キプリアヌスc. 200–258

Epistolae de baptismate haereticorum › 全文

Epistolae de baptismate haereticorum 全文

Cyprian of Carthage · PL 3, 1103A–1178A

Epistola I

第I書簡PL 3, 1103A
1

Scias autem, frater, cunctas per Orientem et ulterius positas Ecclesias, quae prius erant discissae, nunc tandem ad unitatem reversas esse, et omnes ubicumque ecclesiarum antistites unum idemque sentire, et ob redditam insperato pacem incredibili gaudio exsultare, Demetrianum scilicet episcopum Antiochiae, Theoctistum Caesareae, Mazabenem Aeliae post mortem Alexandri, Marinum Tyri, Laodiceae Heliodorum post obitum Thelymidris, Helenum Tharsi et omnes Ciliciae ecclesias, Firmilianum cum omni Cappadocia.

PL 3, 1103A

さて兄弟よ、知ってほしい。かつて分裂していた東方およびその彼方に位置するすべての教会が、今やついに一致へと立ち返ったこと、いたるところの教会の司教たちがみな同じ一つの思いを抱いていること、そして思いがけず取り戻された和解のゆえに、信じがたいほどの喜びをもって喜び躍っていることを——すなわち、アンティオキアの司教デメトリアヌス、カエサレアのテオクティストス、アレクサンドロスの死後のアエリアのマザバネス、ティルスのマリヌス、テリュミドレスの死後のラオディケイアのヘリオドロス、タルソスのヘレノスとキリキアのすべての教会、そしてカッパドキア全土をあげてのフィルミリアヌスとが、それである。

2

Solos enim illustriores episcopos nominavi, ne forte epistola nostra prolixior, et oratio molestior redderetur.

PL 3, 1103A

私が名を挙げたのは、より名高い司教たちだけである。そうしなければ、この書簡がいっそう長くなり、話がいっそう煩わしいものになりかねなかったからである。

3

Syriae quidem totae et Arabia, quibus identidem necessaria suppeditatis, et quibus litteras nunc scripsistis, Mesopotamia quoque et Pontus ac Bithynia, et ut uno verbo absolvam, omnes ubique terrarum laetitia gestiunt ob hanc concordiam fraternamque charitatem laudantes Deum.

PL 3, 1103A

シリア全土とアラビア——諸君が常々必要なものを供給しており、今回書簡を送った相手でもある——、さらにメソポタミアとポントスおよびビテュニアもまた、そして一言でまとめて言えば、いたるところの者たちがみな、この一致と兄弟としての愛のゆえに喜びに沸き立ち、神をたたえている。

4

Ἴσθι δὲ νῦν, ἀδελφὲ, ὅτι ἥνωνται πᾶσαι αἱ πρότερον διεσχισμέναι κατά τε τὴν ἀνατολὴν ἐκκλησίαι, καὶ ἔτι προσωτέρω, καὶ πάντες εἰσὶν ὀμόφρονες οἱ πανταχοῦ προεστῶτες, χαὶροντες καθ' ὑπερβολὴν ἐπὶ τῇ παρὰ προσδοχίαν εἰρήνῃ γενομένῃ· Δημητριανὸς ἐν Ἀντιοχείᾳ, Θεόκτιστος ἐν Καισαρείᾳ, Μαζαβάνης ἐν Αἰλίᾳ κοιμηθέντος Ἀλεξάνδρου, Μαρῖνος ἐν Τύρῳ, Ἡλιόδωρος ἐν Λαοδικείᾳ ἀναπαυσαμένου Θηλυμίδρου, Ἕλενος ἐν Ταρσῷ καὶ πᾶσαι αἱ τῆς Κιλικίας ἐκκλησίαι, Φιρμιλιανὸς καὶ πᾶσα Καππαδοκία.

PL 3, 1103B

さて兄弟よ、いま知ってほしい。以前は分裂していた東方およびさらにその先に位置する教会がすべて一致したこと、そしていたるところの指導者たちがみな同じ思いであること、そして思いがけず生じた和解のゆえに、この上なく喜んでいることを。すなわち、アンティオキアのデメトリアヌス、カエサレアのテオクティストス、アレクサンドロスが永眠した後のアエリアのマザバネス、ティルスのマリヌス、テリュミドレスが安息についた後のラオディケイアのヘリオドロス、タルソスのヘレノスとキリキアのすべての教会、そしてフィルミリアヌスとカッパドキア全土である。

5

Τοὺς γὰρ περιφανεστέρους μόνους τῶν ἐπισκόπων ὠνόμασα, ἵνα μήτε μῆκος τῇ ἐπιστολῇ, μήτε βάρος προσάψω τῷ λόγῳ. αἱ μέν τοι Συρίαι ὅλαι καὶ ἡ Ἀραβία, οἷς ἐπαρκεῖτε ἑκάστοτε, καὶ οἷς νῦν ἐπεστείλατε, ἥ τε Μεσοποταμία, Πόντος τε καὶ Βιθυνία, καὶ συνελόντι εἰπεῖν, ἀγαλλιῶνται πάντες πανταχοῦ τῇ ὁμονοίᾳ καὶ φιλαδελφίᾳ δοξάζοντες τὸν Θεόν

PL 3, 1104A

というのも、私が名を挙げたのは司教たちのうちでもとりわけ名高い者たちだけだからである。書簡に長さを、話に重さを加えないためである。シリア全土とアラビア——諸君が常々必要なものを満たしており、今回書簡を送った相手でもある——、メソポタミア、ポントス、ビテュニアもまた、そして一言でまとめて言えば、いたるところの者たちがみな、この一致と兄弟愛のゆえに喜び踊り、神に栄光を帰している。

Epistola II, Caput I

第II書簡 第I章PL 3, 1104A
1

Cyprianus Quinto fratri salutem. --Retulit ad me, frater charissime, Lucianus compresbyter noster, te desiderasse ut significaremus tibi quid sentiamus de his qui apud haereticos et schismaticos baptizati videntur.

PL 3, 1104A

キプリアヌスより兄弟クイントゥスへ、挨拶を送る。——最愛の兄弟よ、我々の同僚司祭ルキアヌスが私に伝えたところでは、異端者や離教者のもとで洗礼を受けたと見える者たちについて我々がどう考えているかを知らせてほしいと、お前が望んでいるとのことである。

2

De qua re quid nuper in concilio plurimi coepiscopi cum compresbyteris qui aderant censuerimus, ut scires, ejusdem epistolae exemplum tibi misi.

PL 3, 1104A

この件について、先だっての教会会議で、多くの同僚司教たちが列席していた司祭たちとともにどのような決定を下したか、お前が知ることができるよう、私は同じ書簡の写しをお前に送った。

3

Nescio etenim qua praesumptione ducuntur quidam de collegis nostris, ut putent eos qui apud haereticos tincti sunt, quando ad nos venerint, baptizari non oportere, eo quod dicant unum baptisma esse, quod unum scilicet in Ecclesia catholica est.

PL 3, 1104A

というのも、私には理解できないのだが、我々の同僚のうちのある者たちは、いかなる思い込みに駆られてか、異端者のもとで浸された者たちが我々のもとへ来たとき、彼らに洗礼を授けるべきではないと考えている。彼らが、洗礼は一つであり、その一つの洗礼はすなわちカトリック教会の内にあるものだ、と主張するからである。

4

Quae Ecclesia, si una est, esse baptisma extra Ecclesiam non potest: nam, cum duo baptismata esse non possint, si haeretici vere baptizant, ipsi habent baptisma; et qui hoc illis patrocinium de auctoritate sua praestat, cedit illis et consentit, ut hostes et adversarii Christi habere videantur abluendi et purificandi et sanctificandi hominis potestatem.

PL 3, 1104A

この教会が一つである以上、教会の外に洗礼があるはずはない。なぜなら、二つの洗礼はありえない以上、もし異端者が真に洗礼を授けるのであれば、洗礼は彼らのもとにあることになるからである。そして、この弁護を自らの権威によって彼らに与える者は、彼らに譲歩し、彼らに同意することになり、その結果、キリストの敵であり逆らう者である彼らが、人を洗い清め、浄め、聖化する権能を持つと見なされることになる。

5

Nos autem dicimus eos qui inde veniunt, non rebaptizari apud nos, sed baptizari. Neque enim accipiunt illic aliquid ubi nihil est; sed veniunt ad nos ut hic accipiant ubi et gratia et veritas omnis est, quia et gratia et veritas una est.

PL 3, 1104C

しかし我々は言う。そこから来る者たちは、我々のもとで再び洗礼を授けられるのではなく、洗礼を授けられるのである、と。なぜなら、彼らはかの地で、何もない所で何かを受け取るわけではないからである。彼らは、恩寵と真理とがことごとくある此処で受け取るために、我々のもとへ来るのである。恩寵も真理も一つだからである。

6

Porro autem quidam de collegis nostris malunt haereticis honorem dare quam nobis consentire; et, dum unius baptismi asseveratione baptizare venientes nolunt, sic, aut duo baptismata ipsi faciunt, dum et apud haereticos baptisma esse dicunt, aut certe, quod est gravius, haereticorum sordidam et profanam tinctionem, vero et unico et legitimo Ecclesiae catholicae baptismo praeponere et praeferre contendunt: non considerantes scriptum esse: Qui baptizatur a mortuo, quid proficit lavatio ejus (Eccles. XXXIV, 30) ?

PL 3, 1104C

ところが、我々の同僚のうちのある者たちは、我々に同意するよりも、異端者たちに栄誉を与える方を選んでいる。彼らは、洗礼は一つであるという主張のもとに、やって来る者たちに洗礼を授けようとしない。こうして彼らは、異端者のもとにも洗礼があると言うことによって、みずから二つの洗礼を作り出すか、あるいはさらに重大なことに、異端者たちの汚れた涜聖的な浸礼を、カトリック教会の真正で唯一にして正当な洗礼よりも上に置き、これを優先させようと主張しているのである。彼らは、こう書かれていることを考えていない——「死者によって洗われる者、その洗いに何の益があろうか」(集会の書34:30)。

7

Manifestum est autem eos qui non sunt in Ecclesia Christi, inter mortuos computari, nec posse ab eo vivificari alterum qui ipse non vivat; quando una sit Ecclesia, quae, vitae aeternae gratiam consecuta, et vivit in aeternum et vivificat Dei populum.

PL 3, 1105A

しかるに、キリストの教会の内にいない者たちが死者のうちに数えられることは明らかである。自ら生きていない者が、他の者を生かすことなどできはしない。教会はただ一つであり、この教会は永遠の生命の恩寵を得て、自らも永遠に生き、神の民を生かすのである。

Epistola II, Caput II

第II書簡 第II章PL 3, 1105A
1

Et dicunt se in hoc veterem consuetudinem sequi, quando apud veteres haereseos et schismatum prima adhuc fuerint initia, ut hi illic essent qui de Ecclesia recedebant, et hic baptizati prius fuerant; quos tunc tamen ad Ecclesiam revertentes, et poenitentiam agentes, necesse non erat baptizare.

PL 3, 1105A

そして彼らは、この点で古い慣習に従っているのだと言う——異端や離教がまだ生まれたばかりであった昔、そちらにいたのは教会から離れて行った者たちであり、彼らはこちらで先に洗礼を受けていたのだから、その者たちが後に教会へと立ち返り、悔い改めたときには、洗礼を授ける必要はなかった、というのである。

2

Quod nos quoque hodie observamus, ut quos constet hic baptizatos esse, et a nobis ad haereticos transisse, si postmodum peccato suo cognito, et errore digesto, ad veritatem et matricem redeat satis sit in poenitentiam manum imponere; ut, quia ovis fuerat, hanc ovem abalienatam et errabundam in ovile suum pastor recipiat.

PL 3, 1105A

この慣行は、我々も今日なお守っている。すなわち、こちらで洗礼を受けたことが確かであり、我々のもとから異端者たちのもとへ移って行った者が、後になって自分の罪を悟り、誤りを克服して、真理と母なる教会とへ立ち返るならば、悔い改めのために按手するだけで十分である、ということである。それはかつて羊であったのだから、牧者がこの疎外され迷い出た羊を自分の羊小屋へと迎え入れるためである。

3

Si autem qui ab haereticis venit, baptizatus in Ecclesia prius non fuit, sed alienus in totum et profanus venit, baptizandus est, ut ovis fiat, quia una est aqua in Ecclesia sancta quae oves faciat.

PL 3, 1106A

しかし、異端者たちのもとから来る者が、以前に教会で洗礼を受けたことがなく、全く無縁の涜聖の者として来るのであれば、その者は羊となるために洗礼を授けられねばならない。なぜなら、聖なる教会には羊を作り出す水はただ一つしかないからである。

4

Et idcirco, quia nihil potest esse commune mendacio et veritati, tenebris et luci, morti et immortalitati, antichristo et Christo, per omnia debemus Ecclesiae catholicae unitatem tenere, nec in aliquo fidei et veritatis hostibus cedere.

PL 3, 1106A

それゆえ、偽りと真理、闇と光、死と不死、反キリストとキリストとのあいだには、何ら共通のものがありえない以上、我々はあらゆる点においてカトリック教会の一致を保たねばならず、信仰と真理との敵に、いかなる点でも譲歩してはならない。

5

Non est autem de consuetudine praescribendum, sed ratione vincendum. Nam nec Petrus, quem primum Dominus elegit, et super quem aedificavit Ecclesiam suam, cum secum Paulus de circumcisione postmodum disceptaret, vindicavit sibi aliquid insolenter, aut arroganter assumpsit, ut diceret se primatum tenere, et obtemperari a novellis et posteris sibi potius oportere.

PL 3, 1106A

慣習をもって抗弁とすべきではなく、理をもって打ち勝つべきである。というのも、主が最初に選び、その上に自らの教会を建てられたペトロでさえ、後になってパウロが割礼について彼と論争したとき、何ら傲慢に権利を主張したり、思い上がって、自分が首位を保持しており、新参者や後進の者たちはむしろ自分に従うべきである、などと言い出したりはしなかったからである。

6

Nec despexit Paulum, quod Ecclesiae prius persecutor fuisset, sed consilium veritatis admisit, et rationi legitimae quam Paulus vindicabat, facile consensit; documentum scilicet nobis et concordiae et patientiae tribuens, ut non pertinaciter nostra amemus, sed quae aliquando a fratribus et collegis nostris utiliter et salubriter suggeruntur, si sint vera et legitima, ipsa potius nostra ducamus.

PL 3, 1107A

また、パウロがかつて教会の迫害者であったからといって、これを見下すこともしなかった。むしろ真理の勧めを受け入れ、パウロが主張していた正当な理に難なく同意したのである。こうしてペトロは、我々に和合と忍耐との実例を与えてくれた。すなわち、我々が自分の見解に頑なに固執するのではなく、我々の兄弟や同僚たちから時に有益かつ健全な仕方で提案されることがらが、真実で正当であるならば、むしろそれを我々自身のものと見なすべきだ、ということである。

7

Cui rei Paulus quoque prospiciens et concordiae et paci fideliter consulens, in Epistola sua posuit, dicens: Prophetae autem duo aut tres loquantur, et caeteri examinent. Si autem alii revelatum fuerit sedenti, ille prior taceat (I Cor., XIV, 29) .

PL 3, 1108A

この点をも見据えて、パウロもまた、和合と和解とを忠実に図りつつ、自らの書簡にこう記した——「さて、預言者は二人か三人が語り、ほかの者たちはこれを吟味せよ。もし座っている他の者に啓示が与えられたなら、先に語っていた者は口をつぐめ」(一コリント14:29)。

8

Qua in parte docuit et ostendit multa singulis in melius revelari, et debere unumquemque, non pro eo quod semel imbiberat et tenebat, pertinaciter congredi, sed, si quid melius et utilius exstiterit, licenter amplecti.

PL 3, 1108A

この箇所で彼は、多くのことがらが各人へとよりよい形で啓示されうること、そして各人は、かつて一度身に付け保持していたことに固執して争うべきではなく、もしより良く、より有益なものが現れたなら、それを自由に受け入れるべきであることを、教え、示したのである。

9

Non enim vincimur quando offeruntur nobis meliora, sed instruimur, maxime in his quae ad Ecclesiae unitatem pertinent, et spei et fidei nostrae veritatem; ut nos sacerdotes Dei et Ecclesiae ejus, de ipsius dignatione, praepositi, sciamus remissam peccatorum non nisi in Ecclesia dari posse, nec posse adversarios Christi quicquam sibi circa ejus gratiam vindicare.

PL 3, 1108A

というのも、より良いものが我々に差し出されるとき、我々は打ち負かされるのではなく、教えられるのだからである。とりわけ、教会の一致に関わることがら、また我々の希望と信仰の真理に関わることがらにおいてはそうである。こうして我々、神とその教会に仕える司教として、神の思し召しによって立てられた者たちは、罪の赦しは教会においてでなければ与えられえないこと、そしてキリストの敵たちはその恩寵に関して何ら権利を主張しえないことを知るのである。

10

Quod quidem et Agrippinus, bonae memoriae vir, cum caeteris coepiscopis suis, qui illo tempore in provincia Africa et Numidia Ecclesiam Domini gubernabant, statuit et, librato consilii communis examine, firmavit.

PL 3, 1109A

このことは、善き記憶にとどまる人アグリッピヌスも、当時アフリカ属州およびヌミディアで主の教会を治めていた他の同僚司教たちとともに、決定し、共同の協議による吟味を経て確定したことである。

11

Quorum sententiam et religiosam et legitimam et salutarem, fidei et Ecclesiae catholicae congruentem, nos etiam secuti sumus.

PL 3, 1109A

彼らの、信心深く、正当で、益となる、信仰とカトリック教会とに適った決定に、我々もまた従ったのである。

12

Et quales super hac re litteras fecerimus ut scires, exemplum earum ad notitiam tam tuam quam coepiscoporum nostrorum qui illic sunt, pro communi dilectione, transmisimus. Opto te, frater charissime, semper bene valere.

PL 3, 1109A

そして、この件について我々がどのような書簡をしたためたか、お前が知ることができるよう、共通の愛のゆえに、その写しをお前にも、またそちらにいる我々の同僚司教たちにも知らせるべく送った。最愛の兄弟よ、お前がいつも健やかであることを願う。

Epistola III, Caput I

第III書簡 第I章PL 3, 1109A
1

Cyprianus Jubaiano fratri salutem. Scripsisti mihi, frater charissime, desiderans significari tibi motum animi nostri quid nobis videatur de haereticorum Baptismo, qui, foris positi et extra Ecclesiam constituti, vindicant sibi rem nec juris nec potestatis.

PL 3, 1109A

キプリアヌスより兄弟ユバイアヌスに挨拶を送る。最愛の兄弟よ、お前は私に手紙を書き送り、異端者の洗礼について我々の心の動きがどのようなものか、我々にはどう見えるか、それをお前に知らせるようにと望んだ——彼らは外に置かれ、教会の外に立てられていながら、権利にも権力にも属さぬ事柄を自分のものと主張しているのである。

2

Quod nos nec ratum possumus nec legitimum computare, quando hoc apud eos esse constet illicitum.

PL 3, 1109A

しかし我々は、これを正当なものとも合法なものとも見なすことができない。彼らの場合、これが不法であることは明らかだからである。

3

Et quoniam jam super hac re quid sentiremus litteris nostris expressimus, ut compendium facerem, exemplum earumdem litterarum tibi misi, quid in concilio, cum complures adessemus, decreverimus, quid item postea Quinto, collegae nostro, de eadem re quaerenti rescripserim.

PL 3, 1109A

そして、この事柄について我々がどう考えるかを、すでに我々の書簡において示していたので、手間を省くために、それらの書簡の写しをお前に送った——多くの者が列席した教会会議において我々が何を決定したか、また同じ事柄を問うてきた我々の同僚クイントゥスに、後にどのように返答したかを記したものである。

4

Et nunc quoque cum in unum convenissemus tam provinciae Africae quam Numidiae episcopi, numero septuaginta et unus, hoc idem denuo sententia nostra firmavimus, statuentes unum baptisma esse quod sit in Ecclesia catholica constitutum, ac per hoc non rebaptizari, sed baptizari a nobis quicumque ab adultera et profana aqua veniunt abluendi et sanctificandi salutaris aquae veritate.

PL 3, 1110B

そして今また、アフリカ属州とヌミディア属州の司教たち、合わせて七十一人が一堂に会したとき、我々はこれと同じことを、我々の決議によって改めて確認した。すなわち、カトリック教会のうちに定められている洗礼はただ一つであると定め、それゆえ、姦淫にまみれた俗なる水から来る者は誰であれ、我々のもとで再び洗礼を授けられるのではなく洗礼を授けられるのであり、それは救いの水の真理によって洗い清められ、聖なるものとされるためである、とした。

Epistola III, Caput II

第III書簡 第II章PL 3, 1111A
1

Nec nos movet, frater charissime, quod in litteris tuis complexus es, Novatianenses rebaptizare eos quos a nobis sollicitant, quando ad nos omnino non pertineat quid hostes Ecclesiae faciant, dummodo teneamus ipsi potestatis nostrae honorem et rationis ac veritatis firmitatem.

PL 3, 1111A

最愛の兄弟よ、お前が手紙の中で述べていたこと——ノウァティアヌス派が、我々のもとから彼らへと誘い込む者たちに再洗礼を授けているということ——は、我々を少しも動かさない。教会の敵が何をしようと、それは我々にはまったく関わりのないことだからである。ただし我々自身が、我々の権力の名誉と、理と真理の確固たることとを保持している限りにおいてのことである。

2

Nam Novatianus, simiarum more, quae cum homines non sint, humana tamen imitantur, vult Ecclesiae catholicae auctoritatem sibi et veritatem vindicare, quando ipse in Ecclesia non sit, immo adhuc insuper contra Ecclesiam rebellis et hostis extiterit.

PL 3, 1111A

というのも、ノウァティアヌスは、人間でないのに人間の振る舞いを真似る猿の習わしさながらに、カトリック教会の権威と真理とを自分のものと主張しようとしているからである。彼自身は教会のうちにおらず、それどころか教会に逆らう反逆者、教会の敵として立ち現れているにもかかわらず。

3

Sciens etenim unum esse baptisma, hoc unum sibi vindicat ut apud se esse Ecclesiam dicat et nos haereticos faciat.

PL 3, 1111A

というのも、洗礼はただ一つであることを知っていながら、彼はこの一つのものを自分のものと主張し、教会が自分のもとにあると言い張り、我々を異端者に仕立てあげようとしているのである。

4

Nos autem, qui Ecclesiae unius caput et radicem tenemus, pro certo scimus et fidimus nihil illi extra Ecclesiam licere, et Baptisma quod est unum, apud nos esse, ubi et ipse baptizatus prius fuerat, quando divinae unitatis et rationem et veritatem tenebat.

PL 3, 1111A

しかし我々は、唯一の教会の頭と根とを保持している者として、教会の外にある彼には何も許されていないこと、そしてただ一つである洗礼が我々のもとにあることを、確かに知り、確信している。彼自身もかつて、神的な一致の理と真理とを保っていたときには、まさにそこで洗礼を授けられていたのである。

5

Quod si in Ecclesia baptizatos rebaptizandos foris extra Ecclesiam Novatianus existimat, a se incipere debuerat, ut prior extraneo et haeretico baptismo rebaptizaretur, qui post Ecclesiam immo et contra Ecclesiam baptizandos foris opinatur.

PL 3, 1111B

だが、もしノウァティアヌスが、教会の中で洗礼を受けた者たちを、教会の外で改めて洗礼を授けるべきだと考えるのであれば、彼は自分自身から始めるべきであった。すなわち、教会の後で、いやそれどころか教会に逆らってもなお、外で洗礼を授けるべきだと考える彼こそが、まず自らが部外者の異端の洗礼によって再び洗礼を授けられるべきだったのである。

6

Quale est autem ut, quia hoc Novatianus facere audet, nos putemus non esse faciendum? Quid ergo? quia et honorem cathedrae sacerdotalis Novatianus usurpat, num idcirco nos cathedrae renuntiare debemus?

PL 3, 1111B

しかし、ノウァティアヌスがこれをあえて行うからといって、我々がそれを行うべきではないと考えるとは、いったいどういうことか。それゆえどうだというのか。ノウァティアヌスが司教の座の名誉を僭称しているからといって、そのために我々が司教の座を放棄せねばならないのか。

7

Aut quia Novatianus altare collocare et sacrificia offerre contra fas nititur, ab altari et sacrificiis cessare nos oportet, ne paria et similia cum illo celebrare videamur?

PL 3, 1111B

あるいは、ノウァティアヌスが神の法に反して祭壇を設け、生贄を捧げようと努めているからといって、彼と同じこと、似たことを行っていると見られないようにするために、我々が祭壇と生贄とをやめねばならないのか。

8

Vanum prorsus et stultum est ut, quia Novatianus extra Ecclesiam vindicat sibi veritatis imaginem, relinquamus Ecclesiae veritatem.

PL 3, 1111B

ノウァティアヌスが教会の外で真理の似姿を自分のものと主張しているからといって、我々が教会の真理を捨て去るとすれば、それはまったく空しく愚かなことである。

Epistola III, Caput III

第III書簡 第III章PL 3, 1111C
1

Apud nos autem nos nova aut repentina res est, ut baptizandos censeamus eos qui ab haereticis ad Ecclesiam veniunt, quando multi jam anni sint et longa aetas ex quo sub Agrippino bonae memoriae viro convenientes in unum episcopi plurimi hoc statuerint, atque exinde in hodiernum tot millia haereticorum in provinciis nostri ad Ecclesiam conversi, non aspernati sint neque cunctati, immo et rationabiliter et libenter amplexi sint ut lavacri vitalis et salutaris Baptismi gratiam consequerentur.

PL 3, 1111C

しかし我々のもとでは、異端者から教会へやって来る者たちを洗礼を受けるべき者と見なすことは、新しくも突然のことでもない〔底本は nos nova。non nova と読む〕。というのも、善き記憶にとどめられるべき人アグリッピヌスのもとで、多くの司教たちが一堂に会してこれを定めてから、すでに幾年も、長い歳月が経っているからである。そしてそれ以来今日に至るまで、我々の属州において幾千という異端者たちが教会に立ち返り、命を与える洗い、救いの洗礼の恩寵を得るために、これを拒みも、ためらいもせず、それどころか道理にかなって、また喜んでこれを受け入れてきたのである。

2

Neque enim difficile est doctori vera et legitima insinuare ei qui haeretica pravitate damnata, et ecclesiastica veritate comperta, ad hoc venit ut discat, ad hoc discit ut vivat.

PL 3, 1112A

師にとって、真実で正当なことを教え込むのは難しいことではない——異端の邪悪を断罪し、教会の真理を見出した上で、学ぶために来て、生きるために学ぶ者に対しては。

3

Nos non debemus stuporem haereticis patrocinio consensus nostri augere, cum libenter ac prompte obtemperant veritati.

PL 3, 1112A

彼らが喜んで、すみやかに真理に従うのであるから、我々は自分たちの同意という後ろ盾によって、異端者たちの迷妄を深めるべきではない。

Epistola III, Caput IV

第III書簡 第IV章PL 3, 1112A
1

Plane, quoniam inveni in epistola cujus exemplum ad me transmisisti, scriptum esse quod quaerendum non sit quis baptizaverit, quando is qui baptizatus sit accipere remissam peccatorum potuerit secundum quod credidit, praetereundum hunc locum non putavi, maxime cum in eadem epistola animadverterim etiam Marcionis fieri mentionem, ut nec ab ipso venientes dicat baptizari oportere, quod jam in nomine Jesu Christi baptizati esse videantur.

PL 3, 1112A

確かに、お前が写しを私に送ってきた手紙の中に、誰が洗礼を授けたかを問う必要はない、洗礼を受けた者は、自らが信じたところに従って罪の赦しを受けることができたのだから、と書かれているのを私は見出した。そこでこの箇所を見過ごすべきではないと考えた。とりわけ、同じ手紙の中でマルキオンについても言及されているのに気づいたからである——彼のもとから来る者たちでさえ、すでにイエス・キリストの名において洗礼を受けたと見なされる以上、洗礼を授けられる必要はないと、その手紙は言っているのである。

2

Considerare itaque debemus fidem eorum qui foris credunt, an secundum eamdem fidem possint aliquid gratiae consequi. Nam si fides una est nobis et haereticis, potest esse et gratia una.

PL 3, 1112B

それゆえ我々は、教会の外で信じる者たちの信仰を吟味し、その同じ信仰に従って何らかの恩寵を得ることができるかどうかを考えねばならない。もし我々と異端者との信仰が一つであるならば、恩寵もまた一つでありうるだろう。

3

Si eumdem patrem, eumdem filium, eumdem Spiritum sanctum, eamdem Ecclesiam confitentur nobiscum Patripassiani, Anthropiani, Valentiniani, Appelletiani, Ophitae, Marcionitae, et caeterae haereticorum pestes et gladii ac venena subvertendae veritatis, potest illic et Baptisma unum esse, si est et fides una.

PL 3, 1112B

もしパトリパッシアニ派、アントロピアニ派〔Anthropiani の同定は定かでない。音写にとどめた〕、ウァレンティヌス派、アペレス派〔底本の綴りは Appelletiani。アペレスの派と取った〕、オフィス派、マルキオン派、その他の異端という疫病、また真理を覆す剣であり毒である者たちが、我々とともに同じ父、同じ子、同じ聖なる霊、同じ教会を告白するのであれば、そこにもまた洗礼が一つでありうるだろう、もし信仰もまた一つであるならば。

Epistola III, Caput V

第III書簡 第V章PL 3, 1112C
1

Ac, ne longum sit per haereses universas decurrere et singularum vel ineptias vel insanias recensere, quia nec delectat id dicere quod aut horret aut pudet nosse, de Marcione interim solo, cujus mentio in epistola a te ad nos transmissa facta est, examinemus an possit baptismatis ejus ratio constare.

PL 3, 1112C

あらゆる異端を残らず巡って、その一つ一つの愚かしさや狂気を数え上げていては長くなるし、恐ろしくもあり知るのも恥ずべきことを語るのは楽しいことでもないので、さしあたりマルキオンについてだけ——お前が我々に送った書簡の中で言及していた者だが——彼の洗礼のあり方が成り立ちうるかどうかを検討しよう。

2

Dominus enim post resurrectionem discipulos suos mittens, quemadmodum baptizare deberent instruxit et docuit dicens: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra, Ite ergo et docete gentes omnes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 18, 19) .

PL 3, 1113A

主は復活ののち弟子たちを遣わすにあたって、彼らがどのように洗礼を授けるべきかを教え示してこう言われた。「私には天と地のすべての権力が与えられている。ゆえに行って、あらゆる諸国民を、父と子と聖なる霊との名において洗礼を授けながら教えよ」(マタイ28:18-19)。

3

Insinuat Trinitatem, cujus sacramento Gentes baptizarentur. Numquid hanc Trinitatem Marcion tenet? numquid eumdem asserit quem et nos patrem creatorem?

PL 3, 1113A

そこには三位一体が示唆されている。諸国民はその秘跡によって洗礼を授けられるべきなのである。マルキオンはこの三位一体を保持しているだろうか。彼は、我々と同じ、創造主なる父を主張しているだろうか。

4

Numquid eumdem novit filium Christum de Maria virgine natum, qui sermo caro factus sit, qui peccata nostra portaverit, qui mortem moriendo vicerit, qui resurrectionem carnis per semetipsum primus initiaverit, et discipulis suis quod in eadem carne resurrexisset ostenderit?

PL 3, 1113A

彼は、おとめマリア〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕から生まれた子キリスト——言葉が肉となり、我々の罪を担い、死をもって死に打ち勝ち、肉の復活を自ら初めて開始し、弟子たちに、その同じ肉のうちに甦ったことを示した方——を、我々と同じものとして知っているだろうか。

5

Longe alia est apud Marcionem, sed et apud caeteros haereticos fides. Immo nihil est apud illos nisi perfidia et blasphemia et contentio sanctitatis et veritatis inimica.

PL 3, 1113B

マルキオンのもとにある信仰は、そして他の異端者たちのもとにある信仰も、我々のものとは全く異なる。否、彼らのもとにあるのは、不実と冒瀆と、聖性と真理とに敵対する争いにほかならない。

6

Quomodo ergo potest videri qui apud illos baptizatur consecutus esse peccatorum remissam, et divinae indulgentiae gratiam per suam fidem, qui ipsius fidei non habuerit veritatem?

PL 3, 1113B

ゆえに、彼らのもとで洗礼を受ける者が、自らの信仰によって罪の赦しと神の寛恕の恩寵とを得たと、どうして見なされえようか——その信仰自体が真理を持っていないというのに。

7

Si enim, sicut quibusdam videtur, secundum fidem suam quis accipere aliquid foris extra Ecclesiam potuit, utique id accepit quod credidit. Falsum autem credens verum accipere non potuit, sed potius adultera et profana, secundum quod credebat, accepit.

PL 3, 1113B

もし、ある人々が考えるように、各人が自らの信仰に従って教会の外部で何かを得ることができたのだとすれば、当然、彼が信じたものをこそ得たことになる。しかし偽りを信じる者は、真なるものを得ることはできず、むしろ自らが信じた通りに、姦淫にして涜れたものを得たのである。

Epistola III, Caput VI

第III書簡 第VI章PL 3, 1113C
1

Quem locum profani et adulteri baptismi subtiliter Hieremias propheta perstringit dicens: Ut quid qui contristant me praevalent? Plaga mea solida est, unde sanabor? Dum fit, facta est mihi quasi aqua mendax non habens fidem (Hier. XV, 18) .

PL 3, 1113C

この、涜れた姦淫の洗礼という論点について、預言者エレミヤは巧みにこう触れて言っている。「なにゆえ、私を苦しめる者どもが勝ちを得るのか。私の傷は治りがたく、いかにして癒されようか。それが起こるにつれて、私にとってそれは、信を欠いた偽りの水のようになった」(エレミヤ15:18)。

2

Mentionem facit per Prophetam spiritus Sanctus aquae mendacis et fidem non habentis. Quae est haec aqua mendax et perfida? Utique ea quae baptismi imaginem mentitur et gratiam fidei adumbrata simulatione frustratur.

PL 3, 1113C

聖なる霊は預言者を通して、偽りにして信を欠いた水について言及している。この偽りにして不実な水とは何か。それはまさに、洗礼の似姿を偽り、影にすぎない見せかけによって信仰の恩寵を空しくするもの、それである。

3

Quod si secundum pravam fidem baptizari aliquis foris et remissam peccatorum consequi potuit, secundum eamdem fidem consequi et Spiritum sanctum potuit, et non est necesse ei venienti manum imponi ut Spiritum sanctum consequatur et signetur.

PL 3, 1113C

もし仮に、外部において人が誤った信仰に従って洗礼を受け、罪の赦しを得ることができたのだとすれば、同じ信仰に従って聖なる霊をも得ることができたはずであり、その者が〔教会に〕来たときに按手を受けて聖なる霊を得、証印を押される必要はないことになる。

4

Aut utrumque enim fide sua foris consequi potuit, aut neutrum eorum qui foris fuerat accepit. VII Manifestum est autem ubi et per quos remissa peccatorum dari possit, quae in Baptismo scilicet datur.

PL 3, 1114A

というのも、〔外部にいた者は〕自らの信仰によって両方を得ることができたか、あるいは外部にいた者としてそのいずれをも得なかったかの、どちらかだからである〔底本はこの後に章番号 VII を挟むが、版面上の痕跡として訳出しない〕。ところで、罪の赦しが——それはすなわち洗礼において与えられるものだが——どこで、誰によって与えられうるかは明らかである。

5

Nam Petro primum Dominus, super quem aedificavit Ecclesiam, et unde unitatis originem instituit et ostendit, potestatem istam dedit ut id solveretur in coelis quod ille solvisset in terris.

PL 3, 1114A

すなわち主は、まずペトロに——その上に教会を建て、そこから一致の起源を定め示した者に——この権力をお与えになった。彼が地上で解いたものが、天においても解かれるようにと。

6

Et post resurrectionem quoque ad Apostolos loquitur dicens: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Hoc cum dixisset, inspiravit, et ait illis: Accipite Spiritum sanctum.

PL 3, 1114A

そして復活の後にも、主は使徒たちに語ってこう言われる。「父が私を遣わされたように、私も汝らを遣わす」。こう言うと、主は息を吹きかけて彼らに言われた。「聖なる霊を受けよ」。

7

Si cujus remiseritis peccata, remittentur illi; si cujus tenueritis, tenebuntur (Joa. XX, 21) .

PL 3, 1114A

「もし汝らが誰の罪を赦すなら、それは彼に赦される。もし誰の罪を留めるなら、それは留められる」(ヨハネ20:21)。

8

Unde intelligimus non nisi in Ecclesia praepositis et in evangelica lege ac dominica ordinatione fundatis licere baptizare et remissum peccatorum dare, foris autem nec ligari aliquid posse nec solvi, ubi non sit qui aut ligare possit aliquid aut solvere.

PL 3, 1114B

ここから我々は理解する。教会において立てられた者たち、すなわち福音の律法と主の定めとに基づいて立てられた者たちにしか、洗礼を授け罪の赦しを与えることは許されておらず、外部においては、結ぶことも解くこともできる者がいない以上、何ものも結ばれることも解かれることもできない、と。

Epistola III, Caput VIII

第III書簡 第VIII章PL 3, 1114B
1

Nec hoc, frater charissime, sine Scripturae divinae auctoritate proponimus, ut dicamus certa lege ac propria ordinatione divinitus cuncta esse disposita, nec posse quemquam contra episcopos et sacerdotes usurpare sibi aliquid quod non sit sui juris et potestatis.

PL 3, 1114B

最愛の兄弟よ、我々がこう述べるのは、神の聖典の権威に基づかずに言っているのではない——すなわち、定まった法と固有の定めとによって、万物が神により配置されており、司教たちに逆らって、自らの権利にも権力にも属さぬ何かを僭取することは、誰にも許されていない、と。

2

Nam et Chore et Dathan et Abiron contra Moysen et Aaron sacerdotem sacrificandi sibi licentiam usurpare conati sunt; nec tamen quod illicite ausi sunt impune fecerunt.

PL 3, 1114B

実に、コレも、ダタンも、アビロンも、モーセと祭司アロンに逆らって、自ら犠牲を捧げる許しを僭取しようと企てた。しかし彼らは、不法に企てたことを、罰を受けずに行いはしなかった。

3

Et filii Aaron, qui alienum ignem altari imposuerunt, in conspectu statim Domini indignantis extincti sunt.

PL 3, 1114B

そしてアロンの息子たちも、異なる火を祭壇に献げたために、憤る主の御前で直ちに滅ぼされた。

4

Quod supplicium manet eos qui alienam aquam baptismo inferunt falso, ut divina censura ulciscatur et vindicet id haereticos contra Ecclesiam gerere quod non nisi soli liceat Ecclesiae.

PL 3, 1114C

この刑罰こそ、偽って異質な水を洗礼に持ち込む者たちを待ち受けている。神に由来する譴責の権能が報復し、異端者たちが教会にしか許されていないことを教会に逆らって行っているという事実を罰するためである。

Epistola III, Caput IX

第III書簡 第IX章PL 3, 1114C
1

Quod autem dicunt quidam de eis qui in Samaria baptizati fuerant, advenientibus apostolis Petro et Joanne, tantum super eos manum impositam esse, ut acciperent Spiritum sanctum, rebaptizatos tamen non esse, locum istum, frater charissime, ad praesentem causam videmus omnino non pertinere.

PL 3, 1114C

ところで、ある人々が、サマリアで洗礼を受けていた者たちについて、使徒ペトロとヨハネが到着したとき、彼らに按手をしただけで聖なる霊を受けさせたのであり、再洗礼は施されなかったのだと言っていることについては、最愛の兄弟よ、この一節は今の議題にはまったく関わりがないと我々は見ている。

2

Illi enim qui in Samaria crediderant fide vera crediderant, et intus in Ecclesia, quae una est, et cui soli gratiam Baptismi dare et peccata solvere permissum est, a Philippo diacono, quem iidem apostoli miserant, baptizati erant.

PL 3, 1115A

というのも、サマリアで信じた者たちは、真の信仰によって信じており、しかも唯一である教会の内部で——洗礼の恩寵を与え、罪を解くことが許されているのはこの教会だけであるが——同じ使徒たちが遣わした助祭フィリポによって洗礼を受けていたからである。

3

Et idcirco quia legitimum et ecclesiasticum Baptismum consecuti fuerant, baptizari eos ultra non oportebat, sed tantummodo quod deerat, id a Petro et Joanne factum est, ut oratione pro eis habita, et manu imposita invocaretur et infunderetur super eos Spiritus sanctus.

PL 3, 1115A

そしてそれゆえに、彼らは正規の、教会的な洗礼をすでに得ていたのであるから、これ以上洗礼を授けられる必要はなく、ただ欠けていたことだけが、ペトロとヨハネによって行われた——すなわち、彼らのために祈りが捧げられ、按手がなされて、聖なる霊が呼び求められ、彼らの上に注がれたのである。

4

Quod nunc quoque apud nos geritur, ut qui in Ecclesia baptizantur, praepositis Ecclesiae offerantur, et per nostram orationem ac manus impositionem Spiritum sanctum consequantur et signaculo dominico consummentur.

PL 3, 1115A

これは今なお我々のもとでも行われていることである——すなわち、教会において洗礼を受ける者たちは、教会の上に立つ者たちのもとに差し出され、我々の祈りと按手とによって聖なる霊を得て、主の証印によって完成されるのである。

Epistola III, Caput X

第III書簡 第X章PL 3, 1115B
1

Non est ergo, frater charissime, quod haereticis cedendum existimemus ut Baptisma, quod non nisi uni et soli Ecclesiae datum sit, prodendum putemus. Boni militis est adversus rebelles et hostes imperatoris sui castra defendere.

PL 3, 1115B

それゆえ、最愛の兄弟よ、異端者に譲歩して、ただ一つの教会にのみ与えられた洗礼を明け渡すべきだと我々が考えるべき理由はない。善き兵士とは、自らの主将に叛く反逆者や敵から陣営を守るものである。

2

Gloriosi ducis est commissa sibi signa servare. Scriptum est: Dominus Deus tuus Deus zelans est (Deut. IV, 24) . Qui spiritum Dei accepimus, zelum divinae fidei habere debemus. Quo zelo Phinees placuit, et Deum promeritus indignantis iram populo pereunte lenivit.

PL 3, 1115B

栄えある将軍とは、自らに託された軍旗を守り抜くものである。「汝の神である主は、熱情の神である」(申命記4:24)と書かれている。神の霊を受けた我々は、神への信仰に対する熱情を持たねばならない。この熱情によってフィネハスは神に喜ばれ、神の心にかない、民が滅びゆくなかで憤る神の怒りを鎮めた。

3

Quid adulteram et alienigenam et divinae unitatis inimicam in acceptum referimus, qui non nisi unum Christum et unam ejus Ecclesiam novimus?

PL 3, 1115B

我々はただ一人のキリストとその一つの教会しか知らぬ者でありながら、なぜ姦通の女であり、異邦の女であり、神の一致の敵であるものを、正当なものとして受け入れるのか。

4

Ecclesia paradisi instar exprimens arbores fructiferas intra muros suos intus includit, ex quibus quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur.

PL 3, 1116A

教会は楽園の姿を映し出し、実を結ぶ木々をその城壁の内に囲い込む。そのうち良い実を結ばない木は切り倒され、火に投げ込まれる。

5

Has arbores rigat quatuor fluminibus, id est, evangeliis quatuor, quibus Baptismi gratiam salutaris coelesti inundatione largitur. Numquid de Ecclesiae fontibus rigare potest qui totus in Ecclesia non est?

PL 3, 1116A

教会はこれらの木々を四つの川、すなわち四つの福音書によって潤し、これによって天よりの奔流をもって救いの洗礼の恩寵を注ぎ与える。余すところなく教会のうちにあるのでない者が、教会の泉から水を注ぐことなどできようか。

6

Numquid paradisi potus salubres et salutares impertire cuiquam potest qui perversus et a semetipso damnatus et extra paradisi fontes relegatus aruit et aeternae sitis siccitate defecit?

PL 3, 1116A

曲がった者であり、自分自身によって断罪された者であり、楽園の泉の外に追いやられて干からび、永遠の渇きの乾きによって朽ち果てた者が、楽園の健やかで救いをもたらす飲み物を誰かに分け与えることなどできようか。

Epistola III, Caput XI

第III書簡 第XI章PL 3, 1116A
1

Clamat Dominus ut qui sitit veniat et bibat de fluminibus aquae vivae quae de ejus ventre fluxerunt (Joan. VII, 37) .

PL 3, 1116A

主は叫んで言われる、渇く者は来て、その腹から流れ出る生ける水の川から飲むがよい、と(ヨハネ7:37)。

2

Quo venturus est qui sitit, utrumne ad haereticos, ubi fons et fluvius aquae vitalis omnino non est, an ad Ecclesiam, quae una est super unum, qui et claves ejus accepit, Domini voce fundata est?

PL 3, 1116A

渇く者はどこへ来るべきか。命の水の泉も川も全くない異端者たちのもとへか、それとも、唯一の者、すなわちその鍵を受けた者の上に立てられ、主の御声によって基を据えられた、唯一なる教会のもとへか。

3

Haec est una quae tenet et possidet omnem sponsi sui et domini potestatem. In hac praesidemus, pro honore ejus atque unitate pugnamus, hujus et gratiam pariter et gloriam fideli devotione defendimus.

PL 3, 1116B

これこそは、その花婿であり主である方のあらゆる権力を保持し所有する唯一のものである。我々はこの教会において司教の座にあり、その名誉と一致のために戦い、その恩寵と栄光とをひとしく忠実な献身をもって守る。

4

Nos de divino permissu rigamus sitientem Dei populum, nos custodimus terminos vitalium fontium. Si possessionis ergo nostrae jus tenemus, si sacramentum unitatis agnoscimus, cur praevaricatores veritatis, cur proditores unitatis existimamur?

PL 3, 1116B

我々は神の御許しによって、渇いている神の民を潤し、命をもたらす泉の境界を守っている。我々が自らの所有の権利を保持し、一致の秘義を認めているとすれば、なぜ我々が真理に背く者、一致を売り渡す者と見なされねばならないのか。

5

Aqua Ecclesiae fidelis et salutaris et sancta corrumpi et adulterari non potest, sicut et ipsa Ecclesia incorrupta et casta et pudica est. Si Ecclesiae devoti et in Ecclesia constituti sunt haeretici, possunt et baptismo ejus et caeteris salutaribus bonis uti.

PL 3, 1116B

教会の水は、信ずるに足り、救いをもたらし、聖なるものであって、汚されることも混ぜ物によって偽られることもない。それは教会自体が汚れなく貞潔で慎み深いのと同じである。もし異端者たちが教会に献身し、教会の内に立てられているのであれば、彼らも教会の洗礼とその他の救いをもたらす善きものとを用いることができよう。

6

Si autem in Ecclesia non sunt, immo et contra Ecclesiam faciunt, quomodo baptizare baptismo Ecclesiae possunt?

PL 3, 1117A

しかし、もし彼らが教会の内にいないばかりか、教会に敵対して行動しているのであれば、どうして教会の洗礼をもって洗礼を授けることができようか。

Epistola III, Caput XII

第III書簡 第XII章PL 3, 1117A
1

Neque enim parva res haereticis et modica conceditur, quando a nobis baptisma eorum in acceptum refertur, cum inde incipiat omnis fidei origo, et ad spem vitae aeternae salutaris ingressio, et purificandis ac vivificandis Dei servis divina dignatio.

PL 3, 1117A

異端者たちに認められることになるのは、決して小さな、取るに足りない事柄ではない。彼らの洗礼を我々が正当なものとして受け入れるとき、そこからあらゆる信仰の起源が始まり、永遠の生命への希望に至る救いの入り口が開かれ、神のしもべたちを清め生かすための神の思し召しが始まるのだから。

2

Nam si baptizari quis apud haereticos potuit, utique et remissam peccatorum consequi potuit. Si peccatorum remissam consecutus est, et sanctificatus est, et templum Dei factus est, si sanctificatus est si templum Dei factus est, quaero cujus Dei?

PL 3, 1117A

なぜなら、もし誰かが異端者のもとで洗礼を受けることができたのであれば、当然、罪の赦しをも得ることができたはずである。もし彼が罪の赦しを得たのであれば、聖化され、神の宮ともされたことになる。もし聖化され、神の宮とされたのであれば、私は問う、いずれの神の宮であるのか、と。

3

Si creatoris, non potuit, quia in eum non credidit. Si Christi, nec hujus fieri potuit templum, qui negat Deum Christum. Si Spiritus sancti, cum tres unum sint, quomodo Spiritus sanctus placatus esse ei potest qui aut Filii aut Patris inimicus est?

PL 3, 1117B

創造主の宮であるとすれば、それはあり得ない。彼は創造主を信じなかったからである。キリストの宮であるとすれば、それもあり得ない。神であるキリストを否定する者だからである。聖なる霊の宮であるとすれば、三者は一つであるゆえに、御子か御父かのいずれかの敵である者に対して、聖なる霊がどうして和らいでいることができようか。

Epistola III, Caput XIII

第III書簡 第XIII章PL 3, 1117B
1

Proinde frustra quidem qui ratione vincuntur consuetudinem nobis opponunt; quasi consuetudo major sit veritate, aut non id sit in spiritalibus sequendum quod in melius fuerit a sancto Spiritu revelatum.

PL 3, 1117B

したがって、理によって論破された者たちが我々に慣習を対置するのは、まことに無駄なことである。あたかも慣習が真理にまさるかのように、あるいは霊的な事柄において、聖なる霊によってより良きものとして啓示されたことに従うべきでないかのように。

2

Ignosci enim potest simpliciter erranti, sicut de se ipso dicit beatus apostolus Paulus: Qui primo, inquit, fui blasphemus et persecutor et injuriosus; sed misericordiam merui, quia ignorans feci (I Tim. II, 13) .

PL 3, 1117B

というのも、単純に誤る者は赦されることができるからである。祝された使徒パウロが自らについてこう言っているとおりである。「私は以前、冒瀆者、迫害者、不正を働く者であった。しかし、知らずに行ったがゆえに、憐れみを受けた」(一テモテ2:13)。

  • ミーニュは一テモテ2章13節と刷るが、引用文は一テモテ1章13節にあたる。
3

Post inspirationem vero et revelationem factam, qui in eo quod erraverat perseverat prudens et sciens, sine venia ignorantiae peccat. Praesumptione enim atque obstinatione quadam nititur, cum ratione superetur.

PL 3, 1117C

しかし、霊感と啓示が与えられたのちに、思慮も知識もありながら自らの誤っていたことに固執する者は、無知による赦しを得ることなく罪を犯す。彼は理によって打ち負かされていながら、ある種の思い込みと頑迷さに拠り頼んでいるのである。

4

Nec quisquam dicat, quod accepimus ab Apostolis hoc sequimur, quando Apostoli non nisi unam Ecclesiam tradiderunt et Baptisma unum, quod non nisi in eadem Ecclesia sit constitutum, et neminem inveniamus ab Apostolis, cum apud haereticos baptizatus esset, in eodem baptismo admissum esse et communicasse, ut videantur Apostoli baptisma haereticorum probasse.

PL 3, 1117C

誰も、「我々は使徒たちから受け継いだことに従っているのだ」と言ってはならない。使徒たちが伝えたのはただ一つの教会と一つの洗礼のみであり、その洗礼はその同じ教会においてのみ立てられたものだからである。また、異端者のもとで洗礼を受けた者が、使徒たちによってその洗礼のままで受け入れられ、交わりに与ったという例を、我々は一人として見出さない。使徒たちが異端者の洗礼を是認したかのように見えることはないのである。

Epistola III, Caput XIV

第III書簡 第XIV章PL 3, 1118A
1

Quod enim quidam dicunt, quasi ad haereticorum suffragium pertineat quod dixerit apostolus Paulus, Verumtamen omni modo, sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuntietur (Philip. I, 18) ; invenimus hoc quoque ad eorum patrocinium qui haereticis suffragantur et plaudunt nihil posse proficere.

PL 3, 1118A

実に、ある人々は、使徒パウロが「とはいえ、あらゆる仕方で、口実によってであれ真理によってであれ、キリストは告げ知らされる」(フィリピ1:18)と言ったことが、あたかも異端者たちへの支持に関わるかのように言う。しかし我々は、これもまた、異端者たちを支持し喝采する者たちの弁護には何ら益するところがないことを見出す。

2

Neque enim de haereticis aut de eorum baptismo loquebatur in Epistola sua Paulus, ut aliquid quod ad hanc rem pertineat posuisse ostendatur.

PL 3, 1118A

パウロはその書簡の中で、異端者についても彼らの洗礼についても、この件に関わる何かを述べたと示されうるような仕方では語っていなかったからである。

3

Loquebatur de fratribus sive inordinate et contra ecclesiasticam disciplinam ambulantibus, sive evangelicam veritatem de Dei timore servantibus.

PL 3, 1118A

彼が語っていたのは、あるいは秩序を乱し教会の規律に反して歩む兄弟たちについて、あるいは神への畏れをもって福音の真理を守る兄弟たちについてであった。

4

Et quosdam ex eis posuit verbum Domini constanter atque intrepide locutos, quosdam vero in invidia et dissensione versatos, quosdam servasse circa se benevolam charitatem, aliquos vero habuisse malevolam dissensionem, se tamen patienter omnia sustinere, dummodo sive in veritate sive per occasionem nomen Christi, quod Paulus praedicabat, ad plurimorum notitiam perveniret, et nova adhuc ac rudis sermonis seminatio loquentium praedicatione crebresceret.

PL 3, 1118B

そして彼は、彼らのうちのある者たちは主の言葉を確固として恐れなく語ったとし、またある者たちは妬みと不和のうちにあったとし、またある者たちは自分に対して好意ある愛情を保っていたとし、他のある者たちは悪意ある不和を抱いていたとした。それでも彼自身はすべてを忍耐して耐え忍ぶとしたが、それは、真理によってであれ口実によってであれ、パウロが宣べ伝えていたキリストの名が多くの人々の知るところとなり、いまだ新しく未熟な言葉の種蒔きが、語る者たちの宣教によって広まっていくことを願ってのことであった。

5

Porro aliud est eos qui intus Ecclesia sunt de nomine Christi loqui, aliud est eos qui foris sunt et contra Ecclesiam faciunt in nomine Christi baptizare.

PL 3, 1118B

しかも、教会の内にいる者たちがキリストの名について語ることと、教会の外にいて教会に逆らう者たちがキリストの名において洗礼を授けることとは、別のことである。

6

Quare qui haereticis patrocinantur non id proferant quod Paulus de fratribus posuit, sed ostendant si haeretico aliquid concedendum putavit, aut si fidem et Baptisma eorum probavit, aut si perfidos et blasphemos remissionem peccatorum accipere extra Ecclesiam posse constituit.

PL 3, 1118B

それゆえ、異端者たちを弁護する者たちは、パウロが兄弟たちについて述べたことを持ち出すのではなく、パウロが異端者に何かを許すべきだと考えたか、あるいは彼らの信仰と洗礼を是認したか、あるいは不信の者や冒瀆する者どもが教会の外で罪の赦しを受けることができると定めたか、それを示すべきである。

Epistola III, Caput XV

第III書簡 第XV章PL 3, 1118C
1

Si autem quid Apostoli de haereticis senserint consideremus, inveniemus eos in omnibus epistolis suis execrari et detestari haereticorum sacrilegam pravitatem.

PL 3, 1118C

しかし、使徒たちが異端者について何を考えていたかを我々が考察するならば、彼らがそのすべての書簡において異端者たちの瀆聖的な邪悪を呪い、忌み嫌っていることを見出すであろう。

2

Nam cum dicant sermonem eorum ut cancer serpere (II Tim., II, 17) , quomodo potest is sermo dare remissam peccatorum qui ut cancer serpit ad aures audientium?

PL 3, 1118C

なぜなら、彼らの言葉は癌のように這い広がると言われている以上(二テモテ2:17)、聞く者たちの耳に癌のように這い広がるその言葉が、どうして罪の赦しを与えることができようか。

3

Et cum dicant nullam participationem esse justitiae et iniquitati, nullam communionem lumini et tenebris (II Cor. VI, 14) , quomodo possunt aut tenebrae illuminare aut iniquitas justificare?

PL 3, 1119A

また、正義と不義には何の関わりもなく、光と闇には何の交わりもないと言われている以上(二コリント6:14)、闇がどうして照らすことができ、不義がどうして義とすることができようか。

4

Et cum dicant de Deo eos non esse, sed esse de antichristi spiritu (I Joan. IV, 3) , quomodo gerunt spiritalia et divina qui sunt hostes Dei, et quorum pectora obsederit spiritus antichristi?

PL 3, 1119A

また、彼らは神に属する者ではなく反キリストの霊に属する者であると言われている以上(一ヨハネ4:3)、神の敵であり、その胸を反キリストの霊が占めている者たちが、どうして霊的で神的な事柄を執り行うことができようか。

5

Quare si rejectis humanae contentionis erroribus ad evangelicam auctoritatem atque ad apostolicam traditionem sincera et religiosa fide revertamur, intelligemus nihil eis ad gratiam ecclesiasticam et salutarem licere qui spargentes atque impugnantes Ecclesiam Christi, a Christo ipso adversarii, ab Apostolis vero ejus antichristi nominantur.

PL 3, 1119A

それゆえ、もし我々が、人間的な争いの誤りを退け、純粋で敬虔な信仰をもって福音の権威と使徒たちの伝承へと立ち返るならば、キリストの教会を散らし攻撃する者たち——キリスト自身によっては敵対者と呼ばれ、その使徒たちによっては反キリストと呼ばれる者たち——には、教会に属し救いをもたらす恩寵について何一つ許されていないことを理解するであろう。

Epistola III, Caput XVI

第III書簡 第XVI章PL 3, 1119B
1

Non est autem quod aliquis ad circumveniendam christianam veritatem Christi nomen opponat ut dicat, In nomine Jesu Christi ubicumque et quomodocumque baptizati gratiam Baptismi sunt consecuti, quando ipse Christus loquatur et dicat, Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum (Matt. VII, 21) . et iterum praemoneat atque instruat ne quis a pseudoprophetis et pseudochristis in nomine suo facile fallatur, Multi. inquit, venient in nomine meo dicentes.

PL 3, 1119B

しかし、キリスト教の真理をかいくぐるために、誰かがキリストの名を持ち出して、「イエス・キリストの名において、どこでどのようなやり方で洗礼を受けようとも、洗礼の恩寵を得た」と言ってよいわけではない。キリスト自身が「主よ、主よと私に言う者がすべて天の国に入るのではない」(マタイ7:21)と語っているのであり、また、偽預言者や偽キリストがキリストの名を騙るのにたやすく欺かれる者のないようにと、重ねて予め戒め教えて、こう述べているのだから——「多くの者が私の名において来て、こう言うだろう」。

2

Ego sum Christus, et multos fallent, et postea addidit dicens: Vos autem cavete. Ecce praedixi vobis omnia (Marc. XIII, 6) . Unde apparet non ea statim suscipienda et assumenda quae jactantur in nomine Christi, sed quae geruntur in Christi veritate.

PL 3, 1119B

「私はキリストである」と言って、多くの者を欺くだろう、と。そして後に彼はこう付け加えて言った。「汝らは気をつけよ。見よ、私は汝らにすべてを予め告げた」(マルコ13:6)。ここから、キリストの名において誇示されることがそのまま直ちに受け入れられ取り入れられるべきではなく、キリストの真理のうちに行われることこそがそうされるべきである、ということが明らかになる。

Epistola III, Caput XVII

第III書簡 第XVII章PL 3, 1119C
1

Quod enim in evangeliis et in Apostolorum epistolis Jesu Christi nomen insinuatur ad remissionem peccatorum, non ita est quasi aut sine Patre aut contra Patrem prodesse cuiquam solus filius possit, sed ut Judaeis, qui jactitabant se patrem habere, ostenderetur quod nihil eis Pater profuturus esset, nisi in Filium crederent, quem ille misisset.

PL 3, 1119C

福音書や使徒たちの書簡において、イエス・キリストの名が罪の赦しのために言い示されているのは、御父なしに、あるいは御父に逆らって、御子ひとりが誰かの益となりうるかのようなことではなく、自分たちには父がいると誇っていたユダヤ人たちに対して、御父が遣わしたその御子を信じるのでなければ、御父も彼らに何の益ももたらさないであろうことを示すためである。

2

Nam qui Deum Patrem creatorem sciebant, Filium quoque Christum scire debebant, ne sibi blandirentur et plauderent de solo Patre sine Filii ejus agnitione, qui et dicebat: Nemo venit ad Patrem nisi per me (Joan. XIV, 6) .

PL 3, 1119C

なぜなら、創造主である神を父として知っていた者たちは、御子であるキリストをも知らねばならなかったからである。御父のみを頼みとして、その御子を知ることなしに自らを慰め喜ぶことのないように。御子はまた、「私を通してでなければ、誰も父のもとに来ない」(ヨハネ14:6)とも言っていた。

3

Duorum autem cognitionem esse quae salvet idem ipse manifestat dicens: Haec est autem vita aeterna ut cognoscant te solum et verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan., XVII, 3) .

PL 3, 1119C

さて、救いをもたらすのは両者を知ることである、ということを、御子自身が次のように言って明らかにしている。「あなた唯一のまことの神と、あなたが遣わしたイエス・キリストを知ること、これが永遠の生命である」(ヨハネ17:3)。

4

Cum ergo ex ipsius Christi praedicatione et contestatione Pater ante cognoscendus sit, qui misit, tunc deinde Christus, qui missus est, nec possit esse spes salutis nisi duobus simul cognitis, quomodo non cognito immo et blasphemato Deo Patre, qui apud haereticos Christi nomine baptizati dicuntur, peccatorum remissam consecuti judicantur?

PL 3, 1120A

それゆえ、キリスト自身の宣言と証言によれば、まず遣わした御父が知られるべきであり、次いで遣わされたキリストが知られるべきであって、両者が同時に知られるのでなければ救いの望みはあり得ないとするならば、異端者たちのもとでキリストの名によって洗礼を受けたとされる者たちが、御父なる神を知らず、それどころか冒瀆しながら、どうして罪の赦しを受けたと判定されえようか。

5

Alia enim fuit Judaeorum sub Apostolis ratio, alia est gentilium conditio. Illi, quia jam legis et Moysi antiquissimum baptisma fuerant adepti, in nomine quoque Jesu Christi erant baptizandi, secundum quod in Actis Apostolorum Petrus ad eos loquitur et dicit: Poenitemini, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Jesu Christi in remissionem peccatorum, et accipietis donum Spiritus sancti.

PL 3, 1120A

なぜなら、使徒たちの時代のユダヤ人たちの事情と、異邦人たちの境遇とは別のものだったからである。彼らユダヤ人は、すでに律法とモーセに由来する最も古い洗礼を受けていたので、イエス・キリストの名においても洗礼を受けるべきであった。使徒言行録において、ペトロが彼らに向かってこう語っているとおりである。「悔い改めよ。汝らはおのおの、罪の赦しのために主イエス・キリストの名において洗礼を受けよ。そうすれば汝らは聖なる霊の賜物を受けるであろう。」

6

Vobis enim est haec promissio et filiis vestris et omnibus deinceps quoscumque advocaverit Dominus Deus noster (Act. II, 38) . Jesu Christi mentionem facit Petrus, non quasi Pater omitteretur, sed ut Patri quoque Filius adjungeretur.

PL 3, 1120B

「この約束は汝らのため、また汝らの子らのため、そしてこの後、我々の主なる神がお召しになるすべての者たちのためである」(使徒言行録2:38)。ペトロがイエス・キリストの名を挙げているのは、御父が省かれるからではなく、御父に御子もまた結び付けられるためである。

Epistola III, Caput XVIII

第III書簡 第XVIII章PL 3, 1120B
1

Denique ubi post resurrectionem a Domino Apostoli ad gentes mittuntur, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti baptizare gentiles jubentur.

PL 3, 1120B

実に、復活ののち主が使徒たちを諸国民のもとへ遣わされたとき、彼らは御父と御子と聖なる霊の名において諸国民に洗礼を授けるよう命じられた。

2

Quomodo ergo quidam dicunt foris extra Ecclesiam immo et contra Ecclesiam, modo in nomine Jesu Christi, ubicumque et quomodocumque gentilem baptizatum remissionem peccatorum consequi posse, quando ipse Christus gentes baptizari jubeat in plena et adunata Trinitate.

PL 3, 1120B

それゆえ、ある者たちが、教会の外で、いやそれどころか教会に逆らってまでも、ただイエス・キリストの名によってのみ、いかなる場所でいかなる仕方であれ洗礼を受けた諸国民のうちの一人が罪の赦しを得ることができると言うのは、いったいどうしたことか。キリスト自身は、完全な、一つに結ばれた三位一体のうちに諸国民が洗礼を授けられるよう命じておられるのに。

3

Nisi si qui Christum negat negatur a Christo, qui Patrem ejus negat, quem ipse Christus confessus sit, non negatur, et qui in eum blasphemat quem Christus Dominum et Deum suum dixerit, remuneratus a Christo remissionem peccatorum et Baptismi sanctificationem consequitur.

PL 3, 1120B

そうでなければ、次のようなことになる——キリストを否む者はキリストに否まれるが、キリスト自身が公に言い表したその御父を否む者は否まれることなく、キリストがご自分の主・神と呼ばれたその方を冒瀆する者は、キリストから報いを受けて罪の赦しと洗礼の聖化とを得ることになる。

4

Qua autem potestate consequi in baptismo remissionem peccatorum potest negans Deum creatorem patrem Christi, quando ipsam potestatem qua baptizamur et sanctificamur ab eodem Patre Christus acceperit; quem majorem dixerit, a quo clarificari petierit, cujus voluntatem usque ad obsequium bibendi calicis et subeundae mortis impleverit?

PL 3, 1120C

しかし、キリストの御父にして創造主なる神を否む者が、いったいいかなる権能によって洗礼における罪の赦しを得ることができようか。我々が洗礼を受けて聖化されるまさにその権能を、キリスト自身が同じ御父から受けたのであり、その方をこそキリストはより大いなる方と呼び、その方にこそ栄光を与えてくれるよう願い、その方の御旨を、杯を飲む従順、そして死を耐え忍ぶことに至るまで全うしたのだから。

5

Quid est igitur aliud quam participem haereticis blasphemantibus fieri, defendere velle et asserere quod remissam peccatorum accipere in Christi nomine possit blasphemans graviter et peccans in Patrem et Dominum et Deum Christi?

PL 3, 1120C

したがって、冒瀆する異端者たちに与する者となることのほかに、いったい何であろうか——キリストの御父にして主にして神である方に対して重く冒瀆し罪を犯す者が、キリストの名において罪の赦しを受けることができると弁護し主張するとは。

6

Quid deinde illud quale est ut qui Filium Dei negat, neque Patrem habeat, et qui Patrem negat, Filium habere videatur, cum Filius ipse contestetur et dicat, Nemo potest venire ad me, nisi fuerit illi datum a Patre (Joan. VI, 65) ; ut manifestum sit nullam remissionem peccatorum in Baptismo accipi a Filio posse quam constet Patrem non dedisse, maxime quando adhuc idem repetat et dicat: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis eradicabitur (Matth. XV, 13) .

PL 3, 1120C

さらに、神の御子を否む者は御父を持たないのに、御父を否む者は御子を持っているように見える、というのはいったいどういうことか。御子自身が『御父からその者に与えられているのでなければ、誰も私のところに来ることはできない』(ヨハネ6:65)と証しして言っておられるのだから。それゆえ明らかなように、御父が与えなかったと知られる限り、洗礼においていかなる罪の赦しも御子から受けることはできない。まして同じ方がなお繰り返してこう言っておられるのだから。『私の天の御父がお植えにならなかったすべての植えられたものは、根こそぎにされるであろう』(マタイ15:13)。

Epistola III, Caput XIX

第III書簡 第XIX章PL 3, 1121A
1

Quod si Christi discipuli discere a Christo nolunt quantum venerationis et honoris paterno nomini debeatur, vel de exemplis terrenis ac saecularibus discant et sciant Christum non sine maxima exprobratione posuisse: Filii saeculi hujus prudentiores sunt filiis lucis (Luc. XVI, 8) .

PL 3, 1121A

しかし、もしキリストの弟子たちが、父という名にどれほどの崇敬と誉れが払われるべきかをキリストから学ぼうとしないのであれば、せめて地上の、この世の実例から学び、そして知るがよい——キリストが、この上ない非難とともにこう述べておられたことを。『この世の子らは光の子らよりも賢い』(ルカ16:8)。

2

In saeculo isto si cujus patri aliquis convicium fecerit, si contumeliosus ac procax pudorem ejus et honorem maledico ore laceraverit, indignatur filius et irascitur, et laesi patris injuriam quibus potest viribus vindicare conatur.

PL 3, 1121A

この世においては、誰かがある人の父に悪口を浴びせ、無礼で厚かましい者がその父の面目と誉れを呪いの口で切り裂くならば、その子は憤り怒り、傷つけられた父の受けた不正を、できる限りの力で雪ごうと努める。

3

Tu Christum putas impiis et sacrilegis et in Patrem suum blasphemis impunitatem dare et eis in Baptismo peccata dimittere quos constet baptizatos eadem adhuc in personam Patris maledicta congerere et incessabili blasphemantis linguae scelere peccare?

PL 3, 1121B

汝は、キリストが、不敬虔な者や冒瀆的な者、そして自らの御父に対して口汚く罵る者たちに免責を与え、彼らが洗礼を受けてもなお同じ呪いの言葉を御父の人格に向かって積み重ね、絶えざる冒瀆の舌の罪によって罪を犯し続けていると知られていながら、彼らの罪を洗礼において赦すとでも思うのか。

4

Hoc Christianus, hoc Dei servus potest aut mente concipere aut fide credere aut sermonem proferre?

PL 3, 1121B

このようなことを、キリスト教徒が、神の僕が、心に思い描き、信仰によって信じ、言葉に出して語ることなどできようか。

5

Et ubi erunt legis praecepta divinae, quae dicunt, Honora patrem et matrem (Exo. XX, 12) , si vocabulum patris quod in homine honorari praecipitur in Deo impune violatur?

PL 3, 1121B

神の法の掟——『父と母とを敬え』(出エジプト記20:12)と語るその掟——はどこへ行ってしまうのか。人間においては敬うよう命じられている『父』という呼び名が、神においては罰されることなく踏みにじられるとすれば。

6

Ubi erit quod ipse Christus in Evangelio ponit et dicit, Qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur (Matth. X, 4) , si is qui maledicentes parentibus carnalibus puniri et interfici mandat, in coelestem et spiritalem patrem maledicos atque ecclesiae matris inimicos ipse vivificat?

PL 3, 1122A

キリスト自身が福音書の中で述べて語られたこと——『父または母を呪う者は死をもって死ぬべし』(マタイ10:4)——はどこへ行ってしまうのか。肉の親を呪う者どもが罰せられ殺されるべきことを命じたその方が、天にいます霊なる御父を呪い、教会という母の敵である者どもを、自ら生かすとすれば。

  • ミーニュはマタイ10章4節と刷るが、引用文「父または母を呪う者は死をもって死ぬべし」はマタイ15章4節の文である。
7

Execranda ac detestanda res a quibusdam prorsus asseritur, ut is qui blasphemantem in Spiritum sanctum reum futurum peccati aeterni comminatur, idem in Patrem Deum blasphemos salutari Baptismo sanctificare dicatur.

PL 3, 1122A

忌まわしく、憎むべきことが、ある者たちによって全く平然と主張されている。すなわち、聖なる霊を冒瀆する者は永遠の罪の責めを負うことになると告げたその同じ方が、御父なる神を冒瀆する者たちを、救いをもたらす洗礼によって聖化すると言われているのである。

8

Et nunc qui talibus ad Ecclesiam venientibus sine Baptismo communicandum existimant, non putant se alienis, immo aeternis peccatis communicare, admittentes sine Baptismo eos qui non nisi in Baptismo possint blasphemiarum suarum peccata deponere.

PL 3, 1122A

そして今、そのような者たちが教会に来たとき、洗礼なしに彼らと交わりを持つべきだと考える者たちは、自分たちが他人の罪、いや永遠の罪にあずかっているとは思っていない。彼らは、洗礼においてでなければ自らの冒瀆の罪を捨て去ることのできない者たちを、洗礼なしに迎え入れているのである。

Epistola III, Caput XX

第III書簡 第XX章PL 3, 1122B
1

Quam vanum est porro et perversum ut cum ipsi haeretici, repudiato et relicto vel errore vel scelere in quo prius fuerant, agnoscant Ecclesiae veritatem, nos veritatis ejusdem jura et sacramentum mutilemus, et venientibus ac poenitentibus dicamus eos remissionem peccatorum consecutos esse, quando illi et se peccasse et propter hoc ad Ecclesiae indulgentiam venire fateantur?

PL 3, 1122B

さらに、次のことがいかに空しく、道理に反することであろうか——異端者たち自身は、かつて自分たちがいた誤りであれ罪であれをすでに退け捨てて、教会の真理を認めているというのに、我々の側が同じ真理の権利と秘跡とを損ない、やって来て悔い改める彼らに向かって、罪の赦しをすでに得たのだと言うとは。彼らは自分たちが罪を犯したこと、そしてそれゆえに教会の赦しを求めてやって来たのだということを、自ら認めているのだから。

2

Quare Ecclesiae catholicae fidem ac veritatem frater charissime, et tenere debemus firmiter, et docere, et per omnia evangelica et apostolica praecepta rationem divinae dispositionis atque unitatis ostendere.

PL 3, 1122B

それゆえ、最愛の兄弟よ、我々はカトリック教会の信仰と真理とをしっかりと保ち、教え、そしてあらゆる福音と使徒の教えとを通して、神の配剤と一致の理を示さなければならない。

Epistola III, Caput XXI

第III書簡 第XXI章PL 3, 1123A
1

Numquid potest vis Baptismi esse major aut potior quam confessio, quam passio, ut quis coram hominibus Christum confiteatur et sanguine suo baptizetur?

PL 3, 1123A

洗礼の力が、告白よりも、受難よりも、すなわち人々の前でキリストを告白し、自らの血によって洗礼を受けることよりも、大きく、あるいは勝るということがありうるだろうか。

2

Et tamen neque hoc Baptisma haeretico prodest, quamvis Christum confessus et extra Ecclesiam fuerit occisus; nisi si haereticorum patroni et advocati haereticos in falsa confessione Christi interfectos martyres praedicant et contra Apostoli contestationem, qui nihil eos, quamvis exustos et occisos, dicit posse proficere (I Cor. XIII, 3) , gloriam eis et coronam passionis assignant.

PL 3, 1123A

しかしそれでも、この洗礼は異端者には益とならない。たとえ彼がキリストを告白し、教会の外で殺されたとしても。ただし異端者たちの弁護人や代弁者たちが、偽りの告白のうちにキリストを告白して殺された異端者たちを殉教者だと宣言し、使徒の証言——たとえ焼かれ殺されようとも、彼らには何の益もないと述べるその証言(一コリント13:3)——に逆らって、彼らに栄光と受難の冠とを授けるというのであれば話は別だが。

3

Quod si haeretico nec Baptisma publicae confessionis et sanguinis proficere ad salutem potest, quia salus extra Ecclesiam non est, quanto magis ei nihil proderit, si in latebra et in latronum spelunca adulterae aquae contagione tinctus, non tantum peccata antiqua non exposuerit, sed adhuc potius nova et majora cumulaverit?

PL 3, 1123A

もし異端者にとって、公然たる告白と血の洗礼でさえも救いに役立ちえないのなら——なぜなら救いは教会の外には無いからである——まして、隠れ家や盗賊の巣窟の中で、姦淫の水の汚染に浸されただけの者には、なおのこと何の益もないであろう。彼は古い罪を洗い落とさないばかりか、なお新たな、より大きな罪を積み重ねることになるのだから。

4

Quare Baptisma nobis et haereticis commune esse non potest, cum quibus nec Pater Deus, nec Filius Christus, nec Spitus sanctus, nec fides, nec Ecclesia ipsa communis est.

PL 3, 1123B

それゆえ、洗礼は我々と異端者たちとに共通のものではありえない。彼らとの間には、御父なる神も、御子キリストも、聖なる霊も、信仰も、教会そのものも、共通のものではないのだから。

5

Et ideo baptizari eos oportet qui de haeresi ad Ecclesiam veniunt; ut qui legitimo et vero atque unico sanctae Ecclesiae Baptismo ad regnum Dei regeneratione divina praeparantur, sacramento utroque nascantur, quia scriptum est: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu non potest intrare in regnum Dei (Joan. III, 5) .

PL 3, 1123B

それゆえ、異端から教会へやって来る者たちには洗礼を授けなければならない。それは、聖なる教会の正当にして真実、唯一の洗礼によって、神の国へと神的な新生をもって備えられる者たちが、両方の秘跡によって生まれるためである。なぜなら、こう書かれているからである——「人は水と霊とによって新たに生まれなければ、神の国に入ることはできない」(ヨハネ3:5)。

Epistola III, Caput XXII

第III書簡 第XXII章PL 3, 1124A
1

Quo in loco quidam, quasi evacuare possint humana argumentatione praedicationis evangelicae veritatem, catechuminos nobis opponunt, si quis ex his, antequam in Ecclesia baptizetur, in confessione nominis apprehensus fuerit et occisus, an spem salutis et praemium confessionis amittat, eo quod ex aqua prius non sit renatus.

PL 3, 1124A

この点についてある人々は、あたかも人間の論法によって福音宣教の真理を無効にできるかのように、我々に対して求道者たちを持ち出す。すなわち、彼らのうちの誰かが、教会において洗礼を受ける前に、名の告白のさなかに捕らえられて殺された場合、まだ水によって生まれ変わっていないという理由で、救いの希望と告白の報いとを失うのではないか、というのである。

2

Sciant igitur hujusmodi homines suffragatores et fautores haereticorum catechuminos illos primo integram fidem et Ecclesiae veritatem tenere et ad debellandum diabolum de divinis castris cum plena et sincera Dei Patris et Christi et Spiritus sancti cognitione procedere, deinde nec privari Baptismi sacramento, utpote qui baptizentur gloriosissimo et maximo sanguinis Baptismo, de quo et Dominus dicebat habere se aliud baptisma baptizari (Luc. XII, 50) .

PL 3, 1124A

このような人々——異端者たちの弁護人であり支持者である者たち——は、まず次のことを知るがよい。かの求道者たちは、完全な信仰と教会の真理とを保持しており、悪魔を打ち破るために神の陣営から、御父なる神とキリストと聖なる霊とについての十全で偽りのない認識を携えて進み出るのである。次に、彼らが洗礼の秘跡を奪われることもないということを。というのも、彼らは血によるこの上なく栄えある、この上なく偉大な洗礼によって洗礼を授けられるからであり、それについては主御自身も、なお受けるべき別の洗礼があると言っておられた(ルカ12:50)。

3

Sanguine autem suo baptizatos et passione sanctificatos consummari et divinae pollicitationis gratiam consequi declarat in Evangelio idem Dominus, quando ad latronem in ipsa passione credentem et confitentem loquitur et quod secum futurus sit in paradiso pollicetur.

PL 3, 1124B

他方、自らの血によって洗礼を受け、受難によって聖化された者たちが完成に至り、神の約束の恩寵を得ることを、同じ主が福音書において宣言しておられる。まさにその受難のさなかに信じて告白した盗賊に語りかけ、彼が自分と共に楽園にいることになると約束されたときに。

4

Quapropter qui fidei et veritati praesumus, eos qui ad fidem et veritatem veniunt, et agentes poenitentiam remitti sibi peccata deposcunt, decipere non debemus et fallere, sed correctos a nobis ac reformatos ad regnum coelorum disciplinis coelestibus erudire.

PL 3, 1125A

それゆえ、信仰と真理とを統べる我々は、信仰と真理へと来たり、悔い改めを行いつつ自分たちの罪を赦されるよう求める者たちを、欺き偽ってはならず、正され立て直された彼らを、天上の教えによって天の国へと教え導かなければならない。

Epistola III, Caput XXIII

第III書簡 第XXIII章PL 3, 1125A
1

Sed dicit aliquis: Quid ergo fiet de his qui in praeteritum de haeresi ad Ecclesiam venientes sine Baptismo admissi sunt?

PL 3, 1125A

しかし、ある人は言うであろう。「それでは、かつて異端から教会へやって来て、洗礼なしに受け入れられた者たちは、どうなるのか」。

2

Potens est Dominus misericordia sua indulgentiam dare et eos qui ad Ecclesiam simpliciter admissi, in Ecclesia dormierunt, ab Ecclesiae suae muneribus non separare.

PL 3, 1125A

主はその慈しみによって赦しを与えることも、素朴に教会へ受け入れられて教会のうちに眠りについた者たちを御自身の教会の恵みから引き離さずにおくことも、おできになる。

3

Non tamen quia aliquando erratum est, ideo semper errandum est, cum magis sapientibus et Deum timentibus congruat patefactae et perspectae veritati libenter atque incunctanter obsequi quam pertinaciter atque obstinate contra fratres et consacerdotes pro haereticis reluctari.

PL 3, 1125A

しかし、かつて誤ったことがあるからといって、常に誤り続けねばならないわけではない。むしろ、賢明な者、神を畏れる者にふさわしいのは、明らかにされ見極められた真理に、進んで、ためらうことなく従うことであって、異端者たちのために、兄弟たちや同僚司教たちに対して、頑なに強情に抵抗し続けることではない。

Epistola III, Caput XXIV

第III書簡 第XXIV章PL 3, 1125B
1

Nec quisquam existimet haereticos, eo quod illis baptisma opponitur, quasi secundi baptismi vocabulo scandalizatos ut ad Ecclesiam veniant retardari.

PL 3, 1125B

誰も、異端者たちが、彼らに洗礼が突きつけられるがゆえに、あたかも「第二の洗礼」という呼び名につまずいて、教会へやって来ることを妨げられていると、考えてはならない。

2

Immo vero hoc ipso magis ad necessitatem veniendi testimonio ostensae sibi et probatae veritatis adiguntur: nam si viderint judicio ac sententia nostra id decerni et statui ut baptisma justum et legitimum computetur quo illic baptizantur, putabunt se Ecclesiam quoque et caetera Ecclesiae munera juste et legitime possidere; nec erit causa veniendi ad nos, quando, habentes baptisma, habere videantur et caetera.

PL 3, 1125B

むしろ逆に、まさにこのことによって、彼らに示され証明された真理の証しにより、いっそう強く、来るという必要へと駆り立てられるのである。なぜなら、もし彼らが、我々の判断と決定によって、彼らがかしこで受ける洗礼が正しく正当なものと見なされると定められ布告されるのを見るならば、自分たちは教会をも、教会のその他の恵みをも、正しく正当に所有していると思い込むであろうし、我々のもとへやって来る理由もなくなるであろう——洗礼を持っている以上、その他のものも持っていると見なされるであろうから。

3

Porro autem, cum cognoscunt baptisma nullum foris esse nec remissam peccatorum extra Ecclesiam dari posse, avidius ad nos et promptius properant et munera ac dona Ecclesiae matris implorant, certi pervenire se omnino non posse ad veram divinae gratiae pollicitationem nisi prius venerint ad Ecclesiae veritatem: nec recusabunt baptizari apud nos haeretici legitimo et vero Ecclesiae baptismo, quando ex nobis didicerint baptizatos quoque a Paulo eos qui jam baptismo Joannis baptizati fuissent, sicut legimus in Actibus Apostolorum (Act. XIX) .

PL 3, 1125C

さらに、彼らは、教会の外にはいかなる洗礼もなく、教会の外では罪の赦しも与えられ得ないと知るとき、いっそう熱心に、いっそう速やかに我々のもとへ急ぎ、母なる教会の恵みと賜物とを乞い求める。まず教会の真理へやって来ない限り、神の恩寵の真の約束に到達することは決してできないと確信しているからである。異端者たちは、我々のもとで教会の正当かつ真実の洗礼によって洗礼を授けられることを拒みはしないであろう。既にヨハネの洗礼を受けていた者たちも、使徒言行録に読むとおり(使徒19)、パウロによってさらに洗礼を授けられたということを、我々から学ぶことになるであろうから。

Epistola III, Caput XXV

第III書簡 第XXV章PL 3, 1126A
1

Et nunc apud quosdam de nostris haereticorum baptisma occupatum asseritur, et invidia quadam quasi rebaptizandi baptizare post hostes Dei nefas ducitur, cum baptizatos inveniamus quos Joannes baptizaverat, ille Joannes major inter prophetas habitus, ille divina gratia adhuc in utero matris impletus, ille Heliae spiritu et virtute subnixus, qui non adversarius Domini, sed praecursor ac praedicator fuit, qui Dominum nostrum non tantum verbis praenuntiavit, sed et oculis ostendit, qui ipsum Christum, per quem baptizantur caeteri, baptizavit.

PL 3, 1126A

そして今、我々の側のある人々のもとでは、洗礼は異端者たちに先に占有されてしまったのだと主張され、あたかも「再び洗礼を授ける」ことであるかのような、ある種の謗りによって、神の敵のあとから洗礼を授けることは不敬なこととされている。しかし我々は、ヨハネが洗礼を授けていた者たちが、さらに洗礼を授けられたのを見出すのである。かのヨハネ——預言者たちの中で最も偉大な者とされ、母の胎内にいたときから既に神の恩寵に満たされ、エリヤの霊と力とに支えられ、主の敵ではなくその先駆者・宣べ伝える者であり、我々の主を言葉によって予め告げたのみならず、目をもって示し、他の人々がその方によって洗礼を授けられるキリスト御自身に洗礼を授けた、あのヨハネである。

2

Quod si idcirco haereticus jus baptismi obtinere potuit quia prior baptizavit, non possidentis erit jam baptisma, sed occupantis; et cum separari a se et dividi omnino non possint baptisma et Ecclesia, qui occupare baptisma prior potuit, et Ecclesiam pariter occupavit, et incipis tu illi haereticus videri qui praeventus posterior esse coepisti, qui cedendo ac manus dando jus quod acceperas reliquisti.

PL 3, 1126A

だが、もし異端者が先に洗礼を授けたという理由で洗礼の権利を得ることができたのだとすれば、それは洗礼を所有する者の権利ではなく、先取りした者の権利ということになろう。そして洗礼と教会とは互いに切り離すことも分かつこともまったくできない以上、先に洗礼を占有し得た者は、教会をも同様に占有したことになる。そして、先を越されて後から来る者となり、譲歩し降伏することによって、かつて受けていた権利を手放してしまったお前は、彼の目には異端者と見え始めるのである。

3

Quam periculosum sit autem in divinis rebus ut quis cedat jure suo et potestate Scriptura sancta declarat, cum in Genesi Esau primatus suos inde perdiderit, nec recipere id postmodum potuerit quod semel cessit (Gen. XXV; Hebr., XII, 16) .

PL 3, 1126B

聖書は、神的な事柄において人が自分の権利と権力とを手放すことがいかに危険であるかを示している。創世記において、エサウはそれによって自らの長子権を失い、一度手放したものを後になって取り戻すことができなかったからである(創世記25;ヘブライ12:16)。

Epistola III, Caput XXVI

第III書簡 第XXVI章PL 3, 1126C
1

Haec tibi breviter, pro nostra mediocritate, rescripsimus, frater ª charissime, nemini praescribentes aut praejudicantes quominus unusquisque episcoporum quod putat faciat, habens arbitrii sui liberam potestatem.

PL 3, 1126C

最愛の兄弟よ、我々は我々の微力に応じて、これらのことを手短にお前に書き送った。それは、誰に対しても規定を課すことも予め判断を下すこともせず、おのおのの司教が、自らの判断による自由な権力を保ちながら、自分の考えるところを行えるようにするためである。

2

Nos, quantum in nobis est, propter haereticos cum collegis et coepiscopis nostris non contendimus, cum quibus divinam concordiam et dominicam pacem tenemus; maxime cum et Apostolus dicat: Si quis autem putatur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei (I Cor. XI, 16) .

PL 3, 1126C

我々は、我々の力の及ぶ限り、異端者たちのことで、我々の同僚たちや同僚司教たちと争うことはしない。彼らとは神的な一致と主における和解とを保っているのである。とりわけ使徒もこう言っている。「しかし、もし誰かが好んで争う者だと見なされるとしても、我々にはそのような慣習はなく、神の教会にもない」(一コリント11:16)。

3

Servatur a nobis patienter et leniter charitas animi, collegii honor, vinculum fidei, et concordia sacerdotii.

PL 3, 1127A

我々のもとでは、忍耐強く穏やかに、心の愛、同僚団の誉れ、信仰の絆、そして司教職の一致が保たれている。

4

Propter hoc etiam libellum nunc de Bono Patientiae, quantum valuit nostra mediocritas, permittente Domino et inspirante, conscripsimus, quem ad te pro mutua dilectione transmisimus. Opto te, frater charissime, semper bene valere.

PL 3, 1127A

このゆえに、我々はまた今、『忍耐の善について』という小著を、我々の微力の及ぶ限り、主の許しと霊感とによって書き上げ、相互の愛のゆえにお前のもとへ送った。最愛の兄弟よ、お前がいつも息災であるようにと願う。

Epistola IV, Caput I

第IV書簡 第I章PL 3, 1127A
1

Cyprianus Pompeio fratri salutem. Quamquam plene ea quae de haereticis baptizandis dicenda sunt complexi sumus in epistolis quarum ad te exempla transmisimus, frater charissime, tamen quia desiderasti in notitiam tuam perferri quid mihi ad litteras nostras Stephanus frater noster rescripserit, misi tibi rescripti ejus exemplum: quo lecto, magis ac magis ejus errorem denotabis, qui haereticorum causam contra Christianos et contra Ecclesiam Dei asserere conatur.

PL 3, 1127A

キプリアヌスより兄弟ポンペイユスに挨拶を送る。異端者に洗礼を授けることについて語られるべき事柄は、その写しをお前に送った書簡においてすでに余すところなく取り上げているが、最愛の兄弟よ、我々の兄弟ステファヌスが我々の書簡に対して何を返答したか、お前がそれを知ることを望んだので、彼の返答の写しをお前に送った。これを読めば、キリスト教徒とその神の教会に対して異端者の言い分を弁護しようと努める彼の誤りを、お前はますますはっきりと見て取るであろう。

2

Nam inter caetera vel superba, vel ad rem non pertinentia, vel sibi ipsi contraria, quae imperite atque improvide scripsit, etiam illud adjunxit ut diceret: Si quis ergo a quacumque haeresi venerit ad vos, nihil innovetur nisi quod traditum est, ut manus illi imponatur in poenitentiam, cum ipsi haeretici proprie alterutrum ad se venientes non baptizent, sed communicent tantum.

PL 3, 1128B

というのも、彼が無知に、かつ思慮なく書いたその他の事柄には、尊大なもの、本題に関わらないもの、自己矛盾したものがあったが、彼はさらにこう言い添えた。「そこで、いかなる異端からであれ諸君のもとに来る者があれば、伝承されたこと——すなわち悔い改めのために彼に按手することの他は、何も新たにしてはならない。異端者たち自身も、互いに相手方から自分たちのところへ来る者には、まさしく洗礼を授けず、ただ交わりを許すだけだからである」。

Epistola IV, Caput II

第IV書簡 第II章PL 3, 1129A
1

A quacumque haeresi venientem baptizari in Ecclesia vetuit, id est, omnium haereticorum baptismata justa esse et legitima judicavit.

PL 3, 1129A

彼は、いかなる異端から来た者であれ、教会において洗礼を授けることを禁じた。すなわち、あらゆる異端者の洗礼を正当かつ合法なものと判じたのである。

2

Et cum singulae haereses singula baptismata et diversa peccata habeant, hic cum omnium baptismo communicans universorum delicta in sinum suum coacervata congessit.

PL 3, 1129A

各々の異端がそれぞれ異なる洗礼と様々な罪とを有しているのだから、この人はすべての洗礼と交わることによって、あらゆる者の罪を自分の懐に積み重ねて寄せ集めたのである。

3

Et praecepit nihil aliud innovari nisi quod traditum est; quasi is innovet qui unitatem tenens, unum baptisma uni Ecclesiae vindicat, et non ille utique qui unitatis oblitus mendacia et contagia profanae tinctionis usurpat.

PL 3, 1129A

また彼は、伝承されたこと以外は何も新たにしないようにと命じた。あたかも、一致を保ち、唯一の洗礼を唯一の教会に固有のものと主張する者こそが新しいことをしているのであって、一致を忘れ、俗なる浸礼の偽りと穢れとを我がものとする者はそうではない、と言わんばかりに。

4

Nihil innovetur, inquit, nisi quod traditum est. Unde est ista traditio? Utrumne de dominica et evangelica auctoritate descendens, an de Apostolorum mandatis atque epistolis veniens?

PL 3, 1129A

「伝承されたこと以外は何も新たにしてはならない」と彼は言う。だが、その伝承はどこから来ているのか。主の権威と福音の権威から下って来たものか、それとも使徒たちの命令や書簡から来ているものか。

5

Ea enim facienda esse quae scripta sunt Deus testatur et praemonet ad Jesum Nave dicens: Non recedet liber legis hujus ex ore tuo, sed meditaberis in eo die ac nocte, ut observes facere omnia quae scripta sunt in eo (Josue I, 8) Item Dominus Apostolos suos mittens mandat baptizari Gentes et doceri ut observent omnia quaecumque ille praecepit (Matth. XXVIII, 19, 20) .

PL 3, 1129B

実に、書かれたことを行うべきであると神は証しし、あらかじめヨシュアに告げてこう言われた。「この律法の書を汝の口から離すな。昼も夜もそれを思い巡らし、その中に書かれているすべてのことを行うよう努めよ」(ヨシュア記1:8)。同様に、主は使徒たちを遣わすにあたり、諸国民に洗礼を授け、彼が命じたすべてのことを守るよう教えることを命じられた(マタイ28:19-20)。

6

Si ergo aut in Evangelio praecipitur aut in Apostolorum epistolis vel actibus continetur ut a quacumque haeresi venientes non baptizentur, sed tantum manus illis imponatur in poenitentiam, observetur divina haec et sancta traditio.

PL 3, 1129B

それゆえ、もし福音書において命じられているか、あるいは使徒たちの書簡や使徒言行録の中に、いかなる異端から来た者であれ洗礼を授けてはならず、ただ悔い改めのために按手するだけでよいと記されているならば、この神的にして聖なる伝承を守るべきである。

7

Si vero ubique haeretici nihil aliud quam adversarii et antichristi nominantur, si vitandi et perversi et a semetipsis damnati pronuntiantur, quale est ut videantur damnandi a nobis non esse quos constat apostolica contestatione a semetipsis damnatos esse?

PL 3, 1129B

しかし、もしいたるところで異端者たちが敵対者、反キリスト以外の何ものでもないと呼ばれ、避けるべき者、邪悪な者、自ら自らを断罪した者と宣告されているのであれば、使徒の証言によって自ら自らを断罪したことが明らかなその者たちを、我々が断罪すべきでないと見なされるとは、いったいどうしたことであろうか。

8

Ut nemo infamare Apostolos debeat, quasi illi haereticorum baptismata probaverint, aut eis sine Ecclesiae baptismo communicaverint, quando talia de haereticis Apostoli scripserint, et hoc cum nondum haereticae pestes acriores prorupissent, necdum quoque Marcion Ponticus de Ponto emersisset, cujus magister Cerdon sub Hygino tunc episcopo, qui in urbe nonus fuit, Romam venit; quem Marcion secutus, additis ad crimen augmentis, impudentius caeteris et abruptius in Deum patrem creatorem blasphemare instituit, et haereticum furorem sacrilegis armis contra Ecclesiam rebellantem sceleratius et gravius armavit.

PL 3, 1129C

それは、あたかも使徒たちが異端者の洗礼を是認したか、あるいは教会の洗礼なしに彼らと交わりを結んだかのように、誰も使徒たちを誹謗してはならないためである。使徒たちが異端者についてこのように書いたのは、より激しい異端の疫禍がまだ噴出しておらず、ポントスのマルキオンもまだポントスから現れていなかった時のことなのである。マルキオンの師であるケルドンは、当時の司教であり、ローマ市において第九代目にあたるヒュギヌスの下で、ローマに来た。マルキオンは彼に従い、その罪にさらに増し加えて、他の誰よりも恥知らずに、かつ性急に、創造主なる父なる神を冒瀆し始め、教会に反逆する異端の狂気を、瀆聖的な武器でもって、いっそう邪悪に、いっそう重く武装させたのである。

Epistola IV, Caput III

第IV書簡 第III章PL 3, 1130A
1

Quod si haereses constat postmodum plures ac pejores extitisse, et si retro nusquam omnino praeceptum est neque conscriptum ut haeretico tantum manus in poenitentiam imponatur, et sic ei communicetur, et si Baptisma non nisi unum est, quod apud nos est, et intus est, et soli Ecclesiae de divina dignatione concessum est, quae ista obstinatio est, quaeve praesumptio, humanam traditionem divinae dispositioni anteponere, nec animadvertere indignari et irasci Deum quoties divina praecepta solvit et praeterit humana traditio, sicut per Esaiam prophetam clamat et dicit: Populus iste labiis honorificat me, cor vero eorum longe separatum est a me.

PL 3, 1130A

しかし、その後さらに多くの、より悪しき異端が生じたことは明らかであり、また以前にはどこにも、異端者にはただ悔い改めのために按手するだけで、そのようにして彼と交わりを結ぶべきであるとは、まったく命じられても書き記されてもいなかったのであり、さらに洗礼はただ一つしかなく、それは我々のもとにあり、内にあり、神の恩寵によって教会のみに許されたものであるとすれば、人間の伝承を神の配剤より優先させるとは、いったいいかなる頑迷さであり、いかなる思い込みであろうか。しかも、人間の伝承が神の命令を解いて踏み越えるたびに、神が憤り、怒られるということに気づかないとは。預言者イザヤを通して、神はこう叫んで言われる。「この民は唇をもって我を敬うが、彼らの心は我から遠く離れている」。

2

Sine causa autem colunt me, mandata et doctrinas hominum docentes (Isa. XXIX, 13) . Item Dominus in Evangelio increpans similiter et objurgans ponit et dicit: Rejicitis mandatum Dei ut traditionem vestram statuatis (Marc. VII, 13) .

PL 3, 1130B

「しかし彼らは、いたずらに我を礼拝し、人間の戒めと教えとを教えている」(イザヤ29:13)。同様に、主も福音書において、同じように叱り、咎めてこう言われる。「汝らは、神の戒めを退けて、汝らの伝承を立てている」(マルコ7:13)。

3

Cujus praecepti memo, beatus Apostolus commonet ipse quoque et instruit dicens: Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis verbis Domini nostri Jesu Christi et doctrinae ejus, stupore elatus est, nihil sciens, discede ab hujusmodi (I Tim. VI, 3) .

PL 3, 1130B

この戒めを心に留めて〔底本は memo。memor と読む〕、祝された使徒もまた自ら訓戒し、教えてこう言っている。「もし誰かが異なる教えを説き、我々の主イエス・キリストの健全な言葉と、その教えとに同意しないならば、その者は思い上がって高ぶり、何も知らない者である。そのような者から離れよ」(一テモテ6:3)。

Epistola IV, Caput IV

第IV書簡 第IV章PL 3, 1131A
1

Praeclara sane et legitima traditio, Stephano fratre nostro docente, proponitur, quae auctoritatem nobis idoneam praebeat.

PL 3, 1131A

我々の兄弟ステファヌスの教えるところの、実に見事にして合法な伝承が差し出される——それが我々に十分な権威を与えてくれるとでもいうかのように。

2

Nam in eodem loco epistolae suae addidit et adjecit: cum ipsi haeretici proprie alterutrum ad se venientes non baptizent, sed communicent tantum.

PL 3, 1131A

というのも、彼は自分の書簡の同じ箇所で、こう言い添えたのである。「異端者たち自身も、互いに相手方から自分たちのところへ来る者には、まさしく洗礼を授けず、ただ交わりを許すだけだからである」。

3

Ad hoc enim malorum devoluta est Ecclesia Dei et sponsa Christi ut haereticorum exempla sectetur, ut ad celebranda sacramenta coelestia disciplinam lux de tenebris mutuetur, et id faciant Christiani quod antichristi faciunt.

PL 3, 1131A

神の教会にして、キリストの花嫁は、これほどの悪へと落ちぶれてしまったのか——異端者たちの手本に倣い、天上の秘跡を執り行うために光が闇からその規律を借り受け、反キリストたちが行うことを、キリスト教徒たちが行うようになるとは。

4

Quae vero est animi caecitas, quae pravitas, fidei unitatem de Deo patre et de Jesu Christi Domini et Dei nostri traditione venientem nolle cognoscere?

PL 3, 1131A

父なる神から、また我々の主にして神なるイエス・キリストの伝承から来る信仰の一致を認めようとしないとは、いったいいかなる心の盲目であり、いかなる邪悪であろうか。

5

Nam si idcirco apud haereticos Ecclesia non est, quia una est et dividi non potest, et si ideo illic Spiritus sanctus non est, quia unus est, et esse apud profanos et extraneos non potest, utique et baptisma, quod in eadem unitate consistit, esse apud haereticos non potest, quia separari neque ab Ecclesia neque a Spiritu Sancto potest.

PL 3, 1131A

なぜなら、もし異端者たちのもとに教会が無いのは、教会が一つであって分割され得ないからであり、またもしそこに聖なる霊が無いのも、霊が一つであって、涜聖の者たちや外部の者たちのもとには在り得ないからだとすれば、当然、同じ一致のうちに成り立つ洗礼もまた、異端者たちのもとには在り得ない。なぜなら洗礼は、教会からも聖なる霊からも分かたれ得ないからである。

Epistola IV, Caput V

第IV書簡 第V章PL 3, 1131B
1

Aut si effectum baptismi majestati nominis tribuunt, ut qui in nomine Jesu Christi ubicumque et quomodocumque baptizantur, innovati et sanctificati judicentur, cur non in ejusdem Christi nomine illic et manus baptizato imponitur ad accipiendum Spiritum sanctum, cur eadem ejusdem majestas nominis non praevalet in manus impositione quam valuisse contendunt in baptismi sanctificatione?

PL 3, 1131B

あるいは、もし彼らが洗礼の効力をその名の威厳に帰し、イエス・キリストの名において、どこであれ、いかなる仕方であれ洗礼を受けた者は、新たにされ、聖化されたと判じられるとするならば、なぜ同じキリストの名において、洗礼を受けた者に聖なる霊を受けるための按手がそこでなされないのか。なぜ、洗礼の聖化においては効力があったと彼らが主張する、その同じ名の威厳が、按手においては通用しないのか。

2

Nam si potest quis extra Ecclesiam natus, templum Dei fieri, cur non possit super templum et Spiritus sanctus infundi?

PL 3, 1131B

なぜなら、もし教会の外で生まれた者が神の神殿となり得るのであれば、なぜその神殿の上に聖なる霊が注がれ得ないことがあろうか。

3

Qui enim peccatis in baptismo expositis sanctificatus est et in novum hominem spiritaliter reformatus, ad accipiendum Spiritum sanctum idoneus factus est, quando Apostolus dicat: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis (Gal. III, 27) , qui potest apud haereticos baptizatus Christum induere, multo magis potest Spiritum sanctum, quem Christus misit, accipere.

PL 3, 1131C

というのも、洗礼において罪を取り除かれて聖化され、霊的に新しい人へと造り変えられた者は、聖なる霊を受けるにふさわしい者となっているからである。使徒が「キリストにあって洗礼を受けた汝らは皆、キリストを着たのである」(ガラテヤ3:27)と言っている以上、異端者のもとで洗礼を受けた者がキリストを着ることができるのであれば、なおのこと、キリストが遣わされた聖なる霊を受けることもできるはずである。

4

Caeterum major erit mittente qui missus est, ut incipiat foris baptizatus Christum quidem induisse, sed Spiritum sanctum non potuisse percipere; quasi possit aut sine Spiritu Christus indui, aut a Christo Spiritus separari.

PL 3, 1131C

さもなければ、遣わされた者が遣わした者よりも偉大であることになってしまう。すなわち、外で洗礼を受けた者はキリストを着ることはできても、聖なる霊を受けることはできない、ということになりかねない。それは、あたかもキリストが霊なしに着られるか、あるいは霊がキリストから引き離され得るかのようなことである。

5

Illud quoque quam ineptum est, ut cum nativitas secunda spiritalis sit, qua in Christo per lavacrum regenerationis nascimur, dicant quod possit quis apud haereticos spiritaliter nasci, ubi Spiritum negant esse.

PL 3, 1132A

霊的な第二の誕生とは、それによって我々がキリストにあって再生の洗いを通して生まれるものであるが、異端者たちのもとには霊が無いと彼ら自身が言いながら、そこで誰かが霊的に生まれ得ると言うのは、何と不合理なことであろうか。

6

Peccata enim purgare et hominem sanctificare aqua sola non potest, nisi habeat et Spiritum sanctum.

PL 3, 1132A

というのも、水だけでは罪を清め、人を聖化することはできず、聖なる霊をも有していなければならないからである。

7

Quare aut Spiritum sanctum necesse est concedant esse illic ubi baptisma esse dicunt, aut nec baptisma est ubi Spiritus sanctus non est, quia baptisma esse sine Spiritu sancto non potest.

PL 3, 1132A

それゆえ、彼らは、洗礼があると言うところには聖なる霊もあることを認めざるを得ないか、それとも、聖なる霊が無いところには洗礼も無いかの、いずれかである。なぜなら、洗礼は聖なる霊なしには在り得ないからである。

Epistola IV, Caput VI

第IV書簡 第VI章PL 3, 1132A
1

Quale est autem asserere et contendere quod esse possint filii Dei qui non sint in Ecclesia nati? Baptisma enim esse in quo homo vetus moritur et novus nascitur manifestat et probat beatus Apostolus dicens: Servavit nos per lavacrum regenerationis (Tit. III, 5) .

PL 3, 1132A

教会の中に生まれなかった者たちが神の子でありうると主張し論じることは、いったいどのようなことか。洗礼とは、古い人が死んで新しい人が生まれるものであることを、幸いなる使徒は「我々を再生の洗いによって救われた」(テトス3:5)と述べて明らかにし証明している。

2

Si autem in lavacro, id est in Baptismo, est regeneratio, quomodo generare filios Deo haeresis per Christum potest, quae Christi sponsa non est?

PL 3, 1132B

しかし、洗い、すなわち洗礼において再生があるのだとすれば、キリストの花嫁ではない異端が、どうしてキリストを通して神に子らを生むことができようか。

3

Ecclesia est enim sola quae Christo conjuncta et adunata spiritaliter filios generat, eodem Apostolo rursus dicente: Christus dilexit Ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea ut eam sanctificaret, purgans eam lavacro aquae (Ephes. V, 25, 26) .

PL 3, 1132B

教会のみがキリストに結ばれ、霊的に一つとなって子らを生むのであり、同じ使徒はさらにこう述べている。「キリストは教会を愛し、これを聖化するために御自身を教会のために引き渡し、水の洗いによってこれを清められた」(エフェソ5:25-26)。

4

Si igitur haec est dilecta et sponsa quae sola a Christo sanctificatur et lavacro ejus sola purgatur, manifestum est haeresim, quae sponsa Christi non sit, nec purgari nec sanctificari lavacro ejus posse, filios Deo generare non posse.

PL 3, 1132B

したがって、この愛される者にして花嫁こそ、ただ独りキリストによって聖化され、ただ独りその洗いによって清められる者であるとすれば、キリストの花嫁ではない異端が、その洗いによって清められることも聖化されることもできず、神に子らを生むこともできないことは明らかである。

Epistola IV, Caput VII

第IV書簡 第VII章PL 3, 1132B
1

Porro autem non per manus impositionem quis nascitur quando accipit Spiritum sanctum, sed in Ecclesiae baptismo, ut Spiritum sanctum jam natus accipiat, sicut in primo homine Adam factum est (Gen. II) .

PL 3, 1132B

しかも、人は按手によって、聖なる霊を受けるときに生まれるのではなく、教会の洗礼において生まれるのであって、すでに生まれた者として聖なる霊を受けるのである。最初の人アダムにおいてそうであったとおりである(創世記2章)。

2

Ante enim Deus eum plasmavit, et tunc insufflavit in faciem ejus flatum vitae. Nec enim potest accipi Spiritus, nisi prius fuerit qui accipiat.

PL 3, 1132C

すなわち、神はまずアダムを形づくり、それから彼の顔に命の息を吹き込まれたのである。霊を受けるべき者がまず存在していなければ、霊を受けることはできないからである。

3

Cum autem nativitas Christianorum in baptismo sit, Baptismi autem generatio et sanctificatio apud solam sponsam Christi sit, quae parere spiritaliter et generare filios Deo possit, ubi et ex qua et cui natus est qui filius Ecclesiae non est, ut habere quis possit Deum patrem ante Ecclesiam matrem?

PL 3, 1132C

ところで、キリスト教徒の誕生は洗礼にあるのであり、洗礼による出生と聖化とは、霊的に子を産み神に子らを生むことのできる、キリストのただ一人の花嫁のもとにのみあるのだから、教会の子ではない者は、いったいどこで、いかなる母から、誰の子として生まれたというのか。教会を母として持つより前に、いったい誰が神を父として持つことができようか。

4

Cum vero nulla omnino haeresis, sed neque aliquod schisma habere salutaris baptismi sanctificationem foris possit, cur in tantum Stephani fratris nostri obstinatio dura prorupit ut etiam de Marcionis baptismo, item Valentini et Apelletis, et caeterorum blasphemantium in Deum Patrem contendat filios Deo nasci, et illic in nomine Jesu Christi dicat remissionem peccatorum dari ubi blasphematur in Patrem et in Dominum Deum Christum?

PL 3, 1132C

しかし、いかなる異端も、いかなる離教も断じて、外部にあって救いをもたらす洗礼の聖化を持つことなどできないというのに、我々の兄弟ステファヌスの頑迷さは、なぜこれほどまでにはなはだしくほとばしり出て、マルキオンの洗礼についても、ウァレンティヌスやアペレスの洗礼、その他神なる父を冒瀆する者たちの洗礼についてさえも、神に子らが生まれると主張し、父なる神と主なる神キリストとが冒瀆されているまさにその場所で、イエス・キリストの名による罪の赦しが与えられると言うのか。

Epistola IV, Caput VIII

第IV書簡 第VIII章PL 3, 1133A
1

Quo in loco considerandum est, frater charissime, pro fide et religione loci sacerdotalis, quo fungimur, an constare sacerdoti Dei ratio in die judicii possit asserenti et probanti et in acceptum referenti blasphemantium baptismata, cum Dominus comminetur et dicat: Et nunc praeceptum hoc ad vos est, o sacerdotes, si non audieritis, et si non posueritis in corde vestro ut detis honorem nomini meo, dicit Dominus omnipotens, immittam in vos maledictionem, et maledicam benedictionem vestram (Malach. II, 1, 2) .

PL 3, 1133A

最愛の兄弟よ、この点において考えねばならないのは、我々が務めているこの司教職という立場への忠誠と信仰にかけて、冒瀆する者たちの洗礼を主張し、証明し、正当なものとして計上する司教が、審判の日にその申し開きを立てうるかということである。主が脅してこう言われるとおりである。「さて、司教たちよ、この命令は汝らに向けられている。もし汝らが聞き入れず、我が名に栄誉を帰することを心に留めないならば、全能なる主は言われる、私は汝らの上に呪いを送り、汝らの祝福を呪うであろう」(マラキ2:1-2)。

2

Dat honorem Deo qui Marcionis baptismo communicat? Dat honorem Deo qui apud eos qui in Deum blasphemant remissionem peccatorum dari judicat? Dat honorem Deo qui foris de adultera et fornicaria Deo filios asseverat?

PL 3, 1133B

マルキオンの洗礼にあずかる者は、神に栄誉を帰しているといえるだろうか。神を冒瀆する者たちのもとでも罪の赦しが与えられると判定する者は、神に栄誉を帰しているといえるだろうか。教会の外にいる姦婦や淫婦から神に子らが生まれると言い張る者は、神に栄誉を帰しているといえるだろうか。

3

Dat honorem Deo qui unitatem et veritatem de divina lege venientem non tenens haereses contra Ecclesiam vindicat? Dat honorem Deo qui haereticorum amicus et inimicus Christianorum sacerdotes Dei veritatem Christi et Ecclesiae unitatem tuentes abstinendos putat?

PL 3, 1133B

神の法から来る一致と真理とを保たず、教会に逆らって異端を擁護する者は、神に栄誉を帰しているといえるだろうか。異端者たちの友でありキリスト教徒たちの敵であって、キリストの真理と教会の一致とを守る神の司教たちこそ交わりを断たれるべきだと考える者は、神に栄誉を帰しているといえるだろうか。

4

Si sic honor Deo datur, si sic a cultoribus et sacerdotibus ejus Dei timor et disciplina servatur, abjiciamus arma, manus demus in captivitatem, tradamus diabolo ordinationem Evangelii, dispositionem Christi, majestatem Dei, divinae militiae sacramenta solvantur, castrorum coelestium signa prodantur, succumbat et cedat Ecclesia haereticis, lux tenebris, fides perfidiae, spes desperationi, ratio errori, immortalitas morti, charitas odio, veritas mendacio, Christus antichristo.

PL 3, 1133B

もしそのようにして神に栄誉が与えられ、そのようにして神の礼拝者や司教たちによって神への畏れと規律とが守られるのだとしたら、我々は武器を捨て、両手を差し出して捕虜となり、福音の定め、キリストの配剤、神の威厳を悪魔に引き渡すがよい。神の軍務の誓約は解かれ、天の陣営の旗印は売り渡され、教会は屈服して異端者たちに道を譲るがよい――光は闇に、信仰は不実に、希望は絶望に、理性は誤りに、不死は死に、愛は憎しみに、真理は偽りに、キリストは反キリストに、それぞれ道を譲るがよい。

5

Merito et sic in dies singulos schismata et haereses surgunt, crebrius atque uberius excrescunt, et serpentinis crinibus pullulantes adversus Ecclesiam Dei majoribus viribus veneronum suorum virus expromunt, dum illis advocatione quorumdam et auctoritas praestatur et firmitas, dum baptisma eorum defenditur, dum fides, dum veritas proditur, dum id quod contra Ecclesiam foris geritur intus in ipsa Ecclesia vindicatur.

PL 3, 1134A

当然にも、そのようにして日ごとに離教や異端が起こり、いよいよ頻繁に、いよいよ豊かに増え広がり、蛇のような髪を茂らせながら神の教会に逆らって、いっそう大きな力でその毒液を吐き出すのである。ある人々の弁護によって彼らに権威と確かさとが与えられ、彼らの洗礼が弁護され、信仰が、真理が裏切られ、教会の外で教会に逆らって行われていることが、まさに教会自身の内部で正当だと擁護される、その間にも。

Epistola IV, Caput IX

第IV書簡 第IX章PL 3, 1134A
1

Quod si est apud nos, frater dilectissime, Dei timor, si tenor praevalet fidei, si custodimus Christi praecepta, si incorruptam atque inviolatam sponsae ejus sanctitatem tuemur, si haerent sensibus et cordibus nostris verba Domini dicentis: Putas cum venerit filius hominis, inveniet fidem in terra (Luc. XVIII, 3) ? quia fideles Dei milites, qui Deo fide et religione sincera militamus, commissa nobis divinitus castra fideli virtute servemus.

PL 3, 1134A

しかし、最愛の兄弟よ、もし我々のうちに神への畏れがあり、信仰の筋道が力を保ち、我々がキリストの命令を守り、その花嫁の汚れなく犯されざる聖性を守り、「人の子が来るとき、地上に信仰を見出すであろうか」(ルカ18:3)と言われる主の御言葉が我々の感覚と心にとどまっているのならば――我々は、神に対して信仰と偽りなき信心とをもって軍務に就く、神の忠実な兵士なのであるから、神より我々に託された陣営を、忠実な力をもって守ろうではないか。

  • ミーニュはルカ18章3節と刷るが、引用文「人の子が来るとき、地上に信仰を見出すであろうか」は同章8節の文である。
2

Nec consuetudo quae apud quosdam obrepserat impedire debet quominus veritas praevaleat et vincat. Nam consuetudo sine veritate vetustas erroris est.

PL 3, 1134B

ある人々のもとに忍び込んでいた慣習は、真理が勝りまさって打ち勝つことを妨げてはならない。なぜなら、真理を伴わない慣習は、誤りが古びたものにすぎないからである。

3

Propter quod, relicto errore, sequamur veritatem, scientes quia et apud Esdram veritas vincit, sicut scriptum est: Veritas manet et invalescit in aeternum et vivit et obtinet in saecula saeculorum.

PL 3, 1134B

それゆえ、誤りを捨てて、我々は真理に従おうではないか。エズラのもとでも真理が勝つと知りつつ、こう書かれているとおりに――「真理はとこしえにとどまり、力を増し、生き、世々限りなく勝ち続ける。

4

Nec est apud eam accipere personam nec differentias, sed quae sunt justa facit, nec est in judicio ejus iniquum, sed fortitudo, et regnum, et majestas, et potestas omnium saeculorum. Benedictus Dominus Deus veritatis (III Esdr. IV, 34-40) .

PL 3, 1134B

真理のもとには、人を分け隔てすることも差別することもなく、ただ正しいことを行うのみである。その裁きには不正がなく、力と、王権と、威厳と、あらゆる世々にわたる権力とがある。真理の神である主は祝福されている」(第三エズラ4:34-40)。

5

Quam veritatem nobis Christus ostendens in Evangelio suo dicit: Ego sum veritas (Joan. XIV, 6) . Propter quod si in Christo sumus et Christum in nobis habemus, si manemus in veritate, et veritas in nobis manet, ea quae sunt vera et recta teneamus.

PL 3, 1134C

この真理を、キリストは御自身の福音において我々に示して、「私は真理である」(ヨハネ14:6)と言われる。それゆえ、もし我々がキリストのうちにあり、キリストを我々のうちに持っており、我々が真理のうちにとどまり、真理が我々のうちにとどまっているのならば、真であり正しいことどもを守ろうではないか。

Epistola IV, Caput X

第IV書簡 第X章PL 3, 1135A
1

Fit autem studio praesumptionis et contumaciae ut quis magis sua prava et falsa defendat quam ad alterius recta et vera consentiat.

PL 3, 1135A

思い込みと強情への執心のために、人は他者の正しく真実なことに同意するよりも、むしろ自分の誤った偽りのことを弁護しがちになるものである。

2

Cui rei prospiciens beatus apostolus Paulus ad Timotheum scribit et monet episcopum non litigiosum, nec contentiosum, sed mitem et docibilem esse debere (II Tim. II, 24) . Docibilis autem ille est qui est ad discendi patientiam lenis et mitis.

PL 3, 1135A

このことを見越して、祝福された使徒パウロはテモテに書き送り、司教は争いを好まず、論争を好まず、柔和で教えを受け入れる者であるべきだと戒めている(二テモテ2:24)。教えを受け入れる者とは、学ぶことの忍耐において穏やかで柔和な者のことである。

3

Oportet enim episcopum non tantum docere, sed et discere; quia et ille melius docet qui quotidie crescit et proficit discendo meliora.

PL 3, 1135A

司教は教えるだけでなく学びもしなければならない。日々成長し、より善いことを学んで前進する者こそ、よりよく教えるからである。

4

Quod ipsum quoque idem apostolus Paulus docet praemonens ut si alii sedenti melius revelatum fuerit, prior taceat (I Cor. XIV, 30) . In compendio est autem apud religiosas et simplices mentes et errorem deponere et invenire atque eruere veritatem.

PL 3, 1135B

この同じことを、使徒パウロもまた、座っている他の者によりよい啓示が与えられたなら、先の者は黙るべきだと予め戒めて教えている(一コリント14:30)。敬虔で純朴な精神の持ち主にとっては、誤りを捨て去ることも、真理を見出し掘り起こすことも、たやすいことである。

5

Nam si ad divinae traditionis caput et originem revertamur, cessat error humanus, et sacramentorum coelestium ratione perspecta, quicquid sub caligine ac nube tenebrarum obscurum latebat in lucem veritatis aperitur.

PL 3, 1135B

なぜなら、我々が神的な伝承の源泉と起源に立ち返るならば、人間の誤りは止み、天の秘義の理が見極められるとき、闇の雲と暗黒のもとに隠されていたものは何であれ、真理の光のうちに開かれるからである。

6

Si canalis aquam ducens, qui copiose prius et largiter profluebat, subito deficiat, nonne ad fontem pergitur, ut illic defectionis ratio noscatur, utrumne arescentibus venis in capite unda siccaverit, an vero integra inde et plena procurrens in medio itinere destiterit; ut si vitio interrupti aut bibuli canalis effectum est quo minus aqua continua perseveranter ac jugiter flueret, refecto et confirmato canali ad usum atque ad potum civitatis aqua collecta eadem ubertate atque integritate repraesentetur qua de fonte proficiscitur.

PL 3, 1135B

水を導く水路が、以前は豊かに大量に流れていたのに、突然涸れたとするならば、その欠乏の理由をそこで知るために、水源へと赴くのではないか——水源において脈が涸れて水が涸れたのか、それとも水源からは満々と完全に流れ出していながら、途中で止まったのか、と。もし水路が断たれたり水を漏らしたりする欠陥のために、水が絶えず持続して流れなくなったのであれば、水路を修復し補強することによって、都市の使用と飲用のために集められる水が、水源から出るのと同じ豊かさと完全さで、再び現れるようにするためである。

7

Quod et nunc facere oportet Dei sacerdotes praecepta divina servantes, ut si in aliquo nutaverit et vacillaverit veritas, ad originem dominicam et ad evangelicam atque apostolicam traditionem revertamur, et inde surgat actus nostri ratio, unde et ordo et origo surrexit.

PL 3, 1135C

神の定めを守る神の司教たちも、今まさにこれを行うべきである。すなわち、真理が何らかの点で揺らぎぐらついたときには、我々は主に発する起源、福音的かつ使徒的な伝承へと立ち返り、そこから我々の行為の理拠が生まれるようにするのである——まさに秩序と起源がそこから立ち上がったのと同じところから。

Epistola IV, Caput XI

第IV書簡 第XI章PL 3, 1136A
1

Traditum est enim nobis quod sit unus Deus, et Christus unus, et una spes, et fides una (Ephes. IV, 5) , et una Ecclesia, et baptisma unum non nisi in una Ecclesia constitutum; a qua Unitate quisquis dicesserit, cum haereticis necesse est inveniatur; quos dum contra Ecclesiam vindicat, sacramentum divinae traditionis impugnat.

PL 3, 1136A

我々に伝えられているのは、神は唯一であり、キリストも唯一であり、希望も唯一であり、信仰も唯一である(エフェソ4:5)ということ、そして教会も唯一であり、洗礼もただ一つの教会のうちにしか制定されていない唯一のものであるということである。この一致から離れる者は誰であれ、必然的に異端者たちの仲間として見出される。そして、彼らを教会に逆らって弁護することによって、神的な伝承の秘義を攻撃するのである。

2

Cujus Unitatis sacramentum expressum videmus etiam in Cantico canticorum ex persona Christi dicentis: Hortus conclusus, soror mea, sponsa, fons signatus, puteus aquae vivae, paradisus cum fructu pomorum (Cant. IV, 12, 13) .

PL 3, 1136A

この一致の秘義は、雅歌においてもキリストの人格から語られる言葉のうちに、はっきりと示されているのを我々は見る。「閉ざされた園、それが我が妹、花嫁である。封じられた泉、生ける水の井戸、果実を実らせる楽園である」(雅歌4:12-13)。

3

Si autem Ecclesia ejus hortus conclusus est et fons signatus, quomodo in eumdem hortum introire aut bibere de fonte ejus potest qui in Ecclesia non est?

PL 3, 1136A

もし教会が彼の閉ざされた園であり、封じられた泉であるとするならば、教会のうちにいない者が、どうしてその同じ園に入り、その泉から飲むことができようか。

4

Item Petrus ipse quoque demonstraus et vindicans Unitatem mandavit et monuit nisi per unum solum baptisma unius Ecclesiae salvari nos non posse.

PL 3, 1136B

同様に、ペトロ自身もまた一致を示し弁護しつつ、唯一の教会のただ一つの洗礼によらなければ、我々は救われ得ないと命じ戒めた。

5

In arca, inquit, Noe pauci, id est, octo animae hominum salvae factae sunt per aquam, quod et vos similiter salvos faciet baptisma (I Pet. III, 20, 21) . Quam brevi et spiritali compendio unitatis sacramentum manifestavit?

PL 3, 1136B

彼は言う、「ノアの箱舟の中で、わずかな者、すなわち八つの人間の魂が水によって救われた。それと同じように、洗礼は汝らをも救うのである」(一ペトロ3:20-21)。彼はいかに短く霊的な要約をもって、一致の秘義を明らかにしたことか。

6

Nam ut in illo mundi baptismo, quo iniquitas antiqua purgata est, qui in arca Noe non fuit non potuit per aquam salvatus fieri, ita nec nunc potest per baptismum salvatus videri qui baptizatus in Ecclesia non est, quae ad arcae unius sacramentum dominica unitate fundata est.

PL 3, 1136B

なぜなら、かの世界の洗礼——それによって古き不義が浄められた——において、ノアの箱舟の中にいなかった者が水によって救われることができなかったのと同じように、今もまた、教会において洗礼を受けたのでない者は、洗礼によって救われたとは見なされ得ないからである。教会は、主の一致によって、唯一の箱舟という秘義に基づいて建てられているのである。

Epistola IV, Caput XII

第IV書簡 第XII章PL 3, 1136C
1

Observatur itaque a nobis et tenetur, frater charissime, explorata et perspecta veritate, ut omnes qui ex quacumque haeresi ad Ecclesiam convertuntur, Ecclesiae unico et legitimo baptismo baptizentur, exceptis his qui baptizati in Ecclesia prius fuerant, et sic ad haereticos transierant.

PL 3, 1136C

それゆえ、最愛の兄弟よ、真理を探求し見極めたうえで、我々はこれを守り保持している。すなわち、いかなる異端からであれ教会へと立ち返る者は皆、教会の唯一にして正当な洗礼によって洗礼を授けられるべきであるということである。ただし、以前に教会において洗礼を受けており、その後異端者たちのもとへ移った者たちは除く。

2

Illos enim oportet, cum redeunt, acta poenitentia per manus impositionem solam recipi et in ovile, unde erraverant, a pastore restitui. Opto te, frater charissime, semper bene valere.

PL 3, 1136C

なぜなら、彼らが立ち返るときには、悔い改めを行った上で、按手のみによって迎え入れられ、彼らが迷い出た羊の囲いへと、牧者によって連れ戻されるべきだからである。最愛の兄弟よ、お前がいつも息災であるように願う。

Epistola V, Caput I

第V書簡 第I章PL 3, 1137A
1

Cyprianus magno filio salutem. Pro tua religiosa diligentia consuluisti mediocritatem nostram, fili charissime, an inter caeteros haereticos, eos quoque qui a Novatiano veniunt post profanum ejus lavacrum baptizari et sanctificari in Ecclesia catholica, legitimo et vero et unico Ecclesiae Baptismo oporteat.

PL 3, 1137A

キプリアヌスより息子マグヌスへ、挨拶を送る。——最愛の息子よ、お前は信仰篤い配慮のゆえに、我々のごとき凡庸な者に尋ねた。ほかの異端者たちと同様に、ノウァティアヌスのもとから来た者たちもまた、彼の穢れた洗いを受けたのちに、カトリック教会において、教会の正当にして真実な唯一の洗礼によって、洗礼を授けられ聖化されるべきであるかどうかを。

2

De qua re, quantum fidei nostrae capacitas et Scripturarum divinarum sanctitas ac veritas suggerit, dicimus omnes omnino haereticos et schismaticos nihil habere potestatis ac juris.

PL 3, 1138A

この件について、我々の信仰の及ぶ限り、また神の聖典の聖性と真理が示す限りにおいて、我々は言う。異端者や離教者はすべて、いかなる権力も権利も持たない、と。

3

Propter quod Novatianus nec debet, nec potest excipi quominus ipse quoque extra Ecclesiam consistens, et contra pacem ac dilectionem Christi faciens, inter adversarios et antichristos computetur.

PL 3, 1138A

それゆえ、ノウァティアヌス自身もまた、教会の外に立ち、キリストの和解と愛とに逆らう行いをしている以上、敵対者・反キリストの一人として数えられることを免れることはできないし、免れるべきでもない。

4

Neque enim Dominus noster Jesus Christus cum in Evangelio suo testaretur adversarios suos esse eos qui secum non essent, aliquam speciem haereseos designavit, sed omnes omnino qui secum non essent et secum non colligentes gregem suum spargerent adversarios suos esse ostendit dicens: Qui non est mecum, adversum me est; et qui mecum non colligit, spargit (Luc. XI, 23) .

PL 3, 1138A

というのも、我々の主イエス・キリストは、その福音書において、自分と共にいない者たちが自分の敵対者であると証しされたとき、いずれか特定の異端の種類を指し示されたのではなく、およそ自分と共にいない者、自分と共に群れを集めずしてこれを散らす者すべてが自分の敵対者であることを示して、こう言われたからである。『私と共にいない者は私に逆らう者であり、私と共に集めない者は散らす者である』(ルカ11:23)。

5

Item beatus Joannes apostolus nec ipse ullam haeresim aut schisma discrevit, aut aliquos speciatim separes posuit, sed universos qui de Ecclesia exissent, quique contra Ecclesiam facerent, antichristos appellavit dicens: Audistis quia antichristus venit, nunc autem antichristi multi facti sunt.

PL 3, 1138B

同様に、祝福されたヨハネ使徒もまた、いかなる異端や離教をも区別せず、特定の何かを個別に立てることもせず、教会から出て行った者、教会に逆らって行動する者のすべてを、反キリストと呼んで、こう言った。『汝らは反キリストが来ると聞いた。しかし今や、反キリストが多く現れている』。

6

Unde cognoscimus quia novissima hora est. Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis. Si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum (I Joa. II, 18, 19) .

PL 3, 1138B

『これによって、我々は今が終わりの時であることを知る。彼らは我々のもとから出て行ったが、我々のものではなかった。もし我々のものであったなら、彼らは我々と共にとどまっていたはずである』(一ヨハネ2:18-19)。

7

Unde apparet adversarios Domini et antichristos omnes esse quos constet a charitate atque ab unitate Ecclesiae catholicae recessisse.

PL 3, 1138B

これによって、カトリック教会の愛と一致から離れ去ったと知れる者は皆、主の敵対者であり反キリストであることが明らかとなる。

8

Adhuc quoque Dominus in Evaugelio suo ponit et dicit: Si vero et Ecclesiam contempserit, sit tibi tamquam ethnicus et publicanus (Matth. XVIII, 17) .

PL 3, 1139A

さらにまた、主はその福音書の中でこうも述べておられる。『もし彼が教会をも軽んじるなら、彼をお前にとって異邦人か徴税人のようにせよ』(マタイ18:17)。

9

Si autem qui Ecclesiam contemnunt ethnici et publicani habentur, multo magis utique rebelles et hostes falsa altaria et illicita sacerdotia et sacrificia sacrilega et nomina adulterata fingentes inter ethnicos et publicanos necesse est computentur, quando minora peccantes et tantum Ecclesiae contemptores ethnici et publicani sententia Domini judicentur.

PL 3, 1139A

しかし、教会を軽んじる者たちが異邦人や徴税人とみなされるのであれば、偽りの祭壇、不法な司教職、瀆聖的な生贄、偽りの名を作り上げる反逆者や敵どもは、なおいっそう当然、異邦人や徴税人のうちに数えられねばならない。教会を軽んじただけの、より軽い罪を犯した者でさえ、主の判決によって異邦人や徴税人とされるのだから。

Epistola V, Caput II

第V書簡 第II章PL 3, 1139A
1

Quod autem Ecclesia una sit declarat in Cantico canticorum Spiritus sanctus ex persona Christi dicens: Una est columba mea, perfecta mea, una est matri suae electa genitrici suae (Cant. VI, 9) ; de qua item denuo dicit: Hortus conclusus, soror mea, sponsa, fons signatus, puteus aquae vivae (Cant. IV, 12) .

PL 3, 1139A

教会が一つであることは、聖なる霊が雅歌の中で、キリストの人格において語り、こう言っていることに示されている。『わが鳩はただ一つ、わが全き者はただ一つである。彼女は、その母にとって選ばれた、ただ一人の子である』(雅歌6:9)。また同じ教会について、さらにこう言う。『閉ざされた園、それがわが妹、わが花嫁である。封じられた泉、命の水の井戸である』(雅歌4:12)。

2

Si autem hortus conclusus est sponsa Christi, quae est Ecclesia, patere res clausa alienis et profanis non potest. Et si fons signatus est, neque bibere inde neque consignari potest cui foris posito accessus ad fontem non est.

PL 3, 1139B

さて、キリストの花嫁である教会が閉ざされた園であるなら、閉ざされたものが、よそ者や涜聖の者どもに開かれることはあり得ない。また、泉が封じられているなら、外に立たされていて泉への近づきを持たない者は、そこから飲むことも、証印を押されることもできない。

3

Puteus quoque aquae vivae si unus est, idemque intus est, vivificari et sanctificari foris positus ex illa aqua non potest ex qua solis eis qui intus sunt usus omnis et potus concessus est.

PL 3, 1139B

命の水の井戸もまた、一つであり、しかも内にあるのだから、外に立たされている者は、内にいる者だけに使用と飲用のすべてが許されているその水によって、命を得ることも聖化されることもできない。

4

Quod et Petrus ostendens unam Ecclesiam esse et solos eos qui in Ecclesia sint baptizari posse, posuit et dixit: In arca Noe pauci, id est, octo animae hominum salvae factae sunt per aquam, quod et vos similiter salvos faciet baptisma (I Pet. III, 20, 21) , probans et contestans unam arcam Noe typum fuisse unius Ecclesiae.

PL 3, 1139B

このことをペトロもまた、教会が一つであり、教会にいる者だけが洗礼を受けうることを示して、こう述べている。『ノアの箱舟の中では、わずかな者、すなわち八つの魂が水によって救われた。それと同じように、洗礼は汝らをも救うのである』(一ペトロ3:20-21)。こうしてペトロは、ノアの一つの箱舟が一つの教会の予型であったことを証しし、立証している。

5

Si potuit tunc in illo expiati purificati mundi baptismo salvus per aquam fieri qui in arca Noe non fuit, potest et nunc vivificari per baptisma qui in Ecclesia non est, cui soli baptisma concessum est.

PL 3, 1140A

もし、あの、清められ浄化された世界の洗礼において、ノアの箱舟の中にいなかった者が水によって救われることができたとするならば、洗礼がそこにのみ許されているその教会、その教会にいない者もまた、今、洗礼によって命を得ることができるであろう。

6

Sed et Paulus apostolus hoc idem adhuc apertius et clarius manifestans ad Ephesios scribit et dicit: Christus dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret, purgans eam lavacro aquae (Ephes. V, 25, 26) .

PL 3, 1140A

さらに、パウロ使徒もまた、これと同じことをいっそう明白かつ明瞭に示して、エフェソの人々に書き送り、こう言っている。『キリストは教会を愛し、これを聖化するために自らを引き渡し、水の洗いによってこれを清められた』(エフェソ5:25-26)。

7

Quod si una est Ecclesia, quae a Christo diligitur et lavacro ejus sola purgatur, quo modo qui in Ecclesia non est aut diligi a Christo aut ablui et purgari lavacro ejus potest?

PL 3, 1140A

教会が一つであり、キリストに愛され、その洗いによってひとり清められるのであるなら、教会にいない者が、どうしてキリストに愛されることも、その洗いによって洗い清められることもできるだろうか。

Epistola V, Caput III

第V書簡 第III章PL 3, 1140A
1

Propter quod cum sola Ecclesia habeat aquam vitalem et baptizandi atque abluendi hominis potestatem, qui dicit apud Novatianum baptizari et sanctificari aliquem posse, prius ostendat et doceat Novatianum in Ecclesia esse aut Ecclesiae praesidere.

PL 3, 1140A

それゆえ、命の水も、人に洗礼を授け洗い清める権力も、教会のみが持つのであるから、ノウァティアヌスのもとで人が洗礼を受け聖化されうると言う者は、まずノウァティアヌスが教会の中にいること、あるいは教会を統べていることを示し、教えるべきである。

2

Ecclesia enim una est, quae una et intus esse et foris non potest. Si enim apud Novatianum est, apud Cornelium non fuit.

PL 3, 1140B

というのも、教会は一つであり、その一つの教会が、内にあると同時に外にあることはできないからである。もしそれがノウァティアヌスのもとにあるのなら、コルネリウスのもとにはなかったことになる。

3

Si vero apud Cornelium fuit, qui Fabiano episcopo legitima ordinatione successit, et quem praeter sacerdotii honorem martyrio quoque Dominus glorificavit, Novatianus in Ecclesia non est, nec episcopus computari potest, qui, evangelica et apostolica traditione contempta, nemini succedens, a se ipso ortus est. Habere namque aut tenere Ecclesiam nullo modo potest qui ordinatus in Ecclesia non est.

PL 3, 1140B

しかし、もしそれが、司教ファビアヌスの後を正当な按立によって継ぎ、司教職の栄誉に加えて殉教によっても主から栄光を与えられたコルネリウスのもとにあったのなら、ノウァティアヌスは教会の中にはおらず、司教として数えられることもできない。彼は、福音と使徒たちの伝承を蔑ろにし、誰の後継者でもなく、自分自身から生じた者だからである。教会において按立されていない者は、教会を持つことも保つことも、いかなる仕方でもできないのである。

Epistola V, Caput IV

第V書簡 第IV章PL 3, 1141A
1

Foris enim non esse Ecclesiam nec scindi adversum se aut dividi posse, sed inseparabilis atque individuae domus unitatem tenere manifestat Scripturae divinae fides, cum de sacramento Paschae et Agni, qui agnus Christum designabat, scriptum sit: In domo una comedetur, non ejicietis de domo carnem foras (Exo. XII, 46) .

PL 3, 1141A

教会は外にはなく、それ自体に逆らって裂かれることも分かたれることもありえず、分割されえぬ単一の家の一致を保つということを、神の聖典の信頼性が示している。過越と小羊——この小羊はキリストを表していた——の秘義について、こう書かれているとおりである。『それは一つの家の中で食べられる。その肉を家の外へ持ち出してはならない』(出エジプト記12:46)。

2

Quod item circa Raab, quae ipsa quoque typum portabat Ecclesiae, expressum videmus? cui mandatur et dicitur: Patrem tuum et matrem tuam et fratres tuos et totam domum patris tui colliges ad te ipsam in domum tuam, et omnis qui exierit ostium domus tuae foras reus sibi erit (Josue. II, 18) .

PL 3, 1141A

同じことがラハブについても示されているのを、我々は見るのではないか。彼女もまた教会の型を担っていた。彼女にはこう命じられ、こう告げられている。『汝の父、汝の母、汝の兄弟たち、そして汝の父の家全体を、汝自身のもとに、汝の家の中へ集めよ。汝の家の戸口から外へ出る者は誰であれ、自分自身に対して責めを負う者となるであろう』(ヨシュア記2:18)。

3

Quo sacramento declaratur in unam domum solam, id est, in Ecclesiam victuros, et ab interitu mundi evasuros colligi oportere, quisquis autem de collectis foras exierit, id est, si quis, quamvis in Ecclesia gratiam consecutus, recesserit et ab Ecclesia exierit, reum sibi futurum, id est, ipsum sibi quod pereat imputaturum.

PL 3, 1141A

この秘義によって明らかにされているのは、次のことである。生きながらえ、世の滅びを免れようとする者は、ただ一つの家、すなわち教会の中にのみ集められねばならない。そして、集められた者のうち外へ出た者、すなわち、たとえ教会の中で恩寵を得ていたとしても、そこから退き教会から出て行った者は誰であれ、自分自身に対して責めを負う者となる、すなわち、自分が滅びることを自ら招いたことになるのである。

4

Quod apostolus Paulus explanat docens et praecipiens haereticum vitandum esse ut perversum et peccatorem et a semetipso damnatum (Tit. III, 10) .

PL 3, 1141B

このことを使徒パウロは説き明かしており、異端者は堕落した者、罪人、そして自分自身によって断罪された者として避けられるべきであると教え、命じている(テトス3:10)。

5

Hic enim reus sibi erit qui non ab episcopo ejectus, sed sponte de Ecclesia profugus, haeretica praesumptione a semetipso damnatus.

PL 3, 1141B

というのも、司教によって追放されたのではなく、自ら進んで教会から逃げ出し、異端の思い込みのゆえに自分自身によって断罪された者は、自らに対して責めを負う者となるからである。

Epistola V, Caput V

第V書簡 第V章PL 3, 1141B
1

Et idcirco Dominus insinuans nobis unitatem de divina auctoritate venientem ponit et dicit: Ego et pater unum sumus (Joan. X, 30) . Ad quam unitatem redigens Ecclesiam suam denuo dicit: Et erit unus grex et unus pastor (Ibid. 16) .

PL 3, 1141B

それゆえ主は、神の権威から来る一致を我々に示しつつ、こう仰る。『私と父とは一つである』(ヨハネ10:30)。その一致へと自らの教会を導き入れて、再びこう仰る。『一つの群れと一つの牧者とがあるであろう』(ヨハネ10:16)。

2

Si autem grex unus est, quomodo potest gregi annumerari qui in numero gregis non est? aut pastor haberi quomodo potest qui, manente vero pastore, et in Ecclesia Dei ordinatione succedanea praesidente, nemini succedens, et a se ipso incipiens, alienus fit et profanus, dominicae pacis ac divinae unitatis inimicus, non habitans in domo Dei, id est, in Ecclesia Dei, in qua non nisi concordes atque unanimes habitant, loquente in Psalmis Spiritu sancto et dicente: Deus qui inhabitare facit unanimes in domo (Psal. LXVII, 6) .

PL 3, 1141B

しかし群れが一つであるならば、群れの数に含まれていない者が、どうして群れに数え入れられようか。また、真の牧者がなお在って、神の教会において継承の按立によって司っているにもかかわらず、誰の後を継ぐでもなく、自分自身から始めて、疎遠な者、涜聖の者となり、主の和解と神の一致の敵となって、神の家に、すなわち神の教会に住まわない者を、どうして牧者と見なすことができようか。神の教会には、心を一つにし思いを一つにする者たちのほかは住んでいない。聖なる霊は詩篇の中でこう語っている。『神は心を一つにする者たちを家に住まわせ給う』(詩篇67:6)。

Epistola V, Caput VI

第V書簡 第VI章PL 3, 1142A
1

Denique unanimitatem christianam firma sibi atque inseparabili charitate connexam etiam ipsa dominica sacrificia declarant.

PL 3, 1142A

そして、キリスト教徒たちの心の一致が堅固で分かちがたい愛によって結び合わされていることを、主の生贄そのものもまた明らかにしている。

2

Nam quando Dominus corpus suum panem vocat de multorum granorum adunatione congestum, populum nostrum quem portabat indicat adunatum; et quando sanguinem suum vinum appellat de botris atque acinis plurimis expressum atque in unum coactum, gregem item nostrum significat commixtione adunate multitudinis copulatum.

PL 3, 1142A

なぜなら、主が多くの粒の結合から積み上げられたパンをご自身の体と呼ばれるとき、それは、主が担っておられた我々の民が一つに結び合わされていることを示しており、また、多くの房と粒から搾り出され一つに集められたぶどう酒をご自身の血と呼ばれるとき、それは同じく、我々の群れが多数の者たちの混ざり合いによって一つに結び合わされていることを表しているからである。

3

Si Novatianus huic pani dominico adunatus est, si Christi populo et ipse commixtus est, poterit videri et unici ecclesiastici Baptismi habere gratiam posse, si eum constiterit Ecclesiae unitatem tenere.

PL 3, 1142B

もしノウァティアヌスがこの主のパンに結び合わされ、彼自身もキリストの民に混ざり合っているのであれば、彼が教会の一致を保っていることが確かめられる限り、唯一の教会の洗礼の恩寵を持ちうる、と見なされることもできるだろう。

4

Denique quam sit inseparabile unitatis sacramentum, et quam sine spe sint et perditionem sibi maximam de indignatione Dei acquirant qui schisma faciunt, et relicto episcopo, alium sibi foris pseudoepiscopum constituunt, declarat in libris Regnorum Scriptura divina, ubi a tribu Juda et Benjamin decem tribus scissae sunt, et relicto rege suo, alterum sibi foris constituerunt: Et indignatus est, inquit, Dominus in omni semine Israel, et dimovit eos, et dedit eos in direptionem donec abjiceret eos a facie sua, quia dissipatus est Israel a domo David, et constituerunt sibi regem Hieroboam filium Nabath (II Reg. XXII, 20, 21).

PL 3, 1142B

さて、一致の秘義がいかに分かちがたいものであるか、そして離教を行い、司教を見捨てて自分たちのために外に別の偽司教を立てる者たちが、いかに希望なく、神の怒りによって自分自身に最大の滅びを招くかは、列王記の中で神の聖典が明らかにしている。すなわち、ユダとベニヤミンの部族から十部族が裂かれ、自分たちの王を見捨てて、自分たちのために外に別の王を立てたときのことである。『主はイスラエルのすべての種族に対して怒り、彼らを退け、御顔の前から追い払うまで略奪に渡された。イスラエルがダビデの家から離散したためであり、彼らは自分たちのためにネバトの子ヤロブアムを王として立てたからである』(列王記二22:20-21)〔底本の箇所表示は II Reg. XXII, 20, 21 だが、引かれている文言は列王記下17:20-21 に当たる〕。

5

Indignatum esse Dominum dicit et eos in perditionem dedisse quod ab unitate dissipati essent atque alterum sibi regem constituissent.

PL 3, 1143A

主が怒られ、彼らを滅びに渡されたのは、彼らが一致から引き裂かれ、自分たちのために別の王を立てたからである、と聖典は述べている。

6

Et tanta indignatio Domini extitit adversus illos qui schisma fecerant, ut etiam cum homo Dei ad Hieroboam missus esset qui ei peccata sua exprobraret, atque ultionem futuram praediceret, panem quoque apud illos edere et aquam bibere vetaretur.

PL 3, 1143A

離教を行った者たちに対する主の怒りは、これほどまでに大きかった。神の人がヤロブアムのもとに遣わされ、彼の罪を責め、来るべき報復を予告した際にも、彼らのもとでパンを食べることも水を飲むことも禁じられたほどである。

7

Quod cum non custodisset et contra praeceptum Dei prandisset, statim divinae censurae majestate percussus est, ut inde regrediens impetu ac morsu leonis intinere necaretur.

PL 3, 1143A

ところが彼はこれを守らず、神の命令に反して食事をとったので、たちまち神に由来する譴責の権能の威厳によって打たれ、そこから帰る途中、獅子の襲撃と噛みつきによって殺されるに至った。

8

Et audet quisquam dicere aquam Baptismi salutarem et gratiam coelestem communem cum schismaticis esse posse, cum quibus nec terrestris cibus nec saecularis potus debet esse communis?

PL 3, 1143A

しかるに、洗礼の救いをもたらす水と天上の恩寵とが離教者たちと共有されうると、あえて言う者があろうか。地上の食物も俗世の飲み物すら彼らと共にすべきでないというのに。

9

Satiat adhuc in Evangelio suo Dominus et majorem intelligentiae lucem manifestat quod iidem qui se tunc a tribu Juda et Benjamin sciderant, et Hierosolymis derelictis Samariam secesserant, inter profanos et gentiles computarentur.

PL 3, 1143A

主はなおその福音の中でこの点を満たし〔底本は Satiat。本文の座りが悪く意味が取りにくいので、文脈から「満たす」と解した〕、より大きな理解の光を示しておられる。すなわち、かつてユダとベニヤミンの部族から自らを引き裂き、エルサレムを見捨ててサマリアへ退いた者たちと同じ者たちが、涜聖の者どもや異邦人の中に数えられていた、ということである。

10

Nam cum primum discipulos suos in ministerium salutis mitteret, mandavit et dixit: In viam nationum ne abieritis, et in civitatem Samaritanorum ne introieritis. Ad Judaeos prius mittens, gentiles adhuc praeteriri jubet.

PL 3, 1143B

なぜなら、主が初めて弟子たちを救いの務めに遣わされたとき、こう命じ、こう仰せになったからである。『異邦人の道に行ってはならない。また、サマリア人の都市に入ってはならない』。ユダヤ人のもとへまず遣わしつつ、異邦人については、なお素通りすることを命じておられる。

11

Addendo autem et civitatem Samaritanorum debere omitti, ubi erant schismatici, ostendit schismaticos gentilibus adaequari.

PL 3, 1143B

そして、サマリア人の都市——そこには離教者たちがいた——もまた素通りされるべきことを付け加えることによって、主は離教者たちが異邦人と同等に扱われることを示しておられる。

Epistola V, Caput VII

第V書簡 第VII章PL 3, 1143B
1

Quod si aliquis illud opponit ut dicat eamdem Novatianum legem tenere quam catholica Ecclesia teneat, eodem Symbolo quo et nos baptizare, eumdem nosse Deum Patrem, eumdem Filium Christum, eumdem Spiritum sanctum, ac propter hoc usurpare eum potestatem baptizandi posse quod videatur in interrogatione Baptismi a nobis non discrepare, sciat quisquis hoc opponendum putat primum non esse unam nobis et schismaticis Symboli legem, neque eamdem interrogationem.

PL 3, 1143B

しかし、もしある者が、ノウァティアヌスもカトリック教会が守るのと同じ規則を守り、我々と同じ信条によって洗礼を授け、同じ神なる父、同じ子キリスト、同じ聖なる霊を知っており、それゆえ彼は洗礼を授ける権能を僭用しうるのだと——洗礼の問いかけにおいて我々と異ならないように見えるからだ——反論するならば、この反論をなすべきだと考える者は誰であれ、まず、我々と離教者たちの信条の規則は一つではなく、問いかけも同じではないことを知るがよい。

2

Nam cum dicunt: Credis remissionem peccatorum, et vitam aeternam per sanctam Ecclesiam, mentiuntur in interrogatione, quando non habeant Ecclesiam.

PL 3, 1143C

彼らが『汝は、罪の赦しと永遠の生命とを、聖なる教会を通して信じるか』と言うとき、彼らはその問いかけにおいて偽っている。彼らは教会を持たないのだから。

3

Tunc deinde voce sua ipsi confitentur remissionem peccatorum non dari nisi per sanctam Ecclesiam posse; quam non habentes, ostendunt remitti illic peccata non posse.

PL 3, 1144A

そしてその上、彼ら自身の声によって、罪の赦しは聖なる教会を通してでなければ与えられ得ないことを告白している。しかるに教会を持たない彼らは、そこでは罪が赦され得ないことを自ら示しているのである。

Epistola V, Caput VIII

第V書簡 第VIII章PL 3, 1144A
1

Quod vero eumdem quem et nos Deum Patrem, eumdem Filium Christum, eumdem Spiritum sanctum nosse dicuntur, nec hoc adjuvare tales potest.

PL 3, 1144A

しかし、彼らが我々と同じ神なる父、同じ子キリスト、同じ聖なる霊を知っていると言われることも、そのような者たちを助けることはできない。

2

Nam et Chore et Dathan et Abiron cum sacerdote Aaron et Moyse eumdem Deum noverant, pari lege et religione viventes, unum et verum Deum, qui colendus atque invocandus fuerat, invocabant.

PL 3, 1144A

実に、コレもダタンもアビロンも、祭司アロンやモーセと同じ神を知っており、等しい律法と信仰のもとに生きて、礼拝され呼び求められるべき唯一の真の神を呼び求めていた。

3

Tamen quia loci sui ministerium transgressi contra Aaron sacerdotem qui sacerdotium legitimum dignatione Dei atque ordinatione Domini perceperat, sacrificandi sibi licentiam vindicaverunt, divinitus percussi poenas statim pro illicitis conatibus pependerunt, nec potuerunt rata esse et proficere sacrificia irreligiose et illicite contra jus divinae dispositionis oblata.

PL 3, 1144A

しかし彼らは、自らの職分の務めを踏み越え、神の嘉するところと主の按立とによって正当な祭司職を受けていた祭司アロンに逆らって、自ら犠牲を捧げる許しを僭取したがゆえに、神の手によって撃たれ、その不法な企てに対しただちに罰を払った。そして、神の配剤の理に反して不敬虔かつ不法に捧げられた生贄は、有効なものとなることも益をもたらすこともできなかった。

4

Thuribula quoque ipsa, in quibus incensum illicite fuerat oblatum, ne in usu de caetero essent sacerdotibus, sed potius indignationis et ultionis divinae memoriam corrigendis posteris exhiberent, jussu Domini conflata atque igne purgata in laminas ductiles producuntur et affiguntur altari, secundum quod loquitur Scriptura divina.

PL 3, 1144B

香が不法に捧げられたその香炉そのものも、以後祭司たちの用に供せられることのないように、むしろ後の世代を正すために神の憤りと報復との記憶を示すものとなるように、主の命によって鋳つぶされ、火で清められて、延ばされた薄板とされ、祭壇に取り付けられる——神の聖典が語るとおりに。

5

Memoriale, inquit, filiis Israel ut non accedat quisquam alienigena qui non est ex semine Aaron imponere incensum ante Dominum, ut non sit sicut Chore.

PL 3, 1144B

『これはイスラエルの子らのための記念である。アロンの子孫でない他国の者は誰も、主の御前に香を焚くために近づいてはならない。コレのようにならないためである』と(聖書は)言う。

6

Et tamen illi schisma non fecerant, nec foras egressi, contra Dei sacerdotes impudenter atque hostiliter rebellaverant, quod nunc hi Ecclesiam scindentes et contra pacem atque unitatem Christi rebelles cathedram sibi constituere et primatum assumere et baptizandi atque offerendi licentiam vindicare conatur.

PL 3, 1144B

しかし彼らは離教をなさず、外へ出て行きもせず、神の祭司たちに逆らって恥知らずにも敵対的にも反逆したのでもなかった。それに対し今、この者たちは教会を引き裂き、キリストの和解と一致とに逆らう反逆者でありながら、自らに座を立て、首位権を我がものとし、洗礼を授け捧げ物を献げる許しを我がものにしようと企てている〔底本は単数 conatur で主語 hi と数が合わない。複数の企てと解した〕。

7

Quomodo perficere quae agunt aut impetrare aliquid illicitis conatibus Deo possunt qui contra Deum, quod eis non licet, moliuntur?

PL 3, 1144C

神に対して、許されていないことを企てる者たちが、どうして自分たちの行うことを成し遂げ、あるいは不法な企てによって神から何かを得ることができようか。

8

Quare qui Novatiano sive caeteris ejusmodi schismaticis patrocinantur frustra contendunt baptizari et sanctificari illic aliquem salutari Baptismo posse ubi constet baptizantem baptizandi licentiam non habere.

PL 3, 1145A

それゆえ、ノウァティアヌスやその他この種の離教者たちを弁護する者たちが、洗礼を授ける者に洗礼を授ける許しがないことが明らかな所で、誰かが救いの洗礼によって洗礼を授けられ聖化されうると主張するのは、空しいことである。

Epistola V, Caput IX

第V書簡 第IX章PL 3, 1145A
1

Atque ut magis intelligi posset contra ejusmodi audaciam quae sit censura divina, invenimus in tali facinore non solum duces et auctores sed et participes poenis destinari, nisi se a communione malorum separaverint, praecipiente per Moysen Domino et dicente: Separamini a tabernaculis hominum istorum durissimorum, et nolite tangere ab omnibus quae sunt eis, ne simul pereatis in peccato eorum (Num. XVI) .

PL 3, 1145A

そしてこの種の大胆さに対して神に由来する譴責の権能がいかなるものであるかをいっそうよく理解しうるように、我々は、そのような悪行において、指導者たちと創始者たちだけでなく、悪しき者たちとの交わりから自らを離さない限り、加担者たちもまた罰へと定められることを見いだす。主はモーセを通して命じてこう言われた。『この最も頑なな者たちの天幕から離れよ。彼らに属するもの一切に触れてはならない。彼らの罪において共に滅びないためである』(民数記16)。

2

Et quod comminatus per. Moysen Dominus fuerat implevit, ut quisquis se a Chore et Dathan et Abiron non separasset, poenas statim pro impia communione persolveret.

PL 3, 1145A

そして主がモーセを通して脅していたことを、主は成就された。すなわち、コレ、ダタン、アビロンから自らを離さなかった者は誰であれ、その不敬虔な交わりのゆえにただちに罰を払うことになった。

3

Quo exemplo ostenditur et probatur obnoxios omnes et culpae et poenae futuros qui se schismaticis contra praepositos et sacerdotes irreligiosa temeritate miscuerint.

PL 3, 1145B

この実例によって、上に立つ者たちと司教たちに逆らって不敬虔な向こう見ずさをもって離教者たちに己を混じらせた者は皆、咎にも罰にも服することになると示され、証明される。

4

Sicut etiam per Osee prophetam Spiritus sanctus contestatur et dicit: Sacrificia eorum tamquam panis luctus, omnes qui manducant ea contaminabuntur (Osee, IX), docens scilicet et ostendens omnes omnino cum auctoribus supplicio conjungi qui fuerint eorum peccato contaminati.

PL 3, 1145B

同様に、聖なる霊は預言者ホセアを通しても証しして言われる。『彼らの生贄は喪のパンのようなものであり、それを食べる者は皆、汚される』(ホセア9)。これは、彼らの罪によって汚された者は皆、まったくもって創始者たちと共に刑罰に結びつけられることを教え、示しているのである。

Epistola V, Caput X

第V書簡 第X章PL 3, 1145B
1

Quae ergo apud eos merita esse circa Deum possunt quibus supplicia divinitus irrogantur? Aut quomodo tales justificare et sanctificare baptizatos possunt qui hostes sacerdotum aliena et illicita et nullo sibi jure concessa usurpare conantur?

PL 3, 1145B

それゆえ、神により刑罰を科される者たちに、神に関わるいかなる功績がありえようか。あるいは、司教たちに敵対し、他人のものであり不法であり自らに何らの権利によっても許されていないものを僭取しようと企てる者たちが、どうして洗礼を受けた者たちを義とし聖なるものとすることができようか。

2

Quos tamen ipsos non miramur pro sua pravitate contendere. Asserant enim necesse est singuli quique quod faciunt, nec volunt, victi facile succumbere, quamvis sciant id quod faciunt non licere.

PL 3, 1145C

しかし、彼ら自身が己の邪悪さを擁護して争うことに、我々は驚かない。おのおのが自らの行っていることを弁護するのは必然だからである。彼らは、自分たちの行うことが許されていないと知りながらも、打ち負かされて容易く屈服することを望まない。

3

Illud mirandum est, immo indignandum potius et dolendum, Christianos antichristis assistere et praevaricatores fidei atque Ecclesiae proditores intus in ipsa Ecclesia contra Ecclesiam stare.

PL 3, 1146A

しかし驚くべきは、いやむしろ憤るべき、また嘆くべきは、キリスト教徒たちが反キリストたちに与し、信仰への背信者、教会の裏切り者たちが、教会そのものの内にありながら教会に逆らって立っていることである。

4

Qui, quamquam pertinaces alias et indociles, vel hoc tamen confitentur quod universi sive haeretici sive schismatici non habeant Spiritum sanctum, et ideo baptizare quidem possunt, dare autem Spiritum sanctum non possunt, in hoc ipso a nobis tenentur ut ostendamus nec baptizare omnino eos posse qui non habeant Spiritum sanctum.

PL 3, 1146A

彼らは、他の点では頑迷で教えを受け入れない者たちでありながら、それでもこのことは告白している——異端者であれ離教者であれ、すべての者は聖なる霊を持たないのであり、それゆえ洗礼を授けることはできても、聖なる霊を与えることはできない、と。まさにこの一点において彼らは我々によって捕らえられる。すなわち、聖なる霊を持たない者は洗礼を授けることさえまったくできないということを、我々が示すためにである。

Epistola V, Caput XI

第V書簡 第XI章PL 3, 1146A
1

Nam cum in Baptismo unicuique peccata sua remittantur, probat et declarat in Evangelio suo Dominus per eos solos peccata posse dimitti qui habeant Spiritum sanctum.

PL 3, 1146A

洗礼において各人の罪が赦されるのであるから、主はご自身の福音書の中で、罪を赦しうるのは聖なる霊を持つ者たちだけであることを証明し、宣言しておられる。

2

Post resurrectionem enim discipulos suos mittens loquitur ad eos et dicit: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Hoc cum dixisset, insufflavit et ait illis: Accipite Spiritum sanctum.

PL 3, 1146B

実に、復活の後、弟子たちを遣わすにあたって、主は彼らに語ってこう言われた。「父が私を遣わされたように、私も汝らを遣わす」。こう言ってから、主は息を吹きかけ、彼らに言われた。「聖なる霊を受けよ」。

3

Si cujus remiseritis peccata, remittentur illi; si cujus tenueritis, tenebuntur (Joan., XX) . Quo in loco ostendit eum solum posse baptizare et remissionem peccatorum dare qui habeat Spiritum sanctum.

PL 3, 1146B

「汝らが誰の罪を赦すなら、その罪は赦される。誰の罪をとどめるなら、それはとどめられる」(ヨハネ20)。この箇所で主は、洗礼を授け、罪の赦しを与えることができるのは、聖なる霊を持つ者だけであることを示しておられる。

4

Denique ipsum Christum Dominum nostrum baptizaturus Joannes accepit ante Spiritum sanctum cum adhuc esset in utero matris constitutus (Luc. I) , ut certum esset atque manifestum baptizare non posse nisi eos qui habeant Spiritum Sanctum.

PL 3, 1146B

実に、我々の主キリストご自身に洗礼を授けようとしたヨハネは、いまだ母の胎内にあったときにすでに聖なる霊を受けていた(ルカ1)。聖なる霊を持つ者でなければ洗礼を授けることができないということが、確かで明白であるためである。

5

Itaque qui haereticis sive schismaticis patrociniantur, respondeant nobis an habeant Spiritum sanctum, an non habeant.

PL 3, 1146B

それゆえ、異端者あるいは離教者を弁護する者たちは、彼らが聖なる霊を持っているのか、持っていないのか、我々に答えるがよい。

6

Si habent, cur illic baptizatis, quando ad nos veniunt, manus imponitur ad accipiendum Spiritum sanctum, cum jam utique illic acceptus sit ubi si fuit dari potuit?

PL 3, 1146B

もし持っているとすれば、なぜそちらで洗礼を受けた者たちが我々のもとに来るとき、聖なる霊を受けるための按手が施されるのか。霊がそこに現にあったのなら与えられえたはずのその場所で、彼らはすでに確かにそれを受けていたことになるではないか。

7

Si autem foris tincti haeretici et schismatici non habent Spiritum sanctum, et ideo apud nos manus imponitur ut hic accipiatur quod illic nec est nec dari potest, manifestum est nec remissionem peccatorum dari per eos posse quos constet Spiritum sanctum non habere.

PL 3, 1146C

しかしもし、外部で洗礼を受けた異端者や離教者たちが聖なる霊を持っておらず、それゆえ我々のもとで、そこには無く、そこでは与えられることもできないものをここで受けるために按手が行われるのだとすれば、聖なる霊を持たないことが明らかな者たちを通しては、罪の赦しも与えられえないことは明白である。

8

Et idcirco ut secundum divinam dispositionem atque evangelicam veritatem peccatorum remissionem consequi et sanctificari ac templa Dei fieri possint Ecclesiae Baptismo baptizandi sunt omnes omnino qui ab adversariis et antichristis ad Christi Ecclesiam veniunt.

PL 3, 1147A

それゆえに、神の配剤と福音の真理とに従って、罪の赦しを得、聖化され、神の神殿となることができるように、敵対者たちや反キリストたちのもとからキリストの教会へと来る者は、すべて例外なく、教会の洗礼によって洗礼を授けられねばならない。

Epistola V, Caput XII

第V書簡 第XII章PL 3, 1147A
1

Quaesisti etiam, fili charissime, quid mihi de illis videatur qui in infirmitate et languore gratiam Dei consequuntur, an habendi sint legitimi christiani, eo quod aqua salutari non loti sint, sed perfusi.

PL 3, 1147A

最愛の子よ、お前はまた、病と衰弱のうちに神の恩寵を得た者たち——救いをもたらす水によって洗われたのではなく、注がれただけであるという理由で——について、彼らを正当なキリスト教徒とみなすべきかどうか、私がどう考えるかを尋ねた。

2

Qua in parte nemini verecundia et modestia nostra praejudicat quo minus unusquisque quod putat sentiat et quod senserit faciat.

PL 3, 1147A

この点について、我々の慎みと慎ましさは、何人に対しても、各自が思うところを判じ、判じたところを行うのを妨げるものではない。

3

Nos, quantum concipit mediocritas nostra, aestimamus in nullo mutilari et debilitari posse beneficia divina, nec minus aliquid illic posse contingere ubi plena et tota fide et dantis et sumentis accipitur quod de divinis muneribus hauritur.

PL 3, 1147B

我々は、我々のつたない才知の及ぶ限りにおいて、神の恩恵はいかなる点においても損なわれ弱められることはありえず、また、与える者と受ける者双方の全き信仰をもって、神の賜物から汲まれるものが受け取られるところでは、いかなることも劣った仕方で起こりえない、と判断する。

4

Neque enim sic in sacramento salutari delictorum contagia ut in lavacro carnali et saeculari sordes cutis et corporis abluuntur, ut aphronitris et caeteris quoque adjumentis et solio et piscina opus sit, quibus ablui et mundari corpusculum possit.

PL 3, 1147B

というのも、救いをもたらす秘跡において罪の汚れが洗い落とされるのは、肉の、世俗の湯浴みにおいて肌や肉体の汚れが洗い落とされるのと同じようにではないからである。すなわち、この小さな肉体を洗い清めるために、アプロニトルム(一種の灰汁)や、そのほかの助剤や、浴槽や、水盤を必要とするようなことはない。

5

Aliter pectus credentis abluitur, aliter mens hominis per fidei merita mundatur. In sacramentis salutaribus necessitate cogente, et Deo indulgentiam suam largiente, totum credentibus conferunt divina compendia.

PL 3, 1147B

信じる者の胸が洗われる仕方は別であり、人の心が信仰の功徳によって清められる仕方も別である。救いをもたらす秘跡においては、必要に迫られ、神がご自分の寛容を施し給うとき、神による簡略のはからいが、信じる者たちに全てを授けるのである。

6

Nec quemquam movere debet quod aspergi vel perfundi videntur aegri cum gratiam dominicam consequuntur, quando Scriptura sancta per Ezechielem prophetam loquatur et dicat: Et aspergam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus immunditiis vestris, et ab omnibus simulacris vestris emundabo vos, et dabo vobis cor novum, et spiritum novum dabo in vobis (Ezech. XXXVI, 25, 26) .

PL 3, 1148A

病者たちが主の恩寵を得るとき、撒きかけられ、あるいは注ぎかけられるだけであるように見えることに、誰も心を動かされてはならない。聖書は預言者エゼキエルを通してこう語っているのだから。「私は汝らの上に清い水を撒こう。汝らはあらゆる汚れから清められるであろう。汝らのあらゆる像から汝らを清めよう。そして汝らに新しい心を与え、汝らのうちに新しい霊を与えよう」(エゼキエル36:25-26)。

7

Item in Numeris: Et homo qui fuerit immundus usque ad vesperam, hic purificabitur die tertio et die septimo, et mundus erit.

PL 3, 1148A

また『民数記』にはこうある。「夕方まで汚れていた人は、三日目と七日目に清められ、清くなるであろう。

8

Si autem non fuerit purificatus die tertio et die septimo, non erit mundus, et exterminabitur anima illa de Israel, quoniam aqua aspersionis non est super eum sparsa (Num. XIX, 8, 12, 13) .

PL 3, 1148A

しかし、三日目と七日目に清められなかったならば、彼は清くならず、その魂はイスラエルから絶たれるであろう。撒きかけの水が彼の上に振りかけられなかったからである」(民数記19:8、12、13)。

9

Et iterum: Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: Accipe levitas de medio filiorum Israel, et purificabis eos. Et ita facies eis purificationem eorum. Circumsperges eos aqua purificationis (Num. VIII, 5, 7) .

PL 3, 1148A

また重ねて言う。「主はモーセに語ってこう言われた。『イスラエルの子らの中からレビ人たちを取り、彼らを清めよ。彼らのために、このようにして彼らの清めを行え。清めの水を彼らに振りかけよ』」(民数記8:5、7)。

10

Et iterum: Aqua aspersionis purificatio est (Ibid. XIX, 9) . Unde apparet aspersionem quoque aquae instar salutaris lavacri obtinere et quando haec in Ecclesia fiunt, ubi sit et accipientis et dantis fides integra, stare omnia et consummari ac perfici posse majestate Domini et fidei veritate.

PL 3, 1148B

また重ねて言う。「撒きかけの水は清めである」(民数記19:9)。ここから明らかなのは、水の撒きかけもまた救いをもたらす洗いと同じ効力を持つということであり、また、教会の中でこれらのことが行われ、受ける者と授ける者双方の信仰が全きものであるところでは、主の威厳と信仰の真理とによって、すべてが成り立ち、完成し、成就されうるということである。

Epistola V, Caput XIII

第V書簡 第XIII章PL 3, 1148B
1

Porro autem quod quidam eos salutari aqua et fide legitima Christi gratiam consecutos non christianos sed clinicos vocant, non invenio unde hoc nomen assumant; nisi forte qui plura et secretiora legerunt apud Hippocratem vel Soranum, clinicos istos deprehenderunt.

PL 3, 1148B

さらにまた、ある人々は、救いの水と正当な信仰とによってキリストの恩寵を得た者たちを、キリスト教徒ではなく『病床の受洗者』——病の床で洗礼を受けた者の意——と呼んでいるが、私にはこの呼び名がどこから取られたのか分からない。ヒッポクラテスやソラノスの書物の、より多く、より秘められた箇所を読んだ者たちが、そこにこの『病床の者』という語を見出したというのでなければ。

2

Ego enim, qui clinicum de Evangelio novi, scio paralytico illi et debili per longa aetatis curricula in lecto jacenti nihil infirmitatem suam obfuisse quominus ad firmitatem caelestem plenissime perveniret, nec tantum indulgentia dominica excitatum de grabato esse, sed ipsum grabatum suum reparatis et vegetatis viribus sustulisse.

PL 3, 1149A

私は、福音書の中の『病床の者』を知る者として、こう知っている。長年にわたり床に伏していたあの中風の弱った者にとって、その病弱さは、天上の堅固さに全き仕方で至ることの妨げには少しもならなかった。彼は主の慈悲によって寝床から起こされただけでなく、力を回復し、生気を取り戻して、自分の寝床そのものを担ぎ上げたのである。

3

Et idcirco, quantum fide concipere et sentire nobis datur, mea sententia haec est, ut christianus judicetur legitimus quisquis fuerit in Ecclesia lege et jure fidei divinam gratiam consecutus.

PL 3, 1149A

それゆえ、我々に信仰によって理解し、感じ取ることが許される限りにおいて、私の見解はこうである。教会の中で、信仰の法と権利とによって神の恩寵を得た者は誰であれ、正当なキリスト教徒と判じられるべきである。

4

Aut si aliquis existimat eos nihil consecutos eo quod aqua salutari tantum perfusi sint, sed inanes et vacui sunt, non decipiantur, ut si incommodum languoris evaserint et convaluerint, baptizentur.

PL 3, 1149A

あるいは、もし誰かが、彼らは救いの水を注がれただけであるがゆえに何も得ておらず、空しく虚ろな者にすぎないと考えるのであれば、彼らが欺かれて、病の患いを免れ健康を取り戻した暁に〔改めて〕洗礼を授けられる、というようなことがあってはならない。

5

Si autem baptizari non possunt qui jam baptismo ecclesiastico sanctificati sunt, cur in fide sua et Domini indulgentia scandalizantur?

PL 3, 1149B

しかし、すでに教会の洗礼によって聖なるものとされた者たちが〔重ねて〕洗礼を受けることができないのであれば、なぜ彼らは自分自身の信仰と主の慈悲とにつまずくのか。

6

An consecuti sunt quidem gratiam dominicam, sed breviore et minore mensura muneris divini ac Spiritus sancti, ut habeantur quidem christiani, non sint tamen caeteris adaequandi?

PL 3, 1149B

それとも、彼らは主の恩寵を確かに得てはいるが、神の賜物と聖なる霊とのより短く、より少ない量においてであり、それゆえキリスト教徒とはみなされても、他の者たちと同等に扱われるべきではない、というのか。

Epistola V, Caput XIV

第V書簡 第XIV章PL 3, 1149B
1

Quin immo Spiritus sanctus non ad mensuram datur, sed super credentem totus infunditur. Nam si dies omnibus aequaliter nascitur, et si sol super omnes pari et aequali luce diffunditur, quanto magis Christus sol et Dies verus in Ecclesia sua lumen vitae aeternae pari aequalitate largitur?

PL 3, 1149B

いや、それどころか、聖なる霊は量りに従って与えられるのではなく、信じる者の上にその全体が注がれるのである。もし昼がすべての者に等しく生じ、太陽がすべての者の上に等しく均等な光を降り注ぐのであれば、まして真の太陽であり真の昼であるキリストが、その教会の中で、永遠の生命の光を等しい均等さをもって与えないことがあろうか。

2

Cujus aequalitatis sacramentum videmus in Exodo esse celebratum (Exod. XVI) , cum de coelo manna deflueret et futurorum praefiguratione alimentum panis coelestis et cibum Christi venientis ostenderet.

PL 3, 1149B

この均等性の秘義が出エジプト記に執り行われたことを、我々は見る(出エジプト16)。天からマンナが降り注いだとき、それは来るべき事柄の予型によって、天のパンという糧、すなわち到来するキリストの食物を示していたのである。

3

Illic enim sine discrimine vel sexus vel aetatis gomor a singulis aequalitater colligebatur.

PL 3, 1150A

そこでは、性の別も年齢の別もなく、一人ひとりが等しく一ゴメルを集めたのである。

4

Unde apparebat Christi indulgentiam et caelestem gratiam postmodum secuturam aequaliter omnibus dividi sine sexus varietate, sine annorum discrimine, sine acceptione personae, super omnem Dei populum spiritalis gratiae munus infundi.

PL 3, 1150A

そこから明らかであったのは、後に続くべきキリストの慈悲と天の恩寵とが、性の相違もなく、年齢の区別もなく、人を分け隔てることもなく、すべての者に等しく分かたれるということ、すなわち霊的な恩寵の賜物が神のすべての民の上に注がれるということであった。

5

Plane eadem gratia spiritalis, quae aequaliter in Baptismo a credentibus sumitur, in conversatione atque actu nostro postmodum vel minuitur vel augetur; ut in Evangelio dominicum semen aequaliter seminatur, sed pro varietate terrae aliud absumitur, aliud in multiformem copiam vel tricesimi vel sexagesimi vel centesimi numeri fructu exuberante cumulatur.

PL 3, 1150A

明らかに、洗礼において信じる者たちが等しく受け取るその同じ霊的な恩寵は、その後、我々の日々の生き方と行いにおいて、あるいは減じられ、あるいは増し加えられる。福音書において主の種が等しく蒔かれるが、土地の違いに応じて、あるものは失われ、あるものは三十倍、六十倍、百倍という豊かな実りによって、さまざまな豊かさへと積み上げられるのと同じである。

6

Adhuc vero cum singuli ad denarium vocentur, quid est ut quod a Deo aequaliter distribuitur humana interpretatione minuatur?

PL 3, 1150B

それでもなお、一人ひとりが同じ一デナリオンへと招かれるのであれば、神によって等しく分け与えられたものが、人間の解釈によって減じられるとは、どうしたことか。

Epistola V, Caput XV

第V書簡 第XV章PL 3, 1150B
1

Quod si aliquis in illo movetur quod quidam de iis qui aegri baptizantur spiritibus adhuc immundis tentantur, sciat diaboli nequitiam pertinacem usque ad aquam salutarem valere, in Baptismo vero omne nequitiae suae virus amittere.

PL 3, 1150B

しかし、もし誰かが、病中に洗礼を受けた者たちのうち、ある者たちがなお汚れた霊どもに試みられているという点で心を動かされるならば、その者は、悪魔の頑迷な邪悪さは救いの水に至るまでは力を持つが、洗礼においてはその邪悪さの毒をことごとく失うのだ、と知るがよい。

2

Quod exemplum cernimus in rege Pharaone qui, diu reluctatus et in sua perfidia demoratus tamdiu resistere potuit et praevalere donec ad aquam veniret: quo cum venisset, et victus est et extinctus.

PL 3, 1150B

この実例を我々はファラオ王のうちに見る。彼は長く抗い、自らの不実にとどまって、水に至るまでは抵抗し、優勢を保つことができたが、水に至ったとき、打ち負かされ、滅ぼされたのである。

3

Mare autem illud sacramentum Baptismi fuisse declarat beatus apostolus Paulus dicens: Nolo enim vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari (I Cor. X, 1, 2, 6) .

PL 3, 1150B

そして、かの海こそ洗礼の秘跡であったことを、幸いなる使徒パウロは次のように述べて明らかにしている。『兄弟たちよ、私は汝らが知らずにいることを欲しない。我々の父祖たちは皆、雲の下にあり、皆、海を通り抜け、皆、モーセにあって雲の中、海の中で洗礼を受けたのである』(一コリント10:1,2,6)。

4

Et addidit dicens: Haec autem omnia figurae nostrae fuerunt. Quod hodie etiam geritur, ut per exorcistas voce humana et potestate divina flagelletur et uratur et torqueatur diabolus, et cum exire se et homines Dei dimittere saepe dicat, in eo tamen quod dixerit fallat, et id quod per Pharaonem prius gestum est eodem mendacio obstinationis et fraudis exerceat.

PL 3, 1151A

そして彼はさらに、こう言い添えた。『しかし、これらのことは皆、我々にとっての予型であった』。このことは今日もなお行われている。すなわち、悪魔は祓魔師たちによって、人間の声と神の力とをもって鞭打たれ、焼かれ、責め苦を受け、自らが出て行き、神の人々を解き放つとしばしば言いながら、その言ったことにおいて欺き、かつてファラオを通して行われたのと同じ頑迷と欺瞞の偽りを働かせるのである。

5

Cum tamen ad aquam salutarem atque ad Baptismi sanctificationem venitur, scrire debemus et fidere quia illic diabolus opprimitur, et homo Deo dicatus divina indulgentia liberatur.

PL 3, 1151A

しかし、救いの水に、そして洗礼の聖化に至るときには、我々はそこで悪魔が打ち倒され、神に献げられた人間が神の慈悲によって解き放たれるということを、知り、また信じなければならない。

6

Nam si sicut scorpii et serpentes, qui in sicco praevalent, in aquam praecipitati praevalere non possunt aut sua venena retinere, sic et spiritus nequam, cui scorpii et serpentes appellantur, et tamen per nos data a Domino potestate calcantur, permanere ultra non possunt in hominis corpore, in quo baptizato in sanctificato incipit Spiritus sanctus habitare.

PL 3, 1151A

すなわち、乾いた地では勝る蠍や蛇が、水に投げ込まれれば、もはや勝ることも、自らの毒を保つこともできないのと同様に、悪しき霊ども――蠍や蛇と呼ばれ、しかも主から我々に与えられた権能によって我々を通して踏みにじられる者たち――もまた、洗礼を受け、聖なるものとされた人間の肉体のうちに、もはやとどまり続けることはできない。その肉体には聖なる霊が宿り始めるのである。

Epistola V, Caput XVI

第V書簡 第XVI章PL 3, 1151B
1

Hoc denique et rebus ipsis experimur, ut necessitate urgente in aegritudine baptizati et gratiam consecuti careant immundo spiritu quo antea movebantur, et laudabiles ac probabiles in Ecclesia vivant, plusque per dies singulos in augmentum coelestis gratiae per fidei incrementa proficiant.

PL 3, 1151B

実に、我々はこのことを事実そのものによっても経験している。すなわち、必要に迫られて病の中で洗礼を受け、恩寵を得た者たちは、以前彼らを動かしていた汚れた霊から解き放たれ、教会の中で称賛に値し、認められるべき者として生き、日々、信仰の増し加わりによって天の恩寵の増進へと進んでゆくのである。

2

Et contra saepe nonnulli de illis qui sani baptizantur, si postmodum peccare coeperint, spiritu immundo redeunte quatiuntur; ut manifestum sit diabolum in Baptismo fide credentis excludi, si fides postmodum defecerit, regredi.

PL 3, 1151B

これに反して、健康なときに洗礼を受けた者たちのうちにも、もし後に罪を犯し始めるならば、汚れた霊が立ち返ってきて、しばしば揺さぶられる者たちがいる。こうして明らかになるのは、洗礼において信じる者の信仰によって悪魔は締め出されるが、もし後にその信仰が絶えれば、悪魔は立ち戻るということである。

3

Nisi si justum quibusdam videtur ut illi qui extra Ecclesiam apud adversarios et antichristos profana aqua polluuntur baptizati judicentur, hi vero qui in Ecclesia baptizantur minus indulgentiae et gratiae divinae consecuti esse videantur, et tantus honor habeatur haereticis ut inde venientes non interrogentur utrumne loti sint an perfusi, utrumne clinici sint an peripatetici, apud nos autem de integra fidei veritate detrahatur, et Baptismo ecclesiastico majestas sua et sanctitas derogetur.

PL 3, 1151C

ただし、ある人々には次のことが正当だと思われているのでなければであるが。すなわち――教会の外で、敵対者や反キリストどもの手により、俗なる水で汚された者たちは洗礼を受けたと判じられ、教会の中で洗礼を受けた者たちのほうが、かえって神の慈悲と恩寵とをより少なく得たと見なされる。そして異端者たちには、これほどの敬意が払われ、彼らのもとから来る者たちは、浸されたのか、それとも注がれただけなのか、病床の受洗者であったのか、それとも歩ける者であったのかを問われることさえないのに、我々のもとでは、完全な信仰の真理から差し引かれるものがあるとされ、教会の洗礼の威厳と聖性とが貶められる、ということが。

Epistola V, Caput XVII

第V書簡 第XVII章PL 3, 1151C
1

Rescripsi, fili charissime, ad litteras tuas quantum parva nostra mediocritas valuit, et ostendi quid nos tantum in nobis est sentiamus, nemini praescribentes quominus statuat quod putat unusquisque praepositus actus sui rationem Domino redditurus, secundum quod beatus apostolus Paulus in epistola sua ad Romanos scribit et dicit: Unusquisque nostrum pro se rationem dabit.

PL 3, 1151C

最愛の子よ、私は、我々のささやかな力量が及ぶ限りにおいてお前の書状に返書をしたため、我々が自分自身の内で考えていることをそのとおりに示した。ただし、おのおのの司教が、自らの行いの理をいずれ主に申し述べるべき者として、自らの正しいと思うところを定めることを、私は誰にも禁じはしない。これは、幸いなる使徒パウロがローマ人への書簡の中で次のように書いて言っているとおりである。『我々おのおのは、自分自身について理由を申し述べるであろう』。

2

Non ergo nos invicem judicemus (Rom. XIV, 12) . Opto te, fili charissime, semper bene valere.

PL 3, 1151D

『それゆえ、我々は互いに裁き合うことのないようにしよう』(ローマ14:12)。最愛の子よ、お前が常に健やかであるようにと願っている。

Epistola VI, Caput I

第VI書簡 第I章PL 3, 1152A
1

Firmilianus Cypriano fratri, in Domino salutem. Accepimus per Rogatianum charissimum nostrum diaconum a vobis missum litteras quas ad nos fecisti, frater dilectissime; et gratias propter hoc Domino maximas egimus quod contigerit ut qui corpore ab invicem separamur sic spiritu adunemur quasi non unam tantum regionem tenentes, sed in ipsa atque in eadem domo simul inhabitantes.

PL 3, 1152A

フィルミリアヌスより、兄弟キプリアヌスに、主にあって挨拶を送る。諸君が遣わした、我々の最愛なる助祭ロガティアヌスを通じて、最愛の兄弟よ、お前が我々に宛てて書いた書簡を受け取った。そしてこのことのために、我々は主に最大の感謝を献げた。すなわち、肉体においては互いに離れている我々が、あたかも一つの地域を占めているだけでなく、まさに同一の家にともに住んでいるかのように、霊においては一つに結ばれるということが起こったからである。

2

Quod et decet dicere, quia et spiritalis domus Dei una est. Erit enim in novissimis, ait Propheta, diebus manifestus mons Domini et domus Dei super vertices montium (Isai. II) .

PL 3, 1155A

そしてこう言うのがふさわしい。霊的な神の家もまた一つだからである。実に、「終わりの日々には主の山と神の家が山々の頂の上に現れるであろう」と預言者は言う(イザヤ2章)。

3

In quam convenientes cum jucunditate adunantur, secundum quod et in Psalmo hoc postulatur a Domino inhabitare in domo Dei per omnes dies vitae (Ps. XXVI) . Unde et in alio loco manifestatum est esse apud sanctos magnam voluntatis charitatem inunum convenire. Ecce, inquit, quam bonum et voluptabile est ut habitent fratres in unum!

PL 3, 1155A

そこに集う者たちは喜びをもって一つに結ばれる。詩編において、生涯のすべての日々、神の家に住むことが主に願い求められているとおりである(詩編26編)。それゆえ他の箇所でも、聖徒たちのもとには一つに集うことへの意志の大いなる愛があることが示されている。「見よ、兄弟たちが一つに住むことは、いかに善く、いかに喜ばしいことか」と彼は言う。

Epistola VI, Caput II

第VI書簡 第II章PL 3, 1155A
1

Adunatio enim et pax et concordia, non solum hominibus fidelibus et cognoscentibus veritatem, sed et Angelis ipsis coelestibus voluptatem maximam praestat, quibus dicit sermo divinus esse gaudium in uno peccatore poenitentiam agente et ad unitatis vinculum revertente (Luc. XV) .

PL 3, 1155A

実に、一致と和解と協和は、信仰篤く真理を知る人間だけでなく、天の天使たち自身にも、この上ない喜びを与える。彼らのもとにこそ、一人の罪人が悔い改めをなし、一致の絆へと立ち帰るとき喜びがあると、神の言葉は告げている(ルカ15章)。

2

Quod utique non diceretur de Angelis conversationem in coelis habentibus, nisi ipsi quoque essent nobis adunati, qui nostra adunatione laetantur; sicut e contrario utique contristantur, quando vident diversas quorumdam mentes et scissas voluntates, quasi non tantum unum et eumdem Deum simul invocent, sed separatis et divisis ab invicem nec confabulatio jam possit esse aut sermo communis.

PL 3, 1155B

このことは、天における交わりを持つ天使たちについて、もし彼らもまた我々と一つに結ばれていて、我々の一致を喜ぶのでなければ、決して言われなかったであろう。逆に、ある者たちの心が分かれ、意志が引き裂かれているのを見るとき、彼らは当然にも悲しむのである。あたかもそれらの者たちは、一なる同じ神をともに呼び求めることさえせず、それどころか互いに分離し分裂して、もはや語らいも共通の言葉もありえないかのように。

3

Nisi quod nos gratiam referre Stephano in isto possumus quod per illius inhumanitatem nunc effectum sit ut fidei et sapientiae vestrae experimentum caperemus.

PL 3, 1156A

ただ、この点でこそ我々はステファヌスに恩義を返しうる。すなわち、彼の非情さによって、我々が諸君の信仰と知恵の証しを得るに至ったということである。

4

Sed non enim si nos propter Stephanum hanc beneficii gratiam cepimus, statim Stephanus beneficio gratia digna commisit.

PL 3, 1156A

しかし、我々がステファヌスのゆえにこの恩恵を受けたとしても、そのことで直ちにステファヌスが感謝に値することを行ったことにはならない。

5

Neque enim et Judas perfidia sua et proditione, qua scelerate circa Salvatorem operatus est, dignus videri potest quasi causam bonorum tantorum ipse praestiterit ut per illum mundus et gentium populus passione Domini liberaretur.

PL 3, 1156A

ユダにしても、彼が救い主に対して悪辣に働いたその不実と裏切りのゆえに、まるで彼自身がかくも大きな善のもとを与えたかのように――彼を通して世界と諸国民の民が主の受難によって解放されたかのように――ふさわしい者と見なされることはできないのである。

Epistola VI, Caput III

第VI書簡 第III章PL 3, 1156A
1

Sed haec interim quae ab Stephano gesta sunt praetereantur; nedum audaciae et insolentiae ejus meminimus, de rebus ab eo improbe gestis longiorem moestitiam nobis inferamus.

PL 3, 1156A

しかし、ステファヌスによってなされたこれらのことは、さしあたり措いておこう。彼の厚かましさと尊大さを思い起こすことによって、彼が不正になしたことについて、これ以上長い悲しみを我々自身にもたらすことのないようにするためである。

2

De vobis autem cognoscentes quod secundum regulam veritatis et sapientiam Christi, hoc de quo nunc quaeritur disposueritis, cum magna laetitia exultavimus et Deo gratias egimus, quia invenimus in fratribus tam longe positis tantam nobiscum fidei et veritatis unanimitatem.

PL 3, 1156B

しかし、諸君については、真理の規範とキリストの知恵とに従って、今問われているこの事柄を諸君が取り決めたと知って、我々は大いなる喜びをもって歓喜し、神に感謝を献げた。かくも遠く離れて置かれた兄弟たちのうちに、信仰と真理における我々とのこれほどの一致を見出したからである。

3

Potens est enim gratia Dei copulare et conjungere charitatis atque unitatis vinculo etiam ea quae videntur longiore terrarum spatio esse divisa, secundum quod et olim intervallo temporum separatos ab Job et Noe, qui in primis fuerant, Ezechielem et Danielem posteriores aetate ad unanimitatis vinculum virtus divina conjunxit, ut, quamvis temporibus longis discreti essent, eadem divina inspiratione sentirent.

PL 3, 1156B

実に、神の恩寵は、たとえ広大な大地の隔たりによって分かたれているように見えるものであっても、愛と一致の絆によって結び合わせ、つなぎ合わせる力を持つ。かつて、最初の時代にあったヨブとノアとを、時代の後のエゼキエルおよびダニエルと、時の隔たりにもかかわらず、神の力が一致の絆へとつないだのと同じである。それゆえ、彼らは長い時代によって隔てられていたにもかかわらず、同じ神の霊感によって同じことを感じたのである。

4

Quod et nunc in vobis animadvertimus, ut qui longissimis regionibus a nobis separati estis, sensu tamen et spiritu copulatos vos esse nobiscum probaretis. Quod totum hoc fit divina unitate.

PL 3, 1157A

そして今、我々はこのことを諸君のうちに見て取っている。すなわち、諸君は、我々からきわめて遠い地域によって隔てられているにもかかわらず、思いにおいても霊においても我々と結び合わされていることを示したのである。このことはすべて、神の一致によって起こるのである。

5

Nam, cum Dominus unus atque idem sit qui habitat in nobis, conjungit ubique et copulat suos vinculo unitatis.

PL 3, 1157A

なぜなら、我々のうちに住みたもう主は唯一にして同一の方であるゆえに、至るところでご自身の民を一致の絆によってつなぎ合わせ、結び合わせたもうからである。

6

Unde in universam terram exivit sonus eorum qui a Domino missi sunt unitatis spiritu velociter currentes; sicut e contrario nihil prodest aliquos proximos et junctos sibi esse corporibus, si animo et mente dissideant, quando adunari animae omnino non possint quae se a Dei unitate diviserint: Ecce enim, inquit, qui longinquant se abs te peribunt (Psal. LXXII, 27) .

PL 3, 1157A

それゆえ、一致の霊によって速やかに走る、主から遣わされた者たちの声は、全地に響き渡った。これとは逆に、たとえ肉体において互いに近く結びついている者どもがいても、心と思いにおいて分かれ争っているならば、何の益もない。なぜなら、神の一致から自らを引き離した魂は、決して一つに結び合わされえないからである。実に「見よ、汝から遠ざかる者どもは滅びるであろう」と彼は言う(詩篇72:27)。

7

Sed tales judicium Domini pro merito suo subibunt, recedentes a verbis ejus qui Patrem pro unitate deprecatur et dicit: Pater, da ut, quomodo ego et tu unum sumus, sic et hi in nobis unum sint (Joan. XVII, 21) .

PL 3, 1157B

しかし、そのような者たちは、その値に応じて主の裁きを受けるであろう。彼らは、一致のために御父に嘆願してこう言われた方の言葉から離れ去るのである。『父よ、私と汝とが一つであるように、彼らもまた我々のうちにあって一つとなりますように』(ヨハネ17:21)。

Epistola VI, Caput IV

第VI書簡 第IV章PL 3, 1157B
1

Nos vero ea, quae a vobis scripta sunt, quasi nostra propria suscepimus, nec in transcursu legimus, sed saepe repetita memoriae mandavimus.

PL 3, 1157B

さて我々は、諸君によって書かれたことどもを、あたかも我々自身のものであるかのように受け取った。そしてそれをおろそかに読み流すことなく、幾度も繰り返して記憶に刻みつけた。

2

Neque obest utilitati salutari, aut eadem retexere ad confirmandam veritatem, aut et quaedam addere ad cumulandam probationem.

PL 3, 1157B

同じことを真理を確かめるために繰り返し語ることも、あるいは証明を積み重ねるために何かを付け加えることも、救いをもたらす益を妨げるものではない。

3

Si quid autem a nobis additum fuerit, non sic additur quasi a vobis aliquid minus dictum sit, sed quoniam sermo divinus humanam naturam supergreditur, nec potest totum et perfectum anima concipere, idcirco et tantus est numerus Prophetarum, ut multiplex et divina sapientia per multos distribuatur.

PL 3, 1157B

もし我々によって何かが付け加えられるとしても、それは諸君によって何か足りないことが語られたからではなく、神の言葉が人間の本性を超えており、魂はその全体を完全に捉えることができないからである。それゆえにこそ、預言者の数はかくも多いのであり、多様にして神的な知恵が多くの者を通して分け与えられるのである。

4

Unde et tacere praecipitur primo in prophetia loquenti, si secundo fuerit revelatum (I Cor. XIV, 30) .

PL 3, 1158A

それゆえ、第一に預言をもって語る者に対しても、もし第二の者に啓示が下されたならば、沈黙するようにと命じられているのである(一コリント14:30)。

5

Qua ex causa necessario apud nos fit ut per singulos annos seniores et praepositi in unum conveniamus ad disponenda ea quae curae nostrae commissa sunt, ut, si qua graviora sunt, communi consilio dirigantur, lapsis quoque fratribus et post lavacrum salutare a diabolo vulneratis per poenitentiam medela quaeratur; non quasi a nobis remissionem peccatorum consequantur, sed ut per nos ad intelligentiam delictorum suorum convertantur et Domino plenius satisfacere cogantur.

PL 3, 1158A

この理由から、我々のもとでは必然的に、毎年、長老たちと監督者たちである我々が一つに集まり、我々の配慮に委ねられていることどもを取り決める。もしより重大な事柄があれば、共同の協議によってそれらを導くためであり、また堕落した兄弟たち、すなわち救いの洗礼を受けた後に悪魔によって傷つけられた者たちについても、悔い改めによる癒しが求められるようにするためである。それは、彼らが我々から罪の赦しを得るからではなく、我々を通して自分の罪を悟るに至り、主に対してより十全に償いをなすよう強いられるためである。

Epistola VI, Caput V

第VI書簡 第V章PL 3, 1158A
1

Quoniam vero legatus iste a vobis missus regredi ad vos festinabat, et hibernum tempus urgebat, quantum potuimus ad scripta vestra rescripsimus.

PL 3, 1158A

しかし、諸君から遣わされたこの使者が、諸君のもとへ急いで帰ろうとしており、また冬の季節が差し迫っていたので、我々はできる限りのことを、諸君の書き送ったものに対する返書として記した。

2

Et quidem, quantum ad id pertineat quod Stephanus dixit, quasi Apostoli eos qui ab haeresi veniunt baptizari prohibuerint et hoc custodiendum posteris tradiderint, plenissime vos respondistis neminem tam stultum esse qui hoc credat Apostolos tradidisse, quando etiam ipsas haereses constet execrabiles ac detestandas postea exstitisse, cum et Marcion, Cerdonis discipulus, inveniatur sero post Apostolos et post longa ab eis tempora sacrilegam adversus Deum traditionem induxisse; Apelles quoque, blasphemiae ejus consentiens, multa alia nova et graviora fidei ac veritati inimica addiderit.

PL 3, 1158B

そして、ステファヌスが述べたこと――すなわち、使徒たちが異端から来る者たちに洗礼を授けることを禁じ、これを後代の者たちに守るべきものとして伝えたかのように言ったこと――に関する限り、諸君は、使徒たちがこれを伝えたなどと信じるほど愚かな者は誰もいないと、きわめて十分に答えた。というのも、まさにその異端そのものが、後になってから忌まわしく憎むべきものとして現れたことは明らかだからである。マルキオンは、ケルドの弟子であるが、使徒たちより後、彼らから長い年月を経て、神に背く瀆聖的な伝承を持ち込んだことが知られている。アペレスもまた、彼の冒瀆に同調し、信仰と真理に敵対する新たな、より重大な事柄を数多く付け加えた。

3

Sed et Valentini et Basilidis tempus manifestum est, quod et ipsi, post Apostolos et post longam aetatem, adversus Ecclesiam Dei sceleratis mendaciis suis rebellaverint.

PL 3, 1158B

さらに、ウァレンティヌスとバシリデスの時代もまた明らかである。彼らもまた、使徒たちより後、長い年月を経て、その邪悪な偽りをもって神の教会に反逆したのである。

4

Caeteros quoque haereticos constat pravas suas sectas et inventiones perversas, prout quisque errore ductus est, postea induxisse; quos omnes manifestum est a semetipsis damnatos esse, et ante diem judicii inexcusabilem sententiam adversus semetipsos dixisse: quorum baptisma qui confirmat, quid aliud quam cum ipsis se adjudicat, et se ipse participem talibus faciendo condemnat.

PL 3, 1158C

その他の異端者たちについても、おのおのが誤りに導かれるままに、その邪な分派と倒錯した考案とを後になって持ち込んだことは明らかである。そして、彼らすべてが自ら自身によって断罪されており、審判の日を待たずして、申し開きの余地なき判決を自分自身に対して下したことも明白である。彼らの洗礼を是とする者は、彼らとともに自らに判決を下し、そのように行うことで自らをその仲間とし、自らを罪に定めていること以外の何であろうか。

Epistola VI, Caput VI

第VI書簡 第VI章PL 3, 1159A
1

Eos autem qui Romae sunt non ea in omnibus observare quae sint ab origine tradita; et frustra Apostolorum auctoritatem praetendere scire quis etiam inde potest, quod circa celebrandos dies Paschae et circa multa alia divinae rei sacramenta videat esse apud illos aliquas diversitates, nec observari illic omnia aequaliter quae Hierosolymis observantur, secundum quod in caeteris quoque plurimis provinciis multa pro locorum et nominum diversitate variantur, nec tamen propter hoc ab Ecclesiae catholicae pace atque unitate aliquando discessum est.

PL 3, 1159A

しかし、ローマにいる者たちがあらゆる点において起源から伝えられたことを守っているのではないこと、そして使徒たちの権威をむなしく持ち出していることは、次のことからも誰にでも知られよう。すなわち、過越の祭日を祝う仕方や、神事にかかわる他の多くの秘跡についてすら彼らのもとにいくらかの相違が見て取れること、そこではエルサレムで守られていることのすべてが等しく守られているわけではないこと、しかもこれは他の非常に多くの属州においても、土地や名称の違いに応じて多くの事柄が異なるのと同様であって、それでいてこのために公同の教会の和解と一致から離れたことは、かつて一度もなかったということである。

2

Quod nunc Stephanus ausus est facere, rumpens adversum vos pacem, quam semper antecessores ejus vobiscum amore et honore mutuo custodierunt, adhuc etiam infamans Petrum et Paulum beatos apostolos, quasi hoc ipsi tradiderint, qui in epistolis suis haereticos exsecrati sunt et ut eos evitemus monuerunt.

PL 3, 1159B

しかるに、いまステファヌスはあえてこれを行い、諸君に対して和解を破った。彼の前任者たちは、その和解を、諸君との間で常に互いの愛と敬意のうちに守ってきたのである。そのうえステファヌスは、祝福された使徒ペトロとパウロを、あたかも彼ら自身がこれを伝えたかのように言って、中傷してさえいる。彼らはむしろ、自分たちの書簡の中で異端者たちを呪い、我々に彼らを避けるようにと戒めた当人たちなのである。

3

Unde apparet traditionem hanc humanam esse quae haereticos asserit et baptisma, quod non nisi solius Ecclesiae est, eos habere defendit.

PL 3, 1159B

ここから明らかなように、異端者たちを容認し、教会のみに属する洗礼を彼らも有していると擁護するこの伝承は、人間による伝承にほかならない。

Epistola VI, Caput VII

第VI書簡 第VII章PL 3, 1160A
1

Sed et ad illam partem bene a vobis responsum est ubi Stephanus in epistola sua dixit « haereticos quoque ipsos in baptismo convenire, et quod alterutrum ad se venientes non baptizent, sed communicent tantum, » quasi et nos hoc facere debeamus.

PL 3, 1160A

さらに、次の点についても、諸君はみごとに答えた。すなわち、ステファヌスはその書簡の中で「異端者たち自身もまた洗礼に関して一致しており、互いに相手方から来た者に洗礼を授けず、ただ交わりを許すだけである」と述べ、あたかも我々もそうすべきであるかのように言ったのである。

2

Quo in loco, etsi vos jam probastis satis ridiculum esse ut quis sequatur errantes, illud tamen ex abundanti addimus, non esse mirum si sic haeretici agant, qui, etsi in quibusdam minoribus discrepant, in eo tamen, quod est maximum, unum et eumdem consensum tenent ut blasphement Creatorem, quaedam somnia sibi et phantasmata ignoti Dei confingentes; quos utique consequens est sic consentire in baptismi sui vanitate ut consentiunt in repudianda divinitatis veritate.

PL 3, 1160A

この点について、誤っている者たちに従うことがいかに滑稽であるかは、諸君がすでに十分に示したところであるが、それでもなお、余分ながら次の一点を付け加えておく。異端者たちがそのように振る舞うのは何ら不思議ではない。彼らは些細な点ではいくらか食い違っていても、最も重大な点、すなわち創造主を冒瀆するという点においては、一つの同じ合意を保っており、彼ら自身のために、未知なる神についての夢想や幻影を思い描いているのである。こうした者たちが、自分たちの洗礼の空しさについて一致するのは、神性の真理を斥けることにおいて一致するのと、当然同じことなのである。

3

De quibus, quoniam longum est ad singula eorum vel scelesta vel supervacua respondere satis est breviter illud in compendio dicere, eos qui non teneant verum Dominum, Patrem, tenere non posse nec Filii nec Spiritus sancti veritatem, secundum quod etiam illi qui Cataphrygae appellantur, et novas prophetias usurpare conantur, nec Patrem possunt habere nec Filium nec [Spiritum sanctum] ; a quibus si quaeramus quem Christum praedicent, respondebunt eum se praedicare qui miserit Spiritum per Montanum et Priscam locutum.

PL 3, 1160B

彼らについては、その邪悪な、あるいは無用な個々の点に一つ一つ答えるのは長くなりすぎるので、要約して簡潔にこう言えば十分である。真の主なる父を保持していない者たちは、子の真理も聖なる霊の真理も保持しえない。これは、カタフリュギア派と呼ばれ、新たな預言を我がものにしようとしている者たちについても同様であって、彼らは父を持つことも、子を持つことも、〔聖なる霊を持つことも〕できない。彼らに、いったい誰をキリストと宣べ伝えているのかと問うならば、モンタヌスとプリスカを通して語った霊を遣わした方を宣べ伝えているのだ、と答えるであろう。

4

In quibus cum animadvertamus non veritatis Spiritum sed erroris fuisse, cognoscimus eos qui falsam illorum prophetiam contra Christi fidem vindicant Christum habere non posse.

PL 3, 1161A

彼らのうちにあるものが真理の霊ではなく誤りの霊であったと見て取るとき、我々は、キリストの信仰に逆らってかの偽りの預言を擁護する者たちが、キリストを有することはできないと知るのである。

5

Sed et caeteri quique haeretici, si se ab Ecclesia Dei sciderint, nihil habere potestatis aut gratiae possunt, quando omnis potestas et gratia in Ecclesia constituta sit, ubi praesident majores natu, qui et baptizandi et manum imponendi et ordinandi possident potestatem.

PL 3, 1161A

そのほかのいかなる異端者たちも、神の教会から自らを引き裂いた以上、何らの権力も恩寵も持ちえない。あらゆる権力と恩寵は教会のうちに据えられているのであり、そこでは長老たちが座を占めていて、洗礼を授け、按手し、按立する権力を保持しているからである。

6

Haeretico enim, sicut ordinare non licet nec manum imponere, ita nec baptizare nec quicquam sancte nec spiritaliter gerere, quando alienus sit a spiritali et deifica sanctitate.

PL 3, 1161A

異端者には、按立することも按手することも許されていないのと同様に、洗礼を授けることも、聖なる仕方であれ霊的な仕方であれ何かを執り行うことも許されていない。彼は霊的で神化する聖性とは無縁の者だからである。

7

Quod totum nos jampridem in Iconio, qui Phrygiae locus est, collecti in unum convenientibus ex Galatia et Cilicia et caeteris proximis regionibus, confirmavimus tenendum contra haereticos firmiter et vindicandum, cum a quibusdam de ista re dubitaretur.

PL 3, 1161A

このことはすべて、我々がかつてイコニウムにおいて——それはフリュギアの一地方である——一堂に会し、ガラティアやキリキアやその他近隣の諸地方から集まった者たちとともに、この件について疑いを抱く者があったために、異端者たちに対してこれを堅く保持し、擁護すべきことをすでに確認したのである。

Epistola VI, Caput VIII

第VI書簡 第VIII章PL 3, 1161B
1

Et quoniam Stephanus et qui illi consentiunt contendunt dimissionem peccatorum et secundam nativitatem in haereticorum Baptisma posse procedere, apud quos etiam ipsi confitentur Spiritum sanctum non esse, considerent et intelligant spiritalem nativitatem sine Spiritu esse non posse, secundum quod et beatus apostolus Paulus eos qui ab Joanne baptizati fuerant, priusquam missus esset Spiritus sanctus a Domino, baptizavit denuo spiritali Baptismo, et sic eis manum imposuit ut acciperent Spiritum sanctum (Act. XIX) .

PL 3, 1161B

しかるに、ステファヌスおよび彼に同意する者たちは、異端者たちの洗礼のうちにも罪の赦しと再生とが生じうると主張しているが、彼ら自身、その者たちのもとには聖なる霊が存在しないことを認めている以上、霊的な再生が霊なしにはありえないことを、彼らは考え、理解するべきである。祝福された使徒パウロもまた、主から聖なる霊が遣わされる以前にヨハネから洗礼を受けていた者たちに、あらためて霊的な洗礼を授け、そのうえで按手して彼らが聖なる霊を受けるようにしたのと同様である(使徒言行録19)。

2

Quale est autem ut cum Paulum post Joannis baptisma iterato discipulos suos baptizasse videamus, nec eos qui ab haeresi ad Ecclesiam veniunt post illicitam et profanam eorum tinctionem baptizare dubitemus?

PL 3, 1162A

しかし、パウロがヨハネの洗礼の後、その弟子たちに重ねて洗礼を授けたのを我々が見ているというのに、異端から教会へやって来る者たちに対しては、彼らの不法で俗なる浸礼の後に洗礼を授けることをためらうというのは、いったいどういうことであろうか。

3

Nisi si his episcopis quibus [nunc] minor fuit Paulus, ut hi quidem possint per solam manus impositionem venientibus haereticis dare Spiritum sanctum, Paulus autem idoneus non fuerit qui ab Joanne baptizatis Spiritum sanctum per manus impositionem daret, nisi eos prius etiam Ecclesiae Baptismo baptizasset.

PL 3, 1162A

そうでなければ、パウロは〔今や〕これらの司教たちより劣っていた、ということにでもなるのだろうか。すなわち、この者たちのほうは按手だけによって、やって来る異端者たちに聖なる霊を与えることができるのに、パウロは、まず教会の洗礼で彼らに洗礼を授けたのでなければ、ヨハネから洗礼を受けた者たちに按手によって聖なる霊を与えるにはふさわしくなかった、というわけである。

Epistola VI, Caput IX

第VI書簡 第IX章PL 3, 1162B
1

Illud quoque absurdum quod non putant quaerendum esse quis sit ille qui baptizaverit, eo quod qui baptizatus sit gratiam consequi poterit invocata trinitate nominum Patris et Filii et Spiritus sancti.

PL 3, 1162B

また、洗礼を授けた者が誰であるかを問う必要はないと彼らが考えていることも、不合理である。彼らによれば、洗礼を受けた者は、父と子と聖なる霊という三つの名を呼び求めさえすれば、恩寵を得ることができるのだという。

2

Deinde haec erit sapientia quam scribit Paulus esse in his qui perfecti sunt. At quis est in Ecclesia perfectus et sapiens qui hoc aut defendat aut credat quod invocatio haec nominum nuda sufficiat ad remissionem peccatorum et Baptismi sanctificationem, cum haec tunc utique proficiant quando et qui baptizat habet Spiritum sanctum et Baptisma quoque ipsum non sit sine Spiritu constitutum.

PL 3, 1162B

そうなると、これこそがパウロの言う、完全な者たちのうちにある知恵だということになろう。しかし教会のうちで、この名を呼び求めるだけの裸の行為が、罪の赦しと洗礼の聖化とに十分であると擁護し、あるいは信じるほどの、完全にして知恵ある者があろうか。これらのことが効を奏するのは、洗礼を授ける者が聖なる霊を有しており、洗礼そのものもまた霊なしには成り立たない場合に限られるのである。

3

Sed dicunt eum qui quomodocumque foris baptizatur mente et fide sua Baptismi gratia consequi posse. Quod et ipsum sine dubio ridiculum est quasi de coelo adducere ad se possit aut mens prava justorum sanctificationem aut fides falsa credentium veritatem.

PL 3, 1163A

しかし彼らは、外部でどのような仕方であれ洗礼を受けた者でも、自らの心と信仰によって洗礼の恩寵を得ることができると言う。だがこのこと自体、疑いなく滑稽である。あたかも、邪な心が義人たちの聖化を、あるいは偽りの信仰が信じる者たちの真理を、天から自分のもとへ引き下ろすことができるかのようだからである。

4

Non omnes autem qui nomen Christi invocant audiri et invocationem suam consequi aliquid gratiae posse Dominus ipse manifestat dicens: Multi venient in nomine meo dicentes: Ego sum Christus; et multos fallent (Marc. XIII, 6) .

PL 3, 1163A

しかし、キリストの名を呼び求める者がみな聞き入れられ、その呼び求めによって何らかの恩寵を得られるわけではないことは、主ご自身が次のように言って明らかにしておられる。「多くの者が私の名を名乗って来て、〈私はキリストである〉と言い、多くの者を惑わすであろう」(マルコ13:6)。

5

Nulla quippe differentia est inter pseudo-prophetam et haereticum. Nam ut ille in nomine Dei aut Christi, ita iste in sacramento Baptismi fallit: Mendacio uterque nititur ad decipiendas hominum voluntates.

PL 3, 1163A

実に、偽預言者と異端者との間には何の違いもない。かの者が神あるいはキリストの名において欺くように、この者は洗礼の秘跡において欺くのである。両者とも、人々の意志を欺くために偽りに頼っているのである。

Epistola VI, Caput X

第VI書簡 第X章PL 3, 1163B
1

Volo autem vobis et de historia quae apud nos facta est exponere ad hoc ipsum pertinente. Ante viginti enim et duos fere annos, temporibus post Alexandrum imperatorem, multae istic conflictationes et pressurae acciderunt, vel in commune omnibus hominibus, vel privatim Christianis, terrae etiam motus plurimi et frequentes exstiterunt, ut et per Cappadociam et per Pontum multa subruerent, quaedam etiam civitates, in profundum receptae, dirupti soli hiatu devorarentur, ut ex hoc persecutio quoque gravis adversum nos christiani nominis fieret, quae post longam retro aetatis pacem repente oborta de inopinato et insueto malo ad turbandum populum nostrum terribilior effecta est.

PL 3, 1163B

さて私は、まさにこの件にかかわる、我々のもとで起きたある出来事についても、諸君に語っておきたい。およそ二十二年ほど前、皇帝アレクサンデルの後の時代のことであるが、この地では、すべての人々に共通する、あるいはキリスト教徒に固有の、多くの騒乱と苦難が起こった。地震もまた、数多く頻繁に生じ、カッパドキアとポントゥスの全土にわたって多くのものを崩し、いくつかの都市などは深みに呑み込まれ、地面が裂けてできた裂け目に呑まれてしまった。そしてこのことから、キリスト教徒という名を負う我々に対する激しい迫害も生じたが、それは長らく続いた時代の平穏の後に、思いがけず、これまでにない災いから突如として起こったものであったため、我々の民をいっそう恐ろしく騒がせるものとなった。

2

Serenianus tunc fuit in nostra provincia praeses, acerbus et dirus persecutor. In hac autem perturbatione constitutis fidelibus, et huc atque illuc persecutionis metu fugientibus, et patrias suas relinquentibus, atque in alias partes regionum transeuntibus (erat enim transeundi facultas, eo quod persecutio illa, non per totum mundum, sed localis fuisset), emersit istic subito quaedam mulier, quae in extasim constituta propheten se praeferret et quasi sancto Spiritu plena sic ageret.

PL 3, 1164A

当時、我々の属州にはセレニアヌスが総督としており、苛烈で残忍な迫害者であった。この混乱のうちに置かれた信徒たちが、迫害への恐れからあちこちへ逃げ惑い、故郷を捨てて他の地方へと移り住んでいた頃——というのも、その迫害は全世界にではなく、この地方に限られたものであったため、移り住む余地があったのである——、この地に突如としてある女が現れた。彼女は恍惚状態に陥って自らを預言者と称し、あたかも聖なる霊に満たされているかのように振る舞った。

3

Ita autem principalium daemoniorum impetu ferebatur, ut per longum tempus sollicitaret et deciperet fraternitatem, admirabilia quaedam et portentosa perficiens, et facere se terram moveri polliceretur.

PL 3, 1164A

彼女は、有力な悪霊どもの激しい力に動かされていたので、長期にわたって兄弟たちを煽動し、欺き、驚くべき奇異な業をいくつも行い、自分が地を揺り動かすことができると約束するほどであった。

4

Non quod daemoni tanta esset potestas ut terram movere aut elementum concutere vi sua valeret, sed quod nonnumquam Spiritus nequam, praesciens et intelligens terrae motum futurum, id se facturum esse simularet quod futurum videret.

PL 3, 1164A

これは、悪霊にそれほどの力があって、自らの力で地を動かし元素を震わせることができたからではない。そうではなく、邪悪な霊が、来たるべき地震をあらかじめ知り理解していて、自分に見えていた未来の出来事を、あたかも自分が引き起こすかのように見せかけることが時にあったからである。

5

Quibus mendaciis et jactationibus subegerat mentes singulorum ut sibi obedirent, et quocumque praeciperet et duceret sequerentur, faceret quoque mulierem illam cruda hyeme nudis pedibus per asperas nives ire nec vexari in aliquo aut laedi illa discursione, diceret etiam se in Judaeam et Hierosolymam festinare, fingens tamquam inde venisset.

PL 3, 1164B

こうした偽りと誇示とによって、その霊は一人一人の心を屈服させ、自分に従わせ、自分が命じ導くところへどこへでも従わせた。また、あの女に、厳しい冬に裸足で険しい雪道を歩ませながら、その道行きによって何ら苦しめられず傷つけられもしないようにさせ、さらには自分がユダヤとエルサレムへ急いでいるのだと言わせ、あたかもそこから来たかのように装わせた。

6

Hic et unum de presbyteris Rusticum, item et alium diaconum fefellit, ut eidem mulieri commiscerentur; quod paulo post detectum est: Nam subito apparuit illi unus de exorcistis vir probatus et circa religiosam disciplinam bene semper conversatus, qui exhortatione quoque fratrum plurimorum, qui et ipsi fortes ac laudabiles in fide aderant, excitatus, erexit se contra illum spiritum nequam revincendum; qui subtili fallacia etiam hoc paulo ante praedixerat, venturum quemdam adversum et tentatorem infidelem.

PL 3, 1164B

この霊は、司祭の一人ルスティクスと、さらにもう一人の助祭とをも欺き、彼らをその女と交わらせた。だがこれはほどなくして露見した。というのも、彼女のもとに突然、確かな人物であり、信仰の規律において常に立派に身を処してきた一人の祓魔師が現れ、信仰において自らも強くまた称賛に値する多くの兄弟たちの勧めにも励まされて、その邪悪な霊を打ち破ろうと立ち向かったからである。その霊は、巧妙な欺瞞によって、これより少し前に、不信仰な、敵対し試みる者が一人やって来るであろうと、すでに予告していたのであった。

7

Tamen ille exorcista, inspiratus, Dei gratia fortiter restitit, et esse illum nequissimum spiritum qui prius sanctus putabatur, ostendit.

PL 3, 1165A

それでもその祓魔師は、霊感を受け、神の恩寵によって力強く抵抗し、かつては聖なるものと思われていたあの霊が、実は最も邪悪な霊であることを明らかにした。

8

Atque illa mulier quae prius per praestigias et fallacias daemonis multa ad deceptionem fidelium moliebatur, inter caetera quibus plurimos deceperat, etiam hoc frequenter ausa est, ut et invocatione non contemptibili sanctificare se panem et Eucharistiam facere simularet, et sacrificium Domino sine sacramento solitae praedicationis offerret, baptizaret quoque multos usitata et legitima verba interrogationis usurpans, ut nil discrepare ab ecclesiastica regula videretur.

PL 3, 1165A

そしてかの女は、以前から悪霊の幻惑と欺瞞によって、信徒たちを欺くための多くの企てをなしていたが、それによって多くの者を欺いたそのほかの事どものうちでも、しばしば次のようなことまであえて行った。すなわち、軽んじがたい呼び求めの言葉によって、自分がパンを聖なるものとし聖餐を行っているかのように装い、いつもの宣言の秘跡を欠いたまま主に生贄を捧げ、さらには教会の規範と何ら異なるところがないように見せかけるため、通例の正規の問答の言葉を僭用して、多くの者に洗礼まで授けたのである。

Epistola VI, Caput XI

第VI書簡 第XI章PL 3, 1165A
1

Quid igitur de hujus Baptismo dicemus, quo nequissimus daemon per mulierem baptizavit? Numquid et hoc Stephanus et qui illi consentiunt comprobant, maxime cui nec symbolum Trinitatis nec interrogatio legitima et ecclesiastica defuit?

PL 3, 1165A

それでは、彼女のこの洗礼について、我々は何と言うべきか。その洗礼によって、あの極めて邪悪な悪霊が女を通して洗礼を授けたのである。ステファヌスと彼に同調する者たちは、これすらも是認するというのか。しかもこの洗礼には、三位一体の信条も、正当で教会の定めに適った問答も、欠けていなかったのに。

2

Potest credi aut remissio peccatorum data aut lavacri salutaris regeneratio rite perfecta, ubi omnia, quamvis ad imaginem veritatis, tamen per daemonem gesta sunt?

PL 3, 1165B

そこで行われたことはすべて、真理の似姿ではあっても、悪霊によって行われたのであるから、罪の赦しが与えられた、あるいは救いをもたらす洗いによる再生が正しく成し遂げられたと、信じることができようか。

3

Nisi si et daemonem in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti gratiam Baptismi dedisse contendunt qui haereticorum Baptisma defendunt; apud quos sine dubio idem error est, daemonum fallacia ipsa est, quando apud illos omnino Spiritus sanctus non est.

PL 3, 1165B

異端者たちの洗礼を擁護する者たちが、悪霊もまた父と子と聖なる霊との名において洗礼の恩寵を与えたのだと主張するのでない限りは、そうは言えまい。彼らのもとにも疑いなく同じ誤りがあり、それはまさしく悪霊の欺きそのものである。なぜなら彼らのもとには聖なる霊がまったく存在しないからである。

Epistola VI, Caput XII

第VI書簡 第XII章PL 3, 1166A
1

Illud etiam quale est quod vult Stephanus, his qui apud haereticos baptizantur adesse praesentiam et sanctimoniam Christi?

PL 3, 1166A

さらに、異端者たちのもとで洗礼を受ける者たちにキリストの現存と聖性が伴うという、ステファヌスの望んでいることは、いったいどのようなものであろうか。

2

Nam, si non mentitur Apostolus dicens: Quotquot in Christo tincti estis, Christum induistis (Gal, III, 27), utique qui illic in Christo baptizatus est induit Christum.

PL 3, 1166A

というのも、使徒が『キリストにあって洗礼を受けた汝らは皆、キリストを着たのである』(ガラテヤ3:27)と言って偽りを述べていないのであれば、そこでキリストにあって洗礼を受けた者は、当然キリストを着たことになるからである。

3

Si autem induit Christum, accipere potuit et Spiritum sanctum, qui a Christo missus est, et frustra illi venienti ad accipiendum Spiritum manus imponitur; nisi si a Christo Spiritum induit ut apud haereticos sit quidem Christus, non sit autem illic Spiritus sanctus.

PL 3, 1166A

だが、もしその者がキリストを着たのであれば、キリストから遣わされた聖なる霊をも受けることができたはずであり、それなら、霊を受けようとして来る者に按手が施されるのは無駄なことになる。ただし、異端者たちのもとには確かにキリストはいるが、そこには聖なる霊はいない、というかたちでキリストから霊を着たのだと言うのでない限りは。

Epistola VI, Caput XIII

第VI書簡 第XIII章PL 3, 1166A
1

Decurramus vero breviter et caetera quae a vobis copiose et plenissime dicta sunt, festinante vel maxime ad vos Rogatiano, diacono charissimo nostro.

PL 3, 1166A

しかし、我々の最愛の助祭ロガティアヌスが特に諸君のもとへ急いでいるので、諸君によって豊かに、この上なく詳しく語られたその他の事柄についても、手短に一通り述べておこう。

2

Sequitur enim illud quod interrogandi sunt a nobis qui haereticos defendunt, utrum carnale sit eorum Baptisma, an spiritale.

PL 3, 1166B

というのも、次のことが続くからである。すなわち、異端者たちを擁護する者たちに対して、我々が問わねばならないのは、彼らの洗礼が肉のものであるか、それとも霊のものであるか、ということである。

3

Si enim carnale est, nihil differunt a Judaeorum Baptismo, quo sic illi utuntur, ut eo tamquam communi et vulgari lavacro tantum sordes laventur: sin autem spiritale est, quomodo apud illos esse Baptisma spiritale potest, apud quos Spiritus sanctus non est!

PL 3, 1166B

もし肉のものであるなら、それはユダヤ人の洗礼と何ら変わらない。彼らはそれを、ただ汚れを洗い落とすだけの、ありふれた並みの湯浴みとして用いているのである。だが、もし霊のものであるなら、聖なる霊が存在しない彼らのもとに、どうして霊の洗礼がありえようか。

4

Ac per hoc aqua qua tinguntur lavacrum est illis carnale tantum, non Baptismi sacramentum.

PL 3, 1166B

したがって、彼らが浸される水は、彼らにとってただ肉の湯浴みにすぎず、洗礼の秘義ではないのである。

Epistola VI, Caput XIV

第VI書簡 第XIV章PL 3, 1167A
1

Quod si Baptisma haereticorum habere potest regenerationem secundae nativitatis, non haeretici sed filii Dei computandi sunt qui apud illos baptizantur; secunda enim nativitas quae est in Baptismo filios Dei generat.

PL 3, 1167A

しかし、もし異端者たちの洗礼が第二の誕生という再生を持ちうるのであれば、彼らのもとで洗礼を受ける者たちは、異端者ではなく神の子と見なされるべきである。なぜなら、洗礼における第二の誕生こそが神の子らを生み出すからである。

2

Si autem sponsa Christi una est, quae est Ecclesia catholica, ipsa est quae sola generat Dei filios.

PL 3, 1167A

しかし、もしキリストの花嫁が唯一であり、それがカトリック教会であるとすれば、神の子らを生み出すのはこの教会だけである。

3

Neque enim multae sponsae Christi, cum dicat Apostolus: Despondi vos uni viro virginem castam assignare Christo (II Cor. XI, 2) ; et Audi filia et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populi tui, quia desideravit rex speciem tuam (Psal. XLIV, 21) ; et, Veni, sponsa, de Libano, advenies et pertransibis a principio fidei (Cant. IV, 8) ; et Ingressus sum in hortum meum, soror mea, sponsa (Cant. V, 1) .

PL 3, 1167A

というのも、使徒がこう言っている以上、キリストの花嫁は複数ではありえないからである。『私は汝らを一人の夫に婚約させ、清い処女としてキリストに捧げようとした』(二コリント11:2)。また『娘よ、聞け、目を留めよ、耳を傾けよ。汝の民を忘れよ、王が汝の美しさを望まれたからである』(詩篇44:21)。また『来たれ、花嫁よ、レバノンから。汝は来たり、信仰の初めより通り過ぎるであろう〔advenies et pertransibis a principio fidei は意味の取りにくい句で、字義どおりに訳した〕』(雅歌4:8)。また『我が妹、我が花嫁よ、私は我が園に入った』(雅歌5:1)。

  • ミーニュは詩篇44章21節と刷るが、引用文はウルガタの同44篇11–12節である。
4

Videmus unam personam ubique proponi, quia et sponsa est una. Non est autem una nobiscum haereticorum synagoga, quia nec sponsa est adultera et fornicaria; unde nec potest filios Dei parere: nisi si, secundum quod Stephano videtur, haeresis quidem parit et exponit, expositos autem Ecclesia suscipit, et quos non ipsa pepererit pro suis nutrit, cum filiorum alienorum mater esse non possit.

PL 3, 1167B

我々が見るのは、いたるところで唯一の人物が示されているということであり、それは花嫁もまた唯一だからである。しかし異端者たちの会堂は我々と一つではない。なぜなら、それは花嫁ではなく、姦淫の女、淫行の女だからである。それゆえ、神の子らを産むこともできない。ただし、ステファヌスに見えているところによれば、異端は子を産んで捨て、捨てられた子を教会が引き取り、自らが産まなかった子を自分の子として養う、というのでない限りは——他人の子の母であることなど、ありえないはずなのに。

5

Et ideo Christus Dominus noster, unam esse manifestans sponsam suam et unitatis ejus sacramentum declarans ait: Qui non est mecum, adversus me est; et qui non mecum colligit, spargit (Luc. XI, 23) .

PL 3, 1167B

それゆえ、我々の主キリストは、御自身の花嫁が唯一であることを明らかにし、その一致の秘義を示して、こう言われた。『私と共にいない者は、私に敵対する者である。私と共に集めない者は、散らす者である』(ルカ11:23)。

6

Si enim nobiscum est Christus, haeretici autem non sunt nobiscum, pro certo adversus Christum sunt haeretici. Et, si nos colligimus cum Christo, non colligunt autem nobiscum haeretici, sine dubio spargunt.

PL 3, 1167B

というのも、もしキリストが我々と共にいるのに、異端者たちが我々と共にいないのであれば、異端者たちは確かにキリストに敵対しているからである。そして、もし我々がキリストと共に集めているのに、異端者たちが我々と共に集めないのであれば、彼らは疑いなく散らしているのである。

Epistola VI, Caput XV

第VI書簡 第XV章PL 3, 1167C
1

Sed nec illud praetereundum est a nobis quod a vobis necessario dictum est, quod Ecclesia, secundum Canticum canticorum, hortus sit conclusus et fons signatus, paradisus cum fructu pomorum (Cant. IV, 12, 13) .

PL 3, 1167C

しかし、諸君によって必要な事柄として述べられたあの点も、我々は見過ごすべきではない。すなわち、雅歌によれば、教会は閉ざされた園であり、封じられた泉であり、実り豊かな木々の楽園である、ということである(雅歌4:12-13)。

2

Qui autem numquam in hunc hortum introierunt, neque paradisum a Deo creatore plantatum viderunt, quomodo de fonte qui intus inclusus est et divino sigillo signatus est, aquam vivam lavacri salutaris praebere alicui poterunt?

PL 3, 1168A

だが、この園に一度も入ったことがなく、創造主なる神が植えられた楽園を見たこともない者たちが、どうして内に閉じ込められ、神の証印によって封じられている泉から、救いをもたらす洗いの生ける水を、誰かに与えることができようか。

3

Cum vero et arca Noe nihil aliud fuerit quam sacramentum Ecclesiae Christi, quae tunc, omnibus foris pereuntibus, eos solos servavit qui intra arcam fuerunt, manifeste instruimur ad Ecclesiae unitatem perspiciendam, quemadmodum et apostolus Petrus posuit dicens: Sic et vos similiter salvos faciet Baptisma (I Pet. III, 21) , ostendens quoniam, quomodo qui cum Noe in arca non fuerunt, non tantum purgati et salvati per aquam non sunt, sed statim diluvio illo perierunt, sic et nunc quicumque in Ecclesia cum Christo non sunt, foris peribunt, nisi ad unicum et salutare Ecclesiae lavacrum per poenitentiam convertantur.

PL 3, 1168A

ところで、ノアの箱舟がキリストの教会の秘義に他ならなかったのであり、その箱舟は当時、外にいた者たちがみな滅びる中で、箱舟の内にいた者たちだけを救ったのであるから、我々は明らかに、教会の一致を見極めるようにと教え示されているのである。使徒ペトロもまたこう述べている通りである。『そのように、洗礼も汝らを同じように救うのである』(一ペトロ3:21)。彼はこれによって、ノアと共に箱舟にいなかった者たちが、水によって浄められ救われることがなかっただけでなく、直ちにあの洪水によって滅びたのと同じように、今もまた、教会の中でキリストと共にいない者は誰であれ、外にあって滅びるであろうということを示しているのである。ただし、悔い改めによって教会の唯一にして救いをもたらす洗いへと立ち返るのでない限りは。

Epistola VI, Caput XVI

第VI書簡 第XVI章PL 3, 1168B
1

Qualis vero error sit et quanta sit caecitas ejus qui remissionem peccatorum dicit apud synagogas haereticorum dari posse, nec permanet in fundamento unius Ecclesiae, quae semel a Christo supra petram solidata est, hinc intelligi potest quod soli Petro Christus dixerit: Quaecumque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelis; et quaecumque solveris super terram, erunt soluta et in coelis (Matth. XVI, 19) ; et iterum in Evangelio quando in solos Apostolos insufflavit Christus dicens: Accipite Spiritum sanctum.

PL 3, 1168B

罪の赦しが異端者たちの会堂において与えられうると言い、キリストによって一度岩の上に据えられた唯一の教会という基礎の上に留まらない者、その者の誤りがいかなるものであり、その盲目さがいかに大きいものであるかは、次のことから理解することができる。すなわち、キリストがペトロにのみこう言われたことである。『汝が地上で繋ぐものは天においても繋がれ、汝が地上で解くものは天においても解かれるであろう』(マタイ16:19)。また再び、福音書において、キリストが使徒たちにのみ息を吹きかけて、こう言われたときのことである。『聖なる霊を受けよ』。

2

Si cujus remiseritis peccata, remittentur illi; et si cujus tenueritis, tenebuntur (Joan. XX, 22, 23) .

PL 3, 1168B

『汝らが誰かの罪を赦すならば、その罪は赦される。汝らが誰かの罪を留めるならば、その罪は留められる』(ヨハネ20:22-23)。

3

Potestas ergo peccatorum remittendorum Apostolis data est et Ecclesiis quas illi a Christo missi constituerunt, et episcopis qui eis ordinatione vicaria successerunt.

PL 3, 1168C

したがって、罪を赦す権力は、使徒たちに与えられ、キリストから遣わされた彼らが立てた諸教会に与えられ、そして彼らの後を継ぐ按立によってその地位を継承した司教たちに与えられたのである。

4

Hostes autem unius catholicae Ecclesiae, in qua nos sumus, et adversarii nostri, qui Apostolis successimus, sacerdotia sibi illicita contra nos vindicantes et altaria profana ponentes, quid aliud sunt quam Chore et Dathan et Abiron, pari scelere sacrilegi, et easdem quas et illi poenas daturi cum his qui sibi consentiunt, secundum quod etiam tunc illorum participes et fautores pari cum eis morte perierunt.

PL 3, 1168C

しかし、我々がその内にある唯一の公同の教会の敵であり、使徒たちの後を継いだ我々に敵対する者たちは、自分たちには許されていない司教職を我々に対して主張し、俗なる祭壇を築く者たちであって、コレ、ダタン、アビロンと同じ罪による冒瀆者である以外の何であろうか。そして彼らは、自分たちに同調する者たちと共に、あの者たちが受けたのと同じ罰を受けることになるであろう——かつて、あの者たちの仲間や支持者たちも、あの者たちと同じ死によって滅びたのと同様に。

Epistola VI, Caput XVII

第VI書簡 第XVII章PL 3, 1169A
1

Atque ego in hac parte juste indignor ad hanc tam apertam et manifestam Stephani stultitiam, quod qui sic de episcopatus sui loco gloriatur et se successionem Petri tenere contendit, super quem fundamenta Ecclesiae collocata sunt, multas alias petras inducat et ecclesiarum multarum nova aedificia constituat, dum esse illic baptisma sua auctoritate defendit.

PL 3, 1169A

そしてこの点において、私はステファヌスのこれほど露わで明白な愚かさに、当然のことながら憤慨している。すなわち、自らの司教の座についてかくも誇り、教会の礎が据えられたペトロの継承を自分が保持していると主張する者でありながら、彼はそこに洗礼があると自らの権威によって擁護することで、他の多くの岩を持ち込み、多くの教会の新しい建物を打ち立てているのである。

2

Nam qui baptizantur complent sine dubio Ecclesiae numerum. Qui autem baptisma eorum probat, de baptizatis et Ecclesiam illic esse confirmat. Nec intelligit obfuscari a se et quodam modo aboleri christianae petrae veritatem qui sic prodit et deserit unitatem.

PL 3, 1169A

なぜなら、洗礼を授けられる者たちは疑いなく教会の員数を満たすからである。しかし彼らの洗礼を是認する者は、洗礼を受けた者たちがいることを根拠に、そこに教会もあると確証していることになる。このように一致を裏切り見捨てる者は、自分自身によってキリストの岩の真理が曇らされ、ある意味で消し去られていることに気づいていない。

3

Judaeos tamen, quamvis ignorantia caecos et gravissimo facinore constrictos, zelum Dei Apostolus habere profitetur.

PL 3, 1169B

しかしユダヤ人については、無知によって目を眩まされ、この上なく重い犯罪に縛られているとはいえ、使徒は彼らが神への熱心を持っていると証言している。

4

Stephanus, qui per successionem cathedram Petri habere se praedicat, nullo adversus haereticos zelo excitatur, concedens illis non modicam sed maximam gratiae potestatem, ut dicat eos et asseveret per baptismi sacramentum sordes veteris hominis abluere, antiqua mortis peccata donare, regenaratione coelesti filios Dei facere, ad aeternam vitam divini lavacri sanctificatione reparare.

PL 3, 1169B

ステファヌスは、継承によってペトロの座を自らが保持していると公言しながら、異端者に対して何の熱心にも駆り立てられず、彼らにわずかならぬ、いや最大の恩寵の力を認めている。その結果、彼は、洗礼の秘義によって彼らが古き人の汚れを洗い清め、死をもたらす古の罪を赦し、天上の再生によって神の子とし、神的な洗いの聖化によって永遠の生命へと回復させるのだ、と言い、また断言するのである。

5

Qui sic magna et coelestia Ecclesiae munera haereticis concedit et tribuit, quid aliud agit quam communicat eis quibus tantum gratiae defendit ac vindicat.

PL 3, 1169B

このように教会の偉大な天上の賜物を異端者に与え授ける者は、これほど多くの恩寵を彼らのために擁護し主張しながら、その相手と交わりを結ぶ以外の何を行っているというのか。

6

Et frustra jam dubitat in caeteris quoque consentire eis et particeps esse, ut et simul cum eis conveniat, et orationes pariter cum iisdem misceat, et altare ac sacrificium commune constituat.

PL 3, 1169C

そして今や、他の点でも彼らに同意し彼らの仲間となること、彼らと共に集い、彼らと共に祈りを唱え合わせ、共通の祭壇と生贄を定めることを、ためらうのは無駄である。

Epistola VI, Caput XVIII

第VI書簡 第XVIII章PL 3, 1169C
1

Sed in multum, inquit, proficit nomen Christi ad fidem et baptismi sanctificationem, ut quicumque et ubicumque in nomine Christi baptizatus fuerit, consequatur statim gratiam Christi, quando huic loco breviter occurri possit et dici quoniam, si in nomine Christi valuit foris baptisma ad hominem purgandum in ejusdem Christi nomine valere illic potuit et manus impositio ad accipiendum Spiritum sanctum.

PL 3, 1169C

しかし彼は言う、「キリストの名は信仰と洗礼の聖化とに大いに益するものであり、誰であれどこであれキリストの名によって洗礼を受けた者は直ちにキリストの恩寵を得る」と。この点には手短に応じ、こう言うことができる。すなわち、もし外部においてキリストの名によって、人を清めるための洗礼が有効であったのなら、同じキリストの名によって、聖なる霊を受けるための按手もまたそこで有効でありえたはずである、と。

2

Et incipient caetera quoque quae apud haereticos aguntur justa et legitima videri, quando in nomine Christi gerantur, secundum quod vos in epistola vestra exsecuti estis, non nisi in Ecclesia sola valere posse nomen Christi, cui uni concesserit Christus coelestis gratiae potestatem.

PL 3, 1170A

そうなれば、異端者たちのもとで行われている他の事柄までも、キリストの名において行われてさえいれば、正しく合法的なものと見え始めるであろう——諸君が手紙の中で説き明かしたところによれば、キリストの名は教会以外のどこにも通用しえず、天上の恩寵の権能はただ教会にのみキリストが許したものであったはずなのに。

Epistola VI, Caput XIX

第VI書簡 第XIX章PL 3, 1170A
1

Quod autem pertinet ad consuetudinem refutandam, quam videntur opponere veritati, quis tam vanus sit ut veritati consuetudinem praeferat, aut qui, perspecta luce, tenebras non derelinquat?

PL 3, 1170A

しかし、彼らが真理に対抗させているように見える慣習を論駁することについて言えば、慣習を真理より上に置くほど愚かな者がいるだろうか。あるいは、光をはっきりと見ながら闇を捨てない者がいるだろうか。

2

Nisi si et Judaeos, Christo adventante, id est veritate, adjuvat in aliquo antiquissima consuetudo, quod, relicta nova veritatis via, in vetustate permanserint.

PL 3, 1170B

あるいは、キリストが到来された時——すなわち真理が到来した時——ユダヤ人たちが新しい真理の道を捨てて古きものにとどまったことにおいて、この上なく古い慣習が彼らを何ほどか助けたとでも言うのだろうか。

3

Quod quidem adversus Stephanum vos dicere, Afri, potestis, cognita veritate, errorem vos consuetudinis reliquisse.

PL 3, 1170B

この点については、アフリカ人たちよ、諸君はステファヌスに対してこう言うことができる——真理を知った上で、諸君は慣習の誤りを捨てたのだ、と。

4

Caeterum nos veritati et consuetudinem jungimus, et consuetudini Romanorum consuetudinem, sed veritatis opponimus, ab initio hoc tenentes quod a Christo et ab Apostolis traditum est.

PL 3, 1170B

しかし我々は、慣習を真理に結び付けており、ローマ人の慣習に対しては、我々もまた慣習を——ただし真理の慣習を——対置している。我々は初めから、キリストと使徒たちから伝えられたことを保持しているのである。

5

Nec meminimus hoc apud nos aliquando coepisse, cum semper istic observatum sit ut nonnisi unam Dei Ecclesiam nocemus, et sanctum Baptisma nonnisi sanctae Ecclesiae computaremus.

PL 3, 1170B

そして、これが我々のもとでいつか始まったとは記憶していない。ここでは常に、ただ一つの神の教会のみを認め〔底本は nocemus。意味が通らないので、nosceremus の誤りと見て「認める」と解した〕、聖なる洗礼はただ聖なる教会にのみ属するものと数えるべきことが、守られてきたからである。

6

Plane, quoniam quidam de eorum baptismo dubitabant qui, etsi non ut nos Prophetas recipiunt, eosdem tamen Patrem et Filium nosse nobiscum videntur, plurimi simul convenientes in Iconio, diligentissime tractavimus et confirmavimus repudiandum esse omne omnino baptisma quod sit extra Ecclesiam constitutum.

PL 3, 1170C

確かに、我々のようには預言者たちを受け入れないものの、我々と同じく父と子とを知っているように見える者たちの洗礼について疑う者たちがいたので、我々の多くはイコニウムに一堂に会し、教会の外に立てられたあらゆる洗礼はことごとく退けられるべきであることを、極めて念入りに検討し確認した。

Epistola VI, Caput XX

第VI書簡 第XX章PL 3, 1170C
1

Ad illud autem quod pro haereticis ponunt, et aiunt Apostolum dixisse, Sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur (Philip., I, 18) , ut respondeamus, ineptum est, quando manifestum sit Apostolum in epistola sua qua hoc dixit, neque haereticorum neque baptismi eorum mentionem fecisse, sed locutum esse de fratribus tantum, sive perfide secum loquentibus, sive in fide sincera perseverantibus, nec oporteat hoc longo tractatu excutere, sed ipsam satis sit epistolam legere, et quid Apostolus dixerit, de ipso Apostolo recognoscere.

PL 3, 1170C

しかし、彼らが異端者たちの側に立てて引く、使徒が「機会によってであれ、真理によってであれ、キリストが告げ知らされるように」(フィリピ1:18)と言ったという件については、これに答えること自体が愚かしい。なぜなら、使徒がこの言葉を述べた当の書簡において、異端者のことも彼らの洗礼のことも一切触れておらず、ただ兄弟たちについて——使徒に対して不誠実に語る者であれ、真実の信仰にとどまり続ける者であれ——語ったにすぎないことは明らかだからである。これを長々と論じ立てる必要はなく、ただその書簡自体を読み、使徒自身の言葉から使徒が何を言ったのかを確かめれば十分である。

Epistola VI, Caput XXI

第VI書簡 第XXI章PL 3, 1171A
1

Quid ergo, inquiunt, fiet de his qui ab haereticis venientes sine Ecclesiae baptismo admissi sunt?

PL 3, 1171A

それでは、教会の洗礼を受けないまま、異端者のもとから来て受け入れられた者たちはどうなるのか、と彼らは言う。

2

Si de saeculo excesserunt, in eorum numero habentur qui apud nos catechisati quidem sunt, sed prius quam baptizarentur obierunt, non modo dicunt emolumentum veritatis et fidei, ad quam, relicto errore, pervenerant, etsi consummationem gratiae consecuti non sunt, morte praeventi.

PL 3, 1171A

もし彼らがすでに世を去っていたのであれば、我々のもとで教理を学びはしたが洗礼を受ける前に死んだ者たちと同じ数に入れられる。誤りを捨てて到達したその真理と信仰の益は、決して小さなものではない〔底本は non modo dicunt emolumentum。構文が成り立たず、益が小さくないことを言う緩叙法と解した〕——死に先んじられて恩寵の完成には至らなかったとしても、である。

3

Qui autem adhuc in saeculo permanent baptizentur Ecclesiae Baptismo, ut remissionem peccatorum consequi possint, ne, per alienam praesumptionem, in pristino errore manentes, sine gratiae consummatione moriantur.

PL 3, 1171B

しかし、なお世に留まっている者たちは、教会の洗礼によって洗礼を授けられるべきである。それは彼らが罪の赦しを得ることができるようにするためであり、他人の僭越によって元の誤りにとどまり続けたまま、恩寵の完成を得ずに死ぬことのないようにするためである。

4

Caeterum quale delictum est, vel illorum qui admittunt, vel eorum qui admittuntur, ut non ablutis per Ecclesiae lavacrum sordibus, nec peccatis expositis, usurpata temere communicatione contingant corpus et sanguinem Domini, cum scriptum sit: Quicumque ederit panem aut biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini (I Cor. XI, 27) .

PL 3, 1171B

そもそも、教会の洗いによって汚れを清められることもなく、罪を言い表すこともないまま、みだりに奪い取った聖餐によって主の体と血とに触れるとは、受け入れる者にとっても受け入れられる者にとっても、何という罪であろうか。「誰であれ、ふさわしくなく主のパンを食べ、あるいは主の杯を飲む者は、主の体と血とに対して罪を負う」(一コリント11:27)と書かれているのだから。

Epistola VI, Caput XXII

第VI書簡 第XXII章PL 3, 1172A
1

Nos etiam illos quos hi qui prius in Ecclesia catholica episcopi fuerant, et postmodum sibi potestatem clericae ordinationis assumentes baptizaverunt, pro non baptizatis habendos judicavimus.

PL 3, 1172A

我々はまた、かつて公同の教会において司教であった者たちが、その後みずから聖職叙任の権能を僭取して洗礼を授けた者たちについても、洗礼を受けていない者と見なすべきであると判断した。

2

Et hoc apud nos observatur, ut quicumque ab illis tincti ad nos veniunt, tamquam alieni et nihil consecuti, unico et vero Ecclesiae catholicae Baptismo apud nos baptizentur et lavacri vitalis regenerationem consequantur.

PL 3, 1172A

そしてこのことが我々のもとでは守られている。すなわち、彼らによって浸された者たちが我々のもとに来るときは、あたかも無縁の者、何も得ていない者として扱い、公同の教会の唯一にして真の洗礼によって我々のもとで洗礼を授けられ、命をもたらす洗いによる再生を得るのである。

3

Et tamen multum interest inter eum qui invitus et necessitate persecutionis coactus succubuit, et illum qui sacrilega voluntate audax contra Ecclesiam rebellat, vel in Patrem et Deum Christi et totius mundi conditorem impia voce blasphemat.

PL 3, 1172A

しかしそれでも、心ならずも迫害の強制に迫られて屈服した者と、瀆聖的な意志をもって大胆にも教会に反逆する者、あるいは父なる神——キリストの神にして全世界の創造主であられる方——に対して不敬な声で冒瀆する者との間には、大きな違いがある。

4

Et non pudet Stephanum hoc asserere, ut per eos qui, cum ipsi in omnibus peccatis sint constituti, dicat posse remissionem peccatorum dari, quasi possit esse in domo mortis lavacrum salutis!

PL 3, 1172B

しかもステファヌスは、これを言い張って恥じることがないのだ。すなわち、自分たち自身があらゆる罪のうちに置かれている者たちを通して、罪の赦しが与えられうる、と言うのである。まるで死の家のうちに救いの洗いがありうるかのように!

Epistola VI, Caput XXIII

第VI書簡 第XXIII章PL 3, 1172B
1

Ubi ergo erit quod scriptum est: Ab aqua aliena abstine te et a fonte alieno ne biberis (Prov. IX, 19, juxt. LXX) , si relicto Ecclesiae fonte signato, alienam aquam pro tua suscipis et profanis fontibus Ecclesiam polluis?

PL 3, 1172B

それゆえ、「他人の水から身を遠ざけよ、他人の泉から飲むなかれ」(箴言9:19、七十人訳による)と書かれていることは、教会の証印を刻まれた泉を捨て置き、他人の水を自分のものとして受け入れ、俗なる泉で教会を汚しているのなら、いったいどこに成り立つというのか。

2

Quando enim baptismo haereticorum communicas, quid aliud quam de voragine et coeno illorum bibis, et ipse Ecclesiae sanctificatione purgatus, alienarum sordium contactibus inquinaris?

PL 3, 1173A

異端者たちの洗礼に与っているとき、お前は彼らの渦と泥から飲んでいるだけではないか。教会の聖化によって清められていながら、他人の汚れに触れて自らを穢しているのではないか。

3

Nec metuis judicium Dei haereticis testimonium contra Ecclesiam perhibens, cum scriptum sit: Falsus testis non erit impunitus (Prov. XIX, 5) .

PL 3, 1173A

異端者たちに味方して教会に不利な証言を与えながら、お前は神の裁きを恐れていない。「偽りの証人は罰を免れない」(箴言19:5)と書かれているというのに。

4

Quin immo, tu haereticis omnibus pejor es: nam, cum inde multi, cognito errore suo, ad te veniant ut Ecclesiae verum lumen accipiant, tu venientium errores adjuvas, et, obscurato lumine ecclesiasticae veritatis, tenebras haereticae noctis accumulas.

PL 3, 1173A

いや、お前はあらゆる異端者よりも悪い。彼らのうち多くの者は、自分の誤りに気づいて教会の真の光を受けようとお前のもとへ来るのに、お前は来る者たちの誤りに手を貸し、教会の真理の光を曇らせて、異端の夜の闇を積み重ねているのである。

5

Cumque se illi in peccatis esse et nihil gratiae habere se, ac propterea ad Ecclesiam venire fateantur, tu eis remissionem peccatorum subtrahis, quae in baptismo datur, dum dicis eos jam baptizatos et extra Ecclesiam Ecclesiae gratiam consecutos.

PL 3, 1173A

彼らが自分は罪のうちにあって何の恩寵も持たないと告白し、それゆえに教会へ来ると言うのに、お前は、彼らがすでに洗礼を受けており、教会の外にいながら教会の恩寵を得たのだと言うことによって、洗礼において与えられる罪の赦しを彼らから奪い取っている。

6

Nec intelligis animas eorum de manu tua exquiri cum judicii dies venerit, qui sitientibus Ecclesiae potum negasti, et volentibus vivere causa mortis fuisti. Et insuper indignaris.

PL 3, 1173B

審判の日が来れば、彼らの魂がお前の手から求められることを、お前は分かっていない。渇いている者たちに教会の飲み物を拒み、生きることを望む者たちに対して死の原因となったのは、お前である。それなのに、お前はなおも憤っている。

Epistola VI, Caput XXIV

第VI書簡 第XXIV章PL 3, 1173B
1

Vide qua imperitia reprehendere audeas eos qui contra mendacium pro veritate nituntur. Quis enim justius indignari contra alterum debuit? utrumne qui hostes Dei asserit, an vero qui adversus eum qui hostes Dei asserit pro Ecclesiae veritate consentit?

PL 3, 1173B

真理のために偽りに抗して努める者たちを、お前がいかなる無知でもって非難してはばからないのか、見るがよい。いったい、より正当にもう一方に対して憤るべきであったのはどちらか。〔ある者たちを〕神の敵であると主張する者か、それとも神の敵であると主張するその者に逆らって教会の真理のために立つ者か。

2

Nisi quod imperitos etiam animosos atque iracundos esse manifestum est, dum per inopiam consilii et sermonis ad iracundiam facile vertuntur, ut de nullo alio magis quam de te dicat Scriptura divina: Homo animosus parat lites, et vir iracundus exaggerat peccata (Prov. XXIX, 22) .

PL 3, 1173B

ただし、無知な者たちがまた気短で怒りっぽいものであることは明らかである。思慮の乏しさと弁舌の乏しさゆえに、たやすく怒りへと転じるからである。それゆえ神の聖典は、ほかの誰にもまして、まさにお前についてこう語っている。「気短な者は争いを引き起こし、怒りっぽい者は罪を積み重ねる」(箴言29:22)。

3

Lites enim et dissensiones quantas parasti per Ecclesias totius mundi? Peccatum vero quam magnum tibi exaggerasti, quando te a tot gregibus scidisti! Excidisti enim te ipsum.

PL 3, 1174A

実に、お前は全世界の諸教会のうちに、いかに多くの争いと不和を引き起こしたことか。これほど多くの群れからお前自身を切り離したとき、お前はいかに大きな罪を自分の身に積み重ねたことか。お前は自分自身を切り捨てたのである。

4

Noli te fallere; siquidem ille est vere schismaticus qui se a communione ecclesiasticae unitatis apostatam fecerit: dum enim putas omnes a te abstineri posse, solum te ab omnibus abstinuisti.

PL 3, 1174A

自らを欺くな。教会の一致の交わりから自らを背教者とした者こそ、真に離教者なのだから。お前は、皆をお前から遠ざけることができると思っているうちに、お前ひとりが皆から遠ざかってしまったのである。

5

Nec te informare ad regulam veritatis et pacis vel Apostoli praecepta potuerunt monentis et dicentis: Obsecro ergo vos ego vinctus in Domino, digne ambulare vocatione qua vocati estis, cum omni humilitate sensus et lenitate, cum patientia sustinentes invicem in dilectione, satis agentes servare unitatem spiritus in conjunctione pacis; unum corpus, et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae.

PL 3, 1174A

真理と和解の規範へとお前を教化することは、使徒の戒めをもってしてもできなかった。使徒はこう戒めて言っている。「主にあって捕らわれの身である私は、それゆえ汝らに願う。召されたその召しにふさわしく歩み、心のあらゆる謙虚さと柔和さをもって、忍耐しつつ愛のうちに互いを耐え忍び、和解の絆によって霊の一致を保つことに努めよ。体は一つ、霊は一つである。汝らが召しの一つの希望へと召されたように。」

6

Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et pater omnium, qui super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis (Eph. IV, 1-6) .

PL 3, 1174B

「主は一つ、信仰は一つ、洗礼は一つ、そしてすべての者の神にして父は一つである。この方はすべてのものの上にあり、すべてのものを通して働き、我々すべてのもののうちにおられる。」(エフェソ4:1-6)

Epistola VI, Caput XXV

第VI書簡 第XXV章PL 3, 1174B
1

Haec Apostoli mandata et monitasalutaria quam diligenter Stephanus implevit, humilitatem sensus et lenitatem primo in loco servans.

PL 3, 1174B

使徒のこれらの命令と有益な訓戒を、ステファヌスはいかに忠実に果たしたことか――何よりもまず心の謙虚さと柔和さを保ちながら。

2

Quid enim humilius aut lenius quam cum tot episcopis per totum mundum dissensisse, pacem cum singulis vario discordiae genere rumpentem, modo cum Orientalibus, quod nec vos latere confidimus, modo vobiscum, qui in Meridie estis; a quibus legatos episcopos patienter satis et leniter suscepit, ut eos nec ad sermonem saltem colloquii communis admitteret, adhuc insuper, dilectionis et charitatis memor, praeciperet fraternitati universae ne quis eos in domum suam reciperet, ut venientibus, non solum pax et communio, sed et tectum et hospitium negaretur.

PL 3, 1174B

実に、これより謙虚で柔和なことがあろうか――全世界にわたるこれほど多くの司教たちと仲違いし、それぞれに異なる不和の種をもって和解を破り、あるときは東方の者たちと、これは諸君の耳にも届いていないはずはないと我々は確信しているが、またあるときは南方にいる諸君と。その諸君のもとから遣わされた使節の司教たちを、彼はよくよく辛抱強く、よくよく穏やかに迎え入れたので、共通の話し合いの言葉にすら彼らを与らせず、そのうえなお、愛と慈しみを忘れずに、全兄弟団に命じて、誰も彼らを自分の家に迎え入れないようにさせ、やって来る者たちには和解と交わりばかりか、屋根と宿さえも拒ませたのである。

3

Hoc est servasse unitatem spiritus in conjunctione pacis, abscindere se a charitatis unitate, et alienum se per omnia fratribus facere, et contra sacramentum et fidem contumacis furore discordiae rebellare.

PL 3, 1175A

霊の一致を和解の絆のうちに保つとは、まさにこのことである――愛の一致から自らを切り離し、あらゆる点で兄弟たちにとって無縁の者となり、不従順な不和の激情をもって秘義と信仰に反逆することなのだ。

4

Apud talem potest esse unum corpus et unus spiritus, apud quem fortasse ipsa anima una non est sic lubrica et mobilis et incerta? Sed quantum ad illum pertinet, relinquamus. Excutiamus potius id de quo maxima quaestio est.

PL 3, 1175A

そのような者のうちに、一つの体と一つの霊があり得るだろうか。その者にあっては、おそらく魂そのものすら一つではあるまい――それほどに移ろいやすく、揺れ動き、不確かなのだから。だが、彼について論じるのはこのあたりで措いておこう。むしろ、最大の争点となっている事柄を吟味しよう。

5

Qui contendunt ab haereticis baptizatos sic recipi oportere tamquam legitimi baptismi gratiam consecutos, unum nobis atque illis baptisma dicunt esse et in nullo discrepare. Sed quid ait apostolus Paulus?

PL 3, 1175A

異端者たちによって洗礼を受けた者たちを、あたかも正当な洗礼の恩寵を得たかのように迎え入れるべきだと主張する者たちは、我々の洗礼と彼らの洗礼とは一つであり、何ら異ならないと言う。だが、使徒パウロは何と言っているか。

6

Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus (Ephes. IV, 5) . Si unum atque idem est cum nostro baptisma haereticorum, sine dubio et fides una est. Si autem fides una est, utique et Dominus unus est. Si Dominus unus est, consequens est dicere quia unus est.

PL 3, 1175B

「主は一つ、信仰は一つ、洗礼は一つ、神は一つである」(エフェソ4:5)。もし異端者たちの洗礼が我々の洗礼と一つの同じものであるなら、疑いなく信仰もまた一つである。信仰が一つであるなら、当然主もまた一つである。主が一つであるなら、〔神も〕一つであると言うほかない。

7

Si autem haec unitas, quae separari omnino et dividi non potest, etiam apud haereticos ipsa est, quid ultra contendimus, ut quid illos haereticos et non christianos vocamus?

PL 3, 1176A

だが、この一致――決して切り離すことも分けることもできない一致――が異端者たちのもとにも存在するのなら、我々はこれ以上何を争っているのか。なぜ彼らを異端者と呼び、キリスト教徒と呼ばないのか。

8

Porro, cum nobis et haereticis nec Deus unus sit, nec Dominus unus, nec una Ecclesia, nec fides una, sed nec unus spiritus, aut corpus unum, manifestum est nec baptisma nobis et haereticis commune esse posse, quibus nihil est omnino commune.

PL 3, 1176A

しかも、我々と異端者たちの間には、神も一つでなく、主も一つでなく、教会も一つでなく、信仰も一つでなく、霊も体も一つではないのだから、我々と異端者たちのあいだに洗礼が共通のものでありえないことは明らかである。両者のあいだには、およそ何一つ共通のものがないのだから。

9

Et tamen non pudet Stephanum talibus adversus Ecclesiam patrocinium praestare et propter haereticos asserendos fraternitatem scindere, insuper et Cyprianum pseudo-christum et pseudo-apostolum et dolosum operarium dicere.

PL 3, 1176A

それでもなおステファヌスは、そのような者たちに教会に敵対する後ろ盾を与え、異端者たちを擁護するために兄弟の絆を引き裂くことを恥じない。そのうえ、キプリアヌスを偽キリスト、偽使徒、欺きの働き手と呼ぶことさえ恥じないのである。

10

Qui omnia in se esse conscius praevenit, ut alteri ea per mendacium objiceret quae ipse ex merito audire deberet.

PL 3, 1176B

彼はこれらすべてが自分自身のうちにあると自覚しているからこそ、先んじて、本来なら自分がその報いとして聞くべきことを、偽りによって他人に投げつけるのである。

11

Bene te valere omnibus nobis cum universis qui in Africa sunt episcopis et cunctis clericis et omni fraternitate universi optamus, ut perpetuo unanimes et unum sentientes habeamus nobiscum etiam de longinquo adunatos.

PL 3, 1177A

アフリカにいるすべての司教たち、そしてすべての聖職者たち、全兄弟団とともに、お前が我々皆のために息災であるようにと、我々一同は願っている。それは、遠く離れていてもなお、お前と我々とが永久に心を一つにし、思いを一つにして結ばれていられるためである。