作者不詳—

De montibus Sina et Sion › 全文

De montibus Sina et Sion 全文

Anonymous · PL 4, 909B–918C

Caput I

第I章PL 4, 909B
1

PROBATIO capitulorum quae in Scripturis deificis continentur, quae in Veteri Testamento figuraliter scripta sunt, per Novum Testamentum spiritaliter intelligenda sunt, quae per Christum in veritate adimpleta sunt.

PL 4, 909B

神なる聖書に含まれる諸章についての証明。旧い契約に予型として記されたことは、新しい契約によって霊的に理解されるべきものであり、キリストによって真理のうちに成就されたのである。

2

Nobis enim per Jesum Christum spiritalis intellectus datus est, ipso Jesu dicente: Vobis quidem datum est intelligere sacramenta Dei, aliis autem in similitudinibus.

PL 4, 909B

我々には、イエス・キリストによって霊的な理解が与えられている。イエスご自身がこう言われたとおりである。「汝らには神の秘義を理解することが与えられているが、ほかの者たちには譬えによってである」と。

3

Invenimus in Evangelio κατὰ Joannem scriptum: Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Quae lex Moysi in monte Sina data est. Verum iterum invenimus scriptum: De Sion enim exiet lex, et verbum Domini ab Hierusalem.

PL 4, 909B

我々は、ヨハネによる福音書にこう記されているのを見出す。「律法はモーセによって与えられ、恩寵と真理はイエス・キリストによって成った」と。このモーセの律法はシナイ山で与えられた。しかし我々はまた、こうも記されているのを見出す。「シオンから律法が出て、主の言葉がエルサレムから出る」と。

4

Quatenus hoc intelligere debemus? utrum Sina mons ubi a Deo Moysi lex data est, et Sion mons unde lex exivit, unum sint; an vero alter sit Sina mons, et alter sit Sion mons.

PL 4, 909B

我々はこれをどのように理解すべきか。すなわち、神がモーセに律法を与えたシナイ山と、律法が出て行ったシオン山とは一つであるのか、それとも一方はシナイ山であり、他方はシオン山であって別のものであるのか。

5

Invenimus enim haec nomina duorum montium esse hebraica: verum latina interpretatio nominum differentium ab invicem, ostendit aliud esse Sina montem, et aliud montem Sion.

PL 4, 909C

我々は、この二つの山の名がヘブライ語であることを見出す。しかし、互いに異なるこれらの名のラテン語訳は、シナイ山とシオン山とが別のものであることを示している。

Caput II

第II章PL 4, 909C
1

Haec est interpretatio de hebraica lingua in latinam. Sina mons interpretatur tentatio aeterna et odium; aeque et Sion interpretatur tentatio exacerbationis et speculatio.

PL 4, 909C

これがヘブライ語からラテン語への解釈である。シナイ山は「永遠の試みと憎しみ」と解釈され、同様にシオンは「憤りの試みと見張り」と解釈される。

2

Vides ergo in hebraica interpretatione non sibi similare, sed neque esse unum montem, sed potius duos invicem a se differentes gratia et honore.

PL 4, 909C

それゆえ、ヘブライ語の解釈において、互いに似ていないのみならず〔底本は non sibi similare で語形が崩れている。「互いに似ていない」の意に解した〕、一つの山でもなく、むしろ恩寵と誉れにおいて互いに異なる二つの山であることが分かる。

3

Praeterea, cum dicat David propheta in Psalmo II, Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, annuntians imperium ejus; ecce quatenus montem Sion sanctum designat.

PL 4, 910B

さらに、預言者ダビデが詩篇第二篇でこう言っているとおりである。「しかし私は、彼によって、その聖なる山シオンの上に王として立てられ、その支配を告げ知らせる」と。見よ、いかにこれが聖なる山シオンを示していることか。

4

Unde manifestum est montem Sion coelestem esse et spiritalem, et montem Sina esse terrenum.

PL 4, 910B

したがって、シオン山は天的で霊的なものであり、シナイ山は地上のものであることは明らかである。

5

Nihil enim potest quod in terra est, esse sanctum, cum totus mundus mala facta habeat, et a diabolo sit maculatus, dicente Jesu: Odit me soeculum, et ego odi illud: quia facta illius sunt mala. Ex qua re quidquid est in hoc saeculo terreno, sanctum esse non potest.

PL 4, 910B

地上にあるものは何ものも聖であることができない。全世界は悪しき行いを有し、悪魔によって汚されているからである。イエスが言われたとおりである。「世は私を憎み、私も世を憎む。世の行いが悪いからである」と。それゆえ、この地上の世にあるものは何であれ、聖であることができない。

Caput III

第III章PL 4, 910B
1

Sion autem montem ex prophetico dicto constat esse sanctum et spiritalem; in quo monte Spiritus sanctus filius Dei rex constitutus est, annuntians voluntatem et imperium Dei patris sui: et Sina montem terrenum esse in arida terra constitutum, qui est in Syria Palaestina, ubi est terra Judaea, ubi est et civitas illa interfectrix Prophetarum: ante cujus portam Christus a Judaeis crucifixus est in horto: quae civitas dicitur Hierusalem per Esaiam prophetam, spiritaliter vero execrata et derelicta.

PL 4, 910B

シオン山は、預言的な言葉によって、聖なる、霊的なものであることが確かである。この山において、聖なる霊なる神の子は王として立てられ、その父なる神の御旨と支配を告げ知らせた。他方シナイ山は、シリア・パレスチナにある乾いた地に据えられた地上の山であって、そこはユダヤの地であり、また預言者たちを殺すあの都市があるところである。この都市の門の前で、キリストは園においてユダヤ人たちによって十字架につけられた。この都市は預言者イザヤによってエルサレムと呼ばれるが、霊的には呪われ、見捨てられた都市である。

2

Nec immerito, quia et Deus ex eodem monte Sina terreno, per Moysen adhuc in carne terrena primi hominis positum, populo Judaeorum terreno et carnali legem a Deo accepit illis tradendam, digitis sacris scriptam in duabus tabulis lapideis (licet digitis sacris, tamen digitis in figura carnis), quasi populo carnali et durissimo: sicut fuerunt tabulae lapideae durissimae, in quibus tabulis Legem acceperunt.

PL 4, 910C

それも当然である。神もまた、その同じ地上のシナイ山から、なお最初の人の地上の肉のうちにあったモーセを通して、地上的で肉的なユダヤの民に、彼らに授けるべき律法を与えられたのであり〔底本は与格 populo が accepit の主語の位置にあり、構文が崩れている。神が民に律法を与えた意に解した〕——それは聖なる指によって二枚の石の板に書かれたものであった(聖なる指ではあるが、しかし肉の形における指である)——あたかも肉的で最も頑なな民に対するかのようであった。まさに、律法を受け取ったその板が、最も頑なな石の板であったとおりである。

3

Ideo in duabus, quia significaret unitatem populi dividi in duas partes, partem quae salvatur, et partem incredulam quae perit; dicente Angelo ad Rebeccam uxorem Isaac: « Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi de ventre tuo dividentur, et populus populum superabit, et major serviet minori. » Rebecca vero figuram portabat Ecclesiae, sicut Isaac vir ejus typum in se portabat Christi.

PL 4, 911A

二枚であったのは、民の一体性が二つの部分に分かたれることを示すためであった。すなわち、救われる部分と、滅びる不信の部分とである。天使がイサクの妻レベッカに言ったとおりである。「二つの国民があなたの胎内にあり、二つの民があなたの腹から分かたれ、一つの民が他の民に勝り、大きい者は小さい者に仕えるであろう」と。レベッカは教会の予型を担っており、その夫イサクがキリストの型を自らのうちに担っていたのと同様である。

4

Ergo, cum dicit, duae gentes in utero tuo sunt, quia et de gentibus duas partes futuras designabat, partem idololatram perditam, et partem credulam viventem per fidem; hanc unam partem gentium designat in utero Ecclesiae permanere in generationem aeternam in figura Rebeccae; et partem populi infidelium Judaeorum a ventre tunc Rebeccae dividi, et separari a nativitate Ecclesiae.

PL 4, 911A

したがって、「二つの国民があなたの胎内にある」と言われるとき、それは諸国民についても、将来の二つの部分を示していたのである。すなわち、滅びる偶像礼拝の部分と、信仰によって生きる信じる部分とである。この諸国民の一方の部分は、レベッカの予型において、教会の胎内に永遠の世代にわたって留まることを示し、他方、不信のユダヤの民の部分は、そのときレベッカの腹から分かたれ、教会の誕生から切り離されることを示している。

5

Haec fuit praefiguratio in Genesi per Angelum spiritaliter annuntiata. Haec vero nomina montium talem habent interpretationem in lingua latina, ut demonstret veritatem, qui sint hi duo montes Sina vel Sion: quod quidem post paululum dicturi sumus.

PL 4, 911B

これは創世記において天使によって霊的に告げ知らされた予型であった。しかし、これらの山の名は、ラテン語においてこのような解釈を持ち、シナイ山とシオン山という二つの山が何であるかという真理を示している。このことについては、我々はまもなく後で述べるであろう。

6

Ita enim hanc veritatis interpretationem probavimus, de principio generis humani venientem.

PL 4, 911B

このようにして我々は、人類の起源に由来するこの真理の解釈を証明したのである。

7

Ita ab initio mundi et deinceps omnes homines nascentes, de tempore et facto nomina a parentibus suis accipiebant (non quidem ex se, sed a Deo mente impellebantur, qui, antequam fiant, praescius est futurorum) ut quales post crementum aetatis suae futuri essent, posteriori tempore verbis et nominibus hebraicis designaretur; et quid singulis futurum esset, interpretatio nominum designaret veritatem; sicuti tunc temporis in Patriarchis completum est, secundum primi hominis carnem de terrae limo esse, ex ipso protoplasto probamus veritatem.

PL 4, 911B

このように、世の初めから以後、生まれるすべての人間は、その時と出来事に応じて、両親から名を受け取った(もっとも、これは自分自身の考えからではなく、神によって心を動かされたのであり、神は物事が起こる前から未来を予め知っておられる)。それは、彼らが年齢を重ねたのちにどのような者となるかが、後の時にヘブライ語の言葉と名によって示されるためであり、各人にとって未来に何が起こるかを、名の解釈が真理として示すためであった。そのことは、当時、族長たちにおいて成就したとおりである。最初の人の肉が地の泥からできていることに関して、我々はまさにその最初に造られた者そのものから、この真理を証明する。

Caput IV

第IV章PL 4, 911C
1

Nomen accepit a Deo Adam. Hebraicum Adam in latino interpretatur terra caro facta, eo quod ex quatuor cardinibus orbis terrarum pugno comprehendit, sicut scriptum est: Palmo mensus sum coelum, et pugno comprehendi terram, et finxi hominem ex omni limo terrae: ad imaginem Dei feci illum.

PL 4, 911C

アダムは神から名を受けた。ヘブライ語のアダムはラテン語で「肉となった土」と解釈される。それは、地の全世界の四方から握りこぶしでこれを摑んだからである。書かれているとおりである。「私は手のひらで天を測り、握りこぶしで地を摑み、地のあらゆる泥から人を形づくった。私は彼を神の像に似せて造った」と。

2

Oportuit illum ex his quatuor cardinibus orbis terrae nomen in se portare Adam. Invenimus in Scripturis per singulos cardines orbis terrae esse a Conditore mundi quatuor stellas constitutas in singulis cardinibus.

PL 4, 912A

彼はこの地の世界の四方から、アダムという名を自らのうちに担うことを要した。我々は聖書のうちに、世界の創造者によって、地の世界の四方それぞれに一つずつ、四つの星が定められていることを見出す。

3

Prima stella, orientalis, dicitur ἀνατολή, secunda, occidentalis, δύσις, tertia stella, aquilonis, ἄρκτος, quarta stella, meridiana, dicitur μεσημβρία.

PL 4, 912A

第一の星、東の星は ἀνατολή(アナトレー)と呼ばれ、第二の星、西の星は δύσις(デュシス)、第三の星、北の星は ἄρκτος(アルクトス)、第四の星、南の星は μεσημβρία(メセームブリア)と呼ばれる。

4

Ex nominibus stellarum numero quatuor de singulis stellarum nominibus tolle singulas litteras principales, de stella Anatole a, de stella Dysis id, de stella Arctos a, de stella Mesembria m; in his quatuor litteris cardinalibus habes nomen Adam.

PL 4, 912A

四つの星の名前から、それぞれの星の名の頭文字を一つずつ取れ。アナトレーの星からは a、デュシスの星からは id〔底本は id。δύσις の頭字は d であり、本文が崩れているらしい〕、アルクトスの星からは a、メセームブリアの星からは m を。これら四つの方位の文字のうちに、アダムという名がある。

5

Nam et in numero certo per quatuor litteras graecas nomen designatur ἀδὰμ, ita α μία, id est unum, δ τέσσαρα, id est quatuor, α μία, id est unum, μ τεσσαράκοντα, id est quadraginta. Fac, et invenies numerum quadragenarium senarium.

PL 4, 912B

というのも、確かな数によっても、四つのギリシア文字でこの名、ἀδὰμ(アダム)が示されるからである。すなわち、α は μία、つまり一、δ は τέσσαρα、つまり四、α は μία、つまり一、μ は τεσσαράκοντα、つまり四十である。これを計算してみよ、そうすれば四十六という数を見出すであろう。

6

Hic numerus XLVI passionem carnis Adae designat, quam carnem in se figuralem Christus portavit, et eam in ligno suspendit.

PL 4, 912B

この XLVI という数は、アダムの肉の受難を示しており、この予型的な肉をキリストは自らのうちに担い、それを木に架けたのである。

7

Quae caro a Deo patre Jesu vocitata est Spiritus sanctus, qui de coelo descendit; Christus, id est unctus, Dei vivi a Deo vocatus est; spiritus carni mixtus, Jesus Christus.

PL 4, 912B

この肉は、神なる父によって「イエス」と呼ばれた。天から降った聖なる霊は〔底本の句読では Spiritus sanctus が前の文に続くが、次の文の主語と取った〕、「キリスト」、すなわち「生ける神の油注がれた者」と、神から呼ばれた。霊が肉に混ざり合わされて、「イエス・キリスト」である。

8

Hic ergo numerus XLVI passionem declarat, eo quod sexto millesimo anno, hora sexta passus: a mortuis resurgens; quadragesima die in coelos ascendit: vel quia Salomon quadraginta sex annis templum Deo fabricaverit.

PL 4, 912B

したがって、この XLVI という数は受難を示している。それは、六千年目の年、第六時に彼が受難し、死者のうちからよみがえり、四十日目に天に昇ったからである。あるいは、ソロモンが四十六年をかけて神のために神殿を建てたからでもある。

9

In cujus templi similitudinem Jesus carnem suam esse dixit, dicens Pharisaeis: Destruite fanum istud, et ego in tribus diebus excitabo illud. Et Pharisaei dicebant: Quadraginta sex annis aedificatum est fanum istud, et hic in tribus diebus excitabit illud? Dicebat autem Jesus fanum de corpore suo. »

PL 4, 912C

この神殿になぞらえて、イエスは自分の肉がそれであると言われた。ファリサイ人たちに向かってこう言われたのである。「この聖所を壊すがよい、そうすれば私は三日でそれを起こそう」と。するとファリサイ人たちは言った。「この聖所は四十六年かけて建てられたのに、この者は三日でそれを起こすというのか」と。しかしイエスは、自分の肉体という聖所について語っておられたのである。

Caput V

第V章PL 4, 913A
1

Deinde Abel, filius Adae, nomen accepit hebraicum, designans fratris interfectionem et parentum luctum.

PL 4, 913A

次に、アダムの子アベルは、兄弟の殺害と両親の嘆きを示すヘブライ語の名を受けた。

2

Item Enoch, qui ante diluvium Deo justus complacuit, et ideo de isto mundo in carnis suae nativitate vivus translatus est in loco ubi Deus scit; ex quo loco, in consummatione mundi, innovari habet in hoc mundo, unde etiam translatus est ad confundendum et revincendum Antichristum.

PL 4, 913A

同様にエノクは、大洪水の前に神に義として喜ばれた者であり、それゆえこの世界から、その肉の生まれながらの姿のまま生きたまま、神のみ知りたもう場所へ移された。その場所から、世界の完成のときに、この世界において新たにされることになっており、それゆえまた、彼はアンチキリストを混乱させ、打ち負かすために移されたのである。

3

A quo interfecti martyria sua complebunt, viventes in aeternum in saecula saeculorum. Et ideo Enoch interpretatur innovatus.

PL 4, 913A

彼(アンチキリスト)によって殺される者たちは、自らの殉教を全うし、世々限りなく永遠に生きるであろう。それゆえエノクは「新たにされた者」と解釈される。

4

Deinde Job justus, qui ante diem judicii meruit voce judicis laudari, et ideo, diabolo devicto et superato, Job interpretatur charissimus Dei.

PL 4, 913A

次に義人ヨブは、審判の日の前に、裁き主の声によって讃えられるに値した者であり、それゆえ、悪魔が打ち負かされ、征服されたのち、ヨブは「神に最も愛される者」と解釈される。

5

Aeque et Abraham in sua nativitate a parentibus suis Abram vocatus est; tentatus vero a Deo, fidelis inventus est, et a Deo benedictus pater multarum gentium constitutus est, et ideo, immutato a Deo nomine, Abraham vocatus est, interpretatur pater multorum populorum.

PL 4, 913A

同様にアブラハムも、その生まれにおいては両親からアブラムと呼ばれていた。しかし神によって試みられ、忠実な者と見出され、神から祝福されて多くの諸国民の父として立てられた。それゆえ、神によって名を変えられ、アブラハムと呼ばれたのであり、これは「多くの民の父」と解釈される。

Caput VI

第VI章PL 4, 913B
1

Ecce interim de multis probationibus pauca diximus, ut ad duorum montium nominum pervenientes, intepretationes eorum montium nominum probemus, qualiter designata sunt ad nostram instructionem; ut ex hac interpretatione nominum, intelligamus montem Sina esse terrenum, et montem Sion esse coelestem.

PL 4, 913B

さて、さしあたり、多くの証明のうちからわずかを述べた。それは、二つの山の名に至って、それらの山の名の解釈を証明するためであり、それらがいかに我々の教化のために定められているかを示すためである。この名の解釈から、シナイ山が地上のものであり、シオン山が天的なものであることを我々が理解するためである。

2

Spiritaliter interpretatum Sina, tentatio aeterna et odium; et mons Sion, tentatio exacerbationis et speculatio. Ita intelligitur cum dicitur mons Sina, tentatio aeterna et odium, eo quod ex eo monte Moyses legem acceperit populo durissimo et contumaci.

PL 4, 913B

霊的に解釈すれば、シナイは「永遠の試みと憎しみ」であり、シオン山は「憤りの試みと見張り」である。シナイ山が「永遠の試みと憎しみ」と言われるとき、このように理解される。すなわち、その山からモーセが、最も頑なで反抗的な民のために律法を受けたからである。

3

Per quam legem tentati a Deo aeterno, inventi sunt non posse eamdem legem sustinere in perpetuum, exinde Deo in odium conversi sunt.

PL 4, 913C

この律法によって永遠の神から試みられた彼らは、その同じ律法を永久に守り続けることができない者と見出され、そのために神に対する永遠の憎しみへと転じたのである。

4

Ideo in nomine montis Sina, unde legem acceperant, interpretatio nominis designavit populum tentatum a Deo, et in odium aeternum esse conversos: ideo dicitur Sina tentatio aeterna et odium. Invenimus enim in Scripturis eos esse a Deo tentatos.

PL 4, 913C

それゆえ、彼らが律法を受けたシナイ山という名において、名の解釈は、神によって試みられた民が永遠の憎しみへと転じたことを示している。それゆえシナイは「永遠の試みと憎しみ」と言われるのである。我々は聖書のうちに、彼らが神によって試みられたことを見出す。

5

Ita positum dicente Domino ad Moysen: Exeat populus iste, et colligat sibi diurnum in diem, et tentabo eos an possint legem meam sustinere an non; et tentati a Deo per legem, inventi sunt ab ea lege alieni.

PL 4, 913C

それは、主がモーセにこう言われたとおりに置かれている。「この民を出て行かせ、日ごとにその日の分を集めさせよ。そして私は彼らが私の律法を守り続けられるかどうかを試みよう」と。そして律法によって神から試みられた彼らは、その律法とは無縁の者と見出された。

6

Exinde Deo in odium aeternum conversi sunt, et completa est interpretatio Sina. Manifesta vero et Moysen, per quem eos Deus per Legem tentavit, in latino interpretatur similiter Moyses tentatio Dei et inventio, per quem tentati a Deo inventi sunt alieni a Legis observatione, ideo in aeternum Deo in odium conversi sunt.

PL 4, 913C

そのため彼らは神に対する永遠の憎しみへと転じ、シナイの解釈は成就した。また、彼らを神が律法によって試みるための道具であったモーセもまた明らかである。ラテン語では同様に、モーセは「神の試みと発見」と解釈される。彼を通して神から試みられた彼らは、律法の遵守とは無縁の者と見出され、それゆえ永遠に神に対する憎しみへと転じたのである。

7

Hoc odium in ipso genere Judaeorum scriptum invenimus, dicente Isaac de duobus suis filiis Esau majore et Jacob minore: Jacob dilexi, Esau autem odio habui.

PL 4, 914A

この憎しみを、我々はユダヤ人という一族そのもののうちに記されているのを見出す。イサクが自分の二人の子、兄エサウと弟ヤコブについてこう言ったとおりである。「私はヤコブを愛し、エサウを憎んだ」と。

8

Esau vero major pilosus fuit totus, inquit, quasi corium pilosum, in figura populi majoris, in impietate delictorum suorum constituti.

PL 4, 914A

他方、兄エサウは全身毛深かった、と言われている。あたかも毛深い皮のようであり、それは自分たちの罪の不敬のうちに置かれた、より年長の民の予型である。

9

Et Jacob fuit lenis et minor, in figura populi novellioris, qui ex dicti audientia per credulitatis fidem ex aspredine saeculi in lenitatem conversus est ad Christum Deum et Dei Filium.

PL 4, 914A

そして弟ヤコブは肌がなめらかで、年下であった。それは、御言葉を聞くことにより、信じる心の信仰によって、世の粗さからなめらかさへと転じ、神であり神の子であるキリストへと向かった、より新しい民の予型である。

Caput VII

第VII章PL 4, 914A
1

Ecce probavimus per Scripturarum fidem populum majorem et vetustiorem esse Deo in odium conversum, secundum interpretationem montis Sina dicentis, tentatio aeterna et odium. Aeque Sion montis ita interpretatur tentatio exacerbationis et speculatio.

PL 4, 914A

見よ、我々は聖書の信によって、より年長で古い民が神に対する憎しみへと転じたことを証明した。シナイ山の「永遠の試みと憎しみ」という解釈のとおりである。同様にシオン山は「憤りの試みと見張り」と解釈される。

2

Haec vero interpretatio latina ligni sacri passionem designat, dicente Salomone de ipsa passione Dominica: « Contumelia et tormento interrogemus illum, ut sciamus reverentiam illius et probemus patientiam ipsius, et tentemus quae eventura sunt illi.

PL 4, 914B

このラテン語の解釈は、聖なる木の受難を示している。ソロモンが主の受難そのものについてこう言っているとおりである。「侮辱と拷問とによって彼を尋問し、彼の畏れ敬いを知り、彼の忍耐を試し、彼に起こることになる事柄を試みよう。」

3

Si enim vere Filius Dei est, suscipiet illum, et liberabit eum de manibus contrariorum; morte turpissima condemnemus illum.

PL 4, 914B

「もし彼が本当に神の子であるならば、彼を受け入れ、敵対する者たちの手から彼を解放するであろう。最も恥ずべき死をもって彼を処断しよう。」

4

Haec cogitaverunt et erraverunt; excaecavit illos malitia ipsorum, et non intellexerunt sacramenta Dei. » Ecce tentatores Judaeos: item scriptum est: « Et tentaverunt Deum in loco inaquoso. » Speculum vero altitudinem ligni declarat, dicente Salomone: « Posuerunt me velut custodiam pomarii, » eo quod in horto in ligno confixus inter duos latrones pependit: et de altitudine ligni ambos speculatur in figura duorum populorum malefactorum; Gentes in saeculi mala facta jacentes, et Judaeos interfectores Prophetarum.

PL 4, 914B

「こう考えて、彼らは誤った。彼ら自身の悪意が彼らの目を眩ませ、神の秘義を理解しなかった」と。見よ、試みる者たるユダヤ人たちを。同様にこう記されている。「そして彼らは水のない場所で神を試みた」と。他方、「見張り」とは木の高さを示している。ソロモンがこう言っているとおりである。「彼らは私を果樹園の見張りのように置いた」と。それは、園において木に打ちつけられた彼が、二人の盗賊の間に架けられていたからであり、その木の高さから、彼は二種の悪行の民の予型である両者を見張っていたのである。すなわち、世の悪しき行いのうちに横たわる諸国民と、預言者たちを殺すユダヤ人たちとを。

5

Hi sunt duo populi malefactores; quorum figuram in se portabant duo latrones inter quos pependit innocens. Unus blasphemabat; alius vero confessus est quia innocens injuriam patiebatur.

PL 4, 914C

これが二種の悪行の民である。彼らの予型を、その間で無実の者が架けられた二人の盗賊が自らのうちに担っていた。一人は冒瀆し、他方は、無実の者が不正を被っていることを告白した。

6

Jesus autem ambos speculabatur de ligno speculatorio, blasphemum et confessorem; confessorem salvavit et blasphemum perdidit, sicuti de duobus populis fecit.

PL 4, 914C

しかしイエスは、見張りの木から、冒瀆する者と告白する者との両者を見張っておられた。そして告白する者を救い、冒瀆する者を滅ぼされた。二つの民についてなさったのと同様にである。

Caput VIII

第VIII章PL 4, 914C
1

Persecutores derelicti, qui in aeternae mortis sententia sibi non crediderint, si sic de saeculo exieriat, perient. Gentes vero ad se conversae fidem sibi habentes Filius Dei est; salvatae videbunt in aeterna saecula saeculorum imperatorem et regem suum.

PL 4, 914C

見捨てられた迫害者たち、すなわち彼を信じなかった者たちは、もしこのようにして世を去るならば〔底本は exieriat。exierint と読む〕、永遠の死の宣告のうちに滅びるであろう。他方、彼へと立ち帰った諸国民は、彼が神の子であるとの信を彼に置き〔底本は fidem sibi habentes Filius Dei est で構文が崩れている。「彼が神の子であると信じて」の意に解した〕、救われて、永遠の世々にわたって自分たちの皇帝また王を見るであろう。

2

Verum in ipsa passione pendens in ligno, duas partes populi prospiciens speculabatur de alto ligno.

PL 4, 915A

しかし、その受難のさなか、木に架けられたまま、彼は民の二つの部分を見渡し、高い木の上から見張っていた。

3

Pars populi, qui viderant virtutes ejus mirabiles et deificas, patientem illum injurias dolentes plorabant: alii vero Judaei irridentes, de arundine caput ejus quassabant, blasphemantes et dicentes: « Ave rex Judaeorum, ubi est pater tuus?

PL 4, 915A

彼の驚くべき神なる力を見ていた民の部分は、彼が不正を受けて忍んでいるのを嘆き悲しんで泣いた。しかし他のユダヤ人たちは嘲り、葦で彼の頭を打ちながら、冒瀆してこう言った。「ユダヤ人の王よ、万歳。お前の父はどこにいるのか。」

4

Veniat et liberet te de cruce. » Exinde exacerbatus Pater fecit coelum patefieri, et tonitrua facta sunt, et tenebrae insustinibiles; terra commota, patefacta sunt sepulchra, et corpora sua ejecerunt, et foras a se miserunt; velum templi scissum est; et a tanto fragore coeli et terrae motu, omnes qui stabant ante lignum, alii dolentes, alii vero blasphemantes et illudentes, prostrati in faciem jacuerunt, trementes tamquam mortui.

PL 4, 915A

「彼が来て、お前を十字架から解放するがよい」と。そのとき、憤られた父は、天を開かせ、雷鳴が起こり、耐えがたい闇となった。地は揺れ動き、墓が開かれて、その亡骸を投げ出し、自らの外へと送り出した。神殿の垂れ幕は裂けた。そして天のかくも大きな轟きと地の震動とによって、木の前に立っていたすべての者は、ある者は嘆き、ある者は冒瀆し嘲りながら、うつ伏せに倒れ伏し、死人のように震えていた。

5

Tunc Judaei intellexerunt se offendisse Deum, et in luctum conversi sunt; et fuit exacerbatio. Eo enim tempore quo in ligno confixus pependit, dies fuerunt azymorum, qui sunt dies festi Judaeorum.

PL 4, 915B

そのときユダヤ人たちは、自分たちが神を怒らせたことを悟り、嘆きへと転じた。こうして「憤り」が生じたのである。彼が木に打ちつけられて架けられていたその時は、種なしパンの日々、すなわちユダヤ人たちの祭りの日々であった。

6

Eo die metuentes factum esse terrae motum, et coeli fragorem, prostrati in faciem, in terra plangentes, in luctum conversi sunt; et in ipsa sua passione complevit propheticum dictum: « Et convertam dies festos eorum in luctum, et cantica eorum in lamentationem. » Ante enim, cum captivi detenti essent in Babylone, dicebant illis Babylonii: Cantate nobis cantica de canticis Sion.

PL 4, 915B

その日、地震と天の轟きが起こったことを恐れて、彼らはうつ伏せに倒れ伏し、地に泣き叫び、嘆きへと転じた。そして、その受難そのものにおいて、預言的な言葉が成就したのである。「私は彼らの祭りの日々を嘆きに変え、彼らの歌を悲しみの歌に変えるであろう」と。というのも、かつて彼らがバビロンで捕囚として捕らえられていたとき、バビロニア人たちは彼らにこう言ったからである。「我々にシオンの歌のうちから歌を歌え」と。

7

Et Judaei lamentantes captivitatem suam, dicebant Babyloniis, ut diximus, lamentantes se: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena?

PL 4, 915B

そしてユダヤ人たちは、自分たちの捕囚を嘆きながら、先に述べたとおり、嘆きつつバビロニア人たちにこう言った。「異国の地で、どうして主の歌を歌うことができようか」と。

Caput IX

第IX章PL 4, 915C
1

Ecce quatenus completa est interpretatio montis Sion, tentatio exacerbationis et speculatio.

PL 4, 915C

見よ、シオン山の解釈、「憤りの試みと見張り」が、いかに成就したかを。

2

Unde manifestum est montem Sion ligni sacri regnum esse in sanctitate justificatum, dicente David: Annuntiate regnum Dei in Gentibus, quia Dominus regnavit a ligno, et transivit in Gentibus.

PL 4, 915C

したがって、シオン山が、聖なる木の王国であり、聖性において義とされたものであることは明らかである。ダビデがこう言っているとおりである。「諸国民のうちに神の王国を告げ知らせよ。主は木から統治し、諸国民のうちへ渡られたからである」と。

3

De quo regno ligni regalis idem propheta dicit: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus annuntians imperium ejus. Quod dictum propheticum per Pontium Pilatum in sua passione pendens in ligno complevit.

PL 4, 915C

この王なる木の王国について、同じ預言者はこう言っている。「しかし私は、彼によって、その聖なる山シオンの上に王として立てられ、その支配を告げ知らせる」と。この預言の言葉を、彼は、木に架けられた自らの受難において、ポンティウス・ピラトゥスを通して成就させた。

4

Pontius Pilatus, impulsa mente a Deo, accepit tabulam, et titulum scripsit tribus linguis, hebraice, graece et latine: Jesus Nazarenus rex Judaeorum; et in capite ligni clavis tabulam cum nomine regis Judaeorum confixit: et tunc manifestavit propheticum dictum, eo quod spiritaliter mons Sion crux est, quae est virtus Dei, Apostolo dicente: Crux Christi non credentibus stultitia est, credentibus autem crux virtus est Dei; et iterum dicit: Nos autem annuntiamus vobis Christum, et hunc crucifixum: Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam; ipsis autem vocatis Judaeis et Graecis, Dei virtutem et Dei sapientiam.

PL 4, 915C

ポンティウス・ピラトゥスは、神によって心を動かされ、板を取り、ヘブライ語、ギリシア語、ラテン語の三つの言語で銘を記した。「ナザレのイエス、ユダヤ人の王」と。そして木の頭に、ユダヤ人の王の名を記した板を釘で打ちつけた。こうして彼はその預言の言葉を明らかにしたのであり、それは霊的にはシオン山が十字架であり、それが神の力であるからである。使徒がこう言っているとおりである。「キリストの十字架は、信じない者には愚かなことであるが、信じる者には十字架は神の力である」と。また再びこう言う。「しかし我々は汝らにキリストを、それも十字架につけられたキリストを告げ知らせる。ユダヤ人にはつまずきであり、諸国民には愚かなことであるが、召された者たち、ユダヤ人にもギリシア人にも、神の力、神の知恵である」と。

5

Sic vero et alius propheta declarat lignum passionis Dominicae esse montem Sion sanctum, in Spiritu ita dicens: Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto ejus? Innocens manibus; dextera laevaque extensis, clavis fixis, innocentiam demonstrans.

PL 4, 916A

このように、また別の預言者は、主の受難の木が聖なる山シオンであることを、霊のうちにこう言って宣言している。「誰が主の山に登るであろうか、誰がその聖なる場所に立つであろうか。手に無垢な者である」と。右と左に伸ばされ、釘で打たれた手は、無垢を示している。

6

Ideo dicit: Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, et non juravit subdole proximo suo, hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo.

PL 4, 916A

それゆえこう言う。「手に無垢で心の清い者、自分の魂をむなしく受けなかった者、隣人に対して欺いて誓わなかった者、この者は主から祝福を受け、自らの救いの神から慈しみを受けるであろう」と。

7

Omnis passio hominum in terram cadet, haec sola passio crucis stantem demonstrat: unde verum dicimus montem sanctum lignum esse passionis. Inde innocens manibus et mundo corde non fuit.

PL 4, 916A

すべての人間の受難は地に倒れ伏すが、この十字架の受難だけは、立ったままの姿を示している。それゆえ我々は、聖なる山が受難の木であると真実に言うのである。そこから言えば、〔モーセ〕は手に無垢な者でも心の清い者でもなかった。

8

Nec enim mundus corde, eo quod Aegyptium calce percusserit in Aegypto, et mortificaverit eum, et manibus suis eum in arena obruerit; Christus autem in montem sanctum ascendit lignum regni sui, ut moreretur a Judaeis, quamquam ipse aliquem hominum non mortificaverit, nisi solum diabolum inimicum generis humani.

PL 4, 916B

というのも、彼はエジプトでエジプト人をかかとで打ち、これを死なせ、自らの手で彼を砂に埋めたことにより、心が清くはなかったからである。しかしキリストは、ユダヤ人たちによって死なれるために、聖なる山、自らの王国の木に登られた。もっとも、彼自身は人類の敵である悪魔ただ一人を除いて、誰をも死なせることはなかった。

9

Exinde in montem ascendit innocens et mundus corde; et ideo propheta dicit: Quis ascendet in montem Domini, et quis stabit in loco sancto ejus? Innocens manibus et mundo corde.

PL 4, 916B

それゆえ、手に無垢で心の清い者として、彼は山に登られた。それゆえ預言者はこう言う。「誰が主の山に登るであろうか、誰がその聖なる場所に立つであろうか。手に無垢で心の清い者である」と。

10

Et declaravit montem Sion sanctum esse sanctam crucem, dicente aeque propheta: De Sion exiet lex, et verbum Domini ab Hierusalem. Lex Christianorum crux est sancta Christo Filio Dei vivi, dicente aeque propheta: Lex tua in medio ventris mei.

PL 4, 916B

こうして彼は、聖なる山シオンが聖なる十字架であることを明らかにした。同じく預言者がこう言っているとおりである。「シオンから律法が出て、主の言葉がエルサレムから出る」と。キリスト教徒たちの律法とは、生ける神の子キリストの聖なる十字架である。同じく預言者がこう言っているとおりである。「あなたの律法は私の腹の中にある」と。

11

Percussus in lateris ventre de lancea, sanguis et aqua mixtus profusus fluebat, unde sibi Ecclesiam sanctam fabricavit, in qua legem passionis suae consecrabat, dicente ipso: Qui sitit, veniat et bibat.

PL 4, 916C

脇腹を槍で刺され、血と水が混ざり合って迸り流れ出た。そこから彼は自らのために聖なる教会を築き、その中に自らの受難の律法を奉献したのであり、彼自らこう言われた。「渇く者は来て飲むがよい」と。

12

Qui credit in me, sicut scriptum est, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Item in Psalmis: Et erit velut lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo.

PL 4, 916C

「私を信じる者は、書かれているとおり、その腹から生ける水の川々が流れ出るであろう」と。また詩篇にもこうある。「彼は水の流れのほとりに植えられた木のようになり、その時にその実を結ぶであろう」と。

13

Ecce verbum propheticum, fructum resurrectionis die tertia spiritaliter intelligendum dicentis: De sion exiet lex, hoc est de ligno regali, et verbum Domini ab Hierusalem, quae est Ecclesia.

PL 4, 916C

見よ、この預言の言葉は、三日目の復活の実りを霊的に理解すべきものとして、こう言っている。「シオンから律法が出る」、すなわち王なる木から、「そして主の言葉がエルサレムから」、すなわち教会から出る、と。

Caput X

第X章PL 4, 916C
1

Caro ligno confixa emisit verbum Dominicum dicens: Heli, heli. Et adimpletum est propheticum spiritale ante dictum: De Sion exiet lex, et verbum Domini ab Hierusalem.

PL 4, 916C

木に打ちつけられた肉は、主の言葉を発してこう言った。「エリ、エリ」と。そして、先に述べられた霊的な預言の言葉が成就した。「シオンから律法が出て、主の言葉がエルサレムから出る」と。

2

Hierusalem dicit de coelo descendentem, novam civitatem, quadratam per quatuor Evangelia, habentem duodecim fundamenta duodecim Prophetarum, duodecim portas duodecim Apostolorum; per quorum annuntiationem Christiani in hanc civitatem sanctam et novam introierunt, quae spiritalis est Ecclesia.

PL 4, 916D

エルサレムとは、天から降って来る新しい都市を言う。それは四つの福音書によって四角く、十二の預言者による十二の礎、十二の使徒による十二の門を持つ都市である。彼らの告知を通して、キリスト教徒たちはこの聖なる新しい都市、すなわち霊的な教会へと入ったのである。

Caput XI

第XI章PL 4, 917A
1

Ecce probavimus per omnium Scripturarum deificarum fidem duos montes, Sina in terra et Sion in coelo, duorum Testamentorum portare figuram, veteris Sina, et novi Sion.

PL 4, 917A

見よ、我々はすべての神なる聖書の信によって、地にあるシナイと天にあるシオンという二つの山が、二つの契約の予型を担っていることを証明した。すなわち、シナイは旧い契約の、シオンは新しい契約の予型である。

2

Ex quibus duobus montibus, videlicet duobus testamentis, posteriori tempore demonstratos et declaratos habemus duos populos; veterem et priorem Judaeorum, et novum et posteriorem populum Christianorum: Judaeos terrenos, qui terram promissam a Deo acceperunt carnales; et Christianos coelestes, qui regna coelorum a Deo promissa accepturi sunt in futuro saeculo. Caro enim Christianorum spiritalis et immortalis erit.

PL 4, 917A

この二つの山、すなわち二つの契約から、我々は後の時代に示され明らかにされた二つの民を持つ。すなわち、古く先なるユダヤ人の民と、新しく後なるキリスト教徒の民とである。肉的なユダヤ人たちは地上のものであって、神から約束された地を受け取った。天的なキリスト教徒たちは、来るべき世において神から約束された天の王国を受け取ることになる。キリスト教徒の肉は霊的で不死のものとなるであろう。

Caput XII

第XII章PL 4, 917B
1

Alia probatione veritatis in Scripturis posita, ex ea veritate coelesti spiritalem facimus figurarum comparationem, de hujus mundi conversatione.

PL 4, 917B

聖書のうちに置かれた真理のもう一つの証明として、その天的な真理から、我々はこの世界の営みについて、霊的な予型の比較をなす。

2

Diximus enim, montis sancti Sion, quod lignum regale et sacrum, haberet interpretationem de hebraico, in graecum vel latinum, tentatio exacerbationis vel speculatio, eo quod de ligno speculabatur ante se stantes bonos et malos.

PL 4, 917B

我々はすでに述べたとおり、聖なる山シオン、すなわち王なる聖なる木は、ヘブライ語からギリシア語ないしラテン語への解釈において、「憤りの試み」あるいは「見張り」という意味を持つ。それは、その木から、自分の前に立つ善人と悪人とを見張っていたからである。

Caput XIII

第XIII章PL 4, 917B
1

Ita invenimus ipsum Salvatorem per Salomonem speculum immaculatum Patris esse dictum, eo quod Spiritus sanctus Dei Filius geminatum se videat; Pater in Filio et Filius in Patre, utrique se in se vident, ideo speculum immaculatum.

PL 4, 917B

このようにして我々は、救い主自身が、ソロモンによって「父の穢れなき鏡」と呼ばれているのを見出す。それは、聖なる霊なる神の子が、自らが二重であるのを見るからである。父は子のうちに、子は父のうちにあり、互いに自らのうちに自らを見る。それゆえ「穢れなき鏡」なのである。

2

Nam et nos qui illi credimus, Christum in nobis tamquam in speculo videmus, in ipso nos instruente et monente in Epistola Joannis discipuli sui ad populum: Ita me in vobis videte, quomodo quis vestrum se videt in aqua aut in speculo: et confirmat Salomonicum dictum de se dicens: Qui est speculum immaculatum Patris.

PL 4, 917C

というのも、彼を信じる我々もまた、あたかも鏡の中にあるかのように、キリストを我々のうちに見るからである。彼自身が、その弟子ヨハネの民への手紙において、我々を教え諭してこう言っているとおりである。「汝らのうちにいる私を、汝らのうちの誰かが水や鏡の中に自分を見るように、そのように見よ」と。そしてソロモンの言葉を自らについて確証してこう言う。「父の穢れなき鏡である者」と。

Caput XIV

第XIV章PL 4, 917C
1

Verum etiam et vitem aeternam et veram se esse dixit; Patrem suum agricolam. Si ergo Christus vitis vera, utique constat quia et nos, qui in illo credimus et ipsum induimus, sumus vitis vera, quae est vinea Dominica, et Christus custos vineae suae, dicente Salomone: Posuerunt me custodem in vinea.

PL 4, 917C

しかし彼は、自らが永遠で真のぶどうの木であること、自分の父が農夫であることをも言われた。もしキリストが真のぶどうの木であるならば、当然、彼を信じ彼を身にまとう我々もまた真のぶどうの木、すなわち主のぶどう畑であり、キリストは自らのぶどう畑の番人であることが明らかである。ソロモンがこう言っているとおりである。「彼らは私をぶどう畑の番人として置いた」と。

2

Invenimus vero in conversatione hujus mundi in similitudinem spiritalem figuraliter esse vineam, habentem dominum et possessorem suum.

PL 4, 918A

我々は、この世界の営みのうちに、霊的な類似として、予型的にぶどう畑があることを見出す。それは自らの主人また所有者を持つものである。

3

Tempore vero maturo, prope dies vindemiarum, positum in vineam custodem puerum in alto ligno, media vinea confixo; et in eo ligno faciunt speculam quadratam de arundinibus quassatis, et per singula latere quadraturae specula faciunt cavernas ternas, quae faciunt cavernas duodecim: per quam quadraturam cavernarum custos puer omnem vineam perspiciens custodiat, cantans, ne viator ingrediens vineam Dominicam sibi assignatam vexet, vel fures uvam vineae conculcent.

PL 4, 918A

実りの時、ぶどうの収穫の日が近づくと、ぶどう畑の真ん中に立てられた高い木の上に、番をする少年が置かれる〔底本は主動詞を欠き、対格の分詞句のまま置かれている。「置かれる」と解した〕。そしてその木の上に、打ち傷めた葦で四角い見張り台を作り、その四角い見張り台の各辺に三つずつの窓を作る。それは合わせて十二の窓となる。この四角い窓を通して、番をする少年はぶどう畑全体を見渡して見張り、歌いながら、通りかかる者が自分に割り当てられた主のぶどう畑を荒らしたり、盗人たちがぶどうの実を踏み荒らしたりしないようにする。

4

Quod si importunus fur egens in vineam voluerit introire et uvam demere, illic puer sollicitus de vinea sua deintus de specula dat vocem malam, maledicens et comminans, ne in vineam viator fur audeat accedere, dicens: « Rectum ambula. » Fur autem, timens vocem pueri sibi comminantis, refugit de vinea, speculam videt, vocem audit, puerum intus in specula sibi comminantem non videt, et timens post viam suam vadit.

PL 4, 918A

しかし、もし図々しい貧しい盗人がぶどう畑に入ってぶどうの実を取ろうとするならば、そのとき、自分のぶどう畑を案じる少年は、見張り台の中から不吉な声を発し、呪い、脅して、盗人である通行人がぶどう畑に近づこうとしないようにし、こう言う。「まっすぐ歩け」と。すると盗人は、自分を脅す少年の声を恐れ、ぶどう畑から逃げ去る。見張り台は見えるが、声は聞こえても、見張り台の中で自分を脅している少年の姿は見えず、恐れて自分の道を去って行く。

Caput XV

第XV章PL 4, 918B
1

Haec conversatio saecularis similatur gratiae spiritali. Ita est enim et in populo deifico, sicut in vinea terrena. Vinea Dominica et spiritalis plebs est Christianorum, quae custoditur jussu Dei Patris a puero Christo in ligni specula exaltato.

PL 4, 918B

この世の営みは、霊的な恩寵になぞらえられる。地上のぶどう畑におけるのと同様に、神なる民においてもそうだからである。主のぶどう畑、すなわち霊的な民とは、キリスト教徒たちであり、木の見張り台に高められた少年キリストによって、父なる神の命により見張られている。

2

Quod si viator diabolus, perambulans viam saecularem, ausus fuerit de vinea spiritali hominem de plebe Dominica separare et vexare, statim a puero coelesti voce correptus et spiritalibus flagris emendatus, exulans ad centesimum, effugit in locis aridis et desertis.

PL 4, 918B

しかし、もし通行人である悪魔が、世の道を歩みながら、霊的なぶどう畑から主の民のうちの一人を引き離し、苦しめようと企てるならば、彼はただちに天なる少年の声によって叱責され、霊的な鞭によって懲らしめられ、百番目の里程標にまで追放されて〔ad centesimum は、都から百番目の里程標のかなたへ退ける追放刑の言い方と取った〕、乾いた荒れた場所へと逃げ去る。

3

Hic est custos puer filius Dominicus; qui vineam suam sibi a patre commendatam salvandam et reservandam accepit: de quo Esaias propheta canit, dicens: Ecce puer meus dilectissimus, ponam super eum spiritum meum, et judicium gentibus nuntiabit: non clamabit, neque contendet.

PL 4, 918C

これが番をする少年、すなわち主の子である。彼は、父から自らに託されたぶどう畑を、救い保つべきものとして受け取った。彼について預言者イザヤはこう歌っている。「見よ、私の最愛の少年、私は彼の上に私の霊を置き、彼は諸国民に裁きを告げ知らせるであろう。彼は叫ばず、争わない。」

4

Arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet, quoadusque expellat in contentione judicium; et in nomine ejus Gentes credent et sperabunt.

PL 4, 918C

「打ち傷めた葦を折ることなく、くすぶる灯心を消すことなく、ついには争いのうちに裁きを打ち立てるであろう。そして彼の名において、諸国民は信じ、望みを抱くであろう」と。