Epistola I, Prooemium
第I書簡 冒頭PL 3, 700Aキプリアヌスから、兄弟コルネリウスへ、挨拶を送る。
Epistola I, Caput I
第I書簡 第I章PL 3, 700AVenerunt ad nos, frater charissime, missi a Novatiano, Maximus presbyter, et Augendus diaconus, et Machaeus quidam, et Longinus.
PL 3, 700A最愛の兄弟よ、ノウァティアヌスに遣わされた者たち、すなわち司祭マクシムス、助祭アウゲンドゥス、マカエウスという者、そしてロンギヌスが、我々のもとへ来た。
Sed enim cum ex litteris, quas secum ferebant, et ex eorum sermone atque asseveratione Novatianum episcopum factum comperissemus, illicitae et contra Ecclesiam catholicam factae ordinationis pravitate commoti, a communicatione eos nostra statim cohibendos esse censuimus: et, refutatis interim ac retusis, quae obstinate ac pertinaciter asserere tentabant, jam ego et collegae plurimi, qui ad me convenerant, exspectabamus adventum collegarum nostrorum Caldonii et Fortunati, quos ad te nuper et coepiscopos nostros, qui ordinationi tuae adfuerant, legatos miseramus, ut eis adventantibus et rei gestae veritatem reportantibus, majore auctoritate et lucida per eos probatione, partis adversae improbitas frangeretur.
PL 3, 700Aしかし、彼らが携えていた書簡から、また彼らの話とその言い張るところから、ノウァティアヌスが司教に立てられたことを知るに及んで、我々は、公同の教会に反してなされたその叙任の不法なよこしまさに心を動かされ、彼らを我々の交わりから直ちに退けるべきであると判断した。そして、彼らが頑なにかつ執拗に主張しようとしていたことを、さしあたり論駁し退けたうえで、私と、私のもとに集まっていた多くの同僚たちとは、我々の同僚カルドニウスとフォルトゥナトゥスの到着を待っていた。彼らを我々は先ごろ、お前と、お前の叙任に立ち会った我々の同僚司教たちのもとへ、使節として遣わしていたのであり、それは、彼らが到着して事の次第の真実を持ち帰ることによって、より大きな権威と、彼らを通じた明白な証明とをもって、敵対する側の不実さがくじかれるようにするためであった。
Supervenerunt vero Pompeius ac Stephanus collegae nostri, qui et ipsi quoque ad instruendos istinc nos manifesta secundum gravitatem ac fidem suam indicia ac testimonia protulerunt; ut nec necesse fuerit audiri ultra eos, qui a Novatiano venerant missi.
PL 3, 701Aしかしそこへ、我々の同僚ポンペイウスとステファヌスが到着し、彼らもまた、我々にその地の事情を教えるべく、その重厚さと信義とにたがわぬ明白な証拠と証言とを差し出した。そのため、ノウァティアヌスから遣わされて来た者たちを、それ以上聞く必要はもはやなかった。
Qui cum in statione invidiosis quoque conviciis et clamoribus turbulentis proruerent, et flagitarent ut crimina, quae se afferre ac probare dicebant, publice a nobis et plebe cognoscerentur; gravitati nostrae negavimus convenire, ut collegae nostri jam delecti et ordinati, et laudabili multorum sententia comprobati, ventilari ultra honorem maledica aemulantium voce pateremur.
PL 3, 701A彼らは、集会の場でも妬み深い罵声と騒がしい叫び声とをもって突入し、自分たちが持ち出し証明すると称する罪状が、公然と我々と民衆の前で審理されるようにと要求した。それゆえ、既に選ばれ叙任され、多くの人々の称賛すべき判断によって是認された我々の同僚の名誉が、悪意ある競争者どもの誹謗の声によってこれ以上取り沙汰されるのを許すことは、我々の重んずる品位にふさわしくないとして、これを拒んだ。
Et quia, quibus refutati et compressi sunt, et illicitis conatibus haeresim fecisse nudati sunt, in epistolam congerere longum fuit; ex Primitivo compresbytero nostro plenissime singula, quando ad vos venerit, audietis.
PL 3, 701Bまた、彼らがどのようにして論駁され抑えられたか、そして不法な企てによって異端をなしたことが暴かれたか、その次第を書簡に書き連ねるのは長くなるため、我々の同輩司祭プリミティウスから、彼が諸君のもとへ赴いたときに、諸君は詳細をすべて聞くであろう。
Epistola I, Caput II
第I書簡 第II章PL 3, 701BAc ne eorum furens audacia umquam desisteret, hic quoque in schismatis partes Christi membra distrahere, et catholicae Ecclesiae corpus unum scindere ac laniare nituntur; ut ostiatim per multorum domos, vel oppidatim per quasdam civitates discurrentes, obstinationis suae et erroris scissis sibi quaerant comites.
PL 3, 701Bそして彼らの狂った大胆さがいつまでも止むことがないように――ここでもまた彼らは、キリストの肢体を分裂の党派へと引き裂き、公同の教会という一つの体を切り裂き、引き裂こうと努めている。戸ごとに多くの人々の家々を、あるいは町ごとにいくつかの都市を駆け巡っては、自分たちの頑迷さと誤りとに、分裂を共にする仲間を求めているのである。
Quibus semel responsum dedimus, nec mandare desistimus, ut perniciosa dissensione et concertatione deposita impietatem esse sciant, matrem deserere: et agnoscant atque intelligant, episcopo semel facto, et collegarum ac plebis testimonio et judicio comprobato alium constitui nullo modo posse: proinde si pacifice sibi ac fideliter consuluisse, si se assertores Evangelii et Christi esse confitentur, prius ad Ecclesiam revertantur. Opto te, frater charissime, semper bene valere.
PL 3, 702A彼らに対しては一度返答を与えたが、それでもなお命じ続けることをやめない。有害な不和と争いを捨て去り、母なる教会を見捨てることが不敬であると彼らが知るように。また、一度司教が立てられ、同僚たちと民衆の証言と判断によって是認されたなら、他の者を立てることは決してできないと、彼らが認め理解するように。それゆえ、もし彼らが、自分自身のために平和裡に、また誠実に計らったと言い、自分たちは福音とキリストの擁護者であると公言するのであれば、まず教会へ立ち帰るべきである。最愛の兄弟よ、お前がいつも健やかであるようにと願う。
Epistola II, Prooemium
第II書簡 冒頭PL 3, 702Aキプリアヌスより、兄弟コルネリウスへ、挨拶を送る。
Epistola II, Caput I
第II書簡 第I章PL 3, 702AQuod servis Dei, et maxime sacerdotibus justis et pacificis congruebat, frater charissime, miseramus nuper collegas nostros Caldonium et Fortunatum; ut non tantum persuasione litterarum nostrarum, sed praesentia sua et consilio omnium vestrum eniterentur, quantum possent, et elaborarent, ut ad catholicae Ecclesiae unitatem scissi corporis membra componerent, et Christianae charitatis vinculum copularent.
PL 3, 702A最愛の兄弟よ、神に仕える者たち、ことに正しく穏やかな司教たちにふさわしいことであったので、我々は先頃、我々の同僚カルドニウスとフォルトゥナトゥスを遣わした。それは、彼らが我々の書簡による説得だけでなく、自らの臨席と諸君全員の協議とによって、できる限り力を尽くして努め励み、分裂した体の諸肢体を公同の教会の一致へと組み合わせ、キリスト教的な愛の絆を結び合わせるためであった。
Sed quoniam diversae partis obstinata et inflexibilis pertinacia non tantum radicis et matris sinum atque complexum recusavit; sed etiam gliscente et in pejus recrudescente discordia episcopum sibi constituit, et contra sacramentum semel traditum divinae dispositionis et catholicae unitatis, adulterum et contrarium caput extra Ecclesiam fecit; acceptis litteris tam tuis, quam collegarum nostrorum, item adventantibus bonis viris et nobis charissimis collegis nostris Pompeio et Stephano, a quibus haec omnia nobis cum laetitia communi asseverata sunt firmiter et probata, secundum quod divinae traditionis et ecclesiasticae institutionis sanctitas pariter ac veritas exigebat, litteras nostras ad te direximus.
PL 3, 703Bしかし、対立する側の頑迷で融通の利かない強情さは、根であり母である〔教会〕の懐と抱擁とを拒んだだけでなく、不和がさらに増し悪化する中で自分たちのために司教を立て、一度伝えられた神の配剤と公同の一致という秘義に反して、教会の外に不義にして敵対する頭を立てた。お前の書簡と我々の同僚たちの書簡とを受け取り、また我々にとって最愛の同僚である良き人々ポンペイウスとステファヌスの到来によって——彼らによってこれらすべてのことが、共通の喜びとともに確かに証言され、また確証された——神的伝承と教会的制度との神聖さと真理とが等しく求めるところに従って、我々はお前へ我々の書簡を送った。
Sed et per provinciam nostram haec eadem collegis singulis in notitiam perferentes, ab his quoque fratres nostros cum litteris dirigendos esse mandavimus.
PL 3, 704Aそればかりか、我々の属州全域にわたって、これと同じ事柄を個々の同僚たちに知らせつつ、彼らからもまた、我々の兄弟たちが書簡とともに遣わされるべきことを我々は命じた。
Epistola II, Caput II
第II書簡 第II章PL 3, 704BQuamquam mens nostra, et propositum jam tunc fratribus et plebi istic universae manifestatum fuisset, quando litteris nuper ab utraque parte susceptis, tuas litteras legimus, et episcopatus tui ordinationem singulorum auribus intimavimus: honoris etiam communis memores, et gravitatis sacerdotalis ac sanctitatis respectum tenentes, ea quae ex diverso in librum ad nos transmissum congesta fuerant acerbationibus criminosis, respuimus; considerantes pariter et ponderantes quod in tanto fratrum religiosoque conventu considentibus Dei sacerdotibus et altari posito nec legi debeant, nec audiri.
PL 3, 704B我々の心とその意図は、先頃双方から書簡を受け取ったとき、お前の書簡を読み、お前の司教職への叙任を各人の耳に告げ知らせたことによって、すでにその折に、そこの兄弟たちと民全体に明らかにされてはいた。しかし、共通の名誉を心に留め、司教としての重みと神聖さへの顧慮を保ちつつ、我々に送られてきた書物の中で敵対する側から罪をなじる辛辣な言葉によって積み上げられていた事柄を、我々は退けた。かくも大いなる敬虔な兄弟たちの集いにおいて、神の司教たちが座に着き祭壇が据えられている場では、それらは読まれるべきでも聞かれるべきでもない、と我々はともに考え、かつ思い量ったのである。
Neque enim facile promenda sunt, et incaute ac temere publicanda, quae discordioso stylo audientibus scandalum moveant, et fratres longe positos ac trans mare constitutos incerta opinione confundant.
PL 3, 705A実に、不和を醸す文体によって聞く者たちに躓きを引き起こし、遠く離れた、海を越えて置かれている兄弟たちを不確かな風説によって混乱させるような事柄は、たやすく持ち出されるべきものでも、不用意かつ軽率に公にされるべきものでもない。
Viderint qui vel furori suo, vel libidini servientes, et divinae legis ac sanctitatis immemores, vel jactitare interim gestiunt quae probare non possunt, et cum innocentiam destruere atque expugnare non valeant, satis habent fama mendaci et falso rumore maculas inspergere Certe quod praepositis et sacerdotibus congruit, danda opera est, ut talia, cum a quibusdam scribuntur, per nos respuantur.
PL 3, 705A自らの怒りに、あるいは欲望に仕え、神の法と聖性とを顧みず、証明することのできない事柄をさしあたり言い立てたがり、無垢を打ち崩し打ち負かすことができないゆえに、偽りの風評と虚偽の噂とで染みを振りかけることで満足する者たち――そうした者たちには任せておこう。指導者たちと司教たちにふさわしいのは、確かに、そのような事柄がある者たちによって書かれたときに、それが我々によって退けられるよう心を配ることである。
Ubi enim erit quod discimus ac docemus scriptum esse, Contine linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur insidiose (Psal. XXXIX 13) ; item alibi: Os tuum abundavit malitia, et lingua tua complectebatur insidias, sedens adversus fratrem tuum detrahebas, et adversus filium matris tuae ponebas sandalum (Ps. XLIX, 20) ; item quod Apostolus dicit, Omnis sermo malus de ore vestro non procedat, sed bonus ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus (Eph. IV, 29) .
PL 3, 705B実に、次のように書かれていると我々が学び、また教えていることは、いったいどこへ行くというのか。「汝の舌を悪から抑え、汝の唇に欺きを語らせるな」(詩篇39:13)。また他の箇所には、「汝の口は悪意に満ち、汝の舌は欺きを織り成した。汝は座して汝の兄弟に逆らって陰口をたたき、汝の母の子に対して躓きとなるものを置いた〔底本は sandalum。scandalum と読む〕」(詩篇49:20)。また使徒が言うところの、「汝らの口からは、いかなる悪しき言葉も出てはならず、ただ信仰を築き上げるための善き言葉のみが出て、聞く者に恩寵を与えるように」(エフェソ4:29)。
- ミーニュは詩篇39篇13節と刷るが、引かれているのは詩篇33篇14節(ウルガタ)である。
Porro haec fieri debere ostendimus, si quando talia quorumdam calumniosa temeritate conscripta sunt, legi apud nos non patimur.
PL 3, 706Aしかも我々は、これがなされるべきことを示している。すなわち、ある者たちの中傷めいた軽率さによってそうした事柄が書かれるときには、我々のもとでそれが読まれることを我々は許さないのである。
Et idcirco, frater charissime, cum ad me talia adversum te et compresbyteri tecum considentis scripta venissent; clero et plebi legi praecepi quae religiosam simplicitatem sonabant, nec ullis maledictorum et conviciorum latratibus perstrepebant.
PL 3, 706Aそれゆえ、最愛の兄弟よ、お前と、お前とともに座す共同司祭とに対するそうした文書が私のもとに届いたとき、私は、敬虔な率直さを響かせ、呪いと罵りのいかなる吠え声も響かせない文書だけを、聖職者と民の前で読み上げるよう命じた。
Epistola II, Caput III
第II書簡 第III章PL 3, 706AQuod autem scripta collegarum nostrorum, qui illic ordinationi tuae adfuerant, desideravimus, non veteres mores obliti, novum aliquid quaerebamus.
PL 3, 706Aしかし、お前の叙任にそこに立ち会っていた我々の同僚たちの書面を我々が望んだことについて言えば、古き習わしを忘れて何か新しいものを求めていたのではない。
Nam satis erat, ut tu te episcopum factis litteris nuntiares; nisi esset ex diverso discrepans factio, quae criminosis et calumniosis commentis suis collegarum pariter ac fratrum plurimorum turbaret mentes, et corda confunderet.
PL 3, 706Bというのも、お前が自ら書簡をもって司教であると告げるだけで十分であったはずだからである。もし敵対する側から、その罪をなじる中傷めいた作り話によって同僚たちと多くの兄弟たちの心を等しく騒がせ、その心を混乱させる不和な党派が存在していなかったならば。
Cui rei sopiendae necessarium duximus, ut scribentium nobis inde collegarum nostrorum firma et solida auctoritas pararetur: qui moribus ac vitae et disciplinae tuae condigna litterarum suarum testimonia praedicantes, aemulis quoque, et rerum vel novitate vel pravitate gaudentibus, omnem ambigendi et discrepandi scrupulum sustulerunt; et, secundum consilium nostrum salubri ratione libratum, in hoc fluctu aestuantium fratrum mentes sincere ac firmiter tuum sacerdotium probaverunt.
PL 3, 706Bこの事を鎮めるために、我々はそこから我々へ書き送る同僚たちの確固たる揺るぎない権威が備えられることを必要と考えた。彼らは、お前の人柄と生活と規律とにふさわしい証言をその書簡において述べ伝え、対抗者たちや、事の目新しさあるいは邪悪さを喜ぶ者たちからさえも、疑い、あるいは異を唱えるあらゆる躊躇いを取り除いた。そして、健全な理によって量られた我々の勧めに従い、この波立ちのなかで揺れ動く兄弟たちの心が、誠実かつ確固として、お前の司教職を是認したのである。
Hoc enim vel maxime, frater, et laboramus et laborare debemus, ut unitatem a Domino et per Apostolos nobis successoribus traditam, quantum possumus, obtinere curemus; et, quod in nobis est palabundas et errantes oves, quas quorumdam pervicax factio et haeretica tentatio a matre secernit, in Ecclesiam colligamus: illis solis foris remanentibus, qui obstinatione sua vel furore supersedere et ad nos redire noluerunt; discretionis et separationis a se factae, et Ecclesiae derelictae ipsi rationem Domino reddituri.
PL 3, 707Aというのも、兄弟よ、我々がとりわけ努め、また努めねばならないのはこのことだからである。すなわち、主から、そして使徒たちを通じて、その後継者である我々に伝えられた一致を、できるかぎり保つよう心を配ることであり、また、我々にできる限りにおいて、ある者たちの頑迷な党派と異端の誘惑とが母なる教会から引き離した、迷い出てさまよう羊たちを教会へと集め入れることである。ただ、自らの頑迷さあるいは激情によって思いとどまり我々のもとへ立ち返ることを拒んだ者たちだけが、外にとどまるのであり、彼ら自身が、自ら行った離反と分裂について、また見捨てた教会について、主に申し開きをすることになるであろう。
Epistola II, Caput IV
第II書簡 第IV章PL 3, 707BQuantum vero hic ad presbyterium quorumdam Felicissimi causam pertinet, quid hic actum sit ut scire posses, litteras ad te collegae nostri manu sua subscriptas miserunt: qui auditis eis quid senserint, quid pronuntiaverint, ex eorum litteris disces.
PL 3, 707Bしかし、ここで、ある者たちの司祭職の件と、フェリキッシムスの一件とについて言えば、ここで何がなされたかをお前が知りうるように、我々の同僚たちは自らの手で署名した書簡をお前へ送った。彼らが当事者たちの言い分を聞いた上で、何を判断し、何を宣告したかを、お前は彼らの書簡から知るであろう。
Melius autem, frater, facies, si etiam exempla litterarum, quae ad te legenda pro dilectione communi per Caldonium et Fortunatum collegas nostros proxime miseram, quae de eodem Felicissimo, et de presbyterio ejusdem ad clerum istic necnon et ad plebem scripseram, legi illic fratribus jubeas, quae et ordinationem et rationem rei gestae eloquantur, ut tam istic quam illic, circa omnia per nos fraternitas instruatur.
PL 3, 707Bしかし、兄弟よ、お前はさらによいことを行うことになろう。すなわち、私が共通の愛のゆえに、我々の同僚カルドニウスとフォルトゥナトゥスを通じて先ごろお前のもとへ読まれるよう送った書簡の写し――同じフェリキッシムスについて、また彼の司祭団について、私がそこの聖職者と民とに宛てて書き記していたもの――を、そちらでも兄弟たちに読ませるよう命じるならば。それらは、行われた事の順序と理由とを語るものであり、そちらでもこちらでも、すべてにわたって兄弟団が我々によって教え示されるためである。
Exemplaria autem eadem nunc quoque per Mettium hypodiaconum a me missum et Nicephorum acolythum transmisi. Opto te, frater charissime, semper bene valere.
PL 3, 708Aそしてその同じ写しを、私は今回もまた、私が遣わした副助祭メッティウスと侍祭ニケフォルスとを通じて送った。最愛の兄弟よ、お前がつねに健やかであるよう、私は願う。
Epistola III
第III書簡PL 3, 708ACYPRIANUS CORNELIO FRATRI SALUTEM. Et religiosum vobis et necessarium existimavi, frater charissime, ad confessores qui illic sunt, et Novatiani ac Novati obstinatione et pravitate seducti de Ecclesia recesserunt, litteras breves facere, quibus eos pro affectione mutua convenirem, ut ad matrem suam, id est Ecclesiam catholicam, revertantur.
PL 3, 708Aキプリアヌスから、兄弟コルネリウスへ、挨拶を送る。最愛の兄弟よ、私は、かの地にいる告白者たち――ノウァティアヌスとノウァトゥスの頑迷さとよこしまさとに惑わされて教会から退いてしまった者たち――に宛てて、短い書簡をしたためることが、諸君にとって敬虔な務めであり、かつ必要なことでもあると考えた。その書簡によって、互いの情愛のゆえに彼らに勧め、彼らが自分の母、すなわち公同の教会へと立ち帰るようにと望んでのことである。
Quas litteras tibi a Mettio hypodiacono legi prius mandavi, ne quis aliud me scripsisse fingeret, quam quod meis litteris continetur.
PL 3, 709Aその書簡を、私はまず副助祭メッティウスによってお前のもとで読み上げさせるよう命じた。誰かが、私の書簡に記されているのとは別のことを私が書いたのだと言い立てることのないようにである。
Mandavi tamen eidem Mettio a me ad vos misso, ut de tuo arbitrio rem gerat, et si easdem litteras confessoribus putaveris esse reddendas, tunc eas tradat. Opto te, frater charissime, semper bene valere.
PL 3, 709Aとはいえ私は、私から諸君のもとへ遣わした同じメッティウスに、お前の判断に従って事を運ぶよう、そしてもしお前が、その書簡を告白者たちに手渡すべきだと考えるなら、そのときにそれを手渡すようにと命じておいた。最愛の兄弟よ、お前がいつも健やかであるようにと願う。
Epistola IV, Prooemium
第IV書簡 冒頭PL 3, 710Aキプリアヌスから、兄弟コルネリウスへ、挨拶を送る。
Epistola IV, Caput I
第IV書簡 第I章PL 3, 710ALegi litteras tuas, frater charissime, quas per Primitivum compresbyterum nostrum misisti, in quibus te comperi motum, quod cum de Adrumetina colonia Polycarpi nomine ad te litterae dirigerentur, postea quam nos, ego et Liberalis, in eumdem locum venissemus, coepissent illuc ad presbyteros et ad diaconos litterae dirigi.
PL 3, 710A最愛の兄弟よ、私は、我々の同僚司祭プリミティウスを通じてお前が送った書簡を読んだ。その書簡において私は、お前が心を乱されているのを知った。というのも、ハドルメトゥムの植民市からポリュカルプスの名で〔Polycarpi nomine は発信者の名とも、話題としての言及とも取れる。前者に取った〕書簡がお前のもとへ送られていたのに、その後、私とリベラリスとが同じ場所へ赴いてから、そちらへは司祭たちと助祭たちに宛てて書簡が送られ始めていたからである。
Epistola IV, Caput II
第IV書簡 第II章PL 3, 710AQuod scire te volumus et pro certo credere, nulla id levitate aut contumelia factum. Sed cum statuissemus collegae complures, qui in unum conveneramus, ut, legatis ad vos coepiscopis nostris Caldonio et Fortunato missis, omnia interim integra suspenderentur, donec ad nos eidem collegae nostri rebus illic aut ad pacem redactis, aut pro veritate compertis redirent; presbyteri et diaconi in Adrumetino consistentes, Polycarpo coepiscopo nostro absente, ignorabant quid nobis in commune placuisset.
PL 3, 710Aこのことをお前に知ってもらい、いかなる軽率さや侮辱によってもなされたのではないと確信してもらいたい。だが、我々——一つに集った幾人もの同僚——が、我々の同僚司教カルドニウスとフォルトゥナトゥスを諸君のもとへ使節として送った上で、事柄がそちらで和解へと落着するか、真理に即して確認されるかして、その同じ我々の同僚たちが我々のもとへ戻るまで、その間すべてを未決のままにしておくと定めたとき、ハドルメトゥムに留まっていた司祭たちと助祭たちは、我々の同僚司教ポリュカルプスが不在であったため、我々が共に何を決めたのかを知らずにいた。
At ubi nos in praesentiam venimus, comperto consilio nostro, ipsi quoque id, quod et caeteri, observare coeperunt, ut in nullo ecclesiarum istic consistentium consensio discreparet.
PL 3, 710Bしかし、我々が現地に到着し、我々の決定が知られるにいたると、彼らもまた、他の者たちと同じことを守り始めた。それは、そこにある諸教会の合意がいかなる点でも食い違うことのないようにするためであった。
Epistola IV, Caput III
第IV書簡 第III章PL 3, 710BQuidam tamen mentes nonnumquam et animos sermonibus suis turbant, dum aliter quaedam, quam se habet veritas, nuntiant.
PL 3, 710Bとはいえ、ある者たちは、事の真相とは異なる仕方で物事を告げることによって、ときに人々の心と思いを乱すことがある。
Nos enim singulis navigantibus, ne cum scandalo ullo navigarent rationem reddentes, scimus nos hortatos eos esse, ut Ecclesiae catholicae radicem et matricem agnoscerent ac tenerent.
PL 3, 710B実際、船出して行く者たち一人ひとりに、いかなる躓きも伴わずに船出できるようにと理由を説明しながら、我々が彼らに公同の教会の根と母胎とを認め、これを保つようにと勧めたことを、我々は知っている。
Sed quoniam latius fusa est nostra provincia, habet etiam Numidiam et Mauritianam sibi cohaerentes; ne in Urbe schisma factum absentium animos incerta opinione confunderet, placuit per episcopos, retenta a nobis rei veritate, et ad comprobandam ordinationem tuam facta auctoritate majore, tum demum scrupulo omni de singulorum pectoribus excusso, per omnes omnino istic positos litterae fierent, sicut fiunt, ut te universi collegae nostri et communicationem tuam, id est catholicae Ecclesiae unitatem pariter et charitatem, probarent firmiter ac tenerent. Quod divinitus evenisse, et consilium nostrum providenter processisse gaudemus.
PL 3, 710Cしかし、我々の管区は広く行き渡っており、ヌミディアとマウレタニアをも隣接する管轄として持っているので、ローマ市で起きた分裂が、不在の者たちの心を不確かな臆説によって惑わすことのないよう、我々のもとで事の真相を保持したうえで、司教たちを通じ、お前の叙任を確証するためのいっそう大きな権威が立てられ、それぞれの胸のうちからあらゆる疑念が払い落とされて、その後ようやく、そこにいるすべての者へ書簡が送られるよう——現に送られているとおりに——取り計らうことが定められた。それは、我々の同僚のすべてがお前とお前の交わり、すなわち公同の教会の一致と愛とを、ひとしく堅く認め保つためである。これが神の御心によって起こり、我々の計らいが思慮深く進んだことを、我々は喜んでいる。
Epistola IV, Caput IV
第IV書簡 第IV章PL 3, 711ASic enim nunc episcopatus tui et veritas pariter et dignitas apertissima luce et manifestissima et firmissima comprobatione fundata est, ut ex rescriptis collegarum nostrorum, qui ad nos litteras inde fecerunt, et ex relatione ac testimoniis coepiscoporum Pompeii et Stephani et Caldonii ac Fortunati, ordinationis tuae et origo necessaria, et ratio justa, et gloriosa quoque innocentia ab omnibus nosceretur.
PL 3, 711Aというのも、いまやお前の司教職について、その真実性も品位もひとしく、この上なく明白な光のもとに、この上なく明らかで確固たる証明のもとに据えられており、そちらから我々へ書簡を送った同僚たちの返信から、また同僚司教ポンペイウス、ステファヌス、カルドニウス、フォルトゥナトゥスの報告と証言とから、お前の叙任について、そのやむを得ない由来と、正当な理由と、さらに輝かしい無実とが、すべての人に知られるに至ったからである。
Quod ut simul cum caeteris quoque collegis nostris stabiliter ac firmiter administremus, atque in catholicae Ecclesiae concordi unanimitate teneamus, perficiet divina dignatio; ut Dominus, qui sacerdotes sibi in Ecclesia sua eligere et constituere dignatur, electos quoque et constitutos sua voluntate atque opitulatione tueatur gubernantes inspirans, ac subministrans et ad improborum contumaciam fraenandam viguorem, et ad lapsorum fovendam poenitentiam lenitatem. Opto te, frater charissime, semper bene valere.
PL 3, 711B我々がこのことを、他の同僚たちとも共に、揺るぎなく堅固に執り行い、公同の教会の心を一つにした一致のうちに保ち続けることができるように、神の恵み深い配慮がこれを成し遂げてくださるであろう。すなわち、御自らの教会において司教たちを選び立てることを良しとされる主が、選ばれ立てられた者たちをも、その御旨と助けとによって守り、彼らが治めるにあたって霊感を与え、また、不心得者たちの強情を制するための力と、背教した者たちの悔悛を育むための柔和とを供してくださるであろう。最愛の兄弟よ、お前がいつも息災であるようにと願う。
Epistola V
第V書簡PL 3, 712ACORNELIUS CYPRIANO FRATRI SALUTEM. Ne quid minus ad poenam futuram hujus scelerati hominis deesset; prostratus virtutibus Dei, cum Maximus et Longinus et Machaeus inde fuissent expulsi, denuo resurrexit; et sicuti prioribus litteris tibi, quas per Augendum confessorem misi, significavi, puto Nicostratum et Novatum et Evaristum et Primum et Dionysium illo jam pervenisse.
PL 3, 712Aコルネリウスから、兄弟キプリアヌスへ、挨拶を送る。この極悪な人物に対して将来加えられるべき刑罰に、何ひとつ欠けるところのないように――彼は、マクシムスとロンギヌスとマカエウスがそこから追放されたとき、神の力によって打ち倒されはしたものの、再び立ち上がった。そして、告白者アウゲンドゥスを通じてお前に送った先の書簡で既に知らせておいたとおり、ニコストラトゥスとノウァトゥスとエウァリストゥスとプリムスとディオニュシウスとが、既にそこへ到着したのではないかと私は思う。
Invigiletur ergo ut omnibus coepiscopis nostris et fratribus innotescat, Nicostratum multorum criminum reum, et non solum patronae suae carnali, cujus rationes gessit, fraudes et rapinas fecisse, verum etiam quod est illi ad perpetuam poenam reservatum, ecclesiae deposita non modica abstulisse; Evaristum vero auctorem schismatis fuisse, et successorem plebi, cui ante praefuerat, Zetum in locum ejus episcopum esse constitutum.
PL 3, 713Aそれゆえ、我々のすべての同僚司教たちと兄弟たちに、次のことが知れ渡るよう心を配るべきである。すなわち、ニコストラトゥスは多くの罪状の被告であり、自ら会計を任されていた、肉における自分の女主人に対して欺きと強奪を行っただけでなく――彼にとって永遠の刑罰のために取り置かれていることであるが――教会の少なからぬ寄託財産をも奪い取ったこと。またエウァリストゥスは分裂の創始者であり、かつて彼が長として立っていた民の後継者として、彼に代わってゼトゥスが司教に立てられたということである。
Majora vero et graviora hic designavit malitia et inexplebili pravitate sua, quam quae illic apud suos semper exercuit, ut scias quales duces et protectores iste schismaticus et haereticus lateri suo semper junctos habeat.
PL 3, 715Aしかし彼は、そこで彼自身の一党のもとで常に行ってきたことよりも、いっそう大きく重大なことを、ここでその悪意と飽くことなきよこしまさによってしでかした〔hic と illic がローマとカルタゴのいずれを指すかは、この節だけからは定かでない〕。それゆえ、この分裂者にして異端者たる者が、常に自らの傍らに、いかなる首謀者や後ろ盾を結び付けているかを、お前は知るがよい。
Epistola VI, Prooemium
第VI書簡 冒頭PL 3, 715Aコルネリウスから兄弟キプリアヌスへ、挨拶を送る。
Epistola VI, Caput I
第VI書簡 第I章PL 3, 715AQuantam sollicitudinem et anxietatem sustinuimus de iis confessoribus, qui dolo et malitia hominis callidi et veteratoris fuerant circumventi, et pene decepti, et ab Ecclesia alienati; tanta laetitia affecti sumus, et Deo omnipotenti et Christo Domino nostro gratias egimus, cum ii, cognito suo errore, et intellecta hominis maligni, velut serpentis, astutia venenata, ad Ecclesiam, unde exierant, sicuti ipsi ex suo corde profitentur, simplici voluntate venerunt.
PL 3, 715A狡猾で老獪なある人物の欺きと悪意によって欺かれ、ほとんど騙されて教会から遠ざけられていたあの告白者たちについて、我々がどれほどの心配と不安を負ったか――彼らが自分の誤りを知り、蛇にも似た悪意ある人物の毒を含んだ狡知を悟って、自らの心から言い表しているとおり、純朴な意志をもって、出て行ったもとの教会へ帰って来たとき、我々はそれに劣らぬほどの喜びに満たされ、全能の神と我々の主キリストに感謝を捧げた。
Et primo quidem fratres nostri probatae fidei, amantes pacem, unitatem optantes, tumorem illum horum mollitum jam annuntiabant: fides tamen non idonea || ut facile nobis credere daretur, illos penitus esse mutatos.
PL 3, 717Aまず最初は、確かな信仰を持つ我々の兄弟たちが、和解を愛し一致を望んで、彼らの高ぶりがすでに和らいだとすでに告げていた。しかし、彼らがすっかり変わったと我々が容易に信じることができるほどの確証はまだ無かった。
Postea vero Urbanus et Sidonius confessores ad presbyteros nostros venerunt, affirmantes Maximum confessorem et presbyterum secum pariter cupere in Ecclesiam redire: sed quoniam multa praecesserant ab eis designata, quae tu quoque a coepiscopis nostris et litteris meis cognovisti, ut non temere eis fides haberetur; ex ipsorum ore et confessione, ista, quae per legationem mandaverant, placuit audiri.
PL 3, 718Aしかしその後、告白者ウルバヌスとシドニウスが我々の司祭たちのもとへ来て、告白者にして司祭であるマクシムスも彼らと同様に教会へ戻ることを望んでいると告げた。だが、彼らによって企てられていた多くのことが先立ってあり――それはお前も我々の同僚司教たちから、また私の書簡によって知っているとおりである――彼らに軽々しく信を置くことのないよう、使者を通じて言い送っていたそれらの事柄を、彼ら自身の口と告白によって聞くのがよしとされた。
Qui cum venissent, et a presbyteris quae gesserant exigerentur; novissime quod per omnes ecclesias litterae calumniis et maledictis plenae eorum nomine frequentes missae fuissent, et pene omnes ecclesias perturbassent; circumventos se esse affirmaverunt, neque in istis litteris quid inesset scisse: tantummodo circumductos se commisisse quoque schismatica, et haeresis auctores fuisse; ut paterentur ei manus quasi in episcopum imponi.
PL 3, 719A彼らが来て、司祭たちから自分たちの行ったことについて問いただされたとき――ついには、彼らの名において中傷と罵詈に満ちた書簡がすべての教会へ頻繁に送られ、ほとんどすべての教会を混乱させていたことについても問われたとき――、自分たちは欺かれたのだと言い立て、それらの書簡に何が記されていたかも知らなかったと述べた。ただ、欺かれて分裂の行いにも手を染め、異端の創始者ともなっていたことだけは認め、彼の上に、あたかも彼を司教とするかのように按手が行われるのを許すまでに至った、と。
Qui, cum haec et caetera fuissent exprobrata, ut abolerentur et de memoria tollerentur deprecati sunt.
PL 3, 719A彼らは、これらのことやそのほかのことを咎められると、それらが消し去られ、記憶から取り除かれるようにと懇願した。
Epistola VI, Caput II
第VI書簡 第II章PL 3, 719BOmni igitur actu ad me perlato placuit contrahi presbyterium (adfuerunt etiam episcopi quinque, qui et hodie praesentes fuerunt), ut firmato consilio, quid circa personam eorum observari deberet, consensu omnium statueretur.
PL 3, 719Bかくして事の次第がすべて私のもとへ伝えられたので、司祭団を召集することが決まった(五人の司教たちも列席し、彼らは今日もまた出席している)。決議を固めたうえで、彼らの処遇に関して何を守るべきかが、全員の合意によって定められるようにするためである。
Et ut motum omnium et consilium singulorum dignosceres, etiam sententias nostras placuit in notitiam vestri perferri, quas et subjectas leges.
PL 3, 720Aそして、お前が皆の動きと各々の考えを見分けられるように、我々の判断もまた諸君の知るところに伝えられることが決まった。それらを、下に添えてあるとおり、お前も読むであろう。
His ita gestis in presbyterium venerunt Maximus, Urbanus, Sidonius, et plerique fratres qui eis se adjunxerant, summis precibus desiderantes, ut ea quae ante fuerant gesta, in oblivionem cederent, nullaque eorum mentio haberetur; proinde atque si nihil esset vel commissum vel dictum, invicem omnibus remissis, cor mundum et purum jam Deo exhiberent, sequentes evangelicam vocem dicentem, beatos esse puros corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth., V, 8) .
PL 3, 720Aこれらのことがこのように行われたのち、マクシムス、ウルバヌス、シドニウス、そして彼らに加わっていた多くの兄弟たちが司祭団のもとへ来て、切なる願いをもって、以前に行われたことがらが忘却に帰し、それらについて何の言及もなされないようにと望んだ。あたかも何も犯されず何も言われなかったかのように、互いにすべてを赦し合い、清く純粋な心をすでに神に示すことができるようにと、「心の清い者は幸いである、彼らは神を見るからである」(マタイ5:8)と言う福音の声に従いながら。
Quod erat consequens, omnis hic actus populo fuerat insinuandus, ut et ipsos viderent in Ecclesia constitutos, quos errantes et palabundos jam diu viderant et dolebant. Quorum voluntate cognita, magnus fraternitatis concursus factus est.
PL 3, 721Aそれゆえ当然の成り行きとして、この事の次第すべてを民に知らせねばならなかった。長らく迷い彷徨うのを見て嘆いていた当人たちが、教会に立ち帰ったのを民自身が見るためである。彼らの意向が知られると、兄弟団の大きな集まりが生じた。
Una vox erat omnium gratias Deo agentium, gaudium pectoris lacrymis exprimentes, complectentes eos quasi hodie poena carceris fuissent liberati.
PL 3, 721A神に感謝を捧げる者たちすべての声はひとつであり、胸の喜びを涙で表しながら、あたかも今日、牢獄の苦しみから解き放たれたかのように彼らを抱きしめた。
Et ut ipsorum propria verba designem: « Nos, inquiunt, Cornelium episcopum sanctissimae catholicae Ecclesiae electum a Deo omnipotente et Christo Domino nostro scimus.
PL 3, 721Aそして、彼ら自身の言葉そのものを記すならば――彼らはこう言う。「我々は、コルネリウスが至聖なるカトリック教会の司教として、全能の神と我々の主キリストによって選ばれたことを知っている。
Nos errorem nostrum confitemur: nos imposturam passi sumus, circumventi sumus perfidia et loquacitate captiosa. Nam etsi videbamur quasi quamdam communicationem cum schismatico et haeretico homine habuisse; sincera tamen mens nostra semper in Ecclesia fuit.
PL 3, 722A我々は自らの誤りを告白する。我々は欺瞞を被った、不実と人を欺く巧みな弁舌とによって欺かれたのだ。たとえ我々が、分裂者にして異端者であるあの人物といくらか交わりを持っていたように見えたとしても、我々の心はいつも変わらず教会のうちにあった。
Nec enim ignoramus unum Deum esse, unum Christum esse Dominum, quem confessi sumus, unum Spiritum sanctum, unum episcopum in catholica Ecclesia esse debere. » Ista eorum professione non moveremur ; ut quod apud potestatem saeculi erant confessi, in Ecclesia constituti comprobarent?
PL 3, 722A我々は、神がひとりであること、我々が告白した主キリストがひとりであること、聖なる霊がひとりであること、カトリック教会において司教もひとりでなければならないことを、知らずにいるのではない。」彼らのこの告白に、我々は心を動かされずにいられようか――教会に迎え入れられた者として、かつて世の権力の前で告白していたことを、いま証し立てるようになるために。
Quapropter Maximum presbyterum locum suum agnoscere jussimus: caeteros cum ingenti populi suffragio recepimus. Omnia autem remisimus Deo omnipotenti, in cujus potestate sunt omnia reservata.
PL 3, 723Aそれゆえ我々は、司祭マクシムスにその地位を認めるよう命じた。そのほかの者たちは、民の大きな賛意をもって迎え入れた。しかしすべては全能の神に委ねた。すべてはその方の権能のうちに留め置かれているのだから。
Epistola VI, Caput III
第VI書簡 第III章PL 3, 724AHaec igitur, frater, eadem hora eodem momento, ad te, scripta transmisimus, et Nicephorum acolytum descendere ad navigandum festinantem, de statione ad vos statim dimisi; ut nulla procrastinatione habita, velut praesens in isto clero et in isto populi coetu, Deo omnipotenti et Christo Domino nostro gratias ageres.
PL 3, 724Aそれゆえ兄弟よ、これらのことを、同じ時、同じ瞬間に、書き記してお前に送った。そして、船出のため急ぎ下ろうとしていた侍祭ニケフォルスを、その持ち場から諸君のもとへ直ちに遣わした。少しも遅滞することなく、あたかもこの聖職者団とこの民の集会のうちに居合わせているかのように、お前が全能の神と我々の主キリストに感謝を捧げるようにするためである。
Credimus autem fore, quin immo jam pro certo confidimus, caeteros quoque, qui in hoc errore sunt constituti, in Ecclesiam brevi reversuros, cum auctores suos viderint nobiscum agere.
PL 3, 725Aしかし我々は、そうなるであろうと信じている。いや、むしろすでに確かなこととして信頼している――この誤りのうちに留まっている他の者たちもまた、自分たちの創始者たちが我々とともに行動しているのを見れば、間もなく教会へ立ち帰るであろうと。
Has litteras puto te debere, frater, et ad caeteras ecclesias mittere: ut omnes sciant schismatici hujus et haeretici dolum et praevaricationem de die in diem evacuari. Bene vale, frater charissime.
PL 3, 725Aこれらの書簡を、兄弟よ、お前はほかの諸教会へも送るべきだと私は思う。この分裂者にして異端者の欺きと背信とが、日ごとに失われつつあることを、すべての者が知るためである。健やかであれ、最愛の兄弟よ。
Epistola VII, Prooemium
第VII書簡 冒頭PL 3, 725Aキプリアヌスから兄弟コルネリウスへ、挨拶を送る。
Epistola VII, Caput I
第VII書簡 第I章PL 3, 725AEt cum diligentia et cum dilectione fecisti, frater charissime, festinato ad nos mittendo Nicephorum acolythum, qui nobis et de confessoribus regressis gloriosam laetitiam nuntiaret, et adversus Novatiani et Novati novas et perniciosas ad impugnandam Christi Ecclesiam machinas plenissime instrueret.
PL 3, 725A最愛の兄弟よ、お前は念入りに、また愛情をこめて事を行った。侍祭ニケフォルスを急ぎ我々のもとへ遣わし、彼をして、戻って来た告白者たちについての栄えある喜びを我々に告げ知らせ、また、キリストの教会を攻めるためのノウァティアヌスとノウァトゥスの新たな有害な策謀について余すところなく我々に教え知らせるためである。
Nam cum pridie istic venisset haereticae pravitatis nocens factio, ipsa jam perdita, et alios, qui sibi consenserint perditura, postero die Nicephorus cum vestris litteris supervenit.
PL 3, 726Aなぜなら、その前日、異端の邪曲による有害な党派——それ自体すでに滅び、かつ自分に同意した他の者たちをも滅ぼそうとしていた党派——がこちらへ来ていたが、その翌日、ニケフォルスが諸君の書簡を携えて到着したからである。
Quibus et didicimus, et docere atque instruere caeteros coepimus, Evaristum de episcopo jam nec laicum remansisse, cathedrae et plebis extorrem, et de Ecclesia Christi exsulem, per alias longe provincias oberrare, et ipsum veritatis ac fidei naufragum factum, circa quosdam sui similes paria naufragia concitare: Nicostratum vero, diaconio sanctae administrationis amisso, ecclesiasticis pecuniis sacrilega fraude subtractis, et viduarum ac pupillorum depositis denegatis, non tam in Africam venire voluisse, quam conscientia rapinarum et criminum nefandorum illinc ab urbe fugisse.
PL 3, 726Aこれによって我々は知り、また他の者たちに教え諭し始めた。すなわち、エウァリストゥスは司教であったにもかかわらず、今はもはや平信徒にすらとどまらず、司教座と民から追われ、キリストの教会から追放された者として遠く離れた諸属州をさまよい歩いており、彼自身が真理と信仰の難船者となりながら、自分に似た或る者たちの周りに同じ難船を引き起こしていること。またニコストラトゥスは、聖なる務めとしての助祭職を失い、教会の金銭を冒瀆的な欺きによって着服し、寡婦と孤児たちの預託金を拒んだ末、アフリカへ来ようとしたというよりは、むしろ盗みと言語道断の罪とについての疚しい良心のゆえに、かの都から逃げ出したのだということを。
Et nunc Ecclesiae desertor ac profugus, quasi mutasse sit hominem mutare regionem, confessorem se ultra jactat et praedicat; cum Christi confessor nec dici nec esse jam possit, qui Ecclesiam Christi negavit.
PL 3, 726Bそして今、教会からの脱走者であり逃亡者でありながら、あたかも土地を変えることが人間を変えることであるかのように、なおも自分を告白者だと誇り、言い広めている。しかし、キリストの教会を否んだ者は、もはやキリストの告白者と呼ばれることも、そうであることもできない。
Nam cum Paulus apostolus dicat: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et erunt duo in carnem unam; sacramentum istud magnum est, ego autem dico, in Christum et in Ecclesiam (Ephes. V, 31) ; cum hoc, inquam, beatus Apostolus dicat et Christi pariter atque Ecclesiae unitatem individuis nexibus cohaerentem sancta sua voce testetur; quomodo potest esse cum Christo, qui cum sponsa Christi atque in ejus Ecclesia non est? aut quomodo assumit sibi regendae aut gubernandae Ecclesiae curam, qui spoliavit et fraudavit Ecclesiam Christi?
PL 3, 726Bというのも、使徒パウロがこう言っているからである——『これゆえに人は父母を離れ、二人は一体となるであろう。この秘義は大いなるものである。しかし私はキリストと教会について言っているのである』(エフェソ5:31)。今言ったとおり、祝された使徒がこう言い、キリストと教会との一体性が分かちがたい結びつきをもって固く保たれていることを、その聖なる声によって証ししているのだとすれば——キリストの花嫁とともになく、その教会のうちにもいない者が、どうしてキリストとともにあり得ようか。また、キリストの教会を奪い欺いた者が、どうして教会を治め導く務めを自分に引き受けられようか。
Epistola VII, Caput II
第VII書簡 第II章PL 3, 727ANam de Novato nihil inde ad nos fuerat nuntiandum, cum magis per nos vobis debeat Novatus ostendi; rerum novarum semper cupidus, avaritiae inexplebili rapacitate furibundus, arrogantia et stupore superbi tumoris inflatus, semper istic episcopis male cognitus, quasi haereticus semper et perfidus omnium sacerdotum voce damnatus; curiosus semper ut prodat, ad hoc adulatur ut fallat, numquam fidelis ut diligat, fax et ignis ad conflanda seditionis incendia, turbo et tempestas ad fidei facienda naufragia, hostis quietis, tranquillitatis adversarius, pacis inimicus.
PL 3, 727Aさて、ノウァトゥスについては、そちらから我々に告げ知らせるべきことは何もなかった。むしろ、我々のほうがノウァトゥスを諸君に示さねばならぬのである。彼はつねに新奇な事を欲しがる者、飽くことなき強欲の貪りに狂う者、傲慢と高ぶりの愚かしさに膨れ上がった者であり、こちらではつねに司教たちに悪しき者として知られ、異端者として、また不実な者として、すべての司教たちの声によって断罪されてきた者である。彼はつねに詮索好きだが、それは密告するためであり、へつらうが、それは欺くためであり、人を愛するために誠実であることは決してない。彼は、争乱の火を焚きつけるための松明であり火であり、信仰の難船を引き起こす旋風であり嵐であり、静けさの敵、平穏の逆らい手、和解への仇敵である。
Denique, Novato illinc a vobis recedente, id est, procella et turbine recedente, ex parte illic quies facta est, et gloriosi ac boni confessores, qui de Ecclesia, illo incitante, discesserant, postea quam ab Urbe ille discessit, ad Ecclesiam reverterunt.
PL 3, 727B結局のところ、ノウァトゥスがそちらから諸君のもとを去ったとき——すなわち、暴風と旋風が去ったとき——、そちらでは一部において静けさが戻った。そして、彼に煽られて教会から離れていた栄えある善き告白者たちも、彼が都から去ったのち、教会へと戻ったのである。
Idem est Novatus, qui apud nos primum discordiae et schismatis incendium seminavit, qui quosdam istic ex fratribus ab episcopo segregavit, qui in ipsa persecutione ad evertendas fratrum mentes alia quaedam persecutio nostris fuit.
PL 3, 728A同じこのノウァトゥスこそ、我々のもとでまず不和と分裂の火種を蒔いた者であり、こちらで幾人かの兄弟たちを司教から引き離した者であり、迫害そのものの最中にあって、兄弟たちの心を覆すための、我々にとってもう一つの迫害となった者である。
Ipse est, qui Felicissimum satellitem suum diaconum, nec permittente me, nec sciente, sua factione et ambitione constituit; et cum sua tempestate Romam quoque ad evertendam Ecclesiam navigans, similia illic et paria molitus est, a clero portionem plebis avellens, fraternitatis bene sibi cohaerentis et se invicem diligentis concordiam scindens.
PL 3, 728A彼こそは、自らの手下フェリキッシムスを、私の許しも知らせもなしに、自分の徒党と野心によって助祭に立てた者である。そして、その嵐とともにローマへも教会を覆すべく船出し、かの地でも同様のこと、等しきことを企て、聖職者団から民の一部を引き離し、互いによく結びつき、互いに愛し合っていた兄弟団の一致を引き裂いた。
Plane quoniam pro magnitudine sua debeat Carthaginem Roma praecedere, illic majora et graviora commisit. Qui istic adversus Ecclesiam diaconum fecerat, illic episcopum fecit. Nec hoc quisquam miretur in talibus.
PL 3, 728B確かに、その偉大さゆえにローマはカルタゴに勝るはずであるから、かの地では彼はいっそう大きく重い罪を犯した。こちらで教会に逆らう助祭を立てた者は、かの地では司教を立てたのである。このようなことは、こうした者たちについては誰も不思議に思うべきではない。
FERUNTUR SEMPER mali suo furore dementes, et posteaquam scelera fecerint, conscientia ipsa sceleratae mentis agitantur. Nec remanere in Ecclesia Dei possunt, qui deificam et ecclesiasticam disciplinam nec actus sui conversatione, nec morum pace tenuerunt.
PL 3, 728B悪しき者たちは、つねにおのれの狂乱によって正気を失い、突き動かされてゆく。そして罪を犯したのちには、罪深い心の疚しい良心そのものによって責めさいなまれる。神にふさわしい教会の規律を、行いの慎みによっても、風紀の平静さによっても保たなかった者たちは、神の教会にとどまることができない。
Spoliati ab illo pupilli, fraudatae viduae, pecuniae quoque ecclesiae denegatae, has de illo exigunt poenas, quas in ejus furore conspicimus. Pater etiam ejus in vico fame mortuus, et ab eo in morte postmodum nec sepultus.
PL 3, 729A彼によって奪われた孤児たち、欺かれた寡婦たち、拒まれた教会の金銭——これらが、我々が彼の狂乱のうちに見て取っているあの刑罰を、彼から取り立てているのである。彼の父もまた、路地で飢えて死んだが、彼はその死後もこれを葬ることさえしなかった。
Uterus uxoris calce percussus, et abortione properante in parricidium partus expressus. Et damnare nunc audet sacrificantium manus, cum sit ipse nocentior pedibus, quibus filius, qui nascebatur, occisus est?
PL 3, 729A妻の腹を踵で蹴り、早まる流産によって、生まれ出づる子を近親殺しのうちに押し出させた。そのような彼が、今、犠牲を捧げた者たちの手を断罪しようとするだろうか——生まれようとしていた息子を殺したその足において、彼自身のほうがいっそう罪深い者であるのに。
Epistola VII, Caput III
第VII書簡 第III章PL 3, 729AHanc conscientiam criminum jam pridem timebat: propter hoc se non de presbyterio excitari tantum, sed et communicatione prohiberi pro certo tenebat: et urgentibus fratribus imminebat cognitionis dies, quo apud nos causa ejus ageretur, nisi persecutio ante venisset.
PL 3, 729A彼はかねてより、この罪についての疚しい良心を恐れていた。そのため、自分が司祭職から追われるだけでなく、交わりからも禁じられるであろうことを確実なことと思っていた。兄弟たちが迫るなか、審理の日が迫っていた。もし迫害が先に来ていなければ、その日に我々のもとで彼の事件が審理されるはずであった。
Quam iste voto quodam evadendae et lucrandae damnationis excipiens, haec omnia commisit et miscuit: ut qui ejici de Ecclesia, et excludi habebat, judicium sacerdotum voluntaria discessione praecederet; quasi evasisse sit poenam, praevenisse sententiam.
PL 3, 730Aこの男は、断罪を逃れ、かつそこから利得を得ようとするある種の願いをもってこの迫害を捉え、これらすべてを犯し、企てた。すなわち、教会から追放され除名されるはずであった彼が、自発的な退去によって司教たちの裁きに先んじたのである。あたかも判決に先んじることが刑罰を逃れることであるかのように。
Epistola VII, Caput IV
第VII書簡 第IV章PL 3, 730ACirca caeteros autem fratres elaboramus, quos ab eo circumventos dolemus, ut veteratoris perniciosum latus fugiant, ut lethales laqueos sollicitantis evadant, ut de qua ille pelli divinitus meruit, Ecclesiam repetant, quos quidem, Domino adjuvante, per ejus misericordiam regredi posse confidimus: neque enim potest perire, nisi quem constat esse periturum, cum Dominus in Evangelio suo dicat: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur (Matth., XV, 13) .
PL 3, 730Aしかし、他の兄弟たちについては、我々は力を尽くしている。彼らが彼によって欺かれたことを、我々は嘆いている。彼らがその老獪な者の危険な側から逃れ、誘い込む者の死をもたらす罠を免れ、彼が神の御心によって追われるに値したその教会へと立ち帰るように、我々は力を尽くしているのである。彼らについては、主の助けにより、その憐れみによって立ち帰ることができると我々は確信している。滅びるべきと定まっている者でなければ、滅びることはできないからである。主はその福音書の中でこう言っている、「わたしの天の父が植えなかったあらゆる草木は、根こそぎにされるであろう」(マタイ15:13)と。
Qui plantatus non est in praeceptis Dei patris et monitis, solus poterit de Ecclesia illa discedere, solus episcopis derelictis cum schismaticis et haereticis in furore remanere.
PL 3, 731A神である父の戒めと訓戒のうちに植えられなかった者、その者だけが、あの教会から離れることができるであろう。その者だけが、司教たちを見捨てて、分裂者たちや異端者たちとともに狂乱のうちにとどまることができるであろう。
Caeteros vero nobiscum adunabit Dei Patris misericordia, et Christi Domini nostri indulgentia, et nostra patientia. Opto te, frater charissime, semper bene valere.
PL 3, 731Aしかし、他の者たちについては、父である神の憐れみと、我々の主キリストの寛容と、我々の忍耐とが、我々と一つに結び合わせるであろう。最愛の兄弟よ、常に息災であることを願う。
Epistola VIII, Prooemium
第VIII書簡 冒頭PL 3, 731Aキプリアヌスから兄弟コルネリウスへ、挨拶を送る。
Epistola VIII, Caput I
第VIII書簡 第I章PL 3, 731AEt egisse nos et agere, frater charissime, maximas gratias sine cessatione profitemur Deo Patri omnipotenti et Christo ejus Domino et Deo nostro salvatori, quod sic Ecclesia divinitus protegatur, ut unitas ejus et sanctitas non jugiter, nec in totum perfidiae et haereticae pravitatis obstinatione vitietur.
PL 3, 731A最愛の兄弟よ、我々は、全能なる父なる神と、その御子にして我々の主、救い主なる神キリストとに対して、絶えることなく大いなる感謝を捧げてきたし、いまも捧げていると公言する。教会はかくも神によって守られており、その一致と聖性とは、背信と異端の邪悪との頑迷さによって、絶えず損なわれることも、すっかり損なわれることもないからである。
Legimus enim litteras vestras, et voti communis amplissimum gaudium exsultanter excepimus, Maximum presbyterum et Urbanum confessores cum Sidonio et Macario ad Ecclesiam Catholicam regressos esse, id est errore deposito, et schismatico, immo haeretico furore deserto, unitatis ac veritatis domicilium fideli sanitate repetisse; ut unde ad gloriam processerant, illuc gloriosi redirent; ne qui Christum confessi essent, Christi postmodum castra desererent, nec tentarent charitatis atque unitatis fidem, qui victi robore et virtute non fuerant.
PL 3, 732A我々は諸君の書簡を読み、共通の願いにかなうこの上ない喜びを心躍らせて受け取った。すなわち、告白者である司祭マクシムスとウルバヌスとが、シドニウスおよびマカエウスとともに〔confessores がシドニウスとマカエウスにも及ぶかは、構文からは定かでない〕公同の教会へ立ち帰ったこと、誤りを捨て、分裂の、いやむしろ異端の狂乱を離れて、忠実な健全さをもって一致と真理との住みかへ立ち帰ったことを知ったのである。こうして彼らは、かつて栄光へと進み出たその場所へ、栄光ある者として再び帰った。キリストを告白した者たちが、後になってキリストの陣営を見捨てることのないように、また、強さと力とによって打ち負かされることのなかった彼らが、愛と一致の信仰を試すことのないように、との思いからである。
Ecce incolumis et immaculata laudis integritas, ecce incorrupta et solida confitentium dignitas, a desertoribus et profugis recessisse, proditores fidei et Ecclesiae Catholicae impugnatores reliquisse.
PL 3, 732A見よ、損なわれることなく汚れなき称賛の全き姿を。見よ、朽ちることなく確固たる告白者たちの尊厳を。それは脱走者や逃亡者のもとから身を引き、信仰の裏切り者、公同の教会に刃向かう者どもを後に残したのである。
Merito illos revertentes summo, ut scribitis, gaudio et clerus et plebs et fraternitas omnis excepit: quoniam in confessoribus gloriam suam conservantibus, et ad unitatem revertentibus, nemo non socium se et participem eorum gloriae computat.
PL 3, 732B諸君が書いているとおり、聖職者も、民衆も、兄弟団の全員も、帰って来た彼らを当然のことながらこの上ない喜びをもって迎えた。告白者たちが自らの栄光を保ちながら一致へと立ち帰るとき、その栄光の仲間、その分かち手であると自らを思わぬ者は誰一人いないからである。
Epistola VIII, Caput II
第VIII書簡 第II章PL 3, 732BHujus diei laetitiam de nostris possumus sensibus aestimare. Nam cum istic ad litteras vestras, quas de eorum confessione misistis, laetatus sit omnis fratrum numerus, et summa alacritate hunc nuntium communis gratulationis exceperit; quid illic, ubi res ipsa et praesens laetitia sub oculis omnium gerebatur?
PL 3, 732Bこの日の喜びがいかほどであったかは、我々自身の思いから推し量ることができる。こちらでは、諸君が彼らの告白について送った書簡に接して兄弟のすべてが喜び、この知らせを共通の祝いとしてこの上ない熱意をもって受け取ったのであるが、そちらでは、事そのもの、いま現にある喜びが、すべての人の目の前で行われていたのだから、いかばかりであったろうか。
Cum enim Dominus in Evangelio suo dicat, esse summum gaudium in coelo super uno peccatore poenitentiam agente (Luc., XV, 7) ; quanto majus est gaudium et in terris pariter et in coelo super Confessoribus ad Ecclesiam Dei cum gloria sua et cum laude redeuntibus, et redeundi viam caeteris exempli sui fide et probatione facientibus?
PL 3, 733A主はその福音書の中で、悔悛する一人の罪人については天に最大の喜びがある、と言っておられる(ルカ15:7)。だとすれば、自らの栄光と称賛とをもって神の教会へ立ち帰る告白者たちについて、また自らの模範の信頼性と証明とによって他の者たちに立ち帰る道を切り開いてくれる告白者たちについて、地においても天においても等しく、いかばかり大きな喜びがあることだろうか。
Hic enim quosdam fratres nostros error induxerat, quod sibi communicationem Confessorum sequi viderentur. Quo errore sublato, lux omnium pectoribus infusa est, et Ecclesia catholica una esse, nec scindi nec dividi posse monstrata est.
PL 3, 733Aというのも、我々の兄弟の何人かは、自分は告白者たちとの交わりに従っているのだと思い込んでいたために、この点で誤りに引き込まれていたからである。その誤りが取り除かれると、光がすべての人の胸に注ぎ込まれ、公同の教会は一つであって、裂かれることも分かたれることもありえない、ということが示された。
Ne quisquam jam facile poterit schismatici furentis verbis loquacibus decipi; quando probatum sit bonos et gloriosos Christi milites non potuisse diu aliena fallacia et perfidia extra Ecclesiam detineri. Opto te, frater charissime, semper bene valere.
PL 3, 734Aこれからはもう誰も、狂乱する分裂者の多弁な言葉にたやすく欺かれることはないであろう。善良にして栄えあるキリストの兵士たちが、他人の欺瞞と背信とによって長く教会の外にとどめ置かれることはできなかった、ということが証明されたのだから。最愛の兄弟よ、お前が常に息災であることを願う。
Epistola IX, Prooemium
第IX書簡 冒頭PL 3, 734AΑ'. Ἵνα δὲ γνῷς ὅτι πρόπαλαι ὀρεγόμενος τῆς ἐπισκοπῆς ὁ θαυμάσιος αὗτος, καὶ κρύπτων ἐν ἑαυτῷ τὴν προπετῆ ταυτὴν αὐτοῦ ἐπιθυμίαν ἐλάνθανεν, ἐπικάλύμματι τῆς αὐτοῦ ἀπονοίας τῷ καταρχὰς σὺν αὐτῷ τοὺς ὁμολογητὰς ἐσχηκέναι χρώμενος, εἰπεῖν βούλομαι.
PL 3, 734Aしかし、この驚嘆すべき人物が実は以前からずっと司教職を熱望していながら、その向こう見ずな欲望を自分の内に隠して人に気づかれずにおり、初めのうち告白者たちを自分の側に付けていたことを、おのれの無分別を覆う隠れ蓑として用いていたのだ、ということをあなたに知ってもらうために、わたしはこれを述べたいと思う。
Μάξιμος πρεσβύτερος τῶν παρ' ἡμῖν καὶ Οὐρβανὸς, δὶς τὴν ἐξ ὁμολογίας δόξαν ἀρίστην καρπωσάμενοι· Σιδόνιός τε καὶ Κελερῖνος, ἀνὴρ ὃς πάσας βασάνους διὰ τὸν τοῦ Θεοῦ ἔλεον καρτερικώτατα διενέγκας· καὶ τῇ ῥώμῃ τῆς αὐτοῦ πίστεως, τὸ ἀσθενὲς τῆς σαρκὸς ἐπιῤῥώσας, κατακράτος νενίκηκε τὸν ἀντικείμενο· οὗτοι δὲ οὖν οἱ ἄνδρες κατανοήσαντες αὐτὸν, καὶ καταφωράσαντες τὴν ἐν αὐτῷ πανουργίαν τε καὶ παλιμβολίαν, τάς τε ἐπιορκίας καὶ ψευδολογίας, καὶ τὴν ἀκοινωνησίαν αὐτοῦ καὶ λυκοφιλίαν· ἐπανῆλθον εἰς τὴν ἁγίαν ἐκκλησίαν, καὶ ἅπαντα αὐτοῦ τὰ τεχνάσματα καὶ πονηρεύματα ἃ ἐκ πολλοῦ ἔχων ἐν ἑαυτῷ ὑπεστέλλετο, παρόντων ἱκανῶν τοῦτο μὲν ἐπισκόπων· τοῦτο δὲ πρεσβυτέρων καὶ λαϊκῶν ἀνδρῶν παμπόλλων, ἐξήγγειλαν ἀποδυρόμενοι καὶ μεταγινώσκοντες ἐφ' οῖς πεισθέντες τῷ δολερῷ καὶ κακοήθει θηρίῳ, πρὸς ὀλίγον χρόνον τῆς ἐκκλησίας ἀπελείφθησαν.
PL 3, 735A我々のもとにいる司祭マクシムスとウルバヌスは、二度にわたって告白による最も優れた栄光を得た者たちである。またシドニウスと、神の憐れみによってあらゆる拷問を最も忍耐強く耐え抜いた人物ケレリヌスは、おのれの信仰の強さによって肉の弱さを奮い立たせ、敵対する者〔底本は ἀντικείμενο。ἀντικείμενον と読む〕を完全に打ち破った。この者たちは彼の正体を見抜き、彼のうちにある狡猾さと二枚舌、偽りの誓いと偽りの言葉、そして交わりを拒む態度と狼のような偽りの友愛とを暴いたうえで、聖なる教会へと立ち帰った。そして、彼が長らく自分の内に隠し持っていたあらゆる策略と悪事を、十分な数の司教たち、また司祭や信徒の男たちが大勢居合わせる中で、嘆きながら、また、あの狡猾で悪辣な獣に説き伏せられてしばらくのあいだ教会から離れていたことを悔いながら、公にしたのである。
Εἶτα μετὰ βραχέα φησίν. Β'. Ἀμήχανον ὅσην ἀγαπητὲ ἀδελφὲ, τροπὴν καὶ μεταβολὴν ἐν βραχεῖ καιρῷ ἐθεασάμεθα ἐπ' αὐτοῦ γεγενημένην· ὁ γάρ τοι λαμπρότατος, καὶ δι' ὄρχων φοβερῶν τινῶν πιστούμενος τὸ μὴ δ' ὅλως ἐπισκοπῆς ὀρέγεσθαι, αἰφνίδιον ἐπίσκοπος ὥσπερ ἐκ μαγγάνου τινὸς εἰς τὸ μέσον ῥιφθεὶς ἀναφαίνεται· οὗτος γάρ τοι ὁ δογματιστὴς, ὁ τῆς ἐκκλησιαστικῆς ἐπιστήμης ὑπερασπιστὴς ὁπηνίκα παρασπᾶσθαί τε καὶ ὑφαρπάζειν τὴν μὴ δοθεῖσαν αὐτῷ ἄνωθεν ἐπισκοπὴν ἐπειχείρει, δύο ἑαυτῷ κοινωνοὺς ἀπεγνωκότας τῆς ἑαυτῶν σωτηρίας ἐπελέξατο· ὡς ἂν εἰς βραχύ τι μέρος, καὶ ἐλάχιστον τῆς Ἰταλίας ἀποστείλῃ· κἀκεῖθεν ἐπισκόπους τρεῖς, ἀνθρώπους ἀγροίκους καὶ ἁπλουστάτους, πλαστῇ τινὶ ἐπιχειρήσει ἐξαπατήσῃ. διαβεβαιούμενος καὶ διϊσχυριζόμενος δεῖν αὐτοὺς ἐν τάχει παραγενέσθαι εἰς Ῥώμην, ὡς δῆθεν πᾶσα ἥ τις δή ποτε οὖν διχοστασία γεγονυῖα, σὺν καὶ ἑτέροις ἐπισκόποις καὶ αὐτῶν μεσιτευόντων, διαλυθῇ· οὓς παραγενομένους ἅτε δὴ (ὡς ἔφθημεν λέγοντες) ἀνθρώπους ἁπλουστέρους περὶ τὰς τῶν πονηρῶν μηχανάς τε καὶ ῥαδιουργίαν, συγκλεισθέντας ὑπό τινων ὁμοίων αὐτῷ τεταγμένων ἀνθρώπων, ὥρᾳ δεκάτῃ μεθύοντας καὶ κραιπαλῶντας, μετὰ βίας ἠνάγκασεν εἰκονικῇ τινὶ καὶ ματαίᾳ κειρεπιθεσίᾳ ἐπισκοπὴν αὐτῷ δοῦναι· ἣν ἐνέδρα καὶ πανουργίᾳ, μὴ ἐπιβάλλουσαν αὐτῷ ἐκδικεῖ· ἐξ ὧν εἶς μετ' οὐ πολὺ ἐπανῆλθεν εἰς τὴν ἐκκλησίαν, ἀποδυρόμενος καὶ ἐξομολογούμενος τὸ ἑαυτοῦ ἁμάρτημα· ᾧ καὶ ἐκοινωνήσαμεν ὡς λαϊκῷ, ὑπὲρ αὐτοῦ δεηθέντος παντὸς τοῦ παρόντος λαοῦ.
PL 3, 737Aそれから少しあとで、彼はこう言う。最愛の兄弟よ、彼の身にわずかな間にこれほどの変転と変化が起こるのを我々が目にしようとは、思いも寄らぬことであった。すなわち、かの輝かしい人物は、恐ろしい誓い〔底本は ὄρχων。ὅρκων と読む〕によって司教職などまるで望んでいないと誓っていたにもかかわらず、突如としてまるで何かの手品の仕掛けから真ん中へ投げ出されたかのように、司教として姿を現したのである。この教義家、この教会の学識の擁護者たる者は、上から自分に与えられなかった司教職を奪い取り、かすめ取ろうと企てたとき、おのれの救いを見限った二人の仲間を選び出し、イタリアのごく小さな、取るに足りない一角へと遣わそうとした。そしてそこから三人の司教たち、すなわち素朴で単純きわまりない田舎の人々を、偽りの企てによって欺こうとした。そのため彼は、ローマに生じたいかなる不和も、彼らが他の司教たちとともに仲介に立てば解消されるであろうと言い張り、彼らが急いでローマへ来るべきだと強く主張した。ところが、彼らがやって来ると、(すでに述べたとおり)悪しき者たちの策略や悪だくみに対してあまりに素朴であったために、彼と同じ仲間の者たちによって取り囲まれ、十時ごろ、酒に酔い前後不覚になっているところを、力ずくで、見せかけだけの空しい按手〔底本は κειρεπιθεσίᾳ。χειρεπιθεσίᾳ と読む〕によって、彼に司教職を与えるよう強いられたのである。彼はこうして、待ち伏せと狡猾さによって、自分にふさわしくもない司教職を我がものと言い張っている。この三人のうちの一人は、間もなく教会へと立ち帰り、嘆きながら自分の罪を告白した。そこで、居合わせたすべての民が彼のために願い出たので、我々は彼を信徒として交わりに受け入れた。
Καὶ τῶν λοιπῶν δὲ ἐπισκόπων διαδόχους εἰς τοὺς τόπους ἐν οἷς ἦσαν χειροτονήσαντες, ἀπεστάλκαμεν. Γ'.
PL 3, 741Aそしてまた、残りの司教たちについては、我々は彼らがいた土地に後継者を叙任し、遣わした。
Ὁ ἐκδικητὴς οὖν τοῦ εὐαγγελίου, οὐκ ἠπίστατο ἕνα ἐπίσκοπον δεῖν εἶναι ἐν καθολικῇ Ἐκκλησίᾳ· ἐν ᾗ οὐκ ἠγνόει· πῶς γάρ; πρεσβυτέρους εἶναι τεσσαράκοντα ἕξ· διακόνους ἑπτά· ὑποδιακόνους ἑπτά, ἀκολούθους δύο καὶ τεσσαράκοντα· ἐξορκιστὰς δὲ καὶ ἀναγνώστας ἅμα πυλωροῖς δύο καὶ πεντήκοντα· χήρας σὺν θλιβομένοις, ὑπὲρ τὰς χιλίας πεντακοσίας· οὓς πάντας ἡ τοῦ Δεσπότου χάρις καὶ φιλανθρωπία διατρέφει. ὃν οὐδὲ τοσοῦτο φλῆθος καὶ οὕτως ἀναγκεῖον ἐν τῇ ἐκκλησίᾳ, διὰ τῆς τοῦ Θεοῦ προνοίας πλούσιός τε καὶ πληθύων ἀριθμὸς μετὰ μεγίστου καὶ ἀναριθμήτου λαοῦ, ἀπὸ τῆς τοιαύτης ἀπογνώσεώς τε καὶ ἀπαγορεύσεως ἐνέτρεψε καὶ ἀνεκαλέσατο εἰς τὴν Ἐκκλησίαν.
PL 3, 741A福音のかの擁護者は、公同の教会にはただ一人の司教がいなければならないということを知らなかったのである。だが、教会の中に司祭が四十六人、助祭が七人、副助祭が七人、侍祭が四十二人、祓魔師と読師と守門とをあわせて五十二人、そして寡婦と困窮者とをあわせて千五百人あまりがおり、そのすべてを主の恩寵と人への慈しみが養っていることを、彼が知らないはずはなかった——どうして知らずにいられよう。それほど大きく、教会にとってこれほど必要な数〔底本は φλῆθος。πλῆθος と読む〕——神の摂理によって豊かに増し加えられたこの数と、この上なく大きく数えきれぬほどの民とをもってしても、それは彼をそのような絶望と拒絶から立ち帰らせ、教会へと呼び戻すことはできなかったのである〔ὃν 以下の文の向きは定かでない。数の多さも彼を立ち帰らせなかった、と取った〕。
Καὶ αὖθις, μεθ' ἕτερα, τούτοις προστίθησι ταῦτα. Δ'. Φέρε δὴ ἑξῆς εἴπωμεν, τίσιν ἔργοις ἢ τίσι πολιτείαις τεθαῤῥηκὼς, ἀντεποιήθη τῆς ἐπισκοπῆς· ἄρα γε διὰ τὸ ἐξ ἀρχῆς ἐν τῇ Ἐκκλησίᾳ ἀνεστράφθαι, καὶ πολλοὺς ἀγῶνας ὑπὲρ αὐτῆς ἀγωνίσασθαι, καὶ ἐν κινδύνοις πολλοῖς τε καὶ μεγάλοις ἕνεκα τῆς θεοσεβείας γεγονέναι; ἀλλ' οὐκ ἔστιν· ᾧ γε ἀφορμὴ τοῦ πιστεῦσαι γέγονεν ὁ Σατανᾶς, φοιτήσας εἰς αὐτὸν καὶ οἰκήσας ἐν αὐτῷ χρόνον ἱκανόν. ὃς βοηθούμενος ὑπὸ τῶν ἐπορκιστῶν, νόσῳ περιπεσὼν χαλεπῇ, καὶ ἀποθανεῖσθαι ὅσον οὐδέπω νομιζόμενος, ἐν αὐτῇ τῇ κλίνῃ ᾗ ἔκειτο, περιχυθεὶς ἔλαββεν· εἴ γε χρὴ λέγειν τὸν τοιοῦτον εἰληφέναι. οὐ μὴν οὐδὲ τῶν λοιπῶν ἔτυχε, διαφυγὼν τὴν νόσον, ὧν χρὴ μεταλαμβάνειν κατὰ τὸν τῆς Ἐκκλησίας κανόνα· τοῦ τε σφραγισθῆναι ὑπὸ τοῦ ἐπισκόπου.
PL 3, 745Aそしてまた、他のことを挟んだのちに、彼はこれらに次のことを付け加える。さて次に、いかなる働きにより、あるいはいかなる行いに自信を得て、彼が司教職を求めるに至ったかを述べよう。彼が初めから教会の内にあって身を処し、教会のために多くの戦いを戦い、敬神のゆえに多くの大きな危険のうちにあったから、というのであろうか。だが、そうではない。むしろ、彼が信じるに至ったそのきっかけを作ったのはサタンであって、サタンは彼のうちに入り込み、かなりの間そこに住まっていたのである。彼は祓魔師たち〔底本は ἐπορκιστῶν。ἐξορκιστῶν と読む〕に助けられながら重い病に倒れ、今にも死ぬだろうと思われたので、まさに横たわっていたその寝床の上で、水を注ぎかけられて(洗礼を)受けた〔底本は ἔλαββεν。ἔλαβεν と読む〕——もっとも、このような者が受けたと言えるとすればの話であるが。しかも彼は、病を逃れたのちも、教会の規範に従って受けるべきそのほかのこと、すなわち司教による証印を受けることさえしなかった。
Τούτου δὲ μὴ τυχὼν, πῶς ἂν τοῦ ἁγίου Πνεύματος ἔτυχε; Καὶ πάλιν μετὰ βραχέα φησίν. Ε'. Ὁ διὰ δειλίαν καὶ φιλοζωΐαν ἐν τῷ καιρῷ τῆς διώξεως πρεσβύτερον εἶναι ἑαυτὸν ἀρνησάμενος. ἀξιούμενος γὰρ καὶ παρακαλούμενος ὑπὸ τῶν διακόνων, ἵν' ἐξελθὼν τοῦ οἰκίσκου ἐν ᾧ καθεῖρξεν ἑαυτὸν, βοηθήσῃ τοῖς ἀδελφοῖς, ὅσα θέμις καὶ ὅσα δυνατὸν πρεσβυτέρῳ κινδυνεύουσιν ἀδελφοῖς καὶ ἐπικουρίας δεομένοις βοηθεῖν· τοσοῦτον ἀπέσχε τοῦ πειθαρχῆσαι παρακαλοῦσι τοῖς διακόνοις, ὡς καὶ χαλεπαίνοντα ἀπιέναι καὶ ἀπαλλάττεσθαι· μὴ γὰρ ἔτι βούλεσθαι πρεσβύτερος εἶναι ἔφη· ἑτέρας γὰρ εἶναι φιλοσοφίας ἐραστής.
PL 3, 749Aこのことを受けなかった者が、どうして聖なる霊を受けることができようか。そしてまた少しあとで、彼はこう言う。彼は迫害の時に、臆病さと生への執着のゆえに、自分が司祭であることを否んだ。すなわち、助祭たちから、自分を閉じ込めた小屋を出て、危険にさらされ助けを必要としている兄弟たちを、司祭として許されるかぎり、また力の及ぶかぎり助けるようにと頼まれ、勧められたにもかかわらず、彼は助祭たちの勧めに従うどころか、腹を立てて立ち去り、その場を離れてしまうほどであった。彼は、自分はもはや司祭でありたくない、なぜなら自分は別の哲学を愛する者だからだ、と言ったのである。
Υπερβὰς δ' ὀλίγα, τούτοις πάλιν ἐπιφέρει λέγων. ϛ'. Καταλιπὼν γὰρ ὁ λαμπρὸς οὗτος τὴν Ἐκκλησίαν τοῦ Θεοῦ, ἐν ᾗ πιστεύσας κατηξιώθη τοῦ πρεσβυτερίου κατὰ χάριν τοῦ ἐπισκόπου τοῦ ἐπιθέντος αὐτῷ χεῖρας εἰς πρεσβυτερίου κλῆρον· ὃς διακωλυόμενος ὑπὸ παντὸς τοῦ κλήρου, ἀλλὰ καὶ λαῖκῶν πολλῶν· ἐπεὶ μὴ ἐξὸν ἧν τὸν ἐπὶ κλίνης διὰ νόσον περιχυθέντα, ὥσπερ καὶ οὖτος, εἰς κλῆρόν τινα γενέσθαι, ἠξίωσε συγχωρηθῆναι αὐτῷ τοῦτον μόνον χειροτονῆσαι.
PL 3, 751Aそして少しのところを飛ばして、彼はこれらにさらに次のように付け加えて言う。この輝かしい人物は、神の教会を捨てたのである。彼はその教会において、信仰に入ったとき、自分に按手した司教の恩寵によって司祭職にふさわしいとされた者であった。ところが、その司教は、聖職者全体、さらには多くの信徒たちからも引き留められたにもかかわらず——病のために床の上で水を注がれた者が、彼のように、聖職に就くことは許されていなかったからである——それでも、この一人だけは自分に叙任することを認めてほしいと願い出たのであった。
Εἶτ' ἄλλο τι τούτοις χείριστον προστίθησι τῶν τοῦ ἀνδρὸς ἀτοπημάτων, λέγων οὕτως. Ζ'. Ποιήσας γὰρ τὰς προσφορὰς, καὶ διανέμων ἑκάστῳ τὸ μέρος, καὶ ἐπιδιδοὺς τοῦτο ὀμνύειν ἀντὶ τοῦ εὐλογεῖν τοὺς ταλαιπώρους ἀνθρώπους ἀναγκάζει, κατέχων ἀμφοτέραις ταῖς χερσὶ τὰς τοῦ λαβόντος, καὶ μὴ ἀφεὶς ἔστ' ἄν ὀμνύοντες εἴπωσι ταῦτα· τοῖς γὰρ ἐκείνου χρήσομαι λόγοις.
PL 3, 753Aそれから彼は、この人物の数々の不品行のうち、さらにもっとも悪いことを一つ付け加えて、次のように言う。彼は献げ物を捧げ、各人にその分け前を分け与える際、それを受け取る者の両手を自分の両手で押さえたまま放さず、祝福する代わりに、哀れなその人々に誓わせるのである——彼らが誓ってこう言うまでは。以下は彼自身の言葉をそのまま用いることにしよう。
Ὄμοσόν μοι κατὰ τοῦ σώματος καὶ τοῦ αἵματος τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, μηδέποτέ με καταλιπεῖν καὶ ἐπιστρέψαι πρὸς Κορνήλιον. καὶ ὁ ἄθλιος ἄνθρωπος οὐ πρότερον γεύεται, εἰ μὴ πρότερον αὐτῷ (ἑαυτῷ Syncel.) καταράσαιτο· καὶ ἀντὶ τοῦ εἰπεῖν λαμβάνοντα τὸν ἄρτον ἐκεῖνον τὸ Ἀμὴν, Οὐκέτι ἀνήξω πρὸς Κορνήλιον, λέγει.
PL 3, 755A「我々の主イエス・キリストの体と血にかけて、わたしを決して見捨てず、コルネリウスのもとへ戻らないと誓え。」そしてその哀れな男は、まず自分自身に呪いをかけて〔底本は αὐτῷ。シュンケロスの読み ἑαυτῷ に従った〕からでなければ、それを口にしない。そして、かのパンを受け取るとき、「アーメン」と言う代わりに、「わたしは二度とコルネリウスのもとへは戻らない」と言うのである。
Καὶ μεθ' ἕτερα πάλιν ταῦτά φησιν. Η'. Ἤδη δὲ ἴσθι γεγυμνῶσθαι καὶ ἔρημον γεγονέναι· καταλιμπανόντων αὐτὸν καθ' ἡμέραν ἑκάστην τῶν ἀδελφῶν, καὶ εἰς τὴν Ἐκκλησίαν ἐπανερχομένων. ὂν καὶ Μωσῆς, ὁ μακάριος μάρτυς, ὁ παρ' ἡμῖν ἔναγχος μαρτυρήσας καλήν τινα καὶ θαυμαστὴν μαρτυρίαν, ἔτι ὢν ἐν κόσμῳ, κατιδὼν αὐτοῦ τὴν θρασύτητα καὶ τὴν ἀπόνοιαν, ἀκοινώνητον ἐποιήσε σὺν τοῖς πέντε πρεσβυτέροις τοῖς ἅμα αὐτῷ ἀποσχίσασιν ἑαυτοὺς τῆς Ἐκκλησίας.
PL 3, 757Aそして他のことのあとで、彼はまた次のように言う。彼が今や裸にされ、見捨てられた者となっていることを知るがよい。兄弟たちは日ごとに彼のもとを去り、教会へと立ち帰っているのである。かの幸いなる殉教者モーセ、我々のもとで最近立派な驚くべき証しを立てて殉教した人も、まだこの世にあったとき、彼の不敵さと無分別とを見て取り、彼とともに教会から自分を引き離した五人の司祭たちとともに、彼を交わりから外したのであった。
Θ'. Καὶ ἐπὶ τέλει δὲ τῆς ἐπιστολῆς τῶν ἐπὶ Ῥώμης παραγενομένων ἐπισκόπων, τῆς τε τοῦ Νοουάτου κατεγνωκότων ἄβελτηρίας, κατάλογον πεποίηται· ὁμοῦ τά τε ὀνόματα, καὶ ἧς ὁ καθεῖς αὐτῶν προηγεῖτο παροικίας, ἐπισημηνάμενος· τῶν τε μὴ παραγενομένων μὲν ἐπὶ τῆς Ῥώμης, συνευδοκησάντων δὲ διὰ γραμμάτων τῇ τῶν προσειρημένων ψήφῳ, τὰς προσηγορίας ὁμοῦ καὶ τὰς πόλεις ὅθεν ἕκαστος ὁρμώμενος ἐπέστελλε μνημονεύει. ταῦτα μὲν ὁ Κορνήλιος Φαβίῳ Ἀντιοχείας ἐπισκόπῳ δηλῶν ἔγραφε Cornelii haec attulit Eusebius in lib. VI Hist. Eccles. cap. 43.
PL 3, 759A彼はまた、書簡の終わりに、ローマに集まった司教たちのうち、ノウァトゥスの愚かさを断罪した者たちの一覧を作り、その名と、おのおのがどの教区を治めていたかをあわせて記した。そして、ローマには居合わせなかったが、書面によって、先に述べた者たちの決定に賛同した者たちについては、その名と、おのおのがどの都市から書き送ったかとをともに記している。以上のことを、コルネリウスはアンティオキアの司教ファビウスに知らせるために書き送った。これらのことをコルネリウスから、エウセビオスが『教会史』第6巻43章に伝えている。
Epistola IX, Caput I
第IX書簡 第I章PL 3, 761AUt autem scias qualiter admirandus ille dignitatis episcopalis cupiditate incensus, et temerariam atque effrenatam illam ambitionem suam intra se tegens latuit, dum hoc vesaniae velamentum obtendit, quod Confessores ab initio secum habuisset, volo enarrare.
PL 3, 761Aしかし、かの称賛されるべき者が司教の位への欲望にいかに燃え、向こう見ずで放埒なその野心を胸の内に隠して潜んでいたか——告白者たちを初めから味方につけていたという、この狂気への覆いを差し出しながら——お前が知るために、私はこれを語ろうと思う。
Maximus nostrae ecclesiae presbyter et Urbanus egregiam ex iterata confessione gloriam adepti, Sidonius quoque et Celerinus, vir qui cuncta tormentorum genera per Dei misericordiam fortissime sustinuit, et fortitudine fidei suae infirmitatem carnis roborans, adversarium penitus devicit: hi igitur viri cum cognovissent illum, et fraudem ejus ac versutiam, necnon perjuria et mendacia, atque a societate et communione abhorrentem ejus animum et lupinam consuetudinem deprehendissent, ad sanctam Ecclesiam reverterunt: cunctasque illius praestigias et flagitia, quae jam pridem intra se occultans reprimebat, praesentibus aliquot episcopis, ac presbyteris et laicis quam pluribus evulgarunt, ingemiscentes et dolentes, quod a fraudulenta et maligna illa bestia inducti, ad modicum tempus ab Ecclesia defecissent.
PL 3, 761A我々の教会の司祭マクシムスと、ウルバヌスとは、繰り返しての告白によって際立った栄光を得た者たちである。シドニウスもまた然り、そしてケレリヌスは、神の憐れみによってあらゆる種類の拷問をこの上なく雄々しく耐え忍び、その信仰の強さによって肉の弱さを強め、敵をことごとく打ち破った人物である。そこでこれらの人々は、彼を知り、その欺瞞と狡猾さ、偽誓と偽りを、また仲間であることや交わりを忌み嫌う心と狼のごとき習性とを見抜いたとき、聖なる教会へと立ち返った。そして彼が久しく自らのうちに隠して抑え込んでいたあらゆる幻惑と恥ずべき行いとを、幾人かの司教たち、また非常に多くの司祭たちと平信徒たちの面前で公然と明らかにした。それは、あの欺瞞と悪意に満ちた獣に惑わされて、しばらくの間教会から離れ去ってしまったことを嘆き悲しみながらであった。
Epistola IX, Caput II
第IX書簡 第II章PL 3, 761ADeinde post pauca ait: Vix credibile est, frater charissime, quantam in eo varietatem ac mutationem brevi temporis spatio factam conspexerimus.
PL 3, 761Aそれから少しあとで、彼はこう言う。最愛の兄弟よ、彼のうちにこれほど短い間にどれほど大きな変わりようと変化とが生じたのを我々が見たか、ほとんど信じがたいほどである。
Nam egregius ille, qui tremendis quibusdam sacramentis fidem fecerat, sese episcopatum nequaquam concupiscere, repente episcopus tamquam ex machina aliqua in medium projectus apparet.
PL 3, 761A実に、あの傑物は、恐るべきいくつかの誓約でもって、自分は司教職などいささかも欲してはいないと請け合っていたのに、突如、まるで何かの仕掛けから舞台の真ん中へ投げ出されたかのように、司教として姿を現すのである。
Nempe ille dogmatum conditor atque ecclesiasticae disciplinae propugnator, cum episcopatum sibi a Deo minime concessum praeter fas arrogare atque subripere conaretur, duos sibi socios deploratae salutis delegit, quos in exiguam atque vilissimam Italiae partem destinaret: ut inde accitos episcopos tres, homines plane rudes ac simplices, fraudulenta quadam molitione deciperet, affirmans atque constanter asseverans, ipsos quam primum Romam proficisci oportere, ut omnis undecumque orta discordia, ipsorum una cum aliis episcopis interventu sedaretur.
PL 3, 761Aいかにも、あの教義の創始者にして教会の規律の擁護者は、神からはいささかも許されていなかった司教職を、道に反して我がものとし奪い取ろうと試みつつ、救いの望みを絶たれた二人の仲間を選び、イタリアのごく狭く卑しい一地方へと差し向けた。それは、そこから呼び寄せた三人の司教——まったく素朴で単純な人々——を、ある欺瞞に満ちた企みによって欺き、方々から生じたあらゆる不和が彼らとほかの司教たちの仲裁によって鎮められるために、彼らはできるだけ早くローマへ赴かねばならないと、断言し執拗に言い張るためであった。
Qui cum advenissent, homines, ut jam diximus, simplicioris ingenii, nec in his perditorum artibus ac fallaciis satis triti, eos ille a quibusdam sui similibus, quos ad id comparaverat, inclusos, hora decima temulentos et crapula oppressos, imaginaria quadam et vana manuum impositione episcopatum sibi tradere per vim cogit: eumque, cum nullo sibi competat jure, per insidias atque fraudem vindicat.
PL 3, 761A彼らが到着すると、すでに述べたとおり単純な気質の人々であり、この破滅した者どもの手管と欺瞞にはさして通じていなかったので、彼は、そのために調達しておいた自分と似た者どもによって彼らを閉じ込め、第十時に酔わせ、深酒に打ち負かされたところを、ある見せかけだけの空しい按手によって、司教職を力ずくで自分に引き渡すよう強いた。そして、いかなる権利も自分にないにもかかわらず、謀略と欺瞞によってそれを我がものとした。
Nec multo post unus ex illis episcopis ad Ecclesiam rediit, cum lamentis et fletibus peccatum suum confitens. Quem nos, cum universus populus praesens deprecatus esset, ad communionem laicam suscepimus.
PL 3, 761Aそれからほどなく、あの司教たちのうち一人が教会へ立ち返り、嘆きと涙とともに自らの罪を告白した。居合わせたすべての民衆が執り成しを願い出たので、我々は彼を平信徒の交わりへと迎え入れた。
Reliquis etiam (duobus) episcopis successores ordinavimus, eosque in loca illorum misimus.
PL 3, 761A残る(二人の)司教についても後継者を叙任し、彼らをその地位へ遣わした。
Epistola IX, Caput III
第IX書簡 第III章PL 3, 761AIlle ergo Evangelii vindex ignorabat unum episcopum esse oportere in Ecclesia catholica? in qua non ei latebat (quomodo enim latere posset?) presbyteros esse quadraginta sex, diaconos septem, subdiaconos septem, acolythos duos et quadraginta, exorcistas autem et lectores cum ostiariis quinquaginta duos, viduas cum thlibomenis plus mille quingentas.
PL 3, 761Aそれでは、あの福音の擁護者は、カトリック教会には司教がただ一人でなければならないということを知らなかったのか。この教会において、彼に隠れていなかったこと——いったいどうして隠れえようか——すなわち、司祭が四十六人、助祭が七人、副助祭が七人、侍祭が四十二人、祓魔師と読師と守門とあわせて五十二人、そして寡婦と貧者とをあわせて千五百人あまりいたということを。
Quibus universis Domini gratia et benignitas alimenta suppeditat. Neque tamen tanta tamque necessaria in Ecclesia multitudo, tam ingens numerus divinae providentiae copiis opulentus et abundans, cum immenso atque innumerabili populo, ab hujus modi desperatione et audacia eum deterruit, et ad Ecclesiam revocavit.
PL 3, 761Aこれらすべての者に、主の恩寵と慈愛とが糧を給うている。しかしそれほどまでに大きく、それほどまでに必要な教会内の群れ、神の摂理の恵みに富み溢れるこれほど夥しい数、そして計り知れぬ無数の民衆をもってしても、彼をこのような絶望と厚顔から思いとどまらせることも、教会へ呼び戻すこともできなかった。
Epistola IX, Caput IV
第IX書簡 第IV章PL 3, 761ARursum et aliis interjectis haec addit. Agedum, exponamus deinceps, quibus operibus quibusve vitae institutis episcopatum ambire ausus sit.
PL 3, 761A再び、ほかのことを間に挟みつつ、彼はこう付け加える。よろしい、では次に、彼がいかなる行いによって、あるいはいかなる生き方の営みによって司教職を求める大胆さを見せたのかを、明らかにしよう。
Num propterea quod ab initio vitam in Ecclesia exegerit, et multa pro ipsa certamina subierit, atque in multis magnisque periculis religionis causa fuerit?
PL 3, 761Aそれは、彼が初めから教会の中で生涯を送り、教会のために多くの戦いを耐え忍び、信仰のゆえに多くの大きな危険のうちにあったからだろうか。
Minime vero: quippe cui fidei suscipiendae occasio fuit Satanas in illum ingressus, ac diu in ipso commemoratus.
PL 3, 761A決してそうではない。というのも、彼が信仰を受け入れる機縁となったのは、サタンが彼のうちに入り込み、長くその内に留まっていた〔底本は commemoratus。commoratus の意に取った〕ことだったからである。
Qui quidem, cum ei ab exorcistis subveniretur, in morbum gravissimum collapsus, ita ut jamjam moriturus existimaretur; in ipso lecto, in quo jacebat, perfusus fidem suscepit: si tamen homo hujuscemodi suscepisse dicendus est.
PL 3, 761A彼は、祓魔師たちによって助けを受けていたが、きわめて重い病に倒れ、今にも死ぬだろうと思われるほどであった。そして、その臥していた床の上で、灌がれて信仰を受け入れた——もっとも、このような人間が信仰を受け入れたと言われるべきであるなら、の話だが。
Sed neque postquam liberatus est a morbo, reliqua percepit, quae secundum regulam Ecclesiae percipienda sunt, neque ab episcopo consignatus est. Hoc autem signaculo minime percepto, quomodo Spiritum sanctum potuit accipere?
PL 3, 761Aしかし彼は、病から癒された後も、教会の規範に従って受けるべきほかの事柄を受けず、また司教によって証印を押されることもなかった。ところが、この証印を全く受けなかったのなら、いったいどうして聖なる霊を受けることができようか。
Epistola IX, Caput V
第IX書簡 第V章PL 3, 761AEt iterum aliquanto post dicit. Qui persecutionis tempore prae metu ac nimio vitae amore presbyterum se esse negavit.
PL 3, 761Aそしてまた、少し後にこう言う。彼は、迫害の時、恐れと生命への度を越した愛のために、自分が司祭であることを否定した。
Admonitus enim ac rogatus a diaconis, ut e cubiculo in quo se ipsum incluserat egressus, fratribus succurreret, quantum presbytero liceret ac fas esset fratribus in periculo constitutis et auxilio indigentibus subvenire: tantum abfuit ut rogantibus diaconis morem gereret, quin potius indignabundus abiit ac discessit.
PL 3, 761A助祭たちから、自らを閉じ込めていた小部屋を出て兄弟たちを助けるようにと勧告され、また求められた——危難のうちに置かれ助けを必要としている兄弟たちを救うことが、司祭に許され、また正しいとされるかぎりにおいて——にもかかわらず、助祭たちの求めに応じるどころか、むしろ憤然として立ち去り、出て行ってしまった。
Neque enim presbyterum se amplius velle esse respondit: sed alterius philosophiae amore ac studio teneri.
PL 3, 761A彼はもはや司祭でありたくないと答え、別の哲学への愛と熱意にとらえられているのだと言った。
Epistola IX, Caput VI
第IX書簡 第VI章PL 3, 761APaucis autem transcursis, haec rursum adjungit dicens. Nam praeclarus ille vir Ecclesiam Dei dereliquit, in qua post susceptam fidem presbyterio cohonestatus est per gratiam et indulgentiam episcopi, qui imponens ei manum ad presbyterii ordinem eum provexit.
PL 3, 761Aそして少し進んだところで、彼はさらにこう付け加えて言う。かの輝かしい人物は、神の教会を見捨てた。彼はその教会において、信仰を受け入れたのち、司教の恩情と寛大な計らいによって司祭職の名誉を受け、司教は彼に按手して司祭職の位へと押し上げたのである。
Intercedebat omnis clerus, et multi ex laicis, eo quod non liceret eum, qui quemadmodum et ille in lectulo urgente morbo perfusus fuisset, in clerum aliquem assumi. Verum rogavit episcopus ut eum unum ordinare sibi permitteretur.
PL 3, 761A聖職者全体、また信徒の多くの者たちが異議を唱えた。彼のように、病の重さに迫られて寝床で水を注がれた者が、聖職者のいずれかに加えられることは許されていなかったからである。しかし司教は、この一人だけは自分が叙任することを許されるようにと願い出た。
Epistola IX, Caput VII
第IX書簡 第VII章PL 3, 761ADeinde aliud adjungit facinus omnium, quae ab illo commissa sunt, longe gravissimum, ita dicens.
PL 3, 761A次に、彼は、かの者が犯したすべての行いのうちではるかに最も重い一つの凶行を付け加えて、次のように言う。
Etenim oblationibus factis portionem singulis dividens, dum eam tradit, miseros homines benedictionis loco jurare cogit, manus ejus qui portionem accepit, ambabus manibus suis comprehensas retinens, nec prius dimittens, quam jurati ista dixerint (ipsis enim utar illius verbis): Jura mihi per corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi, te numquam partes meas deserturum, nec ad Cornelium amplius esse rediturum.
PL 3, 761Aというのも、献納が行われたのち、各人に分け前を分配するにあたり、それを手渡す際、彼は祝福の代わりに哀れな人々に誓わせることを強いたからである。分け前を受け取った者の両手を自分の両手でしっかりと捉えたまま、誓わされた者たちが次のように言うまでは放さなかった(私は彼自身の言葉をそのまま用いよう)。『我々の主イエス・キリストの体と血にかけて、私に誓え。お前は決して私の側を見捨てず、二度とコルネリウスのもとへは戻らないと。』
Et miser homo non prius gustat, quam sibi ipse malum imprecatus sit. Et cum panem illum accipiens dicere debuisset, Amen; ejus loco dicit, Non revertar deinceps ad Cornelium.
PL 3, 761Aそして哀れな人は、自らに災いを呼び込んでからでなければ、それを口にしない。そしてそのパンを受け取るとき、『アーメン』と言うべきところを、その代わりに『私はもはやコルネリウスのもとへは戻らない』と言うのである。
Epistola IX, Caput VIII
第IX書簡 第VIII章PL 3, 761AEt post alia rursum haec dicit. Jam vero scias illum nudatum ac desertum esse, fratribus eum quotidie derelinquentibus, et ad Ecclesiam redeuntibus.
PL 3, 761Aそして他のことに続けて、彼は再びこう言う。さて、彼が裸にされ、見捨てられていることを知るがよい。兄弟たちは日々彼を見捨て、教会へと戻っているのである。
Quem etiam Moyses beatus martyr, egregio et admirando martyrio nuper apud nos perfunctus, dum adhuc superstes esset, audaciam et amentiam ejus perspectam habens, a communione sua separavit una cum quinque presbyteris, qui se pariter cum illo ab Ecclesia segregarant.
PL 3, 761A彼のことは、幸いなる殉教者モーゼスも、卓越し驚嘆すべき殉教をつい先頃我々のもとで遂げたが、なお存命であったあいだに、彼の大胆さと狂気とを見抜き、彼と共に教会から自ら離反した五人の司祭たちとともに、自らの交わりから遠ざけたのである。
Epistola IX, Caput IX
第IX書簡 第IX章PL 3, 761ADe reliqua epistola Eusebius istud dumtaxat summatim subnectit: Sub finem autem epistolae catalogum texuit episcoporum, qui Romam convenientes, amentiam Novati ( leg. Novatiani) condemnaverant, nomina quoque illorum et quam quisque regebat ecclesiam adscribens.
PL 3, 761A書簡の残りの部分については、エウセビオスはただ次のことだけを要約して付け加えている。すなわち、書簡の終わり近くで彼は、ローマに集まってノウァトゥス(ノウァティアヌスと読むべきである)の狂気を断罪した司教たちの一覧を編み上げ、彼らの名前と、それぞれがどの教会を治めていたかをも書き添えた。
Eorum item, qui Romae quidem minime adfuerant, superiorum tamen sententiam suffragio suo approbaverant, vocabula et civitates, unde singuli litteras dederant, accurate commemorat.
PL 3, 761A同じく、ローマにはまったく居合わせなかったものの、先の判断を自らの票決によって是認した人々についても、その名前と、各人がそこから書簡を送り出した都市とを、正確に書き留めている。
Epistola X, Prooemium
第X書簡 冒頭PL 3, 762Aキプリアヌスから兄弟アントニアヌスへ、挨拶を送る。
Epistola X, Caput I
第X書簡 第I章PL 3, 762AAccepi primas litteras tuas, frater charissime, concordiam collegii sacerdotalis firmiter obtinentes, et catholicae Ecclesiae cohaerentes: quibus significasti cum Novatiano te non communicare, sed sequi consilium nostrum, et cum Cornelio coepiscopo nostro unum tenere consensum.
PL 3, 762A最愛の兄弟よ、私はお前の最初の書簡を受け取った。それは司教団の一致を固く保ち、公同の教会に結びついたものであった。その書簡でお前は、ノウァティアヌスとは交わりを持たず、我々の勧めに従い、我々の同僚司教コルネリウスと一つの合意を保っていることを示してくれた。
Scripsisti etiam, ut exemplum earumdem litterarum ad Cornelium collegam nostrum transmitterem; ut, deposita omni sollicitudine jam sciret te secum, hoc est cum catholica Ecclesia, communicare.
PL 3, 763Aお前はまた、その書簡の写しを我々の同僚コルネリウスに送ってほしいと書いてよこした。それは彼が、あらゆる懸念を捨てて、お前が彼と――すなわち公同の教会と――交わっていることを、すでに知るようになるためであった。
Epistola X, Caput II
第X書簡 第II章PL 3, 763ASed enim supervenerunt postmodum aliae litterae tuae per Quintum compresbyterum missae, in quibus animadverti animum tuum Novatiani litteris motum nutare coepisse.
PL 3, 763Aしかし、その後、共に司祭を務めるクイントゥスを介して送られた、お前の別の書簡が届いた。そこで私は、お前の心がノウァティアヌスの書簡に動かされて揺らぎ始めているのに気づいた。
Nam cum et consilium et consensum firmiter tuum ante fixisses, desiderasti in his litteris, ut rescriberem tibi quam haeresim Novatianus introduxisset, vel Cornelius qua ratione Trophimo et thurificatis communicet.
PL 3, 763Aというのも、お前は以前、その勧めと合意を固く定めていたのに、この書簡ではお前は、ノウァティアヌスがどのような異端を持ち込んだのか、あるいはコルネリウスがどのような理由でトロフィムスと香を焚いた者たちと交わっているのかを、私に書き送って答えてほしいと望んだからである。
Quod quidem si pro sollicitudine fidei anxie curas, et rei dubiae veritatem sollicitus exploras, reprehendenda non est, in timore divino aestuantis animi sollicitudo suspensa.
PL 3, 763Bもっとも、もしお前が信仰への配慮のゆえに不安にかられてこれを気にかけ、疑わしい事柄の真理を案じて探ろうとしているのであれば、神への畏れのうちに思い乱れる心の宙づりの不安は、非難されるべきものではない。
Epistola X, Caput III
第X書簡 第III章PL 3, 764AQuoniam tamen video, post primam sententiam Epistolae tuae, Novatiani litteris postmodum te ess commotum; illud, frater charissime, primo in loco pono, graves viros, et semel super petram robustam solida stabilitate fundatos, non dico aura levi, sed nec vento aut turbine commoveri: ne animus dubius et incertus variis opinionibus, velut quibusdam ventorum incursantium flatibus, frequenter agitetur, et a proposito suo cum quadam levitatis reprehensione mutetur.
PL 3, 764Aしかし、お前の書簡の最初の趣旨のあとで、ノウァティアヌスの書簡によってお前が動かされたのを私は見て取ったので、最愛の兄弟よ、まず第一にこのことを申し述べておく。重厚な人々、ひとたび堅固な岩の上に揺るぎなく据えられた人々は、微風どころか、風にも嵐にも動かされない、ということである。それは、定まらず不確かな心が、さまざまな臆説によって、あたかも吹きつける風の息のようなものに繰り返し揺さぶられ、みずからの決意を、ある種の軽率さの非難とともに変えてしまうことのないためである。
Quod ne vel apud te, vel apud quemquam Novatiani litterae faciant, ut desiderasti, frater, rationem rei tibi breviter exponam.
PL 3, 764Aノウァティアヌスの書簡が、お前においても、誰か他の者においても、そうしたことを引き起こさないように、兄弟よ、お前が望んだとおり、私は事の次第を手短にお前に説き明かそう。
Et quidem primum, quoniam de meo quoque actu motus videris; mea apud te et persona et causa purganda est: ne me aliquis existimet a proposito meo leviter recessisse; et cum evangelicum primo vigorem et inter initia defenderim, postmodum videar animum meum a disciplina et censura priore flexisse: ut his, qui libellis conscientiam suam maculaverint, vel nefanda sacrificia commiserint, laxandam pacem putaverim. Quod utrumque non sine librata diu et ponderata ratione a me factum est.
PL 3, 764Aまず第一に、お前は私自身の行いについても動揺しているように見えるので、私の人格と私の言い分とを、お前の前で明らかにしなければならない。誰かが、私がみずからの決意から軽々しく退いたと考えることのないように。また、私が初めのうちは福音の厳格さを守り抜いていながら、後になって、証明書によって自らの良心を汚した者たち、あるいは忌まわしい犠牲を捧げた者たちに対して和解を緩めるべきだと考えたほどに、以前の規律と裁定から心を転じたように見えることのないように。そのどちらも、私は長く見比べ、深く思案した上でのことであって、そうした考慮なしに行ったのではない。
Epistola X, Caput IV
第X書簡 第IV章PL 3, 765ANam cum acies adhuc inter manus esset, et praelium gloriosi certaminis in persecutione ferveret, toto hortatu et pleno impetu militum vires fuerant excitandae, et maxime lapsorum mentes classico quodam nostrae vocis animandae; ut poenitentiae viam non solum precibus et lamentationibus sequerentur, sed quoniam repetendi certaminis et reparandae salutis dabatur occasio, ad confessionis potius ardorem et martyrii gloriam nostris increpiti vocibus provocarentur.
PL 3, 765Aというのも、戦いがまだ手にかかっているあいだ、迫害のうちに栄えある闘いの合戦がなお燃え盛っていたとき、兵士たちの力を渾身の勧めと満身の勢いをもって奮い立たせ、とりわけ背教した者たちの心を、我々の声というラッパによって励まさなければならなかったからである。それは彼らが、悔悛の道を、ただ祈りと嘆きによってのみたどるのではなく、闘いを繰り返し、救いを取り戻す機会が与えられているのだから、我々の叱咤の声によって、むしろ告白の熱意と殉教の栄光へと駆り立てられるためであった。
Denique cum de quibusdam ad me presbyteri et diacones scripsissent, eos immoderatos esse, et ad communicationem accipiendam festinanter urgere, rescribens eis in epistola mea quae exstat, et hoc addidi: « Qui si nimium properant, habent in sua potestate quod postulant, tempore ipso sibi plus quam postulant largiente.
PL 3, 765A実に、ある人々について、司祭たちと助祭たちが私のもとに書き送ってきて、彼らが度を越しており、交わりを受け入れることを性急に急き立てていると告げたので、私は現存する私の書簡でこれに返答し、次のように付け加えた。「もし彼らがあまりに急いでいるのなら、彼らは求めているものを自分の手のうちに持っている。時そのものが、彼らが求める以上のものを彼らに与えてくれるのだから。
Acies adhuc geritur, et agon quotidie celebratur: si commissi vero et firmiter poenitet, et fidei calor praevalet, qui differri non potest, potest coronari. » De eo tamen quod statuendum esset circa causam lapsorum distuli: ut cum quies et tranquillitas data esset, et episcopis in unum convenire indulgentia divina permitteret, tunc communicato et librato de omnium collatione consilio, statueremus quid fieri oporteret: si quis vero ante concilium nostrum et ante sententiam de omnium consilio statutam lapsis temere communicare voluisset, ipse a communicatione abstineretur.
PL 3, 765B戦いはなお続けられ、闘技は日々行われている。もし彼が犯した過ちを真に固く悔い改めているなら、そして信仰の熱が勝っているなら、待たされることに耐えられぬその者こそ、冠を受けることができる。」しかし、背教した者たちの件について何を定めるべきかについては、私は決定を先延ばしにした。それは、平穏と静けさが与えられ、神の恵みによって司教たちが一堂に会することが許されたときに、皆の協議によって意見を分かち合い吟味した上で、何をなすべきかを我々が定めるためであった。もし誰かが、我々の教会会議より前に、また皆の協議によって定められた判決より前に、軽率にも背教した者たちと交わろうとするならば、その者自身が交わりから遠ざけられるべきである。
Epistola X, Caput V
第X書簡 第V章PL 3, 766AQuod etiam Romam ad clerum tum adhuc sine episcopo agentem, et ad confessores Maximum, presbyterum, et caeteros in custodia constitutos, nunc in Ecclesia cum Cornelio junctos plenissime scripsi.
PL 3, 766Aこのことを私は、当時なお司教を欠いたまま活動していたローマの聖職者たちへ、また司祭マクシムスをはじめとする告白者たち、当時獄中にあり今は教会でコルネリウスと結ばれた人々へも、実に詳しく書き送った。
Quod me scripsisse, de eorum rescripto poteris noscere: nam in epistola sua ita posuerunt: « Quamquam nobis in tam ingenti negotio placeat quod et tu ipse tractasti, prius esse Ecclesiae pacem sustinendam, deinde sic collatione consiliorum cum episcopis, presbyteris, diaconibus, confessoribus pariter ac stantibus laicis facta, lapsorum tractare rationem. » Additum est, etiam Novatiano tunc scribente, et quod scripserat sua voce recitante, et presbytero Moyse tunc adhuc confessore, nunc jam martyre, subscribente ut lapsis infirmis et in exitu constitutis pax daretur.
PL 3, 766A私がこのことを書いたのは、彼らの返信からお前も知ることができるだろう。彼らはその書簡にこう記していたからである。「これほど重大な事柄について、お前自身も論じたことであるが、我々にも、まず教会に平穏が訪れるのを待ち、それから司教たち、司祭たち、助祭たち、告白者たち、そしてともに堅く立ち続けている信徒たちとの協議を経た上で、背教した者たちの処遇を論じることが、よいと思われる。」当時ノウァティアヌスもまた書き記し、自ら書いたことを声に出して読み上げ、当時はなお告白者であり今はすでに殉教者となった司祭モーセスもまた署名するというかたちで、次のことが付け加えられた。すなわち、弱っており瀕死の状態にある背教した者たちには、和解が与えられるべきである、ということであった。
Quae litterae per totum mundum missae sunt, et in notitiam ecclesiis omnibus et universis fratribus perlatae sunt.
PL 3, 766Bこの書簡は全世界に送られ、すべての教会とすべての兄弟たちに知らされるところとなった。
Epistola X, Caput VI
第X書簡 第VI章PL 3, 767ASecundum quod tamen ante fuerat destinatum, persecutione sopita, cum data esset facultas conveniendi, copiosus episcoporum numerus, quos integros et incolumes fides sua et Domini tutela protexit, in unum convenimus, et Scripturis diu ex utraque parte prolatis, temperamentum salubri moderatione libravimus, ut nec in totum spes communicationis et pacis lapsis denegaretur; ne plus desperatione deficerent, et eo quod sibi Ecclesia cluderetur, secuti saeculum gentiliter viverent; nec tamen rursus censura evangelica solveretur, ut ad communicationem temere prosilirent; sed traheretur diu poenitentia, et rogaretur dolenter paterna clementia, et examinarentur causae et voluntates et necessitates singulorum, secundum quod libello continetur, quem ad te pervenisse confido, ubi singula placitorum capita conscripta sunt.
PL 3, 767Aしかしながら、以前に定めていたとおり、迫害が鎮まり、集まる機会が与えられたとき、夥しい数の司教たちが一堂に会した。彼らを、その信仰と主の加護とが無傷のまま守ったのである。聖書が双方から長きにわたって引き合いに出されたのち、我々は健全な節度をもって妥協点を定めた。それは、背教した者たちから交わりと和解の望みをまったく奪わぬためであり、彼らが絶望のあまり倒れ、教会が自分たちに閉ざされたと見て、この世に従って異教徒のように生きることのないためである。しかしまた、福音が定める譴責が緩められ、彼らが軽率に交わりへ飛び込むことのないためでもある。そうではなく、悔悛が長く引き延ばされ、父としての寛恕が痛みをもって乞われ、各人の事情と意志とやむを得ぬ事情とが吟味されるようにした。それは、私がお前のもとに届いたと信じている文書に記されているとおりであり、そこには決議の各条項が書き記されている。
Ac si minus sufficiens episcoporum in Africa numerus videbatur, etiam Romam super hac re scripsimus ad Cornelium collegam nostrum: qui et ipse cum plurimis coepiscopis habito concilio, in eamdem nobiscum sententiam pari gravitate et salubri moderatione consensit.
PL 3, 767Bそして、アフリカにいる司教の数では足りないと思われてはいけないので、我々はこの件についてローマにも、我々の同僚司教コルネリウスへ書き送った。彼もまた、多くの共同司教たちと共に教会会議を開き、同じ重みと健全な節度をもって、我々と同一の判断に同意したのである。
Epistola X, Caput VII
第X書簡 第VII章PL 3, 767BDe quo tibi necesse nunc fuit scribere: ut scias me nihil leviter egisse; sed secundum quod litteris meis fueram ante complexus, omnia ad commune concilii nostri consilium distulisse, et nemini quidem e lapsis prius communicasse, quando adhuc erat unde non tantum indulgentiam, sed et coronam lapsus acciperet: postea tamen, sicut collegii concordia et colligendae fraternitatis ac medendi vulneris utilitas exigebat, necessitati temporum succubuisse, et saluti multorum providendum putasse; et nunc ab his non recedere, quae semel in concilio nostro de communi collatione placuerunt, quamvis multa multorum vocibus ventilentur, et mendacia adversus sacerdotes Dei de diaboli ore prolata, ad rumpendam catholicae unitatis concordiam ubique jactentur.
PL 3, 767Bこのことについて、今こそお前に書き送る必要があった——私が何ごとも軽々しく行わなかったことをお前が知るためである。むしろ、以前に私の書簡で述べていたとおり、私はすべてを我々の教会会議の共同の決定に委ね、背教した者たちのうち誰にも、先には交わりを与えなかった。まだそのとき、背教した者が赦免だけでなく冠さえも得る道が残っていたからである。しかしその後、司教団の一致、兄弟団を再びまとめること、そして傷を癒すことの益が求めるとおりに、私は時勢の已むを得なさに屈し、多くの者の救いのために備えるべきだと考えた。そして今も、我々の教会会議において共同の協議によっていったん決定されたことから離れることはない。たとえ多くの者たちの声によって多くのことが取り沙汰され、神の司教たちに対する偽りが悪魔の口から発せられ、至る所で公同の一致の和合を破るために投げつけられようとも。
Sed te oportet, ut bonum fratrem atque unanimem consacerdotem, non quid maligni atque apostatae dicant facile suscipere; sed quid collegae tui modesti et graves viri faciant de vitae et disciplinae nostrae exploratione perpendere.
PL 3, 768Aしかしお前は、善き兄弟、心を一つにする同僚司教として、邪悪な者たちや背教者たちの言うことを容易く受け入れるのではなく、むしろお前の同僚たち——慎み深く重厚な人々——が、我々の生活と規律を吟味した上で何を行っているかを、よく考量すべきである。
Epistola X, Caput VIII
第X書簡 第VIII章PL 3, 768AVenio jam nunc, frater charissime, ad personam Cornelii collegae nostri: ut Cornelium nobiscum verius noveris, non de malignorum et detrahentium mendacio, sed de Dei judicio qui episcopum fecit; et coepiscoporum testimonio, quorum numerus universus per totum mundum concordi unanimitate consensit.
PL 3, 768Aさて今こそ、最愛の兄弟よ、私は我々の同僚コルネリウスその人について語ろう。それは、邪悪な者たちや中傷する者たちの偽りによってではなく、彼を司教とした神の裁定によって、そして全世界にわたる共同司教たちの全体が心を一つにして一致して同意した証言によって、お前が我々とともにコルネリウスをより真実に知るためである。
Nam quod Cornelium charissimum nostrum Deo et Christo et Ecclesiae ejus, item consacerdotibus cunctis laudabili praedicatione commendat, non iste ad episcopatum subito pervenit; sed per omnia ecclesiastica officia promotus, et in divinis administrationibus Deum saepe promeritus, ad sacerdotii sublime fastigium cunctis religionis gradibus ascendit.
PL 3, 768Bというのも、我々の最愛のコルネリウスを、神とキリストとその教会に、また共同司教たちすべてに、称賛すべき評判とともに推薦するのは次のことだからである。すなわち、彼は司教職に突然到達したのではなく、教会のあらゆる職務を通じて昇進し、神への奉仕においてたびたび神の御心にかなうところとなり、信仰生活のあらゆる段階を経て、司教職という崇高な頂きにまで登ったのである。
Tum deinde episcopatum ipsum nec postulavit, nec voluit, nec, ut caeteri quos arrogantiae et superbiae suae tumor inflat, invasit: sed quietus alias et modestus, et quales esse consueverunt qui ad hunc locum divinitus eliguntur, pro pudore virginalis conscientiae suae et pro humilitate ingenitae sibi et custoditae verecundiae, non, ut quidam, vim fecit ut episcopus fieret; sed ipse vim passus est ut episcopatum coactus exciperet.
PL 3, 768Bそしてまた、司教職そのものを、彼は求めもせず、望みもせず、また傲慢と高慢の膨れ上がりに膨らまされた他の者たちのように、それを奪い取ることもしなかった。むしろ常より物静かで慎ましく、この地位に神によって選ばれる者たちが常にそうであるような人柄であって、その童貞の良心の恥じらいゆえに、また生まれながらにして守り続けてきた謙遜な慎み深さゆえに、ある者たちのように、司教になるために力ずくの手段を用いることはせず、むしろ彼自身が力を受け、強いられて司教職を引き受けたのである。
Et factus est episcopus a plurimis collegis nostris, qui tunc in urbe Roma aderant, qui ad nos litteras honorificas et laudabiles et testimonio suae praedicationis illustres de ejus ordinatione miserunt.
PL 3, 769Aそして彼は、当時ローマの都に居合わせた我々の多くの同僚たちによって司教とされ、彼らはその叙任について、名誉と称賛に満ち、みずからの称揚の証言によって光り輝く書簡を我々のもとに送った。
Factus est autem Cornelius episcopus de Dei et Christi ejus judicio, de clericorum pene omnium testimonio, de plebis quae tunc adfuit suffragio, et de sacerdotum antiquorum et bonorum virorum collegio: cum nemo ante se factus esset, cum Fabiani locus, id est cum locus Petri et gradus cathedrae sacerdotalis vacaret.
PL 3, 770Aしかしコルネリウスは、神とそのキリストの裁定によって、ほとんどすべての聖職者の証言によって、その場に居合わせた民衆の票決によって、そして年配で善良な司教たちの合議によって、司教とされた。彼より先に誰も司教とされてはおらず、ファビアヌスの座——すなわちペトロの座であり司教座の位——が空いていたときのことである。
Quo occupato de Dei voluntate, atque omnium nostrum consensione firmato, quisquis jam episcopus fieri voluerit, foris fiat necesse est, nec habeat ecclesiasticam ordinationem, qui Ecclesiae non tenet unitatem.
PL 3, 773Aその座が神の御旨によって占められ、我々全員の同意によって確かめられたからには、今なお司教になろうとする者は誰であれ、必然的に外に立つ者としてそうなるのであり、教会の一致を保たない者が、教会的な叙任を持つことはない。
Quisquis ille fuerit, multum de se licet jactans, et sibi plurimum vindicans, profanus est, alienus est, foris est. Et cum post primum secundus esse non possit, quisquis post unum qui solus esse debeat factus est, non jam secundus ille, sed nullus est.
PL 3, 773Aそれが誰であれ、自分について多くを誇り、自らに多くを僭称しようとも、涜聖の者であり、無縁の者であり、外の者である。そして、第一の者の後に第二の者があり得ない以上、唯一であるべき者の後に立てられた者は誰であれ、もはや第二の者ではなく、無に等しい者である。
Epistola X, Caput IX
第X書簡 第IX章PL 3, 773ATum deinde post episcopatum non exambitum, nec extortum, sed de Dei, qui sacerdotes facit, voluntate susceptum, quanta in ipso suscepto episcopatu suo virtus, quantum robur animi, qualis firmitas fidei, quod nos simplici corde et perspicere penitus et laudare debemus, sedisse intrepidum Romae in sacerdotali cathedra eo tempore, cum tyrannus infestus sacerdotibus Dei fanda atque infanda comminaretur; cum multo patientius et tolerabilius audiret, levari adversus se aemulum principem, quam constitui Romae Dei sacerdotem?
PL 3, 773Aそして次に、司教職を求め回ることもなく、力ずくで奪い取ることもなく、司教たちを立てる神の御旨によって引き受けたのち——その引き受けた司教職において、彼のうちにいかほどの力があり、いかほどの心の剛さがあり、いかほどの信仰の堅固さがあったか、それを我々が素直な心をもって深く見極め、称賛せねばならないのは当然として——彼は、神の司教たちに敵意を抱く僭主が、口にできることも口にできぬことも並べ立てて脅しをかけていた、まさにその時代に、ローマの司教座に恐れることなく座り続けたのではなかったか。その僭主は、自分に敵対する皇帝が立てられたと聞く方が、ローマに神の司教が立てられたと聞くよりも、はるかに辛抱強く、はるかに耐えやすく聞いたであろうに。
Nonne hic, frater charissime, summo virtutis et fidei testimonio praedicandus est? Nonne inter gloriosos confessores et martyres deputandus, qui tantum temporis sedit exspectans corporis sui carnifices et tyranni ferocientis ultores, qui Cornelium adversus edicta feralia resistentem et minas et cruciatus et tormenta fidei vigore calcantem, vel gladio invaderent, vel crucifigerent, vel igne torrerent, vel quolibet inaudito genere poenarum viscera ejus et membra laniarent?
PL 3, 774Aこの人は、最愛の兄弟よ、最高の力と信仰の証をもって讃えられるべきではないか。栄えある告白者たちと殉教者たちの中に数えられるべきではないか——これほど長い間、自分の身体の処刑人たちや荒れ狂う僭主の報復者たちが、残忍な勅令に抗い、脅しと責め苦と拷問とを信仰の力で踏みにじるコルネリウスを、剣で襲うか、十字架に架けるか、火で焼くか、あるいはいかなる前代未聞の刑罰によってであれそのはらわたと肢体を引き裂くか、それを待ち構えながら座り続けた者なのだから。
Etiamsi majestas Domini protegentis et bonitas sacerdotem, quem fieri voluit, factum quoque protexit: tamen Cornelius, quantum ad ejus devotionem pertinet et timorem, passus est quidquid pati potuit, et tyrannum, armis et bello postmodum victum, prior sacerdotio suo vicit.
PL 3, 775Aたとえ、守り給う主の威厳と善性とが、司教にしようと望んだ者を、司教とされたのちもまた守ったとしても、それでもコルネリウスは、その献身と畏れに関するかぎり、苦しみうる限りのものすべてを苦しんだのであり、のちに武力と戦いによって打ち破られることになる僭主に対して、彼はその司教職によって先んじて打ち勝ったのである。
X. Quod autem quaedam de illo inhonesta et maligna jactantur, nolo mireris: cum scias hoc esse opus semper diaboli, ut servos Dei mendacio laceret, et opinionibus falsis gloriosum nomen infamet; ut qui conscientiae suae luce clarescunt, alienis rumoribus sordidentur.
PL 3, 776Aしかし、彼について不名誉で悪意ある事柄がいくつか言い立てられていることについては、お前は驚くには及ばない〔底本は冒頭に章番号 X. を置くが、第IX章の途中に落ちたものなので訳出しない〕。これが常に悪魔の業であることをお前は知っているのだから——神の僕たちを偽りによって引き裂き、偽りの評判によって栄えある名を汚し、自らの良心の光によって輝く者たちを他人の噂によって汚そうとするのが。
Explorasse autem collegas nostros scias, et verissime comperisse, nulla illum libelli, ut quidam jactitant, labe maculatum esse: sed neque cum episcopis, qui sacrificaverunt, communicationem sacrilegam miscuisse; sed eos demum, quorum causa audita et innocentia comprobata sit, conjunxisse nobiscum.
PL 3, 776Aしかし、我々の同僚たちが調べ尽くし、最も確かに突き止めたことを、お前は知るがよい。すなわち、彼が、ある者たちの言い立てるように証明書(犠牲を捧げたと偽って金で得る証明書)の汚れによって汚されてなどいないこと、また犠牲を捧げた司教たちと瀆聖的な交わりを結んだのでもなく、むしろその訴えが審理され無実が証明された者たちだけを我々のもとに結びつけたのだ、ということである。
Epistola X, Caput XI
第X書簡 第XI章PL 3, 777ANam et de Trophimo, de quo tibi scribi desiderasti, non ita res est ut ad te pertulit rumor et mendacium malignorum. Nam, sicut antecessores nostri saepe fecerunt, colligendis fratribus nostris charissimus frater noster Cornelius necessitati succubuit.
PL 3, 777Aトロフィムスについても——お前がそれについて書き送られることを望んだ人物だが——事の次第は、悪意ある者たちの流した噂と偽りがお前に伝えたところとは異なる。というのも、我々の前任者たちがしばしばそうしてきたように、我々の最愛の兄弟コルネリウスは、我々の兄弟たちを取り集めるために、やむをえぬ事情に屈したのである。
Et quoniam cum Trophimo, pars maxima plebis abscesserat, redeunte nunc ad Ecclesiam Trophimo, et satisfaciente et poenitentia deprecationis errorem pristinum confitente, et fraternitatem, quam nuper abstraxerat, cum plena humilitate et satisfactione revocante, auditae sunt ejus preces; et in Ecclesiam Domini non tam Trophimus, quam maximus fratrum numerus, qui cum Trophimo fuerat, admissus est: qui omnes regressuri ad Ecclesiam non essent, nisi cum Trophimo comitante venissent.
PL 3, 777Aそしてトロフィムスとともに信徒の大半が離反していたので、いまトロフィムスが教会へ立ち帰り、償いをなし、悔悛の嘆願によってかつての過ちを告白し、つい先ごろ引き離した兄弟団を、全き謙遜と償いをもって呼び戻すにあたって、彼の願いは聞き入れられた。そして主の教会に迎え入れられたのは、トロフィムス一人というより、彼とともにあった兄弟たちの大群衆であった。彼らはみな、トロフィムスが伴って来なければ、教会へ戻ることはなかったであろう。
Tractatu ergo illic cum collegis plurimis habito, susceptus est Trophimus, pro quo satisfaciebat fratrum reditus et restituta multorum salus.
PL 3, 778Aかくして、かの地で多くの同僚たちとともに協議をおこなったうえで、トロフィムスは受け入れられた。彼のためには、兄弟たちの立ち帰りと多くの者の救いの回復とが、償いとなったのである。
Sic tamen admissus est Trophimus, ut laicus communicet, non, secundum quod ad te malignorum litterae pertulerunt, quasi locum sacerdotis usurpet.
PL 3, 778Aとはいえ、トロフィムスが受け入れられたのは、平信徒として交わりに与るためであって、悪意ある者たちの書簡がお前に伝えたように、司教の地位を僭称するためではない。
Epistola X, Caput XII
第X書簡 第XII章PL 3, 778ASed et quod passim communicare sacrificatis Cornelium tibi nuntiatum est, hoc etiam de apostatarum fictis rumoribus nascitur.
PL 3, 778Aまた、コルネリウスが犠牲を捧げた者たちと無差別に交わっているとお前に知らされたことも、これもまた背教者たちの作り上げた噂から生じたものである。
Neque enim possunt laudare nos qui recedunt a nobis: aut exspectare debemus ut placeamus illis, qui nobis displicentes, et contra Ecclesiam rebelles, sollicitandis de Ecclesia fratribus violenter insistunt.
PL 3, 778A我々から離反する者たちが、我々を称賛できるはずはないからである。あるいは、我々の意に適わず、教会に逆らって反乱を起こし、教会から兄弟たちを誘い出そうと執拗に迫る者たちに、我々が気に入られることを期待すべきであろうか。
Quare et de Cornelio et de nobis quaecumque jactantur, nec audias facile nec credas, frater charissime.
PL 3, 779Aだから、コルネリウスについても我々についても、何であれ言い立てられることを、最愛の兄弟よ、たやすく聞き入れることも信じることもしないでほしい。
Epistola X, Caput XIII
第X書簡 第XIII章PL 3, 780ASi qui enim infirmitatibus occupantur, illis, sicut placuit, in periculo subvenitur. Postea tamen quam subventum est, et periclitantibus pax data est, offocari a nobis non possunt aut opprimi, aut vi et manu nostra in exitum mortis urgeri, ut quoniam morientibus pax datur, necesse sit mori eos qui acceperint pacem, cum magis in hoc indicium divinae pietatis et paternae lenitatis appareat, quod qui pignus vitae in data pace percipiunt, hic quoque ad vitam percepta pace teneantur.
PL 3, 780Aもし病弱に苛まれている者たちがいるならば、決められたとおり、危険にあるその者たちには援助が与えられる。しかし、いったん援助がなされ、命に関わる危険にある者たちに和解が与えられたのちには、我々が彼らを窒息させたり、押しつぶしたり、あるいは我々の力と手によって死という結末へ追い立てたりすることはできない。あたかも、死にゆく者に和解が与えられる以上、和解を受け取った者は死なねばならない、とでもいうかのようにである。むしろ、そのことのうちにこそ、神の慈しみと父としての柔和さのしるしがいっそう現れている。すなわち、与えられた和解のうちに命の保証を受け取る者たちは、この世においても、和解を受け取ったことによって命へとつながれるのである。
Et idcirco si, accepta pace, commeatus a Deo datur, nemo hoc debet in sacerdotibus criminari, cum semel placuerit fratribus in periculo subveniri.
PL 3, 780Bそれゆえ、もし和解を受け取ったのち、神から生き永らえる猶予が与えられるとしても、そのことのゆえに司教たちを非難してはならない。ひとたび危険にある兄弟たちを援助することが決められた以上は。
Nec tu existimes, frater charissime, sicut quibusdam videtur, libellaticos cum sacrificatis aequari oportere, quando inter ipsos etiam qui sacrificaverunt et conditio frequenter et causa diversa sit.
PL 3, 780B最愛の兄弟よ、ある人々に見えるように、証明書を買った者たちが犠牲を捧げた者たちと同列に扱われるべきだ、とお前が考えることのないように。犠牲を捧げた者たち自身のあいだでさえ、その境遇も理由もしばしば異なっているのだから。
Neque enim aequandi sunt, ille qui ad sacrificium nefandum statim voluntate prosilivit, et qui luctatus et congressus diu ad hoc funestum opus necessitate parvenit, ille qui et se et omnes suos prodidit, et qui ipse pro cunctis ad discrimen accedeus uxorem et liberos et domum totam periculi sui perfunctione protexit, ille qui inquilinos vel amicos suos ad facinus compulit, et qui inquilinis et colonis pepercit, fratres etiam plurimos, qui extorres et profugi recedebant, in sua tecta et hospitia recepit, ostendens et offerens Domino multas animas viventes et incolumes quae pro una saucia deprecentur.
PL 3, 780B即座に自らの意志でおぞましい犠牲へ躍り出た者と、長く抗い争ったのちにやむをえずこの不吉な行いへ至った者とは、同列に扱われてはならない。自分自身とすべての身内を売り渡した者と、自ら万人に代わって危険に身をさらしながら、妻子と家全体をその危険の引き受けによって守った者とも、同列に扱われてはならない。借家人や友人を凶行へ駆り立てた者と、借家人や小作人を容赦し、追われて逃げ惑う兄弟たちを数多く自分の屋根と宿とに受け入れ、傷ついた一つの魂のために執り成しをする、生きて無事な多くの魂を主に示し捧げた者とも、同列に扱われてはならない。
Epistola X, Caput XIV
第X書簡 第XIV章PL 3, 781ACum ergo inter ipsos qui sacrificaverunt multa sit diversitas, quae inclementia est et quam acerba duritia libellaticos cum iis qui sacrificaverunt jungere, quando is cui libellus acceptus est dicat: Ego prius legeram, et episcopo tractante, cognoveram non sacrificandum idolis, nec simulachra servum Dei adorare debere; et idcirco, ne hoc facerem quod non licebat, cum occasio libelli fuisset oblata, quem nec ipsum acciperem nisi ostensa fuisset occasio, ad magistratum vel veni, vel alio eunte mandavi, Christianum me esse, sacrificare mihi non licere, ad aras diaboli me venire non posse, dare me ob hoc praemium, ne quod non licet faciam.
PL 3, 781Aこのように、犠牲を捧げた者たち自身のあいだにさえ多くの差異があるのだから、証明書を買った者たちを犠牲を捧げた者たちと結びつけるとは、なんという無慈悲、なんという苛烈な頑迷であろうか。証明書を受け取った者は、こう言うことができるのである。「私は以前に読んだことがあり、司教が論じるのを聞いて、偶像に犠牲を捧げてはならないこと、神のしもべが像を拝んではならないことを知っていた。それゆえ、許されていないそのことをしないために、証明書という手立てが差し出されたとき——それとて機会が示されなければ私自身受け取ることはなかったであろうが——私は自ら長官のもとへ赴くか、あるいは人を遣わして言わせた。私はキリスト教徒であり、犠牲を捧げることは許されておらず、悪魔の祭壇へ赴くことはできない、そしてこのために代金を差し出すのは、許されていないことをしないためだ、と。」
Nunc tamen etiam iste qui libello maculatus est, postea quam nobis admonentibus didicit nec hoc se facere debuisse, etsi manus pura sit, et os ejus feralis cibi contagia nulla polluerint, conscientiam tamen ejus esse pollutam, flet auditis nobis et lamentatur, et quod deliquerit nunc admonetur, et non tam crimine quam errore deceptus, quod jam de caetero instructus et paratus sit contestatur.
PL 3, 781Bとはいえ今や、証明書によって汚れたこの者も、我々が訓戒したのちに、自分がこのことさえもすべきではなかったと知り、たとえその手が清らかであり、その口が忌まわしい食物による穢れに一つも染まっていなかったとしても、それでも自らの良心が汚れていることを、我々の言葉を聞いて泣き嘆く。そして自分が過ちを犯したことを今や知らされ、罪というよりはむしろ誤りに欺かれていたのであって、今後はすでに教えを受け、備えができていることを言い表す。
Epistola X, Caput XV
第X書簡 第XV章PL 3, 781BQuorum si poenitentiam respuamus habentium aliquam fiduciam tolerabilis conscientiae, statim cum uxore, cum liberis, quos incolumes reservaverant, in haeresim vel schisma, diabolo invitante, rapiuntur; et adscribetur nobis in die judicii nec ovem sauciam curasse, et propter unam sauciam multas integras perdidisse, et cum Dominus, relictis nonaginta novem sanis, unam errantem et lassam quaesierit, et inventam humeris suis ipse portaverit (Luc. XV; Matth. XVIII) , nos non tantum non quaeramus lapsos, sed et venientes arceamus, et cum pseudoprophetae gregem Christi nunc vastare et lacerare non desinant, occasionem canibus et lupis demus ut quos persecutio infesta non perdidit, eos nos duritia nostra et inhumanitate perdamus.
PL 3, 781Bもし我々が、堪えうる良心のいくばくかの確信を持つ彼らの悔悛を退けるならば、彼らは妻とともに、無事に留め置いていた子らとともに、悪魔の誘いによって、たちまち異端あるいは分裂へと引きずり込まれる。そして審判の日には、我々が傷ついた羊を世話しなかったこと、一頭の傷ついた羊のために多くの無傷の羊を失ったことが、我々の勘定に書き加えられるであろう。主は九十九匹の無事な羊を残し、迷い出て疲れ果てた一匹を探し求め、見出すと自らの肩に担われた(ルカ15;マタイ18)というのに、我々は背教した者たちを探し求めないばかりか、来る者を拒み、さらに偽預言者たちがキリストの群れを荒らし引き裂くことを今もやめずにいるなかで、犬と狼にその機会を与え、激しい迫害が滅ぼさなかった者たちを、我々自身の頑なさと無情さによって滅ぼすことになろう。
Et ubi erit, frater charissime, quod Apostolus dicit: Omnibus per omnia placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salventur. Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. X, 33, XI, 1) .
PL 3, 782A最愛の兄弟よ、そうなれば、使徒が言うところの「私はすべての点であらゆる人に気に入られるよう努め、自分の益となることを求めず、多くの人の益、すなわち彼らが救われることを求める。汝ら、私に倣う者となれ、私がキリストに倣う者であるように」(一コリント10:33、11:1)という言葉は、どこへ行ってしまうのか。
Et iterum: Factus sum infirmus infirmis, ut infirmos lucrarer (I Cor. IX, 22) . Et iterum: Si patitur membrum unum, compatiuntur et caetera membra; et si laetatur unum membrum, collaetantur et caetera membra (Ibid. XII, 26) .
PL 3, 782Aまた重ねて言う。「私は弱い者には弱い者となった、弱い者を得るためである」(一コリント9:22)。また重ねて言う。「もし一つの肢体が苦しめば、他のすべての肢体も共に苦しみ、もし一つの肢体が喜べば、他のすべての肢体も共に喜ぶ」(一コリント12:26)。
Epistola X, Caput XVI
第X書簡 第XVI章PL 3, 782BAlia est philosophorum et Stoicorum ratio, frater charissime, qui dicunt omnia peccata paria esse et virum gravem non facile flecti oportere. Inter Christianos autem et philosophos plurimum distat.
PL 3, 782B哲学者たちとストア派の流儀は別のものである、最愛の兄弟よ。彼らは、あらゆる罪は等しく、重々しい人物は容易に翻意すべきではないと言う。しかし、キリスト教徒と哲学者たちとの間には大きな隔たりがある。
Et cum Apostolus dicat, Videte ne quis vos depraedetur per philosophiam et inanem fallaciam (Coloss. II, 8, vitanda sunt a nobis quae non de Dei clementia veniunt, sed de philosophiae durioris praesumptione descendunt.
PL 3, 782B使徒が「気をつけよ、誰かが哲学と空しい欺きによって汝らを奪い去ることのないように」(コロサイ2:8)と言っている以上、神の慈愛から出るのではなく、より厳しい哲学の思い込みから下ってくるものを、我々は避けねばならない。
De Moyse autem legimus in Scripturis dictum: Et fuit Moyses homo lenis nimis (Num. XII, 3) . Et Dominus in Evangelio suo dicit: Estote misericordes, sicut et Pater vester misertus est vestri (Luc. VI, 36) .
PL 3, 782Bモーセについては、聖書にこう書かれているのを我々は読む。「モーセはこの上なく柔和な人であった」(民数記12:3)。そして主はその福音書の中でこう言われる。「汝らの父が汝らを憐れまれたように、汝らも憐れみ深くあれ」(ルカ6:36)。
Et iterum: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus (Matth. IX, 12) . Quam potest exercere medicinam qui dicit: Ego solos sanos curo, quibus medicus necessarius non est. Opem nostram, medelam nostram vulneratis exhibere debemus.
PL 3, 782Cそして再びこう言われる。「医者を必要とするのは健やかな者ではなく、病んでいる者である」(マタイ9:12)。「私は健やかな者だけを治療する、医者を必要としない者たちを」と言う者が、いったいどうして医術を行うことができようか。我々は自らの助けを、自らの癒しを、傷ついた者たちに差し出さねばならない。
Nec putemus mortuos esse, sed magis semianimes jacere eos quos persecutione funesta sauciatos videmus: qui si in totum mortui essent, numquam de eisdem postmodum et confessores et martyres fierent.
PL 3, 783A我々は、災いをもたらす迫害によって傷つけられた彼らが死んでいると考えるべきではなく、なかば息絶えて横たわっていると考えるべきである。もし彼らが完全に死んでいたのであれば、同じ者たちからのちに告白者も殉教者も生まれることは決してなかったであろう。
Epistola X, Caput XVII
第X書簡 第XVII章PL 3, 783ASed quoniam est in illis quod poenitentia sequente revalescat ad fidem, et ad virtutem de poenitentia robur armatur, quod armari non poterit, si quis desperatione deficiat, si ab Ecclesia dure et crudeliter segregatus ad gentiles se vias et saecularia opera convertat, vel ad haereticos et schismaticos rejectus ab Ecclesia transeat; ubi, etsi occisus propter nomen postmodum fuerit extra Ecclesiam constitutus et ab unitate atque a charitate divisus, coronari in morte non poterit.
PL 3, 783Aしかし彼らのうちには、悔悛が続くことによって信仰へと再び力を取り戻す部分があり、悔悛から徳へと力が武装される。だが、もし誰かが絶望によって挫け、教会から厳しく残酷に切り離されて異教の道と世俗の業へと身を転じ、あるいは教会から退けられて異端者や分離者たちのもとへ渡るなら、その力は武装されえない。そこでは、たとえのちにその名のゆえに殺されたとしても、教会の外に置かれ、一致と愛から切り離されている以上、死において冠を得ることはできない。
Et ideo placuit, frater charissime, examinatis causis singulorum, libellaticos interim admitti, sacrificatis in exitu subveniri: quia Exomologesis apud inferos non est, nec ad poenitentiam quis a nobis compelli potest, si fructus poenitentiae subtrahatur.
PL 3, 783Bそれゆえ、最愛の兄弟よ、各人の事情を吟味した上で、証明書を買った者たちをさしあたり(教会に)迎え入れ、犠牲を捧げた者たちには臨終に際して援助の手を差し伸べることが決定された。なぜなら、冥界にはエクソモロゲーシス(悔悛の告白)というものはなく、悔悛の実りが失われるのであれば、誰も我々によって悔悛へと強いられることはできないからである。
Si praelium prius venerit, corroboratus a nobis invenietur armatus ad praelium. Si vero ante praelium infirmitas urserit, cum solatio pacis et communicationis abscedit.
PL 3, 783Bもし先に戦いが来るならば、その者は我々によって強められ、戦いに対して武装した状態で見出されるであろう。しかしもし戦いの前に病苦が迫るならば、彼は和解と交わりの慰めを携えて去っていく。
Epistola X, Caput XVIII
第X書簡 第XVIII章PL 3, 783BNeque enim praejudicamus Domino judicaturo quo minus si poenitentiam plenam et justam peccatoris invenerit, tunc ratum faciat quod a nobis fuerit hic statutum.
PL 3, 783B我々は、やがて裁きを行われる主に対して先取りして判断しているのではない。もし主が、罪人の悔悛を完全かつ正当なものと見出されるならば、我々がここで定めたことを、そのとき主は是認されるであろう。
Si vero nos aliquis poenitentiae simulatione deluserit, Deus, qui non deridetur, (Gal. VI) et qui cor hominis intuetur (I Reg. XVI) , de his quae nos minus perspeximus judicet et servorum suorum sententiam Dominus emendet; dum tamen nos meminisse, frater charissime, debeamus scriptum esse, Frater fratrem adjuvans exaltabitur, (Prov. XVIII 19) et Apostolum quoque dixisse: In contemplatione habentes unusquisque, ne et vos tentemini, alterutrum onera sustinete, et sic adimplebitis legem Christi (Gal. VI, 1, 2) , item quod superbos redarguens et arrogantiam frangens, in epistola sua ponat; Et qui se putat stare, videat ne cadat (I Cor. X, 12) ; et alio in loco dicat: Tu quis es qui judicas alienum servum?
PL 3, 783Cしかしもし誰かが悔悛を装って我々を欺いたのであれば、あざけられることのない神が(ガラテヤ6章)、また人の心を見抜かれる方が(サムエル記上16章)、我々が十分に見きわめられなかった事柄について裁かれ、主が僕たちの判決を正されるであろう。とはいえ、最愛の兄弟よ、我々はこう書かれていることを覚えていなければならない。「兄弟を助ける兄弟は高められる」(箴言18:19)。また使徒もこう言った。「各自、己を顧みよ、汝らも誘惑に遭わぬために。互いの重荷を担え、そうすればキリストの律法を全うするであろう」(ガラテヤ6:1-2)。同じく、高ぶる者たちを咎め、傲慢を打ち砕きつつ、彼はその書簡の中でこうも述べている。「立っていると思う者は、倒れないように気をつけよ」(一コリント10:12)。また別の箇所ではこう言う。「汝は何者であって、他人のしもべを裁くのか。
Domino suo stat aut cadit. Stabit autem. Potens est enim Deus statuere eum (Rom. XIV, 4) .
PL 3, 784A彼は自らの主に対して立つか倒れるかである。しかし彼は立つであろう。神は彼を立たせる力をお持ちだからである」(ローマ14:4)。
Joannes quoque Jesum Christum Dominum nostrum advocatum et deprecatorem pro peccatis nostris probat dicens: Filioli mei, ista scribo vobis ne delinquatis; et si quis deliquerit, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum suffragatorem, et ipse est deprecatio pro delictis nostris (I Joan. II, 1, 2) .
PL 3, 784Aヨハネもまた、我々の主イエス・キリストが我々の罪のための弁護者であり執り成し手であることを、こう述べて証している。「我が子らよ、私がこれらのことを汝らに書き送るのは、汝らが罪を犯さないためである。しかしもし誰かが罪を犯したなら、我々には父のみもとに、執り成す弁護者イエス・キリストがおられる。そして彼こそは我々の罪のための執り成しである」(一ヨハネ2:1-2)。
Et Paulus quoque Apostolus in Epistola sua posuit: Si cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est, multo magis nunc justificati in sanguine illius liberabimur per illum ab ira (Rom. V, 8, 9) .
PL 3, 784Bまた使徒パウロも、その書簡の中でこう述べている。「我々がまだ罪人であったときにすでにキリストは我々のために死なれたのであるから、いま彼の血によって義とされた我々は、なおさら彼によって怒りから救われるであろう」(ローマ5:8-9)。
Epistola X, Caput XIX
第X書簡 第XIX章PL 3, 784BCujus pietatem et clementiam cogitantes, non acerbi adeo nec duri, nec in fovendis fratribus inhumani esse debemus, sed dolere cum dolentibus et flere cum flentibus, et eos quantum possumus auxilio et solatio nostrae dilectionis erigere, nec adeo immites et pertinaces ad eorum poenitentiam retundendam, nec iterum soluti et faciles ad communicationem temere laxandam.
PL 3, 784Bその方(神)の慈愛と寛恕とを思うにつけ、我々はこれほどまでに苛烈であってはならず、厳しくあってもならず、兄弟たちを育むにあたって無情であってはならない。むしろ、悲しむ者とともに悲しみ、泣く者とともに泣き、できるかぎり我々の愛の助けと慰めをもって彼らを立ち上がらせるべきである。彼らの悔悛をくじくほど冷酷で強情であってもならず、逆にみだりに交わりを緩めるほど無節操で安易であってもならない。
Jacet ecce saucius frater ab adversario in acie vulneratus. Inde diabolus conatur occidere quem vulneravit, hinc Christus hortatur ne in totum pereat quem redemit. Cui de duobus assistimus, in cujus partibus stamus?
PL 3, 784B見よ、傷ついた兄弟が、戦列の中で敵によって傷を負わされて横たわっている。一方では悪魔が、自ら傷つけた者を殺そうと試み、他方ではキリストが、自ら贖った者が完全に滅びぬようにと勧めておられる。我々はこの二人のうちどちらに与するのか、どちらの側に立つのか。
Utrumne diabolo favemus ut perimat, et semianimem fratrem jacentem, sicut in Evangelio sacerdos et levites, praeterimus? (Luc. X.) An vero ut sacerdotes Dei et Christi, quod Christus et docuit, et fecit imitantes, vulneratum de adversarii faucibus rapimus, ut curatum Deo judici reservemus.
PL 3, 784C我々は悪魔に味方して彼が滅ぼすに任せ、福音書の祭司とレビ人のように(ルカ10章)、なかば息絶えて横たわる兄弟を素通りするのか。それとも、神とキリストの司教として、キリストが教えかつ自ら行われたことに倣い、傷ついた者を敵の顎から奪い取り、癒やしたうえで審判者なる神のために取っておくのか。
Epistola X, Caput XX
第X書簡 第XX章PL 3, 785ANec putes, frater charissime, hinc aut virtutem fratrum minui aut martyria deficere quod lapsis laxata sit poenitentia, et quod poenitentibus spes pacis oblata.
PL 3, 785A最愛の兄弟よ、背教した者たちに対して悔悛が緩められ、悔悛する者たちに和解への望みが差し出されたからといって、これによって兄弟たちの力が弱まるとも、殉教が絶えるとも、お前は思うな。
Manet vere fidentium robur immobile, et apud timentes ac diligentes corde toto Deum stabilis et fortis perseverat integritas. Nam et moechis a nobis poenitentiae tempus conceditur et pax datur.
PL 3, 785A真に信頼する者たちの強さは揺るがぬまま保たれ、心を尽くして神を畏れ愛する者たちのもとには、堅固にして力強い清廉が保たれ続ける。実に、我々もまた姦通者たちに悔悛の期間を認め、和解を与えるのである。
Non tamen idcirco virginitas in Ecclesia deficit, aut continentiae propositum gloriosum per aliena peccata languescit.
PL 3, 785Bしかし、だからといって教会において童貞が絶えることはなく、他人の罪によって節制という栄えある決意が衰えることもない。
Floret Ecclesia tot virginibus coronata, et castitas ac pudicitia tenorem gloriae suae servat, nec quia adultero poenitentia et venia laxatur, continentiae vigor frangitur.
PL 3, 786A教会は数多の童貞たちに冠せられて花咲き、貞潔はその栄光の筋道を保ち続ける。姦通者に悔悛と赦しが緩められたからといって、節制の勢いが挫かれるのではない。
Aliud est ad veniam stare, aliud ad gloriam pervenire, aliud missum in carcerem non exire inde donec solvat novissimum quadrantem (Matt. V) , aliud statim fidei et virtutis accipere mercedem (I Cor. III) , aliud pro peccatis longo dolore cruciatum emundari et purgari diu igne, aliud peccata omnia passione purgasse, aliud denique pendere in diem judicii ad sententiam Domini, aliud statim a Domino coronari.
PL 3, 786A赦しの座に立つことと栄光へ至ることとは別である。牢に投げ込まれた者が最後の一クァドランスを払うまでそこから出ないこと(マタイ5)と、信仰と力の報いを直ちに受け取ること(一コリント3)とは別である。罪のために長い苦しみに責め苛まれ、長く火によって浄められ清められることと、受難によって罪をことごとく浄めたこととは別である。ついには、審判の日まで主の判決を待って宙吊りのままでいることと、直ちに主から冠を授かることとは別である。
Epistola X, Caput XXI
第X書簡 第XXI章PL 3, 787AEt quidem apud antecessores nostros quidam de episcopis istic in provincia nostra dandam pacem moechis non putaverunt et in totum poenitentiae locum contra adulteria clauserunt.
PL 3, 787Aそして実に、我々の先任者たちのもとでは、ここ我々の属州にいた幾人かの司教たちは、姦通者たちに和解を与えるべきでないと考え、姦通に対して悔悛の余地を全く閉ざした。
Non tamen a coepiscoporum suorum collegio recesserunt, aut catholicae Ecclesiae unitatem vel duritiae vel censurae suae obstinatione ruperunt; ut quia apud alios adulteris pax dabatur, qui non dabat de Ecclesia separaretur.
PL 3, 787Aしかし彼らは、自らの同僚司教たちの団から退くことも、自らの厳格さや譴責における頑迷さによって公同の教会の一致を破ることもなかった。他の者たちのもとで姦通者たちに和解が与えられていたからといって、それを与えなかった者が教会から離れることはなかったのである。
Manente concordiae vinculo et perseverante catholicae Ecclesiae individuo sacramento, actum suum disponit et dirigit unusquisque episcopus rationem propositi sui Domino redditurus.
PL 3, 787A一致の絆が保たれ、公同の教会の分かたれざる秘義が保たれ続けている限り、おのおのの司教は自らの行いを取り計らい導くのであって、いずれ主に対し自らの決意について申し開きをすることになろう。
Epistola X, Caput XXII
第X書簡 第XXII章PL 3, 787AMiror autem quosdam sic obstinatos esse ut dandam non putent lapsis poenitentiam, aut poenitentibus existiment veniam denegandam, cum scriptum sit: Memento unde cecideris, et age poenitentiam, et fac priora opera. (Apoc. II, 5.) Quod utique ei dicitur quem constat cecidisse et quem Dominus hortatur per opera rursus exurgere, quia scriptum est: Eleemosyna a morte liberat (Tob. IV, 10) ; et non utique ab illa morte quam semel Christi sanguis extinxit, et a qua nos salutaris Baptismi et Redemptoris nostri gratia liberavit, sed et ab ea quae per delicta postmodum serpit.
PL 3, 787Aしかし、ある者たちがかくも頑迷であって、背教した者たちに悔悛を与えるべきでないと考え、あるいは悔悛する者たちに赦しを拒むべきだと思っていることに、私は驚く。「汝がどこから堕ちたかを思い出し、悔悛して、初めの行いをせよ」(黙示録2:5)と書かれているのに。これは、堕ちたことが明らかな者に対して言われているのであり、主は行いによって再び立ち上がるようにと彼を促しておられる。というのも、「施しは死から救い出す」(トビト記4:10)と書かれているからである。しかもそれは、かつてキリストの血が一度限り消し去った死、すなわち救いの洗礼と我々の贖い主の恩寵とが我々を解き放った死からではなく、罪によってのちに忍び寄る死からである。
Alio item loco poenitentiae tempus datur, et poenitentiam non agenti Dominus comminatur: Habeo, inquit, adversus te multa, quod uxorem tuam Jezabel, quae se dicit propheten, sinis docere et seducere servos meos, fornicari et manducare de sacrificiis, et dedi illi tempus ut poenitentiam ageret, et poenitere non vult a fornicatione sua.
PL 3, 787B同様に別の箇所でも、悔悛の期間が与えられており、悔悛を行わない者に主は脅しの言葉をかけておられる。「私は汝に対して多くのことがある。汝が、自ら預言者と称する汝の妻イエザベルに、我が僕たちを教え惑わし、姦淫を行わせ、供え物の肉を食べさせるのを許しているからである。私は彼女に悔悛する期間を与えたが、彼女は自らの姦淫から悔い改めようとしない」。
Ecce mitto eam in lectum, et qui cum ea fornicati sunt in maximam tribulationem, nisi poenitentiam gesserint ab operibus suis (Apoc. II, 20, 22) . Quos utique ad poenitentiam Dominus non hortaretur, nisi quia poenitentibus indulgentiam pollicetur.
PL 3, 788A「見よ、私は彼女を病の床に投げ入れ、彼女と姦淫を行った者たちを大いなる苦難に投げ入れよう、彼らが自らの行いから悔悛しない限りは」(黙示録2:20、22)。悔悛する者たちに寛容を約束しておられるのでなければ、主は彼らを悔悛へ促されなかったであろう。
Et in Evangelio: Dico, inquit, vobis, sic erit gaudium in coelo super uno peccatore poenitentiam agente quam super nonaginta novem justis, quibus non est opus poenitentia (Luc. XV, 7) .
PL 3, 788Aまた福音書にはこうある。「私は汝らに言う。かくのごとく、悔悛する一人の罪人については、悔悛の必要のない九十九人の義人についてよりも、天に大きな喜びがあるであろう」(ルカ15:7)。
Nam cum scriptum sit, Deus mortem non fecit, nec delectatur in perditione vivorum (Sap. I, 13) , utique qui neminem vult perire cupit peccatores poenitentiam agere et per poenitentiam denuo ad vitam redire.
PL 3, 788A実に、「神は死を造らず、生ける者の滅びを喜ばれない」(知恵の書1:13)と書かれている以上、誰も滅びることを望まれない方は、罪人たちが悔悛し、悔悛を通して再び命へと立ち帰ることを望んでおられるのである。
Ideo et per Johel prophetam clamat et dicit (Johel II, 12): Et nunc haec dicit Dominus Deus vester: Revertimini ad me ex toto corde vestro, simulque et jejunio et fletu et planctu, et discindite corda vestra, et non vestimenta vestra et revertimini ad Dominum Deum vestrum, quia misericors et pius est et patiens et multae miserationis, et qui sententiam flectat, adversus malitiam irrogatam. (Joel. II, 12, 13.) In Psalmis etiam legimus censuram pariter et clementiam Dei comminantis simul atque parcentis, punientis ut corrigat, et cum correxerit reservantis.
PL 3, 788Bそれゆえ、預言者ヨエルを通してもこう叫んで言われる(ヨエル2:12)。「いま汝らの主なる神はこう言われる。断食と嘆きと哭きとをもって、心を尽くして我にたち帰れ。汝らの衣ではなく心を引き裂き、汝らの主なる神へたち帰れ。主は慈しみ深く、憐れみ深く、忍耐強く、慈悲に富み、悪に対して下された判決を翻される方だからである」(ヨエル2:12、13)。詩編においても、我々は、脅しつつもまた赦す神の、譴責と寛恕とが等しく働くさまを読む。正すために罰し、正した後にはこれを保ち残しておかれるのである。
Visitabo, inquit, in virga facinora eorum, et in flagellis delicta eorum. Misericordiam autem meam non dispergam ab eis (Psal. LXXXVIII, 33, 34) .
PL 3, 789A「私は杖をもって彼らの凶行を、鞭をもって彼らの罪を罰するであろう。しかし、私の慈しみを彼らから取り去りはしない」(詩篇88:33、34)。
Epistola X, Caput XXIII
第X書簡 第XXIII章PL 3, 789ADominus quoque in Evangelio suo pietatem Dei Patris ostendens ait: Quis est ex vobis homo quem si petierit filius ejus panem, lapidem porrigat illi; aut si piscem postulaverit, serpentem illi porrigat?
PL 3, 789A主もまた、その福音書において神なる父の慈愛を示し、こう言われた。「汝らのうち、その子がパンを求めるのに石を与える者があろうか。魚を求めるのに蛇を与える者があろうか。」
Si ergo vos, cum sitis nequam, scitis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester coelestis dabit bona poscentibus eum (Math. VII. 9-11) ?
PL 3, 789A「されば汝ら、悪しき者でありながらも、良い賜物を子らに与えることを知っているのなら、天にいます汝らの父は、求める者たちになおさら良い物を与えられるのではないか」(マタイ7:9-11)。
Comparat hic Dominus carnalem patrem et Dei Patris aeternam largamque pietatem, quod si iste in terris nequam pater offensus graviter a filio peccatore et malo, si tamen eumdem postmodum viderit reformatum et depositis prioris vitae delictis ad sobrios et bonos mores et ad innocentiae disciplinam poenitentiae dolore correctum, et gaudet et gratulatur, et susceptum, quem ante projecerat, cum voto paternae exultationis amplectitur, quanto magis unus ille et verus Pater bonus, misericors, et pius, immo ipse bonitas et misericordia et pietas, laetatur in poenitentia filiorum suorum, nec jam poenitentibus aut plangentibus et lamentantibus poenam comminatur, sed veniam magis et indulgentiam pollicetur.
PL 3, 789A主はここで、肉の父と、神なる父の永遠にして豊かな慈愛とを比べておられる。すなわち、地上のこの悪しき父でさえ、罪深く邪な子にひどく傷つけられたとしても、もしその子がのちに立ち直り、以前の生の罪を捨てて、慎み深く善い習わしと無垢の規律とへ、悔悛の痛みによって正されたのを見れば、喜び祝い、かつて追い出した者を迎え入れ、父としての歓喜をもって抱きしめるのであるから、まして唯一の真の父、善であり慈しみ深く慈愛深い方――いや、むしろ善そのもの、慈しみそのもの、慈愛そのものである方は、なおさらその子らの悔悛を喜び、もはや悔悛し嘆き悲しむ者たちを刑罰をもって脅すことなく、むしろ赦しと寛容とを約束されるのである。
Unde Dominus in Evangelio beatos dicit plangentes (Matth. V) , quia qui plangit misericordiam provocat; qui pervicax et superbus est, iram sibi et poenam judicii venientis exaggerat.
PL 3, 789Bそれゆえ主は福音書において、嘆き悲しむ者は幸いであると言われる(マタイ5章)。嘆き悲しむ者は慈しみを引き出すが、頑なで高慢な者は、来たるべき裁きの怒りと刑罰とを自らのために増し加えるからである。
Et idcirco, frater charissime, poenitentiam non agentes, nec dolorem delictorum suorum toto corde et manifesta lamentationis suae professione testantes, prohibendos omnino censuimus a spe communicationis et pacis, si in infirmitate atque in periculo coeperint deprecari; quia rogare illos non delicti poenitentia sed mortis urgentis admonitio compellit, nec dignus est in morte accipere solatium qui se non cogitavit esse moriturum.
PL 3, 789Bそれゆえ、最愛の兄弟よ、悔悛を行わず、心を尽くして自らの罪への痛みを、あらわな嘆きの告白によって証ししない者たちについては、たとえ病と危険のうちで嘆願し始めたとしても、交わりと和解への望みから全く退けるべきであると我々は判断した。彼らに乞い求めさせるのは罪への悔悛ではなく、差し迫る死の警告だからであり、自らが死にゆく者であることを考えなかった者は、死において慰めを受けるにふさわしくないからである。
Epistola X, Caput XXIV
第X書簡 第XXIV章PL 3, 790AQuod vero ad Novatiani personam pertinet, frater charissime, de quo desiderasti tibi scribi quam haeresim introduxisset, scias nos primo in loco nec curiosos esse debere quid ille doceat, cum foris doceat.
PL 3, 790Aさて、最愛の兄弟よ、ノウァティアヌスの人物について、彼がいかなる異端をもたらしたのかを書き送ってほしいとお前が望んだことについては、まず第一に、彼が教会の外で教えている以上、彼が何を教えているかを我々が詮索する必要はないと知ってほしい。
Quisquis ille est et qualiscumque est, Christianus non est qui in Christi Ecclesia non est.
PL 3, 790A彼が何者であり、どのような人物であろうとも、キリストの教会にいない者はキリスト教徒ではない。
Jactet se licet et philosophiam vel eloquentiam suam superbis vocibus praedicet, qui nec fraternam charitatem nec Ecclesiasticam unitatem tenuit, etiam quod prius fuerat amisit.
PL 3, 790Aたとえ彼が自らを誇り、高慢な言葉で自らの哲学や雄弁を言い立てようとも、兄弟の愛も教会の一致も保たなかった者は、かつて持っていたものさえも失ったのである。
Nisi si episcopus tibi videtur qui episcopo in Ecclesia a sedecim coepiscopis facto, adulter atque extraneus episcopus fieri a desertoribus per ambitum nititur, et cum sit a Christo una Ecclesia per totum mundum in multa membra divisa, item episcopatus unus episcoporum multorum concordi numerositate diffusus, ille post Dei traditionem, post connexam et ubique conjunctam catholicae Ecclesiae unitatem humanam conetur Ecclesiam facere, et per plurimas civitates novos Apostolos suos mittat, ut quaedam recentia institutionis suae fundamenta constituat, cumque jam pridem per omnes provincias et per urbes singulas ordinati sint episcopi in aetate antiqui, in fide integri, in pressura probati, in persecutione proscripti, ille super eos creare alios pseudoepiscopos audeat.
PL 3, 790A教会において十六人の同僚司教によって(正しく)司教が立てられているのに、脱落者たちの手で、猟官の画策によって、不義の、部外者の司教に立てられようと図る者を、お前が司教と見なすのでなければ話は別である。キリストによって全世界にわたる一つの教会が多くの肢体に分かたれており、同じく司教職も多くの司教たちの調和ある多数性のうちに広がっているにもかかわらず、彼は神の伝承のあと、至る所で連なり結びついたカトリック教会の一致のあとに、人為による教会を作ろうと試み、数多くの都市へ自分の新たな使徒たちを遣わして、自らの創設にかかる新しい基礎を据えようとするのである。しかもすでに久しく、あらゆる属州と個々の都市とにおいて、年に長け、信仰に健全で、苦難に試され、迫害に追放された司教たちが叙任されているのに、彼は彼らの上に、ほかの偽司教たちを立てることまで敢えてするのである。
Quasi possit aut totum orbem novi conatus obstinatione peragrare aut Ecclesiastici corporis compaginem discordiae suae seminatione rescindere, nesciens schismaticos semper inter initia fervere, incrementa vero habere non posse nec augere quod illicite coeperint, sed statim cum prava sua aemulatione deficere, episcopatum autem tenere non posset, etiam si episcopus prius factus a coepiscoporum suorum corpore et ab Ecclesiae unitate descisceret, quando Apostolus admoneat ut invicem nosmetipsos sustineamus, ne ab unitate quam Deus constituit recedamus, et dicat: Sustinentes invicem in dilectione, satis agentes servare unitatem spiritus in conjunctione pacis (Ephes. XIV, 2, 3) .
PL 3, 790Bあたかも彼が、自らの新奇な企ての頑迷さによって全世界を歩き尽くすことができるか、あるいは自らの不和の種蒔きによって教会の体の結合を引き裂くことができるかのようであるが、彼は知らない――分裂者たちは常にその初めにおいて燃え立つが、不法に始めたことを増し広げることも成長させることもできず、たちまち自らの邪な争いとともに衰えてしまうということを。また、たとえ先に正しく司教とされていた者であっても、もし自らの同僚司教団の交わりと教会の一致から離れ去るならば、司教職を保つことはできないであろう。使徒が「互いに耐え忍び合い、神が定められた一致から離れることのないように」と戒め、こう述べているからである。「愛のうちに互いに耐え忍び、和解の絆のうちに霊の一致を保つよう努めよ」(エフェソ14:2-3)〔底本の章番号 XIV は 4 の誤りである〕。
- ミーニュは(Ephes. XIV, 2, 3)と刷るが、引用文はエフェソ4章2-3節にあたる。
Qui ergo nec unitatem spiritus nec conjunctionem pacis observat, et se ab Ecclesiae vinculo atque a sacerdotum collegio separat, episcopi nec potestatem potest habere nec honorem qui episcopatus nec unitatem voluit tenere nec pacem.
PL 3, 791Aそれゆえ、霊の一致も和解の絆も守らず、教会の絆と司教団の交わりから自らを引き離す者は、司教職の一致も和解も保とうとしなかった以上、司教としての権力も名誉も持つことができない。
Epistola X, Caput XXV
第X書簡 第XXV章PL 3, 791ATum deinde quantus arrogantiae tumor est, quanta humilitatis et lenitatis oblivio, arrogantiae suae quanta jactatio, ut quis aut audeat aut facere se posse credat quod nec Apostolis concessit Dominus, ut zizania a frumento putet se posse discernere (Matth. XIII) , aut quasi ipsi palam ferre et aream purgare concessum sit, paleas conetur a tritico separare, cumque Apostolus dicat; In domo autem magnanon solum vasa aurea sunt et argenta, sed et lignea et fictilia (II Tim. II, 20) , aurea et argentea vasa videatur eligere, lignea vero et fictilia contemnere, abjicere, damnare, quando non nisi die Domini vasa lignea divini ardoris incendio concrementur, et fictilia ab eo cui data est ferrea virga frangantur (Psal. II) .
PL 3, 791Aさらにまた、彼の傲慢の膨れ上がりはいかに大きく、謙遜と柔和との忘却はいかに大きく、自らの傲慢の誇示はいかに大きいことか。主が使徒たちにさえ許されなかったこと、すなわち毒麦を麦から自ら選り分けられると思うこと(マタイ13章)を、あえて行おうとし、あるいは自分にできると信じるほどに。あたかも箕を執って打ち場を清めることが彼自身に許されているかのように、籾殻を小麦から選り分けようとするのである。使徒が「大きな家には金の器や銀の器だけでなく、木の器や土の器もある」(二テモテ2:20)と言っているのに、彼は金と銀の器を選び取るように見えながら、木と土の器を蔑み、投げ捨て、断罪する。主の日にこそ、木の器は神の熱の火によって焼き尽くされ、土の器は鉄の杖を与えられた方によって砕かれるのだから(詩篇2篇)。
Epistola X, Caput XXVI
第X書簡 第XXVI章PL 3, 791BAut si se cordis et renis scrutatorem constituit et judicem, per omnia aequaliter judicet; et cum sciat scriptum esse, Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne quid tibi deterius fiat (Joan. V, 14) , fraudatores et moechos a latere atque a comitatu suo separet, quando multo et gravior et pejor sit moechi quam libellatici causa, cum hic necessitate, ille voluntate peccaverit, hic existimans sibi satis esse quod non sacrificaverit, errore deceptus sit, ille matrimonii expugnator alieni, vel lupanar ingressus ad cloacam et coenosam voraginem vulgi, sanctificatum corpus et Dei templum detestabili colluvione violaverit, sicut Apostolus dicit: Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem moechatur, in corpus suum peccat (I Cor. VI, 18) .
PL 3, 791Bあるいはもし彼が自らを心と腎の詮索者、また審判者として立てたのであれば、あらゆることについて等しく裁くべきである。そして、「見よ、汝は癒された。もう罪を犯すな、さもないと、もっと悪いことが汝の身に起こるであろう」(ヨハネ5:14)と書かれていることを知っているのだから、詐欺師や姦通者たちを自らの傍らからも、自らに付き従う一団からも引き離すべきである。姦通者の件は証明書を買った者の件よりもはるかに重く悪いのだから。すなわち、証明書を買った者はやむを得ぬ事情によって罪を犯し、姦通者は自らの意志によって罪を犯したのであり、証明書を買った者は犠牲を捧げなかったことで自分には十分であると思い込み、誤りに欺かれたに過ぎないが、姦通者は他人の婚姻を犯す者であり、あるいは淫売宿に入って、群衆の下水でありぬかるんだ淵であるその場所で、聖別された肉体、神の神殿を、忌まわしい汚濁によって汚したのである。使徒が言うとおりである。「人が犯すいかなる罪も肉体の外にあるが、姦通する者は自らの肉体に対して罪を犯す」(一コリント6:18)。
Quibus tamen et ipsis poenitentia conceditur et lamentandi ac satisfaciendi spes relinquitur secundum ipsum Apostolum dicentem: Timeo ne forte veniens ad vos lugeam multos ex iis qui ante peccaverunt et non egerunt poenitentiam de immunditiis quas fecerunt et fornicationibus et libidinibus (I Cor. XII, 20, 21) .
PL 3, 792Aしかしそれでも、彼らにさえ悔悛は許されており、嘆き悲しみ償う望みも残されている。使徒自らが述べているとおりである。「私は、汝らのもとに行ったとき、以前に罪を犯し、自らの行った汚れと淫行と欲情について悔悛しなかった多くの者のために嘆くことになるのではないかと恐れる」(一コリント12:20-21)。
Epistola X, Caput XXVII
第X書簡 第XXVII章PL 3, 792BNec sibi in hoc novi haeretici blandiantur quod se dicant idololatris non communicare, quando sint apud illos et adulteri et fraudatores, qui teneantur idololatriae crimine, secundum Apostolum dicentem: Hoc enim scitote intelligentes quia omnis fornicator aut immundus aut fraudator, quod est idololatria, non habet haereditatem in regno Christi et Dei (Ephes. V, 5) .
PL 3, 792Bこの点において、あの新手の異端者たちは、自分たちは偶像礼拝者と交わりを持たないと言うことで、自らを欺いてはならない。彼らのもとにも姦通者や詐取する者がおり、彼らは偶像礼拝の罪を負っているのだから。それは使徒が次のように言うとおりである。「汝らはよくわきまえて知るがよい。すべて淫らな者、汚れた者、あるいは詐取する者――これは偶像礼拝である――は、キリストと神の国において相続分を持たない」(エフェソ5:5)。
Et iterum: Mortificate itaque membra vestra quae in terra sunt, exponentes fornicationem, immunditiam et concupiscentiam malam, et cupiditatem, quae sunt idolorum servitus, propter quae venit ira Dei (Coloss. III, 5, 6) .
PL 3, 792Bそしてまた次のように言われる。「ゆえに汝らは、地にある汝らの肢体を殺せ。淫行と汚れと悪しき欲情と貪欲とを捨てよ――これらは偶像への隷属である――それらのゆえに神の怒りが来る」(コロサイ3:5-6)。
Nam cum corpora nostra membra sint Christi, et singuli simus templum Dei, quis quis adulterio templum Dei violat, Deum violat; et qui in peccatis committendis voluntatem diaboli facit, daemoniis et idolis servit.
PL 3, 792B我々の肉体はキリストの肢体であり、我々各人は神の神殿であるからには、姦通によって神の神殿を汚す者は誰であれ、神を汚すのである。また、罪を犯すにあたって悪魔の意志を行う者は、悪霊どもと偶像に仕えているのである。
Neque enim mala facta de sancto Spiritu veniunt, sed de adversarii instinctu et de immundo spiritu natae concupiscentiae contra Deum facere et diabolo servire compellunt.
PL 3, 792B悪しき行いは聖なる霊から来るのではなく、敵対者のそそのかしと汚れた霊とから生まれた欲望が、神に逆らって行い、悪魔に仕えるよう強いるのである。
Ita fit ut si peccato alterius inquinari alterum dicunt et idololatriam delinquentis ad non delinquentem transire sua asseveratione contendunt, excusari secundum suam vocem non possint ab idololatriae crimine, cum constet de Apostolica probatione moechos et fraudatores, quibus illi communicant, idololatras esse.
PL 3, 792Cこうして、もし彼らが、ある者の罪によって別の者が汚されると言い、罪を犯した者の偶像礼拝が罪を犯していない者へと移ると自説をもって主張するならば、彼ら自身の言い分に従っても、偶像礼拝の罪から自らを弁明することはできないことになる。なぜなら、彼らが交わっている姦通者や詐取する者が偶像礼拝者であることは、使徒の証言によって明らかだからである。
Nobis autem secundum fidem nostram et divinae praedicationis datam formam competit ratio veritatis, unumquemque in peccato suo ipsum teneri nec posse alterum pro altero reum fieri, cum Dominus praemoneat et dicat: Justitia justi super eum erit, et scelus scelerati super eum erit (Ezech. XVIII, 20) .
PL 3, 793Aしかし我々には、我々の信仰と、神の宣教によって与えられた型とに従って、真理の理法が当てはまる。すなわち、おのおのは自分自身の罪において責めを負うのであり、ある者が別の者の代わりに有罪とされることはできない、ということである。主があらかじめ告げてこう言われるとおりである。「義人の義はその者の上にあり、悪しき者の罪はその者の上にあるであろう」(エゼキエル18:20)。
Et iterum: Non morientur patres pro filiis, et filii non morientur pro patribus. Unusquique in peccato suo morietur (Deut. XXIV, 16) .
PL 3, 793Aそしてまた次のように言われる。「父は子のために死ぬことなく、子は父のために死ぬことはない。おのおの自分の罪において死ぬであろう」(申命記24:16)。
Quod legentes scilicet et tenentes neminem putamus a fructu satisfactionis et spe pacis arcendum, cum sciamus juxta Scripturarum divinarum fidem, auctore et hortatore ipso Deo, et ad agendam poenitentiam peccatores redigi, et veniam atque indulgentiam poenitentibus non denegari.
PL 3, 793Aこれを読み、また心に留めて、我々は、誰も償いの実りと和解の希望から締め出されるべきではないと考える。なぜなら、神ご自身が創始者であり勧め手であって、罪人たちが悔悛を行うようにと立ち返らされること、また悔悛する者たちに赦しと寛恕とが拒まれないことを、聖書の教えに従って我々は知っているからである。
Epistola X, Caput XXVIII
第X書簡 第XXVIII章PL 3, 793BAtque o frustrandae fraternitatis irrisio! o miserorum lamentantium et amentium caduca deceptio! o haereticae institutionis inefficax et vana traditio! hortari ad satisfactionis poenitentiam et subtrahere de satisfactione medicinam, dicere fratribus nostris: « Plange et lacrymas funde, et diebus ac noctibus ingemisce, et pro abluendo et purgando delicto tuo largiter et frequenter operare, sed extra Ecclesiam post omnia ista morieris; quaecumque ad pacem pertinent facies, sed nullam pacem, quam quaeris, accipies. » Quis non statim pereat, quis non ipsa desperatione deficiat, quis non animum suum a proposito lamentationis avertat?
PL 3, 793Bああ、兄弟団を欺くための嘲弄よ。ああ、嘆き悲しみ正気を失った哀れな者たちへの、はかない欺瞞よ。ああ、異端の教えの、効なく空しい伝承よ。償いとしての悔悛へと勧めながら、その償いから癒しの力を奪い去り、我々の兄弟たちにこう言うこと。「泣け、涙を流せ。昼も夜も呻け。お前の罪を洗い清めるために、惜しみなくたびたび励め。だが、これらすべてのあとにも、お前は教会の外で死ぬであろう。和解に関わることは何でもするがよい、だが、お前が求める和解は何ひとつ得られないであろう。」誰がたちまち滅びずにいるだろうか。誰がその絶望そのものによって力尽きずにいるだろうか。誰が嘆きの決意から己の心をそらさずにいるだろうか。
Operari tu putas rusticum posse, si dixeris: « Agrum peritia omni rusticitatis exerce, culturis diligenter insiste; sed nullam messem metes, nullam vindemiam premes, nullos oliveti tui fructus capies, nulla de arboribus poma decerpes. » Vel si ei cui dominium et usum navium suadens dicas: « Materiam de excellentibus sylvis mercare, frater; carinam praevalidis et electis roboribus intexe, clavo, funibus, velis, ut fabricetur atque armetur navis, operare: sed cum haec feceris, fructum de actibus ejus et cursibus non videbis. »
PL 3, 793Cお前は、もしこう言うならば、農夫が働き続けられると思うか。「畑をあらゆる農耕の技をもって耕せ、耕作に念入りに励め。だが、お前は収穫を刈り取ることはなく、ぶどうの実を搾ることもなく、お前のオリーブ畑の実を得ることもなく、木々から果実を摘み取ることもないであろう。」あるいは、船の所有と使用を勧めている相手に、お前がこう言うとしたらどうか。「兄弟よ、優れた森から材木を買え。竜骨を、この上なく頑丈な、選び抜かれた樫材で編み組め。船が造られ艤装されるように、舵と綱と帆とをもって働け。だが、これらをなし終えたとしても、お前はその働きと航海から実りを見ることはないであろう。」
Epistola X, Caput XXIX
第X書簡 第XXIX章PL 3, 794APraecludere est atque abscindere iter doloris ac poenitendi viam, ut cum in Scripturis omnibus Dominus Deus revertentibus ad se et poenitentibus blandiatur, nostra duritia et crudelitate, dum fructus poenitentiae intercipitur, poenitentia ipsa tollatur.
PL 3, 794Aそれは、嘆きの道と悔悛への道とを閉ざし断ち切ることである。すなわち、聖典のいたるところで主なる神が、自らに立ち返り悔悛する者たちに慈しみをもって語りかけておられるのに、我々の頑なさと残酷さによって、悔悛の実りが奪い取られ、悔悛そのものが取り除かれてしまう、ということである。
Quod si invenimus a poenitentia agenda neminem debere prohiberi, et deprecantibus atque exorantibus Domini misericordiam, secundum quod ille misericors et pius est, per sacerdotes ejus pacem posse concedi, admittendus est plangentium gemitus, et poenitentiae fructus dolentibus non negandus.
PL 3, 794Bもし我々が、悔悛を行うことから誰も妨げられるべきではないと分かり、また、主の憐れみを願い求め嘆願する者たちに対して、主が慈しみ深く情け深い方であられるとおりに、主の司教たちを通して和解が与えられうると分かるならば、嘆く者たちの呻きは受け入れられなければならず、悲しむ者たちに悔悛の実りを拒んではならない。
Et quia apud inferos confessio non est, nec exomologesis illic fieri potest, qui ex toto corde poenituerint et rogaverint in Ecclesiam debent interius suscipi et in ipsa Domino reservari, qui ad Ecclesiam suam venturus de illis utique quos in ea intus invenerit judicabit.
PL 3, 794Bそして、冥界には告白がなく、そこではエクソモロゲーシス(悔悛の告白)を行うこともできないのだから、全き心をもって悔悛し、願い求めた者たちは、教会の内へと受け入れられ、教会そのもののうちに主のために留め置かれなければならない。主は、ご自分の教会へと来られるとき、当然その中に見出す者たちについて裁かれるであろうから。
Apostatae vero et desertores, vel adversarii et hostes et Christi Ecclesiam dissipantes, nec si occisi pro nomine foris fuerint, admitti, secundum Apostolum, possunt ad Ecclesiae pacem, quando nec spiritus nec Ecclesiae tenuerunt unitatem.
PL 3, 794Bしかし、離反者たちや脱落者たち、また敵対者や仇敵となってキリストの教会を粉々に散らす者たちは、たとえその名のために教会の外で殺されたとしても、使徒によれば、教会の和解へと受け入れられることはできない。なぜなら、彼らは霊の一致も教会の一致も保たなかったからである。
Epistola X, Caput XXX
第X書簡 第XXX章PL 3, 794CHaec interim, frater charissime, pauca de multis quantum potui breviter decucurri, quibus et desiderio tuo satisfacerem, et te magis ac magis collegii et corporis nostri societati conjungerem.
PL 3, 794C最愛の兄弟よ、さしあたり、多くのことがらのうちのこれら僅かなことを、私はできる限り手短に述べてきた。それは、お前の望みに応えるとともに、お前を我々の同僚団と団体との交わりへと、いよいよ強く結びつけるためである。
Si autem tibi veniendi ad nos opportunitas et facultas fuerit, plura in commune conferre et uberius ac plenius quae in salutarem concordiam faciant tractare poterimus. Opto te, frater charissime, semper bene valere.
PL 3, 795Aしかし、もしお前に我々のもとへ来る機会と余裕とがあるならば、我々はより多くのことを共に語り合い、救いに資する一致へと向かうことがらを、より豊かに、より十分に論じ合うことができるであろう。最愛の兄弟よ、お前がつねに息災であるよう願う。
Epistola XI, Caput I
第XI書簡 第I章PL 3, 795ALegi litteras tuas, frater charissime, quas per Satyrum fratrem nostrum acolythum misisti, et dilectionis fraternae, et ecclesiasticae disciplinae, et sacerdotalis censurae satis plenas, quibus significasti Felicissimum hostem Christi non novum, sed jam pridem ob crimina sua plurima et gravissima abstentum, et non tantum mea, sed et plurimorum coepiscoporum sententia condemnatum, rejectum a te illic esse; et cum venisset stipatus caterva et factione desperatorum, vigore pleno, quo episcopos agere oportet, pulsum de Ecclesia esse: de qua jam pridem cum sui similibus, Dei majestate et Christi Domini et judicis nostri severitate, depulsus est; ne schismatis et discidii auctor, ne pecuniae commissae sibi fraudator, ne stuprator virginum, ne matrimoniorum multorum depopulator atque corruptor ultra adhuc sponsam Christi incorruptam, sanctam, pudicam, praesentiae suae dedecore et impudica atque incesta contagione violaret.
PL 3, 795A最愛の兄弟よ、私はお前の書簡を読んだ。それは我々の侍祭である兄弟サテュルスを通じて送られたものであり、兄弟の愛と教会の規律と司教としての譴責とに十分満ちたものであった。その書簡でお前は、フェリキッシムスがキリストの敵であることは今に始まったことではなく、すでに以前からその数多く最も重い罪のゆえに遠ざけられており、私だけでなく多くの共同司教たちの判決によっても断罪された者として、そちらでお前によって斥けられたことを告げた。そして彼が絶望した者たちの群れと徒党に取り囲まれてやって来たとき、司教たちが行うべき十全な力をもって、教会から追放されたことも告げた。彼はすでにそこから、自分と同類の者たちと共に、神の威厳と、我々の主にして審判者であるキリストの厳格さとによって、以前から追い出されていたのである。分裂と不和の創始者として、託された金銭の詐取者として、処女を辱める者として、また多くの婚姻を荒廃させ堕落させる者として、これ以上、汚れなく聖なる貞潔なキリストの花嫁を、その臨在の恥辱と、恥知らずで淫らな汚れとをもって犯すことのないためである。
Epistola XI, Caput II
第XI書簡 第II章PL 3, 797BSed enim lecta alia epistola tua, frater, quam primis litteris subjunxisti, satis miratus sum: cum animadvertissem, te minis ac terroribus eorum, qui venerant, aliquantum esse commotum; cum te, secundum quod scripsisti, agressi essent, cum summa desperatione comminantes, quod si litteras quas attulerant, non accepisses, publice eas recitarent, et multa turpia ac probrosa et ore suo digna proferrent.
PL 3, 797Bしかし兄弟よ、お前が最初の書簡に付け加えて送ったもう一通の書簡を読んで、私は大いに驚いた。お前が書いているところによれば、やって来た者たちの脅しと威嚇とにいくらか動揺していたことに気づいたからである。彼らは極度の自暴自棄をもって威嚇しながらお前に詰め寄り、もし持参した書簡をお前が受け取らなければ、それを公に読み上げて、彼らの口にふさわしい恥ずべき汚らわしい言葉を数多く並べ立てるだろうと言ったという。
Quod si ita res est, frater charissime, ut nequissimorum timeatur audacia, et quod mali jure atque aequitate non possunt, temeritate ac desperatione perficiant, actum est de episcopatus vigore et de Ecclesiae gubernandae sublimi ac divina potestate: nec Christiani ultra aut durare aut esse jam possumus, si ad hoc ventum est, ut perditorum minas atque insidias pertimescamus.
PL 3, 798A最愛の兄弟よ、もし事がそのとおりであり、極めて邪悪な者たちの大胆さが恐れられ、悪しき者たちが法と公正さとによっては成し得ないことを、無謀と自暴自棄とによって成し遂げるのだとすれば、司教職の力も、教会を治める崇高にして神的な権力も、失われたことになる。もし我々が滅びた者たちの脅しと策略を恐れるところにまで至ったのなら、我々はもはやキリスト教徒として持ちこたえることも、存在することさえもできない。
Nam et Gentiles et Judaei minantur, et haeretici atque omnes, quorum pectora et mentes diabolus obsedit, venenatam rabiem suam quotidie furiosa voce testantur: non tamen idcirco cedendum est, quia minantur; aut ideo adversarius inimicus major est Christo, quia tantum sibi vindicat et assumit in saeculo.
PL 3, 798A異教徒たちもユダヤ人たちも脅す。悪魔がその胸と心を占領した異端者たちも、あらゆる者たちも、日々狂おしい声でその毒に満ちた狂乱を証している。しかし、彼らが脅すからといって、それゆえに屈してはならない。敵対する仇がこの世においてどれほど多くを自らに要求し取り込もうとも、それゆえキリストより大きいということにはならない。
Manere apud nos debet, frater charissime, fidei robur immobile; et stabilis atque inconcussa virtus contra omnes incursus atque impetus oblatrantium fluctuum, velut petrae objacentis fortitudine et mole, debet obsistere.
PL 3, 798A最愛の兄弟よ、我々のもとには信仰の揺るぎない強靭さがとどまっていなければならない。そして、立ちはだかる岩の堅固さと重みをもってするように、安定し揺るぐことのない力が、吠えかかる波のあらゆる襲撃と猛威に対して立ち向かわなければならない。
Nec interest unde episcopo aut terror aut periculum veniat; qui terroribus et periculis vivit obnoxius, et tamen fit de ipsis terroribus ac periculis gloriosus.
PL 3, 798B司教にとって、恐怖や危険がどこから来るかは問題ではない。恐怖と危険とにさらされて生きる者は、まさにその恐怖と危険そのものによって栄光を得るのである。
Neque enim solas Gentilium vel Judaeorum minas cogitare et spectare debemus; cum videamus, ipsum Dominum nostrum a fratribus esse detentum (Marc. III, 21) et ab eo, quem inter Apostolos ipse delegerat, proditum (Matth. XXVI, 14) ; inter initia quoque mundi Abel justum nonnisi frater occiderit (Gen. IV, 8) ; et Jacob fugientem persecutus sit frater infestus (Gen. XXVII, 41) ; et Joseph venumdatus sit a fratribus (Gen. XXXVII, 23) ; in Evangelio etiam legamus esse praedictum, magis domesticos inimicos futuros (Matth. X, 30) et qui prius copulati sacramento unanimitatis fuerint, ipsos invicem tradituros.
PL 3, 798Bそれだけではなく、異教徒やユダヤ人の脅しだけを思い、見つめていてはならない。我々の主ご自身が、兄弟たちによって取り押さえられ(マルコ3:21)、使徒たちの中からご自身が選ばれた者によって裏切られたことを(マタイ26:14)、我々は見ているのだから。世の初めにおいても、義人アベルは他ならぬ兄弟によって殺され(創世記4:8)、ヤコブは逃れる途上、敵意を抱く兄弟に追われ(創世記27:41)、ヨセフは兄弟たちによって売られた(創世記37:23)。福音書においても、身内の者がより大きな敵となるであろうと予告されているのを我々は読む(マタイ10:30)。かつて一致の誓約によって結ばれていた者たちが、互いを裏切ることになる、と。
- ミーニュはマタイ10章30節と刷るが、引用文はマタイ10章36節にあたる。
Nihil interest quis tradat aut saeviat, cum Deus tradi permittit et coronari. Neque nobis ignominia est pati a fratribus quod passus est Christus: nec illis gloria est facere quod fecit Judas.
PL 3, 799A誰が裏切り、誰が猛威をふるうかは問題ではない。神は裏切られることも、栄冠を受けることも許し給うのだから。キリストが受けたのと同じことを兄弟たちから受けることは、我々にとって恥ではない。ユダが行ったのと同じことを行うことは、彼らにとって栄光ではない。
Quae autem sui elatio est, quae comminantium tumens et inflata et vana jactatio; illic absenti minari, cum hic me habeant in potestate praesentem?
PL 3, 799Aしかし、彼ら自身の何という高慢、脅す者たちの何と傲り高ぶった空しい誇示であることか。あそこでは不在の私を脅しておきながら、ここでは現に彼らの手の届くところに私がいるというのに。
Convicia eorum, quibus se et vitam suam quotidie lacerant, non timemus; fustes et lapides et gladios, quos verbis parricidalibus jactitant, non perhorescimus.
PL 3, 799A彼らの罵言、それによって彼らは日々自分自身とその命とを引き裂いているのだが、それを我々は恐れない。彼らが近親殺しの言葉で誇示する棍棒や石や剣を、我々は恐れおののかない。
Quod in illis est, homicidae sunt apud Deum tales: necare tamen non possunt, nisi eis Dominus necare permiserit. Et cum nobis semel moriendum sit, illi tamen odio et verbis et delictis suis quotidie perimunt.
PL 3, 799B彼らのなし得る限りにおいては、そのような者たちは神の御前において殺人者である。しかし主が殺すことをお許しにならない限り、彼らが殺すことはできない。そして我々はいつか一度は死ぬべき身であるが、それでも彼らは日々、憎しみと言葉と罪とによって我々を殺しているのである。
Epistola XI, Caput III
第XI書簡 第III章PL 3, 799BSed non idcirco, frater charissime, relinquenda est ecclesiastica disciplina, aut sacerdotalis solvenda censura, quoniam conviciis infestamur, aut terroribus quatimur; quando occurrat et moneat Scriptura divina dicens: Ille vero qui praesumit et contumax est, vir sui jactans, nihil omnino perficiet, qui dilatavit tamquam infernus animam suam (Habac. II, 5) .
PL 3, 799Bしかし、最愛の兄弟よ、我々が罵言に攻め立てられ、脅しに揺さぶられるからといって、そのために教会の規律を捨て去るべきでも、司教としての譴責を緩めるべきでもない。神聖な聖典がまさにこう言って迎え諭しているとおりである。『思い上がり、強情で、自分を誇る者、陰府のように自分の魂を広げた者は、まったく何も成し遂げない』(ハバクク2:5)。
Et iterum: Et verba viri peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus in stercora erit et in vermes. Hodie extolletur, et cras non invenietur; quoniam conversus est in terram suam, et cogitatio ejus peribit (I Machab. II, 62) .
PL 3, 799Bまた重ねて言う。『罪人の言葉を恐れるな。彼の栄光は糞と蛆になるからである。今日は高められても、明日にはもう見出されない。彼は自分の土に帰り、その考えは滅びるからである』(マカバイ一2:62)。
Et iterum: Vidi impium exaltatum, et extolli super cedros Libani; et transivi, et ecce non fuit; et quaesivi eum, et non est inventus locus ejus (Psal. XXXVI, 37) .
PL 3, 800Aまた重ねて言う。『私は悪しき者が高められ、レバノンの杉の上にそびえ立つのを見た。しかし私が通り過ぎると、見よ、彼はいなかった。私が彼を尋ね求めても、その場所は見出されなかった』(詩篇36:37)。
Exaltatio et inflatio, et arrogans ac superba jactatio non de Christi magisterio, qui humilitatem docet, sed de Antichristi spiritu nascitur, cui exprobrat per Prophetam Dominus, et dicit: Tu autem dixisti in animo tuo: In coelum ascendam, super stellas Dei ponam sedem meam; sedebo in monte alto, super montes altos in aquilonem ascendam super nubes, ero similis Altissimo (Isa. XIV, 13 et 14) .
PL 3, 800A高揚と慢心、傲慢で尊大な誇示は、謙遜を教えるキリストの教えから生まれるのではなく、反キリストの霊から生まれる。主は預言者を通してこの霊を叱責し、こう言われる。『お前は心の中でこう言った。私は天に昇り、神の星々の上に私の座を据える。私は高い山に、北の高き山々の上に座し、雲の上に昇り、いと高き者に等しくなろう』(イザヤ14:13-14)。
Et addidit dicens: Tu vero ad inferos descendes in fundamenta terrae, et qui videbunt te, mirabuntur super te (Ibid. 15) .
PL 3, 800Aそしてさらに付け加えてこう言われた。『しかしお前は陰府に、地の基へと下るであろう。お前を見る者たちは、お前について驚くであろう』(イザヤ14:15)。
Unde parem talibus poenam Scriptura divina loco alio comminatur et dicit: Dies enim Domini Sabaoth super omnem injuriosum et superbum, et super omnem elatum et excelsum (Isa. II, 29) .
PL 3, 800Bそれゆえ神聖な聖典は、別の箇所でもこのような者たちに等しい刑罰を宣告してこう言う。『万軍の主の日は、すべて不正な者と高慢な者の上に、すべて高ぶる者と驕る者の上に来る』(イザヤ2:29)。
- ミーニュはイザヤ2章29節と刷るが、引用文はイザヤ2章12節にあたる。
De ore itaque ac de verbis suis unusquisque statim proditur, et utrum Christum in corde suo, an vero Antichristum habeat, loquendo detegitur: secundum quod Dominus in Evangelio suo dicit: Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis nequam? de abundantia enim cordis os emittit.
PL 3, 800Bこうして、誰もが自分の口とその言葉によってただちに露わにされ、心の中にキリストを宿すのか、それとも反キリストを宿すのかが、語ることによって明らかにされる。主がご自身の福音書でこう言われたとおりである。『蝮の子らよ、汝らは悪いのに、どうして良いことを語れようか。口は心の満ちあふれるところから語るのだから』。
Bonus homo de bono thesauro emittit bona, et nequam homo de nequam thesauro emittit nequam (Matt. XII, 34) .
PL 3, 800B『善い人は善い倉から善いものを取り出し、悪い人は悪い倉から悪いものを取り出す』(マタイ12:34)。
Unde et dives ille peccator, qui de Lazaro in sinu Abrahae posito, atque in refrigerio constituto, implorat auxilium, cum in tormentis cruciabundus flammae cremantis ardoribus aduratur (Luc. XVI, 23) , inter omnes corporis partes magis os ejus et lingua poenas dat; quia plus scilicet lingua sua et ore peccaverat.
PL 3, 800Bそれゆえ、アブラハムの懐に置かれ、安らぎの中にあるラザロに助けを乞い求めた、あの富める罪人も(ルカ16:23)、燃えさかる炎の熱さに責め苦を受けて焼かれるとき、肉体のあらゆる部分の中でも、とりわけ口と舌とがその報いを受ける。なぜなら、彼は自分の舌と口とによって、より多く罪を犯していたからである。
Epistola XI, Caput IV
第XI書簡 第IV章PL 3, 801ANam cum scriptum sit: Neque maledici regnum Dei consequentur (I Cor. VI, 10) , et iterum Dominus in Evangelio suo dicat: Qui dixerit fratri suo, Fatue; et qui dixerit: Raca, reus erit in gehennam ignis (Matth. III, 22) , quomodo possunt censuram Domini ultoris evadere, qui talia ingerunt non solum fratribus, sed et sacerdotibus; quibus honor tantus de Dei dignatione conceditur, ut quisquis sacerdoti ejus et ad tempus hic judicanti non obtemperaret, statim necaretur?
PL 3, 801Aなぜなら、『罵る者は神の国を受け継がない』と記されており(一コリント6:10)、また主もご自身の福音書で重ねてこう言われるからである。『兄弟に向かって「愚か者よ」と言う者、また「ラカ」と言う者は、火のゲヘナに定められるであろう』(マタイ3:22)〔底本の章番号 III は 5 の誤りである〕。だとすれば、兄弟たちに対してだけでなく司教たちに対してまでこのようなことを浴びせる者たちが、どうして復讐する主の譴責を逃れられようか。司教たちには神の恵みによってこれほど大きな誉れが与えられており、その司教、すなわちこの地上で当座裁く者に従わない者は誰であれ、ただちに死に処せられたのである。
- ミーニュはマタイ3章22節と刷るが、引用文はマタイ5章22節にあたる。
In Deuteronomio loquitur Dominus Deus dicens: Et homo quicumque fecerit in superbia, ut non exaudiat sacerdotem aut judicem quicumque fuerit in diebus illis, morietur homo ille; et omnis populus cum audierit, timebit; et non agent impie etiam nunc (Deut. XVII, 12) .
PL 3, 801A申命記において主なる神はこう言われる。『高慢によって、その時代にいる祭司あるいは裁判官の言うことを聞き入れない者があれば、その者は死ぬ。民全体はこれを聞いて恐れ、もはや不敬虔にふるまうことはないであろう』(申命記17:12)。
Item ad Samuelem, cum a Judaeis sperneretur, Deus dicit: Non te spreverunt, sed me spreverunt (I Reg. VIII, 7) . Et Dominus quoque in Evangelio: Qui audit vos, inquit, me audit et eum qui me misit: et qui rejicit vos, me rejicit, et eum qui me misit (Luc X, 16) .
PL 3, 801Bまた、サムエルがユダヤ人たちに拒まれたとき、神はこう言われた。『彼らはお前を拒んだのではなく、私を拒んだのだ』(サムエル記上8:7)。また主も福音書でこう言われる。『汝らの言うことを聞く者は、私の言うことを聞き、私を遣わした方の言うことを聞く。汝らを拒む者は、私を拒み、私を遣わした方を拒む』(ルカ10:16)。
Et cum leprosum emundasset; Vade, inquit, et demonstra te sacerdoti (Matth. VIII, 4) . Et cum postea tempore passionis alapam accepisset a servo sacerdotis, cumque ei dixisset, Sic respondes pontifici? (Joann. XVIII, 22) adversus pontificem Dominus contumeliose nihil dixit, nec quidquam de sacerdotis honore detraxit; sed innocentiam suam magis asserens et ostendens, Si male, inquit, locutus sum, exprobra de malo; si autem bene, quid me caedis? (Ibid. 23.) Item in Actis Apostolorum postmodum beatus apostolus Paulus, cum ei dictum esset, Sic insilis in sacerdotem Dei maledicendo? (Act. XXIII, 4) quamvis Domino jam crucifixo sacrilegi et impii et cruenti illi esse coepissent, nec jam quidquam de sacerdotali honore et auctoritate retinerent: tamen ipsum quamvis inane nomen et umbram quamdam sacerdotis cogitans Paulus: Nesciebam fratres (Ibid., 5) , inquit, quia pontifex est, scriptum est enim, Principi plebis tuae non maledices (Exod. XXII, 28) .
PL 3, 801Bまた主は、規定の病を患う者を清められたとき、『行って、自らを祭司に見せよ』と言われた(マタイ8:4)。また、のちに受難の時、祭司の下僕から頬を打たれ、『大祭司にそのように答えるのか』と言われたとき(ヨハネ18:22)、主は大祭司に対して侮辱的なことは何も言わず、祭司の誉れを少しも損なうことはなかった。むしろご自分の無実を主張し示して、こう言われた。『もし私が悪く語ったのなら、その悪を咎めよ。しかしもし正しく語ったのなら、なぜ私を打つのか』(ヨハネ18:23)。同様に、その後使徒言行録において、幸いなる使徒パウロは『お前は神の祭司を罵って、そのように立ち向かうのか』と言われたとき(使徒言行録23:4)――主がすでに十字架につけられて以来、彼らは冒瀆者、不敬虔な者、血にまみれた者となっており、もはや祭司としての誉れと権威を何ひとつ保ってはいなかったにもかかわらず――それでもパウロは、たとえ空しい名、いわば祭司の影にすぎぬものであっても、それを思って、こう言った。『兄弟たちよ、私は彼が大祭司であるとは知らなかった』(使徒言行録23:5)。こう記されているからである。『お前の民の指導者を罵ってはならない』(出エジプト記22:28)。
Epistola XI, Caput V
第XI書簡 第V章PL 3, 802BCum haec tanta ac talia et multa alia exempla praecedant, quibus sacerdotalis auctoritas et potestas de divina dignitatione firmatur; quales putas esse eos, qui sacerdotum hostes, et contra Ecclesiam catholicam rebelles, nec praemonentis Domini comminatione, nec futuri judicii ultione terrentur?
PL 3, 802Bこれほど大きな、これほどの、そしてほかにも数多くの実例が先立っているのだから――それらによって司教としての権威と権力とは神の恵みによって確証されているのだが――司教たちの敵であり、公同の教会に逆らって反乱する者たち、あらかじめ警告する主の脅しにも、来たるべき裁きの報復にも脅かされない者たちを、お前はどのような者たちだと思うか。
Neque enim aliunde haereses obortae sunt, aut nata sunt schismata, quam dum sacerdoti Dei non obtemperatur, nec unus in Ecclesia ad tempus sacerdos, et ad tempus judex vice Christi cogitatur.
PL 3, 802B異端が起こり、分裂が生じるのは、神の司教に従わず、教会において当座のあいだ一人の司教が、当座のあいだキリストに代わる裁判官とみなされないところ以外にはないからである。
Cui si secundum magisteria divina obtemperaret fraternitas universa, nemo adversum sacerdotum collegium quidquam moveret; nemo post divinum judicium, post populi suffragium, post coepiscoporum consensum, judicem se jam non episcopi sed Dei faceret; nemo discidio unitatis, Christi Ecclesiam scinderet; nemo sibi placens ac tumens seorsum foris haeresim novam conderet, nisi si ita est aliquis sacrilegae temeritatis ac perditae mentis, ut putet sine Dei judicio fieri sacerdotem: cum Dominus in Evangelio suo dicat: Nonne duo passeres asse venerunt, et neuter eorum cadit in terram sine Patris voluntate? (Matth. X, 29.) Cum ille nec minima fieri sine voluntate Dei dicat; existimat aliquis summa et magna, aut non sciente aut non permittente Deo, in Ecclesia Dei fieri, et sacerdotes, id est, dispensatores ejus, non de ejus sententia ordinari?
PL 3, 803Aもし兄弟団全体が神的な教えに従って彼に従うなら、誰も司教団に逆らって何かを企てることはないであろう。誰も、神の裁定のあと、民の票決のあと、共同司教たちの合意のあとになって、もはや司教ではなく神を裁く裁判官に、自らを仕立てることはないであろう。誰も一致を裂いてキリストの教会を分裂させることはないであろう。誰も自分に満足し思い上がって、外に別に新たな異端を打ち立てることはないであろう――ただし、瀆聖の無謀と破滅した心の持ち主で、司教が神の裁定なしに立てられると思うような者がいれば別だが。主はご自身の福音書でこう言われる。『二羽の雀は一アスで売られているではないか。そのうちの一羽も、父の御旨なくしては地に落ちない』(マタイ10:29)。この方が、いと小さきものすら神の御旨なくしては起こらないと言われるのなら、誰かが、いと大いなる重大事が、神の知らぬところで、あるいは神の許しなしに、神の教会において起こり、司教たち、すなわち神の家令たちが、神の判断によらずに叙任されると考えられようか。
Hoc est fidem non habere qua vivimus, hoc est Deo bonorem non dare, cujus nutu et arbitrio regi et gubernari omnia scimus et credimus.
PL 3, 803Bこれは、我々が生きるところの信仰を持たないことであり、これは神に誉れを与えない〔底本は bonorem。honorem と読む〕ことである。万物が神の思し召しと裁量によって治められ統べられていることを、我々は知り、また信じているのだから。
Plane episcopi non de voluntate Dei fiunt; sed qui extra Ecclesiam fiunt, sed qui contra dispositionem et traditionem Evangelii fiunt: sicut ipse Dominus in duodecim Prophetis ponit et dicit: Sibimetipsis regem constituerunt, et non per me (Ose. VIII, 4) .
PL 3, 803B確かに、司教は神の御旨によって立てられるのではない――教会の外で立てられる者たち、福音の定めと伝承に反して立てられる者たちのことだが。主ご自身が十二預言者の中でこう述べておられるとおりである。『彼らは自分たちで王を立てた、私によってではない』(ホセア8:4)。
Et iterum, Sacrificia eorum tamquam panis luctus, omnes qui manducant ea, contaminabuntur (Ose. IX, 4) .
PL 3, 804Aまた重ねて言う。『彼らの生贄は喪の日のパンのようであり、それを食べる者はみな汚れるであろう』(ホセア9:4)。
Et per Esaiam quoque Spiritus sanctus clamat et dicit: Vae vobis, filii desertores, haec dicit Dominus, Habuistis consilium non per me, et fecistis conventionem non per spiritum meum, adjicere peccata super peccata (Isai. XXX, 1) .
PL 3, 804Aまたイザヤを通して、聖なる霊もこう叫んで言う。『汝らに災いあれ、背く子らよ――主はこう言われる――汝らは私によらずに謀り事を行い、私の霊によらずに契約を結び、罪の上に罪を重ねた』(イザヤ30:1)。
Epistola XI, Caput VI
第XI書簡 第VI章PL 3, 804ACaeterum (dico enim provocatus, dico dolens, dico compulsus,) quando episcopus in locum defuncti substituitur, quando populi universi suffragio in pace deligitur, quando Dei auxilio in persecutione protegitur, collegis omnibus fideliter junctus, plebi suae in episcopatu quadriennio jam probatus, in quiete serviens disciplinae, in tempestate proscriptus applicito et adjunto episcopatus sui nomine, toties ad leonem petitus in circo, in amphitheatro Dominicae dignationis testimonio honoratus: his ipsis etiam diebus, quibus has ad te litteras feci, ob sacrificia quae edicto proposito celebrare populus jubebatur, clamore popularium ad leonem denuo postulatus in circo: cum talis, frater charissime, a quibusdam desperatis et perditis et extra Ecclesiam constitutis impugnari videtur, apparet quis impugnet.
PL 3, 804Aしかし——実に、駆り立てられて言うのであり、嘆きながら言うのであり、やむを得ず言うのである——彼は、亡くなった前任者に代わって立てられ、平穏の中で民全体の票決によって選ばれ、迫害の中では神の助けによって守られてきた者である。彼はすべての同僚と忠実に結ばれ、司教職に就いてすでに四年、自らの民に対してその真価を示し、平穏な折には規律に仕え、嵐の時には司教という名まで付け加えられて追放を宣告され、競技場では幾たびも獅子に投げ与えられることを求められ、円形闘技場では主の御恵みの証しによって誉れを受けてきた。まさにこの書簡をお前に書いているこの同じ日々にも、布告によって命じられた生贄を民が捧げるようにと命じられたことをめぐって、民衆の叫び声によって競技場で再び獅子に投げ与えられることを求められている。最愛の兄弟よ、これほどの人物が、絶望し、破滅し、教会の外に置かれた或る者たちによって攻撃されているように見えるとき、誰が攻撃しているのかは明らかである。
Non scilicet Christus, qui sacerdotes aut constituit aut protegit, sed ille, qui Christi adversarius, et Ecclesiae ejus inimicus, ad hoc Ecclesiae praepositum sua infestatione persequitur, ut gubernatore sublato, atrocius atque violentius circa Ecclesiae naufragia grassetur.
PL 3, 805A司教を立て、あるいは守るキリストが攻撃しているのではない。そうではなく、キリストに敵対する者、その教会の敵である者が、教会の上に立てられた者をおのれの敵意によって迫害しているのであり、それは、舵取りが除かれたあと、教会の難破のまわりでいっそう凶暴に、いっそう激しく暴れ回るためである。
Epistola XI, Caput VII
第XI書簡 第VII章PL 3, 805ANec quemquam fidelem et Evangelii memorem, atque Apostoli praemonentis mandata retinentem, movere debet, frater charissime, si quidam in extremis temporibus superbi et contumaces et sacerdotum Dei hostes aut de Ecclesia recedunt, aut contra Ecclesiam faciunt; quando tales nunc futuros et Dominus et Apostoli ejus ante praedixerint.
PL 3, 805A最愛の兄弟よ、信徒であって福音を心に留め、あらかじめ戒告した使徒の命令を守り続けている者であれば、誰も動揺すべきではない。たとえ終わりの時代に、高慢で強情な、神の司教たちの敵である或る者たちが教会から退き、あるいは教会に逆らって行動しようとも。そのような者たちが現れるであろうことは、主も、主の使徒たちも、すでに予告していたことだからである。
Nec praepositum servum deseri a quibusdam miretur aliquis; quando ipsum Dominum magnalia et mirabilia summa facientem, et virtutes Dei Patris factorum suorum testimonio comprobantem, discipuli sui reliquerint.
PL 3, 806Aまた、上に立てられた僕が或る者たちによって見捨てられることを、誰も不思議に思ってはならない。主御自身でさえ、大いなる業と至高の奇跡を行い、御父なる神の力をその御業の証しによって示しておられたのに、御自身の弟子たちに見捨てられたのだから。
Et tamen ille non increpuit recedentes, aut graviter comminatus est; sed magis conversus ad Apostolos suos dixit: Nunquid et vos vultis ire (Joan. VI, 68) ? servans scilicet legem, qua homo libertati suae relictus, et in arbitrio proprio constitutus, sibimet ipse vel mortem appetit, vel salutem.
PL 3, 806Aそれでもなお、彼は立ち去る者たちを叱ることも、厳しく脅すこともしなかった。そうではなく、御自分の使徒たちの方を向いて、「汝らもまた去ろうとするのか」(ヨハネ6:68)と言われた。それは、人が自らの自由に委ねられ、自らの意思のもとに置かれて、みずから死をも救いをも求めるという律法を守ってのことである。
Petrus tamen, super quem aedificata ab eodem Domino fuerat Ecclesia, unus pro omnibus loquens, et Ecclesiae voce respondens ait: Domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes; et nos credimus, et cognovimus quoniam tu es Filius Dei vivi (Joan. VI, 69) : significans scilicet et ostendens eos, qui a Christo recesserint, culpa sua perire; Ecclesiam tamen quae in Christum credat, et quae semel id quod cognoverit teneat, numquam ab eo omnino discedere; et eos esse Ecclesiam, qui in domo Dei permanent: plantationem vero plantatam a Deo Patre non esse (Matth. XV, 13) , quos videmus non frumenti stabilitate solidari, sed tamquam paleas dissipantis inimici spiritu ventilari, de quibus et Joannes in Epistola sua dicit: Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis; si enim fuissent ex nobis, mansissent nobiscum (I Joan. II, 19) .
PL 3, 806Aしかし、その上に同じ主によって教会が建てられていたペトロは、皆に代わって一人語り、教会の声をもって答えて言った。「主よ、我々はほかの誰のもとへ行けばよいのか。あなたは永遠の生命の言葉を持っておられる。我々は信じ、また知った、あなたが生ける神の子であることを」(ヨハネ6:69)。これはすなわち、キリストから退いた者たちがおのれの過ちによって滅びること、しかしキリストを信じ、いったん知ったことを保ち続ける教会は、決してキリストから完全に離れることがないことを示し、明らかにしている。そして、神の家にとどまる者たちこそが教会であること、これに対し、我々が見るところ、麦のように堅固に固められているのではなく、散らす敵の霊によって籾殻のように吹き飛ばされている者たちは、御父なる神が植えられた植えものではないこと(マタイ15:13)を示している。彼らについては、ヨハネもその書簡の中でこう言っている。「彼らは我々のもとから出て行ったが、我々に属してはいなかった。もし我々に属していたなら、我々とともにとどまっていたであろう」(一ヨハネ2:19)。
Item Paulus monet nos, cum mali de Ecclesia pereunt, non moveri, nec recedentibus perfidis fidem minui: Quid enim, inquit, si exciderunt a fide quidam eorum, numquid infidelitas illorum fidem Dei evacuavit? Absit: est enim Deus verax, omnis autem homo mendax (Rom. III, 4) .
PL 3, 807A同様に、パウロも我々に、教会から悪しき者たちが滅びるときにも動揺しないように、また不実な者たちが退いても信仰が減じることのないようにと勧めている。「では」と彼は言う、「もし彼らのうちの或る者たちが信仰から脱落したとしても、彼らの不信仰が神の真実を無にしたであろうか。断じてそうではない。神は真実であり、すべての人間は偽り者だからである」(ローマ3:4)。
Epistola XI, Caput VIII
第XI書簡 第VIII章PL 3, 807BQuod ad nos attinet, conscientiae nostrae convenit, frater charissime, dare operam, ne quis culpa nostra de Ecclesia pereat.
PL 3, 807B我々に関する限り、最愛の兄弟よ、我々の過ちによって誰も教会から失われることのないよう努めることは、我々の良心にふさわしいことである。
Si autem quis ultro et crimine suo perierit, et poenitentiam agere atque ad Ecclesiam redire noluerit, nos in die judicii inculpatos futuros, qui consulimus sanitati, illos in poenis remansuros, qui noluerint consilii nostri salubritate sanari.
PL 3, 807Bしかし、もし誰かが自ら進んでその罪によって滅び、悔悛を行い教会へ立ち帰ることを拒むならば、健全さについて配慮する我々は審判の日において責めを負わない者となり、我々の助言の健全さによって癒やされることを拒んだ彼らは刑罰のうちに留まるであろう。
Nec movere nos debent convicia perditorum, quominus a via recta et a certa regula non recedamus, quando et Apostolus instruat, dicens: Si hominibus placerem, Christi servus non essem (Gal. I, 10) . Interest utrum quis homines promereri, an Deum cupiat.
PL 3, 807B滅んだ者どもの罵倒によって、我々が正しい道と確かな規範から逸れることがあってはならない。使徒もこう教えて言っている、「もし私が人に気に入られようとするならば、キリストの僕ではないであろう」(ガラテヤ1:10)。人の歓心を得ようと望むか、神の御心にかなおうと望むかは、重大な違いである。
Si hominibus placetur, Dominus offenditur: si vero id enitimur et elaboramus ut possimus Deo placere, et convicia et maledicta debemus humana contemnere.
PL 3, 808Aもし人に気に入られようとするならば、主は不快に思われる。しかし、神に気に入られることができるよう努め励むのであれば、人間の罵倒と呪詛を軽んじなければならない。
Epistola XI, Caput IX
第XI書簡 第IX章PL 3, 808AQuod autem tibi de Fortunato isto pseudoepiscopo, a paucis et inveteratis haereticis constituto, non statim scripsi, frater charissime, non ea res erat, quae in notitiam tuam deberet per nos festinato statim quasi magna aut metuenda perferri; maxime quando et Fortunati nomen jam satis nosses, qui est unus ex quinque presbyteris jam pridem de Ecclesia profugis, et sententia coepiscoporum nostrorum, multorum et gravissimorum virorum nuper abstentis; qui super hac re priore anno ad te litteras fecerunt: item Felicissimum signiferum seditionis recognosceres, qui et ipse in iisdem coepiscoporum nostrorum factis ad te pridem litteris continetur: qui non tantum ab iis istic abstentus, sed et abs te illic nuper de Ecclesia pulsus est.
PL 3, 808Aさて、この偽司教フォルトゥナトゥス――少数の、根深い異端者たちによって立てられた者――について、最愛の兄弟よ、私がただちには書き送らなかったのは、それが大事であるとか恐るべきであるとかいうように、我々を通じて急いですぐさまお前の耳に入れるべき事柄ではなかったからである。とりわけ、お前はすでにフォルトゥナトゥスの名を十分に知っていたはずである。彼は、久しく前から教会を逃れ出た五人の司祭のひとりであり、多くの、きわめて重々しい人々である我々の同僚司教たちの判決によって、近ごろ退けられた者である。彼らはこの件について、前年お前に書簡をしたためている。同様に、お前は反乱の旗手フェリキッシムスのことも見知っていたはずである。彼もまた、以前お前に宛てられた我々の同僚司教たちの同じ書状のなかに含まれている者であり、彼らによってこちらで退けられていただけでなく、お前によってもそちらで近ごろ教会から追われた者である。
Cum haec in notitia tua esse confiderem, et pro certo haerere memoriae et disciplinae tuae scirem: necessarium non putavi, celeriter et urgenter haereticorum tibi ineptias nuntiandas.
PL 3, 808Bこれらのことがお前の知るところとなっていると確信し、また、お前の記憶と規律に確かに留まっていると知っていたので、異端者どもの愚行を急ぎ切迫してお前に報せる必要があるとは考えなかった。
Neque enim ad catholicae Ecclesiae majestatem pariter ac dignitatem pertinere debet, quid apud se haereticorum et schismaticorum moliatur audacia.
PL 3, 808B異端者や分裂者どもの厚かましさが自分たちの内でどのような企てをしようとも、そのようなことは公教会の威厳と品位に関わるべきことではないからである。
Nam et pars Novatiani Maximum presbyterum, nuper ad nos a Novatiano legatum missum, atque a nostra communicatione rejectum, nunc istic sibi fecisse pseudoepiscopum dicitur.
PL 3, 809Aというのは、ノウァティアヌス派も、近ごろノウァティアヌスから我々のもとへ使者として遣わされ、我々の交わりから退けられた司祭マクシムスを、いまやこちらで自分たちの偽司教に立てたと言われているからである。
Nec tamen de hoc tibi scripseram; quando haec omnia contemnantur a nobis, et miserim tibi proxime nomina episcoporum istic constitutorum, qui integri et sani in Ecclesia catholica fratribus praesunt.
PL 3, 809Aとはいえ、私はこのことについてお前に書かなかった。というのも、これらのことはすべて我々にとって取るに足らぬこととして退けられているからであり、また、公教会において健全で申し分のない者として兄弟たちを治めている、こちらに立てられた司教たちの名を、私は近ごろお前に送っておいたからである。
Quod utique ideo de omnium nostrorum consilio placuit tibi scribere ut erroris diluendi ac perspiciendae veritatis compendium fieret, et scires, tu et collegae nostri, quibus scribere, et litteras mutuo a quibus vos accipere oporteret: si quis autem praeter hos, quos epistola nostra ( Non exstat ) complexi sumus, scribere vobis auderet, sciretis eum vel sacrificio vel libello esse maculatum, vel unum de haereticis, perversum scilicet et profanum.
PL 3, 809Aこれは、我々一同の協議によって、お前に書き送ることに決めたものである。それは、誤りを払拭し真理を見極めるための便宜となるようにとの考えからであり、また、お前も我々の同僚たちも、誰に書き送るべきか、また誰から互いに書簡を受け取るべきかを知るようにとの考えからである。もし、我々の書簡(現存せず)に含めた者たち以外の誰かが諸君に書き送ろうとするならば、その者は犠牲によって、あるいは証明書によって汚れた者か、さもなくば異端者のひとり、すなわちよこしまで涜聖の者であることを、諸君が知るためである。
Nanctus tamen occasionem familiarissimi hominis et clerici, per Felicianum acolythum, quem cum Perseo collega nostro miseras, inter caetera quae in notitiam tuam perferenda hinc fuerant, etiam de Fortunato isto tibi scripsi.
PL 3, 809Bとはいえ、きわめて親しい人物であり聖職者でもある者を介する機会を得たので――お前が我々の同僚ペルセウスとともに遣わした侍祭フェリキアヌスを通じて――、ここからお前の知るところへ運ばれるべきであったほかの事柄にまじえて、このフォルトゥナトゥスについてもお前に書き送った。
Sed dum istic Felicianus frater noster vel vento retardatur, vel accipiendis aliis epistolis a nobis detinetur, Felicissimo ad vos properante, praeventus est. Ita enim SEMPER SCELERA festinant, quasi contra innocentiam festinatione praevaleant.
PL 3, 809Bしかし、我々の兄弟フェリキアヌスがこちらで、風のために遅れるか、あるいは我々によってほかの書簡を受け取るために引き留められている間に、フェリキッシムスが諸君のもとへ急ぎ、彼より先に着いてしまった。実に、罪はつねに急ぐものであり、あたかも急ぐことによって無垢に打ち勝とうとするかのようである。
Epistola XI, Caput X
第XI書簡 第X章PL 3, 810APer Felicianum autem significavi tibi, frater, venisse Carthaginem Privatum veterem haereticum, in Lambesitana colonia ante multos fere annos ob multa et gravia delicta nonaginta episcoporum sententia condemnatum, antecessorum etiam nostrorum, quod et vestram conscientiam non latet.
PL 3, 810Aさて、フェリキアヌスを通じて私はお前に知らせておいた、兄弟よ、古くからの異端者プリウァトゥスがカルタゴへ来たことを。彼は、ランベシスの植民市において、すでに幾年も前に、多くの重大な罪のゆえに、我々の先任者たちをも含む九十人の司教の判決によって断罪された者であり、そのことは諸君の認識にも隠れてはいない。
Fabiani et Donati litteris severissime notatum: qui cum causam suam apud nos in concilio, quod habuimus Idibus Maiis quae proximae fuerunt, agere velle se diceret, nec admissus esset, Fortunatum istum sibi pseudoepiscopum dignum collegio suo fecit.
PL 3, 810A彼はまた、ファビアヌスとドナトゥスの書簡によってきわめて厳しく譴責された者でもある。彼は、先ごろの五月のイドゥスに我々が開いた教会会議において自分の言い分を述べたいと申し出たが、受け入れられなかったので、この者フォルトゥナトゥスを、自分の仲間にふさわしい者として、自分の偽司教に立てた。
Venerat etiam cum illo et Felix quidam, quem ipse extra Ecclesiam in haeresi pseudoepiscopum olim constituerat.
PL 3, 810A彼とともにまた、ある者フェリクスも来ていた。プリウァトゥス自身が、かつて教会の外で、異端のうちに、その者を偽司教として立てていたのである。
Sed et Jovinus et Maximus comites cum Privato haeretico adfuerunt, ob nefanda sacrificia et crimina in se probata, sententia novem collegarum nostrorum condemnati, et iterato quoque a pluribus nobis anno priore in concilio abstenti.
PL 3, 810Bしかし、ヨウィヌスとマクシムスという同行者たちも、異端者プリウァトゥスとともに姿を見せた。彼らは、忌まわしい犠牲と、自らについて立証された罪状のゆえに、我々の同僚九人の判決によって断罪され、さらに前年にも、より多くの我々によって教会会議において重ねて退けられた者たちである。
Cum his autem quatuor junctus est et Repostus Suturnicensis, qui non tantum in persecutione ipse cecidit, sed et maximam partem plebis suae sacrilega persuasione dejecit.
PL 3, 810Bこの四人にはさらに、ストゥルニカのレポストゥスも加わった。彼は自ら迫害のもとで背教しただけでなく、自分の信徒たちの大部分をも瀆聖的な説得によって堕落へ引きずり込んだ。
Hi quinque cum paucis vel sacrificatis, vel male sibi consciis, Fortunatum sibi pseudoepiscopum cooptarunt; ut criminibus in unum consentientibus talis esset scilicet rector, quales illi qui reguntur.
PL 3, 811Aこの五人は、犠牲を捧げた者たち、あるいは自らやましいところのある少数の者たちとともに、フォルトゥナトゥスを自分たちの偽司教に選び出した。罪状において一つに結ばれた以上、治める者もまた、治められる者たちと同じような者であるのは、当然のことである。
Epistola XI, Caput XI
第XI書簡 第XI章PL 3, 811AHinc jam et caetera mendacia, frater charissime, potes noscere, quae illic homines desperati et perditi ventilaverunt: ut cum de sacrificatis vel de haereticis amplius, quam quinque pseudoepiscopi, non fuerint qui Carthaginem venerint, et Fortunatum sibi dementiae suae socium constituerint; illi tamen, quasi filii diaboli et mendacio pleni, ausi sint, ut scribis, jactitare viginti quinque episcopos adfuisse: quod mendacium et istic prius apud fratres nostros jactitabant, dicentes viginti quinque episcopos de Numidia esse venturos, qui sibi episcopum facerent; quo in mendacio suo postea quam, quinque solis convenientibus naufragis et a nobis abstentis, detecti sunt, atque confusi; Romam cum mendaciorum suorum merce navigaverunt, quasi veritas post eos navigare non posset, quae mendaces linguas rei certae probatione convinceret.
PL 3, 811Aこれによって、最愛の兄弟よ、お前は、絶望した、破滅した者どもがそちらでまき散らしたほかの嘘についても知ることができる。犠牲を捧げた者たちであれ異端者たちであれ、カルタゴへ来た偽司教は五人より多くはなく、彼らはフォルトゥナトゥスを自分たちの狂気の仲間として立てたのであった。だが彼らは、悪魔の子であり嘘に満ちた者であるかのように、お前が書いてよこしたとおり、二十五人の司教が居合わせたと吹聴するまでに至った。この嘘は、こちらでも以前すでに我々の兄弟たちの間で言い触らされており、ヌミディアから二十五人の司教が来て自分たちのために司教を立てるだろうと言っていた。だが、集まったのはわずか五人の難破者、しかも我々から遠ざけられていた者たちだけであって、自分たちのこの嘘を暴かれ、恥をかいたのちに、彼らは自分たちの嘘という荷を携えてローマへ船出した。あたかも真理が彼らのあとを追って航海することができず、確かな事実の証明によって嘘つきどもの舌を論破することがないかのように。
Atque haec est, frater, vera dementia, non cogitare, nec scire quod mendacia non diu fallant, noctem tam diu esse quam diu illucescat dies, clarificato autem die, et sole oborto, luci tenebras et caliginem cedere, et quae grassabantur per noctem latrocinia cessare.
PL 3, 811Bそしてこれこそ、兄弟よ、真の狂気である。すなわち、嘘が長くは欺かないということ、夜は昼が明けるまでの間しか続かないということ、そして日が明るくなり太陽が昇れば、光の前に闇と暗黒が退き、夜のあいだ横行していた盗賊どもの働きがやむということ——これを考えず、知らずにいることである。
Denique si nomina ab eis quaereres, non haberent vel quos falso nominarent: tanta apud eos etiam malorum penuria est, ut ad illos nec de sacrificatis nec de haereticis viginti quinque colligi possint.
PL 3, 811B実に、たとえお前が彼らに名を尋ねたとしても、偽って挙げるだけの名すら彼らは持ちはしないであろう。彼らのもとでは悪人にすら事欠くほどであり、犠牲を捧げた者であれ異端者であれ、彼らのところに二十五人を集めることなどできはしない。
Et tamen ad decipiendas aures simplicium et absentium, mendacio numerus inflatur: quasi, et si verus esset hic numerus, aut ab haereticis Ecclesia, aut ab injustis justitia vincatur.
PL 3, 811Cそれでもなお、素朴な者たちや不在の者たちの耳を欺くために、嘘によって数は膨らまされている。あたかも、たとえこの数が真実であったとしても、異端者たちによって教会が、あるいは不義なる者たちによって正義が打ち負かされるかのように。
Epistola XI, Caput XII
第XI書簡 第XII章PL 3, 812ANec me oportet, frater charissime, paria nunc cum illis facere, et ea quae commiserunt, atque huc usque committunt, meo sermone decurrere; cum considerandum sit nobis, quid proferre et scribere sacerdotes Dei oporteat, nec tam dolor apud nos debeat, quam pudor loqui: et ne videar provocatus maledicta potius, quam crimina et peccata congerere.
PL 3, 812A最愛の兄弟よ、私は今、彼らと同じ振る舞いに陥り、彼らが犯した、また今なお犯し続けていることどもを我が言葉によって並べ立てるべきではない。神の司教たるものが何を述べ何を書くべきかを我々は考えねばならず、我々のうちで語るべきは、悲しみよりもむしろ恥ずべき思いでなければならない。また、私が挑発された末に、罪と過ちを数え立てるのではなくむしろ罵詈を重ねているように見えてはならない。
Taceo itaque de fraudibus Ecclesiae factis; conjurationes et adulteria, et varia delictorum genera praetereo: unum illud, in quo non mea, nec hominum, sed Dei causa est, de eorum facinore non puto esse reticendum; quod a primo statim persecutionis die, cum recentia delinquentium facinora ferverent, et sacrificiis nefandis non tantum diaboli altaria, sed adhuc manus ipsae lapsorum atque ora fumarent, communicare cum lapsis et poenitentiae agendae intercedere non destiterunt.
PL 3, 812Aかくして、教会になされた不正については黙っておこう。共謀や姦通、その他さまざまな種類の罪については措いておこう。ただ一つ、そこにあるのが私の事柄でも人間の事柄でもなく神の事柄であるような、彼らのその凶行についてだけは、黙すべきではないと私は思う。すなわち、迫害の最初の日からただちに、罪を犯した者たちの生々しい凶行がなお熱く、忌まわしい生贄によって悪魔の祭壇だけでなく背教した者たち自身の手や口さえもがまだ燻っていたそのときから、彼らは背教した者たちと交わることをやめず、悔悛が行われるのを妨げることもやめなかった。
Clamat Deus: Sacrificans diis eradicabitur, nisi Domino soli (Exod. XXII, 20) . Et Dominus in Evangelio dicit: Qui me negaverit, negabo illum (Matth. X, 33) .
PL 3, 812B神は叫ぶ、「主のほかの神々に犠牲を捧げる者は根絶やしにされる」(出エジプト記22:20)。また主は福音書の中でこう言う、「私を否む者を、私もまた否もう」(マタイ10:33)。
Et alio loco indignatio et ira divina non tacet, dicens: Illis fudistis libamina, et illis imposuistis sacrificia: super haec non indignabor? dicit Dominus (Isa. LVII, 6) : Et intercedunt ne rogetur Deus, qui indignari se ipse testatur.
PL 3, 812Bまた別の箇所では、神の憤りと怒りが黙ってはおらず、こう言う。「汝らは彼らに酒の献げ物を注ぎ、彼らに生贄を捧げた。これらのことについて私が憤らずにいられようか」と主は言う(イザヤ57:6)。そして彼らは、自ら憤っていると証しするその神に、祈りが捧げられることのないよう妨げている。
Intercedunt ne exoretur precibus et satisfactionibus Christus; qui negantem se negare profitetur.
PL 3, 812B彼らは、祈りと償いによってキリストが宥められることのないよう妨げている。キリストは、自らを否む者を自らもまた否むと公言する方であるのに。
Epistola XI, Caput XIII
第XI書簡 第XIII章PL 3, 812BNos in ipso persecutionis tempore de hoc ipso litteras misimus, nec auditi sumus, concilio frequenter acto, non consensione tantum nostra, sed et comminatione decrevimus, ut poenitentiam fratres agerent, ut poenitentiam non agentibus nemo temere pacem daret: et illi contra Deum sacrilegi, contra sacerdotes Dei impio furore temerarii, de Ecclesia recedentes, et contra Ecclesiam parricidalia arma tollentes, elaborant ut opus suum diaboli malitia consummet, nec vulneratos divina clementia in Ecclesia sua curet; miserorum poenitentiam mendaciorum suorum fraude corrumpunt, ne Deo indignanti satisfiat; ne Christum Dominum suum, qui Christianus esse vel erubuit ante, vel timuit, postmodum quaerat; ne ad Ecclesiam qui de Ecclesia recesserat, redeat.
PL 3, 812B我々は迫害のまさにその時にこの同じことについて書簡を送ったが、聞き入れられなかった。教会会議がしばしば開かれ、我々は単なる合意によってだけでなく威嚇をもってさえも、兄弟たちが悔悛を行うべきこと、また悔悛を行わない者にはだれも軽々しく和解を与えてはならないことを定めた。だが彼らは、神に対して瀆聖的であり、神の司教たちに対して不敬な狂乱によって向こう見ずであり、教会から退いて、教会に対して近親殺しの武器を執りながら、悪魔の悪意がおのれの業を成し遂げるよう、また神の慈しみが傷ついた者たちをご自身の教会のうちで癒すことのないよう、力を尽くしている。彼らは、憤る神への償いがなされないように、憐れむべき者たちの悔悛を自分たちの偽りの欺きによって損なっている。以前キリスト教徒であることを恥じ、あるいは恐れた者が、のちになって自分の主キリストを求めることのないように、また教会から退いた者が教会へ戻ることのないように。
Datur opera, ne satisfactionibus et lamentationibus justis delicta redimantur, ne vulnera lacrymis abluantur.
PL 3, 814A彼らは、正当な償いと嘆きによって罪が贖われることのないよう、涙によって傷が洗い清められることのないよう、意を用いている。
Pax vera falsae pacis mendacio tollitur, salutaris sinus matris noverca intercedente praecluditur, ne de pectore atque ore lapsorum fletus et gemitus audiatur.
PL 3, 814A真実の和解が、偽りの和解という偽りによって奪い去られ、救いをもたらす母の懐は、継母が割り込むことによって閉ざされている。背教した者たちの胸と口から出る泣き声と呻きが聞かれることのないように。
Compelluntur adhuc insuper lapsi, ut linguis, atque ore quo in capitolio ante deliquerant, sacerdotibus convicium faciant; confessores, et virgines, et justos quoque fidei laude praecipuos atque in Ecclesia gloriosos, contumeliis et maledicis vocibus prosequantur.
PL 3, 814Aそれに加えてなお、背教した者たちは、以前カピトリウムで罪を犯したのと同じ舌と口で、司教たちに罵声を浴びせるよう強いられている。告白者たちや、童貞女たち、そして信仰の誉れによって卓越し教会にあって栄えある正しい者たちをも、侮辱と呪詛の声で追い立てるように。
A quibus quidem non tam nostrorum modestia et humilitas et pudor caeditur, quam illorum ipsorum spes et vita laceratur.
PL 3, 815Aもっとも、これによって我々の側の慎ましさや謙虚さや恥の思いが打ち据えられるというよりは、むしろ彼ら自身の希望と命が引き裂かれるのである。
Neque enim qui audit, sed qui facit convicium, miser est; nec qui a fratre vapulat, sed qui fratrem caedit, in lege peccator est; et cum nocentes innocentibus injuriam faciunt, illi patiuntur injuriam, qui facere se credunt.
PL 3, 815Aというのも、罵声を聞く者ではなく、罵声を浴びせる者こそが哀れなのであり、兄弟から打たれる者ではなく、兄弟を打つ者こそが律法における罪人だからである。そして罪ある者たちが罪なき者たちに不正を加えるとき、不正を行っていると自ら思い込んでいる者たちこそが、実は不正を被っているのである。
Denique hinc illis percussa mens, et hebes animus, et sensus alienus est. Ira est Dei non intelligere delicta, ne sequatur poenitentia, sicut scriptum est: Et dedit illis Deus spiritum transpunctionis (Esai. XXIX, 10) ; ne revertantur scilicet, et curentur, et deprecationibus ac satisfactionibus justis post peccata sanentur.
PL 3, 815A実にそれゆえ、彼らは心を打ちのめされ、精神は鈍麻し、正気を失っている。自らの罪を悟らないこと、それ自体が神の怒りである。それによって悔悛が続くことのないためである。こう書かれているとおりである。「神は彼らに麻痺の霊を与えた」(イザヤ29:10)。すなわち、彼らが立ち帰ることも、癒されることも、罪ののちに正当な嘆願と償いによって治癒されることもないためである。
Paulus apostolus in epistola sua ponit et dicit: Dilectum veritatis non habuerunt, ut salvi fierent; ac propterea mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio; ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati: sed sibi placent in injustitia (II Thess., II, 10) .
PL 3, 815B使徒パウロは自らの書簡にこう記して言う。「彼らは救われるために真理への愛を持たなかった。それゆえ神は彼らに誤りの働きを送り、偽りを信じさせる。真理を信じず、かえって不義のうちに自らを喜ばせている者が皆、裁かれるためである」(二テサロニケ2:10)。
Primus felicitatis gradus est, non delinquere: secundus, delicta cognocere. Illic currit innocentia integra et illibata quae servet, hic succedit medela quae sanet: quod utrumque isti offenso Deo perdiderunt, ut amissa sit gratia quae de Baptismi sanctificatione percipitur, et non subsit poenitentia per quam culpa curatur.
PL 3, 815B幸いの第一の段階は、罪を犯さないことである。第二は、自らの罪を認めることである。前者にあっては、人を守る無傷にして汚れなき無垢が行き渡っており、後者にあっては、癒すための治療が代わって働く。しかるにこの両者を、彼らは神を怒らせたことによって失った。その結果、洗礼の聖化によって受けた恩寵は失われ、咎を癒す悔悛も存在しないのである。
An putas, frater, levia esse adversus Deum facinora, parva et modica delicta, quod per illos non rogatur majestas indignantis Dei? quod non timetur ira et ignis et dies Domini? quod, imminente Antichristo, exarmatur fides militantis populi, dum tollitur vigor et timor Christi?
PL 3, 816A兄弟よ、彼らのゆえに憤る神の威厳が請い願われないこと、主の怒りと火と主の日とが恐れられないこと、反キリストが迫っているというのに、キリストへの熱意と畏れが取り去られて戦う民の信仰が武装解除されること——これらを、神に対する軽い凶行、些細でわずかな罪だと思うだろうか。
Viderint laici hoc quomodo curent; sacerdotibus labor major incumbit in asserenda et procuranda Dei majestate, ne quid videamur in hac parte negligere, quando admoneat Dominus et dicat: Et nunc praeceptum hoc ad vos est, o sacerdotes: si non audieritis, et si non posueritis in corde vestro, ut detis honorem nomini meo, dicit Dominus; immittam in vos maledictionem, et maledicam benedictionem vestram (Malac. II, 1) .
PL 3, 816A信徒たちがこれをどう処置するかは、彼ら自身に任せておこう。司教たちには、神の威厳を主張し確保することにおいて、より大きな務めがのしかかっている。この点において我々が何かを怠っているように見えることのないようにするためである。主はこう戒めて言われる。「今やこの命令は汝らに向けられている、司教たちよ。もし汝らが聞かず、わが名に誉れを帰することを心に留めないならば、と主は言われる、私は汝らの上に呪いを送り、汝らの祝福を呪うであろう」(マラキ2:1)。
Honor ergo datur Deo, quando sic Dei majestas et censura contemnitur, ut cum se ille indignari et irasci sacrificantibus dicat, et cum poenas aeternas et supplicia perpetua comminetur, proponatur a sacrilegis atque dicatur; ne ira cogitetur Dei, ne timeatur judicium Domini, ne pulsetur ad Ecclesiam Christi: sed sublata poenitentia, nec ulla exomologesi criminis facta, despectis episcopis atque calcatis, pax a non veris presbyteris verbis fallacibus praedicetur; et ne lapsi surgant, aut foris positi ad Ecclesiam redeant, communicatio a non communicantibus offeratur?
PL 3, 816Bそれでは、神の威厳と譴責の権能がこれほどまでに侮られているときに、神への誉れが帰せられるとでもいうのか。すなわち、神ご自身が犠牲を捧げる者たちに対して憤り怒っていると告げ、永遠の刑罰と絶えざる責め苦とをもって脅しておられるのに、瀆聖の者たちによってこう説き語られるほどまでに、である——神の怒りを思うな、主の裁きを恐れるな、キリストの教会の門を叩くな、そうではなくて、悔悛は取り除かれ、罪のいかなる告白もなされないまま、司教たちを軽んじ踏みにじって、まことならぬ司祭たちが欺きの言葉で和解を説くがよい、そして背教した者たちが立ち上がることも、外に置かれた者たちが教会へ戻ることもないように、交わりに与っていない者たちが交わりを差し出すがよい、と。
Epistola XI, Caput XIV
第XI書簡 第XIV章PL 3, 817AQuibus etiam satis non fuit ab Evangelio recessisse, spem lapsis satisfactionis et poenitentiae sustulisse, fraudibus involutos, vel adulteriis commaculatos, vel sacrificiorum funesta contagione pollutos, ne Deum rogarent, ne in Ecclesia exomologesin criminum facerent, ab omni et sensu et fructu poenitentiae removisse; foris sibi extra Ecclesiam et contra Ecclesiam constituisse conventiculum perditae factionis, quo male sibi consciorum et Deum rogare ac satisfacere nolentium caterva conflueret: post ista adhuc insuper pseudoepiscopo sibi ab haereticis constituto, navigare audent, et ad Petri Cathedram atque ad Ecclesiam principalem, unde unitas sacerdotalis exorta est, a schismaticis et profanis litteras ferre, nec cogitare eos esse Romanos, quorum fides.
PL 3, 817A彼らにとっては、福音から離れ去ったこと、背教した者たちから償いと悔悛の希望を取り去ったこと、欺瞞に絡めとられた者、あるいは姦淫によって汚れた者、あるいは犠牲という忌まわしい穢れに汚染された者を、神に願うこともなく、教会において罪の告白をすることもないようにして、悔悛のいかなる自覚からもいかなる実りからも遠ざけたこと、それだけでは足りなかった。彼らは教会の外に、教会に逆らって、この上なく堕落した党派の集会所を自分たちのために設け、そこへ、自らの悪事を知りながら神に願うことも償うことも望まない者どもの群れが流れ集まるようにした。そのうえさらに、異端者たちによって自分たちのために立てられた偽司教を戴きながら、彼らはあえて船出し、分裂した者たちと涜聖の者たちの手紙を、ペトロの座へ、そして司教の一致が生まれ出た根本の教会へと運ぼうとしている——その相手がローマ人であることを顧みず、その信仰は……
Apostolo praedicante laudata est, ad quos perfidia habere non possit accessum. Quae autem causa veniendi et pseudoepiscopum contra episcopum factum nuntiandi?
PL 3, 821A使徒が宣べ伝えたときに讃えられ、不実の入り込む余地のない人々であることを、考えもしない。だが、いったいどのような理由があって、彼らはやって来て、司教に逆らって立てられた偽司教のことを告げ知らせようとするのか。
Aut enim placet illis quod fecerunt, et in suo scelere perseverant: aut si displicet et recedunt, sciunt quo revertantur.
PL 3, 821A彼らにとって、自分たちのしたことが気に入るのであれば、その罪にとどまり続けるであろう。もしそれが気に入らず、身を引くのであれば、どこへ立ち帰るべきかを彼らは知っている。
Nam cum statutum sit ab omnibus nobis, et aequum sit pariter ac justum, ut uniuscujusque causa illic audiatur, ubi est crimen admissum: et singulis pastoribus portio gregis sit adscripta, quam regat unusquisque et gubernet, rationem sui actus Domino redditurus; oportet utique eos, quibus praesumus, non circumcursare, nec episcoporum concordiam cohaerentem sua subdola et fallaci temeritate collidere; sed agere illic causam suam, ubi et accusatores habere et testes sui criminis possint: nisi si, paucis desperatis et perditis minor videtur esse auctoritas episcoporum in Africa constitutorum, qui de illis jam judicaverunt, et eorum conscientiam multis delictorum laqueis vinctam judicii sui nuper gravitate damnarunt.
PL 3, 821A我々すべての者によって定められているとおり、各人の訴えは、犯罪が犯された場所でこそ審理されるのが公平かつ正当である以上、そしてまた、各々の牧者には群れの一部が割り当てられ、各人はそれを統べ治め、自らの行いについて主に申し開きをすべきものである以上、我々が長として立つ者たちは決して駆け回ってはならず、司教たちの結び合った一致を、その狡猾で偽りに満ちた軽率さによって打ち砕いてもならない。むしろ彼らは、告発者を持ち、自らの犯罪の証人を得られるその場所で、自らの訴えを進めるべきである——ただし、絶望し破滅したわずかな者どもにとって、アフリカに立てられた司教たちの権威が軽んじられるのでなければの話であるが。その司教たちは、すでに彼らについて裁きを下し、数多くの罪の罠に縛られたその良心を、つい先頃下した裁きの厳しさによって断罪したのである。
Jam causa eorum cognita est: jam de eis dicta sententia est, nec censurae congruit sacerdotum mobilis atque inconstantis animi levitate reprehendi, cum Dominus doceat et dicat: Sit sermo vester, est est, non non (Matth. V, 37) .
PL 3, 822A彼らの訴えはすでに審理され、すでに彼らについて判決が下されている。司教たちの譴責が、移ろいやすく不安定な心の軽々しさによって咎められるのは相応しくない。主は教えてこう言われる、「汝らの言葉は、然り、然り、否、否とせよ」(マタイ5:37)。
Epistola XI, Caput XV
第XI書簡 第XV章PL 3, 822ASi eorum, qui de illis priore anno judicaverunt, numerus cum presbyteris et diaconis computetur, plures tunc adfuerunt judicio et cognitioni, quam sunt iidem isti, qui cum Fortunato nunc videntur esse conjuncti.
PL 3, 822A彼らについて前年に裁いた者たちの数を司祭と助祭とともに数えるならば、その裁きと審理に立ち会った者は、今フォルトゥナトゥスと結びついていると見える、まさにその者どもの数よりも多かった。
Scire enim debes, frater charisrime, eum, postea quam pseudoepiscopus ab haereticis factus est, jam pene ab omnibus esse desertum.
PL 3, 823A最愛の兄弟よ、知っておくべきである。彼は、異端者たちによって偽司教とされて後、今やほとんどすべての者から見捨てられているということを。
Namque ii, quibus in praeteritum praestigiae obtendebantur, et dabantur verba fallacia, quod simul ad Ecclesiam regressuri dicerentur; postea quam viderunt illic pseudoepiscopum factum, frustratos et deceptos se esse didicerunt, et remeant quotidie, atque ad Ecclesiam pulsant: nobis tamen, a quibus ratio Domino reddenda est, anxie ponderantibus et sollicite examinantibus, qui recipi et admitti ad Ecclesiam debeant.
PL 3, 823Aというのも、これまで幻惑をかざされ、偽りの言葉を与えられ、いずれ共に教会へ立ち帰ることになると言われていた者たちが、かの地で偽司教が立てられたのを見るや、自分たちが欺かれ、騙されていたことを悟り、日々立ち帰っては教会の門を叩いているからである。しかし我々は、主に申し開きをすべき者として、誰を教会に受け入れ迎え入れるべきかを、不安げに思案し、注意深く吟味している。
Quibusdam enim ita aut crimina sua obsistunt, aut fratres obstinate et firmiter renituntur, ut recipi omnino non possint cum scandalo et periculo plurimorum.
PL 3, 823Aある者たちについては、自らの犯した罪が妨げとなり、あるいは兄弟たちが頑なに、固く拒み続けるために、多くの者にとっての躓きと危険を伴わずには、とうてい受け入れることができない。
Neque enim sic putamina quaedam colligenda sunt, ut quae integra et sana sunt vulnerentur: nec utilis aut consultus est pastor, qui ita morbidas et contactas oves gregi admiscet, ut gregem totum mali cohaerentis afflictatione contaminet.
PL 3, 823Bというのも、健全で無傷なものが傷つけられるようなやり方で、ある種の殻を拾い集めるべきではないからである。病んで穢れに触れた羊を、群れ全体が絡みつく害悪によって汚染されるようなやり方で群れに混ぜ入れる牧者は、益にもならず思慮深いともいえない。
O si posses, frater charissime, istic interesse nobiscum, cum pravi isti et perversi de schismate revertuntur! videres quis mihi labor sit persuadere patientiam fratribus nostris, ut, animi dolore sopito, recipiendis malis curandisque consentiant.
PL 3, 823B最愛の兄弟よ、この邪悪で歪んだ者どもが分裂から立ち帰って来るとき、お前がそこに我々とともに居合わせることができたなら! 我々の兄弟たちに忍耐を説き勧めることが、私にとってどれほどの労苦であるか、お前にも分かったであろう——心の痛みを鎮めて、悪しき者どもを受け入れ癒すことに同意させるための労苦が。
Namque ut gaudent et laetantur cum tolerabiles et minus culpabiles redeunt, ita contra fremunt et reluctantur, quoties inemendabiles et protervi, et vel adulteriis vel sacrificiis contaminati, et post haec adhuc insuper et superbi, sic ad Ecclesiam remeant, ut bona intus ingenia corrumpant.
PL 3, 823Bというのも、耐えうる、罪の軽い者たちが立ち帰るときには喜び楽しむのと同様に、逆に、矯正しがたい厚顔な者たち、姦淫あるいは生贄によって汚れた者たち、そのうえさらに高慢でもある者たちが、内なる善良な心根を腐らせるようなやり方で教会へ立ち帰ってくるときには、うめき、抗うからである。
Vix plebi persuadeo, immo extorqueo, ut tales patiantur admitti: et justior factus est fraternitatis dolor ex eo, quod unus atque alius, obnitente plebe et contradicente, mea tamen facilitate suscepti, pejores exstiterunt quam prius fuerant, nec fidem poenitentiae servare potuerunt, quia nec cum vera poenitentia venerant.
PL 3, 823C私は信徒たちを説き伏せることさえ難しく、むしろ無理強いして、そのような者たちが受け入れられるのを許させている。そして兄弟団の嘆きは、いっそう正当なものとなった。というのも、信徒たちが抗い、異を唱えたにもかかわらず、私の寛容さによって受け入れられた者が一人、また一人と、以前よりも悪しき者となり、悔悛への誠実を保つことができなかったからである。彼らは真の悔悛をもって来たのでさえなかったのである。
Epistola XI, Caput XVI
第XI書簡 第XVI章PL 3, 824ADe istis vero quid dicam, qui nunc ad te cum Felicissimo omnium criminum reo navigaverunt, legati a Fortunato pseudoepiscopo missi, tam falsas ad te litteras afferentes, quam est et ipse, cujus litteras ferunt, falsus; quam est ejus peccatorum multiplex conscientia, quam execrabilis vita, quam turpis: ut et si in Ecclesia essent, ejici tales de Ecclesia debuissent?
PL 3, 824Aだが、いまお前のもとへ、あらゆる罪状の被告フェリキッシムスとともに船出した者たち——偽司教フォルトゥナトゥスから遣わされた使者たち——について、私は何を言うべきであろうか。彼らがお前のもとへ携えて行く書簡の偽りなることは、その書簡の主である当人自身の偽りなることと等しく、彼の罪をめぐる良心の負い目は幾重にも重なり、その生涯は忌まわしく、恥ずべきものであって、たとえ教会の中にいたとしても、このような者どもは教会から追い出されるべきであったほどである。
Denique quia conscientiam suam norunt, nec audent venire, aut ad Ecclesiae limen accedere; sed foris per provinciam circumveniendis fratribus et spoliandis pererrant: et omnibus jam satis noti, atque undique pro suis facinoribus exclusi, illuc etiam ad vos navigant.
PL 3, 824A実に、彼らは自らの良心を知っているがゆえに、来ることも教会の敷居に近づくことも敢えてしない。むしろ外で、属州じゅうを兄弟たちを欺き奪うために徘徊しており、すでに誰にでも十分に知られ、至る所でその凶行のゆえに閉め出されていながら、そちらへも船出している。
Neque enim illis potest frons esse ad nos accedendi, aut apud nos consistendi; cum sint acerbissima et gravissima crimina, quae eis a fratribus ingerantur. Si judicium nostrum voluerint experiri, veniant.
PL 3, 824Bというのも、彼らにはこちらへ近づき、こちらに留まるだけの厚顔さすらありえないからである。兄弟たちから彼らに突きつけられている罪状は、このうえなく苛烈かつ重いものだからである。もし彼らが我々の裁きを試みることを望むのであれば、来るがよい。
Denique si qua illis excusatio et defensio potest esse, videamus quem habeant satisfactionis suae sensum, quem afferant poenitentiae fructum: nec Ecclesia istic cuiquam cluditur, nec episcopus alicui denegatur; patientia et facilitas et humanitas nostra venientibus praesto est.
PL 3, 824B結局のところ、もし彼らに何らかの言い訳や弁明がありうるならば、彼らが自らの償いについてどのような考えを抱き、どのような悔悛の実りをもたらすかを見てみよう。教会はそちらで誰に対しても閉ざされてはおらず、司教はだれにも拒まれることはない。我々の忍耐と寛容と温情は、来る者たちに対して用意されている。
Opto omnes in Ecclesiam regredi, opto universos commilitones notros intra Christi castra et Dei Patris domicilia concludi: Remitto omnia, multa dissimulo, studio et voto colligendae fraternitatis, etiam quae in Deum commissa sunt non pleno judicio religionis examino, delictis plus quam oportet remittendis pene ipse delinquo: amplector prompta et plena dilectione cum poenitentia revertentes, peccatum suum satisfactione humili et simplici confitentes.
PL 3, 824B私は皆が教会へ立ち帰ることを願い、我々のすべての戦友たちがキリストの陣営と父なる神の住まいのうちに収められることを願う。私はすべてを赦し、多くを見て見ぬふりをする——兄弟団を集めたいという熱意と願いのゆえに。神に対して犯された事柄でさえも、信仰の全き裁きをもって吟味せず、赦すべき程度以上に罪を赦すことによって、私自身がほとんど罪を犯しているほどである。悔悛とともに立ち帰る者たちを、私は迅速かつ全き愛をもって抱擁する。彼らは謙虚で率直な償いによって自らの罪を告白する者たちである。
Epistola XI, Caput XVII
第XI書簡 第XVII章PL 3, 825ASi qui autem sunt, qui putant se ad Ecclesiam non precibus, sed minis regredi posse; aut existimant aditum se sibi non lamentationibus et satisfactionibus, sed terroribus facere: pro certo habeant, contra tales clusam stare Ecclesiam Domini, nec castra Christi invicta et fortia, et Domino tuente munita, minis cedere.
PL 3, 825Aだが、もし教会へ立ち帰ることができるのは嘆願によってではなく脅しによってであると考える者たち、あるいは、自分たちへの道が開かれるのは嘆きと償いによってではなく恐怖によってであると思う者たちがいるならば、彼らは確かに知るがよい。主の教会はそのような者どもに対しては閉ざされて立っており、キリストの陣営は、無敵にして強固であり、主に守られて堅く固められているがゆえに、脅しに屈することはない。
Sacerdos Dei Evangelium tenens, et Christi praecepta custodiens, occidi potest, non potest vinci.
PL 3, 825A神の司教は、福音を保持し、キリストの命令を守る者であって、殺されることはあっても、打ち負かされることはない。
Suggerit et subministrat nobis exempla virtutis ac fidei Zacharias antistes Dei, qui cum terreri minis et lapidatione non posset, in templo Dei occisus est; clamans et identidem dicens, quod nos quoque contra haereticos clamamus et dicimus: Haec dicit Dominus, dereliquistis vias Domini, et Dominus derelinquet vos (II Paral. XXIV, 21) .
PL 3, 825A力と信仰の実例を我々に示し、供するのは、神の祭司ザカリアである。彼は脅しにも石打ちにも脅かされることなく、神の神殿の中で殺された。そのとき彼は叫び、繰り返してこう言った。我々もまた異端者たちに対して同じく叫び、こう言っている——「主はこう言われる。汝らは主の道を捨てた、主もまた汝らを見捨てるであろう」(歴代誌下24:21)。
Neque enim, quia pauci temerarii et improbi, coelestes et salutares vias Domini derelinquunt, et sancta non agentes a sancto Spiritu deseruntur; ideo et nos divinae traditionis immemores esse debemus, ut majora esse furentium scelera, quam sacerdotum judicia censeamus; aut plus existimemus ad impugnandum posse humana conamina, quam quod ad protegendum praevalet divina tutela.
PL 3, 825Bというのも、わずかな向こう見ずで邪悪な者たちが、天的で救いをもたらす主の道を捨て、聖なることを行わぬがゆえに聖なる霊から見捨てられているからといって、我々もまた神の伝承を忘れてよいわけではない。荒れ狂う者たちの罪の方が司教たちの裁定より大きいと判断すること、あるいは、攻め立てるための人間の企てのほうが、守るために勝る神の加護よりも力があると考えることがあってはならない。
Epistola XI, Caput XVIII
第XI書簡 第XVIII章PL 3, 826AAn ad hoc, frater charissime, deponenda est catholicae Ecclesiae dignitas, et plebis intus positae fidelis atque incorrupta majestas, et sacerdotalis quoque auctoritas ac potestas, ut judicare velle se dicant de Ecclesiae praeposito extra Ecclesiam constituti, de Christiano haeretici, de sano saucii, de integro vulnerati, de stante lapsi, de judice rei, de sacerdote sacrilegi?
PL 3, 826A最愛の兄弟よ、公同の教会の尊厳、そして内にある信徒の忠実にして汚されざる威厳、そして司教の権威と権力もまた、これほどのことのために捨て去られるべきなのか——教会の外に立つ者たちが教会の長について、異端者がキリスト教徒について、傷ついた者が健やかな者について、傷を負った者が無傷の者について、背教した者が立っている者について、被告が裁判官について、冒瀆者が司教について、裁こうと欲すると言い張るために。
Quid superest, quam ut Ecclesia Capitolio cedat et recedentibus sacerdotibus, ac Domini altare removentibus, in cleri nostri sacrum venerandumque consessum simulachra atque idola cum aris suis transeant, et Novatiano declamandi adversum nos atque increpandi largior et plenior materia praestetur; si ii qui sacrificaverunt, et Christum publice negaverunt, non tantum rogari, et sine acta poenitentia admitti, sed adhuc insuper coeperint terroris sui potestate dominari?
PL 3, 826Aもし犠牲を捧げ、公然とキリストを否んだ者たちが、ただ乞い求められて悔悛を果たさぬまま受け入れられるだけでなく、その上なお自分たちの恐怖の力によって支配し始めるとすれば、教会がカピトリウムに屈服し、司教たちが退いて主の祭壇を取り除き、我々の聖職者団の聖なる尊ぶべき会議のうちへ像や偶像がその祭壇とともに入り込み、ノウァティアヌスに我々を非難し咎め立てる、いっそう大きく豊かな材料が与えられること以外に、何が残っていようか。
Epistola XI, Caput XIX
第XI書簡 第XIX章PL 3, 826BSi pacem postulant, arma deponant: si satisfaciunt, quid minantur? Aut si comminantur, sciant quia a sacerdotibus Dei non timentur.
PL 3, 826Bもし彼らが和解を求めるなら、武器を捨てよ。もし償いを果たしているなら、なぜ脅すのか。あるいは、もし脅しているのなら、神の司教たちから恐れられてはいないと知るがよい。
Neque enim et Antichristus cum venire coeperit, introibit in Ecclesiam, quia minatur; aut armis ejus et violentiae ceditur, quia resistentes perempturum se esse profitetur.
PL 3, 826B実に、反キリストでさえ、来たり始めるとき、脅すからといって教会の中に入り込みはしない。彼の武力と暴力に屈するのも、抵抗する者を滅ぼすと公言するからといって、そうなるのではない。
Armant nos haeretici, dum nos putant sua comminatione terreri: nec in pace nos dejiciunt, sed magis erigunt et accendunt, dum ipsam pacem persecutione pejorem fratribus faciunt.
PL 3, 826B異端者たちは、自分たちの脅しに我々が怯えていると思いながら、実は我々を武装させている。彼らは平和のうちで我々を打ち倒しはせず、かえって奮い立たせ、燃え立たせる——そうして彼ら自身が、まさにその平和を、兄弟たちにとって迫害よりも悪いものにしているのである。
Et optamus quidem, ne quod loquuntur furore, impleant crimine; nec qui verbis perfidis et crudelibus peccant, factis quoque delinquant.
PL 3, 827A彼らが怒りにまかせて語ることを、犯罪によって満たすことのないようにと、我々は望んでいる。また、不実で残酷な言葉によって罪を犯す者たちが、行いにおいてもまた罪を犯すことのないようにと。
Oramus ac deprecamur Deum, quem provocare illi et exacerbare non desinunt, ut eorum corda mitescant, ut, furore deposito, ad sanitatem mentis redeant, ut pectora operta delictorum tenebris poenitentiae lumen agnoscant; et magis petant fundi pro se preces atque orationes antistitis, quam ipsi fundant sanguinem sacerdotis.
PL 3, 827A我々は、彼らが挑発し苛立たせることをやめずにいる神に、祈り、かつ嘆願する。彼らの心が和らぎ、怒りを捨てて健全な思いに立ち返り、罪の闇に覆われた胸が悔悛の光を認めるようにと。そして、彼ら自身が司教の血を流すよりも、むしろ司教の祈りと願いが彼らのために注がれることを求めるようにと。
Si autem in suo furore permanserint, atque in istis insidiis ac minis suis parricidalibus crudeliter perseveraverint, nullus Dei sacerdos sic infirmus est, sic jacens et abjectus, sic imbecillitate humanae mediocritatis invalidus, qui non contra hostes et impugnatores Dei divinitus erigatur, cujus non humilitas et infirmitas vigore et robore Domini protegentis animetur.
PL 3, 827Aしかし、もし彼らが自分たちの怒りにとどまり続け、この罠と弑逆的な脅しとをなお残忍に押し通すなら——神の司教のうちに、神の敵であり攻撃者である者たちに対して神から奮い立たされぬほど弱い者、倒れ伏し捨てられた者、人間の凡庸さの非力によって無力な者は、一人もいない。その謙りと弱さが、守りたもう主の力と強さによって活気づけられぬ者も、一人もいない。
Nostra nihil interest, aut a quo, aut quando perimamur, mortis et sanguinis praemium de Domino recepturi.
PL 3, 827B我々にとっては、誰によって、いつ滅ぼされようと、何ら意味はない。死と血の報いを主から受けるはずの者たちであるから。
Illorum flenda et lamentanda conditio est, quos sic diabolus excaecat, ut aeterna gehennae supplicia non cogitantes, Antichristi jam propinquantis adventum conentur imitari.
PL 3, 827B彼らの境遇は嘆かれ、悲しまれるべきものである。悪魔は彼らをこれほどまでに盲目にし、ゲヘナの永遠の刑罰を思うこともなく、すでに近づきつつある反キリストの到来を真似ようとさせているのだから。
Epistola XI, Caput XX
第XI書簡 第XX章PL 3, 828AEt quamquam sciam, frater charissime, pro mutua dilectione quam debemus, et exhibemus invicem nobis, florentissimo illic clero tecum praesidenti, et sanctissimae atque amplissimae plebi legere te semper litteras nostras, tamen nunc et admoneo et peto, ut quod alias sponte atque honorifice facis, etiam petente me facias, ut hac epistola mea lecta, si quod illic contagium venenati sermonis et pestiferae seminationis irrepserat, id omne de fratrum auribus et pectoribus exuatur, et bonorum integra ac sincera dilectio ab omnibus haereticae detractionis sordibus repurgetur.
PL 3, 828A最愛の兄弟よ、我々が互いに負い、また互いに示し合っている相互の愛のゆえに、お前が、そこで栄えておりお前と共に司る聖職者団と、いと聖なる、いと数多き民とに、我々の書簡をつねに読んで聞かせていることを、私は知っている。だが、それでもいま私は勧め、かつ求める。他の場合には自ら進んで、名誉をもって行っていることを、今回は私の求めによっても行ってほしい。すなわち、この私の書簡が読まれたなら、もしそこに毒された言葉と害をなす種まきの汚染が忍び込んでいたとしても、そのすべてが兄弟たちの耳と胸から取り去られ、善き者たちの全き純粋な愛が、異端の中傷のあらゆる汚れから清められるようにと。
Epistola XI, Caput XXI
第XI書簡 第XXI章PL 3, 828ADeclinent autem de caetero fortiter, et evitent dilectissimi fratres nostri verba et colloquia eorum, quorum sermo ut cancer serpit: sicut Apostolus dicit: Corrumpunt ingenia bona confabulationes pessimae (II Tim., II, 17; I Cor., XV, 33) .
PL 3, 828Aさて、これより後は、我々のいと愛する兄弟たちが、力を尽くしてかの者たちの言葉と語らいを避け、遠ざかるように。かの者たちの話は壊疽のように這い広がるからである。使徒が言うとおりである。「いと悪しき語らいは善良な気質を損なう」(二テモテ2:17、一コリント15:33)。
Et iterum: Haereticum hominem post unam correptionem evita, sciens quia perversus est hujusmodi, et peccat, et est a semetipso damnatus (Tim., III, 10 et 11) .
PL 3, 828Bまたさらに言う。「異端の者は、一度の戒めののち遠ざけよ。かかる者は邪であり、罪を犯し、自ら断罪された者であると知れ」(一テモテ3:10-11)。
- ミーニュはテモテ3章10-11節と刷るが、引用文はテトス3章10-11節にあたる。
Et per Salomonem loquitur Spiritus sanctus: Perversus, inquit, in ore suo portat perditionem, et in labiis suis ignem condit (Prov., XVI, 27) . Item denuo monet dicens: Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam (Eccl., XXVIII, 28) .
PL 3, 828Bまた、ソロモンを通して聖なる霊はこう語る。「邪まなる者はおのれの口に滅びを負い、おのれの唇に火をたくわえる」(箴言16:27)。そして重ねて、こう戒めて言う。「汝の耳を茨で囲い、悪しき舌を聞き入れるな」(集会の書28:28)。
Et iterum: Malus obaudit linguae iniquorum justus autem non intendit labiis mendacibus (Prov., XVII, 4) .
PL 3, 829Aまた重ねて言う。「悪しき者は不義なる者どもの舌に耳を貸すが、正しき者は偽りの唇に心を向けない」(箴言17:4)。
Quod quamquam sciam illic fraternitatem nostram, vestra scilicet providentia munitam, sed et sua vigilantia satis cautam, nec capi haereticorum venenis posse, nec decipi, tantumque apud illos praevalere magisteria et praecepta divina, quantus illis in Deum timor est: tamen ex abundanti vel sollicitudo nostra, vel charitas scribere ad vos ista persuasit, ut nulla cum talibus commercia copulentur, nulla cum malis convivia vel colloquia misceantur, simusque ab eis tam separati, quam sunt illi de Ecclesia profugi; quia scriptum est: Si autem et Ecclesiam contempserit, sit tibi tamquam ethnicus et publicanus (Matth. XVIII, 17) : et beatus Apostolus non monet tantum, sed et jubet a talibus recedatur.
PL 3, 829Aこのことについては、我々の兄弟団がそこで諸君の配慮によって守られ、また自らの用心深さによっても十分に警戒しており、異端者どもの毒に捕らわれることも、欺かれることもありえず、神への畏れの大きさに応じて、教えと神の掟とがかの者たちのもとでそれだけ大きな力を持っていることを、私は知っている。だが、それでもなお、余分に述べたまでのことではあるが、我々の憂慮、あるいは愛が、諸君にこう書き送ることを促した。すなわち、かかる者どもといかなる交際も結ばれず、悪しき者どもといかなる宴も語らいも交えられることなく、我々が彼らから、彼らが教会から逃げ去っているのと同じだけへだてられているようにと。なぜなら、こう書かれているからである。「もし彼が教会をも軽んじるならば、彼を異邦人か取税人のごとくに見なせ」(マタイ18:17)。そして、幸いなる使徒は、ただ勧めるだけでなく、かかる者どもから退くようにと命じてもいる。
Praecipimus, inquit, vobis in nomine Domini Jesu Christi, ut recedatis ab omnibus fratribus ambulantibus inordinate, et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis. Nulla societas fidei et perfidiae potest esse.
PL 3, 829B「我々は主イエス・キリストの名において汝らに命じる、無秩序に歩み、我々から受け取った伝承に従わないすべての兄弟から退くように」と。信仰と不信仰との間に、いかなる結びつきもありえない。
Qui cum Christo non est, qui adversarius Christi est, qui unitati et paci ejus inimicus est, nobiscum non potest cohaerere. Si cum precibus et satisfactionibus veniunt, audiantur: si maledicta et minas ingerunt, respuantur. Opto te, frater charissime, semper bene valere.
PL 3, 829Bキリストと共にいない者、キリストに敵対する者、その一致と和解とに敵対する者は、我々と結び合うことができない。もし彼らが祈りと償いとをもって来るならば、聞き入れられるがよい。もし呪詛と脅しとをもたらすならば、退けられるがよい。最愛の兄弟よ、お前がつねに健やかであるようにと願う。
Epistola XII, Prooemium
第XII書簡 冒頭PL 3, 829Bキプリアヌスから兄弟コルネリウスへ、挨拶を送る。
Epistola XII, Caput I
第XII書簡 第I章PL 3, 829BCognovimus, frater charissime, fidei ac virtutis vestrae testimonia gloriosa: et confessionis vestrae honorem sic exsultanter accepimus, ut in meritis ac laudibus vestris nos quoque participes et socios computemus.
PL 3, 829B最愛の兄弟よ、我々は諸君の信仰と力との輝かしい証しを知った。そして諸君の告白の栄誉を、我々自身をも諸君の功績と誉れとにあずかる者、その仲間として数えるほどに、喜び勇んで受け入れた。
Nam cum nobis et Ecclesia una sit, et mens juncta, et individua concordia; quis non sacerdos in consacerdotis sui laudibus tamquam in suis propriis gratuletur? aut quae fraternitas non in fratrum gaudio ubique laetetur?
PL 3, 829Bというのも、我々にとって教会もひとつであり、心も結び合わされ、一致は分かちがたいものだからである。いずれの司教であれ、同僚司教の誉れを自分自身のものであるかのように喜ばずにいられようか。またいずれの兄弟団であれ、兄弟たちの喜びをどこであれ共に喜ばずにいられようか。
Exprimi satis non potest, quanta istic exsultatio fuerit et quanta laetitia, cum de vobis prospera et fortia comperissemus, ducem te illic confessionis fratribus exstitisse; sed et confessionem ducis de fratrum confessione crevisse: ut dum praecedis ad gloriam, multos feceris gloriae comites, et confessorem populum suaseris fieri, dum primus paratus es pro omnibus confiteri: ut non inveniamus quid prius praedicare in vobis debeamus, utrumne tuam promptam et stabilem fidem, an inseparabilem fratrum charitatem.
PL 3, 830Bそちらでどれほどの歓喜、どれほどの喜びがあったか、言い尽くすことはできない――我々が諸君について幸いなことと雄々しいこととを知ったとき、すなわち、お前がそこで兄弟たちにとって告白の指導者となったこと、しかもその指導者の告白が兄弟たちの告白によっていや増したことを知ったときには。お前が栄光へと先んじる間に、多くの者を栄光の道連れとし、民を告白者たらしめるよう説き勧め、すべての者に代わって真っ先に告白する備えができていたのであり、それゆえ我々は、諸君において何を先に称え上げるべきか見出せずにいる――お前の速やかで揺るがぬ信仰か、それとも兄弟たちの分かちがたい愛か、と。
Virtus illic episcopi praecedentis publice comprobata est, adunatio sequentis fraternitatis ostensa est. Dum apud vos unus animus et una vox est, Ecclesia omnis Romana confessa est.
PL 3, 830Bそこでは、先んじた司教の力が公に証しされ、後に続く兄弟団の一致が示された。諸君のもとで心がひとつ、声がひとつであるかぎり、ローマの教会全体が告白したのである。
Epistola XII, Caput II
第XII書簡 第II章PL 3, 830CClaruit, frater charissime, fides quam de vobis beatus Apostolus praedicavit. Hanc laudem virtutis et roboris firmitatem jam tunc in spiritu praevidebat, et praeconio futurorum merita vestra contestans, dum parentes laudat, filios provocabat.
PL 3, 830C最愛の兄弟よ、祝された使徒が諸君について宣べ伝えた信仰は、輝きを現した。彼はすでにその時、霊のうちにこの力の誉れと屈強な堅固さとを予め見ており、来るべきことがらの告知によって諸君の功績を証ししながら、父祖たちを称えることで子らを奮い立たせていたのである。
Dum sic unanimes, dum sic fortes estis, magna et caeteris fratribus unanimitatis et fortitudinis exempla tribuistis.
PL 3, 831A諸君がかくも心を一つにし、かくも雄々しくあるがゆえに、諸君はほかの兄弟たちにも、一致と雄々しさとの大いなる実例を与えた。
Docuistis granditer Deum timere, Christo firmiter adhaerere, plebem sacerdotibus in periculo jungi, in persecutione fratres a fratribus non separari; concordiam simul junctam vinci omnino non posse; quidquid simul petitur a cunctis, Deum pacis pacificis exhibere.
PL 3, 831A諸君は、神を大いに畏れること、キリストに堅く付き従うこと、危難のうちに民が司教たちと結び合わされること、迫害の中で兄弟が兄弟から引き離されないことを教えた。結び合わされた一致は決して打ち負かされ得ないこと、すべての者が共に求めるものは何であれ、平和の神が平和を作る者たちに与えて下さることを。
Prosilierat adversarius terrore violento Christi castra turbare; sed quo impetu venerat, eodem impetu pulsus est; et quantum formidinis et terroris attulit, tantum fortitudinis invenit et roboris.
PL 3, 831A敵は、荒々しい恐怖をもってキリストの軍営を混乱させようと躍り出た。しかし、来たときと同じ勢いをもって撃退された。そして、彼がもたらした恐怖と脅しの大きさに等しいだけの、雄々しさと力とを見出したのである。
Supplantare se iterum posse crediderat Dei servos, et velut tyrones et rudes, quasi minus paratos et minus cautos, solito suo more concutere.
PL 3, 831B彼は、神のしもべたちを再びつまずかせることができると、また、あたかも新兵で未熟な者たちであるかのように、備えも用心も足りない者として、いつもの仕方で揺さぶることができると、信じ込んでいた。
Unum primo aggressus, ut lupus ovem secernere a grege, ut accipiter columbam ab agmine volantium separare tentaverat: nam cui non est adversus omnes satis virium, circumvenire quaerit solitudinem singulorum.
PL 3, 831Bまず一人に攻めかかり、狼が羊を群れから引き離すように、鷹が鳩を飛ぶ群れから引き離すように、それを試みた。すべての者に立ち向かうだけの十分な力を持たない者は、一人ひとりの孤立をこそ狙い、取り囲もうとするものだからである。
Sed retusus adunati exercitus fide pariter et vigore, intellexit milites Christi vigilare jam sobrios, et armatos ad praelium stare; vinci non posse, mori posse; et hoc ipso invictos esse, quia mori non timent; nec repugnare contra impugnantes, cum occidere innocentibus nec nocentes liceat, sed prompte et animas et sanguinem tradere: ut cum tanta in saeculo malitia et saevitia grassetur, a malis et saevis velocius recedatur.
PL 3, 832Aしかし、信仰においても活気においても等しく一致したその軍勢に撃退され、彼は悟った――キリストの兵士たちがすでに素面で目覚め、武装して戦いに備え立っていること、打ち負かされることはできぬが死ぬことはできるということ、そしてまさにそれゆえにこそ彼らが不敗であるということ、なぜなら彼らは死を恐れないからである。また、攻めかかる者たちに対して抵抗をしないのは、無垢な者には犯罪者を殺すことさえ許されていないからであり、むしろ進んで魂も血も差し出すのである。かくも大きな悪意と残虐とが世に荒れ狂っている以上、悪しき者と残虐な者たちから、より速やかに立ち去るためである。
Quale illud fuit sub oculis Dei spectaculum gloriosum? quale, in conspectu Christi ejus Ecclesiae suae gaudium, ad pugnam quam tentaverat hostis inferre, non singulos milites, sed tota simul castra prodisse?
PL 3, 832A神の御目の前で、それはいかに栄えある光景であったことか。キリストの御前で、その教会の喜びはいかばかりであったことか――敵が仕掛けようとした戦いに、一人ひとりの兵士としてではなく、軍営全体がこぞって進み出たとは。
Omnes enim constat venturos fuisse, si audire potuissent; quando accurrerit properanter et venerit, quisquis audivit. Quot illic lapsi gloriosa confessione sunt restituti?
PL 3, 832A実に、もし聞くことができたなら、すべての者が馳せ参じたであろうことは明らかである。聞いた者は誰であれ、急いで駆けつけ、やって来たのだから。そこでは、背教した者たちのうち、どれほど多くの者が栄えある告白によって回復されたことか。
Steterunt fortes, et ipso dolore poenitentiae facti ad praelium fortiores; ut appareat nuper subitatos esse, et novae atque insuetae rei pavore trepidasse; rediisse ad se postmodum fidem veram, et vires suas de Dei timore collectas ad omnem patientiam constanter et firmiter roborasse, nec jam stare ad criminis veniam, sed ad passionis coronam.
PL 3, 832B彼らは雄々しく踏みとどまり、悔悛のその痛みそのものによって、戦いにいっそう雄々しくなった。それは、彼らが最近ふいを突かれ、新奇で不慣れな出来事への恐れにわなないていたに過ぎなかったこと、その後まことの信仰が彼らのもとへ立ち返り、神への畏れから集められた彼らの力を、あらゆる忍耐へと絶えず堅固に強めたこと、そして彼らがもはや罪の赦しのためにではなく、受難の冠のために立っていることが明らかとなるためであった。
Epistola XII, Caput III
第XII書簡 第III章PL 3, 833AQuid ad haec Novatianus, frater charissime? Utrumne jam deponit errorem? an vero, qui dementium mos est, ipsis bonis et prosperis nostris plus adactus est ad furorem; et quo magis ac magis dilectionis ac fidei crescit hic gloria, illic dissensionis et zeli recrudescit insania; nec vulnus suum miser curat, sed adhuc gravius et se et suos vulnerat; in perniciem fratrum lingua sua perstrepens, et facundiae venenatae jacula contorquens; magis durus saecularis philosophiae pravitate, quam philosophiae Dominicae, lenitate pacificus; desertor Ecclesiae, misericordiae hostis, interfector poenitentiae, doctor superbiae, veritatis corruptor, perditor charitatis?
PL 3, 833Aこれらのことについて、最愛の兄弟よ、ノウァティアヌスはどうしているのか。彼はすでに誤りを捨てたのか。それとも、狂った者たちの常として、まさしく我々の善き成功にいっそう駆り立てられて狂乱に陥ったのではないか。こちらで愛と信仰の栄光がますます大きくなるにつれて、あちらでは不和と妬みの狂気がいよいよ再燃している。哀れな彼は自分の傷を顧みず、なおいっそう深く自分自身と自分の仲間とを傷つけている。兄弟たちの破滅をめざして自らの舌でわめきたて、毒を含んだ雄弁の投げ槍を放っている。彼は、主の哲学の柔和さによって和らげられるよりも、むしろ世俗の哲学の邪悪さによっていっそう頑なにされているのではないか。教会からの脱落者、慈しみの敵、悔悛を殺す者、傲慢の教師、真理を腐敗させる者、愛を滅ぼす者となっているのではないか。
Agnoscitne jam qui sit sacerdos Dei, quae sit Ecclesia et domus Christi, qui sint Dei servi quos diabolus infestet, qui sint Christiani quos Antichristus impugnet? Neque enim quaerit illos quos jam subegit, aut gestit evertere quos jam suos fecit.
PL 3, 834A彼は、誰が神の司教であるか、何が教会でありキリストの家であるか、悪魔が攻め立てる神のしもべたちとは誰であるか、反キリストが攻撃するキリスト教徒たちとは誰であるかを、今や認めているのだろうか。悪魔は、すでに屈服させた者たちを今さら探し求めはせず、すでに自分のものとした者たちを覆そうとも図らないからである。
Inimicus et hostis Ecclesiae quos alienavit ab Ecclesia et foras duxit, ut captivos et vinctos contemnit, et praeterit eos, et pergit lacessere, in quibus Christum cernit habitare.
PL 3, 834A教会の敵であり仇である悪魔は、教会から引き離し外へ連れ出した者たちを、虜となり縛められた者として侮り、彼らを捨て置いて素通りし、その内にキリストが宿るのを見て取る者たちをこそ攻め立てつづける。
Epistola XII, Caput IV
第XII書簡 第IV章PL 3, 835AQuamquam et si aliquis ex talibus fuerit apprehensus, non est quod sibi quasi in confessione nominis blandiatur: cum constet, si occisi ejusmodi extra Ecclesiam fuerint, fidei coronam non esse, sed poenam potius esse perfidiae; nec in domo Dei inter unanimes habitaturos esse, quos videmus de pacifica et divina domo furore discordiae recessisse.
PL 3, 835Aしかし、たとえこのような者たちのうちの誰かが捕らえられたとしても、あたかも御名を告白したかのように自らを誇るいわれはない。なぜなら、この種の者たちが教会の外で殺されたのであれば、それは信仰の冠ではなく、むしろ背信の罰であることが明らかだからである。そして、平和にして神聖なる家から不和の激情によって立ち去るのを我々が見ている者たちが、心を一つにする者たちとともに神の家に住まうことはないであろう。
Epistola XII, Caput V
第XII書簡 第V章PL 3, 835AHortamur plane, quantum possumus, frater charissime, pro charitate mutua qua nobis invicem cohaeremus, ut quoniam providentia Domini monentis instruimur, et divinae misericordiae consiliis salubribus admonemur appropinquare jam certaminis et agonis nostri diem, jejuniis, vigiliis, orationibus insistere cum omni plebe non desinamus.
PL 3, 835A最愛の兄弟よ、我々が互いに結び合わされているところの相互の愛のゆえに、我々はできうる限り確かに勧める。すなわち、我々は警告してくださる主の摂理によって教え導かれ、また神の慈しみの益となる勧めによって、我々の戦いと競技の日がすでに近づいていることを知らされているのであるから、断食と徹夜の祈りと祈祷とに、すべての民とともに励むことをやめないようにと。
Incumbamus gemitibus assiduis et deprecationibus crebris. Haec sunt enim nobis arma coelestia, quae stare et perseverare fortiter faciunt: haec sunt munimenta spiritalia et tela divina, quae protegunt.
PL 3, 836A我々は絶えざる嘆きと頻繁な祈願とに専心しよう。これらこそ我々にとって天の武具であり、これによって我々は雄々しく立ち耐え忍ぶことができるのであり、これらは霊的な防塁であり神の武器であって、我々を守るものだからである。
Memores nostri invicem simus, concordes atque unanimes, utrobique pro nobis semper oremus, pressuras et angustias mutua charitate relevemus.
PL 3, 836A我々は互いを覚え合い、心を合わせ、思いを一つにし、双方の場所において互いのために常に祈り、互いの愛によって圧迫と苦難とを和らげ合おう。
Et si quis istinc nostrum prior divinae dignationis celeritate praecesserit, perseveret apud Dominum nostra dilectio pro fratribus et sororibus nostris apud misericordiam Patris non cesset oratio. Opto te, frater charissime, semper bene valere.
PL 3, 836Aそして、もし我々のうちの誰かが、神の恩寵の速やかさによってここから先に旅立つならば、我々の愛は主のもとで持続し、我々の兄弟姉妹のための祈りは、父の慈しみのもとで絶えることがないように。最愛の兄弟よ、お前がいつも健やかであるようにと私は願う。