは、いったい何が起こって、雨であるはずのユピテルから、大地と呼ばれるはずのケレスから、事柄が本物のユピテルへ、そして事柄のこの上なく単純な語り方へと移っていったのか。
Liber V, Caput XXXVIII
第V巻 第XXXVIII章PL 5, 1153AAut igitur debent allegorico genere omnia esse scripta, et posita, demonstrandaque universa nobis: aut genere isto conscriptum est nihil; quoniam esse quod creditur, quasi parte ex historiae non videtur. Allegorico genere scripta sunt haec omnia.
PL 5, 1153Aしたがって、すべてが寓意の様式で書かれ、示され、我々に対してその全体が論証されるのでなければならないか、あるいは、その様式ではまったく何も書かれていないかの、いずれかでなければならない。なぜなら、信じられていることが、物語のいわば一部分だけから成り立っているとは思われないからである。「これらすべては寓意の様式で書かれている」と(諸君は言う)。
Minime istud videtur certum. Quaeritis qua ratione, qua causa? quia omne quod gestum est, et in alicujus operis evidentia constitutum, conversionem non potest in allegoricam duci: neque enim potest infectum esse, quod factum est; aut rei gestae natura in alienam potest degenerare naturam.
PL 5, 1153Bこれはいささかも確かなことには見えない。諸君はどのような理由で、どのような根拠でか、と問うであろう。それは、なされたことのすべて、何らかの行為の証拠として確立されたことのすべては、寓意への転換へと導かれえないからである。なされたことが、なされなかったことにはなりえないし、なされた事柄の本性が、別の本性へと変質することもありえないのである。
Numquid bellum Iliacum in socraticam verti condemnationem potest? aut pugna illa Cannensis proscriptio fieri crudelitasque Syllana? Potest quidem proscriptio, quemadmodum Tullius ludit, pugna dici, appellarique Cannensis.
PL 5, 1153Bトロイア戦争が、ソクラテスの断罪へと姿を変えることなどありえようか。あるいは、あのカンナエの戦いが、追放公示やスッラの残虐に姿を変えることがあろうか。なるほど、キケロが戯れに言うように、追放公示を「戦い」と呼び、「カンナエの戦い」と呼ぶことはできよう。
Sed quae gesta est dudum, pugna esse non potest eadem, eademque proscriptio; neque enim quod gestum est, potest aliud, ut dixi, quam id esse, quod gestum est; aut in alienam migrare substantiam id, quod in vi propria, atque in sui generis qualitate defixum est.
PL 5, 1153Cしかし、かつて現に戦われたその戦いが、同じ一つのものでありながら、同時にかの追放公示であることはできない。なされたことは、先に述べたとおり、なされたところのもの以外の何ものにもなりえないし、自らの力のうちに、自らの種類の性質のうちに固定されたものが、異質な実体へと移り行くこともありえないのである。
Liber V, Caput XXXIX
第V巻 第XXXIX章PL 5, 1154AUnde igitur probamus, historias has omnes rerum esse gestarum conscriptiones? Ex solemnibus scilicet sacris atque initiorum mysteriis; vel quae statis fiunt temporibus, ac diebus; vel quae in abdito tradunt gentes, moris proprii perpetuitate servata.
PL 5, 1154Aそれでは、これらすべての物語が、実際になされた事柄の記録である、と我々はどこから証明するのか。それはもちろん、厳粛な秘儀や入信の儀の密儀から、あるいは定まった時と日に行われるものから、あるいは諸国民が己の慣わしを絶やすことなく守り、秘めたところに伝えている事柄から、である。
Neque enim credendum est, sine suis originibus haec esse, frustra atque inania fieri, nec habere conjunctas primis institutionibus causas.
PL 5, 1154Aというのも、これらのことが自らの起源を持たず、いたずらに、空しく行われており、その最初の制定と結びついた理由を持たない、とは信じられないからである。
Pinus illa, solemniter quae in matris infertur sanctum deae, nonne illius imago est arboris, sub qua sibi Attis virum demessis genitalibus abstulit, et quam memorant divam in solatium sui consecravisse moeroris?
PL 5, 1154A厳粛な儀式のうちに大母神の聖所へと運び込まれる、あの松の木——それは、アッティスが自らの性器を切り落として己の男を失った、あの木の似姿ではないか。そして、かの女神が己の悲嘆を慰めるために奉献したと伝えられている、あの木ではないか。
Phallorum illa facinorumque subrectio, quos ritibus annuis adorat et concelebrat Graecia, nonne illius facinoris similitudinem refert, quo se a debito Liber liberavit?
PL 5, 1154Bギリシアが年ごとの祭儀によって崇め、共に祝うところの、あの男根と、あの所業〔底本は facinorum。これを受ける quos と性が合わず、本文が崩れている疑いがある〕とを掲げ立てることは、リベルが負債から自らを解き放ったあの所業の似姿を伝えているのではないか。
Eleusina illa mysteria, et sacrorum reconditi ritus, cujus memoriam continent? nonne illius erroris, quo in filiae conquisitione Ceres fessa, oras ut venit ad atticas, triticeas attulit fruges, nebridarum familiam pellicula cohonestavit hinnulae, et illud spectaculum maximum Baubonis in inguinibus risit? aut si alia causa est, nihil ad nos istud, dummodo causa cuncta ista confiant.
PL 5, 1154Bあのエレウシスの密儀と、秘儀の隠された祭儀とは、何の記憶を留めているのか。それは、娘を捜し求めて疲れ果てたケレスが、アッティカの岸辺に着いたとき、小麦の実りをもたらし、ネブリダエの一族を小鹿の毛皮によって栄誉ある者とし、そして、バウボーが股間に見せたあの最大の見世物を見て笑った、あの彷徨の記憶ではないか。もし別の理由があるというのなら、それは我々にとって何の関わりもない。ただし、その理由がこれらすべての事柄を成り立たせるものであれば、の話だが。
Neque enim credibile est, nullis antecedentibus causis, suscepta haec esse; aut insanire judicandum est Atticos, qui sibi ritum religionis affixerint conflatum rationibus nullis.
PL 5, 1155Aというのも、これらのことが、先立つ何の理由もなく行われた、とは信じがたいからである。あるいは、何の根拠もなくでっち上げられた祭儀を宗教として自らに結びつけたアッティカ人たちは、正気を失っていると判断しなければならないことになろう。
Quod si liquet, et constat, id est, si rebus actis mysteriorum causae atque origines effluunt, in allegoricas species nulla possunt conversione traduci. Quod enim factum, gestum est, infectum non potest fieri, rerum prohibente natura.
PL 5, 1155Aもしこのことが明らかであり、確かであるならば、すなわち、密儀の理由と起源とが実際になされた事柄から流れ出ているのであれば、それらはいかなる転換によっても寓意的な形態へと移し変えられることはできない。なされたこと、行われたことは、事の本性がそれを禁じる以上、なされなかったことにはなりえないのである。
Liber V, Caput XL
第V巻 第XL章PL 5, 1155AEt tamen ut vobis ita se habere assentiamur res istas, id est, ut historiae aliud verbis sonent, nescio quid aliud more hariolantium dicant, ita non animadvertitis, non videtis, quanta istud dicatur et cum ignominia fieri, contumeliaque divorum? an injuria gravior ulla potis est reperiri, quam terram, et pluviam, vel quodlibet aliud, nihil enim refert quae fiat interpretatione conversio, Jovis et Cereris dicere atque appellare concubitum? et cum deorum criminibus labem imbris e coelo, et telluris significare madorem?
PL 5, 1155Aだが、たとえ諸君に譲歩して、事柄がそのとおりであり、すなわち物語が言葉ではあることを響かせながら、占い師まがいの仕方で何か他のことを語っているのだと認めるとしても、それがどれほど恥辱にまみれ、神々への侮辱を伴って語られているか、諸君は気づかないのか、見えないのか。大地と雨と、あるいはほかの何であれ——どのような解釈による置き換えが行われようと、それはどうでもよいことだが——それをユピテルとケレスの交わりと呼び、名づけることより重い不正が、いったい他に見出せるだろうか。そして、神々の犯罪でもって、天から降り落ちる雨と、大地の湿りとを言い表すことより、重い不正が見出せるだろうか。
Potest irreligiosus quidpiam vel existimari, vel credi, quam semina terris mersa, vel quodlibet aliud, nihil enim similiter refert, raptum Proserpinae dicere, et cum nota Ditis patris rei rusticae de opere proloqui?
PL 5, 1155B土に沈められた種子、あるいはほかの何であれ——同様にそれはどうでもよいことだが——それを「プロセルピナの掠奪」と呼び、農作業の話を父なるディスの汚名とともに語ることより、不敬虔なことが何か考えられ、あるいは信じられるだろうか。
Nonne millies optatius fuit, elinguem fieri atque mutum, atque scaturiginem istam vocis, et strepitum foedae loquacitatis amittere, quam deorum nominibus res appellare turpissimas? quinimmo turpibus deorum factis negotia significare vulgaria?
PL 5, 1155B舌を失い、口をきけなくなり、あの湧き出る声の泉と、汚らわしい饒舌のざわめきとを失うことのほうが、神々の名によって最も恥ずべき事柄を呼ぶことよりも、千倍も望ましいことではなかったか。いや、それどころか、神々の恥ずべき行いによって、卑俗な事柄を言い表すことよりも。
Liber V, Caput XLI
第V巻 第XLI章PL 5, 1156AAntea mos fuerat, allegoricas dictiones honestissimis sensibus obumbrare, res turpes, et foedas prolatu, honestorum convestirier dignitate.
PL 5, 1156A以前には、寓意的な言い回しを最も高潔な意味によって覆い隠し、恥ずべき、口にするもおぞましい事柄を、高潔な事柄の品位でもって装うのが習わしであった。
At vero vobis auctoribus per turpitudinem dicuntur res graves, et castitate pollentia obscoenis commemorantur in vocibus; ut quod olim pravitas foedae rei verecundia contegebatur, nunc scurriliter, turpiterque dicetur, dignorum elocutione mutata.
PL 5, 1156Aだが実のところ、諸君の手によって、重大な事柄が恥辱を通して語られ、貞潔において力強いはずの事柄が、卑猥な言葉で語られている。かつては、汚らわしい事柄の堕落が慎みによって覆い隠されていたのに、今では、それにふさわしい言い回しが姿を変えられ、下品に、恥ずべき仕方で語られるのである。
Quod in adulterio dicimus Martem, inquit, et Venerem Vulcani esse circumretitos arte, cupiditatem dicimus atque iram, vi pressas consilioque rationis.
PL 5, 1156A「マルスとウェヌスが姦通において、ウルカヌスの技巧によって網に絡めとられたと我々が言うとき」と彼は言う、「我々は欲望と怒りとが、理性の力と思慮によって抑えつけられたことを言っているのだ」と。
Quid enim prohibebat, quid obstabat, suis unamquamque rem verbis, et suis significationibus promere? immo quid urgebat, cum nescio quid indicare per commentarios et scripta voluisses, nolle illud intelligi quod indicaris; sed contrarias res simul una expositione suscipere, studium docere cupientis, et nolentis ostendere malignitatem?
PL 5, 1156Bそれぞれの事柄を、それ固有の言葉で、それ固有の意味で語ることを、いったい何が妨げ、何が邪魔したというのか。いや、それどころか、何が諸君を駆り立てて、注釈や著作によって何かを示そうとしながら、示したはずのことを理解されまいとし、教えたいと望む者の熱意と、示すまいとする者の悪意という、相反する二つのことを一つの説明の中に同時に取り込ませたのか。
An deos adulteros dicere periculum habuit ullum? prolatio cupidinis atque irae linguam et os fuerant obscoeno coinquinatura contactu?
PL 5, 1156B神々を姦通者と呼ぶことに、何か危険があったとでもいうのか。「欲望」や「怒り」という言葉を口にすることが、猥雑な接触によって舌と口を汚したとでもいうのか。
Quod si utique fieret, et allegoricae coecitatis obumbratio tolleretur, et facilis ad discendum res esset, et deorum dignitas conservaretur illaesa.
PL 5, 1156Bもしそのようにされていたならば、寓意という盲目の影は取り除かれ、事柄は学びやすくなり、神々の品位も損なわれることなく保たれていたであろう。
Nunc vero cum dicitur in Martis et in Veneris vinctione vitiorum esse significata compressio, perversissimae res duae simul iisdem temporibus fiunt, ut et foedae rei species intellectum subjiciat honestatis, et prius animum turpitudo, quam religionis alicujus perstringat auctoritas.
PL 5, 1157Aしかし実際には、マルスとウェヌスの緊縛のうちに悪徳の抑制が意味されている、と言われるとき、二つのこの上なく倒錯した事態が同時に生じる。すなわち、汚らわしい事柄の姿が高潔さの理解を思い起こさせるということ、そして、いかなる宗教の権威が心を捉えるより先に、恥ずべきものが心を打つということである。
Liber V, Caput XLII
第V巻 第XLII章PL 5, 1157ANisi forte dicetis, hoc enim solum restat, quod a vobis posse videatur opponi, deos sua mysteria nolle ab hominibus sciri; et idcirco historias ambagibus esse allegoricis scriptas. Et unde vobis est liquidum, quod hominibus superi nolint sua mysteria publicari?
PL 5, 1157Aあるいは、諸君はこう言うかもしれない——実にこれだけが、諸君によって反論として持ち出されうるものとして残っているのだが——神々は自らの密儀が人間に知られることを望まず、それゆえに物語は寓意の迂遠な言い回しで書かれたのだ、と。だが、神々が自らの密儀を人間に公にされることを望まない、ということを、諸君はどこから明らかに知っているのか。
Unde illa vos scitis, aut cur ea dissolvere in allegoriarum explanationem curatis? Ad extremum et ultimum, quid sibi dii volunt, ut honesta cum nolint, turpissima de se dici atque indecora patiantur?
PL 5, 1157A諸君はそれをどこから知るのか、あるいはなぜそれらを寓意の説明へと解きほぐそうと苦心するのか。最後の最後に問うが、神々は、高潔なことが語られるのは望まないくせに、自分について最も恥ずべき、みっともないことが語られるのは許しているとは、いったい何のつもりなのか。
Attidem cum nominamus, solem, inquit, significamus, et dicimus: sed si Attis sol est, quemadmodum connumeratis, et dicitis, quis erit Attis ille, quem in Phrygia genitum vestrae produnt atque indicant litterae? quem passum esse res certas, fecisse item res certas? quem in spectaculis ludicris theatra universa noverunt? cui inter sacros cultus res videmus fieri specialiter annuas, nominatimque divinas? utrumne ab sole ad hominem, an ab homine ad solem vocabuli hujus facta translatio est?
PL 5, 1157B「我々がアッティスの名を口にするとき」と彼は言う、「我々は太陽を意味し、太陽を言っているのだ」と。だが、諸君が数え上げ、言うとおりにアッティスが太陽であるならば、フリュギアに生まれたと諸君の文書が伝え、示しているあのアッティスとは、いったい誰のことか。ある確かな出来事に遭い、また確かな行いをなしたと言われる彼とは。あらゆる劇場が滑稽な見世物の中で知っているあの者とは。聖なる崇拝のうちで、彼のためにとりわけ年ごとの神事が、名を挙げて行われるのを我々が目にするあの者とは、いったい誰のことか。この呼び名の移し替えは、太陽から人間へとなされたのか、それとも人間から太陽へとなされたのか。
Si enim nomen istud principaliter habet originem solis, quid tandem de vobis sol aureus meruit, ut ei cum semiviro faceretis vocabulum istud esse commune? sin hirquinum, et Phrygium est, quid Phaetontis genitor, pater hujus luminis et claritatis admisit, ut abscisso ab homine dignus videretur vocari, et augustior fieret evirati corporis nuncupatione signatus?
PL 5, 1157Bというのも、もしこの名が本来太陽に由来するのだとすれば、黄金の太陽は諸君から、半男の者とその呼び名を共有させられるほどの、いったい何を受けるに値したというのか。だが、もしそれが山羊にまつわる、フリュギア風のものであるならば、パエトンの父、この光と輝きの父であるあの神は、去勢された人間にちなんで名づけられるにふさわしいと見なされ、去勢された肉体の呼び名を刻まれて一層荘厳になるほどの、いったいどんな罪を犯したというのか。
Liber V, Caput XLIII
第V巻 第XLIII章PL 5, 1158ASed quid sit istud, jam promptum est omnibus: nam quia talium scriptorum, historiarumque vos pudet, nec abolere videtis posse ea, quae sunt foede semel in commentarios relata, nitimini cohonestare res turpes, atque omnibus argutiarum modis pro rebus subditis, verborum invertitis corrumpitisque naturas; atque ut olim accidere male sanis assolet, quorum turbida vis morbi sensum atque intelligentiam depulit, confusa atque incerta jactatis, et inanium per rerum figmenta bacchamini.
PL 5, 1158Aだが、それが何であるかは、もはや万人にとって明らかである。すなわち、諸君はそのような著作や物語を恥じ、それが一度おぞましく記録に載せられてしまった以上、消し去ることができないと見て取り、恥ずべき事柄に体裁を与えようと躍起になり、ありとあらゆる屁理屈の仕方によって、置き換えた事柄のために言葉の本性をひっくり返し、歪めているのである。そして、かつて正気を失った者たちに起こることが常であるように——彼らにあっては病の激しい力が感覚と理性とを追い払ってしまうのだが——諸君は混乱した不確かなことをまくし立て、空しい作り事によって狂躁するのである。
Esto in Jovis et Cereris coetu irrigatio sit significata telluris; occultatio seminis patris in Ditis raptu, vina per terras sparsa distractis in visceribus Liberi; cupiditatis et temeritatis compressio, colligatio dicta sit adulteriorum Veneris atque Martis.
PL 5, 1158Bユピテルとケレスの交わりのうちに大地への灌漑が意味されているとしよう。父なるディスの掠奪のうちに種子の隠匿が、リベルの引き裂かれた臓腑のうちに大地に撒かれた葡萄酒が意味されているとしよう。ウェヌスとマルスの姦通の緊縛が、欲望と無分別の抑制と呼ばれているとしよう。
Liber V, Caput XLIV
第V巻 第XLIV章PL 5, 1158BSed si fabulas has vultis more allegorico scriptas, quid caeteris fiet, quas non videmus posse versuras in hujusmodi cogi? Quid enim subjiciemus pro illis fustibus, quos super aggerem tumuli Semeleiae sobolis urigo contorsit?
PL 5, 1158Bだが、もし諸君がこれらの神話を寓意の仕方で書かれたものと見なしたいのならば、そのような仕方に押し込めることができないと我々には思われる、他の神話はどうなるのか。たとえば、セメレの子の劣情が、墓塚の上に振りかざしたあの棒杭に代えて、我々は何を当てはめるべきなのか。
Et quid pro illis Ganymedibus raptis, atque in libidinum magisteria substitutis? Quid pro illa conversione formiculae, in quam Jupiter maximus vastitatis suae liniamenta contraxit?
PL 5, 1158Bまた、掠われては欲望に仕える役目に据えられた、あのガニュメデスたちの代わりに、我々は何を当てはめるべきなのか。かの偉大なユピテルが、その巨大さの輪郭を縮め込んで、蟻へと姿を変えたあの変身の代わりに、我々は何を当てはめるべきなのか。
Quid pro cycnis, et satyris? quid pro aureis imbribus, in quos idem se pellax fraude induit perfida formarum varietatibus ludens?
PL 5, 1159A白鳥たちの代わりに、サテュロスたちの代わりに、我々は何を当てはめるべきなのか。同じあの誑かし手が、裏切りに満ちた欺きによって身を包み、さまざまな姿に戯れながらまとった、あの黄金の雨の代わりに、我々は何を当てはめるべきなのか。
Ac ne de Jove solo loqui videamur voluisse, in amoribus numinum reliquorum esse allegoriae quae possunt? quae in mercenariis conditionibus, ac servitutibus? quae in vinculis, orbitatibus, planctibus? quae in cruciatibus, vulneribus, sepulcris? in quo cum unam contrahere possetis culpam conscriptione de superis tali, addidistis, ut dicitur, garo gerrem, cum deorum nominibus appellavistis res turpes, et vocabulis rursus deos rerum conquinastis infamium.
PL 5, 1159Aしかも、我々がユピテルについてだけ語ろうとしていると見えないように言うが、他の神々の恋愛沙汰のうちに、いったいどんな寓意がありうるというのか。雇われの身分や隷属のうちに、何があるというのか。枷や、子を失う嘆きや、慟哭のうちに、何があるというのか。責め苦や、傷や、墓のうちに、何があるというのか。神々についてのそのような記述によって、諸君はただ一つの罪を負うだけで済んだはずなのに、諺にいう「魚醬に雑魚を足す」ように、恥ずべき事柄を神々の名で呼び、そのうえ悪名高い事柄の呼び名でもって、重ねて神々を穢したのである。
Quod si adesse hic eos, aut esse illos uspiam cognitione indubitabili crederetis: in mentione illorum facienda praestringeret vos metus; et tamquam vos audirent, vestrasque acciperent voces, ita credi oportuit, et haberi in cogitatione defixum.
PL 5, 1159Aもし諸君が、神々がここに現在している、あるいはどこかに存在していると、疑いのない確信をもって信じているのであれば、彼らについて語ろうとするたびに、恐れが諸君を引き止めたはずである。そして、彼らが諸君の声を聞き、それを受け取っているかのように、そう信じ、そう思いのうちに刻みつけておくべきであった。
Apud enim homines officiosis religionibus deditos non ipsi dii tantum, verum etiam nomina deberent esse deorum reverenda: quantumque est in ipsis, qui censentur his nominibus, tantum esse par est in eorum appellationibus dignitatis.
PL 5, 1159Aというのも、務めを尽くす信心に身を捧げた人々のもとでは、神々そのものだけでなく、神々の名もまた、敬われるべきだからである。これらの名で呼ばれる者たち自身のうちにある品位と同じだけの品位が、彼らの呼び名のうちにも、等しくあってしかるべきなのである。
Liber V, Caput XLV
第V巻 第XLV章PL 5, 1160ADa veram judicii formam, et in illa estis reprehensionis parte, quod in usu sermonis vestri Martem pro pugna appellatis, pro aquis Neptunum, Liberum patrem pro vino, Cererem pro pane, Minervam pro stamine, pro obscoenis libidinibus Venerem.
PL 5, 1160A真の判断の形を当てはめてみるならば、諸君は次の点において非難を免れない。すなわち、諸君は日頃の言葉遣いにおいて、戦いのことをマルスと呼び、水のことをネプトゥヌスと呼び、葡萄酒のことを父なるリベルと呼び、パンのことをケレスと呼び、糸のことをミネルウァと呼び、卑猥な情欲のことをウェヌスと呼んでいるのである。
Quae enim est ratio, ut cum suis censeri appellationibus res possint, nominibus cognominentur deorum, et ea fiat numinibus contumelia, quam nec homines sustinemus, si nostra quis nomina res ducat atque invertat in frivolas?
PL 5, 1160Aというのも、事物が自らに固有の呼び名によって呼ばれうるにもかかわらず、なぜ神々の名で呼び変えられ、それによって神威に対する侮辱がなされねばならないのか。もし誰かが我々人間の名を取り上げ、それを取るに足らぬ事物に転用したならば、我々人間でさえそれを耐え忍びはしないというのに。
Sed oratio sordida est, verbis fuerit polluta si talibus. Verecundia laude condigna, erubescitis panem et vinum nominare, et pro coitu Venerem non metuitis dicere.
PL 5, 1160A「だが、そのような言葉で汚されるならば、言葉遣いは卑俗なものになってしまう」と(諸君は言う)。何とも見上げた、称賛に値する慎み深さであることよ——諸君は「パン」や「葡萄酒」と言うことを恥じらいながら、「交わり」の代わりに「ウェヌス」と言うことは恐れないのである。
Liber VI, Caput I
第VI巻 第I章PL 5, 1160BNunc quoniam summatim ostendimus, quam impias de diis vestris opinionum constitueritis infamias; sequitur ut de templis, de simulacris etiam, sacrificiisque dicamus: deque alia serie, quae his rebus annexa est, et vicina copulatione conjuncta.
PL 5, 1160Bさて、諸君が諸君の神々について、いかに不敬な悪評を思い込みによって打ち立てたかを、我々はすでに概略示した。次には、神殿について、神像についても、また犠牲についても語らねばならない。そして、これらの事柄に結びつき、隣接する連関によって繋がっている、もう一つの一連の事柄についても語ろう。
In hac enim consuescitis parte crimen nobis maximum impietatis affingere; quod neque aedes sacras venerationis ad officia construamus, non deorum alicujus simulacrum constituamus, aut formam: non altaria fabricemus, non aras, non caesorum sanguinem animantium demus, non thura neque fruges salsas, non denique vinum liquens paterarum effusionibus inferamus; quae quidem nos cessamus non ideo vel exaedificare, vel facere, tamquam impias geramus ac scelerosas mentes, aut aliquem sumpserimus temeraria in deos desperatione contemptum; sed quod eos arbitramur, et credimus, si modo dii certi sunt, et nominis hujus eminentia praediti, honorum haec genera aut risui habere, si rideant, aut indigne perpeti, si motibus exasperentur irarum.
PL 5, 1160B実にこの点において、諸君は我々に不敬という最大の罪を着せることを常としている。すなわち、我々が崇敬の務めのために聖なる神殿を建てもせず、いかなる神の神像も形も据えもせず、高壇も祭壇も築きもせず、屠られた生き物の血を捧げもせず、乳香も塩を振った穀物も供えもせず、最後に、盃からの注ぎによって澄んだ酒を注ぎもしない、という罪である。だが我々がこれらを建てることも行うことも差し控えているのは、不敬で邪悪な心を抱いているからでも、向こう見ずな絶望から神々への侮蔑を懐いたからでもない。そうではなく、我々はこう考え、また信じているからである。もし神々が実在するのであれば、そしてこの名にふさわしい卓越性を備えているのであれば、この種の敬いを、笑うことができるならば物笑いの種とし、怒りの動きに激することができるならば不当な仕打ちとして堪え難く思うであろう、と。
Liber VI, Caput II
第VI巻 第II章PL 5, 1163AUt enim noscatis, quid de isto nomine sentiamus, judiciique simus cujus, existimamus nos eos, si modo dii certi sunt, ut eadem rursus satiateque dicantur, cunctarum esse debere perfectarumque virtutum sapientes, justos, graves, si modo nulla est culpa, quod eos laudibus accumulamus humanis, intestinis pollentes bonis, nec extraneis adminiculis se addicere, quod illis integritas inoffensae beatitudinis compleatur: ab affectibus cunctis, et cunctis perturbationibus liberos, non ira effervere, non ullis cupiditatibus, excitari, calamitatem irrogare nullis, non ex malis hominum crudelem accipere voluntatem, non terrere portentis, non prodigiosas ostentare formidines, non votorum debitis habere obnoxios et obligatos, nec piaculares hostias signis minacibus postulare, non pestilentias, non morbos corruptione aeris inducere, non adurere siccitatibus fruges, non caedibus interesse bellorum, non urbium stragibus, non adversa his velle, non illorum commoditatibus suffragari: sed quod magnarum est mentium pari pendere cunctos lance, et individuas cunctis benevolentias exhibere.
PL 5, 1163Aというのも、この「神」という名について我々がどう考え、いかなる判断を下しているかを諸君に知ってもらうために言うのだが、我々はこう考えている——もし神々が確かに存在するならば、重ねて飽くほど繰り返して言われるとおり、彼らはあらゆる完全な徳を備えた、知恵ある者、正しい者、重厚な者でなければならない。もし我々が彼らを人間的な称賛によって讃えることに何の落ち度もないのならば、彼らは内なる善によって強く、外部の支えに身を委ねることなく、何ものにも傷つけられぬ至福の完全性を満たされ、あらゆる情念、あらゆる動揺から自由な者でなければならない。怒りに沸き立つこともなく、いかなる欲望にも駆られることもなく、誰に対しても災いを下すことなく、人間の不幸から残酷な喜びを得ることもなく、前兆によって脅すこともなく、怪異な恐怖を見せつけることもなく、誓願の負い目によって人々を服従させ縛りつけることもなく、脅すような徴によって贖罪のいけにえを要求することもなく、大気の腐敗によって疫病や病を引き起こすこともなく、旱魃によって穀物を焼き尽くすこともなく、戦争の殺戮や都市の壊滅に関わることもなく、ある者たちには災いを望み、他の者たちの便宜に味方するということもない。そうではなく、偉大な精神に属することとして、すべての者を等しい秤にかけ、分け隔てなき慈愛をすべての者に示すのである。
Caduci enim generis, et infirmitatis humanae est, contrariis egere, eosque, quos tangat affectio, pati, dolere, diminui, sapientium scita et pronuntiata definiunt: nec posse aliter fieri, quin legibus mortalitatis astricti sint, qui sint ullis perturbationibus mancipati.
PL 5, 1164A実に、移ろいゆく種族、人間の弱さに属することとは、相反するものを必要とすることであり、情念に触れられる者は苦しみ、悲しみ、損なわれるものだと、賢者たちの定めと宣言は規定している。そして、いかなる動揺にも隷属している者は、死すべき者の法に縛られている以外にはあり得ない、とも。
Quod cum ita se habeat, qui possumus judicari deos habere contemptui, quos, nisi sunt recti, et magnarum mentium admiratione laudabiles, deos negamus existere, nec potestatibus posse coelitibus applicari?
PL 5, 1164A事がそのようであるからには、我々が神々を侮っていると、どうして判じられ得ようか。もし彼らが正しくなく、偉大な精神の称賛によって讃えられる者でないならば、我々は彼らが神として存在するとは認めないし、天の力に結びつき得るとも認めないのだから。
Liber VI, Caput III
第VI巻 第III章PL 5, 1164ASed templa illis extruimus nulla, nec eorum effigies adoramus, non mactamus hostias, non thura ac vina libamus.
PL 5, 1164Aしかし我々は彼らのためにいかなる神殿も築かず、彼らの形像を崇拝しもせず、いけにえを屠りもせず、乳香や酒を献じもしない。
Et quid amplius possumus vel honoris eis attribuere vel dignitatis, quam quod eos in ea ponamus parte, qua rerum caput, ac dominum, summumque ipsum regem, cui debent dii una nobiscum, quod esse se sentiunt, et vitali in substantia contineri?
PL 5, 1164Aまた、我々が彼らを、万物の頭であり主であり至高の王そのものである方——神々もまた我々とともに、自分たちが存在すると感じること、そして生ける実体のうちに保たれていることを負っているその方——と同じ部分に置くこと以上に、いったいどのような敬意、あるいはどのような尊厳を彼らに帰し得ようか。
Numquid enim delubris aut templorum eum constructionibus honoramus? Numquid et hostias caedimus? Numquid alias res damus, quas libare, profundere, non est rationis expensae, sed tracti per consuetudinem moris?
PL 5, 1164B我々はその方を、神域や神殿の建造物によって敬っているであろうか。いけにえを屠っているであろうか。あるいは、それを捧げ、注ぐことが、理を推し量った上でのことではなく、慣習の惰性に引きずられてのことに過ぎないような、他の品々を捧げているであろうか。
Etenim plena dementia est, necessitatibus tuis potentiora metiri, et quae tibi sunt usui, datoribus diis dare, et honorem istum, non contumeliam ducere.
PL 5, 1165A実に、お前自身の必要によって、より力ある方々を測ろうとすること、お前にとって役立つものを、その与え手である神々に献げること、そしてそれを侮辱ではなく敬意だとみなすことは、まったくの狂気である。
Templa igitur quaerimus in deorum quos usus? aut in rei cujus necessitatem, aut dicitis esse constructa, aut esse rursus aedificanda censetis?
PL 5, 1165Aされば我々は問う——神々にとって神殿はいかなる用のためにあるのか。あるいは、いかなる事柄の必要のために神殿が建てられたと諸君は言うのか、それとも今後建てられるべきだと考えるのか。
Hyemalia sentiunt frigora, aut solibus torrentur aestivis, pluvialibus nimbis perfluunt, ventorum eos aut turbines vexant? incursionem pati periclitantur hostilem, ferarum aut rabidos appetitus, ut merito illos conveniat tectorum munitionibus claudere, saxorum aut objectione tutari?
PL 5, 1165A神々は冬の寒さを感じるのか、あるいは夏の陽に焼かれるのか、雨雲に濡れ通されるのか、風の旋風に悩まされるのか。敵の襲撃に遭う危険があるのか、あるいは猛獣の狂った襲来に遭う危険があるのか、そのために当然にも、屋根の防備で閉ざし、石の遮りで守ってやらねばならないのか。
Templa enim haec quid sunt? Si humanam infirmitatem roges, nescio quid immane atque amplum: si deorum potentiam metiaris successus quidam parvi, atque, ut verius eloquar, genus angustissimum cavernarum paupertini cordis excogitatione suspensum.
PL 5, 1166Aそもそも、これらの神殿とは何であろうか。もし人間の弱さに照らして問うならば、途方もなく巨大な何かであろう。しかし神々の力によって測るならば、いかにもちっぽけな出来栄えにすぎず、もっと真実に即して言えば、貧しい心の案出によって編み出された、この上なく狭苦しい洞穴の一種にすぎない。
Quorum si quaeris audire quis prior fuerit fabricator, aut Phoroneus, Aegyptius aut Merops tibi fuisse monstrabitur: aut, ut tradit in admirandis Varro, Jovis progenies Aeacus.
PL 5, 1166Aこれらの最初の造り手が誰であったかを尋ねたいと望むならば、お前にはポロネウスか、あるいはエジプト人メロプスかが示されるであろう。あるいは、ワッロが『諸々の驚異について』の中で伝えるとおり、ユピテルの末裔アエアクスであったとも言われる。
Sint ergo haec licet aut ex molibus marmoreis structa, laquearibus aut renideant aureis, splendeant hic gemmae, et sidereos evomant variata interstitione fulgores: terra sunt haec omnia, et ex faece ultima vilioris materiae concreta.
PL 5, 1167Aたとえこれらの神殿が大理石の巨材から築かれていようと、金の格天井が輝いていようと、ここに宝石が煌めいていようと、様々に配された隙間から星のごとき光を放とうと、これらすべては土であり、より卑しい材料の最も底の滓から固められたものにすぎない。
Neque enim, si vos ea pretiis carioribus penditis, delectari credendum est his deos: nec recusare, nec spernere quo minus se sepiant, et eorum objectibus coerceantur inclusi.
PL 5, 1167A実に、諸君がそれらの品々をより高い値で評価しているからといって、神々がそれを喜んでいると信じるべきではない。また、神々が自らを取り囲まれること、それらの囲いによって閉じ込められることを拒み、退けているとも、信じるべきではない。
Templum, inquit, hoc Martis est, hoc Junonis, et Veneris, hoc Herculis, Apollinis, Ditis: quid est aliud dicere, quam domus haec Martis est, haec Junonis et Veneris, Apollo hic habitat, in hac manet Hercules, illa Summanus.
PL 5, 1168A「この神殿はマルスのもの、これはユノとウェヌスのもの、これはヘラクレス、アポロ、ディスのものだ」と言われる。それは、「この家はマルスのもの、これはユノとウェヌスのもの、ここにアポロが住み、ここにヘラクレスが留まり、あちらにスンマヌスがいる」と言うのと、何ら変わりはない。
Ita non prima et maxima contumelia est, habitationibus deos habere districtos? Tuguriola his dare, conclavia et cellulas fabricari, et eis existimari necessarias res esse, quae hominibus, felibus, quae sunt formiculis, et lacertis, quae fugacibus, pavidis, atque exiguis muribus?
PL 5, 1168Aそうであるならば、神々を住まいに閉じ込めておくことこそ、第一にして最大の侮辱ではないか。彼らに小屋をあてがい、部屋や小部屋を作ってやり、人間に、猫に、蟻に、蜥蜴に、そしてあの臆病で逃げ足の速いちっぽけな鼠どもに必要なのと同じものが、彼らにも必要だと考えることは。
Liber VI, Caput IV
第VI巻 第IV章PL 5, 1169ASed non, inquit, idcirco attribuimus diis templa, tamquam humidos ab his imbres, ventos, pluvias arceamus, aut soles: sed ut eos possimus coram et comminus contueri, affari de proximo, et cum praesentibus quodammodo venerationum colloquia miscere.
PL 5, 1169A「しかし」と人は言う、「我々が神々に神殿を与えるのは、それによって湿った雨や風、豪雨、あるいは炎暑を彼らから防ぐためではない。そうではなく、彼らを面と向かって間近に見つめ、すぐそばで語りかけ、いわば居合わせる者として崇敬の対話を交わすことができるようにするためである」と。
Sub axe enim nudo, et sub aetherio tegmine invocati si fuerint, nihil audiunt; et nisi de proximo admoveantur his preces, tamquam nihil dicatur, obstructi atque immobiles stabunt.
PL 5, 1169A「実に、剥き出しの大空の下、天の覆いの下で呼びかけられても、彼らは何も聞かない。祈りが間近から差し向けられなければ、あたかも何も語られなかったかのように、彼らは閉ざされ、動かぬまま立ち尽くすであろう」と。
Atquin nos arbitramur, omnem deum omnino, si modo nominis hujus vi pollet, ex quacumque mundi parte, quod quisque fuerit locutus, tamquam si sit praesens, audire debere: immo quod quisque conceperit sub obscuris sensibus cognitione anticipata praesumere.
PL 5, 1169Aしかるに我々はこう考える。もしこの名にふさわしい力を備えているのならば、あらゆる神は、世界のどの部分からであれ、誰かが語ったことを、あたかもその場に居合わせているかのように聞かねばならない。いや、それどころか、誰かが漠然とした感覚のうちに思い浮かべたことすらも、先んじた認識によって先取りして知るはずなのである。
Atque ut astra, sol, luna, cum supra terras meant, omnibus omnino cernentibus statim sunt et ubique praesentes, ita quoque convenit audientiam numinum nulli esse clausam linguae semperque esse praesentem; quamvis ad eam voces regionibus ex distantibus confluant.
PL 5, 1170Aそして、星々や太陽、月が大地の上を運行するとき、それを見るすべての者にとって直ちに、また至るところに現前しているのと同じように、神威の聞く力もまた、いかなる言葉にも閉ざされることなく、常に現前していなければならない。たとえ遠く隔たった諸地方から、声がそこへと集まり来ようとも。
Hoc est enim proprium deorum, complere omnia vi sua, non partiliter uspiam, sed ubique esse totos: non adesse, non abesse, non coenatum ad Aethiopas pergere, et post dies bissenos privatum ad domicilium redire.
PL 5, 1170Aなぜなら、これこそ神々に固有のことだからである。自らの力によって万物を満たすこと、どこにあっても部分的にではなく至るところに全体として在ること、居合わせもせず不在でもないこと、食事のためにエチオピア人のもとへと出かけて行き、十二日の後にひとり自分の住まいへ戻る、などということがないこと。
Liber VI, Caput V
第VI巻 第V章PL 5, 1170AQuod si ita non erit, tollitur omnis spes opis, et erit in dubio, audiamini ab iis, nec ne: siquando res sacras ceremoniarum conficitis debitis.
PL 5, 1170Aもしそうでないならば、助けへのあらゆる希望は取り去られ、諸君が義務である祭儀の聖なる行事を執り行うとき、そのたびに諸君が彼らに聞き入れられるのか否か、疑わしいままとなるだろう。
Constituamus enim noscendae rei causa, templum numinis alicujus esse apud Canarias insulas, ejusdem apud ultimum Thylem: ejusdem apud Seras esse, apud furvos Garamantas, et si qui sunt alii, quos ab sui notitia maria, montes, sylvae, et quadrini disterminant cardines.
PL 5, 1171A事柄を知るために、こう仮定してみよう。ある神威の神殿がカナリア諸島にあり、同じ神威の神殿が最果てのトゥーレにもあり、同じ神威の神殿がセレス人のもとにも、浅黒いガラマンテス人のもとにもあり、そして海や山、森、四方の方位によって互いの知るところから隔てられている、他のいかなる民族のもとにもあるとしよう。
Si omnes uno in tempore rebus divinis factis, quod sua quosque necessitas cogitare compellit, poscant de numine, referendi beneficii quaenam omnibus spes erit, si non undique ad se missam vocem Deus exaudiet, et erit ulla longinquitas, quo penetrare non possit auxilium poscentis oratio? aut enim nullis erit in partibus praesens, si uspiam poterit aliquando non esse, aut aderit unis tantum, quoniam praebere communiter suum non potest atque indiscretus, auditum.
PL 5, 1171Aもしすべての者が、同じ時に祭儀を執り行い、それぞれの必要が思わせるところに従って、その神威に願い求めるとしたら、もし神があらゆる方角から自分へと発せられた声を聞き届けるのでなく、また、助けを求める者の祈りが届き得ないほどの遠さが存在するのだとしたら、すべての者にとって、恩恵が返される望みはいったいどのようなものであろうか。なぜなら、もしどこかにおいてその神が時に不在でありうるならば、その神はいかなる場所にも現在しないことになろうし、あるいは、すべての者に等しく分け隔てなく聴く力を差し出すことができない以上、ただ一群の者たちのもとにのみ現在することになるからである。
Atque ita perficitur, ut aut nullis deus opituletur omnino, si occupatus re aliqua ad audiendas voces non quiverit advolare; aut exauditi tantummodo uni abeant soli, nihil egerint caeteri.
PL 5, 1172Aこうして結局は次のようになる。もし何かの事にとり紛れて声を聞くために飛び来ることができないのであれば、神はいかなる者をも一切助けないことになるか、あるいは、ただ一群の者たちだけが聞き届けられて立ち去り、他の者たちは何一つ得られないことになるか、そのいずれかである。
Liber VI, Caput VI
第VI巻 第VI章PL 5, 1172AQuid quod multa ex his templa, quae tholis sunt aureis, et sublimibus elata fastigiis, auctorum conscriptionibus comprobatur contegere cineres atque ossa, et functorum esse corporum sepulturas?
PL 5, 1172Aさらに言えば、これらの神殿のうち多くが、金の丸屋根を戴き、高く聳える破風で飾られていながら、著述家たちの記録によって、灰や骨を覆い隠していること、死者たちの亡骸の墓であることが証されているとは、どうしたことか。
Nonne patet et promptum est, aut pro diis immortalibus mortuos vos colere, aut inexpiabilem fieri numinibus contumeliam, quorum delubra et templa mortuorum superlata sunt bustis?
PL 5, 1172A次のことは明らかで、すぐにも知れることではないか。すなわち、諸君は不死なる神々の代わりに死者を崇拝しているか、それとも、その神域や神殿が死者の墓の上に建てられている神威に対して、拭い去りえぬ侮辱がなされているか、そのいずれかであるということが。
In historiarum Antiochus nono Athenis in Minervio memorat Cecropem esse mandatum terrae; in templo rursus ejusdem, quod in arce Larissae est, conditus scribitur atque indicatur Acrisius: Erichtonius Poliadis in fano: Dairas et Immarus fratres et Eleusino consepto, quod civitati subjectum est.
PL 5, 1172Aアンティオコスは『歴史』第九巻において、アテナイのミネルウァの神殿でケクロプスが土に葬られたと伝えている。また同じ女神の、ラリッサの城塞にある神殿には、アクリシオスが葬られたと記され、示されている。エリクトニオスはポリアスの聖所に、ダイラスとイマロスの兄弟は、都市に接するエレウシスの囲い地に、それぞれ葬られたという。
Quid Celei virgines, non in Cereris Eleusinae humationis habuisse perhibentur officia? non in Dianae delubro, quod in Apollinis constitutum est Delii, Hyperocha, Laodiceque, quas advectas illuc esse finibus ex Hyperboreis indicatur? in Didymaeo Milesio Clearchum dicit habuisse suprema Leandrius funeris.
PL 5, 1174Aケレオスの娘たちはどうであろうか。彼女たちは、エレウシスのケレスの神殿において埋葬の礼を受けたと伝えられているではないか。デロスのアポロの神域の内に建てられたディアナの神域には、ヒュペロケとラオディケ——彼女たちはヒュペルボレオイの地からそこへ運ばれてきたと言われている——が葬られたと伝えられているのもそうではないか。ミレトスのディデュマの神殿において、クレアルコスが最後の葬送を受けたと、レアンドリオスは述べている。
Leucophrynae monumentum in fano apud Magnesiam Dianae esse, Myndius profitetur ac memorat Zeno. Sub Apollinis arula, quae Telmessi apud oppidum visitur, Telmessum esse conditum vatem, non scriptis constantibus indicatur?
PL 5, 1175Aマグネシアにあるディアナの聖所には、レウコプリュネの墓があると、ミュンドス出身のゼノンが明言し、伝えている。テルメッソスの町にある、いまも見ることのできるアポロの小祭壇の下には、予言者テルメッソスが葬られていると、確かな記録によって示されているではないか。
Agesarchi Ptolomaeus, de Philopatre quem edidit primo, Cyniram regem Paphi cum familia omni sua, immo cum omni prosapia in Veneris templo situm esse, litterarum auctoritate declarat.
PL 5, 1175Aアゲサルコスの子プトレマイオスは、その著した『ピロパトル(伝)』の第一巻において、パポスの王キュニュラスが、その一族すべて、いやその血統すべてとともに、ウェヌスの神殿に葬られていると、文書の権威をもって明言している。
Infinitum est et immensum, quibus quique in fanis toto sint in orbe describere: nec exactam desiderat curam, quam is poenam constituerit Aegyptius in eum, qui publicasset, quibus Apis jaceret absconditus, polyandria illa Varronis quibus templis contegantur, quasque in se habeant superlati ponderis moles?
PL 5, 1176A全世界において、誰がどの聖所に葬られているかを一つ一つ記すことは、際限なく、計り知れないことである。エジプト人が、アピスがどこに隠されて横たわっているかを公にした者に対してどれほどの刑罰を定めたか、あるいは、ワッロの語るあの数々の合同墓所がどの神殿の下に覆われているか、そしてそこにいかに途方もない重さの塊を内に秘めているか——そうしたことを詳しく調べ上げる必要すらないではないか〔この一文は疑問符で結ばれるが、疑問の範囲は定かでない。全体を反語と取った〕。
Liber VI, Caput VII
第VI巻 第VII章PL 5, 1177ASed quid ego haec parva? regnatoris in populi Capitolio quis est hominum, qui ignoret, Oli esse sepulchrum Vulcentani?
PL 5, 1177Aしかし、なぜ私はこのようなささやかなことを述べているのか。支配せる民のカピトリウムに、ウォルキ人オルスの墓があることを知らぬ者が、いったい誰にあろうか。
Quis est, inquam, qui non sciat ex fundaminum sedibus caput hominis evolutum non ante plurimum temporis, aut solum sive partibus caeteris, hoc enim quidam ferunt, aut cum membris omnibus humationis officia sortitum?
PL 5, 1177A私は言う、誰が知らずにいようか。さほど遠くない昔に、基礎の座から人間の頭が掘り出されたことを。その頭は、頭だけでか、あるいは他の部分ともどもか——ある者たちはこう伝えている——、それとも四肢のすべてとともにか、埋葬の営みにあずかっていたのである。
Quod si planum fieri testimoniis postulatis auctorum, Sammonicus, Granius, Valerianus vobis, et Fabius indicabunt, cujus Olus fuerit filius, gentis et nationis cujus, ut a germani servulis vita fuerit spoliatus et lumine: quid de suis commeruerit civibus, ut ei sit abnegata telluris patriae sepultura.
PL 5, 1177Aもしこのことを著述家たちの証言によって明らかにするよう諸君が求めるならば、サンモニクス、グラニウス、ワレリアヌス、そしてファビウスが諸君に示すであろう。オルスが誰の子であったか、いかなる氏族、いかなる民族の者であったか、実の兄弟の奴隷どもによって命と光を奪われたこと、そして自国の市民たちに対して何を犯したために、祖国の土における埋葬を拒まれることになったのかを。
Condiscetis etiam, quamvis nolle istud publicare se fingant, quid sit capite resecto factum, vel in parte qua rei curiosa fuerit obscuritate conclusum: ut immobilis videlicet atque fixa obsignati ominis perpetuitas staret.
PL 5, 1178A諸君はまた知るであろう。彼らはこれを公にしたくないふりをしているとはいえ、切り取られた頭に何がなされたか、あるいは、それが建物のどの箇所に、念の入った隠蔽によって閉じ込められたかを。それは、封じられた前兆の永続性が、揺るぎなく確固として保たれるためであった。
Quod cum opprimi par esset, et vetustatis oblitteratione celari, compositio nominis jecit in medium, et cum suis causis per data sibi tempora inextinguibili fecit testificatione procedere: nec erubuit civitas maxima, et numinum cunctorum cultrix, cum vocabulum templo daret ex Oli capite Capitolium, quam ex nomine Jovio nuncupare.
PL 5, 1178Aこの事は、押し隠され、古さの忘却のうちに覆い隠されるべきはずであったのに、名それ自体の成り立ちがそれを衆目のもとへと投げ出し、その由来もろとも、与えられた歳月を通じて、消えることなき証言によって伝わり続けさせた。そして、あの最も偉大な、あらゆる神威の崇拝者たる都市は、神殿に「オルスの頭」に由来する「カピトリウム」の名を与え、ユピテルの名にちなんで呼ぶことをしなかったことを、恥じもしなかったのである。
Liber VI, Caput VIII
第VI巻 第VIII章PL 5, 1179ASatis igitur, ut opinor, ostendimus templa diis immortalibus aut inaniter iis esse constructa, aut contra decus et potentiam creditam contumeliosis opinationibus fabricata.
PL 5, 1179Aそれゆえ、私が思うに、我々はもう十分に示した。不死なる神々のために神殿が、あるいは空しく彼らのために建てられていること、あるいは、彼らに帰せられる威厳と力に反して、侮辱的な思い込みによって造られていることを。
Sequitur, ut de signis aliquid simulacrisque dicamus, quae multa arte componitis, et religiosa observatione curatis.
PL 5, 1179A次には、諸君が多くの技巧をもって作り上げ、宗教的な念入りさをもって手入れしている、立像や神像について、何ごとか語らねばならない。
Qua in parte si fides est ulla, constituere apud nos ipsos considerationibus possumus, utrumne istud serio et cum proposito faciatis gravi, an ridendo res ipsas puerili hallucinatione ludatis.
PL 5, 1179Aこの点において、もし何らかの誠実さがあるならば、我々は自分自身の考察によって見定めることができる。諸君がこれを真剣に、重々しい意図をもって行っているのか、それとも、子供じみた迷妄によって、これらの事柄自体を笑いながら弄んでいるだけなのかを。
Si enim certum est, apud vos deos esse, quos remini, atque in summis coeli regionibus degere, quae causa, quae ratio est, ut simulacra ista fingantur a vobis, cum habeatis res certas, quibus preces possitis effundere, et auxilium rebus in exigentibus postulare?
PL 5, 1179Aもし、諸君のもとに、諸君が仰ぎ見て、天のもっとも高い領域に住まうと考えている神々が確かに存在するのであれば、いかなる理由が、いかなる根拠があって、諸君はこれらの神像を作り上げるのか。諸君には、祈りを注ぎ、必要に迫られたときに助けを求めることのできる、確かな対象があるというのに。
Sin autem non creditis, aut ut mediocriter dicatur, ambigitis; etiam, sic ratio quaenam est dubiorum fingere atque instituere simulacra, et quod esse non credas, ventosa imitatione formare?
PL 5, 1179Bしかし、もし諸君が信じていないのであれば、あるいは控えめに言うにしても疑っているのであれば、それでもなお、疑わしいものの神像を作り上げ、据え立てること、そして存在すると信じてもいないものを、空しい模倣によって形作ることに、いったいどのような理由があろうか。
An numquid dicitis forte, praesentiam vobis quamdam his numinum sub exhiberi simulacris, et quia deos videre non datum est, eos sic coli, et iis munia officiosa praestari?
PL 5, 1180Aそれとも、もしや諸君はこう言うのか。これらの神像のもとに、神威のある種の現臨が諸君に示される、そして神々を目にすることが許されていない以上、彼らはこうして崇拝され、彼らに務めとしての奉仕が捧げられるのだ、と。
Hoc qui dicit et asserit, deos esse non credit: nec habere convincitur suis religionibus fidem, cui opus est videre, quod teneat: ne inane forte sit, quod obscurum non videtur.
PL 5, 1180Aこれを言い、主張する者は、神々が存在すると信じてはいない。目に見えるものを持たねば信仰を保てないという者は、自分の抱く祭祀に信を置いているとは証されない。目に見えぬものは、もしや空しいものではないかと恐れているのだから〔ne inane forte sit 以下の係りは定かでない。見えぬものが空しいのを恐れる意と取った〕。
Liber VI, Caput IX
第VI巻 第IX章PL 5, 1180ADeos, inquitis, per simulacra veneramur. Quid ergo? si haec non sint, coli se dii nesciunt, nec impertiri a vobis ullum sibi existimabunt honorem?
PL 5, 1180A「我々は神々に神像を通して敬意を払っているのだ」と諸君は言う。それならばどうか。もしこれらが無かったならば、神々は自分たちが崇拝されていることを知らず、諸君から何の敬意も与えられていないと思うのだろうか。
Per tramites ergo quosdam, et per quaedam fidei commissa, ut dicitur, vestras sumunt atque accipiunt cultiones: et antequam hi sentiant, quibus illud debetur obsequium, simulacris litatis prius, et velut reliquias quasdam aliena ad illos ex auctoritate transmittitis.
PL 5, 1180Aそれゆえ、彼らが諸君の崇拝を受け取り収めるのは、ある種の間道を通り、世に言うところの信託遺贈のごときものを通してなのである。そして、その崇拝の行為が本来向けられるべき者たちがそれを感じ取るより先に、諸君はまず神像に犠牲を捧げ、いわば他人の権威によって、ある種のお下がりを彼らのもとへと送り届けるのである。
Et quid fieri potis est injuriosius, contumeliosius, durius, quam deum alterum scire, et rei alteri supplicare? opem sperare de numine, et nullius sensus ad effigiem deprecari?
PL 5, 1180B神を一方として知りながら、別の物に嘆願すること以上に、いったい何が、より不正で、より屈辱的で、より過酷であり得ようか。神威に助けを望みながら、何の感覚もない形像に祈り求めること以上に、何があり得ようか。
Nonne illud est quaeso, quod in vulgaribus proverbiis dicitur, fabrum caedere cum ferias fullonem? et cum hominis consilium quaeras, ab asellis et porculis agendarum rerum sententias postulare?
PL 5, 1181Aそれは、私に言わせれば、通俗のことわざに言われるあのことではないか——洗い張り職人を打とうとして、鍛冶屋を打ってしまうということが。また、人間の助言を求めながら、なすべき事柄についての判断を、驢馬や豚の子から求めるということが。
Liber VI, Caput X
第VI巻 第X章PL 5, 1181AEt unde novissime scitis, simulacra haec omnia, quae diis immortalibus vicaria substitutione formatis, similitudinem referant, habeantque divinam?
PL 5, 1181Aそして最後に、諸君は、不死なる神々の代わりとして作り上げるこれらすべての神像が、似姿を映し出し、神的なものを備えていると、いったいどこから知るのか。
Potest enim fieri, ut barbatus in coelo sit, qui esse a vobis effingitur levis: potest ut senectute provectior, cui puerilem commodatis aetatem: potest ut hic flavus sit, qui in veritate habeat oculos caesios: displosas ut gestitet nares, quem esse vos facitis figuratisque nasicam.
PL 5, 1181A実に、諸君によって滑らかな顔立ちに作られている神が、天では髭を蓄えているということもあり得るし、諸君が幼い年齢を与えている神が、実はより年老いているということもあり得る。この神が、実は青みがかった目を持っているのに、金髪に作られているということもあり得る。また、諸君が鼻筋の細い姿に形作っている神が、実は大きく広がった鼻孔を持っているのかもしれない。
Neque enim rectum est dicere aut appellare simulacrum, quod non, pariles lineas principali ab ore traducat: quod esse planum et certum, manifestis poterit a rebus agnosci.
PL 5, 1181A実に、原型の顔から等しい線を引き写していないものを、神像と言い、呼ぶことは正しくない。このことが明白で確かであることは、はっきりとした事柄から知られ得るであろう。
Nam cum omnes homines teretem esse solem indubitabili luminum contemplatione videamus: os illi vos hominis, et mortalium corporum liniamenta donatis.
PL 5, 1182Aなぜなら、すべての人間は、光の疑いえぬ観察によって、太陽が丸いものであると見ているのに、諸君は太陽に人間の顔を、死すべき者の体の輪郭を与えているからである。
Luna semper in motu est, et ter denas facies in restitutione accipit menstrua: vobis ducibus et figurationibus femina est vultuque est uno, quae per habitus mille quotidiana instabilitate mutatur.
PL 5, 1182A月は常に運動のうちにあり、一月の周期のうちに三十の相を受ける。ところが諸君の導きと形作りによれば、月は女であり、一つの顔を持つ——日々絶えず移ろいながら千の姿を通じて変化するものであるにもかかわらず。
Intelligimus omnes ventos aeris esse fluorem pulsi, et mundanis rationibus concitati: per vos hominum formae sunt buccinarum animantes tortus intestinis et domesticis flatibus.
PL 5, 1182A我々はみな、風とは押し動かされた大気の流れであり、世界の理法によって引き起こされるものだと理解している。ところが諸君によれば、風とは人間の姿をした者たちであり、腹の底から出る自分自身の息によって、法螺貝の巻き管を鳴り響かせているのである。
Inter deos videmus vestros leonis torvissimam faciem, mero oblitam minio, et nomine frugiferi nuncupari.
PL 5, 1182A我々は、諸君の神々の中に、純粋な朱で塗られた、この上なく厳めしいライオンの顔を見る。そしてそれが「実り豊かな者」の名で呼ばれているのを。
Si simulacra haec omnia superorum sunt imagines numinum, ergo et in coelo habitare dicendus est deus talis, ad cujus formam et speciem simulacri hujus similitudo directa est: et videlicet ut hic iste, ita illic ille, sine reliquo corpore persona est, et facies sola, fremebundus hiatibus torvidis, dirus, sanguineo deceroto, malum dentibus suis comprimens, atque ut fessi canes linguam ore de patulo potus aviditate projiciens.
PL 5, 1182Aもしこれらすべての神像が、天上の神威の像であるならば、この神像の形と姿にその似姿が写し取られている、そのような神が天に住まうと言わねばならなくなる。すなわち、ここにあるこの像と同じく、かしこにあるあの神もまた、体の残りを持たぬ仮面であり、顔だけであるということになろう。恐ろしく大きく開いた口で吠え猛り、凄まじく、血のごとき蝋を塗られ、自らの歯でリンゴを噛みしめ、疲れ果てた犬のように、開いた口から渇きのあまり舌を突き出している、と。
Quod si utique non est, ita ut omnes existimamus non esse, quaenam tanta audacia est, formam tibi quam volueris fingere, ac discere esse simulacrum dei, quem probare non possis ulla esse in parte naturae?
PL 5, 1184Aしかし、もしそれが決して存在しないのであれば——我々が皆そう考えているとおり存在しないのであれば——お前が望むままの形を作り上げ、それを神の神像だと言い張ることに、いったいどれほど大それた向こう見ずさがあることか。お前は、その神が自然のどの部分にも存在することを証すことすらできないのに。
Liber VI, Caput XI
第VI巻 第XI章PL 5, 1185ARidetis, temporibus priscis Persas fluvios coluisse, memoralia ut indicant scripta, informem Arabas lapidem, acinacem Scythiae nationes, ramum pro Cinxia Thespios: lignum Icarios pro Diana indolatum; Pessinuntios silicem pro deum matre: pro Marte Romanos hastam, Varronis ut indicant Musae: atque, ut Aethlius memorat, ante usum disciplinamque fictorum pluteum Samios pro Junone: et abstinetis a risu, cum pro diis immortalibus sigilliosis hominum, et formis supplicatis humanis.
PL 5, 1185A諸君は笑う——記録に残る文書が示すところでは、太古の昔、ペルシア人は川を崇拝し、アラビア人は形なき石を、スキュティアの諸民族は短剣を、テスピア人はキンクシア神の代わりに枝を、イカリア人は削られざる木をディアナの代わりに、ペッシヌスの人々は神々の母の代わりに硬い石を、ローマ人はマルスの代わりに槍を——これはワッロの『ムーサたち』が示すとおりである——、そしてアエトリウスが伝えるところでは、造形師たちの技と修練が用いられる以前には、サモス人はユノの代わりに一枚の板を崇拝していた、と。それなのに諸君は、不死なる神々の代わりに人間の小さな像や人間の姿に向かって嘆願していながら、笑いを控えているのである。
Quinimmo deos esse sigillaria ipsa censetis, nec praeter haec quidquam vim creditis habere divinam.
PL 5, 1187Aそれどころか、諸君はこれらの小像そのものが神であると考え、これら以外に何ら神的な力を持つものがあるとは信じていない。
Quid dicitis, o isti! ergone dii coelites habent aures, et tempora, cervices, occipitium, spinam, lumbos, latera, poplites, nates, suffragines talos, membraque alia caetera, quibus constructi nos sumus, et quae prima in parte paulo plenius dicta sunt, et scripto uberiore prolata?
PL 5, 1187A諸君よ、何と言うのか。それでは天の神々は、耳を持ち、こめかみを、首を、後頭部を、背骨を、腰を、脇腹を、膝の裏を、臀部を、腱を、踝を、そして我々を組み立てている他のあらゆる肢体をことごとく持つというのか。このことは、先の書ですでにいくらか詳しく述べ、より豊かな記述をもって展開しておいたとおりである。
Utinam liceret introspicere sensus vestros, recessusque ipsos mentis, quibus varias volvitis, atque initis obscurissimas cogitationes: reperiremus et vos ipsos eadem sentire, quae nos: neque alias gerere super numinum figuratione sententias.
PL 5, 1187A願わくは、諸君の考えを、そして、諸君が様々な、この上なく不明瞭な思案を巡らし、抱え込んでいるその心の奥そのものを、覗き込むことが許されればよいのだが。そうすれば、諸君自身もまた、我々と同じことを感じており、神威の形について、これとは異なる意見を抱いてはいないことを、我々は見出すであろう。
Sed studiis facere quid pervicacibus possumus, quid intentantibus gladios, novasque excogitantibus poenas?
PL 5, 1187Aしかし、頑迷な熱意を抱き、剣を突きつけ、新たな刑罰を案出する者たちに対して、我々に何ができようか。
Animantis asseritis malam scientissimi causam, et quod semel sine ratione fecistis, ne videamini aliquando nescisse, defenditis; meliusque putatis, non vinci, quam confessae cedere atque annuere veritati.
PL 5, 1187B諸君は、よく知っていながら悪しき言い分を意気込んで主張し〔底本は Animantis … scientissimi causam。構文が取りにくく、よく知りながら悪しき言い分を主張する意に解した〕、かつて理もなく行ったことを、いつか知らなかったと見られることのないように弁護する。そして、真理に屈して頷くよりも、負けないでいる方がよいと考えているのである。
Liber VI, Caput XII
第VI巻 第XII章PL 5, 1188AEx hujusmodi causis illud etiam vobis conniventibus consecutum est, ut in deorum corporibus lasciviae artificum luderent, darent que his formas, quae cuilibet tristi possent esse derisui.
PL 5, 1188Aこのような原因から、諸君が黙認する中で、次のようなことまでもが生じた。すなわち、職人たちの放埒さが神々の体において戯れ、どんなに陰気な者にとってすら物笑いの種となり得るような姿を、彼らに与えたのである。
Itaque Hammon cum cornibus jam formatur et fingitur arietinis: Saturnus cum obunca falce, custos ruris ut aliquis, ramorum luxuriantium tonsor: cum petaso gnatus Maiae, tamquam vias aggredi praeparet, et solem, pulveremque declinet: Liber membris cum mollibus et liquoris feminei dissolutissimus laxitate: Venus nuda, et aperta, tamquam si illam dicas publicare, divendere meritorii corporis formam: cum pileo Vulcanus, et malleo, manu librans dextera, et fabrili expeditione succinctus: cum plectro et fidibus Delius citharistae gestus servans, cantaturi et naenias histrionis: cum fuscina rex maris, tamquam illi pugna sit gladiatorii obeunda certaminis: neque ullum est reperire figmentum alicujus numinis, quod non habitus certos ferat fabrorum liberalitate donatos.
PL 5, 1188Aこうして、ハンモンは今や牡羊の角を持つ姿に形作られ、作られている。サトゥルヌスは曲がった鎌を手に、まるで田畑の番人か、生い茂った枝を刈る植木職人のように描かれる。マイアの子は旅帽をかぶり、あたかも旅路に出ようとし、太陽と埃を避けようとしているかのようである。リベルは柔らかな肢体を持ち、女のようなだらしなさで、この上なくしどけなく緩んでいる。ウェヌスは裸で、あらわで、あたかも彼女が娼婦の体を人目にさらして売り渡していると言えそうなほどである。ウルカヌスは帽子をかぶり、槌を右手に構えて振り上げ、鍛冶の身支度で腰を締めている。デロスの神は撥と竪琴を手にし、竪琴弾きの、いまにも哀歌を歌おうとする役者の身振りを保っている。海の王は三叉の銛を手にし、あたかも剣闘士の試合に臨まねばならないかのようである。そして、職人たちの気前良さによって与えられた定まった扮装を帯びていない、いかなる神威の造形も見出すことはできない。
Ecce si aliquis, vobis nescientibus et ignaris, rex urbanus et callidus ex foribus suis Solem tollat, et in Mercurii transferat sedem: Mercurium rursus arripiat, atque in Solis faciat commigrare delubrum, uterque enim a vobis glaber, atque ore compingitur levi, detque huic radios, Solis capiti petasunculum superponat: quibus modis internoscere poteritis, utrumne Sol iste sit, an ille Mercurius, cum habitus vobis deos, non oris soleat proprietas indicare?
PL 5, 1189A見よ、もし誰か抜け目のない都会風の王が、諸君の知らぬ間に、諸君の与り知らぬところで、太陽神をその家の戸口から取り去ってメルクリウスの座へと移し、続いてメルクリウスを取り上げて太陽神の神域へと移り住まわせ——両者とも諸君によって髭のない滑らかな顔立ちに作られているのだから——、この神には光の冠を与え、太陽神の頭には小さな旅帽を載せたとしたら、諸君はいったいどうやって、これが太陽神なのかそれともメルクリウスなのかを見分けられるであろうか。諸君にとって、神々を示すのは顔つきの固有性ではなく、扮装であるのが常であるというのに。
Consimili rursus translatione si nudo Jovi cornua detranat, et Martis temporibus affigat, Martem armis spoliet, et his rursus circumcludat Hammonem: interstitio quae fieri poterit singulorum, cum qui Jupiter fuerat, idem possit existimari Mars esse, et qui Mavors fuerat, subintroire speciem Jovis possit Hammonis?
PL 5, 1190A同様のすり替えによって、もし裸のユピテルから角を切り取ってマルスのこめかみに取り付け、マルスからは武具を剥ぎ取ってそれをハンモンにまとわせたとしたら、各々を隔てる区別は、いったいどうしてなし得ようか。ユピテルであった者が、そのままマルスであるとみなされ得るし、マウォルスであった者が、ユピテル・ハンモンの姿へすり替わり得るというのに。
Usque adeo ludus est simulacra ista confingere, nomina illis tamquam propria dedicare, quibus si habitum detrahas, tollatur cognitio singulorum: deus pro deo credi, alter videri pro altero, immo pro utroque uterque possit existimari?
PL 5, 1190Aこれほどまでに、これらの神像を作り上げ、あたかも固有のものであるかのように名を捧げることは、戯れにすぎないのである。もしその扮装を取り去るならば、各々を識別する術は失われ、ある神が別の神と思い込まれ、一方が他方と見なされ、いや、両者がそれぞれ相手として見なされ得るのだから。
Liber VI, Caput XIII
第VI巻 第XIII章PL 5, 1190ASed quid ego diis dotas falses et fulcinas rideo? quid cornua, malleos, et galeros, cum simulacra quaedam sciam certorum esse hominum formas, et infamium liniamenta meretricum?
PL 5, 1190Aしかし、なぜ私は、神々に与えられた鎌や三叉の銛を笑っているのか。角や、槌や、頭巾を笑っているのか。私は、ある神像が実在の人間の姿であり、悪名高い娼婦たちの顔立ちであることを知っているというのに。
Quis est enim, qui ignoret Athenienses illos Hermas Alcibiadis ad corporis similitudinem fabricatos? Quis Praxitelem nescit, Posidippum si relegat, ad formam Cratinae meretricis, quam infelix perdite diligebat, os Veneris Gnidae solertiarum coegisse certamine?
PL 5, 1191A実に、あのアテナイ人のヘルメス像が、アルキビアデスの体の似姿にかたどって作られたことを、知らぬ者があろうか。誰がプラクシテレスを知らずにいようか——ポシディッポスを読み返すならば——彼が、不幸にも狂おしく愛していた娼婦クラティナの姿にかたどって、クニドスのウェヌスの顔を、技巧を尽くした競い合いによって仕上げたことを。
Sed sola est haec Venus, cui de scorti vultu translaticium decus auctum est? Phryne illa Thespiaca, sicut illi referunt, qui negocia Thespiaca scriptitarunt, cum in acumine ipso esset pulchritudinis, venustatis, et floris, exemplarium fuisse perhibetur cunctarum, quae in opinione sunt Venerum: sive per urbes graias, sive istic quo fluxit amor talium cupiditasque signorum.
PL 5, 1191Aしかし、娼婦の顔立ちから受け継いだ美しさを加えられたのは、このウェヌスだけであろうか。あのテスピアイのプリュネは、テスピアイの事情を書き記した者たちが伝えるところによれば、美しさと優美さと盛りの極みにあったとき、世に評判の高いすべてのウェヌス像の手本であったと伝えられている——ギリシアの諸都市を通じても、あるいはこの地、このような立像への愛好と欲求が流れ込んだこの地においても。
Itaque artifices omnes, ipsis iisdem qui temporibus existerunt, quibusque primas dabat exprimendarum similitudinum veritas, omni cura studioque certabant, filum capitis prostituti cythereia in simulacra traducere: ardebant artificum scita: alterque alterum vincere contentiosa aemulatione quaerebant, non Venus ut augustior fieret, sed ut Phryne pro Venere staret. atque ita perducta est res eo, ut pro diis immortalibus sacra meretricibus fierent, et infelix regio signorum fabricationibus falleretur.
PL 5, 1191Aそれゆえ、その同じ時代に生きていたすべての職人たちは——似姿を写し出すことの真実さが第一の評価を与えていた者たちであるが——あらゆる配慮と熱意をもって、あの娼婦の頭の輪郭をキュテラの女神の神像へと写し取ろうと競い合っていた。職人たちの技量は燃え立ち、互いに、抗い合う張り合いをもって相手に打ち勝とうと求め合った。それはウェヌスをより荘厳なものにするためではなく、プリュネがウェヌスに取って代わって立つようにするためであった。こうして事は、不死なる神々の代わりに娼婦たちに神聖な祭儀が捧げられ、不幸な地方が立像の造形によって欺かれるまでに至ったのである。
Inter significes ille memoratus Phidias est primus, cum Olympii formam Jovis molimine operis extulisset immensi, super dei digito PANTARCES inscripsit PULCHER: nomen autem fuerat amati ab se pueri, atque obscoena cupiditate dilecti: neque ullo metu est aut religione commotus, deum nomine prostibuli nuncupare; quinimo exoleto Jovis numen simulacrumque sacrare.
PL 5, 1192A造像師たちの中で、かの名高いピディアスが第一である。彼は、途方もない労苦をもってオリュンピアのユピテル像を作り上げたとき、神の指の上に『パンタルケス美し』と刻んだ。それは、彼が愛し、みだらな欲情によって愛でていた少年の名であった。そして彼は何の畏れにも、何の信心にも動かされることなく、神を男娼の名で呼び、それどころか、ユピテルの神威と神像を、その男娼に奉献したのである。
Usque adeo ludus est, et puerilis affectio, sigillaria ista formare, adorare pro diis ea, sanctitatibus accumulare divinis: cum ipsos videamus artifices in effingendis his ludere, et libidinum propriarum monumenta sancire.
PL 5, 1192Aこれほどまでに、これらの小像を形作り、神の代わりにそれらを崇拝し、神聖な尊厳を積み重ねて与えることは、戯れであり、子供じみた気まぐれにすぎない。我々は、職人たち自身がこれらを作るにあたって戯れ、自らの欲情の記念碑を神聖なものと定めているのを見ているのだから。
Quid est enim si quaeras, cur Phidias ludere ac lascivire dubitaret, cum ante paululum temporis Jovem ipsum, quem fecerat, sciret aurum fuisse, lapides, atque ossa informia, disparata, confusa, seque horum omnium congregatorem, atque vinctorem, habitus eis per se datos in membrorum similitudine fabricata, et, quod inter omnia primum est, sui esse beneficium muneris, quod natus per se esset, atque in rebus adoraretur humanis?
PL 5, 1192A実に、なぜピディアスが戯れ、みだらに振る舞うことをためらうべきであったのか、と問うならば、それはいったい何であろうか。彼は、少し前まで、自らが作ったそのユピテルが、金であり、石であり、形なき骨であり、ばらばらで、入り混じったものであったことを知っていた。そして自分こそが、これらすべてを寄せ集め、結びつけた者であり、肢体の似姿にかたどった扮装を自ら与えた者であること、そして何よりもまず、その神が生まれ出たこと、人間たちの間で崇拝されるようになったことが、自分自身の贈り物の恩恵によるものであることを、知っていたのだから。
Liber VI, Caput XIV
第VI巻 第XIV章PL 5, 1193ALibet in hoc loco, tamquam si omnes adsint terrarum ex orbe nationes, unam facere concionem, atque in aures haec omnium communiter audienda depromere.
PL 5, 1193Aこの場において、あたかも全世界の諸民族がすべて居合わせているかのように、一つの集会を成し、これらのことを、すべての者の耳に共通に聞かれるべきものとして差し出すのがよいと思う。
Quidnam est istud homines, quod ipsi vos ultro in tam promptis ac perspicuis rebus voluntaria fallitis et circumscribitis caecitate?
PL 5, 1193A人間たちよ、これはいったい何ということか。これほど明白で見やすい事柄において、諸君自らが進んで、自ら望んだ盲目によって自分を欺き、欺瞞に陥れているとは。
Discutite aliquando caliginem, regressique ad lumen mentis intuemini propius, et videte istud, quod agitur, quale sit: si modo retinetis jus vestrum, atque in finibus his datae rationis consiliique versamini.
PL 5, 1193Aいつかは暗闇を打ち払い、心の光へと立ち返って、より近くから見つめ、いま行われていることがいかなるものかを見るがよい。もし諸君が自らの権利をなお保ち、与えられた理性と分別の境界のうちにとどまっているのならば。
Simulacra ista, quae vos terrent, quaeque templis in omnibus prostrati atque humiles adoratis, ossa, lapides, aera sunt, argentum, aurum, testa, lignum sumptum ex arbore, aut commixtum glutinum gypso: ex ornatibus fortasse meretriciis, aut ex muliebri mundo, camelinis ex ossibus, aut ex Indici animalis dente, ex caccabulis, ollulis, ex candelabris, et lucernis, aut ex aliis obscoenioribus vasculis congesta, conflata, in has species ducta sunt, atque in formas, quas cernitis, exierunt: fornacibus incocta figulinis, ex incudibus et malleis nata, grosfis rasa, descobinata de limis, serris, furfuraculis, asciis, secta, dolata, effossa terebrarum excavata vertigine, runcinarum levigata de planis.
PL 5, 1193A諸君を怖れさせ、あらゆる神殿でひれ伏し、身を低くして崇拝しているこれらの神像は、骨であり、石であり、青銅であり、銀であり、金であり、陶土であり、木から取られたものであり、あるいは石膏に混ぜられた膠である。あるいは娼婦の装身具から、あるいは女の化粧道具から、駱駝の骨から、あるいはインドの動物の牙から、小鍋から、壺から、燭台から、灯火から、あるいはさらにいかがわしい他の器から、寄せ集められ、溶かし合わされて、これらの姿へと導かれ、諸君の目にする形へと出来上がったのである。陶工の炉で焼き固められ、金床と槌から生まれ、鑿で削られ、鑢で磨かれ、鋸や錐や手斧で切られ、削られ、抉られ、錐の回転によって刳り貫かれ、鉋の平らな刃によって滑らかにされたものなのだ。
Ita iste non error est? non, ut proprie dicatur, amentia, deum credere, quem tute ipse formaris? supplicare tremebundum fabricatae abs te rei; et cum scias, et certus sis tui esse operis, et digitorum artem, pronum in faciem ruere, opem rogare suppliciter, adversisque in rebus, atque in temporibus asperis propitii numinis favore succurrere?
PL 5, 1194Aそれでもこれは過ちではないのか。正しく言うならば、これは狂気ではないのか——お前自身が形作った者を神だと信じることは。お前によって作られた物に対して、震えながら嘆願することは。それが自分の作品であり、自分の指の技であることを知り、確信していながら、顔を伏せて身を投げ出し、へりくだって助けを乞い、逆境にあって、また過酷な時に、恵み深い神威の好意による救いを求めることは、狂気ではないのか。
Liber VI, Caput XV
第VI巻 第XV章PL 5, 1195AEcce si aliquis ponat in medio aes rude, atque in opera nulla conjectum, argenti massas indomiti, infectum aurum, lignum, lapides, atque ossa, resque alias caeteras, quibus signa consueta sunt et numinum simulacra constare: immo si aliquis ponat in medio collisorum deorum vultus, conflata atque imminuta simulacra; jubeatque vos idem frustis hostias et fragminibus caedere, informibus massis sacra et munia impertire divina: audire a vobis exposcimus, facturine istud sitis, an contra quam imperabitur recusaturi?
PL 5, 1195A見よ、もし誰かが、未加工の青銅、いかなる作品にも用いられていない青銅、手を加えられていない銀の塊、加工されていない金、木、石、骨、そして彫像や神霊の神像が常々そこから成り立っている他のあらゆる品々を、真ん中に置いたとしよう。いや、もし誰かが、打ち砕かれた神々の顔、溶かされ砕かれた神像を真ん中に置き、その同じ者が諸君に、その破片や欠片に向けていけにえを屠り、形なき塊に神聖な祭儀と神への務めを捧げるよう命じたとしたら——我々は諸君に問い、聞くことを求める。諸君はそれを行うつもりなのか、それとも命じられたことに逆らって拒むつもりなのか、と。
Fortasse dicetis, qua causa? quia nemo est in rebus humanis tam stolide caecus, qui argentum, aes, aurum, gypsum, ebur, argillam, deorum in numerum referat, ipsaque per se dicat vim habere atque obtinere divinam.
PL 5, 1195Bおそらく諸君はこう言うだろう。「いかなる理由によるのか」と。それは、銀や青銅や金、石膏、象牙、粘土を神々の数に加え、それら自体が神的な力を持ち保っていると言うほど、愚かしく盲目な者は、人間界のうちに誰一人としていないからだ、と。
Quaenam est ergo ratio, ut si omnia haec corpora intacta atque infecta permanserint, careant vi numinis atque auctoritate coelesti; ea formas si accipiant hominum, si auriculas, nasos, buccas, labra, oculos, cilia, continuo dii fiant, et in ordinem coelitum referantur, et censum?
PL 5, 1195Bそれならば、いったいどのような理があるというのか。これらすべての物体が、手つかずのまま、加工されぬままにとどまるならば、神霊の力も天の権威も持たないのに、それらが人間の形を受け取り、耳を、鼻を、頬を、唇を、目を、まつ毛を受け取るならば、たちまち神となり、天上の神々の位と数のうちに数え入れられる、というのは。
Novitatis aliquid fictio corporibus his addit, ut adjectione ipsa cogamini aliquid eis credere divinitatis majestatisque collatum?
PL 5, 1196Aその造形は、これらの物体に何か新しいものを付け加えるのか。その付加そのものによって、諸君は、それらに神性と威厳とが授けられたと信じるよう強いられるとでもいうのか。
In aurum aes mutat, aut testulae vilitatem in argenteam cogit degenerare materiam? quae insensilia fuerunt paulo ante, facit ut sint viva, et spiritali agitatione moveantur?
PL 5, 1196Aそれは青銅を金に変えるのか、あるいは陶片の卑しさを、銀の材質へと質を変えさせるのか。少し前まで感覚を持たなかったものを、生けるものとし、霊的な動きによって動くようにさせるのか。
Si quas foris habuere naturas, eas omnes retineant simulacrorum in corporibus constituta; stupiditas quae tanta est, detrecto enim dicere caecitatem, rerum existimare naturas formarum qualitate mutari, et accipere numen ex habitu, quod in primigenio corpore iners fuerit et brutum, et sensus mobilitate privatum.
PL 5, 1196Aもし外にあったときに持っていた性質があるならば、神像の体の中に据えられてもなお、それらすべての性質を保ち続けるはずである。物の本性が、形の性質によって変わると見なすこと、そして元の姿では無気力で愚鈍で、感覚の動きを奪われていたものが、その装いによって神性を受け取ると見なすこと——これほどの愚鈍さがあろうか。私はそれを盲目と呼ぶことすら控えるが。
Liber VI, Caput XVI
第VI巻 第XVI章PL 5, 1196AItaque immemores et obliti simulacrorum substantiae atque originis, quae sit, rationale homines animal, et sapientiae munere consiliique donatum coctilibus testis succumbitis, aeris laminas adoratis, elephantorum a dentibus secundas poscitis valetudines, magistratus, imperia, potestates, victorias, acquisitiones, lucra, messes opimas, feracissimasque vindemias; et cum pateat, luceat, rebus fieri verba cum brutis, exaudiri vos remini, ipsique vos ultro credulitatis vacuae circumscriptione traducitis?
PL 5, 1196Aこうして、神像の実質とその由来がどのようなものであるかを忘れ、思い出しもせず、理性ある生き物であり、知恵と分別という賜物を授けられている人間でありながら、諸君は焼かれた陶片にひれ伏し、青銅の板を拝み、象の牙から健康を求め、官職を、支配権を、権力を、勝利を、獲得を、利得を、豊かな収穫を、この上なく実り多いぶどうの収穫を求める。物言わぬ物に向かって言葉を発していることがこれほど明白で明らかであるのに、諸君は自分が聞き入れられていると思い込み、諸君自らが進んで、空しい軽信の欺きによって自分自身を晒し者にしているのではないか。
O utinam liceret in simulacri alicujus medias introire pendigines! immo utinam liceret, Olympiacos illos et Capitolinos Joves diducere in membra resolutos, omnesque illas partes, quibus summa concluditur corporum, discretas ac singulas contueri.
PL 5, 1197Aああ、願わくは、ある神像の内部の重なりへと入り込むことが許されればよいものを。いや、願わくは、あのオリュンピアの、そしてカピトリウムのユピテル像を、肢体へと解きほぐし分かつことが許されればよいものを。そして、体の全体をなすそれらすべての部分を、ばらばらに、一つ一つ見つめることが許されればよいものを。
Jamdudum istos videretis deos, quos exterior levitas lenocinio fulgoris augustat, laminarum flatilium esse crates, particularum coagmenta deformium, a ruinarum casibus, et dissolutionis metu subscudibus, et catenis, uncis, atque ansulis retentari; interque omnes sinus, commissurarumque juncturas plumbum ire suffusum, et salutares moras signorum diuturnitatibus commodare.
PL 5, 1197A諸君はとうに見ていたはずだ。外面の滑らかさが輝きの媚びによって荘厳さを与えているこれらの神々が、鋳造された板の網組みにすぎず、不揃いな断片の継ぎ合わせにすぎないこと、崩壊の危険と分解の恐れから、楔や鎖や鉤や留め金によって支え保たれていること、そして、あらゆる凹みや継ぎ目の合わせ目の中に鉛が流し込まれ、それが彫像の永続に、救いとなる持続を与えていることを。
Videretis, inquam, jamdudum solas sine occipitiis facies, manus sine brachiis semiplenas, ventres cum lateribus dimidiatos, plantarum imperfecta vestigia, et quod maxime risum ferat, parte ligneos ex una, at ex altera saxeos inaequabili corporum constructione contractos.
PL 5, 1197A私は言う、諸君はとうに見ていたはずだ。後頭部を持たぬ顔だけのもの、腕を持たぬ半端な手、脇腹だけの半分の腹、不完全な足の跡形を。そして何よりも大いに笑いを誘うのは、一方は木で、他方は石でできた、体の不揃いな組み立てによって寄せ集められたものである。
Quae si utique perspici obscuritatis arte non quirent, vel ipsa vos saltem, quae in medio sita sunt, docere, atque monere debuerunt, agere vos nihil, et circa res cassas officiorum impendere vanitates.
PL 5, 1198Aもしこれらのことが、その仕掛けの不明瞭さゆえに見て取ることができないとしても、少なくとも、目の前に置かれているそれ自体のものが、諸君に、自分たちが何もなしていないこと、空しい物のまわりに務めの虚しさを費やしていることを、教え、諭すべきであったろう。
Ita enim non videtis spirantia haec signa, quorum plantas et genua contingitis, et contrectatis orantes, modo casibus stillicidiorum labi, putredinis modo carie relaxari, ut nidoribus, atque fumo suffita ac decolorata nigrescant, quemadmodum saecli longioris incuria perdant situ speciem, et rubigine convulnerentur exesa?
PL 5, 1198Aそうであれば、諸君は見ていないというのか。祈りながら足や膝に触れ、撫でさすっているこれらの息づく彫像が、時には雨垂れの滴りによって崩れ落ち、時には腐朽の朽ち目によって緩んでいくのを。異臭と煙にいぶされて色あせ黒ずんでいくのを。長い歳月の放置によって外見の美しさを失い、錆に食い荒らされて傷ついていくさまを。
Ita, inquam, non videtis sub istorum simulacrorum cavis stelliones, sorices, blattasque lucifugas nidamenta ponere, atque habitare? spurcitias huc omnes, atque alia usibus accommodata conducere, semirosi duritias panis, ossa in sepem tracta, pannos, lanuginem, chartulas nidulorum in mollitiem scilicet, et miserorum fomenta pullorum?
PL 5, 1198A私は言う、そうであれば諸君は見ていないというのか。これらの神像の窪みの下に、ヤモリや、鼠や、光を避ける油虫が巣を作り、住み着いているのを。ここへあらゆる汚物や、用途に見合った他の品々を運び込んでいるのを。半ば齧られた硬いパンの欠片、囲いの中へ引きずり込んだ骨、ぼろ布、綿くず、巣を柔らかくするための紙切れ、そして哀れな雛たちを温める寝床とするものを。
Non in ore aliquando simulacri ab araneis ordiri retia, atque insidiosos casses, quibus volatus innectere stridularum possint, impudentiumque muscarum?
PL 5, 1199A神像の口の中に、時に蜘蛛が網を織り始め、羽音を立てる虫や、恥知らずな蠅の飛翔を絡め捕らえるための、罠に満ちた網を張っているということはないのか。
Non hirundines denique intra ipsos aedium circumvolantes tholos, jacularier stercoris plenas, et modo ipsos vultus, modo numinum ora depingere, barbam, oculos, nasos, aliasque omnes partes, in quascumque se detulerit deonerati proluvies podicis?
PL 5, 1199Aそして最後に、神殿の丸屋根の内側を飛び回る燕たちが、糞に満ちたものを撃ち放ち、時にその顔そのものを、時に神霊の面を汚し彩っているということはないのか。髭を、目を、鼻を、そして排泄する肛門の流れ出るものがどこへ落ちようとも、その他あらゆる部分を汚しているということは。
Erubescite ergo vel sero, atque ab animantibus mutis vias, rationes accipite, doceantque vos eadem nihil numinis inesse simulacris: in quae obscoena dejicere neque metuunt, neque vitant leges suas sequentia, et instincta veritate naturae.
PL 5, 1199Aそれゆえ、たとえ遅くとも恥じ入るがよい。そして、物言わぬ生き物たちから、道と理を受け取るがよい。それらの生き物こそが、神像のうちには何ら神霊の宿るところがないことを、諸君に教えてくれるであろう。自らの掟に従い、自然の真理に促されて、それらの生き物は、汚らわしいものをその上に落とすことを、恐れもせず、避けもしないのだから。
Liber VI, Caput XVII
第VI巻 第XVII章PL 5, 1199BSed erras, inquit, et laberis, nam neque nos aera, neque auri argentique materias, neque alias, quibus signa confiunt, eas esse per se deos, et religiosa decernimus numina; sed eos in his colimus, eosque veneramur, quos dedicatio infert sacra, et fabrilibus efficit inhabitare simulacris.
PL 5, 1199B「しかし」と相手は言う、「お前は誤り、思い違いをしている。なぜなら、我々は、青銅も、金や銀の材質も、彫像が作られる他の物も、それら自体が神であり、崇敬すべき神霊であると定めているのではないからだ。そうではなく、我々がその中で崇拝し、崇敬しているのは、聖なる献納の儀式が招き入れ、職人の作った神像のうちに住まわせる、その方々なのである」と。
Non improba, neque aspernabilis ratio, qua possit quivis tardus, necnon et prudentissimus credere deos, relictis sedibus propriis, id est coelo, non recusare, nec fugere habitacula inire terrena; quinimmo jure dedicationis impulsos simulacrorum coalescere junctioni.
PL 5, 1200Aそれは、鈍い者であれ、この上なく賢明な者であれ、誰もが、神々が自らの本来の座、すなわち天を離れて、地上の住まいに入ることを拒みも避けもせず、それどころか献納の権能に促されて、神像との結合へと融け合うのだと信じ得るような、悪しからぬ、軽んじるに値しない理屈である。
In gypso ergo mansitant, atque in testulis dii vestri? quinimmo testularum et gypsi mentes, spiritus, atque animae dii sunt? atque ut fieri augustiores vilissimae res possint, concludi se patiuntur, et in sedis obscurae coercitione latitare?
PL 5, 1200Aそれでは、諸君の神々は石膏の中に、陶片の中に住まっているというのか。いや、それどころか、陶片や石膏の心であり、霊であり、魂であるものが神なのか。そして、この上なく卑しい物がより荘厳なものとなり得るように、彼らは自らが閉じ込められることを甘んじて受け、暗い座の狭さのうちに身を潜めているというのか。
Ergo illud a vobis parte in hac primum desideramus et postulamus audire, invitine hoc faciunt, id est, jure dedicationis attracti simulacrorum meunt mansiones? an proni et faciles, neque ullis necessitatibus irrogatis?
PL 5, 1200Aそれゆえ、この点についてまず諸君に望み、聞かせてもらいたいと求めるのは、次のことである。彼らは望まずしてこれを行うのか、すなわち、献納の権能に引かれて、神像の住まいへと赴くのか。それとも、いかなる強制も課されることなく、自ら進んで従順にそうするのか。
Si inviti hoc faciunt, et qui fieri potis est, ut in aliquam necessitatem imminuta majestate cogantur? si voluntariae obsecutionis assensu, et quid in testulis dii petunt, ut eas sedibus sidereis anteponant, vinctionis vi propemodum colligati, nobilitent testulas, et caetera quibus signa confiunt?
PL 5, 1200Bもし望まずしてこれを行うのであれば、彼らが、その威厳を損なわれて、何らかの強制に服させられるなどということが、いったいどうしてあり得ようか。もし自ら進んで従う同意によるのであれば、神々は陶片の中に何を求めているというのか。星の座よりもそれを選び、ほとんど束縛の力によって縛られたかのように、陶片や、彫像の作られる他の物を、貴きものとするとは。
Si concedamus, ut coelo et sidereis sedibus eas anteponant, divinitatis suae perdiderint potestatem.
PL 5, 1201Aもし我々が、彼らが天と星の座よりもそれらを選ぶことを認めるならば、彼らは自らの神性の力を失ったことになるだろう。
Liber VI, Caput XVIII
第VI巻 第XVIII章PL 5, 1201AQuid ergo? in materiis talibus semperne dii mansitant, neque abeunt uspiam, etiamsi res postulaverit maxima? An habent itus liberos, cum libuerit abire quocumque, et ab suis sedibus simulacrisque discedere?
PL 5, 1201Aそれでは、どうなのか。神々はこのような物質のうちに常に留まり続け、たとえどれほど重大な事が求められようとも、どこへも立ち去らないのか。それとも、望むときにはどこへでも立ち去り、自らの座や神像から離れる自由な出入りを持っているのか。
Si permanendi necessitatem patiuntur, quid miserius his esse, aut quid infelicius poterit, quam si eos in basibus ita unci retinent, et plumbeae vinctiones?
PL 5, 1201Aもし彼らが留まり続ける強制を被っているのであれば、鉤や鉛の束縛が彼らを台座にそのように繋ぎ止めているとすれば、これより哀れなことが、これより不幸なことが、いったい何かあり得ようか。
Sin autem, cum voluerint, evolant, et absolutum jus habent, inania relinquere simulacra; ergo aliquo tempore desinent esse dii signa, et in dubio stabit, quando sacra debeant reddi; quando his conveniat, atque oporteat abstinere.
PL 5, 1201Aしかし、もし彼らが望むときに飛び去り、空しくなった神像を後に残す全き自由を持っているのであれば、それならば、彫像はある時には神であることをやめることになり、いつ祭儀を捧げるべきか、いつそれを控えるのがふさわしく、また必要であるのかが、疑わしいままとなるであろう。
Saepe numero videmus ab artificibus haec signa modo parvula fieri, et palmarem in minutiem contrahi, modo in immensum tolli, et admirabilem in amplitudinem sublevari.
PL 5, 1201B我々はしばしば、職人たちによってこれらの彫像が、あるときは小さく作られ、手のひらほどの小ささに縮められ、またあるときは途方もない大きさに引き上げられ、驚くべき巨大さにまで高められるのを見る。
Ratione hac ergo sequitur, ut intelligere debeamus in sigilliolis parvulis contrahere se deos, et alieni ad corporis similitudinem coarctari; at vero in vastis porrigere se longius, atque in maximitatem producere.
PL 5, 1201Bこの理屈からすれば、次のように理解せねばならないことになる。すなわち、小さな彫像のうちでは神々は自らを縮め、他人の体の似姿に合わせて狭められ、一方、巨大な彫像のうちではより長く自らを伸び広げ、途方もない大きさへと引き伸ばされる、と。
Ergo si hoc ita est, et in sedentibus signis deum sedere dicendum est, et in stantibus stare, in procurrentibus currere, jacularier in jacientibus tela, ad illorum formare, atque aptare se vultus, et ad reliquos habitus figurati corporis similitudinem commodare.
PL 5, 1202Aそれゆえ、もしこれがそのとおりであるならば、座した彫像においては神も座っていると言わねばならず、立った彫像においては立ち、駆ける彫像においては駆け、投槍する彫像においては槍を投げ、それらの姿に合わせて自らの顔を形作り、適合させ、造形された体のその他あらゆる姿に自らを合わせている、と言わねばならないことになる。
Liber VI, Caput XIX
第VI巻 第XIX章PL 5, 1202AIn simulacris dii habitant, singuline in singulis toti, an partiliter, atque in membra divisi? Nam neque unus Deus in compluribus potis est uno tempore inesse simulacris, neque rursus in partes sectione interveniente divisus.
PL 5, 1202A神々は神像のうちに宿るのか。おのおのの神像に、それぞれ全体として一体宿るのか、それとも部分ごとに、肢体に分かたれて宿るのか。なぜなら、一柱の神が同時に複数の神像のうちに宿ることはできず、さりとてまた、切断を経て諸部分へと分かたれることもできないからである。
Constituamus enim decem millia simulacrorum toto esse in orbe Vulcani; numquid esse, ut dixi, decem omnibus in millibus potis est unus uno in tempore? Non opinor.
PL 5, 1202Aさて、全世界にウルカヌスの神像が一万体あるとしよう。先に述べたとおり、一なる神が同時に一万体すべてのうちに宿ることなど、できるであろうか。私はそうは思わない。
Qua causa? quia quae sunt priva, singulariaque natura, multa fieri nequeunt simplicitatis suae integritate servata; et hoc amplius nequeunt, si hominum formas dii habeant, opinatio ut vestra declarat.
PL 5, 1202Aなぜか。固有にして、その本性において単一なるものは、自らの単純性の全一を保ったままでは、複数のものになることができないからである。しかも、もし神々が――諸君の考えが明らかにするとおり――人間の姿をとるのであれば、なおのことそれはかなわない。
Neque enim manus a capite separata, aut pes divisus a corpore summam possunt praestare totius; aut dicendum est, portiones idem posse quod totum, cum consistere nequeat, nisi fuerit partium congregatione conflatum.
PL 5, 1202B頭から切り離された手も、体から分かたれた足も、全体の総和を成すことはできない。さもなくば、部分の集合によって組み立てられるのでなければ成り立ちえないものについて、部分が全体と同じことをなしうる、と言わねばならなくなる。
Si autem in cunctis idem esse dicetur, perit omnis ratio atque integritas veritati, si hoc fuerit sumptum, posse unum in omnibus uno tempore permanere; aut deorum est unusquisque dicendus, ita ipsum semet ab ipso sese dividere, ut et ipse sit, et alter, non aliquo discrimine separatus, sed ipse idem, et alius.
PL 5, 1202Bしかし、もしすべての神像において同一のものが宿ると言われるならば、一なるものが同時にすべてのうちにとどまりうる、というこの想定を採るならば、あらゆる道理と真理の全一性は失われる。あるいは、神々のおのおのについて、こう言わねばならなくなる。すなわち、自らを自らから分かち、自分自身でありながら同時に他者でもあり、何らかの区別によって隔てられているのではなく、まさに同一でありながらしかも別のものである、と。
Quod quoniam recusat, et respuit, aspernaturque natura; aut innumeros dicendum est, confitendumque esse Vulcanos, si in cunctis volumus eum degere, atque inesse simulacris; aut erit in nullo, quia esse divisus natura prohibetur in plurimis.
PL 5, 1203Aしかし、本性はこれを拒み、退け、忌避する。したがって、もし彼がすべての神像のうちに宿り、住まうと我々が望むのであれば、ウルカヌスは無数にいると言わねばならず、そう認めねばならない。さもなくば、彼はいずれの神像にも宿らないことになる。なぜなら、本性は、複数のもののうちに分割されることを禁じているからである。
Liber VI, Caput XX
第VI巻 第XX章PL 5, 1203AEt tamen, o isti! si apertum vobis et liquidum est, in signorum visceribus deos vivere, atque habitare coelites, cur eos sub validissimis clavibus, ingentibusque sub claustris, sub repagulis, pessulis, aliisque hujusmodi rebus custoditis, conservatis, atque habetis inclusos, ac ne forte fur aliquis, aut nocturnus irrepat latro, aedituis mille protegitis, atque excubitoribus mille?
PL 5, 1203Aしかし、おお、そこな諸君よ、もし彫像の内奥に神々が生き、天の神々が宿っていることが諸君にとって明白で疑いのないことであるならば、なぜ諸君は、彼らをこのうえなく頑丈な鍵のもとに、巨大な閂のもとに、横木や差し錠やその他このような物のもとに守り、保ち、閉じ込めたままにしているのか。また、盗人か夜盗が忍び込みはしまいかと恐れて、千人もの神殿番と千人もの夜警でもって、彼らを守っているのか。
Cur canes in Capitoliis pascitis? cur anseribus victum, alimoniamque praebetis? Quinimmo si fiditis deos istic esse, nec ab signis uspiam, simulacrisque discedere; permittite illis curam sui, reserata sint semper, atque aperta delubra; ac si quid a quopiam temeraria fuerit fraude subreptum, vim numinis monstrent, et sub ipso furti atque operis momine sacrilegos poenis convenientibus figant.
PL 5, 1203Bなぜ諸君はカピトリウムで犬を飼い、なぜ鵞鳥に食糧と養いを与えているのか。それどころか、もし諸君が、神々がそこにおり、彫像や神像からどこへも立ち去らないと信じているのであれば、彼らに自分自身の世話を任せ、神域をつねに開け放ち、開いたままにしておくがよい。そして、もし何者かが向こう見ずな企みによって何かを盗み出したならば、彼らにその神威の力を示させ、盗みとその所業のまさにその瞬間に〔底本は momine。momento と読む〕、冒瀆者どもをふさわしい刑罰で打ち据えさせるがよい。
Indigna enim res est, et potentiam destruens, auctoritatemque, summorum custodiam numinum canum sollicitudinibus credere; et cum aliquam quaeras prohibendis formidinem furibus, non ab ipsis petere, sed in anserum ponere atque collocare gingritibus.
PL 5, 1204Aけだし、至高の神威の守りを犬の警戒心に委ねるのは、恥ずべきことであり、その力と権威を損なうことである。そして、盗人を防ぐための恐れを何がしか求めながら、それを神々自身に求めず、鵞鳥のガーガーという鳴き声のうちに置き、そこに据えるというのも、同様のことである。
Liber VI, Caput XXI
第VI巻 第XXI章PL 5, 1204AAntiochum Cyzicenum ferunt quindecim cubitorum Jovem ex delubro aureum sustulisse, et ex aere bracteolis substituisse fucatum.
PL 5, 1204A伝えられるところでは、キュジコスのアンティオコスは、神域から十五キュビトの黄金のユピテル像を持ち去り、その代わりに、青銅に金箔を貼ってごまかした像を据えた。
Si in simulacris praesto sunt atque habitant dii suis, quibus negotiis Jupiter, quibus curis fuerat illigatus, quominus privatas persequeretur injurias, et suppositum se sibi viliore in materia vindicaret?
PL 5, 1204Aもし神々が自らの神像のうちに現に在り、宿っているのであれば、ユピテルはいったいどのような仕事に、どのような気がかりに縛られていて、自らに加えられた私的な不正を追及することも、より劣った材質のものを自分の身代わりに据えられたことに報復することもできなかったのか。
Dionysius ille, sed junior, cum velamine aureo spoliaret Jovem, et pro illo lanaeum subderet, jocularibus etiam facetiis ludens, cum esse illud in rigoribus algidum, hoc vaporum, onerosum illud in aestatibus diceret, hoc rursus sub ardoribus flabile: ubinam fuerat rex poli, ut praesentem se esse formidine aliqua comprobaret, et urbanum scurrulam cruciatibus revocaret ad seria?
PL 5, 1205Aかの若い方のディオニュシオスは、ユピテルから黄金の外衣を剥ぎ取り、代わりに羊毛の衣を着せかけながら、なお戯れの冗談を弄んで、こう言った――あの黄金の衣は厳寒のうちには冷たく、この羊毛の衣は暖かい、あの黄金の衣は夏の盛りには重苦しいが、この羊毛の衣はむしろ涼しく風を通す、と。そのとき、天の王はどこにいたのか。自らが現に在ることを何らかの恐怖でもって証立て、この気の利いた道化者を拷問によって真面目な事へと引き戻すことは、なかったのか。
Nam quid Aesculapii gravitatem ab eo esse commemorem risam? quem cum barba spoliaret amplissima, boni ponderis, et philosophicae densitatis, facinus esse dicebat indignum, ex Apolline procreatum patre levi et glabro, simillimoque impuberi, ita barbatum filium fingi, ut in ancipiti relinquatur, uter eorum pater sit, uter filius, immo an sint generis et cognationis unius?
PL 5, 1205Aさらに、アエスクラピウスの重々しさが彼によって嘲笑されたことを、いったいなぜ思い起こさずにいられようか。彼はアエスクラピウスから、豊かで、量感があり、哲学者めいた密なる、あの見事な髭を剥ぎ取りながら、こう言った――つるりとした、髭のない、まるで髭の生えぬ少年のようなアポロを父としながら、その子を髭を蓄えた姿に象るとは、けしからぬ所業である。これでは、二人のうちいずれが父でいずれが子であるのか、いや、そもそも彼らが同じ血筋、同じ血縁に属するのかどうかさえも、疑わしいままに残されてしまう、と。
Quae cum omnia fierent, et cum sacrilegis praedo irrisionibus jocaretur, si suberat numen in statua nomini ejus majestatique sacrata: cur oris contumeliam levigati, et dehonestati vultus non justa et merita persecutus est ultione, demonstravitque hoc facto se esse praesentem, et custodia pertinaci suas aedes simulacraque tutari?
PL 5, 1205Bこれらすべてがなされ、この略奪者が瀆聖的な嘲弄でもって戯れているあいだ、もしその彫像のうちに、彼の名と威厳とに捧げられた神威が宿っていたのであれば、なぜその神は、剃り上げられ辱められた顔への侮辱を、正当でふさわしい報復でもって追及せず、この行いによって自らが現に在ることを示し、頑強な守りをもって自らの神殿と神像とを守り抜くことをしなかったのか。
Liber VI, Caput XXII
第VI巻 第XXII章PL 5, 1206ANisi forte negligere deos dicitis haec damna, nec putare esse idoneam causam, propter quam se exerant, et nocentibus poenam violatae religionis infligant.
PL 5, 1206Aそれとも、諸君はこう言うのか――神々はこれらの損害を意に介さず、それを、自ら奮い立って、侵された祭祀への罰を加害者に科すにふさわしい理由とは見なさない、と。
Ergo si haec ita sunt, nec simulacra ipsa habere desiderant, quae convelli et diripi perpetiuntur impune: immo e contrario perdocent aspernari se illa, in quibus spretos ultione in aliqua significare non curant.
PL 5, 1206Aであれば、そうであるならば、神々はその神像そのものを持つことすら望んではいないのであり、それが引き剥がされ、掠奪されるのを罰せられぬままに許しているのである。いや、それどころか、彼らはむしろ逆に、自らが軽んじられていることを何らかの報復でもって示そうとしない、その神像を蔑んでいるのだと、はっきりと教えているのである。
Philostephanus in Cypriacis auctor est, Pygmalionem regem Cypri simulacrum Veneris, quod sanctitatis apud Cyprios et religionis habebatur antiquae, adamasse ut foeminam, mente, anima, lumine rationis judiciique caecatis; solitumque dementem, tamquam si uxoria res esset, sublevato in lectulum numine copularier amplexibus atque ore, resque alias agere libidinis vacuae imaginatione frustrabiles.
PL 5, 1206Aピロステファノスは『キュプロス誌』のなかで、こう伝えている。キュプロスの王ピュグマリオンは、キュプロス人のもとで古くからの聖性と祭祀の対象とされてきたウェヌスの神像を、あたかも一人の女であるかのように恋い慕った。その心も、魂も、理性と判断の光も、くらまされてしまったのである。そして、狂気に取り憑かれた彼は、あたかもそれが妻であるかのように、その神威を寝台へ抱き上げて、抱擁と口づけとを交わすことを常とし、さらに、空しい欲望の妄想によって、成就しえぬそのほかの行為までをもなしていた。
Consimili ratione Posidippus in eo libro, quem scriptum super Gnido indicat, superque rebus ejus, adolescentem haud ignobilem memorat, sed vocabulum ejus obscurat, correptum amoribus Veneris, propter quam Gnidus in nomine est, amatorias et ipsum miscuisse lascivias, cum ejusdem numinis signo genialibus usum toris, et voluptatum consequentium finibus.
PL 5, 1207A同様の話を、ポシディッポスも、クニドスとその出来事について著したと題する書のなかで語っている。彼は、名は伏せながらも、卑しからぬ一人の若者について記す――その者はウェヌスへの恋、すなわちクニドスがその名を負うところのかの女神への恋にとらわれ、自らも情事の戯れを交え、かの神威の彫像とともに婚礼の寝床を用い、それに続く快楽の極みにまで至った、と。
Ut similiter rursum interrogem, si in aere, atque in materiis caeteris, quibus signa formata sunt, superorum potentiae delitescunt: ubinam gentium fuerant una atque altera Veneres, ut impudicam petulantiam juvenum propulsarent ab se longe, et contactus impios cruciabili coercitione punirent?
PL 5, 1207Aそれゆえ私は、ふたたび同じように問おう。もし青銅のうちに、また彫像が作られるそのほかの材質のうちに、天の者たちの力がひそんでいるのであれば、この時、かの一方と他方の二柱のウェヌスは、いったいどこにいたというのか。若者たちの恥知らずな厚かましさをその身から遠く払いのけ、その不敬な接触を、苦しみに満ちた懲罰でもって罰することはなかったのか。
Aut, quoniam mites, et ingeniis tranquillioribus deae sunt, quantum fuerat, miseris furialia ut restinguerent gaudia, mentemque insanam recreatis reducerent sensibus?
PL 5, 1208Aそれとも、この女神たちは温和で、より穏やかな気質を持つゆえに、せめてどれほどのことができただろうか――哀れな者たちの狂おしい歓びを鎮め、正気を取り戻させた感覚によって、狂った心をもとに戻すことくらいは。
Liber VI, Caput XXIII
第VI巻 第XXIII章PL 5, 1208ANisi forte, ut vos fertis, libidinis et voluptatum deae contumelias istas habuere gratissimas; nec ultione facinus existimavere condignum, quod suas quoque mulceret mentes, et quod ab se subdi humanis cupiditatibus scirent.
PL 5, 1208Aそれとも、諸君が主張するように、快楽と情欲の女神たちは、これらの侮辱をこのうえなく喜ばしいものとして受け止め、自らの心をも和らげるその凶行を、報復に値するものとは見なさなかったのか。自らが人間の欲望に従わされていることを、承知していたがゆえに。
Sed si deae Veneres ingeniis placidioribus praeditae, gerendum esse morem infortuniis judicavere caecorum, cum Capitolium toties edax ignis absumeret, Jovemque ipsum Capitolinum cum uxore corripuisset ac filia, ubinam fulminator tempore illo fuit, ut sceleratum illud arceret incendium, et a pestifero casu res suas ac semet, et cunctam familiam vindicaret?
PL 5, 1208Aしかし、もしウェヌスたる女神たちが、より穏やかな気質を備えているがゆえに、盲いた者どもの不運には調子を合わせてやるべきだと判断したのだとしても、では、貪り食う炎がカピトリウムをかくも幾度も焼き尽くし、カピトリウムのユピテルその人を、その妻や娘もろとも捕らえたとき、あの雷を放つ神は、いったいどこにいたのか。その凶悪な火事を防ぎ、この破滅的な災厄から自らの財産と、自分自身と、家族すべてとを守ることはなかったのか。
Ubi Juno regina, cum inclytum ejus fanum sacerdotemque Chrysidem eadem vis flammae Argiva in civitate deleret? Ubi Serapis Aegyptius, cum consimili casu jacuit solutus in cinerem, cum mysteriis omnibus, atque Iside?
PL 5, 1208Bかの同じ炎の猛威がアルゴスの都市において、ユノ女王の名高い聖所と祭司クリュシスとを滅ぼしたとき、女王ユノはどこにいたのか。同様の災厄によって、エジプトのセラピスがあらゆる密儀とイシスとともに崩れ落ち、灰と化したとき、彼はどこにいたのか。
Ubi Liber Eleutherius cum Athenis? ubi Diana, cum Ephesi? ubi Dodonaeus Jupiter, cum Dodonae? ubi denique Apollo divinus, cum a piratis maritimisque praedonibus et spoliatus ita est, et incensus, ut ex tot auri ponderibus, quae infinita congesserant saecula, nec unum quidem habuerit scripulum, quod hirundinibus hospitis, Varro, ut dicit Menippeus, ostenderet?
PL 5, 1209Aアテナイでは、エレウテリオスのリベルはどこにいたのか。エフェソスでは、ディアナはどこにいたのか。ドドナでは、ドドナのユピテルはどこにいたのか。そして最後に、かの神なるアポロは、海賊や海の盗賊どもによってかくも掠奪され、焼き払われ、果てしない世々が積み上げてきたあれほどの黄金の重さのうちから、客人の家の燕たちに見せるべき一スクループルの黄金すら、持ち合わせていなかったという。メニッポス風のワッロがそう伝えている。そのとき、彼はいったいどこにいたのか。
Infiniti operis res esset, in toto orbe describere, quae sint fana convulsa terrae motibus et tempestatibus; quae incensa ab hostibus, quae ab regibus et tyrannis, quae antistites et sacerdotes ipsi suspicione aversa nudaverint; quae ad ultimum fures, et obserata pandentes remedorum obscuritate Canacheni, quae tuta utique permanerent, et nullis obnoxia fortuitis, si adessent dii praesides, aut haberent aliquas templorum, quemadmodum dicitur, curas.
PL 5, 1210A全世界にわたって、地震や嵐によって打ち壊された聖所がどれほどあり、敵によって焼かれた聖所、王や僭主によって焼かれた聖所がどれほどあり、神官や祭司自らが疑いの目をそむけて丸裸にした聖所がどれほどあり、そして最後に、盗人どもがカナコス風の暗がりの合鍵でもって〔底本は remedorum obscuritate Canacheni。本文が崩れているらしく、意味は定かでない〕閉ざされたものをこじ開けた聖所がどれほどあるかを、事細かに書き記すのは、際限のない仕事となるであろう。もし守護する神々がおり、伝えられるとおり神殿への何らかの配慮を持っているのであれば、これらの聖所はことごとく安全なままにとどまり、いかなる偶発の災いにも脅かされることはなかったはずである。
Nunc vero, quia cassa sunt, et nullis habitationibus tecta, habet in illis fortuna jus suum, et perinde cunctis subjecta sunt casibus, quam sunt omnia caetera motu interiore privata.
PL 5, 1211Aしかし実のところ、これらの聖所は空虚であり、いかなる住まいによっても守られていないのだから、そこでは運命が自らの権利をふるっており、内なる動きを欠くほかのすべてのものと同じく、ことごとく偶然にさらされているのである。
Liber VI, Caput XXIV
第VI巻 第XXIV章PL 5, 1211AIn parte hac eadem illud etiam dicere simulacrorum assertores solent, non ignorasse, antiquos nihil habere numinis signa, neque ullum omnino inesse his sensum; sed propter indomitum atque imperitum vulgus, quae pars in populis atque in civitatibus maxima est, salutariter ea consilioque formasse: ut velut quadam specie objecta his numinum abjicerent asperitatem metu; arbitratique praesentibus sese sub diis agere, facta impia deponerent, et ad humana officia morum mutatione transirent.
PL 5, 1211Aまさにこの点についても、神像の擁護者たちは常々こう言う――古人たちは、彫像に何ら神威が宿っていないこと、それらにはいかなる感覚もまったく宿っていないことを、知らずにいたわけではない。だが、もろもろの民のうちでも諸都市のうちでも最大の部分を占める、御しがたく無知な大衆のために、彼らはそれを有益な配慮でもって形づくったのである。すなわち、いわば神々の何らかの姿を目の前に差し出すことによって、この大衆が恐れのゆえに自らの荒々しさを捨て去るように、また、神々の現臨のもとにあると思い込んで、不敬な行いを打ち捨て、風習を改めて人間らしい務めへと移るように、との考えからであった。
Nec propter aliam causam venerabiles formas auro eis argentoque quaesitas, nisi ut adesse vis quaedam ipsis in fulgoribus crederetur, quae non oculorum tantum perstringeret sensum, verum etiam mentes ipsas augustissimae lucis radiationibus territaret.
PL 5, 1211B崇めるべき姿が、金や銀でもってそれらの彫像に求められたのも、ほかならぬこの理由による。すなわち、その輝きのうちに何らかの力が現に在ると信じられるようにするためであり、それが目の感覚を眩ませるだけでなく、このうえなく荘厳な光の放射でもって心そのものをも震え上がらせるためであった。
Quod ratione cum aliqua videretur forsitan dici, si post condita deorum templa, atque instituta simulacra nullus esset in mundo malus, nulla omnino nequitia, justitia, pax, fides mortalium pectora possideret: neque quisquam in terris nocens, neque innocens diceretur, scelerosa opera nescientibus cunctis.
PL 5, 1212Aこれは、もし神々の神殿が建てられ、神像が据えられて以来、世に悪人が一人もいなくなり、いかなる邪悪もまったくなくなり、正義と平和と信義とが死すべき者どもの胸に宿るようになり、地上において誰ひとり犯罪者とも無実の者とも呼ばれることなく、すべての人が凶悪な所業を知らずにいたのであれば、いくらかの道理をもって語られているように見えたであろう。
Nunc vero cum contra malis omnia plena sint, innocentiae pene interierit nomen, per momenta, per puncta, examina maleficiorum nova noxiorum improbitate pariantur: dicere qui convenit, ad incutiendas formidines vulgo instituta simulacra; cum praeter innumeras criminum et facinorum formas ipsa etiam videamus templa sacrilegis violationibus appeti ab tyrannis, ab regibus, ab latronibus, et nocturnis a furibus; ipsosque illos deos, quos ad metus faciendos, vetus finxit et consecravit antiquitas, vadere in antra praedonum, cum ipsis suis aureis metuendisque fulgoribus?
PL 5, 1212Aしかし実のところ、逆にあらゆるものが悪に満ち、無実という名がほとんど滅び去り、瞬間ごとに、刻一刻と、罪人どもの新たな悪行によって、数多の悪事の群れが生み出されているというのに、大衆に恐れを植え付けるために神像が据えられたのだ、などと言うことがどうしてふさわしかろうか。ましてや、無数の犯罪と凶行の形態のほかに、我々はまた、神殿そのものが僭主や、王や、盗賊や、夜の盗人によって瀆聖的な侵犯にさらされているのを目にし、恐れを引き起こすために古き時代が形づくり奉献したかの神々自身が、その黄金の恐るべき輝きもろとも、盗賊どもの洞穴へと運ばれていくのを目にしているというのに。
Liber VI, Caput XXV
第VI巻 第XXV章PL 5, 1213AQuid enim, si verum, et sine ulla gratificatione perspicias, signa ista quae dicunt, habent in se magnum, ut merito sperarit atque existimarit antiquitas, conspectu illorum posse frangi hominum vitia, et mores a maleficio temperari?
PL 5, 1213Aけだし、いかなる阿りもなく、ありのままに真実を見て取るならば、彼らの語るこれらの彫像のうちに、それを目にすれば人間の悪徳が打ち砕かれ、風習が悪事から矯められうると、古人が当然そう望み、そう考えたほどの、何か大いなるものが、果たしてあるだろうか。
Falx messoria scilicet, quae est attributa Saturno, metum fuerat injectura mortalibus, vitam vellent ut pacificam degere, ac malitiosas abjicere voluntates; fronte Janus ancipiti, aut dentata illa, qua insignitus est, clavis; riciniatus Jupiter atque barbatus, dextera fomitem sustinens perdolatum in fulminis morem; Junonius ille caestus, aut militari sub galea puellula delitescens; deum mater cum tympano; cum tibiis, et cum psalteriis Musae; Mercurius pinnatus Argiphontes; Aesculapius baculo, Ceres mammis cum grandibus, aut in Liberi dextera pendens potorius cantharus; Mulciber fabrili cum habitu; aut fortuna cum cornu, pomis, ficis, aut frugibus autumnalibus pleno; semitectis femoribus Diana; aut ad libidinem concitans Venus nuda; Anubis canina cum facie; aut genitalibus propriis inferior Priapus.
PL 5, 1213A言うまでもなく、サトゥルヌスに帰せられたあの収穫の鎌は、死すべき者たちに恐れを起こさせ、彼らが平和な生を望んで送り、悪意ある意志を投げ捨てるようにさせるはずであった。両面の額を持つヤヌス、あるいは彼の徴である、あの歯のついた鍵。外套をまとい髭を蓄えたユピテルは、雷霆さながらに削り出された燃え木を右手に捧げ持つ。あのユノの帯、あるいは軍用の兜の下に身を隠す少女。太鼓を携えた神々の母。笛と竪琴を携えるムーサたち。翼を持つアルギポンテス(アルゴス殺し)のメルクリウス。杖を持つアエスクラピウス、豊かな乳房を持つケレス、あるいはリベルの右手に懸かる、酒を飲むための杯。鍛冶の装いをしたムルキベル。あるいは、果物と無花果と秋の実りとで満たされた角を持つフォルトゥナ。腿を半ば覆っただけのディアナ、あるいは欲情をかき立てる裸のウェヌス。犬の顔をしたアヌビス、あるいは自らの生殖器にさえ劣るプリアプス。
Liber VI, Caput XXVI
第VI巻 第XXVI章PL 5, 1214AO species formidinum dirae, metuendique terrores, propter quos genus hominum torpedine in perpetua affigeretur, nihil moliretur, attonitum, ab omnique se actu sceleroso flagitiosoque fraenaret!
PL 5, 1214Aおお、恐るべき怖れの数々の姿よ、慄然たる戦慄よ――これゆえにこそ人類は絶えざる無気力に釘付けとなり、何ものをも企てず、呆然自失し、あらゆる邪悪で恥知らずな行いから自らを戒めるはずであった、というのか。
Falciculae, claves, caliendra, fomites, talaria, baculi, tympaniola, tibiae, psalteria, mammae, promptae, atque ingentes, cantharuli, forcipes, cornuaque pomifera, nuda corpora foeminarum, et veretrorum magnitudines publicatae.
PL 5, 1214A小さな鎌、鍵、鬘、燃え木、翼のサンダル、杖、小さな太鼓、笛、竪琴、あらわにされた乳房――それも豊かなものも途方もなく大きなものも――、小さな酒杯、鍛冶の火挟み、果実をつけた角、女たちの裸の体、そして見せつけられた男根の大きさ。
Nonne satius fuerat saltitare, cantare, quam sub titulo gravitatis, et severitatis, obtentu tam frigida, tamque inepta narrare simulacra, ab antiquis ad peccata cohibenda, et ad nocentium formata impiorumque formidines?
PL 5, 1214B重々しさと厳格さという名目のもとに、これほど白々しく、これほど愚かしいものを、罪を戒め、犯罪者や不敬な者どもに恐れを抱かせるために古人が形づくった神像であると語るくらいなら、むしろ小躍りし、歌をうたっているほうが、まだましだったのではないか。
Usque adeone mortales saeculi illius ac temporis corde fuerant vacui, rationis sensusque nullius, ut ab actionibus improbis tamquam parvuli pusiones, personarum monstruosissima torvitate sannis etiam constringerentur et maniis?
PL 5, 1214Bかの世、かの時代の死すべき者どもは、これほどまでに心が虚しく、理性も分別もいっさい持たなかったのだろうか――まるで幼い子供たちのように、仮面のこのうえなく怪異な険しさや、しかめ面や、脅しの人形によって、不埒な行いから引き止められていたとでもいうのか。
Et unde est in contrarium res versa, ut cum tam multa in civitatibus templa sint plena omnium simulacris deorum, tot legibus et generibus suppliciorum tantis, iri obviam nequeat multitudini noxiorum: neque ullis remediis audacia possit abscidi: tantoque se magis maleficia congeminata multiplicent, quanto legibus judiciisque contenditur imminuere facta crudelia, et poenarum coercitione sedare?
PL 5, 1215Aしからば、事態はどこから逆転して、諸都市にこれほど多くの神殿があらゆる神々の神像で満ちているというのに、これほど多くの法律と、これほど多種多様な刑罰とをもってしても、罪人の群れに立ち向かうことができず、いかなる手立てによっても厚かましさを断ち切ることができず、法と裁判によって残虐な所業を減じ、刑罰の抑制によって鎮めようとすればするほど、かえって悪事が二倍に膨れ上がって増え続ける、という事態になったのか。
Quod si metus aliquos infligerent simulacra mortalibus, legum latio cessaret, nec tam diversae cruces facinorosorum constituerentur audaciae.
PL 5, 1215Aもし神像が死すべき者どもに何らかの恐れを負わせるものであったならば、法律の制定はやんでいたであろうし、悪党どもの厚かましさに対して、これほど多様な十字架が定められることもなかったであろう。
Nunc vero quia constitit, comprobatumque est, reipsa inanem esse opinionem timoris, qui ab signis dicatur effluere, ad legum decursum est sanctiones: a quibus formido esset certissima etiam fixa, constitutaque damnatio: quibus debent et ipsa simulacra, quod incolumia adhuc perstant, et honoris alicujus concessione munita.
PL 5, 1215Aしかし実のところ、彫像から流れ出るとされる恐れという考えが、実際にはむなしいものであることが確かめられ、証明されたからこそ、人々は法律の制裁へと頼るようになったのである。その制裁によって、恐れは確実で揺るぎないものとなり、断罪も定められたものとなった。そして、神像そのものが今なお無事に立ち続け、いくばくかの敬意の許しによって守られているのも、まさにこの法律のおかげなのである。
Liber VI, Caput XXVII
第VI巻 第XXVII章PL 5, 1216ASed quoniam satis, ut res tulit, quam inaniter fiant simulacra, monstratum est: de sacrificiis deinceps, de caedibus atque immolationibus hostiarum, de mero, de thure, deque aliis omnibus, quae in parte ista confiunt, possit ordo quam paucis et sine ullis circumlocutionibus dicere.
PL 5, 1216Aしかし、事の成り行きに応じて、神像がいかに空しく作られているかは、すでに十分に示されたのであるから、次には、犠牲について、いけにえの屠殺と献供について、混ぜ物のない酒について、乳香について、そしてこの部分に関わるそのほかすべての事柄について、順序に従い、できるかぎり簡潔に、いかなる回りくどい言い回しもなしに語ることができよう。
In hac enim consuestis parte, invidias nobis tumultuosissimas concitare, appellare nos atheos; et quod minime attribuamus diis, poenas etiam capitis belluarum crudelitatibus irrogare.
PL 5, 1216Aけだし、諸君はこの点において、我々に対してこのうえなく激しい憎悪を掻き立て、我々を無神論者と呼び、我々が神々に何一つ捧げないことのゆえに、猛獣の残虐によってさえ死刑を科すことを常としているからである。
Quod quidem nos fatemur non contemptu facere, atque aspernatione divina; sed quod existimemus, hujus potentias nominis nihil tale deposcere, neque rerum hujusmodi cupiditatibus attineri.
PL 5, 1216Aこれを我々が行っているのは、たしかに神々への軽侮や蔑みのゆえではないということを、我々は認める。そうではなく、この名の持つ力が、そのようなものを何一つ求めておらず、この種の事物への欲望に結びついてもいない、と我々が考えるがゆえなのである。
Liber VII, Caput I
第VII巻 第I章PL 5, 1216BQuid ergo, dixerit quispiam, sacrificia censetis nulla esse omnino facienda? Ut vobis non nostra, sed Varronis vestri sententia respondeamus, nulla. Quid ita?
PL 5, 1216Bそれでは、と誰かが言うだろう、諸君は犠牲をいっさい捧げるべきではないと考えるのか。諸君に対して、我々の見解ではなく、諸君のワッロの見解をもって答えるなら——いっさい捧げるべきではない、と。それはなぜか。
Quia, inquit, dii veri neque desiderant ea, neque deposcunt: ex aere autem facti, testa, gypso, vel marmore multo minus haec curant; carent enim sensu: neque ulla contrahitur, si ea non feceris, culpa: neque ulla, si feceris, gratia.
PL 5, 1220Aなぜなら、と彼は言う、真の神々はそれらを望みもしなければ、要求もしないからである。まして青銅や陶土、石膏、大理石で作られた神々は、それらをはるかに気にかけない。感覚を持たないからである。ゆえに、犠牲を捧げなくても何の咎めも生じず、捧げても何の感謝も生じない。
Sententia reperiri nulla potest integrior, verior, et quam quivis possit, quamvis ille sit scaevus et difficillimus, occupare.
PL 5, 1220Aこれよりも健全で真実な見解は見出しえない。たとえ天邪鬼で最も気難しい者であっても、誰でもこれを受け入れられるであろう。
Quis est enim pectoris tam obtusi, qui aut rebus nullum habentibus sensum hostias caedat et victimas, aut eis existimet dandas, qui sunt ab his longe natura et beatitudine disjugati?
PL 5, 1220Aいったい、どれほど鈍感な心の持ち主であれば、感覚を何も持たぬものにいけにえと犠牲獣を屠り、あるいは、本性と至福においてそうしたものから遥かに隔たっている者たちに、それらを捧げるべきだと考えるだろうか。
Liber VII, Caput II
第VII巻 第II章PL 5, 1220AQui sunt, inquitis, dii veri? Ut communi vobis et simplici respondeamus verbo, non scimus. Quos enim vidimus numquam, qui sint, scire quemadmodum possumus?
PL 5, 1220A真の神々とは誰か、と諸君は言う。諸君に対して、共通の単純な言葉で答えるなら——我々は知らない。いちども見たことのない者たちが誰であるかを、いったいどうして知り得ようか。
Ex vobis audire consuevimus, deos esse quam plurimos, et nominum in serie computari: qui si sunt, ut dicitis, uspiam, verique, ut Terentius credit, eos esse consequitur sui consimiles nominis, id est tales, quales eos universi debere esse conspicimus, et nominis hujus appellatione dicendos.
PL 5, 1220A諸君から我々が常々聞いてきたのは、神々は実に数多くあり、名の一覧に数え上げられるということである。もし諸君の言うとおり、彼らがどこかに実在し、かつテレンティウスが信じるように真の神々であるなら、必然的に、彼らはその名にふさわしい者たちである、すなわち、我々が皆、彼らはこうあるべきだと見て取っているとおりの者たちであり、この名の呼び名で呼ばれるにふさわしい者たちである、ということになる。
Quinimmo, ut breviter finiam, qualis dominus rerum est, atque omnipotens ipse, quem dicere nos omnes Deum scimus atque intelligimus verum, cum ad ejus nominis accessimus mentionem.
PL 5, 1220Bいや、手短にまとめるなら——万物の主であり、みずから全能である方、その名に言及するとき、我々が皆、神と呼び、真の神と理解していると知っているその方が、いかなる方であるか、真の神々はそれと同じでなければならない。
Deus enim ab altero in eo, quo Deus est, nulla in re differt: nec quod unum est genere, suis esse in partibus minus aut plus potest, qualitatis propriae uniformitate servata.
PL 5, 1220Bなぜなら、神は、神であるという点において、他の神と何ら異なるところがないからである。また、類において一であるものが、その部分部分において、より劣ったり、より勝ったりすることはあり得ない。固有の性質の均一性が保たれている限りは。
Quod cum dubium non sit, sequitur, ut geniti numquam, perpetuique ut debeant esse, extrinsecus appetentes nihil, nec carpentes aliquas terrenas ex materiae opibus voluptates.
PL 5, 1220Bこれに疑いの余地がない以上、次のことが帰結する——神々は決して生まれたものではなく、永遠であるべきであり、外部の何ものをも欲することなく、物質の富から生じる地上の快楽を何一つ享受することもない、と。
Liber VII, Caput III
第VII巻 第III章PL 5, 1220CErgo si haec ita sunt, primum illud a vobis expetimus noscere, quae sit causa, quae ratio, sacrificia ut ista faciatis: quid deinde ex hoc lucri ad deos ipsos perveniat, atque in eorum commoditate subsidat.
PL 5, 1220Cしたがって、もしこれらがそのとおりであるなら、我々がまず諸君に知りたく求めるのは、諸君がそうした犠牲を捧げる原因は何か、理由は何か、ということであり、次に、そこから何の利得が神々自身のもとに至り、彼らの益として留まるのか、ということである。
Quidquid enim geritur, debet habere causam sui: neque ita esse ab ratione sejunctum, ut in operibus feratur cassis, et in vacuis ludat inanitatis erroribus.
PL 5, 1221Aそもそも、行われることは何であれ、それ自体の原因を持たねばならず、理に外れて空しい行為に流れ、虚しさの誤りのうちにいたずらに戯れるということがあってはならないのである。
Numquid forte dii coelestes aluntur his sacris, et ad eorum compaginem retinendam nonnullius opus est suffectione materiae?
PL 5, 1221Aもしや、天上の神々はこれらの秘儀によって養われており、その体組織を保つために、いくらかの物質の補給が必要だとでもいうのか。
Et quis ita est hominum, deus prorsus qui sit, ignorans, ut eos existimet contineri alicujus alimonii genere; et cibi esse munus; quod eos faciat vivere, et immensa in perpetuitate durare?
PL 5, 1221Aまた、神とはいったいいかなるものかをまったく知らぬあまり、神々が何らかの食物によって保たれており、食べ物の働きこそが彼らを生かし、無限の永続のうちに存続させるのだと考えるほどの人間が、いったいどこにいるだろうか。
Quidquid enim causis et rebus fulcitur extraneis necesse est esse mortale, et habere ad periculum viam pronam, ubi aliquid coeperit deesse, quo vivitur.
PL 5, 1221Aそもそも、外部の原因や事物によって支えられているものは、必然的に死すべきものであり、生きるための糧が何か欠け始めれば、危険へと向かう道を持たざるを得ないのである。
Tum quod ex his rebus, quae admoventur altaribus, nihil videmus accedere, atque ad numinum substantias pervenire.
PL 5, 1221Aさらに、祭壇に供えられるこれらの物のうち何一つとして、神威の実体に到達し、そこに加わるのを我々は見ないのである。
Aut enim thus datur, et liquefactum carbonibus disperit: aut animalis est hostia, et ab canibus abliguritur sanguis: aut si aliquod viscus aris fuerit traditum, ratione ardescit pari, et dissolutum in cinerem labitur; nisi forte hostiarum deus animas devorat, aut ex aris ardentibus nidorem consectatur et fumos, pasciturque de cnissis, quas evomunt ardentia viscera, adhuc uda de sanguine, et prioribus humecta de succis.
PL 5, 1221Aあるいは乳香が捧げられるが、それは炭火に溶けて消え失せる。あるいはいけにえが動物であれば、その血は犬どもに舐め取られる。あるいは、もし何らかの臓物が祭壇に捧げられれば、同じ道理で燃え上がり、灰となって崩れ落ちる——もし神がいけにえどもの魂を貪り食らうのでなければ、あるいは燃える祭壇から立ちのぼる肉の焼ける匂いと煙を追い求め、なお血に濡れ、先ほどまでの体液で湿ったままの、燃える臓物が吐き出す脂の焼ける匂いを食するのでなければ。
Sed si Deus, ut dicitur, nullius est corporis, omnique est incontiguus tactu, qui fieri potis est, ut corporalibus rebus nutriatur incorporeum, quod mortale est, ut immortale sustineat, subdatque salutem rei, quam contingere nequeat, et motus subministrare vitales?
PL 5, 1221Bしかし、もし神が、言われているとおり、いかなる肉体も持たず、あらゆる接触に触れ得ないものであるならば、いったいどうして、物体でないものが物体的なものによって養われ、死すべきものが不死なるものを支え、触れることのできぬものに命を与え、生命の働きを供給するなどということが起こり得ようか。
Cessat ergo, ut apparet, sacrorum haec ratio; neque dici a quopiam potis est, ea causa sacrificia celebrari, quod alantur his numina, et eorum sustineantur e pastu.
PL 5, 1222Aしたがって、見たところ、秘儀のこの理屈は成り立たない。それゆえ、神威がこれによって養われ、その糧によって支えられているという理由で犠牲が執り行われる、と誰であれ言うことはできないのである。
Liber VII, Caput IV
第VII巻 第IV章PL 5, 1222ANumquid, si forte hoc non est, voluptatis alicujus, animique, ut dicitur, causa, caeduntur diis hostiae, et succensis adjiciuntur altaribus?
PL 5, 1222Aもしそうでないとすれば、いけにえが神々のために屠られ、燃え上がる祭壇に加えられるのは、言われるところの、何らかの快楽や心の慰めのためだとでもいうのか。
Et quisquam est hominum, qui deos sibi persuadeat voluptatum diffusione mollescere, gestire in libidinis gaudium, et velut animal vile blandis sensibus affici, et dulcedinis labilis volucri titillatione mulceri?
PL 5, 1222Aまた、快楽の広がりによって神々が和らぎ、欲情の喜びに浮かれ、卑しい動物のように快い感覚に動かされ、移ろいやすい甘美の飛び去る刺激に慰められる、などと自らに思い込ませる人間が、いったい誰かいるだろうか。
Quod enim voluptate dissolvitur, id contraria necesse est tristitia contrahatur: nec immune existere ab anxietate moeroris, quod laetitia trepidat, et levitatibus extollitur gaudiorum.
PL 5, 1222A快楽によって緩むものは、必然的に、それと反対の悲しみによって縮こまるものでもある。喜びに震え、悦びの軽薄さによって高揚するものは、憂いの不安から免れて存在することはできないのである。
Utroque autem affectu debent esse dii liberi, si eos esse perpetuos, et mortalium volumus fragilitate privatos.
PL 5, 1222Bだが、神々を永遠であり、死すべき者の脆弱さを免れた者であると我々が望むなら、神々はそのいずれの情念からも自由でなければならない。
Quid quod omnis voluptas quasi quaedam est adulatio corporis, notisque illis sensibus assumitur quinque: quam si superi sentiunt, et eorum necesse est esse participes corporum, per quae via est sensibus, et accipiendis voluptatibus janua.
PL 5, 1222Bさらに言えば、あらゆる快楽は、いわば肉体へのへつらいのようなものであり、あの周知の五感によって受け取られる。もし天上の神々がこれを感じるとすれば、彼らは必然的に肉体を分かち持つ者でなければならない。感覚が通う道であり、快楽を受け取る門であるのは、まさにその肉体を通してだからである。
Postremo quod gaudium est, innoxiorum animantium mactatione laetari: miserabiles saepe exaudire mugitus, rivos sanguinis cernere, animas cum cruore fugientes, patefactisque secretis provolvi et intestina cum stercore, et ex residuo spiritu exultantia adhuc corda, tremebundasque palpitantes in visceribus venas?
PL 5, 1222B最後に、罪なき生き物を屠ることに喜びを見出すとは、いったい何の喜びであろうか——しばしば哀れな唸り声を聞き、血の川を目にし、血とともに逃げ去る魂を見、隠された部分が露わになって腸が糞とともにこぼれ出るのを見、なお残る息とともに跳ね動く心臓と、臓物の中で震え脈打つ血管を目にすることが。
Semiferi nos homines, quinimo, potius ut pronuntiemus, quod est verius atque apertius dictu, feri, quos infelix necessitas, et malus usus edocuit cibos ex his carpere: miseratione interdum commovemur illorum: arguimus nos ipsi, penitusque re visa atque inspecta damnamus: quod, humanitatis jure deposito, naturalis initii consortia ruperimus.
PL 5, 1223A我々人間は半ば野獣であり、いや、むしろより真実で率直な言い方をするなら、野獣そのものである。不幸な必要と悪しき習慣とが、これらのものから食物を得ることを我々に教え込んだのだが、それでも我々は時にそれらへの憐れみに動かされ、自分自身を責め、事の実相を見て取り、心の底から断罪する——人間性の法を捨て去り、自然の始源における仲間の絆を破ったことを。
Deos aliquis credit pios, beneficos, mites, caede pecorum delectari, diffundique laetitia, si quando sub his concidunt, et spiritum miserabiliter ponunt?
PL 5, 1223A敬虔で、恵み深く、柔和な神々が、家畜の屠殺に喜びを見出し、それらが神々の面前に倒れ、哀れにも息絶えるとき、喜びに満ち溢れる、などと誰かが信じるだろうか。
Et voluptatis, ut cernimus, nulla est in sacrificiis causa, nec cur fiant, ratio est: quoniam nec voluptas est ulla, ac si forte est aliqua, in deos eam cadere nulla posse ratione monstratum est.
PL 5, 1223Aこうして見るとおり、犠牲において快楽はいかなる原因ともならず、それが行われる理由ともならない。なぜなら、快楽そのものが存在しないのであり、たとえ何らかの快楽があったとしても、それが神々に及ぶことはいかなる理屈によってもあり得ないと示されたからである。
Liber VII, Caput V
第VII巻 第V章PL 5, 1223BSequitur, ut illam quoque inspiciamus partem, quam jactari audimus vulgo, et populari in persuasione versari: sacrificia superis ea fieri diis causa, ut iras atque animos ponant, reddanturque mites et placidi, fervidorum pectorum indignatione sedata.
PL 5, 1223B次に、我々が民衆の間で言い触らされ、世間の思い込みのうちに広まっていると聞くもう一つの主張も検討しなければならない。すなわち、天上の神々への犠牲が捧げられるのは、彼らが怒りと激情を鎮め、燃え立つ心の憤りが静められて、柔和で穏やかになるためだ、というものである。
At si definitionem teneamus illam, quam pertinaciter meminisse convenit nos semper, universos animorum affectus ignotos diis esse, consectaneum est credere, numquam deos irasci: quinimmo nullum affectum magis esse ab his longe, quam qui feris et belluis proximus, turbat tempestatibus patientes, et ad periculum interitionis inducit.
PL 5, 1224Aだが、我々が常に頑なに心に留めておくべきあの定義——あらゆる心の情念は神々には無縁である、というそれ——を保持するならば、神々は決して怒らない、と信じるのが当然の帰結である。いや、むしろ、獣や野獣にきわめて近く、それに囚われる者を嵐のように掻き乱し、滅びの危険へと引き込むこの情念ほど、神々から遠いものはないのである。
Quidquid enim vexatur rei alicujus e motu, passibile esse constat et fragile: quod passioni fragilitatique subjectum est, id necesse est esse mortale: ira autem vexat, et patientes se solvit: ergo esse mortale dicendum est, quod passionibus subjectum est irae.
PL 5, 1224Aそもそも、何らかの物事の動きによって掻き乱されるものは、受動的で脆いものであることが明らかである。受動性と脆さに服するものは、必然的に死すべきものである。しかるに怒りは人を掻き乱し、それに服する者を崩れ去らせる。したがって、怒りという情念に服するものは死すべきものであると言わねばならない。
At quin deos scimus esse oportere perpetuos, et naturam immortalitatis tenere: quod si constat, et liquidum est, ira ab his longe et ab eorum conditione disjuncta est.
PL 5, 1224Aしかし、我々は神々が永遠であり、不死の本性を保つべきであることを知っている。もしこれが確かであり、明らかであるなら、怒りは神々から遠く、その境涯から切り離されているのである。
Nullis ergo rationibus convenit, id in superis velle placare, quod posse non videas in eorum beatitudinem convenire.
PL 5, 1224Aしたがって、彼らの至福に属し得ないと見て取れるものを、天上の神々のうちにあるものとして宥めようとするのは、いかなる理屈によっても筋が通らないのである。
Liber VII, Caput VI
第VII巻 第VI章PL 5, 1224BSed concedamus, ut vultis, perturbationem hujusmodi familiarem diis esse, placandaeque ejus causa res divinas fieri, et sacrorum solemnia celebrari: quando ergo conveniat adhiberi haec munia, vel in tempore quo dari? antequam sunt irati et perciti? an cum fuerint moti, ipsisque in indignationibus constituti?
PL 5, 1224Bだが、諸君の望むとおり、この種の激情が神々にとって身近なものであり、それを宥めるために神事が行われ、秘儀の祝典が執り行われるのだと、我々は譲歩して認めるとしよう。それならば、この務めを差し出すのに適した時、あるいは捧げるべき時はいつなのか。神々が怒り、激せられる前か。それとも、すでに心を動かされ、憤りのうちに置かれてしまった後か。
Si, ne sumant animos, occurendum est his ante: feras nobis proponitis, non deos, quibus, ne saeviant concitatae, et cavearum discutiant claustra, objectari moris est escas, in quas rabidae saeviant, et cupidinem vexationis inclinent.
PL 5, 1225Aもし、神々が激情を抱かぬよう、あらかじめ先手を打たねばならないのだとすれば、諸君は我々に神々ではなく猛獣を差し出していることになる——猛獣とは、興奮して荒れ狂い、檻の閂を打ち破らぬよう、それに餌を投げ与え、狂ったようにその餌に襲いかからせて、なぶり傷つけたいという欲望をそちらへ逸らさせるのが習わしであるものだ。
Sin autem jam fervidis atque indignatione flagrantibus satisfactio ista sacrificiorum oggeritur: non inquiro, non exigo, an illa laeta et sublimis magnanimitas numinum, homunculorum offensione moveatur; habeatque pro vulnere si quid animal caecum, atque in nubibus semper ignorationis incedens, dissignaverit, dixerit, quo illorum minueretur auctoritas.
PL 5, 1225Aしかし、もしすでに燃え立ち、憤りに焼かれている神々に、この犠牲という償いが差し出されるのだとすれば——私は問わない、求めない、あの晴れやかで崇高な神威の度量が、卑小な人間どもの無礼によって動かされるものかどうか、また、盲目の生き物が、常に無知の雲の中を歩みながら、何かなしたこと、言ったことが、彼らの権威を損なうものとして、傷とみなされるのかどうかを。
Liber VII, Caput VII
第VII巻 第VII章PL 5, 1225ASed neque illud dici, aut audire deposco, quas irarum in homines habeant dii causas, ut sacrificiis debeant contracta offensione mulceri: numquid aliquas leges aliquando sanxere mortalibus, constitutumque est ab his umquam, quid eos agere conveniret, vel quid non: quid consectari, quid fugere, vel coli se saltem quibus rationibus cuperent, ut aliter, quam imperaverant gesta ultionibus persequerentur irarum; contemptique se vellent de audacibus et transgressoribus vindicare?
PL 5, 1225Aしかし、神々が人間に対してどのような怒りの理由を抱いており、それゆえ、不興を招いたからには犠牲によって宥められねばならないのか、ということについては、語られることも、聞かされることも私は求めない。神々はかつて人間に何らかの法を定めたことがあっただろうか。何をなすべきか、何をなすべきでないか、何を追い求め、何を避けるべきか、あるいは、少なくともいかなる仕方で自分たちが崇拝されることを望むのかを、彼らが定めたことがあっただろうか——命じたところと違う仕方でなされたことを怒りの報復によって追及し、蔑ろにされたと見て、大胆な者たちや違反者たちに自ら報復しようと望むために。
Ut opinor, ab his numquam neque constitutum est aliquid, neque sanctum: quoniam nec visi aliquando, neque si sunt ulli, apertissima potuit cognitione dignosci.
PL 5, 1226A私の見るところ、神々によって何ひとつ定められたことも、法として立てられたこともかつてない。というのも、彼らはいちども見られたことがなく、たとえ実在するとしても、いかなる明白な認識によっても識別され得なかったからである。
Quaenam est ergo justitia, ut eis ob aliquas causas irascantur dii coelites, quibus neque se esse monstrare aliquando dignati sunt, neque ullas dederint, aut imposuerint leges, quas coli ab his vellent, et inviolabili obsecutione servari?
PL 5, 1226Aしたがって、天上の神々が、自分たちがいることをかつて示すに値しないと見なし、また、人々にそれを守らせ、犯すことのない服従によって保たせようと望むような法を、何一つ与えも課しもしなかった、その相手に対して、何らかの理由で怒るというのは、いったいいかなる正義であろうか。
Liber VII, Caput VIII
第VII巻 第VIII章PL 5, 1226ASed hoc, ut dixi, praetereo, et silentio patior abire donatum: unum illud prae omnibus quaero, quae causa est, ut si ego porcum occidero, deus mutet affectum, animosque et rabiem ponat: si gallinulam, vitulum, sub illius oculis atque altaribus concremaro, oblivionem inducat injuriae, et ab sensu penitus offensionis abscedat?
PL 5, 1226Aしかし、これは、すでに述べたとおり、私は措いておき、譲ったままにして沈黙のうちに見過ごすことにする。何よりもまず私が問うのはこの一点である——なぜ、私が豚を屠れば、神はその情を変え、怒りと激情を鎮めるのか。なぜ、私が雌鶏や仔牛を、神の目の前、祭壇の上で焼き尽くせば、神は自らが受けた無礼を忘れ去り、不興の念からまったく離れ去るのか。
Quid ad ejus dolorem ex opere hoc migrat, aut remedii cujus est anser, caper, aut pavus ut ex ejus cruore medicina adhibeatur irato?
PL 5, 1226Bこの行いから、神の苦痛に何が移り伝わるというのか。あるいは、鵞鳥や山羊、孔雀の血から、いったいいかなる治療薬が生じて、怒れる神にその薬が施されるというのか。
Ergone injurias suas dii vendunt, atque, ut parvuli pusiones, ut animis parcant, abstineantque ploratibus, passerculos, pupulos, equuleos, panes accipiunt, quibus avocare se possint: ita dii immortales placamenta ista sumunt, quibus iras atque animos ponant, et in gratiam suis cum offensoribus redeant?
PL 5, 1226Bそれでは、神々は自分たちの受けた無礼を売り渡すとでもいうのか。あたかも幼い子供たちが、機嫌をなだめられ、泣きやませるために、小雀、小さな人形、小馬、パンを受け取って気を紛らわせるように、不死なる神々もまた、これらの宥めの品を受け取って怒りと激情を鎮め、自分たちを傷つけた者たちと和解するというのか。
Atquin ego rebar deos, si modo rectum est credere, quod motibus exagitentur irarum, sine ullis praemiis, nullisque mercedibus, iras atque animos ponere, et peccatoribus delicta donare.
PL 5, 1227Aしかし私は、もし神々が怒りの動きによって揺り動かされると信じることが正しいのだとしても、彼らはいかなる報酬もなく、いかなる代価もなしに、怒りと激情を鎮め、罪人たちにその罪を赦すものだと思っていた。
Hoc est enim proprium numinum, liberales venias, et concessiones habere gratuitas. Quod si fieri non potest, sapientius multo est, pertinaciter eos in offensione durare, quam munerum corruptione mitescere.
PL 5, 1227Aなぜなら、寛大な赦しと無償の許しを持つことこそ、神威に固有のことだからである。もしそれが叶わないのであれば、神々が贈り物の買収によって和らぐよりも、頑なに不興のうちに留まり続けるほうが、はるかに賢明である。
Crescit enim multitudo peccantium, cum redimendi peccati spes datur: et facile itur ad culpas, ubi est venalis ignoscentium gratia.
PL 5, 1227Aというのも、罪を贖う望みが与えられるとき、罪を犯す者の数は増え、赦す者の恩情が金で買えるものであるところでは、人は容易に咎へと向かうからである。
Liber VII, Caput IX
第VII巻 第IX章PL 5, 1227AEcce si bos aliquis, aut quodlibet ex his animal, quod ad placandas caeditur mitigandasque numinum furias, vocem hominis sumat, eloquaturque his verbis: Ergone, o Jupiter, aut quis alius deus es, humanum est istud et rectum, aut aequitatis alicujus in aestimatione ponendum, ut cum alius peccaverit, ego occidar, et de meo sanguine fieri tibi patiaris satis, qui numquam te laeserim, numquam sciens aut nesciens tuum numen majestatemque violarim, animal, ut scis, mutum, naturae meae simplicitatem sequens, nec multiformium morum varietatibus lubricum?
PL 5, 1227A見よ、もし牛か、あるいは神威の激怒を宥め鎮めるために屠られるこうした生き物のどれかが、人間の声を得て、次のような言葉で語ったとしたら——「それでは、ユピテルよ、あるいは他のいかなる神であれあなたよ、これは人間らしく正しいことなのか、いかなる公正さの判断のうちにでも置かれるべきことなのか。他の者が罪を犯したのに、私が殺され、私の血によってあなたへの償いがなされるのをあなたが許すというのは。私はいちどもあなたを傷つけたことはなく、知ってか知らずかあなたの神威と威厳を侵したこともなく、あなたも知るとおり、物言わぬ生き物であり、自らの本性の単純さに従うのみで、幾変わりする習俗の変転に流されることもないのに。」
Numquid aliquando tuos ludos minus sancte diligenterque perfeci? numquid aliquem praesulem, tuum numen qui offenderet, ante te traduxi? numquid juravi per te falso? numquid sacrilegis furtis tua rapui, spoliavique donaria? numquid erui sacratissimos lucos, aut religiosa quaedam loca substructionibus pollui profanavique privatis?
PL 5, 1228A「私がいつか、あなたの競技を不十分な敬意や不注意のうちに執り行ったことがあっただろうか。あなたの神威を侵すような先導者(プラエスル)を、あなたの前に引き出したことがあっただろうか。あなたにかけて偽りの誓いを立てたことがあっただろうか。瀆聖の盗みによってあなたのものを奪い、奉納品を掠め取ったことがあっただろうか。この上なく神聖な森を根こそぎにし、あるいは、私的な建造物によって聖なる場所を汚し、涜聖したことがあっただろうか。」
Qaenam est ergo causa, ut alienum crimen meo luatur e sanguine, et in nefas extraneum mea vita et innocentia perducatur?
PL 5, 1228A「それでは、他人の犯罪が私の血によって贖われ、私の命と無垢とが、自分に無縁の罪業のうちへ引き込まれる理由は、いったい何なのか。」
An quod animal vile sum, nec rationis, nec concilii particeps? quemadmodum pronunciant isti, qui se homines nominant, et ferocitate transiliunt belluas. Nonne primordiis iisdem eadem et me genuit informavitque natura?
PL 5, 1228A「それとも、私が卑しい生き物であり、理性にも思慮にも与らないからだというのか——自らを人間と呼びながら、獰猛さにおいては野獣をも凌ぐ者たちが、そのように言い立てるとおりに。同じ根源から、同じ自然が私をも生み出し、形づくったのではないか。」
Nonne spiritus unus est, qui et illos et me regit? Non consimili ratione respiro, et video, et caeteris afficior sensibus? Habent jecora, pulmones, corda, intestina, ventriculos: et mihi membrorum non idem est numerus attributus?
PL 5, 1228A「彼らと私とを支配する霊は一つではないか。私も同じような仕組みで息をし、物を見、その他の感覚に触れているのではないか。彼らは肝臓、肺、心臓、腸、胃を持っているが、私に割り当てられた体の部分の数は、それと異なるだろうか。」
Amant suos foetus, et gignendis conveniunt liberis: non et mihi prolis, et subrogandae est cura, et dulcedo, cum fuerit procreata?
PL 5, 1228B「彼らは自分の子を愛おしみ、子をもうけるために結ばれる。私にもまた、子孫を得ようとする配慮と、子が生まれたときの喜びとがあるのではないか。」
Sed rationales illi sunt, et articulatas expromunt voces: et unde illis notum est, an et ego, quod facio, meis rationibus faciam, et vox ista, quam promo, mei generis verba sint, et solis intelligantur a nobis?
PL 5, 1228B「だが、彼らは理性を持ち、分節した声を発する、と言うのか。しかし、私が行うことを自分なりの理によって行っているのかどうか、また、私が発するこの声が私の種族の言葉であって、我々自身にだけ理解されるものであるかどうかを、彼らはどうして知り得るのか。」
Interroga pietatem, utrumne sit aequius me occidi, me confici, an hominem venia, et commissorum impunitate donari? Quis in gladium formavit ferrum? non homo? Quis cladem gentibus, quis nationibus imposuit servitutem? non homo?
PL 5, 1229A「敬虔の心に問うがよい——私が殺され、滅ぼされるのと、人間が赦されて、その犯した罪の免責を与えられるのとでは、どちらがより公正であるかを。鉄を剣に鍛えたのは誰か。人間ではないか。諸国民に破滅をもたらし、諸民族に隷属を課したのは誰か。人間ではないか。」
Quis parentibus, fratribus, quis uxoribus, quis amicis mortiferas subdidit, commiscuitque potiones? non homo? Quis maleficia reperit, aut commentatus est tanta, quanta vix explicari decem millibus queant vel annalium, vel dierum? non homo?
PL 5, 1229A「親、兄弟、妻、友に対して死をもたらす毒薬を仕込み、調合したのは誰か。人間ではないか。一万年、あるいは一万日をもってしてもほとんど語り尽くせぬほど多くの悪事を考え出し、企んだのは誰か。人間ではないか。」
Ita istud non ferum, non immane, non saevum est? non tibi, o Jupiter, injustum videtur et barbarum, me occidi, me caedi, ut fias tu placidus, et ut scelerosis contingat impunitas?
PL 5, 1229A「それでも、これは獣じみたことでも、非道でも、残酷でもないというのか。ユピテルよ、あなたには、私が殺され、屠られて、あなたが穏やかになり、悪しき者どもが免責を得ることが、不正で野蛮なことだとは思われないのか。」
Ergo ob hanc causam, id est, numina ut placentur irata, inaniter fieri sacrificia constitit, cum docuerit nos ratio neque deos irasci aliquando, neque alterum velle pro altero confici, caedi, nec innoxii sanguine abolitionem dissignationibus comparari.
PL 5, 1229Aしたがって、この理由のため、すなわち怒れる神威を宥めるためという理由で、犠牲が空しく行われていることが明らかになった。というのも、道理が我々に教えているのは、神々は決して怒ることがなく、また一方の者の代わりに他方の者が滅ぼされ屠られることを望みもせず、罪なき者の血によって悪事の赦免が得られることもない、ということだからである。
Liber VII, Caput X
第VII巻 第X章PL 5, 1229BSed fortasse aliquis dicet: idcirco diis hostias, et caetera impendimus munera, ut familiares quodammodo nostris supplicationibus facti, res tribuant prosperas, avertantque a nobis mala, cum gaudiis faciant agere nos semper, tristitias vero propellant, et ex casibus imminentia fortuitis.
PL 5, 1229Bしかし、おそらく誰かはこう言うだろう——我々が神々にいけにえやその他の供物を捧げるのは、我々の祈願によって、いわば神々を我々に親しい者としてもらい、繁栄をもたらし、災いを我々から遠ざけ、常に喜びのうちに生きさせ、悲しみを追い払い、偶然の巡り合わせから迫り来るものを退けてもらうためである、と。
Non exiguam curam locus iste desiderat, nec quod dicitur facile, tam consuetum est vel audiri, vel credi.
PL 5, 1229Bこの論点は、決して小さくない注意を要する。ここで言われていることは、そうたやすく聞き入れられたり信じられたりするのが常であるわけでもない。
Advolabit enim continuo universus ille doctissimorum chorus, qui asseverans et comprobans, fato fieri quaecumque fiunt: eripiat vobis e manibus opinionem istam, et inanibus vos urgeat persuasionibus fidere.
PL 5, 1229Bというのも、たちどころに、あの最も学識ある者たちの一団がこぞって飛びかかってきて、起こることはすべて運命によって起こるのだと強く主張し、論証し、諸君の手からその考えを奪い取り、空しい思い込みに信を置くよう諸君に迫るだろうからである。
Quidquid in mundo, inquiet, gestum est, geritur, et geretur, olim definitum et fixum est; habetque immobiles causas, per quas sibi res nexae inexpugnabilem conserant praeteritorum cum imminentibus necessitatem.
PL 5, 1229C彼は言うだろう——世界において行われたこと、行われつつあること、行われるであろうことは、すでにはるか昔に定められ、固定されている。それは動かすことのできぬ原因を持ち、その原因によって、互いに結び合わされた事物は、過ぎ去ったこととこれから迫り来ることとの間に、破ることのできぬ必然のつながりを結び合わせている、と。
Si definitum et fixum est, quid obtingere singulis mali debeat bonive, jam certum est. Quod si certum est et fixum, vacant omnia deorum auxilia, vacant odia, vacant benignitates.
PL 5, 1230Aもしそれが定められ、固定されているのなら、各人にどのような悪いこと、良いことが起こるべきかは、すでに確定している。もしそれが確定し、固定されているのなら、神々のあらゆる助力は空しく、憎しみも空しく、慈愛も空しいのである。
Tam enim praestare non possunt, id quod non postest fieri, quam prohibere, ne fiat id quod necesse est evenire: nisi quod validius premere opinionem istam si voluerint, quibunt: ut etiam ipsos deos frustra dicant a vobis coli, et supervacaneis supplicationibus adorari.
PL 5, 1230Aというのも、起こり得ないことを起こしてやることも、必然的に起こることが起こらぬよう妨げることも、神々にはひとしくできないからである——もっとも、この論をさらに強く押し進めようと望むなら、彼らはそうすることもできよう。すなわち、神々自身もまた、諸君によって空しく崇拝され、無用な祈願によって崇拝されているにすぎないのだ、と言うことも。
Cum enim ordinem vertere, et fatalia nequeant constituta mutare, quid rei, quid causae est fatigare, et obtundere eorum aures velle, quorum auxiliis nequeas supremis in necessitatibus fidere?
PL 5, 1230A神々が秩序を覆すことも、運命によって定められたことを変えることもできない以上、その助けを究極の必要のときに頼みとすることのできない者たちの耳を、疲れさせ、うるさく責め立てようとすることに、いったい何の意味が、何の理由があるだろうか。
Liber VII, Caput XI
第VII巻 第XI章PL 5, 1230APostremo si tristia atque importuna dii pellunt: si ea, quae sunt laeta atque amica, largiuntur: unde sunt mundo tanti, tamque innumerabiles miseri? unde tot infelices lacrymabilem vitam in extrema sorte ducentes? cur immunes a calamitatibus non sunt, qui momenta per singula, qui per puncta sacrificiis onerant atque accumulant aras?
PL 5, 1230A最後に、もし神々が悲しく苛烈な出来事を追い払い、喜ばしく好ましい出来事を与えてくれるのだとすれば、世にこれほど多くの、数えきれぬほどの不幸な者たちがいるのはなぜなのか。これほど多くの不運な者たちが、極限の境遇のうちに涙にくれる生を送っているのはなぜなのか。片時ごとに、瞬間ごとに、祭壇に犠牲を積み重ね、満載する者たちが、災いを免れずにいるのはなぜなのか。
Nonne alios, inquiunt, videmus ex illis domicilia esse morborum; extinctis luminibus, atque auribus obseratis, pedum carere processu, truncos sine manibus degere, incendiis, naufragiis, et ruinis mergi, obrui, confici: patrimoniis ab ingentibus evolutos mercenario sese labore fulcire: stipes emendicare supremas, exterminari, proscribi, semper esse in luctibus liberorum orbitatibus fractos: vexari per infortunia caetera, quorum species et formas nulla potest enumeratio definire?
PL 5, 1230B我々は目にしているではないか、と彼らは言う——彼らのうちのある者たちは病の巣窟であり、光を失い、耳を塞がれ、足の運びを欠き、手のない体幹のまま生き、火事や難破、崩落に呑まれ、埋もれ、滅ぼされる者たちであることを。莫大な家産を失い、雇われ仕事の労苦によって身を支える者たち、最後の施しを乞い求め、追放され、財産を没収され、常に子を失った悲しみに打ちひしがれている者たち、また、その種類も姿も、いかなる列挙をもってしても定め尽くすことのできない、その他の不運によって苦しめられている者たちのことを。
Quod utique non fieret, si propulsare, si flectere mala ista dii possent sacrorum meritis obligati. Nunc vero quia casibus nullus est in his locus, sed ineluctabili omnia necessitate confiunt, agit sese ordo praescriptus, et quod semel decretum est, perficit.
PL 5, 1230Cもし神々が、秘儀の功によって義務を負い、これらの災いを追い払い、あるいは逸らすことができるのであれば、こうしたことは決して起こらないはずである。しかし実のところ、これらのことに偶然の入り込む余地はまったくなく、すべては逃れがたい必然によって成し遂げられ、あらかじめ定められた秩序がみずから働き、いったん定められたことを成し遂げるのである。
Liber VII, Caput XII
第VII巻 第XII章PL 5, 1231AAut ingrati esse dicendi sunt coelites, si cum habeant jura prohibendi, patiuntur infelix genus tot poenis et calamitatibus implicari. Et fortasse aliquid dicant magnum, nec quod auribus debeat frustratoriis, levibus, et contemnentibus sumi.
PL 5, 1231Aあるいは、天上の神々は恩知らずであると言わねばならない——もし彼らが災いを防ぐ権能を持ちながら、不幸な人類がこれほど多くの罰と災難に巻き込まれるのを許しているのなら。そして、これはおそらく重大な言い分であり、いい加減な、軽々しい、あるいは蔑ろにする耳で受け取られるべきものではないだろう。
Quas tamen nos partes, quia res nimium longi est multique sermonis, inexplicatas transcurrimus atque intactas: solum illud posuisse contenti, inhonestas vos famas adjungere diis vestris, si eos aliter negatis praestare quae bona sunt, atque inimica transvertere, nisi prius empti capellarum fuerint atque ovium sanguine, et caeteris quae admoventur altaribus.
PL 5, 1231Aしかし、これらの論点は、あまりに長く多くの言葉を要する事柄であるため、我々は解き明かさず、手をつけないまま通り過ぎることにする。ただ、これだけを述べておくことで満足しよう——もし諸君が、神々は山羊や羊の血、その他祭壇に供えられるもので前もって買い取られなければ、良いことを与えることも、敵意あるものを逸らすこともしないと言うのなら、諸君は自分たちの神々に不名誉な評判を付け加えていることになる、と。
Indignum enim primum est, ut illa vis numinum sublimitasque coelestium beneficia credatur sua habere venalia, prius sumere, atque ita praestare.
PL 5, 1231Bというのも、まず第一に、神々のあの力と天上の崇高さが、自らの恩恵を売り物とし、先に受け取ってからそれを与えるのだと信じられるのは、恥ずべきことだからである。
Tum, quod foedius multo est, nisi acceperint, prodesse nulli, perpetique miserrimos discriminum subire fortunas, cum prohibere possint ac subvenire.
PL 5, 1231Bさらに、はるかに醜悪なことに、受け取らない限り誰にも益を与えず、防ぎ助けることができるにもかかわらず、人が悲惨きわまる危難の運命を耐え忍ぶままにしておく、ということになる。
Si ex duobus facientibus res sacras honestus unus et locuples, alter angusto lare, sed innocentia fuerit et probitate laudabilis: centum ille caedat boves, totidemque cum agniculis suis matres, thus pauper exiguum, et odoris alicujus unam concremet glebulam: nonne erit consequens, ut debeat credi, si modo nihil numina, nisi praemiis antecedentibus praestant, ut favorem suum et auxilium commodent locupleti, avertant a pauperculo lumina, quem restrictum non animus, sed familiaris rei necessitas fecit?
PL 5, 1231Bもし祭儀を行う二人のうち、一方が高潔で裕福であり、他方は貧しい家に住みながらも無垢と実直さで称えられる者であるとして——裕福な者は百頭の牛と、同じ数の子羊を連れた母羊を屠り、貧しい者はわずかな香と、何らかの香料のひとかけらを焚くだけだとすれば——もし神々が先立って与えられた報酬によってしか恵みを施さないのであれば、彼らが裕福な者に自らの好意と助けを与え、貧しい者からは目をそむける、と信じるべきことになるのではないか——その貧しさは、心の狭さによってではなく、家計の必要によって強いられたものであるにもかかわらず。
Ubi enim venalis et mercenarius dator est, ibi necesse est gratiam pro magnitudine muneris tribui, et eo inclinare suffragium, unde ad eum, qui praestat, mercedis plus multo, et indecorae corruptionis affluxerit.
PL 5, 1231Cというのも、与える者が売り物とし、金で雇われる者であるところでは、贈り物の大小に応じて恩恵が与えられ、より多くの報酬と不名誉な買収が与える者のもとへ流れ込む側へと、その支持が傾かざるを得ないからである。
Quid si populi rursus duo hostilibus dissidentes armis, sacrificiis paribus superorum locupletaverint aras, alterque in alterum postulent vires sibi atque auxilium commodari: nonne iterum necesse est credi, si praemiis sollicitentur, ut prosint, eos partes inter utrasque haesitare, defigi, nec reperire quid faciant, cum suas intelligant gratias sacrorum acceptionibus obligatas?
PL 5, 1232Aまた、もし敵対する武力で争う二つの民族が、等しい犠牲によって天上の神々の祭壇を潤し、互いに相手に対して自分への力と助けを与えるよう求めるとすれば——もし神々が益をもたらすために報酬によって動かされるのだとすれば、彼らは両陣営の間で立ち往生し、身動きが取れず、自分たちの好意が祭儀の受納によって義務づけられていると知りながら、何をすべきか見出せずにいる、と再び信じねばならないのではないか。
Aut enim auxilia hinc et inde praestabunt, id quod fieri non potest: pugnabunt enim contra ipsos se ipsi, contra suas gratias, voluntatesque nitentur: aut ambobus populis opem subministrare cessabunt, id quod sceleris magni est, post impensam acceptamque mercedem.
PL 5, 1232Aというのも、両方に助けを与えるとすれば、それは起こり得ないことである——彼らは自分自身に対して戦い、自らの好意と意志に逆らって力を尽くすことになるからである。あるいは、両方の民族への助力をやめてしまうとすれば、それは、支払われ受け取られた報酬の後にしては、大きな罪となるからである。
Itaque ergo ab diis longe infamia est ista tota pellenda: neque est omnino dicendum, praemiis eos ac mercedibus allici, bonas ut res conferant, dimoveantque contrarias, si modo dii veri sunt, atque in nominis hujus exceptione ponendi.
PL 5, 1232Aしたがって、この不名誉のすべては、神々から遠く退けられねばならない。もし彼らが真の神々であり、この名にふさわしいものとして位置づけられるべきであるならば、彼らが報酬と代価によって誘われ、良いことをもたらし、悪しきことを遠ざけるのだ、などとはまったく言うべきではないのである。
Aut enim fato fiunt, quaecumque fiunt, et ambitionis et gratiae nullus locus in diis est: aut si excluditur et ejicitur fatum, non est superae dignitatis, boni operis favorem et collatas munificentias venditare.
PL 5, 1232Bというのも、起こることはすべて運命によって起こるのであれば、神々のうちに野心や偏頗な好意の入り込む余地はない。あるいは、もし運命が排除され、退けられるのであれば、善き行いへの好意や、施した恩恵を売り物にすることは、崇高な威厳にふさわしいことではないからである。
Liber VII, Caput XIII
第VII巻 第XIII章PL 5, 1232BSatis, ut opinor, ostendimus, frustra diis immortalibus hostias rebus cum consequentibus admoveri: quod neque alantur his, neque ullam percipiant voluptatem, neque iras aut animos ponant, neque ut res tribuant faustas, neque ut abigant averruncentque contrarias.
PL 5, 1232B我々は、不死なる神々にいけにえとそれに伴う物が空しく捧げられていることを、十分に示したと思う。神々はそれによって養われることもなく、いかなる快楽を得ることもなく、怒りや激情を鎮めることもなく、それによって幸いなことを与えることも、災いを追い払い遠ざけることもしないのである。
Sequitur, ut illam quoque inspiciamus partem, quae ab nonnullis consueta est asseri, et causis cerimonialibus applicari. Aiunt enim sacra haec honorandis esse instituta coelestibus, et ea, quod faciant, honoris ergo facere, et his numinum potentias auctitare.
PL 5, 1232B次に、ある人々が常々主張し、祭儀の理由として当てはめてきたもう一つの論点も検討しなければならない。すなわち、これらの祭儀は天上の神々を敬うために定められたのであり、その行いは敬意のためになされ、それによって神威の力を増し加えるのだ、と彼らは言うのである。
Quid si similiter dicant evigilare sese, atque dormire, deambulare, subsistere, conscribere aliquid et lectitare, ut honorem diis habeant, et dignitatibus eos faciant ampliores? Quid enim cruore de pecorum?
PL 5, 1232Cもし彼らが同様に、神々を敬うため、また彼らの威厳をより大きくするために、自分たちが目覚め、眠り、歩き回り、立ち止まり、何かを書き記し、読み返すのだ、と言うとすれば、どうだろうか。家畜の血によって、いったい何が加わるというのか。
Quid sacrorum confectione de caetera superadditur his rei? quid apponitur atque adjicitur potestatis?
PL 5, 1233A祭儀の執行によって、それ以外の何がこの事柄に付け加えられるというのか。どのような権能が加えられ、増し加えられるというのか。
Etenim honos omnis, qui haberi ab aliquo dicitur, et reverentiae potioris attribui, relativi est ad alterum generis, et constans partibus duabus, ex concessione tribuentis, et amplificatione sumentis.
PL 5, 1233Aそもそも、誰かによって払われるとされ、より優れた敬意に帰せられる敬意はすべて、他者との関係に属する種類のものであり、二つの部分から成り立っている——それを捧げる者の譲歩と、それを受け取る者の高まりとである。
Ut si quispiam viso potentissimi nominis atque auctoritatis viro, via decedat, assurgat, caput revelet, vehiculoque desiliat: tum deinde salutet acclinis: ancillatum servuli pavibunda trepidatione imitatus: video, quid agatur in hujusmodi venerationis officio: summissione alterius datur alteri plurimum: efficiturque, ut videatur magnus, quem suspectio minoris extulerit, et suis anteposuerit rebus.
PL 5, 1233Aたとえば、誰かが、きわめて権勢と権威のある人物を見かけて、道を譲り、立ち上がり、頭を露わにし、乗り物から飛び降り、それから身をかがめて挨拶し、おびえ震える態度で下僕の卑屈な仕草を真似るとしよう。このような敬意の務めにおいて何が行われているかは明らかである——一方がへりくだることによって、他方に多くのものが与えられるのであり、下位の者の畏敬によって高く上げられ、自分自身のことよりも優先された者が、偉大に見えるようになるのである。
Liber VII, Caput XIV
第VII巻 第XIV章PL 5, 1233BSed concessio haec omnis, et honoris, de qua loquimur, attributio, solis habet in hominibus sedem: quos naturalis infirmitas, et amor in altioribus standi docet gaudere de fastibus, et aliorum comparationibus anteponi.
PL 5, 1233Bしかし、我々が語っているこの譲歩のすべて、そして敬意の付与は、ただ人間のうちにのみその座を持つ。生来の弱さと、より高い地位に立ちたいという欲求とが、人間に、尊大な態度を喜び、他者との比較において優位に置かれることを喜ぶよう教えるのである。
At quaero, in superis ubi est honoris locus, vel quas eis eminentias accedere sacrorum ex confectionibus invenitur? Augustiores, potentiores mactatis pecudibus fiunt: additur illis ex hoc quidquam, aut esse dii magis divinitate incipiunt ampliata?
PL 5, 1233Bだが、私は問う——天上の神々のうちに、いったいどこに敬意の座があるというのか。祭儀の執行によって、彼らにいかなる優越がもたらされると分かるというのか。家畜を屠ることによって、神々はより荘厳に、より強大になるのか。それによって彼らに何かが加わるのか、あるいは、その神性がより増し加えられて、いっそう神となり始めるのか。
Atqui ego contumeliae proximum, quinimmo esse plenam contumeliam judico, cum honorari ab homine deus dicitur, et muneris alicujus oblatione mactari.
PL 5, 1234Aしかし私は、神が人間によって敬われる、また何らかの供物の捧げものによって高められると言われるとき、それは侮辱に近い、いや、むしろ完全な侮辱であると判断する。
Etenim si honos auget, ejusque accumulat dignitatem, cui fuerit attributus, sequitur, ut auctior deus fiat ab homine, a quo fuerit munere et honoris collatione donatus: atque ita perducitur res eo, ut inferior deus sit, qui honoribus mactatur humanis; homo vero sublimior, qui auget potentiam numinis.
PL 5, 1234Aというのも、もし敬意がそれを受けた者を増し加え、その威厳を積み増すのであれば、供物と敬意の贈与によって恵まれた神は、それを与えた人間によって増し加えられる、ということになる。そしてこの論理は、人間の敬意によって高められる神のほうが劣った者であり、神威の力を増し加える人間のほうがより崇高な者である、という結論にまで至ってしまうのである。
Liber VII, Caput XV
第VII巻 第XV章PL 5, 1234AQuid ergo, inquiet aliquis, honorem diis dandum nullum esse omnino censetis? Si deos nobis proponitis tales, quales, si sunt, debent esse, quosque dicere nos omnes in istius nominis praedicatione sentimus, quemadmodum possumus honorem his non habere vel maximum; cum etiam colere homines potentioribus acceperimus imperiis, cujuscunque ordinis fuerint, cujuscumque fortunae?
PL 5, 1234A「それでは、諸君は神々にいかなる敬意も捧げるべきではないと考えるのか」と誰かは言うだろう。もし諸君が我々に対して、神々とは、もし実在するなら本来こうあるべきだという姿を示し、この名の宣言において我々すべてが感じ取っているとおりの神々を示すのであれば、我々はどうして彼らに最大級の敬意を払わずにいられようか——我々は、いかなる階級、いかなる境遇の者であれ、より大きな権勢を帯びた人間ですら敬うことを受け入れてきたのだから。
Quisnam iste est maximus? Officiosior multo, quam habetur a vobis, et potentiore in genere constitutus. Dicite, inquitis, quae sit opinio de diis digna, recta, et honesta, nec turpitudinis alicujus deformitate culpabilis.
PL 5, 1234Bその最大の敬意とは、いったいいかなるものか。それは、諸君が払っているものよりもはるかに務めに厚く、より力ある種類のうちに置かれた敬意である。さあ言ってみよ、と諸君は言う、神々についてどのような見解がふさわしく、正しく、また恥ずべき醜さの咎めを受けない見解であるかを。
Primum ut neque illos credas quidquam hominis habere consimile, nec quidquam expectare, quod sit ab se foris, atque extrinsecus veniens: tum quod saepius dictum est, non ardescere irarum flammis, non gestire corporea voluptate, non exambiri ut prosint, non praemiis ne noceant proritari, benignitatem et gratiam non habere venalem, non gaudere honore collato, non indignari et affici non dato; sed, quod rei divinae est proprium, sua se vi nosse, nec se alienis adulationibus aestimare.
PL 5, 1235Aまず第一に、神々が人間に似たものを何ひとつ持たないこと、また自分の外部から、外から来るものを何ら期待しないことを信じるべきである。次に、しばしば言われてきたとおり——怒りの炎に燃え上がることなく、肉体的な快楽に浮かれることなく、益をもたらすようにと機嫌を取られることもなく、害を加えぬようにと報酬で煽り立てられることもなく、慈愛と好意を売り物にすることもなく、捧げられた敬意を喜ぶこともなく、捧げられなかったことに憤り心を動かされることもない——そして、神的なものに固有のこととして、自らの力によって自らを知り、他者のへつらいによって自らの値打ちを測ることがない、ということである。
Et tamen, ut videamus istud, quod dicitur, quale sit, quod est istud honoris genus, vervecem, arietem, taurum dei sub ore connectere conspectuque in ejus occidere?
PL 5, 1235Aそれでも、言われていることがいかなるものかを見てみよう——去勢羊や牡羊、牡牛を神の口のもとに繋ぎ、その眼前で屠ることが、いったいいかなる種類の敬意だというのか。
Quod est honoris genus, deum invitare ad sanguinem, quem cum canibus videas eum sumere, atque habere communem? Quod est honoris genus, lignorum struicibus incensis coelum fumo subtexere, et effigies numinum nigrore offuscare ferali?
PL 5, 1235A神を血に招き寄せ、その血を犬どもと分かち合い、共に飲ませることが、いったいいかなる種類の敬意だというのか。積み上げた薪の山に火をつけ、天を煙で覆い、神々の像を陰惨な黒煙で曇らせることが、いったいいかなる種類の敬意だというのか。
Quod si ea, quae fiunt, propria vi pendere, non ante sumptis placet aestimationibus aestimare, arae istae, quas dicitis, altariaque haec pulchra infelicissimi animalium generis ustrinae, rogi sunt, et busticeta in opus structa foedissimum, atque in sedem fabricata foetorum.
PL 5, 1236Aもし、行われていることを、あらかじめ抱いた先入見によってではなく、それ自体の重みによって評価しようと望むならば、諸君が言うところのあの祭壇、この美しい祭壇なるものは、最も不幸な種類の生き物どもの焼き場であり、この上なく忌まわしい仕事のために築かれた葬りの火であり、悪臭の座として組み立てられた墓場なのである。
Liber VII, Caput XVI
第VII巻 第XVI章PL 5, 1236AQuid dicitis, o isti! ergone ille putor, qui ex coriis tollitur atque expirat ardentibus, qui ex ossibus, qui ex setis, ex agnorum lanitiis, gallinarumque de plumis, dei munus et honor est? mactaturque hoc illis, quorum templa cum adire disponitis, ab omni vos labe puros, lautos, castissimosque praestatis?
PL 5, 1236A諸君は何を言うのか、そこな者たちよ。それでは、燃える獣皮から立ちのぼり息絶える悪臭、骨から、剛毛から、子羊の毛から、雌鶏の羽毛から生じる悪臭が、神への供物であり敬意だというのか。そして、これが彼らに捧げられるというのか——その神殿に赴こうとするときには、諸君はあらゆる穢れから清められ、身を整え、この上なく浄い者であることを示すというのに。
Et quid esse his potest coinquinatius, infelicius, spurcius, quam si ita facti sunt sensus sui natura, ut in amoribus habeant tam saeva, sintque illis in voluptate putores: quos neque ipsi sacrificantes ferre, nec ingenuae sustinere tractos valeant per spiritum nares?
PL 5, 1236Aそして、これほど汚れ、これほど不幸で、これほど汚らわしいものが他にあり得ようか——もし神々が、その感覚の本性からして、これほど凄まじいものを好み、悪臭を快楽とするように作られているとすれば。しかもその悪臭たるや、犠牲を捧げる当人たちですら耐えがたく、息とともに吸い込まれれば、生まれの良い者の鼻も堪えられないほどのものなのだ。
Quod si animantium cruore honorari, et affici superiorum animos existimatis, cur non eis et mulos, et elephantos mactatis, et asinos? cur non et canes, ursos, et vulpes, et camelos, et belbas, et leones? et quoniam volucres bestiarum quoque in numeris ponitis, cur non vulturios, aquilas, ciconias, immussulos, buteones, corvos, accipitres, noctuas, cumque illis salamandras, natrices, viperas, solifugas?
PL 5, 1237Aしかし、もし諸君が、生き物の血によって天上の神々が敬われ、その心が動かされると考えるのであれば、なぜ諸君は彼らに騾馬や象、驢馬をも屠らないのか。なぜ犬や熊、狐、駱駝、猛獣〔底本は belbas。いかなる動物か定まらず、文脈から猛獣と解した〕、獅子をも屠らないのか。そして、諸君は鳥をも獣の数のうちに数えているのだから、なぜ禿鷲や鷲、鸛、みさご〔immussulos は猛禽の一種らしいが、同定は定かでない〕、ノスリ、烏、鷹、梟を、さらにはそれらとともにサラマンドラや水蛇、蝮、太陽蜘蛛をも屠らないのか。
Nempe subest et his sanguis, et consimili ratione vitali agitantur spiritu? Quid in illis majoris est operis, aut solertiae in his minus, ut ista non augeant, superorum illa amplificent dignitatem?
PL 5, 1237Aなるほど、これらの生き物にも血は流れており、同じような仕方で生命の息吹によって動かされているではないか。あちらの獣にはより大きな細工があり、こちらの獣には巧みさが乏しいとでもいうのか——こちらのものは神々の威厳を増し加えず、あちらのものだけがそれを増し加える、というほどに。
Quia rebus ex his, inquit, par est honorare coelestes, quibus ipsi alimur, sustentamur, et vivimus, et quas nobis ad victum sui numinis tribuere benignitate dignati sunt.
PL 5, 1237Aなぜなら、と彼は言う、我々自身がそれによって養われ、支えられ、生きているもの、すなわち神々が自らの神威の慈しみによって我々の糧として与えるにふさわしいと見なしたものによって、天上の神々を敬うのが道理にかなっているからだ、と。
Sed et cuminum, nasturtium, rapa, bulbos, apium, carduos, radices, cucurbitas, rutam, mentam, ocimum, pulejum, porrumque sectivum, iidem tribuere dii vobis, esseque in usibus vestris alimoniarum in parte jusserunt.
PL 5, 1238Aしかし、クミンや水芥子、蕪、球根野菜、セロリ、アザミ、根菜、瓜、ヘンルーダ、薄荷、バジル、ペニーロイヤル、そして刻みニラも、同じ神々が諸君に与え、諸君の糧の一部として用いるようにと命じたものである。
Quid ergo cessatis altaribus et haec dare, rebusque his omnibus cunilam superspergere bubulam, et acrimonias intermiscere ceparum?
PL 5, 1238Aそれならば、なぜ諸君はこれらをも祭壇に捧げず、これらすべての物に牛薄荷〔クニラ・ブブラ〕を振りかけ、タマネギの辛みを混ぜ入れることを怠っているのか。
Liber VII, Caput XVII
第VII巻 第XVII章PL 5, 1238AEcce si vos canes, necesse est enim quaedam fingi, perspici ut liquidius res possint, si, inquam, canes et asini, si motacillae cum his simul, si hirundines garrulae, pariterque cum his porci sensu aliquo humanitatis accepto, deos putarent atque existimarent vos esse: sacraque vobis intenderent honoris ergo facere, non ex materiis aliis, aliisque de rebus, sed quibus ali moris est illis, et naturali appositione fulciri: audire a vobis exposcimus, utrumne hunc honorem, an contumeliam potius esse judicaretis amplissimam: cum hirundines vobis muscas, motacillae caederent consecrarentque formiculas: cum altaribus vestris darent asini foenum, paleasque libarent: cum imponerent canes ossa, et humani stercoris proluviem concremarent: cum ad ultimum porculi coenum vobis profunderent ex volutabris horrentibus, lutosis et voraginibus sumptum?
PL 5, 1238A見よ、もし諸君が——事柄をより明瞭に見て取れるようにするためには、ある仮定を立てる必要があるので——もし、犬と驢馬が、そしてこれらとともにセキレイが、おしゃべりな燕が、これらと並んで豚までもが、いくらか人間らしい感覚を得て、諸君を神だと思い、そう見なしたとしたら。そして彼らが、敬意のために諸君に祭儀を捧げようとし、それを他の材料、他の物からではなく、彼ら自身が養われる習わしのもの、彼らの本性に合ったもので支えようとしたとしたら——そのとき、燕が諸君に蠅を、セキレイが蟻を屠って聖別し、驢馬が諸君の祭壇に干し草を供え、藁を灌ぎ、犬が骨を積み上げ、人の糞尿を焼いて捧げ、そして最後には、豚どもが身の毛もよだつ、泥にまみれた汚水溜めから汲んだ汚泥を諸君に注ぎかけたとしたら——これを、諸君が敬意と判断するか、それとも、この上ない侮辱と判断するか、諸君から聞かせてもらいたい。
Ita ergo non despui vestras inflammaremini dignitates, stercoribusque vos accipi inter atroces computaretis injurias?
PL 5, 1239Aそれでは、諸君の威厳が唾棄されることに諸君は怒り狂うのではないか。糞尿をもって遇されることを、むごい不正のうちに数え入れるのではないか。
Sed taurorum corporibus honoratis vos deos, et aliorum animantium caedibus: et quid hoc ab illo differt, cum et ipsa si nondum, mox tamen futura sunt stercora, et exigui temporis contracta interjectione putescant?
PL 5, 1239Aしかし諸君は、牡牛の体によって、また他の生き物の屠殺によって、神々を敬っている。だが、これがあれと何ら変わるところがあろうか——それらの供物とて、いまはまだそうでなくとも、やがて糞となるはずのものであり、わずかな時の経過のうちに腐り果てるのだから。
Denique desinite supponere aris ignem, jam profecto cernetis viscera illa taurorum sacra, quibus honor a vobis auctificatur deorum, fervescere vermibus et fluctuare, vitiare et corrumpere statum coeli, et ex odoribus morbidis regiones consauciare vicinas: quae si vobis praecipiant dii curam in vestram, in valetudinem vertere; prandia inde, vel coenas solemni ex more conficere, longe fugiatis, execratique odoris genus veniam poscatis a superis, facturosque vos eis numquam talia sacra juretis.
PL 5, 1239B試しに、祭壇に火をくべるのをやめてみるがよい。そうすれば諸君はまさしく目にするだろう——諸君によって神々の敬意が増し加えられるとされるあの牡牛の聖なる臓物が、蛆虫にたかられて煮えたぎり、波打ち、天の状態を損ない腐らせ、病を招く臭気によって近隣の地方を傷つけるさまを。そしてもし神々が、それらを諸君自身の用と健康のために役立てるよう、すなわちそこから慣例に従って昼食や晩餐をこしらえるよう諸君に命じるならば、諸君は遠く逃げ去り、その呪わしい臭気の類を忌み嫌い、天上の神々に赦しを乞い、二度とそのような祭儀を彼らに行わないと誓うことだろう。
Ita istud non ludere est, non confiteri, non pandere, quid sit deus nescire, nec cui potentiae debeat nominis hujus vis subdi, appellatioque supponi?
PL 5, 1240Aそれでも、これは戯れではないのか。神とは何であるかを知らず、この名の力がいかなる権能に服し、いかなる呼び名に置かれるべきかを分かっていないことを、告白し、露わにしているのではないか。
Cibis novis auctificatis deos, nidoribus cohonestatis et succis: et quia vobis jucunda et grata sunt ea, quae vos alunt, deos etiam creditis in eorum affluere voluptates, latratorum et canum ritu ossis saevitias ponere, atque alludere porrigentibus saepius?
PL 5, 1240A諸君は新たな食物によって神々を増し加え、香気と肉汁によって神々に栄誉を添える。そして、諸君を養うものが諸君にとって快く好ましいがゆえに、神々もまたそれらの快楽に浸り、吠える犬どもの流儀そのままに骨をめぐる猛々しさを鎮め、差し出す者にしばしば戯れかかるものだ、と信じているのだろうか。
Liber VII, Caput XVIII
第VII巻 第XVIII章PL 5, 1240AEt quoniam nobis in manibus hostiarum sermo versatur: quae causa, quae ratio est, ut cum dii immortales, sint enim et per nos licet, quicumque esse creduntur, sint unius sententiae, vel unius debeant esse naturae, generis, et qualitatis unius, non omnibus omnes hostiis, sed quibusdam quidam sacrorum mulceantur legibus?
PL 5, 1240Aさて、我々の手にあるのはいけにえについての議論であるので、次のことを問う。不死なる神々は——我々にとっても、いかなる者と信じられていようと構わないのだが——一つの判断を共にし、あるいは一つの本性、一つの種族、一つの性質を具えているべきであるのに、なぜすべての神々がすべてのいけにえによって宥められるのではなく、ある神々だけが特定の祭儀の掟によって宥められるのか。その理由は何であり、根拠は何であるのか。
Quae est enim causa, requiram, ut eadem rursus ut ille tauris deus, haedis alius honoretur, aut ovibus: hic lactentibus porculis, alter intonsis agnis: hic virginibus buculis, capris ille cornutis: hic sterilibus vacculis, at ille incientibus scrofis: hic albentibus, ille tetris, alter feminei generis, alter vero animantibus masculinis?
PL 5, 1240B私は改めて問おう。いかなる理由によって、ある神は牡牛によって、別の神は仔山羊によって、あるいは羊によって敬われるのか。ある神は乳飲み仔豚によって、別の神は毛を刈られていない仔羊によって。ある神は処女の若牝牛によって、別の神は角ある牝山羊によって。ある神は不妊の若牝牛によって、また別の神は孕んだ牝豚によって。ある神は白い動物によって、別の神は黒い動物によって、ある神は雌の種類によって、また別の神は雄の生き物によって〔敬われるのか〕。
Si enim honoris et reverentiae causa mactantur diis hostiae, quid refert aut interest, cujus animalis e capite luatur hoc debitum, cujus ira offensioque ponatur?
PL 5, 1241Aもし、いけにえが神々のために敬意と崇敬のゆえに屠られるのであれば、いかなる動物の首をもってこの負債が払われようと、いかなる動物によって怒りと不興が鎮められようと、何の違いがあり、何の関わりがあろうか。
An numquid alterius alteri minus gratior et jucundior sanguis est? alter vero alterius voluptatem infundit et gaudium? aut, ut fieri moris est, observationis alicujus et religionis metu ille caprina abstinet se earne, porcinum alius execratur attactum, huic ovilia foetulenta sunt viscera; ac, ne stomachum fatiget invalidum, hic bubulam duritiem vitat, et lactentium lenitatem, quo digerat expeditius, sumit?
PL 5, 1241Aそれとも、ある動物の血は、他の神にとってはさほど快く喜ばしくないというのか。それとも、一方の血は他方の神に快楽と喜びを注ぎ込むというのか。あるいは、慣例として行われるとおり、ある種の遵守と宗教的な畏れのゆえに、ある神は山羊の肉を断ち、別の神は豚に触れることを呪い、ある神には羊の内臓が生ぐさくてかなわず、また、弱った胃を疲れさせぬために、ある神は牛肉の硬さを避け、より容易に消化できるようにと乳飲み仔の柔らかさを選び取るというのか。
Liber VII, Caput XIX
第VII巻 第XIX章PL 5, 1241ASed erras, inquit, et laberis: nam diis feminis feminas, mares maribus hostias immolare, abstrusa et interior ratio est, vulgique a cognitione dimota.
PL 5, 1241Aしかしお前は誤り、踏み外している、と彼は言う。女神たちには雌のいけにえを、男神たちには雄のいけにえを捧げることには、隠された奥深い理由があり、それは民衆の理解の及ばぬところにあるのだ、と。
Non inquiro, non exigo, quid sacrorum praecipiant, vel quid contineant leges; sed si vicerit ratio, atque obtinuerit veritas, differentiam generum nullam in diis esse, neque ullis sexibus eos esse discretos: nonne solvi necesse est rationes has omnes, et stultissimis creditas opinationibus comprobari, inveniri?
PL 5, 1241B私は、祭儀の掟が何を定め、法が何を含んでいるかを、探求も要求もしない。しかし、もし理性が打ち勝ち、真理が確立して、神々のうちには性の区別がなく、いかなる性によっても彼らが分かたれてはいないということが明らかになるならば、これらすべての理屈は解体され、この上なく愚かな臆見に基づくものであると証明され、見出されねばならないのではないか。
Sapientium virorum non advocabo sententias, qui risum nequeunt continere, cum discrimina sexuum diis audiunt immortalibus attributa: unoquoque ab hominum quaero, an ipse apud se credat, sibique ipse persuadeat, distinctum esse deorum genus, mares ac feminas hos esse, et ad generandos foetus convenientium membrorum dispositione formatos?
PL 5, 1242A私は、性の区別が不死なる神々に帰されると聞いて笑いを抑えられない賢者たちの見解を持ち出しはしない。私は各々の人間に問う——その者自身が、神々の種族には区別があり、彼らは男性であり女性であって、子を生むのにふさわしい器官の配置によって形づくられている、と自ら信じ、自ら得心しているのかどうかを。
Sed si sexibus sexus pares, id est feminas feminis, mares autem hostias diis maribus immolari sacrificiorum jura praescribant: quae in coloribus ratio est, ut merito his albas, illis tetras conveniat nigerrimasque mactari?
PL 5, 1242Aしかし、もし犠牲の掟が、性に性を対応させて——すなわち女神たちには雌のいけにえを、男神たちには雄のいけにえを——捧げるべしと定めるのであれば、色についてはいかなる理由があって、この神には白いものが、あの神には黒く、この上なく暗いものが屠られるのがふさわしいとされるのか。
Quia superis diis, inquit, atque ominum dexteritate pollentibus color laetus acceptus est, ac felix hilaritate candoris. At vero diis laevis, sedesque habitantibus inferas color furvus est gratior, et tristibus suffectus e fucis.
PL 5, 1242Aなぜなら、天上の神々、そして吉兆の力に富む神々には、明るい色が受け入れられ、白さの晴れやかさによって幸いをもたらす色が受け入れられるからだ、と彼は言う。しかし、不吉な神々、冥界の座に住まう神々には、暗い色、悲しみに染まった色がより快いのだ、と。
Sed si rursus obtinuerit ratio, inferorum penitus cassum esse nomen et vacuum, neque ulla sub terris regna esse domiciliaque Plutonia, opinionem necesse est id quoque frustrari, quam super atris pecudibus habetis, divisque subterreis.
PL 5, 1242Bしかし、もし今度は、冥界という名がまったく空虚で中身のないものであり、地の下にはいかなる王国もプルートーの住まいも存在しないという理屈が打ち勝つならば、諸君が黒い家畜と地下の神々について抱いているその考えもまた、無に帰さねばならない。
Quod si inferi nulli sunt, deos etiam Manium necesse est esse nullos. Fieri enim qui potest, ut cum loca sint nulla, eorum, quae non sunt, ulli perhibeantur esse cultores?
PL 5, 1243Aそして、もし冥界というものが存在しないのならば、マネスの神々もまた存在しないはずである。なぜなら、場所が存在しないのに、存在しないものの崇拝者が存在すると言われることが、いかにしてありえようか。
Liber VII, Caput XX
第VII巻 第XX章PL 5, 1243ASed assentiamur, ut vultis, et esse inferos, et esse manes, et habitare nescio quos in his deos hominibus minus faustos, et tristioribus praepositos rebus; et quae causa, quae ratio est, ut tetrae his hostiae, nigerrimique admoveantur coloris? quia nigra nigris conveniunt, et tristia consimilibus grata sunt.
PL 5, 1243Aしかし、諸君が望むとおりに、我々は同意しよう——冥界が存在し、マネスが存在し、そこには人間にとってあまり幸運ではない、より陰惨な事柄を司る、名も知らぬ神々が住んでいる、と。それならば、いかなる理由、いかなる根拠によって、これらの神々には陰惨な、この上なく黒い色のいけにえが差し向けられるのか。黒いものは黒いものにふさわしく、陰惨なものは似たものにとって快いから、というのか。
Quid ergo? non videtis, ut vobiscum et nos stolide similiterque laudamus, albas esse hostiarum carnes, ossa, dentes, pinguitias, omenta cum cerebris, mollesque in ossibus medullas? Sed vellera nigra sunt, nigraeque animantium setae.
PL 5, 1243Aそれでは、どうか。諸君とともに我々も愚かしくも同様に讃えるように、いけにえの肉は白く、骨も、歯も、脂肪も、脳とともにある網脂も、骨の中の柔らかい髄も白いということに、諸君は気づかないのか。しかし、毛皮は黒く、生き物の剛毛もまた黒いのだ。
Solas ergo immolate diis lanas, vulsasque ex hostiis setulas, relinquite infelicissimas pecudes spoliatas licet ac tonsas, coeli animam ducere, et pastibus innocentissimas incubare.
PL 5, 1243Bであれば、神々にはただ羊毛のみを、いけにえから毟り取った剛毛のみを捧げるがよい。そして、この上なく不幸な家畜どもを、たとえ毛を剥がれ刈られようとも、生かしたままにして、天の息を吸わせ、この上なく無垢な姿で牧草に伏させるがよい。
Quod si grata numinibus inferis ea, quae sunt nigra, furvique existimatis coloris; cur non omnia caetera, quae illorum inferre sacrificiis moris est, sint nigra et fumigata, tetreque ut colorata curatis?
PL 5, 1243Bもし、黒いもの、暗い色のものが冥界の神威にとって快いと諸君が考えるならば、なぜ諸君は、彼らの犠牲に供するのが慣わしであるその他のすべてのものをも、黒く、煤けたものとし、陰惨な色に染めるよう取り計らわないのか。
Inficite thura, si dantur: salsas fruges, atque universa libamina, lacti, oleo, sanguini, hic ponat ut purpureum colorem, illa ut sint lurida, fuliginem infundite cum favillis.
PL 5, 1243B香を捧げるのであれば、それを染めるがよい。塩を混ぜた穀物も、あらゆる灌奠もそうするがよい。乳にも、油にも、血にも、煤を灰とともに注ぎ込むがよい——血はその紫の色を捨て、他のものは土気色になるように〔hic ponat ut … illa ut sint lurida は構文が取りにくい。hic を血、ponat を色を捨てる意と取った〕。
Quod si vobis religio nulla est, alba quaedam ferre, et suos retinentia candores: ipsi vestras religiones rationesque dissolvitis, cum sacrorum in opere nihil unum, perpetuumque servatis.
PL 5, 1243Cもし、白いものを、その白さを保ったままで捧げることに、諸君にとって何の宗教上のためらいもないのならば、諸君自身が、自分たちの宗教と理屈とを崩しているのだ。祭儀の実践において、統一された、一貫したものを何ひとつ守っていないのだから。
Liber VII, Caput XXI
第VII巻 第XXI章PL 5, 1244ASed et illud hoc loco consentaneum est ex vobis addiscere: si caper caedatur Jovi, quem patri solemne est Libero, Mercurio mactari: aut bos si sterilis Unxiae, quam Proserpinae tribuitis, quo ritu atque observatione praecipitur: quid facinoris in hoc erit, quid malorum, scelerisve contractum; cum nihil intersit obsequii, cujus animalis e capite honorarium istud debitum compleatur?
PL 5, 1244Aしかし、この場でもまた、諸君から学ぶのがふさわしいことがある。もし山羊がユピテルのために屠られるならば——リベル・パテルやメルクリウスに屠るのが慣例となっているその山羊が——あるいは、もし不妊の牛が、諸君がプロセルピナに帰しているウンクシアのために、定められた儀礼と遵守に従って〔屠られるならば〕、そこにいかなる凶行が、いかなる害悪が、あるいはいかなる罪が生じるというのか。崇敬の点では、いかなる動物の首によってこの敬意の負債が果たされようと、何の違いもないというのに。
Confundi haec, inquit, fas non est, nec piaculi parvi est, officia rituum procurationemque miscere. Causam oro edissere. Quia generis certi hostias certis jus est consecrare numinibus, certaque est supplicamenta praestari.
PL 5, 1244Aこれらを混同することは許されておらず、儀礼の務めとその執行とを混ぜ合わせることは、些細な罪ではない、と彼は言う。頼むから、その理由を詳しく説き明かしてくれ。——なぜなら、特定の種類のいけにえを特定の神威に捧げることが定めであり、特定の祈願が捧げられるべきだからだ、と。
Et quae iterum causa est, ut generis certi hostias certis jus sit consecrare numinibus, certaque et supplicamenta praestari? et hoc enim jus ipsum debet habere suam causam, certisque ab rationibus exoriri, duci. Antiquitatem, consuetudinemque dicturus es?
PL 5, 1244Bそれでは重ねて問うが、特定の種類のいけにえを特定の神威に捧げることが定めであり、特定の祈願が捧げられるべきであるとする、その理由は何であるのか。というのも、この定めそのものもまた、自らの理由を持ち、確かな根拠から生じ、導かれるはずだからである。お前は、古さと慣習を語ろうとするのか。
Hominum mihi scita pronuntias, et caeci animalis inventa. Ego autem, cum postulo causam mihi depromi, audire desidero, aut coelo aliquid lapsum, aut quod magis res poscit, quid applicitum Jupiter ad tauri habeat sanguinem, ut ei debeat immolari, non debeat Mercurio, Libero?
PL 5, 1244Bそれではお前は、人間の定めと、盲目な生き物の考案とを、私に告げているにすぎない。しかし私は、理由を明らかにするよう求めるとき、天から何かが降ったのか、あるいは事柄がより求めているように、ユピテルが牡牛の血に対していかなる関わりを持っているがゆえに、それが彼に捧げられるべきであって、メルクリウスやリベルに捧げられるべきでないのか、ということを聞きたいのだ。
Aut natura quae capri est, ut his rursus accommoda, Jovialibus conveniens sacrificiis non sit?
PL 5, 1244Bあるいは、山羊の本性がいかなるものであるがゆえに、それがこれらの神々にはふさわしくとも、ユピテルの犠牲にはふさわしくないというのか。
Animalium facta est inter deos divisio, transactionis alicujus pactione convenit, ut ille contineret ab hujus se hostia? hic ut usurpare desineret alieni sanguinis jura? an, ut zelotypi pusiones, communicare gustatum suarum pecudum nolunt? aut, ut gentibus fieri moris diversissimi fama est, quae habentur his esui, aliarum eadem rejiciuntur ab victibus?
PL 5, 1244C神々のあいだで動物の分配が行われたとでもいうのか。ある取り決めの契約によって、一方の神は他方のいけにえから手を引き、他方の神は他人の血への権利を専有することをやめる、と合意されたのか。それとも、嫉妬深い子供のように、自分たちの家畜の味を分かち合おうとしないのか。あるいは、諸国民のあいだに、まことに多様な慣習があると伝えられるように——ある民には食用とされるものが、他の民の食卓からは同じように退けられる、というのと同じことなのか。
Liber VII, Caput XXII
第VII巻 第XXII章PL 5, 1245AErgo si haec cassa sunt, nec rationis alicujus habentia firmitatem, sacrificiorum et ipsa inanis est ratio.
PL 5, 1245Aしたがって、もしこれらのことが空虚であり、いかなる理屈の確かさも持たないのであれば、犠牲そのものの理屈もまた空しいものである。
Etenim qui potis est habere idoneam id, quod sequitur, causam, cum ipsum illud primum, a quo defluit secundum, inanissimum esse reperiatur et vacuum, et nulla soliditate firmatum?
PL 5, 1245Aなぜなら、後に続くものが適切な理由を持つことなど、いかにしてありえようか——それが流れ出るところの、その第一のものそのものが、この上なく空虚で虚しいものであり、いかなる確かさによっても支えられていないと見出されているのに。
Telluri, inquiunt, matri scrofa inciens immolatur et foeta, at Minervae virgini virgo caeditur vitula, nullis umquam stimulis, nullius operis exercitata conatu.
PL 5, 1245A母なるテルスには孕んだ、子を持つ牝豚が捧げられ、処女なるミネルウァには、いかなる棒でも決して駆られたことなく、いかなる労働の務めにも慣らされたことのない処女の若牝牛が屠られる、と彼らは言う。
Atquin nos arbitramur, nec virginem virgini oportuisse mactari, ne virginitas violaretur in pecude, qua dea plurimum pollet: nec Telluri gravidas atque foetas ob honorem foecunditatis ipsius, quam cuncti expetimus et optamus inextinguibili semper virginitate procedere.
PL 5, 1245Bしかし我々はむしろ、こう考える。処女なる女神には処女の獣が屠られるべきではなかった、その神が何よりも卓越しているところの童貞性が、家畜のうちで汚されることのないように。またテルスにも、孕んだ、子を持つ獣が、その豊穣そのものへの敬意のために屠られるべきではなかった——我々すべてが、その豊穣が尽きることのない童貞性のうちに常に進み行くことを求め、願っているのだから。
Nam si, quia virgo Tritonia est, idcirco ei convenit virgines hostias immolari: et quod Tellus est mater, consimiliter gravidis accipienda est scrofis; ergo et musicis Apollo, quod musicus: et quod medicus Aesculapius, medicis: et quod faber Vulcanus est, fabris: et quod Mercurius eloquens, eloquentibus debet disertissimisque mactari.
PL 5, 1245Bなぜなら、もしトリトニア(ミネルウァ)が処女であるがゆえに、彼女には処女のいけにえが捧げられるのがふさわしいとし、またテルスが母であるがゆえに、同様に孕んだ牝豚を受け取るべきだとするならば——アポロは音楽家であるから音楽家を、アエスクラピウスは医者であるから医者を、ウルカヌスは職人であるから職人を、メルクリウスは雄弁であるから雄弁でこの上なく弁の立つ者を、それぞれいけにえとして屠らねばならないことになろう。
Quod si dicere istud insanum est, aut, ut mediocriter pronuntiem, brutum: multo illud majoris amentiae est foetas jugulare Telluri, quod sit foetibus gravior: Minervae castas et virgines, quod, sit pura, virginitatis intactae.
PL 5, 1245Bしかし、もしそう言うことが狂気の沙汰であり、控えめに言っても愚劣であるとするならば、テルスが子を宿すことに富むからといって、子を宿した獣をテルスのために屠り、ミネルウァが清らかで、汚れなき童貞性のゆえに純粋であるからといって、貞潔で処女なる獣を彼女のために屠ることは、はるかに大きな狂気である。
Liber VII, Caput XXIII
第VII巻 第XXIII章PL 5, 1246ANam quod dici a vobis accipimus, esse quosdam ex diis bonos, alios autem malos, et ad nocendi libidinem promptiores: illisque ut prosint, his verone noceant, sacrorum solemnia ministrari: quanam istud ratione dicatur, intelligere confitemur non posse.
PL 5, 1246A諸君が語るのを我々が聞くところによれば、神々のうちにはある者は善く、また別の者は悪しく、害を加えたいという欲望に傾きやすい者があり、前者には益をもたらすために、後者にはまさしく害を加えぬように〔底本は verone。vero ne と読む〕と、祭儀の厳粛な務めが捧げられる、という。しかし、これがいかなる理屈によって言われているのか、我々には理解できないと告白せざるをえない。
Nam deos benignissimos dicere, lenesque habere naturas, et sanctum, et religiosum, et verum est: malos autem et laevos, nequaquam sumendum est auribus, ideo quoniam divina illa vis ab nocendi procul est dimota et disjuncta natura.
PL 5, 1246Aというのも、神々をこの上なく慈愛深く、柔和な本性を持つ者と言うことは、聖なることであり、敬虔なことであり、真実であるからだ。しかし、彼らを悪しく不吉な者と言うことは、決して耳に入れるべきではない。なぜなら、あの神的な力は、害を加える本性から遠く隔てられ、切り離されているからである。
Quidquid autem potis est causam calamitatis inferre, quid sit primum videndum est, et ab dei nomine longissima debet differitate seponi.
PL 5, 1246Aしかし、災いの原因をもたらしうるものが何であれ、それがまず何であるかが見究められねばならず、神という名からは、この上なく大きな隔たりをもって遠ざけられねばならない。
Itaque ut vobis commodemus assensum, dextrarum sinistrarumque rerum deos esse fautores: ulla nec sic ratio est cur alios alliciatis ad prospera, alios vero, ne noceant, sacrificiis, commulceatis et praemiis.
PL 5, 1246Aしたがって、我々が諸君に同意を与え、吉事と凶事とを司る神々があるということを認めたとしても、それでもなお、なぜ諸君が一方の神々を幸いのために誘い込み、他方の神々を害を加えぬようにと、犠牲と褒賞によって宥めるのか、その理由はまったく存在しない。
Primum, quod dii boni male non queant facere, etiam si nullo fuerint honore mactati: quidquid enim mite est placidumque natura, ab nocendi procul est usu et cogitatione discretum: malus vero comprimere suam ferociam nescit, quamvis gregibus mille, et millealliciatur altaribus: neque enim in dulcedinem vertere amaritudo se potest: aut ariditas in humorem, calor ignis in frigora: aut quod rei cuicumque contrarium est, id quod sibi contrarium est, in suam sumere, atque immutare naturam.
PL 5, 1246B第一に、善き神々は、たとえいかなる栄誉をも献げられなかったとしても、悪をなすことができない。なぜなら、本性において穏やかで柔和なものはすべて、害を加える習いと考えからは遠く隔てられているからである。しかし悪しき神は、たとえ千の群れによって、千の祭壇によって誘われようとも〔底本は millealliciatur。mille alliciatur と読む〕、自らの獰猛さを抑えることを知らない。苦みが甘みへと転じえないように、乾いたものが湿ったものへ、火の熱が寒さへと転じえないように、あるいは、あるものに反するものが、自らに反するものを自らの本性のうちに取り込み、これを変えてしまうことができないのと同じである。
Ut si manu viperam mulceas, venenato blandiaris aut scorpio: petat illa te morsu, hic contractus aculeum figat: nihilque illa prosit allusio, cum ad nocendum res ambae non stimulis exagitantur irarum, sed quadam proprietate naturae.
PL 5, 1246Bたとえば、手で毒蛇を撫でようとも、毒を持つサソリにへつらおうとも——前者は噛みつこうとお前を襲い、後者は身を縮めて針を突き刺すであろう。そのような戯れは何の益にもならない。なぜなら、この両者が害を加えるのは、怒りの刺激によって駆り立てられるからではなく、ある種の本性の固有性によるものだからである。
Ita nihil prodest promereri velle per hostias deos laevos, cum sive illud feceris, sive contra non feceris, agant suam naturam, et ad ea, quae facti sunt, ingenitis legibus, et quadam necessitate ducantur.
PL 5, 1247Aそれゆえ、いけにえによって不吉な神々の歓心を得ようとしても、何の益にもならない。お前がそうしようと、あるいは逆にそうしまいと、彼らは自らの本性のままにふるまい、生まれつきの法則と、ある種の必然性とによって、自らがそのために造られたその働きへと導かれるからである。
Quid quod isto modo utrique dii desinunt esse suis in viribus, et suis in qualitatibus permanere.
PL 5, 1247Aさらに言えば、このようなあり方では、いずれの神々も、自らの力のうちにあり続けること、自らの性質のうちにとどまり続けることをやめてしまう。
Nam si bonis ut prosint, res divina conficitur, aliis autem, ne noceant, iisdem rationibus supplicatur: sequitur, ut intelligi debeat, nihil dexteros profuturos, nulla si acceperint munera: malos autem si acceperint, nocendi posituros mentem, fierique ex hoc bonos: atque ita perducitur res eo, ut neque hi dexteri, neque illi sint laevi, aut quod fieri non potest utrique ipsi sint dexteri, et utrique iterum laevi.
PL 5, 1247Aというのも、もし善き神々が益をもたらすようにと祭儀が行われ、他の神々が害を加えぬようにと、同じ理屈によって嘆願がなされるのであれば、次のように理解せざるをえないことになる。すなわち、吉なる神々は、何の贈り物も受け取らなければ、何ら益をもたらさないであろうし、悪しき神々は、贈り物を受け取れば、害を加える意志を捨て、そのことによって善き者になるであろう、と。そしてこのように事は運ばれ、吉なる神々も凶なる神々も、もはやそのいずれでもなくなるか、あるいは、あり得ぬことだが、両者ともに吉であり、また両者ともに凶である、ということになってしまう。
Liber VII, Caput XXIV
第VII巻 第XXIV章PL 5, 1248AEsto, concedatur infelicissimas pecudes non sine aliquo religionis officio divorum apud templa mactari, et quod ex usu consuetudinis factum est, rationis alicujus causam aliquam continere: sed si magnificum videtur, atque amplum, jugulare diis tauros, si illibata, si solida concremari animantium viscera, quid sibi reliqua haec volunt magorum cohaerentia disciplinis, quae in sacrorum reconditis legibus pontificalia restituere mysteria, et rebus inseruere divinis?
PL 5, 1248Aよかろう、この上なく不幸な家畜どもが、神々の神殿のもとで、いくばくかの宗教上の務めを伴わずに屠られるのではないということ、そして慣習の用いから生じたことには、何らかの理屈の根拠が含まれているということを、認めるとしよう。しかし、もし牡牛を神々のために屠ること、生き物の内臓を損なわれぬまま、丸ごと焼き尽くすことが、壮麗で崇高なことと見えるのであれば、それら以外に残るこれらのもの——魔術師たちの教えに結び付き、祭儀の秘められた掟のうちに大神官団の密儀を復活させ、神事のうちに紛れ込ませたもの——は、いったい何を意図しているのか。
Quid inquam, sibi haec volunt, apexanes, hirciae, silicernia, longavi? quae sunt nomina, et farciminum genera, hirquino alia sanguine, comminutis alia inculcata pulmonibus.
PL 5, 1248A私は言う、これらは、アペクサネス、ヒルキアエ、シリケルニウム、ロンガウィ——いったい何を意味するのか。これらは名称であり、腸詰めの類であって、あるものは山羊の血によって、あるものは刻んだ肺を詰め込んで作られる。
Quid taedae? quid naeniae? quid offae? non vulgi, sed quibus est nomen appellatioque penitae: ex quibus quod primum est, in exiguas arvina est miculas, catillaminum insecta de more: quod in secundo situm est, intestini est porrectio, per quam proluvies editur; succis perexsiccata vitalibus: offa autem penita est, cum particula visceris cauda pecoris amputata.
PL 5, 1249A「タエダ」とは何か〔taedae は通常の語義(松明)ではありえず、直後の説明から供物の名と取った〕。「ナエニア」とは何か。「オッファ」とは何か——それも民衆の言う類のものではなく、「ペニタ」という名と呼び名を持つものである。そのうち第一のものは、脂肪を細かい小片にしたもので、「カティッラメン」の慣わしにならって刻まれる。第二の位置にあるものは、腸を引き伸ばしたもので、それを通して排出物が出るものであり、生命の汁をすっかり抜き取られて乾かされている。そして「オッファ・ペニタ」とは、臓物の一片を付けたまま切り取られた家畜の尾のことである。
Quid polimina? quid omenta? quid palasea, sive, ut quidam cognominant, plasea? ex quibus est nomen omenti pars quaedam; quo receptacula ventrium circumretita finiuntur. Bovis cauda est plasea, siligine et sanguine delibuta.
PL 5, 1249Aポリミナとは何か。腸間膜とは何か。パラセア、あるいはある者たちがそう呼ぶようにプラセアとは何か——これらのうち、腸間膜という名は、腹の中身を網状に包んで閉じ込めるある部分を指す。プラセアとは、上質の小麦粉と血にまみれた牛の尾のことである。
Polimina porro sunt ea, quae nos proles verecundius dicimus: a vulgaribus autem assolent cognomine testium nuncupari.
PL 5, 1249Bさて、ポリミナとは、我々が慎み深く「子種」と呼ぶもの——すなわち、俗な者たちが「睾丸」という名で呼び慣わしているものである。
Quid fitilla, quid frumen, quid africia, quid gratilla, catumeum, conspolium, cubula? ex quibus duo, quae prima, sunt pultium nomina, sed genere et qualitate diversa.
PL 5, 1250Aフィティッラとは何か、フルーメンとは何か、アフリキアとは何か、グラティッラ、カトゥメウム、コンスポリウム、クブラとは何か——これらのうち最初の二つは、粥の名であるが、種類と性質を異にする。
Series vero, quae sequitur, liborum significantias continet: et ipsis non est una eademque formatio.
PL 5, 1250Aしかし、これに続く一連のものは、供物菓子(リブム)の意味を含んでおり、それら自体にも一様に同じ形はない。
Non enim placet carnem strebulam nominare, quae taurorum e coxendicibus demitur, pulpamenta non assa, quae in verubus exta sunt, animata prius et torrefacta carbonibus: non salsamina denique, quae sunt una commixtio quadrinis copulata de frugibus.
PL 5, 1250A牡牛の腰から切り取られる肉を「ストレブラ」と呼ぶことも、私の望むところではない。串に刺された臓物であって、あらかじめ息を通わされ、炭火で炙り焼かれたものを「プルパメンタ」と呼ぶことも、そして最後に、四種の穀物を組み合わせた一つの混合物を「サルサミナ」と呼ぶことも、同じく望まない。
Non similiter fendicas, quae et ipsae sunt hirae, quas plebis oratio ilia solet, cum eloquitur, nuncupare. Non ratione eadem aerumnas, quae sunt prima in gurgulionibus capita, quae dejicere cibos et referre natura est ruminatoribus saeculis.
PL 5, 1250A同様に、「フェンディカエ」——それ自体「ヒラエ」でもあり、民衆の言い回しでは、口にするとき「腸」と呼び慣わされているもの——も〔名づけたくはない〕。同じ理屈で、「アエルムナエ」——喉の先端にある部分であり、反芻する家畜〔底本は ruminatoribus saeculis。saeculis は意味が取れないので、文脈から家畜と解した〕にとって、食物を呑み下し、また吐き戻すのが本性であるもの——も〔名づけたくはない〕。
Non magmenta, non augmina, non mille species, vel farciminum, vel fitillarum, quibus nomina indidistis obscura, vulgoque ut essent augustiora, fecistis.
PL 5, 1251A「マグメンタ」も、「アウグミナ」も、腸詰めや「フィティッラ」の千もの種類も〔名づけたくはない〕——諸君はそれらに晦渋な名を与え、それらが民衆の目にはより荘厳なものと映るようにしてしまったのだ。
Liber VII, Caput XXV
第VII巻 第XXV章PL 5, 1251ASi enim quaecumque ab hominibus fiunt, maximeque in re sacra, debent habere suas causas, nec sine ratione est quidquam in negotiis omnibus, atque in omni administratione faciendum; edissertate nobis, et dicite, quae sit causa, quae ratio, ut haec etiam diis dentur, sacrisque adoleantur altaribus?
PL 5, 1251Aもし、人間によってなされることはすべて、とりわけ神聖な事柄においては、それぞれの理由を持たねばならず、あらゆる営みにおいて、あらゆる執行において、理屈なしになされるべきことは何もないのであれば、我々に詳しく説き明かし、告げてほしい——これらのものもまた神々に与えられ、聖なる祭壇の上で焼かれるべき理由、根拠とは何であるのかを。
In hoc enim diutius loco huic causae vel maxime necessario immoramur, insistimus, inhaeremus, cupientes addiscere, quid cum pultibus Deo sit, quid cum libis, quid diversis cum fartibus, confectionis jure multiplici atque impensarum varietate conditis?
PL 5, 1251Aというのも、我々はこの箇所において、この上なく必要なこの理由に長らくとどまり、踏みとどまり、執着している——粥が神といかなる関わりを持ち、供物菓子が、さまざまに詰め物をした種々の腸詰めが、いかなる関わりを持つのかを知りたいと願いつつ。それらは、多様な調製の技法と、費用の変化によって整えられているのだが。
Opiparis numina coenis afficiuntur, aut prandiis, ut innumeras conveniat excogitare his dapes? aversionibus stomachorum laborant, et ad expellenda fastidia saporum varietas quaeritur, ut modo his assa, modo cruda ponantur, semicocta modo et semicruda?
PL 5, 1252A神威は豪華な晩餐や昼食によって喜ばされるのであって、それゆえ彼らのために数え切れぬほどの饗宴を工夫することがふさわしいというのか。彼らは胃の不快に苦しみ、味の飽きを追い払うために、あるときは炙られたもの、あるときは生のもの、あるときは半ば煮え半ば生のものを供えるようにと、味の変化が求められるのか。
Quod si omnes has partes, quas praesicias dicitis, accipere dii amant, suntque illis gratae, vel voluptatis alicujus vel dulcedinis sensu; quid intercedit, quid prohibet, ut non semel haec omnia totis cum animantibus inferatis?
PL 5, 1252Aもし、諸君が「プラエシキアエ」と呼ぶこれらの部分をすべて、神々が受け取ることを好み、それらが神々にとって、何らかの快楽あるいは甘美さの感覚によって快いものであるならば、これらすべてを、生き物全体とともに一度に捧げることを、何が妨げ、何が禁じるというのか。
Quae causa, quae ratio est, ut caro strebula separatim, ruma, cauda et plassea separatim, hirae solae, omentum solum, augmentorum adjiciatur in causam?
PL 5, 1252Aいかなる理由、いかなる根拠によって、「ストレブラ」の肉が別に、「ルマ」、尾と「プラッセア」が別に、「ヒラエ」だけが、腸間膜だけが、「アウグメントゥム」の分として付け加えられるのか。
Pulmentorum varietatibus afficiuntur dii coelites, ut fieri mos est post coenarum ditium et locupletium saginas frustilla haec parvula pro suavibus mateolis sumunt, non quibus famem sedeant, sed ut palati admoneant otium, seque ipsos plenae appetitu voracitatis instigent?
PL 5, 1252B天上の神々は、豊かで富める晩餐の飽食のあとに慣わしとして行われるように、副菜の変化に喜ばされるのであって、これらの小さな一切れを、空腹を鎮めるためではなく、休んでいる口蓋を呼び覚まし、満ち足りてなお貪り食う欲へと自らを煽り立てるための、快い口直しとして受け取るというのか。
O deorum magnitudo mirabilis, o nullis hominum comprehensa, nullis intellecta naturis! siquidem ut prosint, testiculis pecudum redimuntur et rumis, neque prius iras atque animos ponunt, nisi sibi adoleri paratas conspexerint naenias, offasque redemptas.
PL 5, 1253Aおお、驚くべき神々の偉大さよ。おお、人間のいかなる本性にも把握されず、いかなる本性にも解し得られぬものよ。彼らは、益をもたらすようにと、家畜の睾丸と「ルマ」によって買い取られ、自分たちのために用意された「ナエニア」と、買い取られた「オッファ」とが焼かれようとしているのを目にするまでは、怒りと憤りを収めようとしないのだから。
Liber VII, Caput XXVI
第VII巻 第XXVI章PL 5, 1253ASequitur, ut de thure, deque mero aliquid sine ulla nimietate dicamus. Copulata enim, et mixta sunt cerimoniarum et haec genera, cultumque adhibentur in plurimum.
PL 5, 1253A続いて、香と混じり気のない酒について、いかなる誇張もなく、いくばくかを語ろう。というのも、祭儀のこれらの種類は結びつき、混じり合っており、崇拝の行為において多くの場合に用いられるからである。
Ac primum illud a vobis isto ipso quaerimus percontamurque de thure; unde aut quo tempore nosse illud aut scire potueritis, ut merito existimetis aut esse diis dandum, aut eorum acceptissimum voluntati.
PL 5, 1253Aまず第一に、まさにこの点について、我々は諸君に問い、尋ねる——香について、諸君はいったいどこから、いつ、それを知り、識ることができて、それが神々に与えられるべきものであり、あるいは彼らの意志にこの上なく受け入れられるものであると、正当にも考えるに至ったのか。
Novella enim propemodum res est, neque annorum inexplicabilis series, ex quo ejus notitia profluxit in has partes, et delubris meruit interesse divinis.
PL 5, 1254Aというのも、それはほとんど新しいものであり、その知識がこの地方へと流れ込み、神々の神域に立ち会うに値するようになってから、数えきれぬほどの年月が経っているわけではないからである。
Nam neque temporibus, quemadmodum creditur et perhibetur, heroicis, quidnam esset thus, scitum est, scriptoribus ut comprobatur a priscis, quorum in libris nulla posita ejus mentio reperitur; neque genitrix et mater superstitionis Hetruria opinionem ejus novit aut famam, sacellorum ut indicant ritus; neque quadringentis annis, quibus Albana res viguit, in usum cuiquam venit, sacra cum res fieret; neque ipse Romulus, aut religionibus artifex in comminiscendis Numa, aut esse scivit, aut nasci; ut pium far monstrat, quo peragi mos fuit sacrificiorum solemnium munia.
PL 5, 1254Aというのも、信じられ、伝えられているように英雄たちの時代においてさえ、香とは何であるかが知られていたわけではない。そのことは、昔の著述家たちによって確かめられるとおりであり、彼らの書物のうちには、それについて何の言及も見出されない。また、迷信の生みの親であり母であるエトルリアも、その考えも評判も知らなかった。そのことは、聖所の祭儀が示すとおりである。また、アルバの国が栄えたその四百年のあいだも、神事が行われるときに、誰かの用に供されることはなかった。またロムルスその人も、あるいは宗教の考案において巧みなヌマも、それが存在することも、それが生ずることも知らなかった。そのことは、厳粛な犠牲の務めを行うのに慣わしであった、敬虔な麦の粉(ファル)が示すとおりである。
Unde igitur coepta est usurpatio ejus assumi; aut in antiquam et veterem consuetudinem quaenam irruit novitas, ut quod tempestatibus tantis necessarium non fuit, locum sumeret in cerimoniis primum?
PL 5, 1254Aそれでは、その使用はいったいどこから始められたのか。あるいは、古く旧来の慣習の中に、いかなる新奇なものが侵入し、これほど長きにわたって必要とされなかったものが、祭儀のうちに初めて場所を占めるようになったのか。
Nam si sine thure religionis officium claudicat, necessariaque vis ejus est, quae propitios faciat mitesque hominibus coelites, peccatum est ab antiquis, quinimmo piaculis plena vita omnis illorum fuit, qui, quod maxime conveniens deorum fuerat voluptati, per incuriam neglexere libare.
PL 5, 1255Aもし、香なしには宗教の務めが不備となり、それが天上の神々を人間に対して好意的に柔和にするために必要な力であるとするならば、古人たちは罪を犯したのであり、いや、彼らの生涯全体が罪業に満ちていたことになる——神々の快楽にこの上なくかなうものであったはずのそれを、不注意によって捧げ損なったのだから。
Sin autem temporibus priscis neque homines, neque dii hujus thuris expetivere materiam, comprobatur et hodie frustra illud inaniterque praestari, quod neque antiquitas necessarium credidit, et sine ullis novitas rationibus appetivit.
PL 5, 1255Aしかし、もし昔の時代には、人間も神々もこの香の材料を求めなかったのであれば、今日それがいたずらに、むなしく捧げられていることが証明される。古代がそれを必要と信じることはなく、新奇なものがいかなる理屈もなしにそれを欲したのだから。
Liber VII, Caput XXVII
第VII巻 第XXVII章PL 5, 1255ADenique ut illam semper regulam definitionemque teneamus, qua demonstratum et fixum est, quidquid fiat ab homine, habere oportere suas causas, et in ista quoque retinebimus parte, ut requiramus ex vobis, quae sit causa, quae ratio, ut ante ipsa numinum signa thura injiciantur altaribus, et ex eorum incendio familiaria fieri existimentur et mitia: quid ex hujus modi facto acquiritur his rei aut eorum ad animos quid accedit, ut merito judicemus recte ista dependi, et non frustra atque inaniter concremari?
PL 5, 1255A最後に、あの規則と定義——人間によってなされることは何であれ、それぞれの理由を持たねばならないと示され、確立されたもの——を我々は常に保ち続けるので、この部分においても同様にそれを保ち、諸君に問おう。神威の像そのものの前で祭壇に香が投げ入れられ、その焼香によって彼らが親しく柔和になると考えられるのは、いかなる理由、いかなる根拠によるのか。このような行いから、彼らにいかなる実質が得られ、彼らの心に何が加わり、それゆえ、これらが正しく捧げられているのであって、いたずらに、むなしく焼かれているのではないと、我々が正当に判断できるのか。
Ut enim vos debetis ostendere, cur thura diis detis, sic et deos sequitur ut debeatis expromere habere aliquam causam, cur ea non respuant, quinimo cur ea tam familiariter concupiscant. Honoramus, inquiet aliquis fortasse, his deos.
PL 5, 1255Bというのも、諸君は、なぜ香を神々に与えるのかを示さねばならないのと同様に、神々についても、なぜ彼らがそれを拒まないのか、いや、なぜそれをこれほど親しく欲するのか、その理由を持つことを明らかにせねばならない。おそらく誰かがこう言うだろう——我々はこれによって神々に敬意を表しているのだ、と。
Sed nos non vestrum, sed numinum requirimus sensum: nec quid fiat a vobis, sed pendatur ab his quanti, quod in praemium datur favoris interrogamus.
PL 5, 1255Bしかし我々が求めるのは、諸君の感覚ではなく、神威の感覚である。諸君によって何がなされるかではなく、好意の褒賞として与えられるものが、彼らによっていかほどの重みで受け取られるのかを、我々は問うているのだ。
Sed tamen o pietas, quantus iste est honor, aut qualis, qui ex ignis odore conficitur, et resina ex arboris comparatur?
PL 5, 1255Bしかし、ああ敬虔さよ、火の匂いから作り出され、木の樹脂から調達されるこの名誉とは、いかほどの、いかなるものであるのか。
Nam ne forte ignoretis, quid aut unde sit thus istud: viscum est ex corticibus profluens, ita ut ex amygdalo, ceraso, lachrymabili destillatione coalescens.
PL 5, 1255Cというのも、この香が何であり、どこから来るものであるかを、諸君がもしや知らずにいるといけないから言うのだが——それは樹皮から流れ出る粘液であって、アーモンドの木やサクラの木から、涙のような滴りによって凝り固まるのと同じである。
Hoccine ergo superas honorat et auctificat dignitates, aut offensa si aliquando contracta est, thuris vapore dissolvitur, et temperata indignatione sopitur? Quid ergo cessatis, cujuslibet arboris viscum sine ulla passim differitate comburere?
PL 5, 1256Aそれでは、これが天上の位を敬い、高めるのか。あるいは、もし何らかの不興が生じたとしても、香の蒸気によってそれが解け、和らげられた憤りが鎮められるのか。それならば、なぜ諸君は、いかなる木の粘液であれ、何の差異もなくどこにでも燃やすことをためらうのか。
Nam si honorantur hoc numina, nec indigne sustinent Panchaicas sibi ardere resinulas: quid interest, unde fumus altaribus conficiatur in sanctis; vel ex visci quo genere nubes suffitionis exaestuent?
PL 5, 1256Aもし、神威がこれによって敬われ、パンカイアの小さな樹脂が自分たちのために燃やされることを厭わず受け入れるのであれば、聖なる祭壇でその煙がどこから作られようと、燻蒸の雲がいかなる種類の粘液から立ち昇ろうと、何の違いがあろうか。
Liber VII, Caput XXVIII
第VII巻 第XXVIII章PL 5, 1256AAt numquid aliquis dicet, idcirco superis thus dari, quod odoratus habeat suaves et narium commulceat sensum; reliqua vero sint aspera, et ob causam offensionis exclusa?
PL 5, 1256Aしかし、誰かがこう言うだろうか——香が天上の神々に与えられるのは、それが快い香りを持ち、鼻の感覚をなだめるからであり、それ以外のものは刺激が強く、不快の原因ゆえに退けられるのだ、と。
Habent enim dii nares, quibus ducant aerios spiritus, accipiunt auras, et remittunt: ut penetrare illos possint nidorum differentium qualitates? Quod si damus ut fiat, mortalitatis eos adjungimus legi, et excludimus divinitatis a finibus.
PL 5, 1256A神々は、大気の息を引き込み、風を受け入れて、また送り出す鼻を持っているというのか。それによって、さまざまに異なる匂いの性質が彼らに浸透しうるというのか。もし、そうであると我々が認めるならば、我々は彼らを死すべき者の法則に結び付け、神性の境界から締め出すことになる。
Quidquid enim spirat, et reciprocos halitus auris commeabilibus ducit, id necesse est mortale, quia coeli sustinetur e pastu.
PL 5, 1256Bというのも、息をし、行き来する大気によって往復する呼気を引くものはすべて、必然的に死すべきものである。なぜなら、それは天の糧によって支えられているからである。
Quidquid autem coeli sustinetur e pastu, si recursus abstuleris, quibus alternatio redditur abstrahiturque vitalis, oblidi ejus necesse est animam, et rationem subrui atque interire vivendi.
PL 5, 1256Bしかし、天の糧によって支えられるものはすべて、生命の交替がそれによって与えられ、また取り去られるところの、その往還を奪い去るならば、その魂は必然的に窒息させられ、生きることの理は損なわれ、滅び失せる。
Ergo si et dii spirant, odoremque ad se attrahunt auris comitantibus involutum, non est ab re dicere et alienis eos suffitionibus vivere, et interclusis posse spiraminibus interire.
PL 5, 1256Bしたがって、もし神々もまた息をし、匂いを、それに伴う大気に包まれたものとして自らに引き寄せるのであれば、彼らが他者の焚く香によって生き、呼吸の道を閉ざされれば滅びうる、と言うのも理にかなったことである。
Et unde novissime scitis, an si odorum suavitate capiuntur, eadem sint eis jucunda, quae vobis, et parili sensu vestras mulceant afficiantque naturas? Nonne fieri potis est, ut quae vobis afferunt voluptatem, contra illis aspera videantur et tristia?
PL 5, 1256Bそして、最後に、諸君はどこから知っているのか——もし神々が匂いの快さに捉えられるのだとしても、諸君にとって快いのと同じものが彼らにとっても快く、等しい感覚によって彼らの本性をなだめ動かすということを。諸君に快楽をもたらすものが、逆に彼らにとっては刺激が強く不快に見える、ということがありえないだろうか。
Cum enim deorum sint sententiae dispares, substantiaeque non unae: quibus effici rationibus potest, ut quod qualitate diversum est, unum sentiat accipiatque contactum?
PL 5, 1256Cというのも、神々の判断は互いに異なり、実体も一様ではないのに、性質において異なるものが、一つの接触を等しく感じ、受け取るということが、いかなる理屈によって成り立ちうるのか。
An non quotidie cernimus et inter animantia terris orta, esse aliis eadem vel amara vel dulcia: mortifera his esse, quae illis nata in perniciem non sunt: ut quae alios mulceant odoribus laetis, eadem pestiferos halitus aliorum corporibus spirent?
PL 5, 1257A我々は日々、地に生まれた生き物たちのあいだでさえ、見ていないだろうか——同じものが、ある者には苦く、ある者には甘く感じられ、ある生き物にとって害をもたらすようには生まれついていないものが、別の生き物にとっては命取りとなり、快い香りである同じものが、他の生き物の体には有害な息を吹きかける、ということを。
Sed hoc ut fiat et accidat, non in rebus est causa, quae simul esse mortiferae simul salutares, simul dulces nequeunt, simulque amarae consistere; sed, ut quisque est factus ad extrinsecus rei venientis attactum, ita afficitur: qualitatem non accipit ex rerum impulsionibus natam, sed ex sui sensus contagiique natura.
PL 5, 1257Aしかし、このようなことが生じ起こるとしても、その原因は事物そのもののうちにあるのではない。事物は同時に命取りであり同時に有益であることはできず、同時に甘くあり同時に苦くあることもできないからである。むしろ、各々が外から来るものとの接触に対していかに造られているかに応じて、そのように作用を受けるのである。その性質は、事物の働きかけから生じるものを受け取るのではなく、自らの感覚と接触の本性から生じるものを受け取るのである。
Verum omnis haec ratio longe est ab diis sita, nec exigui limitis interjectione discreta. Nam si verum est, ut ab sapientibus creditur, incorporales hos esse, neque validitatis alicujus eminentia sublevari, inanis apud hos odor est, nec sensibiliter commovere aura eos potis est nidoris alicujus: non si mille tu pondera masculi thuris accendas, coelumque hoc totum redundantium vaporum nebulositate cludatur.
PL 5, 1257Aしかし、この理屈のすべては、神々からは遠く隔たっており、わずかな境界の隔たりによって区別されているのではない。というのも、もし賢者たちによって信じられているように、彼らが非物体的であり、いかなる力の卓越によっても高められることがないというのが真実であるならば、彼らのもとでは匂いは空しいものであり、いかなる匂いの大気も、感覚をもって彼らを動かすことはできない。たとえお前が上質の香を千の重さ焚こうとも、天全体が溢れ出る蒸気の霞に閉ざされようとも、それは変わらない。
Quod enim non habet robur et substantiam corporalem, contrectari a substantia non potest corporali: odor autem corpus est, tactis sicut naribus indicatur: a deo ergo sentiri ratione non potest ulla, qui caret re corporis, atque omni sensu et cogitatione privatus est.
PL 5, 1257Bというのも、力と物体的な実体を持たないものは、物体的な実体によって触れられることができない。しかし匂いは物体である。鼻が触れられることによってそのことが示されるとおりである。それゆえ、物体という実質を欠き、あらゆる感覚と思考を奪われている神によっては、いかなる理屈によっても感じ取られることはできない。
Liber VII, Caput XXIX
第VII巻 第XXIX章PL 5, 1258AMerum thuris est socium, quod explanari consimiliter poscimus, cur ei superfundatur incensioni.
PL 5, 1258A混じり気のない酒は香の伴侶であるが、それがなぜかの香を焚く炎の上に注ぎかけられるのかを、同じく明らかにするよう我々は求める。
Si enim ratio, cur fiat, non ostendetur, nec habebit expositam sui causam, non jam istud errori objiciendum est ludicro, sed, ut dicatur expressius, insaniae, dementiae, caecitati.
PL 5, 1258Aというのも、なぜそれがなされるのかという理由が示されず、その事柄が自らの原因を説き明かされることもないのであれば、これはもはや戯れの誤りに帰せられるべきではなく、より率直に言うならば、狂気に、正気の喪失に、盲目に帰せられるべきだからである。
Ut enim jam saepius dictum est, debet omne, quod geritur causam sui habere perspicuam, nec caliginis alicujus obscuritate contectam. Si ergo fiditis facto, aperite, monstrate, liquor iste cur detur, id est, vinum superfundatur altaribus.
PL 5, 1258Aすでにしばしば述べたとおり、行われることはすべて、自らの原因を明白に持つべきであり、いかなる闇の不透明さにも覆われてはならない。それゆえ、諸君がその行為を信頼しているのであれば、開いて示すがよい——あの液体がなぜ与えられるのか、すなわち、なぜ酒が祭壇に注ぎかけられるのかを。
Numquid enim numinum corpora sitim sentiunt aridam, et eorum necesse est siccitates humore aliquo temperari?
PL 5, 1258A神威の肉体は乾いた渇きを覚え、その乾きは何らかの潤いによって和らげられねばならないとでもいうのか。
Numquid nobis ut mortalibus mos est, coenis intermiscere potiones: pari etiam more post solidos victus liborum, et pultium, hostiarumque caesarum, quo putrefiat facilius et percoquatur cibus, frequentissimo irrigant accipiuntque se vino?
PL 5, 1258A我々死すべき者たちが夕餐に飲み物を混ぜ入れるのを習わしとするのと同じように、彼らもまた、供物菓子や粥、屠られたいけにえという固形の食事のあとに、同じような習わしによって、食物がより容易に腐り、よく消化されるようにと、きわめてしばしば酒で自らを潤し、それを受け入れるとでもいうのか。
Date quaeso immortalibus diis bibant, scyphos, brias, pateras, sympuviaque depromite: et quoniam tauris pinguibusque se dapibus, atque opimis inferciunt escis: ne quod in stomachi tramite male transvoratum substerit viscus: succurrite, properate, Jovi optimo maximo merum, ne praefocetur, date: cupit, eructare, nec potis est: ac ni illa labatur et dissolvatur obstructio, periculum maximum est, ne oblisus interrumpatur spiritus, et viduatum remaneat sine suis administratoribus coelum.
PL 5, 1258Bどうか、不死なる神々に飲ませてやってくれ、と私は乞う。杯を、瓶(ブリア)を、献酒皿(パテラ)を、柄杓(シンプウィウム)を取り出すがよい。そして、彼らが牡牛と脂ののった馳走、贅を尽くした食べ物で腹を満たしているのだから——胃の道をうまく通らずに悪しく呑み込まれた臓物がそこに滞ることのないようにと——急いで助けに行くがよい、至善至高のユピテルに、喉が詰まらぬよう酒を与えるがよい。彼はげっぷをしたがっているのに、それができないのだ。もしその閊えが緩んで解けなければ、この上ない危険が迫っている——息が押しつぶされて断たれ、天が己の差配者たちを失って、やもめとなったまま取り残されるという危険が。
Liber VII, Caput XXX
第VII巻 第XXX章PL 5, 1259ASed frustra, inquit, inequitas nobis: non enim nos superis ob eas profundimus merum causas, tamquam illos existimemus aut sitire, aut bibere, aut suavitatis ejus affectione laetari.
PL 5, 1259Aしかし、お前が我々を踏みつけにしても無駄だ、と彼は言う。というのも、我々が天上の神々のために酒を注ぐのは、彼らが渇いているとか、飲むとか、その甘美さの快さに喜んでいるとか考えてのことではないからだ。
Honoris eis ergo datur, quo fiat illorum elatior, amplior, augustiorque sublimitas, altaria super ipsa libamus, et venerabiles muscos carbonibus excitamus extinctis et quae gravior infligi contumelia diis potest, quam si eos credas accepto mero propitios fieri: aut honorem existimes habitum his magnum, si modo vini exigui rores super vividam jeceris atque instillaveris prunam?
PL 5, 1259Aそれゆえ、彼らへの敬意としてこれは捧げられるのであり、それによって彼らの崇高さはいっそう高められ、いっそう豊かに、いっそう荘厳になるのだ、と。祭壇そのものの上に我々は献酒をなし、消えかけた炭火から、うやうやしい香りの煙〔底本は muscos(苔)。意味が取れないので、文脈から祭壇から立つ芳しい煙と解した〕を立ちのぼらせるのだ、と。だが——酒を受け取ることで神々が宥められると信じること、あるいは、わずかな酒の雫を生きた燠にふりかけ滴らせただけで、彼らに大いなる敬意が払われたと見なすこと、これより重い侮辱が神々に加えられ得るだろうか。
Non nobis est sermo cum hominibus rationis expertibus, neque quibus non sit communis intelligentiae veritas: inest et vobis sapientia, inest sensus, verumque nos dicere apud vos ipsi interiori judicio scitis.
PL 5, 1259B我々が語りかけているのは、理性を欠いた人間たちに対してではなく、共通の理解という真理を持たぬ者たちに対してでもない。諸君のうちにも知恵があり、諸君のうちにも分別がある。そして、我々が真実を語っていることを、諸君自身が内なる判断によって知っているのだ。
Sed quid facere possumus considerare nolentibus penitus res ipsas, secumque ipsos loqui? Facitis enim, quod fieri cernitis, non quod fieri oportere confiditis: nimirum quia apud vos plus valet nullam habens consuetudo rationem, quam rerum inspecta natura veritatis examinatione ponderata.
PL 5, 1259Bだが、事柄そのものを深く顧みようとせず、自分自身と語り合おうともしない者たちに対して、我々に何ができようか。諸君は、なされるべきだと確信することではなく、なされているのを目にすることを行っているのだ。おそらくそれは、諸君のもとでは、何の理由も持たぬ習わしのほうが、真理の吟味によって秤にかけられ見極められた事物の本性よりも、いっそう力を持つからであろう。
Quid est enim Deo cum vino, aut in ejus materia vis qualis, aut quanta est, quod cum effusum fuerit, sublimitas ejus augescat, et honorata existimetur auctoritas?
PL 5, 1260Aそもそも神と酒との間に何のかかわりがあるのか。あるいは、その材質のうちに、どのような、どれほどの力があるというのか——それが注ぎ出されたとき、神の崇高さが増し加わり、その権威が敬われたと見なされるほどの力が。
Quid, inquam, Deo cum vino est, Venereis re proxima, nervos omnium debilitante virtutum, verecundiae, pudoris, et castitatis inimica? quod in insanias et furores mentes saepius praecipitavit excitas, ipsosque illos deos maledictis compulit exauctorare dementibus.
PL 5, 1260A情欲にきわめて近く、あらゆる徳の力を弱らせ、慎み、恥じらい、貞潔の敵であるところの、酒と神と、いったい何のかかわりがあるというのか。それはしばしば、昂った心を狂気と激情のうちへ真っ逆さまに突き落とし、正気を失った者たちに、呪いの言葉をもってあの神々自身をさえ罷免させるまでに至らしめたのだ。
Itane istud non nefas et plenum sacrilegii crimen est, honori hoc dare, quod si tu id avidius sumpseris, quid facias, nescias: quid loquaris, ignores: ad extremum tumulenti, luxuriosi, et perditi convitium infamiamque merearis?
PL 5, 1260Aこれは、冒瀆に満ちた凶事、罪ではないというのか——お前がそれをあまりに貪欲に飲み込んだならば、何をしているのかも分からず、何を口にしているのかも分からず、ついには酔いどれ、放埒な者、破滅した者という誹りと悪評を受けて当然であるようなものを、敬意として捧げるとは。
Liber VII, Caput XXXI
第VII巻 第XXXI章PL 5, 1260BOperae pretium est, etiam verba ipsa depromere, quibus, cum vinum datur, uti ac supplicare consuetudo est: Mactus hoc vino inferio esto.
PL 5, 1260B酒が捧げられるときに用い、祈願することが習わしとなっている、まさにその言葉そのものを取り出すこともまた、労を払うに値する——「この献酒の酒によって、汝は讃えられよ」。
Inferio, inquit Trebatius, verbum ea causa est additum, eaque ratione profertur; ne vinum omne omnino, quod in cellis atque apothecis est conditum, ex quibus illud, quod effunditur, promptum est, esse sacrum incipiat, et ex usibus eripiatur humanis.
PL 5, 1260B「インフェリオ」という語は、とトレバティウスは言う、次の理由で付け加えられ、次の道理によって発せられる——すなわち、地下貯蔵庫や酒蔵に納められている酒のすべてが、そこから注ぎ出される酒が取り出されるのだから、そのすべてが聖なるものとなり始め、人間の用途から奪い取られてしまうことのないようにするためである。
Addito ergo hoc verbo solum erit, quod inferetur, sacrum, nec religione obligabitur caeterum.
PL 5, 1261Aそれゆえ、この語が付け加えられることによって、注ぎ捧げられる分だけが聖なるものとなり、それ以外は宗教上の縛りを負わないのである。
Qualis ergo hic honor est, in quo imponitur quasi lex deo, ne plus quaerat, quam datum est? aut cujus ipse est aviditatis deus, qui nisi verbi fuerit praescriptione submotus, cupiditatem suam protendat ulterius, et apothecis suis supplicem privet?
PL 5, 1261Aそれでは、これはいかなる敬意であろうか——与えられた以上を求めるなと、あたかも神に対して法を課すかのごとき敬意とは。あるいは、神自身がいかほどの貪欲さを持つというのか——その言葉による定めによって退けられなければ、自らの欲望をなおも押し広げ、嘆願する者からその酒蔵まで奪い取ってしまうほどの。
Mactus hoc vino inferio esto: injuria est ista, non honor. Quid enim si divus amplius hoc volet, neque erit contentus illato? nonne insigniter dicendum est laedi, qui honorem accipere cum conditione cogatur?
PL 5, 1261A「この献酒の酒によって、汝は讃えられよ」——これは侮辱であって、敬意ではない。もし神がこれよりも多くを望み、捧げられたものだけでは満足しないとしたら、どうなるのか。条件付きで敬意を受け取ることを強いられる者は、著しく害されていると言わねばならないのではないか。
Nam si exceptione non addita sacrum necesse est fieri omne omnino, quod in cellis est, vinum, manifestum est et deo contumeliam fieri, cui modus constituatur invito: et vos ipsos in re sacra caeremoniarum officia violare, qui non tantum tribuitis vini, quantum deum videtis sibi velle praestari.
PL 5, 1261Bというのも、もしこの例外の言葉が加えられなければ、貯蔵庫にあるすべての酒が聖なるものとならざるを得ないとすれば、神に対しても侮辱がなされていることは明らかである——神の意に反して制限が課されているのだから。そして諸君自身もまた、聖なる事柄において祭儀の務めを侵していることになる——神が自らに捧げられることを望んでいると諸君が見て取るだけの量の酒を、諸君は与えていないのだから。
Mactus hoc vino inferio esto: quid est aliud quam dicere, tantum esto mactus, quantum volo: tantum amplificatus, quantum jubeo: tantum honoris assumito, quantum te habere decerno, et verborum circumscriptione definio.
PL 5, 1261B「この献酒の酒によって、汝は讃えられよ」——これは、次のように言うのと何が違うのか。「お前は、私が望むだけ讃えられよ。私が命じるだけ大きくなれ。私がお前に持たせようと定め、言葉の限定によって決めるだけの敬意を受け取れ」と。
O deorum sublimitas praepotens, quam venerari, quam colere officiis omnibus caeremonialibus debeas: cui legem venerator imponit, quam cum pactionibus adorat et formulis: quae per unius formidinem verbi ab immodicis vini cupiditatibus arcetur.
PL 5, 1261Bおお、神々の並外れて力強い崇高さよ——それをこそ崇敬し、あらゆる祭儀の務めをもって崇拝すべきであるとは。崇敬する者がそれに法を課し、契約と定式文言をもってそれを崇拝するとは。そして、たった一語への恐れによって、酒への度を越した欲望から遠ざけられているとは。
Liber VII, Caput XXXII
第VII巻 第XXXII章PL 5, 1262ASed sit, ut vultis, honor in vino, sit in thure, immolatione et caedibus hostiarum irae numinum offensionesque placentur.
PL 5, 1262Aしかし、諸君の望むとおりとしよう——酒に敬意があり、香に敬意があるとしよう。そして、いけにえを献げ屠ることによって、神威の怒りと不快とが宥められるとしよう。
Etiamne dii sertis, coronis afficiuntur, et floribus? etiamne aeris tinnitibus, et quassationibus cymbalorum? etiamne tympanis? etiamne symphoniis?
PL 5, 1262A神々はまた、花綱や花冠や花によっても喜ばされるのか。青銅の響きや、シンバルの打ち鳴らしによってもか。太鼓によってもか。合奏の調べによってもか。
Quid efficiunt crepitus scabillorum, ut cum eos audierint numina, honorifice secum existiment actum, et ferventes animos irarum oblivione deponant?
PL 5, 1262A拍子木の音は何をなすというのか——神威がそれを聞けば、自分たちが敬意をもって扱われたと思い、怒りを忘れて燃え立つ心を鎮めるとでもいうのか。
An numquid ut parvuli pusiones ab ineptis vagitibus crepitaculis exterrentur auditis: eadem ratione et omnipotentia numina tibiarum stridore mulcentur, et ad numerum cymbalorum mollita indignatione flaccescunt?
PL 5, 1262Aあるいは、幼子たちが、聞こえてくる玩具の音によって、たわいない泣き声からあやされて静まるのと同じように——全能の神威もまた、笛の甲高い響きによって和らげられ、シンバルの拍子に合わせて憤りをやわらげ、力を失ってしまうというのか。
Quid sibi volunt extationes istae, quas canitis matutini, collatis ad tibiam vocibus? Obdormiscunt enim superi, remeare ut ad vigilias debeant? Quid dormitiones illae, quibus bene ut valeant, auspicabili salutatione mandatis?
PL 5, 1262B諸君が朝に、笛に合わせて声を合わせて歌う、あの目覚めの歌は、いったい何を意味するのか。天上の神々が眠りに落ち、見張りに戻らねばならないとでもいうのか。彼らによき息災あれと、幸先のよい挨拶で言い渡す、あのおやすみの歌は、いったい何を意味するのか。
Somni enim quiete solvuntur, occuparique ut hoc possint, lenies audiendae sunt naeniae? Lavatio, inquit, deum matris est hodie. Sordescunt enim divi, et ad sordes eluendas laventibus aquis opus, atque adjuncta antiqua cineris frictione. Jovis epulum cras est.
PL 5, 1262B彼らは眠りの静けさから解き放たれるのか。そして、ふたたび眠りに捉えられるように、なだめの子守歌を聞かねばならないのか。「今日はかの神々の母神の湯浴みの日である」と彼は言う。神々もまた汚れるというのか。そして、その汚れを洗い流すために、水で洗う業と、灰でこする古来の習わしとを必要とするのか。「明日はユピテルの供宴である」。
Jupiter enim coenat, magnisque implendus est dapibus, jamdudum inedia gestiens, et anniversaria interjectione jejunus. Aesculapii geritur, celebraturque vindemia: colunt enim dii vineas, et ad suas usiones contractis exprimunt vindemiatoribus vinum.
PL 5, 1263Aユピテルは食事をとり、大いなる饗宴で満たされねばならないのか——久しく断食に飢え、年ごとの間隔を経て空腹であったかのように。アエスクラピウスのぶどう摘みが執り行われ、祝われている。神々はぶどう畑を耕し、ぶどう摘みの者たちを集めて、自分たちの用のために酒を搾り出すというのか。
Lectisternium Cereris erit idibus proximis: habent enim dii lectos atque, ut stratis possint mollioribus incubare, pulvinorum tollitur atque excitatur impressio.
PL 5, 1263A次のイドゥスの日には、ケレスのための神饗の床(レクティステルニウム)が行われるであろう。神々は寝椅子を持つのか。そして、よりやわらかな寝具の上に身を横たえられるようにと、枕のくぼみをふくらませ、整えるのか。
Telluris natalis est: dii enim ex uteris prodeunt, et habent dies laetos, quibus eis adscriptum est auram usurpare vitalem.
PL 5, 1264Aテルスの誕生日である。神々は母胎から生まれ出るというのか。そして、生命の息吹を享受することが定められた、喜びの日々を持つというのか。
Liber VII, Caput XXXIII
第VII巻 第XXXIII章PL 5, 1264ALudi vero, quos facitis, quibus Floralibus et Megalensibus nomen est, caeterique omnes alii, quos esse sacros voluistis, et religionum inter officia deputari, quam rationem habent, quam causam, ut institui condique debuerint, et ex numinum appellatione signari?
PL 5, 1264A諸君が催す見世物、すなわちフロラリア祭やメガレンシア祭と名付けられたもの、そして諸君が聖なるものと望み、宗教の務めのうちに数え入れた他のすべての見世物は、いったいどのような理由を、どのような原因を持つのか——それらが創始され定められねばならなかったこと、そして神威の名によって印づけられていることについて。
Honorantur, inquit, his dii, et si quas ab hominibus continent offensionum memorias illatarum, abjiciunt, excludunt, redduntque se nobis redintegrata familiaritate fautores.
PL 5, 1265A「これらによって神々は敬われる」と彼は言う。「そして、もし人間たちによって加えられた不快の記憶を何か保っているとしても、それを投げ捨て、締め出し、親しみを取り戻して、再び我々に対して好意ある者となるのだ」と。
Et quae causa est rursus, ut tranquilli, placidi efficiantur, et mites: ineptae si res fiant, et ab hominibus otiosis multitudine spectante ludatur?
PL 5, 1265Aそして逆に、いかなる理由によって、彼らは静穏に、安らかに、そして温和になるというのか——愚にもつかぬことが行われ、暇な人々の群衆が見物する中で戯れが演じられるだけで。
Ponit animos Jupiter, si Amphitryo fuerit actus pronuntiatusque Plautinus? aut si Europa, si Leda, Ganymedes fuerit saltatus, aut Danae, motum compescit irarum?
PL 5, 1265Aプラウトゥスの『アンピトリュオ』が演じられ、台詞が語られたなら、ユピテルは心を鎮めるのか。あるいは、エウロパが、レダが、ガニュメデスが舞い演じられたなら、あるいはダナエが演じられたなら、彼は怒りの昂りを抑えるのか。
Tranquillior, lenior mater magna efficitur, si Attidis conspexerit priscam refricari ab histrionibus fabulam? oblitterabit offensam Venus, si Adonis in habitu gestum agere viderit saltatoriis in motibus pantomimum? indignatio relanguescet Alcidae, si tragoedia Sophoclis, cui Trachiniae nomen est, Euripidis aut Hercules actitetur?
PL 5, 1265Aアッティスの古い物語が役者たちによって再び擦り起こされるのを目にすれば、大いなる母神はより静穏に、より穏やかになるのか。パントマイム役者が舞踏の身振りのうちにアドニスの装いをまとって仕草を演じるのを見れば、ウェヌスは受けた不快を忘れるのか。ソポクレスの悲劇、名付けて『トラキニアイ』、あるいはエウリピデスの『ヘラクレス』が上演されれば、アルキデス(ヘラクレス)の憤りは和らぐのか。
Existimatve tractari se honorifice Flora, si suis in ludis flagitiosas conspexerit res agi, et migratum ab lupanaribus in theatra?
PL 5, 1266Aフロラは、自らの見世物において恥ずべき事柄が演じられ、娼館から劇場へと移り住んだかのような光景を目にしたなら、自分が名誉をもって遇されていると思うだろうか。
Itane istud non est deorum imminuere dignitatem, dicare et consecrare turpissimas reis eis, quas censor animus respuat, et quarum actores inhonestos esse jus vestrum, et inter capita computari judicavit infamia?
PL 5, 1266Aこれは、神々の尊厳を貶めることではないのか——監察官のごとく厳しい心ならば退けるであろう、この上なく恥ずべき事柄〔底本は reis。rebus の誤りと見て事柄と解した〕を彼らに献じ、奉献することは。しかもそれらは、その演じ手たちを不名誉な者とし、破廉恥の徒に数え入れる〔inter capita computari … infamia は取りにくく、不名誉によって身分を損なわれた者に数える意と解した〕と、諸君自身の法が判じた、まさにその事柄なのである。
Mimis nimirum dii gaudent, et illa vis praestans, neque ullis hominum comprehensa naturis, libentissime commodat audiendis his aures, quorum symplegmatibus plurimis intermixtos se esse, derisionis in materiam norunt: delectantur, ut res est, Stupidorum capitibus rasis, salapittarum sonitu atque plausu, factis et dictis turpibus fascinorum ingentium rubore.
PL 5, 1266A神々は道化芝居(ミモス)を喜ぶに違いない。そして、いかなる人間の本性によっても捉えられることのない、あの優れた力は、これらを聞くことに耳を進んで貸すのだ——その夥しい卑猥な絡み合いのうちに自分たちが引き込まれ、嘲笑の種にされていることを知りながら。事実そのとおり、彼らは剃り上げた頭のストゥピドゥス(道化)や、平手打ちの音と拍手や、恥ずべき所業と言葉や、巨大な男根の赤らみを楽しむのだ。
Jam vero si viderint in femineas mollitudines enervantes se viros, vociferari hos frustra, sine causa alios cursitare, amicitiarum fide salva contundere se alios, et crudis mutilare se caestibus, certare hos spiritu, buccas vento distendere, votisque inanibus concrepare, manus ad coelum tollunt, rebus admirabilibus moti prosiliunt, exclamant, in gratiam cum hominibus redeunt.
PL 5, 1267Aそのうえ、もし彼らが目にするとすれば——女々しい柔弱さのうちに己を萎えさせる男たちを、理由もなく喚き立てる者たちを、意味もなく走り回る者たちを、友誼の誠実さを保ちながら互いに打ち合う者たちを、粗い革紐の拳当てで自らを傷つける者たちを、息を競い合い、頬を風で膨らませ、空しい誓いをもって音を立てて打ち鳴らす者たちを——彼らは両手を天に挙げ、驚くべき出来事に心動かされて跳び上がり、叫び声をあげ、人間たちとの好意を取り戻すのだろうか。
Haec si diis immortalibus oblivionem afferunt simultatum, si ex comoediis, atellanis, mimis ducunt laetissimas voluptates: quid moramini, quid cessatis, quin et ipsos dicatis deos ludere, lascivire, saltare, obscoenas compingere cantiones, et clunibus fluctuare crispatis?
PL 5, 1268Aもしこれらのことが、不死なる神々に確執を忘れさせ、喜劇や、アテラナ劇や、道化芝居から、この上ない喜びの快楽を彼らが得ているのだとすれば——諸君はなぜためらい、なぜ躊躇するのか。神々自身もまた戯れ、淫らにふるまい、踊り、卑猥な歌を作り、震える尻を波打たせている、と言うことを。
Quid enim differt, aut interest, faciantne haec ipsi, an ab aliis fieri in amoribus atque in deliciis ducant?
PL 5, 1269A彼ら自身がこれらのことを行うのと、他の者たちによってこれらが行われるのを愛好し悦楽とするのとで、いったい何の違いが、何の隔たりがあるというのか。
Liber VII, Caput XXXIV
第VII巻 第XXXIV章PL 5, 1269AUnde igitur fluxit, vel ex quibus enata est causis opinionum haec pravitas? Ex eo scilicet maxime, quod nequeuntes homines, quidnam sit deus, scire, quidnam sit vis ejus, natura, substantia, qualitas: utrumne habeat formam, an nulla sit corporis circumscriptione finitus, agat aliquid, an non agat: vigiletne perpetuo, an aliquando solvatur in somnos: currat, sedeat, ambulet, an ab hujusmodi motibus, et cessione sit liber?
PL 5, 1269Aそれでは、この臆説の歪みは、いったいどこから流れ出たのか、あるいはいかなる原因から生じたのか。それはとりわけ次のことに由来する——すなわち、人間たちは、神とは何であるか、神の力とは、本性とは、実体とは、性質とは何であるかを知ることができず、神が形を持つのか、あるいはいかなる肉体の輪郭にも限られていないのか、何かをなすのか、何もなさないのか、絶えず目覚めているのか、あるいは時には眠りへと解き放たれるのか、走るのか、座るのか、歩くのか、あるいはこの種の運動や停止から自由であるのかを知ることができないからである。
Haec omnia, ut dixi, nequeuntes scire, neque ratione aliqua pervidere, in eas sunt opinationes lapsi, ut deos ex se fingerent, et qualis sibi natura est, et illis talem darent actionum, rerum, voluntatumque naturam.
PL 5, 1269Aこれらすべてを、すでに述べたとおり、知ることができず、いかなる理によっても見通すことができなかったために、人間たちはこのような臆説へと転げ落ち、自分自身に基づいて神々を思い描き、自分自身が持つ本性がどのようなものであれ、それと同じような行為、事柄、意志の本性を神々にも与えたのである。
Quod si animal cernerent nullius esse se pretii, nec inter formiculam plurimum seseque esse discriminis, profecto desinerent arbitrari quidquam se habere commune cum superis, et intra suos fines humilitatis suae modestiam continerent.
PL 5, 1269Bもし彼らが、自分たちが何の値打ちもない生き物であり、蟻とのあいだにさえ大した隔たりがないことを見て取っていたならば、確かに、自分たちが天上の神々と何か共通するものを持つと考えることをやめ、自らの低さの慎ましさを、その分をわきまえて保っていたであろう。
Nunc vero quia cernunt ora, oculos, capita, buccas, auriculas, nasos, caeterasque se alias membrorum gerere ac viscerum portiones, et deos existimant eadem ratione formatos, habitumque illos suum compagine in corporea continere: et quia gaudere, laetari, moestosque se fieri tristioribus conspiciunt causis, arbitrantur et numina ex rebus hilarioribus gaudere, et ex minus laetis animorum contractione conduci: affici se ludis putant et coelitum mentes ludorum delectatione mulceri.
PL 5, 1269Bしかし実のところ、人間たちは自分が口を、目を、頭を、頬を、耳を、鼻を、そしてその他の手足や内臓の部分を持っていることを見て取り、神々もまた同じように形づくられ、その姿を肉体という構造のうちに保っていると考えている。そして、自分が喜び、楽しみ、より悲しい原因によって沈むのを見るがゆえに、神威もまた、より嬉しい事柄によって喜び、より楽しくない事柄によって心を萎縮させられると考えている。自分が競技に心動かされるように、天上の者たちの心もまた競技の楽しさによってなだめられると思っているのだ。
Et quia illis se voluptas est lavacrorum refovere caldoribus, et superis ducunt lavationum esse munditias gratas.
PL 5, 1270Aそして、自分にとって湯の温もりで身を温める湯浴みが快楽であるがゆえに、天上の者たちにとっても湯浴みの清潔さが喜ばしいものであると考えている。
Vindemiamus nos homines, et deos rentur, et credunt suas ducere atque agitare vindemias: dies nobis natalitii sunt, et potentias coelites diis autumant habere natales.
PL 5, 1270A我々人間がぶどうを摘み取るゆえに、神々もそうすると彼らは思い、自分たちのぶどう摘みを執り行い進めていると信じている。我々に誕生日があるゆえに、天上の力ある神々にも誕生日があると彼らは考えている。
Quod si possent adscribere valetudines, aegritudines, et corporales diis morbos, non dubitarent eos lienosos, lippulos, atque enterocelicos dicere, eo quod ipsi et lienosi et lippi sunt saepe, et ingentium herniarium magnitudine ponderosi.
PL 5, 1270Aもし彼らが、病弱さや疾患や肉体の病を神々に帰すことができるとすれば、彼らは疑うことなく、神々を脾臓を病む者、目やにの出る者、腸ヘルニアを患う者とさえ呼ぶであろう——なぜなら、彼ら自身がしばしば脾臓を病み、目やにを出し、巨大なヘルニアの重みに苦しめられているのだから。
Liber VII, Caput XXXV
第VII巻 第XXXV章PL 5, 1270B(Oberth. XXXVIII.) Sed si dii immortales nequeunt, inquit, irasci, neque ullis animorum affectibus eorum quatitur concutiturque natura: quid historiae sibi volunt, quid annales, quorum in conscriptionibus legimus nonnullis offensionibus deos motos, pestilentias, sterilitates, ac frugum inopias, aliaque intulisse civitatibus nationibusque discrimina: eosque rursus sacrorum satisfactione placatos, indignationum posuisse fervores, et in habitum laetiorem statum coeli, tempestatumque mutasse?
PL 5, 1270B(オベルトゥール版、第三十八章。)しかし、と彼は言う、もし不死なる神々が怒ることができず、その本性がいかなる心の情動によっても揺さぶられ震わされることがないのだとすれば、歴史は、年代記は、いったい何を意味するのか。それらの記述のうちに我々は読む——いくつかの不快によって神々が動かされ、疫病を、不毛を、穀物の欠乏を、そして他の災いを諸都市と諸国民にもたらしたこと、そして彼らが再び祭儀の償いによって宥められ、憤りの熱を鎮め、天と気象のありさまをより喜ばしい状態へと変えたことを。
Quid terrarum fremitus, quid motus, quos esse accepimus factos, quod essent acti per indiligentiam ludi, nec ad suam formam conditionemque curati? instauratis his tamen, et curiosa observatione repetitis, superorum conquievisse terrores, et ad hominum curam familiaritatemque revocatos.
PL 5, 1271A大地の轟きは何を意味するのか。地震は何を意味するのか——それらは、競技が不注意に執り行われ、本来の形式と定めのとおりに整えられなかったために起こったと我々は聞いている。だが、それらが改めて執り行われ、注意深い遵守のもとで繰り返されると、天上の者たちのもたらす恐怖は静まり、彼らは再び人間への配慮と親しみへと立ち返った、と。
Quoties vatum jussis, haruspicumque responsis, postquam divina res facta est, et ex gentibus transmarinis acciti dii quidam, delubraque his facta, et in altioribus columnis signa quaedam et simulacra sunt constituta: et imminentium aversi sunt periculorum metus, et gravissimi hostes pulsi, et amplificata res publica est, et victoriarum frequentibus gaudiis, et provinciarum possessione complurium? quod utique non fieret, si sacrificia, si ludos, caeterosque aspernarentur dii cultus: neque se honorari eorum procurationibus ducerent.
PL 5, 1271A予言者たちの命により、また臓卜官(ハルスペクス)たちの答申により、神事が行われた後、海の彼方の諸国民から迎え入れられたある神々のために神域が築かれ、より高い柱の上に、いくつかの像と神像とが据えられたことが、幾たびあったであろうか。そしてそのたびに、差し迫った危難への恐れは払われ、この上なく手強い敵は退けられ、国家は拡大され、幾たびもの勝利の喜びと、数多くの属州の獲得とがもたらされたではないか。もし神々が犠牲を、競技を、その他の崇拝を斥けていたならば、こうしたことは決して起こらなかったであろう。彼らは自分たちがこれらの奉仕によって敬われているとは考えなかったであろうから。
Si ergo his datis calor omnis numinum, indignatioque frigescunt, vertunturque in prospera ea, quae videbantur afferre terrores, manifestum est, haec omnia non sine coelitum fieri voluntate, et quod ea tribuantur a nobis, inaniter et cum tota imperitia reprehendi.
PL 5, 1271Bそれゆえ、もしこれらが捧げられることによって、神威のあらゆる熱と憤りが冷め、恐怖をもたらすと見えたものが好転するのであれば、これらすべてのことが天上の者たちの意志なくして起こるのではないことは明らかであり、また、それらが我々によって捧げられていることを非難するのは、空しく、まったくの無知によることも明らかである。
Liber VII, Caput XXXVI
第VII巻 第XXXVI章PL 5, 1272A(Oberth. XXXIX.) Ventum est ergo, dum loquimur, ad ipsum articulum causae, ventum rei ad cardinem, ventum ad veram atque adjunctissimam quaestionem: in quam convenit ut debeamus inspicere, formidine superstitionis amota, et gratificatione deposita, utrumne hi dii sint, quos saevire asseratis offensos, reddique sacrificiis mites; an sint longe aliud, et ab hujus vi debeant et nominis et potentiae segregari.
PL 5, 1272A(オベルトゥール版、第三十九章。)さて、語りを進めるうちに、我々はまさに事の核心にたどり着いた。事柄の要となるところに至り、真実にして最も緊密にかかわる問いにたどり着いたのである。この問いにこそ、我々は迷信の恐れを取り除き、迎合を捨てて、目を向けねばならない——すなわち、諸君が、怒って荒ぶり、犠牲によって和らげられると主張するその神々が、はたして本当にそうであるのか、それとも、それとはるかに異なる何かであって、この名と権能の力から切り離されるべきものであるのか、という問いに。
Non enim imus inficias, in annalium scriptis contineri haec omnia, quae sunt a vobis in oppositione prolata: nam et ipsi pro modulo, ingeniique pro captu et legimus, et esse positum scimus, ludis quondam ipsis circensibus, qui Jovi maximo fierent, patremfamilias quemdam, antequam inciperent res agi, servum pessime meritum per circi aream mediam transduxisse caesum virgis, et ex more mulctasse post patibuli poena.
PL 5, 1272Aというのも、諸君が反論として持ち出したこれらすべてのことが、年代記の記述のうちに含まれていることを、我々は否定しはしないからである。我々自身もまた、自分たちの分に応じ、理解の及ぶ限りにおいて、これを読み、次のことが記されていると知っている——すなわち、かつて、最も偉大なユピテルのために催されたあの競技場の競技において、催しが始まる前に、ある家長が、ひどく罰に値する所業をなした奴隷を、笞で打たせながら競技場の中央を引き回し、慣習に従って、そのあと磔の刑をもって処罰した、ということを。
Ludis deinde jam terminatis, profligatisque curriculis, non multi post temporis spatium civitatem occepisse pestilentia vastari.
PL 5, 1272Bそして競技が終わり、競走もすでに果てたのち、さほど時を経ぬうちに、都市が疫病によって荒らされ始めた、ということも。
Cumque dies adderet malum malo gravius, catervatim et populus interiret: rusticulo cuidam sorte humilitatis obscuro Jovem per insomnium dixisse, uti ad consules vaderet, praesulem sibi displicuisse monstraret, posse melius fieri civitati, si ludis sua religio redderetur, et ex integro rursus curiosa observatione procederent.
PL 5, 1272Bそして日を追うごとに、より重い災いに災いが重なり、民衆が群れをなして死んでいったとき、卑しい身の上ゆえに名も知られぬある小百姓に、ユピテルが夢の中で告げたという——執政官たちのもとへ行き、あの先導者(プラエスル)が自分の意に染まなかったことを示し、もし競技にその本来の祭祀が返されて、改めて注意深い遵守のもとに執り行われるならば、都市はよりよい状態になり得ると告げよ、と。
Quod cum ille facere minime curasset; vel quod esse vanum suspicaretur insomnium, nullamque habiturum apud audituros fidem; vel quod ingenitae humilitatis memor potestatis tantae fugeret et formidaret accessum: cunctatori redditum inimicum Jovem, filiorum obitus irrogavisse pro poena.
PL 5, 1273A彼がこれをまったく行おうとしなかったとき——それは、この夢が空しいものであり、それを聞く者たちのもとでは何の信をも得られないだろうと疑ったからか、あるいは、生まれつきの卑しさを思い、これほど大いなる権能に近づくことをおそれ、たじろいだからであった——その逡巡ゆえに敵となったユピテルは、罰として彼の息子たちの死をもたらした、という。
Mox cum et ipsi proprium minaretur interitum, ni praesulis pergeret nuntius improbati: obeundi formidine territatum, cum jam et ipse contactus pestilentiae flagraret incendio, de sententia propinquorum perlatum ad curiam patrum, insomniique exposita visione, flammas evolavisse contagii: ludorum deinde instauratione decreta, et spectaculis adhibitam gravem curam, et priorem populo redditam sanitatem.
PL 5, 1273Aやがて、その神が彼自身にも死をもって脅すに至った——あの認められなかった先導者について使者として赴かねば、というのである。死ぬことへの恐れに怯え、すでに疫病に触れられて、その炎に焼かれつつあった彼は、親族たちの勧めによって元老院の議場へと運ばれ、夢の幻視を語り明かした。すると、疫病の炎は飛び去った。そして競技の立て直しが決議され、その見世物に重々しい配慮が払われ、民衆にはもとの健やかさが取り戻された、という。
Liber VII, Caput XXXVII
第VII巻 第XXXVII章PL 5, 1273B(Oberth. XL.) Sed neque illud aeque nos negabimus scire, temporibus quondam civitatis et reipublicae duris, vel quae lues infesta faciebat continua populum contage conficiens: vel quae hostes validi, et ad periculum libertatis auferendae praeliorum prosperitate jam proximi: jussis et monitis vatum, transmarinis ex gentibus quosdam deos accitos, magnificisque honoratos templis, et luis sedasse flagrantiam, et viribus hostium fractis frequentissime triumphatum, et auctos imperii fines, innumerasque provincias sub leges vestri cecidisse dominatus.
PL 5, 1273B(オベルトゥール版、第四十章。)しかし、これもまた我々は同じように知らぬとは言わない——かつて都市と国家とにとって厳しかった時代、あるいは敵意ある疫病が絶え間ない伝染によって民衆を弱らせ続けたとき、あるいは強力な敵が、戦の成功によって自由を奪われる危険にすでに近づいていたとき——予言者たちの命と忠告とによって、海の彼方の諸国民からある神々が迎え入れられ、壮麗な神殿によって敬われ、それによって疫病の燃え立つ炎は鎮められ、敵の力が打ち砕かれて、幾たびも凱旋式が行われ、帝国の版図が広げられ、数知れぬ属州が諸君の支配の法のもとに服したことを。
Sed neque hoc nostram conscientiam fugit, lectum et positum, ictum cum esset Capitolium fulmine, multaque in hoc alia: Jovis etiam simulacrum, sublimi quod in culmine stabat, suis esse ab sedibus provolutum.
PL 5, 1273Bだが、これもまた我々の知るところを逃れてはいない——カピトリウムが雷に打たれ、そこにあった他の多くのものも打たれたとき、高い頂に立っていたユピテルの神像もまた、その座から転げ落ちた、と読まれ、記されていることを。
Responsum deinde ab haruspicibus editum, res saevas tristissimasque portendi, ab incendiis, caedibus, ab legum interitu, et ab juris occasu, maxime tamen ab domesticis hostibus, atque ab impia conjuratorum manu.
PL 5, 1274Aそれから、臓卜官(ハルスペクス)たちによって答申がなされ、荒々しくこの上なく不吉な事態が予兆されていること——火災から、殺戮から、法律の滅びから、そして法の凋落から、しかし何よりも、身内の敵から、そして共謀者たちの不敬な手から生じるであろうことが告げられた。
Sed flecti haec posse, immo aliter publicari scelerata non posse consilia, nisi Jupiter rursus altiore in culmine figeretur, orientalem conversus ad cardinem, radiisque oppositus solis.
PL 5, 1274Aだが、これらのことは覆すことができる、いや、ユピテルが再びより高い頂に据えられ、東の方角へと向きを変えられ、太陽の光に向き合わされるのでなければ、その邪悪な企ては他に暴かれ得ないのだ、と。
Affuisse dicto fidem: nam subrecto culmine conversoque ad solem signo, patuisse res abditas, et reserata in maleficia vindicatum.
PL 5, 1274Aそして、その言葉には験(しるし)があったという。すなわち、頂が高く上げられ、その像が太陽の方へと向け直されると、隠されていた事柄が明るみに出て、暴かれた悪事に対して報いがなされたのである。
Liber VII, Caput XXXVIII
第VII巻 第XXXVIII章PL 5, 1274A(Oberth. XLI.) Habent quidem miraculi speciem, quinimmo habere creduntur cuncta ista, quae dicta sunt: si ita, ut sunt prompta, humanum veniant ad auditum: nec diffitemur inesse his quiddam, quod in prima positum, quemadmodum dicitur, fronte perstringere aures possit, et veritatis similitudine circumvenire.
PL 5, 1274A(オベルトゥール版XLI)なるほどこれらすべて——語られてきたところのもの——は奇跡の様相を呈している。いや、そのような様相を有していると信じられている。ただし、それがそのまま人の耳に伝えられた場合のことである。我々もまた、これらのうちに、いわば一見して耳を打ちうる何ものかがあり、それが真理に似た装いによって人を欺きうることを否定はしない。
Caeterum si penitus intueri res factas, personas, et personarum volueris voluntates, nihil esse reperies diis dignum, et quod saepe jam dictum est, quod ad hujus nominis speciem dignitatemque referatur.
PL 5, 1274Bしかし、もし事の次第、登場する人物たち、そしてその人物たちの意志を深く見つめようとすれば、神々にふさわしいものは何も見出せないであろう。そして、すでにしばしば言われたとおり、この名の様相と品位とに関わるものも見出せないであろう。
Quis est enim primum, qui deum illum fuisse credat, qui currentibus frustra delectaretur equuleis, evocarique se genere hoc ludicri jucundissimum duceret?
PL 5, 1274Bそもそも第一に、誰が、空しく走り回る馬たちに喜びを覚え、この種の見世物によって呼び出されることをこの上なく快いことと考えるような者を、神であったと信じるだろうか。
Imo illum fuisse quis est qui assentiatur Jovem, quem deum principem dicitis, et rerum, quaecumque sunt, conditorem: qui spectatum proficisceretur e coelo, cantherios de velocitate certantes, replicantes gyros septem, et quos dissimiles ipse corporum esse in mobilitate voluisset, eos tamen gaudere, transire, transiri, pronos et cernuos ruere, cum curribus resupinos verti, trahi alios cruribus et claudicare praefractis, et ineptias nugis et crudelitatibus mixtas summis in voluptatibus habuisse, quas homo quivis laetus, nec ad studium plenae gravitatis ac ponderis eruditus puerilia duce ret atque aspernaretur ut ludicra?
PL 5, 1274Bいや、それどころか、ユピテル——諸君が至高の神と呼び、存在するものすべての創造者と呼ぶあの者——が、天から見物のために出向き、駄馬どもが速さを競い七周を繰り返すのを見ていた、しかも彼自身が体の敏捷さにおいて互いに異なるようにと望んだはずのその馬どもが、それでいて喜び、追い越し、追い越され、うつむきに倒れ、もんどりうって転がり、車もろとも仰向けにひっくり返され、あるものは脚をつかまれて引きずられ、あるものは脚を折られて足を引きずるのを見ていた、そして、愚劣さが下らぬことと残酷さとに入り混じったものを至上の快楽としていた——そのような者であったと、誰が同意するだろうか。それは、陽気な人間であれば誰でも、たとえ十全な重厚さと重みへの探求に鍛えられていない者であっても、子供じみたこととみなし、戯れとして退けるであろうものなのに。
Quis est, inquam, qui credat, repetamus ut assidue hanc vocem, generis eum fuisse divini, qui quoniam ludis actus per circi est spatium, meritorum poenas et supplicia redditurus, ira exacerbatus ardesceret, seseque ad vires accingeret ultionis?
PL 5, 1275A誰が——このもの言いを絶えず繰り返すとしよう——彼が神々の類に属していたなどと信じるだろうか。競技のさなか、その所業に応じた罰と責め苦を受けようとしていた者が競技場の空間を引き回されたことで〔qui の指す者は定かでない。次節に合わせ、罰を受ける者と取った〕、彼が怒りに苛まれて燃え上がり、報復の力へと身構えたなどとは。
Si enim nocens servus, atque illa fuerat animadversione puniendus: qui debuit Jupiter indignatione aliqua commoveri, cum ageretur injuste nihil, imo cum nocens caput poenis convenientibus plecteretur?
PL 5, 1275Bもしその者が罪ある奴隷であり、まさにその処罰によって罰せられるべき者であったならば——不正なことは何一つ行われていなかったのに、いや、罪ある者がふさわしい罰によって罰せられていたのに——ユピテルはいったいいかなる憤りに動かされねばならなかったのか。
Sin autem immunis ab scelere, neque ulli obnoxius crimini, vitiosi praesulis ipse fuit in causa, cui cum subvenire potuisset, non fecit, immo ipse quaesivit, et pati quod improbabat, et ab aliis poenas suae permissionis exigere: et cur laesum deinde illo se questus est et pronuntiavit in praesule, quia crucis ad poenas per circi actus est medium, virgis dilaceratus et flagris?
PL 5, 1275Bだが逆に、もしその者が悪事とは無縁であり、いかなる罪にも問われうる者でなかったならば、落ち度ある先導者の原因となったのはユピテル自身である〔vitiosi praesulis ipse fuit in causa の構文と落ち度の主体は定かでない〕。助けることができたのに、彼はその者を助けなかった。いや、それどころか、みずから求めたのだ——自分が是としなかったことをその者に耐えさせることも、自分が許したことの罰を他の者たちから取り立てることも。それならばなぜ、その後になって、先導者の件で、すなわちその者が笞と鞭とに引き裂かれながら十字架の刑へと競技場の中央を引き回されたことで、自分が傷つけられたと訴え、言い立てたのか。
Liber VII, Caput XXXIX
第VII巻 第XXXIX章PL 5, 1276A(Oberth. XLII.) Et quid ex hoc facto labis potuit et foeditatis effluere, quod aut circum faceret minus purum, aut Jovem contaminatum, cum per exigua momenta, per puncta, tot in orbe conspiceret millia mortis in generibus variis, et cruciatibus interire diversis?
PL 5, 1276A(オベルトゥール版XLII)そして、この出来事から、いかなる汚れと穢れが流れ出て、競技場を清からぬものとし、あるいはユピテル自身を汚したというのか。彼は、わずかな瞬間、わずかな刹那のうちに、世界じゅうで幾千という人々が様々な仕方で死に、多様な責め苦のうちに命を落とすのを見ているというのに。
Ante, inquit, est actus, ludi quam inciperent confici. Si sacrilego pectore, religionisque contemptu, est ut ignoscere debeamus Jovi indignanti se spretum, nec circensibus propriis sollicitiorem adhibitam curam.
PL 5, 1276A「それは、競技が始まるより前に行われたことだ」と彼は言う。もし瀆聖の心と宗教への侮蔑によってなされたことであったなら〔この句が出来事の性質を言うのか、ユピテルの心情を言うのかは定かでない。前者と取った〕、自分が蔑ろにされたと、また自分の競技会に対して十分念入りな配慮が払われなかったと憤るユピテルを、我々は赦さねばならないということになろう。
Sin autem errore vel casu, latens illud non est animadversum et cognitum vitium, nonne fuerat rectum, Jovique conveniens, ut humanis ignosceret lapsibus, et imprudentiae caecitatem veniali concessione donaret? Sed vindicanda res fuit.
PL 5, 1276Aだが、もしそれが過失や偶然によるものであり、その隠れた瑕疵が気づかれず知られていなかったのなら、人間の過ちを赦し、無思慮による盲目を赦しの譲歩によって免じてやることこそ、正しく、ユピテルにふさわしいことだったのではないか。だが、事は復讐されねばならなかった。
Et post haec aliquis fuisse illum deum credet, qui puerilis incuriam ludicri, civitatis ultus est et persecutus interitu? gravitatis, ac ponderis, aut ullius habuisse constantiae firmitatem, qui ut sibi ex integro voluptatis in gaudia curreretur, venenatam in perniciem aeris haustus vertit, et pestilentiae morbo stragem mortalitatis indixit?
PL 5, 1276Bそしてこの後、誰が彼を神であったと信じるだろうか——子供じみた見世物における不注意を、都市の滅びをもって復讐し、追い立てた者を。彼が重厚さや重み、あるいはいかなる恒常の堅固さをも備えていたなどと、誰が信じるだろうか——自分のために快楽の喜びがまるまる新たに繰り返されるようにと、大気の息吹を毒された破滅へと変え、疫病の病によって人間どもの壊滅を宣告したような者を。
Si ludorum exhibitor magistratus minus curavit ediscere, quisnam esset illo die circi actus per medium, contractaque est ex hoc culpa: quid infelix commeruerat populus, ut aliena delicta capitis sui dissolveret poenis, pestilentibusque contagiis crudeliter expelleretur e vita? immo quid foeminarum genus, quas ab negotiis publicis conditio fragilitatis excepit? quid adultae virgines, quid parvuli fecere pusiones? quid denique adhuc parvi nutricum sub alimonia constituti, ut in eos immitteretur par et una saevitia, priusque acerbitatem mortis, quam dulcedinem aliquam perciperent luminis?
PL 5, 1276Bもし、競技を主催した政務官が、その日競技場の中央を引き回されたのが誰であったかを突き止めることに十分な注意を払わなかったのであり、そこから過ちが生じたのだとすれば——不幸な民衆はいったい何をしたというので、他人の過ちを自分たちの命という代価で償わされ、疫病の伝染によって無惨にも命から追い出されねばならなかったのか。いや、それどころか、女という性は何をしたというのか——その弱さという定めゆえに公の務めから除かれている女たちが。年頃の乙女たちは何をしたのか、幼い子供らは何をしたのか。さらには、乳母の乳に養われるまだ小さき者たちは何をしたというのか——彼らの上にも同じ、等しい残虐が向けられ、光のいかなる甘美をも味わう前に、死の苦さを味わわされねばならなかったとは。
Liber VII, Caput XL
第VII巻 第XL章PL 5, 1277A(Oberth. XLIII.) Si sibi Jupiter ludos scrupulosius fieri, restituique quaerebat, si fideliter reddere suam populo sanitatem, nec malum, quod fecerat, prorogari ulterius et augeri: nonne rectius fuerat, consulem ut ad ipsum veniret, sacerdotum ad aliquem publicorum, pontificem maximum, aut ad Flaminem suum Dialem, eique per somnium, et praesulis vitium, et funesti causam temporis indicaret?
PL 5, 1277A(オベルトゥール版XLIII)もしユピテルが、競技会がより厳密に執り行われ、改めて行われることを望んでいたのであり、また、自分が引き起こした害悪をこれ以上長引かせ増し加えることなく、忠実に民衆へ健康を返そうとしていたのだとすれば——執政官のもとへ、あるいは公の祭司のうちの誰かのもとへ、大神官長のもとへ、あるいは自らのフラーメン・ディアーリス(ユピテル付きの神官)のもとへみずから赴き、夢によって、先導者の落ち度と、この不吉な時期の原因とを告げ知らせる方が、より正しいことではなかったか。
Quae fuerat ratio, ut ruri hominem suetum, obscuritate incognitum nominis, urbanarum inscium rerum, quid sit praesul fortasse nescientem, voluntatis suae deligeret nuntium, et expetitae satisfactionis auctorem?
PL 5, 1277Bいかなる理由があって、田舎に慣れ親しんだ人間、無名で世に知られぬ者、都会の事情に通じぬ者、おそらくは先導者とは何であるかさえ知らぬ者を、自分の意志の伝え手として、また求める償いの言い出し役として選んだのか。
Quem si utique sciebat, divinus modo si fuerat tergiversatorem in obsequio futurum: nonne fuerat pronius, et Deo conveniens, mentem hominis vertere, et parendi subigere voluntatem; quam vias aggredi saeviores, et latrocinii ritu sine ulla passim ratione saevire?
PL 5, 1277Bもし彼が——仮にも神であったのなら——その者が服従において怠け渋る者となるであろうことを知っていたのならば——人間の心を変え、従おうとする意志を屈服させることのほうが、より容易であり、神にふさわしいことではなかったか。あちこちで理由もなく、盗賊のやり口さながらに、より苛烈な道へと進み荒れ狂うよりも。
Si enim rusticus, senior, inexpeditus in rebus obeundis, cunctabatur in re jussa causis superioribus retardatus: quid infelices ejus commeruerant liberi, ut in eos ira et indignatio verteretur, offensasque alterius luminis sui spoliatione pensarent?
PL 5, 1277Bもし、その田舎の老人が、事を運ぶに不慣れであり、先に述べた理由によって妨げられて、命じられたことをためらっていたのだとしても——その不幸な子らはいったい何の報いを受けるべきことをしたというのか。彼らの上に怒りと憤りが向けられ、他者の落ち度を、自分たちの命の光を奪われることで〔luminis spoliatione は視力を奪われる意とも読める〕償わされるとは。
Et quisquam est hominum, qui fuisse illum Deum credat tam injustum, tam impium, nec mortalium saltem constituta servantem, apud quos nefas haberetur magnum, alterum pro altero plecti, et aliena delicta aliorum cervicibus vindicari?
PL 5, 1278A果たして、彼をかくも不正で、かくも不敬虔な神であったと信じる人間が、いったいいるだろうか——死すべき者たちの定めさえも守らぬ神を。死すべき者たちのもとでは、ある者が他の者の代わりに罰せられること、他人の過ちが別の者の首にかけて償われることは、大いなる不義とされているというのに。
Sed et ipsum fecit pestilitatis saevitia comprehendi. Nonne ergo praestantius. quinimmo aequius fuerat, si hoc esse videbatur faciendum, ut ab ipso patre terror coercitionis inciperet, apud quem causa tanti fuerat motus, et inoboeda cessatio, quam in ejus dolorem vim liberis facere, et innoxias urere atque abolere personas?
PL 5, 1278Aだが彼は、その者自身をも疫病の猛威に捕らえさせた。それゆえ、もしこのようなことをなすべきだと思われたのであれば——懲らしめの恐怖を、まさにその父自身から始めるほうが、より優れたこと、いや、より公正なことではなかったか。これほどの騒動の原因があり、命令に従わぬ怠りがあったのは、その父においてであったのだから。彼の苦しみのために、その子らに暴力をふるい、罪なき者たちを焼き滅ぼすよりも。
Quaenam illa saevitia, crudelitas fuit quae tanta, ut, extincta sobole intestinis periculis post territaret patrem? Quod jamdudum si facere, id est, loco priore voluisset; nec germanitas conficeretur innoxia, et voluntas numinis cognosceretur offensa.
PL 5, 1278Aそれはいったいいかなる猛威、いかなる残虐であったのか——子孫を絶やしてのちに、内なる危難によって父を脅かすとは、これほどまでに。もし彼が、はじめから、すなわち先の段階で、そうすることを望んでいたならば、罪なき兄弟たちが滅ぼされることもなく、また神威の意志が損なわれていたことも知られたであろうに。
At enim completo annuntiationis officio statim morbus evanuit, et sanitati homo est continuo restitutus. Et quid habet admirationis res ista, si malum, quod inspiraverit, repulit, seseque inani ostentatione jactavit?
PL 5, 1278Bだが、告知の務めが果たされるやいなや、病はただちに消え去り、その人間はすぐさま健康を取り戻した。だが、もし彼が、自ら吹き込んだ災いを退けたにすぎず、空しい見せびらかしによって誇示しただけなのだとすれば、そこにいったい何の驚くべきことがあろうか。
Quod si penitus res pendas, magis illa crudelitas, quam beneficium salutis fuit; siquidem hominem miserum, et interire post filios cupientem, non gaudia servavit ad vitae, sed ut suam solitudinem disceret, et orbitatis cruciamenta sentiret.
PL 5, 1278Bもし事を突き詰めて量るならば、それはむしろ、命を得たことの恩恵というより、残虐であった。というのも、子らを失ったのちに死ぬことを望んでいた哀れなその人間を、彼は生の喜びのために生き永らえさせたのではなく、みずからの孤独を思い知らせ、子を失った悲しみの責め苦を味わわせるために、生かしたのだから。
Liber VII, Caput XLI
第VII巻 第XLI章PL 5, 1278B(Oberth. XLIV.) Consimili ratione per alias ire licebit historias, et ostendere in his quoque longe aliud, quam esse dii debeant, de his ipsis dici, et earum in expositionibus indicari: velut in hac ipsa quam deinceps ponam, una ei duabusve conjunctis, fastidium ne immoderatione pariatur.
PL 5, 1278B(オベルトゥール版XLIV)同様のやり方で、他の物語をたどり、これらについても、神々がそうあるべき姿とはおよそかけ離れたことが、まさにこれらの物語自体において語られ、その説明のうちに示されていることを、示すことができよう。たとえば、これから私が述べるこの物語そのものにおいて——それに一つか二つの物語を結びつけるとしても——ただし、行き過ぎによって倦厭を生まぬように。
Post advectos, inquitis, transmarinis ex gentibus deos quosdam, postque condita his templa, post cumulatas sacrificiis aras, male habens sese recreatus convaluit populus, et pestilentes morbi inducta sinceritate fugerunt. Qui, effamini, dii, quaeso?
PL 5, 1278C諸君は言う——海の彼方の諸国民のもとから幾柱かの神々が運び入れられ、彼らのために神殿が建てられ、祭壇に犠牲が積み上げられた後、病んでいた民衆は元気を取り戻して健やかになり、疫病は清浄がもたらされたことによって逃げ去った、と。それはいったい、いかなる神々であったのか——どうか、名を告げてもらいたい。
Aesculapius, inquitis, Epidauro bonis deus valetudinibus praesidens, et Tiberina in insula constitutus.
PL 5, 1279Aアエスクラピウスだ、と諸君は言う——エピダウロスから来た、良き健康を司る神であり、ティベリス島に据えられた神であると。
Si esset nobis animus, scrupulosius ista tractare, vobis ipsis obtineremus auctoribus, minime illum fuisse divum, qui conceptus et natus muliebri alvo esset: qui annorum gradibus ad eum finem ascendisset aetatis, in quo illum vis fulminis, vestris quemadmodum litteris continentur, et vita expulisset et lumine.
PL 5, 1279Aもし我々に、これらのことをより厳密に論じる気があったなら、まさに諸君自身を証人として、彼が神であったのでは決してなかったことを立証できたであろう——女の胎に宿り、生まれた者であり、年々の歩みによってある年齢の域にまで達し、そこで、諸君の文書に記されているとおり、雷の力によって命からも光からも追い出された者なのだから。
Sed quaestione ab ista discedimus: Coronidis filius sit, ut vultis, ex immortalium numero, et perpetua praeditus sublimitate coelesti. Ex Epidauro tamen quid est aliud allatum, nisi magni augminis coluber?
PL 5, 1279Aだが、この問いからは離れることにしよう。コロニスの子であるとして、諸君の望むとおり、彼を不死なる者たちの数に入れ、永遠なる天上の崇高さを備えた者としておこう。しかし、エピダウロスから運び込まれたのは、巨大に育った蛇にほかならなかったではないか。
Fidem si annalium sequimur: et exploratam eis attribuimus veritatem, nihil, ut conscriptum est, aliud. Quid ergo dicemus?
PL 5, 1279Aもし年代記の言うところを信じ、それらに確かめられた真実を認めるならば、記されているとおり、それ以外の何ものでもなかった。それでは、我々は何と言うべきか。
Aesculapius iste, quem praedicatis, deus praestans, sanctus deus, salutis dator, valetudinum pessimarum propulsator, prohibitor, et extinctor, serpentis est forma et circumscriptione fininitus: per terram reptans, coeno natis ut vermiculis mos est, solum mento radit et pectore, tortuosis voluminibus se trahens, atque ut pergere prorsus possit, partem sui prostremam conatibus prioris adducit.
PL 5, 1279A諸君が言い立てるあのアエスクラピウス——優れた神、聖なる神、健康を与える者、最悪の病を追い払い、防ぎ、絶やす者——は、蛇の姿とその輪郭とに限られている。地を這い回り、泥から生まれる虫けらの習いのままに、顎と胸で地面をこすり、曲がりくねった輪をなして身を引きずり、前へ進むために、体の先の部分の動きに合わせて後ろの部分を引き寄せるのである。
Liber VII, Caput XLII
第VII巻 第XLII章PL 5, 1279A(Oberth. XLV.) Et quoniam legitur usus cibis etiam, quibus vita in corporibus immoratur, habet patulas fauces, quibus cibos transvoret, oris hiatibus appetitos: habet receptaculum ventris, et ubi mansa et vorata decoquat viscera, sanguis detur ut corpori, et viribus redintegratio subrogetur: habet et extremos tramites, per quos immunda faex eat, aversabili corpora foeditate deonerans.
PL 5, 1279A(オベルトゥール版XLV)そして、彼もまた、身体に命をとどめる食物を用いたと伝えられている以上——彼は大きく開いた喉を持ち、それによって、口を大きく開けて捕らえた食物を呑み込む。彼は腹の受け皿を持ち、そこで噛み砕かれ貪り食われたものを内臓が消化し、身体へと血が与えられ、力の回復がもたらされる。そして彼は末端の通路をも持ち、そこを通って不浄な滓が出て行き、身体を忌まわしい穢れから解き放つのである。
Siquando mutat loca, et ab aliis transgredi in alias regiones parat: non ut deus obscure per coeli evolat sidera, punctoque in temporis, ubi causa postulaverit, sistitur: sed velut animal brutum vehiculum, quo sustineatur, petit: undas pelagi vitat; atque ut tutus possit incolumisque praestari, cum hominibus navem ascendit, et ille publicae sanitatis deus fragili se ligno, et tabularum compagibus credit.
PL 5, 1280Aもし場所を変え、ある地方から別の地方へと移ろうとするときにも、神がするように、天の星々のあいだを人知れず飛び行き、必要が求める刹那にその場に立ち止まるのではない。むしろ、物言わぬ獣のように、身を支えるための乗り物を求め、海原の波を避け、無事で安全でいられるようにと、人間たちとともに船に乗り込む。そして、あの公共の健康を司る神は、脆い木材と板の継ぎ目とに、自らの身を委ねるのである。
Non arbitramur evincere, atque obtinere vos posse, Aesculapium illum fuisse serpentem: nisi hunc colorem volueritis inducere, ut in anguem dicatis convertisse se deum, quo mentiri se posset, quisnam esset, aut quales homines intueri.
PL 5, 1280A我々は、諸君が、あのアエスクラピウスが蛇であったということを論破し、押し通しうるとは思わない。ただし、諸君が次のような言い抜けを持ち出そうとする場合は別である——すなわち、神が自らを蛇に変えたのであり、それによって、自分が何者であるかを偽り、また人間たちがどのような者であるかを見て取ることができるようにしたのだ、と言う場合である。
Quod si fuerit a vobis dictum, quam infirmiter invalideque dicatur, ipsa rerum inaequalitas indicabit. Si enim se deus videri ab hominibus evitabat, nec in forma serpentis velle debuit conspici: cum in qualibet forma non ab ipso se alius, sed ipse esset futurus.
PL 5, 1280Aもし、それが諸君によって言われるのなら、それがいかに弱々しく、根拠薄弱な言い分であるかは、事柄そのものの不釣り合いが示すであろう。もし神が人間たちに見られることを避けていたのならば、蛇の姿においても見られることを望むべきではなかったはずである。なぜなら、いかなる姿をとろうとも、彼は自分自身とは別の何かになるのではなく、依然として彼自身であり続けるのだから。
Sin autem intenderat cernendum se dare, non debuit oculorum negare conspectui: cur non talem videri se praebuit, qualem sciebat se esse qualemque se noverat sui numinis in potentia contineri?
PL 5, 1280Aだが、もし彼が自らを見られるようにと望んでいたのならば、目に見られることを拒むべきではなかった。なぜ、自分がそうであると知り、自らの神威の力のうちに保たれていると知っていたとおりの姿で、自らを見せなかったのか。
Erat enim hoc potius, multoque praestantius, augustaeque conveniens dignitati, quam fieri belluam, horrentisque animalis in similitudinem verti, et dare ambiguis contradictionibus locum: esset ne verus Deus, an nescio quid aliud, longeque ab supera sublimitate sejunctum.
PL 5, 1280Aというのも、それこそが、むしろはるかに優れており、崇高な威厳にふさわしいことであったはずだからである——獣となり、身の毛もよだつ動物の似姿へと変じ、彼が真の神であるのか、それとも、かの至高の崇高さからはるかに隔てられた何か別のものであるのかという、両様に食い違う議論の余地を与えることよりも。
Liber VII, Caput XLIII
第VII巻 第XLIII章PL 5, 1281A(Oberth. XLVI.) Sed si deus, inquit, non erat, cur, e navi postquam extulit sese, tiberinam ad insulam repsit: nusquam statim comparuit, et viderier ut ante desiit?
PL 5, 1281A(オベルトゥール版XLVI)だが、もし神ではなかったのなら、と彼は言う、なぜ、船から身を運び出したのち、ティベリス島へと這い進んだのか。なぜ、そのまま姿を消し、以前のように見られることをやめてしまったのか。
Possumus enim scire, utrumne aliquod obstaculum fuerit, cujus sese objectu atque oppositione protexerit, an hiatus aliquis?
PL 5, 1281A我々に、それが何か障害物であって、その物陰と遮りによって身を隠したのか、それとも何らかの裂け目であったのかを、知ることなどできようか。
Vos pronuntiate, vos dicite, quidnam illud fuerit aut cuinam rerum generi debuerit applicari, si personarum officia sunt certa certarum vestra.
PL 5, 1281A諸君こそ言い立てるがよい、諸君こそ告げるがよい、それがいったい何であったのか、あるいはいかなる部類の物に帰されるべきであったのかを——もし諸君の間で、それぞれの役目が確かに定まっているというのならば。
Cum res ita sit, deque vestro numine, vestraque et religione tractetur, vestrum est potius edocere, vestrumque monstrare, quid illa res fuerit, nostras velle quam exaudire sententias, nostraque expectare decreta.
PL 5, 1281A事柄がそうである以上、そして論じられているのが諸君の神威であり、諸君の宗教そのものである以上、それが何であったかを教え、示すのは、むしろ諸君の務めである。我々の見解を聞きたがったり、我々の判断を待ち望んだりするよりも。
Nam nos quidem quid aliud possumus dicere, nisi quod fuit, et visum est: quod historiae prodidere omnes, et oculorum sensibus est comprehensum?
PL 5, 1281Aというのも、我々としては、それがそうであった、そう見られたということ、あらゆる史書が伝え、目の感覚によって捉えられたということ以外に、いったい何を言えようか。
Hanc tamen scilicet colubram validissimi corporis, et prolixitatis immensae; aut si nomen hoc sordidum est, anguem dicimus, serpentem nominitamus; aut si quod aliud nobis usus vocamen obtulerit, aut ampliatio sermonis effinxerit.
PL 5, 1281B我々はこれを、きわめて頑丈な体躯と途方もない長さを持つ「コルブラ」(大蛇)と呼ぶ。あるいは、もしこの名が卑しいというのなら、「アングイス」と呼び、「セルペンス」と名づける。あるいは、慣用がもたらす別の呼び名、言葉の広がりが形づくる別の名を用いてもよい。
Si enim repsit ut coluber, non pedibus se ferens, neque suas subexplicans itiones, sed ventre nixus ac pectore: si ex materia formatus carnis longitudinem porrigebatur in lubricam, caput si habuit atque caudam, si obsita squamis terga, si macularum suffectionibus varia, si os dentibus horridum, et ad infligendos instructum morsus: quid aliud possumus, quam generis eum dicere fuisse terreni; quamvis fuerit immanis et nimius, quamvis illum ab Regulo exercitus vi caesum, longitudine corporis et roboris anteiret?
PL 5, 1281Bというのも、もし彼が蛇として這い進み、足で身を運ぶのでも、自らの歩みを繰り広げるのでもなく、腹と胸とで身を支えて進んだのならば——もし肉という材料からかたちづくられ、なめらかに伸びる長さを持っていたのならば——もし頭と尾を持ち、鱗に覆われた背を持ち、斑点のとりどりの色に彩られ、口には牙が並び、咬みつくべく備えられていたのならば——我々は彼を、地に属する種族に属していたと言うほかに、何を言えようか。たとえそれが巨大で度外れなものであったとしても、たとえ、レグルスの軍勢によって力ずくで討ち取られたあの蛇を、体の長さと強さとにおいて上回っていたのだとしても。
Sed aliud nos remur, et labefacimus et destruimus veritatem. Ergo vestrum est explicare, quidnam ille fuerit, vel cujus generis, nominis et qualitatis cujus.
PL 5, 1281Bだが、我々は別のことを考えており、真実を揺るがし、打ち壊しているのだという。それならば、それがいったい何であったのか、いかなる種族に属し、いかなる名と性質を持つものであったのかを説き明かすのは、諸君の務めである。
Nam deus esse qui potuit, cum haberet ea, quae diximus, quae dii habere non debent, si cogitant dii esse, et vocaminis hujus eminentiam possidere? Tiberinam postquam ad insulam repsit nusquam continuo apparuit: qua ex re numen fuisse monstratur?
PL 5, 1281Cというのも、我々が述べたような性質——神々がもし自らを神であると考え、この名の卓越性を保持しようとするなら持つべきでない性質——を備えていながら、いったいどうして神でありえようか。ティベリス島へと這い進んだのち、たちどころにどこにも姿を現さなかった——このことから、いったいどうして神性であったことが示されるというのか。
Possumus enim scire, utrumne istic aliquod rei fuerit alicujus obstaculum, cujus sese objectu acque oppositione protexerit, an hiatus aliquis, aut ex molibus inaequaliter aggeratis successus quidam, et fornices, in quos intulit se raptim, circumscripto tuentium visu?
PL 5, 1282A我々に、そこに何らかの物の障害があって、その物陰と遮りによって身を守ったのか、あるいは何かの裂け目があったのか、あるいは不揃いに積み上げられた石塊のあいだに通路があり、見張る者たちの目を欺いて、そこに素早く身を投げ入れたアーチ状の穴があったのかを、知ることなどできようか。
Quid enim si flumen transilivit? quid si transpatavit? quid si sylvarum densitatibus se dedit?
PL 5, 1282Aもし彼が川を跳び越えたのだとしたら、どうなのか。もし泳ぎ渡ったのだとしたら、どうなのか。もし森の茂みに身を投じたのだとしたら、どうなのか。
Argumentatio flaccida est, ea re suspicari deum illum fuisse serpentem, quod ab oculis sese properata omni festinatione subtraxit: cum deum non fuisse eadem rursus possit argumentatione monstrari.
PL 5, 1282A彼があらゆる急ぎをもって速やかに人々の目から身を隠したという、そのことをもって彼が神であったと推し量るのは、力のない論証である。なぜなら、まさに同じ論証によって、彼が神ではなかったことをも、逆に示しうるのだから。
Liber VII, Caput XLIV
第VII巻 第XLIV章PL 5, 1282A(Oberth. XLVII.) Sed si deus praesens anguis ille non fuit, cur post illius adventum pestilentiae vis fracta est, et populo salus reddita romano?
PL 5, 1282A(オベルトゥール版XLVII)だが、もしあの蛇が、現に居合わせた神でなかったのなら、なぜ、その到来ののち、疫病の猛威は打ち砕かれ、ローマの民に健康が返されたのか。
Referimus et nos contra: si ex libris fatalibus, vatumque responsis invitari ad urbem deus Aesculapius jussus est, ut ab luis contagio morbisque pestilentibus tutam eam incolumemque praestaret, et venit non aspernatus ut dicitis, colubrarum in formam conversus: cur toties romana civitas mali hujus afflicta est cladibus? toties aliis aliisque temporibus dilacerata, vexata est, et innumeris stragibus civium minor facta est millibus?
PL 5, 1282B我々もまた、逆にこう問い返す。もし運命の書と予言者たちの答申とに基づいて、アエスクラピウス神が、疫病の伝染と疫病の病からこの都市を守り無事に保つために、都市へと招き入れられるよう命じられ、そして、諸君の言うとおり、それを厭わずに蛇の姿に身を変えてやって来たのだとすれば——なぜ、ローマの都市は、これほど幾たびもこの災いの惨害に見舞われたのか。なぜ、あるときもまたあるときも、時を変えて引き裂かれ、苛まれ、無数の市民の死によって、その数を幾千も減らされたのか。
Cum enim deus accitus in hoc esse dicatur, ut omnino omnes causas, quibus pestilentia conflabatur, averteret: sequebatur, ut civitas intacta esse deberet, flatuque a noxio immunis semper innocuaque praestari.
PL 5, 1282B神が招かれたのは、まさに、疫病を引き起こすあらゆる原因を残らず取り除くためであったと言われる以上——都市は無傷であるべきであり、有害な息吹から常に免れ、害されぬままに保たれるべきであった、という帰結になるはずである。
Atquin videmus, ut superius dictum est, saepenumero his morbis cursus eam vitae habuisse funestos: nec dispendiis levibus esse populi fractas, debilitatasque virtutes. Ubi ergo Aesculapius fuit, ubi ille promissus oraculis venerabilibus?
PL 5, 1282Bところが我々は、すでに前に述べたとおり、この都市がしばしばこれらの病によって生の歩みを不吉なものとされ、民の力が軽からぬ損失によって砕かれ、弱められたのを見ている。それならば、アエスクラピウスはどこにいたのか、あの、畏るべき神託によって約束された神はどこにいたのか。
Cur templa post condita, sibique exaedificata delubra, diutius habere perpessus est bene meritas civitates luem, cum in id esset accitus, ut et malis mederetur instantibus, nec sineret in futurum tale aliquid, quod metueretur irrepere?
PL 5, 1282Cなぜ、神殿が建てられ、自らのために神域が築かれたのちも、彼は功ある諸都市が長く疫病を抱えるのを許したのか。彼が招かれたのは、まさに、迫り来る災いを癒し、将来そのような恐るべきものが忍び込むことを許さぬためであったというのに。
Liber VII, Caput XLV
第VII巻 第XLV章PL 5, 1283A(Oberth. XLVIII.) Nisi forte aliquis dicet, minoribus et consequentibus saeculis idcirco dei talis defuisse custodiam, quod impiis jam moribus et improbabilibus viveretur: opem autem contulisse majoribus, quod innoxii fuerint, atque ab omni scelerum contagione dimoti; quod ratione cum aliqua et audiri forsitan potuisset, et dici, si aut in temporibus priscis omnes essent usque ad unum boni, aut sequentia tempora malos omnes generarent, et nulla diversitate discretos.
PL 5, 1283A(オベルトゥール版XLVIII)あるいは、こう言う者があるかもしれない——のちの、続く時代にこの神の守りが欠けていたのは、すでに不敬虔で好ましからぬ習わしのもとに生きられていたからであり、より古い世代を助けたのは、彼らが罪なく、あらゆる悪事の穢れから遠ざけられていたからだ、と。この言い分は、もし古い時代の者たちが一人残らずすべて善良であったか、あるいはそれ以後の時代がことごとく悪しき者を生み出し、何の違いもなく一様であったのならば、いくらかの道理をもって聞かれ、語られもしえたであろう。
Cum vero res ita sit, ut in magnis populis, nationibus, quinimmo et in civitatibus cunctis mixtum sit humanum genus naturis, voluntatibus, moribus, tamque potuerint in prioribus saeculis, quam in novellis aetatibus boni simul malique existere: stultum satis est dicere, propter malitias posteros auxilia numinum non meruisse mortales.
PL 5, 1283Aだが、事の実際は、大きな民においても、諸民族においても、いや、あらゆる都市においても、人類は本性においても、意志においても、習わしにおいても入り混じっており、善き者と悪しき者とが、古い時代においても新しい時代においても、等しく存在しえたのである以上——のちの世の死すべき者たちが、その悪しき者たちの咎ゆえに神威の助けに値しなかったなどと言うのは、まったく愚かなことである。
Si enim propter malos sequentium saeculorum boni non sunt protecti temporum novellorum, et propter antiquos malos boni aeque ac majores non debuerant merere benevolentiam numinum.
PL 5, 1283Bというのも、もし後代の悪しき者たちのゆえに、新しい時代の善き者たちが守られなかったのだとすれば、同じように、古い時代の悪しき者たちのゆえに、善き者たちも、より古い世代の者たちと等しく、神威の好意に値しなかったはずだからである。
Sin propter bonos priscos mali etiam conservati sunt prisci: et propter bonos minores aetas debuit sequens, quamvis esset improbabilis protegi.
PL 5, 1283Bだが、もし古い時代の善き者たちのゆえに、古い時代の悪しき者たちまでもが救われたのだとすれば、同じく、のちの時代の善き者たちのゆえに、続く時代もまた、たとえ好ましからぬ時代であったとしても、守られるべきであったはずである。
Aut ergo jam fracta atque immunita vi morbi anguis ille perlatus famam Conservatoris assumpsit, cum nihil omnino commoditatis attulisset: aut fatalia dicenda sunt carmina, multum veris aberravisse praesagiis, cum remedium ab his datum non deinceps cunctis, sed auxilio fuisse uni tantum reperiatur aetati.
PL 5, 1283Bしたがって、あの大蛇が運び込まれたのは、病の猛威がすでに砕かれ弱まったのちのことであり、実際には何ら益をもたらさなかったにもかかわらず、「救済者」という評判を得たのだと言うか——あるいは、運命の詩句は真実からはるかに逸れた前兆を告げたのだと言わねばならない。それらによって与えられた治療は、その後すべての世代に及んだのではなく、ただ一つの時代だけを助けたにすぎないと知られるのだから。
Liber VII, Caput XLVI
第VII巻 第XLVI章PL 5, 1283C(Oberth. XLIX) Sed et Magna, inquit, Mater accita ex Phrygio Pessinunte, jussis consimiliter vatum, salutaris populo et magnarum causa laetitiarum fuit.
PL 5, 1283C(オベルトゥール版XLIX)しかし、大いなる母神もまた——彼は言う——フリュギアのペッシヌスから招来され、占者たちの指図に同じく従って、民に安泰をもたらし、大いなる喜びの因となった、と。
Nam et diu potens hostis ab Italiae possessione detrusus est, et gloriosis illustribusque victoriis decus urbis restitutum est pristinum, et imperii fines longe lateque porrecti, et innumeris gentibus, civitatibus, populis libertatis jus raptum est, et jugum servitutis impositum; multaeque res aliae foris domique perfectae ineluctabili firmitate gentis nomen majestatemque fundarunt.
PL 5, 1283Cというのも、長らく勢威を振るっていた敵は、イタリアの領有から追い払われ、輝かしく名高い数々の勝利によって、都市の栄光はかつての姿を取り戻し、帝国の版図は遠く広くにわたって延び広がり、数え切れぬ諸国民、諸都市、諸々の民からは自由の権利が奪われ、隷従の軛が課されたからである。そしてまた、国外国内で成し遂げられた他の多くの事柄が、揺るぎない堅固さをもって、この民族の名と威厳とを打ち立てたのである。
Si verum loquuntur historiae, neque ullas inserunt rerum conscriptionibus falsitates, allatum ex Phrygia nihil quidem aliud scribitur missum rege ab Attalo, nisi lapis quidam non magnus, ferri manu hominis sine ulla impressione qui posset: coloris furvi atque atri, angellis prominentibus inaequalis: et quem omnes hodie ipso illo videmus in signo oris locum positum, indolatum et asperum, et simulacro faciem minus expressam simulatione praebentem.
PL 5, 1284Aもし歴史書が真実を語り、事の記述にいかなる虚偽も交えていないのであれば、フリュギアからアッタロス王によって送られ、もたらされたものとして記されているのは、他でもない、さほど大きくない一つの石にほかならない——何の力を込めることもなく人の手で運べるほどのもので、暗く黒みがかった色をし、角々が不揃いに突き出ていた。そしてまさにその石を、我々は皆、今日もなお、かの像において顔の据えられた場所に見出す。削られることも磨かれることもない粗いままの石であり、神像に、似姿としての顔だちをほとんど表し与えてはいないのである。
Liber VII, Caput XLVII
第VII巻 第XLVII章PL 5, 1284B(Oberth. L.) Quid ergo dicemus? Hannibalem illum poenum, hostem potentem ac validum, sub quo anceps et dubia res romana contremuit, et magnitudo trepidavit, lapis ex Italia depulit, lapis fregit, lapis fugacem ac timidum, suique esse dissimilem fecit?
PL 5, 1284B(オベルトゥール版L)それでは、我々は何と言うべきか。あのカルタゴのハンニバル——勢威強く猛々しい敵であり、彼のもとでローマの国事は危うく揺らぎ、その偉大さは震え慄いたのだが——彼をイタリアから追い払ったのは石であり、打ち破ったのも石であり、彼を臆病な逃亡者に変え、彼自身とは似ても似つかぬ者にしてしまったのも、石だというのか。
Et quod rursus exilivit ad imperii columen, et regium principatum, nihil consiliis actum est, nihil hominum viribus: nec ad reditum sublimitatis antiquae tot tantisque ab ducibus quidquam est scientia militari aut rerum experientia collatum?
PL 5, 1284Bそして、〔ローマが〕再び帝国の頂点へ、王者の首位へと躍り出たとき、そこには何ら謀略の働きも、何ら人間の力の働きもなかったというのか。かつての崇高さへの回復のために、あれほど多くの、あれほど偉大な将帥たちから、軍事の知識も、事に処する経験も、何ら寄与されなかったというのか。
Lapis aliis vires, aliis roboris infirmitatem dedit: hos secundis praecivitavit ab rebus, aliorum extulit stratas desperatione fortunas?
PL 5, 1284B石はある者たちには力を与え、ある者たちには気力の衰えを与えたというのか。ある者たちを順境から突き落とし、絶望のうちに打ち倒された他の者たちの運命を引き上げたというのか。
Et quis hominum credat terra sumptum lapidem sensu agitabilem nullo, fuliginei coloris atque atri corporis, deum fuisse matrem? aut quis rursus accipiat, hoc enim solum restat, numinis alicujus habitasse in silicis fragmentis more subjectam, venisque in ejus abstrusam?
PL 5, 1284Bそして、地中から掘り出された、何の感覚によっても動かされることのない石、煤けたように黒い色をした一箇の物体が、神々の母であったなどと、いったい人間の誰が信じられようか。あるいはまた、いったい誰が——というのも、これのみが残された可能性であるが——彼女が燧石のかけらの内に住まい、何らかの神威のようにしてその中に置かれ、石の脈の奥に隠されていた〔more subjectam, venisque in ejus abstrusam は構文が取りにくく、石の内奥に隠れ潜む意と解した〕などと、受け入れられようか。
Et unde parta victoria est, si Pessinuntio lapidi nullum inerat numen? Sedulitate possumus dicere, ac virtute pugnantium, usu, tempore, consilio, ratione, fato etiam possumus, et reciproca varietate fortunae.
PL 5, 1284Cそして、もしペッシヌスの石にいかなる神威も宿っていなかったのだとすれば、勝利はいったいどこから得られたのか。我々は、勤勉によって、そして戦う者たちの武勇によって、と言うことができる。経験によって、時宜によって、謀によって、道理によって、さらには運命によって、とも言うことができ、また、めまぐるしく移り変わる運命の交替によって、とも言うことができる。
Sed si auxilio lapidis res facta est melior, et felix recuperata victoria est, ubinam mater illa Phrygia tempore illo fuit, cum tot tantisque exercitibus caesis inclinata est res summa, et ad ultimae labis periculum venit? Cur non minaci fortiter se obtulit?
PL 5, 1285Aしかし、もし石の助けによって事態が好転し、幸いにも勝利が取り戻されたのだとすれば、あれほど多くの、あれほど大きな軍勢が討ち取られ、国家の全体が傾き、最後の破滅の危機にまで至ったあの時、かのフリュギアの母神はいったいどこにいたのか。なぜ彼女は、迫り来る脅威に対して、勇ましく自ら立ち向かわなかったのか。
Cur impetus tantos belli non prius fregit, ac repulit, quam immanes inciderent plagae, quibus omnis effunderetur sanguis, et exhaustis rueret vita ipsa pene vitalibus? Advecta enim nondum, nec favorem fuerat ut commodaret, rogata.
PL 5, 1285Aなぜ彼女は、おびただしい血が流し尽くされ、生命そのものが尽き果て、生命力のほとんど涸れ果てたところにまで倒れ込むような、あの凄惨な打撃が下るよりも先に、あれほど激しい戦争の猛攻を打ち砕き、退けなかったのか。というのも、彼女はまだ運ばれて来ておらず、頼まれて好意を貸し与えるということも、まだなかったのだから。
Sed bonus auxiliator numquam rogari se poscit, spontanea semper opitulatione subveniens. Hostem pellere, ac fugare non potuit, multo adhuc mari, terrisque habitabilibus discreta.
PL 5, 1285Aしかし、良き援助者は、自らが乞い求められることを決して要求せず、常に自発的な助力によって救いに来るものである。彼女は敵を追い払い、逃走させることができなかった。なお広大な海と、人の住む陸地とに隔てられていたからである。
Sed deo, si deus est, longum nihi omnino est, cui punctum terra est, et sub nutu omnia constituta.
PL 5, 1285Bしかし、神にとって——もし彼女が神であるならば——遠いということはまったくない〔底本は nihi。nihil と読む〕。地は神にとって一点にすぎず、万物はその意のままに定められているのだから。
Liber VII, Caput XLVIII
第VII巻 第XLVIII章PL 5, 1285B(Oberth. LI.) Sed fuerit praesens, ut exposcitis credi, illo ipso numen in lapide: et mortalium quisquam est, quamvis ille sit credulus, et facillimas aures quibuslibet fictionibus praebeat, qui eam judicet fuisse aut tempore illo deam, aut hodie dici appellarique debere? quae modo haec appetat, modo illa deposcat, suos deserat fastidiatque cultores: provinciis ab humilioribus migret, potentioribus populis, ditioribusque se jungat.
PL 5, 1285B(オベルトゥール版LI)しかし、諸君が信じるよう求めているとおり、まさにその石のうちに神威が現に在ったのだとしよう。それでも、いかに軽信で、いかなる作り話にもたやすく耳を貸す者であろうと、いったい人間の誰が、彼女があの時神であったとか、あるいは今日そう呼ばれ、そう称されるべきだなどと判じるだろうか。あるときはこれを求め、あるときはあれを要求し、自らの崇拝者たちを見捨てて顧みず、貧しい属州から立ち去って、より強大で、より富裕な民に身を寄せる者を。
Verum bellicas res amat, interque esse desiderat pugnis, caedibus, mortalitatibus, et cruori.
PL 5, 1285B実に彼女は戦の事どもを愛し、戦いのただ中に、殺戮のただ中に、死のただ中に、そして血のただ中に身を置くことを望むのである。
Si deorum est proprium, si modo sunt veri, et quos deceat nuncupari vi vocis istius, et potentia numinis, nihil facere malitiose, nihil injuste, hominibusque se cunctis una et parili gratia sine ulla inclinatione praebere: generis eam fuisse divini quisquam ne hominum credat, aut habuisse aequitatem diis dignam, quae, humanis sese discordiis inserens, aliorum opes fregit, aliis se praebuit exhibuitque fautricem, libertatem his abstulit, alios ad columen dominationis evexit: quae, ut una civitas emineret, in humani generis perniciem nata, orbem subjugavit innoxium.
PL 5, 1285Cもし、真に神々であり、その名の力によって、また神威の力によってそう称されるにふさわしい者たちに固有のことが、何ら悪意をもって行わず、何ら不正を行わず、あらゆる人間に対して、いかなる偏りもなく一様に等しい恵みをもって身を差し向けることであるとするならば——いったい人間の誰が、彼女が神々の血統に属する者であったとか、神々にふさわしい公正さを備えていたなどと信じられようか。彼女は、人間たちの不和のただ中に身を挿し入れ、ある者たちの勢力を打ち砕き、他の者たちには自らを差し出しその後ろ盾として現れ、これらの者からは自由を奪い、他の者たちを支配の頂点にまで押し上げた。ただ一つの都市が抜きん出るようにと、人類の破滅のために生まれた彼女は、罪なき世界を服従させたのである。
Liber VII, Caput XLIX
第VII巻 第XLIX章PL 5, 1286A(Oberth. XXXV.) Age nunc summatim, quoniam sermo prolatus est, et perductus in haec loca, singularum partium oppositionibus comparemus, utrumne vos melius rebus de superis sentiatis, an potius nos multo et honoratius opinemur et rectius, quodque rei divinae suam praestet atque attribuat dignitatem.
PL 5, 1286A(オベルトゥール版XXXV)さて、いま手短に——語られてきた論がここまで導かれてきたのだから——双方の主張を一つ一つ対置させて比べてみよう。天上の事柄について、諸君の方がよりよく考えているのか、それとも我々の方がはるかに、より敬意をもって、より正しく思いなしており、神的な事柄にふさわしい威厳を保ち与えているのか、と。
Ac primum vos deos, quos in rerum natura vel arbitramini esse, vel creditis, quorumque in templis omnibus simulacra constituistis et formas, profitemini esse natos, et ex masculorum foeminarumque seminibus conventionum progenitos lege.
PL 5, 1286Bまず第一に、諸君は、事物の本性のうちに在ると考え、あるいは信じている神々——そのすべての神殿に諸君が神像とその姿を据えてきた神々——について、彼らが生まれた者であり、男女の交わりの掟に従って、男と女の種から生じた者であると公言している。
At vero nos contra, si modo dii certi sunt, habentque hujus nominis auctoritatem, potentiam, dignitatem, aut ingenitos esse censemus, hoc enim religiosum est credere, aut si habent nativitatis exordium, dei summi est scire quibus eos rationibus fecerit, aut saecula quanta sint, ex quo eis attribuit perpetuitatem sui numinis inchoare.
PL 5, 1286Bしかし我々はこれに反して、もし神々が確かに実在し、この名にふさわしい権威と力と威厳とを備えているのであれば、彼らは生まれざる者たちであると考える——そう信じることこそ敬虔だからである。あるいは、もし彼らに誕生の初めがあるのだとすれば、いかなる理によって彼らを造ったのか、また、彼らに自らの神威の永続を始めさせてから、いかほどの世々が経ったのかを知るのは、至高の神のことである。
Vos habere sexus deos, aliosque ex his mares, foeminei generis alios esse censetis: nos potentias coelites discretas esse sensibus abnegamus; quoniam discrimen hujusmodi terrenis animantibus datum est, quas coire, quas generare auctor voluit rerum, substituendis per libidinem prolibus.
PL 5, 1286B諸君は、神々が性を持ち、そのうちのある者は男性であり、ある者は女性の性に属すると考えている。我々は、天上の力あるものたちがそうした感覚によって分かたれているということを否定する。なぜなら、そうした区別は地上の生き物にこそ与えられたものであり、事物の創造者は、欲情によって子孫を生み継がせるために、それらの生き物を交わらせ、生ませようと欲したからである。
Vos hominum similitudinem gerere, et mortalium vultibus existimatis esse formatos: nos effigies remur submotas esse ab his longe, quoniam forma mortalis est corporis: et si forte est ulla, comprehendere neminem posse indubitabili asseveratione juramus.
PL 5, 1287A諸君は、神々が人間の似姿を帯び、死すべき者たちの顔かたちに形づくられていると考えている。我々は、形像なるものは神々からはるかに遠く隔てられていると考える。なぜなら、姿かたちとは死すべき肉体に属するものだからである。そして、もし万一何らかの姿があるとしても、それを把握しうる者は誰一人としていないと、我々は疑いなき断言をもって誓う。
A vobis artificia singuli opificum more habere perhibentur: ridemus cum audimus nos ista; quoniam diis artes necessarias ducimus arbitramurque non esse, et eas constat et liquidum est paupertatis ad subsidium comparatas.
PL 5, 1287A諸君によれば、神々はそれぞれ、職人のように技芸を身につけていると語られている。我々は、それを聞くと笑ってしまう。なぜなら、我々は、神々にとって技芸が必要なものだとは考えず、そうではないと判じているからであり、また、技芸というものが貧窮を救うために備えられたものであることは明白であり、疑いのないことだからである。
Liber VII, Caput L
第VII巻 第L章PL 5, 1287A(Oberth. XXXVI.) Discordiarum alios ex his vos, alios dicitis qui pestilentias irrogent, alios qui amores, qui furias, alios vero qui praesint bellis et sanguinis effusione laetentur: at vero nos contra ab ingeniis numinum judicamus esse disjunctas: aut si sunt, qui haec mala miserrimis inferant subjiciantque mortalibus, ab deorum contendimus procul esse natura, nec sub hujus nominis praedicatione ponendos.
PL 5, 1287A(オベルトゥール版XXXVI)諸君は、これらの神々のうち、ある者たちは不和を、ある者たちは疫病をもたらすと言い、ある者たちは恋情を、狂乱をもたらすと言い、また別の者たちは戦を統べ、血の流れることを喜ぶと言う。しかし我々はこれに反して、そうしたものは神威の本性からは切り離されていると判ずる。あるいは、もしこれらの災いを、この上なく惨めな死すべき者たちにもたらし、負わせる者たちが実在するのだとすれば、我々は、彼らが神々の本性からは程遠いのであり、神々というこの名で呼ばれるべきではないと主張する。
Irasci et perturbari vos numina, caeterisque animorum affectibus mancipata esse atque obnoxia judicatis; nos hujusmodi motus alienos existimamus ab his esse: sunt enim ferocium generum, et mortalitatis obeuntium functiones.
PL 5, 1287B諸君は、神威が怒り、心を乱され、その他もろもろの心の激情に従属し、それに服していると判じている。我々は、この種の動きは神々には無縁のものであると考える。というのも、それらは荒々しい種族に属し、死すべき運命を負う者たちの働きだからである。
Vos pecorum sanguine, vos caedibus et mactationibus hostiarum gaudere, laetari, et in gratiam cum hominibus remini offensionibus redire sopitis: nos amorem sanguinis nullum esse in coelitibus ducimus: nec esse tam duros, ut miserorum animantium caede saturatas abjiciant iras.
PL 5, 1287B諸君は、神々が家畜の血に、殺戮に、いけにえを屠ることに喜び楽しみ、腹立ちが鎮められると、人間との和解に立ち返ると考えている。我々は、天上の者たちのうちには血への愛好など何もないと考える。また、彼らが、哀れな生き物たちの殺害によって満たされた怒りを捨て去るほど、そのように非情な者たちであるとも考えない。
Vos mero, vos thure honorem arbitramini diis addi, et eorum augescere dignitates: nos monstrum et prodigium judicamus, quod quisquam hominum credit aut augustiorem fieri deum fumo, aut ex roribus exiguis vini ipsum sibi ab hominibus ducere satis sancte atque honorifice supplicatum.
PL 5, 1287C諸君は、純酒によって、香によって、神々に栄誉が加えられ、その威厳が増し加わると考えている。我々は、人間の誰かが、神が煙によってより荘厳になるとか、あるいはわずかな酒の雫によって、人間から十分に神聖に、十分に敬意をもって嘆願されたと自ら思うなどと信じることを、怪異で忌まわしいことだと判ずる。
Vos aeris tinnitibus, et tibiarum sonis, vos equorum curriculis, et theatralibus ludis persuasum habetis deos et delectari, et affici, irasque aliquando conceptas eorum satisfactione molliri: nos inconveniens ducimus. quinimmo incredibile judicamus, eos, qui gradibus mille genus omne virtutum perfectionis transierint summitate, in voluptatibus habere, atque in deliciis reseas, quas homo sapiens rideat, et quae non aliis videantur continere aliquid gratiae, quam infantibus parvulis, et trivialiter et populariter institutis.
PL 5, 1288A諸君は、青銅の鳴り響く音や、笛の音によって、馬の競走や、劇場の見世物によって、神々が喜びを覚え、心を動かされ、いったん抱いた怒りも、それらによる満足によって和らげられるのだと信じ込んでいる。我々は、それをふさわしからぬことと判ずる。それどころか、あらゆる徳においてこの上ない完成の極みにまで幾千の段階を経てきた者たちが、そうした快楽に浸り、賢者ならば笑うであろう、また、無邪気な幼な子や、卑俗でありふれた教育しか受けていない者たちにしか、何らかの魅力を含むとは思われないような戯れ事〔底本は reseas。res eas と読む〕を、喜びとしていると考えることを、信じ難いことだと判ずる。
Liber VII, Caput LI
第VII巻 第LI章PL 5, 1288B(Oberth. XXXXII.) Haec cum ita se habeant, cumque sit opinionum tanta nostrarum vestrarumque diversitas, ubi aut nos impii, aut vos pii: cum ex partium sensibus pietatis debeat atque impietatis ratio ponderari?
PL 5, 1288B(オベルトゥール版XXXXII)以上のことがこのようであり、我々と諸君の意見にこれほど大きな相違があるとすれば、いったいどこにおいて我々が不敬虔であり、諸君が敬虔だというのか。敬虔と不敬虔の理は、双方の見解に基づいて量られるべきなのだから。
Non enim simulacrum qui sibi aliquod conficit, quod pro deo veneretur: aut qui pecus trucidat inoxium, sacrisque incendit altaribus, is habendus est rebus deditus esse divinis.
PL 5, 1288B自らのために何らかの神像を作り、それを神として崇める者、あるいは、罪なき家畜を屠り、聖なる祭壇でそれを焼く者——そのような者が、神的な事柄に献身していると見なされるべきなのではない。
Opinio religionem facit, et recta de diis mens; ut nihil eos existimes contra decus praesumptae sublimitatis appetere.
PL 5, 1288B意見こそが宗教をなし、神々についての正しい思いこそがそれをなす。それゆえ、彼らが、自らに帰せられた崇高さの誉れに背くことを、何ら望んではいないと考えるべきである。
Cum enim cuncta, quae his dantur, sub oculis hic nostris videamus absumi, quid ad eos aliud ab nobis dicendum est pervenire, nisi opiniones diis dignas et eorum convenientissimas nomini?
PL 5, 1288Bというのも、彼らに捧げられるものがことごとく、我々のこの目の前で費え尽くされるのを我々は見ているのだから、我々から彼らのもとに至ると言うべきものは、神々にふさわしく、その名に最もかなった意見をおいて、他に何があろうか。
Haec sunt dona certissima, sacrificia haec vera: nam pulticulae, thura cum carnibus rapacium alimenta sunt ignium, et parentalibus conjunctissima mortuorum.
PL 5, 1288Bこれらこそが最も確かな捧げ物であり、これらこそが真の犠牲である。粥や、肉とともにささげられる香などは、貪欲な火の糧にすぎず、死者たちのパレンタリア(死者を祀る祭り)にこそ最も近しいものなのである。