Caput I
第I章PL 4, 519CEVANGELICA praecepta, fratres dilectissimi, nihil aliud sunt quam magisteria divina, fundamenta aedificandae spei, firmamenta corroborandae fidei, nutrimenta fovendi cordis, gubernacula dirigendi itineris, praesidia obtinendae salutis; quae, dum dociles credentium mentes in terris instruunt, ad coelestia regna perducunt.
PL 4, 519C福音の教えは、最愛の兄弟たちよ、神の教えにほかならない。すなわち、希望を築くための基礎であり、信仰を固めるための礎であり、心を養い温める糧であり、道を導く舵であり、救いを得るための守りである。それらは、信じる者たちの素直な心を地上において教え導きつつ、天の国へと導き入れる。
Multa et per Prophetas servos suos dici Deus voluit et audiri; sed quanto majora quae Filius loquitur, quae Dei sermo qui in Prophetis fuit propria voce testatur, non jam mandans ut paretur venienti via, sed ipse veniens, et viam nobis aperiens et ostendens; ut qui, in tenebris mortis errantes, improvidi et caeci prius fuimus, luce gratiae luminati, iter vitae duce et rectore Domino teneremus.
PL 4, 520C神は、しもべである預言者たちを通しても多くのことを語らせ、聞かせることを望みたもうた。しかし子が語ることは、それに比べていかに大いなることであろうか。預言者たちのうちにあった神の言葉が、みずからの声で証しするのだから。しかも子は、もはや、来たるべき者のために道が備えられるよう命じるのではなく、みずから来たりて、我々に道を開き示したもう。それは、死の闇のうちにさまよい、かつては見通しなく盲いていた我々が、恩寵の光に照らされ、主を導き手、案内人として、命の道を歩むためである。
Caput II
第II章PL 4, 520CQui inter caetera salutaria sua monita et praecepta divina quibus populo suo consulit ad salutem, etiam orandi ipse formam dedit, ipse quid precaremur monuit et instruxit.
PL 4, 520C主は、御自分の民の救いのために配慮された、その他の益となる勧告や神の教えの中で、祈りの型をも御自ら与え、我々が何を祈り求めるべきかを御自ら諭し教えたもうた。
Qui fecit vivere, docuit et orare, benignitate ea scilicet qua et caetera dare et conferre dignatus est; ut, dum prece et oratione quam Filius docuit apud Patrem loquimur, facilius audiamur.
PL 4, 520C生きることを与えたもうた方が、祈ることをも教えたもうた。それはまさに、その他のものをも与え授けるにふさわしいとされたのと同じ慈愛によってである。それは、子が教えたもうた祈りの言葉と祈りをもって我々が父のもとで語るとき、いっそう容易に聞き入れられるためである。
Jam praedixerat horam venire quando veri adoratores adorarent Patrem in spiritu et veritate (Joan. IV, 23) , et implevit quod ante promisit; ut qui spiritum et veritatem de ejus sanctificatione percepimus, de traditione quoque ejus vere et spiritaliter adoremus.
PL 4, 520D主はすでに、真の礼拝者たちが霊と真理とにおいて父を礼拝する時が来ると予告しておられた(ヨハネ4:23)。そしてかつて約束されたことを成し遂げたもうた。それは、主の聖化によって霊と真理とを受け取った我々が、主の伝えたもうた教えによっても、真に、そして霊的に礼拝するためである。
Quae enim potest esse magis spiritalis oratio quam quae a Christo nobis data est, a quo nobis et Spiritus sanctus missus est?
PL 4, 521A実に、我々に聖なる霊を遣わされたキリストから与えられた祈りにまさって、霊的な祈りがほかにありえようか。
Quae vera magis apud Patrem precatio quam quae a Filio, qui est Veritas, de ejus ore prolata est? ut aliter orare quam docuit non ignorantia sola sit, sed et culpa, quando ipse posuerit et dixerit: Rejicitis mandatum Dei, ut traditionem vestram statuatis (Marc. VII, 8) .
PL 4, 521Aまた、真理そのものである子の口から発せられた祈りにまさって、父のみもとでいっそう真実な祈り求めがほかにありえようか。それゆえ、子が教えたもうたのと異なる仕方で祈ることは、単なる無知であるのみならず、咎でさえある。なぜなら、まさにその方御自身がこう定めて言われたからである。「汝らは神の戒めを退けて、汝らの言い伝えを立てようとしている」(マルコ7:8)。
Caput III
第III章PL 4, 521AOremus itaque, fratres dilectissimi, sicut magister Deus docuit. Amica et familiaris oratio est Deum de suo rogare, ad aures ejus ascendere Christi oratione. Agnoscat Pater Filii sui verba cum precem facimus. Qui habitat intus in pectore, ipse sit et in voce.
PL 4, 521Aそれゆえ、最愛の兄弟たちよ、師である神が教えたもうたとおりに祈ろう。神に対し、神御自身のものを求めることは、親しく身近な祈りである。キリストの祈りによって、神の耳にまで昇ってゆくのである。我々が祈りを唱えるとき、父が御子の言葉を認めてくださるように。胸の内に宿りたもう方が、声のうちにもいますように。
Et cum ipsum habeamus apud Patrem advocatum pro peccatis nostris (I Joan. II, 1) , quando peccatores pro delictis nostris petimus, advocati nostri verba promamus.
PL 4, 521Bそして、我々の罪のために父のみもとに弁護者としてこの方を持っているのであるから(一ヨハネ2:1)、罪人である我々が自らの罪のために願い求めるとき、我々の弁護者の言葉を差し出そうではないか。
Nam, cum dicat quia quodcumque petierimus a Patre in nomine ejus dabit nobis, (Joan. XVI, 23) , quanto efficacius impetramus quod petimus in Christi nomine, si petamus ipsius oratione?
PL 4, 521Bというのも、主は、我々が御名によって父に求めるものは何であれ与えたもうであろう、と言われているのであるから(ヨハネ16:23)、キリストの御名によって求めるところのものを、キリスト御自身の祈りによって求めるならば、いかにいっそう確かに得られることであろうか。
Caput IV
第IV章PL 4, 521BSit autem orantibus sermo et precatio cum disciplina, quietem continens et pudorem. Cogitemus nos sub conspectu Dei stare. Placendum est divinis oculis et habitu corporis et modo vocis.
PL 4, 521B祈る者たちの言葉と祈り求めは、訓練にかなうものであり、静けさと慎みとを保つものであるように。我々は神の御前に立っていることを思うべきである。肉体の構えにおいても、声の調子においても、神の御目にかなうものでなければならない。
Nam, ut impudentis est clamoribus strepere, ita contra congruit verecundo modestis precibus orare.
PL 4, 521Bなぜなら、恥知らずな者が大声で騒ぎ立てるのに対し、慎み深い者はつつましい祈りをもって祈るのがふさわしいからである。
Denique magisterio suo Dominus secreto orare nos praecepit, in abditis et semotis locis, in cubiculis ipsis, quod magis convenit fidei; ut sciamus Deum ubique esse praesentem, audire omnes et videre, et majestatis suae plenitudine in abdita quoque et occulta penetrare, sicut scriptum est: Ego Deus approximans, et non Deus de longinquo.
PL 4, 521C実に、主は御自身の教えによって、我々に隠れた場所で、人目を避けた場所で、部屋の中で、密かに祈るよう命じたもうた。それは信仰によりふさわしいことである。それは、神があまねく現存し、すべてを聞き、すべてを見たもうこと、また、その威厳の充溢によって、隠れた事柄、秘められた事柄にさえ入り込みたもうことを、我々が知るためである。書かれているとおりである。「我は近くにいる神であって、遠くの神ではない。
Si absconditus fuerit homo in absconditis, ego ergo non videbo eum? Nonne coelum et terram ego impleo (Hierem. XXIII, 23, 24) ? Et iterum: In omni loco oculi Dei speculantur bonos et malos (Prov. XV, 3) .
PL 4, 522Aたとえ人が隠れた所に身を隠していても、それでも我はその者を見ないであろうか。我は天と地とに満ちているではないか」(エレミヤ23:23-24)。また、こうも言われている。「あらゆる場所において、神の目は善人をも悪人をも見張っている」(箴言15:3)。
Et quando in unum cum fratribus convenimus, et sacrificia divina cum Dei sacerdote celebramus, verecundiae et disciplinae memores esse debemus, non passim ventilare preces nostras inconditis vocibus, nec petitionem commendandam modeste Deo tumultuosa loquacitate jactare, quia Deus non vocis sed cordis auditor est.
PL 4, 522Aそして、我々が兄弟たちとともに一つに集まり、神の司教とともに神聖な生贄を執り行うときには、慎み深さと訓練とを心に留めておかねばならない。我々の祈りを、整えられぬ声で無闇に振りまいたり、慎み深く神に捧げるべき願いを、騒がしいおしゃべりで撒き散らしたりしてはならない。なぜなら、神は声ではなく心を聞きたもう方だからである。
Nec admonendus est clamoribus qui cogitationes hominum videt, probante Domino et dicente: Quid cogitatis nequam in cordibus vestris (Luc. V, 22) ? Et alio loco: Et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutator renis et cordis (Apoc. II, 23) .
PL 4, 522A人間の思いを見たもう方を、大声で気付かせる必要はない。主御自身がそれを証しして、こう言われたとおりである。「汝らはなぜ、心のうちに悪しきことを思うのか」(ルカ5:22)。また別の箇所ではこうも言われている。「我は人の思いと心とを調べ知る者であることを、すべての教会は知るであろう」(黙示録2:23)。
Caput V
第V章PL 4, 522BQuod Anna, in primo Regnorum libro, Ecclesiae typum portans, custodit et servat; quae Dominum non clamosa petitione, sed tacite et modeste intra ipsas pectoris latebras precabatur.
PL 4, 522Bこのことを、『列王記』第一巻におけるアンナは、教会の予型を担いつつ、守り保っている。彼女は、騒がしい願い求めによってではなく、静かに、慎ましく、胸の奥底にあってこそ、主に祈り求めていたのである。
Loquebatur prece occulta, sed manifesta fide; loquebatur, non voce, sed corde, quia sic Deum sciebat audire: et impetravit efficaciter quod petiit, quia fideliter postulavit.
PL 4, 522B彼女は、隠れた祈りをもって語っていたが、その信仰は明らかであった。声によってではなく、心によって語っていた。神がそのようにして聞きたもうことを知っていたからである。そして、忠実に求めたゆえに、求めたことを確かに得たのである。
Declarat Scriptura divina quae dicit: Loquebatur in corde suo, et labia ejus movebantur, et vox ejus non audiebatur; et exaudivit eam Deus (I Reg. I, 13) . Item legimus in Psalmis: Dicite in cordibus et in stratis vestris, et transpungimini (Psal. IV, 5) .
PL 4, 522B神聖な聖典はこう述べて、これを明らかにしている。「彼女は心のうちで語っており、その唇は動いていたが、その声は聞こえなかった。そして神は彼女の願いを聞き入れたもうた」(サムエル記上1:13)。同じく、詩篇にはこう読む。「汝らの心のうちで、また汝らの寝床の上で語れ。そして刺し貫かれよ」(詩篇4:5)。
Per Hieremiam quoque haec eadem Spiritus sanctus suggerit et docet dicens: In sensu autem tibi debet adorari Deus (Baruch, VI, 5).
PL 4, 522B聖なる霊は、エレミヤを通しても同じことを示唆し、教えて、こう言う。「されど汝は、思いをもって神を礼拝すべきである」(バルク6:5)〔本文はエレミヤと言うが、引用箇所は底本どおりバルク6:5。エレミヤの手紙をエレミヤの作と見たための食い違いである〕。
Caput VI
第VI章PL 4, 522CAdorans autem, fratres dilectissimi, nec illud ignoret quemadmodum in templo cum Pharisaeo Publicanus oraverit, non allevatis in coelum impudenter oculis, nec manibus insolenter erectis, sed pectus suum pulsans, et peccata intus inclusa contestans, divinae misericordiae implorabat auxilium.
PL 4, 522Cしかし、最愛の兄弟たちよ、礼拝する者は、神殿でパリサイ人とともにいた徴税人がどのように祈ったかも知らずにいてはならない。彼は、恥知らずにも目を天に上げることもなく、傲慢にも手を上げることもなく、ただ自分の胸を打ちたたき、内に閉じ込められた罪を告白しつつ、神の慈しみの助けを乞い求めていたのである。
Et cum sibi Pharisaeus placeret, sanctificari hic magis meruit qui sic rogavit, qui spem salutis non in fiducia innocentiae suae posuit, cum innocens nemo sit, sed peccata confessus humiliter oravit, et exaudivit orantem qui humilibus ignoscit.
PL 4, 522Cパリサイ人が自分自身に満足していたのに対し、このように願い求めた者の方が、聖とされるにいっそうふさわしいとされた。彼は、自分の無垢に対する確信のうちに救いの望みを置かなかった。無垢な者などいないのだから。むしろ罪を告白しつつ、へりくだって祈った。そして、へりくだる者を赦したもう方は、その祈る者の願いを聞き入れたもうた。
Quae Dominus in Evangelio suo ponit et dicit: Homines duo ascenderunt in templum orare, unus pharisaeus et unus publicanus.
PL 4, 523A主は御自身の福音書のうちにこれを記して、こう言われる。「二人の人が祈るために神殿に上った。一人はパリサイ人であり、もう一人は徴税人であった」。
Pharisaeus cum stetisset, talia apud se precabatur: Deus, gratias tibi ago quia non sum sicut caeteri homines, injusti, raptores, adulteri, quomodo et publicanus iste. Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quaecumque possideo.
PL 4, 523A「パリサイ人は立って、心の中でこう祈った。『神よ、私はほかの人々――不正な者、強奪する者、姦通する者、あるいはこの徴税人のような者――ではないことを、汝に感謝いたします。私は週に二度断食し、所有するすべてのものの十分の一を献げております』」。
Publicanus autem de longinquo stabat, et neque oculos volebat ad coelum levare, sed percutiebat pectus suum dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori. Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam magis quam ille pharisaeus.
PL 4, 523A「徴税人は遠くに立ち、目を天に上げようともせず、ただ自分の胸を打ちたたきながらこう言った。『神よ、罪人であるこの私に慈悲深くあってください』。汝らに言う、この者はあのパリサイ人よりも、義とされて自分の家に下って行った」。
Quia omnis qui se extollit humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur (Luc. XVIII, 10-14) .
PL 4, 523B「おのれを高くする者はみな低くされ、おのれを低くする者は高くされるからである」(ルカ18:10-14)。
Caput VII
第VII章PL 4, 523BQuae nos, fratres dilectissimi, de divina lectione discentes, postquam cognovimus qualiter ad orationem accedere debeamus, cognoscamus, docente Domino, et quid oremus.
PL 4, 523B最愛の兄弟たちよ、我々はこれらのことを、神聖な聖書の朗読から学びつつ、どのように祈りに近づくべきかを知った上で、今度は主の教えによって、何を祈るべきかをも知ろうではないか。
Sic, inquit, orate: PATER NOSTER QUI ES IN COELIS, SANCTIFICETUR NOMEN TUUM, ADVENIAT REGNUM TUUM, FIAT VOLUNTAS TUA SICUT IN COELO ET IN TERRA: PANEM NOSTRUM QUOTIDIANUM DA NOBIS HODIE, ET REMITTE NOBIS DEBITA NOSTRA SICUT ET NOS REMITTIMUS DEBITORIBUS NOSTRIS; ET NE NOS PATIARIS INDUCI IN TENTATIONEM, SED LIBERA NOS A MALO. AMEN (Matth. VI, 9-13) .
PL 4, 523B「かく祈れ」と主は言われる。「我々の父よ、汝は天にいます。汝の名は聖とされよ。汝の国は来たれ。汝の御旨は、天におけるごとく地においてもなされよ。我々の日ごとのパンを、今日、我々に与えたまえ。そして我々の負い目を赦したまえ、我々もまた我々に負い目ある者たちを赦すごとく。そして我々が試みへ引き入れられることを、汝が許すことのなきように。しかし我々を悪から解き放ちたまえ。アーメン」(マタイ6:9-13)。
Caput VIII
第VIII章PL 4, 523BAnte omnia, pacis doctor atque unitatis magister singillatim noluit et privatim precem fieri, ut quis cum precatur, non pro se tantum precetur.
PL 4, 523B何よりもまず、平和の教師であり一致の師である方は、祈りが個々別々に、私的になされることを望まれなかった。それは、人が祈るとき、自分のためだけに祈ることのないようにするためである。
Non enim dicimus, Pater meus qui es in coelis, nec Panem meum da mihi hodie; nec dimitti sibi tantum unusquisque debitum postulat, aut ut in tentationem non inducatur, atque a malo liberetur, pro se solo rogat.
PL 4, 524Aなぜなら我々は『我が父よ、天にいます方よ』とは言わず、『我がパンを今日我に与えたまえ』とも言わないからである。また各人は、自分にだけ負い目が赦されることを求めるのでもなく、自分が試みに導かれないこと、悪から解放されることを、自分一人のために願うのでもない。
Publica est nobis et communis oratio; et quando oramus, non pro uno sed pro toto populo oramus, quia totus populus unum sumus. Deus pacis et concordiae magister, qui docuit unitatem, sic orare unum pro omnibus voluit quomodo in uno omnes ipse portavit.
PL 4, 524A我々の祈りは公のものであり、共のものである。我々が祈るときは、一人のためにではなく、民全体のために祈る。なぜなら、我々は全体として一つの民だからである。平和と和合の師である神、一致を教えられた方は、御自らが一人のうちに全ての者を担われたのと同じように、一人が全ての者のために祈ることを望まれた。
Hanc orationis legem servaverunt tres pueri in camino ignis inclusi, consonantes in prece, et spiritus consensione concordes.
PL 4, 524Aこの祈りの法を守ったのが、火の炉に閉じ込められた三人の若者たちである。彼らは祈りにおいて声を合わせ、霊の合意によって和合していた。
Quod declarat Scripturae divinae fides: et dum docet quomodo oraverint tales, dat exemplum quod imitari in precibus debeamus, ut tales esse possimus: Tunc ille tres, inquit, quasi ex uno ore hymnum canebant et benedicebant Dominum (Dan. III, 51) .
PL 4, 524Aそのことは、聖なる聖典の信頼性が示している。聖典は、そのような人々がどのように祈ったかを教えることによって、我々が祈りにおいて見倣うべき実例を与え、我々もそのような者となりうるようにするのである。すなわちこう言う。『そのとき彼ら三人は、あたかも一つの口から出るかのように賛歌をうたい、主を祝福した』(ダニエル3:51)。
Loquebantur quasi ex uno ore, et nondum illos Christus docuerat orare. Et idcirco orantibus fuit impetrabilis et efficax sermo, quia promerebatur Dominum pacifica et simplex et spiritalis oratio.
PL 4, 524B彼らはあたかも一つの口から語るかのように話していたが、キリストはまだ彼らに祈ることを教えてはおられなかった。それゆえ、祈る彼らの言葉は聞き届けられ、効果あるものとなった。平和に満ち、単純で、霊的な祈りが、主の御心にかなったからである。
Sic et Apostolos cum discipulis post ascensum Domini invenimus orasse: Erant, inquit, perseverantes omnes unanimes in oratione cum mulieribus et Maria quae fuerat mater Jesu, et fratribus ejus (Act. I, 14) .
PL 4, 524B同様に、主の昇天の後、使徒たちが弟子たちとともに祈ったことを我々は見出す。すなわちこう言われている。『彼らは皆、女たちおよびイエスの母であったマリア、そしてその兄弟たちとともに、心を一つにして祈りに専心していた』(使徒言行録1:14)。
Perseverabant in oratione unanimes, orationis suae et instantiam simul et concordiam declarantes: quia Deus, qui inhabitare facit unanimes in domo (Psal. LXVII, 7) , non admittit in divinam et aeternam domum nisi eos apud quos est unanimis oratio.
PL 4, 524B彼らは心を一つにして祈りに専心していたが、それは自分たちの祈りの熱心さと和合とをともに示すものであった。なぜなら、心を一つにする者たちを家に住まわせる神は(詩篇67:7)、心を一つにした祈りがある者たちでなければ、神的で永遠の家に入ることを許されないからである。
Caput IX
第IX章PL 4, 525AQualia autem sunt, fratres dilectissimi, orationis Dominicae sacramenta, quam multa, quam magna, breviter in sermone collecta, sed in virtute spiritaliter copiosa, ut nihil omnino praetermissum sit quod non in precibus atque orationibus nostris coelestis doctrinae compendio comprehendatur.
PL 4, 525A最愛の兄弟たちよ、主の祈りの秘義とは、何と多く、何と大いなるものであろうか。それは言葉の上では簡潔にまとめられているが、力においては霊的に豊かであり、天の教えを要約したこの祈りと願いのうちに、まったく省かれているものは何一つない。
Sic, ait, crate: PATER NOSTER QUI ES IN COELIS. Homo, novus, renatus, et Deo suo per gratiam ejus restitutus, Pater primo in loco dicit, quia filius esse jam coepit. In sua, inquit, propria venit, et sui eum non receperunt.
PL 4, 525A主は言われる、『このように祈れ』〔底本は crate。orate と読む〕と。『我々の父よ、天にいます方よ』。新しくされ、生まれ変わり、恩寵によって自らの神へと回復された人間は、まず第一に「父」と言う。すでに子となり始めているからである。『彼は自らのものの許に来られたが、自らの者たちは彼を受け入れなかった』と言われている。
Quotquot autem eum receperunt, dedit illis potestatem ut filii Dei fierent, his qui credunt in nomine ejus (Joan. I, 11, 12) .
PL 4, 525A『しかし、彼を受け入れた者たちには、その名を信じる者として、神の子となる権力を与えられた』(ヨハネ1:11-12)。
Qui ergo credidit in nomine ejus, et factus est Dei filius, hinc debet incipere ut et gratias agat et profiteatur se Dei filium, dum nominat patrem sibi esse in coelis Deum; contestetur quoque inter prima statim nativitatis suae verba renuntiasse se terreno et carnali patri, et patrem solum nosse se et habere coepisse qui sit in coelis, sicut scriptum est: Qui dicunt patri et matri: Non novi te, et filios suos non agnoverunt, hi custodierunt praecepta tua et testamentum tuum servaverunt (Deut. XXXIII, 9) .
PL 4, 525Aそれゆえ、その名を信じ、神の子となった者は、ここから始めなければならない。すなわち、天にいます神を自分の父と呼ぶことによって、感謝を捧げ、自分が神の子であることを言い表すのである。またその者は、自分の新しい誕生の最初の言葉のうちに、地上の肉なる父に訣別したことを、そして天にいます父のみを知り、これを持つようになったことを、証しするべきである。こう書かれているとおりである。『父母に向かって、私はあなたを知らないと言い、自分の子らをも認めなかった者たち、この者たちこそ汝の命令を守り、汝の契約を保った』(申命記33:9)。
Item Dominus in Evangelio suo praecepit ne vocemus nobis patrem in terra, quod sit scilicet nobis unus pater qui est in coelis (Matth. XXIII, 9) . Et discipulo qui mentionem defuncti patris fecerat respondit: Sine mortui mortuos suos sepeliant (Matth. VIII, 22) . Dixerat enim patrem suum mortuum, cum sit credentium Pater vivus.
PL 4, 525B同様に主は、その福音書において、地上で誰かを我々の父と呼んではならないと命じられた。すなわち、我々にとって父はただ一人、天にいます方のみだからである(マタイ23:9)。そして、亡くなった父のことを話した弟子に対しては、こう答えられた。『死人たちに、その死人を葬らせておくがよい』(マタイ8:22)。彼は自分の父が死んだと言ったが、信じる者たちの父は生きておられる方だからである。
Caput X
第X章PL 4, 525BNec hoc solum, fratres dilectissimi, animadvertere et intelligere debemus, quod appellemus Patrem qui sit in coelis, sed conjungimus et dicimus, PATER NOSTER, id est eorum qui credunt, eorum qui, per eum sanctificati et gratiae spiritalis nativitate reparati, filii Dei esse coeperunt.
PL 4, 525B最愛の兄弟たちよ、我々が心に留め、理解すべきことは、天にいます方を父と呼ぶということだけではない。我々はそれに加えて『我々の父よ』と言うのである。すなわち、信じる者たちの父、彼によって聖とされ、霊的な恩寵による誕生によって新たにされ、神の子となり始めた者たちの父、ということである。
Quae vox etiam Judaeos perstringit et percutit, qui Christum, sibi per Prophetas annuntiatum et ad se prius missum, non tantum infideliter spreverunt, sed et crudeliter necaverunt: qui jam non possunt patrem Deum vocare, cum Dominus eos confundat et redarguat dicens: Vos de diabolo patre nati estis, et concupiscentias patris vestri facere vultis.
PL 4, 525Cこの言葉は、ユダヤ人たちをも厳しく打ち、糾弾するものである。彼らは、預言者たちを通して自分たちに告げ知らされ、まず自分たちのもとに遣わされたキリストを、不信仰にも退けたばかりか、残酷にも殺害した。彼らはもはや神を父と呼ぶことはできない。主が彼らを恥じ入らせ、こう咎めて言われるからである。『汝らは悪魔である父から生まれた者であり、汝らの父の欲望を行おうとしている』。
Ille enim homicida fuit ab initio, et in veritate non stetit, quia veritas non est in illo (Joan. VIII, 44) . Et per Esaiam prophetam Deus clamat indignans: Filios generavi et exaltavi, ipsi autem me spreverunt.
PL 4, 526A『彼は初めから殺人者であり、真理のうちに立ってはいなかった。彼のうちに真理がないからである』(ヨハネ8:44)。また神は、預言者イザヤを通して憤りをもって叫ばれる。『私は子らを生み育て、高めたのに、彼らは私を退けた。』
Agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui; Israel autem me non cognovit, et populus meus me non intellexit. Vae! gens peccatrix, populus plenus peccatis, semen nequam, filii scelesti.
PL 4, 526A『牛はその所有者を知り、驢馬はその主人の飼い葉桶を知っている。だがイスラエルは私を知らず、私の民は理解しなかった。禍いなるかな、罪深い民族よ、罪に満ちた民よ、悪しき種よ、邪な子らよ。』
Dereliquistis Dominum, et in indignationem misistis illum Sanctum Israel (Isa. I, 2-4) . In quorum exprobrationem Christiani quando oramus, PATER NOSTER dicimus, quia noster esse coepit et Judaeorum, qui eum relinquerunt, esse desiit.
PL 4, 526A『汝らは主を見捨て、イスラエルの聖なる方を怒りへと駆り立てた』(イザヤ1:2-4)。彼らを咎めるべく、我々キリスト教徒は祈るとき『我々の父よ』と言う。彼は我々の父となり始め、彼を見捨てたユダヤ人たちの父であることをやめられたからである。
Nec peccator populus potest esse filius, sed quibus remissa peccatorum datur, eis filiorum nomen adscribitur, et eis aeternitas repromittur, Domino ipso dicente: Omnis qui facit peccatum servus est peccati.
PL 4, 526A罪深い民は子となることはできない。むしろ、罪の赦しを与えられた者たちにこそ、子という名がふさわしいとされ、彼らにこそ永遠が約束される。主御自らこう言われるとおりである。『罪を行う者はみな、罪の奴隷である。』
Servus autem non manet in domo in aeternum, filius autem manet in aeternum (Joan. VIII, 34, 35) .
PL 4, 526B『しかし奴隷は家にいつまでもとどまるのではない。子はいつまでもとどまるのである』(ヨハネ8:34-35)。
Caput XI
第XI章PL 4, 526BQuanta autem Domini indulgentia, quanta circa nos dignationis ejus et bonitatis ubertas, qui sic nos voluerit orationem celebrare in conspectu Dei ut Deum patrem vocemus, et, ut est Christus Dei filius, sic et nos Dei filios nuncupemus!
PL 4, 526Bしかし、主の寛大さは何と大きなことであろうか。我々に対する彼の思し召しと善良さの豊かさは、何と大きなことであろうか。主は、我々が神の御前で祈りを捧げるにあたって神を父と呼ぶことを望まれ、キリストが神の子であるのと同じように、我々をも神の子と呼ぶことを望まれたのである。
Quod nomen nemo nostrum in oratione auderet attingere, nisi ipse nobis sic permisisset orare.
PL 4, 526Bこの名は、主御自らがこのように祈ることを我々に許されたのでなければ、我々の誰一人として祈りにおいて口にする勇気を持てなかったであろう。
Meminisse itaque, fratres dilectissimi, et scire debemus quia, quando patrem Deum dicimus, quasi filii Dei agere debemus, ut, quomodo nos nobis placemus de Deo patre, sit sibi placeat et ille de nobis.
PL 4, 526Bそれゆえ、最愛の兄弟たちよ、我々は次のことを覚え、知らねばならない。すなわち、我々が神を父と呼ぶときには、神の子として振る舞わねばならない。我々が神を父として喜ぶのと同じように、神もまた我々のことを喜ばれるようにするためである〔底本は sit。sic と読む〕。
Conversemur quasi Dei templa, ut Deum in nobis constet habitare: nec sit degener actus noster a spiritu, ut qui coelestes et spiritales esse coepimus, non nisi spiritalia et coelestia cogitemus et agamus, quia et ipse Dominus Deus dixit: Eos qui clarificant me clarificabo, et qui me spernit spernetur (I Reg. II, 30) .
PL 4, 526B我々は、神があきらかに我々のうちに住まわれるように、神の神殿として生きようではないか。我々の行いが霊にふさわしくないものとならぬように。天的で霊的な者となり始めた我々は、霊的で天的なことのみを思い、行うべきである。主なる神御自らもこう言われたからである。『私を輝かす者を、私は輝かす。私を蔑む者は、蔑まれるであろう』(列王記一2:30)〔底本の表記どおり。現行の区分ではサムエル記上2:30 に当たる〕。
Beatus quoque Apostolus in Epistola sua posuit: Non estis vestri. Empti enim estis pretio magno. Clarificate et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 19, 20) .
PL 4, 526C祝された使徒もまた、その書簡の中でこう述べている。『汝らは自分自身のものではない。汝らは高い代価をもって買い取られたのである。汝らの肉体において神を輝かし、神を担うがよい』(一コリント6:19-20)。
Caput XII
第XII章PL 4, 526CPost hoc dicimus: SANCTICETUR NOMEN TUUM. Non quod optemus Deo ut sanctificetur orationibus nostris, sed quod petamus ab eo ut nomen ejus sanctificetur in nobis. Caeterum a quo Deus sanctificatur, qui ipse sanctificat?
PL 4, 526Cこの後、我々は言う。『汝の名が聖とせられんことを』〔底本は SANCTICETUR。SANCTIFICETUR と読む〕。これは、我々の祈りによって神が聖とされることを望むのではなく、神の名が我々のうちで聖とされるよう神に願い求めることである。そもそも、自ら聖とする方である神が、誰によって聖とされようか。
Sed quia ipse dixit: Sancti estote, quoniam et ego sanctus sum (Lev. II, 44) , id petimus et rogamus, ut, qui in Baptismo sanctificati sumus, in eo quod esse coepimus perseveremus. Et hoc quotidie deprecamur.
PL 4, 527Aしかし、神御自らこう言われたからには、『汝らは聖なる者となれ、私が聖なる者であるからだ』(レビ記2:44)〔底本の表記どおり。実際にはレビ記11:44 である〕、我々はこれを求め、願う。すなわち、洗礼において聖とされた我々が、なり始めたその状態にとどまり続けることを。そして我々は日々これを祈り求める。
- ミーニュはレビ記2章44節と刷るが、レビ記2章は16節までで、「汝らは聖なる者となれ、私が聖なる者であるからだ」はレビ記11章44節である。
Opus est enim nobis quotidiana sanctificatione, ut, qui quotidie delinquimus, delicta nostra sanctificatione assidua repurgemus.
PL 4, 527A我々には日々聖とされることが必要である。日々過ちを犯す我々が、絶え間なく聖とされることによって、我々の罪を清め去るためである。
Quae autem sit sanctificatio quae nobis de Dei dignatione confertur Apostolus praedicat dicens: Neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum appetitores, neque fures, neque fraudulenti, neque ebriosi, neque maledici, neque raptores regnum Dei consequentur.
PL 4, 527Aしかし、神の思し召しによって我々に与えられる、聖とされることがいかなるものであるかについては、使徒がこう宣べて言っている。「淫らな行いをする者も、偶像に仕える者も、姦通する者も、柔弱な者も、男色を求める者も、盗む者も、欺く者も、酒におぼれる者も、口汚く罵る者も、奪い取る者も、神の国を得ることはない。」
Et haec quidem fuistis; sed abluti estis, sed justificati estis, sed sanctificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi et in Spiritu Dei nostri (I Cor. VI, 9-11) . Sanctificatos nos dicit in nomine Domini Jesu Christi et in Spiritu Dei nostri.
PL 4, 527A「汝らも、かつてはそのような者であった。しかし、我々の主イエス・キリストの名と、我々の神の霊とにおいて、洗われ、義とされ、聖とされたのである」(一コリント6:9-11)。使徒は、我々が主イエス・キリストの名と我々の神の霊とにおいて聖とされた、と言うのである。
Haec sanctificatio ut in nobis permaneat oramus. Et quia Dominus et judex noster sanato a se et vivificato comminatur jam non delinquere, ne quid ei deterius fiat, hanc continuis orationibus precem facimus, hoc diebus ac noctibus postulamus, ut sanctificatio et vivificatio quae de Dei gratia sumitur ipsius protectione servetur.
PL 4, 527Bこの聖とされることが我々のうちにとどまるようにと、我々は祈る。そして、我々の主であり審判者である方は、御自らによって癒やされ、生かされた者に対して、二度と過ちを犯さぬように、さもなくばもっと悪いことがその身に起こるであろう、と戒められる。それゆえ我々は、絶えざる祈りをもってこの願いをなし、日夜これを求める。神の恩寵によって受けた聖とされることと生かされることとが、御自らの守りによって保たれるようにと。
Caput XIII
第XIII章PL 4, 527BSequitur in oratione: ADVENIAT REGNUM TUUM. Regnum etiam Dei repraesentari nobis petimus, sicuti et nomen ejus, ut in nobis sanctificetur postulamus. Nam Deus quando non regnat? aut apud eum quando incipit quod et semper fuit et esse non desinit?
PL 4, 527B祈りにおいてこれに続くのは、「汝の国が来たらんことを」である。我々は、神の国が我々に現わされることを願い求める。ちょうど、その名が我々のうちに聖とされるようにと願い求めるのと同様である。神がいつ治めていないことがあろうか。あるいは、つねにあり、また終わることのないものが、神のもとでいつ始まるというのか。
Nostrum regnum petimus advenire a Deo nobis repromissum, Christi sanguine et passione quaesitum; ut, qui in saeculo ante servivimus, postmodum Christo dominante regnemus, sicut ipse pollicetur et dicit: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34) .
PL 4, 527C我々は、神によって我々に約束され、キリストの血と受難によって得られた、我々自身の国が到来することを願い求める。それは、かつてこの世で奴隷として仕えていた我々が、後にキリストの支配のもとで国を治めるようになるためである。彼自身が約束してこう言うとおりである。「来たれ、わが父に祝福された者たちよ、世界の初めより汝らのために備えられた国を受けよ」(マタイ25:34)。
Potest vero, fratres dilectissimi, et ipse Christus esse regnum Dei, quem venire quotidie cupimus, cujus adventus ut cito nobis repraesentetur optamus.
PL 4, 527C最愛の兄弟たちよ、キリストご自身が神の国でありうるとも解される。我々は彼が日々来られることを望み、その到来が速やかに我々に現わされることを願っている。
Nam, cum resurrectio ipse nostra sit, quia in ipso resurgimus, sic et regnum Dei potest ipse intelligi, quia in illo regnaturi sumus. Bene autem regnum Dei petimus, id est regnum coeleste, quia est et terrestre regnum.
PL 4, 528Aというのも、我々が彼のうちでよみがえるがゆえに彼自身が我々の復活であるのと同様に、彼自身がまた神の国であるとも解しうる。我々は彼のうちで国を治めることになるからである。ところで、我々が神の国、すなわち天の国を願い求めるのは正しい。地上の国というものもまた存在するからである。
Sed qui renuntiavit jam saeculo, major est et honoribus ejus et regno. Et ideo, qui se Deo et Christo dedicat, non terrena sed coelestia regna desiderat.
PL 4, 528Aしかし、すでにこの世に別れを告げた者は、この世の栄誉にもその国にもまさる者である。それゆえ、自らを神とキリストに捧げる者は、地上の国々ではなく天上の国々を望む。
Continua autem oratione et prece opus est ne excidamus a regno coelesti, sicut Judaei, quibus hoc prius promissum fuerat, exciderunt, Domino manifestante et probante: Multi, inquit, venient ab Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum; filii autem regni expellentur in tenebras exteriores.
PL 4, 528Aところで、我々が天の国から脱落することのないよう、絶え間ない祈りと願いが必要である。かつてこの国を先に約束されていたユダヤ人たちが脱落したのと同様である。それは主が明らかにし、こう証しして言われたとおりである。「多くの者が東から西から来て、アブラハムとイサクとヤコブと共に天の国の食卓に着くであろう。しかし国の子らは外の暗闇へ追い出されるであろう。
Illic erit ploratio et stridor dentium (Matth. VIII, 11, 12) . Ostendit quia ante filii regni Judaei erant, quando et filii Dei esse perseverabant. Postquam cessavit circa illos nomen paternum, cessavit et regnum.
PL 4, 528Bそこには泣き叫びと歯ぎしりがあるであろう」(マタイ8:11、12)。これは、ユダヤ人たちがかつて国の子らであったのは、神の子らであり続けていた間のことだったことを示している。父という名が彼らについてやんでしまうと、国もまたやんだ。
Et ideo Christiani, qui in oratione appellare patrem Deum coepimus, nos et ut regnum Dei nobis veniat oramus.
PL 4, 528Bそれゆえ、祈りにおいて神を父と呼び始めたキリスト教徒である我々は、神の国が我々に来たらんことをも祈るのである。
Caput XIV
第XIV章PL 4, 528BAddimus quoque et dicimus: FIAT VOLUNTAS TUA SICUT IN COELO ET IN TERRA; non ut Deus faciat quod vult, sed ut nos facere possimus quod Deus vult. Nam Deo quis obsistit quominus quod velit faciat?
PL 4, 528B我々はさらに付け加えてこう言う。「汝の御旨が天におけるごとく地にも行われんことを」。これは神が御望みのことをなされるようにということではなく、我々が神の望まれることをなしうるようにということである。なぜなら、神が望まれることをなすのを、誰が妨げようか。
Sed quia nobis a diabolo obsistitur quominus per omnia noster animus atque actus Deo obsequatur, oramus et petimus ut fiat in nobis voluntas Dei, quae ut fiat, in nobis opus est Dei voluntate, id est ope ejus et protectione; quia nemo suis viribus fortis est, sed Dei indulgentia et misericordia tutus est.
PL 4, 528Bしかし、我々の心と行いとがすべての点で神に従うことを、悪魔によって妨げられているがゆえに、我々は神の御旨が我々のうちに行われるようにと祈り願う。それが行われるためには、我々のうちに神の御旨、すなわちその助けと保護とが必要である。なぜなら、誰も自らの力によって強いのではなく、神の寛容と慈しみによって守られているからである。
Denique et Dominus, infirmitatem hominis quem portabat ostendens, ait: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste (Matth. XXVI, 39) .
PL 4, 528C実に主もまた、ご自身が担っておられた人間の弱さを示して、こう言われた。「父よ、もしできることなら、この杯を我より過ぎ去らせたまえ」(マタイ26:39)。
Et exemplum discipulis suis tribuens ut non voluntatem suam sed Dei faciant, addidit dicens: Verumtamen non quod ego volo, sed quod tu (Matth. XXVI, 39) .
PL 4, 528Cそして、弟子たちに、自分の意志ではなく神の御旨を行うようにとの実例を与えて、こう付け加えて言われた。「しかし、我が望むことではなく、汝の望むことがなりますように」(マタイ26:39)。
Et alio loco dicit: Non descendi de coelo ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me (Joan. VI, 32) .
PL 4, 529Aまた別の箇所ではこう言われる。「我が天から降ったのは、我自身の意志を行うためではなく、我を遣わした方の御旨を行うためである」(ヨハネ6:32)。
- ミーニュは6章32節と刷るが、引用文はヨハネ6章38節である。
Quod si filius obaudivit ut faceret patris voluntatem, quanto magis servus obaudire debet ut faciat domini voluntatem? sicut in Epistola sua Joannes quoque ad faciendam Dei voluntatem hortatur et instruit dicens: Nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt.
PL 4, 529Aもし子が父の御旨を行うために従ったのであれば、僕は主人の御旨を行うために、なおいっそう従うべきではないか。それはちょうど、ヨハネもまた自らの書簡の中で、神の御旨を行うようにと勧め、教えてこう言っているとおりである。「世界を、また世界にあるものを愛してはならない。
Si quis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo, quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, quae non est a Patre, sed ex concupiscentia mundi: et mundus transibit et concupiscentia ejus; qui autem fecerit voluntatem Dei manet in aeternum, quomodo et Deus manet in aeternum (I Joan. II, 15-17) . Qui in aeternum manere volumus, Dei, qui aeternus est, voluntatem facere debemus.
PL 4, 529Aもし誰かが世界を愛するなら、御父の愛はその者のうちにはない。世界にあるものはすべて、肉の欲望、目の欲望、この世の野心であって、御父から出たものではなく、世界の欲望から出たものだからである。そして世界も、その欲望も過ぎ去るが、神の御旨を行う者は、神が永遠にとどまられるのと同じく、永遠にとどまる」(一ヨハネ2:15-17)。永遠にとどまることを望む我々は、永遠なる神の御旨を行わなければならない。
Caput XV
第XV章PL 4, 529BVoluntas autem Dei est quam Christus et fecit et docuit. Humilitas in conversatione, stabilita sin fide, verecundia in verbis, in factis justitia, in operibus misericordia, in moribus disciplina, injuriam facere non nosse, et factam posse tolerare, cum fratribus pacem tenere; Deum toto corde diligere, amare in illo quod pater est, timere quod Deus est; Christo nihil omnino praeponere, quia nec nobis quicquam ille praeposuit; charitati ejus inseparabiliter adhaerere, cruci ejus fortiter ac fidenter assistere; quando de ejus nomine et honore certamen est, exhibere in sermone constantiam, qua confitemur, in quaestione fiduciam, qua congredimur, in morte patientiam, qua coronamur.
PL 4, 529Bところで、神の御旨とは、キリストが行い、また教えられたものである。すなわち、日々の振る舞いにおける謙遜、信仰における不動〔底本は stabilita sin fide。stabilitas in fide と読む〕、言葉における慎み、行いにおける正義、働きにおける慈しみ、習わしにおける訓練、不正を働くことを知らず、働かれた不正に耐えうること、兄弟たちと平和を保つこと、神を心を尽くして愛し、神のうちに父であることを愛し、神であることを畏れること、キリストに何ものをもまさって置かないこと――彼もまた我々に何ものをもまさって置かれなかったのだから――、彼の愛に離れがたく結びつくこと、彼の十字架のもとに力強く確信をもって立つこと、彼の名と誉れをめぐって戦いがあるときには、言葉においては我々が告白するところの不動の心を、尋問においては我々が立ち向かうところの確信を、死においては我々が冠を受けるところの忍耐を示すことである。
Hoc est cohaeredem Christi esse velle, hoc est praeceptum Dei facere, hoc est voluntatem Patris adimplere.
PL 4, 529Cこれこそ、キリストの共同相続人であろうと望むことであり、これこそ神の戒めを行うことであり、これこそ御父の御旨を果たすことである。
Caput XVI
第XVI章PL 4, 529CFieri autem petimus voluntatem Dei in coelo et in terra; quod utrumque ad consummationem nostrae incolumitatis pertinet et salutis.
PL 4, 529Cところで、我々は神の御旨が天にも地にも行われることを願い求める。この両者はともに、我々の健全さと救いの完成にかかわるものである。
Nam, cum corpus e terra et spiritum possideamus e coelo, ipsi terra et coelum sumus; et in utroque, id est et corpore et spiritu, ut Dei voluntas fiat oramus.
PL 4, 529Cというのも、我々は肉体を地から、霊を天から受けているのであるから、我々自身が地であり天である。そして両者において、すなわち肉体においても霊においても、神の御旨が行われるようにと我々は祈るのである。
Est enim inter carnem et spiritum colluctatio, et discordantibus advers us se invicem quotidiana congressio, ut non quae volumus ipsa faciamus, dum spiritus coelestia et divina quaerit, caro terrena et saecularia concupiscit.
PL 4, 529Cというのは、肉と霊との間には闘いがあり、互いに相争う両者の間には日々の戦いがあって、我々は自分が望むことをそのまま行うことができないからである。霊は天上のもの、神的なものを求める一方、肉は地上のもの、この世的なものを欲するのである。
Et ideo petimus impense inter duo ista ope et auxilio Dei concordiam fieri, ut dum et in spiritu et in carne voluntas Dei geritur, quae per eum renata est anima servetur.
PL 4, 530Aそれゆえ我々は、神の助けと援助とによって、この両者の間に和合が生じるようにと切に願い求める。それは、御旨が霊においても肉においても行われる間に、彼によって新たに生まれた魂が守られるためである。
Quod aperte atque manifeste apostolus Paulus sua voce declarat: Caro, inquit, concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Haec enim invicem adversantur sibi, ut non quae vultis ipsa faciatis.
PL 4, 530Aこのことを使徒パウロは、自らの言葉で公然と明らかに述べている。「肉は霊に逆らって欲し、霊は肉に逆らって欲する。これらは互いに相逆らうものであり、それゆえ汝らは望むことをそのまま行うことができない。」
Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt adulteria, fornicationes, immunditiae, spurcitiae, idololatria, veneficia, homicidia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, provocationes, simultates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, et his similia, quae praedico vobis sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum Dei non possidebunt.
PL 4, 530A「肉の働きは明白であって、それは姦通、淫行、汚れ、淫猥、偶像礼拝、呪術、殺人、敵意、争い、張り合い、憤り、挑発、確執、不和、分派、そねみ、酩酊、宴楽、そしてこれらに類することである。私はかつて予告したとおり、いま汝らに予告する。このようなことを行う者たちは神の国を受け継がないであろう。」
Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, magnanimitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia, castitas (Gal. V, 17-22) .
PL 4, 530B「しかし霊の実りは、愛、喜び、平和、寛容、善意、誠実、柔和、節制、貞潔である」(ガラテヤ5:17-22)。
Et idcirco quotidianis, immo continuis orationibus hoc precamur, et in coelo et in terra voluntatem circa nos Dei fieri, quia haec est voluntas Dei, ut terrena coelestibus cedant, spiritalia et divina praevaleant.
PL 4, 530Bそれゆえ我々は、日ごとの、いやむしろ絶え間ない祈りによって、天においても地においても、我々をめぐる神の御旨が行われるようにと祈り求める。地上のものが天上のものに道を譲り、霊的で神的なものが勝るということこそ、神の御旨だからである。
Caput XVII
第XVII章PL 4, 530BPotest et sic intelligi, fratres dilectissimi, ut, quoniam mandat et monet Dominus etiam inimicos diligere et pro iis quoque qui nos persequuntur orare, petamus et pro illis qui adhuc terra sunt et necdum coelestes esse coeperunt, ut et circa illos voluntas Dei fiat, quam Christus hominem conservando et redintegrando perfecit.
PL 4, 530B最愛の兄弟たちよ、次のようにも解しうる。すなわち、主は敵をも愛し、我々を迫害する者たちのためにも祈るようにと命じ、勧めておられるのであるから、我々はまだ地に属する者、いまだ天に属する者となり始めていない者たちのためにも願い求め、彼らについても神の御旨――キリストが人間を保ち、また立て直すことによって成し遂げられたところの御旨――が行われるようにと祈るのである。
Nam, cum discipuli ab eo non jam terra appellentur, sed sal terrae (Matth. V, 13) , et Apostolus primum hominem vocet de terrae limo, secundum vero de coelo, merito et nos, qui esse debemus patri Deo similes, qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super justos et injustos. (Matth. V, 45) , sic, Christo monente, oramus et petimus ut precem pro omnium salute faciamus; ut, quomodo in coelo id est, in nobis, per fidem nostram voluntas Dei facta est ut essemus e caelo, ita et in terra, hoc est in illis non credentibus, fiat voluntas Dei, ut qui adhuc sunt prima nativitate terreni, incipiant esse coelestes ex aqua et spiritu nati.
PL 4, 530Bというのも、弟子たちはもはや彼によって「地」とは呼ばれず、「地の塩」と呼ばれているのであり(マタイ5:13)、また使徒は第一の人を地の土くれから、第二の人を天から出た者と呼んでいるのであるから、当然、我々もまた、善人にも悪人にもその太陽を昇らせ、正しい者にも正しくない者にも雨を降らせられる父なる神に似る者であるべきである(マタイ5:45)〔底本は injustos の後に句点を打つので文を切ったが、merito は sic 以下の oramus に係るとも読める〕。このように、キリストの勧めに従って、我々はすべての人の救いのために祈りを捧げるようにと願い求める。すなわち、天において――それは我々のうちにおいてであるが――我々の信仰によって神の御旨が行われ、我々が天に属する者となったのと同じように、地においても――それはいまだ信じない者たちのうちにおいてであるが――神の御旨が行われ、いまだ最初の誕生によって地に属する者である者たちが、水と霊とから生まれて天に属する者となり始めるように、ということである。
Caput XVIII
第XVIII章PL 4, 531AProcedente oratione postulamus et dicimus: PANEM NOSTRUM QUOTIDIANUM DA NOBIS HODIE. Quod potest et spiraliter et simpliciter intelligi, quia et uterque intellectus utilitate divina proficit ad salutem.
PL 4, 531A祈りが進むにつれて、我々は乞い求めてこう言う。「我々の日ごとのパンを、今日我々に与えたまえ」と。これは霊的にも〔底本の綴りは spiraliter。spiritaliter と取った〕文字どおりにも解することができる。というのも、いずれの解し方も、神のもたらす益によって救いに資するからである。
Nam panis vitae Christus est; et panis hic omnium non est, sed noster est. Et quomodo dicimus Pater noster, quia intelligentium et credentium pater est, sic et panem nostrum vocamus, quia Christus eorum qui corpus ejus contingunt panis est.
PL 4, 531Aなぜなら、命のパンはキリストだからである。そしてこのパンは万人のものではなく、我々のものである。そして我々が「我々の父」と言うのは、この方が悟る者たち、信じる者たちの父であるからであるのと同様に、我々はまた「我々のパン」とも呼ぶ。なぜなら、キリストはその体に触れる者たちのパンだからである。
Hunc autem panem dari nobis quotidie postulamus, ne qui in Christo sumus et Eucharistiam quotidie ad cibum salutis accipimus, intercedente aliquo graviore delicto, dum abstenti et non communicantes a coelesti pane prohibemur, a Christi corpore separemur, ipso praedicante et monente: Ego sum panis vitae qui de coelo descendi.
PL 4, 531Aそして我々がこのパンを日ごとに我々に与えられるよう乞い求めるのは、キリストのうちにある我々が、救いの糧として日ごとに聖体を受けている者でありながら、何らかのより重い罪が間に入り込むことによって、控えられ、与らぬ者とされて天のパンから閉め出され、キリストの体から切り離されることのないためである。御自らこう宣べ、戒めたもう。「私は天から下った命のパンである」。
Si quis ederit de meo pane, vivet in aeternum. Panis autem quem ergo dedero caro mea est pro saeculi vita (Joan. VI, 51) .
PL 4, 531B「もし誰かが私のパンを食べるならば、その者はとこしえに生きるであろう。そして私が与えるであろう〔底本は quem ergo dedero。ergo を ego と読む〕そのパンとは、世の命のための私の肉である」(ヨハネ6:51)。
Quando ergo dicit in aeternum vivere si quis ederit de ejus pane, ut manifestum est eos vivere qui corpus ejus attingunt et Eucharistiam jure communicationis accipiunt, ita contra timendum est et orandum ne, dum quis abstentus separatur a Christi corpore, procul remaneat a salute, comminante ipso et dicente: Nisi ederitis carnem Filii hominis et biberitis sanguinem ejus, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI, 53) .
PL 4, 531Bそこで、彼のパンを食べる者はとこしえに生きるとかの方が言うとき、その体に触れ、与りの権利によって聖体を受ける者たちが生きることは明らかであるように、それとは逆に、恐れつつ祈らねばならないのは、控えられた者がキリストの体から切り離されることによって、救いから遠く離れたままにとどまることのないようにということである。かの方は脅すようにこう言いたもう。「人の子の肉を食べず、その血を飲まなければ、汝らのうちに命はない」(ヨハネ6:53)。
Et ideo panem nostrum, id est Christum, dari nobis quotidie petimus, ut, qui in Christo manemus et vivimus, a sanctificatione ejus et corpore non recedamus.
PL 4, 532Aそれゆえ我々は、我々のパン、すなわちキリストが日ごとに我々に与えられるよう乞い求める。キリストのうちにとどまり、生きる我々が、その聖とすることとその体とから離れ去ることのないためである。
Caput XIX
第XIX章PL 4, 532APotest vero et sic intelligi, ut qui saeculo renuntiavimus, et divitias ejus et pompas fide gratiae spiritalis abjecimus, cibum nobis tantum petamus et victum, quando instruat Dominus et dicat: Qui non renuntiat omnibus quae sunt ejus, non potest meus discipulus esse (Luc. XIV, 33) .
PL 4, 532Aしかしまた、こうも解することができる。すなわち、この世に訣別し、霊的な恩寵の信仰によってその富とその行列とを投げ捨てた我々は、ただ食べ物と生活の糧のみを我々のために乞い求めるべきである、と。主がこう教え、こう言いたもうときに。「おのれの持てるものすべてに訣別しない者は、私の弟子ではありえない」(ルカ14:33)。
Qui autem Christi coepit esse discipulus, secundum magistri sui vocem renuntians omnibus, diurnum debet cibum petere nec in longum desideria petitionis extendere, ipso iterum Domino praescribente et dicente: Nolite in crastinum cogitare; crastinus enim ipse cogitabit sibi: sufficit diei malitia sua (Matth. VI, 54) .
PL 4, 532Bキリストの弟子となった者は、その師の声に従い、おのれの持てるものすべてに訣別した者として、日々の食べ物を乞い求めるべきであり、乞い求める望みを長きにわたって延ばしてはならない。主御自らが重ねてこう定め、こう言いたもうからである。「明日のことを思い煩うな。明日は明日自らが思い煩うであろう。その日の災いはその日だけで足りる」(マタイ6:54)。
- ミーニュは6章54節と刷るが、引用文はマタイ6章34節である。
Merito ergo Christi discipulus victum sibi in diem postulat, qui de crastino cogitare prohibetur; quia et contrarium sibi fit et repugnans ut quaeramus in saeculo diu vivere, qui petimus regnum Dei velociter advenire.
PL 4, 533Aそれゆえキリストの弟子が、明日のことを思い煩うことを禁じられている以上、その日その日の生活の糧を求めるのは当然である。なぜなら、我々が神の国が速やかに到来することを乞い求めていながら、この世で長く生きることを求めるのは、我々自身に矛盾し、相反することになるからである。
Sic et beatus Apostolus monet, formans et corroborans spei nostrae ac fidei firmitatem: Nihil, inquit, intulimus in hunc mundum, verum nec auferre possumus. Habentes itaque exhibitionem et tegumentum, his contenti simus.
PL 4, 533A祝された使徒もまた、我々の希望と信仰の確固たることを形づくり、堅固にしつつ、こう戒めている。「我々はこの世界に何も持ち込まなかったのであり、また持ち出すこともできない。それゆえ、我々は衣食を持っているならば、それで満足すべきである」と。
Qui autem volunt divites fieri, incidunt in tentationem et muscipulam et desideria multa et nocentia, quae mergunt hominem in perditionem et in interitum.
PL 4, 533Aしかし富もうと欲する者たちは、試みと罠、そして多くの有害な欲望とに陥る。それらは人を滅びと破滅とに沈める。
Radix enim omnium malorum est cupiditas; quam quidam appetentes, naufragaverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis. (I Tim. VI, 7-10) .
PL 4, 533A実に、あらゆる悪の根は貪欲である。ある者たちはこれを追い求めたために、信仰から難破し、数多くの苦しみのうちに自らを投げ入れた(一テモテ6:7-10)。
Caput XX
第XX章PL 4, 533BDocet non tantum contemnendas, sed et periculosas esse divitias, illic esse radicem malorum blandientium, caecitatem mentis humanae occulta deceptione fallentium.
PL 4, 533B使徒は、富が軽んじられるべきであるだけでなく、危険でもあるということ、そこにこそ、へつらいながら、隠れた欺きによって人間の心の盲目を欺く悪の根があるということを教えている。
Unde et divitem stultum saeculares copias cogitantem et se exuberantium fructuum largitate jactantem redarguit Deus dicens: Stulte, hac nocte expostulatur anima tua. Quae ergo parasti cujus erunt (Luc. XII, 20) ?
PL 4, 533Bそれゆえ神は、この世の富を思い巡らし、溢れんばかりの実りの豊かさを誇っていた愚かな富める者を、こう言って咎めたもう。「愚か者よ、今夜、お前の魂は取り立てられる。それでは、お前が備えたものは誰のものになるのか」(ルカ12:20)と。
Laetabatur stultus in fructibus ipsa nocte moriturus; et cui vita jam deerat, victus abundantiam cogitabat. Contra autem Dominus perfectum et consummatum docet fieri qui, omnibus suis venditis atque in usum pauperum distributis, thesaurum sibi condat in coelo.
PL 4, 533Bその愚か者は、まさにその夜に死ぬはずでありながら、実りの中で喜んでいた。そして、もはや命を失おうとしていたその者が、生活の糧の豊かさを思い巡らしていたのである。これに対し主は、おのれの持てるものすべてを売り払い、貧しい者たちの用のために分け与え、天に自分のための宝を積む者こそ、完全な者、成し遂げた者となると教えたもう。
Eum dicit posse se sequi et gloriam Dominicae passionis imitari qui, expeditus et succinctus, nullis laqueis rei familiaris involvitur, sed solutus ac liber facultates suas ad Deum ante praemissas ipse quoque comitatur (Matth. XIX, 21) .
PL 4, 533C身軽になり、帯を締めた者、すなわち家産のいかなるわなにも搦め取られることなく、解き放たれ自由となって、あらかじめ神のもとに送り届けたおのれの財産に自らも従い行く者こそ、自分に従うことができ、主の受難の栄光に倣うことができるのだと、主は言いたもう(マタイ19:21)。
Ad quod ut possit unusquisque nostrum parare se, sic discat orare et de orationis lege qualis esse debeat noscere.
PL 4, 533C我々おのおのがこれに向けておのれを備えることができるように、こう祈ることを学び、祈りの法から、おのれがいかなる者であるべきかを知るべきである。
Caput XXI
第XXI章PL 4, 533CNeque enim deesse quotidianus cibus potest justo, cum scriptum sit: Non occidet Dominus fame animam justam (Prov. X, 93) . Et iterum: Junior fui, et senui; et non vidi justum derelictum, neque semen ejus quaerens panem (Psal. XXXVI, 25) .
PL 4, 533Cというのも、義人に日ごとの食べ物が欠けることはありえないからである。次のように書かれている。「主は義人の魂を飢えによって死なせることはない」(箴言10:93)〔底本の引用箇所表示のまま。実際には箴言10:3〕。そしてまた、「私は若かった、そして年老いた。だが義人が見捨てられ、その子孫がパンを求めるのを私は見たことがない」(詩篇36:25)。
- ミーニュは10章93節と刷るが、引用文は箴言10章3節である。
Item Dominus promittat et dicat: Nolite cogitare dicentes: Quid edemus, aut quid bibemus, aut quid vestiemur? Haec enim nationes quaerunt. Scit autem pater vester quia horum omnium indigetis.
PL 4, 534A同様に主は約束し、こう言いたもう。「何を食べようか、何を飲もうか、何を着ようかと言って思い煩うな。それは異邦人たちが求めるものである。汝らの父は、汝らがこれらすべてを必要としていることを知っておられる」。
Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia apponentur vobis (Matth. VI, 31) . Quaerentibus regnum et justitiam Dei omnia promittit apponi. Nam cum Dei sint omnia, habenti Deum nihil deerit, si Deo ipse non desit.
PL 4, 534A「まず神の国とその義とを求めよ。そうすればこれらすべてのものは汝らに加えて与えられるであろう」(マタイ6:31)。神の国と義とを求める者たちには、すべてが加えて与えられると約束されている。なぜなら、すべては神のものであるから、神を持つ者には何ひとつ欠けることはない、ただしその者自身が神から離れないならばである。
Sic Danieli, in leonum lacu jussu regis incluso, prandium divinitus procuratur, et inter feras esurientes et parcentes homo Dei pascitur (Dan. XIV, 30) .
PL 4, 534Aこのようにして、王の命により獅子の穴に閉じ込められたダニエルにも、神によって食事があてがわれ、飢えながらも容赦する獣たちの間で、神の人は養われた(ダニエル14:30)。
Sic alitur Helias in fuga; et in solitudine corvis ministrantibus, et volucribus cibum sibi apportantibus, in persecutione nutritur (III Reg. XVII, 6) .
PL 4, 534Aこのようにして、逃亡中のエリヤも養われた。荒れ野にあって烏たちが仕え、鳥たちが彼に食べ物を運んで来る中、迫害のうちにあっても彼は養われた(列王記三17:6)。
Atque, o humanae malitiae detestanda crudelitas! ferae parcunt, aves pascunt, et homines insidiantur et saeviunt.
PL 4, 534Bああ、人間の悪意の、忌むべき残酷さよ。獣たちは容赦し、鳥たちは養うのに、人間は待ち伏せし、猛威をふるう。
Caput XXII
第XXII章PL 4, 534BPost haec, et pro peccatis nostris deprecamur dicentes: ET REMITTE NOBIS DEBITA NOSTRA SICUT ET NOS REMITTIMUS DEBITORIBUS NOSTRIS.
PL 4, 534Bこの後、我々は自らの罪のためにも嘆願してこう言う。「そして我々の負い目を我々に赦したまえ、我々もまた我々に負い目ある者たちを赦すごとくに」と。
Post subsidium cibi petitur et venia delicti, ut qui a Deo pascitur in Deo vivat, nec tantum praesenti et temporali vitae sed et aeternae consulatur; ad quam veniri potest, si peccata donentur: quae debita Dominus appellat, sicut in Evangelio suo dicit: Dimisi tibi omne debitum, quia me rogasti (Matth. XVIII, 32) .
PL 4, 534B食べ物の助けの後には、罪の赦しが乞い求められる。神によって養われる者が神のうちに生きるためであり、現在の一時的な命だけでなく、永遠の命についても配慮を受けるためである。その永遠の命に至ることができるのは、もし罪が赦されるならばである。この罪を主は負い目と呼びたもう。御自らその福音書の中でこう言いたもうとおりである。「私はお前に、お前が私に願ったので、負い目をすべて赦した」(マタイ18:32)。
Quam necessarie autem, quam providenter et salutariter admonemur quod peccatores sumus, qui pro peccatis rogare compellimur! ut, dum indulgentia de Deo petitur, conscientiae suae animus recordetur.
PL 4, 534B我々が罪人であるということを、我々がいかに必要に、いかに摂理にかない、いかに益となる仕方で戒められていることか。罪のために祈るよう強いられている我々であるからには。神からの赦しが乞い求められる間に、心がおのれの良心を思い起こすためである。
Ne quis sibi quasi innocens placeat et se extollendo plus pereat, instruitur et docetur peccare se quotidie, dum quotidie pro peccatis jubetur orare.
PL 4, 534C誰も自分をあたかも無垢な者であるかのごとく気に入り、おのれを高めることによっていっそう滅びることのないように、日ごとに罪のために祈るよう命じられることによって、自分が日ごとに罪を犯していることを教えられ、悟らされるのである。
Sic denique et Joannes in Epistola sua monet dicens: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est. Si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis et justus est Dominus qui nobis peccata dimittat (I Joan. I, 8) .
PL 4, 534Cこうして、ヨハネもまたその書簡の中でこう戒めて言う。「もし我々が、罪を持たないと言うならば、我々は自分自身を欺いており、真理は我々のうちにない。しかしもし我々が自らの罪を告白するならば、主は誠実であり正しい方であって、我々の罪を赦してくださる」(一ヨハネ1:8)。
In Epistola sua utrumque complexus est, quod et rogare pro peccatis debeamus, et impetremus indulgentiam cum rogamus.
PL 4, 535A彼はその書簡の中で、両方を包み込んでいる。すなわち、我々が罪のために祈るべきであるということと、我々が祈るときに赦しを得るということである。
Ideo et fidelem dixit Dominum ad dimittenda peccata, fidem pollicitationis suae reservantem; quia qui orare nos pro debitis et peccatis docuit, paternam misericordiam promisit et veniam secuturam.
PL 4, 535Aそれゆえ彼は、罪を赦すことにおいて主を誠実な方と呼んだ。主は御自身の約束の信頼性を保っておられるからである。なぜなら、我々に負い目と罪のために祈るよう教えたもうた方は、父としての慈しみと、それに続く赦しとを約束したもうたからである。
Caput XXIII
第XXIII章PL 4, 535AAdjunxit plane et addidit legem, certa nos conditione et sponsione constringens, ut sic nobis dimitti debita postulemus secundum quod et ipsi debitoribus nostris dimittimus, scientes impetrari non posse quod pro peccatis petimus, nisi et ipsi circa debitores nostros paria fecerimus.
PL 4, 535A主は確かに法を結びつけ加え、一定の条件と誓約とで我々を縛られた。すなわち、我々自身が我々の負い目ある者たちに赦すのと同じように、我々の負い目もまた赦されるようにと願い求めよ、ということである。我々が罪のために求めるものは、我々自身も我々の負い目ある者たちに対して同様のことをしていなければ、得られないと知っているからである。
Idcirco et alio in loco dicit: In qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur vobis (Matth. VII, 2) .
PL 4, 535Aそれゆえ、ほかの箇所でも主はこう言われる。「汝らが量る秤にしたがって、汝らにも量り返されるであろう」(マタイ7:2)。
Et qui servus post dimissum sibi a domino omne debitum conservo suo noluit ipse dimittere (Matth. XVIII, 34) , in carcerem religatur: quia indulgere conservo suo noluit, quod sibi a Domino indultum fuerat amisit.
PL 4, 535Bまた、主人からあらゆる負い目を赦されていながら、自分の同僚にはそれを赦そうとしなかったあの僕は(マタイ18:34)、牢に繋がれる。彼は自分の同僚に寛大であろうとしなかったために、主から自分に対して寛大にされていたものを失ったのである。
Quae adhuc fortius Christus in praeceptis suis majore censurae suae vigore proponit: Cum steteritis, inquit, ad orationem, remittite si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester qui in coelis est remittat peccata vestra vobis.
PL 4, 535Bこれをキリストは、ご自身の戒めの中で、なお一層力強く、いっそう厳しい譴責の勢いをもって示される。「祈るために立つときは」と主は言われる、「もし誰かに対して思うところがあれば、それを赦せ。そうすれば、天にいます汝らの父も、汝らの罪を汝らに赦されるであろう」。
Si autem vos non remiseritis, neque Pater vester qui in coelis est remittet vobis peccata vestra (Marc. XI, 25) . Excusatio tibi nulla in die judicii superest, cum secundum tuam sententiam judiceris, et quod feceris hoc et ipse patiaris.
PL 4, 535B「しかし、もし汝らが赦さないならば、天にいます汝らの父も、汝らの罪を汝らに赦されないであろう」(マルコ11:25)。審判の日には、お前に残された言い訳は何もない。お前自身の判決にしたがって裁かれ、お前がしたそのことを、お前自身も被ることになるのだから。
Pacificos enim et concordes atque unanimes esse in domo sua Deus praecipit, et quales nos fecit secunda nativitate, tales vult renatos perseverare; ut qui filii Dei esse coepimus, in Dei pace maneamus, et quibus spiritus unus est, unus sit et animus et sensus.
PL 4, 535B神はご自分の家にあって、平和であり、心を合わせ、思いを一つにすることを命じておられる。そして、第二の誕生によって我々をそのような者となされたのと同じように、生まれ変わった我々がそのままであり続けることを望んでおられる。神の子となり始めた我々が神の平和のうちに留まり、一つの霊を受けている我々には、心も思いも一つであるように、と。
Sic nec sacrificium Deus recipit dissidentis, et ab altari revertentem prius fratri reconciliari jubet (Matth. V, 24) , ut pacificis precibus et Deus possit esse pacatus.
PL 4, 535Cそれゆえ神は、争いある者の生贄を受け入れられず、祭壇から立ち去る者に、まず兄弟と和解するよう命じられる(マタイ5:24)。平和な祈りによって、神もまた宥められうるためである。
Sacrificium Deo majus est pax nostra et fraterna concordia, et de unitate Patris et Filii et Spiritus sancti plebs adunata.
PL 4, 536A神への生贄としてより大きいのは、我々の平和と兄弟としての一致、そして父と子と聖なる霊との一体性から一つに集められた民である。
Caput XXIV
第XXIV章PL 4, 536ANeque enim in sacrificiis quae Abel et Cain primi obtulerunt munera eorum Deus sed corda intuebatur, ut ille placeret in munere qui placebat in corde (Gen. IX, 5) .
PL 4, 536Aアベルとカインが最初に捧げた生贄においても、神が見ておられたのは彼らの捧げ物ではなく、彼らの心であった。心において喜ばれる者が、捧げ物においても喜ばれるためである(創世記9:5)。
- ミーニュは9章5節と刷るが、ここで語られるのは創世記4章4-5節、カインとアベルの供え物である。
Abel pacificus et justus, dum Deo sacrificat innocenter, docuit et caeteros, quando ad altare munus offerunt, sic venire cum Dei timore, cum simplici corde, cum lege justitiae, cum concordiae pace.
PL 4, 536A平和であり正しい者であったアベルは、神に無垢に生贄を捧げつつ、他の者たちにも教えた。祭壇に捧げ物を献げるときには、神への畏れをもって、素直な心をもって、正義の法をもって、和合の平和をもって、そのように臨むようにと。
Merito ille dum in sacrificio Dei talis est, ipse postmodum sacrificium Deo factus est, ut martyrium primus ostendens initiaret sanguinis sui gloria Dominicam passionem qui et justitiam Domini habuerat et pacem.
PL 4, 536A当然にも、神への生贄においてそのような者であった彼は、後に自らが神への生贄となった。主の正義と平和とを共に有していた彼が、殉教を最初に示す者となり、自らの血の栄光をもって、主の受難を先んじて始めたのである。
Tales denique a Domino coronantur, tales in die judicii cum Domino judicabunt. Caeterum discordans et dissidens et pacem cum fratribus non habens, secundum quod beatus Apostolus et Scriptura sancta testatur, nec si pro nomine Christi occisus fuerit, crimen dissensionis fraternae poterit evadere, quia, sicut scriptum est, Qui fratrem suum odit, homicida est, nec ad regnum coelorum pervenit aut cum Deo vivit homicida (I Joan. III, 15) , non potest esse cum Christo qui imitator Judae maluit esse quam Christi.
PL 4, 536B実に、そのような者たちこそ主から冠を授けられ、そのような者たちこそ審判の日に主とともに裁くのである。しかしながら、不和にして争いあり、兄弟たちとの平和を持たない者は、祝福された使徒と聖書が証しするとおり、たとえキリストの名のために殺されたとしても、兄弟の不和という罪状を免れることはできない。「己の兄弟を憎む者は殺人者である」と書かれているとおりであり、殺人者は天の国に至ることも、神とともに生きることもない(一ヨハネ3:15)。キリストの模倣者であるより、ユダの模倣者であることを選んだ者は、キリストとともにあることはできない。
Quale delictum est quod nec Baptismo sanguinis potest ablui? quale crimen est quod martyrio non potest expiari?
PL 4, 536B血の洗礼によっても洗い流されえないとは、何という罪であろうか。殉教によっても償われえないとは、何という罪状であろうか。
Caput XXV
第XXV章PL 4, 536BIllud quoque necessarie admonet Dominus ut in oratione dicamus: ET NE NOS PATIARIS INDUCI IN TENTATIONEM.
PL 4, 536Bまた主は、祈りにおいて我々がこう言うべきことを、必要な仕方で諭しておられる。「そして、我々が試みへと導き入れられることを、許したもうな」。
Qua in parte ostenditur nihil contra nos adversarium posse, nisi Deus ante permiserit; ut omnis timor noster, et devotio atque observatio ad Deum convertatur, quando in tentationibus nostris nihil malo liceat, nisi potestas inde tribuatur.
PL 4, 536Cこの点で示されているのは、神があらかじめ許されない限り、敵対する者は我々に対して何もなしえないということである。これは、我々のあらゆる恐れと、神への献身と遵守とが、神へと向けられるためである。なぜなら、我々への試みにおいて、そこから権力が与えられない限り、悪しき者には何も許されないからである。
Probat Scriptura divina quae dicit: Venit Nabuchodonosor rex Babyloniae in Hierusalem, et expugnabat eam, et dedit eam Dominus in manu ejus (IV Reg. XXIV) .
PL 4, 536C神の聖典はこれを証明している。「バビロンの王ネブカドネザルはエルサレムに来て、これを攻め、主はこれを彼の手に渡された」(列王記四24章)。
Datur autem potestas adversus nos malo secundum nostra peccata, sicut scriptum est: Quis dedit in direptionem Jacob et Israel eis qui praedantur illum? nonne Deus cui peccaverunt? et nolebant in viis ejus ambulare neque audire legem ejus, et superduxit super eos iram animationis suae (Isa. XLII, 24) .
PL 4, 537Aしかし、我々に対して悪しき者に権力が与えられるのは、我々の罪に応じてのことである。次のように書かれているとおりである。「誰がヤコブとイスラエルを、彼らを掠奪する者たちの餌食として渡したのか。彼らが罪を犯したその神ではないか。彼らは神の道を歩もうとせず、その律法を聞こうともしなかった。それゆえ神は、その激情の怒りを彼らの上にもたらされた」(イザヤ42:24)。
Et iterum, Salomone peccante et a praeceptis atque a viis Domini recedente, positum est: Et excitavit Dominus Satanam ipsi Salomoni (III Reg. XII) .
PL 4, 537Aまた再び、ソロモンが罪を犯し、主の戒めと道から離れたとき、こう記されている。「主はソロモンに対してサタンを起こされた」(列王記三12章)。
Caput XXVI
第XXVI章PL 4, 537APotestas vero dupliciter adversus nos datur, vel ad poenam cum delinquimus, vel ad gloriam cum probamur; sicuti de Job factum videmus, manifestante Deo et dicente: Ecce omnia quaecumque habet in manus tuas do; sed ipsum cave ne tangas (Job, I, 12)?
PL 4, 537Aしかし権力は、我々に対して二通りの仕方で与えられる。一つは我々が過ちを犯すときの罰のためであり、もう一つは我々が試されるときの栄光のためである。ヨブについて起こったことに見るとおりである。神は明らかにしてこう言われた。「見よ、彼の持つすべてのものをお前の手に与える。ただし彼自身には触れぬよう気をつけよ」(ヨブ記1:12)。
Et Dominus in Evangelio suo loquitur tempore passionis: Nullam haberes adversum me potestatem, nisi datum esset tibi desuper (Joan. XIX, 11) .
PL 4, 537Bまた主は、その受難のときに、福音書の中でこう語られる。「もし上から汝に与えられていなかったならば、汝は私に対して何の権力も持たなかったであろう」(ヨハネ19:11)。
Quando autem rogamus ne in tentationem veniamus, admonemur infirmitatis et imbellicitatis nostrae dum sic rogamus, ne quis se insolenter extollat, ne quis sibi superbe atque arroganter aliquid assumat, ne quis sibi aut confessionis aut passionis gloriam suam ducat, cum Dominus ipse humilitatem docens dixerit: Vigilate et orate, ne veniatis in tentationem.
PL 4, 537Bしかし我々が、試みへと入らないようにと願うとき、そのように願うことによって、我々自身の弱さと脆さとを思い知らされる。それは、誰も傲然と己を高く上げることなく、誰も高慢に、また尊大に何かを己のものと見なすことなく、誰も告白の栄光あるいは受難の栄光を自分自身のものと考えることのないためである。主ご自身も謙遜を教えて、こう言われたからである。「目を覚ましていよ、祈れ、試みに入らないために」。
Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma (Marc. XIV, 38) ; ut, dum praecedit humilis et summissa confessio et datur totum Deo, quicquid suppliciter cum timore et honore Dei petitur ipsius pietate praestetur.
PL 4, 537B「霊は確かに逸っているが、肉は弱い」(マルコ14:38)。それは、謙って身を低くした告白がまず先立ち、すべてが神に委ねられることで、へりくだって神への畏れと敬いをもって願い求められることが何であれ、神ご自身の憐れみによって与えられるためである。
Caput XXVII
第XXVII章PL 4, 537CPost ista omnia in consummatione orationis venit clausula universas petitiones et preces nostras collecta brevitate concludens.
PL 4, 537Cこれらすべてに続いて、祈りの締めくくりに、我々のあらゆる願いと祈りとを簡潔にまとめて結ぶ一句が来る。
In novissimo enim ponimus, SED LIBERA NOS A MALO, comprehendentes adversa cuncta quae contra nos in hoc mundo molitur inimicus; a quibus potest esse fida et firma tutela, si nos Deus liberet, si deprecantibus atque implorantibus opem suam praestet.
PL 4, 537Cというのも、我々は最後に、「しかし、我々を悪から解き放ちたまえ」と置くのであり、この世界で敵が我々に対して仕掛けるすべての逆境を包み込んでいるからである。これらから確かで堅固な守りがありうるのは、神が我々を解放され、嘆願し懇願する我々にその助けを与えられるならば、である。
Quando autem dicimus, LIBERA NOS A MALO, nihil remanet quod ultra adhuc debeat postulari, quando semel protectionem Dei adversus malum petamus; qua impetrata, contra omnia quae diabolus et mundus operantur securi stamus et tuti. Quis enim ei de saeculo metus est cui in saeculo Deus tutor est?
PL 4, 537Cしかし我々が、「我々を悪から解き放ちたまえ」と言うとき、もはやこれ以上求めるべきことは何も残されていない。ひとたび、悪に対する神の守護を願い求めたのだから。それが得られたならば、悪魔と世界とがなすすべてのことに対して、我々は安んじて、守られて立つのである。この世のうちにあって神を守り手とする者に、この世について何の恐れがあろうか。
Caput XXVIII
第XXVIII章PL 4, 538AQuid mirum, fratres dilectissimi, si oratio talis est quam Deus docuit, qui magisterio suo omnem precem nostram salutari sermone breviavit?
PL 4, 538A最愛の兄弟たちよ、神が教導によって我々のあらゆる祈りを救いの言葉に切り詰められたのであるから、神の教えられた祈りがこのようなものであっても、何の不思議があろうか。
Hoc jam per Esaiam prophetam fuerat ante praedictum, cum, plenus Spiritu sancto de Dei majestate ac pietate, loqueretur : Verbum consummana, inquit, et brevians in justitia, quoniam sermonem breviatum faciet Deus in toto orbe terrae (Isa. X, 22) .
PL 4, 538Aこれは既に預言者イザヤによってあらかじめ予告されていたことである。彼は聖なる霊に満たされて神の威厳と敬虔について語ったとき、こう言った。「神は義において言葉を全うし、かつ縮められる〔底本は consummana。consummans と読み、神を主語、verbum を目的語に取った〕。神は全地において縮められた言葉を成し遂げられるからである」(イザヤ10:22)。
Nam, cum Dei Sermo, Dominus noster Jesus Christus, omnibus venerit, et, colligens doctos pariter et indoctos, omni sexui atque aetati praecepta salutis ediderit, praeceptorum suorum fecit grande compendium, ut in disciplina coelesti discentium memoria non laboraret, sed quod esset simplici fidei necessarium velociter disceret.
PL 4, 538Aなぜなら、神の言葉である我々の主イエス・キリストは、すべての人のもとに来られ、学識ある者もない者も等しく集め、あらゆる性と年齢の者に救いの教えを与えられたが、その教えを大きく要約なさったからである。それは、天の訓練において学ぶ者たちの記憶が労することなく、素朴な信仰に必要なことを速やかに学べるようにするためであった。
Sic, cum doceret quid sit vita aeterna, sacramentum vitae magna et divina brevitate complexus est dicens: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum et verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 8) .
PL 4, 538Aこのように、永遠の生命が何であるかを教えられたとき、主は生命の秘義を偉大な神的簡潔さのうちに包み込んでこう仰せられた。「永遠の生命とはこれである。彼らが、唯一のまことの神であるあなたと、あなたが遣わされたイエス・キリストとを知ることである」(ヨハネ17:8)〔底本の引用箇所表示のまま。実際にはヨハネ17:3〕。
- ミーニュは17章8節と刷るが、引用文はヨハネ17章3節である。
Item, cum de Lege et Prophetis praecepta prima et majora decerperet, Audi, inquit, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est. Et diliges Dominum Deum tuum de toto corde tuo, et de tota anima tua, et de tota virtute tua (Deut. VI, 4, 5) . Hoc est primum mandatum.
PL 4, 538B同様に、律法と預言者たちのうちから第一の、最も重要な教えを取り出されたとき、主はこう仰せられた。「聞け、イスラエルよ。お前の主なる神は唯一の神である。お前は心を尽くし、魂を尽くし、力を尽くして、お前の主なる神を愛せよ」(申命記6:4-5)。これが第一の掟である。
Et secundum simile est huic: Diliges proximum tibi tamquam te ipsum (Marc. XII, 29-31) . In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 40) . Et iterum: Quaecumque volueritis ut faciant vobis homines bona, ita et vos facite illis. Haec est enim Lex et Prophetae (Ibid. VII, 12) .
PL 4, 538Bそして第二の掟はこれに似ている。「お前の隣人をお前自身のように愛せよ」(マルコ12:29-31)。この二つの掟に律法と預言者の全体がかかっている(マタイ22:40)。そしてまた、「汝らが人々にしてもらいたいと望むどんな良いことも、汝らもまた彼らにそのようにせよ。これこそ律法であり預言者である」(マタイ7:12)。
Caput XXIX
第XXIX章PL 4, 538BNec verbis tantum, sed et factis Dominus orare nos docuit, ipse orans frequenter et deprecans, et quid facere nos oporteret exempli sui contestatione demonstrans, sicut scriptum est: Ipse autem fuit secedens in solitudinem et adorans (Luc. V, 16) .
PL 4, 538B主は言葉によってだけでなく行いによっても我々に祈ることを教えられた。すなわちご自身がしばしば祈り、祈り求め、我々がなすべきことを、ご自身の実例という証しによって示されたのである。次のように書かれているとおりである。「主は人里離れた所に退いて祈っておられた」(ルカ5:16)。
Et iterum: Exivit in monte orare, et fuit pernoctans in oratione Dei (Luc. VI, 12) . Quod si ille orabat qui sine peccato erat, quanto magis peccatores oportet orare?
PL 4, 538Cそしてまた、「主は祈るために山へ出て行かれ、夜通し神への祈りのうちにおられた」(ルカ6:12)。罪のない方でさえ祈られたのなら、罪人である我々はどれほどなお祈らねばならないだろうか。
Et si ille per totam noctem jugiter vigilans continuis precibus orabat, quanto nos magis in frequentanda oratione debemus nocte vigilare?
PL 4, 538Cそして、あの方が夜通し絶えず目を覚まし、絶え間ない祈りをもって祈られたのなら、我々はなお、祈りに励むために夜どれほど目を覚ましていなければならないだろうか。
Caput XXX
第XXX章PL 4, 538COrabat autem Dominus et rogabat, non pro se, quid enim pro se innocens precaretur? sed pro delictis nostris, sicut et ipse declarat, cum dicit ad Petrum: Ecce Satanas postulavit ut vos vexaret quomodo triticum.
PL 4, 538Cしかし主は祈り求められた。ご自身のためにではなく——無垢な方が、いったい何をご自身のために祈り求められようか——我々の罪のために祈られたのである。それは、ペトロに対してこう仰せられたときにご自身が明らかにしておられるとおりである。「見よ、サタンは汝らを麦のように揺さぶることを求めた。」
Ego autem rogavi pro te, ne deficiat fides tua (Luc. XXII, 31, 32) . Et postmodum pro omnibus Patrem deprecatur dicens: Non pro his autem rogo solis, sed et pro illis qui credituri sunt per verbum ipsorum in me, ut omnes unum sint, sicut tu Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint (Joan. XVII, 20) .
PL 4, 539A「私はお前のために、お前の信仰が絶えないように祈った」(ルカ22:31-32)。そしてその後、すべての者のために父に祈り求めてこう仰せられる。「私はこの者たちのためだけでなく、彼らの言葉によって私を信じるようになる者たちのためにも祈る。それは、父よ、あなたが私のうちにあり、私があなたのうちにあるように、彼らがみな一つになるためであり、彼らもまた我々のうちにあって一つになるためである」(ヨハネ17:20)。
Magna Domini propter salutem nostram benignitas pariter et pietas, ut non contentus quod nos sanguine suo redimeret, adhuc pro nobis amplius et rogaret.
PL 4, 539A我々の救いのための主の慈愛と敬虔とはいかに大きいことか。主はご自身の血によって我々を贖われただけでは満足されず、なおもさらに我々のために祈られたのである。
Rogantis autem desiderium videte quod fuerit, ut, quomodo unum sunt pater et filius, sic et nos in ipsa unitate maneamus.
PL 4, 539Aしかし、祈り求められた方の望みがどのようなものであったかを見よ。父と子が一つであるように、我々もまたその一致のうちにとどまることを望まれたのである。
Ut hinc quoque possit intelligi quantum delinquat qui unitatem scindit et pacem, cum pro hoc et rogaverit Dominus, volens scilicet sic plebem suam salvam fieri et in pace vivere, cum sciret ad regnum Dei discordiam non venire.
PL 4, 539Aこれによってもまた、一致と平和を引き裂く者がどれほど大きな罪を犯しているかが理解されうる。主がまさにこのことのために祈られたのは、ご自分の民が救われ、平和のうちに生きることを望まれたからであり、神の国に不和が入り込まないことを知っておられたからである。
Caput XXXI
第XXXI章PL 4, 539BQuando autem stamus ad orationem, fratres dilectissimi, vigilare et incumbere ad preces toto corde debemus. Cogitatio omnis carnalis et saecularis abscedat, nec quicquam tunc animus quam id solum cogitet quod precatur.
PL 4, 539B最愛の兄弟たちよ、我々は祈りに立つとき、心を尽くして目を覚まし、祈りに専念しなければならない。あらゆる肉的な思い、この世的な思いは退けられねばならない。そのとき心は、ただ祈っていることだけを思うべきであって、他の何ものをも思ってはならない。
Ideo et sacerdos, ante orationem praefatione praemissa, parat fratrum mentes dicendo: Sursum corda; ut, dum respondet plebs, Habemus ad Dominum, admoneatur nihil aliud se quam Dominum cogitare debere.
PL 4, 539Bそれゆえ司教もまた、祈りの前に前置きの言葉を述べて兄弟たちの心を整え、「心を上に」と言う。そして民が「我々は主に向けています」と答えるとき、自分たちが主のほかに何も思ってはならないことを気づかされるためである。
Claudatur contra adversarium pectus, et soli Deo pateat, nec ad se hostem Dei tempore orationis adire patiatur.
PL 4, 539B敵に対して胸は閉ざされ、ただ神にのみ開かれるべきである。祈りの時に、神の敵が自分に近づくことを許してはならない。
Obrepit enim frequenter et penetrat, et subtiliter fallens preces nostras a Deo avocat, ut aliud habeamus in corde, aliud in voce, quando intentione sincera Dominum debeat, non vocis sonus, sed animus et sensus, orare.
PL 4, 539Bなぜなら、彼はしばしば忍び込み、入り込み、巧みに欺いて我々の祈りを神から逸らすからである。その結果、我々は心にあることと声に出すこととが別々になってしまう。しかし、純粋な意図をもって主に祈るべきものは、声の響きではなく、心と思いなのである。
Quae autem segnitia est alienari et rapi ineptis cogitationibus et profanis cum Dominum deprecaris, quasi sit aliud quod magis debeas cogitare quam quod cum Deo loqueris? Quomodo te audiri a Deo postulas, cum te ipse non audias?
PL 4, 539Cしかし、お前が主に祈り求めているときに、つまらぬ思い、俗なる思いに気を取られ、引きずられるとは何という怠慢であろうか。あたかも、神と語り合っていることよりも、もっと思うべき何かがあるかのようではないか。お前自身の声さえ聞いていないのに、どうして神に聞き入れられることを求められようか。
Vis esse Deum memorem tui cum rogas, quando tu ipse memor tui non sis? Hoc est ab hoste in totum non cavere: hoc est, quando oras Deum, majestatem Dei negligentia orationis offendere: hoc est vigilare oculis et corde dormire, cum debeat Christianus et cum dormit oculis corde vigilare, sicut scriptum est ex persona Ecclesiae loquentis in Cantico Canticorum: Ego dormio, et cor meum vigilat (Cant. V, 2) .
PL 4, 539Cお前が願うとき、お前自身がお前自身のことを心に留めていないのに、神がお前のことを心に留めていてくださることを望むのか。これはまったく敵に対して用心していないということである。これは、神に祈るときに、祈りの怠慢によって神の威厳を侵すということである。これは目では目覚めていながら心では眠っているということである。しかしキリスト教徒は、たとえ目で眠っていても、心では目覚めていなければならない。それは、雅歌において教会の人格から語られたところにこう書かれているとおりである。「私は眠っている、しかし私の心は目覚めている」(雅歌5:2)。
Quapropter sollicite et caute Apostolus admonet dicens: Instate orationi, vigilantes in ea (Coloss. IV, 2) , docens scilicet et ostendens eos impetrare quod postulant de Deo posse, quos Deus videat in oratione vigilare.
PL 4, 540Aだからこそ使徒は、注意深く用心してこう勧めている。「祈りにひたすら励み、目を覚ましていよ」(コロサイ4:2)。すなわち、神が祈りにおいて目を覚ましているのを見る者たちこそ、神に求めるものを得ることができるのだと教え、示しているのである。
Caput XXXII
第XXXII章PL 4, 540AOrantes autem non infructuosis nec nudis precibus ad Deum veniant. Inefficax petitio est cum precatur Deum sterilis oratio.
PL 4, 540Aしかし祈る者たちは、実を結ばない祈り、何も添えぬ裸の祈りをもって神のもとに来てはならない。実りのない祈りが神に祈り求めるとき、その願いは効力を持たない。
Nam, cum omnis arbor non faciens fructum excidatur et in ignem mittatur (Matth. VII, 19) , utique et sermo non habens fructum promereri Deum non potest, quia nulla est operatione foecundus.
PL 4, 540Aなぜなら、実を結ばないあらゆる木が切り倒され、火に投げ込まれるのと同様に(マタイ7:19)、実を結ばない言葉もまた神の御心にかなうことはできないからである。行いによって実り豊かでないからである。
Et ideo Scripturae divina instruit dicens: Bona est oratio cum jejunio et eleemosyna (Tob. XII, 9) . Nam qui in die judicii praemium pro operibus et eleemosynis redditurus est, hodie quoque ad orationem cum operatione venienti benignus auditor est.
PL 4, 540Aそれゆえ神聖な聖典は〔底本は Scripturae divina。Scriptura divina と読む〕こう教えている。「断食と施しを伴う祈りは善いものである」(トビト記12:9)。審判の日に行いと施しに応じて報いを返される方は、今日もまた、行いを伴って祈りに来る者に対して恵み深い聞き手となってくださるのである。
Sic denique Cornelius centurio cum oraret, meruit audiri. Fuit enim faciens multas eleemosynas in plebem et semper orans Deum.
PL 4, 540B実に、このように百人隊長コルネリウスは祈ったとき、聞き入れられるに値する者となった。彼は民に対して多くの施しを行い、常に神に祈っていたからである。
Huic circa horam nonam oranti adstitit Angelus testimonium reddens sui operis et dicens: Corneli, orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt ad memoriam coram Deo (Act. X, 4) .
PL 4, 540B第九時ごろ祈っていたこの人のもとに天使が立ち、その行いについて証しを立ててこう言った。「コルネリウスよ、お前の祈りとお前の施しは、神の御前で覚えとして立ち上った」(使徒言行録10:4)。
Caput XXXIII
第XXXIII章PL 4, 540BCito orationes ad Deum ascendunt quas ad Deum merita nostri operis imponunt. Sic et Raphael angelus Tobiae oranti semper et semper operanti testis fuit dicens: Opera Dei revelare et confiteri honorificum est.
PL 4, 540B我々の行いの功徳が神のもとへ捧げる祈りは、速やかに神のみもとへ立ち上る。天使ラファエルもまた、絶えず祈り絶えず働くトビアに対し証人となって、こう言った。「神の御業を現し、告白することは名誉なことである。」
Nam, quando orabas tu et Sarra, ego obtuli memoriam orationis vestrae in conspectu claritatis Dei.
PL 4, 540B「というのも、お前とサラが祈っていたとき、私はお前たちの祈りの記憶を神の光輝の御前に捧げたからである。」
Et cum sepelires tu mortuos simpliciter, et quia non es cunctatus exsurgere et derelinquere prandium tuum, sed abisti et condidisti mortuum, missus sum tentare te; et iterum me misit Deus curare te et Sarram nurum tuam.
PL 4, 540C「また、お前が真心から死者を葬っていたとき、立ち上がって食事を離れることをためらわず、去って死者を納めたので、私はお前を試みるために遣わされた。そして再び、お前とお前の嫁サラを癒すために、神は私を遣わされたのである。」
Ego enim sum Raphael, unus ex septem Angelis justis qui assistimus et conversamur ante claritatem Dei (Tob. XII, 11-15.) .
PL 4, 540C「私こそラファエルである。神の光輝の御前に侍り、その御前を行き来する七人の正しい天使のうちの一人である」(トビト記12:11-15)。
Per Esaiam quoque Dominus admonet et docet similia contestans: Solve, inquit, omnem nodum injustitiae, resolve suffocationes impotentium commerciorum. Dimitte quassatos in requiem et omnem consignationem injustam dissipa.
PL 4, 540C主はまたイザヤを通して、同様のことを勧め、証しをもって教えられる。「不正のあらゆる結び目を解け、力ずくの取引による締め付けをほどけ」と主は言う。「打ちひしがれた者たちを憩いへと解き放ち、あらゆる不正な証文を破棄せよ。」
Frange esurienti panem tuum, et egenos sine tecto induc in domum tuam. Si videris nudum, vesti; et domesticos seminis tui non despicies.
PL 4, 540C「飢えた者にお前のパンを裂き与え、屋根なき貧しい者をお前の家に招き入れよ。裸の者を見たなら、着せよ。そしてお前自身の血筋の者たちを軽んじてはならない。」
Tunc erumpet temporaraneum lumen tuum et vestimenta tua cito orientur, et praeibit ante te justitia, et claritas Dei circumdabit te. Tunc exclamabis, et Deus exaudiet te, et dum adhuc loqueris dicet: Ecce adsum (Isa. LVIII, 6-9) .
PL 4, 541A「そのとき、お前の光は時を得て〔底本の綴りは temporaraneum。temporaneum と取った〕溢れ出て、お前の衣は速やかに立ち上るであろう〔vestimenta tua cito orientur は意味の取りにくい古ラテン語の読みで、そのまま直訳した〕。正義がお前に先立って進み、神の光輝がお前を取り巻くであろう。そのときお前が呼び求めれば神はお前に聞き入れ、お前がなお語っている間に『見よ、我はここにいる』と言われるであろう」(イザヤ58:6-9)。
Adesse se repromittit et audire ac protegere se eos dicit qui, injustitiae nodos de corde solventes et eleemosynas circa domesticos Dei, secundum ejus praecepta, facientes, dum audiunt quod Deus praecipit fieri, ipsi quoque a Deo merentur audiri.
PL 4, 541A神は、御自らそこにいまし、聞き入れ、守ると約束される。そして、心のうちから不正の結び目を解き、神の掟に従って神の家族に施しを行う者たち——神が命じられることを聞いて行う彼らこそ——神からも聞き入れられるにふさわしい、と言われるのである。
Beatus apostolus Paulus, in necessitate pressurae adjutus a fratribus, opera bona quae fiunt sacrificia Dei dixit esse: Saturatus sum, inquit, recipiens ab Epaphrodito ea quae a vobis missa sunt, odorem suavitatis, sacrificium acceptum et placitum Deo (Phil. IV, 18) .
PL 4, 541A幸いなる使徒パウロは、苦難の窮乏のうちに兄弟たちから助けられたとき、なされる善き行いは神への生贄となる、と述べた。「私は満ち足りている」と彼は言う。「エパフロディトを通して、汝らが送った物を受け取ったのだから。それは芳しい香り、神に受け入れられ喜ばれる生贄である」(フィリピ4:18)。
Nam, quando quis miseretur pauperis, Deum foenerat; et qui dat minimis, Deo donat, spiritaliter Deo suavitatis odorem sacrificat.
PL 4, 541Bなぜなら、貧しい者を憐れむ者は神に貸すのであり、いと小さき者に与える者は神に与えるのであり、霊においては神に芳しい香りを生贄として捧げているのである。
Caput XXXIV
第XXXIV章PL 4, 541BIn orationibus vero celebrandis invenimus observasse cum Daniele tres pueros in fide fortes et in captivitate victores, horam tertiam, sextam, nonam, sacramento scilicet Trinitatis, quae in novissimis temporibus manifestari habebat.
PL 4, 541B祈りを執り行うことについては、信仰に強く、捕囚の中にあって勝利者であった、ダニエルと共なる三人の若者たちが、第三時・第六時・第九時を守っていたことを我々は見出す。それはすなわち、終わりの時代に明らかにされるはずであった三位一体の秘義によることである。
Nam et prima hora in tertiam veniens consummatum numerum trinitatis ostendit: itemque ad sextam quarta procedens declarat alteram trinitatem; et quando a septima nona completur, per ternas horas trinitas perfecta numeratur.
PL 4, 541Bすなわち、第一時から第三時に至ることで、三位の完全な数が示される。同じく第四時から第六時へ進むことで、もう一つの三位が示される。そして第七時から第九時に至って満ちるとき、三時間ずつを通して完全なる三位が数えられるのである。
Quae horarum spatia jampridem spiritaliter determinantes adoratores Dei statutis et legitimis ad precem temporibus servabant. Et manifestata postmodum res est sacramenta olim fuisse quod ante sic justi precabantur.
PL 4, 541B神を礼拝する者たちは、はるか昔からこれらの時の区分を霊的に定めて、祈りのために定められた正当な時刻を守っていた。そして、昔の正しい人々がそのように祈っていたことが、後になって秘義であったと明らかにされたのである。
Nam super discipulos hora tertia descendit Spiritus sanctus, qui gratiam Dominicae repromissionis implevit.
PL 4, 541Cなぜなら、第三時に聖なる霊が弟子たちの上に降り、主の約束の恩寵を満たしたからである。
Item Petrus, hora sexta in tectum superius ascendens, signo pariter et voce Dei monentis instructus est ut omnes ad gratiam salutis admitteret, cum de emundandis gentilibus ante dubitaret.
PL 4, 541Cまた、ペトロは第六時に屋根の上へ登り、異邦人を清めることについて以前はためらっていたにもかかわらず、神の戒めるしるしと声とによって、すべての者を救いの恩寵へ受け入れるようにと教えられた。
Et Dominus hora sexta crucifixus, ad nonam peccata nostra sanguine suo abluit, et ut redimere et vivificare nos posset, tunc victoriam suam passione perfecit.
PL 4, 541Cそして主は第六時に十字架に付けられ、第九時に至って御自らの血によって我々の罪を洗い清め、我々を贖い生かすことができるように、その受難によって勝利を成し遂げられたのである。
Caput XXXV
第XXXV章PL 4, 541CSed nobis, fratres dilectissimi, praeter horas antiquitus observatas, orandi nunc et spatia et sacramenta creverunt. Nam et mane orandum est, ut resurrectio Domini matutina oratione celebretur.
PL 4, 541Cしかし、最愛の兄弟たちよ、我々にとっては、昔から守られてきた時刻に加えて、祈るべき時の区分と秘義とが今や増し加わっている。すなわち、朝にも祈らねばならない。主の復活が朝の祈りによって祝われるためである。
Quod olim Spiritus sanctus designabat in Psalmis dicens: Rex meus et Deus meus, quoniam ad te orabo, Domine, mane exaudies vocem meam, mane assistam tibi, et contemplabor te (Psal. V, 2) .
PL 4, 542A聖なる霊はかつて詩篇の中でこれを示し、こう言っている。「わが王、わが神よ、私は汝に祈るゆえに、主よ、汝は朝に私の声を聞き入れ、朝に私は汝のもとに立ち、汝を仰ぎ見るであろう」(詩篇5:2)。
Et iterum per Prophetam loquitur Dominus: Diluculo vigilabunt ad me dicentes: Eamus et revertamur ad Dominum Deum nostrum (Ose. VI, 1) .
PL 4, 542Aそして再び、主は預言者を通してこう語られる。「彼らは夜明けに私のもとへ目覚めて、こう言うであろう。『行って、我々の主なる神のもとへ立ち帰ろう』」(ホセア6:1)。
Recedente item sole ac die cessante necessario rursus orandum est: nam, quia Christus sol verus et dies est verus, sole ac die saeculi recedente, quando oramus et petimus ut super nos Iux denuo veniat, Christi precamur adventum lucis aeternae gratiam praebiturum.
PL 4, 542A同様に、太陽が沈み日が終わるときにも、必然的にまた祈らねばならない。なぜなら、キリストこそ真の太陽、真の日であるゆえ、この世の太陽と日が沈むとき、光が再び我々の上に来るようにと我々が祈り願うのは、永遠の光の恩寵を与えるであろうキリストの到来を祈り求めることだからである。
Christum autem diem dictum declarat in Psalmis Spiritus sanctus: Lapis, inquit, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. A Domino factus est iste et est admirabilis in oculis nostris.
PL 4, 542Aさらに、キリストが日と呼ばれたことを、聖なる霊は詩篇の中で明らかにしている。「建てる者たちが退けた石、これが隅の親石となった。これは主によってなされたことであり、我々の目には驚くべきことである」と。
Iste est dies quem fecit Dominus, ambulemus et jucundemur in eo (Psal. CXVII, 22, 23) . Item, quod sol appellatus sit Malachias propheta testatur dicens: Vobis autem qui timetis nomen Domini, orietur sol justitiae, et in alis ejus curatio est (Malach. IV, 2) .
PL 4, 542B「これは主が造られた日である。この日に歩み、喜び楽しもうではないか」(詩篇117:22-23)。また、キリストが太陽と呼ばれたことについては、預言者マラキがこう証ししている。「主の名を畏れる汝らには、正義の太陽が昇り、その翼に癒しがある」(マラキ4:2)。
Quod si in Scripturis sanctis sol verus et dies verus est Christus, hora nulla a Christianis excipitur quominus frequenter ac semper Deus debeat adorari; ut qui in Christo, hoc est in sole et in die vero, sumus, insistamus per totum diem precibus et oremus, et quando mundi lege decurrens vicibus alternis nox revoluta succedit, nullum de nocturnis tenebris esse orantibus damnum potest, quia filiis lucis et in noctibus dies est.
PL 4, 542Bもし聖書において、真の太陽・真の日がキリストであるならば、キリスト教徒にとって、絶えず常に神を礼拝すべきでない時刻は一つもない。すなわち、我々はキリストのうちに、つまり真の太陽と真の日のうちにある者として、一日を通して祈りに励み祈るべきである。そして、世界の法則に従って交互に巡り来る夜が訪れるときも、祈る者たちにとって夜の闇によるいかなる害もありえない。なぜなら、光の子らには夜にあっても昼があるからである。
Quando enim sine lumine est cui lumen in corde est? aut quando sol ei et dies non est cui sol et dies Christus est?
PL 4, 542B心のうちに光を持つ者に、光のない時などいつあろうか。太陽と日であるキリストを持つ者に、太陽と日のない時などいつあろうか。
Caput XXXVI
第XXXVI章PL 4, 542CQui autem in Christo, hoc est in lumine, semper sumus, nec noctibus ab oratione cessemus. Sic Anna vidua sine intermissione rogans semper et vigilans perseverabat in promerendo Deo, sicut in Evangelio scriptum est: Non recedebat, inquit, de templo, jejuniis et orationibus serviens nocte ac die (Luc. II, 37) .
PL 4, 542C我々は常にキリストのうちに、すなわち光のうちにあるのだから、夜にあっても祈りをやめてはならない。やもめアンナも、絶え間なく祈り求め、常に目覚めていて、神の御心にかなうことにひたすら励んでいた。福音書に「彼女は神殿を離れず、断食と祈りをもって夜も昼も仕えていた」と記されている通りである(ルカ2:37)。
Viderint vel gentiles, qui necdum illuminati sunt, vel Judaei, qui, deserto lumine, in tenebris remanserunt. Nos, fratres dilectissimi, qui in Domini luce semper sumus, qui meminimus et tenemus quid esse accepta gratia coeperimus, computemus noctem pro die.
PL 4, 542Cいまだ照らされていない異邦人であれ、光を捨てて闇にとどまったユダヤ人であれ、それは彼らに任せておこう。最愛の兄弟たちよ、我々は常に主の光のうちにあり、恩寵を受けて我々が何者となり始めたのかを覚え、保ち続けている者として、夜を昼と数えようではないか。
Ambulare nos credamus semper in lumine, non impediamur a tenebris quas evasimus. Nulla sint horis nocturnis precum damna, nulla orationum pigra et ignava dispendia. Per Dei indulgentiam recreati spiritaliter et renati, imitemur quod futuri sumus.
PL 4, 542C我々は常に光のうちを歩んでいると信じ、逃れ出た闇に妨げられないようにしよう。夜の時刻において祈りにいかなる損失もあってはならず、祈りの怠惰で無気力な浪費もあってはならない。神の寛大さによって霊において新たにされ、生まれ変わった者として、我々がやがてそうなるはずのものに倣おうではないか。
Habituri in regno sine interventu noctis solum diem, sic nocte quasi in lumine vigilemus. Oraturi semper et acturi gratias Deo, hic quoque orare et gratias agere non desinamus.
PL 4, 543A御国において、夜の介入なくただ昼のみを持つことになる我々は、この地においても夜をあたかも光のうちにあるかのように目覚めていよう。常に神に祈り感謝を捧げることになる我々は、ここにおいても祈り感謝することをやめないでおこう。