Caput I
第I章PL 4, 493DCUM moneat Dominus et dicat: Vos estis sal terrae (Matth. V, 13) , cumque esse nos jubeat ad innocentiam simplices, et tamen cum simplicitate prudentes (Ib. X, 16) , quid aliud, fratres dilectissimi, quam providere nos convenit, et sollicito corde vigilantes, subdoli hostis insidias intelligere pariter et cavere ne qui Christum sapientiam Dei Patris induimus, minus sapere in tuenda salute videamur?
PL 4, 493D主が「汝らは地の塩である」(マタイ5:13)と戒めて言われ、また我々に、無垢においては率直であれ、しかも率直さとともに賢明であれ(マタイ10:16)と命じておられるからには、最愛の兄弟たちよ、我々にふさわしいことは、憂慮する心をもって目を覚まし、狡猾な敵の罠を悟ると同時に警戒し、神なる父の知恵であるキリストを身にまとった我々が、自らの救いを守るにあたって知恵に劣ると見られることのないようにする、これ以外の何であろうか。
Neque enim persecutio sola metuenda est et ea quae subruendis ac dejiciendis Dei servis aperta impugnatione grassantur. Facilior cautio est ubi manifesta formido est, et ad certamen animus ante praestruitur quando se adversarius confitetur.
PL 4, 495B恐れるべきは迫害だけではなく、神の僕たちを覆し打倒すべく公然たる攻撃をもって猛威を振るうものだけでもない。恐怖が明らかである場合には警戒はより容易であり、敵が自らの正体を認めているときには、闘いへの心構えはあらかじめ整えられる。
Plus metuendus est et cavendus inimicus cum latenter obrepit, cum, per pacis imaginem fallens, occultis accessibus serpit; unde et nomen serpentis accepit. Ea est ejus semper astutia, ea est circumveniendi hominis caeca et latebrosa fallacia.
PL 4, 495Bより恐れ、より警戒すべきは、敵が密かに忍び寄るとき、和解の見せかけによって欺きつつ、隠れた道筋を通って這い進むときである。それゆえにこそ、蛇という名を受けたのである。これこそ彼のつねなる狡知であり、これこそ人を欺くための盲目にして隠微な欺瞞である。
Sic ab initio statim mundi fefellit, et, verbis mendacibus blandiens, rudes animas incauta credulitate decepit. Dominum ipsum tentare conatus, quasi obreperet rursus et falleret, latenter accessit. Intellectus tamen est et retusus; et ideo prostratus, quia agnitus atque detectus.
PL 4, 496Aこうして彼は世の初めから直ちに欺き、偽りの言葉で媚びへつらい、無警戒な信じやすさゆえに未熟な魂どもを欺いた。主御自身を試みようとし、再び忍び寄って欺こうとするかのように、密かに近づいた。しかし彼は見抜かれ、退けられた。そして、認められ暴かれたがゆえに、打ち倒されたのである。
Caput II
第II章PL 4, 496AUnde nobis exemplum datum est veteris hominis viam fugere, vestigiis Christi viventis insistere; ne denuo incauti in mortis laqueum revolvamur, sed, ad periculum providi, accepta immortalitate potiamur.
PL 4, 496Aそこから我々に与えられた模範は、古き人の道を避け、生けるキリストの足跡を踏み従うことである——再び不用心にも死の罠へと転がり込むことのないよう、危険を前に用心深くあり、受けた不死を我がものとするためである。
Immortalitate autem potiri quomodo possumus, nisi ea quibus mors expugnatur et vincitur, Christi mandata servemus, ipso monente et dicente: Si vis ad vitam venire, serva mandata (Matth. XIX, 17) .
PL 4, 496Aしかし、死が打ち破られ征服されるところのもの、すなわちキリストの戒めを守るのでなければ、我々はどうして不死を得ることができようか。主御自身がこう戒めて言われる、「もし汝、命に入りたければ、戒めを守れ」(マタイ19:17)と。
Et iterum: Si feceritis quae mando vobis, jam non dico vos servos, sed amicos (Joan. XV, 14, 15) .
PL 4, 496Aまた再びこう言われる、「もし汝ら、我が命ずることを行うならば、もはや汝らを僕とは呼ばず、友と呼ぶ」(ヨハネ15:14-15)。
Hos denique fortes dicit et stabiles, hos super petram robusta mole fundatos, hos contra omnes tempestates et turbines saeculi immobili et inconcussa firmitate solidatos.
PL 4, 496B実に、こうした者たちを主は強く堅固な者と呼び、こうした者たちを堅牢な重みをもって岩の上に据えられた者、こうした者たちを世のあらゆる嵐と旋風に対して揺るがず崩れぬ堅固さで固められた者と呼ばれる。
Qui audit, inquit, verba mea et facit ea, similabo eum viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram. Descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti et impegerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim fuit super petram (Matth. VII, 24, 25) .
PL 4, 496B「我が言葉を聞いてこれを行う者、その者を私は、己が家を岩の上に建てた賢い人になぞらえよう。雨が降り、川が来たり、風が吹きつけてその家に打ち当たったが、家は倒れなかった。岩の上に建てられていたからである」(マタイ7:24-25)、と主は言われる。
Verbis igitur ejus insistere, quaecumque et docuit et fecit discere et facere debemus. Caeterum credere se in Christum, quomodo dicit qui non facit quod Christus facere praecepit? Aut unde perveniet ad praemium fidei, qui fidem non vult servare mandati?
PL 4, 496Bそれゆえ我々は、主の言葉に踏みとどまり、主が教え、また行われたことをことごとく学び、行わねばならない。しかし、キリストが行えと命じられたことを行わない者が、どうして自分がキリストを信じていると言えようか。あるいは、戒めの信を守ろうとしない者が、どこから信仰の褒賞に至ることができようか。
Nutet necesse est et vagetur, et, spiritu erroris abreptus, velut pulvis quem ventus excutit ventiletur; nec ambulando proficiet ad salutem, qui salutaris viae non tenet veritatem.
PL 4, 497Aそうした者は必ず揺らぎ、さまよい、誤りの霊に捕らえられ、風が払い散らす塵のように吹き飛ばされるほかない。救いに至る道の真理を保たぬ者は、歩んでも救いへと進むことはない。
Caput III
第III章PL 4, 497ACavenda sunt autem, fratres dilectissimi, non solum quae sunt aperta atque manifesta, sed et astutae fraudis subtilitate fallentia.
PL 4, 497Aしかし、最愛の兄弟たちよ、警戒すべきは、あからさまで明白なものだけではなく、狡猾な欺瞞の巧妙さによって欺くものもまたそうである。
Quid vero astutius, quidve subtilius, quam ut Christi adventu detectus ac prostratus inimicus, postquam lux Gentibus venit et sospitandis hominibus salutare lumen effulsit, ut surdi auditum gratiae spiritalis admitterent, aperirent ad Deum oculos suos caeci, infirmi aeterna sanitate revalescerent, claudi ad Ecclesiam currerent, muti claris vocibus et precibus orarent, videns ille idola derelicta et per nimium credentium populum sedes suas ac templa deserta, excogitaverit novam fraudem, ut sub ipso christiani nominis titulo fallat incautos?
PL 4, 497A実に、キリストの到来によって見抜かれ打ち倒された敵が、異邦人に光が来たり、人々を救う救いの光が輝き渡った後——耳の聞こえぬ者たちが霊的な恩寵の聴力を受け入れ、目の見えぬ者たちが神に向けて己が目を開き、病める者たちが永遠の健やかさへと回復し、足の萎えた者たちが教会へと走り寄り、口のきけぬ者たちが明らかな声と祈りをもって祈るようになった後——彼が、偶像が見捨てられ、あまりに多くの信じる民のゆえに己が座と神殿が見捨てられたのを見て、キリスト教徒という名のその名目のもとに不用心な者どもを欺くべく、新たな欺瞞を編み出したこと、これより狡猾で、これより巧妙なことがあろうか。
Haereses invenit et schismata, quibus subverteret fidem, veritatem corrumperet, scinderet unitatem. Quos detinere non potest in viae veteris caecitate, circumscribit et decipit novi itineris errore.
PL 4, 497B彼は異端と分裂とを編み出し、それによって信仰を覆し、真理を汚し、一致を引き裂こうとした。古い道の盲目のうちに引き留めておくことのできない者どもを、彼は新しい道の誤りによって欺き、罠にかける。
Rapit de ipsa Ecclesia homines; et, dum sibi appropinquasse jam lumini atque evasisse saeculi noctem videntur, alias nescientibus tenebras rursus infundit, ut cum Evangelio Christi et cum observatione ejus et lege non stantes, Christianos se vocent, et ambulantes in tenebris habere se lumen existiment, blandiente adversario atque fallente, qui, secundum Apostoli vocem, transfigurat se velut angelum lucis (II Cor. XI, 14) , et ministros suos subornat velut ministros justitiae, asserentes noctem pro die, interitum pro salute, desperationem sub obtentu spei, perfidiam sub praetextu fidei, antichristum sub vocabulo Christi; ut, dum verisimilia mentiuntur, veritatem subtilitate frustrentur.
PL 4, 498A彼は教会そのものから人々を奪い去る。そして、彼らがすでに光に近づき、世の夜を脱したと自らに思われているそのときに、彼は知らぬ間に別の闇を再び注ぎ込み、キリストの福音とその遵守と律法とに立つことのないままキリスト教徒を名乗らせ、闇の中を歩みながら光を持っていると思い込ませる。それは、媚びへつらい欺く敵対者——使徒の言葉によれば、光の天使に自らを変装させ(二コリント11:14)、己が奉仕者どもを正義の奉仕者に見せかけて仕立て上げ、夜を昼と、滅びを救いと、絶望を希望の見せかけのもとに、不信を信仰の口実のもとに、反キリストをキリストの名のもとに主張させる者——のしわざであり、彼らはもっともらしいことを偽って言うことによって、真理を巧妙さで挫こうとするのである。
Hoc eo fit, fratres dilectissimi, dum ad veritatis originem non reditur, nec caput quaeritur, nec magistri coelestis doctrina servatur.
PL 4, 498A最愛の兄弟たちよ、これが起こるのは、真理の源へと立ち返らず、頭〔caput は真理の源と並ぶ水源の意とも、頭なるキリストの意とも読める〕を求めず、天の師の教えが守られないからである。
Caput IV
第IV章PL 4, 498BQuae si quis consideret et examinet, tractatu longo atque argumentis opus non est. Probatio est ad fidem facilis compendio veritatis.
PL 4, 498Bこれらのことをもし誰かがよく考え、吟味するならば、長い論述や論証を必要としない。真理の簡潔さによって、信ずるための証明は容易である。
Loquitur Dominus ad Petrum: Ego tibi dico, inquit, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferorum non vincent eam.
PL 4, 498B主はペトロに向かって言われる。「私は汝に言う。汝はペトロである。そして私はこの岩の上に私の教会を建てよう。陰府の門はこれに打ち勝つことはないであろう」と。
Et tibi dabo claves regni coelorum: et quae ligaveris super terram, erunt ligata et in coelis; et quaecumque solveris super terram, erunt soluta et in coelis (Matth. XVI, 18, 19) . Et iterum eidem post resurrectionem suam dicit: Pasce oves meas (Joan. XXI, 15) .
PL 4, 499A「そして私は汝に天の王国の鍵を与えよう。汝が地上で縛るものは天においても縛られており、汝が地上で解くものは天においても解かれているであろう」(マタイ16:18-19)。また主は復活の後、再び同じ者にこう言われる。「私の羊を養え」(ヨハネ21:15)。
Super illum unum aedificat Ecclesiam suam, et illi pascendas mandat oves suas. Et quamvis Apostolis omnibus post resurrectionem suam parem potestatem tribuat et dicat, Sicut misit me Pater, et ego mitto vos: accipite Spiritum sanctum; si cujus remiseritis peccata, remittentur illi, si cujus tenueritis, tenebuntur (Joan. XX, 21-23) , tamen, ut unitatem manifestaret, unam cathedram constituit, unitatis ejusdem originem ab uno incipientem sua auctoritate disposuit.
PL 4, 499A主はこのただ一人の上に自らの教会を建て、自らの羊を養うことを彼に委ねられる。そして、復活の後にすべての使徒たちに等しい権力を与えて、「父が私を遣わされたように、私も汝らを遣わす。聖なる霊を受けよ。汝らが誰かの罪を赦すなら、その罪は赦される。汝らが誰かの罪を留めるなら、その罪は留められる」(ヨハネ20:21-23)と言われたとはいえ、それでも、一致を明らかにするために、主は一つの座を立て、その同じ一致の起源をただ一人から始まるものとして、自らの権威によって定められた。
Hoc erant utique et caeteri Apostoli quod fuit Petrus, pari consortio praediti et honoris et potestatis, sed exordium ab unitate proficiscitur, et primatus Petro datur, ut una Christi Ecclesia et cathedra una monstretur.
PL 4, 500A他の使徒たちも当然、ペトロがそうであったのと同じものであり、名誉においても権力においても等しい分かち合いを与えられていた。しかし、始まりは一致から出発するのであり、首位がペトロに与えられているのは、キリストの教会がただ一つであり、座もまたただ一つであることが示されるためである。
Et pastores sunt omnes, et grex unus ostenditur, qui ab Apostolis omnibus unanimi consensione pascatur, ut Ecclesia Christi una monstretur.
PL 4, 500Aそして、皆が牧者であるが、群れはただ一つであることが示される。その群れは、すべての使徒たちによって心を一つにした合意のもとに養われ、それによってキリストの教会がただ一つであることが示されるのである。
Quam unam Ecclesiam etiam in Cantico canticorum Spiritus sanctus ex persona Domini designat et dicit: Una est columba mea, perfecta mea, una est matri suae, electa genitrici suae (Cant. VI, 9) . Hanc Ecclesiae unitiatem qui non tenet, tenere se fidem credit?
PL 4, 500Aこのただ一つの教会を、聖なる霊もまた雅歌において主に成り代わって示し、こう言われる。「私の鳩はただ一人、私の完全な者はただ一人。彼女はその母にとってただ一人、その産みの母にとって選ばれた者である」(雅歌6:9)。教会のこの一致〔底本は unitiatem。unitatem と読む〕を保たない者が、自分は信仰を保っていると信じられようか。
Qui Ecclesiae renititur et resistit, qui cathedram Petri, super quem fundata est Ecclesia, deserit, in Ecclesia se esse confidit? quando et beatus apostolus Paulus hoc idem doceat et sacramentum unitatis ostendat dicens: Unum corpus et unus spiritus, una spes vocationis vestrae, unus Dominus, una fides, unum Baptisma, unus Deus (Ephes. IV, 4-6) .
PL 4, 500A教会に逆らい抵抗する者、その上に教会が建てられたペトロの座を捨てる者が、自分は教会の中にいると確信できようか。幸いなる使徒パウロもまた同じことを教え、一致の秘義を示して、こう言っているのだから——「体は一つ、霊は一つ、汝らの召しの希望は一つ、主は一つ、信仰は一つ、洗礼は一つ、神は一つである」(エフェソ4:4-6)。
Caput V
第V章PL 4, 501AQuam unitatem firmiter tenere et vindicare debemus, maxime episcopi, qui in Ecclesia praesidemus, ut episcopatum quoque ipsum unum atque indivisum probemus. Nemo fraternitatem mendacio fallat, nemo fidei veritatem perfida praevaricatione corrumpat.
PL 4, 501Aこの一致を、我々は堅く保ち、擁護しなければならない——とりわけ、教会において司る司教である我々は、司教職そのものもまたただ一つであり、分割されざるものであることを証ししなければならない。誰も偽りをもって兄弟団を欺いてはならず、誰も不実な背信によって信仰の真理を汚してはならない。
Episcopatus unus est, cujus a singulis in solidum pars tenetur. Ecclesia quoque una est, quae in multitudinem latius incremento foecunditatis extenditur.
PL 4, 501A司教職は一つである。その一部分は、各人によって全体として〔in solidum はローマ法の連帯の用語で、各人が職の全体を担う意と取った〕保持される。教会もまた一つであるが、豊かな実りの増加によって、より広く多数へと広がっていく。
Quomodo solis multi radii, sed lumen unum; et rami arboris multi, sed robur unum tenaci radice fundatum; et cum de fonte uno rivi plurimi defluunt, numerositas licet diffusa videatur exundantis copiae largitate, unitas tamen servatur in origine.
PL 4, 501Aあたかも太陽の光線は多くあれど光は一つであるように、木の枝は多くあれど、粘り強い根に据えられた力は一つであるように、また一つの泉から多くの川が流れ出て、あふれ出る豊かさの気前よさによって数の多さが広がって見えたとしても、一致はその源において保たれるように。
Avelle radium solis a corpore, divisionem lucis unitas non capit: ab arbore frange ramum, fractus germinare non poterit: a fronte praecide rivum, praecisus arescit.
PL 4, 502A太陽の光線をその本体からもぎ取ってみよ——光の一致は分割を受け入れない。木から枝を折り取ってみよ——折られたものは芽吹くことができない。泉から〔底本は a fronte。a fonte と読む〕川を断ち切ってみよ——断ち切られたものは涸れる。
Sic et Ecclesia Domini luce perfusa per orbem totum radios suos porrigit; unum tamen lumen est, quod ubique diffunditur, nec unitas corporis separatur.
PL 4, 502A主の教会もまたこのように、光に満たされて全世界にその光線を差し伸べる。しかし光は一つであり、それはあまねく広がるが、その本体の一致が分断されることはない。
Ramos suos in universam terram copia ubertatis extendit, profluentes largiter rivos latius expandit; unum tamen caput est et origo una, et una mater foecunditatis successibus copiosa. Illius foetu nascimur, illius lacte nutrimur, spiritu ejus animamur.
PL 4, 502A教会は豊かな実りの力によってその枝を全地に広げ、豊富に流れ出る川をより広く押し広げる。しかし頭は一つであり、源も一つであり、実りの増し加わりに富む母もまた一つである。我々はその母の胎から生まれ、その乳によって養われ、その霊によって命を吹き込まれる。
Caput VI
第VI章PL 4, 502AAdulterari non potest sponsa Christi, incorrupta est et pudica. Unam domum novit, unius cubiculi sanctitatem casto pudore custodit. Haec nos Deo servat, haec filios regno quos generavit assignat.
PL 4, 502Aキリストの花嫁は姦通されえない。損なわれることなく、貞淑である。彼女は一つの家のみを知り、一つの寝室の聖性を貞淑な羞恥をもって守る。この花嫁は我々を神のために守り、この花嫁は自らが生んだ子らを御国へ委ねる。
Quisquis ab Ecclesia segregatus, adulterae jungitur, a promissis Ecclesiae separatur: nec perveniet ad Christi praemia, qui relinquit Ecclesiam Christi. Alienus est, profanus est, hostis est. Habere jam non potest Deum patrem, qui Ecclesiam non habet matrem.
PL 4, 503A教会から引き離された者はだれでも、姦通する女に結び付けられ、教会の約束から切り離される。キリストの教会を捨てる者は、キリストの褒賞に到達することはない。彼はよそ者であり、涜聖の者であり、敵である。教会を母として持たない者は、もはや神を父として持つことができない。
Si potuit evadere quisquam qui extra arcam Noe fuit, et qui extra Ecclesiam foris fuerit evadit. Monet Dominus et dicit: Qui non est mecum, adversus me est; et qui non mecum colligit, spargit (Matth. XII, 30) .
PL 4, 503Aノアの箱舟の外にいた者が逃れることができたのだとすれば、教会の外にいる者もまた逃れるであろう。主は戒めてこう言われる。「私と共にいない者は、私に逆らう者である。私と共に集めない者は、散らす者である」(マタイ12:30)。
Qui pacem Christi et concordiam rumpit, adversus Christum facit. Qui alibi praeter Ecclesiam colligit Christi Ecclesiam spargit. Dicit Dominus: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) .
PL 4, 503Aキリストの和解と和合を破る者は、キリストに逆らって事を行う。教会の外で集める者は、キリストの教会を散らす。主は言われる。「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)。
Et iterum de Patre et Filio et Spiritu sancto scriptum est: Et hi tres unum sunt (I Joan. V, 7) .
PL 4, 504Aまた重ねて、父と子と聖なる霊について、こう書かれている。「この三者は一つである」(一ヨハネ5:7)。
Et quisquam credit hanc unitatem de divina firmitate venientem, sacramentis coelestibus cohaerentem, scindi in Ecclesia posse et voluntatum collidentium divortio separari?
PL 4, 504A神的な堅固さから来て、天の秘義に結び付けられたこの一致が、教会の中で引き裂かれ、対立し合う意志の離縁によって分かたれうると、いったいだれが信じるだろうか。
Hanc unitatem qui non tenet, Dei legem non tenet, non tenet Patris et Filii fidem, vitam non tenet et salutem.
PL 4, 504Aこの一致を保たない者は、神の律法を保たず、父と子への信仰を保たず、命と救いを保たない。
Caput VII
第VII章PL 4, 504AHoc unitatis sacramentum, hoc vinculum concordiae inseparabiliter cohaerentis ostenditur quando in Evangelio tunica Domini Jesu Christi non dividitur omnino nec scinditur, sed sortientibus de veste Christi quis Christum indueret, integra vestis accipitur, et incorrupta atque indivisa tunica possidetur.
PL 4, 504Aこの一致の秘義、この不可分に結び合う和合の絆は、福音書において示される。すなわち、主イエス・キリストの上着は全く分けられることも裂かれることもなく、だれがキリストを身に着けるかをめぐってキリストの衣について籤を引いた者たちのもとにあってもなお、衣は完全なまま受け取られ、上着は損なわれることなく分けられずに所有されたのである。
Loquitur ac dicit Scriptura divina: De tunica autem, quia de superiore parte non consutilis, sed per totum textilis fuerat, dixerunt ad invicem: Non scindamus illam, sed sortiamur de ea cujus sit (Joan. XIX, 23, 24) .
PL 4, 504A神聖な聖典はこう語って言う。「上着については、上の方から縫い目なく全体が織られていたので、彼らは互いに言った、『これを裂くのはよそう、それがだれのものになるか籤を引こう』」(ヨハネ19:23-24)。
Unitatem illa portabat de superiore parte venientem, id est de coelo et a Patre venientem, quae ab accipiente ac possidente scindi omnino non poterat, sed totam simul et solidam firmitatem inseparabiliter obtinebat.
PL 4, 505Aその上着は、上から来る一致、すなわち天から、また父から来る一致を身に帯びていた。それは受け取り所有する者によって全く裂かれることができず、全体にしてかつ確固たる堅固さを不可分に保っていた。
Possidere non potest indumentum Christi qui scindit et dividit Ecclesiam Christi. Contra denique cum, Salomone moriente, regnum ejus et populus scinderetur, Achias propheta Jeroboam regi obvius factus in campo, in duodecim scissuras vestimentum suum discidit dicens: Sume tibi decem scissuras, quia haec dicit Dominus: Ecce scindo regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem sceptra, et duo sceptra erunt ei propter servum meum David et propter Hierusalem civitatem quam elegi ut ponam nomen meum illic (III Reg. XI, 31, 32, 36) .
PL 4, 505Aキリストの教会を裂き分ける者は、キリストの上着を所有することができない。これに対して逆に、ソロモンが死につつあったとき、その王国と民が分かたれようとした際、預言者アヒヤは野でヤロブアム王に出会い、自分の衣を十二の裂片に裂いてこう言った。「汝は十の裂片を取れ。主はこう言われるからである。『見よ、私はソロモンの手から王国を裂き取り、汝に十の笏を与える。二つの笏は、私の僕ダビデのゆえに、また私が我が名を置くために選んだ都エルサレムのゆえに、彼〔ソロモン〕に残る』」(列王記三11:31, 32, 36)。
Cum duodecim tribus Israel scinderetur, vestimentum suum propheta Achias discidit. At vero, quia Christi populus non potest scindi, tunica ejus per totum textilis et cohaerens divisa a possidentibus non est.
PL 4, 505Bイスラエルの十二部族が分かたれようとしたとき、預言者アヒヤは自分の衣を裂いた。しかし、キリストの民は分かたれることができないゆえに、全体が織り合わされ結び合ったその上着は、所有する者たちによって分けられることがなかった。
Individua, copulata, connexa ostendit populi nostri, qui Christum induimus, concordiam cohaerentem. Sacramento vestis et signo declaravit Ecclesiae unitatem.
PL 4, 505B分かたれず、結び合わされ、繋ぎ合わされたそれは、キリストを身に着けた我々の民の、結び合う和合を示している。衣の秘義と徴によって、彼は教会の一致を明らかにしたのである。
Caput VIII
第VIII章PL 4, 505BQuis ergo sic est sceleratus et perfidus, quis sic discordiae furore vesanus, ut aut credat scindi posse aut audeat scindere unitatem Dei, vestem Domini, Ecclesiam Christi?
PL 4, 505Bそれゆえ、いったいだれがこれほど極悪で不実であり、これほど不和の狂気に取り憑かれていて、神の一致、主の衣、キリストの教会が裂かれうると信じ、あるいはそれを裂こうとあえてするだろうか。
Monet ipse in Evangelio suo et docet dicens: Et erit unus grex et unus pastor (Joan. X, 16) . Et esse posse uno in loco aliquis existimat aut multos pastores aut plures greges?
PL 4, 505B主ご自身、その福音書において戒めてこう教えられる。「一つの群れ、一人の羊飼いとなるであろう」(ヨハネ10:16)。しかるに、一つの場所に多くの羊飼いや多くの群れがありうると、いったいだれが考えるだろうか。
Apostolus item Paulus, hanc eamdem nobis insinuans unitatem, obsecrat et hortatur dicens: Obsecro, inquit, vos, fratres, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut id ipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata.
PL 4, 505C使徒パウロもまた、この同じ一致を我々に説き示しつつ、懇願し勧めてこう言う。「兄弟たちよ、私は我々の主イエス・キリストの名によって汝らに懇願する。汝らがみな同じことを語り、汝らの間に分裂がないように」。
Sitis autem compositi in eodem sensu et in eadem sententia (I Cor. I, 10) . Et iterum dicit: Sustinentes invicem in dilectione, satis agentes servare unitatem spiritus in conjunctione pacis (Ephes. IV, 2, 3) .
PL 4, 505C「汝らは同じ思い、同じ考えの中で一つに整えられよ」(一コリント1:10)。また重ねてこう言う。「愛のうちに互いに耐え忍び、和解の結びにおいて霊の一致を保つよう努めよ」(エフェソ4:2-3)。
Stare tu et vivere putas posse de Ecclesia recedentem, sedes sibi alias et diversa domicilia condentem, cum dictum sit ad Rahab, in qua praeformabatur Ecclesia: Patrem tuum et matrem tuam et fratres tuos et totam domum patris tui colliges ad te ipsam in domum tuam, et omnis qui exierit ostium domus tuae foras, reus sibi erit (Josue II, 18, 19) .
PL 4, 506A教会から離れて、自分のために別の座所と様々な住まいを構える者が、なお立ち続け、生き続けることができるとお前は思うのか。教会があらかじめ型取られていたラハブに向かって、こう言われているというのに。「汝の父、汝の母、汝の兄弟たち、そして汝の父の家をことごとく、汝自身のもとに、汝の家に集めよ。汝の家の戸口から外に出る者はだれでも、自らその責めを負うことになる」(ヨシュア記2:18-19)。
Item sacramentum Paschae nihil aliud in Exodi lege contineat quam ut agnus, qui in figura Christi occiditur, in domo una edatur. Loquitur Deus dicens: In domo una comedetur, non ejicietis de domo carnem foras (Exod. XII, 46) .
PL 4, 506A同様に、過越の秘義は、出エジプト記の律法において、キリストの型として屠られる子羊が一つの家で食べられるべきこと以外の何ものをも含んでいない。神は語ってこう言われる。「それは一つの家で食べられるべきである。汝らは肉を家から外へ投げ出してはならない」(出エジプト記12:46)。
Caro Christi et sanctum Domini ejici foras non potest, nec alia ulla credentibus praeter unam Ecclesiam domus est.
PL 4, 506Aキリストの肉、主の聖なるものは、外に投げ出されることができない。また信じる者たちには、唯一の教会のほかに、いかなる家もない。
Hanc domum, hoc unanimitatis hospitium designat et denuntiat Spiritus sanctus in Psalmis dicens: Deus qui inhabitare facit unanimes in domo (Psal. LXVII, 7) . In domo Dei, in Ecclesia Christi, unanimes habitant, concordes et simplices perseverant.
PL 4, 506Bこの家、この心を一つにする者たちの宿りを、聖なる霊は詩篇の中でこう示し告げる。「神は心を一つにする者たちを家に住まわせられる」(詩篇67:7)。神の家、すなわちキリストの教会において、心を一つにする者たちは住まい、和合し、率直な者として堅忍する。
Caput IX
第IX章PL 4, 506BIdcirco et in columba venit Spiritus sanctus: simplex animal et laetum, non felle amarum, non morsibus saevum, non unguium laceratione violentum, hospitia humana diligere, unius domus consortium nosse; cum generant, simul filios edere, cum commeant, volatibus invicem cohaerere, communi conversatione vitam suam degere, oris osculo concordiam pacis agnoscere, legem circa omnia unanimitatis implere.
PL 4, 506Bそれゆえ、聖なる霊は鳩の姿でも来られた。鳩は率直で快活な生き物であり、苦い胆汁を持たず、噛みつくことをせず、爪で引き裂く乱暴もない。人の住まいを愛し、一つの家の交わりを知る。子を生むときは共に子をもうけ、行き来するときは飛翔のうちに互いに寄り添い、共同の交わりのうちにその生を営み、口づけによって和解の和合を認め合い、あらゆる点において心を一つにする法を果たす。
Haec est in Ecclesia noscenda simplicitas, haec charitas obtinenda, ut columbas dilectio fraternitatis imitetur, ut mansuetudo et lenitas agnis et ovibus aequetur.
PL 4, 506Cこれこそ教会において知られるべき率直さであり、これこそ得られるべき愛である。すなわち、兄弟団の愛が鳩に倣うように、そして温和と柔和が子羊や羊に等しくなるようにということである。
Quid facit in pectore christiano luporum feritas et canum rabies et venenum lethale serpentum et cruenta saevitia bestiarum? Gratulandum est cum tales de Ecclesia separantur, ne columbas, ne oves Christi saeva sua et venenata contagione praedentur.
PL 4, 506C狼の獰猛さや、犬の狂暴さ、蛇の死をもたらす毒、獣の血に飢えた残忍さが、キリスト教徒の胸のうちで何をしているのか。そのような者たちが教会から離れ去るときには、喜ぶべきである。彼らの獰猛で毒に満ちた感染によって、鳩たち、すなわちキリストの羊たちが餌食にされることのないように。
Cohaerere et conjungi non potest amaritudo cum dulcedine, caligo cum lumine, pluvia cum serenitate, pugna cum pace, cum foecunditate sterilitas, cum fontibus siccitas, cum tranquillitate tempestas.
PL 4, 507A苦みと甘み、闇と光、雨と晴天、戦いと和解、豊穣と不毛、泉と渇き、静けさと嵐は、結び合い一つになることができない。
Nemo existimet bonos de Ecclesia posse discedere: triticum non rapit ventus, nec arborem solida radice fundatam procella subvertit; inanes paleae tempestate jactantur, invalidae arbores turbinis incursione evertuntur.
PL 4, 507Aだれも、善き者たちが教会から離れ去りうると考えてはならない。風は麦を奪い去らず、嵐は堅固な根に据えられた木を倒すことはない。空しい籾殻は嵐によって吹き散らされ、弱い木々は疾風の襲来によって倒される。
Hos execratur et percutit Joannes apostolus dicens: Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis: si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum (I Joan. II, 19) .
PL 4, 507A使徒ヨハネはこのような者たちを呪い、打ち据えてこう言う。「彼らは我々から出て行った。しかし彼らは我々に属する者ではなかった。もし我々に属していたなら、彼らは我々と共に留まっていたはずである」(一ヨハネ2:19)。
Caput X
第X章PL 4, 507AHinc haereses et factae sunt frequenter et fiunt, dum perversa mens non habet pacem, dum perfidia discordans non tenet unitatem.
PL 4, 507Aここから異端はしばしば生じてきたし、今も生じている。曲がった心は和解を持たず、不和をもたらす不実は一致を保たないからである。
Fieri vero haec Dominus permittit et patitur, manente propriae libertatis arbitrio, ut, dum corda nostra et mentes nostras veritatis discrimen examinat, probatorum fides integra manifesta luce clarescat.
PL 4, 507Aしかし、主はこれらのことが起こるのを許し、耐え忍ばれる。おのおのの自由な意志の決定はそのままにされ、それは、真理の識別が我々の心と思いを吟味する間に、試みられた者たちの揺るぎない信仰が明白な光のもとに輝き出るためである。
Per Apostolum praemonet Spiritus sanctus et dicit: Oportet haereses esse, ut probati manifesti sint in vobis (I Cor. XI, 19) . Sic probantur fideles, sic perfidi deteguntur.
PL 4, 507B聖なる霊は使徒を通してあらかじめ戒めてこう言う。「異端はあらねばならない。それは、試みられた者たちが汝らの中で明らかにされるためである」(一コリント11:19)。こうして信ある者たちは試され、不実な者たちは暴かれる。
Sic et ante judicii diem hic quoque jam justorum atque injustorum animae dividuntur, et a frumento paleae separantur.
PL 4, 507Bこうして審判の日の前にも、すでにこの地上において、正しい者たちと不義なる者たちの魂は分かたれ、籾殻は麦から分けられる。
Hi sunt qui se ultro apud temerarios convenas sine divina dispositione praeficiunt, qui, se praepositos sine ulla ordinationis lege constituunt, qui, nemine episcopatum dante, episcopi sibi nomen assumunt; quos designat in Psalmis Spiritus sanctus sedentes in pestilentiae cathedra (Psal. I, 1) , pestes et lues fidei, serpentis ore fallentes, et corrumpendae veritatis artifices, venena lethalia linguis pestiferis evomentes; quorum sermo ut cancer serpit (II Tim. II, 17) , quorum tractatus pectoribus et cordibus singulorum mortale virus infundit.
PL 4, 507Bこの者たちは、無謀な野合の徒のもとで、神の配剤によらず自ら進んで指導者となる者たちであり、いかなる叙任の法にもよらず自らを監督者に立てる者たちであり、だれも司教職を与えていないのに、自ら司教という名を名乗る者たちである。聖なる霊は詩篇の中でこの者たちを「疫病の座に座る者」(詩篇1:1)と名指し、信仰にとっての疫病であり疾患であり、蛇の口をもって欺く者、真理を腐敗させる術策家であり、疫をもたらす舌から死をもたらす毒を吐き出す者と呼ぶ。彼らの言葉は癌のように広がり(二テモテ2:17)、彼らの論説は、おのおのの胸と心に死をもたらす毒素を注ぎ込む。
Caput XI
第XI章PL 4, 507CContra ejusmodi clamat Dominus, ab his refraenat et revocat errantem plebem suam, dicens: Nolite audire sermones pseudoprophetarum, quoniam visiones cordis eorum frustrantur eos. Loquuntur, sed non ab ore Domini.
PL 4, 507C主はこのような者たちに対して声を上げ、これらの者たちから、迷い出た御自分の民を引き止め、呼び戻して言われる。「偽預言者たちの言葉を聞いてはならない。彼らの心の幻は彼らを欺くものだからである。彼らは語るが、主の口から語るのではない。
Dicunt eis qui abjiciunt verbum Dei: Pax erit vobis et omnibus ambulantibus in voluntatibus suis. Omnis qui ambulat in errore cordis sui, non venient super eum mala. Non locutus sum ad eos, et ipsi prophetaverunt.
PL 4, 508A神の言葉を退ける者たちに彼らはこう言う。『汝らにも、おのが心のままに歩む者すべてにも和解があるだろう。おのが心の誤りのままに歩む者には、誰にも災いは臨まないだろう』と。私は彼らに語らなかったのに、彼ら自身が預言したのである。
Si stetissent in substantia mea, et audissent verba mea, et si docuissent populum meum, convertissem eos a malis cogitationibus eorum (Hier. XXIII, 16, 17, 21, 22) .
PL 4, 508A彼らがもし私の実体のうちに立ち〔in substantia mea は底本の古ラテン訳系の読み。ヒエロニュムスの訳は in consilio meo(私の会議のうちに)〕、私の言葉を聞き、私の民に教えていたなら、私は彼らをその悪しき思いから立ち返らせていたであろう」(エレミヤ23:16,17,21,22)。
Hos eosdem denuo Dominus designat et denotat dicens: Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et effoderunt sibi lacus detricos, qui non possunt aquam portare (Ibid. II, 13) . Quando aliud baptisma praeter unum esse non possit, baptizare se posse opinantur.
PL 4, 508A主はこれと同じ者たちを再び名指し、指し示して言われる。「彼らは生ける水の泉である私を捨て、水を蓄えることのできない、壊れた貯水槽〔底本は lacus detricos。detritos(磨り減った・壊れた)と読む〕を自分のために掘った」(エレミヤ2:13)。ただ一つのほかに別の洗礼はありえないのに、彼らは自分たちが洗礼を授けうると思い込んでいる。
Vitae fonte deserto, vitalis et salutaris aquae gratiam pollicentur. Non abluuntur illic homines, sed potius sordidantur; nec purgantur delicta, sed immo cumulantur. Non Deo nativitas illa, sed diabolo filios generat.
PL 4, 508A命の泉を見捨てながら、命と救いをもたらす水の恩寵を約束する。そこでは人は洗い清められるのではなく、かえって汚される。罪は清められるのではなく、むしろ積み重ねられる。その誕生は神にではなく、悪魔に子らを生み出すのである。
Per mendacium nati Veritatis promissa non capiunt: de perfidia procreati fidei gratiam perdunt. Ad pacis praemium venire non possunt, qui pacem Domini discordiae furore ruperunt.
PL 4, 508B偽りによって生まれた者たちは真理の約束にあずかることができない。不信から生み出された者たちは信仰の恩寵を失う。不和の激情によって主の和解を破った者たちは、和解の褒賞に到達することができない。
Caput XII
第XII章PL 4, 508BNec se quidam vana interpretatione decipiant quod dixerit Dominus: Ubicumque fuerint duo aut tres collecti in nomine meo, ego cum eis sum (Matth. XVIII, 19, 20) .
PL 4, 508Bある者たちは、主が「二人または三人が私の名において集まっている所には、私もその中にいる」(マタイ18:19,20)と言われたことについて、空しい解釈によって自らを欺いてはならない。
Corruptores Evangelii atque interpretes falsi extrema ponunt et superiora praetereunt, partis memores, et partem subdole comprimentes; ut ipsi ab Ecclesia scissi sunt, ita capituli unius sententiam scindunt: Dominus enim, cum discipulis suis unanimitatem suaderet et pacem: Dico, inquit, vobis quoniam, si duobus ex vobis convenerit in terra, de omni re quacumque petieritis, continget vobis a Patre meo qui in coelis est.
PL 4, 508B福音を歪める者たち、偽りの解釈者たちは、末尾の部分だけを取り上げて前の部分を素通りし、一部だけを記憶にとどめ、一部を狡猾に覆い隠す。彼らが教会から切り離されているのと同じように、彼らは一つの章の文意をも切り裂くのである。すなわち、主は弟子たちに心の一致と和解を勧めて、こう言われたのである。「私は汝らに言う。もし汝らのうち二人が地上で心を一つにするなら、汝らが求めるいかなることも、天におられる私の父から与えられるであろう」。
Ubicumque enim fuerint duo aut tres collecti in nomine meo, ego cum eis sum (Ibid.) , ostendens non multitudini, sed unanimitati deprecantium plurimum tribui.
PL 4, 508C「二人または三人が私の名において集まっている所には、私もその中にいる」(同上)と言って、多数の者にではなく、祈り求める者たちの心の一致にこそ最も多くのものが与えられることを示しておられる。
Si duobus, inquit, ex vobis convenerit in terra; unanimitatem prius posuit, concordiam pacis ante praemisit, ut conveniat nobis fideliter et firmiter docuit.
PL 4, 508C「もし汝らのうち二人が地上で心を一つにするなら」と言われる。主はまず心の一致を置き、和解の和合をその前に据えて、我々が誠実に、確固として心を一つにすべきことを教えられたのである。
Quomodo autem potest ei cum aliquo convenire cui cum corpore ipsius Ecclesiae et cum universa fraternitate non convenit? quomodo possunt duo aut tres in nomine Christi colligi quos constat a Christo et ab ejus Evangelio separari?
PL 4, 509Aしかし、教会自身の体とも、兄弟団全体とも一致していない者が、どうして誰か他の者と一致することができようか。キリストとその福音から離れていることが明らかな者たちが、どうしてキリストの名において二人また三人集まることができようか。
Non enim nos ab illis, sed illi a nobis recesserunt. Et cum haereses et schismata postmodum nata sint, dum conventicula sibi diversa constituunt, veritatis caput atque originem reliquerunt.
PL 4, 509A我々が彼らから離れたのではなく、彼らが我々から離れ去ったのである。そして後になって異端と分裂とが生じ、彼らが思い思いの集会所を自分たちのために建てたとき、彼らは真理の頭であり源であるものを捨てたのである。
Dominus autem de Ecclesia sua loquitur, et ad hos qui sunt in Ecclesia loquitur, ut si ipsi concordes fuerint, si, secundum quod mandavit et monuit, duo aut tres licet, collecti unanimiter oraverint, duo aut tres licet sint, impetrare possint de Dei majestate quod postulant.
PL 4, 509A主は御自分の教会について語り、教会の中にいる者たちに向かって語っておられる。それゆえ、たとえ二人または三人であっても、彼らが和合していて、主が命じ勧められたとおりに心を一つにして祈るならば、たとえ二人または三人であっても、彼らは神の威厳から求めるものを得ることができる。
Ubicumque fuerint duo aut tres collecti in nomine meo, ego, inquit, cum eis sum, cum simplicibus scilicet atque pacatis, cum Deum timentibus et Dei praecepta servantibus.
PL 4, 509A「二人または三人が私の名において集まっている所には、私もその中にいる」と言われる。すなわち、素朴で穏やかな者たち、神を畏れ、神の戒めを守る者たちと共に、である。
Cum his duobus vel tribus licet esse se dixit, quomodo et cum tribus pueris in camino ignis fuit (Dan. III) , et quia in Deum simplices atque inter se unanimes permanebant, flammis ambientibus medios spiritu roris animavit.
PL 4, 509B主は、たとえ二人また三人であっても、その者たちと共にいると言われた。それは炉の火の中にいた三人の若者と共におられたのと同じである(ダニエル3章)。彼らは神に対して素朴であり、互いに心を一つに保っていたので、主は炎が周りを取り巻くただ中で、露の霊によって彼らを生かされたのである。
Quomodo Apostolis duobus in custodia clausis (Act. V) , quia simplices, quia unanimes erant, ipse adfuit, ipse, resolutis carceris claustris, ut verbum quod fideliter praedicabant multitudini traderent, ad forum rursus imposuit.
PL 4, 509B牢に閉じ込められた二人の使徒たちに対しても同様である(使徒行録5章)。彼らが素朴であり、心を一つにしていたので、主御自らが共におられ、牢の閂を解いて、彼らが忠実に宣べ伝えていた言葉を群衆に伝えられるよう、再び広場へと連れ戻された。
Quando ergo in praeceptis suis ponit et dicit: Ubi fuerint duo aut tres collecti in nomine meo, ego cum eis sum, non homines ab Ecclesia dividit qui instituit et fecit Ecclesiam, sed exprobrans discordiam perfidis, et fidelibus pacem sua voce commendans, ostendit magis esse secum duobus aut tribus unanimiter orantibus quam cum dissidentibus plurimis, plusque impetrari posse paucorum concordi prece quam discordiosa oratione multorum.
PL 4, 509Bそれゆえ、主が御自分の戒めの中でこう定めて、「二人または三人が私の名において集まっている所には、私もその中にいる」と言われるとき、教会を打ち立て、造られた御方が、人々を教会から引き離しておられるのではない。むしろ、不実な者たちには不和を責め、信ずる者たちには御自らの声によって和解を勧めておられるのであって、心を一つにして祈る二人または三人と共にいる方が、争い合う多くの者たちと共にいるよりもまさっていること、そして少数者の和合した祈りによって得られるもののほうが、多数者の不和な祈りによって得られるものよりも大きいことを示しておられるのである。
Caput XIII
第XIII章PL 4, 509CIdeo et cum orandi legem daret, addidit dicens: Et cum steteritis ad orationem, remittite si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester qui in coelis est remittat vobis peccata (Marc. XI, 25) .
PL 4, 509Cそれゆえ主は、祈りの法を与えられたときにも、こう付け加えて言われた。「汝らが祈りのために立つとき、誰かに対して何か含むところがあれば、それを赦せ。天におられる汝らの父も、汝らの罪を赦してくださるためである」(マルコ11:25)。
Et ad sacrificium cum dissensione venientem revocat ab altari, et jubet prius concordare cum fratre, tunc cum pace redeuntem Deo munus offerre (Matth. V, 24) , quia nec ad Cain munera respexit Deus (Gen. IV, 5) : neque enim pacatum habere Deum poterat, qui cum fratre pacem per zeli discordiam non habebat.
PL 4, 510A主はまた、不和を抱いたまま生贄を献げに来る者を祭壇から呼び戻し、まず兄弟と和合するよう命じ、その後で和解して戻ってから神への供え物を献げるよう命じられる(マタイ5:24)。神はカインの供え物にも目を留められなかったからである(創世記4:5)。妬みによる不和のゆえに兄弟との和解を持たなかった者は、神との和解を得ることもできなかったのである。
Quam sibi igitur pacem promittunt inimici fratrum, quae sacrificia celebrare se credunt aemuli sacerdotum? An secum esse Christum cum collecti fuerint opinantur, qui extra Christi Ecclesiam colliguntur?
PL 4, 510Aそれでは、兄弟たちの敵である者たちは、いったいどのような和解を自分自身に約束しているのか。司教たちと張り合う者たちは、いったいどのような生贄を執り行っていると信じているのか。キリストの教会の外で集まっている者たちが、集まったときにキリストが自分たちと共におられると考えているというのか。
Caput XIV
第XIV章PL 4, 510ATales etiamsi occisi in confessione nominis fuerint, macula ista nec sanguine abluitur: inexpiabilis et gravis culpa discordiae nec passione purgatur.
PL 4, 510Aこのような者たちは、たとえ名の告白のうちに殺されたとしても、この汚点は血によって洗い流されることはない。不和という贖いえない重い罪は、受難によっても清められることはない。
Esse martyr non potest qui in Ecclesia non est: ad regnum pervenire non poterit qui eam quae regnatura est derelinquit.
PL 4, 510B教会の中にいない者は殉教者ではありえない。やがて支配することになる教会を捨てた者は、御国に到達することはできないであろう。
Pacem nobis Christus dedit, concordes atque unanimes esse praecepit, dilectionis et charitatis foedera incorrupta atque inviolata servari mandavit. Exhibere se non potest martyrem qui fraternam non tenuit charitatem.
PL 4, 510Bキリストは我々に和解をお与えになり、和合し心を一つにするよう命じ、愛と愛徳との契りを汚れなく、犯されぬままに守るよう定められた。兄弟への愛徳を保たなかった者は、自分を殉教者として示すことができない。
Docet hoc et contestatur Paulus apostolus dicens: Et si habuero fidem ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum.
PL 4, 510B使徒パウロはこのことを教え、証しして言う。「たとえ山を動かすほどの信仰を持っていても、愛徳を持っていなければ、私は無に等しい」。
Et si in cibos pauperum distribuero omnia mea, et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil proficio.
PL 4, 510B「たとえ自分の全財産を貧しい者たちの食物として分け与え、自分の肉体を焼かれるために引き渡しても、愛徳を持っていなければ、何の益もない」。
Charitas magnanima est, charitas benigna est, charitas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non irritatur, non cogitat malum, omnia diligit, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Charitas numquam excidit (I Cor. XIII, 2, 5, 7, 11) .
PL 4, 510B「愛徳は寛容であり、愛徳は慈しみ深い。愛徳は張り合わず、みだりに振る舞わず、驕り高ぶらず、いきり立たず、悪を思わない。すべてを愛し、すべてを信じ、すべてを望み、すべてに耐える。愛徳は決して廃れることがない」(一コリント13:2,5,7,11)〔末尾の句は一コリント13:8 に当たるが、表示は底本のまま〕。
Numquam, inquit, excidit charitas. Haec enim semper in regno erit, haec in aeternum fraternitatis sibi cohaerentis unitate durabit.
PL 4, 510C「愛徳は決して廃れることがない」と言われている。なぜなら、これは常に御国のうちにあり、これは互いに結び合う兄弟団の一致のうちに永遠にとどまり続けるからである。
Ad regnum coelorum non potest pervenire discordia; ad praemia Christi, qui dixit, Hoc est mandatum meum, ut diligatis invicem, quemadmodum dilexi vos (Joan. XV, 12) , pertinere non poterit qui dilectionem Christi perfida dissensione violavit.
PL 4, 510C不和は天の御国に到達することができない。「これが私の戒めである。私が汝らを愛したように、汝らも互いに愛し合え」(ヨハネ15:12)と言われたキリストの褒賞に、キリストへの愛を不実な不和によって踏みにじった者は、あずかることができないであろう。
Qui charitatem non habet, Deum non habet. Joannis beati apostoli vox est: Deus, inquit, dilectio est; et qui manet in dilectione, in Deo manet, et Deus in illo manet (I Joan. IV, 16) . Cum Deo manere non possunt qui esse in Ecclesia Dei unanimes noluerunt.
PL 4, 511A愛徳を持たない者は、神を持たない。これは幸いなる使徒ヨハネの言葉である。「神は愛である。愛にとどまる者は神のうちにとどまり、神もその者のうちにとどまる」(一ヨハネ4:16)。神の教会において心を一つにすることを望まなかった者たちは、神と共にとどまることができない。
Ardeant licet flammis et ignibus traditi vel objecti bestiis animas suas ponant, non erit illa fidei corona, sed poena perfidiae; nec religiosae virtutis exitus gloriosus, sed desperationis interitus. Occidi talis potest, coronari non potest.
PL 4, 511Aたとえ火や炎に引き渡されて焼かれようとも、あるいは猛獣の前に投げ出されて自分の命を差し出そうとも、それは信仰の冠ではなく、不実に対する刑罰である。それは敬虔な力の栄えある最期ではなく、絶望による滅びである。そのような者は殺されることはできても、冠を受けることはできない。
Sic se christianum esse profitetur quomodo et Christum diabolus saepe mentitur, ipso Domino praemonente et dicente: Multi venient in nomine meo dicentes: Ego sum Christus, et multos fallent (Marc. XIII, 6) .
PL 4, 511Aこのような者は、悪魔がしばしばキリストを詐称するのと同じように、自分がキリスト教徒であると公言する。主御自らがあらかじめ警告して、こう言われたとおりである。「多くの者が私の名において来て、『私こそキリストである』と言い、多くの者を惑わすであろう」(マルコ13:6)。
Sicut ille Christus non est, quamvis fallat in nomine, ita nec christianus videri potest qui non permanet in Evangelii ejus et fidei veritate.
PL 4, 511A名を騙って人を欺いていても、その者が本当のキリストでないのと同じように、キリストの福音と信仰の真理のうちにとどまっていない者もまた、キリスト教徒であるとは見なされえない。
Caput XV
第XV章PL 4, 511BNam et prophetare et daemonia excludere et virtutes magnas in terris facere sublimis utique et admirabilis res est, non tamen regnum coeleste consequitur quisquis in his omnibus invenitur, nisi recti et justi itineris observatione gradiatur.
PL 4, 511B預言することも、悪霊を追い出すことも、地上で大いなる力の業を行うことも、たしかに崇高で驚嘆すべきことである。しかし、これらすべてにおいて見出される者であっても、正しく義しい道を守り歩まないならば、天の国を得ることはない。
Denuntiat Dominus et dicit: Multi mihi dicent in illo die: Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus, et in tuo nomine daemonia exclusimus, et in nomine tuo virtutes magnas fecimus?
PL 4, 511B主はこう告げて言う。「かの日には多くの者が私にこう言うであろう。『主よ、主よ、我々はあなたの名によって預言し、あなたの名によって悪霊を追い出し、あなたの名によって大いなる力の業を行ったではありませんか』と」。
Et tunc dicam illis: Numquam vos cognovi; recedite a me, qui operamini iniquitatem (Matth, VII, 22, 23). Justitia opus est ut promereri quis possit Deum judicem: praeceptis ejus et monitis obtemperandum est, ut accipiant merita nostra mercedem.
PL 4, 511B「そのとき私は彼らにこう言おう。私は汝らを決して知らなかった。不法を行う者どもよ、我から離れ去れ」(マタイ7:22-23)。人が裁き主なる神の御心にかなうためには、義が必要である。その戒めと訓戒には従わなければならない。それは我々の功績が報いを得るためである。
Dominus in Evangelio suo, cum spei et fidei nostrae viam compendio breviante dirigeret: Dominus Deus tuus, inquit, Deus unus est; et: Diliges Dominum Deum tuum de toto corde tuo, et de tota anima tua, et de tota virtute tua.
PL 4, 511C主はご自身の福音の中で、我々の希望と信仰の道を簡潔にして示されたとき、こう言われた。「汝の主なる神は唯一の神である」。そして、「汝は心を尽くし、魂を尽くし、力を尽くして、汝の主なる神を愛せよ」。
Hoc est primum mandatum; et secundum simile huic: Diliges proximum tuum tamquam te. In his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae (Marc. XII, 29-31) . Unitatem simul et dilectionem magisterio suo docuit, prophetas omnes et legem praeceptis duobus inclusit.
PL 4, 511C「これが第一の戒めである。第二もこれに等しい。汝の隣人を己のように愛せよ」。この二つの戒めに律法と預言者の全体がかかっている(マルコ12:29-31)。主はその教えによって、一致と愛とを同時に説き、すべての預言者と律法とをこの二つの戒めに収めた。
Quam vero unitatem servat, quam dilectionem custodit aut cogitat, qui, discordiae furore vesanus, Ecclesiam scindit, fidem destruit, pacem turbat, charitatem dissipat, sacramentum profanat?
PL 4, 512A不和の狂乱に取り憑かれて教会を引き裂き、信仰を打ち壊し、和解を乱し、愛を散らし、秘義を汚す者が、いったいどのような一致を守り、どのような愛を保ち、あるいは心にかけていると言うのか。
Caput XVI
第XVI章PL 4, 512AMalum hoc, fidelissimi fratres, jam pridem coeperat; sed nunc crevit ejusdem mali infesta clades, et exsurgere ac pullulare plus coepit haereticae perversitatis et schismatum venenata pernicies, quia et sic in occasu mundi fieri oportebat, praenuntiante per Apostolum nobis et praemonente Spiritu sancto: In novissimis, inquit, diebus aderunt tempora molesta, et erunt homines sibi placentes, superbi, tumidi, cupidi, blasphemi, parentibus inobedientes, ingrati, impii, sine affectu, sine foedere, delatores, incontinentes, immites, bonum non amantes, proditores, procaces, stupore inflati, voluptates magis quam Deum diligentes, habentes deformationem religionis, virtutem autem ejus abnegantes.
PL 4, 512Aこの悪は、最も忠実な兄弟たちよ、すでに久しく始まっていた。しかし今や、同じ悪の凶悪な災いは増大し、異端の邪曲と分裂という毒された害悪は、いよいよ勃興し広がり始めている。世の終わりにはこうなるはずであったからである。使徒を通して我々に予告し、聖なる霊があらかじめ告げたとおりである。「終わりの日には、厄介な時が来るであろう。人々は自己を愛する者、高慢な者、驕り高ぶる者、貪欲な者、神を冒瀆する者、両親に逆らう者、恩知らずな者、不敬虔な者、情愛を持たない者、盟約を守らない者、密告する者、不節制な者、冷酷な者、善を愛さない者、裏切る者、厚かましい者、迷妄に膨れ上がった者、神よりも快楽を愛する者となり、信仰の形だけを保ちながら、その力を否む者となるであろう」。
Ex iis sunt qui repunt in domos, et praedantur mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis desideriis, semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.
PL 4, 512B彼らのうちには、家々に忍び入り、罪を負い、さまざまな欲望に引きずられ、常に学びながらも決して真理の知識に至ることのない、か弱い女たちを捕らえる者たちがいる。
Et quomodo Jamnes et Mambres restiterunt Moysi, sic et hi resistunt Veritati, sed non proficient plurimum. Imperitia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit (II Tim. III, 1-9) .
PL 4, 512Bそしてヤンネとヤンブレ〔底本の綴りは Jamnes et Mambres。二テモテ3:8 のヤンネとヤンブレと取った〕がモーセに抵抗したように、彼らも真理に抵抗する。しかし、それほど成功はしないであろう。彼らの無知は、あの者たちの無知がそうであったように、すべての人に明らかになるからである(二テモテ3:1-9)。
Adimplentur quaecumque praedicta sunt, et appropinquante jam saeculi fine, hominum pariter ac temporum probatione venerunt.
PL 4, 512Bあらかじめ告げられたことはすべて成就し、世の終わりが近づいた今、それは人々と時代とが等しく証するところとなった。
Magis ac magis adversario saeviente error fallit, extollit stupor, livor incendit, cupiditas excaecat, depravat impietas, superbia inflat, discordia exasperat, ira praecipitat.
PL 4, 512B敵がますます猛威を振るうにつれて、誤りは人を欺き、愚鈍は驕り高ぶらせ、妬みは燃え立たせ、貪欲は目を眩ませ、不敬は堕落させ、高慢は膨れ上がらせ、不和は苛立たせ、怒りは暴走させる。
Caput XVII
第XVII章PL 4, 512CNon tamen nos moveat aut turbet multorum nimia et abrupta perfidia, sed potius fidem nostram, praenuntiante rei veritate, corroboret.
PL 4, 512Cとはいえ、多くの者たちの甚だしく急な背信は、我々を動揺させ乱すことがあってはならない。むしろ、事の真実があらかじめ告げられていたのだから、それはかえって我々の信仰を強めるはずである。
Ut quidam tales esse coeperunt, quia haec ante praedicta sunt, ita caeteri fratres ab ejusmodi caveant, quia et haec ante praedicta sunt, instruente Domino et dicente: Vos autem cavete, ecce praedixi vobis omnia (Marc. XII, 23) .
PL 4, 512Cある者たちがそのようになり始めたのは、これがあらかじめ告げられていたからである。同様に、他の兄弟たちがそのような者どもから身を守るべきなのも、これまたあらかじめ告げられていたからであり、主はこう教え、告げておられる。「汝らは気をつけよ。見よ、私は汝らにすべてを予め告げた」(マルコ12:23)。
- ミーニュはマルコ12章23節と刷るが、引かれているのはマルコ13章23節である。
Vitate, quaeso vos, fratres, ejusmodi homines, et a latere atque auribus vestris perniciosa colloquia velut contagium mortis arcete, sicut scriptum est: Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam (Eccli. XXVIII, 28) .
PL 4, 513A兄弟たちよ、諸君に乞う、このような者たちを避け、諸君の傍らと耳から、死の伝染病のごとき有害な話を遠ざけるがよい。かく書かれているとおりである。「汝の耳を茨で囲い、悪しき舌を聞くな」(集会の書28:28)。
Et iterum: Corrumpunt ingenia bona confabulationes pessimae (I Cor. XV, 33) : Docet Dominus et admonet a talibus recedendum. Caeci sunt, inquit, duces caecorum. Caecus autem caecum ducens, simul in foveam cadunt (Matth. XV, 14) .
PL 4, 513Aそしてまた、「悪い交わりは善良な性質を腐敗させる」(一コリント15:33)。主はこう教え、このような者たちから離れるべきことを戒めておられる。「彼らは盲人の道案内をする盲人である。盲人が盲人を導けば、二人とも穴に落ちる」(マタイ15:14)。
Aversandus est talis atque fugiendus quisquis fuerit ab Ecclesia separatus. Perversus est hujusmodi et peccat, et est a semetipso damnatus (Tit. III, 11) .
PL 4, 513A教会から分離した者は誰であれ、忌避され、避けられるべきである。このような者は堕落しており、罪を犯しており、自分自身によって断罪されている(テトス3:11)。
An esse sibi cum Christo videtur qui adversus sacerdotes Christi facit, qui se a cleri ejus et plebis societate secernit? Arma ille contra Ecclesiam portat, contra Dei dispositionem repugnat.
PL 4, 513Aキリストの司教たちに逆らって行動し、その聖職者団と信徒との交わりから自らを引き離す者が、キリストと共にあると自分で思っているのか。彼は教会に対して武器を取り、神の配剤に逆らって抵抗している。
Hostis altaris, adversus sacrificium Christi rebellis, pro fide perfidus, pro religione sacrilegus, inobsequens servus, filius impius, frater inimicus, contemptis episcopis et Dei sacerdotibus derelictis, constituere audet aliud altare, precem alteram illicitis vocibus facere, Dominicae hostiae veritatem per falsa sacrificia profanare, nec scire quoniam qui contra ordinationem Dei nititur, ob temeritatis audaciam, divina animadversione punitur.
PL 4, 513B祭壇の敵であり、キリストの生贄に対する反逆者、信仰については不実な者、宗教については冒瀆者、従わぬ僕、不敬虔な子、敵対する兄弟であるこの者は、司教たちを蔑み、神の司教たちを見捨てて、あえて別の祭壇を立て、許されざる言葉で別の祈りを行い、偽りの生贄によって主の犠牲の真理を汚す。そして、神の定めに逆らって企てる者が、その向こう見ずな大胆さのゆえに神の罰によって罰せられることを知らない。
Caput XVIII
第XVIII章PL 4, 513BSic Chore et Dathan et Abiron, qui sibi contra Moysen et Aaron sacerdotem sacrificandi licentiam vindicare conati sunt, poenas pro suis statim conatibus pependerunt (Num. XVI, 27) .
PL 4, 513Bこのように、コラとダタンとアビラムは、モーセと司教アロンとに対して、自分たちのために犠牲を捧げる権能を主張しようと試みたが、その企てに対してただちに罰を受けた(民数記16:27)。
Terra, compagibus ruptis, in profundum sinum patuit, stantes atque viventes recedentis soli hiatus absorbuit.
PL 4, 513B大地は継ぎ目を断たれて深い懐を開き、退いていく地面の裂け目は、立ったまま生きている彼らを呑み込んだ。
Nec tantum eos qui auctores fuerant Dei indignantis ira percussit, sed et caeteros ducentos quinquaginta participes ejusdem furoris et comites, qui coagulati cum iisdem simul ad audaciam fuerant, exiens a Domino ignis properata ultione consumpsit, admonens scilicet et ostendens contra Deum fieri quidquid improbi fuerint ad destruendam ordinationem Dei humana voluntate conati.
PL 4, 513C憤る神の怒りが打ったのは、この企ての首謀者たちだけではなかった。同じ狂乱に加担し、彼らと結託して同じ大胆さに与した他の二百五十人の仲間たちをも、主のもとから出た火が、速やかな報復によって焼き尽くした。それは、悪しき者たちが人間の意志によって神の定めを崩そうと試みる限り、そのすべてが神に逆らう行いであることを、まさしく戒め示すためである。
Sic et Ozias rex, cum thuribulum ferens (II Paral. XXVI, 19) , et contra legem Dei sacrificium sibi violenter assumens, resistente sibi Azaria sacerdote, obtemperare nollet et cedere, divina indignatione confusus et leprae varietate in fronte maculatus est (IV Reg., V) , ea parte corporis notatus offenso Domino ubi signantur qui Dominum promerentur.
PL 4, 514A同様に、ウジヤ王も、香炉を手にして(歴代誌下26:19)、神の律法に反して力ずくで生贄を自らに引き受けようとしたが、司教アザルヤが抵抗しても従うことも譲ることもしなかったため、神の怒りによって恥辱を受け、額に斑点をなす癩病に冒された(列王記四5章)。主を怒らせた彼は、主に嘉せられる者たちが印されるのと同じ体の部分に、印をつけられたのである。
Et filii Aaron, qui imposuerunt altari ignem alienum, quem non praeceperat Dominus, in conspectu statim Domini vindicatis extincti sunt.
PL 4, 514Aそして、主が命じたのではない異なる火を祭壇に献げたアロンの息子たちは、ただちに、報復する主〔底本は vindicatis で構文が取れない。直前の Domini に係る vindicantis と読む〕の御前で滅ぼされた。
Caput XIX
第XIX章PL 4, 514AQuos imitantur scilicet atque sectantur qui, Dei traditione contempta, alienas doctrinas appetunt et magisteria humanae institutionis inducunt; quos increpat Dominus et objurgat in Evangelio suo dicens: Rejicitis mandatum Dei, ut traditionem vestram statuatis (Marc. VII, 9) .
PL 4, 514Aすなわち、これを真似て倣うのは、神の伝承を軽んじ、他所の教えを求めて、人間の制度による教えを持ち込む者たちである。主はご自身の福音の中で彼らを叱り、咎めてこう言われる。「汝らは自分たちの伝承を打ち立てるために、神の戒めを退けている」(マルコ7:9)。
Pejus hoc crimen est quam quod admisisse lapsi videntur; qui tamen in poenitentia criminis constituti Deum plenis satisfactionibus deprecantur. Hic Ecclesia quaeritur et rogatur, illic Ecclesiae repugnatur.
PL 4, 514Bこの罪状は、背教者たちが犯したと見えるものよりも重い。彼らは罪を悔いる境遇にあって、十分な償いをもって神に乞い願う。ここでは教会が求められ、乞い願われているが、かしこでは教会に対して抵抗がなされている。
Hic potest necessitas fuisse, illic voluntas tenetur in scelere. Hic qui lapsus est sibi tantum nocuit, illic qui haeresim vel schisma facere conatus est multos secum trahendo decepit. Hic animae unius est damnum, illic periculum plurimorum.
PL 4, 514Bここでは已むを得ぬ事情があったと考えられるが、かしこでは悪行における意志が捉えられている。ここで背教した者は自分自身を害しただけであるが、かしこで異端あるいは分裂を引き起こそうとした者は、多くの者を道連れにして欺いた。ここでは一つの魂の損失であるが、かしこでは多くの者の危険である。
Certe peccasse se hic et intelligit, et lamentatur et plangit; ille tumens in pectore suo, et in ipsis sibi delictis placens, a matre filios segregat, oves a pastore sollicitat, Dei sacramenta disturbat: et cum lapsus semel peccaverit, ille quotidie peccat.
PL 4, 514Bたしかに、ここでは自らが罪を犯したことを自覚し、嘆き悲しんでいる。しかし、かしこでは彼は心の内に驕り高ぶり、自分自身の罪に満足し、母から子らを引き離し、牧者から羊を誘い出し、神の秘義を乱している。そして背教した者が一度だけ罪を犯したのに対して、彼は日々罪を犯し続けている。
Postremo lapsus, martyrium postmodum consecutus, potest regni promissa percipere; ille, si extra Ecclesiam fuerit occisus, ad Ecclesiae non potest praemia pervenire.
PL 4, 514C最後に、背教した者は、その後に殉教を遂げれば、御国の約束にあずかることができる。しかし彼は、もし教会の外で殺されたならば、教会の褒賞に達することはできない。
Caput XX
第XX章PL 4, 515ANec quisquam miretur, dilectissimi fratres, etiam de confessoribus quosdam ad ista procedere, inde quoque aliquos tam nefanda quam gravia peccare.
PL 4, 515A最愛の兄弟たちよ、証聖者たちの中のある者たちさえもがこのような事態に至り、そこからまたある者たちが、これほど忌まわしくもあり重くもある罪を犯すに至ったとしても、誰も驚いてはならない。
Neque enim confessio immunem facit ab insidiis diaboli, aut contra tentationes et pericula et incursus atque impetus saeculares adhuc in saeculo positum perpetua securitate defendit.
PL 4, 515Aなぜなら、証聖は悪魔の策略から免れさせるものでもなければ、なお世にある者を、誘惑や危険、世俗の襲撃や攻撃に対して、絶えることのない安全をもって守るものでもないからである。
Caeterum numquam in confessoribus fraudes et stupra et adulteria postmodum videremus, quae nunc in quibusdam videntes ingemiscimus et dolemus.
PL 4, 515Aそうでなければ、我々は証聖者たちのうちに、のちに欺きや姦淫や姦通を見ることは決してなかったであろう。それらを今、ある者たちのうちに見て、我々は嘆き悲しんでいるのである。
Quisquis ille confessor est, Salomone major aut melior aut Deo charior non est: qui tamen quamdiu in viis Domini ambulavit, tamdiu gratiam quam de Domino fuerat consecutus obtinuit; postquam dereliquit Domini viam, perdidit et gratiam Domini.
PL 4, 515Aその証聖者が誰であろうとも、彼はソロモンより偉大でも、より善くも、神にとってより愛しい者でもない。だが彼は、主の道を歩んでいる間は、主から得ていた恩寵を保っていたが、主の道を捨てた後は、主の恩寵をも失ったのである。
Et ideo scriptum est: Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam (Apoc. III, 11) . Quod utique Dominus non minaretur auferri posse coronam justitiae, nisi quia, recedente justitia, recedat necesse est et corona.
PL 4, 515Bそれゆえこう書かれている。「汝の持つものを保て、他の者が汝の冠を奪うことのないように」(黙示録3:11)。主が、義の冠が奪われうると戒められたのは、義が退けば冠もまた必然的に退かねばならないからにほかならない。
Caput XXI
第XXI章PL 4, 515BConfessio exordium gloriae est, non meritum jam coronae; nec perficit laudem, sed initiat dignitatem.
PL 4, 515B証聖は栄光の始まりであって、すでに冠を得た功績ではない。それは称賛を完成させるのではなく、尊厳を始めるものである。
Cumque scriptum sit, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22) , quidquid ante finem fuerit gradus est quo ad fastigium salutis ascenditur, non terminus quo jam culminis summa teneatur.
PL 4, 515Bそして、「最後まで耐え忍ぶ者は救われるであろう」(マタイ10:22)と書かれている以上、終わりに至るまでのすべては、救いの頂へと登ってゆく階梯であって、すでに頂上の極みが保たれている終着点ではない。
Confessor est; sed post confessionem periculum majus est, quia plus adversarius provocatus est: confessor est; hoc magis stare debet cum Domini Evangelio per Evangelium gloriam consecutus a Domino.
PL 4, 515B彼は証聖者である。だが証聖の後には、敵対者がいっそう挑発された分だけ、危険もいっそう大きい。彼は証聖者である。福音によって主から栄光を得た者は、それだけいっそう主の福音とともに立ち続けなければならない。
Ait enim Dominus: Cui multum datur, multum quaeritur ab eo; et cui plus dignitatis adscribitur, plus de illo exigitur servitutis (Luc. XII, 48) . Nemo per confessoris exemplum pereat, nemo injustitiam, nemo insolentiam, nemo perfidiam de confessoris moribus discat.
PL 4, 515C主はこう言われる。「多く与えられた者からは多くが求められ、より多くの尊厳を帰せられた者からは、より多くの奉仕が要求される」(ルカ12:48)。誰も証聖者の実例によって滅びてはならない。誰も証聖者のふるまいから不正を、傲慢を、不実を学んではならない。
Confessor est. Sit humilis et quietus, sit in actu suo cum disciplina modestus; ut qui Christi confessor dicitur, Christum quem confitetur imitetur.
PL 4, 515C彼は証聖者である。謙虚で穏やかであれ、その行いにおいて規律をもって慎ましくあれ。キリストの証聖者と呼ばれる者は、自らが証しするキリストに倣うべきだからである。
Nam, cum dicat ille: Qui se extollit humiliabitur, et qui humiliat se exaltabitur (Luc. XVIII, 14) , et ipse a Patre exaltatus sit, quia se in terris Sermo et Virtus et Sapientia Dei Patris humiliavit, quomodo potest extollentiam diligere qui et nobis humilitatem sua lege mandavit, et ipse a Patre amplissimum nomen praemio humilitatis accepit?
PL 4, 516Aなぜなら、あの方は「おのれを高くする者は低くされ、おのれを低くする者は高くされるであろう」(ルカ18:14)と言われ、しかも御父である神の言葉であり力であり知恵であるものが地上でおのれを低くしたがゆえに御父によって高められたのだとすれば――我々に対しても御自身の法によって謙虚を命じ、かつ御自身も謙虚の報いとして御父からこの上なく大いなる名を受けられた方が、どうして高慢を愛することができようか。
Confessor est Christi, sed si non postea blasphemetur per ipsum majestas et dignitas Christi.
PL 4, 516A彼はキリストの証聖者である。だがそれも、後になって彼自身によってキリストの威厳と尊厳が冒瀆されることがない場合に限られる。
Lingua Christum confessa non sit maledica, non sit turbulenta, non conviciis et litibus perstrepens audiatur, non contra fratres et Dei sacerdotes, post verba laudis, serpentis venena jaculetur.
PL 4, 516Aキリストを証しした舌は、呪いを吐くものであってはならず、騒がしいものであってはならず、罵倒と争いで喧しく響くものとして聞かれてはならない。称賛の言葉を語った後で、兄弟たちや神の司教たちに対して、蛇の毒を浴びせるものであってはならない。
Caeterum, si culpabilis et detestabilis postmodum fuerit, si confessionem suam mala conversatione prodegerit, si vitam suam turpi foeditate maculaverit, si, Ecclesiam denique, ubi confessor factus est, derelinquens et unitatis concordiam scindens, fidem primam perfidia posteriore mutaverit, blandiri sibi per confessionem non potest, quasi sit electus ad gloriae praemium, quando ex hoc ipso magis creverint merita poenarum.
PL 4, 516Aだが、もし彼がのちに罪ある忌むべき者となり、悪しき生き方によって自らの証聖を浪費し、恥ずべき汚れによって自らの生を穢し、そしてついには、自分が証聖者となったその教会を捨て、一致の和合を裂き、後の不実によって最初の信仰を変えてしまうなら、彼は証聖を楯に、あたかも栄光の褒賞に選ばれた者であるかのように自惚れることはできない。なぜなら、まさにそのことのゆえに、刑罰に値する所業がいっそう増し加わるからである。
Caput XXII
第XXII章PL 4, 516BNam et Judam inter Apostolos Dominus elegit, et tamen Dominum Judas postmodum prodidit. Non tamen idcirco Apostolorum fides et firmitas cecidit quia proditor Judas ab eorum societate defecit.
PL 4, 516B主は使徒たちの中にユダをも選ばれたが、ユダはのちに主を裏切った。だが、裏切り者ユダが彼らの交わりから離れたからといって、使徒たちの信仰と堅固さが崩れたわけではない。
Sic et hic non statim confessorum sanctitas et dignitas comminuta est quia quorumdam fides fracta est. Beatus Paulus apostolus in Epistola sua loquitur: Quid enim si exciderunt a fide quidam illorum? numquid infidelitas illorum fidem Dei evacuavit? Absit.
PL 4, 516B同じくここでも、ある者たちの信仰が砕かれたからといって、証聖者たちの聖性と尊厳が直ちに損なわれるわけではない。祝福された使徒パウロは、その書簡の中でこう語っている。「では、彼らのうちのある者たちが信仰から脱落したとしたら、どうであろうか。彼らの不信仰が神の誠実を無に帰しただろうか。断じてそうではない。」
Est enim Deus verax, omnis autem homo mendax (Rom. III, 3, 4) . Stat confessorum pars major et melior in fidei suae robore et in legis ac disciplinae Dominicae veritate; nec ab Ecclesiae pace discedunt qui se in Ecclesia gratiam consecutos de Dei dignatione meminerunt; atque hoc ipso ampliorem consequuntur fidei suae laudem, quod, ab eorum perfidia segregati qui juncti confessionis consortio fuerunt, a contagio criminis recesserunt, vero illuminati Evangelii lumine, pura et candida Domini luce radiati, tam sunt in conservanda Christi pace laudabiles, quam fuerunt in diaboli congressione victores.
PL 4, 516C「神は真実であり、すべての人は偽り者である」(ローマ3:3-4)。証聖者たちの大部分にして、より善い部分は、自らの信仰の強固さと、主の法と規律の真理のうちに立ち続けている。彼らは、教会のうちで神のいつくしみ深いお計らいによって恩寵を得たことを覚えている以上、教会との和解から離れることはない。そして、まさにそのことによって、彼らはいっそう大きな信仰の称賛を得る。すなわち、証聖の交わりに結ばれていた者たちの不実から身を分かち、罪の伝染から遠ざかり、福音のまことの光に照らされ、主の純粋で明るい光を浴びて、彼らは悪魔との戦いにおいて勝利者であったのと同じだけ、キリストとの和解を保つことにおいても称賛に値する者となっているのである。
Caput XXIII
第XXIII章PL 4, 517AOpto equidem, dilectissimi fratres, et consulo pariter et suadeo ut, si fieri potest, nemo de fratribus pereat et consentientis populi corpus unum gremio suo gaudens mater includat.
PL 4, 517A最愛の兄弟たちよ、私は切に願い、等しく勧め、説き勧める。できることならば、兄弟たちのうちの誰も滅びることなく、心を一つにした民の一つの体を、喜びをもって母がその懐に包み込むように、と。
Si tamen quosdam schismatum duces et dissensionis auctores, in caeca et obstinata dementia permanentes, non potuerit ad salutis viam consilium salubre revocare, caeteri tamen vel simplicitate capti, vel errore inducti, vel aliqua fallentis astutiae calliditate decepti, a fallaciae vos laqueis solvite, vagantes gressus ab erroribus liberate, iter rectum viae coelestis agnoscite.
PL 4, 517Aだが、もし分裂の首謀者たちと不和の創始者たちのある者たちが、盲目で頑迷な狂気にとどまり続け、健全な勧告をもってしても救いの道へ呼び戻すことができないとしても――その他の者たち、あるいは素朴さゆえに捕らえられ、あるいは誤りに導かれ、あるいは人を欺く狡猾さの巧みさに欺かれた者たちよ――諸君は欺瞞の罠から〔vos は直前の caeteri を指し、叙述から呼びかけに転じたと取った〕自らを解き放て、さまよう歩みを誤りから解放せよ、天の道のまっすぐな道を認めよ。
Contestantis Apostoli vox est: Praecipimus vobis, inquit, in nomine Domini nostri Jesu Christi ut recedatis ab omnibus fratribus ambulantibus inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis (II Thess. III, 6) .
PL 4, 517Bこれは証しする使徒の声である。彼は言う。「我々の主イエス・キリストの名によって、汝らに命じる。秩序なく歩み、我々から受け取った伝承に従わないすべての兄弟たちから離れよ」(二テサロニケ3:6)。
Et iterum dicit: Nemo vos decipiat inanibus verbis. Propterea enim venit ira Dei super filios contumaciae. Nolite ergo esse participes eorum (Ephes. V, 6, 7) .
PL 4, 517Bそして再び彼はこう言う。「誰も汝らをむなしい言葉で欺くことのないように。まさにこれゆえに、神の怒りが不従順の子らの上に来るのである。ゆえに、汝らは彼らの仲間となってはならない」(エフェソ5:6-7)。
Recedendum est a delinquentibus, vel immo fugiendum, ne, dum quis male ambulantibus jungitur, et per itinera erroris et criminis graditur, a via veri itineris exerrans, pari crimine et ipse teneatur.
PL 4, 517B罪を犯す者たちから離れなければならない、いや、むしろ逃れなければならない。悪しく歩む者たちと結びつき、誤りと犯罪の道を進むことで、まことの道の道筋から逸れ、自らも同じ犯罪に捕らえられることのないように。
Deus unus est, et Christus unus, et una Ecclesia ejus, et fides una, et plebs una in solidam corporis unitatem concordiae glutino copulata. Scindi unitas non potest, nec corpus unum discidio compaginis separari, divulsis laceratione visceribus, in frustra discerpi.
PL 4, 517B神は唯一であり、キリストも唯一であり、その教会も唯一であり、信仰も唯一であり、民も唯一であって、和合という膠によって、一つの堅固な体の一致へと結び合わされている。一致は裂かれえず、一つの体も、結合の分裂によって切り離されることはなく、はらわたを引き裂かれて幾つもの断片へとちぎられることもありえない。
Quidquid a matrice discesserit, seorsum vivere et spirare non poterit, substantiam salutis amittit.
PL 4, 517C母体から離れ去ったものは何であれ、離れて生き、呼吸することはできず、救いの実体を失うのである。
Caput XXIV
第XXIV章PL 4, 517CMonet nos Spiritus sanctus et dicit: Quis est homo qui vult vitam et amat videre dies optimos? Contine linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur insidiose. Declina a malo et fac bonum, quaere pacem et sequere eam (Psal. XXXIII, 13-15) .
PL 4, 517C聖なる霊は我々を諭してこう言う。「命を望み、良き日々を見ることを愛する人は誰か。汝の舌を悪から抑え、汝の唇が欺きを語ることのないようにせよ。悪から離れ、善を行え、和解を求め、それを追い求めよ」(詩篇33:13-15)。
Pacem quaerere debet et sequi filius pacis, a dissensionis malo continere linguam suam debet qui novit et diligit vinculum charitatis.
PL 4, 517C和解の子は、和解を求め、それを追い求めねばならない。愛の絆を知り、それを愛する者は、不和という悪から自らの舌を抑えねばならない。
Inter sua divina mandata et magisteria salutaria, passioni jam proximus Dominus addidit dicens: Pacem dimitto vobis, pacem meam do vobis (Joan. XIV, 27) . Hanc nobis haereditatem dedit, dona omnia suae pollicitationis et praemia in pacis conservatione promisit.
PL 4, 518A御自身の神的な命令と救いをもたらす教えの中で、すでに受難を間近にした主は、こう付け加えて言われた。「汝らに和解を残す、汝らに我が和解を与える」(ヨハネ14:27)。主はこれを我々への遺産として与え、御自身が約束されたすべての賜物と褒賞とを、和解を保つことのうちに約束された。
Si cohaeredes Christi sumus, in Christi pace maneamus. Si filii Dei sumus, pacifici esse debemus. Beati, inquit, pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9) .
PL 4, 518Aもし我々がキリストの共同相続人であるなら、キリストの和解のうちにとどまろう。もし我々が神の子であるなら、和解する者でなければならない。「幸いなるかな、和解する者たちよ、彼らは神の子と呼ばれるであろう」と彼は言う(マタイ5:9)。
Pacificos esse oportet Dei filios, corde mites, sermone simplices, affectione concordes, fideliter sibi unanimitatis nexibus cohaerentes.
PL 4, 518A神の子らは、和解する者であり、心において柔和であり、言葉において率直であり、情愛において和合しており、互いに心を一つにする絆によって忠実に結び合わされていなければならない。
Caput XXV
第XXV章PL 4, 518AHaec unanimitas sub Apostolis olim fuit. Sic novus credentium populus Domini mandata custodiens, charitatem suam tenuit. Probat Scriptura divina quae dicit: Turba autem eorum qui crediderant anima et mente una agebant (Act. IV, 32) .
PL 4, 518Aこの心を一つにすることは、かつて使徒たちのもとにあった。かくして、信じる者たちの新しい民は、主の命令を守りながら、自分たちの愛を保った。神の聖典はこれを証明して言う——「信じた者たちの群れは、魂も心も一つにして行動していた」(使徒言行録4:32)。
Et iterum: Et erant perseverantes omnes unanimes in oratione cum mulieribus et Maria quae fuerat mater Jesu et fratribus ejus (Act. I, 14.) .
PL 4, 518Bそして再びこうある。「彼らは皆、婦人たちおよびイエスの母であったマリア、そしてイエスの兄弟たちと共に、心を一つにして祈りに専心していた」(使徒言行録1:14)。
Et ideo, quia efficacibus precibus orabant, ideo impetrare cum fiducia poterant quodcumque de Domini misericordia postulabant.
PL 4, 518Bそしてそれゆえに、彼らは効き目のある祈りをもって祈っていたので、主の慈しみから求めるものは何であれ、確信をもって得ることができた。
Caput XXVI
第XXVI章PL 4, 518BIn nobis vero sic unanimitas diminuta est, ut et largitas operationis infracta est. Domos tunc et fundos venumdabant, et thesauros sibi in coelo reponentes, distribuenda in usus indigentium pretia Apostolis offerebant.
PL 4, 518Bしかるに我々のうちでは、心を一つにすることが減じてしまったあまり、行いの気前よさまでもが損なわれてしまった。当時、彼らは家々や地所を売り払い、天に自分たちのための宝を蓄えつつ、困窮する者たちの用に分配すべき代金を使徒たちに差し出していた。
At nunc de patrimonio nec decimas damus; et cum vendere jubeat Dominus, emimus potius et augemus. Sic in nobis emarcuit vigor fidei, sic credentium robur elanguit.
PL 4, 518Bしかし今、我々は世襲の財産から十分の一すら差し出さない。そして主が売り払うよう命じておられるのに、我々はむしろ買い足し、増やしている。かくして我々のうちで信仰の活力は萎え、かくして信じる者たちの強さは力を失った。
Et idcirco Dominus, tempora nostra respiciens, in Evangelio suo dicit: Filius hominus cum venerit, putas inveniet fidem in terra (Luc. XVIII) ? Videmus fieri quod ille praedixit.
PL 4, 518Cそれゆえに主は、我々の時代を顧みて、その福音書の中でこう言われる。「人の子が来るとき、果たして地上に信仰を見出すであろうか」(ルカ18)。我々は、かの方が予め告げられたことが実現するのを目にしている。
In Dei timore, in lege justitiae, in dilectione, in opere fides nulla est: nemo futurorum metum cogitat; diem Domini et iram Dei et incredulis ventura supplicia et statuta perfidis aeterna tormenta nemo considerat: quod metueret conscientia nostra, si crederet; quia non credit omnino, nec metuit.
PL 4, 518C神への恐れにおいても、正義の法においても、愛においても、行いにおいても、信仰は微塵もない。誰も来るべきことへの恐れを思わない。主の日も、神の怒りも、不信仰な者たちに来るべき刑罰も、不実な者たちに定められた永遠の責め苦も、誰も顧みない。もし信じるならば、我々の良心はそれを恐れるであろうに、まったく信じていないからこそ、恐れもしない。
Si autem crederet, et caveret: si caveret, evaderet. Excitemus nos quantum possumus, dilectissimi fratres, et, somno inertiae veteris abrupto, ad observanda et gerenda Domini praecepta vigilemus.
PL 4, 518Cしかしもし信じるならば、用心もするであろう。もし用心するならば、逃れるであろう。最愛の兄弟たちよ、我々はできる限り自らを奮い立たせ、古い怠惰の眠りを破って、主の戒めを守り行うために目を覚ましていよう。
Simus tales quales esse nos ipse praecepit dicens: Sint lumbi vestri accincti et lucernae ardentes in manibus vestris; et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando veniat a nuptiis, ut cum venerit et pulsaverit aperiant ei.
PL 4, 519A我々は、かの方自らが命じてこう言われたとおりの者となろう。「汝らの腰は帯を締め、灯火は汝らの手にともされてあれ。そして汝らは、婚宴から帰る主人を待ち構え、主人が来て戸を叩くやいなや開けようとする人々に似よ」。
Beati servi quos adveniens Dominus invenerit vigilantes (Luc. XII, 35-37) . Accinctos nos esse oportet, ne, cum expeditionis dies venerit, impeditos nos et implicitos apprehendat.
PL 4, 519A「主が来られたとき、目覚めているのを見出される僕たちは幸いである」(ルカ12:35-37)。我々は帯を締めていなければならない。出陣の日が来たときに、我々が足手まといを負い絡めとられた状態で捕らえられることのないように。
Luceat in bonis operibus nostrum lumen et fulgeat, ut ipsum nos ad lucem claritatis aeternae de hac saeculi nocte perducat.
PL 4, 520A我々の光は善き行いのうちに輝き、光り輝くように。それが、この世の夜から永遠の輝きの光へと我々を導いてくれるように。
Expectemus solliciti semper et cauti adventum Domini repentinum, ut, quando ille pulsaverit, evigilet fides nostra, vigilantiae praemium de Domino receptura.
PL 4, 520A我々は、主の突然の到来を、つねに気を配り用心深く待とう。かの方が戸を叩かれるとき、我々の信仰が目覚め、主から目覚めの褒賞を受けるように。
Si haec mandata serventur, si haec monita et praecepta teneantur, opprimi dormientes diabolo fallente non possumus, servi vigiles Christo dominante regnabimus .
PL 4, 520Aもしこれらの命令が守られ、これらの勧告と戒めが保たれるならば、我々は眠っている間に悪魔に欺かれて打ち負かされることはあり得ない。目覚めた僕として、キリストが支配される中で、我々は王として治めるであろう。