Epistola I, Prooemium
第I書簡 冒頭PL 3, 997DDILECTISSIMO FRATRI ATQUE FAMILIARI AMICO HILARIO, STEPHANUS EPISCOPUS, INTIMAE CHARITATIS SALUTEM.
PL 3, 997D最も愛する兄弟にして親しい友ヒラリウスへ、司教ステファヌスより、親密な愛のうちに挨拶を送る。
Quamquam sperem (S. Leo, epist. 46) dilectionem tuam ad omne opus bonum esse devotam, tamen pro familiaritate, qua nobis conjunctus esse cognosceris, ut tua efficacior fiat industria, congruum nobis visum est has fraternitatis litteras tuae dilectioni debere dirigere.
PL 3, 997D私は、あなたの愛があらゆる善き業に対して熱心であることを期待してはいるが(S. Leo, epist. 46)、それでもなお、あなたが我々と結ばれていると知られているその親密さのゆえに、あなたの勤勉さが一層効果的なものとなるように、この兄弟の絆のこもった書簡を、あなたの愛に宛てて送るべきであると我々には思われた。
Monemus te, frater charissime, semper in bonis manere, et a malis cavere; cum bonis et rectae fidei ac sanctae conversationis hominibus assidue esse, et a perversis, ac fratrum insidiatoribus, nisi ut eos convertas, et ad concordiam reducas, separari; quoniam, ut ait Apostolus, corrumpunt bonos mores colloquia mala (I Cor. XV) .
PL 3, 997D我々はあなたに勧告する。最も愛する兄弟よ、常に善きことのうちにとどまり、悪しきことを警戒するように。善き人々、また正しい信仰と聖なる生き方を持つ人々と絶えず共にあり、堕落した者たち、また兄弟に対して謀をめぐらす者たちからは、彼らを立ち返らせ一致へ導くためでなければ、離れているように。使徒が言うように、「悪しき交わりは善き風紀を損なう」からである(一コリント15)。
Et ipsa per se Veritas dicit: Si oculus tuus scandalizaverit te, erue eum et projice abs te. Et si manus tua scandalizaverit te, abscinde eam et projice abs te.
PL 3, 997Dそして真理そのものが自らこう言う。「もしあなたの目があなたをつまずかせるなら、それを抉り出し、あなたから投げ捨てよ。もしあなたの手があなたをつまずかせるなら、それを切り離し、あなたから投げ捨てよ。」
Similiter et de pede agendum est, quia melius est tibi, luscum aut claudum intrare in regnum coelorum, quam duos oculos, aut duas manus, aut duos pedes habentem mitti in gehennam ignis (Matth. XVIII; Marc., IX) .
PL 3, 997D足についても同様にすべきである。「隻眼または片足で天の国に入る方が、両目、両手、あるいは両足を持ったまま、ゲヘナの火に投げ込まれるより、あなたにとって善いからである」(マタイ18;マルコ9)。
Et in Ecclesiastico invenitur libro: In bonis viri inimici illius: In tristitia vero et in malitia illius amicus agnitus est. In labiis suis indulcat inimicus, et in corde suo insidiatur, ut subvertat te in foveam. Et qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea.
PL 3, 997Dまた集会の書にはこう見出される。「順境にあっては彼の敵が知られ、悲しみと災いのうちにあっては友と認められる〔底本のこの前半は統語が崩れており、格も語順も整わない。文意を汲んで訳した〕。敵はその唇では甘言を弄しながら、心のうちでは謀をめぐらし、あなたを穴に落とそうとする。そしてピッチに触れる者は、それによって汚れる。
Et qui communicaverit superbo, induetur superbia. Pondus super se tollit, qui honestiori se communicat. Ditiori te ne fueris socius. Quid communicabit cacabus ad ollam? Quando se colliserint, confringetur. Dives injuste aget et fremet, pauper autem laesus tacebit.
PL 3, 998B高慢な者と交わる者は、高慢をまとうことになる。自分より高貴な者と交わる者は、重荷をおのれの上に負う。あなたより富んだ者の仲間となってはならない。鍋が釜と何を共にできようか。互いにぶつかり合えば、砕けてしまうであろう。富める者は不正を行っていきり立つが、貧しい者は害を受けても黙っている。
Si largitus fueris, assumet te; et si non habueris, derelinquet te. Si habes, convivet tecum, et evacuabit te, et ipse non dolebit super te; si necessarius illi fueris, supplantabit te, et subridens spem dabit, narrans tibi bona, et dicet: Quid opus est tibi?
PL 3, 998Cあなたが気前よく与えるなら、彼はあなたを迎え入れるが、あなたが何も持たなくなれば、あなたを見捨てるであろう。あなたが富を持っているなら、彼はあなたと共に宴を囲み、あなたを空にするが、自らはそれで心を痛めることはない。あなたが彼にとって必要になれば、彼はあなたを欺いて陥れ、微笑みながら望みを与え、良いことばかりを語って、こう言うであろう、『あなたには何が入用か』と。
Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis et ter; et in novissimo deridebit te. Postea videns, derelinquet te, et caput suum movebit ad te. Humiliare Deo. et expecta manus ejus. Attende, ne seductus in stultitia humilieris.
PL 3, 998Cそして彼の饗応によってあなたを辱め、二度も三度もあなたを使い果たすまでそうし、最後にはあなたを嘲るであろう。その後、あなたを見ても、彼はあなたを見捨て、あなたに向かって首を振るであろう。神の御前にへりくだれ。そして御手を待ち望め。気をつけよ、欺かれて愚かさのうちにへりくだることのないように。
Noli esse humilis in sapientia tua, ne, humiliatus, in stultitiam seducaris. Advocatus a potentiore, discede: ex hoc enim magis te advocabit. Ne improbus sis, ne impingaris, et ne longe sis ab eo, et eas in oblivionem.
PL 3, 998Cあなたの知恵において卑下してはならない。卑下することによって、愚かさへと誘い込まれることのないように。より力ある者に招かれたなら、身を退け。そうすれば彼はいっそうあなたを招くであろうから。厚かましくあってはならない、つまずくことのないように。しかし彼から遠く離れすぎて、忘れられてしまうこともないように。
Ne retineas ex aequo loqui cum illo, et ne credas multis verbis illius. Ex multa enim loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis. Immitis animus illius conservabit verba tua, et non parcet de malitia et de vinculis.
PL 3, 998C彼と対等に語ろうとしてはならない。彼の多くの言葉を信じてはならない。彼は多くの言葉によってあなたを試み、微笑みながらあなたの隠し事について尋ねるであろうから。彼の冷酷な心はあなたの言葉を留め置き、悪意と束縛について容赦しないであろう。
Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo, quoniam cum subversione tua ambulas. Audiens vero illa quasi in somnis, vide et vigilabis. Omni vita tua dilige Deum, et invoca illum in salute tua. Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi.
PL 3, 998D自らを守り、あなたの聞くところに注意深く心を向けよ。あなたは自らの破滅とともに歩んでいるのだから。それらを、あたかも夢の中でのように聞きつつ、見よ、そうすればあなたは目覚めているであろう。あなたの生涯を通じて神を愛し、あなたの救いのうちに神を呼び求めよ。あらゆる生き物は自分に似たものを愛し、あらゆる人も自分に近い者を愛する。
Omnis caro ad similem sibi conjungitur, et omnis homo simili sibi sociatur. Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator justo. Quae communicatio sancto homini ad carnem? Aut quae pax bona diviti ad pauperem?
PL 3, 998Dあらゆる肉は自分に似たものと結び合わされ、あらゆる人も自分に似た者と結ばれる。狼が時に子羊と交わることがあるとすれば、罪人もまた義人とそうなるであろう。聖なる人にとって肉とのどのような交わりがあろうか。富める者と貧しい者との間に、いかなる良き平和があろうか。
Venatio leonis, onager in eremo; sic pascua divitum sunt pauperes. Et sicut abominatio est superbo humilitas, sic execratio diviti pauper. Dives commotus confirmatur ab amicis; humilis autem cum ceciderit, expelletur et a notis.
PL 3, 999A獅子の獲物は荒野の野生のロバである。それと同じく、貧しい者たちは富める者の牧場である。高慢な者にとってへりくだりが忌まわしいものであるように、富める者にとって貧しい者は呪わしいものである。富める者は動揺しても友人たちによって支えられるが、へりくだる者は倒れれば、知人たちからも追われる。
Diviti decepto multi recuperatores; locutus est superba, et justificaverunt illum: humilis deceptus est, insuper et arguitur. Locutus est sensate, et non est datus ei locus. Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent.
PL 3, 999A富める者が欺かれれば、多くの者がその損失を取り戻そうとする。彼が高慢な言葉を語れば、人々は彼を正しいとする。へりくだる者は欺かれれば、その上になお咎められる。彼が理にかなったことを語っても、彼に場は与えられない。富める者が語れば、皆は口をつぐみ、その言葉を雲にまで届かせる。
Pauper locutus est, et dicunt: Quis est hic? Et si offenderit, subvertent illum. Bona est substantia cui non est peccatum in conscientia, et nequissima paupertas in ore impii. Cor hominis immutat faciem illius, sive in bona, sive in mala.
PL 3, 999A貧しい者が語れば、人々は言う、『これは何者か』と。そしてもし彼が過ちを犯せば、彼らは彼を打ち倒すであろう。良心の内に罪のない財産は善いものであり、不敬虔な者の口における貧しさは最も忌まわしいものである。人の心はその顔つきを変える、善きにつけ悪しきにつけ。
Vestigium boni cordis et faciem bonam difficile invenies, et cum labore (Eccli., XII, XIII) . Hoc, frater, cave tibi, et post concupiscentias tuas non vadas (Eccli., XXIII, 30) .
PL 3, 999B善い心の跡と善い顔つきとは、見出しがたく、労苦を要する」(集会の書12,13)。兄弟よ、このことについて自らを守り、「あなたの欲望の後を追って行ってはならない」(集会の書23:30)。
Epistola I, Caput I
第I書簡 第I章PL 3, 999BQuod vero consuluisti Sedem apostolicam, qui sunt infames, aut qui ad gradus ecclesiasticos non sunt admittendi, et nosse te credimus, et pro auctoritate Sedis apostolicae te informare non denegamus.
PL 3, 999Bあなたが使徒座に、汚名を負う者たちとは誰か、また教会の職階に受け入れられてはならない者たちとは誰かについて問い合わせたことについては、あなたがすでに知っていると我々は信じているが、それでもなお、使徒座の権威によってあなたに教示することを拒みはしない。
Infames autem esse eas personas dicimus quae pro aliqua culpa notantur infamia (6, q. 1; et in Decret. Ivo. lib. IV) , id est omnes qui christianae legis normam abjiciunt, et statuta ecclesiastica contemnunt; similiter fures, sacrilegos, et omnes capitalibus criminibus irretitos; sepulchrorum quoque violatores, et Apostolorum atque successorum eorum, reliquorumque patrum statuta libenter violantes, et omnes qui adversus patres (Anianus in sent.
PL 3, 999Bさて、我々は、何らかの罪過のゆえに汚名によって記される者たちを、汚名を負う者たちであると言う(6, q. 1;et in Decret. Ivo. lib. IV)。すなわち、キリスト教の法の規範を投げ捨て、教会の定めを軽んじる者すべて、同様に、盗人、冒瀆者、および死刑に値する犯罪に捕らわれた者すべて、また墓を暴く者たち、そして使徒たちおよびその後継者たち、その他の教父たちの定めを進んで犯す者たち、また父祖たちに逆らって(Anianus in sent.
Pauli libri I, tit. II, const. II, tit. XXXIX. Cod. Theod.) armantur, qui in omni mundo infamia notantur.
PL 3, 999CPauli libri I, tit. II, const. II, tit. XXXIX. Cod. Theod.)武装する者たち——彼らは全世界において汚名によって記される者たちである。
Similiter et incestuosos, homicidas perjuros, raptores (Proclus ad Domnum Hadr. coll. cap. XVII) , maleficos, veneficos, adulteros, de bellis fugientes, et qui indigna sibi petunt loca tenere, aut facultates Ecclesiae abstrahunt injuste, et qui (Anianus in const. VIII, tit. XXXIX, libri IX.
PL 3, 999C同様に、近親相姦を犯す者たち、殺人者たち、偽誓者たち、誘拐者たち(Proclus ad Domnum Hadr. coll. cap. XVII)、呪術を行う者たち、毒殺者たち、姦通者たち、戦いから逃亡する者たち、また自分にふさわしくない地位を得ようと求める者たち、あるいは教会の財産を不正に奪い取る者たち、また(Anianus in const. VIII, tit. XXXIX, libri IX.
Cod. Theod.) fratres calumniantur aut accusant, et non probant; vel qui contra innocentes principum animos ad iracundiam (Cod. Theod. lib. IX, tit. I, cap. XI. Hadr. coll.
PL 3, 1000ACod. Theod.)兄弟たちを讒言し、あるいは告発しながらそれを立証しない者たち、また、罪なき者たちに対して君主たちの心を怒りへと(Cod. Theod. lib. IX, tit. I, cap. XI. Hadr. coll.
XLVIII) provocant; et omnes anathematizatos, vel pro suis sceleribus ab Ecclesia pulsos, et omnes quos ecclesiasticae (Anianus, const. III, tit. XXXIX, libri IX, Cod. Theod.) vel saeculi leges infames pronuntiant.
PL 3, 1000AXLVIII)駆り立てる者たち。また、破門されたすべての者たち、あるいは自らの犯した悪事のゆえに教会から追われたすべての者たち、そして教会の法(Anianus, const. III, tit. XXXIX, libri IX, Cod. Theod.)あるいは世俗の法が汚名を負う者と宣告するすべての者たちである。
Hos vero non (Hadr. coll. CXIX) ad sacros Ordines licet promovere, nec servos ante legitimam libertatem, nec poenitentes, nec bigamos, nec eos qui curiae deserviunt, vel qui non sunt integri corpore, aut sanam non habent mentem vel intellectum, aut inobedientes sanctorum decretis existunt, aut furiosi manifestantur: hi omnes nec ad sacros gradus debent provehi nec isti, nec liberti, neque suspecti; nec rectam fidem vel dignam conversationem non habentes, summos sacerdotes possunt accusare.
PL 3, 1000Aしかし、これらの者たちを聖なる叙階へ進ませることは許されない(Hadr. coll. CXIX)。すなわち、正当な自由を得る前の奴隷たちも、悔悛者たちも、二度結婚した者たちも、市参事会に仕える者たちも、身体が全きでない者たちも、健全な精神あるいは知性を持たない者たちも、聖なる者たちの定めに従わない者たちも、あるいは狂気にあることが明らかな者たちも――これらすべての者は聖なる職階へ昇進させられてはならない。これらの者たちも、〔nec isti の isti が何を指すかは定かでない。直前の列挙を受け直すものと取った〕解放奴隷も、疑わしい者たちも同様である。そして、正しい信仰も相応しい生き方も持たない者たちは、最高位の司教たちを告発することはできない。
Epistola I, Caput II
第I書簡 第II章PL 3, 1000BSed et qualiter obedientia (S. Greg. Epist. X, lib. IV) vel reverentia sit praepositis exhibenda, ex tuis quoque subjectis ipse non ambigis.
PL 3, 1000Bしかし、上に立つ者たちに対して従順(S. Greg. Epist. X, lib. IV)あるいは敬意をどのように示すべきかについては、あなた自身の配下の者たちのことからしても、あなたは疑いを持ってはいない。
In qua re valde et utile, si id, quod disciplinae vigor imponit, nullo cogente, humilitas laudanda servaverit (Idem epist. XXXIV, ejusdem libri) .
PL 3, 1000Bこの点において、規律の厳しさが課すところのことを、誰にも強いられることなく、称賛に値する謙遜が守るならば、それは大いに有益なことである〔底本は valde et utile。et があると構文が立たないので、「大いに有益」と一つに解した〕(Idem epist. XXXIV, ejusdem libri)。
Omnipotens Deus, in cujus manu sunt omnia, de quo scriptum est: Non est sapientia, non est consilium contra Dominum (Prov. XXVIII), ipse te, tuosque, et divina et apostolicae Sedis instituta illibata servare, et nos atque omnes fideles ad potiora semper conscendere, et de die in diem deteriora cavere, et meliora ac Deo placita sectari atque perficere concedat.
PL 3, 1000B全能の神――その御手にすべてのものがあり、「主に逆らう知恵はなく、主に逆らうはかりごともない」(箴言28)と書かれているその方――が、あなたとあなたに属する者たちとが神の定めと使徒座の定めとを汚れなく守ること、また我々とすべての信徒たちとが常により善きものへと登りゆき、日々悪しきものを警戒し、より善きことを、また神に喜ばれることを追い求め、成し遂げることを、お許しになりますように。
Epistola I, Caput III
第I書簡 第III章PL 3, 1000CVestimenta vero ecclesiastica, quibus Domino ministratur, cultusque divinus omni cum honorificentia et honestate a sacerdotibus reliquisque Ecclesiae ministris celebratur, et sacrata debent esse et honesta.
PL 3, 1000C教会の祭服は、それによって主に奉仕がなされ、また司教たちおよび教会のその他の奉仕者たちによって、あらゆる敬意と品位をもって神への礼拝が執り行われるものであるが、それは神聖であり、かつ品位あるものでなければならない。
Quibus aliis in usibus, cum Deo, ejusque servitio consecrata et dedicata sint, nemo debet frui, quam ecclesiasticis et Deo dignis officiis.
PL 3, 1001Aそれらは神とその奉仕のために聖別され、捧げられたものであるから、教会の務め、神にふさわしい務め以外の、いかなる他の用途にも、何人もこれを用いてはならない。
Quae nec ab aliis debent contingi aut ferri nisi a sacratis hominibus, ne ultio quae Balthazar regem percussit, super haec transgredientes et talia praesumentes veniet divina, et corruere eos faciat divinae ultionis justum flagellum ad ima.
PL 3, 1001Aそれらは、聖別された人々以外の者によって触れられ、あるいは運ばれてはならない。さもなくば、ベルシャザル王を打った報復と同じものが、これらを犯し、かかることを敢えてする者たちの上に神の報復として臨み、神の報復の正当な鞭が彼らを奈落の底へと転落させるであろうから。
Haec illis partibus, quibus moraris, et in omnibus quibus potueris, cunctis nota facito, et observare apostolica mandato auctoritate; quia et nostri nobisque commissi in sancta apostolica et universali Ecclesia, omnes haec observare, nunc et futuris temporibus professi sunt.
PL 3, 1001Aこれらのことを、あなたが留まっているその地方において、また、あなたのできる限りすべてにおいて、すべての者に知らしめ、使徒座の権威をもって命じて、これを守らせよ。なぜなら、我々のもとにある者たち、また我々に託された者たちも、聖なる使徒的かつ普遍の教会において、今もまた将来にわたっても、これらを守ることをこぞって誓約したからである。
His breveter tuis, frater, magnifice respondi litteris. Quibus tua dilectio ita societur, ut nihil in his quae ad universalis Ecclesiae statum pertinent, aut dubie agatur aut segniter (S. Leo. epist. XLVI) .
PL 3, 1001B兄弟よ、あなたのこの書簡に対して、私は手短に、かつ堂々と答えた。あなたの愛がこれと結び合わされ、普遍の教会の状態に関わることについては、何一つためらいがちに、あるいは怠慢に行われることのないようにせよ(S. Leo. epist. XLVI)。
Et cum tali moderatione agantur cuncta, ut nec benevolentiae partes, nec justitiae negligantur, sed absque personarum acceptione divinum in omnibus judicium cogitetur. Quod ut recta observantia valeat custodiri, catholicae primitus servetur fidei integritas.
PL 3, 1001Bそして、すべてのことがそのような節度をもって行われ、好意の分も、正義の分もおろそかにされることなく、いかなる場合にも人を分け隔てすることなく、神の裁きが顧みられるようにせよ。これが正しい遵守によって守られうるためには、まず何よりも公同の信仰の全一性が保たれなければならない。
Et quia per omnia angusta et arcta via quae ducit ad vitam, neque in sinistram neque in dextram ab ejus tramite devietur. Data quinto nonas maii, Valeriano et Gallicano, viris clarissimis, consulibus ( Annis 254, 255 et 257).
PL 3, 1001Bそして、命へと導く道はあらゆる点において狭く険しいのであるから、その道筋から左にも右にもそれることがあってはならない。五月のノナエの五日前、最も高貴な人々ウァレリアヌスとガリカヌスが執政官であった年に発せられた(254年、255年および257年)。
Epistola II, Prooemium
第II書簡 冒頭PL 3, 1001BSTEPHANUS, SANCTAE APOSTOLICAE ET UNIVERSALIS ROMANAE ECCLESIAE EPISCOPUS, OMNIBUS PER DIVERSAS PROVINCIAS CONSTITUTIS EPISCOPIS, IN DOMINO SALUTEM.
PL 3, 1001B聖にして使徒的、普遍なるローマ教会の司教ステファヌスより、諸管区にわたって立てられたすべての司教たちへ、主にあって挨拶を送る。
Plurimum gaudemus in Domino (S. Leo. epist. XL) , et in dono gratiae ipsius gloriamur, quod fides vestra per bona opera crescit magnifice, et dilatatur amplissime, sed nimis affligimur et tribulamur de vestra oppressione, super qua crebrior commeantium usque ad nos fratrum sermo perlatus est (Idem, epist. LXXXVII et seq.) .
PL 3, 1001B我々は主にあって大いに喜び(S. Leo. epist. XL)、その恩寵の賜物によって誇りとしている。それは諸君の信仰が善き行いによって著しく成長し、いよいよ広く伸び広がっているからであるが、他方で我々は、諸君が被っている圧迫について甚だしく苦しめられ悩まされてもいる。そのことについては、我々のもとへ行き来する兄弟たちのより頻繁な言葉が伝えられてきたのである(Idem, epist. LXXXVII et seq.)。
Non oportuerat quidem ab illis a quibus sustentare et portari atque honorari debueratis tantis vos oppressionibus concuti.
PL 3, 1002B諸君は、支えられ、担われ、敬われるべきであった者たちの手によって、これほど大きな圧迫に揺さぶられるようなことがあってはならなかったはずである。
Quapropter necessarium est ut, remotis talium tergiversationibus, quibus venenosa malitia revelari, atque, obscurari bonitas et veritas solet (Idem, epist. XXXV) , adminiculum non modicum vobis a fidelibus impendatur, atque ab hac apostolica Sede suffragetur, quos per divinam gratiam Christi auxilio dignum est adjuvari, ne in totius Ecclesiae perturbationem imprudens procedat intentio, et ea quae a sanctis praedecessoribus nostris, et reliquis sanctis Patribus dudum fuerant prohibita, denuo reviviscant.
PL 3, 1002Bそれゆえ、次のことが必要である。すなわち、毒ある悪意が暴かれ、善良さと真理とが覆い隠されるのが常であるこの種の者たちの言い逃れ(Idem, epist. XXXV)を取り除いたうえで、信徒たちから諸君へ少なからぬ支援が差し出され、かつこの使徒座からも後ろ盾が与えられることである。諸君は、神の恩寵によってキリストの助けをもって援助されるにふさわしい者たちだからである。それは、軽率な告発が教会全体の混乱にまで及ぶことのないように、また我々の聖なる先任者たちや他の聖なる教父たちによってすでに久しく禁じられていたことが再び蘇ることのないようにするためである。
Loci namque nostri (S. Greg. epist. XI, lib. XII) consideratione compellimur, ea quae ad notitiam nostram emendanda pervenerunt, propter Dominum non derelinquere, sed digna emendatione corrigere.
PL 3, 1002C我々は、自らの地位についての配慮に駆られて(S. Greg. epist. XI, lib. XII)、我々の耳に達し是正されるべきとされた事柄を、主のゆえに看過することなく、ふさわしい是正をもって正すのである。
Et si saecularibus officiis ordo suus, et tradita a majoribus disciplina servanda est, quis ferat ecclesiasticos ordines temeraria praesumptione confundi, audita negligere, et emendanda, non opem ferendo, postponere.
PL 3, 1002Cそして、世俗の職務についてすら各々の秩序が守られ、祖先から伝えられた規律が守られるべきであるとすれば、教会の諸位階が無謀な僭越によって乱され、聞き届けられるべきことが等閑にされ、正されるべきことが、助けの手を差し伸べないことによって後回しにされるのを、誰が耐えられようか。
Epistola II, Caput I
第II書簡 第I章PL 3, 1002CAudivimus enim vos a quibusdam accusari, non tam pro vestra culpa, quam pro eorum libitu, ut vestra rapere possint: et ideo vos nimis affligi et concuti in tantum, ut etiam a sedibus propriis pellamini, et tali occasione Ecclesiae facultatesque vestrae vastantur ac depraedentur.
PL 3, 1002C我々は、諸君がある者たちによって告発されていると聞いている。それは諸君自身の落ち度によるというよりも、彼らの欲するところによるものであり、諸君の財産を奪い取らんがためである。そしてそれゆえに、諸君はあまりに苦しめられ、揺さぶられて、ついには自らの司教座から追われるまでに至り、そのような機会に乗じて諸君の教会と財産とが荒らされ、略奪されるのである。
Ista, charissimi, non oportet fieri, nec denuo replicari. Tamen necesse est ut quae toties usurpantur, saepius replicentur et prohibeantur.
PL 3, 1002D最愛の者たちよ、これらのことは起こってはならず、再び繰り返されてもならない。しかしながら、これほど度々犯されている事柄を、繰り返し述べ、禁じることが必要である。
Nam quidquid in sacratis Deo rebus et episcopis injuste agitur, pro sacrilegio reputabitur, quia sacrata sunt, et violari a quoquam non debent.
PL 3, 1002Dなぜなら、神に捧げられた事物および司教たちに対して不当になされることは何であれ、冒瀆と見なされるであろうからである。それらは聖別されたものであり、何人によっても侵されてはならないからである。
Epistola II, Caput II
第II書簡 第II章PL 3, 1003ANullus enim episcoporum (2, q. 2. Nullus episcoporum) , dum suis fuerit rebus expoliatus, aut a sede propria qualibet occasione pulsus, debet accusari, aut a quoquam ei potest crimen objici, prius quam integerrime restauretur (Concil. Rom. III et V, sub Symmac.; Hadr.) : et omnia quae illi ablata quocumque ingenio fuerant, legibus redintegrentur, et ipse propriae sedi et pristino statui regulariter reddatur, ita ut omnes possessiones et cuncta sibi injuste ablata, atque fructus omnes, ante captam accusationem, primates et synodus episcopo de quo agitur, funditus restituant; quia hoc non solum ecclesiasticae, sed etiam saeculi leges fieri prohibent.
PL 3, 1003Aなぜなら、いかなる司教も(2, q. 2. Nullus episcoporum)、自らの財産を奪われている間、あるいはどのような機会によってであれ自らの司教座から追われている間は、告発されるべきではなく、何人によってもその者に罪状が負わされることはできないからである。彼が完全に元の状態へ復されるまでは、そうなのである(Concil. Rom. III et V, sub Symmac.; Hadr.)。そして彼からいかなる策略によってであれ奪われたすべてのものは法によって元通りにされ、彼自身は規則にのっとって自らの司教座と以前の地位とに復されるべきである。すなわち、あらゆる所有物と彼から不当に奪われたすべてのもの、そしてあらゆる収益とを、告発が受理される以前に、首座司教たちと教会会議とが、その件の当事者である司教に対して余すところなく返還するのである。なぜなら、このことは教会法のみならず、世俗の法によっても行われることを禁じられているからである。
Epistola II, Caput III
第II書簡 第III章PL 3, 1003ANeque aliquis eorum, aut ecclesiarum actorum vel defensorum (Hadr. coll. cap. 2, ex can. 17, conc. V Aurelianensis) ad aliquos prius accusari debet, quam ipsi charitative bis aut ter ab eis qui se laesos aestimant, vel eos pro aliquibus erratibus corripere cupiunt, conveniantur, ut ab eis aut familiarem emendationem, aut justam percipiant excusationem. Quod qui praesumpserit, liminibus arceatur Ecclesiae usque ad condignam satisfactionem.
PL 3, 1003Aまた、彼ら〔司教たち〕のいずれも、あるいは教会の代理人や弁護人のいずれも(Hadr. coll. cap. 2, ex can. 17, conc. V Aurelianensis)、自らを害されたと見なす者たち、あるいは何らかの過失のゆえに彼らを正そうと望む者たちから、愛をもって二度三度じかに問いただされ、その者たちが彼らから親しい是正か正当な弁明かを受け取るのでなければ、何人のもとにも、まず告発されてはならない。これを僭越にも行った者は、ふさわしい償いに至るまで教会の敷居から締め出されるべきである。
Epistola II, Caput IV
第II書簡 第IV章PL 3, 1003BAccusatores (3, q. 5, Accusatores; et supra in Decr. Telesophori et Julii) vero et accusationes quas saeculi leges non recipiunt, et antecessores nostri prohibuerunt, et nos submovemus. Nullus enim alienigena aut accusator eorum fiat aut judex.
PL 3, 1003B告発者たちについて(3, q. 5, Accusatores; et supra in Decr. Telesophori et Julii)、世俗の法が認めず、我々の先任者たちが禁じた告発についても、我々は同じくこれを退ける。すなわち、いかなる異邦人も、彼らの告発者にも裁判官にもなってはならない。
Unde et de Loth scriptum est: Ingressus es ut advena, numquid ut judices (Gen. XIX) ? Accusator autem vestrorum nullus sit servus ( Hadr. coll. variis cap. ) aut libertus, nullaque suspecta persona aut infamis.
PL 3, 1003Bそれゆえロトについてもこう書かれている。「お前は寄留者として入って来ておきながら、裁こうというのか」(創世記19章)。ところで、諸君に対する告発者〔vestrorum は諸君自身とも、諸君に属する者たちとも取れる。前者と解した〕は、奴隷であってはならず(Hadr. coll. variis cap.)、解放奴隷であってもならず、疑わしい人物、悪評ある者であってもならない。
Repellantur etiam cohabitantes inimicis, et omnes laici; quia infestationem blasphemiae affectio amicitiae incitare solet.
PL 3, 1003Cまた、敵対する者たちと同居する者たち、そしてすべての信徒も退けられるべきである。友情の情愛は、誹謗の攻撃をかき立てるのが常だからである。
Nec illi in vestra sunt suscipiendi accusatione qui vos in sua volunt recipere infamatione Nullus anathema suscipiatur (2 q. 2. Nullus anathematizatorum) , nec a quoquam credentur quae ab eis vel dicuntur, vel conscribuntur.
PL 3, 1003Cまた、諸君への告発において、諸君を自らの悪評の中へ引き込もうとする者たちが、告発者として受け入れられてはならない。破門された者は何人も受け入れられてはならず(2 q. 2. Nullus anathematizatorum)、彼らによって語られ、あるいは書き記されることは、何人によっても信じられてはならない。
Epistola II, Caput V
第II書簡 第V章PL 3, 1004AEos quoque dico anathematizatos esse quos episcopi suis scriptis anathematizaverunt, aut eorum statuta anathematizant.
PL 3, 1004Aまた、司教たちが自らの書状によって破門した者たち、あるいはその教令が破門する者たちも、破門された者であると私は言う。
Per scripta (2. q. 8) enim nullus accusatio suscipiatur, sed propria voce, si legitima et condigna accusatoris persona fuerit, praesente videlicet eo, quem accusare desiderat; quia nullus absens aut accusari potest aut accusare.
PL 3, 1004A書面によっては(2. q. 8)、いかなる告発も受理されてはならない。ただし、告発者としての人物が正当かつ相応しい者であり、その者が告発しようとしている当の相手が現に居合わせている場合に限り、本人の声によるものは受理される。欠席の者は、告発されることも告発することもできないからである。
Nullus tamen praefati ordinis vir accusari potest (Hincm. cap. 15, lib. LV) , aut respondere suis accusatoribus debet priusquam regulariter a suo primate vocatus sit, locumque defendendi et inquirendi accipiat ad abluenda crimina.
PL 3, 1004Aとはいえ、前述の位階に属する者は、規定どおりにその首座司教から召喚を受け、罪状を雪ぐための弁明と審問の場を与えられるのでなければ、告発されることもなく(Hincm. cap. 15, lib. LV)、その告発者に応答する義務も負わない。
Epistola II, Caput VI
第II書簡 第VI章PL 3, 1004ANulli ( Idem supra in Decr. Aniceti papae ) enim metropolitani aut alii episcopi appellentur primates, nisi hi quis primas sedes tenent (Hadr. coll. 25) et quorum civitates antiqui primates esse censuerunt.
PL 3, 1004A誰も(Idem supra in Decr. Aniceti papae)、首都座司教であれ他の司教であれ、首座の座に着き(Hadr. coll. 25)、かつその都市が古来首座司教座と見なされてきた者でなければ、首座司教と呼ばれてはならない。
Reliqui vero, qui caeteras metropolitanas civitates adepti sunt, non primates, sed aut archiepiscopi, aut metropolitani vocentur. Urbes (Dist.
PL 3, 1004Bしかし、その他の首都座の都市を得た者たちは、首座司教ではなく、大司教または首都座司教と呼ばれるものとする。諸都市は(Dist.〔底本では欄替えのため、この丸括弧と文は次節に続く〕
90, Urbes, sed sub nomine Lucii, non Stephani) enim et loca quibus primates praesidere debent nona modernis, sed etiam multis ante adventum, Christi sunt statutae temporibus, quorum primates, etiam gentiles, pro majoribus etiam negotiis appellabant.
PL 3, 1004B90, Urbes, sed sub nomine Lucii, non Stephani)、首座司教が座に着くべき都市および土地もまた、今の世の者たちによってではなく〔底本は nona modernis。non a modernis と読む〕、キリストの降臨より遥か以前の多くの時代にすでに定められていたのであり、これらの地の首座司教には、異教徒でさえも、より重大な事案についても訴えを起こしていた。
In ipsis vero urbibus post Christi adventum, Apostoli et successores eorum patriarchas vel primates posuerunt, ad quos episcoporum negotia, salva in omnibus apostolica auctoritate, et majores causae, post apostolicam Sedem sunt referendae.
PL 3, 1004Bしかし、キリストの降臨の後、まさにこれらの都市において、使徒たちとその後継者たちは総主教あるいは首座司教を立てた。使徒座の権威をあらゆる点で保持しつつ、司教たちの事案も、より重大な訴訟も、使徒座に次ぐものとしてこれらの者たちに付託されるべきである。
Et licet, Apostolo prohibente (I Cor. VI) , inter Christianos non debeant accusationes exerceri, sed si prohiberi non poterint, accusationes episcoporum ad memoratos primates debent ab accusatoribus deferri studendum est tamen episcopis, ut dissidentes fratres magis ad pacem, quam ad judicium coerceantur (Conc. Carth. IV, cap. 26) .
PL 3, 1004B使徒が禁じているとおり(一コリント6章)、キリスト教徒の間では告発が行われるべきではないとはいえ、もしそれを禁じ得ないのであれば、司教たちに対する告発は、告発者たちによって前述の首座司教たちへ差し出されるべきである。ただし司教たちは、争い合う兄弟たちが審理よりもむしろ和解へと促されるよう努めねばならない(Conc. Carth. IV, cap. 26)。
Epistola II, Caput VII
第II書簡 第VII章PL 3, 1004CEpiscopus (Hadr. coll. 25, 27) autem aliter non debet audiri aut judicari, nisi in praesentia omnium comprovincialium, et ab omnibus comprovincialibus episcopis, quia, ipsis absentibus, nec debet nec potest.
PL 3, 1004Cしかし司教は(Hadr. coll. 25, 27)、同じ管区のすべての者たちが列席し、同じ管区のすべての司教たちによってでなければ、審理されることも裁かれることもあってはならない。彼らが不在であれば、それはなすべきことでもなし得ることでもないからである。
Quae vero personae ad accusationem eorum non sunt admittendae, et superius ex parte jam dictum est, et latius tam hi quam et infames personae, in epistola quam dudum Hilario misimus, sunt annumeratae.
PL 3, 1005A彼らへの告発のために受け入れられてはならない人物については、すでに一部を上文で述べたとおりであり、これらの者、および悪評ある人物についてより詳しくは、我々がかつてヒラリウスへ送った書簡の中に数え挙げられている。
Epistola II, Caput VIII
第II書簡 第VIII章PL 3, 1005AUltra provinciae (3, q. 6, Ultra provinciae; et in Decr. Joan. lib. IV) vero terminos accusandi licentia non progrediatur, sed omnis accusatio inter provinciam audiatur, et a comprovincialibus terminetur, nisi ad apostolicam Sedem fuerit tantum appellatum.
PL 3, 1005Aしかし、告発の権限は(3, q. 6, Ultra provinciae; et in Decr. Joan. lib. IV)管区の境を越えて及んではならない。すべての告発は管区内において審理され、同じ管区の者たちによって決着させられるべきである。ただし使徒座へ上訴された場合はこの限りではない。
Et neganda (3, q. 11, Neganda est; et in Decret. Joan. lib. IV) est accusatis licentia criminandi, prius quam se crimine, quo premuntur, exuerint (Vide Cod. Theod. lib. IX, const.
PL 3, 1005Aそして(3, q. 11, Neganda est; et in Decret. Joan. lib. IV)、被告人には、自らに科せられている罪状から身を潔白にする前に、告発する権利を認めてはならない(Vide Cod. Theod. lib. IX, const.〔底本では欄替えのため、この丸括弧は次節で閉じる〕
10, 11, 12, Anianum interpretem; Hadr. coll.); quia non est credendum contra alios eorum confessioni, qui criminibus implicati sunt, nisi se prius probaverint innocentes, quoniam periculosa est, et admitti non debet rei adversus quemcumque professio.
PL 3, 1005A10, 11, 12, Anianum interpretem; Hadr. coll.)。なぜなら、罪状に絡め取られた者たちの自白は、まず自らが無実であると証明するのでない限り、他人に不利なものとして信じてはならないからである。それは危険なことであり、被告人の申し立ては、いかなる相手に対するものであれ、受け入れられるべきではない。
Familiares vero et sponte confessi atque sceleribus irretiti, non debent admitti, nec hi qui (S. Ambr. epist. LXIV) hesterna die, aut pridie, aut ante fuerunt inimici.
PL 3, 1005Bしかし、親しい者たち、自ら進んで自白した者たち、また悪事に絡め取られた者たちは受け入れられてはならない。昨日、あるいはその前日、あるいはそれ以前に敵であった者たちも同様である(S. Ambr. epist. LXIV)。
Epistola II, Caput IX
第II書簡 第IX章PL 3, 1005BClericus ergo qui episcopum (3, q. 4, Clericus qui episcopum) suum accusaverit, aut ei insidiator extiterit, non est recipiendus, quia infamis effectus est, et a gradu debet recedere, aut curiae tradi serviturus.
PL 3, 1005Bしたがって、自らの司教を告発した聖職者は(3, q. 4, Clericus qui episcopum)、あるいはその司教に対して謀を企てた聖職者は、受け入れられてはならない。悪評ある者となったからであり、その位階から退かねばならず、あるいは奉仕する者として参事会に引き渡されねばならない。
Epistola II, Caput X
第II書簡 第X章PL 3, 1005BLaicis quoque, quamvis religiosi sint ( Idem in epist. Fabiani papae ) , nulli tamen de ecclesiasticis facultatibus aliquid respondendi legitur umquam attributa facultas.
PL 3, 1005Bまた信徒については、たとえ信心深い者であっても( Idem in epist. Fabiani papae )、教会の財産に関して何かを申し述べる権能が与えられたためしは、記されているところによれば一度もない。
Scimus dilectissimi, quia semper carnales spirituales, solent persequi, et malevoli benevolos infamare et lacerare.
PL 3, 1005C我々は知っている、最愛なる者たちよ、肉なる者たちが常に霊なる者たちを迫害し、悪意ある者たちが善意ある者たちを誹謗し傷つけるのを。
Ideoque Apostoli et successores eorum, ac reliqui sancti Patres noluerunt fieri facilem episcoporum accusationem; quoniam, si facilis esset, aut nullus aut vix aliquis modo inveniretur.
PL 3, 1005Cそれゆえ使徒たちとその後継者たち、および他の聖なる教父たちは、司教への告発が容易に行われることを望まなかった。もしそれが容易であったなら、今日ではもはや誰も、あるいはほとんど誰も見出されなくなるであろうからである。
Throni enim Dei vocantur (Conc. Tol. XI, cap. 5) : ideo non debent moveri, aut affligi, vel perturbari. De ipsis ergo ait Propheta: Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum (Psal. XVIII) .
PL 3, 1005Cというのも、彼らは神の座と呼ばれるからである(Conc. Tol. XI, cap. 5)。それゆえ、動かされることも、苦しめられることも、乱されることもあってはならない。それゆえ預言者は彼らについてこう言っている。「天は神の栄光を語り、大空はその御手の業を告げる」(詩篇18篇)。
Epistola II, Caput XI
第II書簡 第XI章PL 3, 1005CHi vero qui non sunt bonae conversationis et quorum vita est accusabilis, aut quorum fides, vita et libertas nescitur, non possunt eos accusare.
PL 3, 1005Cしかし、よい生き方をしていない者たち、その生活が告発を受けうる者たち、あるいはその信仰、生活、自由な身分が知られていない者たちは、彼らを告発することができない。
Primo semper accusatorum personae, fides vita et conversatio est enucleatim inquirenda; et postea, quae objiciunt, fideliter sunt pertractanda quia nihil prius fieri debet quam impetitorum personae, fides, vitaque et conversatio diligenter discutiantur, ne alicujus invidia aut inimicitia vel intentione mala quisquam vexetur (2, q. 7, Quaerendum est; 1, q. 8, Accusatorum personae; et in Decret. Callisti papae) .
PL 3, 1005Dまず何よりも、告発者たちの人物、信仰、生活、生き方が、細部にわたって取り調べられねばならない。そしてそのあとで、彼らが申し立てる事柄が忠実に取り扱われねばならない。というのも、攻め立てる者たちの人物、信仰、生活、そして生き方が入念に審査されるより前には、何ごともなされてはならないからである。それは、誰かが妬みや敵意、あるいは悪意ある意図によって苦しめられることのないようにするためである(2, q. 7, Quaerendum est; 1, q. 8, Accusatorum personae; et in Decret. Callisti papae)。
Epistola II, Caput XII
第II書簡 第XII章PL 3, 1005DCriminationes (Hadr. coll. 67) adversus doctorem nemo suspiciat, quia magis sunt doctores portandi, quam laedendi, aut infamandi. Unde ait Apostolus: Alter alterius onera portate, et sic implebitis legem Christi (Galat. VI) .
PL 3, 1005D教師に対する告発(Hadr. coll. 67)を、何人も受け入れてはならない〔底本は suspiciat。suscipiat と読む〕。教師たちはむしろ担うべき者であって、傷つけたり悪評を着せたりすべき者ではないからである。それゆえ使徒は言う、「汝らは互いの重荷を担え、そうすれば汝らはキリストの律法を満たすであろう」(ガラテヤ6)。
Charitas autem non est ambitiosa, non inflatur, non quaerit quae sua sunt, sed quae Jesu Christi (I Cor. 13) . Qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo (I Joan. IV) .
PL 3, 1006Aしかし愛は見栄を張らず、驕り高ぶらず、自分のものを求めず、イエス・キリストのものを求める(一コリント13)。愛のうちにとどまる者は神のうちにとどまり、神もまたその者のうちにとどまる(一ヨハネ4)。
Et qui in Deo manet, nulli vult nocere sed omnes desiderat adjuvare et sustentare, sicut ipse Dominus omnes venit salvare et animam suam dare in redemptionem pro nobis (Matth. XX) .
PL 3, 1006Aそして神のうちにとどまる者は、誰にも害を加えることを望まず、すべての者を助け支えることを願う。主御自身がすべての人を救うために来られ、我々の贖いとして自らの魂を与えられたのと同じである(マタイ20)。
Eorum (Hadr. coll. 29) autem accusandi sacerdotes, vel testificandi in eos vocem obstruimus quos humanis et divinis vocibus damnatos vel mortuos esse agnoscimus.
PL 3, 1006Aしかし、司教たちを告発し、あるいは彼らに対して証言しようとする者たちの声を、我々は塞ぐ(Hadr. coll. 29)。人間と神の宣告によってすでに断罪された、あるいは死んだ者と我々が認める、その者たちの声である。
Praevidere ergo summopere debent omnes qui sacerdotes Domini persequuntur, tam occulte quam manifeste, ne subjectis Domini damnentur praeceptis.
PL 3, 1006Aそれゆえ、主の司教たちを迫害する者は、隠れた仕方であれあからさまな仕方であれ、すべて、以下に掲げる主の戒めによって断罪されることのないよう、こぞって深く心せねばならない。
Per Jeremiam autem prophetam, talibus comminando Dominus, loquitur dicens: Iniquitates vestrae declinaverunt omnia, et peccata vestra amoverunt bona a vobis, quia inventi sunt in populo meo impii et loquentes vana; statuerunt ad disperdendos viros, et comprehenderunt, ut laqueus venantis plenus volatilibus, sic domus eorum plenae dolo (Jerem. V) .
PL 3, 1006Bしかし主は、預言者エレミヤを通して、このような者たちを脅しつつこう語る。「汝らの不義はすべてを退け、汝らの罪は汝らから善きものを遠ざけた。わが民のうちに、不敬虔な者、空しいことを語る者どもが見出されたからである。彼らは人を滅ぼそうと企て、彼らを捕らえた。狩人の罠が鳥で満ちているように、彼らの家は欺きで満ちている」(エレミヤ5)。
Et per David ait: Qui cogitaverunt malitias in corde, tota die versati sunt in praeliis: exacuerunt linguas suas sicut serpentes, venenum aspidum sub labiis eorum (Psal. CXXXIX) .
PL 3, 1006Bそして主はダビデを通してこう言う。「心のうちに悪をたくらんだ者どもは、終日争いのうちに身を置き、蛇のようにその舌を研ぎ澄まし、その唇の下には蝮の毒がある」(詩篇139篇)。
Et paulo post: Cadent super eos carbones in igne, dejecies eos in foveas, ut non consurgant. Vir linguosus non dirigetur in terra, virum injustum mala capient in interitu. Scio quia faciet Dominus causam inopis, judicia pauperum (Ibid.) .
PL 3, 1006Bそして少しのちにはこうある。「彼らの上には炭火が降りかかり、汝は彼らを穴に投げ込み、再び起き上がらせることはない。舌の多弁な者は地上で確かな立場を得ることができず、不義の者には破滅のうちに災いが臨む。主が貧しい者の訴えを、貧者たちの裁きを行ってくださることを、私は知っている」(同上)。
Item idem: Muta fiant labia dolosa (Psal. XXX) . Et iterum per Michaeam inquit: Omnes in sanguine judicantur, unusquisque proximum suum tribulat, omnes in malum manus suas praeparant (Mich. VII. ex vers. LXX) .
PL 3, 1006C同じくまた、「欺きの唇は物言わぬものとなれ」(詩篇30篇)。そして再びミカを通して主はこう言う、「すべての者が血によって裁かれ、おのおのその隣人を苦しめ、すべての者が悪事のためにその手を備える」(ミカ7、七十人訳による)。
Hos Dominus praevidens, Apostolis praecepit ne facile servi sui lacerarentur, ne forte perderentur, aut in talem tentationem inciderent, quam ferre minime possent.
PL 3, 1006C主はこれらの者たちを予見し、使徒たちに命じて、御自身の僕たちが容易に引き裂かれることのないように、また彼らが滅ぼされたり、耐えることの到底できないような試練に陥ったりすることのないようにされた。
Idcirco sancti Apostoli et successores eorum decretorum normas statuerunt, ne talium vox (quae magis perdere nititur innocentes et simplices, quam salvare) facile reciperetur, sed ipsi his jaculis pellerentur procul, et Domini discipulos, juxta voluntates et versutias eorum, minime perdere possent.
PL 3, 1006Cそれゆえ聖なる使徒たちとその後継者たちは、教令の規範を定めた。それは、そのような者たちの声(無垢な者や単純な者を救うよりもむしろ滅ぼそうと努めるもの)が容易に受け入れられることのないように、そして彼ら自身がこれらの矢によって遠くへ追い払われ、彼らの意のままと悪知恵とに従って主の弟子たちを滅ぼすことがまったくできないようにするためであった。
Unde et ipse Dominus ait: Excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis (Marc. VI) .
PL 3, 1006Dそれゆえ主御自身もこう言われる。「汝らの足の埃を払い落とし、彼らへの証しとせよ」(マルコ6)。
Et alibi ipsa per se Veritas de talibus dicit: Melius est illi ut suspendatur mola asinaria in collo ejus et demergatur in profundum maris, quam scandalizet unum de pusillis istis (Matth. XVIII) .
PL 3, 1006Dまた別のところで、真理そのものがこのような者たちについてこう言う。「これら小さき者の一人をつまずかせるよりは、首に驢馬の挽き臼を掛けられて海の深みに沈められる方が、その者にとってましである」(マタイ18)。
Et Jacobus apostolus inquit: Judicium sine misericordia fiet illi qui non fecerit misericordiam (Jac. II.) Qua enim fronte quis peccatorum suorum veniam sperat a Deo se impetraturum, qui delinquenti fratri nihil per pietatis et clementiae officium vult condonare?
PL 3, 1006Dそして使徒ヤコブは言う。「憐れみを行わなかった者には、憐れみのない裁きが下されるであろう」(ヤコブ2)。罪を犯した兄弟に対して、敬虔と寛容の務めによって何一つ赦そうとしない者が、いったいいかなる顔をもって、自らの罪の赦しを神から得られると望めようか。
Profecto necesse est ut aestimet se talem in judicio Deum experturum, cum ante justi judicis tribunal fuerit constitutus, qualem se fratri suo exhibuerit: Nam qua mensura mensi fuerimus, eadem remetietur nobis (Matth. VII) .
PL 3, 1007A確かに、その者は、義なる審判者の法廷の前に立たされたとき、その裁きにおいて、自らが兄弟に示したのと同じ態度を神からも受けるであろうと推し量らねばならない。というのも、我々が量る秤によって、我々も量り返されるであろうからである(マタイ7)。
Et Joannes apostolus et evangelista ait: Qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quia omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem (I Joan. IV) .
PL 3, 1007Aそして使徒にして福音記者ヨハネは言う。「兄弟を憎む者は殺人者である。そして、いかなる殺人者も、自らのうちに永遠の生命をとどめてはいないことを、汝らは知っている」(一ヨハネ4)。
Vos tamen, filii charissimi, hortamur ut patienter mala vobis illata Domini adminiculo portetis, et his apostolicis praeceptis tales procul pellite, ne more canino vos lacerare aut mordere valeant.
PL 3, 1007Aしかし、最愛なる子らよ、我々は諸君に勧める。諸君に加えられた災いを、主の助けによって忍耐強く担うように。そして、これらの使徒的な戒めによって、そのような者たちを遠くへ追い払え。犬のように諸君を引き裂いたり噛みついたりすることができないように。
Mementote, etiam quia, juxta Psalmographi vocem (S. Bonif. ep. XXVI) Homo sicut foenum dies ejus, et ut flos agri ita florebit (Psal. CII) . Et Apostolus ait: Totus mundus in maligno positus est (I Joan. V) .
PL 3, 1007Aまた、詩篇作者の言葉のとおり(S. Bonif. ep. XXVI)、人はその日々、草のごとくであり、野の花のように咲くことを、思い起こすがよい(詩篇102篇)。そして使徒は言う、「全世界は悪しき者のうちに置かれている」(一ヨハネ5)。
Unde precamur ne tales multum timeatis, quia infames sunt, et non multum vobis nocere possunt, quia eorum vox exstincta est; quoniam sic odit Deus eos (Proclus ad Domnum. Hadr. coll. 71) qui adversus patrum invasores, qui in mundo patres armantur, ut infamia sunt notati.
PL 3, 1007Bそれゆえ我々は願う、諸君がそのような者たちをあまり恐れないように。彼らは悪評を負う者たちであり、諸君に多くの害を及ぼすことはできない。彼らの声はすでに消え失せているからである。神は、父たち〔司教たち〕への侵害者たち、すなわちこの世にあって父たちに逆らって武装する者たちを〔この関係節は底本で統語が崩れ、字面では侵害者に逆らって武装する者とも読める。文脈から侵害する側と解した〕(Proclus ad Domnum. Hadr. coll. 71)、彼らが悪評によって刻印されるほどに憎まれるからである。
Armamini ergo his apostolicis adminiculis contra eos, et spiritu principali roborate corda vestra, ut Deus qui vos pastores in populo suo vocari voluit, non negligentes aut tepidos, aut lupis supervenientibus, fugientes inveniat, sed exemplo boni pastoris, agnos pariter cum matribus et filiis ac filiabus viriliter defensantes, atque sanctam matrem Ecclesiam fideliter reportantes, semper inveniat.
PL 3, 1007Bそれゆえ、これらの使徒的な助けをもって彼らに対して武装し、確固たる霊をもって諸君の心を強くせよ。それは、諸君が御自身の民のうちで牧者と呼ばれることを望まれた神が、諸君を、怠慢な者、あるいは生ぬるい者、あるいは狼が襲いかかれば逃げ去る者として見出すことなく、むしろ善き牧者の模範に倣い、母たちや息子・娘たちと共に子羊たちを雄々しく守り抜き、かつ聖なる母なる教会を忠実に連れ帰る者として、常に見出されるようにするためである。
Et quamquam (S. Bonif. ep. XXV) dies mali sint, vos tamen nolite esse imprudentes, sed intelligentes quae sit voluntas Dei (Ephes. V) .
PL 3, 1007Bそして(S. Bonif. ep. XXV)、日々が悪しきものであるとはいえ、諸君は思慮を欠く者となってはならず、神の御旨が何であるかを悟る者であるように(エフェソ5)。
Quamobrem confortamini, et state in fide, viriliter agentes, ac omnia vestra in charitate fiant (I Cor. XVI) , et secundum sanctum Evangelium, in patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc XII) .
PL 3, 1007Cそれゆえ、勇気づけられ、信仰に立ち、雄々しく事を行い、諸君のすべてが愛のうちに行われるように(一コリント16)。そして聖なる福音書に従い、忍耐によって諸君は自らの魂を得るであろう(ルカ12)。
Recordamini quoque sanctorum Apostolorum et Prophetarum; et quia multum laboraverunt in Domino, ideo adepti sunt praemia sempiterna.
PL 3, 1007Cまた、聖なる使徒たちと預言者たちを思い起こすがよい。彼らは主のうちで多く労苦したがゆえに、永遠の報いを得たのである。
Scitote etiam quoniam juxta Psalmistae vocem, multae tribulationes justorum, et de omnibus his liberabit eos Dominus (Psal. XXXIII) .
PL 3, 1007Cまた、詩篇作者の言葉のとおり、義人には多くの苦難があるが、主はそれらすべてから彼らを解き放たれることを知っておくがよい(詩篇33篇)。
Quapropter, filii charissimi, hortamur vos et deprecamur ut crebris orationum vestrarum precibus Deum exoretis, ut (S. Bonif., ibid) liberemur nos et vos, juxta dictum Apostoli, ab importunis et malis hominibus, quia non omnium est fides (II Thess. III) .
PL 3, 1007Cそれゆえ、最愛なる子らよ、我々は諸君に勧め、また懇願する。諸君の重ねての祈りの願いによって神に願い求め(S. Bonif., ibid)、使徒の言葉のとおり、無法で悪しき人々から我々と諸君とが解放されるように。すべての者に信仰があるわけではないからである(二テサロニケ3)。
Flagitate etiam ut Deus et Dominus noster qui est refugium pauperum, et spes humilium, sanctam suam Ecclesiam, pretioso videlicet sanguine suo redemptam, et nos, qui eamdem sanctam Ecclesiam docere, regere, portare et tueri debemus, de praedictis oppressionibus et tentationibus hujus saeculi nequam, atque de omnibus necessitatibus nostris misericorditer eruat, ut sermo Dei currat (I Cor. XV) et glorificetur gloriosum Evangelium Domini nostri Jesu Christi; et gratia ejus in nobis vacua non fiat, ne sine fructu Evangelii, quod absit! steriles in conspectu Dei appareamus, et vacui filiorum filiarumque numero revertamur, nec de abscondito talento, Domino veniente, rei esse judicemur.
PL 3, 1007Dまた乞い求めよ、貧しき者の逃れ場、へりくだる者の希望であられる我々の神にして主が、その尊き御血をもって贖われた聖なる御自身の教会と、その同じ聖なる教会を教え、治め、担い、守るべき我々とを、前述の圧迫と、この悪しき世の試練から、また我々のあらゆる困窮から、慈しみをもって救い出してくださるように。それは、神の御言葉が行き渡り(一コリント15)、我々の主イエス・キリストの栄光ある福音が栄光を受けるためであり、また御自身の恩寵が我々のうちで空しいものとならず、福音の実りなくして(そのようなことがあってはならない)、我々が神の御前に不毛な者として現れることなく、息子や娘の数も持たずに空しく帰ることのないためであり、また隠されたタラントについて、主が来られるとき、我々が有罪の者として裁かれることのないためである。
Ista enim semper invidet Satan. Et idcirco tales adversum nos suscitat qui nos premant et suffocent, ut Domini oves absque nobis rapiat, et in ima, non existentibus pastoribus qui eos custodiant et defendant, ruere faciat.
PL 3, 1008Aこれらのことを、サタンは常に妬んでいるからである。それゆえサタンは、我々を圧迫し窒息させようとするそのような者たちを、我々に敵対して起こすのである。それは、我々なしに主の羊を奪い去り、彼らを見張り守る牧者が存在しないところで、彼らを深みへと落とし込むためである。
Vos igitur pro viribus laborate, et orate atque vigilate ne haec fiant, scientes nos semper paratos esse in omnibus quibuscumque Dominus posse dederit modis, vobis opem ferre, licet nos ab ipsis aemulis sanctae Dei Ecclesiae et nostris non simus excepti; et tribulationes cordis nostri pro nostra et vestra tribulatione, sive ovium nobis commissarum, admodum sint dilatata.
PL 3, 1008Bそれゆえ諸君は、力の及ぶ限り働き、祈り、目を覚まして、これらのことが起こらないようにせよ。そして、主が可能とされるあらゆる仕方において、我々が常に諸君を援助する用意ができていることを知っておくがよい。とはいえ我々自身も、聖なる神の教会の、また我々自身の、まさにその同じ敵対者たちから免れているわけではない。そして我々の心の苦難は、我々自身の苦難のため、また諸君の苦難のため、あるいは我々に委ねられた羊たちの苦難のために、大いに広がっているのである。
Vos quoque obsecramus ut injunctum vobis a Domino famulatum non negligatis, et omnes oppressos et cunctos Dei servos, atque generaliter omnes Christianos, prout Dominus posse dederit, adjuvare, studeatis (S. Bonif. ep. XXVI) ut ante tribunal Christi mercedem, habeatis perpetuam.
PL 3, 1008Bまた我々は諸君に懇願する。主によって諸君に課せられた奉仕の務めを怠らず、あらゆる抑圧された者たち、そしてすべての神の僕たち、さらに広くすべてのキリスト教徒を、主が可能とされる限り助けるよう努めるように(S. Bonif. ep. XXVI)。それは、キリストの法廷の前で、諸君が永遠の報いを得るためである。
Et scitote quod memoria vestra coram Deo est assidue. Nam, quemadmodum dolentes cognoscimus vos ab iniquis et scelestis hominibus obturbari, ita continuo vobis compatimur, Deum orantes pro liberatione ac sublevatione vestrae afflictionis, quae vobis (unde graviter angimur) ab iniquis in dies irrogatur.
PL 3, 1008Bそして、諸君のことが神の御前に絶えず覚えられていることを知っておくがよい。というのも、諸君が不義にして邪悪な者たちによって乱されていることを、我々は悲しみをもって知るがゆえに、絶え間なく諸君に同情し、諸君の苦難からの解放と軽減とを神に祈っているからである。その苦難は(そのゆえに我々は深く苦しんでいるのだが)、不義なる者たちによって日々諸君に加えられているのである。
Et ante corpora Apostolorum pro vobis preces fiunt quotidie, ut et vos liberemini ab importunis et malis hominibus Domini auxilio, et oves vobis commissae ad pascua aeternae vitae una vobiscum perveniant sempiterna.
PL 3, 1008Cそして使徒たちの遺骸の前で、諸君のための祈りが日々ささげられている。それは、諸君もまた主の助けによって、無法で悪しき者たちから解放され、また諸君に委ねられた羊たちが、諸君とともに、永遠の生命の牧場へと、とこしえに至り着くためである。
Unitatem et communionem (S. Bonif. ep. VI) dilectionis vestrae, valentem atque proficientem in salutem omnium populorum, Creator omnium populorum, Creator omnium Deus omnipotens memorem nostri aeternaliter custodiat. Amen.
PL 3, 1008Cすべての民の救いのために力を持ち、益をもたらしている諸君の愛の一致と交わりを(S. Bonif. ep. VI)、すべての民の創造主、〔底本は直前の omnium populorum を重ねており、誤写による重複らしいが、そのまま訳出した〕万物の創造主にして全能の神が、我々を覚えるものとして永遠に守ってくださるように。アーメン。
Data nonis aprilis, Valeriano et Gallieno, viris clarissimis, consulibus ( Anno Christi 255).
PL 3, 1008Cウァレリアヌスとガッリエヌス、両尊顕なる執政官の下、4月のノナエに発す(キリスト紀元255年)。