Caput I
第I章PL 4, 881CMULTIFARIAM multisque modis ago gratias, Fortunate mihi in Domino charissime, divinae benignitati quod et tuam pietatem excitavit ad exstimulandum officium meum, ut unico libello commilitonibus nostris materiam subministrarem, unde sibi, gratia Spiritus opitulante, munimenta telaque fabricarentur adversus persecutionum incursus; et mihi quod petebas conanti, non dedignata est adesse, et quod utriusque nostrum operam non passa est esse steririlem, hoc est quod mei Fortunati pium desiderium bene fortunavit, et ministri sui officium voluit esse gregis sui beneficium.
PL 4, 881C私は、主にあって最も親愛なるフォルトゥナトゥスよ、様々に、また多くの仕方で、神の慈愛に感謝を捧げる。それは、あなたの敬虔を奮い立たせて私の務めを促し、私が一巻の小著によって我々の戦友たちに素材を与え、彼らがそこから、霊の恩寵の助けを得て、迫害の襲来に対する守りと武器とを自ら作り上げられるようにしたからであり、また、私があなたの求めに応じようと努めたとき、快くそこに居合わせることを厭わず、我々二人の労苦を実りなきものにはしなかったからである。これはすなわち、神の慈愛が私のフォルトゥナトゥスの敬虔な願いをよく成就させ、その僕の務めが自らの群れへの恩恵となることを望んだということである。
Scribis enim ex eo libro multum roboris et alacritatis accessisse strenuis, timidioribus autem et infirmis tantum animorum esse additum, ut ex his quoque per Dei gratiam, certam victoriam nobis promittere debeamus: eoque libentius obtemperavi posterioribus tuis litteris, quibus orat tua charitas, ut, quoniam hoc auspiciis Domini nostri Jesu Christi bene successit, addam volumen alterum de duplici martyrii genere: quorum unum exhibetur cum saevit tortorum immanitas, alterum occultius quidem est, sed nihilominus fortem animum postulat, multaque divinitus armatura communitum.
PL 4, 881Cあなたは書いている、あの書物によって勇敢な者たちには多くの力と意気が加わり、より臆病な、弱い者たちにもこれほどの心の強さが加えられたので、これらのことからも、神の恩寵によって、我々は確かな勝利を約束してよいはずだ、と。それゆえ私は、いっそう喜んであなたの後の書簡に従った。その書簡の中であなたの愛は、我々の主イエス・キリストのご加護のもとにこの企てが幸いに成功した以上、殉教の二重の種類について、もう一巻を加えるようにと乞い求めている。その一つは拷問者たちの残虐が猛威を振るうときに示され、他はより隠れたものではあるが、それでもなお強い心を、しかも神から多くの武具を与えられて固められた心を要求するのである。
Utinam et hoc munus Christi Spiritus per me fratribus et commilitonibus nostris largiri dignetur, et quod dederit bene prosperare!
PL 4, 881Dどうか、キリストの霊が、この賜物もまた私を通して我々の兄弟たち、戦友たちに与えることをよしとし、そして与えたものを幸いに成し遂げてくださいますように。
Quemadmodum enim nihil sanctum nisi illo sanctificante, nihil potens nisi illo corroborante, ita nihil felix, nihil auspicatum, nisi illo prosperante. Sane, et vestris precibus et Domini bonitate fretus, aggrediar.
PL 4, 882Cなぜなら、かの方が聖とするのでなければ何も聖なるものはなく、かの方が強めないかぎり何も力あるものはないのと同様に、かの方が幸いを与えないかぎり、何も幸いなもの、何も幸先よいものはないからである。実に、私は諸君の祈りと主の慈しみとを頼みとして、この企てに取りかかろう。
Caput II
第II章PL 4, 882CMartyr, ut iis quoque notum est qui graece nesciunt, testem sonat. Quamquam autem, post exortam Evangelicae veritatis lucem, ecclesiastica consuetudo cognominis hujus honorem proprie tribueret iis qui in tormentis usque ad mortem perdurarunt in professione nominis Jesu Christi, et evangelicum instrumentum sanguine suo velut obsignarunt apud incredulos, omnis tamen piorum vita testimonium reddit Deo.
PL 4, 882C「殉教者」という語は、ギリシア語を知らぬ者たちにも知られているとおり、「証人」を意味する。もっとも、福音の真理の光が現れて以後、教会の慣習は、拷問のうちで死に至るまでイエス・キリストの名の告白に堪え抜き、福音という証書に、いわば自らの血をもって不信者たちの前で証印を押した者たちに、固有にこの呼び名の栄誉を与えてきた。それでも、敬虔な者たちすべての生涯は神に証しを立てるのである。
Non quod ille cujusquam egeat testimonio, qui ex se fons est aeternae gloriae, ut nec ullis hominum honoribus fieri possit honoratior, nec ullis mortalium ignominiis obscurior; sed tamen ita visum est aeterno illius divinoque consilio, ut suam bonitatem, sapientiam ac potentiam apud homines per homines velit illustrari; sicut mundum gubernari voluit per Angelos, cum Angelorum ministerio non egeat, multaque hominibus per homines largiatur quae per se dare poterat, qui quicquid vult nutu potest, et cui voluisse fecisse est.
PL 4, 882Cそれは、かの方が誰の証言をも必要とするからではない。かの方はご自身のうちに永遠の栄光の源であり、人間のいかなる誉れによってもより誉れ高くなることはなく、死すべき者たちのいかなる恥辱によっても曇らされることもない。しかし、それでもかの方の永遠にして神的な摂理には、ご自身の慈しみと知恵と力とを、人間たちを通して人間たちのもとに輝かせることを望むということが、かく定まっているのである。ちょうど、天使たちの奉仕を必要としないにもかかわらず、世界が天使たちを通して治められることを望み、ご自身によって与え得たはずの多くのものを、人間たちを通して人間たちに与えるのと同様である。かの方は望むことをただ頷きによって成し遂げることができ、望むことがそのまま成すことなのである。
Et quamquam, ut dixi, ad illam ineffabilem majestatem nulla pertingit ignominia; tamen in Scripturis ita loquitur, quasi per nos honoretur, vel ignominia afficiatur.
PL 4, 882Dそして、すでに述べたとおり、かの言い表しがたい威厳にはいかなる恥辱も及ばないのであるが、それでもかの方は聖典において、あたかも我々を通して誉れを受け、あるいは恥辱を被るかのように語っている。
Nam in Deuteronomio cum Moyse expostulat, quod apud populum ob laticis penuriam murmurantem in Cades deserti Sin, ad aquas contradictionis non sanctificarit ipsum inter filios Israel, et ob hanc offensam non est illi nec Aaroni datum ingredi terram promissam, ac tot annis exspectatam,sed tantum e montis vertice procul aspicere licuit.
PL 4, 883A実に申命記において、かの方はモーセに対して、シンの荒野のカデシュで水の欠乏のために呟く民の前で、争いの水のところでイスラエルの子らの間でご自身を聖としなかったことを咎めている。そしてこの過ちのゆえに、彼にもアロンにも、あれほど多くの年月待ち望まれた約束の地に入ることは許されず、ただ山の頂から遠く眺めることだけが許された。
Caput III
第III章PL 4, 883APorro quod dictum est sanctificare pro glorificare, qui litteras Hebraeorum callent, affirmant esse sermonis illius proprietatem.
PL 4, 883Aさらに、「聖とする」が「栄光を帰する」の意で言われていることについては、ヘブライ語に通じた者たちが、それがかの言語に特有の言い回しであると断言している。
Quod ipsum tamen ex aliis Scripturarum locis liquere potest, si minus illorum testimonio fidimus, quandoquidem et in oratione Dominica, Sanctificetur nomen tuum (Matth. VI, 9) dictum est, pro glorificetur, sive clarificetur, nomen tuum.
PL 4, 883Aしかし、たとえ彼らの証言をそれほど信用しないとしても、このこと自体は聖典の他の箇所からも明らかになりうる。なぜなら、主の祈りにおいても「御名が聖とされますように」(マタイ6:9)と言われているのは、「あなたの御名が栄光を受けますように」、すなわち「輝かされますように」の意だからである。
Sic et Corinthios exhortatur ut glorificent ac bajulent Deum in corpore suo. Sicut enim nomen Dei glorificatur vita piorum hominum, in quibus ipse per Spiritum suum operatur quicquid faciunt boni, ita e diverso polluitur et infamatur malefactis eorum qui se Dei cultores profitentur.
PL 4, 883B同様に、〔使徒は〕コリントの人々に、自分の体において神に栄光を帰し、神を担うようにと勧めている。すなわち、神の名は敬虔な人々の生涯によって栄光を受ける——彼らのうちで神ご自身が霊を通して、彼らが行う善いことをことごとく働かせているからである——それと同じように、逆に、自らを神の礼拝者と公言する者たちの悪行によって、神の名は汚され、悪評を受けるのである。
Quemadmodum et militis virtus aut servi probitas redundat in gloriam ducis aut heri, ita militis ignavia, aut servi nequitia, dedecori est duci aut hero, propterea quod horum mores magna ex parte pendent ab illorum moribus in quorum potestate sunt.
PL 4, 883Bちょうど兵士の勇敢さや僕の正直さが将たる者や主人の栄誉に及ぶのと同様に、兵士の臆病さや僕の悪辣さも将たる者や主人の恥辱となる。なぜなら、これらの者たちの行状は、大部分、自分たちがその権のもとにある者たちの行状にかかっているからである。
Qui etiamsi prorsus absunt ab omni culpa, tamen popularis existimatio solet dominorum mores ex servorum moribus aestimare.
PL 4, 883Bたとえ〔主人たちが〕一切の咎から全く無縁であるとしても、それでも世間の評価は、主人たちの人となりを僕たちの行状から推し量るのを常とする。
Unde etiam hic videmus divinam Scripturam frequenter juxta mortalium affectus loquentem, velut in Levitico de eo qui de semine suo dedisset idolo Moloch, dicit: Quia polluit nomen sanctum meum (Levit. LXX, 3) .
PL 4, 883Bそれゆえここでも、神の聖典が死すべき者たちの情念に合わせてしばしば語っているのを我々は見る。たとえばレビ記において、自分の子孫を偶像モロクに捧げた者について、「彼が私の聖なる名を汚したからである」(レビ記70:3)〔底本は Levit. LXX, 3。レビ記20:3 の誤植らしいが、印字どおりとした〕と言われているとおりである。
- レビ記に70章はない。モロクへの献げ物について語るこの言葉はレビ記20章3節である。
At quod ab hominibus sanctificatum est pollui potest, Dei vero nomen in se semper est gloriosum, apud homines tantum contaminatur, quemadmodum mendax infamia non polluit virum integrum.
PL 4, 883Cしかし、人間によって聖とされたものは汚されうるのに対し、神の名はそれ自体としてはつねに栄光あるものであり、ただ人間たちのもとでのみ汚されるにすぎない。ちょうど、偽りの悪評が清廉な人を汚すことがないのと同じである。
Sic et apud Ezechielem clamat nomen suum fuisse pollutum inter Gentes impiis moribus Israelitarum.
PL 4, 883C同様に、エゼキエルにおいても、かの方は、イスラエル人たちの不敬虔な行状によって、自らの名が諸国民の間で汚されたと叫んでいる。
Quin et beatissimus Paulus scribens Romanis, ex auctoritate Prophetae dicit, appellans Judaeos, legem profitentes, sed ea quae lex vetat facientes: Nomen Dei blasphematur inter Gentes (Rom. II, 24) .
PL 4, 883Cさらに、いと福なるパウロもローマ人への手紙において、預言者の権威に基づいて、律法を公言しながら律法が禁ずることを行うユダヤ人たちを指して、こう言っている。「神の御名は諸国民の間で冒瀆されている」(ローマ2:24)。
Et in oratione Dominica, sicut attigi modo, ex auctoritate Redemptoris, oramus ut sanctificetur nomen Dei Patris, hoc est ut inclarescat et illustretur apud homines, utique per homines, vel potius in hominibus.
PL 4, 883Cそして、先ほど触れたとおり、主の祈りにおいても、贖い主の権威に基づいて、我々は父なる神の御名が聖とされるように、すなわち人間たちのもとで、しかも人間たちを通して、いやむしろ人間たちのうちで、輝き示されるようにと祈るのである。
Illustratur autem si Spiritus illius regnet in nobis, et si illius voluntati obtemperetur in terris, quemadmodum in coelis nulla est rebellio.
PL 4, 883Dそして、かの方の霊が我々のうちに支配し、また地上でかの方の御旨に従うことがなされるならば——天において何の反逆もないのと同様に——かの御名は輝き示されるのである。
Quoniam autem homines ex sese nihil habent virtutis, quicquid per nos recte geritur cedit in gloriam Dei, et ideo thesaurum divinae potentiae promit interdum ex vasis fictilibus; ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis.
PL 4, 883Dところで、人間はそれ自身のうちに何ら力を持たないゆえに、我々を通して正しく行われることはすべて神の栄光に帰する。それゆえ、かの方は時に、神的な力の宝を土の器から取り出すのであり、それは、その卓越性が神の力に属し、我々に属するものではないようにするためである。
Caput IV
第IV章PL 4, 884AErgo quamquam omnis piorum vita martyrio suo glorificat Deum et Christum filium ejus, nullum tamen est illustrius testimonium apud homines, quam sanguinis, hoc est vitae propter Deum contemptae et mortis fortiter toleratae.
PL 4, 884Aかくして、敬虔な者たちすべての生涯はその殉教によって神と神の子キリストとに栄光を帰するとはいえ、人間たちのもとでは、血の証しに勝る輝かしい証しはない。すなわち、神のゆえに軽んじられた命と、勇敢に耐え忍ばれた死との証しである。
Reddiderunt et miracula testimonium divinae potentiae, praesertim apud incredulos: nam his proprie data sunt signa, quemadmodum scribit beatus Apostolus; sed semper efficacius fuit sanguinis profusi testimonium.
PL 4, 884A奇跡もまた、神的な力の証しを与えた。とりわけ不信者たちのもとでは、彼らのためにこそしるしが与えられたのであり、いと福なる使徒が書いているとおりである。しかし、流された血の証しは、つねにより力強いものであった。
Quot morbos insanabiles verbo sanarat Dominus! quot caecos illustrarat! quot mancos, paralyticos ac debiles restituerat! quot exanimes ad vitam revocarat! Et tamen pauci credebant in eum, et audiebat: In Beelzebub ejecit daemonia (Luc. XI, 15) .
PL 4, 884A主はいかに多くの不治の病を御言葉によって癒やされたことか。いかに多くの盲人の目を開かれたことか。いかに多くの手の萎えた者、中風の者、虚弱な者を回復させられたことか。いかに多くの死人を命へと呼び戻されたことか。それでも、かの方を信じる者はわずかであり、「彼はベエルゼブルによって悪霊どもを追い出している」(ルカ11:15)と言われた。
Caeterum, ubi ventum est ad sanguinem, ibi dejectum est Satanae regnum, ibi subactus est mundus. Commemorat et Joannes evangelista triplex in terra testimonium, Spiritus, aqua et sanguis, quod efficacissimum est postremo recensens loco.
PL 4, 884Bしかし、血に至ったとき、そこでサタンの支配は打ち倒され、そこで世は屈服させられた。福音記者ヨハネもまた、地上における三重の証し、すなわち霊と水と血とを挙げており、その中で最も力あるものを最後の場所に置いて数え上げている。
Spiritum in columbae specie descendentem super Jesum videre meruit Joannes Baptista; an alii viderint incertum. Certe hoc testimonium Joanni datum est, quo desineret dubitare de Domino Jesu an ille esset qui baptizaret Spiritu et igni.
PL 4, 884B鳩の姿でイエスの上に降る霊を見る恵みを受けたのは洗礼者ヨハネであった。他の者たちが見たかどうかは定かでない。確かに、この証しはヨハネに与えられたものであり、それによって、主イエスについて、この方が霊と火とをもって洗礼を授ける者であるかどうかを疑うことをやめるためであった。
Aquae testimonium vidit Joannes evangelista, nec satis constat solusne viderit, an cum multis. Erat quidem hoc ingens mysterium sacri lavacri quo delentur peccata: sed vidit aquam simul effluere cum sanguine, qui nisi adfuisset, inefficax erat aqua.
PL 4, 884B水の証しは福音記者ヨハネが見た。彼一人が見たのか、それとも多くの者たちと共に見たのかは、十分に明らかではない。これは、罪が消し去られる聖なる洗礼という大いなる神秘であった。しかし彼が見たのは、水が血と同時に流れ出るところであり、もしその血が居合わせなかったならば、水は無力であったろう。
Quid enim prodest aboleri peccata, nisi succedat vita justitiae quam confert sanguis? Quamquam hi tres unum sunt: unus enim Deus est, qui per Spiritum, aquam et sanguinem declarat hominum generi virtutem ac bonitatem suam: aut ideo dicuntur unum esse, quoniam undique sibi constat testimonium, nec ulla ex parte dissonat; quemadmodum quos arctissima jungit amicitia, propter summum animorum consensum, unus animus esse dicuntur.
PL 4, 884Bなぜなら、罪が消し去られても、血がもたらす義の命がそれに続かなければ、何の益があろうか。とはいえ、この三つは一つである。すなわち、霊と水と血とを通して人類にご自身の力と慈しみとを示す神は唯一だからである。あるいはまた、この三つが一つと言われるのは、その証しがあらゆる点で一致し、いかなる部分においても食い違わないからでもある。ちょうど、最も緊密な友情によって結ばれた者たちが、心の一致が極めて深いために、一つの心を持つと言われるのと同じである。
Caput V
第V章PL 4, 884CAc, juxta sensum crassiorem, haec tria praecipua sunt in homine vitae argumenta atque etiam instrumenta.
PL 4, 884Cそして、より粗い意味に従えば、この三つは人間における生命の主要な証しであり、また道具でもある。
Quamdiu enim pulmonis officio attrahitur vicissim ac redditur halitus, certum vitae indicium est: unde loquendi consuetudine, spirare dicuntur qui vivunt, et expirasse qui vitam finierunt.
PL 4, 884Cすなわち、肺の働きによって息が交互に吸い込まれ、吐き出されているかぎり、それは確かな生命のしるしである。それゆえ、話し言葉の慣習において、生きている者は「息をしている」と言われ、命を終えた者は「息を引き取った」と言われる。
Quin et anima latinis flatus dicitur, ad graecae vocis imitationem, qui ventum ἄνεμον vocant.
PL 4, 884Cさらに、ラテン人においては「アニマ(魂)」は「息吹」と言われるが、これはギリシア語の語を真似たものであり、ギリシア人は風を「アネモス」と呼ぶ。
Super haec, sunt in ipso homine subtilissimi spiritus, a corde ubi fontem habent sparsi per universum corpus, sed praecipue per arterias commeantes, licet et aliis partibus omnibus mixti; hi si subito evolent, mortem praesentem afferunt: sin includantur, lenta aegrotatione consumunt hominem.
PL 4, 884Dさらにこれに加えて、人間そのもののうちには、最も微細な霊気があり、これは心臓を源として全身に散らばり、とりわけ動脈を通って巡っているが、他のすべての部分にも混じり合っている。もしこれが急に飛び去るならば、直ちに死をもたらす。もし閉じ込められるならば、緩慢な病によって人を衰弱させる。
Adest et humor quidam naturalis, quem, ut arbitror, medici phlegma vocant, sparsus et ipse per universum corpus. Hujus usum numquam sentimus evidentius quam in sensu gustus: nisi enim hic admixtus sit inter linguam et palatum, nullum erit palati judicium.
PL 4, 884Dまた、ある種の自然の湿気もある。これは、私の思うに、医師たちが「粘液」と呼ぶものであり、これもまた全身に散らばっている。この働きを我々が最もはっきりと感じるのは味覚においてである。なぜなら、これが舌と口蓋との間に混じっていなければ、口蓋による判別は何ら生じないからである。
Et tamen haec sic mixta sunt in homine, ut non sit sanguis absque spiritu et phlegmate, et pariter ad tuendam vitam conferunt omnia.
PL 4, 885Aしかも、これらは人間のうちでこのように混じり合っているので、霊気と粘液を欠いた血というものはなく、これらすべてが等しく生命を保つのに寄与しているのである。
Videmus quodvis animal mori simul atque sanguis effluxerit; et, consumpto humore quem medici radicalem vocant, non aliter moritur homo, quam extinguitur lucerna consumpto oleo.
PL 4, 885A我々が見るところでは、いかなる動物も血が流れ出るや否や死ぬ。そして、医師たちが「根源的な湿気」と呼ぶものが尽きるとき、人間は、油が尽きて灯火が消えるのと同じように死ぬのである。
Sed nimium diu moramur in contemplatione naturae; quod tamen non inutiliter factum opinor a nobis, ut dilucidius fiat charitati vestrae mysterium in cujus contemplatione ideo versamur lubentius, quia salubrius.
PL 4, 885Aしかし我々は自然の観照にあまりに長く留まりすぎている。とはいえ、思うに、我々がこれを無益に行ったのではない。それは諸君の愛にとってこの奥義がより明らかになるためであった。その観照に我々がより喜んで携わるのは、それがより益になるからである。
Nam, juxta naturae considerationem, tunc ista magnam vim habent cum in vivo corpore sua munia peragunt, ac, juxta mysticam philosophiam, tunc demum plurimum valent cum corpus relinquunt.
PL 4, 885Aなぜなら、自然の考察に従えば、これらのものは生きた肉体のうちでその務めを果たしているときにこそ大きな力を持つのに対し、神秘の哲学に従えば、これらは肉体を離れるときにこそ、初めて最大の力を発揮するからである。
Caput VI
第VI章PL 4, 885BNemo miratus est Dominum humano more spirantem ac respirantem: sed, cum in cruce clamore valido emisisset spiritum, simul intellectum est illum et verum fuisse hominem et verum Deum: hominem, quod juxta naturae ordinem et ubi vitalem flatum emisisset, desiit vivere; Deum, quod simul cum ingenti clamore mortuus est, declarans se volentem ac spontaneum deponere vitam, quod humanarum virium nemo nescit non esse.
PL 4, 885B誰も、主が人間のならわしに従って息を吸い、また吐かれることを不思議には思わなかった。しかし、十字架の上で大きな叫び声とともに息を引き取られたとき、同時に、かの方が真の人間であり、また真の神であることが理解された。人間であるというのは、自然の秩序に従って、命の息を吐き出したところで生きることをやめたからであり、神であるというのは、大いなる叫び声とともに死なれた、すなわち、ご自身の意志によって、自ら進んで命を捨てられたことを示されたからであって、それが人間の力の及ぶところでないことは誰もが知っているとおりである。
Sensit efficax testimonium spiritus vicinus Centurio; sic enim narrat beatus Marcus: Videns autem Centurio qui ex adverso stabat, quia sic exspirasset, ait: Vere hic homo Filius Dei erat (Marc. XV, 39) .
PL 4, 885B近くにいた百人隊長は、霊の力ある証しを感じ取った。いと福なるマルコはこう記しているとおりである。「向かい側に立っていた百人隊長は、彼がこのように息を引き取られたのを見て言った、『まことに、この人は神の子であった』」(マルコ15:39)。
Quid morte abjectius juxta carnem? sed nihil morte potentius juxta spiritum. Erat et illud praeter naturae cursum quod e latere exanimati corporis sanguis et aqua profluit, ut absolveretur triplex testimonium.
PL 4, 885C肉に従えば、死ほど卑しいものが他にあろうか。しかし霊に従えば、死ほど力あるものは他にない。また、息絶えた体の脇腹から血と水とが流れ出たことも、自然の道筋を超えたことであった。それは三重の証しが成し遂げられるためであった。
Totum effudit spiritum ut nos respiraremus: quicquid erat humoris aquei reliquum, expressit, ut nos ablueremur: quicquid resederat in corde sanguinis, emisit, ut nos confirmaremur.
PL 4, 885Cかの方はご自身の霊をことごとく注ぎ出し、我々が息をするようにされた。残っていた水気をことごとく絞り出し、我々が洗われるようにされた。心臓に残っていた血をことごとく流し出し、我々が強められるようにされた。
Atque haud scio an perperam faciam haec tria inter se conferens, cum sint unum, non natura, sed in mysterio.
PL 4, 885Cそして、この三つを互いに比べるのは、あるいは私の誤りであるかもしれない。なぜなら、これらは自然本性においてではなく、奥義において一つだからである。
Si qua tamen est discretio, sanguis in testimonium ratione potissimum celebratur, quod in hoc Scriptura testatur esse vitam animantis, et ob id a cibis submovebatur edicto legis. Praeterea magis est expositus hominum oculis sanguis quam spiritus aut aqua.
PL 4, 885Cとはいえ、もし何らかの区別があるとすれば、血がとりわけ証しとして称えられる理由は、これに生きる者の命があると聖典が証ししているからであり、それゆえに律法の定めによって食物から除かれていたからである。その上、血は霊や水よりも人間の目に触れやすいものである。
Caput VII
第VII章PL 4, 885DVita Domini, qui summus fuit martyr, quique et hodie pugnat et vincit in martyribus plurimis, fuit offendiculo.
PL 4, 885D主の生涯は——主こそ最高の殉教者であり、今日もなお多くの殉教者たちのうちで戦い、勝利を収めておられる方であるが——躓きとなった。
Non jam loquor de Pharisaeis et Scribis, ipsis etiam cognatis ac fratribus fuit detestabilis, cum dicerent illum in furorem versum; sed mors illius non solum piis, sed impiis etiam fuit admirabilis, nec alibi magis verum fuit, quod Dei virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9) .
PL 4, 885Dもはやファリサイ人や律法学者たちについては語るまい。かの方は自分の親族や兄弟たちにとってさえ忌まわしい者であった。彼らはかの方が狂気に陥ったと言っていたからである。しかし、かの方の死は、敬虔な者たちだけでなく、不敬虔な者たちにとってさえ驚嘆すべきものであった。そして、「神の力は弱さのうちに全うされる」(二コリント12:9)ということが、これほど真実であった例は他にない。
Ibi fracta est Satanae tyrannis, ibi devicti sunt inferi, ibi triumphatum est de diabolo, ibi dejectus orcus, coelum apertum.
PL 4, 886Aそこでサタンの僭主支配は打ち砕かれ、そこで冥界は征服され、そこで悪魔に対する凱旋がなされ、そこで冥府は打ち倒され、天が開かれた。
Nimirum hoc erat quod instante mortis tempore deprecabatur Dominus: Pater, clarifica filium tuum, ut filius tuus clarificet te (Joan. XVII, 1) . Quid homine mortuo contemptius? Quis enim veli Caesarem mortuum metuat? Sed Christi morte quid efficacius?
PL 4, 886Aまさにこれこそ、死の時が迫ったときに主が祈り求められたことであった。「父よ、あなたの子に栄光をお与えください、子があなたに栄光を帰しますように」(ヨハネ17:1)。死んだ人間ほど蔑むべきものが他にあろうか。死んだカエサルでさえ〔底本は veli。vel と読む〕恐れる者などいったい誰があろうか。しかし、キリストの死ほど力あるものが他にあろうか。
Velum templi scissum est a summo usque ad imum, terra concussa est, saxa discissa sunt, aperta sunt monumenta, revixerunt sepultorum corpora, sol medio die obtexit faciem suam (Matth. XXVII) .
PL 4, 886A神殿の垂れ幕は上から下まで裂け、地は揺れ動き、岩々は裂け、墓は開き、葬られた者たちの体は生き返り、太陽は真昼にその顔を覆った(マタイ27章)。
Numquam per omnem vitam magis declaravit potentiam suam: mox, refractis omnibus mortis repagulis, vivum se discipulis exhibuit.
PL 4, 886Aかの方は生涯を通じて、これほどまでにご自身の力を示されたことはなかった。まもなく、死のすべての閂を打ち破って、生きた姿を弟子たちにお示しになった。
Nimirum hoc est efficax illud sacrosancti sanguinis testimonium, qui solus potuit dirimere maceriam quae Deum ab hominum genere separabat: solus potuit unica litura delere totum illud chirographum quod erat contra nos, et Satanae in nos jus vindicabat.
PL 4, 886Bまさにこれこそ、かの至聖なる血の力ある証しである。この血のみが、神と人類とを隔てていた隔ての壁を取り壊すことができ、この血のみが、たった一度の抹消によって、我々に対して立てられ、サタンが我々に対する権利を主張する根拠となっていたあの証文全体を消し去ることができたのである。
Neque enim sanguis hircorum aut vitulorum potuit abolere peccatum; umbrae erant illa et typi futurorum.
PL 4, 886Bというのも、山羊や子牛の血は罪を消し去ることができなかったからである。それらは、来るべきものの影であり、予型にすぎなかった。
Nec ullius hominis sanguis poterat tollere peccatum mundi, praeter unici illius agni sanguinem cui Baptista tribuit testimonium, dicens: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I, 29) .
PL 4, 886Bまた、いかなる人間の血も世の罪を取り除くことはできなかった。ただ、洗礼者が証しを与えたあの唯一の子羊の血だけが別であった。彼はこう言った。「見よ、神の子羊、見よ、世の罪を取り除く方である」(ヨハネ1:29)。
Caput VIII
第VIII章PL 4, 886BPlus est tollere peccatum quam peccata, et peccatum, non hujus aut illius, sed mundi. Corpus enim peccati mundum universum occuparat: hoc per Christum esse sublatum, sanguis ipsius pro nobis effusus reddit evidens testimonium, melius pro nobis loquens, ut inquit Apostolus, quam sanguis Abel.
PL 4, 886B〔多くの〕罪ではなく〔一つの〕罪を取り除くことのほうが大きなことであり、しかもそれはこの人あの人の罪ではなく、世の罪である。というのも、罪の体は全世界を占めていたからである。これがキリストによって取り除かれたことを、我々のために流されたかの方の血が明白な証しをもって示している。それは、使徒が言うとおり、アベルの血よりも良く我々のために語るものである。
Siquidem ille, clamans de terra, loquebatur vindictam: at Christi sanguis, de cruce clamans, pacem loquitur et reconciliationem. Quin idem sanguis, quoniam a nobis bibitur, si modo digne bibitur, clamat in cordibus nostris verba pacifica et solatii plena.
PL 4, 886Cなぜなら、かの〔アベルの血〕は地から叫んで復讐を語っていたのに対し、キリストの血は十字架から叫んで、平和と和解とを語るからである。そればかりか、この同じ血は、我々によって飲まれる——もしふさわしく飲まれるならば——ゆえに、我々の心のうちで、平和に満ち、慰めに満ちた言葉を叫ぶのである。
Et illic triplex est testimonium, licet spiritali quodam modo. Clamat Spiritus, qui nobis arrhabonis loco datus est: Abba pater, testificans quod sumus filii Dei (Rom. VIII, 16) .
PL 4, 886Cそしてそこには、ある霊的な仕方によってではあるが、三重の証しがある。我々に手付けとして与えられた霊は、「アバ、父よ」と叫び、我々が神の子であることを証ししている(ローマ8:16)。
Clamat aqua, per quam renati sumus, quod condonata sunt nobis omnia peccata; et si quis adhuc dubitat, accedit sanguinis testimonium, clamantis: quid adhuc haesitas, quid adhuc pavitas tyrannum Satanam? ecce pretium quo te redemit Dei Filius. Nisi te salvum voluisset Deus, non tradidisset Unigenitum suum in mortem.
PL 4, 886C我々がそれによって新たに生まれた水は、すべての罪が我々に赦されたことを叫んでいる。そして、なおも疑う者がいるならば、そこに血の証しが加わり、こう叫ぶ。「なぜなおもためらうのか、なぜなおも僭主サタンを恐れるのか。見よ、神の子があなたを贖った代価を。もし神があなたを救おうと望まれなかったならば、ご自身のひとり子を死に渡されはしなかったであろう」。
Caput IX
第IX章PL 4, 886DNemo majorem charitatem habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis (Joan. XV, 13) . Si non est majus eximiae benevolentiae testimonium, quam si quis vitam impertiat amico, gravius est Dominici sanguinis testimonium, qui pro inimicis effusus est.
PL 4, 886D「誰も、友のために自分の命を捨てる以上に大きな愛を持つ者はいない」(ヨハネ15:13)。もし、人が友に命を分け与えること以上に卓越した善意の証しがないとすれば、敵のために流された主の血の証しは、それよりもさらに重いものである。
Effusus pro inimicis, fecit amicos ac filios Dei: atque ut consideremus hanc fore perpetuam amicitiam, reliquit nobis edendam carnem suam, reliquit bibendum sanguinem; ut per eadem aleremur per quae sumus redempti.
PL 4, 887A敵のために流されたことによって、かの方は〔敵を〕〔Effusus の主語は直前の血とも取れるが、続く reliquit ... carnem suam に合わせてキリストと取った〕神の友、また神の子となされた。そして、この友情が永続するものであることを我々が思い起こすようにと、かの方はご自身の肉を我々に食べるものとして残し、血を飲むものとして残された。それは、我々が贖われたのと同じものによって養われるようにするためである。
Sanguinis aspersione confirmatum est vetus Testamentum, quemadmodum ad Hebraeos scribens praeclare docet beatissimus Paulus: Christi sanguine consignatum et corroboratum est novum Testamentum, hoc est testamentum et pactum gratiae et remissionis peccatorum, per sanguinem Agni immaculati, qui in se recipere dignatus est totius mundi peccatum, quod omnes ex Adam contrahunt qui prodeunt in hanc vitam, et cujus contagio peccant quicumque peccant.
PL 4, 887A古き契約の書は血の振りかけによって確証された。いと福なるパウロがヘブライ人への手紙において見事に教えているとおりである。新しき契約の書は、キリストの血によって証印を押され、確固たるものとされた。これはすなわち、恵みと罪の赦しとの契約であり、盟約であって、汚れなき子羊の血を通してなされたものである。この子羊は、この世に生まれ出るすべての者がアダムから受け継ぐ全世界の罪、また、罪を犯す者は誰であれその感染によって罪を犯すことになるところの罪を、ご自身のうちに受け入れることをよしとされたのである。
Tanta autem est Christi sublimitas, ut fortasse non oporteat quemquam caeterorum hominum cum illo conferre, nisi ipse nobis tantam fiduciam praebuisset, qui non dedignatus sit discipulos suos vocare amicos, servulos suos vocare fratres et cohaeredes.
PL 4, 887Aしかしキリストの崇高さはあまりに大いなるものであり、おそらく他のいかなる人間もかの方と比べることは許されないであろう。ただし、かの方ご自身が、弟子たちを友と呼び、僕たちを兄弟また共同の相続人と呼ぶことを厭わなかったことによって、我々にこれほどの確信を与えてくださったのでなければの話である。
Quemadmodum igitur ille suo mirabili testimonio clarificavit Patrem in hoc mundo, atque etiam in coelis: ita testimonium illius quodammodo consummatur testimonio sanctorum, quasi sit una passio Domini et servorum.
PL 4, 887Bしたがって、かの方がご自身の驚くべき証しによって、この世において、また天においてさえ、父に栄光を帰されたのと同様に、かの方の証しは、いわば主と僕たちとの受難が一つであるかのように、聖徒たちの証しによって、ある意味で完成されるのである。
Id ne quis existimet parum religiose dictum, beatus Paulus nobis patrocinatur, ita scribens ad Colossenses: Qui nunc gaudeo in passionibus, pro vobis, et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia (Coloss. I, 24) .
PL 4, 887Bこのことが敬虔さに欠けた発言であると誰かが考えることのないように、いと福なるパウロが我々を弁護してくれる。彼はコロサイ人への手紙にこう書いている。「私は今、あなた方のための苦しみを喜んでおり、キリストの体すなわち教会のために、キリストの苦しみに欠けているものを、私の肉において満たしている」(コロサイ1:24)。
Quis enim nescit, fratres, quam uberem proventum effudit Ecclesiae seges, Apostolorum ac caeterorum martyrum sanguine irrigata?
PL 4, 887B兄弟たちよ、使徒たちや他の殉教者たちの血によって潤された教会の畑が、いかに豊かな収穫をもたらしたか、知らぬ者があろうか。
Quo plus sanguinis effusum est, hoc magis effloruit multitudo fidelium; hoc latius sparsit suas propagines illa beata vitis a Christo stirpe surgens, et occupans orbem universum, quacumque patet ab Oriente ad Occidentem, ab Aquilone usque ad Austrum.
PL 4, 887B血が流されれば流されるほど、信徒たちの数はいっそう栄え、キリストという幹から立ち上るあの祝された葡萄の木は、いっそう広く枝を伸ばし、東から西へ、北から南へと広がるかぎりの全世界を占めるに至った。
Caput X
第X章PL 4, 887CEcce, fratres dilectissimi, a Domini redemptoris temporibus anni fluxerunt plus minus ducenti quadraginta; jamque hujus vitis palmites pene latius se sparserunt quam Romanum imperium, efferas etiam nationes musto Spiritus inebriantes, et quos nulla ferri vis domare potuit, emollit sanguis illius Agni candidi.
PL 4, 887C見よ、最も愛する兄弟たちよ、贖い主なる主の時代から、おおよそ240年が流れ去った。そして今や、この葡萄の木の枝々は、ローマ帝国よりもほとんど広くまで広がり、獰猛な諸国民をさえ霊の新しい葡萄酒によって酔わせている。そして、いかなる鉄の力も従わせることのできなかった者たちを、かの純白な子羊の血が和らげるのである。
Qui naturae causas scrutantur, narrant adamantem nullae chalybis duritiei cedentem, hircino sanguine maceratum, ictu malleorum dissilire: nullus autem adamas corde saxeo peccatorum durior.
PL 4, 887C自然の原因を探求する者たちは、いかなる鋼の硬さにも屈しないダイヤモンドが、山羊の血に浸されると、槌の一撃で砕け散ると語る。しかし、罪人たちの石のような心よりも硬いダイヤモンドはない。
Hoc igitur cor ferreum, cor saxeum, cor plusquam adamantinum, emollit sanguis Christi, et hujus martyrum, qui supplerunt quod illius passionibus deerat.
PL 4, 887Dかくして、この鉄の心、石の心、ダイヤモンドにも勝る心を和らげるのは、キリストの血であり、また、かの方の苦しみに欠けていたものを満たした殉教者たちの血である。
Hoc argumento summus ille pastor, et ut Petrus ait, princeps pastorum, testificatus est se esse pastorem bonum, quia animam suam posuit pro ovibus, nobis exemplum praebens, ut qui pro nostra qualicumque portione vices illius gerimus, parati simus et ipsi pro grege Dominico sanguinem fundere, nisi malumus videri mercenarii quam pastores.
PL 4, 887Dこの論拠によって、かの至高の牧者、ペトロの言うところの牧者たちの長は、ご自身が良き牧者であることを証しされた。それは、ご自身の命を羊たちのために捨てられたからであり、我々に模範を示すためであった。すなわち、我々各自の分に応じてかの方の代わりを務める我々もまた、牧者よりも傭い人と見られることを望むのでないかぎり、主の群れのために自ら血を流す備えをしていなければならない。
Domini verbis congruunt verba discipuli. Cum enim dixisset se gaudere in passionibus, quibus consummaret passiones Christi, perpetiens et ipse pro corpore Christi, quod est Ecclesia, qualia passus erat Dominus; causam adjecit cur ea libenter pateretur: Cujus, inquit, factus sum minister secundum dispensationem Dei, quae data est mihi in vobis, ut impleam verbum Dei (Coloss. I, 25) .
PL 4, 888A主の言葉には弟子の言葉が一致している。すなわち、弟子は、キリストの体すなわち教会のために、主が受けられたのと同じ苦しみを自らも受けつつ、それによってキリストの苦しみを完成させる苦しみを喜んでいると述べたのち、なぜそれを喜んで受けるのかという理由を付け加えた。「私は、あなた方のために私に与えられた神の務めに従って、この〔教会〕の奉仕者となった。それは神の言葉を満たすためである」(コロサイ1:25)と彼は言っている。
Et alio quodam in loco scribit se replevisse Evangelium. Sicut ergo mortibus martyrum consummantur passiones Christi, ita sanguine pastorum confirmantur promissa Christi. Nullum enim instrumentum indubitabilius, quam quod tot martyrum sanguine signatum est. Hoc nimirum est implere verbum Dei, hoc est replere Evangelium.
PL 4, 888Aそして、彼は他のある箇所でも、自分が福音を満たしたと書いている。したがって、殉教者たちの死によってキリストの苦しみが完成されるのと同様に、牧者たちの血によってキリストの約束が確証されるのである。なぜなら、これほど多くの殉教者たちの血によって証印を押された証書ほど、疑いようのないものは他にないからである。まさにこれこそ、神の言葉を満たすということであり、これこそ福音を満たすということである。
Caput XI
第XI章PL 4, 888BSed interim gravissimus dolor oboritur animo meo, dilecti, dum mecum reputo, cum adhuc recens ille Christi sanguis fervere debeat in cordibus fidelium, tam multos esse in quibus refrixit charitas: atque hoc gravius discrucior, quod tales non paucos pastores habeat Ecclesia, qui, non solum non opponunt corpora sua adversus luporum incursus, verumetiam ipsi lupos agunt, dum mactant ac perdunt animas simplicium, ipsi ventri suo, quaestui, et ambitioni servientes, adeoque non implent verbum Dei, ut illud cauponentur potius et impiis dogmatibus adulterent; nec cogitant quod ille pastorum Princeps severissimo judicio reposcet singulas oves, pro quibus redimendis sanguinem suum fuderat, de manibus eorum.
PL 4, 888Bしかし、その間にも、私の心には最も重い悲しみが湧き起こる。愛する者たちよ、私が思い巡らすに、キリストのあの血はいまなお新しく、信徒たちの心のうちに沸き立っていてしかるべきであるのに、これほど多くの者において愛が冷めてしまっている。そしてなお重く私を苛むのは、教会がこのような牧者たちを少なからず抱えていることである。彼らは、狼の襲撃に対して自らの肉体を差し出さないどころか、自ら狼となり、単純な者たちの魂を屠り滅ぼしながら、自分の腹と利得と野心とに仕え、神の御言葉を満たさないばかりか、むしろこれを売り物にし、不敬な教えでこれに混ぜ物をする始末である。そして、かの牧者たちの長が、その血を流して贖った羊の一匹一匹を、最も厳しい裁きをもって彼らの手から取り返し求めるであろうことを、彼らは考えもしない。
Sed illos suum manet supplicium: nunc melius est ut, omissis querelis, nos invicem ad officium quod Christo debemus exhortemur.
PL 4, 888Cしかし、彼らを待っているのは彼ら自身の刑罰である。今はむしろ、嘆きを措いて、我々がキリストに対して負う務めへと互いに励まし合う方がよい。
Caput XII
第XII章PL 4, 888CTriplex a Christo testimonium accepimus, triplex illi testimonium reddamus oportet. Rudimenta fideliter tradamus baptizandis, perfectiora baptizatis.
PL 4, 888C我々はキリストから三重の証しを受けた。それゆえ、我々もキリストに三重の証しを返さねばならない。洗礼を受けようとする者たちには手ほどきを忠実に授け、すでに洗礼を受けた者たちにはより完全な教えを授けよう。
Confirmemus illos fructibus Spiritus ad coelestem vitam provocantes, et si res postulet, libenter etiam vitam commisso nobis gregi impendamus, nostraque morte vicissim Deum clarificemus.
PL 4, 888C霊の実によって彼らを堅め、天上の生命へと招きつつ、事がそれを求めるならば、我々に委ねられた群れのために進んで命さえも捧げ、そして我々もまた、自らの死をもって神に栄光を帰そう。
Et ne cui videatur mirum morte hominum glorificari Deum, audi beatum Joannem in Evangelio de Petro, cui Dominus praedixerat fore, ut ubi senuisset, ab alio cingeretur et duceretur quo nollet, ita loquentem: significans qua morte esset glorificaturus Deum.
PL 4, 888Cまた、人間の死によって神が栄光を受けるとは奇異なことだと誰にも思われないように、福音書において幸いなるヨハネがペトロについてこう語っているのを聞くがよい。主はペトロに、老いたときには他人に帯を締められ、望まぬところへ連れて行かれるであろうと予告しておられたのであるが、そのペトロについてヨハネはこう記す。「これは、彼がいかなる死をもって神に栄光を帰すことになるかを示すためであった」。
Quotquot igitur ab orbe conditio propter Deum, propter justitiam ac pietatem mortui sunt, morte sua glorificaverunt Deum.
PL 4, 888Dかくして、世界の創造このかた〔底本は ab orbe conditio。ab orbe condito と読む〕、神のために、正義と敬虔のために死んだ者はことごとく、その死によって神に栄光を帰したのである。
Nam eleemosynas, jejunia, precationes, aliaque pietatis exercitamenta simulant etiam hypocritae: mortem nemo suscepit alacriter, nisi qui certo persuasum haberet, nihil adversi posse accidere iis qui persistunt in charitate Dei.
PL 4, 888D施しも、断食も、祈りも、その他の敬虔の修練も、偽善者でさえこれを装うことができる。しかし、神の愛のうちにとどまる者には何ら不幸なことは起こり得ないと確かに信じている者でなければ、誰も喜んで死を引き受けはしない。
Caput XIII
第XIII章PL 4, 889ANeque tamen statim martyr est qui occiditur: occiduntur et sicarii et piratae; non supplicium facit martyrem, sed causa. Quod si qui leguntur sibi fortiter conscivisse necem, aut infirmitas erat morte quaerens dolorum finem, aut ambitio, aut dementia.
PL 4, 889Aしかし、殺される者がそのまま殉教者であるわけではない。刺客も海賊も殺される。殉教者たらしめるのは刑罰ではなく、その理由である。もし勇敢に自ら命を絶ったと伝えられる者があるとしても、それは苦しみの終わりを死のうちに求める弱さであるか、あるいは虚栄心か、さもなくば狂気であった。
Nec hoc est testimonium praebere Deo, id facere quod et Deo displicet, et gentium etiam legibus prohibetur. Plurimum interest inter barbaricam immanitatem et martyrum modestissimam constantiam, in se imbecillem, in Christo fortem.
PL 4, 889A神に喜ばれず、また諸国民の法律によってさえ禁じられていることをなすのは、神への証しを立てることではない。野蛮な残虐さと、殉教者たちのこのうえなく慎み深い不動の心——それ自体としては弱く、キリストにあっては強い——との間には、きわめて大きな隔たりがある。
Sunt qui certis artibus corpus stupefaciunt, ne sentiant cruciatus: hoc modo se quidem malefici muniunt adversus carnificum manus. Sunt et affectus impotentes, qui sensum adimunt animo, ita ut vel mortem impavidi perferant.
PL 4, 889Aある種の技によって肉体を麻痺させ、責め苦を感じないようにする者たちがいる。この仕方で、魔術師たちは処刑人の手に対して自らを守っているのである。また、抑えの利かない情念というものもあり、それが心から感覚を奪い、恐れることなく死をさえ耐えさせることがある。
Sed placidum illud ac mansuetum, illud humiliter sublime et sublimiter humile non videmus nisi in Christi martyribus. Non obtuentur trucibus oculis carnificem, non minitantur tyranno: magis dolent de illorum caecitate quam de suis afflictionibus.
PL 4, 889Bしかし、あの穏やかで柔和なもの、あの謙りつつ崇高であり崇高でありながら謙るものは、キリストの殉教者たちにおいてしか見られない。彼らは処刑人を凶暴な目で睨みつけることもなく、僭主を脅すこともない。むしろ、自らの苦しみよりも、彼ら〔迫害する者たち〕の盲目を悲しむのである。
Scilicet clamat et in illis Christus: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34) . Non aliud spectant quam in coelum, ubi spem omnem habent repositam.
PL 4, 889B彼らのうちにあってもキリストがまさに叫んでおられる。「父よ、彼らをお赦しください。彼らは何をしているのか知らないのですから」(ルカ23:34)。彼らは天のほかに何ものをも見つめない。そこにこそすべての希望を置いているのである。
Sic ipse Dominus velut agnus sine voce ad mactationem ductus est: et si quam edidit vocem, ea magis declaravit animum mitem ac placidum, quam ullum potuisset silentium.
PL 4, 889Bかくして主ご自身も、声なき小羊のように屠りの座へと引かれて行かれた。そして、もし何らかの声を発せられたとしても、それはいかなる沈黙にもまして、柔和で穏やかな心をお示しになったのである。
Quam blanda oratione compellat Judam proditorem! quam placide respondit caesus alapa! quam nihil ferocius loquitur Annae et Caiphae! quam tranquille respondit Pilato!
PL 4, 889B裏切り者ユダに対して、なんと優しい言葉で語りかけられたことか。頬を打たれて、なんと穏やかにお答えになったことか。アンナスとカイアファに対して、なんら猛々しい言葉を語られなかったことか。ピラトに対して、なんと落ち着いてお答えになったことか。
Denique, cum Pharisaei, veluti victores, moverent capita sua, amarissimis conviciis in illum debacchantes, ille mitissimus clamat: Pater ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt.
PL 4, 889Cついには、ファリサイ派の人々が勝利者であるかのように頭を振り、この上なく辛辣な罵りをもって主に狂ったように悪態をついていたとき、この上なく柔和な主は叫ばれた。「父よ、彼らをお赦しください。彼らは何をしているのか知らないのですから。」
Caput XIV
第XIV章PL 4, 889CNon igitur mori per se testimonium est; sed sic mori est testimonium praebere Deo. Stephanus juvenis inter homicidas, agnus inter lupos, stabat placido angelicoque vultu et ad Domini exemplum orabat pro lapidantibus, nec alibi habet oculos quam in coelum.
PL 4, 889Cそれゆえ、死ぬこと自体が証しなのではない。むしろ、このように死ぬことこそが神への証しを立てることなのである。若きステファノは、殺人者たちの中にあって狼の中の小羊のごとく、穏やかで天使のような顔つきで立ち、主の模範に倣って、自分に石を投げる者たちのために祈った。そして、天のほかに目を向けることはなかった。
Illic videre meruit cujus praesidio superior erat persequentibus. Qui vero timet Deum, non metuit hominum saevitias. Qui ex animo diligit vitam coelestem, facile vilem habet animam; atque illi, cum beato Paulo, vivere Christus est, mori lucrum (Phil. I, 21).
PL 4, 889Cその天においてこそ彼は、誰の加護によって迫害者たちに優っているのかを見ることを許されたのである。まことに神を恐れる者は、人間の残虐さを恐れない。心から天上の生命を愛する者は、たやすく自分の命を賤しいものとする。そして、そのような者にとっては、幸いなるパウロと共に、生きることはキリストであり、死ぬことは利得である(フィリピ1:21)。
An non ingens lucrum est hanc et brevem et innumeris malis contaminatam vitam cum sempiterna felicitate commutare? Hic Dominus, quemadmodum et in caeteris omnibus, sese formam nobis exhibuit.
PL 4, 889Dこの短く、かつ数え切れぬ悪によって汚されたこの命を、永遠の幸いと引き換えることは、大いなる利得ではないだろうか。ここでも主は、他のすべてのことにおいてと同様に、御自らを我々の模範としてお示しになった。
Quum enim instaret extremus actus martyrii, quem aiunt in fabulis oportere esse optimum, secessit, abjecit sese in terram, prolixe atque etiam frequenter, ac sanguineo sudore madescens, nostrae naturae in se expressit imbecillitatem, ante testatus animi taedium ac tristitiam usque ad mortem, ne nos in desperationem caderemus si, cum omnia mortem praesentem intentant, horrorem naturae senserimus.
PL 4, 889Dというのも、殉教の最後の幕——芝居においては最も出来のよい幕であるべきだと言われる、あの幕——が迫ったとき、主は退いて地に身を投げ、長く、しかも幾度も、血の汗にまみれながら、我々の本性の弱さを御自身のうちに表された。そして、死に至るまでの心の疲れと悲しみをあらかじめ証しされたのは、死が目前に迫りあらゆるものがそれを突きつけてくるときに、我々が本性の恐れを感じたとしても、絶望に陥ることのないようにするためであった。
Nisi enim adesset sensus dolorum, nihil haberet admirabile martyrium: sed superare dolorem, corona dignum est. Horrere mortem, naturae est, vincere naturam animi fortitudine, gratiae est. Omnia potest Paulus, sed in eo qui ipsum corroborat.
PL 4, 890Aもし苦しみの感覚がなかったなら、殉教には何ら驚嘆すべきところはなかったであろう。しかし、苦しみに打ち勝つことは冠に値する。死を恐れることは本性に属し、心の剛毅によって本性に打ち勝つことは恩寵に属する。パウロはすべてのことをなし得るが、それは彼を強めてくださる方によってである。
Sed quibus praesidiis vincitur naturae infirmitas? Si nos totos humi prosternamus, hoc est, si nihil omnino tribuamus viribus nostris; si vigilemus et oremus instanter; si nostram voluntatem divinae voluntati submittamus, dicamusque illa ex animo, ex toto corde: Transeat hic calix, si fieri potest; sed fiat, non sicut ego volo, sed sicut tu vis (Matth. XXVII, 7, 36) .
PL 4, 890Aしかし、いかなる助けによって本性の弱さは打ち勝たれるのか。我々が全身を地に伏せるならば、すなわち、自分自身の力に何ら頼らないならば。目を覚まして切に祈るならば。我々の意志を神の御旨に服させ、心から、心を尽くしてこう言うならば、である——「できることなら、この杯が過ぎ去りますように。しかし、私が望むようにではなく、あなたが望まれるとおりに」(マタイ27:7、36)〔底本の引用箇所は Matth. XXVII, 7, 36。内容はゲツセマネの祈りで、数字が崩れているらしい〕と。
Caput XV
第XV章PL 4, 890BNovi ego ac flevi quosdam magna animi fortitudine praeditos, qui, jam coronae proximi, defecerunt, et quem diu professi fuerant, abnegarunt. Quid fuit in causa?
PL 4, 890B私は、大いなる心の剛毅を備えていながら、すでに冠に近づいていたのに力尽き、長らく告白してきたその方を否んでしまった者たちを知っており、彼らのために涙を流したことがある。その原因は何であったか。
Dimoverant oculos suos ab eo qui solus robur dat infirmis, intermiserant orationem, ac coeperant ad humana praesidia respicere.
PL 4, 890B彼らは、弱き者に唯一力を与えてくださる方から目をそらし、祈りを怠り、人間的な助けに目を向け始めていたのである。
Contemplabantur suae naturae vincula, considerabant aculeos, ungulas, candentes laminas, ferrum et ignem, reliquumque carnificinae apparatum, etiam aspectu horrendum, et cruciatuum atrocitatem cum suis viribus conferebant, et ideo victoriam amiserunt e manibus.
PL 4, 890B彼らは自らの本性の枷を見つめ、棘や、鉤爪や、灼熱の鉄板や、剣や火や、その他の処刑の道具立てを、見るだけでも恐ろしいそれらを、思い巡らし、責め苦の凄まじさを自分自身の力と比べ合わせた。それゆえに、勝利を手からこぼれ落としてしまったのである。
Ubi quis ita cogitat: « Hoc possum, illud perpeti non possum; » numquam feliciter peraget martyrium. Sed qui se totum tradit divinae voluntati, non alio spectans quam ad illius opem, is demum firmus est et invictus.
PL 4, 890B誰であれ、「これならできるが、あれには耐えられない」と考えるならば、決して幸いなうちに殉教を成し遂げることはないであろう。しかし、自らを余すところなく神の御旨に委ね、ただその助けにのみ目を向ける者、その者こそはじめて堅固で、打ち負かされることがない。
Hoc autem fieri non potest, nisi adsit vera ac vivida fides, nihil haesitans, nihil disquirens: ne cogitaveris quanta sit tyranni saevitia, quanta hominis imbecillitas, sed quanta sit Domini virtus, qui certat ac vincit in membris suis.
PL 4, 890Cしかし、これは、何ら躊躇せず、何ら詮索しない真実で生き生きとした信仰がなければ、なし得ないことである。僭主の残虐がいかほどか、人間の弱さがいかほどかを考えてはならない。むしろ、自らの肢体のうちで戦い、勝利される主の力がいかほどであるかを考えよ。
Caput XVI
第XVI章PL 4, 890CErgo, ut a digressione reflectamus ad id quod erat constitutum, quemadmodum Domini mors potentior erat quam vita, ita voluit martyrum suorum mortem esse potentem.
PL 4, 890Cそれゆえ、脇道からもとの主題へと立ち戻るならば、主の死がその生よりも力強いものであったように、主は御自身の殉教者たちの死もまた力強いものであることを望まれた。
Quid enim infirmius quam vinciri, damnari, caedi, cruciari, occidi, et ad carnificis arbitrium praebere corpus? Haec species interdum misericordiam movet etiam saevissimis tyrannis.
PL 4, 890C縛られ、断罪され、打たれ、責め苦を受け、殺され、処刑人の意のままに肉体を差し出すこと以上に、弱々しいことがあるだろうか。この有様は、時にはこの上なく残忍な僭主にさえ憐れみを催させることがある。
Verum, ubi jam monumenta martyrum pelluntur morbi, rugiunt daemones, terrentur monarchae, coruscant miracula, concidunt idola: tum apparet quam sit efficax ac potens martyrum sanguis.
PL 4, 890Cしかし、殉教者たちの墓所において〔底本は monumenta martyrum で前置詞を欠く。ad の脱落と見て場所と取った〕病が追い払われ、悪霊が唸り、君主たちが恐れおののき、奇跡が輝き、偶像が崩れ落ちるとき、殉教者たちの血がいかに効き目があり、いかに力強いものであるかが明らかになる。
Praesentia infirma, epistolae graves (II Cor. X, 10) , audivit beatissimus Gentium Doctor; hoc et ad martyres recte accommodabitur; vita infirma et contempta, mors gravis ac potens.
PL 4, 890D「臨席は弱く、手紙は重々しい」(二コリント10:10)と言われるのを、この上なく幸いなる諸国民の教師は耳にした。これは殉教者たちにも正しく当てはめられるであろう。すなわち、生は弱く卑しめられるものであり、死は重々しく力強いものである。
Jam non est par omnium martyrum in tormentis alacritas, quemadmodum nec omnes eodem genere mortis defunguntur. Tres illi beati pueri in mediis flammis invenere refrigerium, et septi innocuo elemento, velut in conclavi canebant hymnum Domino.
PL 4, 890Dすべての殉教者が拷問のうちで等しく喜び勇んでいたわけではなく、また皆が同じ種類の死によって世を去ったわけでもない。あの三人の幸いなる若者たちは、燃え盛る炎の只中で安らぎを見出し、害を及ぼさない元素に囲まれて、まるで一室にいるかのように主への讃歌を歌っていた。
Daniel item citra noxam, leonum sodalitio est usus. Beatus Andreas, ut habet humana quidem historia, sed satis probatae fidei, gaudens sibique gratulans ibat ad crucem. Alii diutius ac variis cruciatibus subinde moriuntur, nec tamen morte datur finire dolorem.
PL 4, 891Aダニエルもまた同様に、害を受けることなく獅子たちとの交わりに与った。幸いなるアンデレは、人間の歴史が伝えるところ——とはいえ十分に信頼するに足る歴史が伝えるところ——によれば、喜び、自ら祝いながら十字架へと向かった。他の者たちは、より長く、さまざまな責め苦のうちに次々と死んでゆき、それでも死によって苦しみを終えることを許されない。
Est igitur et illud veri martyris, hoc quoque totum arbitrio Dei committere. Novit ille quid expediat nobis et quid ad ipsius gloriam maxime conducibile sit. Tantum illud assidue cogitandum est: Sive vivimus sive morimur, Domini sumus (Rom. XIV. 8) .
PL 4, 891Aそれゆえ、これもまた真の殉教者に属することである。すなわち、このこと〔死に方〕もまたすべて神の御心に委ねることである。何が我々の益となり、何が御自身の栄光に最もよく資するかを、神はご存じである。ただ絶えず思うべきは、次のことである。「生きるにしても死ぬにしても、我々は主のものである」(ローマ14:8)。
Nec sibi quisquam displiceat, si corpore pariter et animo sentiat gravem ac diutinam molestiam, tantum fidat ei cui certat: is non patietur quemquam tentari supra id quod potest, sed faciet etiam cum tentatione proventum (I Cor. X, 13) .
PL 4, 891A肉体においても魂においても、重く長引く苦しみを感じたとしても、誰も自分自身に嫌気を起こしてはならない。ただ、自分がそのために戦っているその御方を信頼すればよい。その方は誰であれ耐えられる以上に試みられることをお許しにならず、試練とともに脱け出る道をも備えてくださるであろう(一コリント10:13)。
Quosdam electos interdum patitur in tormentis deficere, ut agnoscant imbecillitatem suam, atque eosdem post fortissimos reddit in certamine. Hac dispensatione Petrus ter abnegavit Dominum, ut, edoctus quam nihil posset suis viribus, confirmaret fratres suos. Quomodo autem confirmaret? Ut sibi diffisi, fiduciam omnem collocarent in Domino.
PL 4, 891B神は時として、選ばれた者たちが拷問のうちで力尽きることをお許しになる。それは彼らが自らの弱さを知るためであり、また同じ者たちを、後には闘いにおいて最も強い者としてくださるためである。この摂理によって、ペトロは三度主を否んだ。それは、自分自身の力では何もなし得ないことを教えられて、兄弟たちを力づけるためであった。では、どのようにして力づけたのか。自らを頼まず、すべての信頼を主に置くようにさせることによってである。
Caput XVII
第XVII章PL 4, 891BSed jam tempus est ut de altero martyrii genere disseramus charitati tuae, de quo etiam accuratius est disputandum, quod occultum sit et omnium temporum commune; neque enim semper saeviunt Nerones, Diocletiani, Decii ac Maximini, numquam tamen cessat diabolus exercere Christi militiam professos.
PL 4, 891Bしかしいまや、殉教のもう一つの種類について、お前の愛徳に向けて論じるべき時である。この種類についてはいっそう綿密な議論が必要である。なぜなら、それは隠れたものであり、すべての時代に共通するものだからである。ネロやディオクレティアヌスやデキウスやマクシミヌスのような者たちが常に猛威を振るうわけではないが、悪魔がキリストの兵役を誓った者たちを試練にかけることをやめることは決してない。
Et fortassis erunt posthac, donante Christo, tempora quibus nullae tyrannorum persecutiones affligent Ecclesiam: numquam tamen defutura sunt certamina, numquam martyria quibus homines pii glorificent Deum.
PL 4, 891Cそしておそらく、後には、キリストの賜物によって、いかなる僭主の迫害も教会を苦しめない時代が来るであろう。しかし、敬虔な人々が神に栄光を帰するための戦いも殉教も、決して絶えることはない。
Ecclesia quidem adhuc in hoc exilio militans, peculiaribus gaudiis applaudit iis qui in professione nominis Jesu animas suas fideliter deposuerunt, et ad horum memorias magna cum alacritate concurritur: sed coeleste theatrum, Angelorum myriades et justorum cum Christo regnantium innumerabilis populus applaudunt omnibus qui sinceram fidem et charitatem invictam, quam habent erga Dominum Jesum, integritate et innocentia vitae testificantur.
PL 4, 891C教会はいまなお、この流謫のうちで戦いながら、イエスの名を告白するうちに忠実にその魂を捧げた者たちに、格別の喜びをもって喝采を送り、その墓所へと人々がこの上ない喜び勇みをもって集う。しかし天上の劇場、すなわち幾万の天使たちと、キリストとともに治める義人たちの数えきれぬ民とは、主イエスに対する誠実な信仰と不屈の愛とを、生の清廉と無垢とをもって証しするすべての者に喝采を送るのである。
Caput XVIII
第XVIII章PL 4, 891DNec solum professione fidei, quae juxta Paulum, ore fit ad salutem, glorificatur Deus, verum etiam confessione commissorum. Haec ne temere ex nobis ipsis loqui videamur, adducenda sunt Scripturarum testimonia.
PL 4, 891D神が栄光を受けられるのは、パウロによれば口をもって救いに至る信仰の告白によってだけではなく、犯した罪の告白によってもである。これを、我々自身から軽々しく語っているように見えないようにするため、聖典の証言を引かねばならない。
Ergo, nisi piorum vita cederet in gloriam Dei, Christus non diceret in Evangelio: Ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16) ; nec Paulus Apostolus scriberet Galatis: Et in me glorificabant Deum (Gal. I, 24) .
PL 4, 891Dそれゆえ、もし敬虔な人々の生が神の栄光に帰するのでなければ、キリストは福音書の中で「汝らの良い行いを見て、天におられる汝らの父に栄光を帰させるためである」(マタイ5:16)とは言われなかったであろう。また使徒パウロも、ガラテヤ人への手紙に「そして彼らは私によって神に栄光を帰していた」(ガラテヤ1:24)とは書かなかったであろう。
Confirmatur hoc et per repugnantium ex his quae diximus. Etenim, si nomen Dei polluitur ac dehonestatur impia vita sui populi, utique bona illius vita cohonestatur.
PL 4, 892Aこのことは、我々がすでに述べたことから、逆の事例によっても〔底本は per repugnantium で構文が成り立たない。相反するものからの論証の意と解した〕確かめられる。すなわち、もし神の名がその民の不敬な生によって汚され辱められるのであれば、その良き生によっては当然その名は誉れを受けるはずだからである。
Damnatur apud Apostolum et philosophorum impia sapientia, qui, cum Deum cognovissent, non tamen eum ut Deum glorificaverunt (Rom. I, 21) . Sapientiam profitebantur, et summam exhibebant stultitiam.
PL 4, 892A使徒のもとでは、哲学者たちの不敬な知恵もまた断罪されている。彼らは神を知りながら、神として神に栄光を帰することをしなかったからである(ローマ1:21)。彼らは知恵を公言しながら、この上ない愚かさを露わにしていたのである。
Itaque, cum Deum esse profiterentur, tamen, turpiter viventes et idolis sacrificantes, falso testimonio quodammodo obscurabant Dei gloriam, quasi nec justus esset nec verax, aut quasi non unus esset, sed multi, aut quasi saxis esset assimilis.
PL 4, 892Aかくして、神が存在することを公言しながらも、恥ずべき生き方をし、偶像に生贄を捧げることによって、いわば偽りの証言によって神の栄光を曇らせていたのである。あたかも神が正しくも真実でもないかのように、あたかも唯一ではなく多くの神々があるかのように、あたかも石にも似た者であるかのように。
Id autem evidentius etiam testatur beatissimus Paulus, scribens ad Corinthios: Empti, inquit, estis pretio magno, glorificate et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 20) .
PL 4, 892Aこのことをさらに明白に証ししているのは、コリント人への手紙にこう書く、この上なく幸いなるパウロである。「汝らは大いなる代価をもって買い取られた。汝らの肉体において神に栄光を帰し、神を担え」(一コリント6:20)と彼は言う。
Ideo Deus redemit nos pretio sanguinis sui ut, semel a peccatis expurgati, deinceps vitam ipso dignam ageremus.
PL 4, 892Bそれゆえ、神は御自身の血の代価をもって我々を贖われた。それは、ひとたび罪から清められた我々が、その後は神にふさわしい生を送るためである。
Caput XIX
第XIX章PL 4, 892BAc symbolum imperatoris gestamus impressum frontibus nostris. Quid si gerens signum Christi, praestet opera Belial? nonne dedecoratur ille cujus insignia gerimus?
PL 4, 892B我々は、皇帝のしるしを我々の額に刻まれたものとして帯びている。もしキリストのしるしを帯びながら、ベリアルの業をなすとしたら、どうであろうか。我々がその記章を帯びているその御方は辱められることにならないだろうか。
Contra sicut imperator sibi placet de milite praestrenuo, sic existimans illius virtutem ipsi decori et ornamento esse: sic Deus gloriatur in his quos redemit, quos lavit, quos sanctificavit, quos Spiritus donativo dignatus est, si vitae sanctimonia declararint Domini gratiam in ipsis non fuisse vacuam.
PL 4, 892B反対に、皇帝が勇敢な兵士について満足し、その者の武勇を自らの誉れであり飾りであると評価するように、神もまた、御自身が贖い、洗い、聖なるものとし、霊の恩賞にふさわしいものとされた人々について、彼らが生の清さによって、主の恩寵が自らのうちで空しくなかったことを示したならば、その人々を誇りとされるのである。
Si Paulus gloriatur in discipulorum pietate, gaudium et coronam suam illos appellans, qui nihil erat nisi dispensator alieni muneris, annon Dominus magis gloriatur super his pro quibus mortuus est?
PL 4, 892Bもしパウロが、他者の賜物の管理者にすぎなかった自分でありながら、弟子たちの敬虔を誇りとし、彼らを自らの喜びであり冠であると呼んでいるのなら、御自身が死をもって贖われたその人々を、主はいっそう誇りとされるのではないだろうか。
Jam quod in libro Job ad hunc modum Satanae loquitur Dominus: Num animadvertisti servum meum Job, quomodo non sit ei similis super terram, homo simplex et rectus ac timens Deum, et recedens a malitia (Job. I, 8) ? nonne sermonem profert de suo cultore gloriantis?
PL 4, 892Cさらにまた、ヨブ記において主がサタンにこのように語られるのは、次のとおりである。「お前は私の僕ヨブに気づいたか。地上に彼に似た者はいない。彼は純朴で正しく、神を畏れ、悪から遠ざかる人である」(ヨブ記1:8)と。これは、御自身を礼拝する者を誇る言葉を発しておられるのではないだろうか。
Beatus autem Paulus splendidiore etiam verbo usus est, scribens secundam ad Corinthios Epistolam: Deo autem gratia, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco: quia Christi bonus odor sumus Deo (II Cor. II, 4) .
PL 4, 892Cしかし幸いなるパウロは、いっそう輝かしい言葉を用いて、コリント人への第二の手紙にこう書いている。「神に感謝する。神は常に我々をキリスト・イエスにあって凱旋式に引き連れ、至るところで我々を通して御自身を知る香りを現してくださる。我々は神にとってキリストの良き香りだからである」(二コリント2:4)。
Melius est nomen bonum super unguenta pretiosa (Eccli. VII, 2) . Scriptura gloriosam famam appellare solet odoramenta.
PL 4, 892C「良い名は高価な香油にまさる」(集会の書7:2)。聖典は、栄えある評判を香料と呼ぶのを常とする。
Non tamen Deus gloriatur hominum more, sibi placens ac gestiens, sed nostram salutem ducit gloriam, et ideo subjecit Apostolus: In his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt. Quomodo glorificatus Deus in his qui salvi fiunt? quoniam illius illustratur misericordia. Quomodo in his qui pereunt? quoniam in his declaratur illius justitia.
PL 4, 892Dしかし、神は人間の仕方で、自ら満足し、はしゃぎながら誇られるのではなく、我々の救いを御自身の栄光とみなされる。それゆえ使徒は付け加えて言う。「救われる者たちのうちにも、滅びる者たちのうちにも」と。救われる者たちのうちで、神はどのようにして栄光を受けられるのか。それは、彼らのうちで神の慈しみが輝き出るからである。滅びる者たちのうちでは、どうか。それは、彼らのうちで神の正義が明らかにされるからである。
Caput XX
第XX章PL 4, 893ANunc ipse sermonis cursus nos eo deduxit ut doceamus et peccatorum confessione glorificari Deum.
PL 4, 893Aいまや、論述の流れそのものが我々をここまで導き、罪の告白によっても神が栄光を受けられることを教えるに至った。
Hic occurrit protinus ex libro Jesu Nave Achan, qui, quoniam, contra divinum edictum, sustulerat ex anathemate pallium coccineum insigne, ac ducentos siclos argenti, ac linguam auream siclorum quinquaginta, populus Israel terga vertit hostibus.
PL 4, 893Aここに直ちに、ヨシュア記からアカンの例が現れる。彼が、神の命令に反して、聖絶の物の中から目立つ緋色の外套と、銀二百シェケルと、金五十シェケルの延べ棒とを取ったために、イスラエルの民は敵に対して背を向けて敗走したのであった。
Itaque Josue dixit Achan: Fili mi, da gloriam Domino Deo Israel, et confitere, atque indica mihi quid feceris, ne abscondas (Josue VII, 19) . Confessus, dedit poenas, et aversus est furor Domini.
PL 4, 893Aそれゆえヨシュアはアカンに言った。「我が子よ、イスラエルの神である主に栄光を帰し、告白せよ。お前が何をしたのかを私に示し、隠してはならない」(ヨシュア記7:19)。彼は告白し、刑罰を受け、主の怒りは去った。
Ea confessio clarificavit Dei justitiam ac sapientiam: sapientiam, quod illius oculis nihil esset abstrusum; justitiam, quod non sine causa passus esset hostes adversus Israelem invalescere, quodque leges ipsius nullus hominum impune violat.
PL 4, 893Aこの告白は、神の正義と知恵とを明らかにした。知恵については、神の目には何ら隠されたものがないという点で。正義については、神が敵をイスラエルに対して勢いづくままにされたのは理由のないことではなく、また神の律法を犯して刑罰を免れる者は誰一人としていないという点においてである。
Nihil erat magni quod suffuratus erat Achan: magnum tamen erat documentum universo populo, quantum periculum sit Dei jussa negligere, eique velle imponere quasi quidquam illum fugeret, aut quasi faveret praevaricatoribus.
PL 4, 893Bアカンが盗んだものは、それ自体としては大したものではなかった。しかし、それは全民衆にとって大いなる教訓であった。すなわち、神の命令を軽んじること、また、あたかも何かが神の目を逃れるかのように、あるいはあたかも神が法に背く者たちに肩入れするかのように、神に思い込ませようとすることが、いかに危険であるかということである。
Atque ille quidem cum esset Judaeus, ob unicum peccatum, quod ipsi leve videbatur, severissimas poenas dedit, lapidatus ab universo populo, corporis interitu salutem animae redimens. Non enim judicat Deus bis in idipsum.
PL 4, 893Bそして彼は、ユダヤ人でありながら、自分自身には軽いと思われた唯一の罪のために、この上なく厳しい刑罰を受けた。全民衆によって石打ちにされ、肉体の滅びによって魂の救いを贖ったのである。神は同じことについて二度裁かれることがないからである。
Caput XXI
第XXI章PL 4, 893BSed quae poena manet illos qui, post tantam Evangelii lucem et gratiam, postea quam semel illuminati sunt, gustaverunt etiam donum coeleste, et participes facti sunt Spiritus sancti, gustaverunt aeque bonum Dei verbum virtutesque saeculi venturi, in multa atque immania crimina relabuntur, crucifigentes sibimetipsis Filium Dei et ostentui habentes?
PL 4, 893Bしかし、福音のかくも大いなる光と恩寵とにあずかり、ひとたび照らされたのちに、天からの賜物をも味わい、聖なる霊にあずかる者となり、神の善き言葉と来たるべき世の力とをも同じく味わいながら、なお多くの甚だしい罪へと転落し、神の子を自分のために十字架につけて辱めとする者たちには、いかなる刑罰が待っているであろうか。
Qui hoc sunt etiam miserabiliores, quod, cum tales sint, aspernantur tamen poenitentiae salutaris remedium, contemnunt Ecclesiam maternum gremium offerentem et ad sanitatis instaurationem invitantem. Ejusmodi defectio quantam putas ignominiam inurit Ecclesiae?
PL 4, 893C彼らはそれゆえ、なおいっそう哀れむべき者たちである。かくのごとき者でありながら、なお救いをもたらす悔い改めの治療を拒み、母の懐を差し伸べて健やかさの回復へと招く教会を蔑ろにするからである。かかる離反は、教会にいかほどの汚名を刻みつけると思うか。
Nec ea ignominia non potest pertinere ad Christum qui est caput Ecclesiae, et per omnia suum esse ducit quod est corporis ac membrorum ipsius. E diverso, quanta totius Ecclesiae exultatio cum qui lapsus est, per poenitentiam Ecclesiae reconciliatur?
PL 4, 893Cその汚名は、教会の頭であるキリストに及ばずにはいない。キリストは、御自らの体とその肢体に属するすべてのものを、余さず御自身のものとみなしておられるからである。これに対し、道を踏み外した者が悔い改めによって教会に和解を得るとき、教会全体はいかばかりの喜びに満たされることであろうか。
Ac ne putemus hoc gaudium apud nos tantum esse, Dominum audiamus in Evangelio κατὰ Lucam loquentem: Ita dico vobis, quod gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justos, qui non indigent poenitentia (Luc. XV, 9) .
PL 4, 893Cこの喜びが我々のもとにのみあると考えぬために、ルカによる福音書において語る主に耳を傾けようではないか。「言っておく、悔い改める一人の罪人については、悔い改めを必要としない九十九人の正しい者についてよりも、天に喜びがあるであろう」(ルカ15:9)。
Nam haec clausula finit parabolam de pastore qui, relictis nonaginta novem ovibus, unam quae a grege aberraverat multo labore quaesitam ac tandem inventam, imposuit humeris suis, et caulae restituit.
PL 4, 893Dというのも、この結びの句は、九十九匹の羊を残して、群れから迷い出た一匹を多くの労苦の末にようやく見出し、自分の肩に担いで、囲いへと連れ帰った牧者のたとえを締めくくるものだからである。
Simili sententia claudit parabolam de muliere quae drachmam perditam invenerat: Ita, dico vobis, gaudium erit coram Angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente (Ibid.) .
PL 4, 893D同様の言葉によって、失くしたドラクマ銀貨を見つけた女のたとえも締めくくられる。「言っておく、悔い改める一人の罪人については、神の天使たちの前に喜びがあるであろう」(同上)。
Nec tamen hoc sic accipiendum est, quasi Deo et ejus Angelis gratius sit post lapsum redire ad pietatem, quam citra lapsum perseverare in innocentia: sed Scriptura suo more loquitur secundum affectus humanos, illud testatum esse volens Deo gratissimam esse peccatorum conversionem: Non enim quaerit mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat (Ezech. XVIII, 32) .
PL 4, 894Aとはいえ、これを、堕落したのち敬虔へ立ち帰ることのほうが、堕落せずに無垢を保ち続けることよりも、神とその天使たちにとって喜ばしいことである、というふうに受け取ってはならない。むしろ聖書はその常のごとく人間の情念に即して語り、罪人の回心こそが神にとって最も喜ばしいものであることを証しようとしているのである。というのも、「神は罪人の死を望まず、むしろその者が立ち帰って生きることを望む」(エゼキエル18:32)からである。
Caput XXII
第XXII章PL 4, 894AAtque interdum piorum hominum lapsus, quamvis enormes, divina dispensatione vertuntur in summum Ecclesiae profectum.
PL 4, 894Aそして時に、敬虔な人々の堕落は、たとえ甚だしいものであっても、神の摂理によって教会の最大の益へと転じられる。
Sic lapsus est Apostolorum princeps, sic Paulus gentium doctor, sic Maria Magdalene, quibus nunc Ecclesia praecipue gloriatur, quorum lapsus cesserunt in stabilimentum ac solatium domus Dei.
PL 4, 894A使徒たちの首長がそうであり、諸国民の教師パウロがそうであり、マグダラのマリアがそうであった。今や教会はこの人々を殊に誇りとしており、彼らの堕落は神の家の支えとなり、慰めとなるに至ったのである。
Praeterea non hic loquitur de vere justis, sed de justitia pharisaica, quemadmodum alibi dicit: Non est opus sanis medico, sed male habentibus (Matth. IX, 12) .
PL 4, 894Aさらに、ここで主が語っているのは真に正しい者たちについてではなく、パリサイ人の義についてである。他の箇所で言われているとおりである。「医者を必要とするのは健やかな者ではなく、病んでいる者である」(マタイ9:12)。
At non erant sani quibus hoc dicebat Dominus, sed, Legis qualicumque observatione tumidi, sibi videbantur sani, et ideo non desiderabant medicum.
PL 4, 894Bしかし主がこの言葉を語られた相手は、実際に健やかであったわけではなく、律法のなにがしかの遵守によって思い上がり、自分では健やかだと見なしていたのであり、それゆえ医者を求めなかったのである。
Caput XXIII
第XXIII章PL 4, 894BHaec cum ad hunc habeant modum, desiderate frater, conemur assiduis exhortationibus excitare fidelium animos, ut tota etiam vita martyrium, hoc est testimonium, reddat Deo; quod adeo negligendum non est, ut, nisi ea praecesserit, martyrium quod sanguine perhibetur non sit martyrium.
PL 4, 894B愛する兄弟よ、事がかくのごとくである以上、我々は絶えざる勧めをもって信徒たちの心を奮い立たせ、生涯そのものをも殉教、すなわち証しとして神に捧げさせるよう努めようではないか。これは決しておろそかにしてよいことではない。なぜなら、これが先立たなければ、血によって示される殉教も殉教とはならないからである。
Frustra enim cervicem praebueris carnifici, nisi prius occideris membra quae sunt super terram, hoc est affectus qui militant adversus spiritum, odium, invidiam, avaritiam, libidinem: quibus quicumque servit, Deum quodam modo abnegavit, et, Christum ore profitens, vita Satanam deum confitetur.
PL 4, 894B地にある肢体、すなわち霊に逆らって戦う情念——憎しみ、妬み、貪欲、情欲——を先に殺しておかなければ、処刑人にうなじを差し出したところで無益である。これらに仕える者は、いわば神を否んだことになり、口ではキリストを言い表しながら、生き方によってはサタンを神と告白していることになるのである。
Nec hic sermo debet cuiquam videri durior, cum sit verax ac salutaris: quidquid homo quivis Deo anteponit, sibi deum facit, nec possumus duobus servire dominis: unus enim est Deus ex toto corde, ex tota anima, ex totis viribus diligendus.
PL 4, 894Cこの言葉が誰かにあまりに厳しいと思われるべきではない。これは真実であり、救いをもたらす言葉だからである。人が何であれ神に優先させるものは、その人にとって神となる。我々は二人の主に仕えることはできない。神はただ一人、心を尽くし、魂を尽くし、力を尽くして愛されるべきである。
Caput XXIV
第XXIV章PL 4, 894CQuisquis igitur ore dicit: « Credo in unum Deum, » et servit avaritiae, aut libidini, aut luxui, sibi mentitur sibique repugnat, aliud lingua sonans, aliud animo celans; voce tantum testimonium perhibens Deo, cum vita Satanam colat.
PL 4, 894Cされば、口では「私は唯一の神を信じる」と言いながら、貪欲や情欲や放縦に仕える者は誰であれ、自分自身を欺き、自分自身と矛盾している。舌では一つのことを鳴らしながら、心では別のことを隠しているのである。声によってのみ神に証しを立てながら、生き方によってはサタンを崇拝しているのである。
Efficacius autem est vitae quam linguae testimonium: Non omnis qui dicit: Domine, Domine, intrabit in regnum, sed qui facit voluntatem Patris coelestis (Matth. VII, 21) . Habent et opera suam linguam facundiam, etiam tacente lingua.
PL 4, 894Cだが、舌の証しよりも生き方の証しのほうが力強い。「主よ、主よ、と言う者がみな御国に入るのではなく、天の父の御旨を行う者が入るのである」(マタイ7:21)。行いにもまた、それ自身の舌があり、雄弁がある〔底本は suam linguam facundiam と対格が二つ並ぶ。語の脱落と見て二語を並べて訳した〕——舌が黙しているときでさえも。
Ideo Dominus in Evangelio κατὰ Joannem ita loquitur: Opera quae dedit mihi Pater ut perficiam ea, ipsa opera quae ego facio testimonium perhibent de me (Joan. V, 36) .
PL 4, 894Dそれゆえ主はヨハネによる福音書において、このように語っておられる。「父が私に成し遂げさせるために与えられた業、私が行っているまさにその業が、私について証ししている」(ヨハネ5:36)。
Quemadmodum igitur bona opera profitentur Deum, ita mala quodam modo loquuntur: Non est Deus, nec scientia in excelso. Quis non contremiscat, quis non inhorrescat, quis non laceret vestimenta sua, quis non obturet aures suas, si tales voces audiat ex Christiano?
PL 4, 894Dかくして、善き行いが神を言い表すように、悪しき行いもまた、いわば「神はいない、いと高き所に知識もない」と語っているのである。かかる声をキリスト教徒の口から聞くならば、誰が身震いせずにいられよう、誰が身の毛をよだてずにいられよう、誰が自分の衣を引き裂かずにいられよう、誰が自分の耳をふさがずにいられよう。
Quantus horror, quantus dolor occupat animos nostros cum quis, victus tormentis, jussus abnegare Christum, abnegat, et ad Jovis statuam thus adolet?
PL 4, 895A拷問に屈した者が、キリストを否むよう命じられて否み、ユピテルの彫像に向かって乳香を焚くとき、いかほどの戦慄、いかほどの痛みが我々の心をとらえることであろうか。
Quam trepidamus metuentes ne Deus iratus fulmen in nobis vibret irae suae, ne terra dehiscens nos absorbeat? ut interdum unius impietas supplicii consortio multos involvat; et sunt scelera tam immania, ut vidisse quoque aut audisse sit detestabile.
PL 4, 895A我々は、怒れる神がその怒りの雷火を我々に向けて放つのではないか、地が裂けて我々を呑み込むのではないかと恐れ、いかにおののくことであろうか。かくして時に、一人の不敬が刑罰への連座によって多くの者を巻き込むこともある。そして、見ることも聞くことさえも忌まわしいほどの、はなはだしい罪業も存在するのである。
Sed cur alias in simili crimine tam sumus conniventes? cur et nobis adeo blandimur et aliis? At vide quid de talibus loquitur Apostolus scribens Tito: Profitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 16) .
PL 4, 895Aしかし、なぜ我々は他の場合、似たような罪に対してこれほど目をつぶっているのか。なぜ我々は自分自身に対しても、また他人に対しても、これほどまでに甘くしているのか。しかし、使徒がテトスに書き送ってかかる者たちについて語っていることを見るがよい。「彼らは神を知っていると言い表しながら、行いによってはそれを否んでいる」(テトス1:16)。
Idem in priore ad Timotheum de vidua quae negligit familiam: Si qua autem suorum, maxime domesticorum, curam non habet fidem negavit, et est infideli deterior (I Tim. V, 8) .
PL 4, 895A同じ使徒はまた、テモテへの前の書簡において、家族を顧みない寡婦について語る。「もし女が、自分の身内、とりわけ自分の家族の世話をしないならば、その者は信仰を否んだのであり、信仰なき者にも劣る」(一テモテ5:8)。
Si fidem negavit quae negligentius habet suam familiam, quid dicturum putas de his qui se totos dediderunt mammonae et ventri? De Christianis utique loquitur Paulus scribens Philippensibus, cum ait; Quorum finis interitus, quorum deus venter est (Phil. III, 19) .
PL 4, 895B自分の家族をおろそかにする女がすでに信仰を否んだとされるならば、まして己をすっかりマンモナと腹とに委ねてしまった者たちについては、何と言われることになると思うか。パウロがフィリピの人々に書き送って言うとき、当然キリスト教徒について語っているのである。「彼らの行き着く先は滅びであり、彼らの神は腹である」(フィリピ3:19)。
Quos eosdem taxat, scribens Romanis: Hujusmodi Christo Domino non serviunt, sed suo ventri (Rom. XVI, 18) . Servire, juxta Scripturarum consuetudinem, dixit pro colere. Ventrem colunt, eum quem habent pro deo.
PL 4, 895B同じ者たちを、パウロはローマの人々に書き送って咎めている。「かかる者たちは主キリストに仕えているのではなく、自分の腹に仕えているのである」(ローマ16:18)。ここで「仕える」というのは、聖書の慣用に従って「崇拝する」の意で言われている。彼らは腹を崇拝している、それを自分たちの神としているからである。
Jam de avaritia manifestius etiam pronuntiat, scribens ad Colossenses: Mortificate, inquit, membra vestra quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et avaritiam, quae est simulacrorum servitus (Col. III, 5) .
PL 4, 895Bさらに貪欲については、コロサイの人々への書簡において、いっそう明白に語っている。「地にある汝らの肢体を殺せ。すなわち淫行、汚れ、情欲、悪しき欲望、そして貪欲である。貪欲とは偶像への隷属である」(コロサイ3:5)。
Caput XXV
第XXV章PL 4, 895CExecramur eos qui procumbunt ad Dianae simulacrum: quanto justius eos execramur qui toto pectore serviunt mammonae, qui illi quotidie sacrificant?
PL 4, 895C我々は、ディアナの像の前にひれ伏す者たちを忌み嫌う。だが、心を尽くしてマンモナに仕え、日々これに犠牲を捧げる者たちを忌み嫌うことは、それよりもいかに正当なことであろうか。
Et si avarus est idololatra, qui pecuniae studio tenetur, qui quod haereditate obvenit aut industria partum est recondit, nec erogat in egenos; quid censendum est de his qui lenocinio, qui foenore, qui rapto, qui fraude, qui calumniis, qui opprimendis pauperibus rem accumulant?
PL 4, 895C金銭への執着に捕らわれ、相続によって得たもの、あるいは働きによって稼いだものを蓄えこみ、貧しい者たちに施さない、そのような貪欲な者が偶像崇拝者であるとするならば、女衒の業によって、高利によって、強奪によって、詐欺によって、讒言によって、貧しい者たちを虐げることによって財産を積み上げる者たちについては、何と判断すべきであろうか。
Atque haec idolorum servitus non solum invenitur inter Christianos, verum etiam, quod gemendum est, inter episcopos. Porro temulentia adeo communis est Africae nostrae, ut propemodum non habeant pro crimine.
PL 4, 895Cそしてこの偶像への隷属は、キリスト教徒の間だけでなく、嘆かわしいことに、司教たちの間にさえ見出される。しかも、酩酊は我々のアフリカにおいてあまりにありふれたものとなっており、もはやほとんど罪とさえ見なされていないほどである。
Annon videmus ad martyrum memorias Christianum a Christiano cogi ad ebrietatem? An hoc levius crimen esse ducimus, quam hircum immolare Baccho? Mihi videtur multo gravius, si rem recta ratione velimus expendere.
PL 4, 895C殉教者たちの墓所において、キリスト教徒がキリスト教徒によって深酒へと強いられているのを、我々は目にしていないだろうか。我々はこれを、バッコスに雄山羊を生贄として捧げることよりも軽い罪だと考えているのだろうか。正しい理によって事柄を吟味しようとするならば、私にはこのほうがはるかに重い罪であると思われる。
Cum tyrannus dicit: « Abnega Christum, et immola Jovi, et esto amicus noster; aut morere: » saepe lingua negat, corde reclamante, et manus adolet thus, cum animus intus adoret Christum: quamquam hoc quoque gravissimum est crimen, tamen aliquam impietatis culpam elevat humanae naturae imbecillitas.
PL 4, 895D僭主が「キリストを否み、ユピテルに生贄を捧げ、我々の友となるがよい。さもなくば死ね」と言うとき、しばしば舌は否みながらも心はこれに逆らい、手は乳香を焚きながらも、心は内でキリストを礼拝している。これもまた極めて重い罪ではあるが、人間本性の弱さが、その不敬の咎をいくらか軽くするのである。
Ibi Satanas tibi loquitur voce tyranni: at quid tibi dicit idem per tuam concupiscentiam: « Abnega Christum, et este dives: sacrifica Mammonae, et Christo nuntium remitte. » Quid est quod pollicetur? aurum et argentum, inutilem materiam nisi exerceas.
PL 4, 895Dその場合、サタンは僭主の声を通してお前に語りかけている。だが、同じサタンがお前自身の欲望を通して語るとき、何と言うであろうか。「キリストを否み、富める者となれ〔底本は este(複数命令形)で前後の単数と揃わない。単数と取った〕。マンモナに犠牲を捧げ、キリストには暇を出せ。」彼が約束するものは何か。金と銀、お前がそれを用いなければ何の役にも立たない材料に過ぎない。
Nec dicit, « Morere, » sed, « Oblecta oculos; » immo potius hoc dicit: « Lucrare pecuniam, ad breve tempus habiturus, perde in aeternum animam tuam. » Et tamen hic sponte submittis genua Satanae, et, abnegato Christo, te totum illi mancipas.
PL 4, 896A彼は「死ね」とは言わず、「目を楽しませよ」と言う。いや、むしろこう言うのである。「金を稼げ、しばらくの間しか持てぬものを得るために、お前の魂を永遠に失え」と。それでもなおお前は、ここでは自ら進んでサタンに膝を屈し、キリストを否んで、自分をまるごとサタンに売り渡すのである。
Quid autem Christus? « Meus esto, et vive in aeternum; contemne divitias illas temporarias, et ego tibi centuplum reponam in hoc saeculo, et vitam aeternam in futuro.
PL 4, 896Aだが、キリストは何と言われるか。「私のものとなり、永遠に生きよ。あの一時の富を軽んじよ。そうすればこの世においては百倍のものを、来たるべき世においては永遠の生命をお前に返そう。」
Relinque terram, et accipe coelum. » Ac Deus ista pollicens deseritur; et diabolus tam nihili res easque falso promittens, adoratur. O foedam defectionem! o turpem idololatriam! o iniquam permutationem! Quo praemio sollicitavit humani generis primos auctores?
PL 4, 896A「地を捨てて、天を受けよ。」しかるに、これほどのものを約束する神は見捨てられ、かくも取るに足らぬものを、しかも偽って約束する悪魔が崇拝されるのである。ああ、忌まわしい離反よ。ああ、恥ずべき偶像崇拝よ。ああ、不当な取り替えよ。悪魔は人類の最初の始祖たちを、いかなる報いで誘惑したのか。
Ostendit pomum, et dedit mortem. Mendacio fefellit: Non moriemini, sed eritis sicut dii, scientes bonum et malum (Gen. III, 4, 5) .
PL 4, 896B悪魔は林檎を見せて、死を与えた。偽りをもって欺いたのである。「汝らは死なない。それどころか、神々のようになり、善悪を知る者となるであろう」(創世記3:4-5)。
Atque illi delusi, qualem dominum deseruerunt, et ad quem defecerunt? a qua felicitate exciderunt, et in quas aerumnas semet conjecerunt?
PL 4, 896Bかくして欺かれた彼らは、いかなる主を見捨て、いかなる者へと寝返ったのか。いかなる幸いから転落し、いかなる苦難へと自らを投げ込んだことであろうか。
Sed idem ille tenebrarum princeps qui Evae locutus est per serpentem, nobis loquitur per satellites suos ac ministros, per lenas et lenones, per eos qui pelliciunt ad amorem pecuniae, ad ambitionem, ad voluptatem, avocantes a sinceritate quae est in Christo Jesu.
PL 4, 896B同じ、蛇を通してエバに語りかけたあの闇の首領は、我々に対しては、その従者や下僕たち、すなわち女衒や娼家の主たち、また金銭への愛、野心、快楽へと誘い込み、キリスト・イエスにある純朴さから引き離す者たちを通して語りかけるのである。
Idem ille loquitur nobis per concupiscentias nostras, quae vivunt in membris nostris. Nec dicit quod homo tyrannus, « Aut mihi obtempera, aut morere; » nec ostentat carceres, catenas, uncinos, sartagines, aut caminos incensos, non cruces, laqueos aut gladios; sed tantum: « Contemne Deum, renuntia vitae coelestis haereditati, et committe adulterium, et capies voluptatem. » Sed qualem?
PL 4, 896B同じ者は、我々の肢体に宿る欲望を通しても、我々に語りかける。彼は人間の僭主のように「私に従え、さもなくば死ね」とは言わない。牢獄も、鎖も、鉤も、鉄鍋も、燃え盛る炉も、十字架も、絞首の縄も、剣も見せつけはしない。ただこう言うだけである。「神を軽んじ、天の生命という相続財産を放棄し、姦通を犯せ。そうすれば快楽を得るであろう」と。だが、いかなる快楽であろうか。
Momentaneam, et corporis tantum, quot autem amaritudinibus conditam? infamia, periculo, super omnia vero secreto conscientiae cruciatu. Haec est esca diaboli, hoc auctoramentum. Stipendium porro quale est?
PL 4, 896C束の間の、肉体だけの快楽であり、しかもいかに多くの苦味に満ちていることか。悪評、危険、そしてとりわけ良心の秘めた責め苦である。これが悪魔の撒く餌であり、その手付金である。しかも、その報酬はいかなるものか。
Dicat majore cum fide beatus Apostolus: Stipendium peccati mors est (Rom. VI, 23) . Quae mors? corporis, quam solam minitatur et inferre potest tyrannus homo? non, sed mors gehennae, quae finem nescit.
PL 4, 896C幸いなる使徒に、いっそう確かな言葉で語らせよう。「罪の報酬は死である」(ローマ6:23)。いかなる死か。人間の僭主が脅し、また実際に下しうる、肉体の死のみであろうか。そうではない、終わりを知らぬゲヘナの死である。
Plus potest homo tyrannus quam diabolus Ille quadammodo cogit hominis naturam, nihil aliud potest quam sollicitare: dejicere non potest, nisi assentiaris, contempsisse vicisse est.
PL 4, 896C人間の僭主のほうが悪魔よりも大きな力を持つ〔底本は diabolus Ille と句読を欠く。diabolus で文を切り、ille を僭主と取った〕。僭主はある意味で人間の本性を強いることができるが、悪魔はただ誘いかけることしかできず、お前が同意しない限り、打ち倒すことはできない。悪魔を蔑むことは、すなわち悪魔に勝つことである。
Caput XXVI
第XXVI章PL 4, 896DMajor itaque venia debetur Christum in tormentis abneganti, quam sponte assentienti diabolo, cui credidisse est Christum abnegasse.
PL 4, 896Dされば、拷問の中でキリストを否む者には、自ら進んで悪魔に同意する者よりも、大きな赦しが与えられるべきである。悪魔を信じることは、キリストを否むことにほかならないのだから。
Ille mendax est et omnis mendacii pater, illius promissa, quantumcumque fronte blandiantur, nihil aliud sunt quam prestigiae pellicientes in exitium.
PL 4, 896D悪魔は偽り者であり、あらゆる偽りの父である。その約束は、どれほど表向き甘い言葉で誘おうとも、破滅へと誘い込む幻惑にほかならない。
Ne quis itaque sic sibi blandiatur: « Sum peccator, amo pecuniam, servio libidini, studeo honoribus, indulgeo vindictae, deditus sum voluptatibus: sed Christum non abnegavi. » At reclamat tibi Dominus ipse: Non potes duos dominos colere (Matth. VI, 24) .
PL 4, 896Dそれゆえ、誰も次のように自分を欺いてはならない。「私は罪人である。金を愛し、情欲に仕え、名誉を追い求め、復讐に身を任せ、快楽に耽っている。しかし私はキリストを否んではいない」と。しかし主御自身がお前に対してこう反論される。「お前は二人の主を崇拝することはできない」(マタイ6:24)。
Et interim horres abominandum thurificati aut libellati cognomen, ipse fortasse thurificatis aut libellatis deterior.
PL 4, 897Aそれでいてお前は、『香を焚いた者』や『証明書を得た者』という忌まわしい呼び名にはおののきながら、ひょっとすると自分自身は、その香を焚いた者や証明書を得た者よりも劣っているのかもしれない。
Illos humanus metus violentior, quam ut Dominis natura possit vincere, eo compulit, ut impias voces promant lingua, reclamante conscientia; tu tam vili mercedula sollicitatus, sponte deficis ad eum a cujus tyrannide te Christus suo sanguine redemit: cujus jam totus es factus, quemadmodum ait Apostolus: Empti estis pretio magno, et: Jam non estis vestri (I Cor. VI, 20, 19) .
PL 4, 897A彼らを、良心が舌に逆らって叫ぶにもかかわらず、不敬な言葉を口にするところまで追いやったのは、人間本性が〔底本は Dominis。hominis と読む〕それに打ち勝ちうる以上に激しい人間的な恐れであった。だが、お前はかくも安っぽい、わずかな報酬に釣られて、自ら進んで、キリストがその血によってお前をその暴虐から贖い出した相手のもとへと寝返るのである。お前はすでに、使徒が言うように、その者に全く属するものとなっている。「汝らは高価な代価をもって買い取られた」、また「汝らはもはや自分自身のものではない」(一コリント6:20、19)。
Hujus militiam professus est ad salutare lavacrum, huic dedisti nomen, hujus sacramentis initiatus es, accepisti donativum et pignus Spiritus, ne quid dubitares de promisso stipendio, simulque diabolo denuntiasti perpetuas inimicitias, renuntiasti omnibus illius pompis ac voluptatibus; exsufflasti, exsibilasti, jurasti in verba Redemptoris: cumque tot vitiis servias, tibi places quod nondum sis thurificatus aut libellatus.
PL 4, 897Aお前は、救いの洗礼に際して、この方への軍務を誓い、この方に名を捧げ、この方の誓約によって入信し、約束された報酬を疑うことのないよう、支度金と霊の保証とを受け取った。同時にお前は悪魔に対して永遠の敵意を宣言し、悪魔のあらゆる行列とその快楽とを放棄すると誓った。お前は悪魔に向かって息を吹きかけ、口笛で嘲りの音を立て、贖い主の御言葉に誓いを立てた。それでいて、これほど多くの悪徳に仕えていながら、お前は自分がまだ『香を焚いた者』にも『証明書を得た者』にもなっていないことに、満足しているのである。
Caput XXVII
第XXVII章PL 4, 897BSi quis miles juratus in verba Caesaris, profugeret ad Turcam, et ex illius arbitrio faceret ea quae sciret ingratissima Caesari; nonne comprehensus ad supplicium raperetur ut desertor, ut perjurus, ut perfuga?
PL 4, 897Bもしある兵士が、皇帝の言葉に誓いを立てながら、トルコ人のもとへ逃亡し、皇帝にとって甚だ不快であると自ら知りつつ、トルコ人の意のままに事を行ったとすれば、捕らえられて、脱走兵として、偽誓者として、逃亡者として、刑罰へと引き立てられるのではないか。
Quis autem audiret eum ita defendentem; « Non sum desertor, non abnegavi Caesarem? Annon mox audiret: « Quid refert si lingua tacuit?
PL 4, 897Bだが、彼が「私は脱走兵ではない、皇帝を否んではいない」と弁明するのを、誰が聞き入れるであろうか。むしろすぐさま、こう言われるのではないか。「舌が黙っていたとして、それが何になろうか。」
Reipsa abnegasti, et plusquam abnegasti, qui non solum deserueris militiam, verum etiam ad tyrannum et hostem imperatoris tui irreconciliabilem transfugeris. » Merito fidelium aures abominantur apostatae vocabulum: verum hoc non ibi tantum exsecrandum est, cum incenso thusculo aut scripto libello renuntiatur professioni nominis Christi; sed ubicumque contemptis Christi legibus, obtemperatur Satanae.
PL 4, 897B「事実によって否んだのであり、それどころか否んだ以上のことをしたのだ。お前は軍務を捨てただけでなく、僭主のもとへ、しかもお前の皇帝の和解しがたい敵のもとへと寝返ったのだから。」信徒たちの耳が背教者という呼び名を忌み嫌うのは当然である。とはいえ、これが忌むべきなのは、香を焚いて、あるいは書かれた証明書によって、キリストの名の告白を放棄する場合に限らない。キリストの掟を蔑ろにしてサタンに従うところでは、どこであれ同じことが忌むべきなのである。
Nec enim refert quid sonet lingua; quae si sonet Christum, cum animus sit deditus criminibus, non est professio, sed hypocrisis, abnegatura Christum si metus urgeat qui premit thurificatos aut libellatos.
PL 4, 897C舌が何を語るかは重要ではない。たとえ舌がキリストの名を語ろうとも、心が数々の罪に身を委ねているならば、それは告白ではなく偽善であり、香を焚いた者や証明書を得た者を苦しめるのと同じ恐れに迫られれば、キリストを否むことになるであろう。
Atque in his rebus quae sic inter se pugnant, ut neutra ferat alterius consortium, quoties hanc amplectimur, aliam abdicavimus; quoties unam rejecimus, alteram agnoscimus.
PL 4, 897C互いに相容れず、いずれも他方との共存を許さない事柄においては、一方を受け入れるたびに他方を退けたことになり、一方を退けるたびに他方を認めたことになる。
Cujusmodi sunt lux et tenebrae, bellum et pax, mors et vita, Deus et Belial; quemadmodum testatur et beatus Paulus in secunda ad Corinthios: Quae enim participatio justitiae cum iniquitate? aut quae societas luci ad tenebras? quae autem conventio Christi ad Belial?
PL 4, 897C光と闇、戦いと平和、死と生、神とベリアルとがそのようなものである。幸いなるパウロもコリントの人々への第二の書簡において、こう証ししているとおりである。「正義と不法との間に、いかなる分かち合いがあろうか。光と闇との間に、いかなる交わりがあろうか。キリストとベリアルとの間に、いかなる一致があろうか。」
Adhaesisse Belial, est abnegasse Christum, utcumque lingua aut habitu Christum profitearis.
PL 4, 897Dベリアルに与することは、たとえ舌によって、あるいは外見によって、どれほどキリストを言い表そうとも、キリストを否んだことにほかならない。
Caput XXVIII
第XXVIII章PL 4, 897DDe hoc si quis simpliciorum dubitarit, dabo argumentum crassum et evidens. Fingamus tyrannum ita loqui Christiano: « Incende thus Jovi; » nihil addentem nec exigentem ut Christum abneget: si adoleverit, nonne cunctis manifestum erit illum hoc ipso Christum abnegasse, quod Jovi fecerit thymiama, etiamsi nihil proferat impium in Christum?
PL 4, 897Dもし単純な者の誰かがこのことを疑うならば、私は分かりやすく明白な論拠を示そう。僭主がキリスト教徒に対してこう言ったと想定しよう。「ユピテルに乳香を焚け。」それ以上何も付け加えず、キリストを否めとも要求しない、と。もし彼がそれを焚いたならば、たとえキリストに対して何ら不敬な言葉を口にしなくとも、まさにユピテルに香を捧げたというその事実によって、キリストを否んだことが誰の目にも明らかになるのではないか。
Quemadmodum qui magicis artibus utuntur (a quo malo nos Domini misericordia liberavit, sicut a caeteris omnibus quibus, juxta veterem hominem quondam ambulantes, tenebamur), tacite Christum abnegant, dum cum daemonibus habent foedus.
PL 4, 898Aそれはあたかも、魔術の技を用いる者たち——主の慈しみが、かつて古き人に従って歩んでいたときに我々を捕らえていた他のすべての悪と同様、この悪からも我々を解き放ってくださった——が、悪霊どもと契約を結ぶことによって、暗黙のうちにキリストを否んでいるのと同じである。
Jam, si Machabaei fratres una cum matre maluerunt tot cruciatibus exanimari, quam carne suilla vesci, sic aestimantes eum Deum Legis auctorem negare, quisquis sciens ac volens legis praecepta violat, quo pacto sibi blanditur qui in luxu, temulentia, avaritia, rapinis, adulteriis aliisque criminibus consenescunt, quae gentium etiam leges noluerunt esse impunita?
PL 4, 898Aさて、マカバイの兄弟たちが母とともに、豚肉を食べるよりもむしろ数々の責め苦によって息絶えることを選び、律法を知りながら故意に破る者は誰であれ、律法の創始者である神を否定していることになると考えたとするならば、放蕩、酩酊、貪欲、強奪、姦通、その他の罪のうちに老いさらばえていく者たちは、いったいどうして自らを欺いていられようか。それらの罪は、諸国民の法律でさえも罰せずに済ませようとはしなかったものであるのに。
Et cum tot modis Christum abnegent, cum toties immolent daemonibus, pro Christianis haberi postulant?
PL 4, 898Bかくも多くの仕方でキリストを否み、かくも度々悪霊どもに生贄を捧げていながら、彼らはキリスト教徒として扱われることを求めるのか。
Atque in his sunt qui palam ista committunt, ac propemodum etiam gloriantur in rebus pessimis; adeo non pudet aut piget admissorum! et tamen audent venire in Ecclesiam sanctorum, audent misceri gregi Dominico.
PL 4, 898Bしかもその中には、これらのことを公然と行い、それどころか最悪の行いのうちにほとんど誇りさえ抱く者たちがいる。自らの犯した罪を恥じることも悔いることもこれほどないのである。それでいて彼らは、聖徒たちの教会に来ることをあえてし、主の群れに交わることをあえてするのである。
Tales interdum tolerat Ecclesia, ne provocati magis etiam perturbent populum Dei: sed quid prodest non ejici coetu piorum, si merueris ejici? Nam ejici remedium est, et gradus ad recuperandam sanitatem: ejectionem meruisse, summa malorum est.
PL 4, 898B教会は時にこうした者たちを耐え忍ぶ。挑発された彼らが、なおいっそう神の民を掻き乱すことのないようにするためである。しかし、追放に値しながら、敬虔な者たちの集いから追放されないでいることに、何の益があろうか。追放されることは、むしろ癒しであり、健やかさを取り戻すための一段階なのである。追放に値することこそが、悪の極みなのである。
Ac frustra miscetur coetui sanctorum in templo manufacto, si submotus est a consortio Dei et ab universo corpore mystico Christi.
PL 4, 898B手で造られた神殿における聖徒たちの集いに交わったところで、神との交わりから、そしてキリストの神秘体全体から遠ざけられているならば、それは無益なことである。
Caput XXIX
第XXIX章PL 4, 898COportet autem et illud considerare quantopere Christiani abhorrent ab idolothytis et ab ingressu fanorum, atque ab ipsis etiam simulacris.
PL 4, 898Cさらに、キリスト教徒が偶像に献げられた肉や、神殿への立ち入り、さらには像そのものからさえも、いかに強く身を退けているかを、考えてみる必要がある。
Cum beatus Paulus clamet neque idolum esse aliquid neque idolothytum, multo minus fanum ex lapidibus constructum est aliquid: et tamen plurimorum animus ea religione tenetur, ut mortem oppetant citius quam gustent idolis immolatum: et inexpiabile piaculum esse ducant, si ingrediantur fanum Jovis aut Apollinis aut Dianae, seque putent contactu simulacri vehementer contaminari.
PL 4, 898C幸いなるパウロは、偶像も偶像に献げられた肉も何ものでもないと声高に言い、石で造られた神殿にいたっては、なおさら何ものでもないと言う。それでも多くの者の心はこの点についての信心にかくも強く捕らわれており、偶像に捧げられたものを味わうよりはむしろ死を選び、ユピテルやアポロやディアナの神殿に立ち入ることを贖いようのない罪と見なし、像に触れることによってひどく汚されると自ら思い込んでいる。
Equidem probo talium religionem, si sibi constet in omnibus. Nunc, proh dolor! videre est quosdam in his pene superstitiose trepidos, in aliis ubi gravior erat metuendi causa, nimium esse securos.
PL 4, 898C私自身は、こうした人々の信心が、あらゆる点で首尾一貫しているならば、これを是とする。しかし今や、ああ嘆かわしいことに、ある事柄についてはほとんど迷信的なまでに怯えていながら、恐れるべき理由がいっそう重い他の事柄については、あまりに無頓着である者たちを目にするのである。
Per se non inquinat animam contactus idoli, nec ingressus fani, nec esus idolothyti: sed per se polluit conscientiam amor pecuniae, incestus, rapina, hypocrisis et his similia monstra.
PL 4, 898Dそれ自体としては、偶像に触れることも、神殿へ立ち入ることも、偶像に献げられた肉を食べることも、魂を汚しはしない。しかし、金銭への愛、近親相姦、強奪、偽善、そしてこれに類する怪物的な悪徳は、それ自体として良心を汚すのである。
Quam vero congruit horrere fani ingressum, nec horrere in templo Spiritui consecrato victimas immolare daemoniis? Clamat sanctus Paulus scribens Corinthiis: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis?
PL 4, 898D神殿への立ち入りを忌み嫌いながら、霊に捧げられた神殿のうちで悪霊どもに生贄を捧げることを忌み嫌わないというのは、いったいどうして筋が通ろうか。聖なるパウロはコリントの人々に書き送って声高に言う。「汝らは自分が神の神殿であり、神の霊が汝らのうちに宿っていることを知らないのか。」
Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus (I Cor. III, 16) . Rursus in eadem Epistola: An nescitis quoniam membra vestra templum sunt sancti Spiritus qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? (I Cor. VI, 19.) Quod si Christianorum pectora sibi consecravit Deus, ut in illis inhabitet per Spiritum suum, illic deliciatur et inambulat, illic amat sibi offerri victimam puram in omni loco.
PL 4, 899A「もし誰かが神の神殿を汚すならば、神はその者を滅ぼされるであろう」(一コリント3:16)。同じ書簡においてさらに言う。「汝らは知らないのか、汝らの肢体は、汝らのうちにいます聖なる霊の神殿であり、この霊を汝らは神から受けており、汝らはもはや自分自身のものではないということを」(一コリント6:19)。もし神がキリスト教徒たちの胸をご自身のために聖別し、そこにその霊によって宿り、そこを喜びとし、そこを歩まれ、そこであらゆる場所において自らに清い生贄が捧げられることを愛されるのであるならば、
Et qui in hoc templum Deo sacrum, ejecto sancto Spiritu, inducit abominationes quas in mystica visione conspexit Ezechiel; qui illic sedem facit Mammonae, Veneri, Como, Baccho, aliisque portentis; qui ibi daemonibus immolat spurcissimas hostias, veretur ingredi fanum gentium ne contaminetur.
PL 4, 899A神に捧げられたこの神殿に、聖なる霊を追い出して、エゼキエルが幻視のうちに見た数々の忌まわしいものを持ち込み、そこにマンモナ、ウェヌス、コムス、バッコス、その他の怪物どものために座を設け、そこで悪霊どもに最も汚れた犠牲獣を捧げる者は、それでいて、汚されることを恐れて異教徒の神殿に立ち入ろうとはしないのである。
Proinde nemo sibi frustra blandiatur, Deus non irridetur (Gal. VI) , constet sibi nostra religio, nec alios detestamur, ipsi gravioribus obnoxii criminibus: nec alibi simus religiose timidi, alibi impudenter impii.
PL 4, 899Bされば、誰も空しく自分を欺いてはならない。神は侮られることがない(ガラテヤ6)。我々の信仰は、自分自身のうちで首尾一貫していなければならない。我々自身がより重い罪に囚われていながら、他人を忌み嫌うことがあってはならない。ある場合には信心深く怯えていながら、他の場合には恥知らずにも不敬であるようなことがあってはならない。
Sed, Christum semel professi, tota vita reddamus illi testimonium, et undique glorificemus illum, obedientes illius praeceptis; ut in hoc cognoscant homines quod vere fidimus illi, quod ex animo diligimus illum, et quod non simulate ad sacrum lavacrum adduximus nos illius militiae.
PL 4, 899Bむしろ、ひとたびキリストを言い表した以上、我々は生涯をもって彼に証しを捧げ、その掟に従うことによってあらゆる面で彼に栄光を帰そうではないか。かくして人々が、我々が真実に彼を信頼し、心の底から彼を愛し、偽りなく、彼の軍務に加わるべく聖なる洗礼へと自らを導いたのだということを、これによって知るように。
Caput XXX
第XXX章PL 4, 899BBeatus Apostolus praedixit nulli pie vivere volenti in Christo Jesu defuturam persecutionem. Sideest tyrannus, si tortor, si spoliator, non deerit concupiscentia, martyrii materiam quotidianam nobis exhibens.
PL 4, 899B幸いなる使徒は、キリスト・イエスにあって敬虔に生きようと欲する者には、誰にせよ迫害が欠けることはないと予告した。たとえ僭主が欠けていようとも〔底本は Sideest。Si deest と読む〕、拷問人が欠けていようとも、略奪者が欠けていようとも、欲望が欠けることはなく、日々の殉教の材料を我々に差し出してくるのである。
Postremo haec ipsa mala quae secum defert vita mortalium, quaeque piis cum impiis communia, sunt, martyrii coronam nobis parabunt, si placide, si cum gratiarum actione pertulerimus. Neque privati sunt martyrii gloria quicumque violenta morte consummati non sunt.
PL 4, 899C最後に、死すべき者たちの生がそれ自体として伴う数々の災い——敬虔な者にも不敬な者にも共通するもの——さえも、我々が穏やかに、感謝をもって耐え忍ぶならば、殉教の冠を我々のために備えてくれるであろう。暴力的な死によって最期を遂げなかった者たちも、殉教の栄光を奪われてはいないのである。
Quis autem ausit vel Abraham patriarcham, vel hujus filium Isaac, vel beatum Job eximere e martyrum numero?
PL 4, 899Cだが、族長アブラハムを、その子イサクを、あるいは幸いなるヨブを、殉教者たちの数から除外しようとあえてする者があるだろうか。
Quae carnificinae gravius torserunt corpus, quam Patriarchae mentem torquebant naturae affectus, cum incunctanter ad Dei jussum appareret immolare filium unicum et unice charum, in quo tota spes erat illi posteritatis?
PL 4, 899Cどのような拷問の責め苦が、族長の心を苛んだ自然の情念よりも重く、肉体を苛んだであろうか。彼は、神の命令に従ってためらうことなく、ただ一人の、この上なく愛おしいわが子——彼にとって子孫へのすべての望みがかけられていたその子——を生贄として捧げようとしたのである。
Quid defuit Isaac martyrio, qui, nihil obmurmurans, passus est se colligari et imponi busto, nec expavit in cervicem vibratam machaeram? Cujus autem martyrium audebimus conferre cum his quae passus est Job?
PL 4, 899Cイサクの殉教に何が欠けていたであろうか。彼は何一つ不平を漏らすことなく、自らが縛られて薪の上に載せられるのを甘んじて受け入れ、うなじに振り下ろされる剣をも恐れなかったのである。だが、ヨブが耐え忍んだことがらと、いったい誰の殉教を比べようとあえてするだろうか。
Caput XXXI
第XXXI章PL 4, 899DQuod si quis adhuc diffidit sermoni nostro, certe beati Pauli verbis non poterit diffidere.
PL 4, 899Dだが、なお我々の言葉を信じない者がいたとしても、祝されたパウロの言葉を信じないでいることはできないはずである。
Is scribens ad Hebraeos, orsus ab Abel usque ad Gedeonem, ingentem sanctorum catalogum recenset, in quo plures sunt qui non defuncti sunt morte violenta; immo pauci sunt qui sic mortui sunt; et tamen de omnibus pronuntiat: Et hi testimonio fidei probati inventi sunt (Hebr. XI, 39) , perspicue declarans etiam vita bona peragi martyrium fidei.
PL 4, 899D彼はヘブライ人への手紙において、アベルからギデオンに至るまで、聖徒たちの夥しい目録を並べているが、その中には暴力による死を遂げなかった者の方が多く、そのように死んだ者はむしろわずかである。それでも彼はその全員について、「この者たちは信仰の証しによって是認された者と見出された」(ヘブライ11:39)と述べ、善き生涯によってもまた信仰の殉教が全うされることを明らかに宣言している。
Ecclesiae quidem usus discernit illos, cognominibus appellans eos qui violenta morte decesserunt; confessores, qui constanter in cruciatibus ac minis mortis professi sunt nomen Domini Jesu, parati mortem oppetere, vel potius martyrii supremam coronam ambientes.
PL 4, 900A教会の慣行はこれらを区別し、それぞれに呼び名を与える。暴力による死を遂げた者には〔殉教者〕という呼び名を、責め苦と死の脅しの中で終始変わらず主イエスの名を告白し、死を迎える覚悟をしていた——というより、殉教の至高の冠を求めていた者には、告白者という呼び名を与えるのである〔底本は殉教者の呼び名を欠く。脱落と見て補った〕。
Apud Deum tamen quicumque carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis, quicumque Christo vere commortui sunt, eique in Baptismo consepulti sunt, ut jam non sibi vivant, neque mundo cui semel mortui sunt, sed ei qui pro ipsis est mortuus, martyres sunt, nec martyrum corona fraudabuntur: in primis autem monachi, qui vere monachi sunt, ac virgines quae vere virgines sunt.
PL 4, 900Aしかし神のみもとにあっては、おのれの肉を悪徳と欲望もろとも十字架につけた者は誰であれ、キリストとともに真に死に、洗礼において彼とともに葬られ、もはやおのれのためにも、一度死んだこの世のためにも生きず、おのれのために死なれた方のために生きる者は誰であれ、殉教者なのであり、殉教者の冠を奪われることはない。とりわけ、真に修道士である修道士たち、真に処女である処女たちがそうである。
Neque enim locus desertus, saccus pro veste, legumen pro cibo, neque jejunia, neque chamenniae monachum absolvunt; sub his involucris interdum latet animus valde mundanus.
PL 4, 900B荒れ野に住むことも、衣の代わりに粗布をまとうことも、食べ物の代わりに豆を口にすることも、断食も、地に臥して眠ること〔底本の綴りは chamenniae。ギリシア語 chameunia の音写と取った〕も、それだけで人を修道士とするのではない。こうした外装の下には、時としてひどく世俗的な心が隠れているものである。
Quod ita deprehenditur, si ad munus aliquod ecclesiasticum vocentur: ibi videas quosdam ex illis facillime vinci deliciis, impatientiores injuriarum, appetentiores vindictae quam quivis alius sit ex media plebe. Quid causae est?
PL 4, 900Bそのことは、彼らが何らかの教会の務めに召し出されるときに露わになる。そこでは、彼らのうちのある者たちが、いともたやすく快楽に打ち負かされ、市井のいかなる人よりも不正への我慢がきかず、いかなる人よりも復讐を渇望している様を見ることになろう。その理由は何であろうか。
Quoniam corpus exercuerunt magis quam animum; cum beatus Paulus doceat quod exercitatio corporalis ad modicum utilis sit, pietas ad omnia valeat (I Tim. IV, 18) .
PL 4, 900Bそれは、彼らが心よりも肉体を鍛えたからである。祝されたパウロは、肉体の鍛錬はわずかに益するのみだが、敬虔はすべてに益すると教えているのに(一テモテ4:18)〔底本の引用箇所は I Tim. IV, 18。内容は4:8 に当たる〕。
Caput XXXII
第XXXII章PL 4, 900BNon haec dixerim, quod improbandi sint qui talibus modis castigant corpus suum et in servitutem redigunt: sed quod Satanas, mille instructus artibus, nonnumquam illudit incautis, transfigurans se in angelum lucis, et ex hujusmodi corporum exercitamentis inducit illis falsam sanctimoniae persuasionem; cumque intus madeant spiritalibus vitiis, et sibi et aliis habentur pii.
PL 4, 900Bこう言うのは、そのような仕方で自らの肉体を懲らしめ、これを隷属させる者たちを非難すべきだという意味ではない。そうではなく、サタンは千の術策を身につけており、時に用心なき者たちを欺き、光の天使に己を変えて、こうした肉体の鍛錬から、彼らのうちに聖性についての偽りの思い込みを植え付けるということである。そして内側では霊的な悪徳にどっぷり浸っていながら、自分自身にも他人にも敬虔な者と見なされているのである。
Talis erat justitia Pharisaeorum, cui praelata est, judice Christo, Publicani injustitia. Ita sunt et virgines fatuae, quae solidam existimant pietatem corpus habere viro intactum, cum animus avaritia, superbia, invidia et obtrectatione sit corruptissimus.
PL 4, 900Cファリサイ派の人々の正義もそのようなものであった。キリストを裁き手として、その正義よりも徴税人の不義の方がまさったのである。愚かな処女たちもまた同様であって、彼女らは、心が貪欲と高慢と妬みと悪口によって甚だしく腐敗していながら、肉体が男に触れられていないことをもって確かな敬虔と思い込んでいる。
Sunt et falso viduae, quae, dum vivunt in deliciis, Christo mortuae sunt. In summa tamen, quisquis vere Christianus, cujusque status aut ordinis, habet certamina sua, habet crucem suam; quam si patienter tollit, si constanter sustinet, testimonio suo glorificat Dominum, tantum ne sibi vindicet laudem bonorum operum: hoc enim non est glorificare Deum, sed clarificare seipsum.
PL 4, 900C偽りの寡婦たちもいて、快楽のうちに生きながら、キリストに対しては死んでいる。とはいえ要するに、真にキリスト教徒である者は誰であれ、いかなる身分・階級に属する者であれ、おのれの戦いを持ち、おのれの十字架を持つ。そしてそれを忍耐をもって担い、揺るがず耐え忍ぶならば、その証しによって主に栄光を帰することになる——ただし善き行いの誉れを自分のものとして要求しないかぎりにおいてである。なぜなら、それをすることは神に栄光を帰することではなく、おのれ自身を輝かせることだからである。
Caput XXXIII
第XXXIII章PL 4, 900DHabet unusquisque fidelium agones suos, habet adversarium diabolum, habet agonothetam Deum, habet theatrum non solum Ecclesiae et Angelorum, sed et infidelium; quemadmodum dicit Paulus ad Corinthios: Spectaculum facti sumus mundo et Angelis et hominibus (I Cor. IV, 9) .
PL 4, 900D信者の一人ひとりは、おのおの己の競技を持ち、悪魔という敵手を持ち、神という競技の審判者を持ち、教会と天使たちのみならず、不信者たちの劇場をも持つ。パウロがコリントの人々に言うとおりである、「我々は世界にとって、天使にとって、また人間にとって見世物となった」(一コリント4:9)と。
Si vincimus, gloriantur Angeli, gloriantur et fidelium Ecclesiae, gloriatur et ipse Christus in membris suis.
PL 4, 901A我々が勝利するならば、天使たちは誇り、信者たちの教会も誇り、キリスト御自身もおのれの肢体において誇る。
Sin vincimur ignavia nostra, triumphat Satanas cum angelis suis, insultant nobis increduli, ac Deum contumeliis afficiunt, dicentes: « Ecce qui jactant se redemptos a tyrannide Satanae, qui praedicant se mortuos mundo, nihilo minus vincuntur a cupiditatibus suis quam nos, quos dicunt adhuc teneri sub regno Satanae.
PL 4, 901Aしかし我々が己の怠惰によって打ち負かされるならば、サタンはその天使たちとともに凱旋し、不信者たちは我々を嘲り、神を侮辱してこう言う。「見よ、サタンの暴虐から贖われたと誇り、この世に対して死んだと宣べ伝えている者たちが、いまなおサタンの支配のもとに留まっているという我々と少しも変わらず、おのれの欲望に打ち負かされているではないか。」
Quid prodest illis Baptismus, quo dicunt exui veterem hominem cum actibus suis, et indui novum qui secundum Deum creatus est? Quid prodest illis Spiritus sanctus, cujus arbitrio dicunt se temperari?
PL 4, 901A「彼らにとって、古い人をその行いとともに脱ぎ捨て、神にかたどって造られた新しい人を着たと言う、その洗礼が何の役に立つのか。彼らにとって、その意のままに自分たちが律せられていると言う、聖なる霊が何の役に立つのか。」
Cur semper in ore habent: Evangelium, Evangelium; cum tota vita discrepet ab Evangelii praeceptis? » Quanto creditis pudore suffunditur Ecclesia, cum haec ingeruntur ab hostibus, nec habet quo refellat opprobria!
PL 4, 901A「なぜ彼らは口を開けば、福音、福音と言い続けるのか。その全生涯が福音の教えと食い違っているというのに。」教会が、敵からこうしたことを浴びせられ、その非難に反駁する術を持たないとき、どれほど深い恥に覆われると諸君は思うか。
Nonne videmus totum Ecclesiae coetum demittere vultus atque erubescere, quoties aliqua virgo quae Christo nupserat, dilapsa ex angelico contubernio, defecit ad stuprum aut conjugium?
PL 4, 901B我々は見ないだろうか、キリストに嫁いでいたある処女が、天使的な交わりから転落し、姦淫あるいは婚姻に落ちるたびごとに、教会の全会衆が顔を伏せ、恥じ入る様を。
Quantus moeror occupat omnium nostrum animos, sed praecipue pastorum, si quando Christi miles, tormentis inferior, renuntiavit imperatori suo! Quantus autem ex adverso Satanae triumphus!
PL 4, 901Bキリストの兵士が拷問に屈し、おのれの司令官を見捨てるとき、我々すべての心を、とりわけ牧者たちの心を、いかばかりの悲しみが襲うことか。だがそれとは逆に、サタンの側にはいかばかりの凱旋があることか。
Caput XXXIV
第XXXIV章PL 4, 901BItaque, fratres dilectissimi, si vere diligimus Deum, si quotidie petimus ex animo: Sanctificetur nomen tuum; summo studio advigilemus, nec ubi polluamus nomen illius, sed et morte et vita glorificemus illum, juxta beati Pauli monita: Viventes sine querela ut simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae, inter quos luceamus sicut luminaria in mundo, verbum vitae continentes, ad gloriam Christi Jesu regis et agonothetae nostri, qui suum esse ducit quicquid in membris ipsius geritur.
PL 4, 901Bそれゆえ、最も愛する兄弟たちよ、我々がまことに神を愛し、日々心から「御名が聖とされますように」と願うのであれば、最大の熱意をもって目を覚ましていよう。御名を汚す機会を持つのではなく、死においても生においても御名を栄光あらしめよう——祝されたパウロの勧告に従って。「責められることなき単純な神の子として、よこしまでねじ曲がった民のただ中で、非難されることなく生きる者として、その民の間で、命の言葉を保ちつつ、世にあって輝く光のように我々は輝こう。我々の王にして競技の審判者たるキリスト・イエスの栄光のために。」この方は、おのれの肢体において行われることをすべて、おのれのこととして受け止めるのである。
Patiamur cum illo, ut cum illo glorificemur in die Domini. Nos hic illum clarificemus apud homines, ut ille nos clarificet claritate sua coram Angelis suis, cum, ut inquit beatus Paulus, venerit glorificari in sanctis suis. Nemo coronatur nisi legitime certaverit.
PL 4, 901C我々はこの方とともに苦しもう。それは、主の日にこの方とともに栄光を受けるためである。この地にあって、我々は人々の前でこの方を輝かせよう。それは、この方が自らの天使たちの前で、その輝きによって我々を輝かせてくださるためである——祝されたパウロが言うように、この方が己の聖徒たちのうちに栄光を受けるために来られるときに。正しく戦った者でなければ、誰も冠を受けることはない。
Et hi qui corruptibilem coronam ambiunt, ab omnibus se abstinent (I Thess. I, 9; II Timoth. II, 5; I Cor. IX) , nihil non facientes quod ad victoriam conducit: quid nos facere convenit ut assequamur illam immortalis vitae coronam incorruptibilem et immarcescibilem in coelis?
PL 4, 901C朽ちる冠を求める者たちでさえ、あらゆることを控える(一テサロニケ1:9、二テモテ2:5、一コリント9章)。勝利に資することは何であれ行わずにはいない。ましてや我々は、天にある朽ちることなく萎れることのない、あの不死の命の冠を得るために、何をなすのがふさわしいであろうか。
Caput XXXV
第XXXV章PL 4, 901DHic si quis roget quo pacto quis possit esse martyr sine sanguinis effusione: quisquis hoc animo sequitur justitiam, ut mortem citius admissurus sit, quam velit a justitia deflectere, huic prompta voluntas pro martyrio deputabitur.
PL 4, 901Dここで、血を流すことなくいかにして殉教者たりうるのかと問う者があれば、こう答えよう。正義から逸れるよりもむしろ死を迎える方を選ぶという心構えで正義に従う者は誰であれ、その用意された意志が殉教として数えられるのである。
Deus enim non aestimat quemquam ex eventu rerum, sed ex affectu. Cur enim ille fraudetur martyrii gloria, per quem non stetit quominus martyrium peregerit?
PL 4, 901Dなぜなら神は誰をも事の結果によってではなく、情念によって評価されるからである。殉教を成し遂げなかったのがその者のせいでないとすれば、なぜその者が殉教の栄光を奪われねばならないのか。
Ut contra, mercedem apostatae feret quisquis hoc animo vivit, ut Christum negaturus sit si jactura bonorum, aut corporis cruciatus, aut mors sit accipienda.
PL 4, 902Aこれとは逆に、財産の喪失であれ肉体の責め苦であれ死であれ、それを受け入れねばならないとなればキリストを否むという心構えで生きる者は誰であれ、背教者の報いを受けるであろう。
Qui ob paululum pecuniae pejerat, an is verebitur abnegare Christum, si tota res periclitetur, si intentetur infamia, carcer et mors? Qui ob febriculam ad incantatricum remedia confugit, an is malit cruciatus morte tristiores perferre, quam Christo renuntiare?
PL 4, 902Aわずかな金のために偽誓する者が、全財産が危険にさらされ、悪評と牢獄と死とが突きつけられたとき、キリストを否むことを恐れるであろうか。ちょっとした熱病のために呪術師の療法に逃げ込む者が、死よりも辛い責め苦を受ける方を、キリストを見捨てるよりも選ぶであろうか。
Immo, qui toties ob brevem carnis delectatiunculam, ob momentaneam gloriam, deficit a Christo, vitam habebit vilem pro Christo? Nec hunc tyrannus fecit apostatam, sed ad tyrannum accessit apostata.
PL 4, 902Aむしろ、肉のはかない小さな快楽のために、束の間の栄誉のために、幾度もキリストから離れる者が、キリストのために己の命を賤しいものと見なすであろうか。この者を僭主が背教者にしたのではなく、すでに背教者であった者が僭主のもとへ赴いたのである。
Ut autem est similis certandi ratio, ita iisdem armis fratrum animi communiendi sunt ad has pugnas quibus ostendimus confirmandos ad martyrium. Fides est quae pugnat et superat in martyribus: nec quisquam defecit in tormentis, nisi fidei defectu.
PL 4, 902Aしかし、戦いの理が似ているのと同様に、兄弟たちの心もまた、我々が殉教のために強められるべきだと示したのと同じ武具によって、これらの戦いのために固められねばならない。殉教者たちにおいて戦い、勝利するのは信仰である。拷問の中で挫けた者は誰であれ、信仰の欠如によらずして挫けたのではない。
Caput XXXVI
第XXXVI章PL 4, 902BOrandus igitur assidue Deus, ut fidem in nobis augeat: est enim Dei donum, illi debetur omnis victoriae gloria.
PL 4, 902Bそれゆえ、我々のうちに信仰を増し加えてくださるよう、絶えず神に祈らねばならない。信仰は神の賜物であり、あらゆる勝利の栄光は神に帰せられるべきものだからである。
Ingeramus illorum animis et infigamus quam horrendum crimen sit omnis idololatria, quam severe punita sit a Deo sub Lege vetere: quot millia trucidarit Moyses ob vitulum aureum.
PL 4, 902Bあらゆる偶像崇拝がいかに恐るべき罪であるか、それが古き律法のもとで神によっていかに厳しく罰せられたか——モーセが金の子牛のゆえに幾千の者を殺したか——ということを、彼らの心に注ぎ入れ、刻み込もう。
Deinde proponatur comparatio manifestae idololatriae, cum immolatur simulacris, et occultae, cum, contempto Deo, obeditur per concupiscentiam Satanae. Deinde conferatur inter se Deus fons omnis boni, et diabolus omnis malitiae princeps.
PL 4, 902B次に、像に生贄を捧げるという明白な偶像崇拝と、神を蔑ろにして欲望のままにサタンに従うという隠れた偶像崇拝との比較を提示しよう。そして次に、あらゆる善の源である神と、あらゆる悪意の首領である悪魔とを、互いに比べ合わせよう。
Ostendatur et inaequalitas contubernii: in altera parte sunt filii Dei, concives Angelorum, et haeredes beatae immortalitatis; in altera filii Belial, societas omnium daemonum et haeredes gehennae. Conferatur et impar malitiae genus, comparentur diversa stipendia.
PL 4, 902Bまた、両陣営の不釣り合いも示そう。一方には神の子ら、天使たちの同胞市民、幸いなる不死の相続人たちがあり、他方にはベリアルの子ら、あらゆる悪霊どもの仲間、ゲヘナの相続人たちがある。悪意の種類の不釣り合いも比べ合わせ、それぞれの報酬の違いも比較しよう。
Haec si prius fuerint persuasa, et intimis infixa visceribus, facilis erit victoria. Nunc fides multis natat in labiis, cum in corde aut nulla sit, aut vehementer langueat.
PL 4, 902Cこれらのことがあらかじめ説き聞かされ、心の奥底に刻み込まれるならば、勝利は容易いものとなろう。ところが今、多くの者にあっては信仰が唇の上に浮かんでいるだけであり、心のうちには全くないか、あるいは著しく弱っているのである。
Quis enim non profitetur, quod in Deuteronomio legimus: Audi, Dominus Deus tuus Dominus unus est. Et: Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies (Deuter. VI) ? Quis non quotidie recitat ore: Credo in Deum Patrem omnipotentem?
PL 4, 902C実に、申命記に読むところ、「聞け、汝の神なる主は唯一の主である」、また「汝は汝の神なる主を礼拝し、ただ主にのみ仕えよ」(申命記6章)ということを、誰が公言しないであろうか。「我は全能の父なる神を信ず」と、日ごとに口で唱えない者があろうか。
At non credit in Deum, qui non in eo solo collocat totius felicitatis suae fiduciam; nec unum habet Deum ac Dominum, qui per scortationem, per luxum et avaritiam Satanae facit imperata; nec illi soli servit qui servit ventri, qui deditus est huic mundo, qui in pravo positus est.
PL 4, 902Cしかし、おのれの幸福のすべての確信をただ神のみに置いていない者は、神を信じているのではない。淫行によって、放縦と貪欲とによってサタンの命ずるところを行う者は、唯一の神にして主を持っているのではない。腹に仕える者、邪悪のうちに置かれているこの世に身を委ねている者は、ただ主にのみ仕えているのではない。
Caput XXXVII
第XXXVII章PL 4, 902DEthnici putant plures esse deos, et hoc tibi videris perfectus Christianus, quod persuasum habes unum esse Deum? quid magni facis? Idem credunt Judaei, qui quotidie blasphemant in synagogis suis: idem credunt daemones et contremiscunt.
PL 4, 902D異教徒たちは神々が多くあると思っている。それで、お前はただ神が唯一であると確信しているというだけで、自分を完全なキリスト教徒だと思うのか。それがそれほど大したことであろうか。同じことをユダヤ人たちも信じており、彼らは日々おのれの会堂で冒瀆の言葉を吐いている。同じことを悪霊どもも信じており、彼らは震え上がっている。
Si vere credis in Deum, crede justum et veracem: justum in remunerandis piis et puniendis impiis, veracem in promissis.
PL 4, 903Aもしお前が真に神を信じるのであれば、神が正しく、また真実であることを信じよ。敬虔な者たちに報い不敬な者たちを罰することにおいて正しく、その約束において真実であることを。
Crede non esse spem salutis, nisi per Filium ejus, quem pro nobis omnibus tradidit in mortem: crede nihil accidere mali posse iis qui se totos illius voluntati tradiderunt et in illo perseverant.
PL 4, 903A神が我々すべてのために死に渡した御子によらなければ、救いの希望はないことを信ぜよ。おのれのすべてを神の御旨に委ね、神のうちにとどまり続ける者たちには、いかなる悪も及びえないことを信ぜよ。
Hoc est credere in Deum Patrem, hoc est credere in Filium ejus, hoc est credere in Spiritum sanctum, unum Deum, et Ecclesiam sanctam, mysticum Christi corpus, extra quam non est salus, et in qua non est pernicies.
PL 4, 903Aこれこそが父なる神を信じることであり、これこそが御子を信じることであり、これこそが聖なる霊を信じること、すなわち唯一の神を信じることである。また、聖なる教会、すなわちキリストの神秘の体を信じることである。その外に救いはなく、その内に滅びはない。
Caput XXXVIII
第XXXVIII章PL 4, 903AQuisquis in tali petra pedes animi fixerit, adversus omnes tentationum incursus stabit immobilis.
PL 4, 903Aこのような岩の上に心の足を据えた者は誰であれ、あらゆる誘惑の襲来に対して揺るぐことなく立つであろう。
Exempli gratia: lacessitus es convicio, suggerit tibi caro vindictae cupiditatem, priusquam respondeas sic cogita tecum: Hunc maledicum hominem subornavit diabolus, ut me dejiciat, ac dejectum perdat; sed ausculta quid suadeat imperator tuus cui militas: Beati, inquit, mites, quoniam ipsi possidebunt terram.
PL 4, 903Aたとえば、お前が悪口によって挑発されたとしよう。肉はお前に復讐への欲望をそそのかす。答える前に、こう自らに言い聞かせよ。「この悪口を言う人間を、悪魔が唆したのだ。私を打ち倒し、打ち倒したうえで滅ぼそうとして。」だが、お前が仕えている司令官が何を勧めているかに耳を傾けよ。「幸いなるかな、柔和な者たち、彼らは地を受け継ぐであろう」と言われる。
Et: Mea est vindicta, et ego retribuam. Quid suadet fortissimus ille Christi dux Paulus: Non nosmetipsos vindicantes, charissimi, sed date locum irae.
PL 4, 903Bまた「復讐は我がものである、我が報復しよう」とも。あの最も勇猛なキリストの将パウロは何を勧めているか。「最愛なる者たちよ、自ら復讐せず、怒りに場所を譲れ。」
Diabolus dicit: « Fruere vindicta, et perde vitam aeternam. » Deus dicit: « Vince in bono malum, et noli resistere malo: et accipe cum Filio meo possessionem regni coelestis. » Mox dispice utri potius expediat obtemperare.
PL 4, 903B悪魔は言う、「復讐を楽しみ、永遠の生命を失え」と。神は言われる、「善をもって悪に勝て、悪に逆らうな。そうすればわが子とともに天の国を所有として受けよ」と。さればいずれに従う方が益となるか、直ちに見極めよ。
Dicit tibi per concupiscentiam tuam diabolus: « Moechare, et fruere temporaria corporis voluptate, et esto meus servus et cohaeres gehennae. » Audi potius quid dicat tibi Deus: « Sperne temporariam voluptatem, et accipe centuplum, bonae conscientiae gaudium in hoc saeculo, et vitam aeternam in futuro: et expende utri potius sit auscultandum. » Suggerit tibi per carnis affectum veluti per Evam Satanas: « Vive genialiter. » Ex adverso dicit Christus: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolationem accipient.
PL 4, 903B悪魔はお前の欲望を通してお前に言う、「姦淫せよ、肉体のつかの間の快楽を楽しめ、そして我が僕となり、ゲヘナの共同相続人となれ」と。それよりも、神がお前に何を言われるかに耳を傾けよ。「つかの間の快楽を退けよ。そうすれば、この世にあっては良き良心の喜びを、来るべき世にあっては永遠の生命を、百倍にして受けよ。そして、いずれに耳を傾ける方が良いかを見定めよ」と。サタンは、あたかもエワを通してしたように、肉の情念を通してお前に唆す、「愉しく生きよ」と。これに対してキリストは言われる、「幸いなるかな、悲しむ者たち、彼らは慰めを受けるであろう」と。
Ad eumdem modum de caeteris tentationibus, objice tentatori clypeum Scripturarum, in quibus tibi loquitur Deus, non minore fide, quam si tibi coram ore ad os loqueretur. Ex his torrentibus sume tibi lapides, quibus dejicias superbum Goliath.
PL 4, 903C他の誘惑についても同じ仕方で、誘惑する者に対して聖典という盾を差し向けよ。聖典において神は、あたかもお前と面と向かって語られるのと変わらぬ確かさをもって、お前に語りかけておられる。この川の流れから石を取り、それをもって高慢なゴリアトを打ち倒せ。
Habes exemplum a Domino tuo, sic ille prostravit diabolum: nec dejicias animum si saepius invadat, ac subinde majoribus machinis aggrediatur: nihil potest adversus eum qui tecum est. Dic illud Joannis: Major est qui in nobis est, quam qui in isto mundo.
PL 4, 903Cお前は主から実例を得ている。主はそのようにして悪魔を打ち倒された。悪魔がたびたび攻めかかり、次々とより大きな仕掛けをもって襲いかかったとしても、気を落とすな。お前とともにおられる方に、悪魔は何もなしえない。ヨハネのあの言葉を唱えよ、「我々のうちにおられる方は、この世にいる者よりも大いなる方である」と。
Succurrat illud Domini dictum: Confidite, quoniam ego vici mundum. His orationibus si Christi miles fuerit exercitatus ad conflictum, in dies comperiet suum antagonistam debiliorem.
PL 4, 903D主のあの言葉を思い起こすがよい、「心を強くせよ、私はこの世に打ち勝った」と。もしキリストの兵士がこうした言葉によって戦いのために鍛えられているならば、日ごとにおのれの敵手がより弱くなっていくのを見出すであろう。
Caput XXXIX
第XXXIX章PL 4, 903DNec tamen remittendae sunt excubiae, si quando hostis simulabit tranquillitatem; sed observans illius insidias, dicat cum beato Abacuc: Super custodiam meam stabo, et gradum figam super petram, omni custodia servans cor meum, ne qua pateat aditus obambulanti quaerentique quem devoret.
PL 4, 903Dとはいえ、敵が平静を装う時があっても、見張りを緩めてはならない。むしろその罠に気を配りつつ、祝されたハバククとともにこう言うがよい。「私は自らの見張り台に立ち、岩の上に歩みを据え、あらゆる用心をもってわが心を守り、誰かを食い尽くそうと歩き回り求める者に、いかなる隙も開かせまい。」
Tutissimum autem cordis munimentum est sobrietas cum instanti oratione, jugique Scripturarum meditatione: Omnis enim Scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia, ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus (II Tim. III, 16) .
PL 4, 904Aしかし心の最も確かな砦は、絶えざる祈りを伴う節制と、聖典の絶え間ない黙想である。「すべて神の霊感を受けた聖典は、教えるため、戒めるため、正すため、正義において訓育するために有益であり、それは神の人が完全な者となり、あらゆる善き業に備えられた者となるためである」(二テモテ3:16)。
Ex hac igitur colligendae sunt sententiae, quas ad manum et velut in procinctu habeas, ut his protinus serpentem caput erigentem dejicias. Nullus est enim animorum morbus, cui non praesens remedium divina Scriptura suppeditaret.
PL 4, 904Aそれゆえ、そこから格言を集め、それらをいつでも手元に、いわば戦の備えとして持っておき、頭をもたげる蛇を直ちに打ち倒せるようにせよ。神の聖典が即座の治療をもたらさないような、心の病はひとつもないからである。
Hinc comparanda sua exempla piorum sed praecipue Christi, quibus se quisque vel animet vel consoletur.
PL 4, 904Aここからまた、敬虔な人々の実例、とりわけキリストの実例を備え〔sua は先行詞を欠き、本文の乱れらしい。各人が己のために備えるの意に取った〕、各人がそれによって己を励まし、あるいは己を慰めるようにせよ。
Caput XL
第XL章PL 4, 904BVenio nunc ad illa mala quae vel ipsam naturam hominis comitantur, vel fortuito videntur inferri. Haec quoque pius animus, et ad pugnandum instructus, sibi vertet in materiam coronae. Exemplo faciam, quod dico, clarius.
PL 4, 904Bさて私は、人間の本性そのものに付き従う、あるいは偶然によってもたらされると見える、あの災いに話を移そう。敬虔な心、戦いのために備えられた心は、これらの災いをも自らのために冠の材料へと転じるであろう。私が言うことを、実例によってより明らかにしよう。
Excutitur aliquis facultatibus suis, sive bello, sive naufragio, sive rapina. Ne protinus hic cogitet laqueum, aut rationem malis artibus sarciendi quod periit; sed ita secum loquatur: « Dominus est qui tentat me an diligam ipsum ex toto corde.
PL 4, 904Bある人が、戦争によってであれ、難破によってであれ、強奪によってであれ、おのれの財産を奪われたとしよう。そのとき直ちに首吊り縄のことを考えたり、失ったものを悪しき手段によって取り戻す算段を考えたりしてはならない。むしろこう自らに語りかけるがよい。「私が主を全き心から愛しているかどうかを試みておられるのは主である。」
Ipse dedit, ipse abstulit, sit nomen Domini benedictum. Gratias agat quod acceperit ex Domini benignitate, agat gratias quod amiserit ad probationem fidei. Si haec dixerit eo animo quo dixit sanctus Job, cum illo mercedem accipiet.
PL 4, 904B「主は与え、主は取り去られた。主の御名は祝されよ。」〔40.2 からの言葉がどこで終わるかは定かでない。ここまでと取った〕主の慈愛によって受け取ったことに感謝し、信仰を試すために失ったことにも感謝するがよい。もしこのことを、聖なるヨブが語ったのと同じ心構えで語るならば、その者はヨブとともに報いを受けるであろう。
Dominus aestimat, non quantum quis perdat, sed quam patienter: quemadmodum non respicit quantum aliquis largiatur egentibus, sed quo animo.
PL 4, 904B主は、人がどれほど失ったかによってではなく、どれほど忍耐強く失ったかによって評価される。それは、人が困窮者にどれほど施すかではなく、どのような心でそうするかを見られるのと同様である。
Habet aliquis filium unice charum, eo te mors orbat praematura, pestilentia spoliat te charissimis, sponsa, liberis, amicis; ferto patienter, et dic: « Domino ita visum, et sic fortassis et nobis expediebat et nostris: sit nomen Domini benedictum. » Sunt et morbi qui non minus atroces habent cruciatus, quam ulla potest inferre tortorum saevitia, veluti pleuritis, ischiasis, podagra, paralysis, calculus, renum et vesicae exulceratio.
PL 4, 904Cある人には、この上なく愛しいひとり子があるとしよう。早すぎる死がその子をお前から奪い、疫病がお前から最愛の者たち——花嫁、子ら、友人たち——を奪い去る。忍耐をもってそれに耐え、こう言うがよい。「主にはそう見えたのだ。そしてそれは、あるいは我々にも、我々の者たちにも益となることであったのだろう。主の御名は祝されよ。」また、拷問者のいかなる残虐がもたらしうるのにも劣らぬ苛烈な責め苦を伴う病もある。肋膜炎、坐骨神経痛、痛風、麻痺、結石、腎臓と膀胱の潰瘍のごときものである。
Tale si quid acciderit, ne mens exasperetur ad impatientiam, ne lingua erumpat in voces blasphemas, sed cum beato David et Heli sacerdote dicat: Dominus est, faciat quod bonum est in oculis ipsius.
PL 4, 904Cそのようなことが起こったならば、心が荒立って忍耐を失うことのないよう、また舌が冒瀆の言葉を迸らせぬよう、むしろ祝されたダビデと祭司エリとともに、こう言うがよい。「主である。その御目に良しと見えることをなされよ。」
Ita mala quae non inferuntur ob Christi professionem, vertemus nobis in coronam, et Christo in gloriam.
PL 4, 904Cこのようにして、キリストの告白のゆえにもたらされたのではない災いを、我々は自らのためには冠へ、キリストのためには栄光へと転じるであろう。
Ac fiet fortasse ut Dominus, nostra tolerantia propitiatus, aut auferat afflictiones aut mitiget; quod si non fit, tamen hac ratione faciemus ut quod animo impatienti fuisset intolerabile, fiat patientia mitius.
PL 4, 904Dそしておそらく、主は我々の忍耐によって心を和らげられ、苦しみを取り去るか、あるいは和らげてくださるであろう。もしそうならなくとも、それでも我々はこのようにして、忍耐を欠いた心には耐え難かったであろうことを、忍耐によってより軽いものとするであろう。
His atque hujusmodi argumentis non desinemus nos invicem exhortari, ad illustrandam Domini gloriam, cujus titulum et insignia gerimus. Praestemus illi martyrium in suo quisque statu et ordine, non solum in adversis, verum etiam in prosperis.
PL 4, 904Dこのような、またこれに類する論拠によって、我々は互いに励まし合うことをやめまい。それは、我々がその名と印を帯びる主の栄光を輝かせるためである。おのおの己の身分と階級にあって、逆境においてのみならず順境においても、主に殉教を捧げようではないか。
In adversis agnoscamus amorem patris flagellantis nos ad correctionem, et gratias agamus charitati qua diligit nos, ut filios, quos abdicare non vult, sed emendatos recipere.
PL 4, 904D逆境にあっては、我々を正すために鞭打たれる父の愛を認め、我々を子として愛し、見捨てようとはせず正された姿で迎え入れようとされるその愛に感謝しよう。
In prosperis aeque gratias agamus illius bonitati, qua consolatur nos ut tentationum pondus possimus sustinere: ita fiet ut tota vita nostra nihil aliud sit quam testimonium, declarans apud credentes et incredulos sapientiam, bonitatem, misericordiam ac veritatem Dei Patris, et Filii illius Jesu, et Spiritus sancti. Amen.
PL 4, 905A順境にあっても同じく、我々を慰め、誘惑の重荷に耐えられるようにしてくださるその慈愛に感謝しよう。そうすれば、我々の全生涯が、信じる者にも信じない者にも、父なる神と、その御子イエスと、聖なる霊との知恵と慈愛と慈しみと真理とを示す証しにほかならぬものとなるであろう。アーメン。