キプリアヌスc. 200–258

De opere et eleemosynis › 全文

De opere et eleemosynis 全文

Cyprian of Carthage · PL 4, 601D–622B

Caput I

第I章PL 4, 601D
1

MULTA et magna sunt, fratres charissimi beneficia divina quibus in salutem nostram Dei Patris et Christi larga et copiosa clementia et operata sit et semper operetur, quod conservandis ac vivificandis nobis Pater Filium misit, ut reparare nos posset, quodque Filius missus esse et hominis filius fieri voluit ut nos Dei filios faceret.

PL 4, 601D

最愛の兄弟たちよ、神の恩恵は多くまた大きい。その恩恵によって、我々の救いのために、父なる神とキリストの豊かで満ち溢れる慈しみが働いてきたし、また常に働き続けている。すなわち、父が我々を保ち生かすために子を遣わし、それによって我々を回復させることができるようにされたこと、そして子が遣わされることを、また人の子となることを望み、それによって我々を神の子とされたことである。

2

Humiliavit se, ut populum qui prius jacebat erigeret: vulneratus est, ut vulnera nostra curaret: servivit, ut ad libertatem servientes extraheret: mori sustinuit, ut immortalitatem mortalibus exhiberet. Multa haec sunt et magna divinae misericordiae munera.

PL 4, 603A

彼は自らを低くした。それは以前に倒れ伏していた民を起こすためである。傷を負ったのは、我々の傷を癒すためである。仕える者となったのは、仕える者たちを自由へと導き出すためである。死を忍んだのは、死すべき者たちに不死を示すためである。これらは神の慈しみの、数多く大いなる賜物である。

3

Sed adhuc, qualis providentia illa et quanta clementia est quod nobis salutari ratione prospicitur, ut homini qui redemptus est reservando plenius consulatur!

PL 4, 603A

しかし、購われた人間がなお保たれることで一層十全に顧みられるようにと、救いに適う仕方で我々のために備えられているとは、何という摂理、何という大いなる慈しみであろうか。

4

Nam, cum Dominus adveniens sanasset illa quae Adam portaverat vulnera, et venena serpentis antiqua curasset, legem dedit sano, et praecepit ne ultra jam peccaret, ne quid peccanti gravius eveniret.

PL 4, 603A

というのも、主が来てアダムの負っていたかの傷を癒し、蛇の古き毒を治した時、癒やされた者に律法を与え、もはや罪を犯すことのないように、罪を犯す者に一層重いことが起こらないようにと命じられたからである。

5

Coarctati eramus et in angustum innocentiae praescriptione conclusi. Nec haberet quid fragilitatis humanae infirmitas atque imbecillitas faceret, nisi iterum pietas divina subveniens, justitiae et misericordiae operibus ostensis, viam quamdam tuendae salutis aperiret, ut sordes postmodum, quascumque contrahimus, eleemosynis abluamus.

PL 4, 603A

我々は圧迫され、無垢の定めによって狭い場所に閉じ込められていた。もし神の敬虔が再び助けに臨み、正義と慈しみの善き業を示しながら、救いを保つある道を開いてくれなかったなら、人間の脆さと弱さの無力はなす術を持たなかったであろう。それは、我々がのちに負ういかなる汚れも、施しによって洗い清めるためである。

Caput II

第II章PL 4, 603B
1

Loquitur in Scripturis divinis Spiritus sanctus et dicit: Eleemosynis et fide delicta purgantur (Prov. XV, 27) . Non utique illa delicta quae fuerant ante contracta, nam illa Christi sanguine et sanctificatione purgantur.

PL 4, 603B

聖なる霊は神の聖典の中で語り、こう言う。「施しと信仰とによって、もろもろの罪は清められる」(箴言15:27)。これは、以前すでに犯されていたもろもろの罪のことではない。それらはキリストの血と聖化とによって清められるからである。

2

Item denuo dicit: Sicut aqua extinguit ignem, sic eleemosyna extinguit peccatum (Eccli. III, 33) .

PL 4, 603B

また重ねてこう言う。「水が火を消すように、施しは罪を消す」(集会の書3:33)。

3

Hic quoque ostenditur et probatur quia, sicut lavacro aquae salutaris gehennae ignis extinguitur, ita et eleemosynis atque operationibus justis delictorum flamma sopitur.

PL 4, 603B

ここでもまた、救いをもたらす水の洗礼によってゲヘナの火が消されるように、施しと正しい業とによって罪の炎もまた鎮められる、ということが示され、証明される。

4

Et quia semel in Baptismo remissa peccatorum datur, assidua et jugis operatio Baptismi instar imitata, Dei rursus indulgentiam largitur. Hoc et in Evangelio Dominus docet.

PL 4, 603B

また、洗礼において罪の赦しは一度だけ与えられるが、絶えず途切れることのない善き業が洗礼にかたどってこれに倣い、神の赦しを再び与えるのである。このことを主は福音書においても教えている。

5

Nam cum denotarentur discipuli ejus quod ederent, nec prius manus abluissent, respondit et dixit: Qui fecit quod intus est, fecit et quod foris est.

PL 4, 603C

すなわち、弟子たちが手を洗わずに食事をしていると咎められた時、主は答えてこう言った。「内なるものを造られた方は、外なるものをも造られたのである」。

6

Verum date eleemosynam, et ecce vobis munda omnia (Luc. XI, 40) : docens scilicet et ostendens non manus lavandas esse, sed pectus, et sordes intrinsecus potius quam extrinsecus detrahendas; verum qui purgaverit quod est intus, eum quoque id quod foris est repurgasse, et emundata mente, cute quoque et corpore mundum esse coepisse.

PL 4, 604A

「ただ施しをせよ、そうすれば見よ、すべては汝らにとって清いものとなる」(ルカ11:40)。これはすなわち、洗うべきは手ではなく胸であること、そして汚れは外側からよりもむしろ内側から取り除かれるべきであることを教え、示すものである。内なるものを清めた者は、外なるものをも清めたことになり、心が清められることによって、皮膚も肉体もまた清くなり始めるのである。

  • ミーニュはルカ11章40節と刷るが、直前に40節の言葉が置かれており、括弧のかかる引用文そのものはルカ11章41節である。
7

Porro autem, monens et ostendens unde mundi et purgati esse possimus, addidit eleemosynas esse faciendas. Misericors docet et monet misericordiam fieri; et quia servare quaerit quos magno pretio redemit, post Baptismi gratiam sordidatos docet denuo posse purgari.

PL 4, 604A

さらにまた、我々がいかにして清く、清められた者となりうるかを説き示しながら、主は施しをなすべきことを付け加えられた。慈しみ深き方は、慈しみが行われるべきことを教え、勧める。そして、大いなる代価をもって購った者たちを救おうと求めるがゆえに、洗礼の恩寵ののちに汚れた者たちも、再び清められうることを教えられる。

Caput III

第III章PL 4, 604B
1

Agnoscamus itaque, fratres charissimi, divinae indulgentiae munus salubre, et emundandis purgandisque peccatis nostris, qui sine aliquo conscientiae vulnere esse non possumus, medelis spiritalibus vulnera nostra curemus.

PL 4, 604B

それゆえ、最愛の兄弟たちよ、神の寛恕の救いをもたらす賜物を認め、良心の傷を全く負わずにはいられぬ我々であるからには、我々の罪を清め拭い去るために、霊的な治療によって我々の傷を癒やそう。

2

Nec quisquam sic sibi de puro atque immaculato pectore blandiatur, ut, innocentia sua fretus, medicinam non putet adhibendam esse vulneribus, cum scriptum sit: Quis gloriabitur castum se habere cor, aut quis gloriabitur mundum se esse a peccatis (Prov. XX, 9) ? et iterum in Epistola sua Joannes ponat et dicat: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8) .

PL 4, 604B

誰も、自分の胸が清く汚れなきものであると自らに媚びへつらい、自らの無垢に頼って、傷に薬を施す必要はないと考えてはならない。なぜなら、「誰が自分の心は清らかであると誇り得ようか、誰が自分は罪から清いと誇り得ようか」(箴言20:9)と書かれており、また、ヨハネもその手紙の中で重ねてこう述べているからである。「我々が罪を持たないと言うなら、我々は自分自身を欺いており、真理は我々のうちにない」(一ヨハネ1:8)。

3

Si autem nemo esse sine peccato potest, et quisquis inculpatum se esse dixerit, aut superbus aut stultus est, quam necessaria, quam benigna est divina clementia, quae, cum sciat non deesse sanatis quaedam postmodum vulnera, dedit curandis denuo sanandisque vulneribus remedia salutaria!

PL 4, 604B

しかし、誰も罪なくしてあり得ず、自分を咎なき者と言う者は誰であれ高慢であるか愚かであるかのいずれかであるならば、神の慈しみは何と必要であり、何と慈愛深いことであろうか。癒やされた者たちにも、のちになお幾つかの傷が生じ得ることを知りながら、再び治療し癒やすべき傷のために、救いをもたらす薬を与えてくださったのである。

Caput IV

第IV章PL 4, 605A
1

Numquam denique, fratres dilectissimi, admonitio divina cessavit et tacuit quominus in Scripturis sanctis tam veteribus quam novis semper et ubique ad misericordiae opera Dei populus provocaretur; et canente atque exhortante Spiritu sancto, quisquis ad spem regni coelestis instruitur, facere eleemosynas jubetur.

PL 4, 605A

最愛の兄弟たちよ、実に神の訓戒は決してやむこともなく、口を閉ざすこともなかった。それは、古き聖典にも新しき聖典にも常にどこにおいても、神の民が慈しみの善き業へと促されるためである。そして聖なる霊が歌い、勧めることによって、天の国への希望へと導かれる者は誰であれ、施しをなすよう命じられる。

2

Mandat et praecipit Esaiae Deus: Exclama, inquit, in fortitudine, et noli parcere. Sicut tuba exalta vocem tuam, et annuntia plebi meae peccata ipsorum et domui Jacob facinora eorum (Isa. LVIII, 1) .

PL 4, 605A

神はイザヤに命じ、指図してこう言われる。「力の限り叫べ、容赦するな。ラッパのように声をあげよ。そして我が民にその罪を、ヤコブの家にその悪行を告げ知らせよ」(イザヤ58:1)。

3

Et cum peccata eis sua exprobrari praecepisset, cumque eorum facinora pleno indignationis impetu protulisset, dixissetque eos nec, si orationibus et precibus et jejuniis uterentur, satisfacere pro delictis posse, nec, si in cilicio et cinere volverentur, iram Dei posse lenire, in novissima tamen parte, demonstrans solis eleemosynis Deum posse placari, addidit dicens: Frange esurienti panem tuum, et egenos sine tecto induc in domum tuam.

PL 4, 605A

そして、彼らの罪をこう咎めるようにと命じ、憤りの激しさをもって彼らの悪行を明らかにし、彼らが祈りと嘆願と断食を用いても罪を償うことはできず、粗衣と灰にまみれても神の怒りを宥めることはできないと告げたのち、その最後の部分で、施しのみによって神が宥められうることを示しつつ、こう付け加えて言われた。「飢えた者に汝のパンを裂き分け、宿なき貧しき者を汝の家に招き入れよ。」

4

Si videris nudum, vesti eum, et domesticos seminis tui non despicias. Tunc erumpet temporaneum lumen tuum, et vestimenta tua cito orientur, et praeibit ante te justitia, et claritas Dei circumdabit te. Tunc exclamabis, et Deus exaudiet te. Dum adhuc loqueris dicet: Ecce adsum (Ibid., 7-9) .

PL 4, 605B

「もし裸の者を見たなら、彼に衣を着せよ。そして汝の血族の者たち〔domesticos seminis tui は「同族の家人たち」とも読める〕を蔑んではならない。その時、汝の光は時を得て輝き出で、汝の衣は速やかに現れ、正義が汝に先立って進み、神の輝きが汝を取り囲むであろう。その時、汝は叫び、神は汝に耳を傾けられるであろう。汝がなお語っている間に、神は『見よ、私はここにいる』と言われるであろう」(イザヤ58:7-9)。

Caput V

第V章PL 4, 605B
1

Remedia propitiando Deo ipsius Dei verbis data sunt, quid deberent facere peccantes magisteria divina docuerunt, operationibus justis Deo satisfieri, misericordiae meritis peccata purgari.

PL 4, 605B

神を宥めるための治療薬は、神ご自身の言葉によって与えられた。罪人たちが何をなすべきかを、神の教えは示した。すなわち、正しい業によって神への償いがなされること、慈しみの功績によって罪が清められることである。

2

Et apud Salomonem legimus: Conclude eleemosynam in corde pauperis, et haec pro te exorabit ab omni malo. Et iterum: Qui obturat aures ne audiat imbecillum, et ipse invocabit Deum, et non erit qui exaudiat eum (Prov. XXI, 13).

PL 4, 605B

そしてソロモンのもとにこう読む。「施しを貧しき者の懐に納めよ。それは汝のために、あらゆる悪から執り成しをするであろう」。また重ねて、「弱き者の声を聞くまいと耳を塞ぐ者は、自ら神を呼び求めても、彼に耳を傾ける者はないであろう」(箴言21:13)。

3

Neque enim promereri misericordiam Domini poterit qui misericors ipse non fuerit, aut impetrabit de divina pietate aliquid in precibus qui ad precem pauperis non fuerit humanus.

PL 4, 606A

なぜなら、自ら慈しみ深くない者は、主の慈しみに値することができず、貧しき者の嘆願に対して情け深くない者は、祈りにおいて神の敬虔から何ものをも得ることができないからである。

4

Quod item in Psalmis Spiritus sanctus declarat et probat dicens: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem, in die mala liberabit eum Dominus (Psal. XL, 2) .

PL 4, 606A

このことを聖なる霊は詩篇の中でも重ねて明らかにし、証してこう言う。「乏しき者、貧しき者を思いやる者は幸いである。災いの日に主は彼を救われるであろう」(詩篇40:2)。

5

Quorum praeceptorum memor Daniel, cum rex Nabuchodonosor adverso somnio territus aestuaret, pro avertendis malis ad divinam opem impetrandam remedium dedit dicens: Propterea, rex, consilium meum placeat tibi, et peccata tua eleemosynis redime et injustitias tuas miserationibus pauperum, et erit Deus parcens peccatis tuis (Dan. IV, 24) .

PL 4, 606A

これらの教えを心に留めていたダニエルは、ネブカドネザル王が不吉な夢に脅えて苦悩していた時、災いを避け神の助けを得るための処方を与えてこう言った。「それゆえ、王よ、私の勧告が汝の心に適うように。汝の罪を施しによって購い、汝の不正を貧しき者への憐れみによって購え。そうすれば神は汝の罪を赦す方となるであろう」(ダニエル4:24)。

6

Cui rex non obtemperans, adversa quae viderat et infesta perpessus est: quae evadere et vitare potuisset, si peccata sua eleemosynis redemisset.

PL 4, 606A

王はこれに従わず、自ら見た不吉なことを、災いとして被った。もし自分の罪を施しによって購っていたなら、それを免れ、避けることができたであろうに。

7

Raphael quoque angelus paria testatur, et ut eleemosyna libenter ac largiter fiat hortatur dicens: Bona est oratio cum jejunio et eleemosyna: quia eleemosyna a morte liberat, et ipsa purgat peccata (Tob. XII, 8) .

PL 4, 606B

天使ラファエルもまた同様のことを証しし、施しが喜んで、また惜しみなくなされるようにと勧めてこう言う。「祈りは断食と施しを伴うことで善きものとなる。なぜなら施しは死から解放し、それ自身が罪を清めるからである」(トビト記12:8)。

8

Ostendit orationes nostras ac jejunia minus posse nisi eleemosynis adjuventur, deprecationes solas parum ad impetrandum valere, nisi factorum et operum accessione satientur.

PL 4, 606B

彼は、我々の祈りと断食が施しによって助けられなければ力弱きものであること、また嘆願のみでは、行いと善き業の加勢によって満たされない限り、聞き入れられるにはほとんど力を持たないことを示している。

9

Revelat Angelus et manifestat et firmat eleemosynis petitiones nostras efficaces fieri, eleemosynis vitam de periculis redimi, eleemosynis animas a morte liberari.

PL 4, 606B

天使は、施しによって我々の願いが効き目あるものとなること、施しによって命が危難から購われること、施しによって魂が死から解放されることを、啓示し、明らかにし、確証する。

Caput VI

第VI章PL 4, 606B
1

Nec sic, fratres charissimi, ista proferimus ut non quod Raphael angelus dixit veritatis testimonio comprobemus: in Actibus Apostolorum facti fides posita est, et quod eleemosynis, non tantum a secunda, sed a prima morte animae liberentur gestae et impletae rei probatione compertum est.

PL 4, 606B

最愛の兄弟たちよ、我々がこう述べるのは、天使ラファエルの語ったことを真理の証しによって裏付けないままにするためではない。使徒言行録には、この出来事の信頼性が据えられており、施しによって、第二の死からのみならず第一の死からも魂が解放されることが、実際に行われ成し遂げられた出来事の証明によって明らかにされているのである。

2

Tabitha, operationibus justis et eleemosynis praestandis plurimum dedita, cum infirmata esset et mortua, ad cadaver exanime Petrus accitus est: qui cum impigre pro apostolica humanitate venisset, circumsteterunt eum viduae flentes et rogantes, pallia et tunicas et omnia illa quae prius sumpserant indumenta monstrantes, nec pro defuncta suis vocibus, sed ipsius operibus deprecantes.

PL 4, 607A

タビタは、正しい業と施しを施すことに大いに献身していたが、病に倒れて死んだ時、その息絶えた亡骸のもとへペトロが呼び寄せられた。ペトロは使徒としての人間味をもって速やかに来ると、やもめたちが彼を取り囲み、泣きながら請い願い、以前に受け取っていた外套や下着やあらゆる衣服を示しながら、死せる女のために自らの声によってではなく、彼女自身の善き業によって嘆願した。

3

Sensit Petrus impetrari posse quod sic petebatur, nec defuturum Christi auxilium viduis deprecantibus, quando esset in viduis ipse vestitus.

PL 4, 607A

ペトロは、そのように願われていることが叶えられうると悟った。やもめたちが嘆願する時、キリストの助けが欠けることはないであろう。なぜならキリストご自身がやもめたちのうちに衣を着せられていたからである。

4

Cum itaque genibus nixus orasset, viduarum ac pauperum idoneus advocatus legatas sibi preces ad Dominum pertulisset, conversus ad corpus, quod in tabula jam lotum jacebat, Tabitha, inquit, exsurge in nomine Jesu Christi (Act. IX, 40) .

PL 4, 607A

そこで彼は膝をついて祈り、やもめと貧しき者たちのふさわしき代弁者として、自らに託された祈りを主のもとへ運んだのち、すでに板の上で洗い清められて横たわっていた亡骸に向き直り、「タビタよ、イエス・キリストの名において起きよ」と言った(使徒言行録9:40)。

5

Nec defuit Petro quominus statim ferret auxilium qui in Evangelio dari dixerat quicquid fuisset ejus nomine postulatum. Mors itaque suspenditur et spiritus redditur, et, mirantibus ac stupentibus cunctis, ad hanc mundi denuo lucem redivivum corpus animatur.

PL 4, 607A

福音書において、その名によって求められたものは何であれ与えられると言われた方は、ペトロに対してただちに助けをもたらすことを欠かさなかった。かくして死は退けられ、霊は戻された。すべての者が驚き呆然とする中、蘇った肉体はこの世の光へと再び生気を得た。

6

Tantum potuerunt misericordiae merita, tantum opera justa valuerunt! Quae laborantibus viduis largita fuerat subsidia vivendi, meruit ad vitam viduarum petitione revocari.

PL 4, 607B

慈しみの功績はそれほどまでに力を持ち、正しい善き業はそれほどまでに効力を持った。労苦するやもめたちに生きるための扶助を惜しみなく与えていた彼女は、やもめたちの願いによって命へと呼び戻されるにふさわしいものとなったのである。

Caput VII

第VII章PL 4, 607B
1

Itaque in Evangelio Dominus, doctor vitae nostrae et magister salutis aeternae, vivificans credentium populum et vivificatis consulens in aeternum, inter sua mandata divina et praecepta coelestia nihil crebrius mandat et praecipit quam ut insistamus eleemosynis dandis, nec terrenis possessionibus incubemus, sed coelestes thesauros potius recondamus.

PL 4, 607B

そこで福音書において、我々の命の教師であり永遠の救いの師である主は、信じる民を生かし、生かされた者たちに永遠に至るまで心を配りつつ、その神聖なる命令と天の教えのうちで、施しを与えることに励み、地上の財産にしがみつくことなく、むしろ天の宝を蓄えるべきことほど、繰り返し命じ、指図されることはない。

2

Vendite, inquit, res vestras, et date eleemosynam (Luc. XII, 33) . Et iterum: Nolite vobis condere thesauros super terram, ubi tinea et comestura exterminat, et ubi fures effodiunt et furantur.

PL 4, 607C

「汝らの持ち物を売り、施しをせよ」(ルカ12:33)。また重ねて、「地上に汝らのための宝を蓄えてはならない。そこでは蛾と虫食いが損ない、盗人が穴を掘って盗むところである。」

3

Thesaurizate autem vobis thesauros in coelo, ubi neque tinea neque comestura exterminat, et ubi fures non effodiunt nec furantur. Ubi enim fuerit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum (Matth. VI, 19-21) .

PL 4, 607C

「しかし天に汝らのために宝を蓄えよ。そこでは蛾も虫食いも損なうことなく、盗人が穴を掘って盗むこともない。汝の宝のあるところ、そこにまた汝の心もあるであろう」(マタイ6:19-21)。

4

Et cum observata lege perfectum et consummatum vellet ostendere, Si vis, inquit, perfectus esse, vade et vende omnia tua, et da egenis, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me (Matth. XIX, 21) .

PL 4, 607C

そして律法を守った上でなお完全な、成し遂げられた者を示そうとされた時、こう言われた。「もし完全でありたいと望むならば、行って汝の持ち物をすべて売り、貧しき者に与えよ。そうすれば天に宝を得るであろう。そして来て、私に従え」(マタイ19:21)。

5

Item alio loco negotiatorem coelestis gratiae et comparatorem salutis aeternae, distractis omnibus rebus suis, pretiosam margaritam, hoc est vitam aeternam Christi cruore pretiosam, de quantitate patrimonii sui dicit debere mercari: Simile est, inquit, regnum coelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas.

PL 4, 607C

また別の箇所では、天の恩寵の商人、永遠の救いを求める買い手が、自らの持ち物すべてを売り払い、貴重な真珠、すなわちキリストの血によって貴きものとなった永遠の生命を、自らの家産の量に見合う代価をもって購うべきであると言う。「天の国は良き真珠を捜し求める商人に似ている。

6

Ubi autem invenit pretiosam margaritam, abiit et vendidit omnia quae habuit, et emit illam (Matth. XIII, 45) .

PL 4, 608A

その商人は高価な真珠を見つけると、去って自分の持ち物すべてを売り払い、それを買い取ったのである」(マタイ13:45)。

Caput VIII

第VIII章PL 4, 608A
1

Eos denique et Abrahae filios dicit quos in juvandis alendisque pauperibus operarios cernit.

PL 4, 608A

貧しき者を助け養うことに働く者たちを、主はアブラハムの子らとも呼ばれる。

2

Nam, cum Zachaeus dixisset: Ecce dimidium ex substantia mea do egenis, et si cui quid fraudavi, quadruplum reddo, respondit Jesus et dixit quia salus hodie huic domui facta est, quoniam et hic filius est Abrahae (Luc. XIX, 8, 9) .

PL 4, 608A

すなわち、ザアカイが「見よ、私の財産の半分を貧しき者に与えます。そしてもし誰かから何かをだまし取っていたなら、四倍にして返します」と言うと、イエスは答えてこう言われた。「今日、救いがこの家に来た。この人もまたアブラハムの子だからである」(ルカ19:8, 9)。

3

Nam, si Abraham credidit Deo et deputatum est ei ad justitiam, utique qui secundum praeceptum Dei eleemosynas facit, Deo credit, et qui habet fidei veritatem, servat Dei timorem; qui autem Dei timorem servat, in miserationibus pauperum Deum cogitat.

PL 4, 608A

なぜなら、もしアブラハムが神を信じ、それが彼に義と認められた〔ad justitiam。この聖句に限り「義と認められた」と訳す〕のであれば、神の命令に従って施しをなす者は、神を信じているのであり、信仰の真実性を持つ者は神への畏れを守っている。そして神への畏れを守る者は、貧しき者への憐れみのうちに神を思っているのである。

4

Operatur enim ideo quia credit, quia scit vera esse quae praedicta sunt verbis Dei, nec Scripturam sanctam posse mentiri; arbores infructuosas, id est, steriles homines, excidi et in ignem mitti, misericordes autem ad regnum vocari.

PL 4, 608B

彼が善き業をなすのは、信じているからであり、神の言葉によって予告されたことが真実であり、聖書が偽ることなどあり得ないと知っているからである。実を結ばない木、すなわち実りなき人間は、切り倒されて火に投げ込まれるが、慈しみ深き者たちは御国へと召される。

5

Qui et alio in loco operarios et fructuosos fideles appellat, infructuosis vero et sterilibus fidem derogat dicens: Si in injusto mammona fideles non fuistis, quod est verum quis credet vobis? Et si in alieno fideles non fuistis, quod est vestrum quis dabit vobis (Luc. XVI, 11) ?

PL 4, 608B

主はまた別の箇所で、働き実を結ぶ者たちを『誠実な者』と呼び、実りなく不毛な者たちからは誠実さを取り去ってこう言われる。「不正な富において誠実でなかったならば、誰が真のものを汝らに委ねようか。また他人のものにおいて誠実でなかったならば、誰が汝らのものを汝らに与えようか」(ルカ16:11)。

Caput IX

第IX章PL 4, 608B
1

Si vereris et metuis ne, si operari plurimum coeperis, patrimonio tuo larga operatione finito ad penuriam forte redigaris, esto in hac parte intrepidus, esto securus; finiri non potest unde in usus Christi impenditur, unde opus coeleste celebratur.

PL 4, 608B

もし多くの善き業をなし始めれば、気前のよい善き業によって家産が尽き、思いがけず困窮に陥るのではないかと恐れ危ぶむならば、この点においてお前は臆することなく、安んじているがよい。キリストのために費やされ、天の善き業が行われるところの元手は、尽きることがありえない。

2

Nec hoc tibi de meo spondeo, sed de sanctarum Scripturarum fide et divinae pollicitationis auctoritate promitto.

PL 4, 608C

私はこれを、私自身の言葉でお前に誓うのではなく、聖書の信頼性と神の約束の権威とによって約束するのである。

3

Loquitur per Salomonem Spiritus sanctus et dicit: Qui dat pauperibus, numquam egebit; qui autem avertit oculum suum, in magna penuria erit (Prov. XXVIII, 27) ; ostendens misericordes atque operantes egere non posse, magis parcos et steriles ad inopiam postmodum devenire.

PL 4, 608C

聖なる霊はソロモンを通して語り、こう言う。「貧しき者に与える者は決して乏しくならない。しかし自分の目をそむける者は大いなる欠乏に陥るであろう」(箴言28:27)。これは、慈しみ深い者たち、善き業をなす者たちは乏しくなり得ず、むしろ物惜しみして実りなき者たちがのちに困窮に陥ることを示している。

4

Item beatus apostolus Paulus, Dominicae inspirationis gratia plenus: Qui administrat, inquit, semen seminanti, et panem ad edendum praestabit, et multiplicabit seminationem vestram, et augebit incrementa frugum justitiae vestrae, ut in omnibus locupletemini.

PL 4, 608C

また、主の霊感の恩寵に満ちた祝された使徒パウロもこう言う。「種を蒔く者に種を備えてくださる方は、食べるためのパンをも与え、汝らの蒔いた種を増し加え、汝らの正義の実りの成長を大きくし、汝らがあらゆることにおいて富む者となるようにしてくださるであろう。」

5

Et iterum: Administratio hujus officii non tantum supplebit ea quae sanctis desunt, sed et abundabit per multam gratiarum actionem in Deum (II Cor. IX, 10-12) ; quoniam, dum gratiarum actio ad Deum pro eleemosynis atque operationibus nostris pauperum oratione dirigitur, census operantis Dei retributione cumulatur.

PL 4, 608C

また重ねて、「この務めの実行は、聖徒たちに欠けているものを満たすだけでなく、神への多くの感謝を通して満ち溢れるであろう」(二コリント9:10-12)。すなわち、我々の施しと善き業に対する感謝が、貧しき者たちの祈りを通して神へと向けられる間に、善き業をなす者の財産は神の報いによって積み増されるのである。

6

Et Dominus in Evangelio, jam tunc ejusmodi hominum corda considerans, et perfidis atque incredulis praescia voce denuntians, contestatur et dicit: Nolite cogitare dicentes: Quid edemus, aut quid bibemus, aut quid vestiemur? haec enim nationes quaerunt.

PL 4, 609A

そして主は福音書において、すでにその時、このような人々の心をご覧になり、不実な者たちと信じない者たちに予見の声をもって告げ知らせながら、証ししてこう言われる。「思い煩って、『我々は何を食べようか、何を飲もうか、何を着ようか』と言ってはならない。これらは諸国民が求めるものである。

7

Scit autem Pater vester quia omnium horum indigetis. Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et omnia ista apponentur vobis (Matth. VI, 31-33) . Eis omnia apponi dicit et tradi qui regnum et justitiam Dei quaerunt.

PL 4, 609A

「しかし汝らの父は、汝らがこれらすべてを必要としていることを知っておられる。まず神の国とその正義とを求めよ。そうすればこれらすべてのものは汝らに加えて与えられるであろう」(マタイ6:31-33)。神の国と正義とを求める者たちにこそ、すべてが加えられ、与えられると主は言われるのである。

8

Eos enim Dominus, cum judicii dies venerit, ad percipiendum regnum dicit admitti qui fuerint in Ecclesia ejus operati.

PL 4, 609A

すなわち主は、審判の日が来たならば、教会の中で善き業をなしてきた者たちが、御国を受け継ぐために迎え入れられると言われるのである。

Caput X

第X章PL 4, 609B
1

Metuis ne patrimonium tuum forte deficiat si operari ex eo largiter coeperis, et nescis, miser, quia, dum times ne res familiaris deficiat, vita ipsa et salus deficit; et, dum ne quid de rebus tuis minuatur attendis, non respicis quod ipse minuaris, amator magis mammonae quam animae tuae; ut, dum times ne pro te patrimonium tuum perdas, ipse pro patrimonio tuo pereas.

PL 4, 609B

お前は、家産から気前よく善き業を行い始めればひょっとして家産が尽きるのではないかと恐れている。だが憐れな者よ、お前は知らない、家財が尽きることを恐れているあいだに、命そのものと救いとが尽きてしまうことを。また、お前の財産から何か減ることのないようにとばかり気を配り、お前自身が減っていることには目を向けない。お前は自分の魂よりも富(マンモン)を愛する者なのだ。こうしてお前は、家産を自分のために失うまいと恐れるあまり、家産のために自分自身が滅びることになるのだ。

2

Et ideo bene Apostolus clamat et dicit: Nihil intulimus in hunc mundum, verum nec auferre quid possumus. Habentes itaque exhibitionem et tegumentum, his contenti simus.

PL 4, 609B

そこで使徒は正しくもこう叫んで言う。「我々はこの世に何も持ち込まなかったし、何一つ持ち出すこともできない。だから衣食があれば、それで満足していよう。

3

Qui autem volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in muscipulam et desideria multa et nocentia, quae mergunt hominem in perditionem et in interitum.

PL 4, 609B

しかし富もうと欲する者たちは、誘惑と罠、そして人を滅亡と破滅に沈める多くの有害な欲望に陥る。

4

Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes naufragaverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis (I Tim. VI, 7-10) .

PL 4, 609C

実に、あらゆる悪の根は欲望である。ある者たちはこれを求めて信仰から難破し、多くの苦しみに自ら身を投じた。」(一テモテ6:7-10)

Caput XI

第XI章PL 4, 609C
1

Metuis ne patrimonium tuum forte deficiat, si operari ex eo largiter coeperis. Quando enim factum est ut justo possent deesse subsidia vitae, cum scriptum sit: Non occidet fame Dominus animam justam (Prov. X, 3) .

PL 4, 609C

お前は、家産から気前よく善き業を行い始めれば、ひょっとして家産が尽きるのではないかと恐れている。しかし、義人に命を支えるものが欠けるということが、いつあっただろうか。「主は義人の魂を飢えで死なせることはない」(箴言10:3)と書かれているのに。

2

Helias in solitudine corvis ministrantibus pascitur, et Danieli in lacu ad leonum praedam jussu regis incluso prandium divinitus apparatur; et tu metuis ne operanti tibi et Dominum promerenti desit alimentum, quando ipse in Evangelio, ad exprobrationem eorum quibus mens dubia est et fides parva, contestetur et dicat: Aspicite volatilia coeli, quoniam non seminant, neque metunt, neque colligunt in horrea, et Pater vester coelestis alit illa.

PL 4, 609C

エリヤは荒野で烏に仕えられて養われ、ダニエルは王の命令により獅子の餌食として穴に閉じ込められたときも、神によって食事が与えられた。それなのにお前は、善き業を行い主の御心にかなおうとしているお前に食べ物が欠けるのではないかと恐れるのか。主ご自身が福音書の中で、心が疑い信仰の薄い者たちを咎めるために、こう証しして言われるではないか。「空の鳥を見よ。種も蒔かず、刈り入れもせず、倉に納めることもしない。それでも汝らの天の父はこれを養ってくださる。」

3

Nonne vos pluris illis estis (Matth. VI, 26) ? Volucres Deus pascit, et passeribus alimenta diurna praestantur; et quibus nullus divinae rei sensus est, eis nec potus nec cibus deest: tu Christiano, tu Dei servo, tu operibus bonis dedito, tu domino suo charo, aliquid existimas defuturum?

PL 4, 610A

「汝らはこれらの鳥よりも価値があるのではないか。」(マタイ6:26)神は鳥を養い、雀にも日々の食べ物が与えられる。神的なことを何一つ悟らない者たちにさえ、飲み物も食べ物も欠けることがない。それなのにお前は、キリスト教徒であり、神の僕であり、善き業に献身し、その主人に愛されている者でありながら、何かが欠けると思うのか。

Caput XII

第XII章PL 4, 610A
1

Nisi si putas quia qui Christum pascit, a Christo ipse non pascitur, aut eis terrena deerunt quibus coelestia et divina tribuuntur. Unde haec incredula cogitatio? unde impia et sacrilega ista meditatio? Quid facit in domo fidei perfidum pectus?

PL 4, 610A

まさかお前は、キリストを養う者がキリストご自身から養われないとか、天的で神的なものを与えられている者たちに地上のものが欠けるとでも思っているのではないか。この不信仰な考えはどこから来るのか。この不敬虔で瀆聖的な思案はどこから来るのか。信仰の家に不実な心があって、いったい何をなすというのか。

2

Quid, qui Christo omnino non credit, appellatur et dicitur Christianus? Pharisaei tibi magis congruit nomen.

PL 4, 610A

キリストをまったく信じない者が、キリスト教徒と呼ばれ、キリスト教徒と言われるとは、いったい何なのか。お前にはむしろファリサイ人という名の方がふさわしい。

3

Nam, cum Dominus in Evangelio de eleemosynis disputaret, et ut nobis amicos de terrestribus lucris provida operatione faceremus, qui nos postmodum in tabernacula aeterna susciperent, fideliter ac salubriter praemoneret, addidit post haec Scriptura dicens: Audiebant autem haec omnia Pharisaei, qui erant cupidissimi, et irridebant eum (Luc. XVI, 14) .

PL 4, 610B

実に、主が福音書の中で施しについて論じ、地上の利得によって我々が思慮深い行いにより友を作り、その友がのちに我々を永遠の幕屋に迎え入れてくれるようにと、忠実かつ有益に前もって戒められたとき、聖書はそのあとにこう書き加えている。「ところで、たいへん貪欲なファリサイ人たちがこれらのことをすべて聞いて、彼を嘲笑っていた。」(ルカ16:14)

4

Quales nunc quosdam in Ecclesia videmus, quorum praeclusae aures et corda caecata nullum de spiritalibus ac salutaribus monitis lumen admittunt? de quibus mirari non oportet quod contemnant in tractatibus servum, quando a talibus ipsum Dominum videamus esse contemptum.

PL 4, 610B

今も教会の中に、耳を閉ざされ心を盲目にされ、霊的で救いをもたらす訓戒からの光を少しも受け入れない者たちがいるのを、我々は見ているではないか。そのような者たちが論述の中で僕を軽んじるのを見ても驚くには当たらない。そのような者たちによって主ご自身さえもが軽んじられるのを我々は見ているのだから。

Caput XIII

第XIII章PL 4, 610B
1

Quid tibi in istis ineptis et stultis cogitationibus plaudis, quasi metu et sollicitudine futurorum ab operibus retarderis? Quid umbras et praestigias quasdam vanae excusationis obtendis?

PL 4, 610B

お前は、あたかも将来への恐れと不安ゆえに善き業から引き止められているかのように、そのような愚かで浅はかな考えに、いったい何を自賛しているのか。むなしい言い訳の影や幻惑をいったい何のために差し出すのか。

2

Confitere immo quae vera sunt; et quia scientes non potes fallere, secreta et abdita mentis exprome. Obsederunt animum tuum sterilitatis tenebrae, et, recedente inde lumine veritatis, carnale pectus alta et profunda avaritiae caligo caecavit.

PL 4, 610C

むしろ真実を告白せよ。お前は知っていながら欺くことはできないのだから、心の秘められた隠れた思いを打ち明けよ。不毛の闇がお前の心を占め、そこから真理の光が退くと、深く暗い貪欲の霧が肉なる胸を盲目にしてしまった。

3

Pecuniae tuae captivus et servus es, catenis cupiditatis et vinculis alligatus es, et quem jam solverat Christus, denuo vinctus es. Servas pecuniam, quae te servata non servat.

PL 4, 610C

お前は自分の金銭の虜であり僕である。欲望の鎖と縄目に縛られている。すでにキリストによって解かれていたのに、お前は再び縛られたのだ。お前は金銭を守っているが、その金銭は守られていながらお前を守りはしない。

4

Patrimonium cumulas, quod te pondere suo onerat; nec meministi quid Deus responderit diviti exuberantium fructuum copiam stulta exultatione jactanti: Stulte inquit, hac nocte expostulatur anima tua a te. Quae ergo parasti cujus erunt (Luc. XII, 20) ?

PL 4, 610C

お前は家産を積み重ねるが、それはその重みでお前を圧迫する。お前は、あふれるほどの実りの豊かさを愚かにも誇り高ぶっていた富める者に神が何と答えられたか、思い出さないのか。神は言われた。「愚か者よ、今夜、お前の魂はお前から取り立てられる。それでは、お前が用意したものは、いったい誰のものになるのか。」(ルカ12:20)

5

Quid divitiis tuis solus incubas? quid in poenam tuam patrimonii tui pondus exaggeras, ut quo locupletior saeculo fueris, pauperior Deo fias?

PL 4, 611A

お前はなぜ自分の富の上に独り座り込んでいるのか。なぜ自らへの罰となるように家産の重みを増し加え、この世で富める者になればなるほど、神の前では貧しい者となろうとするのか。

6

Redditus tuos divide cum Domino Deo tuo, fructus tuos partire cum Christo, fac tibi possessionum terrestrium Christum participem, ut et ille te sibi faciat regnorum coelestium cohaeredem.

PL 4, 611A

お前の収益を主なる神とともに分かち合い、お前の実りをキリストとともに分け与えよ。お前の地上の所有物にキリストを参与させよ。そうすれば、この方もお前をご自分の天の国の共同相続人としてくださるであろう。

Caput XIV

第XIV章PL 4, 611A
1

Erras et falleris, quisquis te in saeculo divitem credis. Audi in Apocalypsi Domini tui vocem ejusmodi homines justis objurgationibus increpantem: Dicis, inquit, Dives sum, et ditatus sum, et nullius rei egeo; et nescis quoniam tu es miser et miserabilis, et pauper, et caecus, et nudus.

PL 4, 611A

お前がこの世で自分を富める者だと信じているなら、それは誤りであり欺かれているのだ。お前の主の黙示録において、そのような人々を正当な叱責をもって咎める声を聞くがよい。それはこう言う。「お前は『私は富んでいる、豊かになった、何一つ乏しいものはない』と言っているが、お前は自分が惨めで哀れで、貧しく、盲目で、裸であることを知らない。

2

Suadeo tibi emere a me aurum ignitum de igni, ut sis dives; et vestem albam, ut vestiaris, et non appareat in te faeditas nuditatis tuae, et collyrio inunge oculos tuos ut videas (Apoc. III, 17, 18) .

PL 4, 611A

私はお前に勧める。火で精錬された金を私から買って富める者となれ。また白い衣を買って身にまとい、お前の裸の恥が現れないようにせよ。そして目に目薬を塗って見えるようにせよ。」(黙示録3:17, 18)

3

Qui ergo locuples et dives es, eme tibi a Christo aurum ignitum, ut, sordibus tuis tamquam igne decoctis, esse aurum mundum possis, si eleemosynis et justa operatione purgeris.

PL 4, 612A

それゆえ、富んで豊かな者よ、お前はキリストから火で精錬された金を買うがよい。そうすれば、お前の汚れが火で焼き尽くされるかのようにされ、施しと正しい行いによって清められるなら、清い金となることができる。

4

Eme tibi albam vestem, ut qui secundum Adam nudus fueras et horrebas ante deformis, indumento Christi candido vestiaris.

PL 4, 612A

白い衣を買うがよい。アダムに倣って裸であり、以前は醜く恐ろしい姿であったお前が、キリストの輝く衣をまとうために。

5

Et quae matrona in Ecclesia Christi locuples et dives es, inunge oculos tuos, non stibio diaboli, sed collyrio Christi; ut pervenire ad videndum Deum possis, dum Deum et operibus et moribus promereris.

PL 4, 612A

そしてキリストの教会にあって富み豊かな既婚婦人よ、お前は悪魔の化粧料ではなく、キリストの目薬で目を塗るがよい。そうすれば、善き業と品行とによって神の御心にかない、神を見るに至ることができるであろう。

Caput XV

第XV章PL 4, 612A
1

Caeterum, quae talis es, nec operari in Ecclesia potes. Egentem enim et pauperem non vident oculi tui superfusi nigroris tenebris et nocte contecti.

PL 4, 612A

そもそも、そのような者であるお前は、教会において善き業を行うことができない。お前の目は黒い闇で覆われ、夜に包まれていて、困窮した者や貧しい者を見ることがないからだ。

2

Locuples et dives es, et Dominicum celebrare te credis, quae corban omnino non respicis, quae in Dominicum sine sacrificio venis, quae partem de sacrificio quod pauper obtulit sumis.

PL 4, 612B

お前は富み豊かでありながら、自分は主の日を祝っていると思い込んでいる。だがコルバン(献納物の箱)にはまったく目を向けず、犠牲も携えずに主の日の集いに来ながら、貧しい者が捧げた犠牲の一部を受け取っている。

3

Intuere in Evangelio viduam praeceptorum coelestium memorem, inter ipsas pressuras et angustias egestatis operantem, in gazophylacium duo quae sola sibi fuerant minuta mittentem: quam cum animadverteret Dominus et videret, non de patrimonio sed de animo opus ejus examinans, et considerans non quantum sed ex quanto dedisset, respondit et dixit: Amen dico vobis quoniam vidua ista plus omnibus misit in dona Dei.

PL 4, 613A

福音書の中で、天の教えを心に留めていたやもめを見よ。困窮の圧迫と苦しみのただ中にあってもなお善き業を行い、自分に残された二つの小さな硬貨を献金箱に投げ入れた女である。主はこれに目を留めてご覧になり、彼女の行いを家産によってではなく心によって吟味し、どれほどの量を与えたかではなく、どれほどの中から与えたかを考慮して、こう答えて言われた。「まことに汝らに言う。このやもめは、誰よりも多くのものを神への献げ物に投げ入れた。

4

Omnes enim isti ex eo quod abundavit illis miserunt in dona Dei, haec autem de inopia sua omnem quemcumque habuit victum misit (Luc. XXI, 3) . Multum beata mulier et gloriosa, quae etiam antediem judicii judicis meruit voce laudari.

PL 4, 613A

他の皆は、自分たちに有り余るものの中から神への献げ物に入れたが、この女は乏しさの中から、持っていた生活の糧のすべてを入れたのだから。」(ルカ21:3)この上なく幸いで栄えある女性である。彼女は裁きの日の前にすでに、裁き主の声によって称賛されるにふさわしい者となったのだから。

5

Pudeat divites sterilitatis atque infidelitatis suae. Vidua, et vidua inops rebus, dives in opere invenitur.

PL 4, 613A

富める者たちは、自分たちの不毛さと不信仰とを恥じるがよい。やもめは、しかも物においては乏しいやもめでありながら、善き業においては富める者であることが分かる。

6

Cumque universa quae dantur pupillis et viduis conferantur, dat illa quam oportebat accipere; ut sciamus quae poena sterilem divitem maneat, quando hoc ipso documento operari etiam pauperes debeant.

PL 4, 613B

そして、孤児ややもめに与えられるべきものはすべて彼女たちに寄せられるはずであるのに、このやもめは受け取るべき立場にありながら与えたのだ。これによって我々は、不毛な富者にどれほどの罰が待ち受けているかを知る。この実例によって、貧しい者たちでさえ善き業を行うべきであるのだから。

7

Atque, ut intelligamus haec opera Deo dari et eum quisquis haec faciat Dominum promereri, Christus illud Dei dona appellat, et in dona Dei viduam duos quadrantes misisse significat, ut magis ac magis possit esse manifestum quia qui miseretur pauperis Deum foenerat.

PL 4, 613B

そして、これらの善き業が神に献げられるものであり、これを行う者は誰でも主の御心にかなうということを我々が理解できるように、キリストはこれを神への献げ物と呼び、やもめが二枚の小さな硬貨を神への献げ物に投げ入れたと示された。これは、貧しい者を憐れむ者は神に貸しているのだということが、いよいよ明らかになるためである。

Caput XVI

第XVI章PL 4, 613B
1

Sed nec illa res, fratres charissimi, a bonis operibus et justis refraenet et revocet Christianum, quod excusari se posse aliquis existimet beneficio filiorum, quando in impensis spiritalibus Christum cogitare, qui accipere se professus est, debeamus, nec conservos liberis nostris sed Dominum praeferamus, ipso instruente et monente: Qui diligit, inquit, patrem aut matrem super me, non est me dignus; et qui diligit filium aut filiam super me, non est me dignus (Matth. X, 37) .

PL 4, 613B

しかし最愛の兄弟たちよ、子供たちがいるという理由づけによって自分は言い訳できると誰かが思うとしても、そのことがキリスト教徒を善き正しい業から引き止め、思いとどまらせることがあってはならない。なぜなら、霊的な支出においては、受け取ると自ら宣言されたキリストのことを思うべきであり、僕仲間を我々の子供たちより優先するのではなく、主を優先すべきだからである。主ご自身がこう教え戒めておられる。「父または母を私より愛する者は、私にふさわしくない。また息子または娘を私より愛する者は、私にふさわしくない。」(マタイ10:37)

2

Item in Deuteronomio, ad corroborationem fidei et dilectionem Dei, paria conscripta sunt: Qui dicunt, inquit, patri aut matri, Non novi te, et filios suos non agnoverunt, hi custodierunt praecepta tua, et testamentum tuum servaverunt (Deut. XXXIII, 9) .

PL 4, 614A

同様に申命記にも、信仰を強め神への愛を固めるために、これと同じ趣旨のことが書き記されている。「父または母に『あなたを知らない』と言い、自分の息子たちを認めなかった者たちは、あなたの戒めを守り、あなたの契約を保った。」(申命記33:9)

3

Nam, si Deum toto corde diligimus, nec parentes nec filios Deo praeferre debemus. Quod et Joannes in Epistola sua ponit, charitatem Dei apud eos non esse quos videamus operari in pauperes nolle: Qui habuerit, inquit, substantiam mundi, et viderit fratrem suum desiderantem, et clauserit viscera sua, quomodo charitas Dei manet in illo (Joan. III, 17) ?

PL 4, 614A

実に、我々が神を心を尽くして愛するなら、両親も子供たちも神より優先してはならない。このこともまた、ヨハネが自らの書簡の中で述べている。すなわち、貧しい者たちに向けて善き業を行うことを望まないのを我々が見る者たちには、神の愛はないということである。「世の富を持ちながら、自分の兄弟が乏しいのを見て、はらわたを閉ざす者、そのような者のうちに、どうして神の愛がとどまるだろうか。」(ヨハネ3:17)〔底本の表記どおり。実際には一ヨハネ3:17 である〕

  • ミーニュは「ヨハネ3:17」と刷るが、本文が「その書簡の中で」と言うとおり、引用文は一ヨハネ3章17節であり、章と節の数はそのまま合っている。
4

Si enim Deus eleemosynis pauperum foeneratur, et cum datur minimis Christo datur, non est quod quis terrena coelestibus praeferat nec divinis humana praeponat.

PL 4, 614B

実に、神は貧しい者への施しによって貸しを受けておられるのであり、いと小さき者に与えられるとき、それはキリストに与えられているのであるから、誰も地上のものを天上のものより、あるいは人間的なものを神的なものより優先すべき理由はないのである。

Caput XVII

第XVII章PL 4, 614B
1

Sic vidua illa, in tertio Regnorum libro, cum, in siccitate et fame consumptis omnibus, de modico farre et oleo quod superfuerat fecisset subcinericium panem, quo absumpto moritura cum liberis esset, supervenit Helias, et petiit sibi prius ad edendum dari; tunc quod superfuisset, inde illam cum filiis suis vesci.

PL 4, 614B

同様に、列王記の第三の書に記されているあのやもめは、旱魃と飢饉によってすべてを使い果たしたとき、残っていたわずかな小麦粉と油とで灰の中で焼くパンを作った。それを食べ尽くせば子供たちとともに死ぬはずであったところに、エリヤがやって来て、まず自分に食べさせてくれるようにと求め、それから残ったものを、彼女が子供たちとともに食べるようにと言った。

2

Nec obtemperare illa dubitavit, aut Heliae filios mater in fame et egestate praeposuit. Fit immo in conspectu Dei quod Deo placeat; prompte ac libenter quod petebatur offertur; nec de abundantia portio, sed de modico totum datur, et esurientibus liberis alter prius pascitur, neque in penuria et fame cibus ante quam misericordia cogitatur; ut, dum in opere salutari carnaliter vita contemnitur, spiritaliter anima servetur.

PL 4, 614B

彼女は従うことをためらわず、この母は飢えと欠乏のなかにあってもエリヤより我が子を優先することもなかった。むしろ神の御前で神に喜ばれることが行われたのである。求められたものは速やかに、また進んで差し出された。豊かさの中からの一部ではなく、わずかなものの中からすべてが与えられた。飢えた子供たちよりも、まず他の者(エリヤ)が養われた。欠乏と飢えのなかにあっても、食べ物より先に慈しみが考えられた。こうして、救いをもたらす業において肉においては命が軽んじられながらも、霊においては魂が救われたのである。

3

Helias itaque typum Christi gerens, et quod ille pro misericordia vicem singulis reddat ostendens, respondit et dixit: Haec dicit Dominus: Fidelia farris non deficiet, et capsaces olei non minuetur usque in diem quo dabit Dominus imbrem super terram (I Reg. XVII, 14) .

PL 4, 615A

そこでエリヤは、キリストの型を担う者として、また主が慈しみに対してそれぞれの者に報いを返されることを示す者として、答えてこう言った。「主はこう言われる。主が地に雨を降らせる日まで、粉の壺は尽きることなく、油の瓶は減ることがない。」(列王記一17:14)〔底本の表記どおり。17.1 の「列王記の第三の書」とは数え方が食い違う〕

4

Secundum divinae pollicitationis fidem multiplicata sunt viduae et cumulata quae praestitit, et operibus justis, ac misericordiae meritis augmenta et incrementa sumentibus, farris et olei vasa completa sunt.

PL 4, 615A

神の約束の真実に従って、やもめが差し出したものは幾倍にも増え積み重ねられた。そして正しい業と慈しみの功績が増大し豊かさを加えていくにつれて、粉と油の器は満たされたのである。

5

Nec filiis abstulit mater quod Heliae dedit, sed magis contulit filiis quod benigne et pie fecit.

PL 4, 615B

この母は、エリヤに与えたものを子供たちから奪ったのではなく、むしろ慈しみ深く敬虔に行ったことによって、子供たちにいっそう多くをもたらしたのである。

6

Et illa nondum Christum sciebat, nondum praecepta ejus audierat, non cruce et passione ejus redempta, cibum et potum pro sanguine rependebat; ut ex hoc appareat quantum in Ecclesia peccet qui, se et filios Christo anteponens, divitias suas servat, nec patrimonium copiosum cum indigentium paupertate communicat.

PL 4, 615B

しかも彼女はまだキリストを知らず、まだその戒めを聞いたこともなく、その十字架と受難によって購われてもいなかったのに、その血に対して食べ物と飲み物とをもって報いていたのである。このことから、教会にあって、自分自身と子供たちをキリストより優先し、自分の富を守って、豊かな家産を困窮した者たちの貧しさと分かち合わない者が、いかに大きな罪を犯しているかが明らかになる。

Caput XVIII

第XVIII章PL 4, 615B
1

Sed enim multi sunt in domo liberi, et retardat te numerositas filiorum quominus largiter bonis operibus insistas. Atqui hoc ipso operari amplius debes quo multorum pignorum pater es.

PL 4, 615B

しかし、家に子供が多くいて、その子供の数の多さゆえに、お前が善き業に気前よく励むことを妨げられているというのなら、まさにそのことのゆえに、お前はいっそう多く善き業を行うべきである。多くの子供たちの父なのだから。

2

Plures sunt pro quibus Dominum depreceris; multorum delicta redimenda sunt, multorum purgandae conscientiae, multorum animae liberandae.

PL 4, 615B

お前が主に祈り求めるべき対象は、それだけ多いのである。多くの者たちの罪が購われねばならず、多くの者たちの良心が清められねばならず、多くの者たちの魂が解放されねばならない。

3

Ut in hac vita saeculari alendis sustinendisque pignoribus, quo major est numerus, hoc major et sumptus est, ita et in vita spiritali atque coelesti, quo amplior fuerit pignorum copia, esse et operum debet major impensa.

PL 4, 615C

この世の生活において子供たちを養い支えるのに、その数が多ければ多いほど出費も大きくなるように、霊的で天的な生活においても、子供たちの数が多ければ多いほど、善き業への支出もまた大きくあるべきなのである。

4

Sic et Job sacrificia numerosa pro liberis offerebat; quantusque erat in domo pignorum numerus, tantus dabatur Deo et numerus hostiarum.

PL 4, 616A

同様にヨブも、子供たちのために数多くの犠牲を献げていた。家にいる子供たちの数がどれほどであったかに応じて、神に献げられる犠牲獣の数もそれだけ多かったのである。

5

Et quoniam quotidie deesse non potest quod peccetur in conspectu Dei, sacrificia quotidiana non deerant, quibus possent peccata tergeri.

PL 4, 616A

そして、神の御前で日々罪が犯されないということはあり得ないのであるから、その罪が拭い去られるための日々の犠牲も欠けることはなかった。

6

Probat Scriptura divina dicens: Job homo verus et justus habuit filios septem et filias tres, et emundabat illos offerens pro eis hostias Deo secundum numerum illorum, et pro peccatis eorum vitulum unum (Job I, 2, 5) .

PL 4, 616A

聖なる聖典はこう述べてこれを証している。「ヨブは真実で正しい人であり、七人の息子と三人の娘を持っていた。そして彼らの数に応じて彼らのために神に犠牲獣を献げ、彼らの罪のために一頭の子牛を献げて、彼らを清めていた。」(ヨブ記1:2, 5)

7

Si ergo vere filios tuos diligis, si eis exhibes plenam et paternam dulcedinem charitatis, operari magis debes, ut filios tuos Deo justa operatione commendes.

PL 4, 616A

それゆえ、もしお前が本当に自分の子供たちを愛しているのなら、もし彼らに父としての愛の甘美さを十分に示しているのなら、お前はいっそう善き業を行うべきである。正しい行いによって自分の子供たちを神に委ねるために。

Caput XIX

第XIX章PL 4, 616B
1

Nec eum liberis tuis cogites patrem qui et temporarius et infirmus est, sed illum pares qui aeternus et firmus filiorum spiritalium pater est. Illi assigna facultates tuas quas haeredibus servas.

PL 4, 616B

一時的で弱い者を〔eum の指すものは本節だけでは定かでない。前の文脈から地上の後見人と取った〕、お前の子らの父と考えてはならない。むしろ、永遠で堅固な、霊的な子らの父であるあの方を得るがよい。相続人のために蓄えている財産は、あの方に割り当てよ。

2

Ille sit liberis tuis tutor, ille curator, ille contra omnes injurias saeculares divina majestate protector. Patrimonium Deo creditum nec respublica eripit, nec fiscus invadit, nec calumnia aliqua forensis evertit.

PL 4, 616B

あの方こそが、お前の子らの後見人となり、あの方こそが保佐人となり、あの方こそが、この世のあらゆる不正に対して、神の威厳をもって守り手となりたまえ。神に託された家産は、国家も奪わず、国庫も侵さず、いかなる法廷の中傷もこれを覆すことはない。

3

In tuto haereditas ponitur quae Deo custode servatur. Hoc est charis pignoribus in posterum providere, hoc est futuris haeredibus paterna pietate consulere secundum fidem Scripturae sanctae dicentis: Junior fui, et senui, et non vidi justum derelictum, neque semen ejus egens pane.

PL 4, 616B

神を守り手として保たれる相続財産は、安全な場所に据えられる。これこそ、愛しい子らのために将来を配慮することであり、これこそ、父としての敬虔さをもって未来の相続人らのことを気遣うことである——聖書の言葉に従って言うとおりである。『私は若かった、そして老いた。しかし正しき者が見捨てられるのを見たことがなく、その子孫がパンに乏しくなるのも見たことがない』。

4

Tota die miseretur et foenerat, et semen ejus in benedictione est (Psal. XXXVI, 25) . Et iterum: Qui conversatur sine vituperatione in justitia, beatos post se filios relinquet (Prov. XX, 7) .

PL 4, 616C

『彼は終日、慈しみをかけて貸し与える。その子孫は祝福のうちにある』(詩篇36:25)。そしてまた、『非難されることなく正義のうちに歩む者は、自らの後に幸いな子らを残す』(箴言20:7)。

5

Praevaricator itaque et proditor pater es, nisi filiis tuis fideliter consulas, nisi conservandis eis religiosa et vera pietate prospicias.

PL 4, 617A

だからお前は、子らのために誠実に配慮せず、彼らを守るために敬虔で真実な思いをもって心を配らないなら、背信者であり裏切り者である父なのだ。

6

Qui studes terreno magis quam coelesti patrimonio, filios tuos diabolo magis commendare quam Christo, bis delinquis et geminum ac duplex crimen admittis, et quod non praeparas filiis tuis Dei patris auxilium, et quod doces filios patrimonium plus amare quam Christum.

PL 4, 617A

天の家産よりも地の家産に励み、子らをキリストよりも悪魔に委ねようとするお前は、二重に罪を犯し、二つながらの罪を犯すことになる——子らのために神なる父の助けを備えないという罪と、子らに家産をキリストよりも愛するよう教えるという罪とである。

Caput XX

第XX章PL 4, 617A
1

Esto potius liberis tuis pater talis qualis Tobias exstitit. Da utilia et salutaria praecepta pignoribus qualia ille filio dedit; manda filiis tuis quod et ille filio mandavit dicens: Et nunc, fili, mando tibi, servi Deo in veritate, et fac coram illo quod illi placet; et filiis tuis manda ut faciant justitiam et eleemosynas, et sint memores Dei, et benedicant nomen ejus omni tempore (Tob. XIV, 10, 11) .

PL 4, 617A

むしろ、お前の子らのために、トビアがそうであったような父であれ。彼が自分の子に与えたような有益で救いとなる教えを、愛する子らに与えよ。彼が自分の子に命じたのと同じことを、お前の子らにも命じよ、こう言って——『さて、我が子よ、私はお前に命じる。真理をもって神に仕えよ、そして神の御前で、御心にかなうことを行え。そしてお前の子らにも、正義と施しを行い、神を心に留め、いつも御名を祝福するよう命じよ』(トビト記14:10, 11)。

2

Et iterum: Omnibus diebus vitae tuae, fili dilectissime, Deum in mente habe, et noli praeterire praecepta ejus. Justitiam fac omnibus diebus vitae tuae, et noli ambulare viam iniquitatis; quoniam agente te ex veritate, erit respectus operum tuorum.

PL 4, 617B

そしてまた——『最愛の子よ、お前の命の日々のすべてにおいて、神を心に留め、その掟を踏み越えてはならない。お前の命の日々のすべてにおいて正義を行い、不義の道を歩んではならない。なぜなら、お前が真理に基づいて事を行うなら、お前の善き業に顧みが与えられるからである』。

3

Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere. Ita fiet ut nec a te avertatur facies Dei. Prout habueris, fili, sic fac.

PL 4, 617B

お前の持ち物から施しをせよ、そしていかなる貧しい者からも顔をそむけてはならない。そうすれば、神もお前から御顔をそむけられることはないであろう。我が子よ、お前が持っているとおりに、そのように行え。

4

Si tibi fuerit copiosa substantia, plus ex illa fac eleemosynam: si exiguum habueris, ex hoc ipso exiguo communica.

PL 4, 617B

もしお前に豊かな持ち物があるなら、その中からより多く施しをせよ。もしわずかしか持っていないなら、そのわずかなものからでも分け与えよ。

5

Et ne timueris cum facis eleemosynam; praemium enim bonum reponis tibi in diem necessitatis, quia eleemosyna a morte liberat, et non patitur ire in gehennam. Munus bonum est eleemosyna omnibus qui faciunt eam coram summo Deo (Tob. IV, 2-16) .

PL 4, 617B

施しをするときには恐れてはならない。なぜなら、お前は必要の日のために良き報いを自分のために蓄えることになるからである。施しは死から救い出し、ゲヘナに行くことを許さない。至高の神の御前でこれを行うすべての者にとって、施しは良き賜物である(トビト記4:2-16)。

Caput XXI

第XXI章PL 4, 617C
1

Quale munus est, fratres charissimi, cujus editio Deo spectante celebratur! Si in gentilium munere grande et gloriosum videtur proconsules vel imperatores habere praesentes, et apparatus ac sumptus apud munerarios major est ut possint placere majoribus, quanto illustrior muneris et major est gloria Deum et Christum spectatores habere!

PL 4, 617C

最愛の兄弟たちよ、これはなんという見世物であろうか——その催しが、神の御覧になる中で執り行われるとは。もし異教徒の見世物において、属州総督や皇帝たちが臨席することが盛大で栄えあることと見なされ、より偉い者たちに気に入られるようにと、興行主たちのもとでの支度と出費とがいっそう大きくなるのだとすれば、神とキリストを観客としていただく、この見世物の輝かしさと栄光は、いかばかり大きいことであろうか。

2

Quanto istic et apparatus uberior et sumptus largior exhibendus est ubi ad spectaculum conveniunt coelorum Virtutes, conveniunt Angeli omnes, ubi munerario non quadriga vel consulatus petitur, sed vita aeterna praestatur, nec captatur inanis et temporarius favor vulgi, sed perpetuum praemium regni coelestis accipitur!

PL 4, 617C

ここではいかに豊かな支度と、いかに気前のよい出費とが差し出されるべきであろうか——天のもろもろの力がこの見世物に集まり、すべての天使たちが集まる場において、興行主に求められるのは四頭立ての戦車や執政官の位ではなく、永遠の生命が与えられ、空しく一時的な群衆の喝采を得るのではなく、天の王国の永遠の報いが受け取られるのだから。

Caput XXII

第XXII章PL 4, 618A
1

Atque, ut pigros et steriles et cupiditate nummaria nihil circa fructum salutis operantes magis pudeat, ut plus conscientiam sordidam dedecoris ac turpitudinis suae rubor caedat, ponat unusquisque ante oculos suos diabolum cum servis suis, id est cum populo perditionis ac mortis, in medium prosilire, plebem Christi, praesente et judicante ipso, comparationis examine provocare dicentem: « Ego pro istis quos mecum vides nec alapas accepi, nec flagella sustinui, nec crucem pertuli, nec sanguinem fudi, nec familiam meam pretio passionis et cruoris redemi; sed nec regnum illis coeleste promitto, nec ad paradisum restituta immortalitate denuo revoco; et munera mihi quam pretiosa, quam grandia, quam nimio et longo labore quaesita, sumptuosissimis apparatibus comparant, rebus suis vel obligatis in muneris comparatione vel venditis; ac nisi editio honesta successerit, conviciis ac sibilis ejiciuntur, et furore populari nonnunquam pene lapidantur.

PL 4, 618A

また、怠惰で不毛な者たち、金銭への欲望のために救いの実りについて何も行わない者たちが、いっそう恥じ入るように、そして恥辱と恥ずべき行いに汚れた良心を、いっそう深く羞恥の色が打つように、各人は自分の目の前に、悪魔がその僕たちとともに、すなわち滅びと死の民とともに、進み出て、キリストの民に対し、キリスト御自身が居合わせ裁く中で、比較による吟味を挑んで、こう言う様を思い描くがよい。「私と共にいるのをお前が見ているこれらの者たちのために、私は頬を打たれることもなく、鞭打ちに耐えることもなく、十字架を担うこともなく、血を流すこともなく、受難と流血の代価によって私の一族を購うこともしなかった。しかも私は彼らに天の王国を約束することもなく、回復された不死性によって彼らを再び楽園へと呼び戻すこともしない。それでも彼らは、いかに高価で、いかに大きく、いかに過度の長い労苦によって得た見世物を、この上なく豪奢な支度でもって私のために整えることか——自分の持ち物を、見世物の調達のために抵当に入れ、あるいは売り払ってまで。そしてもし立派な催しが果たされなければ、彼らは罵声と嘲りの口笛で追い立てられ、時には民衆の激昂によってほとんど石打ちにされんばかりとなる。

2

Tuos tales munerarios, Christe, demonstra, illos divites, illos copiosis opibus affluentes, an in Ecclesia praesidente et spectante te ejusmodi munus edant, oppignoratis vel distractis rebus suis, immo ad coelestes thesauros mutata in melius possessione translatis.

PL 4, 618B

お前のそのような興行主たちを見せてみよ、キリストよ——あの富める者たちを、あの潤沢な富に溢れる者たちを。教会において、お前が司り、見つめる中で、彼らが自分の持ち物を抵当に入れるか売り払って、いや天の宝へと所有をより良く変えて移し替えてまで、そのような見世物を行っているかどうかを。

3

In istis muneribus meis caducis atque terrenis nemo pascitur, nemo vestitur, nemo cibi alicujus aut potus solatio sustinetur. Cuncta inter furorem edentis et spectantis errorem prodiga et stulta voluptatum frustrantium vanitate depereunt.

PL 4, 618C

私のこれらの見世物、儚く地上のものにすぎないものの中では、誰一人養われることなく、誰一人着せられることなく、誰一人いかなる食べ物や飲み物の慰めによっても支えられることはない。すべては、催す者の狂乱と見る者の迷いの間で、浪費的で愚かな、人を欺く快楽の虚しさのうちに滅び去る。

4

Illic in pauperibus tuis tu vestiris et pasceris, tu aeternam vitam operantibus polliceris; et vix tui meis pereuntibus adaequantur. qui a te divinis mercedibus et praemiis coelestibus honorantur.

PL 4, 618C

だが、かしこでは、お前の貧しい者たちにおいて、お前自身が着せられ、養われる。お前は、善き業を行う者たちに永遠の生命を約束する。そして、お前に属する者たちは、私に属する滅び行く者たちにすら、辛うじて肩を並べる程度である——お前から神的な報酬と天の報いとをもって讃えられるというのに。」

Caput XXIII

第XXIII章PL 4, 619A
1

Quid ad haec respondemus, fratres charissimi? Sacrilega sterilitate et quadam tenebrarum nocte coopertas divitum mentes qua ratione defendimus, qua excusatione purgamus, qui diaboli servis minores sumus, ut Christo pro pretio passionis et sanguinis vicem nec in modicis rependamus?

PL 4, 619A

最愛の兄弟たちよ、これに対して我々は何と答えようか。瀆聖的な不毛さと、ある種の闇の夜とに覆われた富める者たちの心を、我々はいかなる理屈で弁護し、いかなる申し開きで潔白とするのか——我々は悪魔の僕たちにも劣り、キリストに対して、その受難と血の代価に見合うものを、わずかなことにおいてすら返そうとしないというのに。

2

Praecepta ille nobis dedit, quid facere servos suos oporteret instruxit, operantibus praemium pollicitus, et supplicium sterilibus comminatus, sententiam suam protulit, quid judicaturus sit ante praedixit.

PL 4, 619A

あの方は我々に掟を与え、その僕たちが何を行うべきかを教え示し、善き業を行う者たちには報いを約束し、不毛な者たちには刑罰を予告し、御自身の判決を告げ、御自身が何を裁こうとしているかをあらかじめ告げ知らせた。

3

Quae potest excusatio esse cessanti, quae defensio sterili, nisi quod non faciente servo quod praecipitur, Dominus faciet quod minatur, qui et dicit: Cum venerit Filius hominis in claritate sua, et omnes Angeli cum eo, tunc sedebit in throno claritatis suae: et colligentur ante eum omnes gentes, et segregabit eos ab invicem, quemadmodum pastor segregat oves ab haedis, et statuet oves ad dexteram suam, haedos autem ad sinistram.

PL 4, 619A

怠る者にどのような申し開きがあり得ようか、不毛な者にどのような弁護があり得ようか——僕が命じられたことを行わないなら、主が脅していることを行われるであろうということのほかに。主はこうも言われる。『人の子がその栄光のうちに来られ、すべての天使たちも共に来るとき、そのとき、人の子は栄光の座に着かれるであろう。そしてすべての国民がその御前に集められ、羊飼いが羊を山羊から分けるように、彼らを互いに分け、羊をその右に、山羊をその左に立たせるであろう』。

4

Tunc dicet rex iis qui ad dexteram suam erunt: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi.

PL 4, 619B

そのとき王は、御自分の右にいる者たちにこう言うであろう。『来たれ、我が父に祝福された者たちよ、世界の初めより汝らのために備えられた国を受け継げ』。

5

Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et potastis me; hospes fui, et adduxistis me; nudus, et vestistis me; infirmatus sum, et visitatis me; in carcere fui, et venistis ad me.

PL 4, 619B

『なぜなら、私は飢えていたが、汝らは私に食べさせてくれた。渇いていたが、汝らは私に飲ませてくれた。宿無しであったが、汝らは私を招き入れてくれた。裸であったが、汝らは私に着せてくれた。病んでいたが、汝らは私を見舞ってくれた。牢にいたが、汝らは私のもとに来てくれた。』

6

Tunc respondebunt ei justi dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem et pavimus, sitientem et potavimus? quando te vidimus hospitem, et adduximus, nudum, et vestivimus? quando autem te vidimus infirmari et in carcere, et venimus ad te?

PL 4, 619B

そのとき正しい者たちは主に答えてこう言うであろう。『主よ、我々はいつ、飢えておられる汝を見て食べさせ、渇いておられる汝を見て飲ませたのか。いつ、宿無しの汝を見て招き入れ、裸の汝を見て着せたのか。いつまた、病んでおられる、あるいは牢におられる汝を見て、汝のもとへ来たのか』。

7

Tunc respondens rex dicet eis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni horum ex fratribus meis minimis, mihi fecistis. Tunc dicet et illis qui ad sinistram ejus erunt: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum quem paravit Pater meus diabolo et angelis ejus.

PL 4, 619B

そのとき王は答えて彼らに言うであろう。『まことに汝らに告げる、私のこれらの最も小さな兄弟の一人にしたことは、私にしたことである』。そのとき王は、その左にいる者たちにも言うであろう。『呪われた者たちよ、私から離れ去れ、私の父が悪魔とその天使たちのために備えられた永遠の火の中へ』。

8

Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non potastis me; hospes fui, et non adduxistis me; nudus, et non vestistis me; infirmus et in carcere, et non visitastis me.

PL 4, 619C

『なぜなら、私は飢えていたが、汝らは私に食べさせなかった。渇いていたが、汝らは私に飲ませなかった。宿無しであったが、汝らは私を招き入れなかった。裸であったが、汝らは私に着せなかった。病み、牢にいたが、汝らは私を見舞わなかった。』

9

Tunc respondebunt et ipsi dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum aut in carcere, et non ministravimus tibi?

PL 4, 619C

そのとき彼らもまた答えてこう言うであろう。『主よ、我々はいつ、飢え、あるいは渇き、あるいは宿無しであり、あるいは裸であり、あるいは病み、あるいは牢にいる汝を見て、汝に仕えなかったというのか』。

10

Et respondebit illis: Amen dico vobis, quamdiu non fecistis uni ex minimis his, neque mihi fecistis. Et abibunt isti in ambustionem aeternam, justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 31-46) . Quid potuit nobis majus Christus edicere?

PL 4, 619C

すると彼は彼らに答えるであろう。『まことに汝らに告げる、これらの最も小さな者の一人にしなかったことは、私にもしなかったことである』。こうして、彼らは永遠に焼かれることへと去り、正しい者たちは永遠の生命へと去るであろう(マタイ25:31-46)。キリストは我々に対して、これより大きなことを告げ得ただろうか。

11

Quomodo magis potuit justitiae ac misericordiae nostrae opera provocare, quam quod praestari dixit sibi quicquid egenti praestatur et pauperi, et se dixit offendi nisi egenti praestatur et pauperi? ut qui respectu fratris in Ecclesia non movetur, vel Christi contemplatione moveatur, et qui non cogitat in labore atque in egestate conservum, vel Dominum cogitet in ipso illo quem despicit constitutum.

PL 4, 619C

困窮する者や貧しい者に施されることはすべて自分に施されることになると言い、困窮する者や貧しい者に施されなければ自分が侮辱されることになると言われた以上、それよりもいかにして、我々の正義と慈しみの善き業を、さらに駆り立てることができただろうか。それは、兄弟への配慮によって教会の中で心動かされない者が、せめてキリストを思うことで心動かされるようになり、労苦と欠乏のうちにある同僚の僕のことを考えない者が、せめて、その軽んじている当人のうちに置かれている主を思うようになるためである。

Caput XXIV

第XXIV章PL 4, 620A
1

Et idcirco, fratres charissimi, quibus metus in Deum pronus est, et, spreto calcatoque jam mundo, ad superna et divina animus erectus est, fide plena, mente devota, operatione continua promerendo Domino obsequium praebeamus.

PL 4, 620A

それゆえ、最愛の兄弟たちよ、神への畏れの心を素直に持ち、すでに世界を退け踏みにじって、心を天上のもの、神的なものへと高めている我々は、満ちた信仰と献身した心と絶え間ない善き業の実践とをもって、主の御心にかなう服従を捧げようではないか。

2

Demus Christo vestimenta terrena, indumenta coelestia recepturi: demus cibum et potum saecularem, cum Abraham et Isaac et Jacob ad convivium coeleste venturi. Ne parum metamus, plurimum seminemus.

PL 4, 620A

キリストに地上の衣服を与えようではないか、天上の衣を受けるために。この世の食べ物と飲み物を与えようではないか、アブラハムとイサクとヤコブと共に天の宴に与るために。わずかしか刈り取らぬことのないように、多くを蒔こうではないか。

3

Securitati ac saluti aeternae, dum tempus est, consulamus, Paulo apostolo admonente et dicente: Ergo, dum tempus habemus, operemur quod bonum est ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Bonum autem facientes non deficiamus; tempore enim suo metemus (Gal. VI, 10) .

PL 4, 620B

時のあるうちに、安心と永遠の救いとに心を配ろうではないか。使徒パウロが勧めてこう言っているとおりである。『それゆえ、時のあるうちに、我々はすべての人に対して、しかしとりわけ信仰の家族に対して、善いことを行おうではないか。善いことを行うにあたって、力尽きることのないようにしよう。時が来れば、我々は刈り取るのだから』(ガラテヤ6:10)。

Caput XXV

第XXV章PL 4, 620B
1

Cogitemus, fratres dilectissimi, quid sub Apostolis fecerit credentium populus, quando inter ipsa primordia majoribus virtutibus mens vigebat, quando credentium Fides novo adhuc fidei calore fervebat.

PL 4, 620B

最愛の兄弟たちよ、使徒たちのもとで、信じる者たちの民が何を行っていたかを考えようではないか——その最初の頃、心がいっそう大きな徳によって力強く保たれ、信じる者たちの信仰が、いまだ新しい信仰の熱でもって燃え立っていたときのことを。

2

Domicilia tunc et praedia venundabant, et dispensandam pauperibus quantitatem libenter ac largiter Apostolis offerebant, terreno patrimonio vendito atque distracto, fundos illuc transferentes ubi fructus caperent possessionis aeternae, illic comparantes domos ubi inciperent semper habitare.

PL 4, 620B

そのとき彼らは住まいや農地を売り払い、貧しい者たちに分配されるべき額を、進んで気前よく使徒たちに差し出した。地上の家産を売り払い、手放して、永遠の所有の実りを受け取れる場所へと財産を移し、常に住み続けられる場所に家を購ったのである。

3

Talis tunc fuit in operationibus cumulus, qualis in dilectione consensus, sicut legimus in Actis Apostolorum: Turba autem eorum qui crediderant anima ac mente una agebant: nec fuit inter illos discrimen ullum, nec quicquam suum judicabant ex bonis quae eis erant, sed fuerunt illis omnia communia (Act. IV, 32) .

PL 4, 620C

そのときの善き業における積み重なりは、愛における一致と同じほどのものであった。使徒言行録に我々が読むとおりである。『信じた者たちの群れは、魂も心もひとつにして歩んでいた。彼らの間には何の分け隔てもなく、自分の持ち物のうち何ひとつ自分のものだと考える者はなく、すべては彼らに共通のものであった』(使徒言行録4:32)。

4

Hoc est nativitate spiritali vere Dei filios fieri, hoc est lege coelesti aequitatem Dei Patris imitari.

PL 4, 620C

これこそ、霊的な誕生によって、真に神の子となることであり、これこそ、天の法によって、父なる神の公正さに倣うことである。

5

Quodcumque enim Dei est, in nostra usurpatione commune est, nec quisquam a beneficiis ejus et muneribus arcetur, quominus omne humanum genus bonitate ac largitate divina aequaliter perfruatur.

PL 4, 620C

神に属するものは何であれ、我々の用いるところにおいては共通のものであるからだ。誰ひとりとして、神の恩恵と賜物から締め出されることはなく、それゆえ人類のすべてが、神の善意と気前のよさとを等しく享受するのを妨げられることはない。

6

Sic aequaliter dies illuminat, sol radiat, imber rigat, ventus aspirat; et dormientibus somnus unus est, et stellarum splendor ac lunae communis est.

PL 4, 620C

そのように、昼は等しく照らし、太陽は等しく輝き、雨は等しく潤し、風は等しく吹く。眠る者たちにとって眠りはひとつであり、星々と月の輝きは共通のものである。

7

Quo aequalitatis exemplo qui possessor in terris redditus ac fructus suos cum fraternitate partitur, dum largitionibus gratuitis communis ac justus est, Dei Patris imitator est.

PL 4, 620D

この平等の実例に倣い、地上において所有者でありながら、自分の収益と実りを兄弟団と分かち合う者は、無償の贈与によって、共有し正しくあることをもって、父なる神に倣う者である。

Caput XXVI

第XXVI章PL 4, 621A
1

Quae illa erit, fratres charissimi, operantium gloria, quam grandis est summa laetitia, cum populum suum Dominus coeperit recensere, et meritis atque operibus nostris praemia promissa contribuens, pro terrenis coelestia, pro temporalibus sempiterna, pro modicis magna praestare, offerre nos Patri, cui nos sua sanctificatione restituit, aeternitatem nobis immortalitatemque largiri, ad quam nos sanguinis sui vivificatione reparavit, reduces ad paradisum denuo facere, regna coelorum fide et veritate suae pollicitationis aperire!

PL 4, 621A

最愛の兄弟たちよ、善き業を行う者たちの栄光とは、いかなるものであろうか。主が御自分の民を数え上げ始められ、我々の功績と善き業とに対して約束された報いを分かち与え、地上のものに代えて天上のものを、束の間のものに代えて永遠のものを、わずかなものに代えて大いなるものを与えられ、我々を、その聖化によって回復してくださった父に献げ、永遠と不死とを我々に惜しみなく与え——その永遠と不死へと、主は御自分の血の活かす力によって我々を回復してくださったのである——我々を再び楽園へと立ち帰らせ、御自分の約束の信と誠実とによって天の王国を開いてくださるとき、その喜びの極みはいかに大きいことであろうか。

2

Haec haereant firmiter sensibus nostris, haec intelligantur plena fide, haec corde toto diligantur, haec indesinentium operum magnanimitate redimantur.

PL 4, 621A

これらのことが、我々の感覚にしっかりと留まるように。これらのことが、満ちた信仰をもって理解されるように。これらのことが、心を尽くして愛されるように。これらのことが、絶えざる善き業の気高さによって購われるように。

3

Praeclara et divina res, fratres charissimi, salutaris operatio, solatium grande credentium, securitatis nostrae salubre praesidium, munimentum spei, tutela fidei, medela peccati, res posita in potestate facientis, res et grandis et facilis, sine periculo persecutionis, corona pacis, verum Dei munus et maximum, infirmis necessarium, fortibus gloriosum, quo Christianus adjutus perfert gratiam spiritalem, promeretur Christum judicem, Deum computat debitorem.

PL 4, 621B

最愛の兄弟たちよ、これは輝かしく神々しい事柄であり、救いをもたらす実践であり、信じる者たちの大いなる慰めであり、我々の安心を守る健全な守りであり、希望の砦であり、信仰の守りであり、罪への癒しであり、行う者の力のうちに置かれている事柄であり、大いなると同時に容易な事柄であり、迫害の危険を伴わない平和の冠であり、神の真の、しかも最大の賜物であり、弱い者には必要であり、強い者には栄えあるものであって、これによって助けを得たキリスト教徒は、霊的な恩寵を保ち続け、キリストという裁き主の好意を勝ち得て、神を自らの負債者と見なすのである。

4

Ad hanc operum salutarium palmam libenter ac prompte certemus, omnes in agone justitiae Deo et Christo spectante curramus; et qui saeculo et mundo majores esse jam coepimus, cursum nostrum nulla saeculi et mundi cupiditate tardemus.

PL 4, 622A

この救いをもたらす善き業の栄冠を目指して、我々は喜んで、速やかに競おうではないか。神とキリストが見つめる中、我々はみな、正義の競技のうちを走ろうではないか。そして、すでにこの世と世界とに勝る者となり始めている我々は、この世と世界へのいかなる欲望によっても、自分たちの走りを遅らせることのないようにしよう。

5

Si expeditos, si celeres, si in hoc operis agone currentes dies nos vel redditionis vel persecutionis invenerit, nusquam Dominus meritis nostris ad praemium deerit.

PL 4, 622A

もし、身軽で、素早く、この善き業の競技のうちを走っている我々を、清算の日、あるいは迫害の日が見出すならば、主は我々の功績に対して、決して報いを欠くことはないであろう。

6

In pace vincentibus coronam candidam pro operibus dabit, in persecutione purpuream pro passione geminabit.

PL 4, 622B

平和なときには、勝利する者たちに、その善き業に対して白い冠を与え、迫害のときには、その受難に対して紫の冠を与え、その報いを二重にするであろう。