Caput I
第I章PL 4, 637DZELARE quod bonum videas et invidere melioribus leve apud quosdam et modicum crimen videtur, fratres dilectissimi; dumque existimatur leve esse et modicum, non timetur; dum non timetur, contemnitur; dum contemnitur, non facile vitatur, et fit caeca et occulta pernicies: quae, dum minus perspicitur ut caveri a providentibus possit, improvidas mentes latenter affligit.
PL 4, 637D自分が善いと見るものを妬むこと、また自分よりまさる者たちに妬み心を抱くことは、ある人々には軽く些細な犯罪と思われている、最愛の兄弟たちよ。それが軽く些細なものと見なされている間は恐れられず、恐れられない間は軽んじられ、軽んじられる間はたやすくは避けられず、盲目で隠れた破滅となる。それは、用心深い者たちが警戒しうるほどにはよく見えないために、油断した心をひそかに打ちのめすのである。
Porro autem Dominus prudentes esse nos jussit, et cauta sollicitudine vigilare praecepit, ne adversarius vigilans semper et semper insidians, ubi in pectus obrepserit, de scintillis conflet incendia, de parvis maxima exaggeret, et, dum remissis et incautis leniore aura et flatu molliore blanditur, procellis ac turbinibus excitatis, ruinas fidei et salutis ac vitae naufragia moliatur.
PL 4, 639Aしかも主は、我々に思慮深くあるようにと命じ、用心深い配慮をもって目を覚ましているようにと戒められた。それは、絶えず目覚め、絶えず罠を仕掛ける敵が、ひとたび胸の内に忍び込むや、火花から大火を焚きつけ、小さなものから最大のものを積み上げ、緩んで油断した者たちに、より穏やかな風とより柔らかな息吹をもって取り入りながら、嵐と旋風を巻き起こして、信仰と救いの破滅、そして命の難破を企てることのないためである。
Excubandum est itaque, fratres dilectissimi, atque omnibus viribus elaborandum ut inimico saevienti et jacula sua in omnes corporis partes quibus percuti et vulnerari possumus, dirigenti sollicita et plena vigilantia repugnemus , secundum quod Petrus apostolus in Epistola sua praemonet et docet dicens: Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, aliquem devorare quaerens (I Pet. V, 8) .
PL 4, 639Aそれゆえ、最愛の兄弟たちよ、寝ずの番をしなければならず、あらゆる力を尽くして励まなければならない。荒れ狂う敵が、我々が打たれ傷つけられうる体のあらゆる部分に向けて矢を放ってくるとき、細心かつ十分な警戒をもってこれに抗するためである。使徒ペトロがその書簡の中で予め戒め、教えて言うとおりである。「汝ら、慎み深くあれ、目を覚ましていよ。汝らの敵である悪魔は、吼えたける獅子のように歩き回り、誰かを食い尽くそうと求めているからである」(一ペトロ5:8)。
Caput II
第II章PL 4, 639BCircuit ille nos singulos, et tamquam hostis clausos obsidens, muros explorat, et tentat an sit pars aliqua murorum minus stabilis et minus fida, cujus aditu ad interiora penetretur. Offert oculis formas illices et faciles voluptates, ut visu destruat castitatem.
PL 4, 639Bかの者は我々各人の周りを巡り、閉じ込められた者たちを包囲する敵のように城壁を探り、その城壁のどこかに、内部への侵入口となりうる、より不安定でより頼りにならない部分がないかと試みる。目には誘惑的な姿と手軽な快楽とを差し出し、視覚によって貞潔を打ち砕こうとする。
Aures per canora musica tentat, ut soni dulcioris auditu solvat et molliat christianum vigorem.
PL 4, 639B耳には調べ美しい音楽をもって試み、より甘美な音の聴取によってキリスト教徒の気概を解きほぐし和らげようとする。
Linguam convicio provocat, manum injuriis lacessentibus ad petulantiam caedis instigat; ut fraudatorem faciat, lucra opponit injusta; ut animam pecunia capiat, ingerit perniciosa compendia; honores terrenos promittit, ut coelestes adimat; ostentat falsa, ut vera subripiat: et cum latenter non potest fallere, exerte atque aperte minatur, terrorem turbidae persecutionis intentans, ad debellandos Dei servos inquietus semper et semper infestus, in pace subdolus, in persecutione violentus.
PL 4, 639B舌には罵声をもって挑発し、手には、挑みかかる不正によって殺傷の奔放へとけしかける。人を欺く者にしようとして不正な利得を差し出し、金銭によって魂を捕らえようとして害をなす利得を注ぎ込み、天上の誉れを奪おうとして地上の誉れを約束し、真なるものを奪い取ろうとして偽りを見せびらかす。そして、隠れて欺くことができないときには、あからさまに公然と脅し、荒々しい迫害の恐怖を突きつけながら、神の僕たちを迫害しようとして絶えず落ち着きなく、絶えず害をなす者であり、平和の中では狡猾に、迫害の中では暴力的である。
Caput III
第III章PL 4, 640AQuamobrem, fratres dilectissimi, contra omnes diaboli fallaces insidias vel apertas minas stare debet instructus animus et armatus, tam paratus semper ad repugnandum quam est ad impugnandum semper paratus inimicus.
PL 4, 640Aそれゆえ、最愛の兄弟たちよ、悪魔のあらゆる欺瞞に満ちた罠や、あからさまな脅しに対して、備え武装した心が立たねばならない。敵が絶えず攻撃する備えを整えているのと同じだけ、常にこれに抗する備えを整えていなければならない。
Et, quoniam frequentiora sunt tela ejus quae latenter obrepunt, magisque occulta et clandestina jaculatio quo minus perspicitur, hoc et gravius et crebrius in vulnera nostra grassatur, ad haec quoque intelligenda et depellenda vigilemus ex quibus est zeli et livoris malum.
PL 4, 640Aそして、彼の矢のうちひそかに忍び寄るものの方が頻繁であり、隠れた秘めやかな投げ矢はそれが見えにくいほど、いっそう重く、いっそう頻繁に我々の傷に猛威をふるうのであるから、妬みと嫉みの悪もその一つであるこれらのことを理解し、退けるためにも、我々は目を覚ましていよう。
Quod si quis penitus inspiciat, inveniet nihil magis Christiano cavendum, nihil cautius providendum quam ne quis invidia et livore capiatur; ne quis fallentis inimici caecis laqueis implicatus, dum zelo frater in fratris odia convertitur, gladio suo nescius ipse perimatur.
PL 4, 640Bもし誰かがこれを深く見つめるなら、キリスト教徒にとって、妬み心と嫉みに捕らえられぬようにすること以上に警戒すべきものはなく、これ以上に用心して備えるべきものはないと気づくであろう。すなわち、誰も、欺く敵の見えない罠に絡めとられ、妬みによって兄弟が兄弟への憎しみへと転じるうちに、自ら気づかぬまま己の剣によって滅ぼされることのないように。
Quod ut colligere plenius et manifestius perspicere possimus, ad caput ejus atque originem recurramus. Videamus unde zelus, et quando et quomodo coeperit. Facilius enim a nobis malum tam perniciosum vitabitur, si ejusdem mali et origo et magnitudo noscatur.
PL 4, 640Bこれをより十分に汲み取り、より明らかに見て取ることができるように、その大本と起源へと立ち返ろう。妬みがどこから、いつ、どのようにして始まったのかを見よう。その起源とその大きさが知られれば、我々はこれほど有害な悪をより容易に避けることができるであろうから。
Caput IV
第IV章PL 4, 640BHinc diabolus inter initia statim mundi et periit primus et perdidit. Ille angelica majestate subnixus, ille Deo acceptus et charus, postquam hominem ad imaginem Dei factum conspexit, in zelum malivolo livore prorupit, non prius alterum dejiciens instinctu zeli quam ipse zelo ante dejectus, captivus antequam capiens, perditus antequam perdens, dum, stimulante livore, homini gratiam datae immortalitatis eripit, ipse quoque id quod prius fuerat amisit.
PL 4, 640Bここから、悪魔は世界の初めのまさに当初において、まず自ら滅び、そして滅ぼす者となった。かの者は天使としての威厳に支えられ、神に受け入れられ愛されていたが、人間が神の像に造られたのを見るや、悪意ある嫉みをもって妬みへと突き進んだ。妬みの衝動によって他者を投げ落とす前に、まず自らが妬みによって投げ落とされていたのであり、捕らえる前に自ら捕われの身となり、滅ぼす前に自ら滅んでいた。嫉みに駆られて、与えられた不死の恩寵を人間から奪い取りながら、彼自身もまた、かつて自分がそうであったところのものを失ったのである。
Quale malum est, fratres dilectissimi, quo angelus cecidit, quo circumveniri et subverti alta illa et praeclara sublimitas potuit, quo deceptus est ipse qui decepit!
PL 4, 641A最愛の兄弟たちよ、天使をも堕落させたこの悪は、いかなるものであろうか。あの高く輝かしい崇高さが、それによって欺かれ覆されえたとは。欺いた当のその者が、それによって欺かれたとは。
Exinde invidia grassatur in terris, dum livore periturus magistro perditionis obsequitur, dum diabolum qui zelat imitatur, sicut scriptum est: Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum (Sap. II, 24) . Imitantur ergo illum qui sunt ex parte ejus.
PL 4, 641Aそこから、妬み心は地上に猛威をふるう。嫉みによって滅びゆく者が、破滅の教師に従い、妬む悪魔を模倣するのである。こう書かれているとおりである。「しかし、悪魔の妬み心によって、死は世界の中に入り込んだ」(知恵の書2:24)。ゆえに、彼の側に属する者たちは彼を模倣するのである。
Caput V
第V章PL 4, 641BHinc denique novae fraternitatis prima odia, hinc parricidia nefanda coeperunt (Gen. IV) , dum Abel justum Cain zelat injustus, dum bonum malus invidia et livore persequitur.
PL 4, 641Bここから、実に、新しい兄弟団における最初の憎しみが、ここから忌まわしい近親殺しが始まったのである(創世記4章)。不義なるカインが義しきアベルを妬み、悪しき者が善き者を妬み心と嫉みとをもって迫害したのである。
Tantum valuit ad consummationem facinoris aemulationis furor, ut nec charitas fratris, nec sceleris immanitas, nec timor Dei, nec poena delicti cogitaretur.
PL 4, 641B張り合いの激情はこれほどまでに、その凶行を成し遂げる力を持っていたので、兄弟への愛も、罪の凶悪さも、神への畏れも、罪の刑罰も顧みられなかった。
Injuste oppressus est qui justitiam primus ostenderat, odia perpessus est qui odisse non noverat, occisus est impie qui moriens non repugnabat. Et quod Esau fratri suo Jacob inimicus exstitit, zelus fuit (Gen. XXVII) .
PL 4, 641B正義を最初に示した者が不当に打ちのめされ、憎むことを知らなかった者が憎しみを受け、死に臨んで抵抗しなかった者が不敬虔にも殺されたのである。そして、エサウが自らの兄弟ヤコブに敵対する者となったのも、妬みによるものであった(創世記27章)。
Nam, quia ille benedictionem patris acceperat, hic in odium persecutionis facibus livoris exarsit. Et quod Joseph fratres sui vendiderunt, causa vendendi de aemulatione descendit (Gen. XXXVII) .
PL 4, 641Bなぜなら、かの者〔ヤコブ〕が父の祝福を受けたので、この者〔エサウ〕は嫉みの松明によって迫害の憎しみへと燃え上がったからである。そして、ヨセフをその兄弟たちが売り渡したのも、売り渡す理由は張り合いから生じたものであった(創世記37章)。
Postquam id quod sibi in visionibus prosperum fuerat ostensum, simpliciter ut fratribus frater exposuit, in invidiam malivolus animus erupit.
PL 4, 641B己に幻の中で示された吉兆を、兄弟として率直に兄弟たちに語ったのち、悪意ある心は妬み心へと爆発したのである。
Saul quoque rex ut David odisset, ut persecutionibus saepe repetitis innocentem, misericordem, mitem, lenitate patientem necare cuperet, quid aliud quam zeli stimulus provocavit (I Reg. XVIII) ?
PL 4, 641Cサウル王もまた、ダビデを憎み、幾度も繰り返される迫害によって、無実で、慈しみ深く、温和で、柔和さのゆえに忍耐するその者を殺そうと望んだのは、妬みの刺激以外の何によって促されたというのか(列王記第一18章)。
Quia, Goliath interfecto, et ope ac dignatione divina tanto hoste deleto, populus admirans in laudes David praedicationis suffragio prosiliit (III Reg. XVII) , Saul simultatis atque insectationis furias de livore concepit.
PL 4, 641Cというのも、ゴリアトが討たれ、これほどの敵が神の助けと神の御顧みによって滅ぼされると、民は驚嘆して、称賛の声をあげてダビデの誉れへと躍り出たからである(列王記第三17章)〔ゴリアトの記事は列王記第一17章に当たり、底本の表示 III Reg. は誤りらしい〕。サウルは、嫉みから、確執と追及の激情を抱くに至った。
Et ne longum faciam singulos recensendo, pereuntis semel populi attendamus interitum. Judaei nonne inde perferunt dum Christo malunt invidere quam credere?
PL 4, 642A個々の事例を数え上げて話を長くしないために、ひとたび滅びた民の破滅に目を向けよう。ユダヤ人たちは、キリストを信じるよりも妬むことを選んだがゆえに、まさにそこから報いを受けているのではないか。
Obtrectantes magnalibus quae ille faciebat, zelo excaecante decepti sunt, nec ad divina noscenda cordis oculos aperire potuerunt.
PL 4, 642Aこの方がなされた大いなる業をそしりながら、彼らは妬みによって目をくらまされ欺かれ、神的な事柄を知るために心の目を開くことができなかったのである。
Caput VI
第VI章PL 4, 642AQuae nos considerantes, fratres dilectissimi, contra tantam mali perniciem vigilanter et fortiter dicata Deo pectora muniamus. Aliorum mors proficiat ad nostram salutem, imprudentium poena providentibus conferat sanitatem.
PL 4, 642Aこれらのことを思い巡らしつつ、最愛の兄弟たちよ、これほどの悪の破滅に対して、神に献げられた我々の胸を、油断なく、また力強く守り固めよう。他者の死が我々の救いに資するように。思慮なき者たちが受ける刑罰が、思慮深く備える者たちに健やかさをもたらすように。
Non est autem quod aliquis existimet malum istud una specie contineri aut brevibus terminis et angusto fine concludi. Late patet zeli multiplex et foecunda pernicies. Radix est malorum omnium, fons cladium, seminarium delictorum, materia culparum.
PL 4, 642Aしかし、誰であれ、この悪が一つの姿にとどまり、短い境界と狭い限界のうちに閉じ込められると考えるべきではない。妬みの、多岐にわたり豊かな破滅は広く行きわたっている。それはあらゆる悪の根であり、災いの源であり、罪の苗床であり、咎の材料である。
Inde odium surgit, animositas inde procedit. Avaritiam zelus inflammat, dum quis suo non potest esse contentus, videns alterum ditiorem. Ambitionem zelus excitat, dum cernit quis alium in honoribus altiorem.
PL 4, 642Bそこから憎しみが起こり、そこから激しい敵意が生じる。誰かが、他人がより富んでいるのを見て自分の持ち物に満足できずにいるとき、妬みは貪欲を燃え立たせる。誰かが、他人が名誉においてより高いのを見て取るとき、妬みは野心をかき立てる。
Zelo excaecante sensus nostros atque in ditionem suam mentis arcana redigente, Dei timor spernitur, magisterium Christi negligitur, judicii dies non providetur.
PL 4, 642B妬みが我々の感覚をくらませ、心の奥深いところを自らの支配下に置くとき、神への畏れは軽んじられ、キリストの教えは疎かにされ、審判の日は顧みられない。
Inflat superbia, exacerbat saevitia, perfidia praevaricatur, impatientia concutit, furit discordia, ira fervescit; nec se jam potest cohibere vel regere qui factus est potestatis alienae.
PL 4, 642B高慢が思い上がらせ、残忍さが荒々しくさせ、不実が裏切らせ、不忍耐が動揺させ、不和が荒れ狂い、怒りが沸き立つ。もはや、他人の権力の下に置かれた者は、自らを抑えることも治めることもできない。
Hinc Dominicae pacis vinculum rumpitur, hinc charitas fraterna violatur, hinc adulteratur veritas, unitas scinditur, ad haereses atque ad schismata prosilitur, dum obtrectatur sacerdotibus, dum episcopis invidetur, dum quis aut queritur non se potius ordinatum, aut dedignatur alterum ferre praepositum.
PL 4, 642Cここから主の和解の絆が断ち切られ、ここから兄弟の愛が侵され、ここから真理は汚される。すなわち、司教たちがそしられ、司教たちが妬まれ、誰かが自分こそ叙階されるべきであったのにそうならなかったと不満を言い、あるいは他の者を監督者として戴くことを潔しとしないとき、一致は引き裂かれ、異端と離教へと走り出るのである。
Hinc recalcitrat, hinc rebellat de zelo superbus, de aemulatione perversus, animositate et livore non hominis, sed honoris inimicus.
PL 4, 642Cここから、妬みによって高慢になり、張り合いによって性根の曲がった者が、逆らい、反抗する。激しい敵意と嫉みとによって、その人自身の敵ではなく、地位の敵となるのである。
Caput VII
第VII章PL 4, 643AQualis vero est animae tinea, quae cogitationum tabes, pectoris quanta rubigo, zelare in altero vel virtutem ejus vel felicitatem, id est odisse in eo vel merita propria vel beneficia divina, in malum proprium bona aliena convertere, illustrium prosperitate torqueri, aliorum gloriam facere suam poenam, et velut quosdam pectori suo admovere carnifices, cogitationibus et sensibus suis adhibere tortores, qui se intestinis cruciatibus lacerent, qui cordis secreta malivolentiae ungulis pulsent!
PL 4, 643A魂の何という虫食いであり、思いの何という腐敗であり、胸の何という錆であろうか、他人のうちにその徳や幸福を妬むこと、すなわち、その人自身の功績や神からの恩恵を彼のうちに憎むこと、他人の善を自分自身の悪へと変えること、輝かしい者たちの繁栄に苛まれること、他人の栄光を自分自身の刑罰とすること、そしてあたかも自らの胸に処刑人たちを引き寄せ、自らの思いと感覚に拷問する者たちを差し向けて、彼らに内なる責め苦をもって己を引き裂かせ、心の秘密を悪意の鉤爪で打ちのめさせるとは。
Non cibus talibus laetus, non potus potest esse jucundus. Suspiratur semper et ingemiscitur et doletur; dumque ab invidis numquam livor exponitur, diebus ac noctibus pectus obsessum sine intermissione laniatur.
PL 4, 643Aそのような者たちには、食べ物も喜ばしくなく、飲み物も楽しいものではありえない。絶えずため息をつき、呻き、嘆く。妬む者たちから嫉みが決して外に出されることがないゆえに、取り憑かれた胸は、昼も夜も休みなく引き裂かれ続ける。
Mala caetera habent terminum, et quodcumque delinquitur, delicti consummatione finitur. In adultero cessat facinus perpetrato stupro, in latrone conquiescit scelus homicidio admisso, et praedoni rapacitatem statuit praeda possessa, et falsario modum ponit impleta fallacia.
PL 4, 643B他の悪には終わりがある。何であれ犯された罪は、その罪の完遂によって終わる。姦通者においては姦淫が犯されれば凶行は止み、強盗においては殺人が犯されれば罪は静まり、略奪者においては獲物を手にすればその強奪欲は治まり、偽造者においては欺瞞が果たされればそこに限りが置かれる。
Zelus terminum non habet, permanens jugiter malum et sine fine peccatum; quantoque ille cui invidetur successu meliore profecerit, tanto invidus in majus incendium livoris ignibus inardescit.
PL 4, 643B妬みには終わりがない。絶えず続く悪であり、果てしない罪である。妬まれる者がより良い成功をもって進めば進むほど、妬む者はいっそう大きな嫉みの炎に燃え上がるのである。
Caput VIII
第VIII章PL 4, 644AHinc vultus minax, torvus aspectus, pallor in facie, in labiis tremor, stridor in dentibus, verba rabida, effraenata convicia, manus ad caedis violentiam prompta, etiamsi a gladio interim vacua, odio tamen furiatae mentis armata.
PL 4, 644Aここから、脅すような顔つき、険しい眼差し、顔の蒼白、唇の震え、歯ぎしり、狂おしい言葉、抑えの効かない罵り、殺傷の暴力へと構えた手が生まれる。たとえその手がさしあたり剣を持たずとも、狂乱した心の憎しみによって武装しているのである。
Et idcirco Spiritus sanctus dicit in Psalmis: Noli zelare bene ambulantem in via sua. Et iterum: Observabit peccator justum, et stridebit ad eum dentibus suis. Deus autem irridebit eum, quoniam providet quia veniet dies ejus (Psal. XXXVI, 7, 12, 13) .
PL 4, 644Aそれゆえ、聖なる霊は詩篇の中でこう言われる。「自らの道を正しく歩む者を妬んではならない。」また再び、「罪人は義しき者をうかがい、彼に向かって歯ぎしりするであろう。しかし神は彼をあざ笑われる、その日が来ることを見ておられるゆえに」(詩篇36:7, 12, 13)。
Hos beatus apostolus Paulus designat et denotat dicens: Venenum aspidum sub labiis eorum, et os eorum maledictione et amaritudine plenum est.
PL 4, 644A祝福された使徒パウロは、こう言ってこの者たちを名指し、告げ知らせる。「彼らの唇の下には蝮の毒があり、彼らの口は呪いと苦味に満ちている。」
Veloces ad effundendum sanguinem pedes eorum. contritio et calamitas in viis eorum qui viam pacis non agnoverunt, nec est timor Dei ante oculos eorum (Rom. III, 13 18) .
PL 4, 644A「彼らの足は血を流すのに速い。彼らの道には破滅と災いがある。彼らは平和の道を知らず、神への畏れは彼らの目の前にない」(ローマ3:13-18)〔底本は 13 18 と区切りなく刷る。範囲を示す記号の脱落と見て 13-18 とした〕。
Caput IX
第IX章PL 4, 644BMulto malum levius et periculum minus est cum membra gladio vulnerantur. Facilis cura est ubi plaga perspicua est, et cito ad sanitatem medela subveniente perducitur quod videtur.
PL 4, 644B手足が剣によって傷つけられるときのほうが、悪ははるかに軽く、危険もより小さい。傷が目に見えるところでは治療は容易であり、見えているものは、治療がすぐに施されて速やかに健やかさへと導かれる。
Zeli vulnera abstrusa sunt et occulta; nec remedium curae medentis admittunt quae se intra conscientiae latebras caeco dolore clauserunt. Quicumque es invidus et malignus, videris quam sis eis quos odisti insidiosus, perniciosus, infestus.
PL 4, 644B妬みの傷は隠され、見えないものである。良心の隠れ処のうちに盲目の痛みをもって閉じこもったそれらの傷は、癒やす者の治療という手当てを受け入れない。「妬み深く悪意ある者よ、お前が誰であれ、お前が憎む者たちに対して自分がどれほど陰険で、有害で、害をなす者であるか——それはお前自身の考えることである。」
Nullius magis quam tuae salutis inimicus es. Quisquis ille est quem zelo persequeris, subterfugere et vitare te poterit; tu te non potes fugere: ubicumque fueris, adversarius tuus tecum est, hostis semper in pectore tuo est, pernicies intus inclusa est, ineluctabili catenarum nexu ligatus et vinctus es, zelo dominante captivus es, nec solatia tibi ulla subveniunt.
PL 4, 645A「お前は、誰よりもまず自分自身の救いの敵である。お前が妬みによって追い詰める相手が誰であれ、その者はお前から逃れ、お前を避けることができる。だが、お前は自分自身から逃れることができない。お前がどこにいようとも、お前の敵はお前とともにあり、敵は常にお前の胸の内におり、破滅は内に閉じ込められている。お前は解くことのできない鎖の縛めによって縛られ、繋がれており、妬みに支配されて虜となっており、いかなる慰めも訪れることがない。」
Perseverans malum est hominem persequi ad Dei gratiam pertinentem. Calamitas sine remedio est odisse felicem.
PL 4, 645A神の恩寵にあずかる人間を迫害することは、絶えず続く悪である。幸いな者を憎むことは、治療法のない災いである。
Caput X
第X章PL 4, 645AEt idcirco, fratres dilectissimi, huic periculo consulens Dominus, ne quis zelo fratris in laqueum mortis incurreret, cum eum discipuli interrogarent quis inter illos major esset: Qui fuerit, inquit, minimus in omnibus vobis, hic erit magnus (Luc. IX, 48) .
PL 4, 645Aそしてそれゆえに、最愛の兄弟たちよ、誰も兄弟への妬みによって死の罠に陥ることのないようにとこの危険を慮り、主は、弟子たちが自分たちのうち誰が最も大いなる者かと尋ねたとき、こう言われた。「汝らすべての中で最も小さい者、この者が大いなる者となるであろう」(ルカ9:48)。
Amputavit omnem aemulationem responso suo, omnem causam et materiam mordacis invidiae eruit et abscidit. Discipulo Christi zelare non licet, non licet invidere.
PL 4, 645B主はこの答えによって、あらゆる張り合いを断ち切り、噛みつくような妬み心のあらゆる原因と材料を抉り出して断ち切られた。キリストの弟子が妬むことは許されず、妬み心を抱くことも許されない。
Exaltationis apud nos non potest esse contentio: de humilitate ad summa crescimus, didicimus unde placeamus.
PL 4, 645B我々のもとでは、高められることをめぐる争いはありえない。我々は謙遜から至高へと成長するのであり、何によって喜ばれるかを我々は学んだのである。
Denique et apostolus Paulus instruens et monens ut qui, illuminati Christi lumine tenebras nocturnae conversationis evasimus, in factis atque in operibus luminis ambulemus, scribit et dicit: Nox transivit, dies autem appropinquavit.
PL 4, 645B実に使徒パウロもまた、キリストの光に照らされて夜の生活の闇を脱した我々が、光の行いとわざのうちを歩むようにと教え諭して、こう書いている。「夜は過ぎ去り、昼は近づいた。」
Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamus arma lucis. Tamquam in die decenter ambulemus, non in comessationibus et ebrietatibus, non in concupiscentiis et impudicitiis, non in certaminibus et zelo (Rom. XIII, 12, 13) .
PL 4, 645B「されば我々は闇のわざを脱ぎ捨て、光の武具を身にまとおう。昼にふさわしく品位をもって歩もう。宴楽と酩酊によらず、欲望と淫蕩によらず、争いと妬みによらずに」(ローマ13:12、13)。
Si recesserunt de pectore tuo tenebrae, si nox inde discussa est, si caligo detersa est, si illuminavit sensus tuos splendor diei, si homo lucis esse coepisti, quae sunt Christi gere, quia lux et dies Christus est.
PL 4, 645Cもしお前の胸から闇が去り、そこから夜が払われ、暗さが拭われ、昼の輝きがお前の感覚を照らし、お前が光の人となり始めたのであれば、キリストに属することを行え。光であり昼であるのはキリストだからである。
Caput XI
第XI章PL 4, 645CQuid in zeli tenebras ruis? quid te nubilo livoris involvis? quid invidiae caecitate omne pacis et charitatis lumen extinguis? quid ad diabolum cui renuntiaveras redis? quid Cain similis existis?
PL 4, 645Cなぜお前は妬みの闇へと突き進むのか。なぜお前は嫉みの雲に身を包むのか。なぜお前は妬み心の盲目によって平和と愛のあらゆる光を消すのか。なぜお前は誓いを立てて捨てたはずの悪魔のもとへ戻るのか。なぜお前はカインに似た者となるのか。
Homicidii namque facinore constringi eum qui zelaverit et edio habuerit fratrem suum, declarat Joannes apostolus in Epistola sua dicens: Qui fratrem suum odit, homicida est; et scitis quia omnis homicida non habet in se vitam manentem (I Joan. III, 15) .
PL 4, 645C妬んでその兄弟を憎んだ者が殺人の凶行に縛られていることを、使徒ヨハネはその書簡の中でこう述べて明らかにしている。「その兄弟を憎む者は殺人者である。そして汝らは、いかなる殺人者も自らのうちに留まる命を持たないことを知っている」(一ヨハネ3:15)。
Et iterum: Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc, et in tenebris ambulat, et non scit quo eat; quoniam tenebrae excaecaverunt oculus ejus (Ibid. II, 9-11) .
PL 4, 646Aまた重ねて言う。「光のうちにあると言いながら、その兄弟を憎む者は、今なお闇のうちにあり、闇のうちを歩み、どこへ行くのかを知らない。闇が彼の目を見えなくしたからである」(一ヨハネ2:9-11)。
Qui odit, inquit, fratrem suum, in tenebris ambulat, et non scit quo eat. It enim nescius in gehennam, ignarus et caecus praecipitatur in poenam, recedens scilicet a Christi lumine monentis et dicentis: Ego sum lumen mundi.
PL 4, 646A「その兄弟を憎む者は」と彼は言う、「闇のうちを歩み、どこへ行くのかを知らない」。実に彼は知らぬままにゲヘナへ赴き、知らず盲いたままに刑罰の中へ突き落とされる。それはすなわち、警告してこう言われるキリストの光から離れ去ることによってである。「私は世の光である。」
Qui me secutus fuerit non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen vitae (Joan. VIII, 12) .
PL 4, 646A「私に従う者は闇のうちを歩まず、命の光を持つであろう」(ヨハネ8:12)。
Sequitur autem Christum qui praeceptis ejus insistit, qui per magisterii ejus viam graditur, qui vestigia ejus atque itinera sectatur, qui id quod Christus et docuit et fecit imitatur, secundum quod Petrus quoque hortatur et monet dicens: Christus passus est pro nobis, relinquens vobis exemplum ut sequamini vestigia ejus (I Pet. II, 21) .
PL 4, 646Aキリストに従う者とは、その戒めに固く立つ者であり、その教えの道を歩む者であり、その足跡と歩みに従う者であり、キリストが教え、かつ行われたことを模倣する者である。ペトロもまたこれに従い、勧め諭してこう言う。「キリストは我々のために苦しみを受け、汝らがその足跡に従うようにと、汝らに実例を残された〔pro nobis と vobis の人称の食い違いは底本のとおり〕」(一ペトロ2:21)。
Caput XII
第XII章PL 4, 646BMeminisse debemus quo vocabulo plebem suam Christus appellet, quo titulo gregem suum nuncupet. Oves nominat, ut innocentia christiana ovibus aequetur (Joan. X, 2; Matth. X, 16) ; agnos vocat, ut agnorum naturam simplicem simplicitas mentis imitetur.
PL 4, 646B我々は、キリストが自らの民をどのような呼び名で呼び、自らの群れをどのような称号で名づけられるかを心に留めておかねばならない。主は羊と名づけられるが、それはキリスト教徒の無垢が羊に等しくされるためである(ヨハネ10:2、マタイ10:16)。また子羊と呼ばれるが、それは心の単純さが子羊の単純な本性を模倣するためである。
Quid sub vestitu ovium lupus latitat? quid gregem Christi qui se christianum mentitur infamat?
PL 4, 646Bなぜ狼は羊の衣の下に潜んでいるのか。なぜ自らをキリスト教徒だと偽る者はキリストの群れを辱めるのか。
Christi nomen induere et non per Christi viam pergere, quid aliud quam praevaricatio est divini nominis, quam desertio itineris salutaris? quando ipse doceat et dicat eum ad vitam venire qui mandata servaverit, et eum esse sapientem qui verba ejus audierit et fecerit, doctorem quoque eum maximum in regno coelorum vocari qui fecerit et sic docuerit (Matth. V, 19) ; tunc praedicanti profuturum quod bene atque utiliter praedicatum fuerit, si id quod ore promitur factis sequentibus impleatur.
PL 4, 646Bキリストの名を身にまといながら、キリストの道を歩まないこと——それは、神の名への背き、救いに至る道の放棄でなくて何であろうか。それは、戒めを守った者が命に至り、御言葉を聞いて行う者こそ賢い者であり、行い、かつそのように教える者こそ天の王国において最も偉大な教師と呼ばれ、そしてまた、良く益となるように宣べ伝えられたことが宣べ伝える者自身の益となるのは、口で約束したことが後に続く行いによって果たされる場合である、と主御自身が教え、告げておられるからである(マタイ5:19)。
Quid vero insinuavit crebrius discipulis suis Dominus, quid inter salutaria monita et praecepta caelestia custodiendum magis servandumque mandavit, quam ut eadem dilectione qua discipulos ipse dilexit, nos quoque invicem diligamus (Joan. XIII, 34) ?
PL 4, 646C主が弟子たちにいっそう頻繁に説き示されたこと、救いをもたらす訓戒と天の戒めのうちで、特に守り、行うべきものとして命じられたこととは、主御自身が弟子たちを愛されたのと同じ愛をもって、我々もまた互いに愛し合うべきことでなくて何であろうか(ヨハネ13:34)。
Quomodo autem vel pacem Domini vel charitatem tenet qui, intercedente zelo, nec pacificus potest esse nec charus?
PL 4, 646Cされば、妬みが介在することによって、平和な者にも愛する者にもなりえない者が、どうして主の平和を、あるいは愛を保つことができようか。
Caput XIII
第XIII章PL 4, 646CIdeo et apostolus Paulus, cum pacis et charitatis merita depromeret, cumque asseveraret firmiter et doceret nec fidem sibi, nec eleemosynas, nec passionem quoque ipsam confessoris et martyris profuturam, nisi charitatis foedera integra atque inviolata servasset, adjecit et dixit: Charitas magnanima est, charitas benigna est, charitas non zelat (I Cor. XIII, 4) ; docens scilicet et ostendens eum posse charitatem tenere quisquis magnanimus fuerit et benignus et zeli ac livoris alienus.
PL 4, 646Cそれゆえ使徒パウロもまた、平和と愛の功徳を説き示すにあたり、また、愛の契りを完全に、侵すことなく守るのでなければ、信仰も、施しも、告白者や殉教者としての受難そのものさえも益とならないと固く言明し、教えたうえで、こう付け加えて言った。「愛は寛大である。愛は情け深い。愛は妬まない」(一コリント13:4)。すなわち、寛大かつ情け深く、妬みと嫉みに無縁である者こそ、愛を保ちうることを、こうして教え示しているのである。
Item alio loco, cum moneret ut homo jam sancto Spiritu plenus et nativitate coelesti Dei filius factus non nisi spiritalia et divina sectetur, ponit et dicit: Et ego quidem, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, tamquam infantibus in Christo.
PL 4, 647Aまた別の箇所で、聖なる霊に満たされ、天よりの新生によって神の子とされた人間が、霊的で神的な事柄のみを追い求めるべきことを諭すにあたり、こう述べて言う。「兄弟たちよ、私は汝らに、霊的な者に対するようには語ることができず、肉的な者に対するように、キリストにおける幼子に対するようにしか語ることができなかった。」
Lacte vos potavi, non cibo, nondum enim poteratis, sed neque nunc potestis. Adhuc enim estis carnales. Ubi enim in vobis zelus et contentio et dissensiones sunt, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis (I Cor. III, 1-3) ?
PL 4, 647A「私は汝らに乳を飲ませ、固い食物を与えなかった。汝らはまだそれに耐えられなかったからであり、今もなお耐えられないでいる。汝らはいまだ肉に属する者だからである。汝らのうちに妬みと争いと不和があるのなら、汝らは肉に属する者であり、人間に従って歩んでいるのではないか」(一コリント3:1-3)。
Caput XIV
第XIV章PL 4, 647BObterenda sunt, fratres dilectissimi, vitia et peccata carnalia, et terreni corporis infesta labes spiritali vigore calcanda, ne, dum iterum ad veteris hominis conversationem revolvimur, lethalibus laqueis implicemur, Apostolo hoc idem providenter et salubriter praemonente: Itaque, inquit, fratres, non secundum carnem vivamus: si enim secundum carnem vixeritis, incipietis mori: si autem spiritu opera carnis mortificaveritis, vivetis.
PL 4, 647B最愛の兄弟たちよ、肉の悪徳と罪は踏みにじられねばならず、地上の肉体にまとわりつく害悪の汚れは霊の力によって踏み砕かれねばならない。それは、我々が再び古き人の生き方へと逆戻りし、死の罠に絡め取られることのないようにするためである。使徒もまた、これと同じことを、先を見越して、有益にも予めこう戒めている。「されば、兄弟たちよ」と彼は言う、「我々は肉に従って生きないようにしよう。もし汝らが肉に従って生きるならば、汝らは死に始めるであろう。しかし、霊によって肉のわざを殺すならば、汝らは生きるであろう。」
Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt (Rom. VIII, 12-14) . Si filii Dei sumus, si templa ejus esse jam coepimus, si, accepto Spiritu sancto, sancte et spiritaliter vivimus, si de terris oculos ad coelum sustulimus, si ad superna et divina plenum Deo et Christo pectus ereximus, non nisi quae sunt Deo et Christo digna faciamus, sicut et Apostolus excitat et hortatur: Si consurrexistis, inquit, cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram.
PL 4, 647B「神の霊によって導かれる者は皆、神の子である」(ローマ8:12-14)。もし我々が神の子であるならば、もし我々がすでに神の宮となり始めているならば、もし我々が聖なる霊を受けて聖く霊的に生きているならば、もし我々が地上から天へと目を上げているならば、もし我々が上なるもの、神的なものへ向けて、神とキリストで満たされた胸を高く掲げているならば、我々は神とキリストにふさわしいことのみを行おうではないか。使徒もまたこう言って奮い立たせ、勧めている。「汝らがキリストとともに甦ったのであれば」と彼は言う、「上にあるものを求めよ。そこにはキリストが神の右に座しておられる。上にあるものを思え、地上にあるものを思うな。」
Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum autem Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparetitis cum ipso in gloria (Coloss. III, 1-4) .
PL 4, 647C「汝らは死んだのであり、汝らの命はキリストとともに神のうちに隠されているのだから。汝らの命であるキリストが現れるとき、そのとき汝らもまた栄光のうちに彼とともに現れるであろう」(コロサイ3:1-4)。
Qui ergo in Baptismo secundum hominis antiqui peccata carnalia et mortui et sepulti sumus, qui regeneratione coelesti Christo consurreximus, quae sunt Christi et cogitemus pariter et geramus, sicut idem Apostolus docet rursus et monet dicens: Primus homo de terrae limo, secundus homo de coelo.
PL 4, 648Aされば、洗礼において古き人の肉の罪に関して死に、葬られた我々、天よりの新生によってキリストとともに甦った我々は、キリストに属することを等しく思い、かつ行おうではないか。同じ使徒もまた重ねてこう教え諭している。「第一の人は地の塵より、第二の人は天より出た。」
Qualis ille de limo, tales et qui de limo; et qualis coelestis, tales et coelestes. Quomodo portavimus imaginem ejus qui de limo est, portemus et imaginem ejus qui de coelo est (I Cor. XV, 47-49) .
PL 4, 648A「塵より出た者がそうであるように、塵に属する者たちもまたそうであり、天に属する者がそうであるように、天に属する者たちもまたそうである。我々が塵より出た者の似姿を負ったように、天より出た者の似姿をも負おうではないか」(一コリント15:47-49)。
Imaginem autem coelestem portare non possumus, nisi in eo quod esse jam coepimus, Christi similitudinem praebeamus.
PL 4, 648Aしかし我々は、すでにそうなり始めていることにおいてキリストの似姿を示すのでなければ、天上の似姿を負うことはできない。
Caput XV
第XV章PL 4, 648AHoc est enim mutasse quod fueras et coepisse esse quod non eras, ut in te divina nativitas luceat, ut ad Patrem Deum deifica disciplina respondeat, ut honore et laude vivendi Deus in homine clarescat, ipso exhortante et monente et eis qui se clarificant vicem mutuam pollicente: Eos, inquit, qui clarificant me clarificabo; et qui spernit me spernetur (I Reg. II, 30) .
PL 4, 648Aすなわち、これこそ、お前がかつてあった者を変え、かつてなかった者となり始めることである。それは、お前のうちに神的な新生が輝き、神に似せる訓練が父なる神に応え、生き方の誉れと称賛によって神が人のうちに輝き出るためである。主御自身が勧め諭し、御自身を輝かせる者たちに互いの報いを約束してこう言われる。「私を輝かせる者たちを、私は輝かせよう。私を蔑む者は蔑まれるであろう」(サムエル記上2:30)。
Ad quam clarificationem formans nos ac praeparans Dominus et Filius Dei similitudinem Dei Patris insinuans in Evangelio suo dicit: Audistis quia dictum est: Diliges proximum tibi, et odio habebis inimicum tibi.
PL 4, 648B主なる神の子は、我々をこの輝きへと形づくり備えつつ、その福音書において父なる神の似姿を示してこう言われる。「汝らは、『汝の隣人を愛し、汝の敵を憎め』と言われたのを聞いた。」
Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, et orate pro his qui vos persequuntur, ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Levit. XIX; Matth. V, 43-45) .
PL 4, 648B「しかし私は汝らに言う。汝らの敵を愛し、汝らを迫害する者たちのために祈れ。それは、天におられる汝らの父の子となるためである。父は善き者にも悪しき者にも太陽を昇らせ、正しい者にも正しくない者にも雨を降らせられる」(レビ19章、マタイ5:43-45)。
Si hominibus laetum est et gloriosum filios habere consimiles, et tunc magis generasse delectat si ad patrem lineamentis paribus soboles subsiciva respondeat, quanto major in Deo Patre laetitia est cum quis sic spiritaliter nascitur, ut in actibus ejus et laudibus divina generositas praedicetur?
PL 4, 648Bもし人間にとって、自分に似た子を持つことが喜ばしく、誇らしいことであり、分かれ出た子〔subsiciva は後から加わった、とも取れるが、切り分けられた、の原義で解した〕が父に等しい面立ちで応えるとき、子をもうけたことがいっそう喜びとなるのであれば、ある者がかくのごとく霊的に生まれ、その行いと称賛のうちに神的な気高さが宣べ伝えられるとき、父なる神における喜びはどれほど大きいことであろうか。
Quae justitiae palma est, quae corona, esse se talem de quo Deus non dicat: Filios generavi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. (Isa. I, 2) .
PL 4, 648C神が『私は子らを生み育てたのに、彼らは私を蔑んだ』(イザヤ1:2)と言われることのないような者となることは、いかなる正義の栄冠、いかなる冠であろうか。
Collaudet te potius Christus et invitet ad praemium dicens: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34) .
PL 4, 649Aむしろキリストがお前を誉め称え、報いへと招いてこう言われるように。「来たれ、我が父に祝福された者たちよ、世の初めより汝らのために備えられた国を受けよ」(マタイ25:34)。
Caput XVI
第XVI章PL 4, 649AHis meditationibus corroborandus est animus, fratres dilectissimi, ejusmodi exercitationibus contra omnia diaboli jacula firmandus. Sit in manibus divina lectio, in sensibus Dominica cogitatio: oratio jugis omnino non cesset: salutaris operatio perseveret.
PL 4, 649A最愛の兄弟たちよ、心はこれらの黙想によって強められねばならず、悪魔のあらゆる矢に対してこのような鍛錬によって固められねばならない。手には神聖な読誦があり、思いには主のことについての考えがあるように。絶えざる祈りが決して途切れることのないように。救いをもたらす働きが続けられるように。
Spiritalibus semper actibus occupemur, ut quotiescumque inimicus accesserit, quoties adire tentaverit, et clausum adversum se pectus inveniat et armatum.
PL 4, 649A我々は常に霊的な行いに携わろう。それは、敵が近づいてくるたびに、近づこうと試みるたびに、自分に対して閉ざされ、かつ武装された胸を見出すためである。
Non enim christiani hominis corona una est quae tempore persecutionis accipitur: habet et pax coronas suas, quibus de varia et multiplici congressione victores, prostrato et subacto adversario, coronantur. Libidinem subegisse continentiae palma est.
PL 4, 649Aキリスト教徒にとって、冠は迫害の時に受け取られるただ一つのものではないからである。平和にもまた、その冠がある。それによって、多様で数多くの戦いにおいて敵を打ち倒し、屈服させて勝利した者たちが冠を受ける。欲情を打ち従えたことは節制の栄冠である。
Contra iram, contra injuriam repugnasse corona patientiae est. De avaritia triumphus est pecuniam spernere. Laus est fidei fiducia futurorum mundi adversa tolerare. Et qui superbus in prosperis non est, gloriam de humilitate consequitur.
PL 4, 649B怒りに抗い、不正に抗って闘ったことは忍耐の冠である。金銭を軽んじることは貪欲に対する凱旋である。未来のものへの確信をもって世の逆境に耐え忍ぶことは信仰の誉れである。そして、順境にあって高慢にならない者は、謙遜による栄光を得る。
Et qui ad pauperum fovendorum misericordiam pronus est, retributionem thesauri coelestis adipiscitur. Et qui zelare non novit, quique, unanimis et mitis, fratres suos diligit, dilectionis et pacis praemio honoratur.
PL 4, 649B貧しい者たちを慈しみ、養うことに心を傾ける者は、天の宝の報いを得る。そして、妬むことを知らず、心を一つにして柔和であり、自らの兄弟たちを愛する者は、愛と平和の報いによって誉れを受ける。
In hoc virtutum stadio quotidie currimus, ad has justitiae palmas et coronas sine intermissione temporis pervenimus.
PL 4, 650Aこの徳の競技場において我々は日々走り、時を置くことなく、これらの正義の栄冠と冠へと到達する。
Caput XVII
第XVII章PL 4, 650AAd quas ut pervenire tu etiam possis, qui fueras zelo et livore possessus, omnem illam malitiam qua prius tenebaris abjice, ad viam vitae aeternae vestigiis salutaribus reformare.
PL 4, 650Aかつて妬みと嫉みに取り憑かれていたお前もまた、これらへと至ることができるように、以前にお前を捕らえていたあの悪意のすべてを捨て去り、救いをもたらす足取りをもって、永遠の生命への道へと立ち返れ。
Evelle de pectore tuo spinas et tribulos, ut te Dominicum semen fertili fruge locupletet, ut divina et spiritalis seges in copiam foecundae messis exuberet.
PL 4, 650Aお前の胸から茨とあざみを引き抜け。それは、主の種がお前を豊かな実りによって富ませ、神的で霊的な穀物が豊かな収穫の実りへと溢れ出るためである。
Venena fellis evome, discordiarum virus exclude, purgetur mens quam serpentinus livor infecerat, amaritudo omnis quae intus insederat Christi dulcedine leniatur.
PL 4, 650A胆汁の毒を吐き出せ。不和の害毒を締め出せ。蛇のごとき嫉みが冒した心は清められよ。内に巣くっていたあらゆる苦さは、キリストの甘美さによって和らげられよ。
Si de sacramento crucis et cibum sumis et potum, lignum quod apud merrham profecit in imagine, ad saporis dulcedinem tibi in veritate proficiat ad mulcendi pectoris lenitatem, nec ad medelam prosperandae valitudinis laborabis. Unde vulneratus fueras, inde curare.
PL 4, 650Aもしお前が十字架の秘跡から食べ物と飲み物を受けているのなら、メラにおいて象りのうちに働いたあの木が、真実においてお前のために、味わいの甘美さとなり、胸を和らげる穏やかさをもたらすように。そうすればお前は、健やかさを取り戻す癒しのために労することもないであろう。お前が傷を負った、まさにそのところから癒されよ〔curare は受動の命令法と取った。能動の癒す、とも読める〕。
Ama eos quos ante oderas, dilige illos quibus injustis obtrectationibus invidebas. Bonos imitare, si sectari potes. Si autem eos sectari non potes, collaetare certe et congratulare melioribus.
PL 4, 650B以前に憎んでいた者たちを愛せ。不当な誹謗によって妬んでいた者たちを愛せよ。もし従うことができるなら、善き者たちに倣え。しかしもし彼らに従うことができないのであれば、少なくとも共に喜び、より優れた者たちを共に祝え。
Fac te illis adunata dilectione participem, fac te consortio charitatis et fraternitatis vinculo cohaerentem.
PL 4, 650B一つに結ばれた愛によって、お前自身を彼らの仲間とせよ。愛の交わりと兄弟団の絆によって、お前自身を結びつけよ。
Dimittentur tibi debita quando et ipse dimiseris; accipientur sacrificia tua cum pacificus ad Deum veneris: sensus atque actus tui divinitus dirigentur quando ea quae divina et justa sunt cogitaveris, sicut scriptum est: Cor viri cogitet justa, ut a Domino dirigantur gressus ejus (Prov. XVI, 9) .
PL 4, 650Bお前自身が赦すとき、お前の負い目も赦されるであろう。お前が和解して神のもとに至るとき、お前の捧げ物も受け入れられるであろう。お前が神的で正しいことを思うとき、お前の思いと行いは神によって導かれるであろう。こう書かれているとおりである。「人の心は正しいことを思うがよい。そうすれば、その歩みは主によって導かれる」(箴言16:9)。
Caput XVIII
第XVIII章PL 4, 651AHabes autem multa quae cogites. Paradisum cogita, quo Cain non ingreditur, qui zelo fratrem peremit (Gen., IV) . Cogita coeleste regnum, ad quod non nisi concordes atque unanimes Dominus admittit.
PL 4, 651Aしかしお前には、思うべき多くのことがある。楽園を思え。妬みによって兄弟を殺したカインは、そこに入ることがない(創世記4章)。天の王国を思え。主はそこに、心を一つにし、思いを一つにする者たちしか入れられない。
Cogita quod filii Dei hi soli possint vocari qui sint pacifici, qui nativitate coelesti et lege divina ad similitudinem Dei Patris et Christi respondeant adunati.
PL 4, 652A神の子と呼ばれうるのは、平和をつくる者たち、すなわち、天よりの新生と神の法とによって、一つに結ばれて父なる神とキリストの似姿に応える者たちだけであることを思え。
Cogita sub oculis Dei nos stare, spectante ac judicante ipso conversationis ac vitae nostrae curricula decurrere, pervenire nos tunc demum posse ut eum videre contingat, si ipsum nunc videntem delectemus actibus nostris, si nos dignos gratia ejus et indulgentia praebeamus, si, placituri semper in regno, in hoc mundo ante placeamus.
PL 4, 652A我々が神の目の前に立っていること、御自身が見つめ、裁きたもう中で、我々の生き方と生涯の道のりを走り抜けていることを思え。我々が神を見ることが叶うのは、ようやくそのときになってのことであり、それは、もし我々が、今我々を見ておられる御方を我々の行いによって喜ばせるならば、もし我々が御方の恩寵と寛恕にふさわしい者として自らを示すならば、もし我々が、御国において常に喜ばれる者となるべく、この世においてまずは喜ばれる者となるならば、そのときにこそ叶うのである。