Prooemium
冒頭 (Prooemium)PL 4, 581CEtsi apud plurimos vestrum, fratres dilectissimi, mens solida est et fides firma et anima devota, quae ad praesentis mortalitatis copiam non movetur, sed tamquam petra fortis et stabilis turbidos impetus mundi et violentos saeculi fluctus frangit potius ipsa nec frangitur, et tentationibus non vincitur, sed probatur, tamen quia animadverto in plebe quosdam vel imbecillitate animi, vel fidei parvitate, vel dulcedine saecularis vitae, vel sexus mollitie, vel, quod majus est, veritatis errore minus stare fortiter nec pectoris sui divinum atque invictum robur exercere, dissimulanda res non fuit nec tacenda quo minus quantum nostra mediocritas sufficit, vigore pleno et sermone de dominica lectione concepto delicatae mentis ignavia comprimatur, et qui homo Dei et Christi esse jam coepit, Deo et Christo dignus habeatur.
PL 4, 581C最愛の兄弟たちよ、諸君の多くのもとでは、心は堅固であり、信仰は確固としており、魂は献身的であって、いま現に多発しているこの疫病の夥しさに動かされることはない。それどころか、強く揺るがぬ岩のように、世界の乱れた突風とこの世の激しい波を、みずから打ち砕くのであって、砕かれることはなく、試練に打ち負かされることもなく、かえって試みに耐えて証しを立てている。とはいえ、民衆の中には、心の弱さのゆえに、あるいは信仰の乏しさのゆえに、あるいはこの世の生の甘美さのゆえに、あるいは性の柔弱さのゆえに、さらに重大なことには真理についての誤りのゆえに、確固と立つことが少なく、おのれの胸のうちにある神的で不屈の力を働かせずにいる者があると、私は気づいている。それゆえこの事態は、隠し過ごすことも、黙っていることもできなかった。我々の乏しい力の及ぶかぎり、十分な力をもって、また主の御言葉の朗読から汲んだ言葉によって、この柔弱な心の臆病を抑え、すでに神とキリストの人となり始めた者が、神とキリストにふさわしい者とみなされるようにするためである。
Caput II
第II章PL 4, 583CAgnoscere enim se debet, fratres dilectissimi, qui Deo militat, qui positus in coelestibus castris divinam jam sperat, ut ad procellas et turbines mundi trepidatio nulla sit in nobis, nulla turbatio, quando haec ventura praedixerit Dominus providae vocis hortatu instruens et docens et praeparans atque corroborans Ecclesiae suae populum ad omnem tolerantiam futurorum, bella et fumes et terrae motus et pestilentias per loca singula exsurgere praenuntiavit et cecinit.
PL 4, 583C最愛の兄弟たちよ、神に兵士として仕える者は、自分が天の陣営に置かれてすでに神的なもの〔褒賞〕〔底本は divinam で受ける名詞がない。中性複数 divina と取った〕を待ち望む者であることを自覚しなければならない。世界の嵐と旋風を前にしても、我々のうちに何の恐れもなく、何の動揺もないためである。主はこれら来るべき事どもをあらかじめ告げておられたのだから。すなわち主は、先見の声をもって勧め、教え、備えさせ、ご自分の教会の民を来るべき事すべてに対する忍耐へと力づけながら、戦と飢饉〔底本は fumes。fames と読む〕と地震と疫病とが所々に起こるであろうことを予告し、歌い示されたのである。
Et ne inopinatus nos et novus rerum infestantium metus quateret, magis ac magis in novissimis temporibus adversa crebrescere ante praemonuit.
PL 4, 584Aまた、思いがけぬ新奇な、脅かす事どもへの恐れが我々を揺るがすことのないように、終わりの時代においては災いがますます頻発するであろうことを、あらかじめ警告しておかれた。
Fiunt ecce quae dicta sunt; et quando fiunt quae ante praedicta sunt, sequentur et quaecumque promissa sunt, Domino ipso pollicente et dicente: Cum autem videritis haec omnia fieri, scitote quoniam in proximo est regnum Dei. (Luc. XXI, 31) .
PL 4, 584A見よ、語られたことが現に起こっている。そして、あらかじめ予告されたことが起こるとき、約束されたこともまた続いて起こるであろう。主ご自身がこう約束して言われたとおりである。「汝ら、これらすべてが起こるのを見るとき、神の国が近づいていると知れ」(ルカ21:31)。
Regnum Dei, fratres dilectissimi, esse coepit in proximo. Praemium vitae et gaudium salutis aeternae, et perpetua securitas, et possessio paradisi nuper amissa, mundo transeunte jam veniunt; jam terrenis coelestia et magna parvis et caducis aeterna succedunt.
PL 4, 584B最愛の兄弟たちよ、神の国はすでに近づき始めている。命の褒賞と永遠の救いの喜び、絶えることのない安全、そしてかつて失われた楽園の所有とが、世界が過ぎ去りゆく中ですでに到来しつつある。すでに地上のものに天上のものが、小さなものに大いなるものが、はかないものに永遠のものが、取って代わりつつある。
Quis hic anxietatis et sollicitudinis locus est? Quis inter haec trepidus et moestus est, nisi cui spes et fides deest? Ejus est enim mortem timere qui ad Christum nolit ire. Ejus est ad Christum nolle ire qui se non credat cum Christo incipere regnare.
PL 4, 584Bここにいかなる不安と心労の余地があろうか。これらのただ中にあって恐れ悲しむ者があるとすれば、それは希望と信仰を欠く者のほかにあろうか。死を恐れるのは、キリストのもとへ行くことを望まない者に特有のことである。キリストのもとへ行くことを望まないのは、キリストと共に統治し始めることを信じない者に特有のことである。
Caput III
第III章PL 4, 584BScriptum est enim justum fide vivere (Rom. I, 17) . Si justus es, et fide vivis, si vere in Christum credis, cur non cum Christo futurus et de Domini pollicitatione securus quod ad Christum voceris amplecteris, et quod diabolo careas gratularis.
PL 4, 584B「義人は信仰によって生きる」(ローマ1:17)と書かれている。お前が義人であり、信仰によって生きているのであれば、まことにキリストを信じているのであれば、なぜお前は、キリストと共にあることになる者として、主の約束に確信を置きながら、キリストへ召されたことを喜んで受け入れず、悪魔から逃れられることを喜ばないのか。
Simeon denique ille justus, qui vere justus fuit, qui fide plena Dei praecepta servavit, dum ei divinitus responsum fuisset quod non ante moreretur quam Christum vidisset, et Christus infans in templum cum matre venisset, agnovit in Spiritu natum esse jam Christum, de quo sibi fuerat ante praedictum; quo viso, scivit se cito esse moriturum.
PL 4, 584C実に、かの義人シメオンは、まことに義人であり、満ちた信仰をもって神の戒めを守った者であったが、キリストを見るまでは死なないであろうと神より啓示されていたところ、幼子キリストが母とともに神殿に来られたとき、霊のうちに、かねてより自分に予告されていたキリストがすでに生まれたことを認めた。これを見て、彼は自分が間もなく死ぬことを知った。
Laetus itaque de morte jam proxima, et de vicina accersitione securus, accepit in manus puerum, et benedicens Dominum exclamavit et dixit: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secuudum verbum tuum in pace, quoniam viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II, 29, 30) ; probans scilicet atque contestans tunc esse servis Dei pacem, tunc liberam, tunc tranquillam quietem, quando, de istis mundi turbinibus extracti, sedis et securitatis aeternae portum petimus, quando expuncta hac morte ad immortalitatem venimus.
PL 4, 585Aかくして彼は、すでに間近な死を喜び、迫りくる召しを確信して、幼子を手に抱き、主をたたえて叫び、こう言った。「主よ、いまや御言葉のとおり、僕を平和のうちに去らせたまえ。わが目はあなたの救いを見たのだから」(ルカ2:29, 30)。すなわち彼は、この世界の旋風から引き出され、永遠の座と安全の港を求めるとき、この死が取り除かれて不死に至るとき、そのときにこそ神の僕たちには平和があり、そのときにこそ自由で穏やかな休らいがあることを、証明し証言したのである。
Illa est enim vera pax, illa fida tranquillitas, illa stabilis et firma et perpetua securitas.
PL 4, 585Aまことに、それこそが真の平和であり、それこそが確かな静けさであり、それこそが揺るぎなく堅固で絶えることのない安全である。
Caput IV
第IV章PL 4, 585ACaeterum, quid aliud in mundo, quam pugna adversus diabolum, quotidie geritur, quam adversus jacula ejus et tela conflictationibus assiduis dimicatur?
PL 4, 585Aしかし、世界において日々行われているのは、悪魔に対する戦い、すなわち絶え間ない衝突をもってその投げ矢と武器に立ち向かうことのほかに、何があろうか。
Cum avaritia nobis, cum impudicitia, cum ira, cum ambitione congressio est, cum carnalibus vitiis, cum illecebris saecularibus assidua et molesta luctatio est. Obsessa mens hominis et undique diaboli infestatatione vallata vix occurrit singulis, vix resistit.
PL 4, 585B我々には、貪欲との、不品行との、怒りとの、野心との衝突がある。肉の悪徳との、この世の誘惑との、絶え間なくわずらわしい格闘がある。人の心は取り囲まれ、四方から悪魔の攻撃に包囲されて、それぞれの敵にかろうじて立ち向かい、かろうじて抵抗するのみである。
Si avaritia prostrata est, exsurgit libido: si libido compressa est, succedit ambitio: si ambitio contempta est, ira exasperat, inflat superbia, vinolentia invitat, invidia concordiam rumpit, amicitiam zelus abscindit. Cogeris maledicere quod divina lex prohibet, compelleris jurare quod non licet.
PL 4, 585B貪欲が打ち倒されれば、情欲が立ち上がる。情欲が抑えられれば、野心がこれに取って代わる。野心が退けられれば、怒りが苛立たせ、高慢が膨れ上がらせ、酩酊が誘い、妬みが和合を破り、嫉妬が友情を断ち切る。お前は呪うよう強いられるが、それは神の法が禁じていることである。誓うよう迫られるが、それは許されていないことである。
Caput V
第V章PL 4, 585BTot persecutiones animus quotidie patitur, tot periculis pectus urgetur; et delectat hic inter diaboli gladios diu stare, cum magis concupiscendum sit et optandum ad Christum, subveniente velocius morte, properare, ipso instruente nos et dicente: Amen amen dico vobis quoniam vos plorabitis et plangetis, saeculum autem gaudebit; vos tristes eritis, sed tristitia vestra in laetitiam veniet (Joan. XVI, 20) .
PL 4, 585B心は日々かくも多くの迫害を受け、胸はかくも多くの危険に苦しめられている。それなのに、ここで悪魔の剣のただ中に長くとどまることを喜ぶというのか。むしろ、死がより速やかに助けに来て、キリストのもとへ急ぐことをこそ、いっそう願い望むべきではないか。主ご自身が我々に教えてこう言われたとおりである。「まことにまことに汝らに告げる。汝らは泣き、嘆くであろう。だがこの世は喜ぶであろう。汝らは悲しむであろう。だが汝らの悲しみは喜びに変わるであろう」(ヨハネ16:20)。
Quis non tristitia carere optet? quis non ad laetitiam venire festinet? Quando autem in laetitiam veniat nostra tristitia Dominus denuo ipse declarat dicens: Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo auferet a vobis (Ibid. 22) .
PL 4, 586A悲しみを免れることを願わない者があろうか。喜びに至ることを急がない者があろうか。しかし、我々の悲しみがいつ喜びに変わるかについては、主ご自身が改めてこう宣言しておられる。「われは再び汝らを見るであろう。そして汝らの心は喜ぶであろう。汝らの喜びを誰も汝らから奪わないであろう」(ヨハネ16:22)。
Cum ergo Christum videre gaudere sit, nec possit esse gaudium nostrum nisi cum viderimus Christum, quae caecitas animi quaeve dementia est amare pressuras et poenas et lacrymas mundi, et non festinare potius ad gaudium quod numquam possit auferri?
PL 4, 586Aそれゆえ、キリストを見ることが喜びであり、キリストを見たときでなければ我々の喜びはあり得ないとすれば、世界の圧迫と刑罰と涙とを愛し、決して奪われることのない喜びへとかえって急ごうとしないのは、いかなる心の盲目、いかなる狂気であろうか。
Caput VI
第VI章PL 4, 586AHoc autem fit, fratres dilectissimi, quia fides deest, quia nemo credit vera esse quae promittit Deus, qui verax est, cujus sermo credentibus aeternus et firmus est.
PL 4, 586A最愛の兄弟たちよ、このようなことが起こるのは、信仰が欠けているからであり、真実であられる神が約束されることを真実だと信じる者がいないからである。神の御言葉は、信じる者たちにとって永遠であり確かなものである。
Si tibi vir gravis et laudabilis aliquid polliceretur, haberes utique pollicenti fidem, nec te falli aut decipi ab eo crederes quem stare in sermonibus atque in actibus suis scires. Nunc Deus tecum loquitur; et tu mente incredula perfidus fluctuas!
PL 4, 586Bもし重んじられ称賛に値する人物が、お前に何かを約束したなら、お前は当然その約束する人を信じ、その者が自分の言葉と行いにおいて確かであると知っているのだから、彼に欺かれ騙されるとは思わないであろう。いま神がお前に語りかけておられる。それなのにお前は、信じない心をもって不実にも揺れ動いているのだ。
Deus tibi de hoc mundo recedenti immortafitatem atque aeternitatem pollicetur; et tu dubitas!
PL 4, 586B神は、この世界を去りゆくお前に、不死と永遠とを約束しておられる。それなのにお前は疑っているのだ。
Hoc est Deum omnino non nosse; hoc est Christum, credentium dominum et magistrum, peccato incredulitatis offendere; hoc est in Ecclesia constitutum, fidem in domo fidei non habere.
PL 4, 586Bこれは、神をまったく知らないということである。これは、信じる者たちの主にして師であるキリストを、不信仰の罪によって傷つけるということである。これは、教会のうちに立てられていながら、信仰の家において信仰を持たないということである。
Caput VII
第VII章PL 4, 586BQuantum prosit exire de saeculo Christus ipse salutis atque utilitatis nostrae magister ostendit; qui, cum discipuli ejus contristarentur quod se jam diceret recessurum, locutus est ad eos dicens: Si me dilexissetis, gauderetis utique, quoniam vado ad Patrem (Joan. XIV, 23) , docens scilicet et ostendens, cum chari quos diligimus de saeculo exeunt, gaudendum potius quam dolendum.
PL 4, 586Bこの世を去ることがどれほど益となるかは、我々の救いと益の師であるキリストご自身が示しておられる。弟子たちが、キリストがすでに去ろうとしていると言われたことに悲しんだとき、キリストは彼らに向かってこう語られた。「もし汝らが我を愛していたなら、当然いま喜んでいるはずである。我は父のもとへ行くのだから」(ヨハネ14:23)。すなわちこれによって、我々が愛する親しい者たちがこの世を去るとき、悲しむよりもむしろ喜ぶべきであることを教え示されたのである。
Cujus rei memor beatus apostolus Paulus in Epistola sua ponit et dicit: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Philip. I, 21) ; lucrum maximum computans jam saeculi laqueis non teneri, jam nullis peccatis et vitiis carnis obnoxium fieri, exemptum pressuris angentibus, et venenatis diaboli faucibus liberatum, ad laetitiam salutis aeternae Christo vocante proficisci.
PL 4, 587Aこのことを心に留めて、幸いなる使徒パウロは自らの書簡にこう記している。「我にとって生きることはキリストであり、死ぬことは益である」(フィリピ1:21)。彼は、もはやこの世の罠に捕らわれず、もはや肉のいかなる罪や悪徳にも服さぬ身となり、苦しめる圧迫から解き放たれ、悪魔の毒を含んだ顎から自由にされて、キリストの招きによって永遠の救いの喜びへと進みゆくことを、この上ない益と数えたのである。
Caput VIII
第VIII章PL 4, 587AAtenim quosdam movet quod aequaliter cum gentilibus nostros morbi istius valitudo corripiat; quasi ad hoc crediderit Christianus, ut, immunis a contactu malorum, mundo et saeculo feliciter perfruatur, et non omnia hic adversa perpessus, ad futuram laetitiam reservetur.
PL 4, 587Aしかし、この病のもたらす害が、異教徒たちと等しく我々の者たちをも襲うことに、心を騒がせる者たちがある。あたかもキリスト教徒が、悪との接触を免れて、この世界とこの世とを心ゆくまで享受するために信じたのであって、ここであらゆる逆境を耐え忍んだうえで来るべき喜びのために取っておかれるのではないかのように。
Movet quosdam quod sit nobis cum caeteris mortalitas ista communis. Quid enim nobis in hoc mundo non commune cum caeteris quamdiu adhuc, secundum legem primae nativitatis, manet caro ista communis?
PL 4, 587Aこの疫病が我々にも他の者たちにも等しく共通していることに、心を騒がせる者たちがある。しかし、最初の誕生の法にしたがってこの共通の肉がなお残っているかぎり、この世界において我々に他の者たちと共通でないものが何かあろうか。
Quoadusque istic in mundo sumus, cum genere humano carnis aequalitate conjungimur, spiritu separamur.
PL 4, 587B我々がこの世界にある間は、肉における対等さによって人類と結ばれており、霊によって分かたれているのである。
Itaque, donec corruptivum istud induat incorruptionem, et mortale hoc accipiat immortalitatem (I Cor. XV, 53) , et Christus nos perducat ad Deum Patrem, quaecumque sunt carnis incommoda sunt nobis cum humano genere communia.
PL 4, 587Bそれゆえ、この朽ちるべきものが朽ちないものを着、この死すべきものが不死を受け(一コリント15:53)、キリストが我々を神なる父のもとへ導かれるまでは、肉に属するどのような不都合も、人類とともに我々に共通のものである。
Sic, cum foetu sterili terra jejuna est, neminem fames separat. Sic, cum irruptione hostili civitas aliqua possessa est, omnes simul captivitas vastat. Et quando imbrem nubila serena suspendunt, omnibus siccitas una est.
PL 4, 587Bそれゆえ、大地が実りに乏しく不毛であるとき、飢饉は誰をも例外とせず、ある都市が敵の侵入によって占領されるとき、捕囚はすべての者をひとしく荒廃させる。晴れた空が雨を降らせずにいるとき、旱魃はすべての者にとって同じである。
Et cum navem scopulosa saxa constringunt, navigantibus naufragium sine exceptione commune est. Et oculorum dolor, et impetus febrium, et omnium valitudo membrorum cum caeteris communis est nohis quamdiu portatur in saeculo caro ista communis.
PL 4, 587Bまた、岩礁が船を締めつけるとき、難破は乗り合わせた者たち全員に例外なく共通のものとなる。目の痛みも、熱の発作も、あらゆる肢体の患いも、この共通の肉がこの世で担われているかぎり、我々にも他の者たちにも共通のものである。
Caput IX
第IX章PL 4, 587CQuinimmo, si qua conditione, qua lege crediderit Christianus noscat et teneat, sciet plus sibi quam caeteris in saeculo laborandum, cui magis sit cum diaboli impugnatione luctandum.
PL 4, 587Cむしろ、キリスト教徒が、いかなる条件、いかなる法によって信じたのかを知り、それを保つならば、彼はこの世において他の者たちよりも多く労苦せねばならないこと、また悪魔の攻撃とより多く闘わねばならないことを知るであろう。
Docet et praemonet Scriptura divina dicens: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem.
PL 4, 588A神聖なる聖典はこう教え、あらかじめ告げている。「子よ、神への奉仕に近づくなら、正義と畏れとのうちに立ち、汝の魂を試練に備えよ。」
Et iterum: In dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe, quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis (Eccli. II, 1, 4, 5) .
PL 4, 588Aまた、こうも言う。「苦しみのうちに耐え、汝の謙遜のうちに忍耐を保て。金と銀とは火によって試されるが、受け入れられるべき人間は屈辱の炉によって試されるからである」(集会の書2:1, 4, 5)。
Caput X
第X章PL 4, 588ASic Job post rerum damna, post pignorum funera, vulneribus quoque et vermibus graviter afflictus, non victus est, sed probatus; qui in ipsis conflictationibus et doloribus suis patientiam religiosae mentis ostendens ait: Nudus exivi de utero matris, nudus etiam ibo sub terram.
PL 4, 588Aこのようにヨブは、財産を失った後、子らの死を経た後、傷と虫とにもひどく苦しめられたが、打ち負かされたのではなく、試みられたのである。彼はまさにその葛藤と苦しみのさなかに、敬虔な心の忍耐を示してこう言った。「私は母の胎から裸で出た。地の下へもまた裸で行くであろう。」
Dominus dedit, Dominus abstulit. Sicut Domino visum est, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum (Job. I, 21) .
PL 4, 588A「主は与え、主は取られた。主に良しと見えたとおりに、そのようになった。主の名は祝福されよ」(ヨブ記1:21)。
Et cum eum uxor quoque compelleret ut, vi doloris impatiens, aliquid adversus Deum querula et invidiosa voce loqueretur, respondit et dixit: Tamquam una ex ineptis mulieribus locuta es. Si bona excepimus de manu Domini, mala cur non tolerabimus?
PL 4, 588Aまた、妻が彼に、苦痛のあまり耐えかねて、神に対して恨みがましい憎々しい声で何かを言うよう迫ったときも、彼は答えてこう言った。「お前は愚かな女の一人のように語った。我々は主の手から善きものを受けたのに、なぜ悪しきものを耐えないでいられようか。」
In his omnibus quae contigerunt ei, nihil peccavit Job labiis suis in conspectu Domini (Job II, 10) . Itaque illi Dominus Deus perhibet testimonium dicens: Animadvertisti puerum meum Job?
PL 4, 588B彼に起こったこれらすべてのことにおいて、ヨブは主の御前で唇によって罪を犯すことはなかった(ヨブ記2:10)。それゆえ主なる神は彼について証言してこう言われる。「お前は私の僕ヨブに気づいたか。」
Non enim est similis illi quisquam in terris, homo sine querela, verus Dei cultor (Ibid., I, 8) .
PL 4, 588B「地上には彼に似た者は誰もいない。彼は非難されるところのない人、神の真の礼拝者である」(ヨブ記1:8)。
Et Tobias, post opera magnifica, post misericordiae suae multa et gloriosa praeconia, caecitatem luminum passus, timens et benedicens in adversis Deum, per ipsam corporis sui cladem crevit ad laudem; quem et ipsum uxor sua depravare tentavit dicens: Ubi sunt justitiae tuae?
PL 4, 588Bまたトビトは、輝かしい業を行い、その慈しみについて多くの栄えある称賛を受けた後、視力を失う苦しみに遭ったが、逆境の中でも神を畏れ、神をたたえ、まさにその身に受けた災厄によって称賛へと成長した。彼もまた、妻に堕落させようと試みられ、こう言われた。「お前の正しい行いはどこにあるのか。」
Ecce quae pateris (Tob. II, 14) . At ille, circa timorem Dei stabilis et firmus, et ad omnem tolerantiam passionis fide religionis armatus, tentationi uxoris invalidae in dolore non cessit, sed magis Deum patientia majore promeruit.
PL 4, 588C「見よ、お前がどれほど苦しんでいることか」(トビト記2:14)。しかし彼は、神への畏れにおいて揺るがず堅固であり、あらゆる苦しみに耐えるべく信仰の武具を身に帯びていたので、苦痛のうちにある弱った妻の誘惑に屈することなく、むしろいっそう大きな忍耐によって、いっそう神に喜ばれる者となった。
Quem postmodum Raphael angelus collaudat et dicit: Opera Dei revelare et confiteri honorificum est. Nam, quando orabas tu et Sara nurus tua, ego obtuli memoriam orationis vestrae in conspectu claritatis Dei.
PL 4, 588Cその後、天使ラファエルは彼を大いに誉めてこう言う。「神の御業を明らかにし、告白することは名誉なことである。お前と、お前の嫁サラとが祈っていたとき、私はお前たちの祈りの記憶を神の光輝の御前に捧げた。」
Et cum sepelires tu mortuos simpliciter, et quia non es cunctatus exsurgere et derelinquere prandium tuum, et abisti et condidisti mortuum, missus sum tentare te, et iterum me misit Deus curare te et Saram nurum tuam.
PL 4, 589A「そしてお前が真心から死者たちを葬っていたとき、お前が立ち上がって食事を後にすることをためらわず、出て行って死者を葬ったがゆえに、私はお前を試みるために遣わされ、また神は再び、お前とお前の嫁サラとを癒すために私を遣わされたのである。」
Ego enim sum Raphael unus ex septem Angelis sanctis qui assistimus et conversamur ante claritatem Dei (Tob. XII, 11-15) .
PL 4, 589A「私は、神の光輝の御前に仕え、とどまる七人の聖なる天使のひとり、ラファエルである」(トビト記12:11-15)。
Caput XI
第XI章PL 4, 589AHanc tolerantiam justi semper habuerunt, hanc Apostoli disciplinam de Domini lege tenuerunt, non mussitare in adversis, sed quaecumque in saeculo accidunt fortiter et patienter accipere, cum Judaeorum populus hinc semper offenderit quod adversus Deum frequentius murmuraret, sicut testatur in Numeris Dominus Deus dicens: Desinat murmuratio eorum a me, et non morientur (Num. XVIII, 25) .
PL 4, 589A義人たちは常にこの忍耐を保ってきた。使徒たちも主の法から受け継いだこの訓練を守った。すなわち、逆境にあって不平をつぶやくのではなく、この世に起こることは何であれ、雄々しく忍耐して受け入れることである。ユダヤの民は、神に対してしばしばつぶやいたために、常にこの点でつまずいてきた。主なる神は民数記でこう証しして言われる。「彼らのつぶやきが私から止むように。そうすれば彼らは死なないであろう」(民数記18:25)。
- ミーニュは民数記18章25節と刷るが、引用文はアロンの杖の記事、民数記17章10節(ウルガタ)にあたる。
Murmurandum non est in adversis, fratres dilectissimi, sed patienter et fortiter quidquid acciderit sustinendum, cum scriptum sit: Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non despicit (Psal. L, 19) ; in Deuteronomio quoque moneat per Moysen Spiritus sanctus et dicat: Dominus Deus tuus vexabit te, et famem injiciet tibi, et cognoscetur in corde tuo si bene custodieris praecepta ejus, sive non (Deut. VIII, 2) .
PL 4, 589A最愛の兄弟たちよ、逆境にあってつぶやいてはならない。むしろ、何が起ころうとも忍耐強く雄々しく耐え忍ぶべきである。「神への生贄は打ち砕かれた霊であり、打ち砕かれへりくだった心を神は蔑まれない」(詩篇50:19)と書かれているとおりである。また申命記において、聖なる霊はモーセを通してこう戒めて言われる。「汝の主なる神は汝を悩まし、汝に飢えを送るであろう。そして汝がその戒めをよく守るか否か、汝の心のうちで知られるであろう」(申命記8:2)。
Et iterum: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis Dominum Deum vestrum ex toto corde vestro et ex tota anima vestra (Deut. XIII, 4) .
PL 4, 590Aまた重ねて言われる。「汝らの主なる神は汝らを試みる。汝らが心を尽くし、魂を尽くして汝らの主なる神を愛しているかどうかを知るためである」(申命記13:4)。
Caput XII
第XII章PL 4, 590ASic Abraham Deo placuit, qui, ut placeret Deo, nec amittere filium timuit, nec gerere parricidium recusavit (Gen. XX) . Qui filium non potes lege et sorte mortalitatis amittere, quid faceres si filium jubereris occidere?
PL 4, 590Aこのようにアブラハムは神に喜ばれた。彼は神に喜ばれるために、息子を失うことを恐れず、近親殺しを行うことをも拒まなかった(創世記20章)。死すべき運命の法と定めによってすら息子を失うことに耐えられないお前は、もし息子を殺せと命じられたなら、何をするであろうか。
Ad omnia paratum facere timor Dei et fides debet. Sit licet rei familiaris amissio, sit de infestantibus morbis assidua membrorum et cruenta vexatio, sit de uxore, de liberis, de excedentibus charis funebris et tristis avulsio; non sint tibi scandala ista, sed praelia; nec debilitent aut frangant Christiani fidem, sed potius ostendant in colluctatione virtutem, cum contemnenda sit omnis injuria malorum praesentium fiducia futurorum bonorum.
PL 4, 590A神への畏れと信仰とは、人をあらゆることに備えさせるものでなければならない。家財の喪失があろうと、病に絶えず苛まれ肢体が血にまみれて苦しめられようと、妻や子ら、世を去っていく愛する者たちとの、葬いを伴う悲しい別れがあろうと——これらのことはお前にとってつまずきとなってはならず、むしろ戦いとなるべきである。それらはキリスト教徒の信仰を弱め、砕くのではなく、むしろ格闘のうちに力を示すべきである。現在の悪しきことによるいかなる不正も、未来の善きことへの確信のゆえに、蔑まれるべきだからである。
Nisi praecesserit pugna, non potest esse victoria: cum fuerit in pugnae congressione victoria, tunc datur vincentibus et corona. Navis gubernator in tempestate dinoscitur, in acie miles probatur. Delicata jactatio est cum periculum non est.
PL 4, 590B戦いが先に来なければ、勝利はあり得ない。戦いの衝突のうちに勝利があってはじめて、勝者に冠が与えられる。船の舵取りは嵐の中でこそ見分けられ、兵士は戦列の中でこそ試される。危険がないところでの誇示は、なまぬるいものにすぎない。
Conflictatio in adversis probatio est veritatis. Arbor quae alta radice fundata est, ventis incumbentibus non movetur; et navis quae forti compage solida est, pulsatur fluctibus, nec foratur; et quando area fruges terit, ventos grana fortia et robusta contemnunt, inanes paleae flatu portante rapiuntur.
PL 4, 590B逆境における葛藤は真理の証明である。深い根に据えられた木は、風が吹きつけても動じない。頑丈な骨組みで堅固に造られた船は、波に打たれても穴を穿たれることはない。また、脱穀場で穀物を打つとき、力強くたくましい穀粒は風を意に介さないが、空しい籾殻は風に運ばれて吹き飛ばされる。
Caput XIII
第XIII章PL 4, 591ASic et apostolus Paulus, post naufragia, post flagella, post carnis et corporis multa et gravia tormenta, non vexari sed emendari se dicit adversis, ut, dum gravius affligitur, verius probaretur: Datus est mihi, inquit, stimulus carnis meae, angelus Satanae qui me colaphizet, ut non extollar.
PL 4, 591Aこのように使徒パウロもまた、難船の後、鞭刑の後、肉と肉体への多くの重い拷問の後、逆境によって苦しめられているのではなく、むしろ正されているのだと言う。より重く苦しめられるほど、より真実に試されるためである。彼はこう言う。「私には、私の肉に一本の刺(とげ)が与えられた。サタンの天使であり、私を打ちのめして高ぶらせないためのものである。」
Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me, et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea. Nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 7-9) .
PL 4, 591Aそれゆえ私は三度、主にこれが私から去るようにと願ったが、主は私に言われた。「私の恩寵はお前にとって十分である。力は弱さのうちに全うされるからである」(二コリント12:7-9)。
Quando ergo infirmitas et imbecillitas et vastitas aliqua grassatur, tunc virtus nostra perficitur, tunc fides, si tentata perstiterit, coronatur, sicut scriptum est: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis (Eccli. XXVII, 5) .
PL 4, 591Aそれゆえ、弱さや衰弱や何らかの荒廃が猛威をふるうとき、そのときにこそ我々の力は全うされ、そのときにこそ信仰は、試みられてなお堅く立つならば、冠を得るのである。「炉は陶工の器を試し、艱難の試みは正しい人々を試す」(集会の書27:5)と書かれているとおりである。
Hoc denique inter nos et caeteros interest, qui Deum nesciunt, quod illi in adversis queruntur et murmurant, nos adversa non avocant a virtutis et fidei veritate, sed corroborant in dolore.
PL 4, 591B結局のところ、我々と、神を知らぬその他の者たちとの違いはここにある。彼らは逆境にあって不平を言いつぶやくが、我々は逆境によって力と信仰の真理から引き離されるのではなく、苦しみのうちにあってなお強められるのである。
Caput XIV
第XIV章PL 4, 591BHoc quod nunc corporis vires solutus in fluxum venter eviscerat, quod in faucium vulnera conceptus medullitus ignis exaestuat, quod assiduo vomitu intestina quatiuntur, quod oculi vi sanguinis inardescunt, quod quorumdam vel pedes vel aliquae membrorum partes contagio morbidae putredinis amputantur, quod per jacturas et damna corporum prorumpente languore vel debilitatur incessus, vel auditus, obstruitur, vel caecatur aspectus, ad documentum proficit fidei.
PL 4, 591B今、弛緩した腹が下痢となって肉体の力を奪い去っていること、髄の奥深くに宿った火が喉の傷となって燃え出ていること、絶え間ない嘔吐によって腸が震わされること、血の勢いによって目が燃えるように赤くなること、ある者たちの足や四肢の一部が病的な腐敗の伝染によって切り落とされること、肉体の損失と損傷を通して噴き出す衰弱によって、歩みが弱められ、あるいは聴力が塞がれ、あるいは視力が失われること——これらはみな、信仰の証しとして役立つのである。
Contra tot impetus vastitatis et mortis inconcussi animi virtutibus congredi, quanta pectoris magnitudo est! quanta sublimitas inter ruinas generis humani stare erectum, nec cum eis quibus spes in Deum nulla est jacere prostratum!
PL 4, 592A荒廃と死との、これほど多くの猛襲に対して、揺るがぬ心の力をもって立ち向かうとは、なんと大いなる気概であろうか。人類の滅びの中にあってなお、まっすぐに立ち続け、神への希望を全く持たぬ者たちとともに打ち倒れて横たわらないとは、なんと崇高なことであろうか。
Gratulari magis oportet et temporis munus amplecti quod, dum nostram fidem fortiter promimus, et labore tolerato ad Christum per angustam Christi viam pergimus, praemium vitae ejus et fidei ipso judicante capiamus.
PL 4, 592Aむしろ喜び、この時が与える賜物を抱きしめるべきである。我々は雄々しく自らの信仰を示し、労苦に耐えながらキリストへと、キリストの狭い道を通って進み、その方御自身の裁きによって、命と信仰の褒賞を受けるのだから。
Mori plane timeat, sed qui, ex aqua et Spiritu non renatus, gehennae ignibus mancipatur. Mori timeat qui non Christi cruce et passione censetur: mori timeat qui ad secundam mortem de hac morte transibit: mori timeat quem, de saeculo recedentem, perennibus poenis aeterna flamma torquebit: mori timeat cui hoc mora longiore confertur, ut cruciatus ejus et gemitus interim differatur.
PL 4, 592A死を恐れるべきは、明らかに、水と霊とによって新たに生まれ変わっていない者、ゲヘナの火に引き渡される者である。キリストの十字架と受難とによって認められていない者は、死を恐れるがよい。この死から第二の死へと移っていく者は、死を恐れるがよい。世を去っていくとき、永遠の炎が尽きぬ刑罰をもって苛むであろう者は、死を恐れるがよい。責め苦と呻きとがさしあたり先延ばしにされているだけの、より長い猶予を与えられている者は、死を恐れるがよい。
Caput XV
第XV章PL 4, 592BMulti ex nostris in hac mortalitate moriuntur, hoc est, multi ex nostris de saeculo liberantur. Mortalitas ista, ut Judaeis et gentilibus et Christi hostibus pestis est, ita Dei servis salutaris excessus est.
PL 4, 592B我々のうちの多くの者が、この疫病によって死んでいる。すなわち、我々のうちの多くの者が、この世から解放されているのである。この死の訪れは、ユダヤ人や異教徒やキリストの敵にとっては疫病であるが、神の僕たちにとっては、救いをもたらす旅立ちなのである。
Hoc quod, sine ullo discrimine generis humani, cum injustis moriuntur et justi, non est quod putetis bonis et malis interitum esse communem: ad refrigerium justi vocantur, ad supplicium rapiuntur injusti; datur velocius tutela fidentibus, perfidis poena.
PL 4, 592B人類のいかなる区別もなく、不義な者と共に正しい者も死ぬということ——これをもって、善人にも悪人にも滅びは等しく臨む、などと諸君は考えてはならない。正しい者たちは安らぎへと召され、不義な者たちは刑罰へと引き立てられる。信頼する者たちにはより速やかに守りが与えられ、不実な者たちには刑罰が与えられる。
Improvidi et ingrati sumus, fratres dilectissimi, ad divina beneficia, nec quid nobis conferatur agnoscimus.
PL 4, 592B最愛の兄弟たちよ、我々は神の恩恵に対して、先を見ず、感謝することを知らない。我々に何が与えられているかを認めていないのである。
Excedunt ecce in pace tutae cum gloria sua virgines, venientis antichristi minas et corruptelas et lupanaria non timentes, pueri periculum lubricae aetatis evadunt, ad continentiae atque innocentiae praemium feliciter perveniunt, tormenta jam non timet delicata matrona, metum persecutionis et manus cruciatusque carnificis moriendi celeritate lucrata.
PL 4, 592B見よ、童貞女たちは、来たるべき反キリストの脅かしと堕落と淫売宿とを恐れることなく、その栄光とともに安全に、平和のうちに世を去っていく。少年たちは移ろいやすい年頃の危険を免れ、節制と無垢との褒賞へと幸いにも至る。か弱い既婚婦人はもはや拷問を恐れない。死の速さによって、迫害の恐怖も、処刑人の手も責め苦も免れることを得たのである。
Pavore mortalitatis et temporis accenduntur tepidi, constringuntur remissi, excitantur ignavi, desertores compelluntur ut redeant, gentiles coguntur ut credant, vetus fidelium populus ad quietem vocatur, ad aciem recens et copiosus exercitus robore fortiore colligitur, pugnaturus sine metu mortis cum praelium venerit, qui ad militiam tempore mortalitatis accedit.
PL 4, 593A疫病と時のもたらす恐れによって、生ぬるい者たちは燃え立たされ、緩んだ者たちは引き締められ、怠惰な者たちは奮い立たされ、離反した者たちは立ち返るよう駆り立てられ、異教徒たちは信じるよう促され、信徒の古き民は安息へと召され、戦列のためには、新しく数多い軍勢がより強い力をもって集められる。疫病の時に兵役に加わる者は、戦いが訪れたときに、死の恐れなく戦うことになるのである。
Caput XVI
第XVI章PL 4, 593AQuid deinde illud, fratres dilectissimi, quale est, quam pertinens, quam necessarium, quod pestis ista et lues, quae horribilis et feralis videtur, explorat justitiam singulorum, et mentes humani generis examinat, an infirmis serviant sani, an propinqui cognatos pie diligant, an misereantur servorum languentium domini, an deprecantes aegros non deserant medici, an feroces violentiam suam comprimant, an rapaces avaritiae furentis insatiabilem semper ardorem vel metu mortis extinguant, an cervicem flectant superbi, an audaciam leniant improbi, an pereuntibus charis, vel sic aliquid divites indigentibus largiantur et donent sine haerede morituri!
PL 4, 593A最愛の兄弟たちよ、次に、あれはどうであろうか。恐ろしく凶々しく見えるこの疫病が、いかに適切で、いかに必要なものであるか。それは各人の正義を探り、人類の心を試すのである——健やかな者は病んだ者に仕えているか、近親者は血縁の者を敬虔に愛しているか、主人は病み衰えた奴隷を憐れんでいるか、医者は懇願する病人を見捨てずにいるか、獰猛な者は自らの暴力を抑えているか、狂おしい貪欲に飽くことなき渇望を抱く強欲な者は、死の恐れによってさえそれを消し去っているか、高慢な者はうなじを屈めているか、不逞な者は大胆さを和らげているか、そして愛する者たちが死にゆく中で、富める者は貧しい者に何かを気前よく分け与え、跡継ぎなく死にゆく身として施しをしているか、と。
Ut nihil aliud mortalitas ista contulerit, hoc Christianis et Dei servis plurimum praestitit, quod martyrium coepimus libenter appetere, dum mortem discimus non timere. Exercitia sunt nobis ista, non funera. Dant animo fortitudinis gloriam, contemptu mortis praeparant ad coronam.
PL 4, 593Bたとえこの疫病が他に何ももたらさなかったとしても、これだけはキリスト教徒と神の僕たちに大いにもたらした——すなわち、我々が死を恐れないことを学ぶにつれて、進んで殉教を求め始めたということである。これらは我々にとって葬いではなく、鍛錬なのである。それらは心に雄々しさの栄光を与え、死の蔑視をもって冠へと備えさせる。
Caput XVII
第XVII章PL 4, 593BSed fortasse aliquis opponat et dicat: Hoc me ergo in praesenti mortalitate contristat quod qui paratus ad confessionem fueram, et ad tolerantiam passionis toto me corde et plena virtute devoveram, martyrio meo privor, dum morte praevenior.
PL 4, 593Bしかし、おそらく誰かがこう反論して言うであろう。「私を悲しませるのはこのことである。すなわち、この今の疫病のさなかにあって、私は告白する備えができており、受難への忍耐を心を尽くし満ちる力をもって誓っていたのに、死によって先を越され、殉教を奪われてしまうということである。」
Primo in loco non est in tua potestate, sed in Dei dignatione martyrium, nec potes te dicere perdidisse quod nescis an merearis accipere .
PL 4, 594Aまず第一に、殉教はお前の力の及ぶところにあるのではなく、神の嘉したもうところにある。お前は、自分が受けるに値するかどうかも知らないものを、失ったと言うことはできない。
Tunc deinde Deus scrutator renis et cordis et occultorum contemplator et cognitor videt te et laudat et comprobat, et qui perspicit apud te paratam fuisse virtutem, reddet pro virtute mercedem. Numquid Cain cum Deo munus offerret jam peremerat fratrem?
PL 4, 594Aそして次に、腎と心とを探る神、隠れたことを見つめ知る神は、お前を見て、称賛し、是認される。お前のうちに力が備わっていたのを見抜かれる方は、その力に応じた報いを返してくださるのである。カインは、神に献げ物を捧げたとき、すでに兄弟を殺していたであろうか。
Et tamen parricidium mente conceptum Deus providus ante damnavit. Ut illic cogitatio mala et perniciosa conceptio Deo providente prospecta est, ita et in Dei servis, apud quos confessio cogitatur et martyrium mente concipitur, animus ad bonum deditus Deo judice coronatur.
PL 4, 594Aそれでもなお、先見の神は、心の中で企てられた近親殺しを、あらかじめ断罪された。そこでは悪しき考えと破滅的な企てとが、先見の神によって見通されたように、神の僕たちにおいても、告白が思いめぐらされ、殉教が心のうちに企てられる者たちにあっては、善に捧げられた心は、神を裁き主として冠を得るのである。
Aliud est martyrio animum deesse, aliud animo defuisse martyrium. Qualem te invenit Dominus cum vocat, talem pariter et judicat, quando ipse testetur et dicat: Et scient omnes Ecclesiae quia ego sum scrutator renis et cordis (Apoc. II, 23) .
PL 4, 594A殉教に心が欠けているのと、心に殉教が欠けていたのとは、別のことである。主は、お前を召されたときに見出したそのままの状態で、同じように裁かれる。それは主御自身がこう証しして言われるとおりである。「すべての教会は、私が腎と心とを探る者であることを知るであろう」(黙示録2:23)。
Nec enim Deus sanguinem nostrum desiderat, sed fidem quaerit. Nam nec Abraham, nec Isaac, nec Jacob occisi sunt, et tamen fidei ac justitiae meritis honorati inter Patriarchas primi esse meruerunt; ad quorum convivium congregatur quisquis fidelis et justus et laudabilis invenitur.
PL 4, 594B神は我々の血を望まれるのではなく、信仰を求められるのである。アブラハムもイサクもヤコブも殺されはしなかったが、それでも信仰と正義との功績によって誉れを受け、族長たちの中で最初に位する者としての価値を認められた。彼らの宴には、信仰篤く、正しく、称賛に値すると見出される者は誰でも、共に集められるのである。
Caput XVIII
第XVIII章PL 4, 594BMeminisse debemus voluntatem nos, non nostram, sed Dei facere debere, secundum quod nos Dominus quotidie jussit orare.
PL 4, 594B我々は、自分の意志ではなく神の御旨を行うべきであることを、覚えておかねばならない。それは主が我々に日々そう祈るようにと命じられたとおりである。
Quam praeposterum est, quamque perversum, ut, cum ei voluntatem fieri postulemus, quando evocat nos et accersit de hoc mundo Deus, non statim voluntatis ejus imperio pareamus.
PL 4, 594Bなんと本末転倒であり、なんとゆがんだことであろうか。我々は神に御旨がなされるようにと願い求めながら、神が我々をこの世界から呼び出し、召し出されるときに、その御旨の命令に直ちに従わないとは。
Obnitimur et reluctamur, et, pervicacium more servorum, ad conspectum Domini cum tristitia et moerore perducimur, exeuntes istinc necessitatis vinculo, non obsequio voluntatis; et volumus ab eo praemiis coelestibus honorari ad quem venimus inviti!
PL 4, 594C我々は抵抗し、逆らい、強情な僕たちのように、悲しみと嘆きをもって主の御前へと連れて行かれる。この世から出て行くのも、御旨への従順によってではなく、必然という鎖によってである。それでいて我々は、心ならずも赴くその方から、天の褒賞によって誉れを受けたいと願うのである。
Quid ergo oramus et petimus ut adveniat regnum coelorum, si captivitas terrena delectat? Quid precibus frequenter iteratis rogamus et poscimus ut acceleret dies regni, si majora desideria et vota potiora sunt servire istic diabolo quam regnare cum Christo?
PL 4, 595Aそれゆえ、もし地上の捕囚が喜ばしいのであれば、我々はなぜ天の王国が来たれと祈り求めるのか。もし、キリストと共に統治するよりも、ここで悪魔に仕えることのほうが、より大きな望みであり、より強い誓願であるならば、我々はなぜ、繰り返し重ねる祈りをもって、御国の日が早く来るようにと願い求めるのか。
Caput XIX
第XIX章PL 4, 595ADenique, ut manifestius divinae providentiae indicia clarescerent quod Dominus praescius futurorum suis consulat ad veram salutem, cum quidam de collegis et consacerdotibus nostris, infirmitate defessus et de appropinquante jam morte sollicitus, commeatum sibi precaretur, adstitit deprecanti et jam pene morienti juvenis honore et majestate venerabilis, statu celsus et clarus aspectu, et quem assistentem sibi vix posset humanus aspectus oculis carnalibus intueri, nisi quod talem videre jam poterat de saeculo recessurus.
PL 4, 595A実に、未来を知りたもう主が己の民を真の救いへと導きたもうことのしるしを、神の摂理のしるしとしていっそう明らかにするために——我々の同僚であり、ともに司教である者たちの一人が、病に疲れ果て、迫り来る死を案じて自らのために猶予を祈り求めていたとき、祈り求めるその者、すでに息絶えなんとしていたその者のもとに、栄誉と威厳において畏敬すべき、身の丈気高く、顔だち輝かしい一人の若者が立った。人の肉の目をもってしては、傍らに立つこの者をほとんど見ることができなかったであろう。ただ、この世を去ろうとする者だけが、すでにそのような者を見ることができたのである。
Atque ille non sine quadam animi et vocis indignatione infremuit et dixit: « Pati timetis, exire non vultis, quid faciam vobis? » Increpantis vox est et monentis, qui de persecutione sollicitis, de accersitione securis non consentit ad praesens desiderium, sed consulit in futurum.
PL 4, 595Bそしてその者は、心にも声にもいくばくかの怒りをたたえて呻き、こう言った。「諸君は苦しみを恐れ、去ることを望まない。私は諸君に何をしてやればよいのか」。これは叱り、諭す者の声である。迫害を恐れながら、召し出されることには無頓着な者たちに対して、目先の願いに従うことをせず、将来を図って語る声である。
Audivit frater noster et collega moriturus quod caeteris diceret. Nam qui moriturus audivit, ad hoc audivit ut diceret. Audivit non sibi ille, sed nobis. Nam quid sibi disceret jam recessurus?
PL 4, 595B我々の兄弟であり同僚である、まさに死のうとしていた者は、他の者たちに語るべきことを聞いた。実に、死のうとしていた彼が聞いたのは、語るためであった。彼が聞いたのは自分のためではなく、我々のためであった。すでに世を去ろうとしていた者が、いったい自分のために何を学ぶというのか。
Didicit immo nobis remanentibus, ut, dum sacerdotem qui commeatum petebat increpitum esse comperimus, quid cunctis expediat agnosceremus.
PL 4, 595Bむしろ彼は、この世に留まる我々のために学んだのである。それは、猶予を求めていたあの司教が叱責されたことを我々が知ることによって、すべての者にとって何がふさわしいかを悟るためであった。
Caput XX
第XX章PL 4, 595CNobis quoque ipsis minimis et extremis quoties revelatum est, quam frequenter atque manifeste de Dei dignatione praeceptum est ut contestarer assidue et publice praedicarem fratres nostros non esse lugendos accersitione Dominica de saeculo liberatos, cum sciamus non eos amitti sed praemitti, recedentes praecedere, ut proficiscentes, ut navigantes solent, desiderari eos debere, non plangi, nec accipiendas esse hic atras vestes, quando illi ibi indumenta alba jam sumpserint, occasionem dandam non esse gentilibus ut nos merito ac jure reprehendant quod quos vivere apud Deum dicimus, ut extinctos et perditos lugeamus, et fidem quam sermone et voce depromimus cordis et pectoris testimonio non probemus.
PL 4, 595C我々自身、この上なく取るに足りない、末端の者たちにさえも、これがいくたびか啓示されたことであろうか。神の嘉したもうところにより、私が絶えず証しし、公然と宣べ伝えるようにと、いかに頻繁に、いかに明らかに命じられたことであろうか——主の召しによってこの世から解き放たれた我々の兄弟たちを嘆いてはならない、ということを。なぜなら我々は知っているからである、彼らは失われたのではなく、先に遣わされたのだということを、去りゆく者たちは我々に先立つ者たちだということを。旅立つ者たち、船出する者たちについて常にそうであるように、彼らについても恋い慕うべきであって、嘆くべきではないということを。ここで喪服を身にまとうべきではない、あちらで彼らはすでに白い衣を身にまとっているのだから、ということを。異教徒たちに機会を与えてはならない、ということを——我々が神のもとに生きていると言う者たちを、あたかも滅び失われた者であるかのように嘆き、言葉と声によって表す信仰を、心と胸の証しによって示さないことによって、彼らが当然にも正当にも我々を非難する機会を。
Spei nostrae ac fidei praevaricatores sumus; simulata, ficta, fucata videntur esse quae dicimus. Nihil prodest verbis praeferre virtutem et factis destruere veritatem.
PL 4, 596A我々は自らの希望と信仰の背信者である。我々の語ることは、装われた、偽られた、塗り飾られたものと見える。言葉によって力を掲げながら、行いによって真理を打ち壊すのでは、何の益もない。
Caput XXI
第XXI章PL 4, 596BIncrepat denique apostolus Paulus et objurgabat et culpat si qui contristentur in excessu suorum: Nolumus, inquit, ignorare vos, fratres, de dormientibus, ut non contristemini sicut et caeteri qui spem non habent.
PL 4, 596B実に、使徒パウロは、身内の者の死をだれであれ悲しむならば、それを戒め、叱り、咎める。彼は言う——「兄弟たちよ、眠りについた者たちについて、汝らが知らずにいることを我々は望まない。希望を持たぬ他の者たちのように、汝らが悲しむことのないように」。
Si enim credimus quia Jesus mortuus est et resurrexit, sic et Deus eos qui dormierunt in Jesu adducet cum illo (I Thessal. IV, 13, 14) . Eos contristari dicit in excessu suorum qui spem non habent.
PL 4, 596B「なぜなら、もし我々が、イエスは死んでよみがえられたと信じるならば、同じように神も、イエスにあって眠りについた者たちを、彼とともに導きたもうであろうから」(一テサロニケ4:13-14)。彼は、身内の者の死において悲しむのは、希望を持たない者たちであると言うのである。
Qui autem spe vivimus et in Deum credimus et Christum passum esse pro nobis et resurrexisse confidimus, in Christo manentes, et per ipsum atque in ipso resurgentes, quid aut ipsi recedere istinc de saeculo nolumus, aut nostros recedentes quasi perditos plangimus ac dolemus, ipso Christo Domino et Deo nostro monente ac dicente: Ego sum resurrectio et vita.
PL 4, 596Bしかし、希望によって生き、神を信じ、キリストが我々のために苦しみを受け、よみがえられたことを確信し、キリストのうちにとどまり、彼によって、また彼のうちによみがえる我々が、なぜ自らこの世から去ることを拒み、あるいは去りゆく我々の身内の者たちを、あたかも滅びた者であるかのように嘆き悲しむのであろうか。我々の主にして神であるキリストご自身が、こう諭し、こう言われるのに——「私は復活であり、命である。
Qui credit in me, licet moriatur, vivet; et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum (Joan. XI, 25, 26) .
PL 4, 597A私を信じる者は、たとえ死んでも生きる。生きていて私を信じる者はみな、永遠に死ぬことがない」(ヨハネ11:25-26)。
Si in Christum credimus, si fidem verbis et promissis ejus habemus, et non morimur in aeternum, ad Christum, cum quo et victuri et regnaturi semper sumus, laeta securitate veniamus.
PL 4, 597Aもし我々がキリストを信じるならば、もし彼の言葉と約束とに信を置くならば、我々は永遠に死ぬことがないのだから、ともに生き、ともに永遠に統治するはずのキリストのもとへ、喜ばしい安心をもって参ろうではないか。
Caput XXII
第XXII章PL 4, 597AQuod interim morimur, ad immortalitatem morte transgredimur; nec potest vita aeterna succedere, nisi hinc contigerit exire. Non est exitus iste, sed transitus et temporali itinere decurso ad aeterna transgressus.
PL 4, 597A我々がさしあたり死ぬのは、死を通して不死へと移り渡るためである。この世から出て行くのでなければ、永遠の生命が後に続くことはあり得ない。これは終わりではなく、通過である。時のうちにある旅路を走り終えて、永遠なるものへと渡ることなのである。
Quis non ad meliora venire festinet? quis non mutari et transformari ad Christi speciem et ad coelestis gloriae dignitatem venire citius exoptet, Paulo apostolo praedicante et dicente: Nostra autem conversatio, inquit, in coelis est, unde et Dominum exspectamus Jesum Christum, qui transformabit corpus humilitatis nostrae conformatum corpori claritatis suae (Philip. III, 20, 21) .
PL 4, 597Aより善きものへと到ることを、誰が急がずにいられよう。キリストの姿へと変えられ、造り変えられて、天の栄光の尊さへと一刻も早く至ることを、誰が望まずにいられよう。使徒パウロはこう宣べて言う。「我々の住まいは天にある。そこから我々は主イエス・キリストを待ち望む。この方は我々の卑しい肉体を、ご自身の栄光の肉体と同じ形に造り変えてくださるであろう」(フィリピ3:20-21)。
Tales nos futuros et Christus Dominus pollicetur, quando, ut cum illo simus, et cum illo in aeternis sedibus vivamus, atque in regnis coelestibus gaudeamus, Patrem pro nobis precatur dicens: Pater, quos mihi dedisti volo ut ubi ego fuero et ipsi sint mecum, et videant claritatem quam mihi dedisti priusquam mundus fieret (Joan. XVII, 24) .
PL 4, 597B我々がそのような者となることを、主キリストも約束したもう。我々が彼とともにあり、彼とともに永遠の座に生き、天の王国において喜ぶようにと、彼は我々のために御父に祈って言われる。「父よ、あなたが私に賜った者たちが、私のいる所に私とともにいて、世界が造られる前にあなたが私に賜った栄光を見ることを、私は望みます」(ヨハネ17:24)。
Venturus ad Christi sedem, ad regnorum coelestium claritatem, lugere non debet nec plangere, sed potius, secundum pollicitationem Domini, secundum fidem veri, in profectione hac sua et translatione gaudere.
PL 4, 598Aキリストの御座へ、天の王国の栄光へと赴こうとする者は、嘆き悲しむべきではなく、むしろ主の約束に従い、真理への信仰に従って、この旅立ちと移り行きを喜ぶべきである。
Caput XXIII
第XXIII章PL 4, 598ASic denique invenimus et Enoch translatum esse, qui Deo placuit, sicut in Genesi testatur et loquitur Scriptura divina: Et placuit Enoch Deo, et non est inventus postmodum, quia Deus illum transtulit (Gen. V, 24) .
PL 4, 598A実に、こうして我々は、神に喜ばれたエノクもまた移されたことを知る。神の聖なる聖典が創世記において証しし、語るとおりである。「エノクは神に喜ばれた。そしてその後、彼は見出されなかった。神が彼を移されたからである」(創世記5:24)。
Hoc fuit placuisse in conspectu Dei, de hoc contagio saeculi meruisse transferi. Sed et per Salomonem docet Spiritus sanctus eos qui Deo placeant maturius istinc eximi et citius liberari, ne, dum in isto mundo diutius immorantur, mundi contactibus polluantur.
PL 4, 598Aこれこそ神の御前に喜ばれるということであり、この世の汚れからこそ移されるにふさわしいとされることであった。しかも聖なる霊は、ソロモンを通して教えたもう。神に喜ばれる者たちは、より早くこの世から取り去られ、より速やかに解き放たれるのだ、と。それは、この世に長くとどまることによって、この世の触れに汚されることのないためである。
Raptus est, inquit, ne malitia mutaret intellectum illius (Sap. IV, 11, 14) . Placita enim erat Deo anima ejus. Propter hoc properavit ebducere eum de media iniquitate.
PL 4, 599A彼は言う。「彼は取り去られた。それは悪意が彼の理性を変えることのないためである」(知恵の書4:11,14)。「彼の魂は神に喜ばれるものであった。それゆえ神は急いで彼を不義の只中から連れ出された〔底本は ebducere。educere ないし abducere と読む〕」。
Sic et in Psalmis ad Dominum properat spiritali fide Deo suo anima devota dicens: Quam dilectissimae habitationes tuae, Deus virtutum! Desiderat et properat anima mea ad atria Dei (Psal. LXXXIII, 2, 3) .
PL 4, 599A同様に詩篇においても、主のもとへと急ぐのは、霊的な信仰によって自らの神に献げられた魂である。こう言う。「もろもろの力の神よ、あなたの住まいはいかに愛すべきものであろうか。私の魂は神の庭を慕い、急ぎ求める」(詩篇83:2-3)。
Caput XXIV
第XXIV章PL 4, 599AEjus est in mundo diu velle remanere quem mundus oblectat, quem saeculum blandiens atque decipiens illecebris terrenae voluptatis invitat. Porro, cum mundus oderit Christianum, quid amas eum qui te odit, et non magis sequeris Christum, qui te et redemit et diligit?
PL 4, 599Aこの世界にあって長くとどまることを望むのは、この世界に喜びを見出す者、おもねり欺くこの世が現世の快楽の誘惑をもって招く者にふさわしい。ところで、この世界がキリスト教徒を憎むというのに、お前はなぜ、お前を憎む者を愛し、お前を贖い、お前を愛したもうキリストに、なおいっそう従おうとしないのか。
Joannes in Epistola sua clamat et loquitur, et ne, carnalia desideria sectantes, mundum diligamus hortatur: Nolite, inquit, diligere mundum neque ea quae in mundo sunt.
PL 4, 599Aヨハネはその書簡において声高く語り、肉の欲望を追い求めてこの世界を愛することのないようにと勧める。彼は言う。「世界を愛してはならない、世界にあるものをも愛してはならない。
Si quis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo; quia omne quod in mundo est concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi, quae non est a Patre, sed ex concupiscentia mundi.
PL 4, 599Bもし誰かが世界を愛するならば、御父の愛はその者のうちにない。なぜなら、世界にあるものはすべて、肉の欲望であり、目の欲望であり、この世の虚栄であって、御父から出たものではなく、世界の欲望から出たものだからである。
Et mundus transibit et concupiscentia ejus: qui autem fecerit voluntatem Dei manet in aeternum, quomodo et Deus manet in aeternum (I Joan. II, 15-17) .
PL 4, 599Bそして世界は、その欲望とともに過ぎ去る。しかし神の御旨を行う者は、神が永遠にとどまりたもうのと同じように、永遠にとどまる」(一ヨハネ2:15-17)。
Potius, fratres dilectissimi, mente integra, fide firma, virtute robusta, parati ad omnem voluntatem Dei simus, pavore mortis excluso, immortalitatem quae sequitur cogitemus.
PL 4, 599B最愛の兄弟たちよ、むしろ我々は、健全な心をもって、堅固な信仰をもって、強靭な力をもって、神のあらゆる御旨に対して備えている者でありたい。死への恐れを退け、その後に続く不死について思いを致そうではないか。
Hoc nos ostendamus esse quod credimus, ut neque charorum lugeamus excessum, et cum accersitionis propriae dies venerit, incunctanter et libenter ad Dominum ipso vocante veniamus.
PL 4, 600A我々が信じていることをこそ、我々自身であると示そうではないか。愛する者たちの死を嘆くことなく、また自らの召される日が来たならば、主が招きたもうままに、ためらうことなく、喜んで主のもとへ参ろうではないか。
Caput XXV
第XXV章PL 4, 600AQuod cum semper faciendum fuerit Dei servis, nunc fieri multo magis debet, corruente jam mundo et malorum infestantium turbidinibus obsesso; ut qui cernimus coepisse jam gravia et scimus imminere graviora, lucrum maximum computemus si istinc velocius recedamus.
PL 4, 600Aこれは、神の僕たちにとって常になすべきことであったが、今はなおいっそうそうすべきである。世界はすでに崩れ落ちつつあり、猛威をふるう災いの動乱に取り囲まれているからである。すでに重い出来事が始まったのを見、さらに重いことが迫っているのを知る我々は、この世から一刻も早く去ることこそ、この上ない利得であると考えようではないか。
Si in habitaculo tuo parietes vetustate nutarent, tecta desuper tremerent, domus jam fatigata, jam lassa, aedificiis senectute labentibus, ruinam proximam minaretur, nonne omni celeritate migrares?
PL 4, 600Aもし、お前の住まいの壁が古びて傾き、屋根が上できしみ、家がすでに疲れ果て、衰え、建物が老朽のうちに崩れかかり、間近な崩壊を予告しているとしたら、お前はあらゆる速さをもって立ち退かないだろうか。
Si navigante te turbida et procellosa tempestas fluctibus violentius excitatis praenuntiaret futura naufragia, nonne portum velociter peteres?
PL 4, 600Bもし、お前が船で航海している最中に、荒れ狂う嵐が激しく波を巻き起こし、来るべき難破を予告しているとしたら、お前は速やかに港を目指さないだろうか。
Mundus ecce nutat et labitur, et ruinam sui non jam senectute rerum, sed fine testatur; et tu non Deo gratias agis, non tibi gratularis quod, exitu maturiore subtractus, ruinis et naufragiis et plagis imminentibus exuaris?
PL 4, 600B見よ、世界は揺らぎ、崩れつつある。その崩壊を、物事の老朽によってではなく、終わりそのものによって証ししている。それなのに、お前は神に感謝を捧げず、自分自身を祝おうともしないのか——早められた終わりによってこの世から引き出され、迫り来る崩壊や難破や災いから免れることになるというのに。
Caput XXVI
第XXVI章PL 4, 600BConsiderandum est, fratres dilectissimi, et identidem cogitandum renuntiasse nos mundo, et tamquam hospites et peregrinos istic interim degere.
PL 4, 600B最愛の兄弟たちよ、我々は世界を捨てたのであり、さしあたり、ここでは客人また旅人として過ごしているのだということを、考え、繰り返し思いめぐらさなければならない。
Amplectamur diem qui assignat singulos domicilio suo, qui nos istinc ereptos et laqueis saecucularibus exsolutos paradiso restituit et regno.
PL 4, 601Aその日を喜んで迎えようではないか——各々をその住まいへと定め、我々をこの世から引き離し、この世の罠から解き放って、楽園と御国とへ連れ戻してくれる日を。
Quis non peregre constitutus properaret in patriam regredi? quis non, ad suos navigare festinans, ventum prosperum cupidius optaret, ut velociter charos liceret amplecti? Patriam nostram paradisum computamus: parentes Patriarchas habere jam coepimus.
PL 4, 601A異郷に置かれた者で、故郷へ帰ることを急がぬ者があろうか。身内のもとへ船出しようと急ぐ者で、愛する者たちを速やかに抱きしめられるようにと、順風をひたすら望まぬ者があろうか。我々は、楽園こそ我々の故郷であると数える。族長たちを、我々はすでに我々の親として持ち始めているのである。
Quid non properamus et currimus ut patriam nostram videre, ut parentes salutare possimus? Magnus illic nos charorum numerus exspectat, parentum, fratrum, filiorum frequens nos et copiosa turba desiderat, jam de sua incolumitate secura, et adhuc de nostra salute sollicita.
PL 4, 601A我々の故郷を見るために、また親たちに挨拶できるようにと、なぜ我々は急ぎ走ろうとしないのか。かの地では、大勢の愛する者たちが我々を待っている。親たち、兄弟たち、子供たちの、数多く豊かな群れが我々を慕っている。彼らはすでに自らの安全については安んじており、なお我々の救いについては案じている。
Ad horum conspectum et complexum venire quanta et illis et nobis in commune laetitia est? Qualis illic coelestium regnorum voluptas sine timore moriendi, et cum aeterni ate vivendi quam summa et perpetua felicitas!
PL 4, 601B彼らの姿を目にし、抱擁するために赴くことは、彼らにとっても我々にとっても、ともにいかに大きな喜びであろうか。かしこにある天の王国の快楽はいかなるものであろうか——死を恐れることなく、永遠のうちに生きることの〔底本は aeterni ate。aeternitate と読む〕、いかに至高で永続する幸いであろうか。
Illic Apostolorum gloriosus chorus, illic Prophetarum exultantium numerus, illic Martyrum innumerabilis populus ob certaminis et passionis victoriam coronatus, triumphantes illic; Virgines, quae concupiscentiam carnis et corporis continentiae robore subegerunt; remunerati misericordes, qui alimentis et largitionibus pauperum justitiae opera fecerunt, qui Dominica praecepta servantes ad coelestes thesauros terrena patrimonia transtulerunt.
PL 4, 602Aかしこには使徒たちの栄光ある一団がある。かしこには喜び躍る預言者たちの群れがある。かしこには、戦いと受難の勝利によって冠を戴いた、数え切れぬ殉教者たちの民があり、かしこで彼らは凱旋している。肉と肉体の欲望を、節制の力によって屈服させた童貞女たちがいる。貧しい者たちへの施しと施与とによって正義の業を行い、主の戒めを守って地上の財産を天の宝へと移し変えた、慈しみ深い者たちが報いを受けている。
Ad hos, fratres dilectissimi, avida cupiditate properemus, ut cum his cito esse, ut cito ad Christum venire contingat optemus.
PL 4, 602A最愛の兄弟たちよ、彼らのもとへ、貪るほどの切望をもって急ごうではないか。彼らとともに速やかにあり、速やかにキリストのもとへ至ることができるようにと願おうではないか。
Hanc cogitationem nostram Deus videat, hoc propositum mentis et fidei Dominus Christus aspiciat, daturus eis gloriae suae ampliora praemia quorum circa se fuerint desideria majora.
PL 4, 602A神が我々のこの思いをご覧になり、主キリストが我々の心と信仰のこの決意を見つめてくださるように。主はご自身への望みがより大きかった者たちに、ご自身の栄光のより豊かな報いを与えてくださるであろう。