Caput I
第I章PL 4, 787AETSI incongruens est, fratres charissimi, in hoc favore dicendi aliquid trepidationis afferre, minimeque deceat gloriam tantae devotionis infringere ex eo quod fatear me coepisse dubitare, tamen identidem dico ipsa animum deliberatione confringi, cum exequendae laudis cupiditate succenditur, et a loquendo magnitudine virtutis inhibetur, cum aut non deceat tacere, aut periculosum sit parum dicere, nisi quod aestuanti haec res sola subvenit quod videatur ignosci ei facile posse qui non timuit audere.
PL 4, 787A最愛の兄弟たちよ、この好意ある企てにあたって語ることに何らかの怯えを差し挟むのは不釣り合いであり、私が疑い始めたと告白することによってかくも大いなる献身の栄光を損なうのは決してふさわしいことではないとはいえ、それでもなお私は繰り返し言う——まさにその思案そのものによって心は打ち砕かれるのだと。すなわち、讃美を成し遂げようとする欲望に燃え立たされる一方で、事柄の力の大きさによって語ることを引き止められるのであり、黙するのはふさわしからず、あるいは乏しく語ることが危険であるとすれば、燃え立つこの思いを助けるものはただ一つ、あえて挑む勇気を持った者には容易に赦しが与えられうると見えることだけである。
Quamobrem, charissimi fratres, etsi potentia rei oneratur facultas ingenii, ut, quantum se in exprimenda martyrii dignitate protulerit, tantum ipso pondere laudis oppressa atque aestimatione rerum omnium de quibus cum maxime loquitur debilitata ac fracta, intra se ipsam illaqueata oratione deficiat, nec habenis liberis ac solutis in apertum sermonis eloquium vim tantae laudis expromat, tamen erit aliqua, nisi fallor, in eloquendo facultas, quae ipsius operis oratione munita vage fundat quod a dicendo impar ingenii conscientia submovebat.
PL 4, 788Bそれゆえ、最愛の兄弟たちよ、才知の力量は事柄の力に圧し掛かられ、殉教の尊厳を表現しようと進み出れば進み出るほど、その讃美の重さそのものに押し潰され、まさに語ろうとしているすべての事柄の評価によって弱められ砕かれ、みずからのうちで言葉に絡め取られて力尽き、自由な手綱をゆるめて開かれた雄弁のうちにかくも大いなる讃美の力を注ぎ出すこともできぬとはいえ、それでも、もし私に誤りがなければ、語るにあたって何らかの力量はあるはずであり、それはこの企ての言葉そのものに支えられて、語るには不十分だという才知についての認識が押し留めていたものを、思うがままに注ぎ出すであろう。
Cum igitur, fratres charissimi, tot tantisque rebus impliciti, ad comprobandos salutis eximios pulcherrimosque proventus omni studio ac labore nitamur, non vereor ne quo ignaviae metu territus vel revocer vel extinguar, cum si quis ad id voluerit de quo agimus intueri, spe devotionis expensa, atque ipsa ejus magnitudine ponderata, magis miretur audere potuisse in quo me positum et amplitudo rei premeret et confusam gaudio mentem in angustias animi voti sui fervor urgeret. Nam quis est quem non ista res terreat? quis quem non admirationis suae pavore subvertat?
PL 4, 789Aかくして、最愛の兄弟たちよ、かくも多く、かくも大いなる事柄に絡め取られながら、救いのすぐれて美しい実りを証しようとあらゆる熱意と労苦をもって努める我々であるから、私は何らかの臆病の怖れに脅かされて引き戻され、あるいは消え失せることを恐れはしない。むしろ、我々が論じているこの事柄を見つめようとする者があれば、献身の希望を秤にかけ、その事柄そのものの大きさを量ったうえで、事の大きさが私を圧し、歓びに乱された心を、おのが願いの熱情が魂の狭間へと追い立てているただ中にありながら、なお敢えて挑むことができたことにこそ、いっそう驚くであろう。実に、この事柄に脅かされぬ者があろうか。おのが驚嘆の恐れに打ち倒されぬ者があろうか。
Caput II
第II章PL 4, 789AEst enim profecto, nisi fallor, etiam in ipso conscientiae robore admiranda formido quae nos exagitet pariter et inflammet; cujus quanto penitius inspexeris potestatem, tanto ex ipso venerandae claritatis aspectu religionis suae praemittat horrorem.
PL 4, 789A実に、もし私に誤りがなければ、良心そのものの力強さのうちにさえ、我々を等しく駆り立てまた燃え立たせる、驚くべき怖れが存在する。この怖れの力を深く見つめれば見つめるほど、その畏敬すべき輝きの相そのものから、おのが信仰の恐れ〔religionis suae の suae は怖れそのものを受けると取った〕をいっそう先立たせて送り出すのである。
Considerare enim utique debetis quantae sit gloriae vitae quamlibet maculam et sordes polluti corporis et longa vitiorum tabe concreta contagia tantoque temporis tractu mundi crimen exceptum unius ictus remediis expiare, quo et augeri merces et crimen possit excludi.
PL 4, 789B実に諸君は、当然、生涯のいかなる汚点であれ、穢れた肉体の汚れであれ、悪徳の腐敗によって長らく固まった伝染であれ、そしてかくも長い時の経過のうちに受け取られた世の犯罪であれ、それらを唯一の一撃の治療によって贖い去ることが、いかほど大いなる栄光であるかを考えなければならない。そのことによって、報いは増し加えられ、犯罪は締め出されうるのである。
Unde omnis consummatio et status vitae in martyrio est collocatus. Hoc fundamentum vitae et fidei, hoc praesidium salutis, hoc vinculum libertatis et honoris; et quamvis sint et alia per quae adipisci lux possit, tamen ad proximitatem muneris repromissi poenis patrocinantibus melius pervenitur.
PL 4, 789Bそれゆえ、生涯のあらゆる完成と確立とは、殉教のうちに据えられている。これこそ生と信仰の基盤であり、これこそ救いの砦であり、これこそ自由と誉れの絆である。そして、光を得るための他の道もまたあるとはいえ、約束された賜物の間近には、刑罰が後ろ盾となることによって、よりよく到達しうるのである。
Caput III
第III章PL 4, 789CQuantae enim sit gloriae ponderate, hujus vitae cupiditatibus relegatis, atque ab omni animum naturae mundique commercio segregatum, contra adversantis discrimen opponere, nec saevitiam torquentis horrere, animari hominem dolore quo credatur extingui, et id sibi in augmentum virtutis assumere quod cruciatui putat prodesse qui punit.
PL 4, 789C思い量ってみるがよい——この生への欲望を退け、魂をあらゆる自然と世との交わりから引き離した上で、逆らう者の危難に立ち向かい、拷問する者の残虐さを恐れず、みずからを滅ぼすと信じられているその苦痛によってかえって奮い立ち、罰する者が責め苦にとって益すると思っていることを、みずからの力の増大として受け取ることが、いかほどの栄光であるかを。
Nam praedurantibus licet costis resultans ungula recurrat in vulnus, et euntibus flagris cum avulsa corporis parte rediens avena ducatur, stat immobilis tamen poenis suis fortior, hoc solum secum ipse convolvens, quod in illa crudelitate carnificum plus pro quo patitur Christus ipse patiatur.
PL 4, 789C実に、たとえ肋骨が硬くなろうとも、跳ね返る鉤爪が繰り返し傷へと戻ろうとも、鞭が幾度となく打ち下ろされ、引きちぎられた肉片とともに革紐〔底本は avena。habena と読む〕が戻ってこようとも、それでもなお彼はおのが刑罰にまさって揺るがず立ち続け、ただこの一事だけをおのれのうちで繰り返し思い巡らす——すなわち、処刑人らのその残虐さのうちにあって、そのために自分が耐え忍んでいる当のキリストご自身が、それ以上に耐え忍んでおられるのだ、と。
Nam quando, si negaverit Dominum, pro eo crimen subeat pro quo vicisse debebat, necesse est eum videri cuncta tolerare cui victoria debetur et poena.
PL 4, 790A実に、もし主を否むならば、彼が勝利を収めるべきであったその御方のために、かえって犯罪の責めを負うことになるのであるから、勝利と刑罰の両方が彼に帰せられるべき者として、あらゆることを耐え忍んでいるのだと見なされざるをえない。
Caput IV
第IV章PL 4, 790AIgitur, quoniam res summa martyrium est, tria sunt quae ex eo nobis proposuimus esse dicenda: quid sit, quantum sit, cui rei prosit. Quid est ergo martyrium?
PL 4, 790Aかくして、殉教こそ至高の事柄であるからには、それについて我々が語るべきと定めたことは三つある。それが何であるか、いかほどのものであるか、何の益となるかである。では殉教とは何であるか。
Delictorum finis, periculi terminus, dux salutis, patientiae magister, domus vitae, quo profecto etiam ea occidunt quae in futuro discrimine potuissent tormenta reputari.
PL 4, 790A罪の終わり、危険の果て、救いの導き手、忍耐の教師、生命の家である。まことに殉教によってこそ、後の危難において拷問と見なされたであろう事柄さえも滅び去るのである。
Per hoc et testimonium nomini redditur, et majestas nominis redampliatur; non quod per se ipsa minui possit vel de scelere retractantis magnitudo ejus infringi, sed quod redundet ad gloriae cumulum, dum circumstrepentis populi terror impavidos animos dat dolori, et minis frendentis invidiae addit ad titulum quod tantum sibi mens crescat in pugna quantum se ille putaverit vincere per quem Christus hominem voluerit coronare.
PL 4, 790Aこれによって名に証しが返され、名の威厳がいっそう広げられる。それは、威厳それ自体が減じられえたり、その偉大さが退き下がる者の罪によって砕かれうるからではなく、かえってそれが栄光の積み重ねへと溢れ出るからである。すなわち、騒ぎ立つ民衆の恐怖が、恐れを知らぬ魂を苦痛のうちに据え、歯ぎしりする妬みの脅しが頌辞に付け加えるのは、まさしくその迫害者が打ち勝ったと思うであろうその分だけ、戦いのうちに心が大きくなるということであり、しかもキリストはまさにその迫害者によってこそ、その人に栄冠を授けんと望まれたのである。
Tunc ergo omne fidei robur expeditur, tunc credulitas comprobatur, cum in sermones vulgi atque in opprobrium veneris, cumque te contra illas populare insanias religiosa mente firmaveris, convincens scilicet ac repugnans quicquid sub persona tua in injuriam Christi profanus sermo jactaverit; ut cum adverso mari moles opposita reluctatur, feriant licet fluctus, et revolutum aequor identidem pulset, tamen haeret immobilis virtus, nec undis circumspumantibus adoperta succumbit, donec per scopulos vis digesta se supprimat, et superjacens saxis in aperta littoris spatia victum aequor evadat.
PL 4, 790Bかくして信仰のあらゆる力が発揮されるのはそのときであり、信ずる心が証されるのはそのときである——お前が民衆の口の端にのぼり、辱めのうちに落ちるとき、そしてかの民衆じみた狂気に対して信心深い心をもってみずからを堅く保ち、俗なる言葉がキリストを辱めんとお前という者に事寄せて投げつけるものを、なるほど論駁し退けるときにこそ。あたかも、逆巻く海に対して防波堤が抗い立つとき、波が打ち寄せようとも、巻き返す海面が繰り返し打ちつけようとも、その力はなお揺るがず立ち続け、渦巻く波に覆われても屈することなく、ついには岩礁を経てその勢いが分かれ鎮まり、岩の上に覆いかぶさった海面が浜辺の開けた場所へと打ち負かされて退くまで、そうあり続けるのと同じである。
Caput V
第V章PL 4, 790CQuid enim est in illis aliud quam sermo vacuus et inane colloquium et inanium voluptas prava verborum, sicut scriptum est: Oculos habent et non vident, aures habent et non audiunt (Psal. CXIII, 13) .
PL 4, 790C実に彼らのうちに、空しい言葉、虚しいおしゃべり、そして虚しい言葉の邪まな快楽のほかに、何があろうか。次のように書かれているとおりである。「彼らは目を持ちながら見ず、耳を持ちながら聞かない」(詩篇113:13)。
Gravatum est cor insipiens eorum, nequando convertantur et sanem illos (Isa. VI, 10) . Non enim dubium est quin hoc de omnibus dixerit quorum dura mens semper et obstinata pectoris feritas a devotione vitali fugata dissentit, ducente dementia, furore rapiente, omni denique illos immanitate vexante, qua instigantur pariter ac feruntur; ut cum illis ad poenam sua facta sufficerent, poenam ipsam persecutionis agitatae crimen oneraret.
PL 4, 790C「彼らの愚かな心は鈍くなった。彼らが立ち返って、私が彼らを癒すことのないように」(イザヤ6:10)。実にこれが、命を与える献身から追い払われて逆らう、常に頑ななる心と胸の頑迷な残忍さを持つすべての者について言われたのであることに、疑いはない。すなわち彼らは狂気に導かれ、激情に攫われ、ついにはあらゆる凶暴さに責め苛まれて、それに駆り立てられると同時に運び去られるのであり、彼らにとってはおのが所業だけで刑罰に十分であったはずなのに、荒れ狂う迫害という犯罪が、その刑罰そのものにさらなる重みを加えたのである。
Caput VI
第VI章PL 4, 791ATotum hoc in laudem martyrii spectat, totum gloriam passionis illuminat; in qua spes futuri temporis cernitur, in qua Christus ipse operatur, cujus aguntur exempla quae petimus, cujus et virtus est qua repugnamus.
PL 4, 791Aこの一切は殉教の讃美へと向けられ、この一切は受難の栄光を照らし出す。その受難のうちにこそ来るべき時への希望が見て取られ、その受難のうちにこそキリストご自身が働かれるのであって、我々が求める実例はその方の実例として演じられ、我々が立ち向かう力もまたその方の力である。
Et quia in hoc loco aliquid proferre suppetit, summa nimirum est ista atque admiranda dignatio, et quam nec mente concipere nec verbis valeamus implere. Quid enim nobis amplius potuisset larga pietate largiri quam ut in se primus ostenderet quod in aliis coronaret?
PL 4, 791Aそしてこの場において何かを述べることができるとすれば、これはまさしく至高にして驚嘆すべき御厚意であり、我々はこれを心に思い描くことも、言葉をもって満たし尽くすこともできない。実に、豊かな敬虔をもって、みずからのうちにまず示し、しかるのちに他者において栄冠を授けようとされること以上に、何を我々に与えることができたであろうか。
Mortalis factus est ut immortales esse possemus, et humanae sortis exitum pertulit, per quem reguntur humana; atque, ut nobis videretur praestitisse quod passus est, confessionem tribuit, martyria subjecit, omnia denique quibus lux opprimi posset in remedium salutare nativitatis suae meritis relegavit, humilitate praecipua, virtute divina.
PL 4, 791Aその方は、我々が不死なる者となりうるために死すべき者となられ、人間を治めるその方でありながら、人間の定めの終わりを耐え忍ばれた。そして、みずから受けた苦しみが我々に益をもたらしたと見えるようにと、告白をお授けになり、その下にもろもろの殉教を据えられ〔martyria subjecit は、告白の下に殉教を続けて据えた、と取った〕、そしてついには、光を圧し潰しうるであろうあらゆるものを、卓越した謙遜と神的な力とをもって、おのが降誕の功徳による救いの治療へと転じられたのである。
Cujus rei quique digni esse meruerunt morte caruerunt, omnem hanc mundi teterrimam, labem subacta mortis conditione, vicerunt.
PL 4, 791Bこの事にふさわしいと認められた者たちは、死を免れ、死という境遇を打ち従えることによって、この世のこの上なく忌まわしい汚れのすべてに打ち勝ったのである。
Caput VII
第VII章PL 4, 791BNon enim dubium est quantum a Domino consequantur qui saluti suae nomen Dei praetulerunt, ut in illa judicii die meliores cruor faceret, sanguisque fusus immaculatos esse monstraret. Mors quippe integriorem facit vitam, mors magis deducit ad gloriam.
PL 4, 791Bおのが救いよりも神の御名を選び取った者たちが、主から如何ほどのものを得るか、疑いはない。すなわち、かの審判の日において、血潮が彼らをより善き者たらしめ、流された血が彼らを汚れなき者と示すためである。実に死は生をいっそう清らかにし、死はいっそう栄光へと導くのである。
Sic quotiescumque, laetantibus stipulis, distenta imbribus frumenta turgescunt ac foecundae messes coguntur aestate, sic quoties ferro vitis abscinditur, erumpentibus pampinis melius uva vestitur.
PL 4, 791Bちょうど、麦わらが喜びに満ちるたびごとに、雨に潤された穀物が膨らみ、豊かな刈り入れが夏に集められるように、また葡萄の木が鉄によって切り込まれるたびごとに、芽吹き出る若枝によって葡萄がいっそう良く装われるように。
Nam in et augmentum proventuri temporis cedit quicquid injuria sua proficit. Flammas quippe plerumque agris juvit immittere quo calore vagantis incendii caeca terrae spiramenta laxentur.
PL 4, 791C実に、みずからの被った害によって益するものはすべて、来るべき時の実り豊かさへと〔底本は in et augmentum。語が脱落しているらしく、in augmentum と読んだ〕転じるのである。実に、しばしば畑に火を放つことは益となった。さまよう炎の熱によって、地の見えざる息吹の道が緩められるためである。
Juvit leves stipulas crepitanti igne torrere, ut se altius gravida seges tolleret et parturientibus culmis densior arista floreret. Igitur talis et martyrii primo casus, postmodum fructus est, qui mortem tam contemnat ut vitam morte custodiat.
PL 4, 791C軽い麦わらをぱちぱちと爆ぜる火で焼くことは益となった。それによって重く実った麦畑がいっそう高く伸び上がり、穂を孕む茎からいっそう密な穂先が花咲くためである。かくして殉教もまた、はじめは災いのごとくであり、のちには実りとなる。すなわち、死をかくも蔑むことによって、死をもって生を守るのである。
VIII Quid enim tam eximium atque sublime est, quam inter tot instrumenta carnificum devotione robusta cunctam fidei reservare virtutem?
PL 4, 791C実に、あまたの処刑人の道具の間にあって、揺るぎない献身をもって信仰の力のすべてを保つことほど、卓越し崇高なことがあろうか〔底本は文頭に章番号 VIII が行中に残っている。訳出しない〕。
Quid tam magnum atque pulcherrimum, quam inter tot circumstantium gladios libertatis suae Dominum ac salutis auctorem repetita saepius voce profiteri? et maxime si ante oculos tuos ponas nihil detestabilius esse dedecore, nihil foedius servitute, nihil aliud te debere jam petere, aliud optare quam eripiendum esse cladibus saeculi, exuendum malis mundi, et inter ruinas orbis jam jamque perituri alienum a terrena contagione versari?
PL 4, 791C取り囲む数多の剣の間にあって、おのが自由の主にして救いの創始者を、繰り返し声をあげて言い表すことほど、大いなる、また美しいことがあろうか。殊に、恥辱にまさって忌まわしいものはなく、隷属にまさって醜いものはなく、この世の破局から救い出され、世界の悪から脱がされ、今にも滅びゆく世界の廃墟の只中にあって地上の穢れから遠ざかっていること以外に、お前がもはや求めるべきことも望むべきこともないと、お前の目の前に置くならば、なおのことである。
Quid enim tibi cum hac luce, cui lux aeterna promissa est? Quid cum hoc vitae naturaeque commercio quem coeli amplitudo deposcit? Sane teneat cupiditas ista vivendi, sed quos inexpiabili malo saeviens ignis aeterna scelerum ultione torquebit.
PL 4, 792A永遠の光を約束されたお前にとって、この光に何の関わりがあろうか。天の広大さに呼び求められているお前にとって、この生と自然の交わりに何の関わりがあろうか。実に、生きることへのかの欲望は、あの贖いえぬ悪に燃え盛る火が罪への永遠の報復をもって責め苛むであろう者どもにこそ、留まっているがよい。
Teneat cupiditas ista vivendi, sed quibus et mori poena est et durare tormentum. Tibi jam et mundus ipse succumbit et terra cedit, qui morientibus cunctis ad hoc reservatus es ut martyr esse potuisses.
PL 4, 792A生きることへのかの欲望は、死ぬこともまた刑罰であり、生き永らえることもまた拷問であるような者どもにこそ、留まっているがよい。お前には、今や世界そのものが屈服し、大地が道を譲るのである——すべての人が死にゆく中にあって、殉教者となりうるためにこそ取っておかれたお前には。
An non quotidiana cernimus funera, cernimus novos exitus corporis diu tracti, saevientibus morbis inexpertae cujusdam cladis exitia, ac stragem populatarum urbium intuemur, unde possimus agnoscere quanta martyrii habenda sit dignitas, ad cujus gloriam nos cogere etiam lues coepit.
PL 4, 792B我々は日々の葬いを見ていないだろうか。長らく引き延ばされた肉体の新たな最期を見ていないだろうか。荒れ狂う病によって、かつて知られなかったある種の災厄の破滅を、そして荒廃した都市の殺戮を我々は見つめているではないか。それによって我々は、殉教がいかほどの尊厳を保持すべきものであるかを認識することができるのであり、その栄光へと、疫病さえも我々を駆り立て始めているのである。
Caput IX
第IX章PL 4, 792BEtenim, charissimi fratres, respicite ad hoc, quaeso vos, plenius, in quo et salus vertitur et sublimitas computatur, licet non sim nescius etiam vos plenissime nosse stantium omnium nos judiciis contineri, neque ignorare hanc esse nobis traditam disciplinam, ut sine ullo terrore militiae vim tanti nominis tueamur; quippe quos pridem a desiderio lucis istius cupiditas aeternae memoriae deduxerit, quos futurorum vota divellerint, quosque ab omnibus vitiis optanda Christi societas segregarit, nisi si exitio succumbere, morti animam dubitamus offerre, nec jam retinenda sunt nobis et amplectenda beneficia divina quorum ultra rerum ardorem tanta sit merces quantum in dicendo humana mediocritas vix possit implere.
PL 4, 792B実に、最愛の兄弟たちよ、諸君に乞う、救いが懸かり崇高さが量られるこの事柄を、いっそう深く顧みてほしい。もっとも私とて、諸君もまた、我々がなお立ち続けるすべての者たちの裁きのうちに囲い込まれていることを余すところなく知っており、また、いかなる軍隊の恐れもなくかくも大いなる名の力を守り抜くべしという教えが我々に伝えられていることを知らずにいるのでもない、ということを知らぬわけではない。実に、この光への欲望から永遠の記憶への渇望が我々をとうに引き離し、来るべきものへの誓願が我々を引き裂き、望むべきキリストとの交わりがあらゆる悪徳から我々を切り分けたのである——もっとも、破滅に屈することを、死に魂を差し出すことを我々がためらうのであれば、また、事柄の激しさを超え、語るにあたって人間の凡庸さがほとんど満たしえぬほど大いなる報いを持つ神の恩恵を、もはや我々が保ち抱くべきでないというのであれば、話は別であるが〔nisi si 以下の構文は取りにくい。反語的な留保の条件と取った〕。
Sanguini nostro patet coelum, sanguini nostro gehennae cedit habitaculum, et inter omnia gloriae pulchrior sanguinis titulus et integrior corona signatur.
PL 4, 792C我々の血に天は開かれ、我々の血にゲヘナの住処は道を譲る。そしてすべての栄光の中でも、いっそう美しい血の頌辞と、いっそう全き栄冠とが刻まれるのである。
Caput X
第X章PL 4, 792CSic, quoties de hoste triumphalibus spoliis onustus miles ingreditur, vulneribus suis gaudet. Sic, quoties tempestatibus diu nauta fatigatus littora tuta contigerit, felicitatem suam de perpesso periculo ducit.
PL 4, 792Cちょうど、兵士が敵からの凱旋の戦利品を背負って進み入るたびごとに、おのが傷を喜ぶように。ちょうど、船乗りが長らく嵐に疲れ果てたのち安全な岸に達するたびごとに、耐え忍んだ危難によっておのが幸いを引き出すように。
Est enim profecto, nisi fallor, labor laetus per quem securitas invenitur. Igitur toleranda sunt omnia, patienda cuncta, nec appetendum quomodo brevi gaudeas tempore et perpetuo puniaris ardore.
PL 4, 792C実に、もし私に誤りがなければ、それによって安らぎが見出される、喜ばしい労苦というものが存在する。それゆえ、すべては耐え忍ばれ、あらゆることは辛抱されねばならず、お前が束の間の時に喜び、永遠の熱火によって罰せられるような道を求めてはならない。
Meminisse enim debes velut quadam te foederis pactione constrictum, ex qua aut capessendae salutis sit justa conditio, aut poenae merita formidolositas, inter adversa pariter ac prospera, arma inter et tela; hincque te saecularis ambitio, inde coelestis admonet magnitudo.
PL 4, 793A実にお前は、あたかも一つの契約の取り決めによっておのれが縛られているかのように、思い起こさねばならない。その契約からは、救いを掴み取るための正当な条件か、あるいは刑罰に値する臆病さかのいずれかが生じるのであり、逆境と順境とのただ中に、武具と矢弾のただ中に立たされているのである。そしてこなたよりこの世の野心が、かなたより天の壮大さが、お前を戒めるのである。
Caput XI
第XI章PL 4, 793ASi salutem times perdere, scito te mori posse. Porro autem contemnenda tibi mors est, cui Christus occisus est.
PL 4, 793Aもしお前が救いを失うことを恐れるならば、お前が死にうる者であることを知るがよい。しかも、キリストがそのために殺されたお前にとって、死は蔑まれるべきものである。
Ante oculos tibi, quaeso, concurrant Dominicae passionis exempla, concurrant oblata et praemia et parata discrimina, et quantam inter se habeant difficultatem res utrasque conspicito. Nec enim poteris confiteri, nisi scias quantum noceas si negaveris.
PL 4, 793A乞い願わくは、主の受難の実例がお前の目の前に馳せ集うように、差し出された褒賞と用意された危難とが馳せ集うように、そして両者がどれほどの難しさを互いの間に持つかを、お前は見つめるがよい。実に、お前が否むならばどれほど自らを損なうかを知らずしては、お前が告白することはできないであろう。
Coelo martyres gaudent, veritatis inimicos ignis absumet. Paradisus Dei testibus floret, negatores gehenna complexa aeternus ignis inardescet.
PL 4, 793B殉教者たちは天において喜び、真理の敵どもは火が焼き尽くすであろう。楽園は神の証人たちのために花咲き、否む者どもをゲヘナが抱き込み、永遠の火が燃え立つであろう。
Et, ut de caeteris taceam, hoc nos utique magis debet hortari, quod confessio vocis unius Christi perpetua confessione servetur, sicut scriptum est: Qui me confessus fuerit in terris coram hominibus, et ego confitebor eum coram Patre meo et coram Angelis ejus (Luc. XXII, 8) .
PL 4, 793Bそして、他のことについては黙るとしても、これこそは当然、いっそう我々を駆り立てねばならない。すなわち、ただ一声の告白が、キリストの絶えざる告白によって守られるということである。次のように書かれているとおりである。「私を地上で人々の前に告白する者は、私もまた、私の父の御前で、そして御使いたちの御前でその者を告白しよう」(ルカ22:8)。
- ミーニュは22章8節と刷るが、人々の前での告白についてのこの言葉はルカ12章8節である。
Adhuc accedunt ad gloriae cumulum ornamenta virtutum. Ait enim: Fulgebunt justi tamquam scintillae in arundineto discurrentes, judicabunt nationes, et dominabuntur populis (Sap. III, 7) .
PL 4, 793Bなおもこれに、栄光の積み重ねへと力の飾りが加わる。すなわちこう言われている。「義人たちは葦原を走り抜く火花のように輝き、諸国民を裁き、諸民族を統べるであろう」(知恵の書3:7)。
Caput XII
第XII章PL 4, 793BMagna est enim, fratres charissimi, claritas vitam salutis aeternae honestate passionis ornare, magna sublimitas ante ora Domini aspectumque Christi potestatis humanae tormenta contemnere nec horrere.
PL 4, 793B最愛の兄弟たちよ、実に大いなる輝きである、受難の気高さによって永遠の救いの生命を飾ることは。実に大いなる崇高さである、主の御顔とキリストの御前にあって、人間の権力による拷問を蔑み、恐れぬことは。
Sic Daniel minas regis et leonum frementium rabiem per constantiam fidei suae vicit, dum adorandum nullum alium esse quam Deum credidit. Sic in camino pueris constitutis in se arsit incendium, dum ignes justi tolerant quos de gehenna Domino credendo metuebant.
PL 4, 793Cかくしてダニエルは、おのが信仰の不動の心によって、王の脅しと吠え猛るライオンどもの怒りに打ち勝った。拝むべきは神のほかにないと信じていたからである。かくして、炉の中に若者たちが置かれたとき、火はおのれ自身を焼いた。義しき者たちは、主を信じることによってゲヘナのものとして恐れていた当の火を、耐え忍んだのである。
Unde et retulere condigna, non in posterum tracti, non salutis aeternae praemio reservati. Fidem illorum Deus vidit, ut quod sibi post exitum promiserant videre mererentur in corpore.
PL 4, 793Cそれゆえ彼らは、ふさわしい報いを受け取った。後の世まで引き延ばされることもなく、永遠の救いの褒賞のために取っておかれることもなかった。神は彼らの信仰を御覧になり、彼らが死後に自分自身に約束していたことを、肉体のうちに見るに値する者とされたのである。
Nec enim poterit aestimari quanta in praesenti tribulatione sit merces, si saevitia fugit, si cessit flamma. Erat enim una mens omnibus, quam nec violentia frangeret, nec ira subverteret, nec a devotionis obsequio timor mortis inhiberet.
PL 4, 793C実に、現在の患難のうちにあってどれほどの報いがあるか、もし残虐さが逃げ去り、炎が退くとすれば、推し量ることさえできないであろう。実に、彼らすべてに一つの心があった。それは暴力によっても打ち砕かれず、怒りによっても覆されず、死への恐れによっても献身の従順から引き止められることのない心であった。
Unde per gratiam Domini factum est ut sic in illis rex potius videretur punitus esse, dum evadunt quos se crediderat occidere.
PL 4, 794Aそこから、主の恩寵によって、まさに彼らのうちにおいて、王こそがむしろ罰せられたと見えるに至った。おのれが殺しつつあると信じていた者たちが、逃れ出るからである。
Caput XIII
第XIII章PL 4, 794ANunc jam ad eam rem, fratres charissimi, veniam ex qua ostendere satis possim quanta martyrii virtus habeatur; quae tametsi omnibus est nota proque ingenitae claritatis insignibus expetenda, tamen plus addidit necessitas temporis desiderio voluntatis.
PL 4, 794A最愛の兄弟たちよ、今やまさに、殉教の力がいかほどのものと見なされているかを十分に示しうる、かの事柄へと私は進もう。これはすべての人に知られており、生まれながらの輝きのしるしとして求められるべきものではあるが、それでもなお、時の必然性が意志の願望にいっそうのものを加えたのである。
Etenim est in muneribus magnis, si eo tempore quis coronetur quo coronatum se putat, si forte moriatur.
PL 4, 794A実に、もし人がまさにその時、みずから栄冠を得たと思うその時に栄冠を授けられ、そして万一死ぬとすれば、それは大いなる賜物のうちに数えられることである〔この一文の構文は取りにくい。栄冠を得たと思う時と授けられる時の一致を賜物と言うと取った〕。
Igitur, cum sit sublime excelsumque martyrium, nunc magis est necessarium quando mundus ipse subvertitur, partimque orbe concusso natura deficiens ultimi exitus momenta testatur.
PL 4, 794Aかくして、殉教は崇高にして高邁なるものであるが、世界そのものが覆されつつあり、一部では世界が揺り動かされて自然が衰え、最後の終わりの刻限を証ししつつある今こそ、殉教はいっそう必要なのである。
Nam et cum coelo imber incumbit, pluviam tristem aer praetendit, et quoties atra tempestas horrenti imminet pelago, per inter aperta nubium nocte coruscantium fulmina relucescunt; sed et cum mare magnis fluctibus volvitur, paulatim unda se tollit, paulatimque aequor albescit, donec cernas ita postmodum ruere ut in illis quibus retunditur saxis spumam altius jaciat quam undam tumidum pelagus expuebat.
PL 4, 794A実に、天に雨が圧しかかるとき、大気はもの悲しい雨を予め示し、また荒々しい嵐が恐ろしい海に迫るたびごとに、夜に閃く雲の裂け目の間から〔底本は per inter と前置詞が重なる。per を主として読んだ〕稲光が煌めき出る。そしてまた、海が大波にうねるとき、波は少しずつ盛り上がり、海面は少しずつ白く泡立ち、ついにはお前は、打ち砕かれるその岩々の上に、うねり高ぶる海が吐き出していた波よりもいっそう高く飛沫を撒き散らしながら、その後にかくも激しく打ち寄せるさまを見るのである。
Legis scriptum esse usque quadrantem nos ultimum reddere. Sed solis haec pars est ablata martyribus. Etenim qui salutis aeternae cupiditatibus freti vitae hujusce desideria vicerunt, hos expertes doloris universi Domini praecepta fecerunt.
PL 4, 794Bお前は、最後の一クァドランスに至るまで我々が返さねばならないと書かれているのを読む。だが、この一部は殉教者たちからのみ取り除かれている。実に、永遠の救いへの渇望に拠り頼み、この生への欲望に打ち勝った者たちを、主の掟が、あらゆる苦しみと無縁な者としたのである。
Igitur hinc primum, charissimi fratres, poterimus exponere quanta martyrii virtus possit implere.
PL 4, 794Bかくして、最愛の兄弟たちよ、ここからまず我々は、殉教の力がいかほどのことを満たしうるかを説き明かすことができるであろう。
Caput XIV
第XIV章PL 4, 794CAtque, ut transeam cuncta, meminisse debemus quanta sit gloria ad Christum immaculatum venire, consortem passionis existere, perpetuaque cum Domino aeternitate regnare, carere exitiis imminentibus saeculi, nec inter cruentam morborum populantium stragem communi cum caeteris sorte misceri.
PL 4, 794Cそして、他のすべてを措くとしても、我々は思い起こさねばならない。汚れなき者としてキリストのもとに至ること、その受難の分かちを担う者となること、尽きせぬ永遠のうちに主とともに統べ治めること、この世に迫り来る破滅を免れること、そして病がすべてを荒らし尽くす血まみれの殺戮のただ中で、他の者たちと共通の運命に巻き込まれずにいることが、いかに大いなる栄光であるかを。
Atque, ut sileam de corona, si tibi in his naturae lubricis malis posito vitae promitteretur excessus, nonne omni mente gauderes? Si, inquam, te in hujus mundi turbinibus fluctuantem vicina arcesseret requies, nonne mortem pro remedio computares?
PL 4, 794Cそして、栄冠については語らずにおくとしても、もしお前が、この本性の不安定な災いのただ中に置かれながら、命の終わりを約束されたなら、お前は全き心をもって喜ばないだろうか。重ねて言うが、もしお前が、この世の渦巻きに揺られ漂う中で、間近な安息が呼び寄せるとしたら、お前は死を療法とみなさないだろうか。
Positus inter arma carnificum ac tela probantium quaestionum, stans sublimis ac fortis, considerans quanta sit poena negare eo tempore quo frui saeculo nequeas, cujus causa negares: quoniam quidem gravia tormenta ac puniendi noxias artes in perniciem nostram Dominus sciebat armari, quo fortes ad omnem tolerantiam faceret.
PL 4, 794C処刑人の武器と、試し問う尋問の矢とのただ中に立たされてもなお、気高く雄々しく立ち、こう考えるがよい〔原文は分詞が重なったまま定動詞を欠く。主動詞を補って訳した〕。この世を享受することもかなわぬそのときに、しかもそのこの世のゆえに否むとすれば、否むことがいかに大きな刑罰であるかを。すなわち、主は、重い拷問と、罰するための害ある技とが我々を滅ぼすべく整えられることを知りながら、それによって我々をあらゆる忍耐へと強くならせようとされたのである。
Fili, inquit, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem (Eccli. II, 1) . Sed et beatissimus Paulus apostolus exclamavit et dixit: Mihi vivere Christus est et mori lucrum (Philip. I, 21) .
PL 4, 795A『子よ』と言われている。『神への奉仕に近づく者よ、正義と畏れとのうちに立ち、己の魂を試練に備えよ』(集会の書2:1)。また、至福なる使徒パウロもこう叫んで言った。『私にとって生きることはキリストであり、死ぬことは益である』(フィリピ1:21)。
Caput XV
第XV章PL 4, 795AQuamobrem, charissimi fratres, fide firma, devotione robusta, contra minas saeculi atroces et asperos insequentium fremitus adversa virtute resistendum est nec timendum, quorum spes aeternitatis et vita coelestis est, quorumque ardor in cupidinem lucis accenditur, et salus de promissa immortalitate laetatur.
PL 4, 795Aそれゆえ、最愛の兄弟たちよ、堅固な信仰と揺るがぬ献身とをもって、この世の凄惨な脅しと、迫害する者たちの荒々しい怒号とに、雄々しい力をもって逆らい抗わねばならず、恐れてはならない。我々の希望は永遠にあり、我々の命は天にあり、我々の情熱は光への渇望に燃え立ち、我々の救いは約束された不死のゆえに喜ぶのだから。
Hoc vero quod catenis arctantibus manus strictae et circumacti graves cervicibus nexus solido deprimunt pondere, vel quod equuleo corpus extensum cadentes stridet ad laminas, non expetendi sanguinis sed tentationis est causa.
PL 4, 795Aきつく締める鎖に手を縛られ、首に巻かれた重い枷が固い重みで押しつけること、あるいは、拷問台の上に伸ばされた体が、振り下ろされる焼けた鉄板に触れて軋み音を立てること――これは、血を求めてのことではなく、試練のためのことである。
Nam et ipsam martyrii dignitatem quemadmodum possemus agnoscere, nisi illam etiam cum damno corporis nostri cogeremur optare?
PL 4, 795B我々はどうして殉教のこの尊厳そのものを知ることができようか、もし我々が、自らの肉体の損傷を伴ってすら、それを望むよう強いられることがなかったなら。
Sensi equidem, nec me veritas fallit, cum saevae incumbentium manus membra divellerent, artusque laniatos tortor saeviens exararet, nec tamen vinceret, circumstantium verbis, magnum istud est, profecto nescio quod, non doloribus subigi, non poenis angentibus frangi.
PL 4, 795B私自身感じたことがある――真理は私を欺かない――のしかかる者たちの荒々しい手がその手足を引き裂き、狂暴な拷問人がずたずたにされた四肢を掻きむしってもなお、彼が打ち勝つことのなかったとき、周りに立つ者たちはこう言った〔circumstantium verbis 以下の構文は定かでない。居合わせた者たちの言葉の引用と取った〕。『これは大いなることだ、実に何やら知れぬものだ。苦痛に屈することなく、責め苛む刑罰に打ち砕かれないとは』と。
Sed erant aliae dicentium voces; et puto liberos habet. Nam est illi socia in penatibus conjux: et tamen nec vinculo pignorum cedit, nec obsequio pietatis abductus a proposito suo deficit. Noscenda res est et virtus penitus scrutanda visceribus. Nec enim levis est ista quaecumque confessio propter quam homo patitur, et mori posse.
PL 4, 795Bしかし、こう言う者たちの他の声もあった。『思うに彼には子らがいる。実に彼には家に伴侶である妻がいるのだ』。それでもなお、彼は子への絆に屈することなく、肉親の情への従順に引かれてその決意から離れることもない。この事は知られねばならず、その力は内奥の腸に至るまで探られねばならない。というのも、それによって人が苦しみを受け、そして死にも至りうるような、この告白がいかなるものであれ、決して軽いものではないからである。
Caput XVI
第XVI章PL 4, 795CEtenim, charissimi fratres, virtus est tanta martyrii, ut per illam credere etiam ille cogatur qui te voluit occidere. Scriptum est et legimus: In dolore sustine, et in humilitate tua habe patientiam, quoniam per ignem probatur aurum et argentum (Eccli. II, 4) .
PL 4, 795C実に、最愛の兄弟たちよ、殉教の力はかくも大きく、それによって、お前を殺そうと望んだ当人でさえも信じるよう強いられるほどである。かく書かれてあり、我々はそれを読む。『苦しみのうちにあっても耐え忍び、へりくだりのうちに忍耐を保て。火によって金と銀とが試されるからである』(集会の書2:4)。
Quoniam ergo nos terrenis tentationibus probat Dominus, et his saeculi malis scrutator Christus expendit, gratulandum nobis est atque laetandum quod non illis nos perennibus reservet exitiis, sed gaudeat ab omni contagione purgatos.
PL 4, 795Cそれゆえ、主が地上の試練によって我々を試し、探り知る者であるキリストがこの世の災いによって我々を吟味されるのであるから、我々は喜び祝うべきである。主が我々を永続する破滅のために取っておかれるのではなく、あらゆる穢れから清められた我々を見て喜ばれるということを。
Caeterum ab his quos haereditatis participes adsciscit et in regna coelorum libenter assumit, quid utique aliud quam integritatis ambitum quaerit?
PL 4, 795Cそもそも、相続の分かちに与らせ、喜んで天の国へと迎え入れる者たちから、主はいったい清廉の全きさのほかに何を求めるであろうか。
Sua ipse dixit universa, et quae jacentibus se explicant campis, et quae in obliquos se erigunt colles, sed et quod coeli magnitudo circumvenit, et quod pelago circumfluente lubricum aequor includit.
PL 4, 795D主御自身、すべてのものが己のものであると言われた――横たわる野に広がるものも、傾く丘に聳え立つものも、天の広大さが取り囲むものも、大海がめぐり流れるなかで滑らかな水面が閉じ込めるものも。
Quod si illi adjacent omnia, nec a nobis exposcit nisi facta sincera, auro, ut ipse dixit, similes esse debemus.
PL 4, 796Aもしすべてのものが主に属しているのなら、主が我々に求めるのは純粋な行いのほかにはなく、主御自身が言われたとおり、我々は金に似た者とならねばならない。
Aurum quippe cum relucentibus terris tremulo videris splendere sub lumine et in liquidum flammis torrentibus resolvi, nam et artificis gratia fere sic est, caminis quoties anhelantibus aestuans ignis evomitur, aditu terrae canali angusto dives flamma elicitur; et refluentibus glebis arena retinetur.
PL 4, 796Aというのも、輝く大地とともに、揺らめく光のもとで金が光を放ち、迸る炎によって液状に溶かされるのを、お前は見るであろうから。実に職人の技もほぼこのとおりである。喘ぐかまどから燃えたぎる火が吐き出されるたびに、地の口から狭い溝を通って豊かな炎が引き出され、砂は流れ戻る土くれによって留められる〔本文が崩れているらしく、nam 以下と aditu terrae canali angusto の掛かりが取れない。語の並びに沿って訳した〕。
Unde necesse est universa sufferre, quo possimus omni scelere carere, sicut per Prophetam suum dixit: Et si corum hominibus tormenta passi sunt, tamen spes illorum immortalitate plena est, et vexati in paucis, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit illos, et invenit illos dignos se, et quasi holocausti hostiam accepit illos (Sap. III, 4) .
PL 4, 796Aそれゆえ、我々があらゆる悪から離れうるために、すべてを耐え忍ぶことが必要である。主が御自身の預言者を通して言われたとおりである。『たとえ彼らが人々の前で〔底本は corum。coram と読む〕拷問を受けたとしても、彼らの希望は不死に満ちている。わずかな苦しみを受けても、多くの善きものによって報いられるであろう。神は彼らを試し、御自身にふさわしい者と見出し、燔祭の犠牲のように彼らを受け入れられたからである』(知恵の書3:4)。
Caput XVII
第XVII章PL 4, 796BQuod si te dignitas ambitiosa deterret, et congesta in thesauris pecuniae magnitudo admonet, quae semper propositum bonae mentis avertit, et devotam Domino suo animam furiali agit horrore, quaeso, repetas verba coelestia.
PL 4, 796Bしかし、もし野心的な高位がお前を怯ませ、宝物庫に積み上げられた財貨の大きさが――それは常に善き心の決意を逸らせ、主に献げられた魂を狂おしい恐れへと駆り立てるものだが――お前に思い起こさせるのであれば、私は乞う、お前が天の言葉を思い返すことを。
Nam et ipsa vox dicentis est Christi: Qui perdiderit animam suam pro nomine meo, recipiet in hoc saeculo centuplum, et in futuro vitam aeternam possidebit (Matth. X, 39) , qua utique nihil majus, nihil utilius computare debemus.
PL 4, 796B実に、これはキリスト御自身の語る声である。『私の名のために自分の魂を失う者は、この世において百倍を受け、来るべき世において永遠の生命を所有するであろう』(マタイ10:39)〔ミーニュの表示は10:39だが、百倍と永遠の生命の句はマタイ19:29に当たる〕。これより大いなるもの、これより益あるものは何もないと、我々は見なさねばならない。
- ミーニュはマタイ10章39節と刷るが、引用文は冒頭こそ10章39節の言い回しで、百倍と永遠の生命を約束する後半はマタイ19章29節の文言である。
Nam, licet pretiosarum vestium more purpura in imagines currat, et lentescentibus filis aurum erret ad speciem, nec de effossis gravia quibus incumbis desint metalla thesauris, vacua tamen, nisi fallor, ista atque inania computabuntur, si adjacentibus tibi cunctis, sola salus deesse videatur, sicut Spiritus sanctus loquitur nihil nos in vicem animae nostrae posse dare.
PL 4, 796Bたとえ、貴重な衣に施されるように紫が模様のうちに走り、しなやかな糸のうちに金が意匠を求めて縫い込まれ、お前が身を寄せる重い財宝に、掘り出された金属が事欠くことがなくとも、もし私に誤りがなければ、それらすべてはむなしく、無に等しいものと見なされるであろう――お前のもとにすべてが備わっていながら、ただ救いだけが欠けているように見えるならば。聖なる霊が語るとおりである。我々は自分の魂に代わるものとして何一つ差し出すことはできない、と。
Ait enim: Si totum orbem lucrifeceris, et animam tuam perdideris, quid proderit tibi. aut quam homo commutationem dabit pro anima sua? (Matth. XVI, 26) .
PL 4, 796Cすなわちこう言われている。『もし全世界を手に入れても、自分の魂を失うなら、それがお前に何の益となろうか。人はまた、自分の魂の代わりに何を差し出すことができようか』(マタイ16:26)。
Vacua sunt enim universa quae cernimus, et quae infirmis radicibus posita soliditatis suae vim nequeant sustinere. Nam quod de saeculo capitur, vetustate temporis frustratur.
PL 4, 796C我々が目にするすべてのものは空しく、その根は弱く据えられていて、己の堅固さの力を保つことができない。この世から得られるものは、時の古さによって虚しく崩れ去るからである。
Unde, ne quid esset dulce vel charum quod salutis aeternae praeferri cupiditatibus possit, Dominicis amputata praeceptis, jure proprio ac lege privata sunt, ne in tormentis scilicet patrem positum filius frangeret, neve obstrictum durati roboris pectus in aliam voluntatem affectus mutaret.
PL 4, 796Cそれゆえ、永遠の救いへの願いよりも先に置かれうるような、甘美なもの、大切なものが何一つ残らぬように、それらは主の命により断ち切られ〔amputata ... privata sunt の主語は明示されていない。人を引き止める甘美なもの・大切なものを受けると取った〕、固有の権利と掟とを奪われたのである――拷問のうちに置かれた父を、その息子が挫くことのないように、また情愛が、鍛えられた剛毅に固く縛められた胸を、他の意志へと変えてしまうことのないように。
Solam veritatem salutemque solam inter magnos complectendam esse cruciatus suo Christus jure constituit, in quo conjux et liberi et nepotes, in quo omnis viscerum soboles felici usurpanda victoria est.
PL 4, 796D大いなる責め苦のただ中にあっても、ただ真理のみ、ただ救いのみが抱きしめられるべきものであると、キリストは御自身の権によって定められた。そのキリストのうちにこそ、妻も子も孫もあり、そのキリストのうちにこそ、腸から生まれたすべての子孫を、幸いなる勝利をもって己がものとすべきなのである。
Caput XVIII
第XVIII章PL 4, 797ANam et Abraham sic Deo placuit; qui tentatus a Deo, et filio suo non pepercit; pro quo ignosci forsitan posset, si illum dubitasset occidere. Armavit manus religiosa devotio, et omnes pietatis affectus Domini jubentis imperio pietas paterna neglexit.
PL 4, 797A実に、アブラハムもこのようにして神に喜ばれた。神によって試みられた彼は、自分の息子を惜しまなかった。もし彼が息子を殺すことを躊躇していたなら、あるいは赦されえたかもしれないのに。敬虔な献身が彼の手に武器を取らせ、命じる主の命の前に、父としての情愛は、情愛のあらゆる思いを顧みなかった。
Nec horruit quod nati funderet sanguinem, nec intremuit ad vocem, et adhuc pro eo Christus non fuerat occisus. Quid enim charius eo qui, ne quid invitus hodie sustineres, prius passus est quod doceret?
PL 4, 797A彼は、我が子の血を流すことに身震いすることもなく、その声に震え怯むこともなかった――しかもそのときはまだ、彼のためにキリストが殺されてはいなかったのである。実に、お前が今日不本意に耐えることのないようにと、まず自ら教えるべきことを身をもって受けられた方以上に、何が大切であろうか。
Quid eo dulcius qui, cum ipse sit Deus noster et Dominus, tamen patientem pro se hominem regni coelestis efficit cohaeredem?
PL 4, 797A御自身が我々の神であり主でありながら、御自身のために苦しみを耐える人間を天の国の共同の相続人としてくださる方――この方以上に甘美な何があろうか。
O grande nescio quid, sive quia illud conscientiae ratio vix sustinet capere, quamvis magna semper miretur ad munera, sive quia tam larga est majestas Dei, ut insperantibus cunctis etiam ea offerat quae nobis contemplatione factorum nefas fuerat optare.
PL 4, 797Aおお、大いなる何やら知れぬこと。それは、良心の理性がそれを捉えることにほとんど耐えられないからか――たとえその賜物の大きさに常に驚嘆するとしても――あるいは、神の威厳があまりに豊かであるため、望みもしない我々すべてに、行いを顧みれば望むことすら不敬であったであろうものまでも差し出してくださるからである。
Etenim, si tantum salus daretur aeterna, pro ipsa perpetuitate vivendi haberemus in gratia. At nunc, cum coelum et judicandi de caeteris facultatem perenni saeculo largiatur, quid est in quo non se parem his omnibus possit humana mediocritas experiri?
PL 4, 797B実に、もしただ永遠の救いだけが与えられるのであっても、我々はその生き続けることの永続そのもののゆえに、それを恩寵と見なすであろう。しかし今や、神が天と、他の者たちを裁く力とを、尽きせぬ世にわたって惜しみなく与えてくださるのであるから、人間のこの卑小さが、これらすべてに己を等しい者として示しえないことなど、何があろうか。
Si injuriis ageris, prior actus est ille. Si contumeliis premeris, Dei munus imitaris. Unde et parum est quicquid pertuleris pro eo, qui nihil amplius potes facere, nisi quod in hoc salus universa consistit, quia martyrio totum ille promisit.
PL 4, 797Bもしお前が不正によって扱われるなら、この方こそ先にそれを受けられた方である。もしお前が侮辱によって押しつぶされるなら、お前は神の賜物に倣っているのである。それゆえ、お前がこの方のために耐え忍ぶものはどれほどであれ、なお僅かなことに過ぎない。お前にはこれ以上なしうることはないのだから――ただし、あらゆる救いがこのことにかかっているという点は別である。すなわち、殉教によって、この方はすべてを約束されたからである。
Denique Apostolus, cui cordi fuere semper universa, cum instar munerum promissorum penitus miraretur, Aestimo, inquit, non esse condignas passiones hujus temporis ad superventuram claritatem quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18) .
PL 4, 797B実に、常にすべてのことを心に留めていた使徒は、約束された賜物のほどの大きさに深く驚嘆して、こう言った。『私は、この時の苦しみは、我々のうちに現されるはずの来るべき栄光に値しないと考える』(ローマ8:18)。
Etenim secum ipse volvebat quantae mercedis existeret ut ei cui sufficeret morte carere non tantum salutis daretur praemium, sed et conscendere coelum, coelum quod nec fugata lux cogit in noctem, nec alternis vicibus dies aperit in lucem, sed aeris liquidi serena temperies per sudum igneo fulgore rutilantem puram explicat claritatem.
PL 4, 797C実に彼は、心のうちにこう思いめぐらせていた。死を免れることだけで十分であった者に対して、救いの報いが与えられるだけでなく、天へと登ることまでもが与えられるとは、いかに大いなる報酬であることかと。その天とは、追い払われた光がこれを夜へと追い込むこともなく、昼が代わる代わる訪れてこれを光へと開くこともなく、澄みわたる大気の穏やかな静けさが、晴れわたる空を通して、火のごとき輝きに照り映える清らかな明るさを広げる、そのような天である。
Caput XIX
第XIX章PL 4, 798AJam superest, charissimi fratres, ut debeamus ostendere cui rei martyrium prosit, atque, ut illud profecto doceamus quod nos ad hunc gloriae titulum metus excitet futurorum. Etenim quibus magna promissa sunt, magis magna sunt quae metuenda illis esse videantur.
PL 4, 798A最愛の兄弟たちよ、今や残るのは、殉教が何のために益となるかを我々が示すべきことであり、そして、来るべきものへの恐れが、我々をこの栄光の銘へと駆り立てるのだということを、まさしく教えるべきことである。実に、大いなるものを約束された者たちにとっては、恐れるべきものもまた、いっそう大いなるものと思われるのである。
Nam nec se in arma miles accendit priusquam inimica hostes tela commoverint: nec navem aliquis statione subducit nisi animum pelagi pavor strinxerit: sed et intentans suis opibus scrutator agricola non ante felici terram suscitat vomere quam in pulverem imbre concepto putris gleba solvatur.
PL 4, 798Aなぜなら、兵士は敵が敵意ある矢を動かすより前に、自ら武器へと奮い立つことはないからである。また、海への恐れが心を締めつけるのでなければ、誰も船を停泊地から陸へ引き揚げることはない。そして、己の資産に望みをかけて調べる農夫もまた、雨を含んで朽ちた土くれが粉となって崩れるのでなければ、幸いな鋤で大地を掘り起こすことはしない。
Ita est omnis naturalis hic usus, nescire quid prosit nisi agnoveris quod occidit. Unde et datur sanctis omnibus praemium, dum infliguntur injustis tormenta factorum.
PL 4, 798Aこの自然な営みはすべてこのようなものであって、何が滅ぼすかを知らなければ、何が益するかを知ることはない。それゆえ、聖徒たちすべてに報いが与えられる一方で、不義なる者たちにはその行いの責め苦が科されるのである。
Igitur quae suis promiserit Dominus nemini qui nesciat dubium, sed nec dubium quantos minetur ignes suppliciorum. Et, quoniam ita se attulit sermo ut de utrisque habeatur ratio, paucis, ut de utrisque dixi, breviter exponam.
PL 4, 798Bしたがって、主が御自身の者たちに約束されたことを知らない者は誰もなく、疑う余地もない。同様に、主がどれほどの刑罰の火をもって脅されるかも、疑いはない。そして、この両者について論じられるべく話がここまで進んできたのであるから、私が両者について述べたとおり、手短にわずかな言葉で説き明かそう。
Caput XX
第XX章PL 4, 798BSaeviens locus, cui gehenna nomen est, magno plangentium murmure et gemitu et eructantibus flammis per horrendam spissae noctis caliginem saeva semper incendia camini fumantis expirat, globus ignium arctatus obstruitur et in varios poenae exitus relaxatur.
PL 4, 798Bゲヘナと名づけられたその猛り狂う場所は、嘆く者たちの大いなるどよめきと呻きとをもって、また噴き上がる炎とともに、濃密な夜の恐ろしい闇を通して、燻る炉の凄まじい火を絶えず吐き出している。火の塊は狭められて塞き止められ、さまざまな刑罰の出口へと解き放たれる。
Tunc saeviendi plurima genera, dum in se ipse convolvit quicquid ardoris emissi edax flamma cruciarit.
PL 4, 798Bそのとき、責め苛む様式は数多くある――かの火の塊そのものが、放たれた熱のうち、貪り食う炎が責め苛んだものすべてを、自らのうちへと巻き込んでいくあいだに。
Hos quibus recusata vox Domini et imperia fuere contempta disparibus coercet exitiis; proque merito salutis exactae vires suas suggerit, dum pars sceleri discrimen imponit.
PL 4, 798B主の声を拒み、その命令を侮った者たちを、それぞれ異なる破滅をもって閉じ込め、失われた救いの功に応じて〔exactae は「追われた(失われた)」とも「果たされた」とも取れる。前者と取った〕その力を差し向け、罪の重さに応じて区別を科していく〔pars の意味は定かでない。罪の度合いの意に解した〕。
Et alios quidem moles intolerabilis curvat, alios per abruptum clivosi tramitis collem vis saeva praecipitat, et catenarum stridentium nexum grave pondus inclinat.
PL 4, 798Cある者たちは耐え難い重みに屈み込ませられ、ある者たちは険しく傾いだ坂道を通って、猛々しい力によって丘から突き落とされ、軋みたてる鎖の連なりの重い枷に押し曲げられる〔nexum の格が定まらず、構文が取りにくい。鎖の連なりの重みが押し曲げる意に解した〕。
Sunt et quos agens strictim rota et indefessa vertigo, et quos tenaci inter se densitate constrictos adhaerens corpori corpus includit, ut et absumat incendium, et gravet ferrum, et se cruciet turba multorum.
PL 4, 798Cまた、絶え間なく回る車輪に急き立てられ、休みない眩暈に苛まれる者たちもいれば、互いに固く密着させられ、肉体が肉体に貼りついたまま閉じ込められる者たちもいる。それは、炎が彼らを焼き尽くし、鉄が彼らを重く苛み、そして群衆同士がその密集によって互いを苦しめるためである。
Caput XXI
第XXI章PL 4, 799AQuibus autem inquisitus semper fuit Deus aut notus, numquam excidit Christi locus; ubi jacet gratia, ubi virentibus campis terra luxurians alumno se induit gramine, et redolente pascitur flore; ubi altum nemora tolluntur in verticem, et ubi densior arborem coma vestit quicquid curvantibus ramis scena dejiciens inumbrarit.
PL 4, 799Aしかし、神を常に求め、あるいは知っていた者たちには、キリストの場所が失われることは決してない。そこには恩寵が留まり、緑なす野に、豊かな大地が瑞々しい草をまとい、香り立つ花に養われる。そこには森が高く梢を聳え立たせ、いっそう濃い葉叢が木を装い、しなう枝を垂れた天蓋が影を落としたものすべてをも覆う。
Omnia illic non frigoris, nec ardoris, nec ut in autumno arva requiescant, aut iterum vere novo tellus foecunda parturiat.
PL 4, 799Aそこにあるすべてのものは、寒さも暑さも知らず、秋に野が休むことも、あるいは新たな春に豊穣な大地が再び産み出すこともない。
Unius cuncta sunt temporis, unius poma feruntur aestatis; quippe cum nec mensibus suis tunc luna deserviat, nec per horarum sol momenta decurrat, aut in noctem lux fugata concedat.
PL 4, 799Aすべてのものはただ一つの季節に属し、果実もただ一つの夏に実る。というのも、そのとき月はその定めの月々に仕えることなく、太陽も刻々の時を巡ることなく、光が夜へと追われて退くこともないからである。
Habet populos quies laeta, sedes tenet placida, ubi fons scaturiens medius sinu alvei prorumpentis emergit, et rauco per intervalla circuitu sinuosis flexibus labitur, ut in ora nascentium sibi fluminum dividatur.
PL 4, 799B喜ばしい安らぎが民を包み、穏やかな住まいが彼らを保つ。そこには、湧き出づる泉が河床の懐から迸り現れ、間を置いて低く轟く巡りをなしながら曲がりくねって流れ、そこから生まれ出る川々の口へと分かれてゆく。
Hinc ergo magna laus martyrum, hinc nobilis corona victorum, quibus majora his repromissa sunt, quibus auctiora sunt praemia. Quod vero vel feris corpus objicitur, vel imminens gladius non timetur, dignationis ostenditur ratio, manifestatur electio.
PL 4, 799Bここから、殉教者たちの大いなる讃美が生まれ、ここから、勝利者たちの高貴な栄冠が生まれる。彼らにはこれよりもさらに大いなるものが約束されており、彼らの報いはいっそう豊かである。肉体が獣に投げ与えられ、あるいは迫り来る剣が恐れられないというまさにそのことにおいて、その値することの理が示され、その選びが明らかにされる。
Etenim incongruens fuerat ut quem aequum tanti muneris judicasset, inter terrena vitia sordesque retineret.
PL 4, 799B実に、これほどの賜物にふさわしいと判断した者を、この地上の悪徳と汚れのただ中に留めておくのは、ふさわしからぬことであったろう。
Caput XXII
第XXII章PL 4, 799BMerito enim nihil vobis, o boni martyres, denegatum, quos spes aeternitatis alit et lucis, quorumque devotio universa et mens coelesti dedita cernitur servituti.
PL 4, 799Bおお善き殉教者たちよ、諸君に拒まれるものが何一つないのは当然である。永遠と光との希望が諸君を養い、諸君のあらゆる献身と心とが、天への奉仕に捧げられているのが見て取れるのだから。
Merito, inquam, merito nihil vobis velle non licitum, quorum animo despectus hic mundus et alienata saeculi facies velut confusa tenebrarum inhorruit caecitas, cui est semper hic mundus loco carceris, tecta pro claustris, in vita semper habita commeatus.
PL 4, 799C重ねて言う、当然にも、当然にも、諸君が望むもので許されぬものは何一つない。諸君の心にとって、この世界は蔑まれ、世の姿は疎んじられ、あたかも入り混じった闇の盲目のように身震いさせるものとなっているからである。この世界は諸君にとって常に牢獄の場所であり、屋根は檻の代わりであり、この生は常に一時の通過として過ごされるのだ。
Sic quippe triumphante victoria de his malis rapitur quem non pompatico gressu vana subjecit ambitio, aut popularis extulit magnitudo, sed quem coelesti cupiditate flagrantem suo Christus addidit regno.
PL 4, 799C実に、このようにして、これらの悪に対して勝利が凱旋するとき、連れ去られるのは、虚しい野心が見せびらかしの足取りに従わせた者でも、民衆の称える偉大さが高く上げた者でもなく、天への渇望に燃え立つがゆえに、キリストが御自身の国に加えられた者なのである。
Caput XXIII
第XXIII章PL 4, 799CNihil itaque tam magnum atque venerandum quam quod liberat a morte et facit vivere et dat perpetuo regnare. Sanctis Dei hoc aptum, miseris necessarium, omnibus gratum, quo laetantur boni, relevantur abjecti, coronantur electi.
PL 4, 799Cそれゆえ、死から解き放ち、生かし、永遠に統べることを与えるもの、これほど偉大にして畏敬すべきものはほかにない。これは神の聖徒たちにふさわしく、惨めな者たちには必要であり、すべての者に喜ばしい。これによって善き者たちは喜び、打ちひしがれた者たちは慰められ、選ばれた者たちは栄冠を戴く。
Etenim Deus omnium cultor velut quoddam martyrio remedium vitae dedit quando aliis illud pro merito eorum tribuit, aliis pro misericordia sua tradidit. Vidimus quippe ad hunc nominis titulum fide nobiles venisse plerosque ut devotionis obsequium mors honestaret.
PL 4, 799C実に、万物を育む神は、殉教をいわば命の妙薬として与え給うた。ある者たちにはその功績のゆえにこれを授け、ある者たちには己の憐れみのゆえにこれを渡し給うたのである。実に我々は見てきた——信仰に高貴な者となった多くの人々が、この名の誉れのもとへと歩み出て、その献身の務めを死によって輝かしいものとしたのを。
Sed et alios frequenter aspeximus interritos stetisse, ut admissa peccata redimentes, cruore suo loti haberentur in sanguine, et reviviscerent interempti qui viventes computabantur occisi. Mors quippe integriorem facit vitam, mors amissam invenit gloriam.
PL 4, 799Dだが我々はまた、幾度も見てきた——恐れることなく立ち続けた者たちが、犯した罪を贖いつつ、己の血によって洗われ、血の中で清き者とされ、生きていながら死せる者と数えられていた者たちが、死して甦るのを。実に死は生をより全きものとし、死は失われた栄光を見出す。
Nam hoc spes jam amissa percipitur, hoc salus cuncta reparatur. Sic cum arentibus campis sementa defecerint, et herbis terra morientibus aestuarit, supinis e collibus fluvium juvit elicere et scaturientibus rivis arva sitientia temperare, quo se in uberes culmos victa agri jejunitas funderet, et pluviali imbre mentito seges densior inhorreret.
PL 4, 800A実に、これによってすでに失われた希望は取り戻され、これによってすべての救いは回復される。ちょうど、乾いた野に種が実らず、枯れゆく草によって大地が焼けつくとき、傾いた丘から川を引き出し、湧き出る流れによって渇いた畑を潤すことが助けとなり、それによって、打ち負かされた畑の飢えは豊かな穂へとおのれを注ぎ出し、雨のにわか降りを装って、穀物がいっそう密に逆立つのと同じである。
Caput XXIV
第XXIV章PL 4, 800AQuid igitur, fratres charissimi, potissimum referam, quidve dicam? Sic in unum convenientibus titulis dignitatis, turbatur animus, deducitur sensus, et in ipso conatu nitentis eloquii impar sermo vanescit.
PL 4, 800A最愛の兄弟たちよ、それゆえ私は何を第一に語り、何を言うべきであろうか。かくも多くの尊厳の誉れが一つに集うと、心はかき乱され、思考は迷わされ、力を尽くそうとする雄弁のまさにその試みのうちに、及ばぬ言葉は消え失せてしまう。
Quid enim est dici quod satis esse possit, cum si vim aeternae salutis expresseris, occurrat ambitio, si ambitum dixeris, praeveniat magnitudo? Res simulque congruunt simulque concurrunt; nec est quod dignum proferendum esse videatur.
PL 4, 800A実に、これで十分と言えるようなことが語れるであろうか。永遠の救いの力を言い表せば、その広がりが立ちはだかり、その広がりを語れば、その偉大さが先んじて現れる。物事は同時に符合し、同時に押し寄せる。ふさわしく語りうるものは何一つないように思われる。
Ita impetus orationis audentis velut implicitos irretitosque obviam ex adverso martyrii exempla tenuerunt. Quae vox, quae latera, quae vires instar muneris tanti capiant sustinere?
PL 4, 800Bかくして、大胆に語ろうとする言葉の勢いは、殉教の実例が真正面から立ちはだかることによって、あたかも搦め捕られ絡めとられたかのように押しとどめられた。いかなる声、いかなる肺、いかなる力が、これほど大いなる務めを担うに堪えようか。
Confessione vocis unius adversa succumbunt, laeta proveniunt, patent regna, parantur imperia, devincitur poena, mors subjicitur, vita profertur, et infestantis inimici repugnantia arma solvuntur. Si delictum est, occidit; si crimen, absistit.
PL 4, 800B一つの声の告白によって、逆境は屈し、喜びが生じ、王国は開かれ、支配権が備えられ、刑罰は打ち負かされ、死は服従させられ、命がもたらされ、攻めかかる敵の抗う武器は解かれる。もし罪であれば、それは消え失せ、もし犯罪であれば、それは退き去る。
Unde, quaeso vos, vestris hoc mentibus ponderate, tantumque de nostra oratione percipite quantum sciatis vos posse sentire.
PL 4, 800Bそれゆえ、諸君に乞う、これを諸君の心で量るがよい。そして我々の言葉から、諸君が感じ取りうると自ら知るだけのものを汲み取るがよい。
Caput XXV
第XXV章PL 4, 800CVeniat ante oculos vestros qui dies ille sit cum spectante populo, atque intuentibus cunctis, contra terrenas cruces et minas saeculi inconcussa devotio reluctetur, quam suspensi animi mentesque sollicitae de ancipiti trepidatione, gratulantium formidinis pavidae quatiantur horrore, quae illic anxietas quae exoptatio precum, quae vota memorentur, cum adhuc nutante victoria, atque in incertos exitus casu victrix capiti corona dependeat, cumque illa pestilens ac furibunda confessio accendatur ira, inflammetur insania, omni denique pectoris rabie ac minis frendentibus torreatur.
PL 4, 800Cかの日がいかなる日であるかを、諸君の目の前に来たらせよ——民衆が見守るなか、すべての者が見つめるなかで、地上の十字架とこの世の脅しに逆らって、揺るぎなき献身が抗い戦うその日を。かの日、宙吊りにされた心と気遣わしい思いが、いずれに転ぶとも知れぬ動揺によっていかに揺さぶられ、祝う者たちの怯えた恐怖の戦慄によっていかに震わされるか。そこにいかなる不安、いかなる祈りの切なる願い、いかなる誓願が思い起こされることか——なお勝利が揺れ動き、行方定まらぬ結末のうちに、勝利の栄冠が頭上に定めなく懸かっているそのとき。そして、かの疫病のごとく狂おしい告白が怒りに燃え立たされ、狂気に灼かれ、ついには胸のあらん限りの狂乱と歯ぎしる脅しとに焼き尽くされるそのとき。
Etenim quantum hoc sit quis ignorat, ut non doloribus vulnerum, non ictibus quaestionum, velut despecta nostra fragilitas et humanae virtutis inopinata cedat audacia, stare hominem nec moveri, torqueri nec tamen vinci, sed poena ipsa potius qua cruciatur armari.
PL 4, 800C実に、これがいかに大いなることであるか、誰が知らずにいようか——傷の痛みによっても、尋問の打擲によっても、見下されているかに見える我々の脆さと、人間の力の思いがけない大胆さとが屈することなく、人が立ち続けて動かされず、拷問されてもなお打ち負かされず、むしろ苦しめられるその刑罰そのものによって武装されるということを。
Caput XXVI
第XXVI章PL 4, 800DConsiderate quid sit, charissimi fratres, omnem martyrii firmitatem sensibus vestris animisque proponite. Ecce enim in passione cujuslibet vocati gaudent jampridem acciti e saeculo martyres, gaudent bonorum omnium nuntii, gaudent pariter electi.
PL 4, 800D最愛の兄弟たちよ、それが何であるかを考えるがよい。殉教のあらゆる不動の強さを、諸君の感覚と心に思い描くがよい。見よ、誰であれ召された者の受難において、すでにこの世から召し出された殉教者たちは喜び、あらゆる善きものの使者たちは喜び、選ばれた者たちも等しく喜ぶ。
Ibi laetatur milite suo Dominus, laetatur teste nominis sui Christus. Parum est quod dico, fratres charissimi, parum est.
PL 4, 800Dそこで主は己の兵士のうちに喜び、キリストは己の名の証人のうちに喜ぶ。最愛の兄弟たちよ、私が語ることはあまりに乏しい、あまりに乏しいのだ。
Ita magna mihi ratio in hoc genere dicendi ac moles admiranda suscepta est; sed arbitrii, quaeso vos, gravitas ab intentione propria non desit, sciens tantum de martyrio posse dici quantum potuerit aestimari.
PL 4, 801Aこの種の語りにおいて、私は大いなる企てと、驚くべき重荷とを引き受けた。だが、諸君に乞う、判断の重みが本来の意図を欠くことのないように——殉教について語りうるのは、推し量りうる限りのことでしかないと知りながら。
Unde et haec sola exequendae laudis fuit causa, non quo parem me gloriae ejus atque idoneum judicarem, sed quod tantam, in illo cernerem esse virtutem, ut, etsi parum de eo dicerem, plurimum me dixisse profiterer.
PL 4, 801Aそれゆえ、この讃美を果たすことの唯一の理由はこうであった。私が己をその栄光にふさわしく対等な者と判じたからではなく、その中にこれほどの力があると見て取ったからである——たとえそれについてわずかしか語らずとも、私は最大限のことを語ったと公言できるほどの力が。
Nam praeferatur licet bono fidei custodia justitia, melioremque se inter omnium laudes virginitas immaculata cognoscat, cedat tamen necesse est sanguini summittaturque cruori. Illi elegerunt bonum, hi imitati sunt Christum.
PL 4, 801Aたとえ正義が、信仰を守るという善に〔底本は bono fidei custodia justitia で格が整わない。custodia を属格のように取って解した〕優先されようとも、また汚れなき童貞が、あらゆる讃美のうちで自らをまさると知ろうとも、それでもなお血に道を譲り、流血に屈服せざるをえない。かの者たちは善を選んだが、この者たちはキリストに倣ったのである。
Caput XXVII
第XXVII章PL 4, 801BNunc vero, charissimi fratres, ne quis me arbitretur omnem salutem non alio statu quam in martyrio collocasse, hoc primo profecto respiciat, neque me tantum esse qui loqui videor, neque ita se habere ordinem rerum, ut immortalitatis spes repromissa unius partis latere nitatur.
PL 4, 801Bしかし今、最愛の兄弟たちよ、誰も私がすべての救いを殉教という状態以外のいかなる状態にも置かなかったと考えることのないように、まずはこのことをこそ顧みてほしい——私は語っているように見えるほど大した者ではなく、また事の秩序もまた、不滅への約束された希望がただ一つの側にのみ依り懸かるようなものではない、ということを。
Sed, quoniam ita Dominus suo ore testatus est, esse habitacula penes patrem multa, nihil majus credidi ea gloria qua probantur hi homines qui saeculari indigni sunt vita.
PL 4, 801Bしかし、主が己の口をもって、父のもとには住まいが多くあると証しされた以上、この世の命にふさわしからぬこれらの人々が、それによって是認されるその栄光にまさるものは何もないと私は信じた。
Igitur, charissimi fratres, aemula religione certantes, velut incentivo quodam mercedis agitati, omnem virium copiam tolerantiamque subeamus.
PL 4, 801Bそれゆえ、最愛の兄弟たちよ、互いに競い合う信仰をもって張り合い、報いという誘因に駆り立てられたかのように、あらゆる力の限りと忍耐とを引き受けようではないか。
Non enim movere nos debent caduca, quae semper in eversionem suam, non modo lege proposita, sed etiam ipso fine temporis urgentur.
PL 4, 801B実に、移ろい行くものは我々を動かすべきではない。それらは常に、定められた法則によってのみならず、時そのものの終わりによってもまた、己の崩壊へと駆り立てられているのだから。
Exclamat Joannes et dicit: Jam securis ad radicem arboris posita est (Joan. XII, 35) , monstrans scilicet et ostendens ultimam esse rerum omnium senectutem. Sed et ipse Dominus: Ambulate, inquit, dum lucem habetis, ne vos tenebrae comprehendant (Matth. III, 10) .
PL 4, 801Bヨハネは叫んでこう言う。「斧はすでに木の根元に置かれている」(ヨハネ12:35)。これはすなわち、万物の老いが極まったことを示し、明らかにするものである。しかし主ご自身もまたこう言われる。「光のあるうちに歩め、闇が汝らを捕らえることのないように」(マタイ3:10)。
- ミーニュは(ヨハネ12:35)(マタイ3:10)の順に刷るが、「斧はすでに木の根元に置かれている」はマタイ3章10節、「光のあるうちに歩め」はヨハネ12章35節であり、二つの参照は入れ替わっている。
Quod si illo tempore ambulandum nobis esse praedixit, utique ut nos magis ambularemus ostendit.
PL 4, 801Cもしその時に我々が歩まねばならぬと予め告げたのであれば、それは当然、我々がいっそう歩むべきことを示したのである。
Caput XXVIII
第XXVIII章PL 4, 801CAtque ut ad laudem martyrii redeam, vox est beatissimi Pauli dicentis: Nescitis quoniam qui in agone currunt, multi certant, unus autem accipit palmam? Vos autem sic currite ut omnes comprehendatis (I Cor. IX, 24) .
PL 4, 801Cさて、殉教の讃美へと立ち返るために言えば、いとも幸いなるパウロの声がある。彼はこう言っている。「戦いの場で走る者たちのうち、多くの者が競うが、勝利の棕櫚を受ける者はただ一人であることを、汝らは知らないのか。されば汝らは、皆がこれを勝ち取れるように走れ」(一コリント9:24)。
Sed et alibi, quod ad martyrium possit hortari, cohaeredes nos Christi vocavit. Quin etiam, ne quid omitteret, Si cum Christo, inquit, commortui estis, quid tamquam viventes in hoc saeculo decernitis (Coloss. II, 20) ?
PL 4, 801Cしかし他の箇所でも、殉教へと勧めうるようなかたちで、彼は我々をキリストの共同の相続人と呼んだ。それどころか、何も漏らすまいとしてか、こうも言っている。「汝らがキリストと共に死んだのであれば、何ゆえ、この世に生きているかのように定めを立てるのか」(コロサイ2:20)。
Etenim, charissimi fratres, qui resurrectionis praemia sustinemus, qui judicii diem quaerimus, qui denique regnaturos nos esse cum Christo confidimus, saeculo mortui esse debemus.
PL 4, 801D実に、最愛の兄弟たちよ、復活の報いを待ち望む我々、審判の日を求める我々、そしてついにはキリストと共に統べることになると確信する我々は、この世に対して死んだ者でなければならない。
Nam nec poteris optare martyrium, nisi ante oderis saeculum, nec pervenire ad Dei praemium, nisi amaveris Christum. Qui autem amat Christum, non amat saeculum.
PL 4, 801D実に、お前は、まずこの世を憎まぬ限り、殉教を望むことはできず、キリストを愛さぬ限り、神の報いに至ることもできない。しかしキリストを愛する者は、この世を愛さない。
Christus enim abjectus est saeculo, sicut et saeculum Christo, ut scriptum est: Mundus mihi crucifixus est, et ego mundo (Gal. VI, 14) . Nemini amabilis fuit mundus quem non ante damnaverit Dominus, nec salute potuit frui aeterna qui mundi gloriatus est vita.
PL 4, 801D実に、キリストはこの世から捨てられた、この世がキリストから捨てられたのと同じように。かく書かれているとおりである。「世界は私に対して十字架につけられ、私も世界に対してそうである」(ガラテヤ6:14)。主があらかじめ断罪しなかった者にとって、世界が愛すべきものであったためしはなく、世界の命を誇った者が永遠の救いを享受しえたためしもない。
Vox est ista Christi dicentis: Qui in hoc saeculo amaverit animam suam, in futuro perdet illam; qui autem in hoc saeculo oderit illam, in futuro inveniet eam (Matth. X, 39) .
PL 4, 802Aこれはキリストのこの声である。「この世で己の魂を愛する者は、来るべき世でそれを失うであろう。だがこの世でそれを憎む者は、来るべき世でそれを見出すであろう」(マタイ10:39)。
Sed et apostolus Paulus: Imitatores, inquit, mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. VI, 1) . Et alibi ipse: Volo vos omnes, ait, si fieri potest, imitatores meos esse (I Cor. VII, 7) .
PL 4, 802Aしかし使徒パウロもまたこう言っている。「私がキリストに倣う者であるように、汝らも私に倣う者となれ」(一コリント6:1)。そして他の箇所でも彼自身こう言う。「私は、できることなら、汝ら皆が私に倣う者であることを望む」(一コリント7:7)。
- ミーニュは一コリント6章1節と刷るが、「私がキリストに倣うように、汝らも私に倣う者となれ」は一コリント11章1節の文言である。
Caput XXIX
第XXIX章PL 4, 802ADixit hoc ille qui passus est et qui ad hoc passus est ut imitaretur Dominum, utique et nos ad hoc voluit pati ut per ipsum imitaremur Christum. Si justus es et Deo credis, quid pro eo sanguinem fundere metuis quem pro te toties passum esse cognoscis?
PL 4, 802Aこれを言ったのは、苦しみを受けた者、しかも主に倣うためにこそ苦しみを受けたその人である。彼は当然、我々もまた、彼を通してキリストに倣うために苦しみを受けることを望んだのである。お前が義しくあり神を信じるならば、お前のために幾度も苦しみを受けたと知るその方のために、血を流すことをなぜ恐れるのか。
In Esaia sectus, in Abel occisus, in Isaac immolatus, in Joseph venundatus, in homine crucifixus est. Et, de caeteris quidem taceo, quae nec oratio potest dicere nec animus sustinere.
PL 4, 802Bイザヤにおいて彼は挽き切られ、アベルにおいて殺され、イサクにおいて生贄として捧げられ、ヨセフにおいて売られ、人間となりては十字架につけられた。そしてその他のことについては、私は黙っておこう。それは言葉も語りえず、心も耐ええないことである。
Vincitur conscientia humilitatis exemplo; et quanta considerat quae dum pateretur acciderint, miratur passum propter quem cuncta trepidarint.
PL 4, 802B良心はその謙りの実例によって打ち負かされる。そして、彼が苦しみを受けている間に起こった出来事がいかに大いなるものであったかを思い巡らすとき、良心はその方に驚嘆する——その方のために万物が震えおののいたその方に。
Dies fugit in noctem, in tenebras lux cuncta concessit, atque inclinato per alternas vices pondere, omnis terra commota dissiluit, turbati manes, monumenta nudata sunt, et sepulchris in hiatum dehiscentibus terrae, reddita luci corpora restiterunt, fluxu sanguinis mundus intremuit, scissa quae foribus dependebant vela, templum omne mugiit.
PL 4, 802B日は夜へと逃げ去り、あらゆる光は闇へと明け渡された。そして、代わる代わる入れ替わる重みが傾くにつれ、全大地は揺り動かされて裂け散り、死者の霊魂はかき乱され、墓は暴かれ、地面が裂け目をなして墓穴を開けると、光のもとに返された亡骸が立ち現れた。血の流れに世界はわななき、戸口に垂れ下がっていた幕は引き裂かれ、神殿はことごとく轟いた。
Unde magnum est imitari eum qui moriendo arguit saeculum. Igitur, cum ad exemplum Dominicae passionis atque ad omne testimonium Christi animam tuam ponas nec fundere sanguinem metuas, martyrio totum necesse est cedat.
PL 4, 802Bそれゆえ、死をもってこの世を断罪した方に倣うことは大いなることである。かくして、お前が主の受難の実例にならい、キリストへのあらゆる証しのために魂を捧げ、血を流すことを恐れないのであれば、すべてのものは殉教に道を譲らねばならない。
Martyrii inaestimabilis gloria, infinita mensura, immaculata victoria, inaestimabilis titulus, triumphus immensus; quippe qui et propria confitentis laude praefertur, velut socio Christi cruore decoratur.
PL 4, 802C殉教の栄光は測り知れず、その量は限りなく、その勝利は汚れなく、その誉れは測り知れず、その凱旋は計り知れぬほど大いなるものである。実に、それは告白する者自らの讃美によっていやまさり、あたかもキリストと分かち合われた血によって飾られるのである。
Caput XXX
第XXX章PL 4, 802CItaque, charissimi fratres, licet sit hoc totum Dominicae promissionis et muneris, licetque tribuatur ex alto, nec capiatur nisi ejus imperio, sed nec aut mente concipi aut exprimi verbis aut oratione percurri aut quibuslibet eloquentiae viribus possit impleri, tamen erit hoc benevolentiae vestrae, erit charitatis et amoris, si volueritis nostri memores esse cum in vobis Dominus martyrium coeperit honorare.
PL 4, 802Cそれゆえ、最愛の兄弟たちよ、これがことごとく主の約束と賜物に属し、高きところから授けられ、その命令によらねば捉えられず、心に思い描くことも、言葉に表すことも、語りで辿ることも、いかなる雄弁の力をもってしても満たしえないものであるとしても、それでもなお、諸君が我々を心に留めることを望むならば、主が諸君のうちに殉教を讃えはじめられたそのとき、これは諸君の善意のしるしとなり、慈しみと愛のしるしとなるであろう。
Vos intra se sanctum illud altare, vos intra se magna illa venerandi nominis sedes, veluti sinu quodam gremii amplectentis includit, vos imperia perennis temporis sustinent, et illud quo regnaturi semper estis semperque victuri.
PL 4, 802D諸君を、かの聖なる祭壇はその内に包み込み、諸君を、かの畏敬すべき名の大いなる座はその内に包み込む——あたかも抱きかかえる懐のふところのうちに抱くかのように。諸君を、永遠なる時の統治は支え、諸君は、その中で永遠に統べ、永遠に勝ち続けるであろう〔victuri は「生き続ける」とも読める〕。
O beati et quibus vere dimissa sunt peccata; si tamen qui Christi compares estis, aliquando peccastis. O beati quos a primordio mundi Domini sanguis infecit, et quos merito splendor iste nivei amictus induerit, et candor stolae ambientis ornarit.
PL 4, 802Dおお、まことに罪を赦された至福なる者たちよ——もっとも、キリストと肩を並べる諸君がかつて罪を犯したことがあるとすればの話であるが。おお、世界の初めから主の血に染められた至福なる者たちよ、当然にも、この雪のごとき衣の輝きをまとい、取り巻く衣の白さに飾られた者たちよ。
Videor denique ipse mihi jam cernere proque arbitrio mentis humanae ante oculos et aspectum divinum illud mihi et insigne concurrit, videor, inquam, mihi jam cernere ut ille vere nobilis numerus Christi sui gloriam interque comitetur.
PL 4, 803Aついに私自身、すでに見て取っているように思われる。そして、人間の心の判断に従うならば、あの神々しくも著しいものが、私の目と眼差しの前に現れ来たる〔この句は構文が崩れている。pro arbitrio mentis humanae を条件の句、divinum illud et insigne を主語と取った〕。私は、繰り返して言うが、すでに見て取っているように思われる——かのまことに気高い群れが、己がキリストの栄光にその中にあって付き従う様を。
Ibit ante ora ejus felix caterva victorum, et se densantibus turmis, velut solis exortu totum illuminatum agmen inferet potestatem, Et utinam perabjecto mihi istud videre contingat! Sed hoc Dominus poterit efficere quod vobis petentibus creditur non negare.
PL 4, 803A彼の御前を、勝利者たちの幸いなる群れが進み行くであろう。そして、隊列を密にしつつ、あたかも太陽の昇るときのように、光に満たされたその全軍勢は、その威力を押し出すであろう〔底本は inferet potestatem。本文が乱れているらしく、文脈からこう解した〕。ああ、この上なく卑しい私にも、これを見ることが叶うように。しかし主は、これを成し遂げることができるはずである——諸君が求めるならば、拒まれないと信じられているそのことを。
His D. Cypriani operibus dubiis in editione Baluziana subjectus cujusdam anonymi de Rebaptismate libellus, quem opportuniori loco in tomo praecedenti inseruimus.
PL 4, 804A聖キプリアヌスのこれら疑わしい著作のあとには、バルーズ版において、『再洗礼について』と題する何某かの匿名者による小論が付け加えられているが、これは我々が前巻のより適切な箇所に挿入した。