キプリアヌスc. 200–258

De idolorum vanitate › 全文

De idolorum vanitate 全文

Cyprian of Carthage · PL 4, 563C–582A

Caput I

第I章PL 4, 563C
1

Deos non esse quos colit vulgus hinc notum est. Reges olim fuerunt, qui ob regalem memoriam coli apud suos postmodum etiam in morte coeperunt.

PL 4, 563C

民衆が拝んでいるものが神々ではないことは、ここから知られる。彼らはもと王であった者たちであり、王としての記憶のゆえに、その死後にいたって、なお自分の民のあいだで拝まれ始めたにすぎない。

2

Inde illis instituta templa, inde, ad defunctorum vultus per imaginem detinendos, expressa simulacra; et immolabant hostias, et dies festos dando honore celebrabant. Inde posteris facta sunt sacra, quae primis fuerant assumpta solatia. Et videamus an stet haec apud singulos veritas.

PL 4, 565A

そこから彼らのために神殿が建てられ、そこから、死者の顔かたちを似姿によって留めるために、像が作り出された。そして人々は犠牲を捧げ、祭日を定めて敬意を尽くして祝った。そこから、初めの世代にとってはただの慰めとして始まったものが、後の世代にとっては祭儀となったのである。それでは、この真理がそれぞれの事例においても成り立つかどうかを見てみよう。

Caput II

第II章PL 4, 566A
1

Melicertes et Leucothea praecipitantur in maria, et fiunt postmodum maris numina. Castores alternis moriuntur ut vivant. Aesculapius ut in Deum surgat fulminatur. Hercules ut hominem exuat Oeteis ignibus concrematur. Apollo Admeti pecus pavit.

PL 4, 566A

メリケルテスとレウコテアは海に投げ込まれ、その後は海の神霊となった。カストルたちは、生きるために交互に死ぬ。アエスクラピウスは、神となるべく雷に撃たれる。ヘラクレスは人間であることを脱ぐために、オエタ山の炎で焼かれる。アポロはアドメトゥスの家畜を飼った。

2

Laomedonti muros Neptunus instituit, nec mercedem operis infelix structor accepit. Antrum Jovis in Creta visitur, et sepulchrum ejus ostenditur, et ab eo Saturnum fugatum esse manifestum est. Inde Latium de latebra ejus nomen accepit.

PL 4, 567A

ネプトゥヌスはラオメドンのために城壁を築いたが、不運な建造者はその仕事の報酬を受け取らなかった。ユピテルの洞窟はクレタ島に今も見られ、その墓も示されており、彼によってサトゥルヌスが追われたことは明らかである。そこから、ラティウムはその隠れ家にちなんで名を得た。

3

Hic litteras imprimere, hic signare nummos in Italia primus instituit: inde aerarium Saturni vocatur. Et rusticitatis hic cultor fuit: inde falcem ferens senex pingitur.

PL 4, 567A

この者は、イタリアにおいて文字を刻むことと貨幣に印を打つこととを最初に定めた者である。そこから国庫はサトゥルヌスの名にちなんで呼ばれる。また彼は農耕を営む者であった。そこから、鎌を手にした老人として描かれる。

4

Hunc fugatum hospitio Janus exceperat ; de cujus nomine Janiculum dictum est, et mensis Januarius institutus est. Ipse bifrons exprimitur, quod, in medio constitutus, annum incipientem pariter et recedentem spectare videatur. Mauri vero manifeste reges colunt, nec ullo velamento hoc nomen obtexunt.

PL 4, 567A

このように追われた彼を、ヤヌスは客としてもてなした。彼の名にちなんでヤニクルムと呼ばれ、また一月(ヤヌアリウス)という月が定められた。ヤヌス自身は二つの顔を持つ姿で表される。それは、中央に立つ者として、始まる年と過ぎ去る年とを同時に見つめているように見えるからである。他方、マウリ人たちは明らかに王たちを崇拝しており、いかなる覆いをもってもこの名を隠しはしない。

Caput III

第III章PL 4, 568A
1

Inde per gentes et provincias singulas varia deorum religio mutatur, dum non unus ab omnibus deus colitur, sed propria cuique majorum suorum cultura servatur.

PL 4, 568A

そこから、諸国民とそれぞれの属州とを通じて、神々をめぐる宗教はさまざまに変わる。すべての者が同じ一つの神を拝むのではなく、各々にはその先祖たちの崇拝が固有のものとして保たれているからである。

2

Hoc ita Alexander Magnus insigni volumine ad matrem suam scribit metu suae potestatis proditum sibi de diis hominibus a sacerdote secretum, quod majorum et regum memoria servata sit, inde colendi et sacrificandi ritus inoleverit.

PL 4, 568A

このことを、アレクサンドロス大王は、母に宛てた著名な書簡の中でこう書いている。すなわち、ある祭司が、彼の権力を恐れて、神々が人間であったという秘密を彼に打ち明けたこと、そして、先祖たちと王たちの記憶が保たれてきたことから、崇拝し犠牲を捧げる祭儀が根づいたのだということを。

3

Si autem aliquando dii nati sunt, cur non hodieque nascuntur? nisi si forte Jupiter senuit, aut partus in Junone defecit.

PL 4, 569A

だが、もしかつて神々が生まれたことがあるのなら、なぜ今日もなお生まれないのか。ユピテルが老いたか、あるいはユノにおいて出産の力が絶えたのでなければ。

Caput IV

第IV章PL 4, 569A
1

Cur vero deos putas pro Romanis posse, quos videas nihil pro suis adversus eorum arma valuisse? Romanorum enim vernaculos deos novimus.

PL 4, 569A

だが、なぜお前は、神々がローマ人のために力を持ちうると考えるのか。彼らが自分の民のために、ローマ人の武器に対して何の力もなかったのを、お前は見ているではないか。実際、我々はローマ人固有の神々を知っている。

2

Est Romulus pejerante Proculo deus factus, et Picus, et Tiberinus, et Pilumnus, et Consus, quem Deum fraudis vel ut consiliorum deum, coli Romulus voluit postquam in raptum Sabinarum perfidia provenit.

PL 4, 570A

ロムルスは、プロクルスが偽誓したことによって神とされた。ピクス、ティベリヌス、ピルムヌス、コンススもそうである。コンススについては、ロムルスは、サビニ女性の掠奪という背信行為に及んだのち、これを欺瞞の神、あるいは謀略の神として拝ませようとした。

3

Deam quoque Cloacinam Tatius et invenit et coluit, Pavorem Hostilius atque Pallorem. Mox a nescio quo Febris dedicata, et Acca et Flora meretrices. [Interdum vero deorum vocabula apud Romanos finguntur, ut sit apud illos et Viduus deus, qui anima corpus viduet, qui quasi feralis et funebris intra muros non habetur; et nihilominus, quia extorris factus, damnatur potius Romana religione, quam colitur.

PL 4, 570A

タティウスは女神クロアキナを見出し、これを拝んだ。ホスティリウスは「恐怖」(パウォル)と「蒼白」(パッロル)を拝んだ。やがて何者かによって「熱病」(フェブリス)が奉献され、遊女であったアッカとフロラも神格化された。[しかしローマ人のもとでは、時に神々の名がでっち上げられることもある。たとえば彼らのもとには「離魂神」(ウィドゥウス)という神があり、これは魂を肉体から分かつ神であって、いわば陰惨で葬送にまつわるものとして城壁の内には祀られない。それでもなお、この神は追放された者であるがゆえに、ローマの宗教によって拝まれるというより、むしろ断罪されている。

4

Est et Scansus ab ascensibus dictus, et Forculus a foribus, et a liminaribus Limentinus, et Cardea a cardinibus et ab orbitatibus Orbona]. Hi dii Romani.

PL 4, 571A

また、上ることにちなんで名づけられた「スカンスス」、扉にちなむ「フォルクルス」、閾にちなむ「リメンティヌス」、蝶番にちなむ「カルデア」、そして子を失った状態にちなむ「オルボナ」もある]。これらがローマの神々である。

5

Caeterum Mars Thracius, et Jupiter Creticus, et Juno vel Argiva vel Samia vel Poena, et Diana Taurica, et deorum mater Idaea, et Aegyptia portenta, non numina: quae utique si quid potestatis habuissent, sua ac suorum regna servassent.

PL 4, 571A

だが、トラキアのマルス、クレタのユピテル、アルゴスの、あるいはサモスの、あるいはカルタゴのユノ、タウリスのディアナ、イダの神々の母、そしてエジプトの怪物ども――これらは神々ではない。もし彼らに何らかの力があったならば、自分自身とその民の王国を守ったはずだからである。

6

Plane sunt apud Romanos et victi penates, quos Aeneas profugus advexit. Est et Venus calva, multo hic turpius calva quam apud Homerum vulnerata.

PL 4, 571A

確かに、ローマ人のもとには、敗れた守護神(ペナテス)たちもある。逃亡者アエネアスが携えてきたものである。また「禿げたウェヌス」もあり、これはホメロスにおいて傷を負ったウェヌスよりも、はるかに恥ずべき姿である。

Caput V

第V章PL 4, 571B
1

Regna autem non merito accidunt, sed sorte variantur. Caeterum imperium ante tenuerunt et Assyrii et Medi et Persae, et Graecos et Aegyptios regnasse cognovimus. Ita vicibus potestatum variantibus, Romanis quoque, ut et caeteris, imperandi tempus obvenit.

PL 4, 571B

王国とは功績によって生じるのではなく、運命によって移り変わるものである。かつてはアッシリア人もメディア人もペルシア人も支配を握っており、ギリシア人とエジプト人もまた王として統治したことを我々は知っている。このように諸権力の交替する巡りあわせのなかで、ローマ人にも、他の者たちと同様に、支配する時が巡ってきたのである。

2

Caeterum, si ad originem redeas, erubescas. Populus de sceleratis et nocentibus congregatur, et asylo constituto facit numerum impunitas criminum. Nunc, ut rex ipse principatum habeat, ad crimina fit Romulus parricida.

PL 4, 572A

しかし、お前が起源にまで立ち返るならば、恥じ入るであろう。民は、罪人や悪事を働く者たちから集められたのであり、避難所(アシュルム)が設けられたことで、犯罪の免責が人数を増やしたのである。そして王自身が王権を握るために、これらの犯罪に加えて、ロムルスは近親殺しの者となる。

3

Atque, ut matrimonium faciat, rem concordiae per discordias auspicatur. Rapiunt, ferociunt, fallunt, ad copiam civitatis augendam. Nuptiae sunt illis rupta hospitii foedera et cum sociis bella crudelia. Est et gradus summus in Romanis honoribus consulatus.

PL 4, 572A

そして、婚姻を成立させるために、和合という営みを不和によって始める。彼らは、都市の人口を増やすために、掠奪し、猛威をふるい、欺く。彼らにとって婚礼とは、客としての条約を破ることであり、同盟者たちへの残虐な戦争である。ローマ人の官職における最高位は執政官職である。

4

Sic consulatum coepisse videmus ut regnum. Filios interficit Brutus ut crescat de suffragio sceleris commendatio dignitatis. Non ergo de religionibus sanctis, nec de auspiciis aut auguriis Romana regna creverunt, sed acceptum tempus certo fine custodiunt.

PL 4, 572A

このように、執政官職も王政と同じように始まったことを、我々は見る。ブルトゥスは、その罪への票決によって高位への推挙が高まるようにと、自らの息子たちを殺した。それゆえ、ローマの王国は聖なる宗教によって大きくなったのでも、鳥占いや占卜によって大きくなったのでもなく、与えられた時をある定めの終わりまで保っているにすぎない。

5

Caeterum et Regulus auspicia servavit, et captus est; et Mancinus religionem tenuit, et sub jugum missus est et victus. Pullos edaces Paulus habuit, apud Cannas tamen caesus est.

PL 4, 572B

さらに、レグルスは鳥占いを守ったが、捕らえられた。マンキヌスは宗教を守ったが、軛の下をくぐらされ、敗れた。パウルスは食欲旺盛な聖鶏を持っていたが、カンナエで討ち取られた。

6

C. Caesar, ne ante brumam in Africam navigia transmitteret auguriis et auspiciis renitentibus, sprevit, eo facilius et navigavit et vicit.

PL 4, 572B

ガイウス・カエサルは、冬至の前にアフリカへ船団を渡らせることに対して占卜と鳥占いが逆らっていたのを退けた。そのためかえって容易に航海し、勝利を収めた。

Caput VI

第VI章PL 4, 573A
1

Horum autem omnium ratio est illa quae fallit et decipit, et praestigiis caecantibus veritatem stultum et credulum vulgus inducit.

PL 4, 573A

だが、これらすべての背後にある理由は、人を欺き惑わし、幻惑によって真理を覆い隠し、愚かで信じやすい民衆を欺くものにほかならない。

2

Spiritus sunt insinceri et vagi, qui, posteaquam terrenis vitiis immersi sunt, et a vigore coelesti terreno contagio recesserunt, non desinunt perditi perdere et depravati errorem pravitatis infundere.

PL 4, 573A

それらは不純でさまよえる霊どもである。地上の悪徳に沈み、地上の穢れによって天上の活力から遠ざかったのち、滅びた者として滅ぼすことをやめず、堕落した者として堕落の誤りを注ぎ込むことをやめない。

3

Hos et poetae daemonas norunt; et Socrates instrui se et regi ad arbitrium daemonis praedicabat, et magis inde est ad perniciosa vel ludicra potentatus; quorum tamen praecipuus Hostanes et formam veri Dei negat conspici posse, et angelos veros sedi ejus dicit assistere.

PL 4, 573A

詩人たちもまたこれらを悪霊として知っている。ソクラテスも、自分が悪霊の判断によって教え導かれ、支配されていると公言していた。そしてそこから、魔術師たちには、害をなすことにも戯れごとにも及ぶ力が備わっている。それでも、彼らのうちで最も卓越したホスタネスは、真の神の姿は目に見えることがありえないと否定し、真の天使たちがその御座に仕えていると言う。

4

In quo et Plato pari ratione consentit, et unum Deum servans, caeteros angelos vel daemonas dicit. Hermes quoque Trismegistus unum Deum loquitur, eumque incomprehensibilem atque inaestimabilem confitetur.

PL 4, 574A

この点ではプラトンも同様の理由によって一致しており、唯一の神を保持しつつ、その他の者たちを天使、あるいは悪霊と呼んでいる。ヘルメス・トリスメギストスもまた唯一の神について語り、この神を把握され得ない、また測り知れない者と告白している。

Caput VII

第VII章PL 4, 574A
1

Hi ergo spiritus sub statuis atque imaginibus consecrati delitescunt. Hi afflatu suo vatum pectora inspirant, extorum fibras animant, avium volatus gubernant, sortes regunt, oracula efficiunt, falsa veris semper involvunt, nam et falluntur et fallunt, vitam turbant, somnos inquietant, irrepentes etiam spiritus in corporibus occulte mentes terrent, membra distorquent, valetudinem frangunt, morbos lacessunt, ut ad cultum sui cogant, ut, nidore altarium et rogis pecorum saginati, remissis quae constrinxerant curasse videantur.

PL 4, 574A

そこで、これらの霊は、奉献された彫像や似姿の下に潜んでいる。これらの霊は、自らの息吹によって占い師たちの胸に霊感を吹き込み、内臓の繊維に生命を与え、鳥の飛翔を導き、籤を支配し、神託を作り出し、偽りを常に真実のうちに絡めこむ――というのも彼ら自身も欺かれ、また欺くからである。彼らは生を乱し、眠りを騒がせ、また人の肉体の中に密かに忍び入って心を脅かし、四肢をねじ曲げ、健康を打ち砕き、病を引き起こす。それはみな、自分たちへの崇拝を強いるためであり、祭壇の香りと家畜の焼かれる火とで肥え太った彼らが、自ら縛りつけていたものを解いて、あたかも癒したかのように見せかけるためである。

2

Haec est de illis medela cum illorum cessat injuria; nec aliud illis studium est quam a Deo homines avocare et ad superstitionem sui ab intellectu verae religionis avertere, et cum sint ipsi poenales, quaerere sibi ad poenam comites quos ad crimen suum fecerint errore participes.

PL 4, 575A

これが、彼らの加える不正がやむときに彼らがもたらす「治療」である。彼らの目的は、人間を神から引き離し、真の宗教への理解から逸らして自分自身への迷信へと向けさせること以外にはない。そして、彼ら自身が刑罰を受くべき者でありながら、自分たちの犯罪へと迷いによって引き込んだ者たちを、刑罰の道連れとして求めるのである。

3

Hi tamen, adjurati per Deum verum a nobis, statim cedunt et fatentur et de obsessis corporibus exire coguntur.

PL 4, 575A

だが彼らは、我々によって真の神にかけて厳命されると、たちどころに屈服して認め、憑かれた肉体から出ることを強いられる。

4

Videas illos nostra voce et operatione majestatis occultae flagris caedi, igne torreri, incremento poenae propagantis extendi, ejulare, gemere, deprecari, unde veniant et quando discedant, ipsis etiam qui se colunt audientibus confiteri; et vel exsiliunt statim, vel evanescunt gradatim, prout fides patientis adjuvat aut gratia curantis aspirat.

PL 4, 575A

我々の声と、隠れた威厳の働きとによって、彼らが鞭打たれ、火に焼かれ、増し加わる刑罰の広がりによって引き延ばされ、泣き叫び、呻き、嘆願し、自分たちがどこから来て、いつ去るのかを、自分を拝む者たち自身が聞いている前でさえ告白するのを、お前は見るであろう。そして、患う者の信仰が助けとなるか、癒す者の恩寵が働きかけるかに応じて、彼らはただちに跳び出すか、あるいは徐々に消え去るかする。

5

Hinc vulgus in odium nostri nominis cogunt, ut nos odisse incipiant homines antequam nosse, ne cognitos aut imitari possint aut damnare non possint.

PL 4, 575B

これゆえに彼らは、民衆を我々の名への憎悪へと駆り立て、人々が我々を知る前から憎み始めるようにする。それは、いったん我々を知ってしまえば、見倣うことができるようになるか、あるいは断罪できなくなるかもしれないからである。

Caput VIII

第VIII章PL 4, 575B
1

Unus igitur omnium dominus est Deus. Neque enim illa sublimitas potest habere consortem, cum sola omnem teneat potestatem. Ad divinum imperium etiam de terris mutuemur exemplum. Quando umquam regni societas aut cum fide coepit, aut sine cruore desiit?

PL 4, 575B

それゆえ、万物の主は唯一、すなわち神である。あの崇高さは、仲間を持つことができない。なぜなら、それのみがあらゆる権力を保持するからである。神的な支配については、地上のことがらからも実例を借りよう。いつ、王国の共有が信義とともに始まったことがあり、あるいは流血なしに終わったことがあっただろうか。

2

Sic Thebanorum germanitas rupta, et permanens rogis dissidentibus etiam in morte discordia. Et Romanos geminos unum non capit regnum, quos unum uteri cedit hospitium. Pompeius et Caesar affines fuerunt, nec tamen necessitudinis foedus in aemula potestate tenuerunt.

PL 4, 576A

こうして、テーバイ人の兄弟の絆は破られ、死してなお、火葬の薪が互いに逆らい合う不和が続いた。また、同じ胎内という宿りを共にしたローマの双子でさえ、一つの王国はその二人を収めることができなかった。ポンペイウスとカエサルは姻戚関係にあったが、それでも張り合う権力のうちにあっては、縁戚の絆を保つことはなかった。

3

Nec hoc tu de homine mireris, cum in hoc omnis natura consentiat. Rex unus est apibus, et dux unus in gregibus, et in armentis rector unus: multo magis mundi unus est rector, qui universa quaecumque sunt verbo jubet, ratione dispensat, virtute consummat.

PL 4, 576A

このことを、お前は人間について不思議に思うには及ばない。この点では自然のことごとくが一致しているからである。蜂には王が一人、群れには指導者が一人、家畜の群れには支配者が一人いる。まして世界には、なおいっそう、支配者が一人いるのであって、この方は存在するすべてのものを、言葉によって命じ、理性によって采配し、力によって成し遂げる。

Caput IX

第IX章PL 4, 576B
1

Hic nec videri potest, visu clarior est; nec comprehendi, tactu purior est; nec aestimari, sensu major est: et ideo sic eum digne aestimamus dum inaestimabilem dicimus.

PL 4, 576B

この方は見られることがない。それは視覚よりも輝かしいからである。捉えられることもない。それは触覚よりも清らかだからである。推し量られることもない。それは感覚よりも大いなるものだからである。それゆえ、我々はこの方を、測り知れない者と呼ぶことによってこそ、ふさわしく推し量るのである。

2

Quod vero templum habere possit Deus, cujus templum totus est mundus? et cum homo latius maneat, intra unam aediculam vim tantae majestatis includam? In nostra dedicandus est mente, in nostro consecrandus est pectore. Nec nomen Deo quaeras: Deus nomen est illi.

PL 4, 576B

いったい、神が神殿を持つことなどできようか。その神殿とは全世界そのものであるのに。そして、人間でさえもっと広く住まうというのに、これほど大いなる威厳の力を、たった一つの小祠のうちに閉じ込めることができようか。神は我々の心のうちに捧げられ、我々の胸のうちに奉献されるべきである。神に名を求めてはならない。「神」こそが、その名なのである。

3

Illic vocabulis opus est ubi propriis appellationum insignibus multitudo dirimenda est: Deo, qui solus est, Dei vocabulum totum est. Ergo unus est, et ubique totus diffusus est.

PL 4, 577A

固有の呼び名という標識によって多数のものが区別されねばならないところでこそ、名称は必要とされる。だが、ただひとりである神にとっては、「神」という呼び名がそのすべてである。それゆえ神は唯一であり、あまねく至るところに、その全体において行き渡っているのである。

4

Nam et vulgus in multis Deum naturaliter confitetur, cum mens et anima sui auctoris et principis admonetur. Dici frequenter audimus, o Deus, et Deus videt, et Deo commendo, et Deus tibi reddat, et quod vult Deus, et si Deus dederit. Atque haec est summa delicti, nolle agnoscere quem ignorare non possis.

PL 4, 577A

実際、民衆でさえ、多くの場合、生まれながらに神を告白している。それは、精神と魂とが、自らの創造者かつ首長を思い起こさせられるからである。「おお神よ」、「神は見ておられる」、「神に委ねる」、「神があなたに報いてくださるように」、「神の望みたもうことなら」、「神が与えてくださるなら」――こう言われるのを我々はしばしば耳にする。そして、これこそが罪の極みである。すなわち、お前が知らずにいることのできない方を、認めようとしないことである。

Caput X

第X章PL 4, 577A
1

Quod vero Christus sit, et quomodo per ipsum nobis salus venerit, sic est ordo, sic est ratio. Judaeis primum erat apud Deum gratia. Sic olim justi erant, sic majores eorum religionibus obediebant.

PL 4, 577A

だが、キリストがどのような方であり、この方を通じて我々に救いがどのようにもたらされたかについては、次のような秩序があり、次のような理法がある。ユダヤ人には、まず神のもとで恩寵があった。このように、彼らはかつて義しい者たちであり、このように、彼らの祖先たちは宗教に従っていた。

2

Inde illis et regni sublimitas floruit, et generis magnitudo provenit. Sed illi negligentes et indisciplinati et superbi postmodum facti, et fiducia patrum inflati, dum divina praecepta contemnunt, datam sibi gratiam perdiderunt.

PL 4, 577B

そこから、彼らには王国の高さも栄え、民族の偉大さも生じた。しかし彼らは、その後、怠惰で規律を欠き、高慢な者となり、父祖たちへの自負に驕り高ぶって、神の命令を軽んじるあまり、自分たちに与えられていた恩寵を失った。

3

Quam vero fuerit illis profana vita, quae contracta sit violatae religionis offensa, ipsi quoque testantur qui, etsi voce tacent, exitu confitentur. Dispersi et palabundi vagantur; soli et coeli sui profugi, per hospitia aliena jactantur.

PL 4, 578A

彼らの生がいかに俗なるものであったか、また、犯された宗教への冒涜によってどのような咎めが招かれたかは、彼ら自身もまた証ししている。たとえ声によっては黙していても、その結末によって告白しているのである。彼らは散らされ、さすらいながら放浪する。おのれの土地と天とを追われた逃亡者として、異国の宿りのうちを漂わされている。

Caput XI

第XI章PL 4, 578A
1

Necnon Deus ante praedixerat fore ut, vergente saeculo et mundi fine jam proximo, ex omni gente et populo et loco cultores sibi allegeret Deus multo fideliores et melioris obsequii qui indulgentiam de divinis muneribus haurirent, quam acceptam, Judaei contemptis religionibus, perdidissent.

PL 4, 578A

また神は、あらかじめこう予告していた。すなわち、世が傾き、世界の終わりがすでに近づいたとき、あらゆる国民、あらゆる民、あらゆる場所から、神ははるかに忠実で、より優れた崇拝の姿勢を持つ礼拝者たちを、自らのために選び出すであろうと。彼らは、神からの賜物による恩恵を汲み取るのであり、それは、ユダヤ人たちがかつて宗教を蔑ろにして失ってしまった、あの受け取っていた恩恵にほかならない。

2

Hujus igitur gratiae disciplinaeque arbiter et magister Sermo et Filius Dei mittitur, qui per Prophetas omnes retro illuminator et doctor humani generis praedicabatur. Hic est virtus Dei, hic ratio, hic sapientia ejus et gloria.

PL 4, 578A

それゆえ、この恩寵と教えとの裁定者かつ師として、言葉であり神の子である方が遣わされる。この方は、あらゆる預言者たちを通して、あらかじめ人類を照らす者、教師として宣べ伝えられていた。この方こそ神の力であり、この方こそ理性であり、この方こそその知恵であり栄光である。

3

Hic in virginem illabitur, carnem Spiritus sanctus induitur, Deus cum homine miscetur. Hic Deus noster, hic Christus est, qui mediator duorum, hominem induit, quem perducat ad Patrem. Quod homo est esse Christus voluit, ut et homo possit esse quod Christus est.

PL 4, 578B

この方はおとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕のうちに降り、聖なる霊は肉を身にまとい、神は人間と混じり合う。この方こそ我々の神、この方こそキリストである。この方は、両者の仲介者として、人間を身にまとった。それは、この人間を父のもとへと導くためである。キリストは、人間であるところのものであることを望んだ。それは、人間もまた、キリストであるところのものになりうるようにである。

Caput XII

第XII章PL 4, 579A
1

Sciebant et Judaei Christum esse venturum. Nam hic illis semper, Prophetis admonentibus, annuntiabatur.

PL 4, 579A

ユダヤ人たちもまた、キリストが来たるべきことを知っていた。実に、この方は、預言者たちが告げるところによって、彼らに常に告げ知らされていたのである。

2

Sed significato duplici ejus adventu, uno qui exercitio et exemplo hominis fungeretur, altero qui Deum fateretur, non intelligendo primum adventum, qui in passione praecessit occultus, unum tantum credunt qui erit in potestate manifestus.

PL 4, 579A

しかし、この方の到来は二重に示されていた。一つは、人間としての務めと模範とを果たすものであり、もう一つは、神を告白するものである。彼らは、受難のうちに先立って隠された仕方で行われたこの第一の到来を理解せず、権力のうちに顕わに現れるであろうものだけを、ただ一つの到来として信じている。

3

Quod autem hoc Judaeorum populus intelligere non potuit, delictorum meritum fuit. Sic erant sapientiae et intelligentiae coecitate mulctati, ut qui vita indigni essent haberent vitam ante oculos nec viderent.

PL 4, 579A

だが、ユダヤの民がこのことを理解できなかったのは、彼らの罪への報いであった。彼らは知恵と理解力の盲目という罰を受けていたので、命に値しない者でありながら、命を目の前にしていながら、それを見ることがなかったのである。

Caput XIII

第XIII章PL 4, 579B
1

Itaque, cum Christus Jesus, secundum a Prophetis ante praedicta, verbo et vocis imperio daemonia de hominibus excuteret, paralyticos restringeret, leprosos purgaret, illuminaret caecos, claudis gressum daret, mortuos rursus animaret, cogeret sibi clementa famulari, servire ventos, maria obedire, inferos cedere, Judaei, qui illum crediderant hominem tantum de humilitate carnis et corporis, existimabant magum de licentia potestatis.

PL 4, 579B

こうして、キリスト・イエスが、預言者たちによってあらかじめ告げられていたとおりに、言葉と声の命令とによって人々から悪霊どもを打ち払い、中風の者を癒やし、らい病人を清め、盲人の目を開き、足の萎えた者に歩みを与え、死者を再び生き返らせ、元素〔底本は clementa。elementa と読む〕を自分に仕えさせ、風を服従させ、海を従わせ、冥界を退かせたとき、彼の肉と肉体のへりくだりから、彼をただの人間にすぎないと信じていたユダヤ人たちは、その権力の自在さゆえに、彼を魔術師と見なした。

2

Hunc magistri eorum atque primores, hoc est, quos et doctrina ille et sapientia revincebat, accensi ira et indignatione provocati, insecuti sunt, et postremo detentum Pontio Pilato, qui tunc ex parte Romana Syriam procurabat, tradiderunt, crucem ejus et mortem suffragiis violentis ac pertinacibus flagitantes.

PL 4, 580A

彼らの教師たちと指導者たち、すなわち、彼の教えと知恵とによって論破されていた者たちは、怒りに燃え、憤りに駆り立てられて彼を追い詰め、ついに捕らえて、当時ローマに代わってシリアを統治していたポンティウス・ピラトゥスに引き渡し、激しく執拗な票決をもって、彼の十字架刑と死を要求した。

Caput XIV

第XIV章PL 4, 580A
1

Hoc eos facturos et ipse praedixerat, et Prophetarum omnium testimonium sic ante praecesserat, oportere illum pati, non ut sentiret mortem, sed ut vinceret; et cum passus esset, ad superos denuo regredi, ut vim divinae majestatis ostenderet.

PL 4, 580A

彼ら自身がこのことを行うであろうことを、この方自らあらかじめ告げていた。そして、あらゆる預言者たちの証言も、あらかじめこのように先立っていた。すなわち、彼が苦しみを受けねばならないのは、死を味わうためではなく、死に打ち勝つためであり、苦しみを受けたのちには、再び上なる者たちのもとへ立ち帰ることによって、神的な威厳の力を示すためである、と。

2

Fidem itaque rerum cursus implevit. Nam et crucifixus, praevento carnificis officio, spiritum sponte dimisit, et die tertio rursus a mortuis sponte surrexit.

PL 4, 580A

かくして、事の成り行きは信頼性を満たした。実に、十字架にかけられた彼は、処刑人の務めを出し抜いて、自ら進んで霊を離し、三日目には自ら進んで再び死者のうちから起き上がった。

3

Apparuit discipulis suis talis qualis et fuerat, agnoscendum se videntibus praebuit, simul vinctus et substantiae corporalis firmitate conspicuus, ad dies quadraginta remoratus est, ut de eo ad praecepta vitalia instrui possent, et discerent quae docerent.

PL 4, 580B

彼は、以前あったとおりの姿で弟子たちに現れ、見る者たちに、自分がそれと認められるように示した。同時に彼は、肉体という実体の確かさによって縛られてもおり〔vinctus の意は取りにくい。肉体という実体の確かさに結ばれている、と解した〕、その確かさによって目に見える者でもあった。彼は四十日にわたって留まり、それによって弟子たちが、命に関わる教えについて彼から教えを受け、自分たちが教えるべきことを学ぶことができるようにした。

4

Tunc in coelum circumfusa nube sublatus est, ut hominem quem dilexit, quem induit, quem a morte protexit, ad Patrem victor imponeret, jam venturus e coelo ad poenam diaboli et ad censuram generis humani ultoris vigore et judicis potestate; per orbem vero discipuli, magistro et Deo monente, diffusi praecepta in salutem darent, ab errore tenebrarum ad viam lucis adducerent, caecos et ignaros ad agnitionem veritatis ocularent.

PL 4, 580B

そのとき、彼は雲に包まれて天へと上げられた。それは、彼が愛し、身にまとい、死から守ったその人間を、勝利者として父のもとに置くためであり、また、悪魔への刑罰のため、また、復讐者としての力と裁き主としての権力とをもって人類を譴責するために、いずれ天から来たるためである。他方、地上のいたるところでは、師であり神であるこの方の勧めによって、散らされた弟子たちが、救いのための教えを与え、闇の迷いから光の道へと導き、盲いて無知な者たちを真理の認識へと目開かせるためであった。

Caput XV

第XV章PL 4, 581A
1

Ac, ne esset probatio minus solida et de Christo delicata confessio, per tormenta, per cruces, per multa poenarum genera tentantur.

PL 4, 581A

そして、証明がいっそう確固たるものとなり、キリストについての告白が生ぬるいものとならないように、彼らは拷問により、十字架により、さまざまな種類の刑罰によって試みられる。

2

Dolor, qui veritatis testis est, admovetur ut Christus Dei Filius, qui hominibus ad vitam datus creditur, non tantum praeconio vocis, sed et passionis testimonio praedicaretur.

PL 4, 582A

真理の証人である苦痛が差し向けられる。それは、人間に命を与えるために遣わされたと信じられている神の子キリストが、ただ声による宣言によってだけでなく、受苦の証しによっても宣べ伝えられるためである。

3

Hunc igitur comitamur, hunc sequimur, hunc habemus itineris ducem, lucis principem, salutis auctorem, coelum pariter et Patrem quaerentibus et credentibus pollicentem. Quod est Christus erimus Christiani, si Christum fuerimus imitati.

PL 4, 582A

それゆえ、我々はこの方に伴い、この方に従う。この方を、旅路の導き手、光の君主、救いの創始者として持つ。この方は、求め信じる者たちに、天と父とを等しく約束したもう。我々がキリストに倣ったならば、キリストであるところのものに、我々もキリスト教徒としてなるであろう。