Caput I
第I章PL 4, 463DPAX ecce, dilectissimi fratres, Ecclesiae reddita est et, quod difficile nuper incredulis ac perfidis impossibile videbatur, ope atque ultione divina securitas nostra reparata est.
PL 4, 463D見よ、最愛の兄弟たちよ、和解が教会に返された。つい先頃まで、信じない者や不実な者たちには不可能とさえ思われていた難事ではあったが、神の助けと報復とによって我々の安全は取り戻された。
In laetitiam mentes redeunt, et, tempestate pressurae ac nube discussa, tranquillitas ac serenitas refulserunt. Dandae laudes Deo, et beneficia ejus ac munera cum gratiarum actione celebranda, quamvis agere gratias nostra vox nec in persecutione cessaverit.
PL 4, 463D心は喜びへと立ち返り、圧迫という嵐と雲とが払われて、静けさと晴朗とが輝き出た。神には讃美を捧げ、その恩恵と賜物とは感謝とともに讃えられねばならない。もっとも、我々の声は迫害のさなかにあってすら感謝することをやめはしなかったが。
Neque enim tantum inimico licere potest ut non, qui Dominum toto corde et anima et virtute diligimus, benedictiones ejus et laudes semper et ubique cum gloria praedicemus.
PL 4, 465Cというのも、敵に許されうる力は、全き心と魂と力とをもって主を愛する我々が、常にどこにあっても主の祝福と讃美とを栄光とともに宣べ伝えるのを妨げるほどのものではあり得ないからである。
Exoptatus votis omnium dies venit, et, post longae noctis horribilem tetramque caliginem, Domini luce radiatus mundus eluxit.
PL 4, 466Aすべての者の願いに待ち望まれた日が来た。長い夜の恐ろしく忌まわしい闇の後に、世界は主の光に照らされて輝き出た。
Caput II
第II章PL 4, 466AConfessores, praeconio boni nominis claros et virtutis ac fidei laudibus gloriosos, laetis conspectibus intuemur, sanctis osculis adhaerentes, desideratos diu inexplebili cupiditate complectimur.
PL 4, 466A告白者たち――善き名の誉れによって輝き、力と信仰への讃辞によって栄光を得た者たち――を、我々は喜びの眼差しで見つめ、聖なる口づけをもって寄り添い、久しく待ち望んだ彼らを尽きせぬ思いをもって抱きしめる。
Adest militum Christi cohors candida, qui persecutionis urgentus ferociam turbulentam stabili congressione fregerunt, parati ad patientiam carceris, armati ad tolerantiam mortis.
PL 4, 466Aキリストの兵らの輝ける一隊がここにいる。彼らは差し迫る〔底本は urgentus。urgentis と読む〕迫害の荒々しい猛威を、揺るがぬ対峙によって打ち砕いた者たちであり、牢獄の忍耐に備え、死への忍耐に武装した者たちである。
Repugnastis fortiter saeculo, spectaculum gloriosum praebuistis Deo, secuturis fratribus fuistis exemplo. Religiosa vox Christum locuta est, in quem se semel credidisse confessa est.
PL 4, 466A諸君は世に対して雄々しく抗い、神に栄光ある見世物を示し、後に続く兄弟たちにとって実例となった。敬虔な声はキリストを語り、彼を一度信じたことを告白した。
Illustres manus, quae non nisi divinis operibus assueverant, sacrificiis sacrilegis restiterunt. Sanctificata ora coelestibus cibis, post corpus et sanguinem Domini, profana contagia et idolorum reliquias respuerunt.
PL 4, 466B神聖な業にのみ慣れ親しんできた輝かしい手は、瀆聖の生贄に抗った。天の糧によって聖なるものとされた口は、主の体と血の後に、俗なる穢れと偶像の残滓とを吐き捨てた。
Ab impio sceleratoque velamine, quo illic velabantur sacrificantium capita captiva, caput vestrum liberum mansit. Frons cum signo Dei pura, diaboli coronam ferre non potuit, coronae se Domini reservavit.
PL 4, 466B不敬で邪悪な、あの犠牲を捧げる者たちの捕らわれた頭を覆っていた覆いから、諸君の頭は自由なままであった。神のしるしを受けて清い額は、悪魔の冠を戴くことに耐えられず、主の冠のために自らを取っておいた。
Quam vos laete sinu suo excipit mater Ecclesia de praelio revertentes! quam beata, quam gaudens portas suas aperit, ut adunatis agminibus intretis, de hoste prostrato trophaea referentes!
PL 4, 466B戦いから帰る諸君を、母なる教会はなんと喜ばしくその懐に迎え入れることであろうか。倒された敵から戦勝記念碑を携え、隊列を整えて諸君が入って来られるように、教会はなんと幸いに、なんと喜びをもってその門を開くことであろうか。
Cum triumphantibus viris et feminae veniunt, quae cum saeculo dimicantes, sexum quoque vicerunt. Veniunt et geminata militiae suae gloria virgines, et pueri annos suos virtutibus transeuntes.
PL 4, 466B凱旋する男たちとともに女たちも来る。世と戦って、その性にも打ち勝った女たちである。また己の軍務の栄光を二重にした童貞の女たちも来る。そして年齢を力によって凌駕した子供たちも来る。
Necnon et caetera stantium multitudo vestram gloriam sequitur, proximis et pene conjunctis laudis insignibus vestigia vestra comitatur. Eadem et in illis sinceritas cordis, eadem fidei tenacis integritas.
PL 4, 466Cその他、踏みとどまった者たちのおびただしい群れもまた、諸君の栄光に続き、ほとんど分かちがたいまでに近い称賛の徴をもって諸君の足跡に付き従う。彼らのうちにも同じ心の誠実さがあり、同じ揺るがぬ信仰の全さがある。
Inconcussis praeceptorum coelestium radicibus nixos et evangelicis traditionibus roboratos, non praescripta exilia, non destinata tormenta, non rei familiaris damna, non corporis supplicia terruerunt. Explorandae fidei praefiniebantur dies.
PL 4, 467A天の教えという揺るがぬ根に支えられ、福音の伝承によって強められた彼らを、定められた追放も、指定された拷問も、家財の損失も、肉体の刑罰も脅かすことはなかった。信仰を試すための日々が定められていた。
Sed qui saeculo renuntiasse se meminit, nullum saeculi diem novit; nec tempora terrena jam computat qui aeternitatem de Deo sperat.
PL 4, 467Aしかし、自らが世を捨てたことを覚えている者は、世のいかなる日をも知らない。神から永遠を望む者は、もはや地上の時を数えることがない。
Caput III
第III章PL 4, 467ANemo, fratres dilectissimi, nemo hanc gloriam mutilet, nemo incorruptam stantium firmitatem maligna obtrectatione debilitet. Cum dies negantibus praestitutus excessit, quisquis professus intra diem non est, Christianum se esse confessus est.
PL 4, 467A最愛の兄弟たちよ、誰もこの栄光を損なってはならない、誰も踏みとどまった者たちの汚れなき堅忍を、悪意ある誹りによって弱めてはならない。否む者たちに定められた日が過ぎたとき、その日のうちに申告しなかった者は誰であれ、自らキリスト教徒であると告白したことになる。
Primus est victoriae titulus, gentilium manibus apprehensum Dominum confiteri: secundus ad gloriam gradus est cauta secessione subtractum Domino reservari. Illa publica, haec privata confessio est.
PL 4, 467B勝利の第一の栄誉は、異教徒の手に捕らえられてなお主を告白することであり、栄光への第二の階梯は、用心深く身を退けて主のために身を残しておくことである。前者は公の告白であり、後者は私的な告白である。
Ille judicem saeculi vincit, hic contentus Deo suo judice conscientiam puram cordis integritate custodit. Illic, fortitudo promptior, hic sollicitudo securior.
PL 4, 467B前者は世の裁き手に打ち勝ち、後者は神を己の裁き手として満ち足り、心の全さをもって清い良心を守る。前者には即座の勇気があり、後者には安んじた配慮がある。
Ille appropinquante hora sua, jam maturus inventus est; hic fortasse dilatus est qui, patrimonio derelicto, idcirco secessit quia non erat negaturus: confiteretur utique si fuisset et ipse detentus.
PL 4, 467B前者は己の時が近づいたとき、すでに熟した者として見出された。後者はおそらく先延ばしにされた者であり、家財を捨てて身を退いたのは、否むつもりがなかったからにほかならない。もし自分も捕らえられていたなら、当然告白したことであろう。
Caput IV
第IV章PL 4, 467BHas martyrum coelestes coronas, has confessorum glorias spiritales, has stantium fratrum maximas eximiasque virtutes moestitia una contristat, quod avulsam nostrorum viscerum partem violentus inimicus populationis suae strage dejecit.
PL 4, 467B殉教者たちのこの天上の冠、告白者たちのこの霊的な栄光、踏みとどまった兄弟たちのこの至大にして卓越した力を、ただ一つの悲しみが曇らせている。すなわち、猛々しい敵が、我々のはらわたからもぎ取られた部分を、その荒廃の殺戮によって打ち倒したことである。
Quid hoc loco faciam, dilectissimi fratres? fluctuans vario mentis aestu, quid aut quomodo dicam? Lacrymis magis quam verbis opus est ad exprimendum dolorem quo corporis nostri plaga deflenda est, quo populi aliquando numerosi multiplex lamentanda jactura est.
PL 4, 468A最愛の兄弟たちよ、この場で私は何をなすべきであろうか。心をさまざまな波に揺さぶられながら、何を、どのように語ればよいのか。我々の体の傷を嘆くには、そしてかつて数多くあった民の幾重にもわたる喪失を悲しむには、言葉よりも涙こそがふさわしい。
Quis enim sic durus aut ferreus, quis sic fraternae charitatis oblitus, qui inter suorum multiformes ruinas et lugubres ac multo squalore deformes reliquias constitutus siccos oculos tenere praevaleat, nec, erumpente statim fletu, prius gemitus suos lacrymis quam voce depromat?
PL 4, 468Aいったい誰が、これほど頑なで鉄のようであり、これほど兄弟の愛を忘れているというのか。己の身内のさまざまな崩壊のただ中に、そして多くの汚れによって醜くされた嘆かわしい残骸のただ中に置かれてなお、涙をこらえていられ、たちまち溢れ出る涙とともに、声よりも先に涙で己の呻きを表さずにいられる者があろうか。
Doleo, fratres, doleo vobiscum, nec mihi ad leniendos dolores meos integritas propria et sanitas privata blanditur, quando plus pastor in gregis sui vulnere vulneretur. Cum singulis pectus meum copulo, moeroris et funeris pondera luctuosa participo.
PL 4, 468A私は嘆く、兄弟たちよ、諸君とともに嘆く。己の無傷と己ひとりの健やかさは、私の痛みを和らげるための慰めとはならない。牧者は、その群れの傷にあってこそ、いっそう深く傷つけられるからである。私は一人ひとりに己の胸を重ね合わせ、悲しみと死という嘆かわしい重荷を分かち合う。
Cum plangentibus plango, cum deflentibus defleo, cum jacentibus jacere me credo. Jaculis illis grassantis inimici mea simul membra percussa sunt, saevientes gladii per mea viscera transierunt. Immunis et liber a persecutionis incursu fuisse non potest animus. In prostratis fratribus et me prostravit affectus.
PL 4, 468B嘆く者たちとともに私は嘆き、泣く者たちとともに私は泣き、倒れ伏す者たちとともに、自分もまた倒れ伏していると信じる。荒れ狂う敵のかの投げ槍は、同時に私の肢体をも貫いた。猛り狂う剣は私のはらわたを貫いて通った。迫害の襲来から無傷で自由であることは、この心にはできなかった。倒れた兄弟たちのうちに、情愛は私をも倒れさせたのである。
Caput V
第V章PL 4, 468BHabenda tamen est, fratres dilectissimi, ratio veritatis, nec sic mentem debet et sensum persecutionis infestae tenebrosa caligo caecasse, ut nihil remanserit lucis et luminis unde divina praecepta perspici possint.
PL 4, 468Bしかし、最愛の兄弟たちよ、真理の理を顧みなければならない。仇なす迫害の闇に満ちた暗黒が、心と感覚とを盲目にしてしまい、神の教えを見きわめうる光と輝きが何一つ残らないほどであってはならない。
Si cladis causa cognoscitur, et medela vulneris invenitur. Dominus probari familiam suam voluit; et quia traditam nobis divinitus disciplinam pax longa corruperat, jacentem fidem et pene, ut ita dixerim, dormientem censura coelestis erexit; cumque nos peccatis nostris amplius mereremur, clementissimus Dominus sic cuncta moderatus est, ut hoc omne quod gestum est exploratio potius quam persecutio videretur.
PL 4, 468B災いの因が知られるならば、傷の癒やしもまた見出される。主は御自身の家族が試されることを望まれた。そして、神より我々に伝えられた規律を、長く続いた和解が腐敗させていたので、天来の譴責は、横たわり、いわば眠り込んでいたと言ってよい信仰を奮い立たせた。我々は己の罪ゆえにそれ以上のものを受けて当然であったのに、この上なく慈しみ深い主はすべてをよく計らわれ、なされたことすべてが、迫害というよりもむしろ試練と見えるほどにされたのである。
Caput VI
第VI章PL 4, 469AStudebant augendo patrimonio singuli, et, obliti quid credentes aut sub Apostolis ante fecissent aut semper facere deberent, insatiabili cupiditatis ardore ampliandis facultatibus incubabant.
PL 4, 469A各々は自らの家産を増やすことに励み、信徒たちが使徒たちのもとでかつて行っていたこと、また常に行うべきことを忘れて、飽くことなき貪欲の炎をもって財産を増やすことに没頭していた。
Non in sacerdotibus religio devota, non in ministris fides integra, non in operibus misericordia, non in moribus disciplina. Corrupta barba in viris, in feminis forma fucata, adulterati post Dei manus oculi, capilli mendacio colorati.
PL 4, 469A司教たちのうちに献身的な信仰はなく、奉仕者たちのうちに全き信仰はなく、行いのうちに慈しみはなく、行状のうちに規律はなかった。男たちのうちにはひげが崩され、女たちのうちには顔かたちが彩色され、神の御手のあとに目は汚され、髪は偽りの色に染められた。
Ad decipienda corda simplicium callidae fraudes, circumveniendis fratribus subdolae voluntates. Jungere cum infidelibus vinculum matrimonii, prostituere gentilibus membra Christi.
PL 4, 470A純朴な者たちの心を欺くための狡猾な企みがあり、兄弟たちを欺き陥れるための姦計に満ちた意図があった。不信仰な者たちと婚姻の絆を結び、キリストの肢体を異教徒に娼婦として差し出すことさえあった。
Non jurare tantum temere, sed adhuc etiam pejerare: praepositos superbo tumore contemnere; venenato sibi ore maledicere, odiis pertinacibus invicem dissidere.
PL 4, 470Aみだりに誓うだけでなく、なお偽誓までする者があった。監督者たちを驕り高ぶった思い上がりで蔑み、毒を含んだ口で互いに罵り合い、執拗な憎しみをもって互いに仲違いした。
Episcopi plurimi, quos et hortamento esse oportet caeteris et exemplo, divina procuratione contempta, procuratores rerum saecularium fieri, derelicta cathedra, plebe deserta, per alienas provincias oberrantes, negotiationis quaestuosae nundinas aucupari, esurientibus in Ecclesia fratribus, habere argentum largiter velle, fundos insidiosis fraudibus rapere, usuris multiplicantibus foenus augere.
PL 4, 470A多くの司教たちは、他の者たちにとって勧めともなり実例ともなるべき者でありながら、神から委ねられた管理を蔑み、世俗の事柄の管理人となり、司教座を捨て、民を見捨てて、よその属州をさまよい歩き、利得をむさぼる商いの定期市をあさり、教会では兄弟たちが飢えているというのに、銀を豊かに持とうと望み、狡猾な欺きによって土地を奪い取り、重なる利息によって高利貸しの儲けを増やした。
Quid non perpeti tales pro peccatis ejusmodi mereremur, cum jam pridem praemonuerit ac dixerit censura divina: Si dereliquerint legem meam et in judiciis meis non ambulaverint, si justificationes meas profanaverint et praecepta mea non observaverint, visitabo in virga facinora eorum et in flagellis delicta eorum (Psal. LXXXVIII, 31-33) .
PL 4, 471Aそのような者であった我々が、かかる罪ゆえに、いかなる目に遭わされても当然でなかったであろうか。神に由来する譴責の権能は、すでに久しく前から予め警告してこう言っていたのである。「もし彼らが我が律法を捨て、我が裁きに従って歩まず、もし我が定めを汚し、我が戒めを守らないならば、私は杖をもって彼らの凶行を罰し、むち打ちをもって彼らの罪を罰するであろう」(詩篇88:31-33)。
Caput VII
第VII章PL 4, 471APraenuntiata sunt ista nobis et ante praedicta. Sed nos, datae legis et observationis immemores, id egimus per nostra peccata, ut, dum Domini mandata contemnimus, ad correctionem delicti et probationem fidei remediis severioribus veniremus.
PL 4, 471Aこれらのことは我々にあらかじめ予告され、前もって告げられていた。しかし我々は、与えられた律法と定めを忘れ、自らの罪によってこの事態を引き起こし、主の命令を蔑ろにしながら、罪の是正と信仰の試練のためになおいっそう厳しい治療手段へと至ったのである。
Nec saltem sero conversi ad Domini timorem sumus, ut hanc correptionem nostram probationemque divinam patienter et fortiter subiremus.
PL 4, 471A我々は、せめて遅ればせにでも主への畏れに立ち返り、この懲らしめと神の試練とを忍耐強く雄々しく耐え忍ぶということさえしなかった。
Ad prima statim verba minantis inimici maximus fratrum numerus fidem suam prodidit; nec prostratus est persecutionis impetu, sed voluntario lapsu se ipse prostravit.
PL 4, 471B脅す敵の最初の言葉だけで、兄弟たちの大多数はただちに自らの信仰を裏切った。迫害の猛威に打ち倒されたのではなく、自ら望んで身を倒したのである。
Quid oro inauditum, quid novum venerat, ut, velut incognitis atque inopinatis rebus exortis, Christi sacramentum temeritate praecipiti solveretur?
PL 4, 471Bいったい、私は問うが、何か前代未聞のこと、何か新奇なことが起こったというのか。あたかも未知の、思いがけない事態が生じたかのように、性急な向こう見ずさによってキリストへの誓約が解かれてしまうほどの。
Nonne haec et Prophetae ante et Apostoli postmodum nuntiaverunt? nonne justorum pressuras et gentilium semper injurias pleni sancto Spiritu praedicaverunt? nonne fidem nostram semper armans et Dei servos coelesti voce corroborans dicit Scriptura divina: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI, 13; Matth. IV, 10).
PL 4, 471B預言者たちがあらかじめ、使徒たちがその後に、これらのことを告げ知らせたのではなかったか。彼らは聖なる霊に満たされて、義人たちの苦難と異教徒たちからの絶えざる不正とを常に宣べ伝えたのではなかったか。神の聖典は、我々の信仰を常に武装させ、天からの声で神の僕たちを力づけて、こう言っているではないか。『主なる汝の神を拝め、ただ主にのみ仕えよ』(申命記6:13、マタイ4:10)と。
Nonne, iram divinae indignationis ostendens et poenae metum praemonens, denuo dicit: Adoraverunt eos quos fecerunt digiti eorum; et curvatus est homo et humilitatus est vir, et non laxabo illis (Isa. II, 8) .
PL 4, 472A神の激しい怒りを示し、刑罰への恐れをあらかじめ告げて、再びこう言っているではないか。『彼らは自分の指で造ったものを拝んだ。人は屈み、人間は卑しめられた。私は彼らを赦しはしない』(イザヤ2:8)と。
Et iterum Deus loquitur dicens: Sacrificans diis eradicabitur, nisi Domino soli (Exod. XXII, 19) .
PL 4, 472Aそして神は再びこう語っている。『主のほかの神々に犠牲を捧げる者は根絶やしにされる』(出エジプト記22:19)〔ミーニュの表示は22:19。七十人訳では22:20に当たる〕と。
In Evangelio quoque postmodum Dominus, in verbis doctor et consummator in factis, docens quid fieret, et faciens quodcumque docuisset, quicquid nunc geritur et geretur nonne ante praemonuit? Nonne et negantibus aeterna supplicia et salutaria confitentibus praemia ante constituit?
PL 4, 472Aその後、福音書においても主は、言葉においては教える者、行いにおいては全うする者として、なされるべきことを教え、教えたことをことごとく自ら行いつつ、今起こっていること、これから起こることのすべてを、あらかじめ告げていたのではなかったか。否む者たちには永遠の刑罰を、告白する者たちには救いの報いを、あらかじめ定めていたのではなかったか。
Caput VIII
第VIII章PL 4, 472AExciderunt quibusdam, proh nefas! omnia et de memoria recesserunt. Non expectaverunt saltem ut ascenderent apprehensi, ut interrogati negarent. Ante aciem multi victi, sine congressione prostrati; nec hoc sibi reliquerunt, ut sacrificare idolis viderentur inviti.
PL 4, 472Aある者たちには、ああ嘆かわしいことに、すべてが抜け落ち、記憶から消え去ってしまった。彼らは、捕らえられて壇に上り、尋問されて否むというその時をさえ待たなかった。多くの者は戦いの前線に達する前に打ち負かされ、交戦もせずに倒れた。偶像に犠牲を捧げるのを不本意そうに見せる余地すら、自分に残さなかったのである。
Ultro ad forum currere, ad mortem sponte properare, quasi hoc olim cuperent, quasi amplecterentur occasionem datam quam semper optassent. Quot illic a magistratibus vespera urgente dilati sunt? quot, ne eorum differretur interitus, etiam rogaverunt?
PL 4, 472B自ら広場へと走り、死へと進んで急ぎ、あたかも以前からそれを望んでいたかのように、常々願っていた機会が与えられたのを喜んで抱きしめるかのようであった。夕暮れが迫るなかで、そこで官吏たちにより猶予された者が幾人いたことか。自分の破滅が先延ばしにされぬようにと、自ら願い出た者すら幾人いたことか。
Quam vim potest talis obtendere, qua crimen suum purget, cum vim magis ipse fecerit ut periret?
PL 4, 472Bこのような者が、いったいどんな強制を口実に持ち出して自らの罪を弁明できようか。彼はむしろ自ら進んで、破滅するために力を尽くしたというのに。
Nonne, quando ad Capitolium sponte ventum est, quando ultro ad obsequium diri facinoris accessum est, labavit gressus, caligavit aspectus, tremuerunt viscera, brachia conciderunt? nonne sensus. obstupuit, lingua haesit, sermo defecit?
PL 4, 472Bカピトリウムへ自ら進んで赴いたとき、その恐ろしい所業への服従へと自ら足を運んだとき、足取りはよろめき、目はかすみ、内臓は震え、両腕は萎えたのではなかったか。感覚は麻痺し、舌はこわばり、言葉は出なくなったのではなかったか。
Stare illic potuit Dei servus, et loqui et renuntiare Christo, qui jam diabolo renuntiaverat et saeculo?
PL 4, 473A神の僕がそこに立ちどまり、口を開いてキリストを否むことなど、できたであろうか。彼はすでに悪魔とこの世とを、否むと誓っていたはずなのに。
Nonne ara illa quo moriturus accessit rogus illi fuit? nonne diaboli altare, quod foetore tetro fumare ac redolere conspexerat, velut funus et bustum vitae suae horrere ac fugere debebat?
PL 4, 473A死にゆく者として近づいたその祭壇は、彼にとって火葬の薪ではなかったか。悪魔の祭壇が、忌まわしい悪臭を放って燻り香っているのを目にしたとき、それを自分の命の葬いと墓のごとくに、恐れ、逃げねばならなかったのではないか。
Quid hostiam tecum, miser, quid victimam immolaturus imponis? ipse ad aram hostia, victima ipse venisti; immolasti illic salutem tuam, spem tuam, fidem tuam funestis illis ignibus concremasti.
PL 4, 473A哀れな者よ、お前は犠牲を捧げようとして、いったいどんな犠牲を、どんな犠牲獣を携えてきたというのか。お前自身が祭壇へと、犠牲として、犠牲獣として来たのだ。そこでお前は自らの救いを犠牲に捧げ、自らの希望を、自らの信仰を、あの忌まわしい火で焼き尽くしたのだ。
Caput IX
第IX章PL 4, 473AAc multis proprius interitus satis non fuit. Hortamentis mutuis in exitium populus impulsus est, mors invicem lethali poculo propinata est; ac, ne quid deesset ad criminis cumulum, infantes quoque, parentum manibus vel impositi vel attracti, amiserunt parvuli quod in primo statim nativitatis exordio fuerant consecuti.
PL 4, 473Aしかも多くの者にとって、自分ひとりの破滅だけでは足りなかった。民衆は互いに励まし合って破滅へと駆り立てられ、死は互いに、命取りの杯によって差し出された。そして罪の総量に何一つ欠けることがないようにと、幼児たちまでもが、親の手によって抱きかかえられ、あるいは引きずられて連れて行かれ、生まれてすぐの最初の時にすでに得ていたものを、幼くして失ってしまった。
Nonne illi cum judicii dies venerit dicent: Nos nihil mali fecimus, nec, derelicto cibo et poculo Domini, ad profana contagia sponte properavimus. Perdidit nos aliena perfidia, parentes sensimus parricidas.
PL 4, 473B審判の日が来たとき、彼ら幼子たちはこう言うのではないか。『我々は何の悪もしませんでした。主の食物と杯を捨てて、自ら涜れた穢れへと急いだのでもありません。他人の不実が我々を滅ぼしたのです。我々は、親たちを近親殺しの者と思い知らされました。
Illi nobis Ecclesiam matrem, illi patrem Deum negaverunt; ut, dum, parvi et improvidi et tanti facinoris ignari, per alios ad consortium criminum jungimur, aliena fraude caperemur.
PL 4, 473B彼らは我々のために、母なる教会を、父なる神を否んだのです。それゆえ、幼く、無分別で、これほど大きな凶行を知らぬままに、我々は他人を介して罪の仲間に加えられ、他人の欺きによって捕らえられたのです』と。
Caput X
第X章PL 4, 473BNec est, proh dolor! justa aliqua et gravis causa quae tantum facinus excuset. Relinquenda erat patria et patrimonii facienda jactura. Cui enim nascenti atque morienti non relinquenda quandoque patria et patrimonii sui facienda jactura est?
PL 4, 473Bああ痛ましいことに、これほどの凶行を弁解できるだけの正当な、重大な理由など何一つない。故郷は捨てられるべきであり、財産の喪失も甘んじて受けるべきであった。そもそも、生まれ、そして死んでいく者のうち、いつかは故郷を捨て、自分の財産の喪失を被ることにならぬ者が、一体誰であろうか。
Christus non relinquatur, salutis ac sedis aeternae jactura timeatur. Clamat ecce per prophetam Spiritus sanctus: Discedite, discedite, exite inde, et immundum nolite tangere. Exite de medio ejus, separamini, qui fertis vasa Domini (Isa. LII, 11) .
PL 4, 473Bキリストを見捨ててはならない。救いと永遠の座を失うことをこそ恐れるべきである。見よ、聖なる霊は預言者を通してこう叫んでいる。『去れ、去れ、そこから出て行け、穢れたものに触れるな。その中から出て行き、身を離せ、主の器を運ぶ者たちよ』(イザヤ52:11)と。
Et qui vasa sunt Domini ac templum Dei, ne immundum tangere et feralibus cibis pollui violarique cogantur, non exeunt de medio nec recedunt!
PL 4, 473Cしかるに、主の器であり神の神殿である者たちが、穢れたものに触れ、忌まわしい食物によって汚され冒されることを強いられまいとして、その中から出て行かず、退こうともしないとは。
Alibi quoque vox auditur e coelo, praemonens quid Dei servos facere conveniat dicens: Exi de ea, populus meus, ne particeps sis delictorum ejus et ne perstringaris plagis ejus (Apoc. XVIII, 4) , Qui exit et cedit, delicti particeps non fit; plagis vero et ipse perstringitur qui socius criminis invenitur.
PL 4, 474Aまたほかの箇所でも、天からの声が聞こえ、神の僕たちがなすべきことをあらかじめ告げてこう言っている。『そこから出よ、我が民よ、彼女の罪に与る者とならぬように、彼女に下る災いに打たれぬように』(黙示録18:4)と。出て行き、退く者は罪に与ることがない。しかし罪の仲間と見なされる者は、自らも災いに打たれるのである。
Et ideo Dominus in persecutione secedere et fugere mandavit, atque, ut id fieret, et docuit et fecit.
PL 4, 474Aそれゆえ主は、迫害のときには身を退け、逃れることを命じ、そのことが行われるようにと、自ら教え、また自ら行ったのである。
Nam, cum corona de Dei dignatione descendat, nec possit accipi nisi fuerit hora sumendi, quisquis in Christo manens interim cedit, non fidem negat, sed tempus expectat: qui autem cum non secederet cecidit, negaturus remansit.
PL 4, 474Aというのも、冠は神の思し召しによって降されるものであり、それを受け取るべき時が来なければ受け取ることはできないのだから、キリストのうちにとどまりながら、さしあたり身を退く者は、信仰を否んでいるのではなく、その時を待っているのである。しかし身を退かずに倒れた者は、まさに否むためにとどまったのである。
Caput XI
第XI章PL 4, 474ADissimulanda, fratres dilectissimi, veritas non est, nec vulneris nostri materia et causa reticenda. Decepit multos patrimonii sui amor caecus, nec ad recedendum parati aut expediti esse potuerunt quos facultates suae velut compedes ligaverunt.
PL 4, 474A最愛の兄弟たちよ、真理は見て見ぬふりをされるべきではなく、我々の傷の実質と原因も隠されるべきではない。多くの者を欺いたのは、自分の財産への盲目的な愛であった。自分の財産があたかも足枷のように縛りつけていた者たちは、身を退く用意も身軽さも持てなかったのである。
Illa fuerunt remanentibus vincula, illae catenae quibus et virtus retardata est, et fides pressa, et mens vincta, et anima praeclusa, ut serpenti terram, secundum Dei sententiam, devoranti praeda et cibus fierent qui terrestribus inhaererent.
PL 4, 474Bそれらこそ、とどまった者たちを縛る足枷であり、鎖であった。その鎖によって、力は鈍らされ、信仰は押し潰され、心は縛られ、魂は閉ざされ、地上のものにしがみついていた者たちは、神の判決のとおり地を食らう蛇の餌食と糧となったのである。
Et idcirco Dominus, bonorum magister et praemonens in futurum: Si vis, inquit, perfectus esse, vade, vende omnia tua, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelis; et veni, sequere me. (Matth., XIX, 21) .
PL 4, 474Bそれゆえ主は、善を教える師として、来るべきことをあらかじめ告げてこう言われた。『もし完全な者になりたいなら、行って持ち物をすべて売り払い、貧しい者に与えよ。そうすれば天に宝を持つことになる。そして来て、私に従え』(マタイ19:21)と。
Si hoc divites facerent, per divitias suas non perirent; thesaurum in coelo reponentes, hostem nunc et expugnatorem domesticum non haberent.
PL 4, 474Bもし富める者たちがこれを行っていたなら、自分の富によって滅びることはなかったであろう。天に宝を蓄えていたなら、いま自分の内に敵を、家に潜む攻略者を持つこともなかったであろう。
Esset in coelo cor et animus et sensus, si thesaurus esset in coelo: nec vinci a saeculo posset qui unde vinceretur, in saeculo non haberet.
PL 4, 474Bもし宝が天にあったなら、心も、精神も、思いも天にあったであろう。この世に打ち負かされる元手を持たない者は、この世に打ち負かされることもありえないのだから。
Sequeretur Dominum solutus et liber, ut Apostoli et sub Apostolis multi et nonnulli saepe fecerunt, qui, et rebus suis et parentibus derelictis, individuis Christo nexibus adhaeserunt.
PL 4, 474Cそうすれば、使徒たちが、また使徒たちの時代に多くの者が、そしてその後もしばしば少なからぬ者たちが行ったように、束縛を解かれ自由な身で主に従ったであろう。彼らは自分の財産も親族も捨てて、分かちがたい絆でキリストに結びついたのである。
Caput XII
第XII章PL 4, 475ASequi autem Christum quomodo possunt qui patrimonii vinculo detinentur? Aut quomodo coelum petunt, et ad sublimia et alta conscendunt qui, terrenis cupiditatibus degravantur?
PL 4, 475Aしかし、世襲財産の絆に捕らわれている者たちが、どうしてキリストに従うことができようか。地上の欲望に押しひしがれている者たちが、どうして天を目指し、崇高で高いものへと登ることができようか。
Possidere se credunt qui potius possidentur, census sui servi, nec ad pecuniam suam domini, sed magis pecuniae mancipati.
PL 4, 475A自分が所有していると信じている者たちは、実は所有されているのである。彼らは自分の財産の奴隷であり、自分の金銭の主人ではなく、むしろ金銭に売り渡された者である。
Hoc tempus, hos homines Apostolus denotat dicens: Qui autem volunt divites fieri, incidunt in tentationem et muscipulam et desideria multa inutilia et nocentia, quae mergunt hominem in perditionem et in interitum.
PL 4, 475Aこの時代、こうした人々を使徒は名指してこう言っている。「富もうと欲する者たちは、誘惑と罠、そして人を破滅と滅亡に沈める、無益で有害な多くの欲望に陥る。
Radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis (I Tim., VI, 9) . Dominus autem quibus nos praemiis ad contemptum rei familiaris invitat?
PL 4, 475A貪欲はあらゆる悪の根である。これを求めて、ある者たちは信仰から迷い出て、多くの苦しみに自ら身を投じた」(1テモテ6:9)。しかし主は、家財を蔑むよう我々を招くのに、どのような報いをもってなさるのか。
Parva haec et exigua hujus temporis damna quibus mercedibus pensat? Nemo est, inquit, qui relinquat domum aut agrum, aut parentes aut fratres, aut uxorem aut filios, propter regnum Dei, et non recipiat septies tantum in isto tempore, in saeculo autem venturo vitam aeternam (Marc. X, 29) .
PL 4, 475Aこのわずかでちっぽけな、この時代における損失を、主はどのような報いで量るのか。「神の国のために家や畑、あるいは親や兄弟、妻や子を捨てて、この時代においてその七倍を受け取らず、来るべき世において永遠の生命を受け取らない者はいない」と主は言う(マルコ10:29)。
Quibus cognitis et de Domini pollicentis veritate compertis, non tantum timenda non est ejusmodi sed et optanda jactura, ipso denuo Domino praedicante et monente: Beati eritis cum persecuti vos fuerint, et separaverint vos et expulerint, et maledixerint nomini vestro ut nequam propter Filium hominis.
PL 4, 475Bこれらのことを知り、約束される主の真理を確かめたなら、この種の損失はもはや恐れるべきものではなく、むしろ望むべきものでさえある。主御自らが重ねてこう予告し、諭しておられる。「人の子のゆえに、人々が汝らを迫害し、汝らを引き離し、追い出し、汝らの名を悪しざまに罵るとき、汝らは幸いであろう。」
Gaudete in illa die et exultate; ecce enim merces vestra multa est in coelis (Luc. VI, 22) .
PL 4, 475B「汝らはその日に喜び躍れ。見よ、汝らの報いは天に大いにあるからである」(ルカ6:22)。
- ミーニュは6章22節と刷るが、「その日に喜び躍れ」はルカ6章23節である。
Caput XIII
第XIII章PL 4, 476ASed tormenta postmodum venerant, et cruciatus graves reluctantibus imminebant. Queri de tormentis potest qui per tormenta superatus est? Potest excusationem doloris obtendere qui victus est in dolore?
PL 4, 476Aしかしその後に拷問がやって来て、抵抗する者たちに重い責め苦が迫っていた。拷問によって打ち負かされた者が、拷問について不平を言うことができようか。苦痛のうちに打ち負かされた者が、苦痛を理由に弁解を差し出すことができようか。
Potest rogare talis et dicere: « Certare quidem fortiter volui, et, sacramenti mei memor, devotionis ac fidei arma suscepi; sed me in congressione pugnantem cruciamenta varia et supplicia longa vicerunt.
PL 4, 476Aそのような者はこう乞い願うことができよう。「私は確かに雄々しく戦おうと欲し、自分の誓約を思って、献身と信仰の武具を身に着けた。しかし戦いにおいて、様々な責め苦と長い刑罰が、戦う私を打ち負かした。
Stetit mens stabilis et fides fortis, et cum torquentibus poenis immobilis diu anima luctata est: sed, cum, durissimi judicis recrudescente saevitia, jam fatigatum nunc flagella scinderent, nunc contunderent fustes, nunc equuleus extenderet, nunc ungula effoderet, nunc flamma torreret, caro me in colluctatione deseruit, infirmitas viscerum cessit, nec animus sed corpus in dolore defecit. » Potest cito proficere ad veniam causa talis.
PL 4, 476A心は揺るがず、信仰は強く踏みとどまり、拷問の責め苦のもとでも魂は長らく揺るぐことなく戦った。だが、この上なく苛烈な裁判官の残虐が再び猛りたち、疲れ果てた私を、あるときは鞭が引き裂き、あるときは棍棒が打ちのめし、あるときは拷問台が引き伸ばし、あるときは鉤爪が抉り、あるときは炎が焼いたので、肉はその格闘のうちに私を見捨て、内臓の弱さは屈し、心ではなく肉体が苦痛のうちに力尽きた」。このような理由は速やかに赦しへと進むことができよう。
Potest ejusmodi excusatio esse miserabilis. Sic hic Casto et Aemilio aliquando Dominus ignovit; sic, in prima congressione devictos, victores in secundo praelio reddidit, ut fortiores ignibus fierent qui ignibus ante cessissent, et unde superati essent, inde superarent.
PL 4, 476Bこのような弁解は憐れむべきものでありうる。このようにして主は、かつてカストゥスとアエミリウスを赦された。すなわち、最初の戦いでは打ち負かされた者たちを、第二の戦いにおいては勝利者とされ、以前は火に屈した者たちが火に対してより強い者となり、打ち負かされたその同じところから、今度は勝利する者となったのである。
Deprecabantur illi non lacrymarum miseratione sed vulnerum, nec sola lamentabili voce, sed laceratione corporis et dolore. Manabat pro fletibus sanguis, et pro lacrymis cruor semiustulatis visceribus defluebat.
PL 4, 476B彼らは涙による憐れみの訴えではなく、傷による訴えをもって嘆願した。嘆きの声のみによってではなく、肉体の裂傷と苦痛によって嘆願したのである。嗚咽の代わりに血が流れ、涙の代わりに、半ば焼け爛れた内臓から血潮が滴り落ちた。
Caput XIV
第XIV章PL 4, 476BNunc vero quae vulnera ostendere victi possunt, quas plagas hiantium viscerum, quae tormenta membrorum, ubi non fides congressa cecidit, sed congressionem perfidia praevenit? Nec excusat oppressum necessitas criminis ubi crimen est voluntatis.
PL 4, 476Bしかし今、打ち負かされた者たちが示すことのできる傷とは何か。開いた内臓のどのような傷、四肢のどのような責め苦だというのか。そこでは、信仰が戦って倒れたのではなく、不信仰が戦いに先んじたのである。罪が意志によるものであるところでは、強いられたということは、圧迫された者を弁護しない。
Nec hoc ideo dico ut fratrum causas onerem, sed ut magis fratres ad precem satisfactionis instigem: nam, cum scriptum sit.
PL 4, 477A私がこう言うのは、兄弟たちの立場を重くするためではなく、むしろ兄弟たちを償いの祈りへと駆り立てるためである。なぜなら、こう記されているからである。
Qui vos felices dicunt, in errorem vos mittunt, et semitas pedum vestrorum turbant (Isa. III, 12) , qui peccantem blandimentis adulantibus palpat, peccandi fomitem subministrat; nec comprimit delicta ille, sed nutrit.
PL 4, 477A「汝らを幸いだと言う者たちは、汝らを誤りへと追いやり、汝らの足の道を乱す」(イザヤ3:12)。罪を犯す者を媚びへつらいで撫でる者は、罪の火種を与える者であり、その者は罪を抑えるのではなく、養うのである。
At qui consiliis fortioribus redarguit simul atque instruit fratrem, promovet ad salutem. Quos diligo, inquit Dominus, redarguo et castigo (Apoc. III, 19) . Sic oportet et Dei sacerdotem non obsequiis decipientibus fallere, sed remediis salutaribus providere.
PL 4, 477Aだが、より強い勧告によって兄弟を戒めると同時に教え導く者は、その者を救いへと進ませる。「私が愛する者たちを、私は戒め懲らしめる」と主は言う(黙示録3:19)。同様に、神の司教も、人を欺く迎合によって欺くのではなく、救いに資する治療によって配慮しなければならない。
Imperitus est medicus qui tumentes vulnerum sinus manu parcente contrectat, et in altis recessibus viscerum virus inclusum dum servat exaggerat. Aperiendum vulnus est et secandum, et, putraminibus amputatis, medela fortiore curandum.
PL 4, 477B手加減する手で傷の膨れた奥所に触れ、内臓の深い奥に閉じ込められた膿を、そのまま留め置くことでかえって増大させる医者は、未熟な医者である。傷は開かれ、切開されねばならず、腐った部分を切り取った上で、より強い治療によって治されねばならない。
Vociferetur et clamet licet et conqueratur aeger impatiens per dolorem, gratias aget postmodum cum senserit sanitatem.
PL 4, 477B病人が苦痛のあまり我慢できずに声を上げ、叫び、不平を言おうとも構わない。彼はのちに健やかさを感じたとき、感謝するであろう。
Caput XV
第XV章PL 4, 478AEmersit enim, fratres dilectissimi, novum genus cladis; et, quasi parum persecutionis procella saevierit, accessit ad cumulum sub misericordiae titulo malum fallens et blanda pernicies.
PL 4, 478Aというのも、最愛の兄弟たちよ、新しい種類の災いが現れたからである。あたかも迫害の嵐が猛威を振るったのでは足りないかのように、慈しみという名目のもとに、人を欺く害悪と甘言による滅びが、災いの積み重ねに加わったのである。
Contra Evangelii vigorem, contra Domini ac Dei legem temeritate quorumdam laxatur incautis communicatio, irrita et falsa pax, periculosa dantibus et nihil accipientibus profutura. Non quaerunt sanitatis patientiam, nec veram de satisfactione medicinam.
PL 4, 478A福音の力に反し、主なる神の掟に反して、ある者たちの軽率さによって、無分別な者たちに交わりが緩められている。それは無効で偽りの和解であり、与える者には危険であり、受け取る者には何の益ももたらさない。彼らは健やかさに至る忍耐を求めず、償いによる真の治療も求めない。
Poenitentia de pectoribus excussa est, gravissimi extremique delicti memoria sublata est. Operiuntur morientium vulnera, et plaga lethalis altis et profundis visceribus infixa, dissimulato dolore, contegitur.
PL 4, 478A悔悛は胸の内から払い落とされ、この上なく重い、この上ない罪の記憶は取り除かれた。死につつある者たちの傷は覆い隠され、内臓の深く奥まったところに突き刺さった致命の傷は、苦痛を隠したまま覆われている。
A diaboli aris revertentes, ad sanctum Domini sordidis et infectis nidore manibus accedunt.
PL 4, 478A悪魔の祭壇から戻ってきた者たちが、汚れ、犠牲の焼ける匂いの染みついた手で、主の聖なるものに近づいている。
Mortiferos idolorum cibos adhuc pene ructantes, exhalantibus etiam nunc scelus suum faucibus et contagia funesta redolentibus, Domini corpus invadunt, quando occurrat Scriptura divina, et clamet et dicat: Omnis mundus manducabit carnem, et anima quaecumque manducaverit ex carne sacrificii salutaris quod est Domini, et immunditia ipsius super ipsum est, peribit anima illa de populo suo (Levit. VII, 20) .
PL 4, 478B偶像の死をもたらす食物をなおほとんど吐き出さんばかりにしながら、その喉が今なお自らの罪を吐き出し、不吉な穢れの匂いを放っているというのに、彼らは主の御体に押し入る。神の聖典が立ちはだかって叫び、こう言っているというのに。「清い者はみな肉を食べるがよい。だが、主のものである救いの生贄の肉を食べる魂であって、自らに穢れがある魂は、その民から絶たれるであろう」(レビ記7:20)。
Apostolus item testetur et dicat: Non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum, non potestis mensae Domini communicare et mensae daemoniorum (I Cor. X, 21) .
PL 4, 479A同様に使徒もこう証ししてこう言っている。「汝らは主の杯と悪霊どもの杯とを飲むことはできない。汝らは主の食卓と悪霊どもの食卓とにあずかることはできない」(1コリント10:21)。
Idem contumacibus et pervicacibus comminatur et denuntiat dicens: Quicumque ederit panem aut biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini (I Cor. XI, 27) .
PL 4, 479A同じ使徒は、強情で頑迷な者たちを脅し、こう告げて宣言している。「誰であれ、ふさわしくないままに主のパンを食べ、あるいは主の杯を飲む者は、主の体と血について罪に問われる者となるであろう」(1コリント11:27)。
Caput XVI
第XVI章PL 4, 479ASpretis his omnibus atque contemptis, ante expiata delicta, ante exomologesin factam criminis, ante purgatam conscientiam sacrificio et manu sacerdotis, ante offensam placatam indignantis Domini et minantis, vis infertur corpori ejus et sanguini, et plus modo in Dominum manibus atque ore delinquunt, quam cum Dominum negaverunt.
PL 4, 479Aこれらすべてを蔑み、無視したまま、罪が償われる前に、罪の告白がなされる前に、司教の犠牲と手によって良心が清められる前に、憤り威嚇する主の御怒りが宥められる前に、主の御体と御血に暴力が加えられている。そして彼らは今や、主を否んだときよりも、手と口とによって、いっそう主に対して罪を犯しているのである。
Pacem putant esse quam quidam verbis fallacibus venditant. Non est pax illa, sed bellum; nec Ecclesiae jungitur qui ab Evangelio separatur. Quid injuriam beneficium vocant? quid impietatem vocabulo pietatis appellant?
PL 4, 479B彼らは、ある者たちが欺きの言葉で売りつけているものを和解だと思い込んでいる。それは和解ではなく、戦いである。福音から離れている者は、教会に結ばれてはいない。なぜ彼らは不正を恩恵と呼ぶのか。なぜ不敬を敬虔という名で呼ぶのか。
Quid eis qui flere jugiter et rogare Dominum suum debent, intercepta poenitentiae lamentatione, communicare se simulant? Hoc sunt ejusmodi lapsis quod grando frugibus, quod turbidum sidus arboribus, quod armentis pestilens vastitas, quod navigiis saeva tempestas.
PL 4, 479Bなぜ彼らは、絶えず泣き、自らの主に願い求めねばならぬはずの者たちに対して、悔悛の嘆きを断ち切ったうえで、自分たちが交わりにあずかっているかのように装うのか。そのような者たちこそ、この種の背教した者たちにとって、穀物にとっての雹、木々にとっての荒れた星、家畜にとっての疫病の惨禍、船にとっての激しい嵐にほかならない。
Solatium aeternae spei adimunt, arborem a radice subvertunt, sermone morbido ad lethale contagium serpunt, navem scopulis, ne in portum perveniat, illidunt. Non concedit pacem facilitas ista sed tollit, nec communicationem tribuit, sed impedit ad salutem.
PL 4, 479B彼らは永遠の希望の慰めを奪い、木を根こそぎに倒し、病んだ言葉によって命取りの伝染へと這い広がらせ、船が港に着かぬよう岩礁に打ち当てて砕く。この安易さは和解を許すのではなく、それを奪い去るのであり、交わりを与えるのではなく、救いへの道を塞ぐのである。
Persecutio est haec alia et alia tentatio, per quam subtilis inimicus impugnandis adhuc lapsis occulta populatione grassatur, ut lamentatio conquiescat, ut dolor sileat, ut delicti memoria evanescat, ut comprimatur pectorum gemitus, statuatur fletus oculorum, nec Dominum, graviter offensum, longa et plena poenitentia deprecetur, cum scriptum sit: Memento unde cecideris, et age poenitentiam (Apoc. II, 5) .
PL 4, 479Cこれは別の迫害であり、また別の試練である。これによって狡猾な敵は、なお背教した者たちを打ち破ろうとして、人知れぬ荒廃をもって忍び寄る。それは、嘆きが静まり、苦痛が黙し、罪の記憶が消え去り、胸のうめきが押しとどめられ、目の涙が止められ、甚だしく怒らせてしまった主に、長く十全な悔悛によって嘆願することがないようにするためである。こう記されているとおりである。「汝がどこから落ちたかを思い出し、悔悛せよ」(黙示録2:5)。
Caput XVII
第XVII章PL 4, 480ANemo se fallat, nemo se decipiat. Solus Dominus misereri potest. Veniam peccatis quae in ipsum commissa sunt, solus potest ille largiri qui peccata nostra portavit, qui pro nobis doluit, quem Deus tradidit pro peccatis nostris.
PL 4, 480A誰も自らを欺いてはならない。誰も自らを惑わしてはならない。ただ主のみが憐れむことがおできになる。ご自身に対して犯された罪への赦しを与えることがおできになるのは、我々の罪を担われ、我々のために苦しまれ、神が我々の罪のために引き渡された、かの方おひとりだけである。
Homo Deo esse non potest major; nec remittere aut donare indulgentia sua servus potest, quod in Dominum delicto graviore commissum est, ne adhuc lapso et hoc accedat ad crimen si nesciat esse praedictum: Maledictus homo qui spem habet in homine (Hier. XVII, 5) .
PL 4, 480A人は神より大いなる者ではありえない。僕が自らの寛恕によって、主に対してより重い罪によって犯されたことを赦し、あるいは免じることはできない。それゆえ、なお背教している者に、もしこう予告されていることを知らずにいるなら、この罪までもが加わることのないようにである。「人間に望みを置く人間は呪われている」(エレミヤ17:5)。
Dominus orandus est, Dominus nostra satisfactione placandus est, qui negantem negare se dixit, qui omne judicium de Patre solus accepit.
PL 4, 480B主に祈らねばならず、主は我々の償いによって宥められねばならない。主は、否む者については御自らも否むと言われた方であり、御父からすべての裁きをただひとりお受けになった方である。
Credimus quidem posse apud judicem plurimum martyrum merita et opera justorum, sed cum judicii dies venerit, cum, post occasum saeculi hujus et mundi, ante tribunal Christi populus ejus adstiterit.
PL 4, 480B我々は確かに、殉教者たちの功績と義人たちの行いが、裁く方のもとで大いに力を持ちうると信じている。しかし、審判の日が来て、この世とこの世界の終わりの後、キリストの法廷の前にその民が立ったときには——〔底本は cum 節のまま帰結節を欠いて章が閉じる。訳文も言い切らずに止めた〕
Caput XVIII
第XVIII章PL 4, 480BCaeterum, si quis, praepropera festinatione temerarius remissionem peccatorum dare, se cunctis putat posse, aut audet Domini praecepta rescindere, non tantum nihil prodest sed et obest lapsis.
PL 4, 480Bしかし、性急な焦りに駆られて向こう見ずになり、罪の赦しをすべての者に与えることができると自ら思い込む者、あるいは主の命令を破棄することを敢えてする者があれば、それは背教した者たちに何の益もないばかりか、害さえ与える。
Provocasse est iram, non servasse sententiam, nec misericordiam prius Dei deprecandam putare, sed contempto Domino de sua facultate praesumere.
PL 4, 480Bそれは怒りを引き起こしたのであって、定めを守ったのではない。まず神の慈しみに嘆願すべきだと考えず、主を蔑ろにして自らの力に思い上がることである。
Sub ara Dei animae occisorum martyrum clamant magna voce dicentes: Quousque, Domine, sanctus et verus, non judicas et vindicas sanguinem nostrum de his qui in terris inhabitant (Apoc. VI, 10) ? Et requiescere ac patientiam tenere adhuc jubentur.
PL 4, 480C神の祭壇の下で、殺された殉教者たちの魂が大声で叫んで言う。『主よ、聖なる、真なる方よ、地に住む者たちに対して我々の血を裁き報いてくださらないのは、いつまでか』(黙示録6:10)。そして彼らはなお、安らいで忍耐を保つよう命じられている。
Et quemquam posse aliquis existimat remittendis passim donandisque peccatis bonum fieri contra judicem velle, aut prius quam vindicetur ipse alios posse defendere?
PL 4, 481Aそのうえ、無差別に罪を赦し免じることによって、裁く方に逆らって自らを善い者に仕立てようと欲することが誰かにできる、あるいは自分のための報復がまだ果たされぬうちに他人を弁護できる、などと考える者があろうか。
Mandant martyres aliquid fieri; sed si justa, si licita, si non contra ipsum Dominum a Dei sacerdote facienda, si obtemperantis facilis et prona consensio, si petentis fuerit religiosa moderatio.
PL 4, 481A殉教者たちは何事かを行うよう命じる。しかしそれは、それが正しく、許されており、主ご自身に反することなく司教によってなされるべきものであり、従う者の応諾が容易で進んでなされ、求める者に敬虔な節度があってこそのことである。
Mandant aliquid martyres fieri; sed, si scripta non sint in Domini lege quae mandant, ante est ut sciamus illos de Deo impetrasse quod postulant, tunc facere quod mandant.
PL 4, 481A殉教者たちは何事かを行うよう命じる。しかし、彼らが命じることが主の律法に記されていないのであれば、まず、彼らが求めることを神から得たと知ることが先であり、それから彼らの命じることを行うべきである。
Neque enim statim videri potest de divina majestate concessum, quod fuerit humana pollicitatione promissum.
PL 4, 481Aなぜなら、人間の約束によって約束されたことが、そのまま神の威厳によって許されたこととみなされうるわけではないからである。
Caput XIX
第XIX章PL 4, 481BNam et Moyses pro peccatis populi petiit, nec tamen peccantibus veniam cum petisset accepit: Precor, ait, Domine, deliquit populus hic delictum grande, et fecerunt sibi deos aureos; et nunc, si dimittis eis, delictum dimitte; sin autem, dele me de libro quem scripsisti.
PL 4, 481Bなぜなら、モーセもまた民の罪のために願い出たが、罪を犯した者たちのために願ったにもかかわらず、赦しを得ることはできなかったからである。彼は言う。『主よ、乞い願う。この民は大いなる罪を犯し、自分たちのために金の神々を造った。今、もし彼らをお赦しになるならば、その罪を赦したまえ。しかしそうでなければ、あなたが書き記された書から私を消し去りたまえ』と。
Et dixit Dominus ad Moysen: Si quis deliquerit ante me, deleam eum de libro meo (Exod. XXXII, 31) . Ille amicus Dei, ille facie ad faciem locutus saepe cum Domino, quod petiit impetrare non potuit, nec Dei indignantis offensam sua deprecatione placavit.
PL 4, 481Bすると主はモーセに言われた。『もし誰かが私に対して罪を犯したなら、私は彼を私の書から消し去ろう』(出エジプト記32:31)。神の友であり、しばしば主と顔と顔を合わせて語ったその人でさえ、願ったことを得ることができず、憤る神の怒りを自らの嘆願によって宥めることができなかった。
Hieremiam Deus laudat et praedicat dicens: Prius quam te formarem in utero novi te, et prius quam exires de vulva sanctificavi te, et prophetam in gentibus posui te (Hier. I, 5) .
PL 4, 481B神はエレミヤを誉め讃えてこう言われる。『私は汝を母の胎内に形づくる前から汝を知っていた。汝が胎から出る前に汝を聖別し、諸国民への預言者として汝を立てた』(エレミヤ1:5)。
Et eidem pro peccatis populi deprecanti frequentius et oranti, Noli, ait, orare pro populo hoc, et noli postulare pro eis in prece et oratione, quia non exaudiam in tempore in quo invocabunt me, in tempore afflictionis suae (Hier. XI, 14) .
PL 4, 481Bそして、彼が民の罪のためにたびたび嘆願し祈っていたのに対して、主は言われた。『この民のために祈るな。彼らのために願い求めと祈りをもって求めるな。彼らが苦難のときに私を呼び求めても、私は聞き入れないからだ』(エレミヤ11:14)。
Quid vero justius Noe, qui cum repleta esset terra peccatis, solus inventus est justus in terris?
PL 4, 482A地が罪で満ちていたとき、地上でただひとり義人と見出されたノアよりも義しい者が、いったい誰であろうか。
Quid gloriosius Daniele? quid illo ad facienda martyria in fidei firmitate robustius, in Dei dignatione felicius, qui toties et cum confligeret vicit, et cum vinceret supervixit?
PL 4, 482Aダニエルより栄えある者があろうか。殉教を成し遂げるにあたり、信仰の堅固さにおいて彼より力強く、神の寵愛において彼より幸いな者があろうか。彼はあれほど幾度も戦って勝ち、勝ちながらもなお生き延びたのである。
Quid Job in operibus promptius, in tentationibus fortius, in dolore patientius, in timore submissius, in fide verius? Nec his tamen, si rogarent, concessurum se Deus dixit.
PL 4, 482Aヨブより、行いにおいて敏活で、試練において強く、苦しみにおいて忍耐強く、恐れにおいて謙虚で、信仰において誠実な者があろうか。それでも神は、たとえ彼らが願おうとも、聞き入れはしないと言われた。
Cum propheta Ezechiel pro delicto populi deprecaretur, Terra, inquit, quaecumque peccaverit mihi ut delinquat delictum, extendam manum meam super eam, et obteram stabilimentum panis et immittam in eam famem, et auferam ab ea hominem et pecora.
PL 4, 482A預言者エゼキエルが民の罪のために嘆願していたとき、主は言われた。『いかなる地であれ、私に対して罪を犯し、咎を犯すならば、私はその上に手を伸ばし、パンの支えを打ち砕き、そこに飢饉を送り込み、そこから人と家畜を取り去るであろう。』
Etsi fuerint tres viri hi in medio ejus, Noe, Daniel et Job, non liberabunt filios neque filias, ipsi soli salvi erunt (Ezech. XIV, 13) .
PL 4, 482B『たとえこの三人の男、ノア、ダニエル、ヨブがその地の中にいたとしても、彼らは息子たちも娘たちも救い出さず、ただ彼ら自身だけが救われるであろう』(エゼキエル14:13)。
Adeo non omne quod petitur in praejudicio petentis sed in dantis arbitrio est; nec quicquam sibi usurpat et vindicat humana sententia, nisi annuat et censura divina.
PL 4, 482Bかくして、求められることはすべて、求める者の予断にではなく、与える者の裁量にあるのである。神に由来する譴責の権能が是としないかぎり、人間の判断は何ものをも自らのものとして僭取し、主張することはない。
Caput XX
第XX章PL 4, 482BIn Evangelio Dominus loquitur dicens: Qui confessus me fuerit coram hominibus, et ego confitebor eum coram Patre meo qui in coelis est. Qui autem me negaverit, et ego negabo eum (Luc. XII, 8) . Si negantem non negat, nec confitentem confitetur.
PL 4, 482B福音書において主はこう言われる。『私を人々の前で告白する者を、私も天におられる私の父の前で告白しよう。しかし私を否む者を、私も否もう』(ルカ12:8)。もし否む者を否まないのであれば、告白する者を告白することもない。
Non potest Evangelium in parte consistere et in parte nutare: aut utrumque oportet valeat, aut utrumque vim veritatis amittat: si negantes rei criminis non erunt, nec confitentes praemium virtutis accipient.
PL 4, 482B福音は一部において成り立ち、一部において揺らぐということはできない。両方とも効力を持つべきか、さもなくば両方とも真理としての力を失うかのいずれかである。もし否んだ者たちが罪に問われることがないのなら、告白した者たちもその力に対する報いを受けることはないであろう。
Porro, si fides quae vicerit coronatur, necesse est ut victa perfidia puniatur. Ita martyres, aut nihil possunt si Evangelium solvi potest, aut si Evangelium non potest solvi, contra Evangelium facere non possunt qui de Evangelio martyres fiunt.
PL 4, 483Aしかも、勝ち得た信仰が冠を受けるのであれば、敗れた不信仰が罰せられるのは必然である。こうして殉教者たちは、福音が破棄されうるのであれば何の力も持たず、福音が破棄されえないのであれば、福音によって殉教者となった彼らが福音に反することを行うことはできない。
Nemo, fratres dilectissimi, nemo infamet martyrum dignitatem, nemo eorum glorias destruat et coronas. Manet incorruptae fidei robur incolume; nec dicere aliquid aut facere contra Christum potest, cujus et spes et fides et virtus et gloria omnis in Christo est.
PL 4, 483A最愛の兄弟たちよ、誰ひとりとして、誰ひとりとして殉教者たちの尊厳を貶めてはならない。誰ひとりとして彼らの栄光と冠を打ち壊してはならない。汚れなき信仰の力は損なわれることなく留まる。その希望も信仰も力も栄光もすべてキリストのうちにある者が、キリストに反することを言うことも行うこともできはしない。
Ut ab episcopis contra mandatum Dei fiat auctores esse non possunt qui ipsi Dei mandata fecerunt.
PL 4, 483A神の命令をまさに実行した当人たちが、司教たちによって神の命令に反することがなされるよう仕向ける者となることはできない。
An quisquam major Deo aut divina bonitate clementior, qui aut infectum velit quod passus est Deus fieri, aut quasi illi minus potestatis ad protegendam Ecclesiam suam fuerit, auxilio nos suo putet posse servari?
PL 4, 483Aあるいは、誰かが神よりも偉大であり、神の慈しみよりも寛容であって、神が起こるにまかせられたことをなかったことにしたいと望むか、あるいはまるで神に自らの教会を守るだけの力が足りなかったかのように、その者自身の助けによって我々が救われうると考える者があるだろうか。
Caput XXI
第XXI章PL 4, 483BNisi si haec ignaro Deo gesta sunt, aut non permittente illo omnia ista venerunt, cum doceat indociles et admoneat immemores Scriptura divina, quae loquitur dicens: Quis dedit in direptionem Jacob et Israel iis qui praedabantur illum? Nonne Deus, cui peccaverunt?
PL 4, 483Bこれらのことが神の知らぬところで起こったのだとでも言うのなら、話は別である。これらすべてが神の許しなくして生じたのだとでも言うのなら、話は別である。だが、教えを受けぬ者たちを教え、忘れっぽい者たちを戒める神の聖典は、こう語って言うのである。『誰がヤコブを略奪に渡し、イスラエルを彼を略奪する者どもに渡したのか。彼らが罪を犯した神ではないか。』
Et noluerunt in viis ejus ambulare neque audire legem ejus: et superduxit super eos iram animationis suae (Isa. XLII, 24) . Et alibi testatur ac dicit: Numquid non valet manus Dei ut salvos faciat, aut gravavit aurem ut non exaudiat?
PL 4, 483B『そして彼らは主の道を歩もうとせず、その律法を聞こうともしなかった。それゆえ主は彼らの上にご自身の憤りの怒りを下された』(イザヤ42:24)。また他の箇所で聖典はこう証しして言う。『神の手は救うことができないほど弱いのか。それとも御耳は聞き入れられないほど重くなったのか。』
Sed peccata vestra inter vos et Deum separant, et propter delicta vestra avertit faciem a vobis ne misereatur (Isa. CIX, 1) . Delicta potius nostra reputemus, actus nostros et animi secreta revolventes, conscientiae merita ponderemus.
PL 4, 483B『しかし汝らの罪が、汝らと神との間を隔て、汝らの咎のゆえに、神は汝らから御顔をそむけて憐れもうとされない』(イザヤ109:1)〔ミーニュの表示は109:1だが、イザヤ書に109章はなく、59章の言葉に当たる〕。むしろ我々自身の咎を思い、我々の行いと心の秘めごとを省みて、良心の値するところを量ろう。
- イザヤ書に109章はない。罪が人と神との間を隔てるというこの言葉はイザヤ59章2節である。
Redeat in cor nostrum non ambulasse nos in viis Domini et abjecisse legem Dei, praecepta ejus et monita salutaria numquam servare voluisse.
PL 4, 483C我々が主の道を歩まず、神の律法を投げ捨て、その戒めと救いをもたらす勧告を決して守ろうとしなかったということを、我々の心に呼び戻そう。
Caput XXII
第XXII章PL 4, 483CQuid de eo boni sentias, quem timorem fuisse apud eum, quam fidem credas quem corrigere nec metus potuit, quem persecutio ipsa non reformavit? Alta et erecta cervix nec quia cecidit inflexa est. Tumens animus et superbus nec quia victus est fractus est.
PL 4, 483C恐れすら正すことができず、迫害そのものも改めることのなかった彼について、いかなる恐れが、いかなる信仰が彼のうちにあったと考えられようか、彼について何の良いことを思えるだろうか。高く反り返った首は、倒れてもなお屈することがなかった。驕り高ぶった心は、打ち負かされてもなお挫かれることがなかった。
Jacens stantibus et integris vulneratus miratur; et quod non statim Domini corpus inquinatis manibus accipiat, aut ore polluto Domini sanguinem bibat, sacerdotibus sacrilegus irascitur. Atque, o tuam nimiam, furiose, dementiam!
PL 4, 484A倒れた身でありながら、踏みとどまって傷を負わずにいる者たちを訝しみ、汚れた手で直ちに主の御体を受け取ることも、汚れた口で主の御血を飲むこともできないというので、瀆聖的にも司教たちに対して怒りを燃やす。ああ、狂った者よ、お前のあまりの狂気よ。
Irasceris ei qui abs te avertere iram Dei nititur; ei minaris qui pro te Domini misericordiam deprecatur, qui vulnus tuum sentit quod ipse non sentis, qui pro te lacrymas fundit, quas forsitan ipse non fundis.
PL 4, 484Aお前は、お前から神の怒りを逸らそうと努める者に対して怒り、お前のために主の慈しみを乞い願う者を脅す。その者は、お前自身が感じていないお前の傷を感じ、お前のために涙を流す——お前自身はおそらくその涙を流していないというのに。
Oneras adhuc crimen et cumulas; et cum sis ipse implacabilis ad antistites et sacerdotes Dei, putas circa te Dominum posse placari?
PL 4, 484Aお前はなお罪状を重ね、積み増している。お前自身が教会の長たちと神の司教たちに対して宥めがたい者でありながら、お前に対して主が宥められうると思うのか。
Caput XXIII
第XXIII章PL 4, 484AAccipe potius et admitte quae loquimur. Quid surdae aures salutaria praecepta non audiunt quae monemus? quid caeci oculi poenitentiae iter non vident quod ostendimus? quid perculsa et alienata mens remedia vitalia non percipit quae de Scripturis coelestibus et discimus et docemus?
PL 4, 484Aむしろ我々が語ることを受け入れ、認めるがよい。聞こえぬ耳は、我々が勧める救いの教えをなぜ聞かないのか。見えぬ目は、我々が示す悔悛への道をなぜ見ないのか。打ちのめされ我を失った心は、我々が天の聖典から学び、また教える命の治療法をなぜ受け入れないのか。
Aut si incredulis quibusdam minor fides est futurorum, vel praesentibus terreantur. Ecce eorum qui negaverunt quae supplicia conspicimus, quos eorum tristes exitus flemus? Nec hic esse sine poena possunt, quamvis necdum dies venerit poenae.
PL 4, 484Bあるいは、ある者たちが来るべきことを信じがたく思うのであれば、せめて目の前にあることに脅かされるがよい。見よ、否んだ者たちがどのような刑罰を受けているのを我々は目にしていることか。彼らのどのような痛ましい最期を我々は嘆いていることか。刑罰の日がいまだ来ていないとはいえ、彼らはこの世にあってすら刑罰を免れてはいられない。
Plectuntur interim quidam, quo caeteri corrigantur. Exempla sunt omnium tormenta paucorum.
PL 4, 484Bさしあたり、ある者たちは罰せられている。それは他の者たちが正されるためである。少数の者への責め苦は、すべての者への実例である。
Caput XXIV
第XXIV章PL 4, 484BUnus ex his qui sponte Capitolium negaturus ascendit, postquam Christum negavit obmutuit. Poena inde coepit unde coepit et crimen; ut nec rogare jam posset qui verba ad precum misericordiam non haberet.
PL 4, 484Bこれらの者たちのうちの一人は、自ら進んで、否もうとしてカピトリウムに登り、キリストを否んだ後、口がきけなくなった。刑罰は、犯罪が始まったのと同じところから始まった。慈しみを乞う言葉を持たぬ者は、もはや願うことさえできなくなったのである。
Alia in balneis constituta (hoc enim crimini ejus et malis deerat, ut et ad balneas statim pergeret quae lavacri vitalis gratiam perdidisset), illic ab immundo spiritu immunda correpta, laniavit dentibus linguam qua fuerat vel pasta impie vel locuta.
PL 4, 484Bまた別の女は浴場にいた(命をもたらす洗礼の恩寵を失った彼女が、その足ですぐに浴場へ赴いたこと、これこそ彼女の犯罪と災いにまさに欠けていたことであった)。そこで、汚れた女が汚れた霊に捕らえられ、不敬に食し、あるいは語ったその舌を歯で引き裂いた。
Postquam sceleratus cibus sumptus est, in perniciem suam rabies oris armata est. Ipsa sui carnifex exstitit, nec diu superesse postmodum potuit: doloribus ventris et viscerum cruciata, defecit.
PL 4, 484C邪悪な食物を摂った後、口の狂乱は自らの破滅に向けて武装した。彼女は自分自身の処刑人となり、その後長くは生き延びることができなかった。腹と内臓の痛みに苛まれ、息絶えた。
Caput XXV
第XXV章PL 4, 484CPraesente ac teste me ipso accipite quid evenerit. Parentes forte fugientes, dum trepidi minus consulunt, sub nutricis alimento parvulam filiam reliquerunt; relictam nutrix detulit ad magistratus.
PL 4, 484C私自身がその場に居合わせ、証人として立ち会った出来事を聞くがよい。たまたま逃げていた両親は、慌てふためいて十分に考えることができぬまま、幼い娘を乳母の養育に委ねて残していった。残された娘を、乳母は当局のもとへ連れて行った。
Illi ei, apud idolum quo populus confluebat, quod carnem necdum posset edere per aetatem, panem mero mixtum, quod tamen et ipsum de immolatione pereuntium supererat, tradiderunt. Recepit filiam postmodum mater.
PL 4, 485A彼らは、民衆が押し寄せていた偶像のもとで、娘がまだその年齢のゆえに肉を食べることができなかったので、酒に混ぜたパンを与えた。それもまた、滅びゆく者たちの犠牲の残りものであった。その後、母親は娘を引き取った。
Sed facinus puella commissum tam loqui et indicare non potuit, quam nec intelligere prius potuit nec arcere. Ignoratione igitur obreptum est ut sacrificantibus nobis eam secum mater inferret.
PL 4, 485Aしかし娘は、犯された凶行について、先にそれを理解することも防ぐこともできなかったのと同様に、語り知らせることもできなかった。こうして知らぬ間に、我々が犠牲を捧げていたところへ、母親は娘を連れて入り込んでしまったのである。
Sed enim puella mixta cum sanctis, precis nostrae et orationis impatiens, nunc ploratu concuti, nunc mentis aestu coepit fluctuabunda jactari, et velut tortore cogente, quibus poterat indiciis conscientiam facti in simplicibus adhuc annis rudis anima fatebatur.
PL 4, 485Aしかし娘は、聖徒たちの中に交じり、我々の祈りと祈願とに耐えかね、あるときは泣き叫んで身を震わせ、あるときは心の激しい昂りに、波立つように揺さぶられ始めた。そして、まるで拷問する者に強いられているかのように、その幼く未熟な魂は、なしうる限りのしるしによって、なされたことについての認識を告白していた。
Ubi vero solemnibus adimpletis calicem diaconus offerre praesentibus coepit, et accipientibus caeteris locus ejus advenit, faciem suam parvula instinctu divinae majestatis avertere, os labiis obturantibus premere, calicem recusare.
PL 4, 485Aしかし、定めの式が執り行われて終わり、助祭が居合わせた者たちに聖杯を差し出し始め、他の者たちが受けている間に彼女の番が巡って来ると、幼い娘は神の威厳の促しによって顔を背け、唇で口を固く閉ざし、聖杯を拒んだ。
Perstitit tamen diaconus, et reluctanti licet de sacramento calicis infudit. Tunc sequitur singultus et vomitus. In corpore atque ore violato Eucharistia permanere non potuit. Sanctificatus in Domini sanguine potus de pollutis visceribus erupit.
PL 4, 485Bしかし助祭はなおも押し通し、娘が抗うのもかまわず聖杯の秘跡を注ぎ入れた。すると、しゃくり上げと嘔吐が続いた。汚された肉体と口の中に、聖体はとどまることができなかった。主の血によって聖化されたその飲み物は、汚れた内臓から噴き出した。
Tanta est potestas Domini, tanta majestas! Secreta tenebrarum sub ejus luce detecta sunt, sacerdotem Dei nec occulta crimina fefellerunt.
PL 4, 486A主の権力はかくも大きく、その威厳はかくも大きい。闇の秘密はその光のもとで暴かれた。隠された犯罪でさえも、神の司教を欺くことはなかった。
Caput XXVI
第XXVI章PL 4, 486AHoc circa infantem quae ad eloquendum alienum circa se crimen necdum habuit aetatem. At vero ea quae, aetate provecta et in annis adultioribus constituta, sacrificantibus nobis latenter obrepsit, non cibum sed gladium sibi sumens, et velut quaedam venena lethalia intra fauces et pectus admittens, angi et anima exaestuante concludi postmodum coepit.
PL 4, 486Aこれは、自分の身に他人が犯した犯罪を語るには、まだ至らぬ年齢だった乳飲み子について起きたことである。しかし、年を重ねてより成熟した歳にあった女は、我々が犠牲を捧げていたところへ人知れず紛れ込み、食物ではなく剣を自ら取り、いわば致死の毒を喉と胸の中に受け入れた。そしてその後、彼女は息が詰まり、魂が煮えたぎるなかで締め付けられ始めた。
Et pressuram non jam persecutionis sed delicti sui passa, palpitans et tremens concidit. Impunitum diu non fuit nec occultum dissimulatae conscientiae crimen. Quae fefellerat hominem, Deum sensit ultorem.
PL 4, 486Aそして、もはや迫害の苦しみではなく、自らの罪の苦しみを受け、彼女は動悸し、震えながら倒れた。隠し立てした良心の犯罪は、長く刑罰を免れることも、隠されたままであることもなかった。人を欺いた女は、神を復讐者として感じ取った。
Et cum quaedam arcam suam, in qua Domini sanctum fuit, manibus indignis tentasset aperire, igne inde surgente deterrita est ne auderet attingere.
PL 4, 486Aそして、ある女が、その中に主の聖なるものが納められていた自分の箱を、ふさわしからぬ手で開けようとしたところ、そこから火が立ち上り、彼女はそれに触れることを恐れて怯んだ。
Et quidem alius, quia et ipse maculatus sacrificio a sacerdote celebrato partem cum caeteris ausus est latenter accipere, sanctum Domini edere et contrectare non potuit, cinerem ferre se apertis manibus invenit.
PL 4, 486Bそしてまた別の男は、自らも汚れた身でありながら、司教の執り行った犠牲の分け前を、他の者たちと共にあえて人知れず受け取ったために、主の聖なるものを食べることも触れることもできず、開いた両手に灰を持っているのに気づいたのである。
Documento unius ostensum est Dominum recedere cum negatur, nec immerentibus ad salutem prodesse quod sumitur, quando gratia salutaris in cinerem sanctitate fugiente mutatur.
PL 4, 486Bこの一つの実例によって示されたのは、主は否まれるとき退かれるということ、また、受けるにふさわしからぬ者たちには、受け取るものが救いに益することはないということである。聖性が逃れ去るとき、救いの恩寵は灰に変わるのだから。
Quam multi quotidie poenitentiam non agentes, nec delicti sui conscientiam confitentes, immundis spiritibus adimplentur, quam multi usque ad insaniam mentis excordes dementiae furore quatiuntur?
PL 4, 487A日々、悔悛を行わず、自らの罪についての認識を告白しない者たちのうち、どれほど多くが汚れた霊に満たされていることか。どれほど多くが、心を失うほどの狂気にまで至り、錯乱の激しさに揺さぶられていることか。
Nec necesse est ire per exitus singulorum, cum per orbis multiformes ruinas tam delictorum poena sit varia quam delinquentium multitudo numerosa. Unusquisque consideret, non quid alius passus sit, sed quid pati et ipse mereatur.
PL 4, 487A一人一人の最期を辿る必要はない。世界のいたるところで様々な破滅が起きており、罪を犯す者の数が多いのと同じだけ、罪への刑罰も多様だからである。おのおのは、他の者が何を被ったかではなく、自分自身が何を被るに値するかを考えるべきである。
Nec evasisse se credat, si eum interim poena distulerit, cum timere plus debeat quam sibi Dei judicis ira servavit.
PL 4, 487Aたとえ刑罰がさしあたり猶予されていようとも、逃れたと思ってはならない。裁く神の怒りが自分のために取っておいたものを、なおさら恐れなければならないのだから。
Caput XXVII
第XXVII章PL 4, 487BNec sibi quominus agant poenitentiam blandiantur qui etsi nefandis sacrificiis manus non contaminaverunt, libellis tamen conscientiam polluerunt. Et illa professio denegantis contestatio est christiani quod fuerat abnuentis.
PL 4, 487B忌まわしい犠牲によって手を汚さなかったとしても、証明書によって良心を汚した者たちは、それゆえ悔悛を行わずにすまそうと自らを慰めてはならない。否む者のその申告こそは、キリスト教徒が、かつての自分であったものを拒んでいることの証しなのである。
Fecisse se dixit quidquid alius faciendo commisit. Cumque scriptum sit, Non potestis duobus dominis servire (Matth. VI, 24) , servivit saeculari domino qui obtemperavit ejus edicto; magis obaudivit humano imperio quam Deo.
PL 4, 487B彼は、他の者が行うことによって犯したことを、自分も行ったと述べたのである。「汝らは二人の主に仕えることはできない」(マタイ6:24)と書かれているのに、この世の主の勅令に従った者は、その主に仕えたのである。彼は神よりも人間の命令に、より強く従ったのだ。
Viderit an minore vel dedecore vel crimine apud homines publicaverit quod admisit. Deum tamen judicem fugere et vitare non poterit, cum dicat Spiritus sanctus in Psalmis: Quod est imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur (Psal. CXXXVIII, 16) .
PL 4, 487Bより軽い恥辱や罪によって、自らが犯したことを人々の前で公にしたかどうか、それは彼自身の考えることである。しかし彼は、裁き主なる神から逃れることも、それを避けることもできないであろう。聖なる霊が詩篇の中でこう語っているとおりである。「わたしの未熟なものをあなたの目は見ておられた。あなたの書物にはすべてが記される」(詩篇138:16)。
Et iterum: Homo videt in facie, Deus autem in corde (I Reg. XVI, 7) . Ipse quoque Dominus praemoneat et praestruat dicens: Et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutator renis et cordis (Apoc. II, 23) . Perspicit ille abdita, et secreta atque occulta considerat.
PL 4, 487Bそしてまた、「人は顔を見るが、神は心を見る」(サムエル記上16:7)。主御自身もまた、こう仰せになって、あらかじめ戒め、あらかじめ備えさせてくださるがよい。「すべての教会は、わたしが腎と心とを探る者であることを知るであろう」(黙示録2:23)。あの方は隠されたことを見通し、秘め隠されたことを見極められる。
Nec Dei oculos potest aliquis evadere dicentis: Ego Deus approximans, et non Deus de longinquo. Si absconditus fuerit homo in absconditis, ego ergo non videbo eum? Nonne coelum et terram ego impleo (Hier. XXIII, 23) ?
PL 4, 488A神の目を逃れることのできる者はいない。神はこう仰せになる。「わたしは近くにいる神であって、遠くにいる神ではない。人が隠れた所に身を隠したとしても、わたしはその者を見ないであろうか。わたしは天と地とを満たしているではないか」(エレミヤ23:23)。
Videt ille corda et pectora singulorum, et judicaturus est, non tantum de factis, sed et de verbis et de cogitationibus nostris, omnium mentes voluntatesque conceptas in ipsis adhuc clausi pectoris latebris intuetur.
PL 4, 488Aあの方は一人一人の心と胸の内を見ておられ、行いについてだけでなく、我々の言葉と思いについても裁かれるであろう。すべての者の思いと、なお閉ざされた胸の奥深くに秘められたままの意志とを、あの方は見通しておられる。
Caput XXVIII
第XXVIII章PL 4, 488ADenique quanto et fide majores et timore meliores sunt qui quamvis nullo sacrificii aut libelli facinore constricti, quoniam tamen de hoc vel cogitaverunt, hoc ipsum apud sacerdotes Dei dolenter et simpliciter confitentes, exomologesin conscientiae faciunt, animi sui pondus exponunt, salutarem medelam parvis licet et modicis vulneribus exquirunt, scientes scriptum esse: Deus non deridetur (Gal. VI, 7) .
PL 4, 488A実に、犠牲あるいは証明書のいかなる凶行にも縛られていないにもかかわらず、そのことをただ思っただけであるがゆえに、まさにそのことを神の司教たちの前で悲しみをもって率直に告白し、良心の告白を行い、自らの心の重荷を打ち明け、たとえ小さく軽い傷であっても救いの治療を求める者たちは、信仰においてどれほどまさり、畏れにおいてどれほど優れていることか。「神は侮られることはない」(ガラテヤ6:7)と書かれていることを知っているからである。
Derideri et circumveniri Deus non potest nec astutia aliqua fallente deludi. Plus immo delinquit qui secundum hominem Deum cogitans evadere se poenam criminis credit, si non palam crimen admisit.
PL 4, 488B神は侮られることも欺かれることもできず、いかなる狡知によっても欺き惑わされることはない。それどころか、神を人間の尺度で考え、公然と犯罪に手を染めなければその犯罪の刑罰を免れると信じる者のほうが、いっそう罪を犯しているのである。
Christus in praeceptis suis dicit: Qui confusus me fuerit, confundet eum filius hominis (Marc. VIII, 38) . Et Christianum se putat qui Christianus esse aut confunditur aut veretur? Quomodo potest esse cum Christo qui ad Christum pertinere aut erubescit aut metuit?
PL 4, 488Bキリストはその戒めの中でこう言われる。「わたしを恥じる者を、人の子もまた恥じるであろう」(マルコ8:38)。キリスト教徒であることを恥じ、あるいは恐れる者が、自分をキリスト教徒だと思っているだろうか。キリストに属することを恥じ、あるいは恐れる者が、どうしてキリストと共にあることができようか。
Minus plane peccaverit non videndo idola, nec sub oculis circumstantis atque insultantis populi sanctitatem fidei profanando, non polluendo manus suas funestis sacrificiis, nec sceleratis cibis ora maculando.
PL 4, 488B確かに、偶像を目にせず、取り囲んで嘲る民衆の目の前で信仰の聖性を汚さず、忌まわしい犠牲によって自らの手を汚さず、邪悪な食物によって口を穢さなかった者は、より軽く罪を犯したことになろう。
Hoc eo proficit ut sit minor culpa, non ut innocens conscientia. Facilius potest ad veniam criminis pervenire. Non est tamen immunis a crimine.
PL 4, 489Aこれは、咎が軽くなるという点で益となるのであって、良心が無垢になるという点で益となるのではない。彼はより容易に犯罪の赦しに至ることができよう。しかし、犯罪を免れているわけではない。
Nec cesset in agenda poenitentia atque in Domini misericordia deprecanda, ne quod minus esse in qualitate delicti videtur, in neglecta satisfactione cumuletur.
PL 4, 489A罪の性質において軽いと見えるものが、償いを怠ることによって積み重なることのないよう、悔悛を行い、主の慈しみを乞い求めることをやめてはならない。
Caput XXIX
第XXIX章PL 4, 489AConfiteantur singuli, quaeso vos, fratres dilectissimi, delictum suum, dum adhuc qui deliquit in saeculo est, dum admitti confessio ejus potest, dum satisfactio et remissio facta per sacerdotes apud Dominum grata est.
PL 4, 489A最愛の兄弟たちよ、私は諸君に願う。おのおのが自分の罪を告白するがよい——罪を犯した者がなおこの世にある間に、その告白がなお受け入れられうる間に、司教たちを通してなされる償いと赦しが、なお主のみもとで喜ばれる間に。
Convertamur ad Dominum mente tota; et, poenitentiam criminis veris doloribus exprimentes, Dei misericordiam deprecemur. Illi se anima prosternat, illi moestitia satisfaciat, illi spes omnis incumbat.
PL 4, 489A我々は心を尽くして主に立ち帰ろう。そして、罪についての悔悛を真実の痛みによって表しながら、神の慈しみを乞い願おう。魂はこの方にひれ伏し、悲しみはこの方に対して償いをなし、あらゆる希望はこの方にのみ懸かるがよい。
Rogare qualiter debeamus dicit ipse: Revertimini, inquit, ad me ex toto corde vestro, simulque et jejunio et fletu et planctu; et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra (Joel II, 12). Ad Dominum toto corde redeamus. Iram et offensam ejus jejuniis, fletibus, planctibus, sicut admonet ipse, placemus.
PL 4, 489B我々がどのように乞い願うべきかを、この方自身が告げている。「汝ら、心を尽くしてわたしのもとに立ち帰れ、断食と涙と嘆きとをもって。心を引き裂け、衣を引き裂くのではなく」(ヨエル2:12)。我々は心を尽くして主のもとに立ち帰ろう。この方が勧めるとおり、断食と涙と嘆きとによって、この方の怒りと不興を宥めよう。
Caput XXX
第XXX章PL 4, 489BLamentari eum putamus ex toto corde, jejuniis, fletibus, planctibus Dominum deprecari, qui ex primo criminis die lavacra quotidie cum feminis celebrat, qui, epulis affluentibus pastus et sagina largiore distentus, cruditates suas postridie ructat, nec cibos et potus suos cum pauperum necessitate communicat?
PL 4, 489B罪を犯した最初の日から毎日女たちと共に湯浴みをし、溢れる饗宴に養われて豊かな肥え太りに膨れ上がり、翌日には未消化のものをげっぷし、自分の食べ物と飲み物を貧しい者たちの必要と分かち合わない者——そのような者が、心を尽くして嘆き、断食と涙と嘆きとをもって主に乞い願っている、と我々は思うのか。
Qui hilaris ac laetus incedit, quomodo mortem suam deflet? Cumque scriptum sit, Non corrumpetis effigiem barbae vestrae (Levit. XIX, 27) , barbam vellit et faciem suam comit? Et placere nunc cuiquam studet qui Deo displicet?
PL 4, 489C喜び楽しんで歩く者が、どうして自分の死を嘆くだろうか。「汝ら、髭の形を損なってはならない」(レビ記19:27)と書かれているのに、髭を抜き、顔を整えるのか。神の御心に適わない者が、いま誰かに気に入られようと努めるのか。
An illa ingemiscit et plangit cui vacat cultum pretiosae vestis induere nec indumentum Christi quod perdidit cogitare, accipere pretiosa ornamenta et monilia elaborata, nec divini et coelestis ornatus damna deflere?
PL 4, 489Cあるいは、高価な衣の装いを身にまとう暇があり、自分が失ったキリストの衣のことを思わず、精巧に作られた高価な装身具や首飾りを受け取りながら、神的で天的な飾りを失った損失を嘆かない女が、呻き嘆いていると言えるだろうか。
Tu, licet indumenta peregrina et vestes sericas induas, nuda es. Auro te licet et margaritis gemmisque condecores, sine Christi decore deformis es.
PL 4, 490A「お前は、異国の衣や絹の衣をまとおうとも、裸である。黄金や真珠や宝石で身を飾ろうとも、キリストの麗しさなくしては醜い。」
Et quae capillos tuos inficis, vel nunc in doloribus desine; et quae nigri pulveris ductu oculorum liniamenta depingis, vel nunc lacrymis oculos tuos ablue.
PL 4, 490A「髪を染めているお前よ、せめていまは、この嘆きのうちにそれをやめよ。黒い粉で目もとの線を描いているお前よ、せめていまは、涙でその目を洗え。」
Si quem de tuis charum mortalitatis exitu perdidisses, ingemisceres dolenter et fleres, facie inculta, veste mutata, neglecto capillo, vultu nubilo, ore dejecto indicia moeroris ostenderes.
PL 4, 490A「もしお前が、身内の誰か愛しい者を死という定めの終わりによって失っていたなら、痛切に呻き泣き、身なりを整えず、衣を替え、髪を構わず、顔を曇らせ、面持ちを沈ませて、悲しみのしるしを示していたことであろう。」
Animam tuam, misera, perdidisti, spiritaliter mortua supervivere hic tibi et ipsa ambulans funus tuum portare coepisti; et non acriter plangis, non jugiter ingemiscis, non te vel pudore criminis vel continuatione lamentationis abscondis!
PL 4, 490A「哀れな者よ、お前は自分の魂を失った。霊的にはすでに死にながらこの世になお生き永らえ、みずから歩きながら自分自身の弔いを運ぶ者となってしまったのに、お前は激しく嘆かず、絶えず呻かず、罪の恥じらいによっても、嘆きを続けることによっても、身を隠そうとしない。」
Ecce pejora adhuc peccandi vulnera, ecce majora delicta, peccasse nec satisfacere, deliquisse nec delicta deflere.
PL 4, 490B見よ、罪を犯すことによる傷はなお一層深く、見よ、罪はなお一層大きい——罪を犯しながら償いをせず、過ちを犯しながらその罪を嘆かないことである。
Caput XXXI
第XXXI章PL 4, 490BAnanias, Azarias, Misahel, illustres ac nobiles pueri, quominus exomologesin Deo facerent nec inter flammas et camini exaestuantis incendia quieverunt.
PL 4, 490Bアナニア、アザリア、ミサエル、この輝かしく気高い若者たちは、燃え盛る炉の炎と業火のただ中にあってさえ、神への告白を行うことをやめなかった。
Bene sibi licet conscii et Dominum fidei ac timoris obsequio saepe promeriti, humilitatem tamen tenere et Domino satisfacere nec inter ipsa gloriosa virtutum suarum martyria destiterunt.
PL 4, 490B自分に何ら疚しいところがなく、信仰と畏れの従順によってしばしば主の御心に適う功を得ていたにもかかわらず、彼らは、自分たちの徳のかの輝かしい証しのただ中にあってさえ、へりくだりを保ち主に償いをすることをやめなかった。
Loquitur Scriptura divina: Stans, inquit, Azarias precatus est, et aperuit os suum, et exomologesin faciebat Deo simul cum sodalibus suis in medio ignis (Dan. III, 25) .
PL 4, 490B神の聖典はこう語っている。「アザリアは立って祈り、口を開き、火の中で仲間たちと共に神への告白を行った」(ダニエル3:25)。
Daniel quoque, post fidei atque innocentiae suae multiplicem gratiam, post dignationem Domini circa virtutes ac laudes suas saepe repetitam, jejuniis adhuc promereri Deum nititur, in sacco et in cinere volutatur, exomologesin faciens dolenter et dicens: Dominus Deus magnus et fortis et metuendus, qui servas testamentum tuum et miserationes eis qui te diligunt et conservant imperia tua; peccavimus, facinus admisimus, impii fuimus, transgressi sumus, ac deseruimus praecepta tua et judicia tua; non audivimus verba puerorum tuorum Prophetarum quae locuti sunt in nomine tuo super reges nostros et omnes gentes et super omnem terram. Tibi, Domine, justitia, nobis autem confusio (Dan. IX, 4-7) .
PL 4, 490Bダニエルもまた、自分の信仰と無垢による幾重もの恩寵を受け、自分の徳と誉れに対する主の御顧みをたびたび重ねて受けていながら、なお断食によって神の御心を得ようと努め、粗布と灰にまみれ、悲しみながら神への告白を行い、こう言った。「主なる神、大いにして力強く、畏るべき方よ、あなたを愛しあなたの命令を守る者たちに対して、あなたの契約と憐れみを保たれる方よ。我々は罪を犯し、凶行をなし、不敬虔であり、背き、あなたの命令とあなたの裁きを見捨てました。我々は、あなたの僕である預言者たちが、あなたの名によって我々の王たちと、すべての国民と、全地に向かって語った言葉を聞き入れませんでした。主よ、正義はあなたにあり、我々には恥辱があります」(ダニエル9:4-7)。
Caput XXXII
第XXXII章PL 4, 491AHaec mites, haec simplices, haec innocentes in promeranda Dei majestate fecerunt; et nunc satisfacere et Dominum rogare detrectant qui Dominum negaverunt!
PL 4, 491A柔和で、純朴で、無垢なこの者たちが、神の威厳にかなうために、これらのことを行った。それなのに、主を否んだ者たちが、いま償いをすることも主に乞い願うことも拒んでいる。
Quaeso vos, fratres, acquiescite salubribus remediis, consiliis obedite melioribus; cum lacrymis nostris vestras lacrymas jungite, cum nostro gemitu vestros gemitus copulate. Rogamus vos, ut pro vobis Deum rogare possimus.
PL 4, 491A兄弟たちよ、私は諸君に願う。有益な治療に従い、より善い勧めに服せよ。我々の涙に諸君の涙を合わせ、我々の呻きに諸君の呻きを結び合わせよ。我々が諸君のために神に願うことができるように、我々は諸君に願う。
Preces ipsas ad vos prius vertimus, quibus Deum pro vobis ut misereatur oramus. Agite poenitentiam plenam, dolentis ac lamentantis animi probate moestitiam.
PL 4, 491A我々は、諸君のために神が憐れんでくださるようにと願うその祈りそのものを、まず諸君に差し向ける。悔悛を完全に行い、痛み嘆く心の悲しみを示せ。
Caput XXXIII
第XXXIII章PL 4, 491BNec vos quorumdam moveat aut error improvidus aut stupor vanus, qui, cum teneantur in tam gravi crimine, percussi sunt animi caecitate, ut nec intelligant delicta nec plangant.
PL 4, 491Bある者たちの、思慮を欠いた誤りにせよ、虚しい無感覚にせよ、それが諸君を動揺させることのないように。彼らは、これほど重い罪に囚われていながら、心の盲目に打たれ、自分の罪を悟ることも嘆くこともできずにいる。
Indignantis Dei major haec plaga est, sicut scriptum est: Et dedit illis Deus spiritum transpunctionis (Isa. XXIX, 10) .
PL 4, 491Bこれは、憤る神による、より大きな災いである。それはこう書かれているとおりである。「神は彼らに無感覚の霊を与えられた」(イザヤ29:10)。
Et iterum: Dilectum veritatis non receperunt ut salvi fierent; ac propterea mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed sibi placent in injustitia (II Thess. II, 10) .
PL 4, 491Bまたこうも言われている。「彼らは、救われるために真理への愛を受け入れなかった。それゆえ神は彼らに誤りの働きを送り、偽りを信じさせられる。それは、真理を信ぜず、不義のうちに己を良しとするすべての者が裁かれるためである」(二テサロニケ2:10)。
Injuste sibi placentes et transpunctae mentis alienatione dementes Domini praecepta contemnunt, medelam vulneris negligunt, agere poenitentiam nolunt. Ante admissum facinus improvidi, post facinus obstinati, nec prius stabiles, nec postmodum supplices.
PL 4, 491B不義のうちに己を良しとし、痺れた心の錯乱によって狂った者たちは、主の命令を侮り、傷の手当てをおろそかにし、悔悛を行おうとしない。彼らは、罪を犯す前は思慮を欠き、罪を犯した後は頑迷であり、以前は踏みとどまることもなく、後にはへりくだって願うこともない。
Quando debuerant stare, jacuerunt; quando jacere et prosternere se Deo debent, stare se opinantur. Pacem sibi ultro nemine dante sumpserunt. Falsa pollicitatione seducti et apostatis ac perfidis juncti, errorem pro veritate suscipiunt.
PL 4, 491C踏みとどまるべきであった時に、彼らは倒れた。今、倒れて神の御前にひれ伏すべき時に、彼らは自分が踏みとどまっていると思い込んでいる。誰も与えていないのに、彼らは自分から進んで和解を奪い取った。偽りの約束に惑わされ、背教者や不実な者たちと結びついて、真理の代わりに誤りを受け入れている。
Communicationem non communicantium ratam ducunt; hominibus contra Deum credunt, qui contra homines Deo non crediderunt.
PL 4, 491C交わりを持たぬ者たちとの交わりを、正当なものと見なしている。人間に逆らって神を信じることをしなかった者たちが、神に逆らって人間を信じているのである。
Caput XXXIV
第XXXIV章PL 4, 492AEjusmodi homines quantum potestis effugite, perniciosis contactibus adhaerentes salubri cautione vitate. Sermo eorum sicut cancer serpit, colloquium velut contagium transilit, noxia et venenata persuasio persecutione ipsa pejus interficit.
PL 4, 492Aこのような人々からは、力の及ぶかぎり逃れよ。害をなす接触をもって取りついてくる者たちを、健全な用心をもって避けよ。彼らの言葉は癌のように這い広がり、その語らいは伝染病のように飛び移り、有害で毒を帯びた説得は迫害そのものにもまして人を殺す。
Illic superest poenitentia quae satisfaciat; qui autem poenitentiam criminis tollunt, satisfactionis viam claudunt. Ita fit ut, dum temeritate quorumdam vel promittitur salus falsa vel creditur, spes verae salutis adimatur.
PL 4, 492A迫害においては、なお償いをなしうる悔悛が残されている。だが犯罪に対する悔悛を取り除く者たちは、償いへの道を閉ざしてしまう。かくして、ある者たちの軽率さによって偽りの救いが約束され、あるいは信じ込まれる間に、真の救いへの希望が奪われるのである。
Caput XXXV
第XXXV章PL 4, 492AVos vero, fratres dilectissimi, quorum timor in Deum pronus est, et in ruina licet animus constitutus, mali sui memor est, poenitentes ac dolentes peccata vestra perspicite, gravissimum conscientiae crimen agnoscite, ad intelligentiam delicti vestri oculos cordis aperite, nec desperantes misericordiam Domini, nec tamen jam veniam vindicantes.
PL 4, 492Aだが諸君は、最愛の兄弟たちよ——神への畏れがまっすぐに向けられ、たとえ没落のただ中に心が置かれていても、なお自らの犯した悪を忘れずにいる者たちよ——悔い、嘆きながら諸君の罪を見つめよ。良心のもっとも重い犯罪を認めよ。おのれの罪を悟るべく心の目を開け。主の慈しみに絶望することなく、さりとて赦しをすでに我がものとして求めることもせずに。
Deus, quantum patris pietate, indulgens semper et bonus est; tantum judicis majestate metuendus est. Quam magna deliquimus, tam granditer defleamus. Alto vulneri diligens et longa medicina non desit. Poenitentia crimine minor non sit.
PL 4, 492B神は、父としての慈愛によって常に寛容であり善きお方であるのと同じだけ、裁き主としての威厳によって畏れられるべきお方でもある。我々が大きく罪を犯したのと同じだけ、大きく嘆こう。深い傷には、行き届いた長い治療が欠けてはならない。悔悛は犯罪よりも小さくあってはならない。
Putasne tu Dominum cito posse placari, quem verbis perfidis abnuisti, cui patrimonium praeponere maluisti, cujus templum sacrilega contagione violasti? putas facile eum misereri tui, quem tuum non esse dixisti?
PL 4, 492B偽りの言葉によって主を否み、家産をそれに優先させ、瀆聖的な汚れによってその神殿を穢しておきながら、お前は、主がたやすく宥められると思うのか。お前のものではないと言い放ったその方が、お前をたやすく憐れんでくださると思うのか。
Orare oportet impensius et rogare, diem luctu transigere, vigiliis noctes ac fletibus ducere, tempus omne lacrymosis lamentationibus occupare, stratos solo adhaerere, in cinere et cilicio et sordibus volutari, post indumentum Christi perditum nullum jam velle vestitum, post diaboli cibum malle jejunium, justis operibus incumbere, quibus peccata purgantur, eleemosynis frequenter insistere, quibus a morte animae liberantur.
PL 4, 492Bいっそう切実に祈り、願い求めねばならない。日を悲嘆のうちに過ごし、夜は寝ずの祈りと涙のうちに明かし、あらゆる時を涙にむせぶ嘆きに費やさねばならない。地に伏して離れず、灰と粗布と汚れのうちに転がらねばならない。キリストの衣を失った後には、もはやいかなる衣も望まず、悪魔の食を口にした後には、断食をこそ選ばねばならない。罪を清める正しき業に励み、魂を死から解き放つ施しをしばしば行わねばならない。
Quod adversarius auferebat Christus accipiat. Nec teneri jam nec amari patrimonium debet, quo quis et deceptus et victus est.
PL 4, 492C敵が奪い取っていたものを、今こそキリストが受け取られるがよい。人がそれによって欺かれ、打ち負かされた家産は、もはや保持されることも、愛されることもあってはならない。
Pro hoste vitanda res, pro latrone fugienda, pro gladio metuenda possidentibus et veneno: ad hoc tantum profuerit quod remansit ut inde crimen et culpa redimatur.
PL 4, 493Aその財は、敵として避けられ、盗賊として逃れられ、剣や毒として、これを持つ者に恐れられねばならない。残ったものが役立つのはただ、それによって犯罪と咎とが贖われるという、この一事のためだけである。
Incunctanter et largiter fiat operatio, census omnis in medelam vulneris erogetur, opibus et facultatibus nostris qui de nobis judicaturus est Domino foeneretur. Sic sub Apostolis fides viguit: sic primus credentium populus Christi mandata servavit.
PL 4, 493Aためらうことなく、惜しみなく善き業をなすがよい。財産のすべてを傷の治療のために費やすがよい。我々について裁きを下されるであろう主に、我々の財貨と資産とを貸し与えるがよい。使徒たちのもとでは、信仰はかくして栄え、信じる者たちの最初の民は、かくしてキリストの命令を守ったのである。
Prompti erant, largi erant, distribuendum per Apostolos totum dabant, et non talia delicta redimebant.
PL 4, 493A彼らはためらわず、惜しみなく、使徒たちの手を通じて分配されるべきものとして、その全てを差し出した。しかも、これほどの罪を贖おうとしていたわけではなかったのである。
Caput XXXVI
第XXXVI章PL 4, 493ASi precem toto corde quis faciat, si veris poenitentiae lamentationibus et lacrymis ingemiscat, si ad veniam delicti sui Dominum justis et continuis operibus inflectat, misereri talium potest qui et misericordiam suam protulit dicens: Cum conversus ingemueris, tunc salvaberis, et scies ubi fueris (Isa. XXX, 15) .
PL 4, 493Aもし人が心を尽くして祈るならば、もし悔悛の真実な嘆きと涙とともに呻くならば、もし正しく絶えざる業によって主をその罪の赦しへと動かすならば、そのような者たちを憐れむことがおできになる方こそ、こう言って御自身の慈しみを示された方である。「汝、立ち返って呻くとき、そのとき救われ、汝がどこにいたかを知るであろう」(イザヤ30:15)。
Et iterum: Nolo mortem morientis, dicit Dominus, quantum ut revertatur et vivat (Ezech. XXXIII, 11.) Et Johel propheta pietatem Domini, Domino ipso monente, declarat: Revertimini, inquit, ad Dominum Deum vestrum, quoniam misericors et pius est et patiens et multae miserationis, et qui sententiam flectat adversus malitias irrogatas (Joel. II, 13) .
PL 4, 493Bまた、こうも言われる。「死にゆく者の死を私は望まない、と主は言われる、むしろその者が立ち返って生きることを〔quantum ut は取りにくい言い回しである。むしろ…ことを、の意と解した〕」(エゼキエル33:11)。また預言者ヨエルは、主御自身の勧告によって、主の慈愛をこう告げる。「汝ら、主なる汝らの神に立ち返れ。主は憐れみ深く、慈しみ深く、忍耐強く、豊かな哀れみに満ち、下した禍いについて判決を翻される方であるから」(ヨエル2:13)。
Potest ille indulgentiam dare, sententiam suam potest ille deflectere. Poenitenti, operanti, roganti potest elementer ignoscere, potest in acceptum referre quidquid pro talibus et petierint martyres et fecerint sacerdotes.
PL 4, 494Aこの方は赦しを与えることがおできになる。この方は御自身の判決を翻すことがおできになる。悔悛し、業をなし、乞い求める者を、慈しみをもって〔底本は elementer。clementer と読む〕赦すことがおできになる。そうした者たちのために殉教者たちが願い、司教たちがなしたことを、御自身受け入れたこととして数えることがおできになる。
Vel si quis plus eum suis satisfactionibus moverit, si ejus iram, si indignantis offensam justa deprecatione placaverit, dat ille et arma rursum quibus victus armetur, reparat et corroborat vires quibus fides instaurata vegetetur.
PL 4, 494Aあるいは、もし誰かがおのれの償いによってこの方を一層動かすなら、もしその怒りを、憤る御方の御立腹を、正しい嘆願によって宥めるならば、この方は打ち負かされた者が再び武装できるように武具を与え、新たにされた信仰が活気づけられるように力を回復し強めてくださる。
Repetet certamen suum miles, iterabit aciem, provocabit hostem, et quidem factus ad praelium fortior per dolorem.
PL 4, 494A兵士は再びおのれの戦いを求め、ふたたび戦列に就き、敵を挑発するであろう。しかも、まさにその悲しみによって、戦いに一層勇ましくされるのである。
Qui sic Deo satisfecerit, qui poenitentia facti sui, qui pudore delicti, plus et virtutis et fidei de ipso lapsus sui dolore conceperit, exauditus et adjutus a Domino, quam contristaverat, nuper laetam faciet Ecclesiam; nec jam solam Dei veniam merebitur, sed et coronam.
PL 4, 494Aかくして神に償いをなした者、おのれの行いへの悔悛によって、罪を恥じる思いによって、まさにおのれの背教の悲しみから、いっそう大きな力と信仰とを得た者は、主に聞き入れられ、助けられて、つい先ごろ悲しませたばかりの教会を喜ばせるであろう。そしてもはや、神からただ赦しのみを受けるにとどまらず、冠をも受けるにふさわしくなるであろう。