Pars I, Caput I
第I部 第I章PL 4, 651CDESIDERASTI, Fortunate carissime, ut, quoniam persecutionum et pressurarum pondus incumbit, et in fine atque in consummatione mundi antichristi tempus infestum appropinquare jam coepit, ad praeparandas et corroborandas fratrum mentes de divinis Scripturis hortamenta componerem, quibus milites Christi ad coeleste et spiritale certamen animarem.
PL 4, 651C最愛のフォルトゥナトゥスよ、あなたは望んだ。迫害と苦難の重みがのしかかり、世の終わりと完成において反キリストの禍々しい時がすでに近づき始めているゆえに、兄弟たちの心を備え強めるために、私が神の聖典から勧めの言葉を編み、それによってキリストの兵士たちを天上の霊的な戦いへと奮い立たせることを。
Obtemperandum fuit desiderio tuo tam necessario, ut, quantum sufficit mediocritas nostra auxilio divinae inspirationis instructa, quasi arma ac munimenta quaedam pugnaturis fratribus de praeceptis Dominicis promerentur.
PL 4, 652Cあなたのかくも必要な望みに従わねばならなかった。我々の乏しい力が神的な霊感の助けを受けて及ぶかぎり、主の御教えから、戦わんとする兄弟たちのために、いわば武具と防具とも言うべきものを調え出すために。
Parum est enim quod Dei plebem classico nostrae vocis erigimus, nisi credentium fidem et dicatam Deo devotamque virtutem divina lectione firmemus.
PL 4, 652C我々の声のラッパで神の民を奮い立たせるだけでは、実に足りない。信じる者たちの信仰と、神に捧げられ献身した力とを、聖なる書の朗読によって強めるのでなければ。
Pars I, Caput II
第I部 第II章PL 4, 653AQuid autem potius aut majus curae nostrae ac sollicitudini congruit, quam ut commissum nobis divinitus populum et exercitum in castris caelestibus constitutum adversus diaboli tela et jacula exhortationibus assiduis praeparemus?
PL 4, 653A我々の配慮と気遣いにとって、これよりふさわしく、これより重大なことがあろうか。すなわち、神によって我々に委ねられた民、天の軍営に据えられた軍勢を、悪魔の矢と投げ槍に対して、絶えざる勧めによって備えさせることである。
Neque enim idoneus potest esse miles ad bellum qui non exercitatus prius in campo fuerit, aut qui agonisticam coronam quaerit adipisci in stadio coronabitur, nisi usum et peritiam virium ante meditetur.
PL 4, 653A練兵場においてあらかじめ訓練されていない者は、戦いのための兵士としてふさわしくありえない。また、競技の栄冠を得ようと望む者も、力の用い方と技をあらかじめ体得しておかなければ、競技場で栄冠を得ることはない。
Adversarius vetus est et hostis antiquus cum quo praelium gerimus; sex millia annorum jam pene complentur ex quo hominem diabolus impugnat. Omnia genera tentandi et artes atque insidias dejiciendi usu ipso vetustatis edidicit.
PL 4, 653A我々が戦いを交える相手は、古くからの敵、いにしえよりの仇である。悪魔が人間を攻め立て始めてから、すでに六千年に近い年月が満ちようとしている。彼は、その古さそのものの経験によって、あらゆる試みの種類と、人を打ち倒す技と謀りごとを習い覚えた。
Si imparatum invenerit militem Christi, si rudem, si non sollicitum ac toto corde vigilantem, circumvenit nescium, fallit incautum, decipit imperitum.
PL 4, 653Bもしキリストの兵士が備えなく、未熟で、心を尽くして注意深く目覚めていないところを見出せば、彼は無知な者を取り囲み、不用心な者を欺き、未熟な者を騙す。
Si vero quis Dominica praecepta custodiens et fortiter Christo adhaerens contra eum steterit, vincatur necesse est, quia Christus, quem confitetur, invictus est.
PL 4, 653Bしかし、もし誰かが主の御教えを守り、キリストに固く結びついて彼に立ち向かうならば、彼〔悪魔〕は必ず打ち負かされる。なぜなら、その者が告白するキリストは、決して打ち負かされることがないからである。
Pars I, Caput III
第I部 第III章PL 4, 653BAc, ne in longum sermonem meum extenderem, frater charissime, et audientem vel legentem styli latioris copia fatigarem, compendium feci; ut, propositis titulis, quos quis et nosse debeat et tenere, capitula Dominica subnecterem et id quod proposueram divinae lectionis auctoritate solidarem, ut non tam tractatum meum videar tibi misisse quam materiam tractantibus praebuisse.
PL 4, 653Bそして、最愛の兄弟よ、私の言葉を長く延ばして、聞く者、あるいは読む者を、豊かに広がる文体の量によって疲れさせないため、私は簡略な仕方をとった。すなわち、各人が知り、また保つべき標題を掲げたうえで、主の章句をそれに続け、私が掲げたことを聖なる書物の権威によって確かなものとした。それゆえ、あなたには、私自身の論説を送ったというよりは、論じる者たちのための材料を差し出したのだと見えることだろう。
Quae res in usum singulis proficit utilitate majore. Nam, si confectam et paratam jam vestem darem, vestis esset mea, qua alius uteretur, et forsitan non pro habitudine staturae et corporis res alteri facta minus congruens haberetur.
PL 4, 653Bこの仕方は、各人にとってより大きな益をもたらす。なぜなら、もし私が仕上がった衣をすでに整えて与えるならば、それは私の衣であり、他人がそれを用いるにすぎず、また他人の体格と背丈に応じて作られていないために、かえって似つかわしくないものと見なされることもあろうから。
Nunc vero de agno per quem redempti ac vivificati sumus, lanam ipsam et purpuram misi; quam cum acceperis, tunicam tibi pro voluntate conficies, et plus ut in domestica tua atque in propria veste laetaberis, et caeteris quoque ut conficere et ipsi pro arbitrio suo possint quod misimus exhibebis, ut, vetere illa nuditate contecta, perferant omnes indumenta Christi, coelestis gratiae sanctificatione vestiti.
PL 4, 653Cしかし今、我々がそれによって贖われ、生かされた子羊から、私は羊毛そのものと紫布を送った。あなたはそれを受け取ったなら、望みに応じて自分のために衣を仕立てるがよい。そうすればあなたは、自らの手になる、自分自身のものである衣にいっそう喜ぶことであろう。そして、他の者たちにも、それぞれの判断に従って自分で仕立てることができるように、我々が送ったものを示すがよい。こうして、かの古い裸を覆われて、すべての者がキリストの衣をまとい、天の恩寵の聖化によって装われるようになるために。
Pars I, Caput IV
第I部 第IV章PL 4, 653CNecnon et illud consilium, frater charissime, utile et salubre prospexi, in exhortatione tam necessaria quae martyres faciat, amputandas esse verborum nostrorum moras et tarditates, atque ambages sermonis humani subtrahendas, ponenda sola illa quae Deus loquitur, quibus servos suos ad martyrium Christus hortatur.
PL 4, 653Cなお私は、最愛の兄弟よ、次のこともまた、有益で健全な配慮として見て取った。すなわち、殉教者を作り出すこれほど必要な勧めにおいては、我々の言葉の遅滞と緩慢さを断ち切り、人間の言葉のまわりくどさを取り除き、ただ神が語られること、すなわちキリストがそのしもべたちを殉教へと勧めておられる言葉のみを置くべきである、ということである。
Praecepta ipsa divina velut arma pugnantibus suggerenda sunt. Illa sint militaris tubae hortamenta, illa pugnantibus classica. Inde aures erigantur, inde instruantur mentes, inde et animi et corporis vires ad omnem passionis tolerantiam roborentur.
PL 4, 654A神の御教えそのものが、いわば武具として、戦う者たちに差し出されねばならない。それこそが軍隊のラッパの勧めであり、それこそが戦う者たちへの角笛の合図であれ。そこから耳が起こされ、そこから心が整えられ、そこから精神と肉体の力とが、あらゆる受難への忍耐へと強められるように。
Nos tantum qui, Domino permittente, primum Baptisma credentibus dedimus, ad aliud quoque singulos praeparemus, insinuantes et docentes hoc esse Baptisma in gratia majus, in potestate sublimius, in honore pretiosius, Baptisma in quo Angeli baptizant, Baptisma in quo Deus et Christus ejus exultant, Baptisma post quod nemo jam peccat, Baptisma quod fidei nostrae incrementa consummat, Baptisma quod nos de mundo recedentes statim Deo copulat.
PL 4, 654A我々はただ、主のお許しのもとに信じる者たちに第一の洗礼を授けた者として、各人をもうひとつの洗礼にも備えさせよう。すなわち、これこそ恩寵においてより大きく、力においてより崇高で、誉れにおいてより貴い洗礼であること、これは天使たちが授ける洗礼であり、神とそのキリストとが喜び踊る洗礼であり、これを受けた後にはもはや誰も罪を犯すことのない洗礼であり、我々の信仰の成長を完成させる洗礼であり、この世から去りゆく我々を直ちに神に結びつける洗礼であることを、教え諭しつつ。
In aquae Baptismo accipitur peccatorum remissa, in sanguinis Baptismo corona virtutum. Amplectenda res est et optanda et omnibus postulationum nostrarum precibus expetenda, ut qui servi Dei sumus, simus et amici.
PL 4, 654B水の洗礼においては罪の赦しが受けられ、血の洗礼においては力の栄冠が受けられる。これは抱き取るべきこと、望むべきこと、我々のあらゆる願いの祈りをもって求めるべきことである。神のしもべである我々が、神の友ともなるために。
Pars II, Caput I
第II部 第I章PL 4, 654BQUOD IDOLA DII NON SINT, ET QUOD NEC ELEMENTA VICE DEORUM COLENDA SINT.
偶像は神々ではなく、元素を神々の代わりに礼拝してはならないということ
Ostenditur in Psalmo CXIII: Idola gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. Os habent et non loquuntur, oculos habent et non vident, aures habent et non audiunt. Neque enim est spiritus in ore ipsorum. Similes illis fiant qui faciunt ea.
PL 4, 654B詩篇113篇にはこう示されている。「諸国民の偶像は銀と金、人の手の業である。口があっても語らず、目があっても見ず、耳があっても聞かない。彼らの口には霊がないからである。これを造る者たちも、これに等しくなるがよい。」
Item in Sapientia Salomonis: Omnia idola nationum aestimaverunt deos; quibus neque oculorum usus est ad videndum, neque nares ad percipiendum spiritum, neque aures ad audiendum, neque digiti in manibus ad tractandum, sed et pedes eorum pigri ad ambulandum.
PL 4, 655Cまた、ソロモンの知恵の書には、こうある。「諸国民のあらゆる偶像を、彼らは神々と見なした。それらには見るための目の働きもなく、息を吸い入れるための鼻もなく、聞くための耳もなく、触れるための手の指もなく、歩くための足さえ鈍い。」
Homo enim fecit illos, et qui spiritum mutuatus est finxit illos. Nemo autem sibi similem homo poterit deum fingere: cum sit enim mortalis, mortuum fingit manibus iniquis.
PL 4, 655C「人間がこれらを造ったのであり、霊を借り受けた者がこれらを形づくったのである。人間は、自分に似た神を造ることなど到底できない。なぜなら、彼自身が死すべき者である以上、不義なる手で死せるものを形づくるにすぎないからである。」
Melior est autem ipse iis quos colit, quoniam ipse quidem vixit, illi autem numquam (Sap. XV, 15- 17) . Item in Exodo: Non facies tibi idolum nec cujusquam similitudinem (Exod. XX, 4) .
PL 4, 656B「彼が崇拝する当のものよりも、彼自身の方が優れている。なぜなら、彼自身はかつて生きたことがあるが、それらは決して生きたことがないからである」(知恵の書15:15-17)。また出エジプト記にはこうある。「汝は自分のために偶像を造ってはならない。いかなる形の似姿も造ってはならない」(出エジプト記20:4)。
Item apud Salomonem de elementis: Neque opera attendentes agnoverunt quis esset artifex, sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aerem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem aut lunam deos putaverunt.
PL 4, 656Cまた、ソロモンにあっては、元素について次のように言われている。「彼らは、業に目を留めながらも、それを造った者が誰であるかを知ることがなく、火か、風か、速く動く大気か、星々の巡りか、盛んな水か、太陽か月かを、神々と見なした。」
Quorum si propter speciem hoc aestimaverunt, sciant quanto iis Dominus sit speciosior. Aut si virtutes et opera eorum mirati sunt, intelligant ab ipsis quoniam qui haec constituit fortia fortior est illis (Sap. XIII, 1-4) .
PL 4, 656C「もし彼らが、その美しさのゆえにそのように判じたのであれば、主がそれらよりもいかに美しいかを知るがよい。また、もし彼らがそれらの力と業とに驚嘆したのであれば、これら力あるものを立てた方が、それらよりも力強い方であることを、それら自体から悟るがよい」(知恵の書13:1-4)。
Pars II, Caput II
第II部 第II章PL 4, 657AQUOD DEUS SOLUS COLENDUS SIT.
神のみを礼拝すべきであるということ
Sicut scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI, 13) . Item in Exodo: Non erunt tibi dii alii absque me (Ex. VI, 13) . Item illic: Videte, videte quia ego sum, et non est Deus praeter me.
PL 4, 657Aかく記されている。「汝は汝の神なる主を礼拝せよ。ただ主のみに仕えよ」(申命記6:13)。また出エジプト記には、「わたしのほかに、汝には他の神々があってはならない」(出エジプト記6:13)〔底本の引用箇所のまま。直前の申命記6:13 と同じ数字で、誤記らしい〕。またそこにはこうもある。「見よ、見よ、わたしがそれであり、わたしのほかに神はいない。」
- ミーニュは出エジプト6章13節と刷るが、引用文「わたしのほかに、汝には他の神々があってはならない」は出エジプト20章3節の文である。
Ego interimam et vivere faciam, percutiam et ego sanabo, et non est qui eripiat de manibus meis (Deut. XXXII, 39) .
PL 4, 657A「わたしは死なせ、また生かす。わたしは打ち、またわたしは癒す。わたしの手から救い出す者はいない」(申命記32:39)。
Item in Apocalypsi: Et vidi alium Angelum volantem in medio caelo, habentem Evangelium aeternum, ut annuntiaret super terram et super omnes nationes et tribus et linguas et populos, dicentem voce magna: Metuite potius Deum, et date illi claritatem, quoniam venit hora judicii ejus; et adorate eum qui fecit caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt (Apoc. XIV, 6, 7) .
PL 4, 657Aまた黙示録には、こうある。「わたしはまた、もう一人の天使が天の中ほどを飛び、永遠の福音を携え、地の上と、あらゆる国民、部族、言語、民の上に告げ知らせるために、大声でこう言うのを見た。『むしろ神を畏れ、その方に栄光を帰せよ。その裁きの時が来たからである。天と地と海と、その中にあるすべてのものを造られた方を礼拝せよ』」(黙示録14:6-7)。
Sic et Dominus in Evangelio commemorationem facit primi et secundi praecepti dicens: Audi Israel. Dominus Deus tuus Deus unus est; et: Diliges Dominum tuum de toto corde tuo et de tota anima tua et de tota virtute tua.
PL 4, 657A同様に主も福音書において、第一と第二の掟について、こう言われて想起させておられる。「聞け、イスラエルよ。汝の神なる主は唯一の神である」。また、「汝は心を尽くし、魂を尽くし、力を尽くして、汝の主を愛せよ。」
Hoc primum, et secundum simile huic: Diliges proximum tuum tamquam te. In his duobus praeceptis tota lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 39, 40) .
PL 4, 657B「これが第一である。そしてこれに等しい第二はこうである。汝は汝の隣人を、汝自身のように愛せよ。この二つの掟に、律法の全体と預言者たちとがかかっている」(マタイ22:39-40)。
Et iterum: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum et verum Deum et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3) .
PL 4, 657Bまた、こうもある。「永遠の生命とは、これである。すなわち、唯一のまことの神である汝と、汝が遣わされたイエス・キリストとを知ることである」(ヨハネ17:3)。
Pars II, Caput III
第II部 第III章PL 4, 657BQUAE COMMINATIO DEI SIT ADVERSUS EOS QUI IDOLIS SACRIFICANT.
偶像に犠牲を捧げる者たちに対する神の脅しがいかなるものであるか
In Exodo: Sacrificans diis eradicabitur, nisi Domino soli (Exod. XXII, 19) . Item in Deuteronomio: Sacrificaverunt daemoniis, et non Deo (Deut. XXXII, 17) .
PL 4, 657B出エジプト記には、「主おひとりのほかに神々に犠牲を捧げる者は根絶やしにされる」(出エジプト記22:19)とある。また申命記には、「彼らは悪霊どもに犠牲を捧げ、神には捧げなかった」(申命記32:17)とある。
Item apud Esaiam: Adoraverunt eos quos fecerunt digiti eorum, et curvatus est homo, et humiliatus est vir, et non taxabo illis (Isa. II, 8) . Et iterum: Illis fudistis libamina, et illis imposuistis sacrificia.
PL 4, 657Cまたイザヤにあっては、「彼らは自分の指が造ったものを崇拝し、人はかがめられ、人間は低くされた。わたしは彼らを容赦しない」(イザヤ2:8)とある。また、こうもある。「汝らはそれらに酒を注ぎ、それらに生贄を捧げた。」
Super haec ergo non indignabor, dicit Dominus (Isa. I, VII, 6) ? Item apud Hieremiam: Nolite ambulare post deos alienos ut serviatis eis, et ne adoraveritis eos, et ne incitetis me in operibus manuum vestrarum ad disperdendos vos (Hier. XXV, 6) .
PL 4, 657C「それゆえ、わたしはこれらのことに憤らずにいられようか、と主は言われる」(イザヤ1:7:6)〔底本は Isa. I, VII, 6 で、章節の形が崩れている。そのまま写した〕。またエレミヤにあっては、「汝らは他の神々のあとを歩み、それらに仕えてはならない。それらを崇拝してはならない。汝らの手の業をもって、わたしを怒らせ、汝らを滅ぼすに至らせてはならない」(エレミヤ25:6)。
- ミーニュは「Isa. I, VII, 6」と刷るが、引用文はイザヤ57章6節の文である。
Item in Apocalypsi: Si quis adorat bestiam et imaginem ejus, et accipit notam in fronte sua aut in manu, bibet et ipse de vino irae Dei mixto in poculo irae ejus, et punietur igne et sulphure sub oculis sanctorum Angelorum et sub oculis Agni: et fumus de tormentis eorum in saecula saeculoruma scendet; nec habebunt requiem die ac nocte quicumque adorant bestiam et imaginem ejus (Apoc. XV, 9-11) .
PL 4, 657Cまた黙示録にはこうある。「もし誰かが獣とその像とを崇拝し、額あるいは手にその刻印を受けるならば、その者もまた、神の怒りの葡萄酒を、その怒りの杯に混ぜられたまま飲み、聖なる天使たちの目の前、また小羊の目の前で、火と硫黄とによって罰せられるであろう。そして彼らの責め苦の煙は世々限りなく立ちのぼり、獣とその像とを崇拝する者たちは、昼も夜も安らぎを得ることがないであろう」(黙示録15:9-11)。
- ミーニュは黙示録15章9-11節と刷るが、引用文は黙示録14章9-11節の文である。
Pars II, Caput IV
第II部 第IV章PL 4, 658ANON FACILE IGNOSCERE DEUM IDOLOLATRIS.
神は偶像礼拝者を容易には赦されないということ
Moyses in Exodo pro populo rogat, nec impetrat. Precor, ait, Domine, deliquit populus hic delictum grande. Fecerunt sibi deos aureos. Et nunc si dimittis illis delictum, dimitte. Sin autem, dele me de libro quem scripsisti.
PL 4, 658Aモーセは出エジプト記において民のために乞い願うが、聞き入れられない。彼は言う。「主よ、わたしは乞い願う。この民は大いなる罪を犯した。彼らは自分たちのために金の神々を造った。今、もし汝が彼らの罪を赦すのであれば、赦したまえ。しかしそうでなければ、汝が記されたその書から、わたしを消し去りたまえ。」
Et dixit Dominus ad Moysen: Si quis deliquit ante me, deleam eum de libro meo (Exod. XXXII, 31-33) .
PL 4, 658Aすると主はモーセに言われた。「もし誰かがわたしに対して罪を犯したのであれば、わたしはその者をわたしの書から消し去ろう」(出エジプト記32:31-33)。
Item cum Hieremias pro populo deprecaretur, Dominus ad eum loquitur dicens: Et tu noli orare pro populo hoc, et noli postulare pro ipsis in prece et oratione, quia non exaudiam in tempore quo invocabunt me, in tempore afflictionis suae (Hier. XI, 14) .
PL 4, 658Aまた、エレミヤが民のために執り成しを願っていたとき、主は彼に語ってこう言われた。「汝はこの民のために祈ってはならない。彼らのために願いと祈りをもって求めてはならない。彼らがわたしを呼び求める時、その苦難の時にも、わたしは聞き入れないからである」(エレミヤ11:14)。
Ezechiel quoque hanc eamdem denuntiat indignationem Dei his qui in Deum delinquunt: Et fuit, inquit, verbum Domini ad me dicens: Fili hominis, terra quaecumque peccaverit mihi ut delinquat delictum, extendam manum meam super eam, et obteram stabilimentum panis, et immittam in eam famem, et auferam de ea hominem et pecora.
PL 4, 658Bエゼキエルもまた、神に対して罪を犯す者たちへの、この同じ神の憤りを告げ知らせる。「主の言葉がわたしに臨んで、こう言われた」と彼は言う。「人の子よ、いかなる地であれ、わたしに対して罪を犯し、その罪を重ねるならば、わたしはその上に手を伸ばし、パンの支えを打ち砕き、そこに飢饉を送り込み、そこから人と家畜とを取り去るであろう。」
Et si fuerint tres viri hi in medio ejus, Noe, Daniel et Job, non liberabunt filios neque filias, ipsi soli salvi erunt (Ezech. XIV, 12, 14, 16) . Item in libro Regnorum primo: Si delinquendo peccet vir adversus virum, orabunt pro eo Dominum. Si autem in Deum peccet homo, quis orabit pro eo (I Reg. II, 25) ?
PL 4, 658B「たとえこの地の中に、ノア、ダニエル、ヨブという三人の男がいたとしても、彼らは息子たちも娘たちも救い出せず、彼ら自身だけが救われるであろう」(エゼキエル14:12,14,16)。また列王記第一の書には、こうある。「もし人が人に対して罪を犯して過つならば、人々は彼のために主に祈るであろう。しかし、もし人が神に対して罪を犯すならば、誰が彼のために祈るであろうか」(列王記一2:25)。
Pars II, Caput V
第II部 第V章PL 4, 658CQUOD SIC IDOLOLATRIAE INDIGNETUR DEUS, UT PRAECEPERIT ETIAM EOS INTERFICI QUI SACRIFICARE ET SERVIRE IDOLIS SUASERINT.
神は偶像礼拝をかくも憤り、偶像に犠牲を捧げ仕えるようそそのかした者をも殺せと命じられたということ
In Deuteronomio: Quod si rogaverit te frater tuus, aut filius tuus, aut filia tua, aut uxor tua quae est in sinu tuo, aut amicus tuus, qui aequalis est animae tuae, latenter dicens: « Eamus et serviamus diis aliis, diis gentium; » non consenties ei, et non exaudies eum, et non parcet oculus tuus super eum, et non celabis eum, annuntians annuntiabis de illo.
PL 4, 658C申命記に言う。「もし汝の兄弟、あるいは息子、あるいは娘、あるいは汝の懐にある妻、あるいは汝の魂に等しい友が、ひそかに『行って、他の神々、異邦人の神々に仕えよう』と言うならば、汝はその者に同意するな。その者に耳を貸すな。汝の目はその者を惜しむな。その者をかばい隠すな。汝はその者について必ず告げ知らせよ。」
Manus tua erit super eum, in primis interficere eum, et manus omnis populi postremo; et lapidabunt eum et morietur, quoniam quaesivit avertere te a Domino Deo tuo (Deut. XIII, 6) .
PL 4, 659A「汝の手がその者の上に置かれ、まず汝がその者を殺し、次いで民すべての手がそうするであろう。彼らはその者を石で打ち、その者は死ぬであろう。汝を汝の主なる神から離れさせようとしたからである」(申命記13:6)。
Et iterum loquitur Dominus et dicit nec civitati parcendum, etiamsi universa consenserit ad idololatriam: Aut si audieris in una ex civitatibus quas Dominus Deus tuus dabit tibi inhabitare te illic, dicentes: « Eamus et serviamus diis aliis, » quos non nosti, interficiens necabis omnes qui sunt in civitate caede gladii, et incendes civitatem igni, et erit sine habitaculo in aeternum.
PL 4, 659A主はまた語って、たとえ都市全体が偶像礼拝に同意したとしても、その都市を容赦すべきではないと言う。「もし汝が、汝の主なる神が汝に与えて住まわせる都市の一つで、人々が『行って、汝の知らぬ他の神々に仕えよう』と言うのを聞いたならば、汝は剣の刃をもってその都市にいる者をことごとく殺し、都市を火で焼け。そしてその都市は永遠に住む者なきものとなるであろう。」
Non reaedificabitur etiam nunc, ut avertatur Dominus ab indignatione irae suae. Et dabit tibi misericordiam et miserebitur tui, et multiplicabit te, si exaudieris vocem Domini Dei tui, et observaveris praecepta ejus (Deut. XIII, 12) .
PL 4, 659A「それは今後とも再建されてはならない。主がその激しい怒りを翻されるためである。そして、もし汝が汝の主なる神の声に聞き従い、その戒めを守るならば、主は汝に慈しみを与え、汝を憐れみ、汝を増やされるであろう」(申命記13:12)。
Cujus praecepti et vigoris memor Mattathias interfecit eum qui ad aram sacrificaturus accesserat (I Machab. II, 24) .
PL 4, 659Bこの戒めとその厳しさを心に留めて、マタティアは祭壇へ犠牲を捧げに近づいた者を殺した(マカバイ一2:24)。
Quod si ante adventum Christi circa Deum colendum et idola spernenda haec praecepta servata sunt, quanto magis post adventum Christi servanda sunt; quando ille veniens non verbis tantum nos hortatus sit, sed et factis, post omnes injurias et contumelias passus quoque et crucifixus, ut nos pati et mori exemplo suo doceret, ut nulla sit homini excusatio pro se non patienti, cum passus sit ille pro nobis; et cum ille passus sit pro alienis peccatis, multo magis pro peccatis suis pati unumquemque debere?
PL 4, 659Bもしキリストの到来以前にすら、神を崇め偶像を退けるべきことについてこれらの戒めが守られていたとするならば、キリストの到来の後には、なおいっそう守られねばならないのではないか。あの方は到来するにあたり、我々をただ言葉によってのみならず、行いによっても勧められた。すなわち、あらゆる侮辱と辱めを受けられたのみならず十字架につけられ、その模範によって我々に苦しみと死を教えられたのである。あの方が我々のために苦しまれた以上、自ら苦しまぬことについて人に言い訳の余地はなく、あの方が他人の罪のために苦しまれたのであるからには、なおさら各人は自らの罪のために苦しむべきではないか。
Et ideo in Evangelio comminatur et dicit: Quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et ego confitebor eum coram Patre meo, qui in caelis est; qui autem negaverit me coram hominibus, et ego negabo eum coram Patre meo, qui in caelis est (Matth. X, 33) .
PL 4, 659Bそれゆえ福音書において主は脅してこう言われる。「誰であれ人々の前で我を告白する者を、我もまた天におられる我が父の前で告白しよう。しかし人々の前で我を否む者を、我もまた天におられる我が父の前で否もう」(マタイ10:33)。
Item Apostolus Paulus: Si enim commorimur, inquit, et convivemus: si toleramus, et conregnabimus: si negabimus, et ipse negabit nos (I Tim. II, 12) .
PL 4, 659Cまた使徒パウロは言う。「我々がもし共に死ぬならば、共に生きるであろう。もし耐え忍ぶならば、共に王となるであろう。もし否むならば、彼もまた我々を否むであろう」(一テモテ2:12)。
Item Joannes: Qui negat Filium, neque Patrem habet: qui confitetur Filium, et Filium et Patrem habet (I Jo. II, 23) . Unde nos ad contemptum mortis hortatur Dominus et corroborat dicens: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere.
PL 4, 659Cまたヨハネは言う。「子を否む者は父を持たず、子を告白する者は子をも父をも持つ」(一ヨハネ2:23)。そこから主は我々に死を蔑ろにするよう勧め、力づけてこう言われる。「肉体を殺しても魂を殺すことのできない者どもを恐れるな。」
Magis autem metuite eum qui potest animam et corpus occidere in gehennam (Matth. X, 28) . Et iterum: Qui amat animam suam, perdet eam: et qui odit animam suam in isto saeculo, in vitam aeternam conservabit illam (Joan. XII, 25) .
PL 4, 660A「むしろ魂と肉体とをゲヘナで殺しうる方を恐れよ」(マタイ10:28)。また、「自分の魂を愛する者はこれを失い、この世で自分の魂を憎む者は、これを永遠の生命へと保つであろう」(ヨハネ12:25)。
Pars II, Caput VI
第II部 第VI章PL 4, 660AQUOD, REDEMPTI ET VIVIFICATI CHRISTI SANGUINE, NIHIL CHRISTO PRAEPONERE DEBEAMUS.
キリストの血によって贖われ生かされた我々は、キリストにまさるものを何一つ置いてはならないということ
In Evangelio Dominus loquitur et dicit: Qui diligit patrem aut matrem super me, non est me dignus. Et qui diligit filium aut filiam super me, non est me dignus. Et qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus (Matth. X, 37) .
PL 4, 660A福音書において主はこう言われる。「父あるいは母を我にまさって愛する者は、我にふさわしくない。息子あるいは娘を我にまさって愛する者も、我にふさわしくない。自分の十字架を負って我に従わない者も、我にふさわしくない」(マタイ10:37)。
Sic et in Deuteronomio scriptum est: Qui dicunt patri et matri, « Non novi te, « et filios suos non agnoverunt, hi custodierunt praecepta tua, et testamentum tuum servaverunt (Deut. XXXIII, 9).
PL 4, 660A申命記にもこう書かれている。「父と母に向かって『我は汝を知らない』と言い、自分の子らをも認めなかった者たち――彼らは汝の戒めを守り、汝の契約を守った」(申命記33:9)。
Item apostolus Paulus: Quis nos, inquit, separabit a charitate Christi? pressura an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius?
PL 4, 660Bまた使徒パウロは言う。「誰が我々をキリストの愛から引き離すであろうか。艱難か、苦悩か、迫害か、飢えか、裸か、危険か、剣か。」
Sicut scriptum est: Quia propter te occidimur tota die, aestimati sumus ut oves victimae, sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos (Rom. VIII, 35) .
PL 4, 660B「かく書かれているとおりである。『汝のゆえに我々は日々殺され、屠られる羊のごとくに見なされている』。しかし、これらすべてにおいて、我々を愛された方のゆえに我々は勝ち抜いている」(ローマ8:35)。
Et iterum: Non estis vestri: empti enim estis pretio magno, glorificate et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 20) .
PL 4, 660Bまた、「汝らは汝ら自身のものではない。大いなる代価をもって買い取られたのであるから、汝らの肉体において神に栄光を帰し、神を担え」(一コリント6:20)。
Et iterum: Pro omnibus mortuus est Christus, ut et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit (II Cor. V, 15) .
PL 4, 660Bまた、「キリストはすべての人のために死なれた。それは、生きている者がもはや自分自身のためにではなく、自分たちのために死んで甦られた方のために生きるためである」(二コリント5:15)。
Pars II, Caput VII
第II部 第VII章PL 4, 660C--EREPTOS DE FAUCIBUS DIABOLI, ET DE LAQUEIS SAECULI LIBERATOS, NON DEBERE DENUO AD SAECULUM REVERTI, NE PERDANT QUOD EVASERINT.
悪魔の口から奪い返され、この世の罠から解き放たれた者は、逃れ出たものを失わぬよう、再びこの世へ立ち帰ってはならないということ
In Exodo, Judaicus populus, ad umbram nostri et imaginem praefiguratus, cum, Deo tutore et vindice, evasisset Pharaonis atque Aegypti, id est diaboli et saeculi, durissimam servitutem; circa Deum perfidus et ingratus, adversus Moysen mussitat, respiciens solitudinis ac laboris incommoda, et non intelligens libertatis ac salutis beneficia divina, reverti quaerit ad Aegypti, hoc est ad saeculi, servitutem unde fuerat exutus, cum magis fidere deberet in Deum et credere; quoniam qui a diabolo et saeculo liberat populum suum, protegit liberatum: Quid hoc nobis, inquiunt, fecisti in ejiciendo nos de Aegypto? melius est nobis servire Aegyptiis quam mori in solitudine hac.
PL 4, 660C出エジプト記において、我々の影また模像としてあらかじめ形づくられたユダヤの民は、神が守り手また解放者となって、ファラオとエジプト――すなわち悪魔とこの世――の最も過酷な隷属から逃れ出たにもかかわらず、神に対して不実にして恩知らずであり、モーセに対してつぶやき、荒野と労苦の不便さにばかり目を向け、自由と救いという神の恩恵を悟らず、そこから解き放たれたはずのエジプトの、すなわちこの世の隷属へと立ち帰ろうとした。むしろ神を頼みとし、信じるべきであったのに。悪魔とこの世から自らの民を解放する方は、解放された者を守られるのであるから。「エジプトから我々を導き出して、我々にこのようなことをしたのはなぜか。この荒野で死ぬよりも、エジプト人に仕えるほうがましだ」と彼らは言う。
Et dixit Moyses ad populum: Fidite, et state, et cernite salutem quae a Domino est, quam vobis faciet hodie: Dominus ipse pugnabit pro vobis, et vos tacebitis (Exod. XIV, 11) .
PL 4, 661Aモーセは民に言った。「信頼せよ、踏みとどまれ、そして主が今日汝らになされる救いを見よ。主自らが汝らのために戦われる。汝らは黙っていよ」(出エジプト記14:11)。
Quod nos admonens in Evangelio suo Dominus, et docens ne ad diabolum rursus et ad saeculum, quibus renuntiavimus et unde evasimus, revertamur, dicit: Nemo retro attendens et superponens manum suam super aratrum, aptus est regno Dei (Luc. IX, 62) .
PL 4, 661A主はこのことを福音書において我々に戒め、我々がすでに訣別を告げ、そこから脱け出た悪魔とこの世へ再び立ち帰ることのないように教えて、こう言われる。「後ろを顧みつつ鋤に手を置く者は、誰であれ神の国にふさわしくない」(ルカ9:62)。
Et iterum: Et qui in agro est, non convertatur retro. Memores estote uxoris Loth (Luc. XVII, 31) .
PL 4, 661Aまた、「畑にいる者は後ろに向き直ってはならない。ロトの妻を思い出せ」(ルカ17:31)。
Ac, ne quis aliqua vel cupiditate rerum, vel suorum dulcedine retardetur quominus Christum sequatur, addit et dicit: Qui non renuntiat omnibus quae sunt ejus, non est potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 33) .
PL 4, 661Aそして、誰も財貨への欲望や身内への情愛によってキリストに従うことを妨げられぬようにと、主はさらにこう付け加えて言われる。「自分の持つものすべてを捨てない者は、誰であれ我が弟子となることはできない」(ルカ14:33)。
Pars II, Caput VIII
第II部 第VIII章PL 4, 661A--INSISTENDUM ESSE ET PERSEVERANDUM IN FIDE ET VIRTUTE, ET COELESTIS AC SPIRITALIS GRATIAE CONSUMMATIONE, UT AD PALMAM ET CORONAM POSSIT PERVENIRI.
賞と栄冠に至るために、信仰と徳、また天上の霊的な恩恵の完成のうちに踏みとどまり耐え忍ぶべきであるということ
In Paralipomenon: Dominus vobiscum est, quamdiu et vos estis cum ipso. Si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos (II Par. XV, 2) . Item apud Ezechielem: Justitia justi non liberabit eum, in quacumque die exerraverit (Ezech. XXXIII, 12) .
PL 4, 661A歴代誌下にはこう言う。「主は、汝らが主と共にある限り、汝らと共におられる。しかし汝らが主を見捨てるならば、主も汝らを見捨てられるであろう」(歴代誌下15:2)。またエゼキエルに言う。「義人の正義は、彼が迷い出るその日には、彼を救わないであろう」(エゼキエル33:12)。
Item in Evangelio Dominus loquitur et dicit: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22) . Et iterum: Si permanseritis in verbo meo, vere discipuli mei estis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos (Joan. VIII, 31) .
PL 4, 661Aまた福音書において主はこう言われる。「最後まで耐え忍ぶ者、その者は救われるであろう」(マタイ10:22)。また、「汝らがもし我が言葉にとどまるならば、汝らはまことに我が弟子であり、真理を知るであろう。そして真理は汝らを自由にするであろう」(ヨハネ8:31)。
Praemonens quoque nos paratos semper esse debere, et expeditos in procinctu firmiter stare, addit et dicit: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes; et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis; ut, cum venerit et pulsaverit, aperiant ei.
PL 4, 661Cまた、我々が常に備えを整え、身軽に武装して出陣の構えのうちに揺るぎなく立つべきことを予め戒めて、こう付け加えて言われる。「汝らの腰は帯を締め、灯は燃えているようにせよ。そして、婚礼から帰る主人を待つ人々のようであれ。主人が来て戸を叩いたなら、その者に戸を開けるように。」
Beati servi illi, quos adveniens dominus invenerit vigilantes (Luc. XII, 35) . Item beatus apostolus Paulus, ut fides nostra proficiat et crescat et ad summa perveniat, hortatur dicens: Nescitis quoniam qui in studio currunt, omnes quidem currunt, unus tamen accipit palmam?
PL 4, 661C「主人が来たとき、目覚めているのを見出されるその僕たちは幸いである」(ルカ12:35)。また、我々の信仰が進み、育ち、その極みに至るようにと、幸いなる使徒パウロは勧めてこう言う。「汝らは知らないのか。競技場で走る者は皆走るが、賞を受ける者はただ一人であることを。」
Sic currite ut occupetis. Et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, vos autem incorruptam (I Cor. IX, 24) . Et iterum: Nemo militans Deo obligat se molestiis saecularibus, ut possit placere ei cui se probavit.
PL 4, 662A「汝らはそれを得るために走れ。彼らは朽ちる栄冠を受けるために走るが、汝らは朽ちない栄冠のために走るのである」(一コリント9:24)。また、「神のために兵役に就く者は誰も、世俗の煩いに身を縛ることはない。自らを認めさせた方の意にかなうためである。」
Sed et si certaverit quis, non coronabitur, nisi legitime pugnaverit (II Tim. II, 4) . Et iterum: Oro autem vos, fratres, per misericordiam Dei, ut constituatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, placentem Deo; nec configuremini saeculo huic, sed transformamini in renovatione spiritus, ad probandum quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta (Rom. XI, 1) .
PL 4, 662A「しかし、誰であれ競い戦う者も、規定どおりに戦わなければ栄冠を受けないであろう」(二テモテ2:4)。また、「兄弟たちよ、私は神の憐れみによって汝らに願う。汝らの肉体を生きた、聖なる、神に喜ばれる犠牲として献げよ。この世に倣うことなく、霊の刷新によって己を造り変えよ。それは神の御旨がいかに善く、喜ばしく、完全であるかを見分けるためである」(ローマ11:1)。
Et iterum: Sumus filii Dei: si autem filii, et haeredes, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi; si quidem compatiamur, ut et commagnificemur (Rom. VIII, 17) .
PL 4, 662Aまた、「我々は神の子である。子であるならば、相続人でもある。すなわち神の相続人であり、キリストと共同の相続人である。ただし、共に苦しむのであれば、共に栄光を受けるであろう」(ローマ8:17)。
Et in Apocalypsi eadem loquitur divinae praedicationis hortatio, dicens: Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam (Apoc. III, 11) .
PL 4, 662Bそして黙示録においても、神の告げ知らせの同じ勧めがこう語られる。「汝が持つものを保て。他の者が汝の栄冠を奪うことのないように」(黙示録3:11)。
Quod exemplum perseverandi et permanendi designatur in Exodo, ubi Moyses, ad superandum Amalech, qui figuram portabat diaboli, in signo et sacramento crucis allevabat supinas manus.
PL 4, 662B耐え忍び、踏みとどまることのこの実例は、出エジプト記において示されている。すなわち、悪魔の予型を担っていたアマレクを打ち破るために、モーセは十字架のしるしと秘義のうちに、手のひらを上に向けて両手を掲げたのである。
Nec vincere adversarium potuit, nisi postquam stabilis in signo allevatis jugiter manibus perseveravit. « Et factum est, inquit, cum levabat Moyses manus, praevalebat Israel; ubi autem submiserat manus, invalescebat Amalech.
PL 4, 662Bモーセはそのしるしのうちに揺るぎなく立ち、絶えず手を掲げ続けて耐え忍んだ後でなければ、敵を打ち負かすことができなかった。聖書はこう言う。「そして、こうなった。モーセが手を挙げていたときには、イスラエルが優勢であったが、手を下ろしていたときには、アマレクが優勢になった。」
Et accepto lapide supposuerunt sub eo, et sedebat super eum. Et Aaron et Ur sustentabant manus ejus hinc et inde; et factae sunt manus Moysi stabiles usque in occasum solis. Et fugavit Jesus Amalech, et omnem populum ejus.
PL 4, 662B「彼らは石を取って彼の下に置き、彼はその上に座った。アロンとフルはこちら側とあちら側から彼の手を支え、モーセの手は日没まで揺るぎなく保たれた。ヨシュアはアマレクとそのすべての民を敗走させた。」
Et dixit Dominus ad Moysen: Scribe hoc ut sit memoria in libro, et da in aures Jesu: quoniam deletione deleam memoriam Amalech de sub coelo (Exo. XVII, 11) . »
PL 4, 662C「主はモーセに言われた。『これを書き記して記念とし、ヨシュアの耳に入れよ。我はアマレクの記憶を天の下から必ず消し去るであろう』」(出エジプト記17:11)。
Pars II, Caput IX
第II部 第IX章PL 4, 663A--AD HOC PRESSURAS ET PERSECUTIONES FIERI, UT PROBEMUR.
艱難と迫害が起こるのは、我々が試されるためであるということ
In Deuteronomio: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis Dominum Deum vestrum ex toto corde vestro, et ex tota anima vestra, et ex tota virtute vestra (Deut. XIII, 3) .
PL 4, 663A申命記に言う。「主なる汝らの神は、汝らが主なる汝らの神を、汝らの心を尽くし、魂を尽くし、力を尽くして愛しているかを知るために、汝らを試みられる」(申命記13:3)。
Et iterum apud Salomonem: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis (Eccli. II, 5) .
PL 4, 663Aまたソロモンにはこう言う。「炉は陶工の器を試し、患難の試みは義人を試す」(集会の書2:5)。
Paulus quoque paria testatur ac loquitur dicens: Gloriamur in spe claritatis Dei; non solum autem, sed et gloriamur in pressuris, scientes quoniam pressura tolerantiam operatur, tolerantia autem probationem, probatio autem spem: spes autem non confundit, quia dilectio Dei infusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 3) .
PL 4, 663Aパウロもまた同じことを証ししてこう言う。「我々は神の栄光の希望を誇りとする。それだけでなく、艱難をも誇りとする。艱難は忍耐を生み出し、忍耐は試練を経た確かさを、その確かさは希望を生み出すことを知っているからである。希望は我々を恥じ入らせることがない。神の愛が、我々に与えられた聖なる霊によって、我々の心に注がれているからである」(ローマ5:3)。
Et Petrus in Epistola sua ponit et dicit: Charissimi, nolite mirari ardorem accidentem vobis, qui ad tentationem vestram fit; nec excidatis, tamquam novum aliquid vobis contingat.
PL 4, 663Aペトロもその手紙のなかでこう記して言う。「最愛なる者たちよ、汝らに降りかかる火の熱さに驚くな。それは汝らを試みるために起こるのである。何か新しいことが汝らに起こったかのように、うろたえるな。」
Sed quotiescumque communicatis Christi passionibus, per omnia gaudete; ut et in revelatione facta claritatis ejus gaudentes exultetis.
PL 4, 663B「むしろ、キリストの受難にあずかる度ごとに、あらゆることにおいて喜べ。それは、キリストの栄光が現される時にも、喜びながら喜び躍るためである。」
Si improperatur vobis in nomine Christi, beati estis, quia majestatis et virtutis Domini nomen in vobis requiescit: quod quidem secundum illos blasphematur, secundum nos autem honoratur (I Petr. IV, 12) .
PL 4, 663B「もしキリストの名のゆえに汝らが罵られるならば、汝らは幸いである。主の威厳と力の名が汝らのうちに宿っているからである。それは彼らにあっては冒瀆されるが、我々にあっては尊ばれる」(一ペトロ4:12)。
Pars II, Caput X
第II部 第X章PL 4, 663B--TIMENDAS NON ESSE INJURIAS ET POENAS PERSECUTIONUM, QUIA MAJOR EST DOMINUS AD PROTEGENDUM, QUAM DIABOLUS AD IMPUGNANDUM.
迫害の不正と苦しみを恐れるべきではないということ。主の保護は、悪魔の攻撃にまさるからである
Joannes in Epistola sua probat dicens: Major est qui in vobis est, quam qui in isto mundo (I Jo. IV, 4) .
PL 4, 663Bヨハネはその手紙のなかでこう示して言う。「汝らのうちにおられる方は、この世界にいる者よりも大いなる方である」(一ヨハネ4:4)。
Item in Psalmo CXVII: Non metuam quid mihi faciat homo, Dominus mihi auxiliator est (V\ 6).Et iterum: Isti in curribus et isti in equis, nos autem in nomine Domini Dei nostri magnificabimus.
PL 4, 663Cまた詩編117篇に言う。「人が我に何をなしうるかを、我は恐れない。主は我を助ける方である」(詩篇117:6)。また、「彼らは戦車に頼み、彼らは馬に頼む。しかし我々は、我々の主なる神の名を崇めるであろう。」
Ipsi obligati sunt et ceciderunt: nos autem surreximus et erecti sumus (Ps. XIX, 8) . Et adhuc fortius docens et ostendens Spiritus sanctus castra diaboli non timenda, et si bellum nobis hostis indixerit, in ipso magis bello spem nostram consistere, et congressione illa justos ad divinae sedis et salutis aeternae praemium pervenire, in Psalmo XXVI ponit et dicit: Si directa fuerint in me castra, non timebit cor meum: et si exsurrexerit super me bellum, in illud ego sperabo.
PL 4, 663C「彼らは縛られて倒れた。しかし我々は起き上がり、真っ直ぐに立った」(詩篇19:8)。そして聖なる霊はなおいっそう力強く、悪魔の陣営を恐れる必要のないこと、たとえ敵が我々に戦を挑んできても、まさにその戦いのうちにこそ我々の希望が据えられていること、そしてその戦いによって義人たちが神の御座と永遠の救いという報いに至ることを教え示して、詩編26篇にこう記して言う。「陣営が我に向かって張られようとも、我が心は恐れない。戦が我に対して起ころうとも、我はそれに望みをかける。」
Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae.
PL 4, 664A「我は主に一つのことを求めた、それを求め続けよう。我が生涯のすべての日々、主の家に住むことを。」
Item in Exodo declarat Scriptura divina pressuris multiplicari nos potius et augeri, dicens: Quantoque eos deprimebant, tanto plures fiebant, et invalescebant magis (Exod. I, 12) .
PL 4, 664Aまた出エジプト記において、神の聖典は、我々が艱難によってむしろ増やされ、増し加えられることを明らかにしてこう言う。「彼らを圧迫すればするほど、彼らはますます増え、ますます強くなった」(出エジプト記1:12)。
Et in Apocalypsi protectio divina promittitur passionibus nostris: Nihil, inquit, eorum timeas quae passurus es (Apoc. II, 10) .
PL 4, 664Aそして黙示録において、神の保護が我々の受難に対して約束される。「汝が受けようとしていることについて、何も恐れるな」と言う(黙示録2:10)。
Nec alius securitatem nobis et protectionem pollicetur, quam qui et per Esaiam prophetam loquitur dicens: Noli timere, quia te redemi, et vocavi te nomine tuo; meus es tu.
PL 4, 664A我々に安心と保護を約束される方は、預言者イザヤを通して語られた方にほかならない。その方はこう言われる。「恐れるな。我は汝を贖い、汝をその名で呼んだ。汝は我のものである。」
Et si transieris per aquam, tecum sum, et flumina te non inundabunt, et si transieris per ignem, non combureris et flamma te non comburet, quoniam ego Dominus Deus tuus, Sanctus Israël, qui te salvum facio (Is. LXIII, 11) .
PL 4, 664B「もし汝が水を渡るなら、我は汝と共にいる。川が汝を押し流すことはない。もし汝が火の中を渡るなら、汝は焼かれず、炎が汝を焼き尽くすこともない。我は汝の主なる神、イスラエルの聖なる方、汝を救う者だからである」(イザヤ63:11)。
Qui et in Evangelio promittit auxilium divinum Dei servis in persecutionibus non defuturum, dicens: Cum autem vos tradiderint, nolite cogitare quo modo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini: non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus Patris qui loquitur in vobis (Matth. X, 10) .
PL 4, 664Bこの同じ方は福音書においても、迫害のうちにある神の僕たちに神の助けが欠けることのないよう約束して、こう言われる。「汝らが引き渡されるとき、どのように、また何を語るべきかを思い煩うな。そのとき語るべきことは、その時に汝らに与えられるであろう。語るのは汝らではなく、汝らのうちで語る父の霊だからである」(マタイ10:10)。
Et iterum: Ponite in cordibus vestris non praemeditari excusare: ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere adversarii vestri (Luc. XII, 11) .
PL 4, 664Bまた、「弁明をあらかじめ考えておくまいと、汝らの心に定めよ。我が汝らに、汝らの敵対者たちが逆らうことのできない口と知恵とを与えるであろうから」(ルカ12:11)。
Sicut in Exodo ad Moysen cunctantem et ad populum ire trepidantem Deus loquitur dicens: Quis dedit os homini? et quis fecit mogilalum? et quis surdum? et quis videntem et caecum? nonne ego Dominus Deus?
PL 4, 664B出エジプト記において、ためらい、民のもとへ行くことに怯えるモーセに対して神が語られたのと同様である。「誰が人に口を与えたか。誰が言葉の重い者を、誰が耳の聞こえない者を造ったか。誰が見える者と見えない者とを造ったか。それは我、主なる神ではないか。」
Et nunc perge, et ego aperiam os tuum, et instruam te quid loquaris (Exod. IV, 11) . Nec difficile est Deo aperire os hominis devoti sibi, et confessori suo inspirare constantiam et fiduciam loquendi, qui in Numeris adversus Balaam prophetam etiam asinam fecerit loqui (Num. XXII, 30) .
PL 4, 664C「今こそ行け。我は汝の口を開き、何を語るべきかを汝に教えよう」(出エジプト記4:11)。神が、自らに献身する人の口を開き、その告白者に語る不動の心と確信とを吹き込むことは、難しいことではない。神は民数記において、預言者バラムに逆らって、ろばにさえ語らせられたのである(民数記22:30)。
Quare in persecutionibus nemo cogitet quod periculum diabolus importet, sed immo consideret quod auxilium Deus praestet: nec mentem labefactet humana infestatio, sed corroboret fidem divina protectio: quando unusquisque, secundum Dominica promissa et fidei suae merita, tantum accipiat de Dei ope quantum se credat accipere; nec sit quod Omnipotens praestare non possit, nisi si accipientis fides caduca defecerit.
PL 4, 664Cそれゆえ、迫害のうちにあっては、誰も悪魔がもたらす危険を思い煩うのではなく、むしろ神が与えられる助けを思うがよい。人間による攻撃に心を挫かれることなく、神の保護によって信仰を強めるがよい。おのおのは、主の約束とおのおのの信仰の値打ちに応じて、自らが受け得ると信じるだけを、神の力から受けるのである。全能者が与えることのできないものなど何もない。ただ、受け取る者の信仰が揺らいで欠けるのでない限りは。
Pars II, Caput XI
第II部 第XI章PL 4, 665A--ANTE PRAEDICTUM ESSE QUOD NOS MUNDUS ODIO HABITURUS ESSET, ET QUOD PERSECUTIONES ADVERSUM NOS EXCITARET, ET QUOD NIHIL NOVUM CHRISTIANIS ACCIDAT, QUANDO AB INITIO MUNDI BONI LABORA VERINT, ET OPPRESSI ATQUE OCCISI SINT JUSTI AB INJUSTIS.
世が我々を憎み、我々に迫害を起こすことはあらかじめ告げられていたということ。また、世界の初めから善き者たちは苦難を受け、正しい者たちは不正な者たちに虐げられ殺されてきたのだから、キリスト教徒に新しいことは何も起こらないということ
Dominus in Evangelio praemonet et praenuntiat, dicens: Si mundus vos odit, scitote quoniam me primo odiit (Joan. XV, 18) .
PL 4, 665A主は福音書においてあらかじめ戒め、あらかじめ告げて、こう言われる。「世が汝らを憎むならば、世がまず我を憎んだことを知れ」(ヨハネ15:18)。
Si de mundo essetis, mundus quod suum esset amaret: sed, quia de mundo non estis, et ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus, Mementote sermonis quem dixi vobi: Non est servus major domino suo: si me persecuti sunt, et vos persequentur.
PL 4, 665B「もし汝らがこの世のものであったなら、世は自分のものを愛したであろう。だが、汝らはこの世のものではなく、我が汝らをこの世から選び出したのであるから、それゆえ世は汝らを憎むのである。我が汝らに語った言葉を思い起こせ〔底本は vobi。vobis と読む〕。『僕はその主人にまさる者ではない。人々が我を迫害したのであれば、汝らをも迫害するであろう。』」
Et iterum: Veniet hora ut omnis qui vos occiderit, putet se officium Deo facere: sed hoc facient, quoniam non cognoverunt Patrem neque me. Haec autem locutus sum vobis, ut, cum venerit hora, eorum memores sitis, quia ego dixi vobis (Ib. XVI, 4) .
PL 4, 665Bまた重ねてこう言われる。「汝らを殺す者はみな、自分が神への務めを果たしていると思う時が来るであろう。彼らがそうするのは、父をも我をも知らなかったからである。我がこれらのことを汝らに語ったのは、その時が来たときに、我が汝らに語ったことを汝らが思い出すためである」(ヨハネ16:4)。
Et iterum: Amen amen dico vobis, quoniam vos plorabitis et plangetis, saeculum autem gaudebit: vos tristes eritis, sed tristitia vestra in laetitiam veniet (Ib. 26) .
PL 4, 665Bまた重ねてこう言われる。「まことに、まことに汝らに告げる、汝らは泣き悲しむが、世は喜ぶであろう。汝らは悲しむが、その悲しみは喜びに変わるであろう」(ヨハネ16:26)〔底本の引用箇所のまま。内容は現行のヨハネ16:20 に当たる〕。
- ミーニュは同章26節と刷るが、引用文はヨハネ16章20節の文である。
Et iterum: Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis, in saeculo autem pressuram: sed fidite, quoniam ego vici saeculum (Ib. 38) .
PL 4, 665Bまた重ねてこう言われる。「我がこれらのことを汝らに語ったのは、汝らが我にあって平安を得るためである。世にあっては汝らは苦難に遭うが、頼もしくあれ、我は世に勝ったのである」(ヨハネ16:38)〔底本の引用箇所のまま。16章は33節までで、内容は16:33 に当たる〕。
- ミーニュは同章38節と刷るが、引用文はヨハネ16章33節の文である。
Et cum a discipulis suis interrogaretur de signo adventus sui et consummationis mundi, respondit et dixit: Cavete ne quis vos fallat; multi enim venient in nomine meo dicentes: Ego sum Christus; et multos fallent (Matth. XXIV, 4) .
PL 4, 665B弟子たちから、御自身の到来と世界の完成のしるしについて問われたとき、主は答えてこう言われた。「誰にも汝らを欺かせぬよう用心せよ。多くの者が我が名を名のって来て、『我こそキリストである』と言い、多くの者を欺くであろう」(マタイ24:4)。
Incipietis autem audire bella et auditus bellorum: videte, nolite tumultuari: oportet enim haec fieri, sed nondum est finis.
PL 4, 666A「汝らは戦争と戦争の噂とを聞き始めるであろう。心せよ、動揺してはならない。これらのことは起こらねばならないが、まだ終わりではない。」
Exsurget enim gens super gentem, et regnum super regnum; et erunt fames et terrae motus et pestilentiae per singula loca; omnia autem ista initia parturitionum sunt.
PL 4, 666A「民は民に、国は国に敵対して立ち上がるであろう。方々に飢饉と地震と疫病があるであろう。だが、これらすべては産みの苦しみの始まりにすぎない。」
Tunc tradent vos in pressuram, et interficient vos; et eritis odibiles omnibus gentibus propter nomen meum. Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent et odient invicem.
PL 4, 666A「その時、人々は汝らを苦難に引き渡し、汝らを殺すであろう。汝らは我が名のゆえに、あらゆる民に憎まれる者となるであろう。その時、多くの者がつまずき、互いに引き渡し合い、互いに憎み合うであろう。」
Et multi pseudoprophetae exsurgent et seducent multos: et eo quod facinus abundet, refrigescet charitas multorum. Qui autem toleraverit usque in finem, hic salvus erit.
PL 4, 666A「多くの偽預言者が起こって、多くの者を惑わすであろう。凶行があふれるがゆえに、多くの者の愛は冷えるであろう。だが、終わりまで堪え忍ぶ者は救われるであろう。」
Et praedicabitur Evangelium istud regni per totum orbem terrae, in testimonium omnibus gentibus, et tunc veniet finis.
PL 4, 666A「そしてこの御国の福音は、あらゆる民への証しとして全世界に宣べ伝えられ、その時に終わりが来るであろう。」
Cum ergo videritis abominationem vastationis, quae dicta est per Danielem prophetam, stantem in loco sancto (qui legit intelligat), tunc qui in Judaea sunt, fugiant in montes; et qui in tecto est, non descendat tollere quidquam de domo; et qui in agro est, non convertatur retro auferre vestimentum suum.
PL 4, 666A「それゆえ、預言者ダニエルによって語られた荒廃の忌むべきものが聖なる場所に立つのを汝らが見るとき(読む者は悟れ)、その時ユダヤにいる者は山へ逃れよ。屋根の上にいる者は、家から何かを取り出そうと降りてはならない。畑にいる者は、自分の上着を取りに戻ってはならない。」
Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus! Orate autem ne fiat fuga vestra hyeme, neque sabbato.
PL 4, 666B「その日には、身重の女たちと乳を飲ませている女たちには災いあれ。汝らの逃避が冬や安息日に起こらぬよう祈れ。」
Erit enim tunc pressura magna, qualis non fuit ab initio mundi usque nunc, sed neque fiet: et nisi breviati essent dies illi, non esset salva omnis caro; propter electos autem breviabuntur illi dies.
PL 4, 666B「その時には大いなる苦難があるであろう。世界の初めから今に至るまでそのようなことはなく、この後もないであろう。もしその日々が短くされなければ、いかなる肉も救われないであろう。だが選ばれた者たちのために、その日々は短くされるであろう。」
Tunc si quis dixerit vobis: Ecce hic est Christus, aut ecce illic, nolite credere. Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae: et dabunt signa magna et prodigia, ad errorem faciendum, si fieri potest, etiam electis. Vos autem cavete, ecce praedixi vobis omnia.
PL 4, 666B「その時、誰かが汝らに、『見よ、ここにキリストがいる』、あるいは『あそこにいる』と言っても、信じてはならない。偽キリストと偽預言者が起こり、大いなるしるしと不思議な業を行い、できることなら選ばれた者たちさえも欺こうとするであろう。汝らは用心せよ。見よ、我はすべてのことをあらかじめ汝らに告げた。」
Si ergo dixerint vobis: Ecce in solitudine est, nolite exire; ecce in cubiculis, nolite credere. Sicut enim coruscatio exit ab Oriente, et apparet usque ad Occidentem, ita erit et adventus Filii hominis. Ubi fuerit cadaver, illuc colligentur aquilae.
PL 4, 666B「それゆえ、もし人々が汝らに『見よ、荒れ野にいる』と言っても出て行ってはならない。『見よ、奥まった部屋にいる』と言っても信じてはならない。稲妻が東から出て西にまで輝き渡るように、人の子の到来もそのようであろう。死体のあるところに、鷲は集まるであろう。」
Continuo autem post pressuram dierum illorum sol tenebricabit, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum movebuntur.
PL 4, 667A「その日々の苦難の後、直ちに太陽は暗くなり、月はその光を放たず、星々は天から落ち、天の諸力は揺り動かされるであろう。」
Et tunc apparebit signum Filii hominis in caelo, et lamentabuntur omnes tribus terrae: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute magna et claritate. Et mittet Angelos suos cum tuba magna.
PL 4, 667A「その時、人の子のしるしが天に現れ、地のすべての部族は嘆き悲しむであろう。そして彼らは、人の子が大いなる力と輝きをもって天の雲に乗って来るのを見るであろう。人の子は大いなるラッパと共に天使たちを遣わすであろう。」
Et colligent electos ejus a quatuor ventis, a summis caelorum usque ad summitates eorum (Matth. XXIV; Luc. XXI) .
PL 4, 667A「そして天使たちは、四方の風から、天の果てから果てに至るまで、選ばれた者たちを集めるであろう」(マタイ24章、ルカ21章)。
Nec nova aut repentina haec sunt quae nunc accidunt Christianis, cum boni semper et justi, et Deo innocentiae lege ac verae religionis timore devoti, per pressuras et injurias, et graves ac multiformes infestationum poenas angusti itineris difficultate gradiantur.
PL 4, 667A今キリスト教徒たちに起こっていることは、新しいことでも突然のことでもない。善良で正しい者たち、無垢の法と真の信仰への畏れとによって神に献身した者たちは、常に苦難と不正、そして重く多様な迫害の苦しみとを通して、狭い道の困難のうちを歩んできたからである。
Sic in origine statim mundi Abel justus a fratre primus occiditur: et Jacob fugatur, et Joseph venundatur, et David misericordem Saul rex persequitur, et Heliam majestatem Dei constanter ac fortiter asserentem rex Achab opprimere conatur; Zacharias sacerdos interficitur in medio templi et altaris, ut illic hostia ipse fiat ubi Deo hostias immolabat.
PL 4, 667Aこのように、世界の初めから既に、正しいアベルは最初に兄弟の手によって殺され、ヤコブは追われ、ヨセフは売られ、慈悲深いダビデはサウル王に迫害され、神の威厳を毅然として勇敢に主張するエリヤを、アハブ王は圧迫しようと試みた。祭司ザカリアは神殿と祭壇の真ん中で殺され、彼が神に犠牲を捧げていたまさにその場所で、自らが犠牲となったのである。
Tot denique martyria justorum saepe celebrata, tot edita in posterum fidei et virtutis exempla.
PL 4, 667B実に、義人たちの殉教はかくも多くたびたび称えられ、後世のために示された信仰と徳の実例もかくも多い。
Tres pueri, Ananias, Azarias, Misahel, aetate compares, dilectione concordes, fide stabiles, virtute constantes, flammis ac poenis urgentibus fortiores, soli se Deo servire, solum nosse, solum colere proclamant, dicentes: Nabuchodonosor rex, non opus est nobis de hoc verbo respondere tibi.
PL 4, 667B三人の若者アナニア、アザリア、ミサエルは、年齢を等しくし、愛において一致し、信仰において堅く、徳において不動であり、迫り来る炎と責め苦にもまして強く、ただ神にのみ仕え、ただ神のみを知り、ただ神のみを礼拝すると宣言して、こう言った。「ネブカドネザル王よ、この事について、我々があなたに答える必要はありません。」
Est enim Deus, cui nos servimus, potens nos eripere de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, rex, liberabit nos. Et si non, notum sit tibi quia diis tuis non servimus, et imaginem auream quam statuisti, non adoramus.
PL 4, 667B「我々が仕える神は、燃え盛る炉の火から我々を救い出す力を持っておられ、王よ、あなたの手から我々を解放してくださるでしょう。たとえそうでなくとも、あなたの神々に我々は仕えず、あなたが立てられた金の像を拝まないことを、あなたに知っていただきたい。」
Et Daniel, Deo devotus et sancto Spiritu plenus, exclamat et dicit: Nihil colo ego nisi Dominum Deum meum, qui condidït coelum et terram (Dan. XIV, 4) .
PL 4, 667Cそしてダニエルは、神に献身し、聖なる霊に満たされて、声高らかにこう言った。「私は、天と地とを造られた私の主なる神のほかは、何も礼拝しない」(ダニエル14:4)。
Tobias quoque, sub regali licet ac tyrannica servitute, sensu tamen ac spiritu liber, confessionem suam Deo servat, et virtutem majestatemque divinam sublimiter praedicat, dicens: Ego in terra captivitatis meae confiteor illi, et ostendo virtutem ejus in natione peccatrice (Tob. XIII, 6) .
PL 4, 668Aトビアもまた、王の圧政的な隷属のもとにありながら、その思いと霊においては自由であり、神への自らの告白を守り、崇高に神の力と威厳とを宣べ伝えて、こう言った。「私は、捕らわれの地にあっても彼に告白し、罪深い民の中でその力を示す」(トビト記13:6)。
Quid vero in Machabaeis, septem fratres et natalium pariter et virtutum sorte consimiles, septenarium numerum sacramento perfectae consummationis implentes? sic septem fratres in martyrio cohaerentes, ut primi in dispositione divina septem dies annorum septem millia continentes, ut septem Spiritus et Angeli septem qui assistunt et conversantur ante faciem Dei, et lucernae septiformes in tabernaculo martyrii, et in Apocalypsi septem candelabra aurea, et apud Salomonem columnae septem, super quas aedificavit domum Sapientia (Prov. IX, 1) : ita et istic septem fratrum numerus, Ecclesias septem numeri sui quantitate complexus, secundum quod in primo Regnorum libro legimus, sterilem septem peperisse (II, 5).
PL 4, 668Aしかし、マカバイの物語における七人の兄弟については、何を語るべきであろうか。彼らは生まれにおいても徳の巡り合わせにおいても等しく似通い、完全な完成の秘義をもって七という数を満たしている。この七人の兄弟が殉教において結び合わされているのは〔この文は定動詞を欠き構文が崩れている。sic … ut … ita の対比として解した〕、あたかも神の配剤における初めの七日が七千年を含んでいるように、あたかも神の御顔の前に侍り、そこに留まる七つの霊と七人の天使のように、あたかも証しの幕屋にある七枝の灯火のように、あたかも黙示録における七つの金の燭台のように、あたかもソロモンにおいて知恵がその上に家を建てたという七本の柱のように(箴言9:1)——そのように、ここでもまた七人の兄弟という数は、その数の大きさによって七つの教会を包み込んでおり、『列王記』第一巻において我々が読むとおり、不妊の女が七人の子を生んだというのと同じことなのである(サムエル記上2:5)。
Et apud Esaiam: Septem mulieres unum hominem apprehendunt, cujus invocari super se nomen exposcunt (Is. IV, 1) . Et apostolus Paulus, qui hujus legitimi numeri et certi meminit, ad septem Ecclesias scribit.
PL 4, 668Bそしてイザヤにおいてはこう言われている。「七人の女が一人の男にすがりつき、自分の上にその名が呼ばれることを願い求める」(イザヤ4:1)。使徒パウロもまた、この定まった確かな数を心に留めて、七つの教会に宛てて書き送っている。
Et in Apocalypsi (I, 19-21) Dominus mandata sua divina et praecepta coelestia ad septem Ecclesias et earum angelos dirigit, qui nunc istic in fratribus numerus invenitur, ut consummatio legitima compleatur.
PL 4, 668Bそして黙示録において、主は御自身の神的な命令と天的な戒めを七つの教会とその天使たちに送られる(黙示録1:19-21)。この数は、今ここに、かの兄弟たちのうちにも見いだされ、正当な完成が満たされるのである。
Cum septem liberis plane copulatur et mater origo et radix; quae Ecclesias septem postmodum peperit, ipsa prima et una super Petrum Domini voce fundata.
PL 4, 668B七人の子らと明らかに結び合わされているのは、その起源であり根である母〔教会〕である。この母はのちに七つの教会を生んだが、彼女自身は最初のただ一つのものとして、主の御声によってペトロの上に据えられたのである。
Nec vacat quod in passionibus sola cum liberis mater est: martyres enim, qui se Dei filios in passione testantur, jam non nisi Deo patre censentur; sicut in Evangelio Dominus docet, dicens: Ne vocaveritis vobis patrem super terram, unus est enim pater vester qui in coelis est (Matth. XXIII, 9) .
PL 4, 668C受難において母だけが子らと共にあるのは、理由なきことではない。殉教者たちは、受難において自らを神の子であると証しする者たちであり、もはや神を父とする者としてのみ数えられるからである。福音書において主が教えて、こう言われたとおりである。「地上において誰をも汝らの父と呼んではならない。汝らの父は天にいますただ一人だからである」(マタイ23:9)。
Quae vero ediderunt confessionum praeconia, quam praeclara, quam magna documenta fidei praebuerunt!
PL 4, 669A彼らが示した告白の宣言は、いかに輝かしく、いかに大いなる信仰の証しを与えたことであろうか。
Rex Antiochus infestus, immo in Antiocho antichristus expressus, ora martyrum gloriosa et spiritu confessionis invicta, contagio suillae carnis maculare quaerebat, et cum flagellis graviter verberasset, ac nihil promovere potuisset, sartagines jussit igniri: quibus ignitis et accensis, eum qui primus locutus fuerat, et magis regem virtutis et fidei constantia provocaverat, admoveri praecepit et frigi, producta et exsecta prius lingua, quae confessa Deum fuerat: quod martyri gloriosius contigit; lingua enim confessa nomen Dei, prior ad Deum debuit ipsa proficisci.
PL 4, 669A敵意に満ちたアンティオコス王——いや、アンティオコスのうちに具現化された反キリスト——は、告白の霊において屈することなき殉教者たちの栄えある口を、豚肉の穢れによって汚そうと試みた。鞭で激しく打たせても何一つ効を奏さなかったので、彼は鉄鍋を火にかけるよう命じた。それが熱せられ燃えたつと、最初に語り、徳と信仰の不動さによって王を最も強く刺激した者を、引き出して焼くよう命じ、まず神を告白したその舌を引き出させて切り取らせた。だがこれは殉教者にとってはむしろいっそう栄えあることであった。神の御名を告白した舌は、真っ先に神のもとへ進み行くべきであったからである。
Post in secundo excogitatis acrioribus poenis, antequam caetera membra torqueret, cutem capitis cum capillis detraxit, odio scilicet certo.
PL 4, 669Aその後、第二の者に対しては、いっそう激しい責め苦を考案し、他の肢体を痛めつける前に、頭の皮を髪もろとも剥ぎ取った。すなわち、定まった憎しみによるものである。
Nam cum caput viri Christus sit, et caput Christi Deus; qui caput laniabat in martyre, Deum et Christum persequebatur in capite.
PL 4, 669Bなぜなら、男の頭はキリストであり、キリストの頭は神であるから、殉教者において頭を引き裂いていた者は、頭において神とキリストとを迫害していたのである。
At ille in martyrio suo fidens, et resurrectionis sibi praemium de Dei remuneratione promittens, exclamavit et dixit: Tu quidem impotens ex hac praesenti vita nos perdis; sed mundi rex defunctos nos pro suis legibus in aeternam vitae resurrectionem suscitabit (II Machab. VII, 9) .
PL 4, 669Bだが彼は、自らの殉教に確信を抱き、神からの報いとして復活の褒賞を自らに約束しつつ、声高らかにこう言った。「あなたは、この現世の命から我々を滅ぼすことができるにすぎない。しかし世界の王は、その律法のために死んだ我々を、生命の永遠なる復活へとよみがえらせるであろう」(マカバイ二7:9)。
Tertius linguam postulatus cito protulit: nam poenam linguae exsecandae jam didicerat a fratre contemnere; manus quoque amputandas constanter extendit, multum beatus genere isto supplicii, cui contigit extensis ad poenam manibus passionis Dominicae instar imitari.
PL 4, 669B第三の者は、舌を求められると直ちにそれを差し出した。舌を切り取られる責め苦を軽んじることを、既に兄から学んでいたからである。彼はまた、切り落とされるべき両手を、迷うことなく差し伸べた。この種の刑罰によって、責め苦のために手を差し伸べることで、主の御受難の姿に倣うことができたのは、この上ない幸いであった。
Nec non et quartus, pari virtute tormenta contemnens, et ad retundendum regem coelesti voce respondens, exclamavit et dixit: Potius est ab hominibus morti datos exspectare spem a Deo iterum, ab eo suscitandos in vitam aeternam: tibi enim resurrectio ad vitam non erit (Ib. 14) .
PL 4, 669Bそして第四の者も、同じ徳をもって責め苦を軽んじ、王をくじくべく天来の声をもって答え、声高らかにこう言った。「人々の手によって死に渡された我々は、むしろ神から再び希望を待ち望み、神によって永遠の生命へとよみがえらされる方がよい。あなたには生命への復活はないであろう」(マカバイ二7:14)。
Quintus, praeter quod carnificinam regis et duros variosque cruciatus fidei vigore calcabat, ad praescientiam quoque et notitiam futurorum spiritu divinitatis animatus, prophetavit regi indignationem Dei et ultionem velociter secuturam: Potestatem, inquit, inter homines habens, cum sis corruptibilis, facis quod vis.
PL 4, 669C第五の者は、王の処刑人の所業と過酷で多様な責め苦とを信仰の力によって踏みにじったばかりでなく、未来を予め知り悟る力を神性の霊によって吹き込まれ、神の怒りと間もなく続くはずの報復とを王に預言し、こう言った。「あなたは、朽ちるべき身でありながら人間たちの間で権力を持ち、思うがままに振る舞っている。」
Noli autem putare genus nostrum a Deo derelictum esse. Sustine et vide magnam potestatem ejus, qualiter te et semen tuum torquebit (Ibid. 16) .
PL 4, 670A「だが、我々の一族が神に見捨てられたと思ってはならない。耐えて見るがよい、神の大いなる権力が、あなたとあなたの子孫とをいかに苦しめるかを」(マカバイ二7:16)。
Quale illud levamentum fuit martyri, quam grande solatium, in cruciatibus suis non tormenta propria cogitare, sed tortoris sui supplicia praedicare!
PL 4, 670A殉教者にとって、それはいかなる慰めであったことか、いかに大いなる安らぎであったことか——自らの苦しみのただ中にあって、自分自身の責め苦を思うのではなく、自分を苦しめる者にふりかかる刑罰を予告することは。
In sexto vero non virtus sola, sed et humilitas praedicanda est; nihil sibi martyrem vindicasse, nec confessionis suae honorem superbis vocibus ventilasse, peccatis potius suis adscripsisse, quod persecutionem a rege pateretur; Deo vero dedisse quod postmodum vindicaretur.
PL 4, 670A第六の者においては、徳のみならず謙遜もまた称えられるべきである。彼は自分自身のために何一つ求めず、自らの告白の誉れを高慢な言葉で誇示することもなく、むしろ王による迫害を被ることを自分自身の罪に帰し、その後に報復されることは神に委ねたのである。
Docuit esse martyres verecundos, de ultione fidere, et nihil in passione jactare: Noli, inquit, frustra errare: nos enim propter nosmetipsos haec patimur, peccantes in Deum nostrum. Tu autem, ne te existimes impune futurum, aggressus pugnare cum Deo (Ib. 18) .
PL 4, 670A彼は、殉教者たちが慎み深くあるべきこと、報復については信頼を置くべきこと、受難において何ひとつ誇るべきでないことを教えた。彼はこう言った。「いたずらに思い違いをしてはならない。我々がこれらのことを被っているのは、我々自身のせいであり、我々の神に対して罪を犯したからである。だが、あなたは、神に戦いを挑んでおきながら、罰を免れると思ってはならない」(マカバイ二7:18)。
Admirabilis quoque mater, quae nec sexus infirmitate fracta, nec multiplici orbitate commota, morientes liberos spectavit libenter, nec poenas illas pignorum, sed glorias computavit, tam grande martyrium Deo praebens virtute oculorum suorum, quam praebuerant filii ejus tormentis et passione membrorum: cum sex punitis et occisis superesset unus ex fratribus, cui rex divitias et potentatus et multa pollicebatur, ut crudelitas ejus ac feritas vel unius subacti solatio foveretur, et peteret ut ad filium dejiciendum secum deprecaretur et mater; deprecata est illa, sed ut decebat martyrum matrem, ut decebat legis et Dei memorem, ut decebat filios suos non delicate sed fortiter diligentem.
PL 4, 670B驚嘆すべきはまた母である。彼女は女という性の弱さに挫けることもなく、度重なる子を失う悲しみに動じることもなく、死にゆく我が子らを進んで見つめ、その苦しみを我が子らの罰としてではなく栄光として数えた。彼女の子らが四肢の責め苦と受難とによって神に捧げたのと同じほど大いなる殉教を、彼女自身は自らの眼差しの力によって神に捧げたのである。六人が罰せられ殺され、兄弟のうち一人が残っていたとき、王は彼に富と権勢と多くのものを約束し、たとえ一人だけでも屈服させることによって自らの残酷さと獰猛さを慰めとしようとし、息子を突き崩すために母も共に懇願するよう求めた。母は懇願したが、それは殉教者の母にふさわしく、律法と神とを心に留める者にふさわしく、我が子らを甘やかしてではなく雄々しく愛する者にふさわしいものであった。
Deprecata est enim, sed ut Deum confiteretur: deprecata est ne a fratribus suis frater in consortio laudis et gloriae separaretur: tunc se septem filiorum computans matrem, si sibi contingeret filios septem Deo potius peperisse, non saeculo Armans itaque eum et corroborans, et feliciore tunc partu filium generans: Fili, inquit, miserere mei, quae te in utero mensibus decem portavi, et lac triennio dedi, et alui, et in aetatem istam perduxi.
PL 4, 670B彼女が懇願したのは、彼が神を告白するようにということであった。彼女が懇願したのは、この兄弟が、称賛と栄光をともにする交わりにおいて、他の兄弟たちから引き離されないようにということであった。そのとき彼女は、もし七人の子を、この世のためにではなくむしろ神のために生んだことになるならば、自らを七人の子の母と数えられると考えた。こうして彼女は息子を武装させて力づけ、そのとき、いっそう幸いな産みの苦しみをもって息子を生み出しつつ、こう言った。「息子よ、私を憐れんでおくれ。私はお前を十月のあいだ胎に宿し、三年のあいだ乳を与え、育て、この年齢にまで導いてきたのです。」
Oro, fili, aspicias in coelum et terram; et omnibus quae in eis sunt aspectis, intelligas quia ex nihilo fecit illa Deus et hominum genus.
PL 4, 670C「息子よ、私は乞い願う、天と地とを見つめ、そこにあるすべてのものを見つめたのち、神がそれらを、そして人類を、無から造られたことを悟っておくれ。」
Itaque, fili, ne timeas carnificem istum, sed dignus fratribus effectus excipias mortem, ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam (Machab. VII, 28) .
PL 4, 671A「それゆえ、息子よ、この処刑人を恐れてはならない。むしろ、兄弟たちにふさわしい者となって死を受け入れておくれ。そうすれば、その憐れみのうちに、私はお前を兄弟たちと共に迎え入れることができるでしょう」(マカバイ二7:28)。
Magna laus matris in exhortatione virtutis, sed major in Dei timore et in fidei veritate, quod nihil sibi, aut filio, de sex martyrum honore promisit, nec fratrum precem profuturam credidit ad negantis salutem: persuasit potius participem passionis fieri, ut in judicii die posset cum fratribus inveniri.
PL 4, 671A母への大いなる称賛は、徳への勧めにあるが、さらに大いなる称賛は、神への畏れと信仰の真実とにある。彼女は自分自身にも息子にも、六人の殉教者の誉れにあずかることを何ら約束せず、信仰を拒む者の救いのために兄弟たちの祈りが役立つとも信じなかった。それどころか、受難にあずかる者となるよう説き勧め、審判の日に兄弟たちと共に見いだされ得るようにしたのである。
Posthaec liberis suis commoritur et mater; neque enim aliud jam decebat, quam ut quae martyres pepererat et fecerat, in consortio illis gloriae jungeretur; et quos ad Deum praemiserat, ipsa quoque sequeretur.
PL 4, 671Aその後、母もまた自らの子らと共に死んだ。殉教者たちを生み、殉教者たらしめた彼女が、彼らと栄光をともにする交わりに加わること以外に、もはやふさわしいことはなかったからである。彼女が先に神のもとへ遣わした者たちに、彼女自身もまた続いたのである。
Ac, ne quis, vel libelli vel alicujus rei oblata sibi occasione qua fallat, amplectatur decipientium malum munus, nec Eleazarus tacendus est, qui, cum sibi a ministris regis offerretur facultas ut, accepta carne qua liceret sibi vesci, ad circumveniendum regem, simularet se illa edere quae de sacrificiis atque illicitis cibis ingerebantur, consentire ad hanc fallaciam noluit, dicens: nec aetati suae, nec nobilitati convenire id fingere, quo caeteri scandalizarentur et in errorem inducerentur, existimantes Eleazarum nonaginta annos natum, ad alienigenarum morem, relicta et prodita Dei lege, transisse: nec tanti esse lucrari brevia vitae momenta, ut offenso Deo incurreret aeterna supplicia.
PL 4, 671Bまた、誰も、証明書であれ何であれ、欺くための機会が差し出されたときに、欺く者たちの与える悪しき贈り物を受け入れることのないように——エレアザルについても語らずにいてはならない。彼は、王の従者たちから、自分が食べることを許されている肉を受け取り、王を欺くために、犠牲や禁じられた食物からもたらされたものを食べているかのように装う機会を提供されたが、この欺瞞に同意することを拒み、こう言った。すなわち、自分の年齢にも自分の高貴な身分にも、そのようなふりをすることはふさわしくない。それによって他の者たちがつまずき、迷いに引き込まれ、九十歳になったエレアザルが、神の律法を捨て裏切って異邦人の風習に移ったのだと思い込むことになるからである。また、命のわずかな時を得るために、神を怒らせて永遠の刑罰を招くほどの価値はないと。
At ille excruciatus diu, et in extremo jam constitutus, cum inter verbera et tormenta moreretur, ingemiscens ait: Domine, qui sanctam habes scientiam, manifestum est quia, cum possem a morte liberari, durissimos dolores corporis tolero flagellis vapulans; animo autem propter tui ipsius metum libenter haec patior (Machab. VI, 22) .
PL 4, 672Aだが彼は、長く責め苛まれ、既に最期の時に至り、鞭打ちと責め苦との間に死につつあったとき、うめきながらこう言った。「主よ、聖なる知識を持ちたもう方よ、明らかなことです。私は死から逃れることができたにもかかわらず、鞭に打たれて肉体の最も厳しい苦しみに耐えています。ですが、心においては、ただあなたご自身への畏れのゆえに、これを喜んで受けているのです」(マカバイ二6:22)。
Sincera prorsus fides et virtus integra ac satis pura, non regem Antiochum cogitasse, sed Deum judicem; et scisse proficere sibi ad salutem non posse, si hominem derideret ac falleret, quando Deus, qui conscientiae nostrae judex est et solus timendus est, nec derideri possit omnino nec falli.
PL 4, 672Aまさしく純粋な信仰であり、申し分なく健全で十分に清らかな徳である——彼がアンティオコス王のことを思わず、ただ神なる審判者のことを思ったこと、そして、人間を嘲り欺いたとしても自らの救いに資することはできないと知っていたこと。なぜなら、我々の良心の審判者であり、ただひとり畏れられるべき神は、決して嘲られることも欺かれることもあり得ないからである。
Si igitur et nos dicati ac devoti Deo vivimus, si supra justorum antiqua et sancta vestigia iter facimus, per eadem documenta poenarum, per eadem passionum martyria pergamus; hoc ampliorem gloriam computantes temporis nostri, quod, cum vetera exempla numerentur, exuberante postmodum copia virtutis ac fidei, numerari non possunt martyres Christiani; testante Apocalypsi et dicente: Post haec vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omni gente, et ex omni tribu et populo et lingua, stantes in conspectu throni et Agni: et erant amicti stolas albas, et palmae fuerunt in manibus eorum, et magno clamore dicebant: Salus Deo nostro sedenti super thronum, et Agno.
PL 4, 672Aそれゆえ、もし我々もまた、神に捧げられ献身して生きているのであれば、もし義人たちの古く聖なる足跡の上を歩んでいるのであれば、同じ苦しみの証しを通し、同じ受難の殉教を通して、進み行こうではないか。我々はこのことを、我々の時代のいっそう大いなる栄光と数える。すなわち、古の実例は数えることができても、その後に徳と信仰との豊かさがあふれ出たがゆえに、キリスト教徒の殉教者たちは数えることができないのである。黙示録はこれを証ししてこう言っている。「その後、私は見た。あらゆる民、あらゆる部族、民衆、言葉から成る、誰も数えることのできない大いなる群衆が、玉座と小羊との前に立っているのを。彼らは白い衣をまとい、手には棕櫚の枝を持ち、大声でこう言っていた。『救いは、玉座に座したもう我々の神と、小羊とにこそある。』」
Et respondit unus ex senioribus dicens mihi: Hi qui amicti sunt stolas albas, qui sunt, et unde venerunt? Et dixi ei: Domine mi, tu scis.
PL 4, 672B「長老の一人が答えて、私にこう言った。『白い衣をまとっているこの者たちは誰か、どこから来たのか。』私は彼に言った。『我が主よ、あなたこそご存じです。』」
Et ait mihi: Hi sunt qui venerunt ex magna tribulatione, et laverunt stolas suas, et candidas eas fecerunt in sanguine Agni: propter hoc sunt in conspectu throni Dei, et serviunt ei die ac nocte in templo ejus (Apoc. VII, 9) .
PL 4, 673A「すると彼は私にこう言った。『これらは大いなる患難から来た者たちであり、自分たちの衣を洗い、小羊の血によってそれを白くした者たちである。それゆえ彼らは神の玉座の前におり、昼も夜も神殿で神に仕えているのである。』」(黙示録7:9)。
Quod si tantus ostenditur et probatur Christianorum martyrum populus, nemo difficile vel arduum putet esse martyrem fieri, quando videat martyrum populum non posse numerari.
PL 4, 673Aもしキリスト教徒の殉教者たちの民がこれほどまでに大いなるものとして示され、証しされているのであれば、殉教者となることが困難であり至難であると誰も思うべきではない。殉教者たちの民が数え切れないほどであることを見るのであるから。
Pars II, Caput XII
第II部 第XII章PL 4, 673A--QUAE SPES ET MERCES MANEAT JUSTOS ET MARTYRES POST CONFLICTATIONES HUJUS TEMPORIS ET PASSIONES.
この時代の闘いと受難の後に、義人と殉教者にいかなる希望と報いが待っているか
Per Salomonem Spiritus sanctus ostendit et praecinit dicens: Et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes eorum immortalitate plena est. Et in paucis vexati, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit illos, et invenit illos dignos se.
PL 4, 673A聖なる霊は、ソロモンを通して示し、あらかじめこう告げられた。「たとえ人々の前で責め苦を受けたとしても、彼らの希望は不死をもって満ちている。わずかな苦しみを受けても、多くの善きものに整えられるであろう。神が彼らを試み、御自分にふさわしい者と見出されたからである。」
Tamquam aurum in fornace, probavit illos, et quasi holocausta hostiae accepit illos, et in tempore erit respectus illorum. Fulgebunt, et tamquam scintillae in arundineto discurrent.
PL 4, 673B「炉の中の金のように、神は彼らを試み、全焼の捧げ物として彼らを受け入れられた。しかるべき時に、彼らへの顧みがあるであろう。彼らは輝き、葦原の中の火花のように駆け巡るであろう。」
Judicabunt nationes et dominabuntur populis, et regnabit Dominus eorum in perpetuum (Sap. III, 4) .
PL 4, 673B「彼らは諸国民を裁き、もろもろの民を治めるであろう。そして彼らの主は永遠に統治されるであろう」(知恵の書3:4)。
Item apud eumdem vindicta nostra describitur, et persequentium nos atque infestantium poenitentia praedicatur: Tunc stabunt, inquit, justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum: videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatae salutis dicentes inter se, poenitentiam habentes, et prae angustia spiritus gementes: Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum et in similitudinem improperii.
PL 4, 673Bまた同じ書には、我々のための報復が描かれ、我々を迫害し攻め立てる者たちの後悔が予告されている。彼は言う。「その時、義人たちは、自分たちを苦しめ、自分たちの労苦を奪った者たちに向かって、大いなる不動の心をもって立つであろう。彼らを見た者たちは、恐ろしい恐怖に取り乱し、思いがけない救いの突然の到来に驚いて、互いにこう言うであろう——後悔しながら、苦悩のあまり霊において呻きつつ。『これが、かつて我々が嘲笑い、辱めの的とした者たちだ。』」
Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam et finem illorum sine honore. Quomodo ergo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est! Ergo erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol non est ortus nobis.
PL 4, 673C「『我々は愚かにも、彼らの生を狂気と見なし、彼らの最期を誉れなきものと考えた。しかるに、彼らはどうして神の子らの数に入れられ、聖徒たちの中にその分を得ているのか。ならば我々は、真理の道から迷い出たのだ。義の光は我々を照らさず、太陽は我々のために昇らなかった。』」
Lassati sumus in iniquitatis via et perditionis, et ambulavimus solitudines difficiles, viam autem Domini ignoravimus. Quid nobis profuit superbia? aut quid divitiarum jactatio contulit nobis? transierunt omnia illa tamquam umbra (Sap. III, 1) .
PL 4, 673C「『我々は不義と滅びの道に疲れ果て、険しい荒れ地を歩んだが、主の道を知らなかった。高慢は我々に何の益をもたらしたか。富の誇示は我々に何をもたらしたか。それらすべては影のように過ぎ去った』」(知恵の書3:1)。
Item in Psalmo CXV (v. 3) pretium et merces passionis ostenditur: Pretiosa est, inquit, in conspectu Domini mors sanctorum ejus.
PL 4, 673Cまた詩篇115篇3節には、受難の代価と報いが示されている。彼は言う。「主の御目には、その聖徒たちの死は貴い。」
Item in Psalmo CXXV ( v. 8) , tristitia conflictationis et laetitia retributionis exprimitur: Qui seminant, inquit, in lacrymis, in gaudio metent. Ambulantes ambulabant et flebant, mittentes semina sua: venientes autem venient in exultatione portantes gremia sua.
PL 4, 673Cまた詩篇125篇8節には、闘いの悲しみと報いの喜びとが表されている。彼は言う。「涙とともに種を蒔く者は、喜びをもって刈り入れるであろう。彼らは種を携えて出て行きながら、歩みながら泣いていたが、帰って来るときには、その束を抱えて喜び踊りながら来るであろう。」
Et iterum in Psalmo CXVIII: Beati qui immaculati sunt in via, qui ambulant in lege Domini. Beati qui perscrutantur martyria ejus, in toto corde exquirunt eum.
PL 4, 674Aまた詩篇118篇にはこうもある。「道において汚れなく、主の律法のうちを歩む者たちは幸いである。主の証しを尋ね求め、心を尽くしてこれを求める者たちは幸いである。」
Item Dominus in Evangelio, ultor ipse persecutionis nostrae et remunerator passionis: Beati, inquit, qui persecutionem passi fuerint propter justitiam, quia ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 10) .
PL 4, 674Aまた福音書において主御自身も、我々への迫害の復讐者、受難の報い主として、こう言われる。「義のために迫害を受けた者たちは幸いである。天の国は彼らのものだからである」(マタイ5:10)。
Et iterum: Beati eritis cum odio vos habuerint homines, et separaverint vos, et expulerint, et maledixerint nomini vestro quasi nequam propter Filium hominis. Gaudete in illa die et exsultate: ecce enim merces vestra multa est in coelis (Luc. VI, 22) .
PL 4, 674Aまた、こうもある。「人々が汝らを憎み、汝らを退け、追い出し、人の子のゆえに汝らの名を悪しきものとして罵るとき、汝らは幸いである。その日には喜び踊れ。見よ、天における汝らの報いは大きいからである」(ルカ6:22)。
Et iterum: Qui perdiderit animam suam propter me, hic salvabit illam (Luc. IX, 24) . Nec solos animadversos et interfectos divinae pollicitationis manent praemia, sed, etiamsi ipsa passio fidelibus desit, fides tamen integra atque invicta perstiterit, et, contemptis ac relictis suis omnibus, Christum se sequi Christianus ostenderit, ipse quoque a Christo inter martyres honoratur, pollicente ipso et dicente: Nemo est qui relinquat domum aut agrum, aut parentes aut fratres, aut uxorem aut filios propter regnum Dei, et non recipiat septies tantum in isto tempore, in saeculo autem venturo vitam aeternam (Luc. XVIII, 29) .
PL 4, 674Aまた、こうもある。「わたしのために自分の命を失う者は、それを救うであろう」(ルカ9:24)。神の約束による報いは、処罰され殺された者たちだけに残されているのではない。たとえ受難そのものが信徒に欠けていても、その信仰が全きまま、打ち負かされることなく保たれ、自分のすべてを軽んじ捨て去って、キリストに従う者であることをキリスト教徒が示したならば、その者もまたキリストによって殉教者たちの中に数えられて誉れを受ける。キリスト御自身が約束してこう言われるとおりである。「神の国のために、家、あるいは畑、あるいは両親、あるいは兄弟、あるいは妻、あるいは子らを捨てる者は誰であれ、この時代においてその七倍を受け、来るべき世においては永遠の生命を受ける」(ルカ18:29)。
Item in Apocalypsi hoc idem loquitur: Et vidi, inquit, animas occisorum propter nomen Jesu et sermonem Dei: et cum primo in loco posuisset occisos, addidit, dicens: Et quicumque imaginem bestiae non adoraverunt, nec acceperunt inscriptionem in fronte aut in manu sua; quos universos a se in eodem loco simul visos conjungit et dicit: et vixerunt et regnaverunt cum Christo (Apoc. XX, 4) .
PL 4, 674Bまた黙示録においても、主はこの同じことを語っておられる。彼は言う。「わたしは、イエスの名と神の言葉のゆえに殺された者たちの魂を見た」。そして彼は、まず殺された者たちを第一の場所に置いた上で、こう付け加えて言う。「また、獣の像を崇拝せず、額にも手にもその刻印を受けなかった者たち」。そして彼は、これらすべての者を、同じ場所にともに見たものとして結び合わせ、こう言う。「そして彼らは生きて、キリストとともに統治した」(黙示録20:4)。
Vivere omnes dicit et regnare cum Christo, non tantum qui occisi fuerint, sed et quicumque, in fidei suae firmitate et Dei timore perstantes, imaginem bestiae non adoraverint, neque ad funesta ejus, et sacrilega edicta consenserint.
PL 4, 674C彼は、殺された者たちだけでなく、自分の信仰の堅固さと神への畏れのうちに踏みとどまり、獣の像を崇拝せず、その凶々しく瀆聖的な布告に同意しなかった者たちもまた、皆生きてキリストとともに統治すると言うのである。
Pars II, Caput XIII
第II部 第XIII章PL 4, 674C--PLUS NOS ACCIPERE IN PASSIONIS MERCEDE, QUAM QUOD HIC SUSTINEMUS IN IPSA PASSIONE.
受難の報いとして我々が受けるものは、この地で受難そのものにおいて耐えるものにまさるということ
Probat beatus apostolus Paulus, qui, dignatione divina usque in tertium coelum atque in paradisum raptus, audisse se inenarrabilia verba testatur; qui oculata fide Jesum Dominum vidisse se gloriatur, qui id quod et didicit et vidit, majori conscientiae veritate profitetur: Non sunt, inquit, condignae passiones hujus temporis ad superventuram claritatem, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18) .
PL 4, 674C祝された使徒パウロが、これを証している。彼は神が良しとされたことによって第三の天、そして楽園にまで引き上げられ、語り得ない言葉を聞いたことを証言する者であり、目で見たという確かさによって主イエスを見たことを誇る者であり、自ら学び、また見たことを、いっそう大いなる良心の真実性をもって公言する者である。彼は言う。「この時代の苦しみは、我々のうちに現されるであろう来るべき栄光に、値するものではない」(ローマ8:18)。
Quis ergo non omnibus viribus elaboret ad tantam claritatem pervenire, ut amicus Dei fiat, ut cum Christo statim gaudeat, ut post tormenta et supplicia terrena, praemia divina percipiat?
PL 4, 675Aそれゆえ、誰があらゆる力を尽くして、これほどの栄光に達するよう努めないであろうか——神の友となり、直ちにキリストとともに喜び、地上の責め苦と刑罰の後に、神的な報いを受けるために。
Si militibus saecularibus gloriosum est ut hoste devicto redeant in patriam triumphantes, quanto potior et major est gloria, victo diabolo, ad paradisum triumphantem redire, et unde Adam peccator ejectus est, illuc, prostrato eo qui ante dejecerat, trophaea victricia reportare, offerre Deo acceptissimum munus, incorruptam fidem et virtutem mentis incolumem, laudem devotionis illustrem, comitari eum cum venire coeperit, vindictam de inimicis recepturus, lateri ejus assistere, cum sederit judicaturus, cohaeredem Christi fieri, Angelis adaequari, cum Patriarchis, cum Apostolis, cum Prophetis caelestis regni possessione laetari?
PL 4, 675A世俗の兵士たちにとってすら、敵を打ち破って凱旋しつつ祖国に帰ることが栄えあることであるならば、悪魔を打ち破り、凱旋しつつ楽園に帰ること、かつて罪人アダムが追い出されたその同じ場所へ、先にアダムを投げ落とした者を打ち倒して、勝利の戦勝記念碑を持ち帰ること、神に最も喜ばれる捧げ物——朽ちることなき信仰、傷つくことなき心の力、輝かしい献身の誉れ——を捧げること、キリストが来られるときに、敵に対する報復を受け取る者としてこれに従うこと、キリストが裁きの座に着かれるときにその傍らに立つこと、キリストの共同の相続人となること、天使たちに等しくなること、族長たちとともに、使徒たちとともに、預言者たちとともに、天の国の所有において喜ぶこと——これらは、いかにいっそう優り、いっそう大いなる栄光であろうか。
Has cogitationes quae persecutio potest vincere? quae possunt tormenta superare? Durat fortis et stabilis religiosis meditationibus fundata mens, et adversus omnes diaboli terrores et minas mundi, animus immobilis perstat, quem futurorum fides certa et solida corroborat.
PL 4, 675Bこれらの思いを、いかなる迫害が打ち負かすことができようか。いかなる責め苦がこれに打ち勝つことができようか。敬虔な瞑想の上に据えられた心は、強く揺るがずに耐え続け、悪魔のあらゆる恐怖とこの世の脅しに逆らって、確固として揺るがぬ堅固な未来への信仰によって強められた精神は、不動のまま踏みとどまる。
Clauduntur in persecutionibus terrae, sed patet coelum: minatur Antichristus, sed Christus tuetur; mors infertur, sed immortalitas sequitur: occiso mundus eripitur, sed restituto paradisus exhibetur; vita temporalis extinguitur, sed aeterna reparatur.
PL 4, 676A迫害のうちに地は閉ざされるが、天は開かれている。反キリストは脅すが、キリストは守られる。死はもたらされるが、不死がそれに続く。殺された者から世は奪い去られるが、回復された者には楽園が示される。時の生命は消え去るが、永遠の生命が取り戻される。
Quanta est dignitas et quanta securitas exire hinc laetum, exire inter pressuras et angustias gloriosum? claudere in momento oculos, quibus homines videbantur et mundus, et aperire eosdem statim ut Deus videatur et Christus!
PL 4, 676A喜びをもってこの世から出て行き、圧迫と苦悩の中にあって栄光のうちに出て行くことは、いかに大いなる誉れであり、いかに大いなる安らかさであろうか。人間と世とを見ていたその目を、一瞬のうちに閉じて、神とキリストとを見るために、直ちにその同じ目を開くことは、いかばかりであろうか。
Tam feliciter migrandi, quanta velocitas! terris repente subtraheris, ut in regnis coelestibus reponaris. Haec oportet mente et cogitatione complecti, haec die ac nocte meditari.
PL 4, 676Aかくも幸いなる移り行きの、何と速やかなことか。地上から瞬く間に取り去られて、天の王国に置き直される。これらのことを、心と思いのうちに抱き、これらのことを昼も夜も思い巡らさねばならない。
Si talem persecutio invenerit Dei militem, vinci non poterit virtus ad praelium prompta. Vel si accersitio ante praevenerit, sine praemio non erit fides, quae erat ad martyrium praeparata.
PL 4, 676Aもし迫害が、このような神の兵士を見出すならば、戦いへと備えられたその力は決して打ち負かされることがないであろう。あるいは、もし召し出しがそれより先に訪れるならば、殉教への備えができていたその信仰は、報いなきままではないであろう。
Sine damno temporis merces, judice Deo, redditur: in persecutione, militia; in pace, conscientia coronatur.
PL 4, 676B神を審判者として、時を損なうことなく報いは返される。迫害にあっては軍務が、平和にあっては良心が、栄冠を受ける。