Caput I
第I章PL 4, 779DCYPRIANUS plebi in Evangelio stanti salutem. Ut me satis contristat et animum meum graviter affligit cum nulla mihi scribendi ad vos porrigitur occasio, detrimentum est enim meum vobiscum non colloqui, ita nihil mihi tantam laetitiam hilaritatemque restituit quam cum adest rursus occasio.
PL 4, 779Dキプリアヌスより、福音のうちに立つ民へ、挨拶を送る。諸君に手紙を書く機会がまったく与えられないことが私を大いに悲しませ、私の心を重く苦しめるのと同じほどに——諸君と語り合わないことは私にとって損失だからである——、再びその機会が訪れるときほど、私に大きな喜びと快活さとを取り戻させるものはない。
Vobiscum me esse arbitror cum vobis per litteras loquor. Quamquam igitur ita se haec habere quae dico certos vos esse sciam nec quicquam de verborum meorum veritate dubitare, tamen etiam argumentum sinceritatem rei asserit.
PL 4, 781B手紙をもって諸君に語りかけるとき、私は諸君とともにあると思う。それゆえ、私の言うこの事柄がそのとおりであると諸君が確信しており、私の言葉の真実性について何ら疑うことがないと私は知ってはいるが、それでもなお、論拠そのものがこの事の誠実さを裏づけるのである。
Nam, cum nulla prorsus praeteritur occasio, probatur affectio. Quamvis ergo certus sim vos non minus esse in vitae actu graves quam in sacramento fideles, tamen, quoniam non desunt vitiorum assertores blandi et indulgentes patroni qui praestant vitiis auctoritatem et, quod est deterius, censuram Scripturarum coelestium in advocationem criminum convertunt, quasi sicut innocens spectaculorum ad remissionem animi appetatur voluptas: nam et eo usque enervatus est ecclesiasticae disciplinae vigor et ita omni languore vitiorum praecipitatur in pejus, ut jam non vitiis excusatio sed auctoritas detur, placuit paucis vos nunc non instruere, sed instructos admonere, ne, quia male sunt vincta vulnera, sanitatis obductae perrumpant cicatricem.
PL 4, 781Bというのも、いかなる機会もまったく見過ごされないことによって、その情愛は証しされるからである。それゆえ、諸君が生活の実践において重々しいことは、秘義における忠実さに劣らないと私は確信しているが、しかし——悪徳を甘く弁護する者たちや、悪徳に権威を与える寛容な庇護者たちが絶えず、さらに悪いことに、天の聖典による譴責を犯罪の弁護へと転じ、あたかも見世物の快楽が心の休息のために求められる無害なものであるかのように言う者たちが絶えないので——、教会の訓練の力はそれほどまでに弱められ、悪徳のあらゆる無気力によってますます悪しき方へと突き落とされ、もはや悪徳に対して弁解ではなく権威が与えられるまでになっている。それゆえ私は、諸君を今さら教えるのではなく、すでに教えられた者として少しばかり戒めることをよしとした。傷が正しく縛られていないために、癒えて塞がった傷痕を再び破ってしまわぬように。
Nullum enim malum difficilius extinguitur quam quod faciles reditus habet, dum et multitudinis consensu asseritur, et excusatione blanditur.
PL 4, 781Cというのも、いかなる悪も、たやすく舞い戻る道を持つものほど消し去りがたいものはないからである。それは群衆の同意によって主張され、弁解によって取り入るのである。
Caput II
第II章PL 4, 781CNon pudet, non pudet, inquam, fideles homines et christiani sibi nominis auctoritatem vindicantes, superstitiones vanas gentilium cum spectaculis mixtas de Scripturis coelestibus vindicare et divinam auctoritatem idololatriae conferre.
PL 4, 781C信仰深き者たち、キリスト教徒という名の権威を自らのものと主張する者たちが、見世物と入り混じった異教徒たちの空しい迷信を天の聖典によって正当化し、偶像礼拝に神的な権威を与える——これは恥ずべきことではないか、恥ずべきことではないか、私は言う。
Nam, quomodo id quod in honore alicujus idoli ab ethnicis agitur a fidelibus Christianis spectaculo frequentatur, et idololatria gentilis asseritur, et in contumeliam Dei religio vera et divina calcatur?
PL 4, 781Cというのも、異教徒たちがある偶像への崇敬のために行うことに、信仰深いキリスト教徒たちが見世物として足繁く通い、異教の偶像礼拝が是認され、神を辱めて、真実で神的な宗教が踏みにじられるとは、いったいどうしたことか。
Pudor me tenet praescriptiones eorum in hac causa et patrocinia referre. Ubi, inquiunt, scripta sunt ista, ubi prohibita? Alioquin et auriga est Israel Helias, et ante arcam David ipse saltavit. Nabla, cynares, aera, tympana, tibias, citharas, choros legimus.
PL 4, 781Dこの件についての彼らの抗弁と弁護とを持ち出すことは、私に羞恥の念を起こさせる。彼らは言う。これらのことはどこに書かれているのか、どこで禁じられているのか、と。しかもイスラエルの御者はエリヤであり、ダビデ自身、契約の箱の前で踊ったではないか。ナブラ、キンユラ、銅鈸、太鼓、笛、キタラ、合唱の隊列についても、我々は聖書に読むではないか、と。
Apostolus quoque dimicans cestus et colluctationis nostrae adversus spiritalia nequitiae proponit certamen. Rursus, cum de stadio sumit exempla, coronae quoque collocat praemia.
PL 4, 782A使徒もまた、戦う者として、拳闘の籠手の競い合いと、悪しき霊的な者どもに対する我々の格闘の競い合いとを、目の前に据える。また競走場から実例を取るときには、冠という褒賞をも据えるのである。
Cur ergo homini Christiano fideli non liceat spectare quod licuit divinis Litteris scribere? Hoc in loco non immerito dixerim longe melius fuisse istis nullas Litteras nosse quam sic Litteras legere.
PL 4, 782Aそれゆえ、なにゆえ信仰深いキリスト教徒たる者に、神の文書に書くことが許されたものを見物することが許されないのか。この場において私は、当然にも言おう——このように文書を読むよりは、いっそ文書を全く知らないほうが、彼らにとってはるかに良かったであろう、と。
Verba enim et exempla quae ad exhortationem evangelicae virtutis posita sunt, ad vitiorum patrocinia transferuntur; quoniam non ut spectarentur ista scripta sunt, sed ut animis nostris instantia major excitaretur in rebus profuturis, dum tanta est apud ethnicos in rebus non profuturis.
PL 4, 782Aというのも、福音の力への勧めのために据えられた言葉や実例が、悪徳の弁護へと転用されているからである。これらは見物されるために書かれたのではなく、益となる事柄において我々の魂に、いっそう大きな熱意を掻き立てるために書かれたのである——益とならない事柄について異教徒たちの間にはそれほどの熱意があるというのに。
Caput III
第III章PL 4, 782BArgumentum est ergo excitandae virtutis, non permissio sive libertas spectandi gentilis erroris, ut per hoc animus plus accendatur ad evangelicam virtutem propter divina praemia cum per omnium laborum et dolorum calamitatem concedatur pervenire ad aeterna compendia.
PL 4, 782Bそれゆえこれは、力を奮い立たせるための論拠であって、異教の誤りを見物する許可や自由ではない。それによって心が、神の褒賞のゆえに福音の力へといっそう燃え立たせられるためである——あらゆる労苦と苦痛という災いを通して、永遠の利得に至ることが許されるのだから。
Nam quod Helias auriga est Israelis non patrocinatur spectandis circensibus: in nullo enim is circo cucurrit.
PL 4, 782Bエリヤがイスラエルの御者であるということは、競技場での見物を弁護するものではない。彼はいかなる競技場においても走らなかったからである。
Et quod David in conspectu Dei choros egit nihil adjuvat in theatro sedentes Christianos fideles: nulla enim obscoenis motibus membra distorquens desaltavit graecae libidinis fabulam. Nabulae, cynarae, tibiae, tympana, citharae Domino servierunt, non idolis.
PL 4, 782Bダビデが神の御前で舞踏を行ったということも、劇場に座る信仰深いキリスト教徒たちを何ら助けはしない。彼は淫らな動きで手足をよじらせて、ギリシアの淫欲の物語を踊ったのではなかったからである。ナブラ、キンユラ、笛、太鼓、キタラは、主に仕えたのであって、偶像に仕えたのではない。
Non igitur praescribatur ut spectentur illicita; a diabolo artifice ex sanctis in illicita mutata sunt. Praescribat igitur istis pudor, etiamsi non possunt sanctae Litterae. Quaedam enim Scriptura magis providet in praecipiendo.
PL 4, 782Bそれゆえ、不法なものを見物してよいという抗弁が立てられてはならない。それらは巧みな悪魔によって、聖なるものから不法なものへと姿を変えられたのである。ならば、たとえ聖なる文書がそれをなし得なくとも、慎みそのものが彼らに対して抗弁を立てるがよい。というのも、聖書はある事柄については、命じるにあたっていっそう深く配慮しているからである。
Verecundiam passa, plus interdixit, quia tacuit. Veritas, si ad haec usque descenderet, pessime de fidelibus suis sensisset. Nam et plerumque in praeceptis quaedam utilius tacentur: admonent saepe dum interdicuntur.
PL 4, 782C慎みを負いつつ、聖書は沈黙することによって、いっそう強く禁じたのである。もし真理がこれほどの事柄にまで降りて論じたとすれば、その信仰者たちについて最悪の評価を下したことになったであろう。というのも、命令においては、ある事柄は語らずにおくほうがしばしば有益だからである——禁じられると、かえってその事柄を人に思いつかせてしまうことが多いのである〔admonent saepe dum interdicuntur の取り方は定かでない。禁じるとかえって思いつかせる意と解した〕。
Ita etiam tacentur dum in Litteris scripta sunt, et praeceptorum loco severitas loquitur, et ratio docet quae Scriptura conticuit. Secum tantummodo unusquisque deliberet, et cum persona professionis suae loquatur, et nihil umquam indecorum geret. Plus enim ponderis habebit conscientia quae nulli se alteri debebit nisi sibi.
PL 4, 782Cこうして、文書のうちに記されながらも、なお黙されたままのものがある。そこでは命令に代わって厳格さが語り、聖書が黙したところを理性が教えるのである。ただ各人が自分自身と思案し、自らが公に告白した身分の人格と語り合うがよい。そうすれば、決して恥ずべきことを行うことはないであろう。というのも、自分自身以外の誰にも負い目を負わない良心こそ、いっそう大きな重みを持つからである。
Caput IV
第IV章PL 4, 782DQuid Scriptura interdixit? Prohibuit enim spectari quod prohibet geri. Omnia, inquam, ista spectaculorum genera damnavit quando idololatriam sustulit, ludorum omnium matrem, unde haec vanitatis et levitatis monstra venerunt.
PL 4, 782D聖書は何を禁じたのか。聖書は、行うことを禁じるものについては、見物することをも禁じたのである。私は言う——聖書は、あらゆる競技の母である偶像礼拝を取り除いたときに、これらすべての種類の見世物を断罪したのである。そこから、この空しさと軽薄さの怪物どもが生まれ出たのだ。
Quod enim spectaculum sine idolo? quis ludus sine sacrificio? quod certamen non consecratum mortuo? Quid inter haec Christianus fidelis facit? Si idololatriam fugit, quid qui jam sanctus sit de rebus criminosis voluptatem capit?
PL 4, 783Aいかなる見世物が偶像なしにあろうか。いかなる競技が生贄なしにあろうか。いかなる競い合いが死者に奉献されていないであろうか。これらのただ中で、信仰深いキリスト教徒は何をしているのか。偶像礼拝から逃れているというのに、すでに聖なる者となった者が、罪深い事柄から快楽を得るとは、いったいどうしたことか。
Quid contra Deum superstitiones probat, quas amat dum spectat? Caeterum, sciat omnia haec inventa daemoniorum esse, non Dei.
PL 4, 783A神に逆らって、見物しながら愛でるその迷信を、なにゆえ是認するのか。そもそも、これらすべてが悪霊どもの発明であって、神のものではないと知るべきである。
Impudenter in Ecclesia daemonia exorcizat quorum voluptates in spectaculis laudat; et cum semel illi renuntians, rescissa sit res omnis in Baptismate, dum post Christum ad diaboli spectaculum vadit, Christo tamquam diabolo renuntiat.
PL 4, 783A教会において悪霊どもを祓いながら、見世物においてはその悪霊どもの快楽を称賛するとは、恥知らずなことである。そして、洗礼において一度これを棄て、事はすべて断ち切られたはずであるのに、キリストに従った後になお悪魔の見世物へと赴くならば、悪魔に対してと同じように、キリストをも棄てているのである。
Idololatria, ut jam dixi, ludorum omnium mater est; quae ut ad se Christiani fideles veniant, blanditur illis per oculorum et aurium voluptatem. Romulus Conso, quasi consilii deo, ob rapiendas Sabinas circenses, primus consecravit.
PL 4, 783A偶像礼拝は、すでに述べたとおり、あらゆる競技の母である。それは、信仰深いキリスト教徒たちが自らのもとに来るように、目と耳の快楽をもって彼らに取り入るのである。ロムルスは、サビニの女たちを奪うために、いわば助言の神であるコンススへと、競技場での競技を初めて奉献した。
Caeterum reliqui, dum Urbem fames occupasset, ad avocationem populi acquisiti sunt ludi scenici, Cereri et Libero dicati postmodum reliquisque idolis et mortuis.
PL 4, 783Bその他のものについては、飢饉が都を襲ったとき、民衆の気を紛らわすために劇の競技が導入され、後にはケレスとリベルに、さらにその他の偶像や死者たちに捧げられた。
Graeca illa certamina vel in cantibus, vel in fidibus, vel in vocibus, vel in viribus praesides suos habent varia daemonia et quicquid est aliud quod spectantium aut oculos movet aut delinit aures, si cum origine sua et institutione quaeratur, causam praefert aut idolum aut daemonium aut mortuum.
PL 4, 783Bあの、歌において、弦楽器において、声において、あるいは力においてなされるギリシアの競い合いは、それぞれさまざまな悪霊を守護者として持つ。そして、見物人の目を動かし、あるいは耳を和らげるその他のものも何であれ、その起源と制度とを尋ねれば、偶像か、悪霊か、あるいは死者かを、その由来として示すのである。
Ita diabolus artifex, quia idololatriam per se nudam sciebat horreri, spectaculis miscuit, ut per voluptatem posset amari.
PL 4, 783Bこうして、巧みなる悪魔は、偶像礼拝がそれ自体むき出しのままでは忌み嫌われることを知っていたので、それを見世物と混ぜ合わせ、快楽を通して愛されうるようにしたのである。
Caput V
第V章PL 4, 783BPlura prosequi quid est necesse, vel sacrificiorum in ludis genera monstruosa describere, inter quae nonnumquam et homo fit hostia latrocinio sacerdotis, dum cruor etiam de jugulo calidus exceptus spumanti patera, dum adhuc fervet, et quasi sitienti idolo in faciem jactatus crudeliter propinatur, et inter voluptates spectantium quorumdam mors erogatur, ut per cruentum spectaculum saevire discatur, quasi parum sit homini privata sua rabies, nisi illam et publice discat.
PL 4, 783Bこれ以上多くを述べる必要が何かあろうか。あるいは競技における生贄の怪物じみた種類を描写する必要が。その中には、時に人間が祭司の強盗行為によって犠牲とされることさえある——喉から流れる血がまだ熱いうちに、泡立つ杯に受けられ、渇いているかのような偶像の顔に向かって残酷にも振りかけられ、捧げられるのである。そして見物人のある者たちの快楽のただ中で、死が代価として支払われる。血にまみれた見世物を通して残虐さを学ばせるためであり、あたかも人間には私的な狂暴さだけでは足りず、それを公然と学ぶことまで必要であるかのようである。
In poenam hominis fera rabida nutritur in deliciis, ut sub spectantium oculis crudelius insaniat. Erudit artifex belluam, quae clementior fortasse fuisset si non illam magister crudelior saevire docuisset.
PL 4, 783C人間を罰するために、狂暴な獣が贅沢のうちに養われる。見物人たちの目の前で、いっそう残酷に荒れ狂うようにするためである。調教師は獣を仕込む——もしいっそう残酷な調教師が荒れ狂うことを教え込まなかったなら、その獣はおそらくもっと穏やかであったろうに。
Ergo, ut taceam quicquid latius idololatria probat, quam vana sunt ipsa certamina, lites in coloribus, contentiones in cursibus, favores in honoribus, gaudere quod equus velocior fuerit, moerere quod pigrior, annos pecoris computare, consules nosse, aetates discere, prosapiam designare, avos ipsos atavosque commemorare!
PL 4, 783Cそれゆえ、偶像礼拝がより広く是認するところのことを語らずに措くとしても、その競い合いそのものがいかに空しいことか——色による争い、競走における角逐、栄誉をめぐる贔屓、馬がより速かったことを喜び、より鈍かったことを嘆き、家畜の年齢を数え、執政官たちを知り、その齢を学び、血統を指し示し、祖父や曾祖父にまで思いを致すとは。
Quam hoc totum otiosum negotium, immo quam turpe et ignominiosum, hunc, inquam, memoriter totam equini generis sobolem computantem et sine offensa spectaculi cum magna velocitate referentem! Parentes Christi, si praeroges, nescit, ut infelicius sit et scire.
PL 4, 784Aこの全てがいかに空しい営みであることか、いや、いかに恥ずべく不名誉なことであることか——この者は、私は言うが、馬という種族の子孫のすべてを記憶によって数え上げ、見世物のことなら一つのつまずきもなく、たいそうな速さで語ってみせるのだ。もし彼にキリストの両親について尋ねるならば、彼はそれを知らない——知っているとすれば、なおのこと不幸であるほどに〔ut infelicius sit et scire の趣旨は定かでない。知っていればなお不幸だという逆説と取った〕。
Quod si rursum praerogem quo ad aliquod spectaculum nescit, aut infelicior, si scit. Quod si rursum praerogem quo ad aliquod spectaculum itinere pervenerit, confitebitur per luparum, per prostitutarum nuda corpora, per publicam libidinem, per dedecus publicum, per vulgarem lasciviam, per communem omnium contumeliam.
PL 4, 784Aしかし、もし私が重ねて、どこかの見世物へどこを通って行くのかと尋ねるとすれば、彼はそれを知らない、あるいは知っているならばいっそう不幸である〔底本では Quod si rursum praerogem quo ad aliquod spectaculum の句が二度現れ、重複の誤りらしい。両方とも訳した〕。しかし、もし私が重ねて、彼がどこかの見世物へどのような道のりで到着したのかを尋ねるとすれば、彼はこう告白することになろう——遊女たちの、娼婦たちの裸の体を通って、公然の情欲を通って、公然の恥辱を通って、下賤な淫蕩を通って、万人に共通する侮辱を通って来たのだ、と。
Cui ut non objiciam quod fortasse commisit, vidit tamen quod committendum non fuit, et oculos ad idololatriae spectaculum per libidinem duxit, ausus secum sanctum in lupanar ducere, si potuisset; qui festinans ad spectaculum, dimissus e Dominico et adhuc gerens secum, ut assolet, Eucharistiam, inter corpora obscoena meretricum Christi sanctum corpus infidelis iste circumtulit, plus damnationis meritus de itinere quam de spectaculi voluptate.
PL 4, 784A彼が、あるいは犯したかもしれないことを、私が咎めないとしても、彼は犯されるべきでなかったことを見たのであり、情欲によって偶像礼拝の見世物へと目を向けたのであって、もしできるならば、聖なるものを自らとともに娼館へ連れて行くことさえ敢えてしたのである。すなわち、見世物へと急ぐこの不信の者は、主の集いから退出し、なお習わしどおり聖体を身に帯びたまま、娼婦たちの淫らな体のただ中を、キリストの聖なる体を携えて通り抜けたのであり、見世物の快楽そのものよりも、その道のりのゆえに、いっそう大きな断罪に値するのである。
Caput VI
第VI章PL 4, 784BSed, ut de hoc scenae inquinamento inverecundo jam transitum faciam, pudet referre quae dicuntur, pudet etiam accusare quae fiunt, argumentorum strophas, adulterorum fallacias, mulierum impudicitias, scurriles jocos, parasitos sordidos, ipsos quoque patresfamilias togatos modo stupidos, modo obscoenos, in omnibus stolidos, in omnibus inverecundos.
PL 4, 784Bだが、いまや話を、この舞台の恥知らずな汚れへと移すとしよう。語られることを伝えるのは恥ずかしく、行われることを告発するのすら恥ずかしい——筋立ての策略、姦通者たちの欺瞞、女たちの淫らさ、道化じみた冗談、卑しい食客たち、そしてトガをまとった家長たち自身までもが、あるときは間抜けに、あるときは猥雑に、あらゆる点で愚かしく、あらゆる点で恥知らずに描かれるのだ。
Et cum nulli hominum aut generi aut professioni ab improborum istorum sermone parcatur, ab omnibus tamen ad spectaculum convenitur. Commune dedecus delectat, videre vel recognoscere otia vel discere.
PL 4, 784Cそして、この不埒な者たちの言葉によって、いかなる人間も、いかなる身分も職業も容赦されないというのに、それでもすべての者たちが見世物へと集まって来る。共通の恥辱が人を喜ばせる——閑暇を見て、あるいはそれと認め、あるいは学ぶことが。
Concurritur illic ad pudorem publicum lupanaris, ad obscoenitatis magisterium, ne quid secreto minus agatur quam quod in publico discitur; et inter ipsas leges docetur quidquid legibus interdicitur.
PL 4, 784Cそこでは、娼館の公然たる恥辱へ、猥雑さの教習へと人々は駆けつける——人目を離れたところで行われることが、公然と教えられることに少しも劣らぬようにするためである。そして、まさに法律そのもののただ中で、法律によって禁じられていることが何であれ教えられるのである。
Quid inter haec Christianus fidelis facit cui vitia non licet nec cogitare? quid oblectatur simulacris libidinis, ut in ipsis deposita verecundia audacior fiat ad crimina? Discit et facere dum consuescit videre.
PL 4, 784C悪徳を思うことすら許されない信仰深いキリスト教徒は、これらのただ中で何をしているのか。なにゆえ情欲の像に興じ、それによって慎みを脱ぎ捨て、罪へといっそう大胆になるのか。見ることに慣れるにつれ、行うことをも学ぶのである。
Illae tamen quas infelicitas sua ad servitutem inseruit et prostravit, libidines publicas occultant, et dedecus suum de latebris consolantur. Erubescunt videri etiam quae pudorem vendiderunt.
PL 4, 784Cしかし、己の不幸によって隷属へと押し込められ、打ち倒された女たちは、公然たる情欲を隠し、隠れ場から自らの恥辱を慰めるのである。慎みを売り渡した女たちでさえ、見られることを恥じるのだ。
At istud publicum monstrum omnibus videntibus geritur, et prostitutarum transitur obscoenitas. Quaesitum est quomodo adulterium oculis admitteretur. Huic dedecori condignum dedecus superducitur.
PL 4, 784Dだが、この公然たる怪物は、すべての者が見ている前で行われ、娼婦たちの猥雑さすら乗り越えられてしまう。姦通をいかにして目によって犯すかが、工夫されたのである。この恥辱に、ふさわしい恥辱がさらに重ねられる。
Homo fractus omnibus membris, et vir ultra muliebrem mollitiem dissolutus, cui ars sit verba manibus expedire; et propter unum nescio quem nec virum nec feminam, commovetur civitas tota, ut desaltentur fabulosae antiquitatum libidines.
PL 4, 785Aあらゆる肢体を崩した人間、女の柔弱さ以上にだらしなくなった男——手をもって言葉を紡ぎ出すことをその技とする者——のために、そして、男とも女ともつかぬ何者とも知れぬ者ひとりのために、都市全体が動かされ、古の作り話めいた淫欲が踊りによって演じられるのである。
Ita amatur quidquid non licet, ut quae etiam aetas absconderat, sub oculorum memoriam reducantur.
PL 4, 785Aこうして、許されぬことは何であれ愛されるので、時の経過が覆い隠していたことさえ、目の記憶のもとへと引き戻されるのである。
Caput VII
第VII章PL 4, 785ANon est libidini satis malis suis uti praesentibus, nisi suum de spectaculo faciat in quo etiam superior aetas erraverat.
PL 4, 785A情欲にとっては、目の前にある自らの悪しきものを用いるだけでは足りず、以前の時代さえも過ちを犯していたその見世物から、自分自身のものを作り出さねば気が済まないのである。
Non licet , inquam, adesse Christianis fidelibus, non licet omnino, nec illis quos ad delinimenta aurium ad omnes ubique Graecia instructos suis vanis artibus mittit.
PL 4, 785A信仰深いキリスト教徒たちが立ち会うことは許されない、私は言う、まったく許されないのだ。耳の慰みのために、ギリシアがその空しい技芸で仕込み、至るところであらゆる者のもとへ送り出す、あの者たちに立ち会うこともまた、許されないのである。
Clangores tubae bellicos alter imitatur raucos, alter lugubres sonos spiritu tibiam inflante moderatur, alter, cum choris et cum hominis canora voce contendens spiritu suo, quem de visceribus suis in superiora corporis nitens hauserat, tibiarum foraminibus modulatur; nunc effuso, et nunc intus occluso atque in aerem pro certis foraminum meatibus emisso, nunc in articulo sonum frangens, loqui digitis elaborat, ingratus artifici qui linguam dedit.
PL 4, 785Bある者は、戦さのラッパの荒々しい響きを真似る。またある者は、笛に息を吹き込み、悲しげな音色を整える。また別の者は、合唱隊と、人間の朗々たる声とに、自らの息をもって競い合いながら——その息を体の奥深くから、上部へと押し上げるように懸命に汲み出しては——笛の穴を通して調べを奏でる。ある時は息を解き放ち、ある時はそれを内にとどめ、穴の一定の通り道を通して空気へと送り出し、ある時は関節において音を砕きながら、指によって語ることに労苦する——自らに舌を与えた造り主に対して、恩知らずにも。
Quid loquar comicas et inutiles curas? quid illas magnas tragicae vocis insanias? quid nervos cum clamore commissos?
PL 4, 785B喜劇の無益な工夫について、何を語ろうか。悲劇の声のあの大いなる狂乱について、何を語ろうか。叫び声とともに繰り出される弦の響きについて、何を語ろうか。
Haec etiamsi non essent simulacris dicata, adeunda tamen et spectanda non essent Christianis fidelibus; quoniam, etsi non haberent crimen, habent in se maximam et parum congruentem fidelibus vanitatem.
PL 4, 785Bこれらは、たとえ偶像に捧げられたものでなくとも、信仰深いキリスト教徒たちにとって、赴くべきものでも見物すべきものでもないであろう。というのも、たとえそこに罪がなかったとしても、それ自体のうちに、信仰深い者たちにふさわしからぬ、この上ない空しさを備えているからである。
Caput VIII
第VIII章PL 4, 785CNam illa altera reliquorum dementia est manifesta otiosis hominibus negotiatio; et prima victoria est ut ultra modum humanum venter esurire potuisse super titulo coronatae edacitatis flagitiosae nundinae; ictibus vulnerum infelix facies locatur, ut infelicior venter saginetur.
PL 4, 785Cというのも、残りの者たちのもう一つの狂気は、暇な人間たちの明白な生業である。人間の限度を超えて空腹に耐えられたということこそが第一の勝利であり、恥ずべき定期市における、冠を戴いた大食らいという称号をめぐってのことなのだ〔super titulo 以下の格関係は定かでない。恥ずべき定期市での大食い競争と取った〕。不幸な顔は傷の一撃に貸し出され、いっそう不幸な腹を肥やすためにそうされる。
Quam foeda praeterea ista luctamina, vir infra virum jacens amplexibus inhonestis et nexibus implicatur! In tali certamine viderit vel vincat, pudor tamen victus est. Ecce tibi alter nudus salit, alter orbem aereum contentis in aerem viribus jactat.
PL 4, 785Cさらに、なんと醜いことか、あの格闘技は——男が男の下に横たわり、恥ずべき抱擁と絡み合いに縺れ合うとは。そのような競い合いにおいて勝つか否かは、当人自身の考えることであるが、それでも慎みはすでに敗れているのである。見よ、ある者は裸で跳び上がり、またある者は力の限りを尽くして青銅の輪を宙へ投げ上げる。
Haec gloria non est, sed dementia. Denique remove spectatorem, reddideris vanitatem. Fugienda sunt ista a Christianis fidelibus, ut jam frequenter diximus, tam vana, tam perniciosa, tam sacrilega spectacula, a quibus et oculi nostri et aures essent custodiendae.
PL 4, 785Cこれは栄光ではなく、狂気である。結局のところ、見物人を取り除いてみよ——そうすれば、それを空しさへと戻したことになろう。信仰深いキリスト教徒たちは、すでにしばしば述べてきたとおり、これらの見世物から逃れねばならない——かくも空しく、かくも有害で、かくも瀆聖的な見世物からは、我々の目も耳も守られるべきである。
Cito in hoc assuescimus quod audimus, quod videmus. Nam, cum mens hominis ad vitia ipsa ducatur, quid faciet, si habuerit exempla naturae corporis lubrica quae sponte corruit? quid faciet, si fuerit impulsa? Avocandus est igitur animus ab istis.
PL 4, 785D我々はたやすく、聞くこと、見ることに慣れてしまう。というのも、人間の精神はそれ自体、悪徳へと引かれるものであるのに、もしそれが、おのずから崩れやすい肉体の本性という実例を得たならば、何をするであろうか。もし後押しされたならば、何をするであろうか。それゆえ、心はこれらのものから引き離されねばならない。
Caput IX
第IX章PL 4, 786AHabet Christianus spectacula meliora, si velit; habet veras et profuturas voluptates, si se recognoverit.
PL 4, 786Aキリスト教徒は、もし望むならば、いっそう良き見世物を持っている。もし自らを顧みるならば、真実で益となる快楽を持っている。
Et, ut omittam illa quae nondum contemplari possunt, habet istam mundi pulchritudinem, quam videat atque miretur, solis ortum aspiciat, rursus occasum mutuis vicibus dies noctesque revocantem, globum lunae temporum cursus incrementis suis decrementisque signantem, astrorum micantium choros et assidue de summa mobilitate fulgentes, anni totius per vices summa de summo membra divisa, et dies ipsos cum noctibus per horarum spatia digestos, terrae molem libratam cum montibus, et proflua flumina cum suis fontibus, extensa maria cum suis fluctibus atque littoribus, interim constantem pariter summa conspiratione nexibusque concordiae extensum aerem medium tenuitate sua cuncta vegetantem, nunc imbres contractis nubibus profundentem, nunc serenitatem refecta raritate revocantem, et in omnibus istis incolas proprios, in aere aves, in aquis pisces, in terra hominem.
PL 4, 786Aそして、いまだ観想し得ないものについては措くとしても、彼はこの世界の美しさを持っている——それを見つめ、驚嘆するために。太陽の昇るのを仰ぎ見、また互いに入れ替わりながら昼と夜とを呼び戻す太陽の沈むのを見、月の球体がその満ち欠けによって時の推移を示すのを見、絶えず最高の速さで輝きながら瞬く星々の合唱を見、一年全体が最高のものから最高のものへと部分に分かたれて巡るのを見〔anni totius 以下の句は底本の段階で乱れており、格関係が定まらない。試みにこう解した〕、昼そのものが夜とともに時の間隔によって割り振られるのを見、山々とともに釣り合いを保つ大地の塊を見、その水源とともに流れゆく川々を見、その波と岸とともに広がる海を見、そしてその間、最高の調和と一致の絆によって等しく安定しながら、その希薄さによって万物に活力を与える中間の大気を見、あるときは雲を凝縮させて雨を降り注がせ、あるときは希薄さを取り戻して晴朗を呼び戻すのを見、そしてこれらすべてのもののうちに、それぞれの住人たち——大気には鳥を、水には魚を、地には人間を持つのである。
Haec, inquam, et alia opera divina sint Christianis fidelibus spectacula. Quod theatrum humanis manibus exstructum istis operibus poterit comparari?
PL 4, 786Bこれらを、私は言うが、そしてその他の神の御業を、信仰深いキリスト教徒たちの見世物とするがよい。人間の手によって建てられたいかなる劇場が、これらの御業と比べられようか。
Magnis licet lapidum molibus exstruatur, cristae sunt montium altiores, et auro licet tecta laquearia resplendeant, astrorum fulgore vincentur. Numquam humana opera mirabitur quisquis se recognoverit filium Dei. Dejicit se de culmine generositatis suae qui admirari aliquid praeter Dominum potest.
PL 4, 786Bたとえ石の巨大な塊によって建てられようとも、山々の頂はそれよりも高く、たとえ黄金で覆われた格天井が輝こうとも、それは星々の輝きに凌駕されるであろう。自らを神の子であると認める者は、決して人間の業に驚嘆することはない。主のほかに何かに驚嘆しうる者は、自らの高貴の頂から身を投げ落とすのである。
Caput X
第X章PL 4, 786CScripturis, inquam, sacris incumbat Christianus fidelis; et ibi inveniet condigna fidei spectacula. Videbit instituentem Deum mundum suum, et cum caeteris animalibus hominis illam admirabilem fabricam melioremque facientem.
PL 4, 786C信仰深いキリスト教徒は、私は言うが、聖書に専心するがよい。そこにおいて彼は、信仰にふさわしい見世物を見出すであろう。神がご自身の世界を創始し、その他の生き物たちとともに、人間というあの驚嘆すべき造りをより優れたものとなさるのを、彼は見るであろう。
Spectabit mundum in delictis suis, justa naufragia, piorum praemia, impiorumque supplicia, maria populo siccata, et de petra rursus populo maria porrecta.
PL 4, 786C彼は、その罪のうちにある世界を見物するであろう——正当な難船を、敬虔な者たちへの褒賞を、不敬虔な者たちへの刑罰を、民のために涸らされた海を、そして岩から再び民のために差し出された海を。
Spectabit de coelo descendentes messes, non ex aratro impressas, flumina transitus siccos refraenatis aquarum agminibus exhibentia. Videbit in quibusdam fidem cum igne luctantem, feras religione superatas et in mansuetudinem conversas.
PL 4, 786C彼は、鋤によって耕されたのではなく、天から降ってくる収穫を見るであろう。堰き止められた水の群れによって、乾いた通り道を示す川々を見るであろう。ある者たちにおいて、信仰が火と格闘するのを見、信仰によって打ち負かされ、柔和へと変えられた獣たちを見るであろう。
Intuebitur et animas ab ipsa etiam morte revocatas. Considerabit etiam de sepulchris admirabiles ipsorum consumptorum jam ad vitam corporum reductas, et in his omnibus majus jam videbit spectaculum, diabolum illum, qui totum detriumphaverat mundum, sub pedibus Christi jacentem.
PL 4, 786C彼はまた、死そのものから呼び戻された魂たちを見つめるであろう。墓からすでに命へと連れ戻された、かの滅び果てた者たちの驚くべき体〔底本は admirabiles … reductas と女性形で受ける名詞がなく、本文が崩れている。前文の animas を受けるとも読める〕をも思い見るであろう。そして、これらすべてのもののうちに、いっそう大いなる見世物を見るであろう——全世界に対して完全な凱旋の勝利を収めていたあの悪魔が、キリストの足下に横たわっているのを。
Quam hoc decorum spectaculum, fratres, quam jucundum, quam necessarium, intueri semper spem suam, et oculos aperire ad salutem suam! Hoc est spectaculum quod videtur etiam luminibus amissis.
PL 4, 786D兄弟たちよ、これはなんと麗しい見世物であることか、なんと喜ばしく、なんと必要なことであろうか——常に自らの希望を見つめ、自らの救いに向けて目を開くとは。これは、たとえ視力を失っていても見える見世物である。
Hoc est spectaculum quod non exhibet praetor aut consul, sed qui est solus et ante omnia et super omnia, immo ex quo omnia, Pater Domini nostri Jesu Christi, cui laus et honor in saecula saeculorum. Opto vos, fratres, semper bene valere. Amen.
PL 4, 787Aこれは、法務官や執政官が催す見世物ではなく、ただひとり、万物に先立ち、万物を超えて存在する方——いや、そこから万物が出た方、我々の主イエス・キリストの父が催す見世物である。この方に、代々限りなく讃美と誉れとがあるように。兄弟たちよ、私は諸君が常に息災であることを願う。アーメン。