キプリアヌスc. 200–258

De bono patientiae › 全文

De bono patientiae 全文

Cyprian of Carthage · PL 4, 621C–638B

Caput I

第I章PL 4, 621C
1

DE patientia locuturus, fratres dilectissimi, et utilitates ejus et commoda praedicaturus, unde potius incipiam quam quod nunc quoque ad audientiam vestram patientiam video esse necessariam, ut nec hoc ipsum quod auditis et discitis, sine patientia facere possitis.

PL 4, 621C

忍耐について語り、その益と利するところを説こうとするにあたって、最愛の兄弟たちよ、いったいどこから始めればよいだろうか——ほかでもない、今この講話を諸君が聴くにも忍耐が必要であり、諸君が聞き学ぶこのことさえ忍耐なしには行えない、と見て取れるところから始めるほかはない。

2

Tunc enim demum sermo et ratio salutaris efficaciter discitur, si patienter quod dicitur audiatur.

PL 4, 621C

実に、語られることが忍耐をもって聞かれてはじめて、救いをもたらす話とその理とは、効果をあげて学ばれるのである。

3

Nec invenio, fratres dilectissimi, inter caeteras coelestis disciplinae vias quibus ad consequenda divinitus praemia spei ac fidei nostrae secta dirigitur, quid magis sit vel utilius ad vitam vel majus ad gloriam, quam ut qui praeceptis dominicis obsequio timoris ac devotionis innitimur, patientiam maxime tota observatione tueamur.

PL 4, 621C

最愛の兄弟たちよ、我々の希望と信仰の教えが神より与えられる報いを得るために導かれていく、天来の教えの数々の道の中に、次のことよりも生命にとって有益で栄光にとって大いなるものを、私は見出さない。すなわち、主の戒めに対し恐れと献身の従順をもって身を委ねる我々は、何よりもまず忍耐を、全き遵守をもって守ろうではないか、ということである。

Caput II

第II章PL 4, 623A
1

Hanc se sectari philosophi quoque profitentur. Sed tam illic patientia falsa est, quam et falsa sapientia est.

PL 4, 623A

哲学者たちもまた、これ〔忍耐〕を自分たちが実践していると公言する。しかし、そこにある忍耐が偽りであることは、そこにある知恵が偽りであるのと同じである。

2

Unde enim vel sapiens esse vel patiens possit qui nec sapientiam nec patientiam Dei novit? quando ipse de his qui sibi sapere in mundo videntur moneat et dicat: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo (Isa. XXIX, 14) .

PL 4, 623A

神の知恵も神の忍耐も知らぬ者に、どうして賢者であること、また忍耐深い者であることができようか。神御自身、この世で自分を知恵ある者と思う者たちについて戒めてこう言われるのだから。『私は知恵ある者たちの知恵を滅ぼし、思慮ある者たちの思慮を退けるであろう』(イザヤ29:14)。

3

Item beatus apostolus Paulus, plenus Spiritu sancto et vocandis formandisque Gentibus missus, contestetur et instruat dicens: Videte ne quis vos depraedetur per philosophiam et inanem fallaciam, secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum, quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis (Coloss. II, 8) .

PL 4, 623A

同じく、聖なる霊に満たされ、異邦人たちを召し形づくるために遣わされた祝福された使徒パウロも、こう証しし教えている。『気をつけよ、誰かが哲学とむなしい欺瞞によって、人間の伝承に従い、この世の諸元素に従い、キリストに従わずして、汝らを奪い去ることのないように。彼のうちにこそ、神性の全き充満が宿っているのだから』(コロサイ2:8)。

4

Et alio loco: Nemo se, inquit, decipiat. Si quis se putat sapientem esse in vobis, mundo huic stultus fiat, ut fiat sapiens. Sapientia enim mundi hujus stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: Reprehendam sapientes in astutia ipsorum.

PL 4, 623B

またほかの箇所で、彼はこう言う。『誰も自分自身を欺いてはならない。汝らのうちで自分を知恵ある者と思う者があれば、その者はこの世に対して愚かな者となるがよい、知恵ある者となるために。この世の知恵は、神の御前では愚かさだからである。実にこう書かれている。「私は知恵ある者たちを彼ら自身の狡知のうちに捕らえる」』。

5

Et iterum: Cognovit Dominus cogitationes sapientium, quia sunt stultae (I Cor. III, 18-20) . Quare, si sapientia illic vera non est, esse non potest et vera patientia.

PL 4, 623B

そしてまた、『主は知恵ある者たちの思いを知っておられる、それらが愚かであることを』(一コリント3:18-20)。それゆえ、そこに真の知恵がないのであれば、そこに真の忍耐もまたあり得ない。

6

Nam si sapiens ille est qui est humilis et mitis, philosophos autem nec humiles videmus esse nec mites, sed sibi multum placentes, et hoc ipso quod sibi placeant Deo displicentes, apparet illic veram non esse patientiam ubi sit insolens affectatae libertatis audacia et exerti ac seminudi pectoris inverecunda jactantia.

PL 4, 623B

なぜなら、賢者とはへりくだり温和である者のことであるのに、哲学者たちがへりくだってもおらず温和でもなく、むしろ大いに自惚れており、まさにその自惚れによって神の御心に適わない者であることを我々は見ているのだから、気取った自由の図々しい大胆さと、はだけてなかば裸の胸の恥知らずな誇示とが見られるところには、真の忍耐がないことは明らかである。

Caput III

第III章PL 4, 623C
1

Nos autem, fratres dilectissimi, qui philosophi non verbis sed factis sumus, nec vestitu sapientiam, sed veritate praeferimus, qui virtutum conscientiam magis quam jactantiam novimus, qui non loquimur magna sed vivimus, quasi servi et cultores Dei, patientiam quam magisteriis coelestibus discimus obsequiis spiritalibus praebeamus.

PL 4, 623C

しかし、最愛の兄弟たちよ、我々は言葉によってではなく行いによって哲学者である者たちであり、身なりによってではなく真理によって知恵を示す者たちであり、徳についての誇示よりも認識を重んじる者たちであり、大言を語るのではなく生きる者たちである。神の僕であり礼拝者である我々として、天来の教えによって学ぶ忍耐を、霊的な従順をもって捧げようではないか。

2

Est enim nobis cum Deo virtus ista communis. Inde patientia incipit, inde claritas ejus et dignitas caput sumit. Origo et magnitudo patientiae Deo auctore procedit. Diligenda res homini quae Deo chara est: bonum quod amat majestas divina commendat.

PL 4, 623C

この徳は神と我々とに共通のものだからである。忍耐はそこから始まり、その輝きと尊厳もそこに始まりを得る。忍耐の起源と偉大さは、神を創始者として生じる。神に愛されているものは人にとっても愛すべきものであり、神の威厳が愛するその善は、まさにその威厳によって勧められるのである。

3

Si dominus nobis et pater Deus est, sectemur patientiam domini pariter et patris: quia et servos oportet esse obsequentes, et filios non decet esse degeneres.

PL 4, 624A

神が我々にとって主であり父であるならば、主であり同時に父であるその方の忍耐に、我々も倣おうではないか。僕たる者は従順であるべきであり、子たる者は堕落した者であってはならないのだから。

Caput IV

第IV章PL 4, 624A
1

Qualis vero in Deo et quanta patientia, quod, in contumeliam suae majestatis et honoris instituta ab hominibus profana templa et terrena figmenta et sacra sacrilega patientissime sustinens, super bonos et malos aequaliter facit diem nasci et lumen solis oboriri, et cum imbribus terras rigat, nemo a beneficiis ejus excluditur quominus justis similiter et injustis indiscretas pluvias largiatur!

PL 4, 624A

神における忍耐とは、いかなるもの、いかほど大いなるものであろうか。人間たちが神御自身の威厳と名誉を侮辱して建てた俗なる神殿や地上の作り物や瀆聖の祭儀を、この上なく忍耐強く耐え忍びながら、神は善人にも悪人にも等しく日を生じさせ、太陽の光を昇らせ給い、雨をもって大地を潤し給うとき、正しき者にも不正な者にも分け隔てなく雨を降り注ぐことから、誰一人としてその恩恵より除外されることがないのである。

2

Videmus inseparabili aequalitate patientiae nocentibus et innoxiis, religiosis et impiis, gratias agentibus et ingratis, Dei nutu tempora obsequi, elementa famulari, spirare ventos, fontes fluere, grandescere copias messium, fructus maturescere vinearum, exuberare pomis arbusta, nemora frondescere, prata florere.

PL 4, 624B

我々は見る。忍耐の分かちがたい公平さのうちに、罪ある者にも罪なき者にも、敬虔な者にも不敬虔な者にも、感謝する者にも感謝しない者にも、神の御意のままに季節が従い、諸元素が仕え、風が吹き、泉が流れ、収穫の豊かさが増し、葡萄畑の実が熟し、果樹が実で溢れ、森が緑葉を茂らせ、野が花咲くのを。

3

Et cum crebris immo continuis exacerbetur offensis Deus, indignationem suam temperat, et praestitutum semel retributionis diem patienter exspectat.

PL 4, 624B

そして神は、頻繁な、否、絶え間ない侮辱によって苛立たせられても、御自らの憤りを抑え、ひとたび定められた報いの日を忍耐強くお待ちになる。

4

Cumque habeat in potestate vindictam, mavult diu tenere patientiam, sustinens scilicet clementer et differens, ut, si fieri potest, multum malitia protracta aliquando mutetur, et homo in errorum et scelerum contagione volutatus vel sero ad Deum convertatur, ipso monente et dicente: Nolo mortem morientis, quantum ut revertatur et vivat (Ezech. XXXIII, 11) .

PL 4, 624B

そして神は復讐をその権力のうちに持ちながらも、長く忍耐を保つことを望み、寛大に耐え忍びつつ先延ばしにされる。それは、もし可能ならば、長らく続いた悪意がいつか変わり、誤りと罪業の汚れにまみれた人間が、たとえ遅くとも神に立ち返るようにするためである。神御自身がこう戒めて言われる。『私は死にゆく者の死を望まない、ただその者が立ち返って生きることを望む』(エゼキエル33:11)。

5

Et iterum: Revertimini ad me, dicit Dominus (Malach. III, 7) . Et iterum: Revertimini ad Dominum Deum vestrum, quoniam misericors et pius et patiens et multae miserationis, et qui sententiam flectat adversus malitias irrogatas (Joel II, 13).

PL 4, 624C

またこう言われる。『私のもとへ立ち返れ』、主は言われる(マラキ3:7)。またこう言われる。『汝らの主なる神のもとへ立ち返れ、その方は慈しみ深く、情け深く、忍耐強く、憐れみに富み、下すと定めた災いに対してさえ御心を翻される方であるから』(ヨエル2:13)。

6

Quod item beatus apostolus Paulus commemorans et peccatorem ad poenitentiam revocans, proponit et dicit: An numquid opulentiam bonitatis ejus et sustinentiam et patientiam contemnis, ignorans quoniam patientia et bonitas Dei ad poenitentiam te adducit?

PL 4, 624C

同じことを、祝福された使徒パウロもまた思い起こし、罪人を悔悛へと呼び戻しつつ、こう説いて言う。『汝は、神の善性の豊かさと、その辛抱強さと忍耐とを軽んじているのか。神の忍耐と善性とが汝を悔悛へと導くことを知らずに』。

7

Tu autem, secundum duritiam tuam et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua (Rom. II, 4-6) .

PL 4, 625A

『しかし汝は、その頑なさと悔い改めぬ心とによって、神の正しい裁きの現れる怒りの日のために、自らに怒りを蓄えている。神はおのおのに、その行いに応じて報いる方である』(ローマ2:4-6)。

8

Justum judicium Dei dixit esse, quia serum est, quia diu multumque differtur, ut homini ad vitam longa Dei patientia consulatur. Tunc repraesentatur poena impio et peccatori, quando jam non potest poenitentia prodesse peccati.

PL 4, 625A

神の裁きが正しいと言われたのは、それが遅く、長く多く先延ばしにされるからであり、しかもそれは、神の長き忍耐によって人のために生命への計らいがなされるためである。刑罰が不敬虔な者と罪人とに直ちに科されるのは、もはや罪の悔悛が益をなし得なくなったときである。

Caput V

第V章PL 4, 625A
1

Atque ut plenius intelligere possimus, fratres dilectissimi, quia patientia Dei res est, et quisquis lenis et patiens et mitis est, Dei Patris imitator est, cum in Evangelio suo Dominus praecepta in salutem daret, et divina monita depromens ad perfectum discipulos erudiret, posuit et dixit: Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum.

PL 4, 625A

そして、最愛の兄弟たちよ、忍耐が神に属することであり、柔和で忍耐強く温和である者はみな神なる父に倣う者であることを、我々がより十全に理解できるように、主は御自らの福音書のうちで救いに至る戒めを与え給うたとき、神的な訓戒を説き示しながら弟子たちを完全な域にまで教え導き、こう説いて言われた。『汝らは、こう言われたのを聞いた。「汝の隣人を愛し、汝の敵を憎め」。』

2

Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, et orate pro eis qui vos persequuntur, ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos.

PL 4, 625B

『しかし私は汝らに言う。汝らの敵を愛し、汝らを迫害する者たちのために祈れ。それは、天にいます汝らの父の子となるためである。その方は、御自身の太陽を善人にも悪人にも昇らせ、正しき者にも不正な者にも雨を降らせ給う。』

3

Si enim dilexeritis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? Nonne sic et publicani faciunt? Et si salutaveritis fratres vestros tantum? quid amplius facitis? Nonne et ethnici idipsum faciunt.

PL 4, 625B

『もし汝らが、自分を愛する者たちを愛したところで、何の報いを得るであろうか。徴税人たちもまた、そのように行っているではないか。また、もし汝らの兄弟にだけ挨拶したところで、何のまさったことを行っているであろうか。異邦人たちもまた、同じことを行っているではないか。』

4

Estote itaque vos perfecti? sicut Pater vester coelestis perfectus est (Matth. V, 43-48) .

PL 4, 625B

『それゆえ汝らは、天にいます汝らの父が完全であるように、完全な者であれ』(マタイ5:43-48)。

5

Sic perfectos dixit fieri Dei filios, sic consummari ostendit et docuit coelesti nativitate reparatos, si patientia Dei Patris maneat in nobis, si similitudo divina, quam peccato Adam perdiderat, manifestetur et luceat in actibus nostris.

PL 4, 625B

このようにして神の子らが完全な者となると言われ、天来の誕生によって新たにされた者たちが、もし神なる父の忍耐が我々のうちにとどまるならば、もしアダムが罪によって失った神の似姿が我々の行いのうちに現れ輝くならば、このように全うされることを示し教え給うたのである。

6

Quae gloria est similem Deo fieri! qualis et quanta felicitas habere in virtutibus quod divinis laudibus possit aequari!

PL 4, 625C

神に似た者となることは、何という栄光であろうか。神への賛美に等しくあり得るものを、諸々の徳のうちに持つことは、何という、いかほどの幸いであろうか。

Caput VI

第VI章PL 4, 625C
1

Nec hoc, fratres dilectissimi, Jesus Christus Deus et Dominus noster tantum verbis docuit, sed implevit et factis.

PL 4, 625C

最愛の兄弟たちよ、我々の神であり主であるイエス・キリストは、このことを言葉によってのみ教えられたのではなく、行いによってもそれを成し遂げられた。

2

Et quia ad hoc descendisse se dixerat ut voluntatem Patris faceret, inter caetera mirabilia virtutum suarum quibus indicia divinae majestatis expressit, paternam quoque patientiam tolerantiae tenore servavit.

PL 4, 625C

そして、御自身が父の御旨を行うためにこの世に降ったと言われていたので、神的な威厳のしるしを示されたその他の力ある奇跡の数々のうちで、父の忍耐もまた、耐え忍ぶことを絶やさぬことによって守り抜かれた。

3

Omnes denique actus ejus ab ipso statim adventu patientia comite signantur, quod primum de illa sublimitate coelesti ad terrena descendens non aspernatur Dei Filius carnem hominis induere et, cum peccator ipse non esset, aliena peccata portare.

PL 4, 626A

実に、御自身の到来のときからすでに、その行いのすべては忍耐を伴侶として印づけられている。すなわち、まず第一に、かの天の崇高さから地上のものへと降りつつ、神の子は人間の肉を身にまとうことを卑しみとせず、また、御自身は罪人でなかったにもかかわらず、他者の罪を担うことを卑しみとしなかった。

4

Immortalitate interim posita, fieri se et mortalem patitur, ut innocens pro nocentium salute perimatur. Dominus baptizatur a servo; et, remissam peccatorum daturus, ipse non dedignatur lavacro regenerationis corpus abluere.

PL 4, 626A

さしあたり不死性を措いて、死すべき者ともなることを御自身に許された。それは、無垢な方が罪ある者たちの救いのために滅ぼされるためである。主は僕によって洗礼を授けられる。そして、罪の赦しを与えようとする方御自身が、再生の洗いによって自らの肉体を洗い清めることを厭わなかった。

5

Diebus quadraginta jejunat, per quem caeteri saginantur: esurit et famem sentit, ut qui in fame sermonis et gratiae fuerant coelesti pane saturentur. Cum diabolo tentante congreditur, et inimicum tantum vicisse contentus, nihil ultra verba conatur.

PL 4, 626A

四十日の間断食された、その方によって他の者たちが養われるというのに。飢え、飢餓を感じられた、それは、御言葉と恩寵への飢えのうちにあった者たちが、天来のパンによって満たされるためである。誘惑する悪魔と対決され、ただ敵に勝つことのみで満足し、それ以上のことを言葉以外には試みられなかった。

6

Discipulis non ut servis dominica potestate praefuit, sed benignus et mitis fraterna eos charitate dilexit.

PL 4, 626B

弟子たちに対して、主としての権力をもって僕にするように臨まれたのではなく、慈愛深く温和に、兄弟としての愛をもって彼らを愛された。

7

Dignatus est etiam pedes Apostolorum lavare, ut, dum circa servos talis est dominus, exemplo suo doceret qualis circa compares et aequales debeat esse conservus.

PL 4, 626B

御自身は、使徒たちの足を洗うことすら厭われなかった。それは、僕たちに対してかくのごとき主であることによって、朋輩や対等の者たちに対して、同じ僕である者はいかにあるべきかを、御自身の実例によって教えるためであった。

8

Nec mirandum quod circa compares obaudientes talis extiterit qui Judam potuit usque ad extremum longa patientia sustinere, cibum cum inimico capere, hostem domesticum scire nec palam ostendere, traditoris osculum non recusare.

PL 4, 626B

従順な朋輩たちに対してかくのごとくあったことは、驚くには当たらない。実に御自身は、長き忍耐をもって最後に至るまでユダに耐えることがおできになり、敵と共に食事を取り、身内の敵であると知りながらそれをあらわに示さず、裏切り者の口づけを拒むことがなかった方なのだから。

9

In Judaeis vero tolerandis aequanimitas quanta et quanta patientia! incredulos ad fidem suadendo flectere, obsequio ingratos fovere, contradicentibus respondere leniter, superbos sustinere clementer, humiliter persequentibus cedere, Prophetarum interfectores et adversum Deum semper rebelles usque ad crucis et passionis horam velle colligere.

PL 4, 626B

しかしユダヤ人たちを耐え忍ぶことにおいて、何という平静さ、何という忍耐であろうか。信じない者たちを説き伏せて信仰へと向かわせ、恩知らずの者たちを従順をもって慈しみ、逆らう者たちに柔和に応え、高慢な者たちを寛大に耐え忍び、迫害する者たちに謙虚に譲り、預言者たちを殺し、神に対して常に反逆してきた者たちを、十字架と受難の時に至るまで、集めようと望まれたのである。

Caput VII

第VII章PL 4, 626C
1

Sub ipsa autem passione et cruce, priusquam ad crudelitatem necis et effusionem sanguinis veniretur, quae conviciorum probra patienter audita, quae contumeliarum tolerata ludibria, ut insultantium sputamina exciperet, qui sputo suo caeci oculos paulo ante formasset; et in cujus nomine a servis nunc ejus diabolus cum angelis suis flagellatur, flagella ipse pateretur; coronaretur spinis qui martyres floribus coronat aeternis, palmis in faciem verberaretur qui palmas veras vincentibus tribuit, spoliaretur veste terrena qui indumento immortalitatis caeteros vestit, cibaretur felle qui cibum coelestem dedit, aceto potaretur qui salutare poculum propinavit!

PL 4, 626C

しかし、まさにその受難と十字架のもとで、殺害の残酷と血の流出とに至る前に、いかなる罵倒の恥辱が忍耐をもって聞かれたことか、いかなる侮辱の嘲弄が耐え忍ばれたことか。その果てに、嘲る者たちの唾を受けられた——御自身はその少し前に、御自らの唾によって盲人の目を形づくられた方であるのに。また、いまや御自身の名によって僕たちが悪魔とその天使たちを鞭打つその方が、御自身は鞭打たれることを受け入れられた。殉教者たちに永遠の花冠を授ける方が、茨の冠を戴かれた。勝利者たちに真の勝利の棕櫚を与える方が、平手で顔を打たれた。他の者たちに不死の衣を着せる方が、地上の衣を剥ぎ取られた。天来の食物を与えた方が、苦い胆汁を食べさせられた。救いの杯を差し出した方が、酢を飲まされた。

2

Ille innocens, ille justus, immo innocentia ipsa et ipsa justitia, inter facinorosos deputatur, et testimoniis falsis veritas premitur, judicatur judicaturus, et Dei Sermo ad victimam tacens ducitur.

PL 4, 627A

かの方は無垢であり、かの方は正しい、否、無垢そのもの、正義そのものでありながら、悪事を働く者たちの間に数えられ、偽りの証言によって真理が押しつぶされ、裁くはずの方が裁かれ、神の言葉が黙して犠牲獣へと引き立てられていく。

3

Et cum ad crucem Domini confundantur sidera, elementa turbentur, contremiscat terra, nox diem claudat, sol, ne Judaeorum facinus aspicere cogatur, et radios et oculos suos subtrahat, ille non loquitur, nec movetur, nec majestatem suam sub ipsa saltem passione profitetur.

PL 4, 627A

そして、主の十字架のもとで星々が乱れ、諸元素が騒ぎ、大地が震え、夜が昼を閉ざし、太陽が、ユダヤ人たちの凶行を見ることを強いられないようにと、その光と目とを引っ込める間も、かの方は語らず、動かず、その受難の最中でさえ、御自身の威厳を明かすことがなかった。

4

Usque ad finem perseveranter ac jugiter tolerantur omnia, ut consummetur in Christo plena et perfecta patientia.

PL 4, 627B

終わりに至るまで、絶えることなく忍耐強くすべてが耐え忍ばれ、キリストにおいて完全で全き忍耐が成し遂げられるのである。

Caput VIII

第VIII章PL 4, 627B
1

Et post ista omnia, adhuc interfectores suos, si conversi ad eum venerint, suscipit; et patientia salutari ad conservandum benignus et patiens, Ecclesiam suam nemini claudit.

PL 4, 627B

そしてこれらすべての後もなお、御自身を殺した者たちが、立ち返って御自身のもとに来るならば、その者たちを受け入れられる。そして、救いをもたらす忍耐によって、人を守るために慈愛深く忍耐強くあられ、御自身の教会を誰に対しても閉ざすことがない。

2

Illos adversarios, illos blasphemos, illos nominis sui semper inimicos, si poenitentiam delicti agant, si admissum facinus agnoscant, non solum ad indulgentiam criminis, sed et ad praemium regni coelestis admittit. Quid potest patientius, quid benignius dici?

PL 4, 627B

かの敵対者たち、かの冒瀆する者たち、かの、常に御自身の名の敵である者たちを、もし彼らがその罪の悔悛を行い、犯した凶行を認めるならば、単にその犯罪の赦しへと迎え入れるのみならず、天の国の報いへとさえ迎え入れ給う。これより忍耐深く、これより慈愛深く言えることが、何かあるだろうか。

3

Vivificatur Christi sanguine etiam qui fudit sanguinem Christi. Talis est Christi ac tanta patientia; quae nisi talis ac tanta existeret, Paulum quoque apostolum Ecclesia non haberet.

PL 4, 628A

キリストの血を流した者でさえ、キリストの血によって生かされる。キリストの忍耐とは、かくのごときもの、かくも大いなるものである。もしそれがかくのごときもの、かくも大いなるものでなかったならば、教会は使徒パウロをも持つことはなかったであろう。

Caput IX

第IX章PL 4, 628A
1

Quod si et nos, fratres dilectissimi, in Christo sumus, si ipsum induimus, si ipse est salutis nostrae via, qui Christum vestigiis salutaribus sequimur, per Christi exempla gradiamur, sicut Joannes apostolus instruit dicens: Qui dicit se in Christo manere, debet quomodo ille ambulavit et ipse ambulare (I Joa. II, 6) .

PL 4, 628A

しかし、最愛の兄弟たちよ、もし我々もキリストのうちにあり、彼を着ており、彼自身が我々の救いへの道であるならば——救いに導く足跡によってキリストに従う我々は、キリストの実例によって歩もうではないか。使徒ヨハネが次のように教えて言うとおりである。「自分はキリストのうちにとどまっていると言う者は、彼が歩んだとおりに自らも歩むべきである」(一ヨハネ2:6)。

2

Item Petrus, super quem Ecclesia Domini dignatione fundata est, in Epistola sua ponit et dicit: Christus passus est pro nobis, relinquens vobis exemplum, ut sequamini vestigia ejus; qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus; qui cum malediceretur, non remaledicebat, cum pateretur non comminabatur; tradebat autem se judicanti se injuste (I Pet. II. 21) .

PL 4, 628A

同じくペトロも——彼の上に主の思し召しによって教会が建てられている者であるが——その書簡において次のように述べて言う。「キリストは我々のために苦しみを受け、汝らに実例を残された。汝らがその足跡に従うためである。彼は罪を犯さず、その口に欺きも見出されなかった。彼は罵られても罵り返さず、苦しめられても脅すことをせず、自らを不当に裁く者に委ねられた」(一ペトロ2:21)。

Caput X

第X章PL 4, 628B
1

Invenimus denique et Patriarchas et Prophetas et justos omnes, qui figuram Christi imagine praeeunte portabant, nihil magis custodisse in laude virtutum suarum quam quod patientiam forti et stabili aequanimitate tenuerunt.

PL 4, 628B

実に我々は、あらかじめその似姿によってキリストの型を担っていた族長たちも預言者たちもすべての正しい者たちも、忍耐を強く揺るぎない平静さをもって保ち続けたこと以上に、その徳の誉れのうちで守り抜いたものはなかったということを見出す。

2

Sic Abel originem martyrii et passionem justi hominis initians primus et dedicans adversus fratrem fratricidam non resistit nec reluctatur, sed humilis et mitis patienter occiditur.

PL 4, 628B

かくしてアベルは、殉教の起源と正しい人間の受難とを最初に始め捧げた者として、兄弟殺しの兄に対して抵抗もせず、逆らいもせず、へりくだり柔和に、忍耐をもって殺された。

3

Sic Abraham Deo credens et radicem ac fundamentum fidei primus instituens, tentatus in filio, non dubitat neque cunctatur, sed praeceptis Dei tota patientia devotionis obsequitur.

PL 4, 628B

かくしてアブラハムは、神を信じ、信仰の根と土台とを最初に据えた者として、その子において試みられたときも、疑わず、ためらわず、献身のあらんかぎりの忍耐をもって神の命令に従った。

4

Et Isaac, ad hostiae Dominicae similitudinem praefiguratus, quando a patre immolandus offertur, patiens invenitur.

PL 4, 629A

またイサクは、主の犠牲の型としてあらかじめ象られ、父によって生贄として捧げられようとしたとき、忍耐する者として見出された。

5

Et Jacob, fugatus a fratre de terra sua patienter excedit, et majore patientia postmodum supplex adhuc magis impium et persecutorem muneribus pacificis ad concordiam redigit.

PL 4, 629A

またヤコブは、兄に追われて自分の土地を忍耐をもって去り、その後さらに大いなる忍耐をもって、なおいっそう不敬虔で迫害者でもある兄のもとに嘆願者として赴き、和解の贈り物によって和合へと立ち返らせた。

6

Joseph, venundatus a fratribus et relegatus, non tantum patienter ignoscit, sed et gratuita frumenta venientibus largiter et clementer impertit.

PL 4, 629A

ヨセフは、兄弟たちに売られ追いやられたが、忍耐をもって赦しただけでなく、訪れる者たちに気前よく、また情け深く、無償の穀物を分け与えた。

7

Moyses ab ingrato et perfido populo contemnitur frequenter et pene lapidatur, et tamen lenis et patiens pro eisdem Dominum deprecatur.

PL 4, 629A

モーセは、恩知らずで不実な民にたびたび蔑まれ、あわや石打ちにされかけたが、それでも柔和に、忍耐をもって、その同じ民のために主に願い求めた。

8

In David vero, ex quo secundum carnem Christi nativitas oritur, quam magna et mira et christiana patientia, habuisse in manu saepe ut Saul regem persequentem se et interficere concupiscentem posset occidere, et tamen subditum sibi et traditum maluisse servare, nec rependisse inimico vicem, sed occisum adhuc insuper et vindicasse!

PL 4, 629A

だがダビデにおいては——彼から肉によるキリストの誕生が生じるのだが——なんと大いなる、驚くべき、キリスト教的な忍耐であったことか。彼を迫害し、殺そうと望んでいたサウル王を、しばしば自分の手中に収めて殺すことができたにもかかわらず、自分の手に落ち、引き渡された王を生かしておくことを望み、敵に仕返しをせず、それどころか彼が殺されたときには、なおもその死の復讐をしたのである。

9

Tot denique Prophetae interfecti, tot martyres gloriosis mortibus honorati, qui omnes ad coelestes coronas patientiae laude venerunt. Neque enim potest accipi dolorum et passionum corona, nisi praecedat in dolore et passione patientia.

PL 4, 629B

実に、これほど多くの預言者が殺され、これほど多くの殉教者が栄光ある死によって誉れを受けたが、彼らはみな忍耐の誉れによって天の冠へと至ったのである。苦しみと受難の冠は、苦しみと受難のうちに忍耐が先立たなければ、受けることができないからである。

Caput XI

第XI章PL 4, 629B
1

Quam sit autem patientia utilis et necessaria, fratres dilectissimi, ut manifestius possit et plenius nosci, Dei sententia cogitetur quam in origine statim mundi et generis humani Adam, praecepti immemor et datae legis transgressor, accepit.

PL 4, 629B

しかし、忍耐がいかに有益で必要であるかを、最愛の兄弟たちよ、より明らかに、より十分に知りうるために、世界と人類との始まりにおいてただちにアダムが受けた神の宣告を考えてみよう。彼は戒めを忘れ、与えられた律法を犯す者であった。

2

Tunc sciemus quam patientes esse in isto saeculo debeamus, qui sic nascimur ut pressuris istic et conflictationibus laboremus: Quia audisti, inquit, vocem mulieris tuae, et manducasti ex illa arbore de qua sola praeceperam tibi ne manducares, maledicta terra erit in omnibus operibus tuis: in tristitia et gemitu edes ex ea omnibus diebus vitae tuae, spinas et tribulos ejiciet tibi, et edes pabulum agri; in sudore vultus tui edes panem tuum donec revertaris in terram de qua sumptus es; quia terra es, et in terram ibis (Gen. III, 17 sqq.) .

PL 4, 629C

そのとき我々は、この世でいかに忍耐深くあるべきかを知るだろう。我々はこのように、この世で苦難と闘いに労するべく生まれついているのだから。「お前は妻の声を聞き入れ、食べるなと私がただ一つ命じておいたあの木から食べた。それゆえ、お前のすべての業において地は呪われたものとなる。お前は生涯のすべての日々、悲しみと嘆きのうちにそこから食を得るであろう。地はお前にいばらとあざみを生じさせ、お前は野の草を食べるであろう。お前が取られた土に帰るまで、お前は顔に汗して自分のパンを食べるであろう。お前は土だからであり、土に帰るであろう」(創世記3:17以下)。

3

Hujus sententiae vinculo colligati omnes et constricti sumus, donec, expuncta morte, de isto saeculo recedamus. In tristitia et gemitu simus necesse est omnibus diebus vitae nostrae, edamus panem necesse est cum sudore et labore.

PL 4, 629C

我々はみな、この宣告の絆によって縛られ、締め付けられている。死を果たし終えてこの世から去るまでは。我々は生涯のすべての日々、悲しみと嘆きのうちにあらざるをえず、汗と労苦とをもってパンを食べざるをえない。

Caput XII

第XII章PL 4, 630A
1

Unde unusquisque nostrum cum nascitur et hospitio mundi hujus excipitur, initium sumita a lacrymis, et quamvis adhuc omnium nescius et ignarus, nihil aliud novit in illa psa prima nativitate quam flere.

PL 4, 630A

それゆえ、我々のひとりひとりは、生まれてこの世界という宿にもてなされるとき、涙をもって始まりとする〔底本は initium sumita。initium sumit と読む〕。そして、いまだすべてを知らず無知でありながらも、その最初の誕生において〔底本は illa psa。illa ipsa と読む〕、泣くこと以外に何も知らない。

2

Providentia naturali lamentatur, vitae mortalis anxietates et labores et procellas mundi quas ingreditur, in exordio statim suo ploratu et gemitu rudis anima testatur. Sudatur enim quamdiu istic vivitur et laboratur.

PL 4, 630A

生まれながらの摂理によって嘆き、これから入っていく死すべき生の不安と労苦と世界の嵐とを、未熟な魂はその始まりのただ中で、泣き声と呻きとによって証しする。実に、この世で生き、働く限り、人は汗を流すのである。

3

Nec sudantibus et laborantibus possunt alia magis quam patientiae subvenire solatia: quae cum apta sint et necessaria in isto mundo universis, tum magis nobis, qui diabolo impugnante plus quatimur; qui, in acie quotidie stantes, inveterati et exercitati hostis colluctationibus fatigamur; quibus, praeter varias et assiduas tentationum pugnas, in persecutionum quoque certamine patrimonia relinquenda sunt, subeundus carcer, portandae catenae, animae impendendae, gladius, bestiae, ignes, cruces, omnia denique tormentorum ac poenarum genera fide et virtute patientiae perferenda, Domino ipso instruente et dicente: Haec locutus sum vobis ut in me pacem habeatis: in mundo autem pressuram habebitis, sed fidite, quoniam ego vici mundum (Joan. XVI, 33) .

PL 4, 630A

汗し労する者たちにとって、忍耐の慰め以上に助けとなるものはほかにない。この慰めは、この世界のすべての者にとってふさわしく必要なものであるが、なかんずく我々にとってはなおさらである。我々は悪魔の攻撃によっていっそう揺さぶられ、日々戦列に立ち、老練で鍛えられた敵との格闘に疲れ果てる者だからである。我々には、さまざまな絶え間ない試みの戦いに加えて、迫害の戦いにおいてもなお、家産を捨てねばならず、牢獄に耐えねばならず、鎖を身に負わねばならず、魂を投げ出さねばならず、剣、猛獣、火、十字架、あらゆる種類の拷問と刑罰を、信仰と忍耐の力とをもって耐え抜かねばならない。主御自らがこう教えて言われたとおりである。「私はこれらのことを汝らに語った。それは汝らが私において平和を持つためである。世界にあっては汝らは苦難に遭うであろう。しかし、心を強くせよ。私は世界に勝ったからである」(ヨハネ16:33)。

4

Si autem qui diabolo et mundo renuntiavimus, pressuras et infestationes diaboli et mundi crebrius ac violentius patimur, quanto magis patientiam tenere debemus, qua adjutrice et comite omnia infesta toleremus?

PL 4, 630B

しかし、悪魔と世界とを棄てた我々が、悪魔と世界との苦難と攻撃とをより頻繁に、より激しく被るのであれば、なおのこと我々は忍耐を保たねばならないのではないか。忍耐を助け手とし伴侶として、あらゆる敵対するものを耐え忍ぶために。

Caput XIII

第XIII章PL 4, 630B
1

Domini et magistri nostri salutare praeceptum est: Qui toleraverit, inquit, usque ad finem, hic salvus erit (Matth. X, 22) .

PL 4, 630B

我々の主であり師である方の、救いをもたらす戒めがある。「最後まで耐え忍ぶ者は救われるであろう」と彼は言う(マタイ10:22)。

2

Et iterum; Si permanseritis, inquit, in verbo meo, vere discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos (Joan. VIII, 31) .

PL 4, 630C

また重ねて彼は言う。「もし汝らが私の言葉にとどまるならば、汝らはまことに私の弟子となり、真理を知るであろう。そして真理は汝らを自由にするであろう」(ヨハネ8:31)。

3

Tolerandum et perseverandum est, fratres dilectissimi, ut, ad spem veritatis et libertatis admissi, ad veritatem et libertatem ipsam pervenire possimus; quia hoc ipsum quod Christiani sumus, fidei et spei res est; ut autem spes et fides ad fructum sui possint pervenire, patientia opus est.

PL 4, 630C

耐え忍び、堪え通さねばならない、最愛の兄弟たちよ。真理と自由への希望へと導き入れられた我々が、真理と自由そのものへと到達しうるために。我々がキリスト教徒であるということそれ自体が、信仰と希望の事柄だからである。しかし希望と信仰がその実りに至りうるためには、忍耐が必要である。

4

Non enim praesentem gloriam sequimur, sed futuram, secundum quod et Paulus apostolus monet dicens: Spe salvati sumus. Spes autem quae videtur non est spes: quod enim videt quis quid sperat?

PL 4, 630C

我々が求めるのは現在の栄光ではなく、来たるべき栄光だからである。使徒パウロも次のように勧めて言うとおりである。「我々は希望によって救われた。見えている希望は希望ではない。人は見えているものを、どうして望むだろうか。」

5

Si autem quod non videmus speramus , per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24) . Propterea exspectatio et patientia necessaria est ut id quod coepimus impleamus, et quod credimus et speramus Deo repraesentante capiamus.

PL 4, 630C

「しかし、我々が見ていないものを望むのであれば、忍耐をもって待ち望むのである」(ローマ8:24)。それゆえ、我々が始めたことを成し遂げ、信じ望んでいることを神が現してくださることによって受け取るために、待望と忍耐とが必要である。

6

Denique alio in loco idem apostolus justos et operantes et divini foenoris incremento coelestes thesauros sibi recondentes ut patientes quoque sint instruit et docet dicens: Ergo, dum tempus habemus operemur quod bonum est ad omnes, maxime vero ad domesticos fidei.

PL 4, 631A

実に、同じ使徒は別の箇所で、正しい者たち、働く者たち、また神的な利息の増加によって天の宝を自らのために蓄えている者たちに対して、忍耐深くもあるようにと教え、諭して言う。「それゆえ、我々に時のある間に、すべての人に対して、とりわけ信仰の家族に対して、善いことを行おうではないか。」

7

Bonum autem facientes non deficiamus; tempore enim suo metemus (Gal. VI, 9) . Admonet ne quis impatiens in operatione deficiat, ne quis tentationibus aut avocatus aut victus in medio laudis et gloriae itinere desistat, et pereant praeterita, dum quae coeperant desinunt esse perfecta, sicut scriptum est: Justitia justi non liberabit eum in quacumque die exerraverit (Ezech. XXXIII, 12) .

PL 4, 631A

「善いことを行いながら、疲れ果てることのないようにしよう。しかるべき時に、我々は刈り取るのだから」(ガラテヤ6:9)。彼は、誰も忍耐を欠いて働きの中で倒れることのないように、誰も試みによって心を逸らされ、あるいは打ち負かされて、称賛と栄光への道半ばで断念することのないように、と諭している。そうでなければ、始めたことが全うされないままに終わり、すでになされたことまでも失われてしまうからである。こう書かれているとおりである。「正しい者の義は、彼がどのような日に迷い出ようとも、彼を救わないであろう」(エゼキエル33:12)。

8

Et iterum: Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam (Apoc. III, 11) . Quae vox adhortatur patienter et fortiter perseverare, ut qui ad coronam laude jam proxima nititur, durante patientia coronetur.

PL 4, 631A

また重ねて言う。「お前が持っているものを保て。誰も、お前の冠を奪い取ることのないように」(黙示録3:11)。この言葉は、忍耐強く、また力強く堪え通すよう勧めている。冠の誉れにすでに近づいている者が、忍耐が持続する中で冠を受けるためである。

Caput XIV

第XIV章PL 4, 631B
1

Patientia autem, fratres dilectissimi, non tantum bona custodit, sed et repellit adversa. Spiritui sancto favens et coelestibus ac divinis cohaerens contra facta carnis et corporis, quibus anima expugnatur et capitur, virtutum suarum propugnaculo reluctatur.

PL 4, 631B

しかし忍耐は、最愛の兄弟たちよ、善いものを守るだけでなく、敵対するものを退けもする。忍耐は聖なる霊に味方し、天上のもの、神的なものに結びつきながら、魂が攻め落とされ捕らえられる原因となる肉と肉体の行いに対して、自らの徳という防壁をもって抵抗する。

2

Inspiciamus denique pauca de multis, ut de paucis intelligantur et caetera. Adulterium, fraus, homicidium, mortale crimen est.

PL 4, 631B

実に、多くのことのうちからわずかを検討しよう。わずかなことから、残りのことも理解されるためである。姦通、欺き、殺人は、死に至る犯罪である。

3

Sit fortis et stabilis in corde patientia; et nec adulterio sanctificatum corpus et Dei templum polluitur, nec justitiae dicata innocentia contagione fraudis inficitur, nec post gestatam Eucharistiam manus gladio et cruore maculatur.

PL 4, 631B

忍耐が心のうちに強く揺るがずあるならば、聖別された肉体、神の神殿は姦通によって汚されることなく、正義に捧げられた無垢は欺きの伝染によって穢されることなく、聖体を身に受けたのちの手が剣と血によって汚されることもない。

Caput XV

第XV章PL 4, 631C
1

Charitas fraternitatis vinculum est, fundamentum pacis, tenacitas ac firmitas unitatis, quae et spe et fide major est, quae et opera et martyria praecedit, quae nobiscum semper aeterna apud Deum in regnis coelestibus permanebit.

PL 4, 631C

愛は兄弟団の絆であり、和解の土台であり、一致の粘り強さと堅固さである。愛は希望よりも信仰よりも大いなるものであり、行いにも殉教にも先立つものであり、我々とともに、神のもとで天の国において永遠にとどまり続けるものである。

2

Tolle illi patientiam, et desolata non durat. Tolle illi sustinendi tolerandique substantiam, et nullis radicibus ac viribus perseverat. Apostolus denique, cum de charitate loqueretur, tolerantiam illi et patientiam junxit.

PL 4, 632A

愛から忍耐を取り去れば、見捨てられて存続しない。愛から堪え忍び耐え抜くという実体を取り去れば、根も力も持たずに持ちこたえられない。実に使徒は、愛について語るにあたって、耐え忍ぶことと忍耐とを結びつけた。

3

Charitas, inquit, magnanima est, charitas benigna est, charitas non aemulatur, non inflatur, non irritatur, non cogitat malum, omnia diligit, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet (I Cor. XIII, 4-7) .

PL 4, 632A

「愛は度量が広く、慈愛深い。愛は張り合わず、高ぶらず、いらだたず、悪を思わず、すべてを愛し、すべてを信じ、すべてを望み、すべてを耐え忍ぶ」(一コリント13:4-7)。

4

Ostendit inde illam perseverare tenaciter posse quod noverit omnia sustinere. Et alio in loco: Sustinentes, inquit, invicem in dilectione, satis agentes servare unitatem spiritus in conjunctione pacis (Ephes. IV, 2) .

PL 4, 632A

そこから彼は、愛がすべてを耐え忍ぶことを知っているがゆえに、粘り強く堪え通すことができることを示している。また別の箇所ではこう言う。「愛のうちに互いに耐え忍び、和解の結びにおいて霊の一致を保つよう努めよ」(エフェソ4:2)。

5

Probavit nec unitatem servari posse nec pacem nisi se invicem fratres mutua tolerantia foveant, et concordiae vinculum patientia intercedente custodiant.

PL 4, 632A

彼は、兄弟たちが互いに耐え忍び合って支え合うのでなければ一致も和解も保たれえず、忍耐が働くのでなければ和合の絆も守られえないことを示した。

Caput XVI

第XVI章PL 4, 632B
1

Quid deinde, ut non jures neque maledicas, ut tua ablata non repetas, ut, accepta alapa, et alteram maxillam verberanti praebeas, ut fratri in te peccanti non tantum septies, sed septuagies septies, sed et omnia omnino peccata dimittas, ut diligas inimicos tuos, ut pro adversariis et persecutoribus precem facias?

PL 4, 632B

さらに、お前が誓わず、呪わないこと。お前が奪われたものを取り返そうとしないこと。頬を打たれたなら、打った者にもう一方の頬をも差し出すこと。お前に対して罪を犯した兄弟を、七度だけでなく七十七度までも、いやすべての罪を余すところなく赦すこと。お前の敵を愛すること。敵対する者や迫害する者のために祈ること——これらは、どうであろうか。

2

Porisne ista perficere, nisi patientiae et tolerantiae teneas firmitatem? Quod factum videmus in Stephano; qui, cum a Judaeis vi et lapidibus necaretur, non sibi vindictam, sed interfectoribus veniam postulabat dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum (Act. VII, 59) .

PL 4, 632B

お前は、忍耐と耐え忍ぶことの固さを保たなければ、これらを成し遂げることができようか〔底本は Porisne。Potesne と読む〕。まさにこのことが、ステファノにおいて実現したのを我々は見る。彼はユダヤ人たちによって暴力と石打ちによって殺されようとしたとき、自分のために復讐を求めず、殺す者たちのために赦しを求めて、こう言った。「主よ、この罪を彼らの上に置きたまいませんように」(使徒言行録7:59)。

3

Sic esse oportuit primum martyrem Christi, qui martyres secuturos gloriosa morte praecurrens, non tantum Dominicae passionis praedicator esset, sed et patientissimae lenitatis imitator.

PL 4, 632B

キリストの最初の殉教者は、このようであることが必要であった。栄光ある死によって後に続く殉教者たちに先立つ彼は、主の受難を宣べ伝える者であるだけでなく、この上なく忍耐深い柔和さの模倣者でもあらねばならなかったのである。

4

Quid dicam de ira, de discordia, de simultate, quae in Christiano esse non debent? Sit patientia in pectore, et haec illic locum habere non possunt; aut si adire tentaverint, cito exclusa discedunt, ut domicilium pacificum perseveret in corde ubi Deum pacis delectet habitare.

PL 4, 632C

怒りについて、不和について、確執について、私は何を言うべきだろうか。これらはキリスト教徒のうちにあってはならないものである。忍耐が心のうちにあるならば、これらはそこに場所を持つことができない。あるいは、もし入り込もうと試みたとしても、たちどころに締め出されて立ち去る。こうして、平和の神が住まうことを喜ばれる心のうちに、平和な住まいが保たれるのである。

5

Admonet denique Apostolus et docet dicens: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis. Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia auferatur a vobis (Ephes. IV, 30) .

PL 4, 633A

実に使徒はこう諭し教えて言う。「神の聖なる霊を悲しませてはならない。汝らは贖いの日のためにその霊によって証印を押されているのである。あらゆる苦味と怒りと憤りと叫びと冒瀆とは、汝らから取り除かれよ」(エフェソ4:30)。

6

Si enim Christianus a furore et contentione carnali, tamquam de maris turbinibus, excessit, et tranquillus ac lenis in portu Christi esse jam coepit, nec iram nec discordiam debet intra pectus admittere, cui nec malum pro malo reddere liceat nec odisse.

PL 4, 633A

なぜなら、キリスト教徒が、海の嵐から逃れるように、肉の激情と争いから抜け出て、すでにキリストの港にあって静かに穏やかであり始めたのであれば、悪に悪をもって報いることも憎むことも許されない者として、怒りも不和も心の内に受け入れてはならないからである。

Caput XVII

第XVII章PL 4, 633A
1

Necnon ad varia quoque carnis incommoda et crebros corporis durosque cruciatus, quibus humanum genus quotidie fatigatur et quatitur, patientia necessaria est.

PL 4, 633A

そして、肉の様々な不都合、また人類が日々それによって疲れ果て、揺さぶられる度重なる過酷な肉体の責め苦に対しても、忍耐は必要である。

2

Nam, cum in illa prima transgressione praecepti firmitas corporis cum immortalitate discesserit, et cum morte infirmitas venerit, nec possit firmitas recipi nisi cum recepta et immortalitas fuerit, oportet in hac fragilitate atque infirmitate corporea luctari semper et congredi.

PL 4, 633B

なぜなら、かの最初の掟の違反において、肉体の強健さが不死性とともに去り、死とともに脆弱さが到来し、不死性が回復されるのでなければ強健さもまた回復されえない以上、この肉体の脆さと脆弱さのうちにあって、常に格闘し、立ち向かわねばならないからである。

3

Quae luctatio et congressio non nisi patientiae viribus potest sustineri. Examinandis autem nobis atque explorandis diversi importantur dolores, et multiplex tentationum qualitas irrogatur, de jacturis facultatum, de ardoribus febrium, de cruciatibus vulnerum, de amissione charorum.

PL 4, 633B

この格闘と対決は、忍耐の力によってでなければ支えることができない。ところで、我々が試され吟味されるために、様々な苦しみがもたらされ、幾重にもわたる試練の様態が科される。財産の喪失、熱病の激しさ、傷の責め苦、愛する者たちの喪失といったことである。

4

Nec aliud magis inter injustos discernit et justos, quam quod in adversis per impatientiam queritur et blasphemat injustus, patientia justus probatur, sicut scriptum est: In dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe, quoniam in igne probatur aurum et argentum (Eccli. II, 4) .

PL 4, 633B

不義な者と義なる者とを分かつものとして、これ以上のものはない。すなわち、不義な者は逆境にあって忍耐の欠如のゆえに不平を言い、神を冒瀆するのに対し、義なる者は忍耐によって試されるのである。こう書かれているとおりである。「苦しみの中で耐え忍び、汝の低き身の上にあって忍耐を保て。金と銀とは火によって試されるからである」(集会の書2:4)。

Caput XVIII

第XVIII章PL 4, 633C
1

Sic Job examinatus est et probatus et ad summum fastigium laudis patientiae virtute provectus. Quanta adversus eum diaboli jacula emissa, quanta admota tormenta! Jactura rei familiaris infligitur, numerosae sobolis orbitas irrogatur.

PL 4, 633C

こうしてヨブは試され、証しされ、忍耐の力によって称賛の頂点にまで進められた。悪魔が彼に向けていかに多くの矢を放ち、いかに多くの拷問を加えたことか。家財の喪失が負わされ、多くの子らを失う悲嘆が科された。

2

Dives in censu dominus, et in liberis pater ditior, nec dominus repente nec pater est. Accedit vulnerum vastitas, et tabescentes ac fluentes artus edax quoque vermium poena consumit.

PL 4, 633C

資産において富める主人であり、子らにおいてはさらに富める父であった者が、たちまちにして主人でも父でもなくなった。そこに傷の惨状が加わり、朽ち崩れ流れ落ちる四肢を、貪り食う蛆虫の責め苦がなおも蝕んだ。

3

Ac, ne quid omnino remaneret quod non Job in suis tentationibus experiretur, armat diabolus et uxorem, illo antiquo nequitiae suae usus ingenio, quasi omnes per mulierem decipere posset et fallere, quod fecit in mundi origine; nec tamen Job gravibus ac densis conflictationibus frangitur quominus inter illas angustias et pressuras suas Dei benedictio victrice patientia praedicetur.

PL 4, 633C

そして、ヨブがその試練において経験しないものが何一つ残らないようにと、悪魔はその妻をも武装させた。あたかも女を通してすべての人を欺き惑わすことができるかのように、世界の初めに行ったのと同じ、あの古くからの悪知恵を用いてのことである。しかしそれでも、ヨブはその重く度重なる闘いによって打ち砕かれることなく、あの苦難と圧迫のただ中にあってもなお、神の祝福が勝利の忍耐によって宣べ伝えられたのである。

4

Tobias quoque, post justitiae et misericordiae suae opera magnifica, luminum amissione tentatus, in quantum patienter caecitatem pertulit, in tantum granditer Deum patientiae laude promeruit.

PL 4, 634A

トビトもまた、その正義と慈しみの偉大な業ののち、視力の喪失によって試みられたが、忍耐をもって盲目に耐え忍んだその度合いに応じて、忍耐の誉れによって大いに神の御心にかなったのである。

Caput XIX

第XIX章PL 4, 634A
1

Atque, ut magis, fratres dilectissimi, patientiae bonum luceat, quid mali e contrario impatientia importet consideremus.

PL 4, 634A

さて、最愛の兄弟たちよ、忍耐の善さがいっそう輝き出るように、これとは逆に忍耐の欠如が何の悪をもたらすかを考えてみよう。

2

Nam, ut patientia bonum Christi est, sic e contra impatientia diaboli malum; et sicut in quo habitat et manet Christus, patiens invenitur, ita impatiens semper existit cujus mentem diaboli nequitia possidet. Exordia denique ipsa videamus.

PL 4, 634A

忍耐がキリストの善さであるように、これとは逆に、忍耐の欠如は悪魔の悪である。キリストがそのうちに住み、留まる者は忍耐深い者と見出されるように、悪魔の悪意がその心を占める者は常に忍耐を欠く者として現れる。実に、その始まりそのものを見てみよう。

3

Diabolus hominem ad imaginem Dei factum impatienter tulit: inde et periit primus et perdidit.

PL 4, 634B

悪魔は、神の似姿に造られた人間を忍耐なく受け止めた。それゆえに彼はまず自ら滅び、そして滅ぼしたのである。

4

Adam, contra coeleste praeceptum, cibi lethalis impatiens, in mortem cecidit, nec acceptam divinitus gratiam patientia custode servavit; et ut fratrem Cain perimeret, sacrificii ejus et muneris impatiens fuit; et quod Esau de majoribus ad minora descendit, primatus suos per impatientiam lentis amisit.

PL 4, 634B

アダムは、天の掟に反して、死をもたらす食物に対して忍耐を欠き、死へと堕ちた。彼は神から授かった恩寵を、忍耐という守りによって保たなかったのである。カインが兄弟を殺すに至ったのも、その兄弟の生贄と供え物について忍耐を欠いたからであった。またエサウが、より大いなる身分からより小さき身分へと落ちたのも、レンズ豆に対する忍耐の欠如によって、自らの長子の権を失ったからである。

5

Quid Judaïcus populus circa beneficia divina perfidus et ingratus, nonne quod a Deo primum recessit, impatientiae crimen fuit, dum Moysi cum Deo colloquentis moras non potest ferre, profanos deos ausus est postulare, ut itineris sui duces nuncuparet caput bubulum et terrestre figmentum; nec umquam ab eadem impatientia destitit, quominus, semper docilitatis et divinae admonitionis impatiens, Prophetas suos et justos quosque perimendo, ad crucem quoque et ad sanguinem Domini prosiliret.

PL 4, 634B

ユダヤの民が、神の恩恵に対して不実かつ恩知らずであったことについては、何を言おうか。彼らがまず神から離れ去ったのは、忍耐の欠如という犯罪ではなかったか。モーセが神と語らうその遅れに耐えることができず、彼らは涜聖の神々を求めるという大胆な行いに及び、牛の頭と地の作り物とを自分たちの旅の導き手と呼んだのである。そして彼らは、この同じ忍耐の欠如をやめることなく、教えを受け入れることと神の訓戒とに常に忍耐を欠いたまま、自分たちの預言者たちと義なる者たちを殺すことによって、ついには主の十字架と血にまで突き進んだのである。

6

Impatientia etiam in Ecclesia haereticos facit, et, ad Judaeorum similitudinem, contra Christi pacem et charitatem rebelles ad hostilia et furiosa odia compellit.

PL 4, 634C

忍耐の欠如はまた、教会の内に異端者を生み出し、ユダヤ人たちと同じように、キリストの和解と愛とに逆らう反逆者たちを、敵意と狂った憎しみへと駆り立てる。

7

Et, ne longum sit singula recensere, omnia omnino quae patientia operibus suis aedificat ad gloriam, impatientia destruit ad ruinam.

PL 4, 634C

そして、一つ一つを数え上げれば長くなるので言わないが、忍耐がその働きによって栄光へと築き上げるものはすべて、忍耐の欠如が破滅へと崩し去るのである。

Caput XX

第XX章PL 4, 634C
1

Quare, fratres dilectissimi, et bonis patientiae et impatientiae malis diligenter expensis, patientiam, per quam in Christo manemus, ut venire cum Christo ad Deum possimus, plena observatione teneamus; quae copiosa et multiplex non augusto fine concluditur, nec brevibus terminis coercetur.

PL 4, 634C

それゆえ、最愛の兄弟たちよ、忍耐の善さと忍耐の欠如の悪とを注意深く量った上で、我々はキリストのうちに留まり、キリストとともに神のもとへ至ることを可能にするこの忍耐を、完全な遵守をもって保とう。忍耐は豊かで多様であり、狭い限界〔底本は augusto。angusto と読む〕のうちに閉じ込められることも、短い境界に押し込められることもない。

2

Late patet patientiae virtus; et ubertas ejus et largitas de unius quidem nominis fonte proficiscitur, sed, exundantibus venis, per multa gloriarum itinera diffunditur; nec proficere aliquid in actibus nostris potest ad consummandam laudem, nisi inde consummationis accipiat firmitatem.

PL 4, 634C

忍耐の力は広く行き渡っている。その豊かさと寛大さは、確かに一つの名という源から出発するが、その水脈は溢れ出て、多くの栄光の道筋を通って広がっていく。我々の行いにおいて、そこから完成の確かさを受け取るのでなければ、いかなるものも完全な称賛に至るまで進み得ない。

3

Patientia est quae nos Deo et commendat et servat. Ipsa est quae iram temperat, quae linguam fraenat, mentem gubernat, pacem custodit, disciplinam regit, libidinis impetum frangit, tumoris violentiam comprimit, incendium simultatis extinguit, coercet potentiam divitum, inopiam pauperum refovet, tuetur in virginibus beatam integritatem, in viduis laboriosam castitatem, in conjunctis et maritatis individuam charitatem.

PL 4, 635A

忍耐こそは、我々を神に推挙し、また守るものである。忍耐こそは、怒りを和らげ、舌を制御し、心を治め、平和を守り、訓練を統べ、情欲の衝動を打ち砕き、高ぶりの激しさを抑え、確執の火を消し、富める者の権勢を抑制し、貧しい者の欠乏を癒やし、童貞の女たちにあっては幸いなる純潔を、寡婦たちにあっては労苦に満ちた貞潔を、夫婦にあっては分かちがたい愛を守るものである。

4

Facit humiles in prosperis, in adversis fortes, contra injurias et contumelias mites. Docet delinquentibus cito ignoscere; si ipse delinquas, diu et multum rogare. Tentationes expugnat, persecutiones tolerat, passiones et martyria consummat.

PL 4, 635A

忍耐は、順境にあっては謙虚な者に、逆境にあっては剛毅な者に、不正と侮辱に対しては柔和な者にする。忍耐は、過ちを犯した者たちを速やかに赦すことを教え、もし自らが過ちを犯したときには、長く多く乞い願うことを教える。忍耐は、試練を打ち破り、迫害に耐え、受難と殉教を全うする。

5

Ipsa est quae fidei nostrae fundamenta firmiter munit: ipsa est quae incrementa spei sublimiter provehit.

PL 4, 635B

忍耐こそは、我々の信仰の基礎を堅く固めるものであり、忍耐こそは、希望の成長を高く推し進めるものである。

6

Ipsa actum dirigit, ut tenere possimus viam Christi, dum per ejus tolerantiam gradidimur: ipsa efficit ut perseveremus filii Dei, dum patientiam Patris imitamur.

PL 4, 635B

忍耐こそは、我々の行いを導き、キリストの耐え忍ぶことを通して歩む〔底本は gradidimur。gradiamur と読む〕間、キリストの道を守り続けることを可能にする。忍耐こそは、我々が父の忍耐に倣う間、神の子として堅忍し続けることを成し遂げるのである。

Caput XXI

第XXI章PL 4, 635B
1

Sed, quoniam plurimos scio, fratres dilectissimi, vel pondere injuriarum angentium vel dolore de iis qui adversum se grassantur et saeviunt, vindicari velociter cupere, nec illud in extrema parte reticendum est, ut, in istis fluctuantis mundi turbinibus et Judaeorum sive gentilium et haereticorum quoque persecutionibus constituti, patienter exspectemus ultionis diem, nec ad vindictam doloris nostri querula festinatione properemus, cum scriptum sit: Exspecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meae in testimonium, quoniam judicium meum ad congregationes gentium, ut excipiam reges et effundam super eos iram meam (Soph. III, 8) .

PL 4, 635B

しかし、最愛の兄弟たちよ、私は多くの者たちが、圧迫する不正の重さのゆえに、あるいは自分たちに逆らって猛り狂う者たちについての苦痛のゆえに、速やかに復讐されることを望んでいるのを知っている。そして、この結びの部分において、次のことを黙してはならない。すなわち、この揺れ動く世の嵐の中に、またユダヤ人や異教徒、さらには異端者たちの迫害の中に置かれているとはいえ、我々は忍耐をもって報いの日を待ち望むべきであり、我々の苦痛への復讐を求めて、不平がましい性急さで急いではならない、ということである。こう書かれているとおりである。「我を待て、と主は言われる、我が復活の日に証しとして。それは、我が裁きが諸国民の集いに向けられており、諸王を捕らえ、我が怒りを彼らの上に注ぐためである」(ゼファニヤ3:8)。

2

Exspectare nos jubet Dominus et futurae ultionis diem forti patientia sustinere. Qui et in Apocalypsi loquitur dicens: Ne signaveris verba prophetiae libri hujus, quia jam tempus in proximo est ut et ii qui perseverant nocere noceant, et qui in sordibus est sordescat adhuc, justus autem adhuc justiora faciat, similiter et qui sanctus est, sanctiora.

PL 4, 635C

主は我々に、待ち望むこと、そして来るべき報いの日を強い忍耐をもって耐え忍ぶことを命じられる。この方はまた、黙示録において次のように語って言われる。「この書の預言の言葉を封じてはならない。時はすでに近づいているからである。害を加え続ける者にはなお害を加えさせよ。汚れた者にはなお汚れさせよ。しかし義なる者にはいっそう義しいことを行わせ、同じく聖なる者にはいっそう聖なることを行わせよ」。

3

Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum facta sua (Apoc. XXII, 10-12) .

PL 4, 636A

「見よ、我は速やかに来る。我が報酬は我とともにあり、おのおのにその行いに応じて報いるためである」(黙示録22:10-12)。

4

Unde etiam clamantes martyres et ad vindictam suam, dolore erumpente, properantes exspectare adhuc jubentur et temporibus consummandis implendisque martyribus praebere patientiam: Et cum aperuisset, inquit, quintum sigillum, vidi sub ara Dei animas occisorum propter verbum Dei et martyrium suum, et clamaverunt voce magna dicentes: Quousque, Domine sanctus et verus, non judicas et vindicas sanguinem nostrum de iis qui in terris inhabitant?

PL 4, 636A

それゆえ、叫び求め、苦痛の噴き出るままに自分たちへの復讐を急ぎ求める殉教者たちでさえも、なお待ち望むこと、そして時が満たされ殉教者たちの数が満ちるまで忍耐を差し出すことを命じられている。すなわち、こう言われている。「彼が第五の封印を開いたとき、私は神の祭壇の下に、神の言葉と自らの証しのために殺された者たちの魂を見た。彼らは大声で叫んで言った。『主よ、聖なる、真なる方よ、地に住む者たちに対して我々の血を裁き報いてくださらないのは、いつまでか』」。

5

Et datae sunt eis singulae stolae albae, et dictum est eis ut requiescerent brevi adhuc tempore, donec impleatur numerus conservorum et fratrum eorum qui postea occidentur exemplo ipsorum (Apoc. VI, 9-11) .

PL 4, 636A

「そして、彼らそれぞれに白い衣が与えられ、彼らに、なお暫くの間安らいでいるようにと告げられた。彼らと同じ仲間である僕たち、また彼らに倣ってのちに殺されるはずの兄弟たちの数が満ちるまでである」(黙示録6:9-11)。

Caput XXII

第XXII章PL 4, 636B
1

Quando autem veniat sanguinis justi divina vindicta, declarat per Malachiam prophetam Spiritus sanctus dicens: Ecce dies Domini venit ardens velut clibanus; eruntque omnes alienigenae et omnes iniqui stipula, et succendet illos adveniens dies, dicit Dominus (Malach. IV, 1) .

PL 4, 636B

しかし、義なる者の血の復讐がいつ来るかについては、聖なる霊が預言者マラキを通してこう宣言している。「見よ、主の日は炉のように燃えて来たり、すべての異邦人とすべての不義なる者どもは藁くずとなるであろう。そして到来する日は彼らを焼き尽くすであろう、と主は言われる」(マラキ4:1)。

2

Quod item legimus in Psalmis, ubi Dei judicis praedicatur adventus censurae suae majestate venerandus: Deus manifestus veniet, Deus noster, et non silebit.

PL 4, 636B

同じことを我々は詩篇においても読む。そこでは、裁く神の到来が、その譴責の威厳において畏るべきものとして予告されている。「神は現れて来られる、我々の神は。そして黙してはおられない。」

3

Ignis ante eum ardebit, et in circuitu ejus procella nimia, Advocabit coelum sursum et terram deorsum, ut separet populum suum.

PL 4, 636B

「火は彼の前に燃え、その周りには激しい嵐がある。神は上なる天と下なる地とを呼び集め、御自分の民を分かたれる。」

4

Colligite illi justos ejus, eos qui disponunt testamentum ejus in sacrificiis; et annuntiabunt coeli justitiam ejus, quoniam Deus judex est (Psal. XLIX, 3-6) .

PL 4, 636C

「彼のために、その義なる者たちを集めよ、生贄によって彼の契約を結ぶ者たちを。そして天は彼の正義を告げ知らせるであろう、神は審判者であるゆえに」(詩篇49:3-6)。

5

Et Esaias eadem praenuntiat dicens: Ecce enim Dominus sicut ignis veniet, et sicut procella currus ejus, retribuere in ira vindictam. In igne enim Domini judicabuntur, et in gladio ejus vulnerabuntur (Isa. LXVI, 15) .

PL 4, 636C

そしてイザヤも同じことを予告してこう言う。「見よ、主は火のように来られ、その戦車は嵐のようである。怒りのうちに復讐を報いるためである。主の火によって彼らは裁かれ、その剣によって傷つけられるであろう」(イザヤ66:15)。

6

Et iterum: Dominus Deus virtutum prodibit et comminuet bellum, excitabit certamen, et clamabit super inimicos suos cum fortitudine. Tacui, numquid semper tacebo (Isa. XLII, 13) ?

PL 4, 636C

そして再び、「万軍の主なる神は出でて、戦いを打ち砕き、争いを引き起こし、力をもってその敵に対して叫ばれるであろう。私は黙っていた。いつまでも黙っているであろうか」(イザヤ42:13)。

Caput XXIII

第XXIII章PL 4, 637A
1

Quis autem est hic qui tacuisse se prius dicit et non semper tacebit? Utique ille qui sicut ovis ad victimam ductus est, et sicut agnus coram tondente se, sine voce non aperuit os suum; utique ille qui non clamavit, neque in plateis vox ejus audita est; utique ille qui non fuit contumax, neque contradixit, cum dorsum suum poneret ad flagella et maxillas ad palmas, faciem autem suam non avertit a foeditate sputorum; utique ille qui, cum accusaretur a sacerdotibus et senioribus, nihil respondit et, admirante Pilato, patientissimum silentium tenuit.

PL 4, 637A

しかし、自らかつて黙していたと言い、いつまでも黙してはいないと言うこの方は、いったい誰であろうか。それは当然、犠牲として屠り場へ引かれる羊のように、また毛を刈る者の前にある小羊のように、声を出さず口を開かなかった方である。それは当然、叫ぶことなく、その声が広場で聞かれることもなかった方である。それは当然、頑なではなく、逆らうこともなく、その背を鞭に、頬を平手にゆだねながらも、唾のけがれから顔を背けることのなかった方である。それは当然、祭司たちと長老たちから告発されたとき、何も答えず、ピラトが驚くほどの、この上なく忍耐深い沈黙を守った方である。

2

Hic est qui, cum in passione tacuerit, in ultione postmodum non tacebit. Hic est Deus noster, id est, non omnium, sed fidelium et credentium Deus, qui, cum in secundo adventu manifestus venerit, non silebit. Nam, cum in humilitate prius fuerit occultus, veniet in potestate manifestus.

PL 4, 637A

この方こそ、受難において黙しておられたが、その後の報いにおいては黙してはおられない方である。この方こそ我々の神である。すなわち、すべての者の神ではなく、信じる者、信仰を抱く者たちの神である。この方は、第二の到来において顕現して来られるとき、黙してはおられない。なぜなら、この方は初めには謙卑のうちに隠れておられたが、来られるときには権能のうちに顕現されるからである。

Caput XXIV

第XXIV章PL 4, 637B
1

Hunc exspectemus, fratres dilectissimi, judicem et vindicem nostrum, Ecclesiae suae populum et ab initio mundi justorum omnium numerum secum pariter vindicaturum.

PL 4, 637B

最愛の兄弟たちよ、我々の審判者、我々の復讐者であるこの方を待ち望もう。この方は、御自分の教会の民と、世の初めからのすべての義なる者たちの数との復讐を、御自身とともに等しく果たしてくださるであろう。

2

Qui ad vindictam suam nimium festinat et properat, consideret quia necdum vindicatus est ipse qui vindicat.

PL 4, 637B

自らの復讐をあまりに急ぎ求める者は、復讐する方御自身がまだ復讐されていないことを考えるがよい。

3

Pater Deus praecepit Filium suum adorari, et apostolus Paulus, divini praecepti memor, ponit et dicit: Deus, exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum (Philip. II, 9, 10) .

PL 4, 638A

父なる神は、御子が礼拝されることを命じられた。そして使徒パウロは、この神の掟を心に留めて、こう記して言う。「神は彼を高く上げ、あらゆる名にまさる名を彼に与えられた。それはイエスの名において、天にあるもの、地にあるもの、地の下にあるものの、あらゆる膝がかがめられるためである」(フィリピ2:9-10)。

4

Et in Apocalypsi Angelus Joanni volenti adorare se resistit et dicit: Vide ne feceris, quia conservus tuus sum et fratrum tuorum. Jesum Dominum adora (Apoc., XXII, 9) .

PL 4, 638A

また黙示録において、天使は、自分を礼拝しようとするヨハネに抗って言う。「そうしてはならない。私は汝と、汝の兄弟たちの、ともに仕える僕である。主イエスを礼拝せよ」(黙示録22:9)。

5

Qualis Dominus Jesus et quanta patientia ejus! ut qui in coelis adoratur, necdum vindicetur in terris. Hujus patientiam, fratres dilectissimi, in persecutionibus et passionibus nostris cogitemus. Hujus adventui plenum exspectationis obsequium praebeamus.

PL 4, 638A

主イエスはいかなる方であり、その忍耐はいかに大いなるものであろうか。天において礼拝される方でありながら、地においてはいまだ復讐されないのである。最愛の兄弟たちよ、我々の迫害と受難のただ中で、この方の忍耐を思い起こそう。この方の到来に対して、待ち望むことに満ちた恭順を捧げよう。

6

Nec defendi ante Dominum servi irreligiosa et inverecunda festinatione properemus. Insistamus potius et elaboremus et toto corde vigilantes atque ad omnem tolerantiam stabiles Dominica praecepta servemus; ut, cum ille irae et vindictae dies venerit, non cum impiis et peccatoribus puniamur, sed cum justis et Deum timentibus honoremur.

PL 4, 638A

僕たる我々は、不敬虔で恥知らずな性急さをもって、主に先んじて護られよう〔ante Dominum は「主の御前で」とも読める。24.2・24.5 を受けて「主に先んじて」と取った〕と急ぐことのないようにしよう。むしろ、心を尽くして目覚めておりつつ、あらゆる耐え忍ぶことに堅く立って、主の掟を守ることに励み、力を尽くそう。かの怒りと復讐の日が来たときに、不敬虔な者たちや罪人たちとともに罰せられることなく、義なる者たちや神を畏れる者たちとともに誉れを受けるためである。