Pars I, Prooemium
第I部 冒頭PL 3, 975CDILECTISSIMIS FRATRIBUS OMNIBUS IN PARTIBUS OCCIDENTALIBUS, TAM IN GALLIIS QUAM IN HISPANIIS CONSISTENTIBUS, LUCIUS EPISCOPUS, IN DOMINO SALUTEM: Litteras dilectionis vestrae (S. Leo Epist. XXVIII) , quas ad beati Petri apostoli Sedem pro vestra causa negotii misistis, libenter suscepimus; sed de vestris afflictionibus nonmodice contristati sumus.
PL 3, 975C西方の地に、ガリアにもヒスパニアにも住まうすべての最愛なる兄弟たちへ、司教ルキウスより、主にあって挨拶を送る。諸君が自らの件のために使徒ペトロの座へ送った、諸君の愛の書簡(S. Leo Epist. XXVIII)を、我々は喜んで受け取った。しかし諸君の苦難については、我々は少なからず心を痛めた。
Significastis enim vos tam a quibusdam, non rectam fidem tenentibus, sed erroribus implicitis, quam et ab aliis eos imitantibus, persequi et infamari, atque vestras ecclesias suis dotibus et fidelium oblationibus spoliari, vestrosque ministros nimis vexari; et ideo multos a vobis et a recta fide discedere, quoniam eis non potestis defensionem impendere, nec ea quae necessaria sunt ministrare.
PL 3, 975C諸君は、正しい信仰を保たずに誤りに絡め取られたある者たちからも、彼らに倣う他の者たちからも、迫害され誹謗されていること、また諸君の教会がその資産と信徒の献げ物とを奪われ、諸君の聖職者たちが甚だしく苦しめられていることを告げ知らせた。そしてそれゆえに、諸君が彼らに弁護を施すことも、必要な物を供することもできないので、多くの者が諸君から、また正しい信仰から離れ去っている。
Nolite mirari, fratres, si vos malevoli et impii persequuntur, quum ipsum Christum, caput nostrum, sint persecuti.
PL 3, 976D兄弟たちよ、悪意ある者たち、不敬虔な者たちが諸君を迫害するとしても、驚いてはならない。彼らは我々の頭であるキリストご自身を迫害したのだから。
Unde et consolatricem ipsam habetis Veritatem, quae ait: Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus? (Matth. X.) Ipsa iterum consolans nos loquitur, dicens: Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret; sed quia non estis de mundo, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus (Joan. XVI) .
PL 3, 976Dそれゆえ諸君は、真理そのものを慰め手として持っている。真理はこう言う、『人々が家の主人をベルゼブブと呼んだのなら、その家の者たちをなおさらそう呼ぶのではないか』(マタイ10章)。真理はさらに、我々を慰めながらこう語る、『汝らがもし世界のものであったなら、世界は己のものを愛したであろう。しかし汝らは世界のものではなく、私が世界の中から汝らを選び出したのであり、それゆえに世界は汝らを憎むのである』(ヨハネ16章)。
Pars I, Caput I
第I部 第I章PL 3, 976DPropter tales, fratres, hortamur vos, sicut et in hac sancta Ecclesia constitutum habemus ( De Consec. dist. I. Jubemus apostolica auctoritate ) , ut semper testes vobiscum sacerdotes et diaconos habeatis.
PL 3, 976Dそのような者たちのゆえに、兄弟たちよ、我々は諸君に勧める。我々がこの聖なる教会において定めたとおり(De Consec. dist. I. Jubemus apostolica auctoritate)、諸君は常に、司教たちと助祭たちとを自らと共にいる証人として持つべきである。
Et licet conscientia sufficere possit propria, tamen propter malevolos, juxta Apostolum, etiam testimonium vos oportet habere bonum ab his qui foris sunt (I Tim. III) .
PL 3, 977Aたとえ自らの良心だけで十分でありうるとしても、しかし悪意ある者たちのゆえに、使徒の言葉に従い、諸君は外部の者たちからも良い証言を得ていなければならない(一テモテ3章)。
Quoniam et in hac sancta Sede constitutum habemus, ut duo presbyteri, vel tres diaconi in omni loco episcopum non deserant, propter testimonium ecclesiasticum.
PL 3, 977Aというのも、我々はこの聖なる座においてもまた、教会の証言のために、いかなる場所であれ二人の司祭、あるいは三人の助祭が司教のもとを離れてはならないと定めているからである。
Pars I, Caput II
第I部 第II章PL 3, 977AEpiscopi ergo non sunt leviter accusandi vel detrahendi, quia injuria eorum (Greg. Epist. 32, lib. XII) ad Christum pertinet, cujus vice et legatione funguntur in Ecclesia.
PL 3, 977Aそれゆえ司教たちは軽々しく告発され、あるいは中傷されてはならない。彼らへの不正(Greg. Epist. 32, lib. XII)はキリストに及ぶのであり、司教たちは教会においてキリストの代理者として、その使節の任を果たしているからである。
Unde nobis et omnibus qui nobiscum sunt in nostro solatio, sicut et olim factum invenimus, constitui placuit ut criminationes majorum natu per alios non fiant (2, q. 7) , nisi per ipsos qui crimina intendunt (Anianus, cap. 25, lit. I, libri IX, Cod. Theod.) , si tamen ipsi digni et irreprehensibiles apparuerint, et actis docuerint publicis (Conc. Arelat. c. 13) omni se carere suspicione atque inimicitia, et irreprehensibilem fidem ac conversationem ducere (Hadr. Coll. cap. 9) .
PL 3, 977Aそこで、我々は、また我々の慰めのうちに我々と共にある全ての者たちも——かつてもそうなされていたのを我々が見出したとおり——次のように定めることを善しとした。すなわち、上位の者たちへの告発は、他の者たちによってなされてはならず(2, q. 7)、罪を申し立てる当人たち自身によるのでなければならない(Anianus, cap. 25, lit. I, libri IX, Cod. Theod.)。ただし、その当人たちが相応しく非難されるところのない者であると示され、かつ、あらゆる疑惑と敵意とを免れていることを公の記録によって証示し(Conc. Arelat. c. 13)、非難されるところのない信仰と生活とを保っていることを示した場合に限る(Hadr. Coll. cap. 9)。
Unde placuit ut a quibuscumque judicibus ecclesiasticis (Conc. Carthag. III, cap. 10) ad alios judices ecclesiasticos, ubi est major auctoritas, si fuerit provocatum, audientia non negetur.
PL 3, 977Bそこで、いかなる教会の裁判官のもとからであれ(Conc. Carthag. III, cap. 10)、より大きな権威を持つ他の教会の裁判官へ上訴がなされたならば、審理は拒まれてはならないと定められた。
Pars I, Caput III
第I部 第III章PL 3, 977BItem constituimus (3, q. 3; nullus autem primas sub nomine Callisti ponitur ibi) , sicut et a sanctis Apostolis eorumque successoribus decretum reperimus, si quis metropolitanus episcopus, nisi quod solummodo ad propriam pertinet parochiam, sine consilio et voluntate omnium comprovincialium episcoporum (Hadr. coll. c. 46) , extra aliquid agere tentaverit, gradus sui periculo subjacebit; et quod egerit irritum habeatur et vacuum.
PL 3, 977Bまた我々は定める(3, q. 3; nullus autem primas sub nomine Callisti ponitur ibi)——聖なる使徒たちとその後継者たちによって定められたところとして我々が見出すとおり——もしある首都大司教が、自らの教区にのみ関わる事柄を除き、属州を同じくする司教たち全員の協議と同意なしに(Hadr. coll. c. 46)、それ以外の何事かをなそうと試みたならば、その者は自らの位階を失う危険を負うことになる。そして彼がなしたことは、無効であり空しいものとみなされるべきである。
Sed quicquid de comprovincialium coepiscoporum causis, eorumque ecclesiarum et clericorum atque saecularium necessitatibus, aut de quibuscumque communibus causis agere, aut disponere necesse fuerit, hoc cum omnium consensu comprovincialium agatur pontificum, non aliquo dominationis fastu, sed concordi et humillima administratione, sicut Dominus ait: Non veni ministrari, sed ministrare (Matth. XX; Marc. X) .
PL 3, 977Cしかし、属州を同じくする同僚司教たちの件について、また彼らの教会と聖職者と俗人たちの必要について、あるいはその他何らかの共通の事柄について、行うか取り計らうかする必要が生じたときには、これは属州を同じくする司教たち全員の同意をもって行われるべきであり、支配の高慢によってではなく、一致した、最も謙った運営によって行われるべきである。主が『私は仕えられるためではなく、仕えるために来た』(マタイ20章、マルコ10章)と仰せになったとおりである。
Et alibi: Qui major est vestrum, erit minister vester (Matth. XXIII) , et reliqua. Similiter ipsi comprovinciales episcopi cuncta cum ejus consilio, nisi quantum ad proprias pertinet parochias, agant, juxta sanctorum constituta Patrum, ut uno animo, uno ore concorditer sancta glorificetur Trinitas in
PL 3, 977Cまた他所では、『汝らのうちで最も大いなる者は、汝らに仕える者となるであろう』(マタイ23章)と、その他云々。同様に、属州を同じくする司教たち自身も、自らの教区にのみ関わる事柄を除いては、万事をその協議とともに行うべきである。聖なる教父たちの定めに従い、心を一つに、口を一つにして、一致して聖なる三位一体がたたえられるために、
Pars I, Caput IV
第I部 第IV章PL 3, 978ASimiliter (Hadr. coll. c. 14) , auctoritate fulti apostolica, praecipimus ut nullus metropolitanus episcopus, absque caeterorum omnium comprovincialium episcoporum instantia, aliquorum audiat causas eorum; quia irrita erunt, et ipse causam pro facto dabit.
PL 3, 978A同様に(Hadr. coll. c. 14)、使徒の権威に支えられて、我々は命ずる。いかなる首都大司教も、属州を同じくする他のすべての司教たちの立ち会いなしに、彼らのうちの誰かの訴えを審理してはならない。なぜなら、それらは無効となるのであり、彼自身がその行いについて申し開きをすることになるからである。
Pars I, Caput V
第I部 第V章PL 3, 978AEpiscopi vero per singulas provincias observent ne posteriores se prioribus suis praeferant; nec eis inconsultis (Concil. Milev. cap. 13; Codex Afric. cap. 86) , nisi quantum ad propriam pertinet parochiam, aliquid agant: sed omnes de communibus eorum causis consonam sententiam proferant et determinent, quoniam aliter acta nullas vires habebant, nec ecclesiastica reputabuntur (Hadr. Coll. cap. 3) .
PL 3, 978Aしかし司教たちは、各属州において、後任の者が己を前任者より優先させることのないように注意すべきである。また、自らの教区に固有の事柄でない限り、前任者に諮ることなく何ごとも行ってはならない(Concil. Milev. cap. 13; Codex Afric. cap. 86)。むしろ、彼らに共通する事案については、全員が一致した判断を示し、これを決定すべきである。なぜなら、そうでなければ行われたことは何の効力も持たず、教会のわざとは見なされないからである(Hadr. Coll. cap. 3)。
Bonum esset, fratres, et valde Deum timentibus et pie vivere volentibus necessarium, si intra catholicam Ecclesiam nullius mali, aut infestationis alicujus, erga Domini sacerdotes, aut juste et pie volentes vivere, germen exsurgeret.
PL 3, 978A兄弟たちよ、もしカトリック教会のうちに、主の司教たちに対して、あるいは正しく敬虔に生きようと欲する者たちに対して、いかなる悪の芽も、いかなる敵意の芽も生じることがないとすれば、それは善きことであり、神を深く畏れ敬虔に生きようと欲する者たちにとって、まことに必要なことでもあろう。
Sed quia, praevalente invidia, quod deterius est surgit et crescit, atque nimis se in omnes partes extendit, idcirco necesse est illud ecclesiastico et apostolico abscindi mucrone, ne servis Dei ac Domini sacerdotibus valeat nocere aut perdere.
PL 3, 978Bしかし、妬みが勢いを増すにつれて、より悪しきものが起こり育ち、あまりにもすべての方面へと広がってゆくのであるから、それゆえ、神のしもべたちと主の司教たちを害し滅ぼす力を持つことのないよう、それは教会と使徒の剣によって断ち切られねばならない。
Exhonoravit enim Dominus, ut in Ecclesiastico legitur libro, conventus malorum, et destruxit Deus eos usque in finem. Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis.
PL 3, 978B『集会の書』に記されているとおり、主は悪しき者たちの集いを辱められ、神は彼らをことごとく滅ぼされた。神は高慢な指導者たちの座を打ち倒し、その代わりに柔和な者たちを座らせられた。
Radices gentium superbarum arefecit Deus, et plantavit humiles ex ipsis gentibus. Terras gentium evertit Dominus, et perdidit eas usque ad fundamentum. Arefecit ex ipsis, et disperdidit eos, et cessare fecit memoriam eorum de terra.
PL 3, 978B神は高慢な諸国民の根を枯らし、それらの国民のうちから謙虚な者たちを植えられた。主は諸国民の地を覆し、その基に至るまでこれを滅ぼされた。神はそれらのうちのある者たちを枯らし、これを滅ぼし尽くして、地からその記憶を絶やされた。
Perdidit Deus memoriam superborum, et reliquit memoriam humilium sensu. Non est creata hominibus superbia, neque iracundia nationi mulierum. Semen hominum honorabitur hoc quod timet Deum; semen autem hoc exhonorabitur hominum quod praeterit mandata Domini.
PL 3, 978C神は高慢な者たちの記憶を滅ぼし、謙虚な者たちの記憶を思慮のうちに残された。傲慢は人間のために造られたものではなく、怒りも女から生まれた者たちのために造られたものではない。神を畏れるこの人間の種は誉れを受け、主の掟を軽んじるこの種は辱めを受けるであろう。
In medio fratrum, rector illorum in honore: et qui timent Dominum, erunt in oculis illius. Gloria divitum, honoratorum et pauperum, timor Dei est. Noli despicere hominem justum pauperem, et noli magnificare virum peccatorem divitem.
PL 3, 978C兄弟たちの中にあって、彼らを治める者は誉れを受け、主を畏れる者たちは彼の目にかなう者となるであろう。富める者、誉れある者、貧しき者の栄光は、神への畏れである。正しき貧しき人を軽んじてはならず、罪深い富める人を大いなる者としてはならない。
Magnus, et judex, et potens est in honore: et non est major illo qui timet Deum. Servo sensato liberi servient, et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus, et inscius non honorabitur.
PL 3, 978C偉大な者も、裁判官も、権力ある者も誉れの内にあるが、神を畏れる者にまさる者はいない。分別ある僕には自由人も仕え、思慮深く教養ある人は咎められても呟くことをせず、無知な者は誉れを受けないであろう。
Noli te extollere in faciendo opera tua, et noli cunctari in tempore angustiae. Melior est qui operatur et abundat in omnibus, quam qui gloriatur et eget pane. Fili, in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem secundum meritum suum.
PL 3, 978C己のわざを行うにあたって己を高ぶらせてはならず、苦難の時にためらってはならない。誇りながらパンにも事欠く者より、働いてすべてに富む者の方が勝る。わが子よ、柔和のうちに己の魂を守り、それにふさわしい誉れを与えよ。
Peccantem in animam suam quis justificabit? Et quis honorificabit exhonorantem animam suam? Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum: et est homo qui honorificatur propter substantiam suam. Qui autem gloriatur in paupertate, quanto magis in substantia?
PL 3, 978D己の魂に対して罪を犯す者を、誰が義とするであろうか。己の魂を辱める者を、誰が誉れあるものとするであろうか。貧しき者は己の規律と畏れとによって誇りを得るが、その身代のゆえに誉れを受ける人もいる。しかし貧しさのうちにあって誇る者は、身代のうちにあってはなおのこと誇るのではなかろうか。
Et qui gloriatur in substantia, paupertatem vereatur. Sapientia humiliati exaltabit caput illius, et in medio magnatorum considere illum faciet. Non laudes virum in specie sua, neque spernas hominem in visu suo.
PL 3, 978D身代のうちにあって誇る者は、貧しさを恐れるがよい。謙った者の知恵はその頭を高く上げ、彼を大いなる者たちの中に座らせるであろう。人をその容姿によって称賛してはならず、人をその見た目によって蔑んではならない。
Brevis in volatilibus apis, et initium dulcoris habet fructus illius. In vestitu ne glorieris umquam, nec in die honoris tui extollaris; quoniam mirabilia opera Altissimi solius, et gloriosa, et absconsa, et invita opera illius.
PL 3, 978D飛ぶものの中では蜂は小さいが、その実りは甘さの初穂を持つ。衣服のことで決して誇ってはならず、己の誉れの日に高ぶってはならない。いと高き方おひとりのわざは驚くべきものであり、栄光に満ち、隠されており、人目に触れぬもの〔底本は invita。語形が崩れているらしく、文脈からこう解した〕だからである。
Multi tyranni sederunt in throno, et insuspicabilis portavit diadema. Multi potentes oppressi sunt valde, et gloriosi traditi sunt in manus alterorum. Priusquam interroges, ne vituperes quemquam: et cum interrogaveris, corripe juste.
PL 3, 979A多くの僭主が王座に座り、思いもよらなかった者が王冠を戴いた。多くの権力者が甚だしく虐げられ、栄光ある者たちが他の者たちの手に渡された。尋ねる前に誰をも非難してはならず、尋ねたならば正しく咎めよ。
Priusquam audias, nec respondeas verbum, et in medio seniorum ne adjicias loqui. De ea re quae te non molestat, ne certeris, et in judicio peccantium ne consistas. Fili mi, ne in multis sint actus tui, et si dives fueris, non eris immunis a delicto.
PL 3, 979A聞かぬうちに言葉を返してはならず、長老たちの中で余計な発言を加えてはならない。己を悩ませぬ事柄について争ってはならず、罪人たちの裁きに立ち会ってはならない。わが子よ、そのわざを多岐にわたらせてはならない。たとえ富める者であっても、罪より免れることはないであろう。
Si enim secutus fueris, non apprehendes; et non effugies, si praecurreris. Est homo laborans et festinans, et dolens impietate; et tanto magis non abundabit.
PL 3, 979A追いかけたところで捕らえることはできず、先んじて走ったところで逃れることもできない。労苦し急ぎ、不敬虔のうちに苦しむ人がいるが、それでもなおいっそう富み栄えることはない。
Est homo marcidus, egens recuperatione, plus deficiens virtute, et abundans paupertate; et oculus Dei respexit illum in bono, et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltabit caput ejus: et mirati sunt in illo multi, et honoraverunt Deum.
PL 3, 979B衰え、回復を必要とし、力に大いに欠け、貧しさに満ちた人がいる。しかし神の目は彼を好意をもって顧み、その低さから彼を引き上げ、その頭を高く上げられるであろう。多くの者が彼のうちに驚き、神を誉め讃えた。
Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas a Deo sunt. Datio Dei permanet justis; et profectus illius successus habebit in aeternum.
PL 3, 979B善きことも悪しきことも、生も死も、貧しさも富も、神から出るものである。神の賜物は正しき者たちのもとにとどまり、その進みは永遠に成功を得るであろう。
Est qui locupletatur parce agendo, et haec pars mercedis illius in eo quod dicit: Inveni requiem mihi, et, Nunc manducabo de bonis meis solus. Et nescit quod tempus praetereat illum, et reliquet omnia aliis, et morietur.
PL 3, 979B倹しく振る舞うことによって富む者がいる。その者の受ける分け前は、『私は安らぎを見出した、今は私だけで自分の財産を食べよう』と言うところにある。しかし彼は時が己を過ぎ去ることを知らず、すべてを他人に残して死ぬのである。
Sta in testamento tuo, et in illo colloquere, et in opera mandatorum tuorum veterasce. Ne manseris in operibus peccatorum. Confide autem in Deo, et mane in loco tuo. Facile est enim in oculis Dei subito honestari paupertatem.
PL 3, 979B契約のうちに立ち、そのうちにあって語り合い、掟のわざのうちに年を重ねよ。罪びとたちのわざのうちにとどまってはならない。むしろ神に信頼し、己の持ち場にとどまれ。神の目には、貧しさを瞬く間に高めることはたやすいことだからである。
Benedictio Dei in mercedem justi festinat, et in honore veloci processus illius justificat. Ne dicas: Quid est mihi opus? et quae erunt mihi ex hoc bona? Ne dicas: Sufficiens mihi sum, et quid ex hoc pessimabor?
PL 3, 979C神の祝福は正しき者への報いへと急ぎ行き、速やかな誉れのうちにその進みを義とする。『私に何の用があろうか、これから私に何の益があろうか』と言ってはならない。『私は自分自身で十分だ、これによって私が何を損なうことがあろうか』と言ってはならない。
In die bonorum, ne immemor sis malorum, et in die malorum ne immemor sis bonorum; quoniam facile est coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas. Malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae: et in fine hominis, denudatio operum illius.
PL 3, 979C幸いの日には災いを忘れてはならず、災いの日には幸いを忘れてはならない。神の御前では、死の日にそれぞれの道に応じて報いることはたやすいことだからである。ひとときの悪は大いなる贅沢をも忘れさせるが、人の終わりには、そのわざが露わにされる。
Ante mortem ne laudes hominem quemquam, quoniam in filiis suis agnoscitur vir. Non omnem hominem inducas in domum tuam; multae enim insidiae sunt dolosi.
PL 3, 979C誰であれ、その者が死ぬ前に称賛してはならない。人はその子らによって知られるからである。すべての人を家に招き入れてはならない。欺く者の企みは数多いからである。
Sicut enim eructant praecordia fetantium, et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum; sic et cor superborum, et sicut perspector videns casum proximi sui. Bona in malum convertit insidiator, et in electis ponet maculam.
PL 3, 979C腐りゆくものの臓腑が悪臭を吐き出すように〔eructant praecordia fetantium は語義・構文ともに定かでない。fetantium を腐りゆくものの意に取った〕、また山鶉が籠におびき入れられ、かもしかが罠におびき入れられるように、高慢な者たちの心もまたそのようであり、隣人の破滅を窺い見る者のようでもある。欺く者は善きことを悪しきことに変え、選ばれた者たちのうちに汚点を置くのである。
A scintilla una augetur ignis, et ab uno doloso augetur sanguis. Homo vero peccator sanguini insidiatur. Attende tibi a pestifero, fabricat enim mala, ne forte inducat super te subsannationem in perpetuum.
PL 3, 979D一つの火花から火は大きくなり、一人の欺く者から流血は増し加わる。罪ある人間は血を求めて待ち伏せる。疫病のような者には用心せよ。彼は悪事を企む者であり、永遠に消えぬ嘲りを招き寄せることにもなりかねないからである。
Admitte ad te alienigenam, et subvertet in turbine, et abalienabit te a tuis propriis (Eccl. X, XI) . Tales, charissimi, valde sunt cavendi, usquedum aut convertantur aut abscindantur verbo divino.
PL 3, 979D見知らぬ者を自分のもとに受け入れれば、彼は嵐さながらに覆し、身内の者たちから引き離すことになる(集会の書10、11)。最愛なる者たちよ、このような者たちは、悔い改めるか、神の言葉によって断ち切られるかするまでは、大いに警戒すべきである。
Beatus autem est ille qui non est lapsus in verbo ex ore suo, et non est stimulatus in tristitia delicti. Felix qui non habet animi sui tristitiam, et non abscedit a spe sua (Eccle. XIV) . Scriptum est enim: Melior est unus timens Deum, quam mille impii (Ib. XVI) .
PL 3, 980Aしかし、己の口から出る言葉によって躓くことのなかった者、罪の悲しみに刺し貫かれることのなかった者は幸いである。己の心に悲しみを持たず、己の希望から離れ去ることのない者は幸せである(集会の書14)。すなわちこう記されている、『神を畏れる一人は、千人の不敬虔な者にまさる』(同書16)。
Sapiens vero non (Sixti Sent. 292; 6, q. 1, Sapiens non est; et supra in Decret. Cornelii 6) est omnis qui nocet.
PL 3, 980Aしかし、人に害を加える者が皆、賢い者だというわけではない(Sixti Sent. 292; 6, q. 1, Sapiens non est; et supra in Decret. Cornelii 6)。
Pars I, Caput VI
第I部 第VI章PL 3, 980ARes quoque ecclesiarum vestrarum (Sixti Sent. 292) et oblationem fidelium; quas significastis a quibusdam irruentibus vexari, vobisque et ecclesiis vestris auferri, indubitanter maximum est peccatum; testante (S. Bonif. Epist. 19) ipsa Scriptura, quae ait: Qui abstulerit (12, q. 2, Qui abstulerit) , aliquid patri vel matri, et dicit hoc non esse peccatum, homicidae particeps est (Prov. XXVIII) .
PL 3, 980Aまた、諸君の教会の財産(Sixti Sent. 292)と信徒の献げ物とが、押し入ってくる者たちによって苦しめられ、諸君と諸君の教会からそれらが奪い去られていると、諸君は知らせてきた。これは疑いなく甚だしい罪である。聖書自身が(S. Bonif. Epist. 19)こう証ししているとおりである。すなわち、「父または母から何かを奪う者(12, q. 2, Qui abstulerit)があり、それを罪ではないと言うならば、その者は殺人者の仲間である」(箴言28)。
Pater ergo noster sine dubio Deus est, qui nos creavit; et mater nostra Ecclesia, quae nos in Baptismo spiritualiter generavit.
PL 3, 980Bさればこそ、我々の父は疑いなく神であり、我々を創造された方である。そして我々の母は教会であり、洗礼において我々を霊的に生んだ方である。
Et ideo, qui Christi pecunias et Ecclesiae aufert, fraudat et rapit (17, q. 4, Qui rapit) homicida in conspectu (S. Greg. epist. 36, lib. II) justi judicis esse deputabitur.
PL 3, 980Bそれゆえ、キリストの、また教会の金銭を奪い去り、欺き取り、強奪する者(17, q. 4, Qui rapit)は、正しい審判者の御前において(S. Greg. epist. 36, lib. II)、殺人者と見なされるであろう。
Unde scriptum est: Qui rapit pecuniam proximi sui, iniquitatem facit (Joan. XIII) qui autem pecunias vel res Ecclesiae abstulerit, sacrilegium facit (Hier. epist. 2) .
PL 3, 980Bそれゆえ、こう書かれている。「隣人の金銭を強奪する者は不正を行う」(ヨハネ13)。しかし、教会の金銭または財産を奪い取った者は、冒瀆を行う(Hier. epist. 2)。
Unde et Judas, qui pecuniam fraudavit, quae usibus Ecclesiae, id est pauperibus, quos Ecclesia pascere debet, distribuebatur jussu Salvatoris (cujus vicem episcopi tenent), non solum fur, sed fur et (S. Aug. Tract. L, in Joannem,) sacrilegus factus est.
PL 3, 980Bそれゆえ、ユダについても言われる。彼は、救い主の命により、教会の用途のために、すなわち教会が養うべき貧しい者たちのために分配されるべき金銭を欺き取ったのであるが——救い主の代理を司教たちが務めるのである——彼は単なる盗人であるだけでなく、盗人にして(S. Aug. Tract. L, in Joannem,)冒瀆者となったのである。
De talibus enim, id est qui facultates Ecclesiae rapiunt, fraudant vel auferunt, Dominus, comminans omnibus, per Prophetam loquitur, dicens: Deus, ne taceas tibi, ne sileas, et non quiescas, Deus: Quia ecce inimici tui tumultuati sunt, et qui oderunt te levaverunt caput.
PL 3, 980B実に、そのような者たち、すなわち教会の財産を強奪し、欺き取り、あるいは奪い去る者たちについて、主はすべての者を戒めつつ、預言者を通してこう語られる。「神よ、御身のために沈黙したもうな、黙したもうな、そして安んじたもうな、神よ。見よ、御身の敵どもは騒ぎ立ち、御身を憎む者どもは頭をもたげた。
Contra populum tuum nequiter tractaverunt, et inierunt consilium adversum arcanum tuum. Dixerunt: Venite et Conteramus eos de gente, et non sit memoria nominis Israel ultra: quoniam tacuerunt corde, pariter contra te foedus pepigerunt tabernacula idumaeae et Ismaelitarum, Moab et Agareni, Gebal et Ammon, et Amalec.
PL 3, 980C彼らは御身の民に対して悪意をもって謀り、御身の隠されたことに対して謀議をこらした。彼らは言った、『来たれ、彼らを諸国民のうちから絶ち滅ぼし、イスラエルの名の記憶を再び存在させぬようにしよう』と。彼らは心のうちに口をつぐみつつ、こぞって御身に対して同盟を結んだ。イドマヤとイシュマエル人の天幕、モアブとアガレネ人、ゲバルとアンモンとアマレクが。
Palestina cum habitatoribus Tyri. Sed et Assur junxit se cum eis, facti sunt brachium filiorum Loth. Fac illis sicut Madian, sicut Sisarae, sicut Jabin in torrente Cisson. Contriti sunt in Endor, fuerunt quasi sterquilinium terrae.
PL 3, 980Cパレスチナはティルスの住民とともに。アッシュルもまた彼らと結び、ロトの子らの腕となった。彼らに、ミディアンにしたように、シセラにしたように、キションの川辺のヤビンにしたように行いたまえ。彼らはエンドルで打ち砕かれ、地の糞のようになった。
Pone duces eorum sicut Oreb et Zeb, sicut Zebee et Salmana. Omnes principes eorum qui dixerunt: Possideamus nobis pulchritudinem Dei: Deus meus, pone illos ut rotam, quasi stipulam ante faciem venti.
PL 3, 980D彼らの指導者たちを、オレブとゼエブのように、ゼバとツァルムナのようにしたまえ。彼らの首領たちはみな、『我々のために神の麗しさを我がものとしよう』と言った者どもである。我が神よ、彼らを車輪のように、風の面前の藁くずのようにしたまえ。
Quomodo ignis comburit sylvam et sicut flamma devorat montes, sic persequeris eos in tempestate tua et in tuo turbine turbabis eos. Imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine.
PL 3, 980D火が森を焼き尽くし、炎が山々を食い尽くすように、御身はその嵐をもって彼らを追い立て、その旋風をもって彼らを打ち乱されるであろう。彼らの顔を恥辱で満たしたまえ、そうすれば彼らは御身の名を求めるであろう、主よ。
Confundantur et conturbentur usque in aeternum, et erubescant et pereant: et sciant quia nomen tuum Dominus: solus tu excelsus super omnem terram (Psalm. LXXXII, ex interpr. S. Hieronymi diversa a Vulgata) .
PL 3, 980D彼らはとこしえに恥を受け、うろたえ、恥じ入り、滅び失せるがよい。そして、御身の名が主であることを、彼らは知るがよい。御身のみが全地の上に高くいます方である」(Psalm. LXXXII, ex interpr. S. Hieronymi diversa a Vulgata)。
Haec fieri Prophetae, haec Apostoli, haec successores eorum et omnium catholicorum Patrum vetant decreta: et tales praesumptiones, sacrilegium esse dijudicant.
PL 3, 981Aこれらのことが行われるのを、預言者たちは禁じ、使徒たちも禁じ、そして彼らの後継者たちや、すべての公同の教父たちの教令もまた禁じている。そして、そのような僭奪の企てを、冒瀆であると判定している。
Quorum nos sequentes exempla, omnes tales praesumptores, et Ecclesiae (17, q. 4, Omnes raptores) raptores, (Hincm. epist. VIII, editt. Mog. Concil.
PL 3, 981A彼らの実例に倣い、我々は、そのようなすべての僭奪する者、そして教会の(17, q. 4, Omnes raptores)強奪者たち、(Hincm. epist. VIII, editt. Mog. Concil.
Carisiacense in epist. ad episcopos Galliae) atque suarum facultatum alienatores, una vobiscum a liminibus sanctae matris Ecclesiae anathematizatos, apostolica auctoritate pellimus, et damnamus, atque sacrilegos esse judicamus.
PL 3, 981ACarisiacense in epist. ad episcopos Galliae)、また教会の財産を他へ移す者たちを、聖なる母教会の門から破門された者として、諸君とともに、使徒的権威をもって我々は追放し、断罪し、冒瀆者であると判定する。
Et non solum eos, sed omnes consentientes eis; Quia non solum qui faciunt rei judicantur, sed etiam qui consentiunt facientibus (Rom. I) . Par enim poena et agentes et consentientes comprehendit. Vos ergo, fratres, vigilate et orate.
PL 3, 981Bしかも、彼らだけでなく、彼らに同意するすべての者もまた同断である。行う者だけでなく、行う者に同意する者もまた有罪と判定されるからである(ローマ1)。同じ刑罰が、行う者にも同意する者にも等しく及ぶのである。それゆえ兄弟たちよ、諸君は目を覚まし、祈れ。
Viriliter agite, et confortamini in Domino, et omnia vestra, juxta Apostolum, in charitate fiant (I Cor. XVI.) A recta ergo (14, q.
PL 3, 981B雄々しく事を行い、主にあって強められよ。そして使徒の言葉のとおり、諸君のすべてが愛のうちに行われるように(一コリント16)。それゆえ、正しい(14, q.
1, A recta ergo; et in decret. Felicis papae) fide et apostolico tramite propter ullam persecutionem nolite recedere, scientes quia, juxta Salvatoris sententiam, beati sunt qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. V) .
PL 3, 981B1, A recta ergo; et in decret. Felicis papae)信仰と使徒的な道から、いかなる迫害のゆえにも退いてはならない。救い主の御言葉のとおり、義のために迫害を受ける者は幸いであると知りながら(マタイ5)。
Haec est Apostolorum viva traditio (Agatho ad imperat. Const. act. VI, concilii CP. adversus Monothelitas) , haec vera charitas quae, praedicanda est, et praecipue diligenda ac fovenda, atque fiducialiter ab omnibus tenenda.
PL 3, 981Bこれこそ使徒たちの生ける伝承であり(Agatho ad imperat. Const. act. VI, concilii CP. adversus Monothelitas)、これこそ真の愛であって、宣べ伝えられるべきものであり、とりわけ愛され、育まれ、そしてすべての者によって確信をもって保たれるべきものである。
Haec sancta et apostolica mater omnium ecclesiarum Christi Ecclesia, quae per Dei omnipotentis gratiam a tramite apostolicae traditionis numquam errasse probatur, nec haereticis novitatibus depravanda succubuit: sed, ut in exordio normam fidei apostolicae percepit ab auctoribus suis, Apostolorum Christi principibus, illibata fine tenus manet, secundum ipsius Domini Salvatoris divinam pollicitationem, qui discipulorum suorum principi in suis fatus est Evangeliis: Petre, inquiens, ecce Satanas expetivit ut cribraret vos, sicut qui cribrat triticum.
PL 3, 981Cこの聖にして使徒的な、キリストのすべての教会の母なる教会は、全能なる神の恩寵によって使徒的伝承の道から一度も誤ったことがないと証しされており、異端の新奇な教えに堕落させられて屈することもなかった。むしろ、その始めにおいて、その創始者たち、すなわちキリストの使徒たちの首長から使徒的信仰の規範を受け取ったとおり、汚されることなく終わりまでとどまるのである。それは、まさに主なる救い主御自身の神的な約束のとおりである。すなわち、御自身の福音書の中で、弟子たちの首長に向かってこう語られた方の約束のとおりである。「ペトロよ」と言い、「見よ、サタンは、麦をふるいにかけるように、汝らをふるいにかけることを求めた。
Ego autem pro te rogavi, ut non deficiat fides tua; et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos (Luc. XXII) .
PL 3, 982Aしかし私は、汝の信仰が絶えることのないように、汝のために祈った。そして汝は、いつか立ち帰ったなら、汝の兄弟たちを力づけよ」(ルカ22)。
Consideret itaque vestra excellens prudentia quam bonum sit persistere in dispensatione vobis credita et in fide recta, atque haereticis et aemulis Christi repugnare, et numquam a veritatis tramite declinare; quoniam Dominus et Salvator omnium, cujus fides est, qui pro nobis mori non dubitavit, et proprio nos suo redemit sanguine, fidem beati Petri non defecturam promisit, et confirmare eum fratres suos admonuit: quod apostolicos Pontifices, meae exiguitatis praedecessores, confidenter fecisse semper cunctis est cognitum.
PL 3, 982Aそれゆえ諸君は、その卓越した知恵をもって、託された務めにおいて踏みとどまり、正しい信仰を保つことがいかに善いことであるか、また異端者やキリストの敵対者たちに抵抗し、真理の道から決して逸れないことがいかに善いことであるかを、よく考えるがよい。なぜなら、万物の主にして救い主——信仰はその方に属するのであるが〔cujus fides est の係りは定かでない。字義どおりに取った〕——我々のために死ぬことをためらわず、御自身の血をもって我々を贖われたその方が、幸いなるペトロの信仰が絶えることのないことを約束し、そして彼にその兄弟たちを力づけるようにと諭されたからである。そして、我が卑小の身の先任者たる使徒的教皇たちが、常に確信をもってそれを行ってきたことは、すべての者に知られているところである。
Quorum et pusillitas mea, licet impar et minima, pro suscepto tamen, divina dignatione, ministerio, pedissequa cupit existere.
PL 3, 982Aそして、彼ら〔先任の教皇たち〕に倣う者となることを、我が卑小の身も、不相応でいと小さき者ではあるが、神の恵み深いお計らいによって引き受けたこの務めのゆえに、望むのである。
Vae enim erit nobis, qui hujus ministerii onus susceptum habemus, si veritatem Salvatoris nostri Jesu Christi, quam Apostoli praedicaverunt, praedicare neglexerimus (1 Cor. IX) .
PL 3, 982B実に、この務めの重荷を引き受けている我々に禍いあれ、もし我々が、使徒たちが宣べ伝えた我々の救い主イエス・キリストの真理を、宣べ伝えることを怠るならば(一コリント9)。
Vae erit nobis, si silentio veritatem oppresserimus, quam erogare nummulariis jubemur, id est Christianos populos imbuere et docere (Math. XXV) . Quid in ipsius Christi futuro dicturi sumus examine, si sermonum ejus veritatem confundimur praedicare?
PL 3, 982B我々に禍いあれ、もし我々が、両替商に分け与えるよう命じられている真理、すなわちキリスト教徒の民を教え導くべき真理を、沈黙によって覆い隠すならば(マタイ25)。もし我々が、キリストの言葉の真理を宣べ伝えることを恥じるならば、かのキリスト御自身の未来の審判において、我々は何を語ることになるであろうか。
Quid erit de nobis cum de commissis nobis animabus et de officio suscepto rationem justus judex Christus Dominus noster districtam exegerit (Luc. XVI) ?
PL 3, 982B正しい審判者キリスト、我々の主が、我々に委ねられた魂について、また我々が引き受けた務めについて、厳しい説明を求められるとき、我々はどうなるであろうか(ルカ16)。
Ideo, fratres, hortor (S. Leo, Epist. I adversus Manich.) dilectionem vestram, obstestor et moneo ut qua debetis et potestis sollicitudine, vigiletis ad investigandos haereticos et inimicos sanctae Dei Ecclesiae et a sanis mentibus, ne pestis haec latius divulgetur, severitate qua potestis pro viribus extirpetis; quoniam, ut habebit a Deo dignae renumerationis praemium qui diligentius, quod ad salutem commissae sibi plebis proficiat, fuerit executus, ita ante tribunal Domini de reatu negligentiae se non poterit excusare quicumque plebem suam contra sacrilegae persuasionis auctores noluerit custodire.
PL 3, 982Bそれゆえ、兄弟たちよ、私は(S. Leo, Epist. I adversus Manich.)諸君の愛に勧め、懇願し、諭す。諸君が負うべき、また果たしうる限りの配慮をもって、異端者たちと聖なる神の教会の敵とを探し出すために目を覚まし、この疫病がより広く広まることのないよう、健全な精神から、できる限りの厳しさをもってそれを根絶やしにするように。なぜなら、自らに委ねられた民の救いに資することを、より熱心に果たした者は、神からふさわしい報いの褒賞を得るであろうが、同様に、瀆聖的な説得の創始者たちから自らの民を守ろうとしなかった者は誰であれ、主の法廷の前で、怠慢の咎について自らを弁明することができないであろうからである。
Data kalendis aprilis anno 252, adhuc vivente Cornelio, Gallo et Volusiano viris clarissimis consulibus.
PL 3, 982C252年、コルネリウスがなお存命であった折、いと高名な人々ガルスとウォルシアヌスが執政官であったときの、4月の朔日に発せられた。
Pars II
第II部PL 3, 982C[0981] Ministri (Dist. 81) altaris, presbyteri sive diaconi, ad dominica tales eligantur officia, qui continentiam servent.
PL 3, 982C祭壇に仕える者たち――司祭であれ助祭であれ――は(Dist. 81)、主の務めのために、貞潔を守る者が選ばれるべきである。
Si vero post ordinationem suam ministros contigerit propriae uxoris invadere cubile, sacrarii non intrent limina, neque sacrarii portitores fiant, neque altare contingant, neque ab offerentibus holocausti oblationem suscipiant, neque ad Dominici corporis portionem accedant, neque propinquent, neque sine majoris natu auctoritate majora gerant officia, urceum sane ad altare vel calicem non sufferant.
PL 3, 982Cしかし、叙階の後に、奉仕者が自分の妻の閨に入ることが起こったならば、聖具室の敷居をまたいではならず、聖具の運び手となってもならず、祭壇に触れてもならず、献げ物をする者たちから燔祭の献納を受けてもならず、主の御体の分与に近づいてもならず、寄ってもならず、年長者の権威なくしてより重い務めを行ってもならず、祭壇へ水差しや杯を運ぶことすらしてはならない。
Pars III
第III部PL 3, 982DClericus (Dist. 81) solus ad feminae tabernaculum non accedat, neque frequenter properet sine majoris natu sacerdotis jussione. Nec solus presbyter cum sola femina fabulas misceat.
PL 3, 982D聖職者は(Dist. 81)、ひとりで婦人の家に近づいてはならず、年長の司教の命令なくして足しげく通ってもならない。司祭もまた、ひとりで婦人ひとりと言葉を交わしてはならない。
Nec archidiaconus, sub praetextu humilitatis aut officii, frequenter intret domicilia matronarum, aut forte per clericos aut domesticos matronae mandet aliquid secrete. Si quid agnitum fuerit, et ille deponatur, et illa liminibus ecclesiae arceatur.
PL 3, 982Dまた、首席助祭は、謙遜あるいは職務を口実にして、既婚婦人たちの家に足しげく入ってはならず、あるいはまた、聖職者や既婚婦人の家の者たちを通じて、ひそかに何かを言い送ってもならない。もし何かが露見したならば、彼は退けられるべきであり、彼女は教会の敷居から締め出されるべきである。
Pars IV
第IV部PL 3, 983ASed si forte (Distinct. 81, Sed si forte) aliqua intercessio fuerit episcopo, suggeratur. Et si talis est ad quam ire debeant, ipse per interventum pergat.
PL 3, 983Aしかし、もしたまたま(Distinct. 81, Sed si forte)司教に何らかの取り次ぎがあるならば、それは彼に伝えられるべきである。そして、もし相手が、彼らが赴かねばならぬような婦人であるならば、彼自身が取り次ぎのために赴くべきである。
Sin autem, de latere suo dirigat cum duobus aut tribus testibus, nemo tamen cum extranea habitet femina, nisi soror aut proxima fuerit, et hoc cum magna sollicitudine fiat. Non enim ignoramus malitias Satanae (II Cor. II.)
PL 3, 983Aしかしそうでなければ、彼は自分の傍らの者を、二人か三人の証人とともに遣わすべきである。ただし、姉妹か近親の女性でない限り、誰も身内でない女性と同居してはならず、これは大いなる用心をもって行われるべきである。なぜなら、我々はサタンの悪知恵を知らずにいるわけではないからである(二コリント2章)。
Pars V
第V部PL 3, 983AUt nemo presbyterorum xenium vel quodcumque emolumentum temporale, immo detrimentum spirituale a quocumque publice peccante vel incestuoso accipiat, ut episcopo vel ministris peccatum illius reticeat; nec, pro respectu cujusque personae, aut consanguinitatis vel familiaritatis, alienis communicans pe catis, hoc episcopo innotescere detrectet; nec a quoquam poenitente aut gratiam, aut favorem, aut munus suscipere praesumat; aut minus digne poenitentem ad reconciliationem adducat, et testimonium reconciliationis ferat; vel quocumque livore alium quemlibet dignius poenitentem a reconciliatione removeat; quia hoc simoniacum, et Deo et hominibus contrarium est.
PL 3, 983A司祭のうち誰ひとりとして、公然と罪を犯した者、あるいは近親相姦を犯した者から、贈り物であれ、いかなる現世の利得であれ――いや、むしろ霊的な損失というべきものを――受け取り、それによって司教や奉仕者たちにその者の罪を隠しておいてはならない。また、誰であれその人への配慮のゆえに、あるいは血縁や親しさのゆえに、他人の罪に与りながら〔底本は pe catis。peccatis と読む〕、これを司教に知らせることを拒んではならない。また、悔悛する者の誰からも、好意であれ、引き立てであれ、進物であれ、あえて受け取ろうとしてはならない。あるいは、十分にふさわしい仕方で悔悛していない者を和解へと導き、その和解の証しを立ててはならない。あるいは、いかなる妬みによってであれ、他の誰であれよりふさわしく悔悛している者を和解から遠ざけてはならない。なぜなら、これは聖職売買であり、神にも人にも反することだからである。