作者不詳—

Adversus Judaeos › 全文

Adversus Judaeos 全文

Anonymous · PL 4, 919A–926B

Caput I

第I章PL 4, 919A
1

ATTENDITE sensum et intelligentiam vestram in Spiritu sancto, ut non tantum auribus audiatis, sed etiam oculis cernatis divinum Christi sacramentum. Cernitis autem per fidem vestram: audire enim necessitatis est, credere sollicitudinis.

PL 4, 919A

耳で聞くだけでなく、目によってもキリストの神的な秘義を見て取るために、諸君は聖なる霊のうちで自らの感覚と知性とを働かせよ。だが諸君が見て取るのは、諸君の信仰によってである。聞くことは必要に属し、信じることは配慮に属するからである。

2

Aurium officium est, indifferenter pariter vana atque utilia perspicere; fidei autem, nonnisi quae probaverit, credere. Neque enim quidquam prodest libenter audire, nisi credulitas auditum confirmet. Fidei oculi sunt spiritus, per quem videntur spiritalia.

PL 4, 919A

耳の務めは、空しいものも有益なものも分け隔てなく聞き取ることである。しかし信仰の務めは、吟味したものでなければ信じないことである。すすんで聞くことも、信ずる心が聞いたことを裏づけないならば、何の益もない。信仰の目は霊であり、それによって霊的なものが見られる。

3

Si ergo vos estis spiritales, intelligite coelestia. Similes enim sui similia recognoscunt: etiam muta animalia de vocis sono invicem se intelligunt, leones fremitum, tauri mugitum et miles tubae voces!

PL 4, 919A

それゆえ、もし諸君が霊的な者であるならば、天上のことを理解せよ。似た者は自らに似た者を見分けるからである。物言わぬ動物さえも、声の響きによって互いを認め合う。獅子は吼え声を、牡牛は唸り声を、そして兵士はラッパの音を認めるのだ。

4

Quanto ergo verius spiritales spiritalia intelligunt, coelestes et haeredes patris sui praecepta et ea quae testamento patris sui cauta sunt? Vos ergo, cum sitis Christi haeredes, intelligite testamentum ejus.

PL 4, 919A

まして霊的な者は霊的なことを、天に属する者たち、また相続人たちは、父の戒めと、父の契約に定められたことを、いかに真実に理解することであろうか。それゆえ諸君は、キリストの相続人であるからには、その契約を理解せよ。

5

Quod si quis per aetatem minus docibilis est ad intelligendum, habet Spiritum sanctum interpretem, illum sequatur; illo duce et magistro facillime poterit novi testamenti jura virtutemque cognoscere, quod haereditas gentibus contributa est, hoc modo.

PL 4, 919B

もし年齢のゆえに理解する力に乏しい者があるならば、その者には解き明かす者として聖なる霊がある。その方に従うがよい。その方を導き手とし師とするならば、新しい契約の定めと力を、いとも容易く知ることができるであろう。すなわち、相続財産が諸国民に与えられたのは、次のような次第によってである。

Caput II

第II章PL 4, 919B
1

Deus et Pater in principio fecit hominem sua manu, eumque posuit in paradiso, data certa conditione praeceptorum vitae, legis et testamenti.

PL 4, 919B

神であり父である方は、初めに、御自らの手で人を造り、命の戒めと律法と契約という確かな条件を定めた上で、これを楽園に置いた。

2

Ille autem, contemptis patris praeceptis, expulsus est paradiso in suam terrigenam nativitatem, in qua etiam defunctus est: sed Deus suscitavit genus justum de semine Adae, quod semen conservavit in populum, super filium Noe et haeredes ejus.

PL 4, 919B

しかし彼は父の戒めを侮ったために楽園から追われ、おのれの土より生まれた本来の生まれ故郷へと戻り、そこで死んだ。だが神は、アダムの種から正しい血統を起こし、その種をノアの子とその相続人たちに至るまで、一つの民として保ち続けた。

3

Ex illo genere invenit hominem justum, cui imperavit ut faceret fabricam in modum machinae, capacitatis certae mensurarum compagibus; ut illa conditus cum fratribus suis Noe, servaretur per illud genus: sed jusserat Deus, propter injustitiam hominum, orbem terrae aquis inundantibus deperire.

PL 4, 919C

その血統のうちから神は正しい人を見出し、その者に命じて、定まった寸法の骨組みを持つ、機械のごとき構造物を造らせた。それは、ノアが自らの兄弟たちと共にその中に納められ、その血統が保たれるためであった。神は、人間たちの不義のゆえに、地上の世界が押し寄せる水によって滅び去るよう命じておられたのである。

4

Igitur postea salvus factus est cum suis Noe, cui constituit et Deus praecepti sui testificationem dicens: Omnis res cibus vobis, quasi pabulum olerum, excepta carne in sanguine vitae (Gen. IX, 3) ; et posuit hujus testificationis signum in arcu.

PL 4, 920A

こうして後にノアはその一族と共に救われた。神はノアに対しても、御自らの戒めの証しを立てて、こう言われた。「すべてのものは、野菜の食物のように、汝らの食物となる。ただし、命の血のうちにある肉は除く」(創世記9:3)。そして神は、この証しのしるしを虹に置いた。

5

Post haec rursus Dominus Deus testificatus est Abrahae in Isaac, hoc modo dicens: Tibi dabo hanc terram et semini tuo, et faciam te patrem multarum gentium (Gen. XVII, 8) . Et exinde increvit semen in multitudinem populi, et divisum est in duodecim Patriarchas.

PL 4, 920A

この後、主なる神は再び、イサクにおいてアブラハムに証しを立て、このように言われた。「私はこの地を汝と汝の種に与え、汝を多くの諸国民の父とするであろう」(創世記17:8)。そしてそれ以来、その種は増えて民の群れとなり、十二人の族長へと分かれた。

6

Set etiam illis quoque Dominus testificationem posuit in monte Choreb per Moysen, de quo loco expulsis gentibus, constituit illic populum quem accepit et possedit pro missa sibi haereditate: quibus etiam pleraque signa et miracula ostendit Deus, quasi charissimo filio.

PL 4, 920A

さらに主は、彼らに対しても、モーセを通してホレブの山で証しを立てられた。その地から諸国民を追い出し、そこに、御自らが受け取り、自らに与えられた相続財産として所有する民を立てられたのである。神はその民に対して、あたかも最愛の子であるかのように、実に多くのしるしと奇跡とを示された。

7

Sed idem populus, perceptis tot tantisque beneficiis, adversatus est patri, et dereliquit Deum vivum.

PL 4, 920B

しかし、その同じ民は、これほど数多く大いなる恩恵を受けながら、父に逆らい、生ける神を見捨てた。

8

Dereliquit enim Israel Dominum, ostendens ei terga et non faciem: nam faciem suam convertit ad idola; et interficiendo missos ad se Prophetas, qui de Christo praedicabant, exinde consuevit Israel persequi Christum, non tantum in corpore advenientem, sed etiam cum a Prophetis annuntiaretur.

PL 4, 920B

イスラエルは主を見捨て、主に背を見せて顔を見せなかったのである。おのれの顔を偶像へと向け、キリストについて宣べ伝えるために遣わされた預言者たちを殺すことによって、イスラエルはそれ以来、キリストを迫害することを常とするようになった。それは肉において到来されたキリストに対してだけでなく、預言者たちによって告げ知らされていたキリストに対しても同様であった。

9

Universos etenim vates persecuti sunt, ex quibus quosdam lapidibus insectati, alios indigne excruciando peremerunt, non tantum ipsos, sed et per eos Dominum Christum.

PL 4, 920B

彼らは預言者たちすべてを迫害し、ある者たちは石を投げて追い立て、また別の者たちは恥ずべき仕方で責め苛んで殺した。それは預言者たち自身に対してだけでなく、彼らを通して主キリストに対してでもあった。

10

Quae enim hujus probatio? scilicet eo quod insimulatos, et infidos, et perfidos, mendaces, et contrarios Christi susceperint; veros autem et fidei plenos impugnaverint.

PL 4, 920B

その証拠は何か。すなわち、彼らが、偽り訴えられた者、不実な者、裏切り者、偽り者、キリストに逆らう者どもを受け入れておきながら、真実な者たち、信仰に満ちた者たちを攻撃した、ということである。

11

Moysen maledicebant, quoniam Christum praedicabat: Dathan amabant, quoniam Christum non praedicabat: Aaron repudiabant in sacerdotio, quoniam Christi similitudinem praeferebat: Abiron constituebant, quoniam Christo contradicebat: David oderant, quoniam Christum canebat: Saul extollebant, quoniam Christum non loquebatur: Samuelem respuebant, quoniam Christum loquebatur: Agag servabant, nihil enim de Christo loquebatur: Hieremiam lapidabant Christum vaticinantem: Ananiam diligebant Christo adversantem: Esaiam secabant Christum vociferantem: Manasse magnificabant Christum persequentem: Joannem interimebant Christum demonstrantem: Zachariam trucidabant Christum diligentem: Judam diligebant Christum tradentem.

PL 4, 920C

モーセを呪った、彼がキリストを宣べ伝えたからである。ダタンを愛した、彼がキリストを宣べ伝えなかったからである。アロンを祭司職から退けた、彼がキリストの似姿を体していたからである。アビロンを立てた、彼がキリストに逆らったからである。ダビデを憎んだ、彼がキリストを歌ったからである。サウルを持ち上げた、彼がキリストを語らなかったからである。サムエルを退けた、彼がキリストを語ったからである。アガグを生かしておいた、彼はキリストについて何一つ語らなかったからである。エレミヤを石打ちにした、キリストを預言していたからである。アナニアを愛した、キリストに逆らっていたからである。イザヤを鋸で引いた、キリストを声高く告げていたからである。マナセを崇めた、キリストを迫害していたからである。ヨハネを殺した、キリストを指し示していたからである。ザカリヤを虐殺した、キリストを愛していたからである。ユダを愛した、キリストを裏切っていたからである。

Caput III

第III章PL 4, 921A
1

Videtis quemadmodum Christum qui diligunt, odiuntur; qui odiunt, amore flagrant apud indignam plebem.

PL 4, 921A

諸君は見て取っている、この恥ずべき民衆のもとで、キリストを愛する者たちがいかに憎まれ、キリストを憎む者たちがいかに愛に燃えて迎えられているかを。

2

O pertinaciam persecutionis indignam usque ad mortis exterminationem! non enim tantummodo testes Domini impugnaverunt, sed et ipsi Domino perfidi coloni contumeliam fecerunt Patri in Filio.

PL 4, 921A

ああ、死による根絶に至るまでの、恥ずべき執拗な迫害よ。彼らは主の証人たちを攻撃しただけではない。不実な小作人どもは、御子において父に対しても、主御自身に対しても、侮辱を加えたのである。

3

Quid igitur digni fuerunt pati ob hoc admissum? scilicet fugari de regno, abdicari haereditate: et ita factum est, et ita evenit, digna dignis obtigerunt.

PL 4, 921B

それでは、この罪を犯したことによって、彼らはどのような報いを受けるにふさわしかったか。すなわち、王国から追われ、相続財産から廃されることである。そして事実そのとおりになった。そのとおりに起こった。ふさわしい報いが、ふさわしい者たちに下ったのである。

4

Pater enim contumeliam passus in Filio, Filius perpessus in Prophetis tempore quo moriebantur; in suo tempore coactus est indignatione scribere novum testamentum, adhibitis testibus coelo et terra et Angelo de templo, assistentibus Moyse et Helia.

PL 4, 921B

父は御子において侮辱を受け、御子は預言者たちが死んでいったその時々において苦しみを受けられた。そしてついに御自らの時に至って、憤りのゆえに新しい契約を書き記すことを余儀なくされ、天と地と神殿からの天使とを証人として立て、モーセとエリヤとを立ち会わせられたのである。

5

Hos enim testes adhibuit, cum pateretur in Israel; haec ita facta praedixit per Prophetas, his verbis: Audi, coelum, et praebe aurem, terra, quoniam Dominus locutus est; Filios genui et exaltavi; ipsi autem me spreverunt (Isa. I, 2) .

PL 4, 921B

主はイスラエルのもとで苦しみを受けられたとき、これらの証人を立てられたのである。このように起こることを、主は預言者たちを通してあらかじめ告げておられた。次の言葉によってである。「天よ、聞け。地よ、耳を傾けよ。主が語られたのだから。私は子らを生み、高めた。しかし彼らは私を退けた」(イザヤ1:2)。

Caput IV

第IV章PL 4, 921B
1

Has voces effudit Dominus in Israel, vociferans et dicens: Vos me noluistis, alii me recipient, qui nondum nec mentionem mei audierunt. Vos nuptias meas sprevistis, alii ibunt qui non sunt vocati.

PL 4, 921B

主はイスラエルに向けて、声を張り上げこれらの言葉を注がれた。「お前たちは私を欲しなかった。私についてまだ耳にしたこともない者たちが、私を受け入れるであろう。お前たちは私の婚礼を蔑ろにした。招かれていない者たちが、その婚礼へと赴くであろう。」

2

Vos meum rus et vineam meam colere recusastis, unde fructus justitiae proveniunt; alii colent et fructus capient in Deo. Quae ista tam dira mens et execranda cogitatio?

PL 4, 921C

「お前たちは、義の実りが生まれ出るはずの、私の畑と私のぶどう畑とを耕すことを拒んだ。ほかの者たちがそれを耕し、神のうちにその実りを収めるであろう。」これは何という恐ろしい心、何という呪うべき企みか。

3

Interficere ergo potuistis regem et sponsum? propter hoc testes sunt coelum et terra, et quae in illis sunt elementa: insuper omnis creatura testis est in mortem Christi.

PL 4, 921C

それでは、諸君は王であり花婿である方を殺すことができたのか。そのために天と地、そしてそこにある諸元素が証人である。さらに、あらゆる被造物がキリストの死における証人なのである。

4

O novam crudelitatem! commota est omnis nativitas in Domini passione; populus mansit immobilis sine trepidatione: Angelus in poenitentiam conciso velamine refugit; plebs autem sine pavore, integra veste permansit: conversa sunt elementa et confusa; Israel securus duravit.

PL 4, 921C

ああ、新奇な残虐さよ。主の受難において、生まれ出たものすべてが揺れ動いたのに、民は恐れもなく揺るがぬままであった。天使は、幕が切り裂かれると、悔いのうちに逃げ去ったのに、民衆は恐れもなく、衣をそのままにとどめた。諸元素は変じ乱れたのに、イスラエルは動じることなく居続けた。

5

O duritia nova! o audacia singularis! o perfidia cruenta! Pilatus exterae gentis judex saecularis, potestate temporalis, purificavit manus et abluit scelus necessitatis, dicens: Innocens et immunis sum ab ejus sanguine (Matth. XXVII, 24) ; plebs autem nec alienum nec externum imitata est, et insuper acclamabat: Affige in cruce, tolle: sanguis hujus super nos et super filios nostros (Ibid.) .

PL 4, 921C

ああ、新たな頑なさよ。ああ、比類なき厚かましさよ。ああ、血にまみれた不実さよ。異国の民に属する世俗の裁判官であり、一時の権力に過ぎないピラトでさえ、手を清め、余儀なくされた罪を洗い流して、こう言った。「私はこの者の血について無実であり、関わりがない」(マタイ27:24)。しかし民衆は、そのよそ者にも異国の者にも倣うことなく、なおも叫んだ。「十字架に付けよ、除け。この者の血は我々の上に、我々の子らの上にあれ」(同所)。

6

Violenta crudelitas, et plebs inhumana, et corda obtusa, et oculi reclusi, interfecerunt bene merentem suum, nec lacrymas profuderunt.

PL 4, 922A

暴虐な残酷さ、非情な民衆、鈍った心、閉ざされた目が、自分たちに恵み深くあった方を殺し、涙一つ流さなかった。

7

Lugebant Apostoli, et populus gloriabatur: tremebat terra, et plebs laetabatur; judicabatur Dominus, et Israel exsultabat: patiebatur Christus, et impii exclamabant: cruciabatur Dominus, et plebs laetabatur; suspendebatur Dominus, et plebs epulabatur: hac ignominiosa sua solemnitate iniqua consilia consignaverunt delicto crudelitateque sua.

PL 4, 922A

使徒たちは嘆き悲しんだが、民は誇り高ぶっていた。地は震えたが、民衆は喜んでいた。主は裁かれていたが、イスラエルは踊り喜んでいた。キリストは苦しんでおられたが、不敬虔な者どもは歓声を上げていた。主は責め苛まれていたが、民衆は喜んでいた。主は架けられていたが、民衆は宴を開いていた。彼らはこの恥ずべき祝祭によって、おのれの罪と残虐さとをもって、その不義なる企てに証印を押したのである。

Caput V

第V章PL 4, 922A
1

Dic mihi et loquere, impie Israel, talem hostiam obtulisti, patri immolando suum filium? Talia profudisti libamina, sanguinem pignoris acceptissimi Deo?

PL 4, 922A

言え、語れ、不敬虔なイスラエルよ。父にその御子を生贄として捧げるという、そのような犠牲を、お前は献げたことがあったか。神に最も好まれた保証の血を、そのような灌奠として注いだことがあったか。

2

Ducebas choreas, Hierusalem, cum interficeretur Christus; faustis vocibus cantus dabas, cum diceres: Affige, suspende.

PL 4, 922B

エルサレムよ、キリストが殺されていたとき、お前は輪舞を踊っていた。「打ち付けよ、架けよ」と言いながら、幸いを寿ぐ声で歌を捧げていた。

3

Propter hoc in fame et in aegritudine: Popule Israel (queritur de te Dominus), Neomenias, ait, sabbatum et diem magnum non patior; ferias et jejunium execratur anima mea (Isa. I, 13) .

PL 4, 922B

それゆえ、飢えと病のうちに——イスラエルの民よ(主はお前について嘆いておられる)——主は言われる。「新月の祭りも、安息日も、大いなる日も、私は耐え忍ばない。祭りと断食を、私の魂は忌み嫌う」(イザヤ1:13)。

4

Nec immerito Deus odivit caeremonias vestras, in quibus unicum et primarium Filium ejus peremistis. O diem durum, et horam flebilem, et solemnitatem lugubrem, et terram infaustam et civitatem profanam, et populum Domini nece cruentum!

PL 4, 922B

神が諸君の祭儀を憎まれたのも、理由のないことではない。その祭儀のうちで、諸君は神のひとり子にして第一の御子を殺したのである。ああ、過酷な日よ、嘆かわしい時よ、悲しみに満ちた祝祭よ、災いに見舞われた地よ、俗なる都市よ、そして主の殺害によって血にまみれた民よ。

5

Interfecerunt enim Dominum, et latronem liberaverunt. Ob hanc ergo causam coactus est Dominus novum facere testamentum, consignatum septem signaculis, teste Moyse et Helia in monte; ubi praecepit ne patefieret Scripturae sacramentum, nisi Filius hominis resurrexisset a mortuis: sed, mox ut surrexit Dominus die tertia, aperuit testamentum novum, testamentum vitale, atque ita dixit: « Venite, exterae gentes, haeredes mei; Israel enim non obaudivit: quapropter ite, discipuli, in ultimam usque terram, et praedicate per orbem his verbis: « Venite undique, patriae gentium, introite in aeternam haereditatem; Israel enim noluit.

PL 4, 922B

彼らは主を殺し、強盗を釈放した。それゆえこの理由によって、主は七つの封印で封じられた新しい契約を、山においてモーセとエリヤを証人として書き記すことを余儀なくされた。そこで主は、人の子が死者のうちから甦るのでなければ、聖典の秘義が開かれてはならないと命じておられた。しかし主は三日目に甦られるとすぐ、新しい契約、すなわち命の契約を開いて、こう言われた。「来たれ、異国の諸国民よ、私の相続人たちよ。イスラエルは従わなかったのだから。それゆえ弟子たちよ、地の果てまで行き、全世界に向けてこの言葉で宣べ伝えよ。『あらゆるところから来たれ、諸国民の国々よ、永遠の相続財産に入れ。イスラエルは望まなかったのだから。』」

6

Ne dubitetis; nulla hic exceptio est, nec ingenuitatis, nec dignitatis, nec conditionis, nec positionis, nec formae, nec aetatis; licet dignitate magnifici, licet nobiles, licet senes, licet juvenes, licet pauperes, divites, boni malique, domini atque servi, aequaliter introite in haereditatem: et si pedibus captus esset, corpore deformis; etsi maculis turpis, et capite defectus videatur; etsi oculis defectus, universis libere licet discumbere in convivio, et epulari in nuptias sponsi. »

PL 4, 922C

「『疑ってはならない。ここには何の例外もない。自由人の生まれも、身分も、境遇も、地位も、容姿も、年齢も、例外とはならない。位高く輝かしい者も、高貴な者も、老いた者も、若い者も、貧しい者も、富める者も、善き者も悪しき者も、主人も僕も、等しくこの相続財産に入れ。たとえ足萎えであろうと、体に醜さがあろうと、傷によって見苦しかろうと、頭に欠陥があろうと、たとえ目が見えなくとも、すべての者が自由に宴の席に横たわり、花婿の婚宴において食することが許されるのである。』」

Caput VI

第VI章PL 4, 922D
1

Ne hominem pudeat nec aetatis, nec humilitatis, nec valetudinis, nec conditionis; consuevit enim Dominus hujusmodi hominem sustinere.

PL 4, 922D

人は、年齢のことでも、卑しさのことでも、健康のことでも、境遇のことでも、恥じ入る必要はない。主は、このような人を支えることを常としておられるからである。

2

Nam et caecis oculos restituit, et claudos ambulare fecit, et mutis sermonem reddidit et maculosos emundavit, et mortuos suscitavit.

PL 4, 923A

実に、主は盲人たちに目を取り戻させ、足萎えの者たちを歩かせ、口のきけない者たちに言葉を返し、汚れた者たちを清め、死んだ者たちを甦らせられた。

3

Ne timeatis, qui peccastis, priores ad vitam venite: nec qui homicidium fecerit, paveat, quia fecerat; nec furatus aliena desperet, quia involaverat; nec publicanus timeat, quia concusserat.

PL 4, 923A

罪を犯した者たちよ、恐れることはない。まず先に命へと来たれ。人殺しをした者も、そのことをなしたからといって怯えるには及ばない。他人のものを盗んだ者も、それを奪い取ったからといって絶望するには及ばない。徴税人も、人から搾り取ったからといって恐れるには及ばない。

4

Omnibus enim remissio peccatorum statuta est, et tales Dominus desiderat humilitate abjectos, et specie indecoros, et valetudine fractos, et servitute depressos.

PL 4, 923A

すべての者に罪の赦しが定められているからである。主は、卑しさによって見捨てられた者、姿かたちの見苦しい者、健康を損なった者、隷属によって打ちひしがれた者、そのような者たちをこそ望んでおられる。

5

Beati enim et gloriosi et magnifici, et potentes et divites et fortes, noluerunt acquiescere Domino, neque introire in nuptias sponsi; insuper indignissime peremerunt.

PL 4, 923A

恵まれた者、栄光に満ちた者、輝かしい者、権力ある者、富める者、強き者たちは、主に従うことを望まず、花婿の婚宴に入ることも望まなかった。それどころか、この上なく恥ずべき仕方で主を殺したのである。

6

Propterea factus est altissimus quisque eorum, humillimus; et fortissimus, invalidus; et prudens, stultus; et nobilis et dives, pauperrimus; et haeres, abdicatus: quoniam quidem ipsi abdicaverunt Regem modestissimum et benignissimum, dicentes (Joan. XIX, 15) : Ignoramus quis sit hic; non enim est Rex noster; habemus alium regem Caesarem, propterea habent quem petiverunt.

PL 4, 923A

それゆえ、彼らのうち最も高い者は最も低い者となり、最も強い者は無力な者となり、賢い者は愚かな者となり、高貴で富める者は極めて貧しい者となり、相続人は廃された者となった。彼ら自身が、この上なく慎ましくこの上なく慈しみ深い王を、こう言って廃したからである(ヨハネ19:15)。「我々はこの者が誰であるか知らない。この者は我々の王ではない。我々にはほかの王、カエサルがいる。」それゆえ彼らは、自分たちが求めた者を今も戴いているのである。

7

Tunc completa est prophetiae vox, quae praedixit illis: Vos noluistis aquam Siloam quae vadit silentio, sed magis voluistis aquam Rassin. Quapropter induco vobis regem Assyriorum, qui montes vestros in planum dabit, et introibit terras vestras (Isa. VIII, 6) .

PL 4, 923B

そのとき、彼らに前もって告げていた預言の声が成就した。「汝らは、ひそやかに流れるシロアの水を望まず、むしろラシンの水を望んだ。それゆえ私は、汝らの上にアッシリアの王を導き入れる。彼は汝らの山々を平地とし、汝らの地に攻め入るであろう」(イザヤ8:6)。

8

Atque ita factum est. Repudiatus enim Christus a populo, misit tyrannum quem voluerunt, qui civitates eorum diruit, et plebem captivitate damnavit, et spolia accepit, et ad solitudinem Sodomae patriam eorum redegit.

PL 4, 923B

そして、そのとおりになった。キリストは民によって拒まれたので、彼らが望んだ僭主を送り込まれた。その者は彼らの都市を打ち壊し、民衆を捕囚の身に定め、戦利品を奪い取り、彼らの祖国をソドムの荒れ野へと帰してしまった。

9

Nam Dominus ex indignatione abstulit ab Hierusalem virtutem panis et aquae; fortem, gigantem hominem et bellatorem, judicem, prophetam, destinatorem et senem laudabilem, conciliatorem et peritum architectum, et prudentem adjutorem (Isa. III, 1) .

PL 4, 923C

主は憤りのゆえに、エルサレムからパンと水の力を取り去られた。すなわち、強者、巨人、戦士、裁判官、預言者、指図する者、称賛すべき長老、調停者、熟達した建築家、そして賢明な助け手を(イザヤ3:1)。

10

Haec omnia autem auxilia munitiones et propugnacula transtulit ad Gentes, et omne regnum suum infixo signo; inhabitavit in illis, et castra metatus est liminis, et ibi constituit virtutis exercitum, ibique regnavit.

PL 4, 923C

しかし主は、これらすべての助け、砦、防塁を、そして御自らの王国全体を諸国民へと移し、しるしを打ち立てて、彼らのうちに住まわれた。そして境界のところに〔底本は castra metatus est liminis で、liminis の係りが取りにくい。境界の意に解した〕軍営を設営し、そこに力の軍勢を立て、そこで統べ治められたのである。

Caput VII

第VII章PL 4, 923C
1

Non est jam regnum Jerusalem, sed in nobis: Hic castra, hic exercitus, hic dux, hic virtus, hic sponsus, hic nuptiae, hic Rex, hic Christus, hic vita, hic suscitatio, hic aeternitas.

PL 4, 923C

もはや王国はエルサレムにはなく、我々のうちにある。ここに軍営があり、ここに軍勢があり、ここに指揮官があり、ここに力があり、ここに花婿があり、ここに婚礼があり、ここに王があり、ここにキリストがあり、ここに命があり、ここに甦りがあり、ここに永遠がある。

2

Hic est qui ab initio figuratus est, et a Prophetis honoratus, et in visceribus corporatus, et in Jordane tinctus, et a populo contemptus, et in ligno suspensus, et in terra sepultus.

PL 4, 923C

この方こそ、初めより予型として示され、預言者たちによって崇められ、胎の内に肉体を取り、ヨルダンにおいて浸され、民によって蔑まれ、木にかけられ、地に葬られた方である。

3

Hic est qui rupit vetus suum testamentum, et scripsit novum, quo Gentes ad possessionem bonorum suorum vocavit: ideoque nos Gentes humeris nostris crucem Domini nostri gestamus, crucem quam confessus est Israel Dominus; qui eos placide alloquebatur his verbis: Venite ad me, omnes qui sub onere laboratis, et ego vos reficiam.

PL 4, 923D

この方こそ、御自らの古き契約を破棄し、新しい契約を記して、それによって諸国民を御自らの善き所有物へと招かれた方である。それゆえ我々諸国民は、我々の主の十字架を我々の肩に担うのである。その十字架こそ、主がイスラエルに向かって言い表されたものである〔crucem quam confessus est Israel Dominus は構文が取りにくい。Israel を主語とする読みもありうる〕。主は彼らに穏やかに、こう語りかけておられた。「私のもとに来たれ、重荷を負って労苦するすべての者たちよ。私は汝らを休ませよう。」

4

Est enim jugum meum placidum, et onus levissimum (Matth. XI, 28-30) ; et responderunt: Non audiemus; sed gentes nostrae exaudierunt, et crediderunt verbo salutari, quo patefactae sunt aures eorum, et oculi illuminati caecorum, et elocutae linguae impeditorum, claudi prosilierunt velut fera lasciviens.

PL 4, 924A

「私の軛は穏やかであり、私の荷は極めて軽いからである」(マタイ11:28-30)。しかし彼らは、「我々は聞くまい」と答えた。だが我々の諸国民はこれを聞き入れ、救いの言葉を信じた。それによって彼らの耳は開かれ、盲人たちの目は照らされ、口の重い者たちの舌は語り出し、足萎えの者たちは、跳ね回る獣のように躍り上がった。

5

Christus enim cum suo regno sedem posuit illis; plebs autem derelicta, nuda, deserta, viduata regno coelesti atque terrestri: nam a coelesti abjecti sunt, consecuti omnia instrumenta quae possederunt, lychnum septem luminum, et machinam Testamenti, et vasa aerea, et tubas, et panem de coelo, et terram sanctam lacte et melle profluentem; hac haereditate privatus est Israel, et nunc derelictus in omni sua terra sine alimento, sine luminis auxilio.

PL 4, 924A

キリストは御自らの王国と共に、彼らのために座を据えられた。しかし民衆は見捨てられ、裸にされ、荒れ果て、天の王国からも地の王国からも寡婦のごとくにされた。天の王国からは退けられ、ただ彼らが所有していたすべての祭具——七つの灯火の燭台、契約の器具、青銅の器、ラッパ、天からのパン、乳と蜜の流れる聖なる地——だけを得るにとどまった。しかしこの相続財産をも奪われて、イスラエルは今、その全土にあって、糧もなく光の助けもなく見捨てられている。

6

Auxilium enim et praesidium interemisti, et lumen persecutus es, et protectorem repulisti, et sponsum affixisti, et regem suspendisti: propterea exul es de patria tua, oberrans circa Gentium flumina, voce supplicum prece flevisti, dicens: « Expulsus sum miser de propriis sedibus meis, hospes et advena factus sum alienae possessionis, sine domo, sine tecto; miserere deserti et impii et indigne victi. »

PL 4, 924B

お前は助けと守りとを滅ぼした。光を迫害した。守護者を追い払った。花婿を打ちつけた。王を架けた。それゆえお前は、おのれの祖国から追放された者となり、諸国民の川のほとりをさまよいながら、嘆願する声で、祈りをもって泣き、こう言った。「私は哀れにも、おのれの住まいから追われ、他人の所有地にあって寄留者、よそ者となった。家もなく、屋根もない。見捨てられ、不敬虔で、恥ずべき仕方で打ち負かされた者を憐れみたまえ。」

Caput VIII

第VIII章PL 4, 924B
1

Haec poena in Israel est, haec conditio in Hierusalem; et nisi converterint mentes, et dixerint: « Vivit Dominus in saecula; » non poterunt intrare in Domini requiem.

PL 4, 924B

これがイスラエルへの刑罰であり、これがエルサレムの境遇である。彼らが心を改め、「主は世々に生きておられる」と言うのでなければ、主の安息に入ることはできない。

2

Vivit etenim, et vivunt haereditates ejus, et vivit quem interfecistis impie in Hierusalem: et tamen non tibi totam spem denegavit Dominus; dedit enim veniam poenitentiae, si quo modo possis poenitere.

PL 4, 924C

実に主は生きておられ、その相続財産も生きており、諸君がエルサレムで不敬虔にも殺した方も生きておられる。それでも主は、お前からすべての望みを取り去られたわけではない。お前が何らかの仕方で悔い改めることができるように、悔い改めへの赦しを与えられたのである。

3

Quis tam bonus, quis tam pius, tam misericors? « Accipe, inquit, salutem, licet me occideris: haeres esto cum libera, licet non merearis. Ignosco, si te poenitet. » Ergo, si fas est, sic capite mentem bonam, vel sero vel tarde intelligite testamentum novum.

PL 4, 924C

これほど善く、これほど篤く、これほど慈しみ深い方があろうか。主は言われる。「救いを受け取るがよい、お前が私を殺したとしても。自由な女と共に相続人となるがよい、お前にその値打ちがないとしても。お前が悔い改めるならば、私は赦す。」それゆえ、もし許されるならば、このように良き心を抱き、遅くともついには新しい契約を理解するがよい。

4

Eia vos, Gentes, absolvite illis Scripturas suas, et dicite: Adorate Dominum pro meritis suis: Quum manus extenderis, licet exaggeres, orationem tuam non exaudit; manus enim tuae plenae sunt sanguine.

PL 4, 924C

さあ諸君、諸国民よ、彼らに彼らの聖典を説き明かし、こう言うがよい。「主を、その功績にふさわしく礼拝せよ。汝が手を差し伸べても、いくら祈りを重ねようとも、主は汝の祈りを聞き入れられない。汝の手は血にまみれているからである。」

5

Lavamini, mundi estote, et venite, colloquamur, dicit Dominus Deus; eluite sanguinem ex vobis, et emundabit corda vestra super nivem, animas vestras super lac (Isa. I, 15) .

PL 4, 924C

「身を洗え、清くなれ。来たれ、共に論じ合おう」と主なる神は言われる。「汝らの血を汝らから洗い落とせ。そうすれば、汝らの心を雪にまさって清め、汝らの魂を乳にまさって清められるであろう」(イザヤ1:15)。

Caput IX

第IX章PL 4, 924D
1

Accedite huc, Scripturis credite, hic est salus: De Sion exiet verbum et lex de Hierusalem (Isa. II, 3) ; judicabit in medio Gentium, et corripiet plebem multam: concidant gladios suos in aratra, et frameas suas in falcibus commutent: non sumet gens contra gentem gladium, desinent enim belligerare.

PL 4, 924D

ここに来たれ、聖典を信じよ、救いはここにある。「シオンより言葉が出で、エルサレムより律法が出るであろう(イザヤ2:3)。主は諸国民の中にあって裁き、多くの民衆を戒められる。彼らはその剣を鋤に打ち変え、槍を鎌に打ち変えるであろう。民族は民族に対して剣を取ることなく、もはや戦うことをやめるであろう。」

2

Et tu, domus Jacob, venite, eamus in lumine Domini; remisit enim plebem suam: completa est regio tua praesagiis alienis, et filii alienati sunt. Tua enim ipsa terra est, et exterum factum est genus Domini.

PL 4, 925A

そしてお前、ヤコブの家よ、来たれ、我々は主の光の中を歩もう。主はおのれの民を退けられたのだから。お前の地方は異国の占いに満ち、その子らは他人のものとなった。その地はまことにお前自身のものである。しかし主の種族は異邦のものとなったのである。

3

Venite ergo, intrate et esto quasi una gens: miserere errantium: aequum est honorificari sententiam Dei, qualiter magnifici prostrati sunt, et humiles allevati, fortes debilitati, infirmi confirmati; divites ad paupertatem redacti, pauperes haereditati, dominis servi dominati, regnantes subjecti, videntes orbati, orbati illuminati; prudentes ad stultitiam, stulti ad prudentiam conversi.

PL 4, 925A

それゆえ来たれ、入れ、そして一つの民族となれ。迷う者たちを憐れめ。神の判決が誉め讃えられるのは正当なことである。すなわち、いかに輝かしい者たちが打ち倒され、卑しい者たちが高められ、強い者たちが弱められ、弱い者たちが強められたか。富める者たちは貧しさに落とされ、貧しい者たちは相続を受け、僕どもが主人たちを支配し、統べ治めていた者たちが服従させられ、見る者たちが視力を奪われ、視力を奪われていた者たちが照らされ、賢い者たちが愚かさへと、愚かな者たちが賢さへと転じられた。

Caput X

第X章PL 4, 925B
1

Etenim, qui quondam vecordes et indocti spiritu, nunc Scripturas docent, et sciunt et intelligunt: qui autem ab initio docti et periti et legis disciplinam scientes, nesciunt legem, nesciunt legere, nec intelligunt spiritalia: et qui ex illis prudentibus cupiens videre, venit, intelligit, rogat puerum aut parvulum, aut anum, aut viduam, aut rusticum, dicens: « Vivere cupio, dux esto mihi in Sion: enarra mihi novum Testamentum, reconcilia me Domino: ecce trado me tibi discipulum, interpretare mihi legem, quae acta sunt in Choreb, dissere praecepta quae in Sion, et in lege.

PL 4, 925B

実に、かつては心賢からず、霊において無知であった者たちが、今や聖典を教え、知り、理解している。ところが、初めより学識があり、熟達し、律法の教えを知っていた者たちは、律法を知らず、読むことを知らず、霊的なことを理解していない。そして、あの賢い者たちのうちで、見たいと望む者が現れると、来て、悟り、少年や幼子、老女、寡婦、あるいは田舎者に尋ねて、こう言う。「私は生きることを望む。シオンにおいて私の導き手となってくれ。私に新しい契約を説き明かし、私を主と和解させてくれ。見よ、私はお前に弟子として身を委ねる。私に律法を、ホレブでなされたことを解き明かし、シオンと律法において定められた戒めを説いてくれ。」

2

Sine litteris disserit Scripturas eis, et puer docet senem, et anus persuadet diserto. Correptus ergo Israel sequitur, injecta manu ad lavacrum, et ibi testificatur quod credidit et accepto signo purificatus per Spiritum, rogat accipere vitam per cibum gratiae panis qui est in benedictione et fit mirum spectaculum: et qui levitae offerebant, et sacerdotes immolantes, et summi antistites libantes assistunt puero offerenti; discunt qui olim docebant, et jubetur eis qui praecipiebant, et intinguntur qui baptizant, et circumciduntur qui circumcidebant: sic Dominus florere voluit Gentes. Videtis quemadmodum vos Christus dilexit.

PL 4, 926A

学識を持たぬままに、その者は彼らに聖典を説き明かす。少年が老人を教え、老女が雄弁な者を説き伏せる。かくしてイスラエルは正され、従い、手を取られて潔めの水へと導かれ、そこで自らが信じたことを証しし、しるしを受けて霊によって清められ、祝福のうちにあるパンという恩寵の糧によって命を受けることを願う。そしてそれは驚くべき光景となる。かつてレビ人として献げ物をしていた者たち、生贄を捧げていた祭司たち、供え物を注いでいた大祭司たちが、献げ物をする少年に付き従う。かつて教えていた者たちが学び、かつて命じていた者たちが命じられ、洗礼を授けていた者たちが浸され、割礼を施していた者たちが割礼を受ける。このように、主は諸国民が栄えることを望まれたのである。諸君は見て取っている、キリストが諸君をどれほど愛されたかを。